Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

19. Februar


XIX FEBRVARII.

SANCTI QVI XI KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Auxibius, Episcopus Soliorum in Cypro.
S. Gabinius Presbyter Martyr, Romæ.
S. Zambdas, vel Zabdas, Episcopus Hierosolymitanus.
S. Publius, Martyr in Africa.
S. Iulianus, Martyr in Africa.
S. Marcellus, Martyr in Africa.
S. Marubius, Martyr in Africa.
S. Iulianus, Martyr in Africa.
S. Baraceus, Martyr in Africa.
S. Tullius, Martyr in Africa.
S. Lampasius, Martyr in Africa.
S. Maiulus, Martyr in Africa.
S. Iulius, Martyr in Africa.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Maximilla, Martyr in Africa.
S. Legontius, Episcopus Treuirensis in Belgica I.
S. Odranus Martyr, auriga S. Patricii, in Hibernia.
Sancti Martyres in Palæstina, sub Alamundaro Saraceno.
S. Rabulas, Abbas in Oriente.
S. Conon, Presbyter monasterii Penthuclæ in Palæstina.
S. Mansuetus, Episcopus Mediolanensis in Italia.
S. Barbatus, Episcopus Beneuentanus in Italia.
S. Beatus Presbyter, Valle-caua in Hispania.
B. Bonifacius, Episcopus Lausanensis, Cameræ iuxta Bruxellam in Belgio.
B. Conradus Eremita, Neti in Sicilia, & Placentiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Witburga Virgo in Anglia, memoratur hoc in die MS. Florario Sanctorum. Vitam eius dedimus III Februarij.
S. Raynaldus Episcopus Nucerinus hoc die obiisse traditur apud Vghellum tomo I Italiæ sacræ, nisi error est librarij: nam ceteri eum statuunt, vbi & nos eius Vitam dedimus, IX Febr.
S. Maximus, S. Claudius, S. Præpedigna, Martyres apud Ostia Tiberina, inscripti Martyrologio MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti. De iis actum supra die XVIII Februarij.
S. Sabinus Martyr, in quibusdam excusis & MSS. Kalendariis legitur, qui Gabinius, siue Gabinus est, Presbyter & Martyr, de quo infra hoc die.
B. Themistagoras Diaconus, frater S. Auxibij Episcopi, laudatur a pietate in huius Vita infra, & absolute B. Themistagoras appellatur. Nondum eius nomen in Martyrologiis inuenimus.
B. Timo Diaconissa, vxor eiusdem B. Themistagoræ, & Beata vocatur in S. Auxibij Vita, & θαυμαστὴ καὶ ἐνάρετος, admirabilis & virtute prædita. Nec huius extat in sacris Tabulis nomen.
Auxibius II Episcopus Soliorum in Cypro, e loco, qui Sopotamius dicitur, ortus: S. Auxibij, cuius infra Vitam damus, discipulus, vir admirabilis prædicatur in huius Vita, sapientia & gratia proficiens, egregij Magistri insistens vestigiis, & ambulans in timore Dei in omnibus. Nomen eius nusquam in Ecclesiasticis Fastis reperimus. Idem fortaßis, qui Magister, habitus, ideoq; omissus.
S. Theodorus Martyr frater S. Georgij, inscriptus Martyrologio Adonis a Surio edito, sed a Rosweydo nostro, quod nomen in aliis MSS. non reperisset, in Appendicem reiectus. Habuimus & nos dein quatuor Codices MSS. in quibus verba illa non habentur. Ac primo quis ille sit S. Georgius frater eius, tamquam eo notior, non liquet. An Martyr aliquis, an celebris Episcopus? Qualis XXI Februarij colitur S. Georgius Episcopus Amastridos in Paphlagonia, natus patre Theodoro, vt Menæa, aut Theodosio, vt Acta Græca habent. Sunt & alij vltra XX nobis modo noti SS. Georgij, ac plures quam quinquaginta SS. Theodori, suo tempore referendi, inter quos & hunc S. Theodorum locum ac certum natalem habere non dubitamus.
S. Baithenus Episcopus memoratur a Colgano in Actis Sanctorum Hiberniæ diciturq; filius Cuanachi, & pronepos Nelli magni Regis Hiberniæ. In Festilogio Gormani dicitur solum Baithenus in Media. Et Colganus in 2 Appendice ad Vitam S. Columbæ Baithenum filium Cuanachi, quem hic Episcopum facit, scribit fuisse Abbatem, de Teghbaithin in Connacia, & scripsisse nonnulla de virtutibus & gestis S. Columbæ, cuius erat æqualis, quæ ab Odonello citantur. Sed hic neque Sanctum, neque Episcopum, neque Abbatem appellat, sed virum multis animȩ & corporis dotibus ditatum, spectatæque sanctimoniæ laude celebrem.
S. Decentius Confessor refertur a Greuen Carthusiano, & auctore Florarij MS. a quo dicitur Episcopus & Confessor. Plures Decentij fuerunt: ex quibus Decentius Episcopus Legionensis in Hispania interfuit Concilio Eliberitano Æra CCCLXII, siue anno Christi CCCXXIV, eodem fere tempore, quo Nicæna Synodus sub Constantino Magno est habita. Alius est Decentius Episcopus Perusinus in Vmbria, cuius mentio habetur in Actis SS. Florentij, Iuliani & sociorum Martyrum Perusinorum I, aut aliis IV Iunij. Hunc Decentium Iacobillus Sanctum appellat, atque aliqua eius Acta dedit X Februarij. Verum Cæsar Crispoltus in Perusia Augusta, Vghellus aliiq;, prorsus a simili titulo abstinent. Alius est Dicentius, seu Dizantius, Episcopus Xantonensis in Gallia, de quo Lectiones sacras, quæ aliquando solitæ fuere recitari, ex chartis Odonis Gyssæi nostri ad nos misit Petrus Poßinus. Sed & Lectiones illæ magna indigent correctione, & dies eius natalis hactenus nobis incognitus est, neque videtur Decentius is esse, qui ab aliis ad hunc diem relatus fuit. Inter Episcopos centum viginti quinque, qui contra Monothelitas interfuerunt Cōcilio Romano sub Agathone Papa anno ⅠƆCLXXX, fuerunt SS. Barbatus & Mansuetus, qui XIX Februarij coluntur, ille Beneuentanus, hic Mediolanensis Episcopus. Adfuit vna huic Concilio Romano Decentius Episcopus Foroflaminiensis in Vmbria, & cum aliis subscripsit Epistolæ Synodicæ ad Constantinum Imperatorem, Heracliū & Tiberium Augustos, insertæ actioni quartæ Concilij Oecumenici sexti, siue Constantinopolitani tertij. Aliqua nobis suspicio est, de hoc Decentio agi in supra citatis Fastis. Verum in silentio aliorum nihil audemus statuere, maxime cum vrbs illa iam pridem destructa sit, quæ creditur inter Fulginium & Nuceriam ad Tiniam, siue Tupinum, amnem extitisse, vbi nunc vicus est, vulgo Ponte Centesimo dictus. Consule Cluuerium lib. 2 Italiæ sacræ cap. 7
S. Maoldobhorchonus, Episcopus Kildariensis, obiit XIX Februarij anno ⅠƆCCIV. Ita Colganus in V Append. ad Acta S. Brigidæ pag. 629. Inscriptus etiam Festilogio Gormani hoc die, Moëldonorchon dictus. Sed cum aliis in eodem Festilogio annotatis omittitur a Colgano, qua de caußa, ipse non indicat.
Faroaldus, Dux Spoletinus in Vmbria, II huius nominis, ac postea monasterij S. Petri de Ferentillo monachus, dicitur a Ludouico Iacobillo sancte obiisse XIX Februarij anno ⅠƆCCXXVIII, ac Sanctis & Beatis Vmbriæ ab eo annumeratur: qui asserit ad eius sepulchrum dependere elogium metro antiquo. Eum, donec certiora venerationis monumenta dentur, omittimus, vti & hactenus Ferrarius, Galesinius, Felicius aliiq;.
Megingaudus, Episcopus Herbipolensis, Abbas Frislariensis, inscriptus est MS. Kalendario Ordinis S. Benedicti, & Sanctus appellatus. Fuit successor S. Burchardi, & hoc agente facultateq; a Carolo Magno & S. Lullo Archiepiscopo Moguntino impetrata, in Episcopum est a Clero populoq; assumptus, vir per omnia laudabilis, vti in Vita S. Burchardi XIV Octobris legitur. Apud Bruschium de Episcopis Herbipolensibus, dicitur e Comite Rottenburgio ad Tubarum factus monachus Frislariensis, sed a S. Burchardo euocatus, præfuisse Sedi Herbipolensi laudabiliter tribus annis, & anno Domini ⅠƆCCXCIV resignasse Episcopatum, & collectis quibusdam discipulis, consensu & sumptibus Regis, cœnobium instituti Benedictini, quod Neostadium appellauit, construxisse, sacrarum litterarum aliaque liberalia studia summa cum laude inchoasse, primus loci eius Abbas, mortuus anno ⅠƆCCXCV, Herbipolim reuectus, ac honorifice prope S. Burchardum terræ mandatus. Similia leguntur apud Bucelinum par. 1 & 2 Germaniæ sacræ, Arnoldum Wionem lib. 2 Ligni vitæ cap. 44 aliosq;, absque tamen titulo Sancti aut Beati: nedum vt in Breuiario Herbipolensi, cuius varias editiones habemus, officio Ecclesiastico colatur.
Nuadatus Episcopus inscriptus est hoc die Fastis Hibernicis, teste Colgano, qui eum opinatur Ardmachanum Archiepiscopum circa annum ⅠƆCCCX floruisse, ac de eo agi in Vita tripartita S. Patricij lib. 2 cap. 19 his verbis: Mos ille trāsiit in consuetudinem & debitum, vt illi quotannis S. Colmaco vaccam debeant soluere, donec Nuadatus Abbas Ardmachanus eos ab hoc onere liberauerit. vbi Archiepiscopum loco Abbatis intelligi debere contendit Colganus. Sed esto, inde necdum vt Sanctum coli probat. Auctor Vitæ tripartitæ, qui paßim Sanctos alios enumerat, hic a simili titulo abstinet. Dein præter Nuadatum recēsentur XIX Februarij Fechinus, Moëldonorchon Episcopus Kildariensis, vt supra dictum, & filij Næmnalli: quos omittit Colganus. Hinc difficile iudicatu, quando velit Fastis istis fidem certam adhiberi.
Columba Osoris, Abbatissa monasterij Archensis, mortua est cum sororibus suis per manus cuiusdā Mauri Almancoris: vt legitur in quadam bulla donationis monachis Cisterciensibus monasterij S. Ioannis de Tarouca, in diœcesi Lamecensi ad fluuium Durium factæ a quodam Domino Teudone, seu Tedone Fafir IV Aprilis anno ⅭⅠƆCXXIX. Ob quæ verba dicta Columba, Sancta, Virgo & Martyr appellatur a Ludouico dos Anjos in Horto sanctarum & illustrium fæminarum Lusitaniæ num. 46. Eadem Hagiologio Lusitano ideo etiam adscripta est die XIX Februarij a Georgio Cardoso, diciturq; S. Columba propter confessionem fidei Christianæ & conseruationem virgineæ puritatis cum suis occisa. Verum vnde ea sciri possunt, cum in charta donationis non legantur, quæ ducentis annis facta est post tempora Almançoris, siue hic sit Abderrhamen XVII Rex Maurorum in Hispania, & VIII Cordubensis, qui & Almançor & Alhagib cognominatur, siue Almançor fuerit præcipuus aliquis Dux sub illo Rege. Consule Stephanum Garibaium tomo 4 Historiæ Hispanicæ lib. 37 cap. 9 & 10, aliosq; scriptores Hispaniæ; & de monasterio S. Ioannis de Tarouca Iongelingum in Notitia Abbatiarum Ordinis Cisterciensis in Lusitania, Angelum Manrique in Annal. Cister. ad an. 1129 cap. 3. aliosq;.
B. Fridericus Abbas in Monte S. Michaëlis, singularis patientiæ vir refertur hoc die ab Hugone Menardo. Adhuc nobis ignotus est.
B. Bodeca, seu Dudoco, Episcopus Bathoniensis, nominatur hic a Camerario in Menologio Scotorum, qui addit alios alio die festum eius ponere. Videndum esse Franciscum Godwinum, & Scoti Chronicon. Hoc nondum nacti sumus, nec adhuc typis excusum. Apud Godwinum est XIV Episcopus Wellensis in Anglia, Dudoca, nonnullis Bodeca, e Saxonia Germaniæ oriundus, aut, vt quibusdam placet, e Lotharingia. Cui successere XV Giso, & XVI Ioannes de Villula, qui sub Henrico I Rege Angliæ ex vrbecula Wellensi Sedem Bathoniam transtulit, a quo tempore successores dicti Wellenses & Bathonienses Episcopi: quod Camerarius perperam ad decessores transfert. Sunt Bathonia & Welles in Comitatu Somersetensi, illa supra Bristoliam ad Auonam fluuium, altera non procul Glastonia in interiore tractu Comitatus. Sed quorsum Scotis attribuitur Bodeca, seu Dudoco, de cuius veneratione altum est silentium in Martyrologio Anglicano & aliis. Consecratus dicitur anno ⅭⅠƆXXXI, sedisse annos XXVII, menses VII, dies VII.
Petrus a Monticulo Ordinis Minorum apud Sirolum, diœcesis Anconitanæ pagum in Piceno, a vicinis populis vt Sanctus colitur & habetur, vt scribit Gonzaga par. 2 in Conuentu Siroli, qui est XII prouinciæ Marchiæ: licet addat miracula, quæ plurima edidisse narratur, debito testimonio carere. Idem par. 1 inter Beatos Ordines eum recenset, vti & Arturus a Monasterio hoc die in Franciscano Martyrologio: An ad eam appellationem conniuere censeri poßit Sedes Apostolica alij viderint.
B. Elizabeth, monialis Ordinis Seruorum, depositio Mantuæ. Ferrarius in generali Catalogo, citato Chronico Ordinis Seruorum, in quo Michaël Florentinus eam solum prudentissimam Virginem, miraculis & sanctitate fulgentē appellat, nullo Beatæ aut Sanctæ titulo addito.
Aluarus de Corduba Ordinis Prædicatorum, & Confessarius Reginæ Catharinæ vxoris Henrici III, vt dein Ioannis II, Regum Castellæ & Legionis, inscriptus hoc die Hagiologio Lusitanico Cardosi, quia e Lusitania oriundus: asseritq;, citato etiam Chronico Gonsalui Auilæ, apud Sedem Apostolicam magna diligentia adlaborari, vt Sanctorum catalogo inscribatur: de cuius sanctis operibus interim legi possunt Ordinis Prædicatorum scriptores ab eo citati.
S. Caius, S. Victor, S. Potamia, S. Corona, XX alij. Martyres: quorum tres priores Maurolycus Romæ adscribit, & Coronā Virginem appellat, vti & Felicius, qui huic alios XX adiungit. Victor & Corona referuntur etiā in Martyrol. MS. S. Cyriaci, sed cum Martyribus Afris, qui hoc die coluntur. De his omnibus agitur die sequenti in pluribus Martyrologiis. Vbi & nos S. Potamium cum SS. Nemesio & Didymo in Cypro passum referemus, seorsim dein acturi de SS. Victore, Corona & XX sociis, die, vt diximus, XX Februarij.
At Caius Pontifex Romanus hoc etiam die in MS. Treuirensi S. Martini inscriptus est, occasione fratris S. Gabinij, colitur XXII Aprilis.
S. Iulianus, S. Eunus, S. Macarius, S. Epimachus, S. Alexander, S. Metranus, S. Apollonia, S. Ammonaria, S. Cointa X socij, Martyres Alexandriæ sub Decio. Ita Maurolycus & Felicius, qui eos Africæ tribuit. At MS. Ado Ecclesiæ Morinorum, Alexandriæ memorat pro Christo passionibus gloriose coronatos: sicut Beatus scribit Dionysius Alexandrinus Antistes in libro de Martyribus, scilicet apud Eusebium lib. 6 Hist. Eccl. cap. 34. Plures de iis agunt XX Februarij: at variis diebus coluntur in Martyrol. Romano. SS. Iulianus & Eunus XXVII Febr.
S. Macarius VIII Decemb.
SS. Epimachus, Alexander & Ammonaria XII Decemb.
S. Metranus XXXI Ianuar.
S. Apollonia IX Februarij.
S. Cointha VIII Februarij.
Vdalricus Abbas Cæsareensis refertur hoc die, & Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, qui Bruschium, Miræum & Catalogum SS. & BB. Ordinis Cisterciensis citat. In hoc Catalogo apud Hugonem Menardum non reperitur nomen Vdalrici. Miræus in Chronico Cisterc. agit de nobilißimo Cæsareensi cœnobio vulgo Kaysershaim & facta abbreuiatione Kayshaim in Ducatu Neuburgensi anno ⅭⅠƆCXXXII a Comitibus Lechsmundensibus extructo; sed Vdalrici non meminit. Bruschius ait virum pium fuisse, ac religionis externæque disciplinæ studiosissimum. Meminere eius Martinus Crusius par. 2 Annalium Sueuicorum lib. 9 cap. 15, Wiguleus Hundius aut Christophorus Gewoldus tomo 2 Metropolis Salisburgensis, vbi scribit obiisse Vdalricum Abbatem non hoc die, sed (quando, si quæ documenta suggerantur, edi poterunt) XI Martij.
S. Eustachij Patriarchæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ nomen ita descriptum est Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ a Bellino edito anno 1498, ac deinceps recusa. Eadem habentur apud Maurolycum, Canisium, Molanum, Galesinium, Felicium, Ferrarium: sed aliqui Eustathium, Galesinius Eucharium vocat. Molanus & Galesinius citant Martyrologium Romanum, scilicet a Bellino editum. Ferrarius vero allegat tabulas Ecclesiæ Venetæ, quæ corpus habeat, putatq; hunc diem Translationis esse, non natalis. Canisius addit, fusius de eo agi XVI Iulij, forsan ratus illum esse S. Eustathium Archiepiscopum Antiochenum, qui eo die colitur. Hic sub Constantio Imperatore Ariano ob Catholicæ fidei defensionem Traianopolim Thraciæ vrbem pulsus exilio est, quem Socrates lib. 2 hist. Eccl. cap. 19 ait Constantinopoli in occulto delituisse, fideique consubstantialis fautores confirmasse. Eum ad sua vsque tempora conditum fuisse Traianopoli scribit S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum. Et hic celebri admodum cultu honoratur a Græcis & V Iunij, & XXI Februarij, a quo XXI ad XIX potuit transpositis characteribus numerorum facilis error committi. Ferrarius etiam, quasi alius forsan esset, Constantinopoli, ait, S. Eustachij Episcopi. Verum quia alij auctores Patriarcham Constantinopolitanum dictum Eustachium appellant ab Antiocheno illo alius statuendus videtur. Et duo fuerunt Eustathij Patriarchæ Constantinopolitani, sed seculo Christi vndecimo. Nam teste Cedreno, Sergio Indictione 2, mense Iulio, anno mundi 6527, Christi 1019, mortuo, suffectus est Eustathius, Palatinæ ædis Presbyterorum Princeps. Hic mense Decembri Indict. 9, anno mundi 6534, Christi 1026, subito correptus morbo deceßit. Huius esse doctißimos Commentarios in Homerum volunt plurimi; inter quos Marquardus Freherus in Chronologia præposita Iuri Græco-Romano a Leunclauio illustrata. In eadem Chronologia Eustathius II, vel Eustratius, collocatur ad an. 1081, cui tertio Sedis anno succeßit Nicolaus III. Verum ne Græci quidem vllum horum inter Sanctos collocarunt, & num orthodoxam fidem profeßi sint; vitamq; inculpatam egerint, non liquet. Quare omnibus accurate perpensis arbitramur, agi de S. Eutychio Patriarcha Constantinopolitano, cuius Acta ab Eustathio discipulo scripta extant apud Lipomanum & Surium VI Aprilis. Aliam Vitam breuiorem habemus, cuius titulus hic est: Vita S. Eustachij Patriarchæ Constantinopolitani per D. Fabianum Cretentensem monachum Congregationis Casinensis, alias S. Iustinæ, ex Græco in Latinum traducta. In ea Vita semper Eustachius, numquam Eutychius appellatur, diciturque corpus eius Venetias anno ⅭⅠƆCCXLVI translatum, adseruari in fano Diui Georgij Maioris, in altari XXII Aprilis reconditum. Ferrarius hoc die & Eustachium & Eutychium recenset ratus diuersos esse, & vtriusque Reliquias Venetiis asseruari: ast Eutychij, quem etiam Eustachium appellari fatetur, asserit XIX Februarij celebrari Inuentionem corporis. Quæ plenius examinanda erunt VI Aprilis.
Gero Abbas Coloniæ in monasterio Scotorum S. Pantaleonis, vt in passione S. Maurini habetur. Ita Dempsterus in Menologio Scotico. In Actis S. Maurini X Iunij dicitur solum sanctæ memoriæ Gero, post datus Episcopus dignus Deo, non vero Abbas. Gelenius lib. 3 Coloniæ Agrippinæ syntag. 13 § 2 enumerat viros claros monasterij S. Pantaleonis, & nonnullos Abbates Beatos appellat, nulla facta mentione S. Geronis: quem ait lib. 1 syntag. 6 Saxonem fuisse e Ducibus Lusatiæ: at lib. 3 syntag. 1 § 8 & in Fastis Agrippinensibus asserit in Metropolitana Ecclesia coli XXVIII Iunij.
S. Volmatius Abbas memoratur hoc die a Felicio. Ignotus is nobis, nisi sit, quod remur, S. Vulmarus, qui in monasterio Siluiaco agri Bononiensis aliisq; Belgicæ II locis colitur, adscriptus etiam Martyrologio Romano XX Iulij.
S. Pantaleon Martyr colitur hoc die in Ecclesia Burgensi in Hispania officio IX Lectionum, quæ in eius Ecclesiæ Breuiario habentur: eiusdem mentio fit in MS. Martyrologio Bruxellensi S. Gudilæ. Plurimos pridie de eo agere diximus, ac plenius dicemus, cum Acta eius dabimus XXVII Iulij.
Dalmatij & sociorum sacra memoria inscripta est Kalendario Coptico II, a Seldeno in libro de Synedriis veterum Hebræorum excuso. Forsan est S. Dalmatius, qui Archimandrita vixit Constantinopoli tempore Concilij Ephesini, & colitur cum SS. Fausto & Isaacio III Augusti.
Dagæus Episcopus memoratur hoc die a Colgano in Actis Sanctorum Hiberniæ, idq; ob domestica Martyrologia: addit se habere Vitam prodigiis plenam, ac daturum die (quo examinari a nobis poterit) XVIII Augusti.
S. Frontiniani Martyris Translationem Abbæ Iuliæ in Marchionatu Montisferratensi hoc die recoli tradit Ferrarius in Catalogo, ast diem eius natalem esse VI Sept.
S. Maximus, S. Theodotus, S. Hesychius, S. Asclepiodota, Martyres, variis tormentis occisi, referuntur hoc die a Græcis in Menæis & apud Cytheræum, vti duo priores a Galesinio, Canisio, Ferrario: qui duo cum Asclepiodota iterum inscripti sunt Menæis, & Vitis Sanctorum Cytheræi XVII Septembris; & Menologio Græcorum XVI eiusdem mensis. ac Martyrologio Romano XV eiusdem, sed Theodorus & Asclepiodotus appellantur. Acta Græca hactenus desiderata nacti sumus, in quibus nulla fit S. Hesichij mentio, vti neque in Septembri apud alios, de quo tamen, nisi alius interea dies martyrij occurrat, agi etiam poterit dicto XV Septembris.
S. Florentius Tungrensis & Treuirensis Episcopus hoc die memoratur in MS. Carthusiæ Bruxellensis. De eo agemus XVI Octobris.
S. Gallus Presbyter & Confessor in Alamannia. Ita Martyrol. MS. monasterij Aquicinctini. Refertur etiam a Maurolyco, Felicio, & Witfordo, at proximo die a quamplurimis; atque a nonnullis dicitur discipulus S. Columbani Abbatis: eiusq; hæc esse Translatio scribitur in Florario SS. Dies eius natalis celebratur XVI Octobris.
S. Acca Episcopus Hagulstadensis in Anglia hoc die inscriptus Martyrologio Anglicano a Ioanne Wilsono, quem secuti Ferrarius & Colganus. Obiit, vt Simeon Dunelmensis scribit in Historia Regum Anglor. ad an. 740, die XX Octobris.
S. Archippus, S. Philemon, S. Appia, Apostoli, Martyres Colossis in Phrygia, (quibus inscripsit S. Paulus epistolam ad Philemonem, iisq; commendauit S. Onesimum, vt diximus XVI Februarij ad huius Vitam) hoc die coluntur a Græcis in Menæis & apud Cytheræum. In Calendario Coptico MS. appellantur Arsibus, Philemon & Alikia Martyres. At Latinorum Martyrologiis inscripti sunt S. Archippus XX Martij.
SS. Philemon & Appia XXII Nouemb.
S. Eugenius, S. Macarius, Martyres sub Iuliano Apostata. Ita Græci hoc die: Latini XX Decembris.

DE S. AVXIBIO EPISCOPO SOLIORVM IN CYPRO

CIRCITER AN. CII.

Commentarius præuius.

Auxibius, Episcopus Soliorum in Cypro (S.)

I. B.

[1] Vrbs est Cypri, haud longe ab eo promontorio, quod maxime ad Septemtriones vergens, Κρομμύου, siue Κρομμύων, Cepæ aut Ceparum appellatur, [S. Auxibij Soliorum Episcopi] sita: quam Σόλους plerique cum Ptolemæo, Strabo Σολοῦντα, Plinius lib. 5 cap. 31 Solas, alij Σολίαν, & Σολίαν πόλιν ciuitatem Soliam vocant. Ea ab Apostolicis temporibus Episcopali throno ornata est, religione Christi imbuta a S. Auxibio Romano, S. Ioannis Marci discipulo, non Marci Euangelistæ, vt in Notis ad Martyrol. Baronius scripsit, Vitam a Lipomano editam secutus: quamquam ex ea satis perspicuum sit, qui Apostolus & Euangelista nuncupatur, S. Barnabæ consobrinum fuisse, [baptismus] & in prædicando Euangelio socium, cuius & in Actis Apostolorum & in S. Pauli ad Colossenses epistola, ac secunda ad Timotheum, mentio fit: quæ in S. Marcum Euangelistam, S. Petri discipulum atque Alexandrinum Episcopum, non quadrant. Ab illo ergo Marco, baptismo, confirmatione, sacerdotio, atque ordine Episcopali initiatus Auxibius est, iussusq; Solios fidei mysteria edocere: sed postea Pauli Apostoli auctoritate, [Episcopatus,] ab S. Heraclide, ei vrbi peculiariter Antistes datus.

[2] Vitam eius Græcam ex MS. codice Regis Christianißimi nacti, sumus: quam Latinam fecit, vt laborem nostrum subleuaret, vir eruditus, [Vita Græce scripta] sed qui suum hic vulgari nomen vetuit. Verterat antea ex alio codice Gentianus Heruetus, subinde (vt iam innuimus) ab hac paullulum discrepantem: quam Aloisius Lipomanus, atque ex eo Surius, ediderunt. Auctor Solis habitasse videtur. [Solis,] Nam cap. 1 nu. 1 de Solis loquens, ἐν ταύτῃ πόλει, inquit, in hac ciuitate. & cap. 3 nu. 16 ἀποσταλεὶς ἐν τῆ πόλει τάυτῃ, missus in hanc vrbem. ac paullo ante: τὸνὑψηλὸν τοῦτον ἐισχειρίζεται θρόνον. Sublimis hic ei thronus creditus est. Vnde fortaßis coniici potest, scriptorem quoque ipsum eiusdem vrbis Episcopum fuisse. Metaphrastes certe non fuit, qui & Constantinopoli scripsit, & pleraque ex veteribus monumentis: hic autem se ea, quæ tradit, didicisse ait ab senioribus natu, quasiq; ex maiorum traditione hausisse. Qua autem ætate scripserit, [quando?] non ita manifestum est. Cum cap. 1 num. 4 ait Salamina vrbem, Constantiam dici, quod nomen ei primum videtur quarto Christi seculo obtigisse, satis declarat se non admodum propinquum Auxibij temporibus fuisse. Sed quis ille, quē ibidem citat, Marcus scriptor? Extant in Latinis codicibus S. Barnabæ acta, quorum scriptor se Ioannem Marcum, Barnabæ consobrinum, vocat, & alia addit inepta, nimirum Ethnicis parentibus natum, Iconij baptizatum, quando eo cum Paulo Barnabas venit, aliaq; minime cum Scripturis canonicis consentientia, vt suo loco ostendemus. Neque tamen in ea Vita nomen Constantiæ impositū Salamini narrat: nec potuit, cum serius longe id sit adepta, vt iam diximus. An alius forsan exstitit seculis aliquot recentior Marcus, qui Barnabæ Acta aliorumq; tradiderit litteris, postea ab imperito quopiam tributa Ioanni Marco, fabulosis quibusdam assutis, recisis fortasse pluribus?

[3] Ipsius S. Auxibij ætas ita colligi potest. Obiit grandis iam natu, τὴν ἱεροσύνην τιμήσας ἐπὶ ἔτεσι πεντήκοντα, [ipsius S. Auxibij ætas,] cum sacerdotium decorasset quinquaginta circiter annis. Ij anni si numerentur ab eo tempore, quo primum a Marco est Episcopus consecratus, circa fortaßis LI aut LII annum Christi, dicendum erit circiter CII aut CIII annū Christi deceßisse Auxibium: sex annis serius, si quinquaginta in Solensi Cathedra sedit. Nam videtur S. Tychicus, a S. Paulo ad Colossenses Roma missus, anno Neronis quarto, cum adesset ei Marcus cōsobrinus Barnabæ, vt ipse scribit Paulus epistola ad eos data cap. 4 nu. 10. Ad quid vero Tychicum Colossas misit? Vt cognoscat, inquit, quæ circa vos sunt. Iusserit tunc eum, lustrata Colossensi Ecclesia, atque aliis fortasse propinquioribus, in Cyprum traiicere. Nisi postea per Epaphram, qui adhuc illi aderat, ea miserit Tychico mandata.

[4] Inscriptum est S. Auxibij nomen Romani Martyrologij tabulis a Baronio his verbis: [nomen iis Martyrologiis 19 Febr.] Soliis (in margine Solis) S. Auxibij Ep. De eodem Molanus in posteriori editione auctarij ad Vsuardum: Item sancti & gloriosi admirabilium operum effectoris, Patris Auxibij, Archiepiscopi Soliensis, qui fuit discipulus sancti benedictique Apostoli & Euangelistæ Marci. Quod ex Vita apud Lipomanum sumptum. Ex eadem Constantius Felicius & in Natalib. SS. Canonic. Constantinus Ghinius scripserunt, S. Marci Euangelistæ discipulum fuisse: illudq; item perperam addidere, ab eodem Solensium Episcopum ordinatum. Episcopus est a Marco, sed non Euangelista, consecratus, sed nulli aßignatus certæ Sedi, iussus tamen Solenses nostris mysteriis imbuere. Hoc cum feliciter proceßisset, tum demum ex Pauli auctoritate ab S. Heraclide declaratus eius vrbis Episcopus est.

[5] De S. Auxibio adnotat ad Martyrol. Baronius, de eo agere Græcos in Menologio hoc die. [& 17 Feb.] At quod illud est Menologium? In eo certe quod Iacobus Canisius edidit, non legitur Auxibij nomen. Sed in magnis Menæis, & Maximo Cytheræo ad XVII Februarij consignata est memoria S. P. N. Auxibij.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex Græco MS. Regis Galliæ.

Auxibius, Episcopus Soliorum in Cypro (S.)
a

Avctore anonymo, ex MS. Græco.

CAPVT I
S. Auxibij ortus, conuersio, sacerdotium.

[1] Volo vobis narrare admirabilem & præclaram viuendi rationem admirandi, & sancti Patris nostri, & Archiepiscopi Soliorum vrbis, Auxibij. b Hic enim primus, [S. Auxibij, Soliorum Apostoli,] tamquā sol splendidus c hac in ciuitate exortus est, illuminans sedentes in tenebris idololatriæ, radiis diuinæ doctrinȩ. Hic tamquam splendida lucerna in tenebroso loco, diuino irrigatus oleo, in hac ciuitate luxit, donec Christus in ea habitantes illustrauit, & lucifer exortus est in cordibus eorum. Sed date mihi, rogo vos, veniam. Ego enim etsi rudis oratione & scientia, necessarium tamen existimaui, cum multæ sint & admiratione dignæ B. Auxibij virtutes, [acta vnde hauserit scriptor?] vt audiui & d edoctus sum a viris, qui ætate processerant, (sicut ait diuina vox: Interroga patrem tuum, & annuntiabit tibi; seniores te, & dicent tibi) eas paucis exponere. [Deut. 32. 7] Narrationem ergo, Deo adiuuante, incipiamus.

[2] Auxibius quidem prodiit ex magna Romanorum ciuitate: eius vero parentes erant opulenti quidem, sed superstitione gentiles. Fuerunt autem eis duo filij, B. Auxibius & eius frater Themistagoras. Beatus igitur Auxibius erat valde quidem vrbanus, mitis vero sicut Moyses: [Is Romæ natus, virtuti deditus,] mentem habebat castam & prudentem instar Beati Ioseph: atque vt semel dicam, puer erat omni virtute ornatus, & ætate proficiens. Pater autem omni eum externa sapientia erudiit. Cum vero ætatis fuit legitimæ, voluerunt ei parentes vxorem coniungere. [propensus in fidem,] At ipse mentem habens diuinam, perfectamque rationē, & viuendi modum cum virtute coniunctum, his contradicebat. Audierat enim de Christo, & Christianus fieri desiderabat. [a nuptiis abhorrens,] Quod cum audissent eius parentes, ei succensebant: & pater quidem minis cogebat, mater vero blanditiis suadebat, vt id faceret.

[3] Videns autem B. Auxibius talem illorum voluntatem pio suo proposito insidiari & obstare, Roma se subducere cogitauit. Ergo cum hoc firmiter statuisset, neque vlli quidquam dixisset; [domo profugit:] parentibus se subtraxit paucis post diebus: cumque in portum descendisset, nauem reperit ad partes Orientis vela facturam. Itaq; relictis omnibus, modicaque ad se alendum accepta pecunia, nauem conscendit. Cum autem Roma soluissent, post dies aliquot Rhodum peruenere: indeque in mare, quod e Pamphyliam alluit, traiicientes, Cyprum tenuerunt, & in pagum, qui Limne, id est f Palus, dicitur, appulsi sunt, [Rhodum nauigat, hinc in Cyprum:] quarto ab Solorum vrbe lapide, diuina B. Auxibium ad multarum salutem animarum ducente prouidentia. Nam egressus, Limnæ moratus est, quo se ex nauigatione recrearet qua valde iactatus, & fatigatus fuerat.

[4] Accidit autem, vt Barnabas Christi Apostolus g in secunda sua periodo, & orbis Christiani lustratione, veniret in Cyprum, postquam fuerat a Paulo, h adspectu, non corde, [post S. Barnabæ martyrium,] seiunctus. Is Marco secum assumpto Lapithum appulit, totamque cōtinuo insulam obeuntes, Salaminem, quæ, vt ait i Marcus, k Constantia nunc dicitur, peruenerunt: cumque l Heraclidem insulæ Archiepiscopum inuenissent, agnitum prædicandi Christi Euangelij rationem eum edocuere, Ecclesias, atque in eis ministros constituere, eumque complexi, in pace soluerunt. Cum autem Barnabas cursum consummasset, bonumque fidei certamen certasset, fuissetque martyrij corona Constantiæ redimitus; Marcum quoque ad necem scelerati Iudæi perquirebant. At ille fugerat, his m Ledras vsque insequentibus, inuentoque spelro, in illud ingressus, [Marco cū sociis fugiente,] triduum ibi delituit: quo elapso inde recessu, factoque per montes itinere n Limnen attigit. Erant autem cum ipso o Timon & p Rhodon, qui in pagum abeuntes, ibi B. Auxibium, qui Roma recens aduenerat, repererunt.

[5] Hic cum alter in alterum incidisset, Marcus Auxibium, Qua ex vrbe oriundus esset, interrogauit. Auxibius vero, Ex magna, inquit, vrbe Roma, propterea quod factus sim Christianus, huc veni. At Apostolus videns eum Christi teneri desiderio, fidelemque esse ac facundum, eumdem probe instructum, & veritatem ex Dei verbo edoctum, [ab hoc baptizatur,] descendens ad fontem baptizauit in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti: baptizato manus imponens, Spiritum sanctum ei contulit: cumque eumdem ordinasset Episcopum, & modum promulgandi Christi Euangelij edocuisset, ad q Soliorum vrbem hisce mandatis & verbis instructum misit. Siquidem ea ciuitas est idolorum cultui dedita, Deique nondum suscepit eloquia, sed in tenebris versatur idololatriæ: quod tibi dico, id tu præsta. Nullus modo Christianum esse te nouerit, sed r ipsorum te superstitionem sectari simula: [& Episcopus ordinatur, ac Solos emittitur.] progressu vero temporis incipe occulte ipsis tamquam infantibus disserere, sermone eos tamquam lacte nutriens, donec perfecti facti, perfecti fiant alimenti participes. Cum hæc atque his plura Auxibio dixisset Apostolus, s eumdem cōplexus in pace t dimisit. Ac Marcus quidem nauem nactus Ægyptiacam, ea conscensa Alexandriam nauigatione peruenit: vbi Euangelistæ functus munere, quæ ad regnum Dei spectant edocuit.

[Annotata]

a Titulus hic præfigitur in Lipomano: Vita Sancti & gloriosi & admirabilium operum effectoris P. N. Auxibij, Archiepiscopi Solensis, qui fuit discipulus sancti benedictique Apostoli & Euangelistæ Marci, ex Simeone Metaphraste. Breuior hic in nostro MS. βίος καὶ πολιτεία τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου πατρὸς ῆμῶν Ἀυξεβίου ἁρχιεπισκόπου γεγονότος Σολίας ἐν τῇ τῶν Κυπροίων νήσῳ. Vita & conuersatio sancti & illustris Patris nostri Auxibij Archiepiscopi Soliensis in insula Cypro.

b Additur in Lipomano: qui fuit effector operum admirabilium. Vereor autem hoc facere, propterea quod sit indigna, vilis & abiecta oratio.

c Hinc coniecimus supra, scriptorem Vitæ huius Solensem fuisse.

d Ita in Græco: ἐδιδάχθην παρ΄ ἄνδρων προβεβηκότων τῷ χρόνῳ.

e Non recte vertit Heruetus, mare quod est in Pamphylia. Quodnam enim in Pamphylia mare est? Nisi forte sinus quidam, & ipse particularia sortiti nomina. [Mare Pāphylium.] τὸ Πωμφύλιον πέλαγος Straboni & aliis dicitur, quod Pamphyliam alluit. & hic in Græco: τὸ πὲλαγος τὸ κατὰ τῆ Παμφυλίαν.

f Ἐν κώμῃ τινὶ καλουμένῃ Λίμνῃ. Heruetus legit. λιμένι vertit enim, in vico qui vocabatur Portus, Paullo post λιμνή την vocat, velpagum ipsum vel tractum circumiectum. Διέτριβε τῷ Λιμνήτῃ. [Limne vicus.]

g Heruetus, in secunda sua circuitione. In apocryphis actis S. Barnabæ, bis dicitur Cyprum fidei proseminandæ caussa peragrasse, semel cum Paulo, iterum cum Ioanne Marco. Et de hac in Cyprum cum Marco profectione agit S. Lucas in Act. Apostolorum cap. 25.

h Gr. ὁράσει προσώπου, οὐ καρδίας.

i Gr. Ἐκ ἐν Λαπιθῷ. Heruetus, Lapethum vocat, vti & Plinius lib. 5 cap. 31. Ptolomæus Λάπιθον πὀλιν και ποταμὸν, Lapithum vrbem & fluuium. Strabo Λάταθων; & situm ita describit. [Lapithus vrbs.] E regione Anemurij, quod est Ciliciæ Asperȩ promontorium, situm est Cypri promontorium, quod Commyi (τοῦ Κρομμύου, id est Cepæ) dicitur … Inde si nauiges ita vt ad dextram tibi sit insula, continens ad læuam, versus Orientem & Meridiem, cursus ad Clides rectus erit stadiorum ⅠƆCC. In medio vrbs est Lapathus cum naualibus & statione.

k Quibusdam Constantina. Metropolis Cypri constituitur in omnibus Notitiis Ecclesiarum.

l Heraclius appellatur in Actis S. Barnabæ, diciturq; a S. Paulo baptizatus, & Episcopus ordinatus. [S. Heraclides Ep.] Colitur 17 Septemb. vt patet ex Menæis, vbi Heraclides Tomasi in Cypro Archiepiscopus nuncupatur.

m Heruetus, vsque Ledron. Gr. ἔως Λεδρῶν.

n Gr. ἦλθον ἐν τῷ λίμνήτῃ. Heruetus, transiit per Limnetem.

o Colitur S. Timon a Latinis 19 Aprilis, a Græcis 28 Iulij. Videtur enim is esse ille vnus e 7 primis Diaconis, de quibus Act. 6 agitur. Eius mentio fit in Actis S. Barnabæ. [S. Timon.]

p Rhodonis quoque mentio fit in iisdem S. Barnabæ Actis. S. Rhodonem dedimus 3 Ianuarij, aliumq; 26. An alteruter is sit, qui hic memoratur, handscio: neque enim illic vlla acta memorantur, [S. Rhodō.] sed nuda e Martyrologiis nomina.

q Ita in Græco, ἁπέστειλε ἐν τῇ Σολίων πόλει. Ita & Strabo, ὁι δ᾽ ἐνοικοῦντες Σόλιοι καλοῦνται qui inhahitant, Solii appellantur.

r Græce est ὑποκρίθηντι τὴν ἐκείνων θρησκείαν μετέρχεσθαι. Quatenus ea licita sit dissimulatio lege apud Theologos.

s Addit Heruetus, & Euangelista Marcus. Deest in Græco, & patet ex cap. seq. hunc non fuisse Euangelistam, licet, vt ille, dicatur in Ægypto quoque prædicasse, sed postea rursus S. Paulo adhesisse.

t Græce, ἀπέλυσε. verti etiam potest, discessit.

CAPVT II
S. Auxibij Episcopatus, prædicatio.

[6] Ex Limnete autem profectus B. Auxibius percunctandoque iter faciens, Solos peruenit. Erat vero vicinum portis ciuitatis, qua parte occasum spectat, templum Iouis Dei nomen mentientis: in quo flamen dialis habitabat. Illac autem transeuntem B. Auxibium conspicatus Iouis sacerdos, tamquam peregrinum domi suæ excepit sane perbenigne, eique mensam apposuit. Mansit igitur apud eum totam illā diem, postera vero, [S. Auxibius diuertit ad sacerdotem Iouis,] Vnde, & cuius gratia eo venisset, sciscitatas est sacrificulus. At Auxibius, Romanus sum, inquit, coactusque in Palæstinam vela facere, in Limnete exscensionem feci: & percunctando edoctus gratam esse vrbis huius habitationem, huc me contuli, in eaque iucunde admodum habito. Verum si facis mecum misericordiam, maneam apud te, donec locum, vbi habitem, [sapienter fidem dissimulans:] reperiam. Hic ille, Mane, inquit, sanus & incolumis. Mansit igitur eo loco qui Iouis nuncupatur, multo tempore, non significans se Christianum esse, quin potius fingens ipsorum se superstitionem sectari, itaque secum ipse disserens: Si enim diabolus transfigurat se in Angelum lucis, vt eos, qui ipsi credunt, ad se pertrahat, & orationis blanditiis copiaque verborum a luce ad tenebras trāsferat, vt & ipsius ministri factitant; quanto magis debemus ipsi nos transfigurare in homines iisdem obnoxios affectibus, vt eos a potestate tenebrarum, & diaboli abducamus, & in admirabile lumen agnitionis Domini nostri Iesu Christi filij Dei transferamus?

[7] Hæc secum ipse cogitans & faciens Dei famulus Auxibius prædicto in loco mansit. Paucis autem diebus euolutis, flaminem hisce verbis compellauit: Est quod dicam tibi, Frater. Age, dic, inquit ille. At Auxibius; Quid est; ait, cur Deos colatis, qui lapides, & ligna sunt? Os enim habentes non loquuntur, [eum conuertit,] oculos habentes non vident, & aures habentes non audiunt, neque oblatum sibi sacrificium olfaciunt. Quem vero colunt Christiani, is demum, vt ab iis accepi, verus est Deus: atque, vt audio, virtutes multas operatus est. Hæc sacerdos cum audisset, Auxibij verbis compunctus est, nec idolis sacrificabat amplius: sed deinceps a B. Auxibio instruebatur. Hac ratione ad multum tempus se gessit, [& alios:] vrbem occulte ingrediens, & secreto docens, ac rursus recedens, & exiens extra ciuitatem, in prædicto Iouis loco manebat.

[8] Dum ergo eo in loco versaretur, Alexandriæ Marcus Apostolus Christi euangelium prȩdicabat: qui, postquam fidem & baptismum multi suscepere, Paulum Apostolum perquisiturus exiit, repertumque adorauit, & a Paulo magna vicissim lætitia exceptus est. Exposuit porro Marcus quȩ Barnabæ euenissent, & quomodo Salamine bonum martyrij certamen confecisset. Quod autem vere Marcum Paulus exceperit, ipsemet ad Colossenses scribens testatur: [Marco ad S. Paulum reuerso,] Salutat vos Marcus consobrinus Barnabæ. [Col. 4. 10] Iterumque ad Timotheū: Marcum assumens duc tecum: est enim mihi vtilis ad ministerium. [2 Tim. 4. 11] Mansit igitur Marcus cum Paulo vsque ad eius obitum. Cum vero accepisset Paulus Barnabam e vita migrasse, nullumque in Cypro esse Apostolum, qui doceret & Christum annuntiaret; id reputans, Epaphram & Tychicum, aliosque nonnullos in Cyprum misit ad Heraclidem insulæ Archiepiscopum, eidem scribens, vt a Epaphram Paphi, b Tychicum Neapoli Episcopum cōstitueret. In vrbibus vero aliis alios colloca. Sed & in vrbem, inquit, Solorum descende, in eaque virum Romanum, Auxibium nomine, perquire, eumque Solis constitue Episcopum. [eo iubente] At vide ne ad eum ordinandum ei manus imponas: est enim iam insignitus sacerdotio, a Marco ordinatus.

[9] Litteris, quas Apostoli miserant, acceptis, & perlectis, extemplo B. Heraclides nihil cunctatus, id quod iubebatur præstitit: [perquisitus ab Heraclide,] cumque Solos ingressus B. Auxibium inuestigaret, indicatum est ipsi, ecquo is in loco habitaret. Vrbe igitur egressus in locum Dios, siue Iouis, dictum, illum ibi reperit, & post mutuam salutationem & complexum, hisce B. Heraclides verbis vsus est: Fili Auxibi, ad te a Christi Apostolis missus sum. Quousque hoc in loco delitescis, nec te ipse ostendis? Quamdiu abscondis lucernam sub modio, ac non potius ponis super candelabrum c Saluatoris, vt luceat iis qui hac in vrbe sunt? Age sis in posterum, [animatur, & Solensis Episcopus cōstituitur:] & eos qui in idololatriæ tenebris versantur, illumina. Agedum, esto deinceps prȩco veritatis. Quousque pecuniam abscondes, quam a domino tuo accepisti? Septuplo illam lucro cumula. Contende tu quoque audire, Euge serue bone & fidelis: in modico fidelis esto, supra multa te constituam. Num sacram audiisti Scripturam dicentem, Quod qui seminant in lacrymis, in exultatione metent? [Psal. 125. 5] Semina præsenti hac hyeme, vt in exultatione & cum pace metas. Ne timeas eos qui occidunt corpus, sed eum qui potest animam, & corpus perdere in gehenna. Ipse enim dixit: Ecce ego mitto vos sicut oues in medio luporum. [Matt. 10. 16] Et rursus: Quando tradent vos Ducibus & Regibus, ne sitis solliciti, quomodo aut quid loquamini: sanctus enim Spiritus docebit vos quȩ loqui oportet. [ibid. 19]

[10] His dictis Sanctus Heraclides adiuncto sibi sancto Patre Auxibio ciuitatem ingressus est, & facta oratione, ecclesiæ formam, d ambitu quidem paruā, sed Christi gratia magnam, in terra delineauit: eoque totum canonem Ecclesiasticum, vt ab Apostolis ipse didicerat, edocto, Numinique commendato, post osculum ei impressum, in suam se ciuitatem recepit. Christi vero seruus Auxibius nihil moratus, ecclesiam continuo cœpit extruere: quam cum consecrasset, ingressus, [templum ædificat, & dedicat:] seque prono in pauimentum vultu abiiciens, clamare, & cum lacrymis cœpit dicere: Domine Deus omnipotens, qui fecisti cælum & terram, mare, & omnia quæ in eo sunt, qui puluerem de terra accipiēs finxisti hominem, eumque imagine tua decorasti, inuidia vero diaboli deceptum, [orat pro populo,] & morti addictum, o pie, non es auersatus in finem: sed vnigenitum nobis Filium pro humani generis salute misisti. Domine Iesu Christe, qui hac in cruce veneranda de principatibus & potestatibus tenebrarum triumphasti; qui sanctis tuis Apostolis dedisti virtutem ex alto & potestatem calcandi supra serpentes & scorpiones, & supra omnem potestatem inimici; me quoque corrobora tuum famulum, & da mihi vt libere & intrepide prædicem verbum tuum. Immitte, Domine, in cor tui huius populi timorem tui: illustra eos tua gratia, vt a dæmonis errore conuersi, cognoscant te solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Fac, Domine, vt sanctus tuus Spiritus inhabitet in hac sancta domo, quæ in sancto tuo nomine extructa est. Stabili eam, ita vt vsque ad consummationem seculi in fide tua sit immobilis. Tu enim dixisti, Domine: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, & portæ inferi non præualebunt aduersus eam. [Matth. 16. 18] Conuerte, Domine, gregem tuum errantem ad hoc tuum sanctum ouile. Pastor bone, qui animam tuam posuisti pro ouibus tuis, extende dexteram tuam omnipotentem, & brachium tuum excelsum, terribile, inuisibile: & venerandæ tuæ Crucis baculo, lupum sanguiuorum a grege tuo abige, Domine: errantes congrega, vt fiat vnum ouile & vnus pastor. [vtq; miracula faciat.] Aperi etiam mihi ostium verbi per misericordiam tuam, dum extendo manum meam ad signa & prodigia per nomen vnigeniti tui filij Iesu Christi Domini nostri: cum quo tibi gloria, honor, imperium, cum sancto & immortali tuo Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a [S. Epaphras.] Colitur S. Epaphras 19 Iulij, vt videre est in Martyrol. Rom. vbi tamen Colossis fuisse Episcopus dicitur, hic Paphi. Nisi forte alterutrum locum solum ad tempus rexerit.

b S. Tychicus a Latinis 29 April. colitur, a Græcis 8 Decembris. In Martyrol. Rom, dicitur Paphi Episcopus fuisse, hic Neapoli in Cypro. In Notitia triplici Ecclesiarum Episcopalium Cypri a Carolo de S. Paulo edita, nulla Neapolis est. [S. Tychicus.] Egimus tamen 23 Ianuarij § 2 ad Vitam S. Ioannis Eleemonis de Leontio Neapoleos in Cypro Episcopo. Nam quod quidam ibidem citati scribunt Constantiæ Episcopum fuisse, (sic fortassis appellatam rati, quod olim Salamis fuerit, [Neapolis. Cypri vrbi] sed post excidium reparata, Neapolis, quasi noua ciuitas, ab aliquibus, ab aliis Constantia dicta) ibidem refutat Constantinus Constantiæ ipsius Episcopus, qui Leontium ait in vna vrbium Cypri Episcopum fuisse; diuersam a Constantia indicans.

c Græce, τοῦ σωτηρίου. Heruetus habet Crucis.

d Heruetus, pondere.

CAPVT III
S. Auxibij miracula, templum ab eo ædificatum.

[11] Hac autem oratione peracta, e solo surgens in publicum vrbis locum se contulit, cœpitque docere regnum Dei. Cumque magna ad eum turba confluxisset, hæc B. Auxibius elocutus est: Viri fratres & patres, audite me, & credite in Dominum nostrum Iesum Christum, quem ego vobis annuntio: ipse enim omnium in ipsum credentium saluator est. [S. Auxibius palam prædicans, multos conuertit:] Admittite lucem cognitionis, in altum mentis vestræ oculos erigite, a maioribus tradita vitæ ratione abstinete, verumque Deum agnoscite, conditorem omnium, qui potest animas vestras seruare. Hæc docens, publiceque prædicans, multis vt stultum illum de idolis errorem abiicerēt, & in Dominum nostrum Iesum Christum crederent, præstanti sua instructione persuasit. Data vero ei etiam est a Deo gratia infirmos curandi, [facit miracula:] spiritusque expellendi. In dies autem adiungebatur credentium Domino multitudo, & baptizabantur in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, confitentes peccata sua. Quicumque vero habebant infirmos, afferebant eos ad B. Auxibium, qui manus eis imponens sanabat eos in nomine Domini nostri Iesu Christi. Quod cum vniuersa circumiectæ regionis plebs rusticana didicisset, ad vrbem ægros secum asportans veniebat: qui omnes inuocatione intemeratæ viuificæque Trinitatis curati, baptismo credentes lustrabantur.

[12] Erat autem a e loco qui Solopotamius dicitur, vir quidam, Auxibius nomine. Is cum de B. Auxibio, eiusque doctrina, ac viri virtute inaudisset, cum conuenit, seque ad eius pedes abiecit, his eum verbis rogans: Pater, impertire mihi signaculum Christi. Hic sanctus Antistes aliqua e Scripturis sanctis depromens, illum quæ spectant ad Patrem & Filium & Spiritum sanctum edocuit, [Auxibium Solopotamiensem baptizat:] atque in nomine cōsubstantialis Trinitatis baptizauit. Mansit autem ille e Solopotamia Auxibius toto vitæ suæ tempore cum beato Patre Auxibio, eoque magistro vtebatur. Porro & ipse in virum admirabilem euasit, proficiens in Dei sapientia & gratia, egregij magistri insistens vestigiis, & ambulans in timore Dei in omnibus.

[13] Quadam vero die meditandi gratia extra ciuitatem orientem versus progressus est sancti viri discipulus Auxibius, [ex corona formicarū futurum Episcopum cognoscit:] in locum qui b a salsamentis Tarichodes dicitur: cumque venisset ad quamdam arborem, sub eius vmbra sedit, & procumbens obdormiit. Et ecce tibi formicarum multitudo caput eius coronæ instar cingere. Quod cum superueniens B. Auxibius spectasset, demiratus est, & quæ viderat, in corde suo seposuit. Formicarum enim genus ignauorum mentes ad bonorum operum studium excitandas esse significabat, vt ait Salomon: Vade ad formicam, o piger, & æmulare vias illius. [Prou. 6. 6] Corona vero sacerdotij dignitatem præmonstrabat: erat quippe discipulus in throno præclari magistri sessurus. Eo itaque excitato, ambo in ecclesiam se conferunt: fuitque deinceps subiectus magistro discipulus, eique in omnibus seruiens, ac velut probus famulus hero proprio ministrans. Beatus vero Auxibius noctes atque dies orare non cessabat pro salute & conuersione populi, docebatque assidue. Et quidem grex Domini crescebat & multiplicabatur in dies, inimici vero in dies minuebatur.

[14] Post hæc fama permotus S. Auxibij frater Themistagoras Solos peruenit, vna cum coniuge B. Timo: quæ ipsa quoque erat & admiratione digna, & virtute prædita. Hi cum in ecclesiam se contulissent, complexu se inuicem salutarunt: ex eaque amborum congressione magna lætitia prouenit. Et fuere deinceps in ædibus Episcopi, vbi a Pontifice erudiebantur: suntque baptismo ab eodem initiati in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. [Themistagoram cum vxore baptizat:] Ordinauit autem beatum Themistagoram Ecclesiæ Diaconum S. Auxibius, vxoremque eius inibi similiter Diaconissam: nam ex quo sacrum baptisma suscepere, c se ipsi a peccandi occasione seiunxerunt, & ambo deinceps fratrum instar erant ad statum perturbationis expertem progressi.

[15] Cum ergo in vrbem Solos Dei se gratia infudisset, atque omnes fere crederent in Dominum nostrum Iesum Christum per instructionem sancti Patris nostri, cooperante Spiritu sancto; perpendens secum ipse, minorem esse ecclesiam, quam quæ venientes caperet, templum maius Dei nomini extruere cogitauit, positisque humi genibus, Deo, vt manum secum admoueret, supplicauit. Erectus deinde in pedes, fusisque denuo precibus, formam sanctæ ecclesiæ descripsit, Deo bene fauente, eodemque annuente, magnam hanc, & admirabilem, [nouum tēplū maius ædificat:] sanctamque ac Catholicam ecclesiam excitauit, eamque omnibus ornamentis tamquam sponso Iesu Christo Deo nostro instruxit. O præclarum pastorem & magistrum, Christi gregem egregie pascentem! o splendidum luminare in errorum caligine sedentes illustrans! o peritum medicum, qui a dæmone sauciatos sanctæ Trinitatis inuocatione sanat! Neque enim corporis dumtaxat ægritudines, sed etiam secreta animi vulnera curauit per Spiritum sanctum, purgans videlicet ea ratione, & deprimens omnem altitudinem eleuantem se contra scientiam Dei: Paulum imitatus, qui omnibus omnia factus est, vt omnes saluaret, quotidie moriens propter Christum, qui pro ipso mortuus erat, & resurrexerat.

[16] Beatus hic vir d Eliæ cursum sistens, virginitatem coluit: quam auxit oratione & ieiunio, fide vero confirmatus, spe duce eam caritate consummauit. Hāc dilexit Auxibius: hanc ornauit, ab eaque ornatus est, & laborum fructus in præsenti vita collegit. Cum enim sacerdotium honorasset, sublimis hic ei thronus creditus est: tamquam famulus & Dei cultor indutus est podere, siue talari tunica, caputque eius corona decoris ornatum est. Sponsa ei virgo, nempe Ecclesia, committitur: ipseque per gratiam sponsus eius appellatur: cumque in Spiritu sancto seminauerit, [virginitate fulgens,] ex spiritu metit vitam æternam. Quis igitur non miretur & laudet generosum Christi athletam, quomodo solus pugnarit, viceritque inimicum, atque ex eius manibus magnam prædam eripuerit? Omnes enim sibi mancipatos habebat inimicus. Nam ingrediens ciuitatem vir sanctus, Christianum secum habuit neminem: & omnes per Christi gratiam effecit Christianos. Quemadmodum enim dux exercitus a Rege aduersus rebellem ipsi ciuitatem missus, primum quidem præmittit speculatores, [omnes Solenses conuertit] deinde extra vrbem castra collocat, omnes eius aditus explorans, donec eam capiat, Regique subiiciat; [magna industria] ita fecit B. Auxibius. Missus enim in hanc vrbem a cælesti Rege ad bellum hosti inferendum, non palam, neque aperte ciuitatem primum ingressus est, sed tamquam explorator, intus quidem Christum habens, extra vero gentilium habitum præferens, eorumque simulacra intuens, rursus extra ciuitatem secedebat. Id autem fecit non modico tempore, &, quod est admirabilius, in ipso hostis, nimirum Iouis, templo habitans, inde primum auspicatus est victoriam. Nam & Iouis flaminem catechesi initiatum baptismo latenter tinxit, & idolorum delubrum euertit: tuncque demum libere deinceps ingressus ciuitatem, tamquam fortis miles, sublatis in cælum manibus, [& fortitudine:] seipsum venerandæ Crucis figuram exhibens, instar magni Moysis spiritualem Amalec, diabolum nempe, fudit, eosque qui sub eius potestate tenebantur vindicauit, atque in libertatem asseruit, traducens eos a tenebris in admirabile lumen agnitionis Filij Dei ac cælesti Regi subiiciens.

[Annotata]

a Græce ἀπὸ χωρίου Σαλαποταμίου οὗ τω καλουμένου. At paullo post, ἀπὸ Σολοποταμίας, Heruetus vertit, ex agro quodam, qui vocatur Solopotamius. ac postea: hic Auxibius e Solopotamio.

b Heruetus, ad locum, qui vocatur Tarichi. Græce, ἐπὶ τὸν καλούμενον ταριχώδου. Est τάριχος salsamentum.

c Græce ἐχώρησαν ἑαυτούς ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας. Crude dictum de matrimonio. Leuius quoque interpretatus Heruetus: se a se inuicem separarant ex consensu, propter regnum cælorum, & ambo de cetero tamquam fratres processerant ad impatibilitatē.

d In Græco est, τὸν δρόμον Ἠλιοῦστήσας. Heruetus vertit: virginitatem excreuit a tenera ȩtate, Eliæ cursum persequens. Vbi autem στῆσαι persequi significat, vt στήσας sit persequens? An ad Elisæum respicit qui clamans Currus Israël &c. currum Eliæ videtur ad tempus stitisse? Num forte Ἡλίου legendum, id est, Solis, vt Iosuæ comparetur Auxibius?

CAPVT IV
S. Auxibij mors, sepultura, miracula.

[17] Rebus itaque cunctis bene gestis, cum præconis veritatis munus sustinuisset, & sacerdotiū quinquaginta plus minusue annis decorasset, compluribus Christiana fide illustratis, tandem ad vitæ finem peruenit, vniuersoque ac venerabili Clericorum conuocato collegio, [Post 50 annos Episcopatus, moriturus] sic eos affatus est: Patres, ac fratres, & filij desiderati, inclinate aurem vestram in verba oris mei; ecce ego vado ad Patrem meum per viam vniuersæ terræ. Filij attendite vobis: state firmi in fide, & nemo vos seducat inanibus verbis. Vos scitis, quantas tribulationes hac in vrbe sustinui, nocte dieque orans Deum, vt aperiret mihi ostium verbi ad manifestandum libere mysterium Dei. Nec despexit me qui non mentitur Deus, sed manum mihi porrexit. Et nunc, Fratres, cōmendo vos Deo, [suos monet:] & verbo gratiæ eius, quod potest ædificare, & dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. State igitur, & retinete traditiones, quas a me accepistis. Et quem elegit Deus Sacerdotem, ex vobis est, & vobiscum manet, & per ipsum vos curat.

[18] Atque hæc & his plura elocutus, S. Auxibium discipulum suum apprehendens, osculatus est, & Te, inquit, elegit Deus Sacerdotem: tu pasces gregē Christi, quem proprio sanguine acquisiuit. [successorem designat,] Singulos deinde complexus est: ac die demum tertia totam illam regionem fama peruagata est, quod Pater eorum Auxibius esset e vita migraturus: [magno omniū luctis moritur:] omnesque in ecclesia non sine fletu & planctu conuenere: quos ille omnes amplexatus, in pace Domino spiritum tradidit.

[19] Viri autem pij acceptas perbeati Pontificis reliquias deposuerunt in sepulcro, quod ipse sibi ante parauerat, addita loculo hac epigraphe exterius: Adiuro vos per sanctum corpus & sanguinem Christi & Dei, vt hanc nemo arcam aperiat, donec consummatus sit frater meus Themistagoras.

[20] [sepelitur:] Post depositas viri sancti reliquias, continuo illapsa in eas Dei gratia, curationum fontes aperuit. Illa enim hora multi a variis morbis, [multos e tumulo sanat:] & immundis spiritibus curati sunt. Quod cum audiuissent accolæ, gratiam, inquam, curationum, quæ ad sancti Patris reliquias fiebant, magno ad vrbem studio veniebant, easque exosculati per Dei gratiam sanabantur.

[21] Cum ipsi autem Paphij accepissent multos per sacrorum Antistitem Auxibium sanari, viri numero quadraginta, a spiritibus immundis turbati, vno agmine Papho profecti Solos via recta incedentes veniebant: cumque ad locum decimoquinto ab vrbe lapide situm peruenissent, occurrit ipsis S. Auxibius, cumque ab eis dæmones exegisset, [etiā in via iis apparēs,] omnes per gratiam Dei sibi datam sanauit. Viri autem cum sensissent curationem, quodque obumbratione Auxibij essent ab immundis spiritibus mundati, venerunt Solos, & quæcumque sibi in via euenerant, exposuerunt. Quibus auditis Deū omnes laudauere, qui dedit potestatem talem seruo suo. Illi porro eo progressi, vbi sacræ iacebant reliquiæ, seipsi ante sepulcrum in faciem abiicientes adorarunt, Deoque qui famulum suum gloria affecerat, hymnis in gratiarum actionem fusis, in suam se ciuitatem receperunt. Vnde Paphij S. Auxibij memoriam in hunc diem celebrant.

[22] Videns vero B. Themistagoras, quæ in loco, vbi iacent viri sancti reliquiæ, fiebant miracula; quodque perennis instar fontis, sanctum eius monumentum & loculus scateret, seipsum iudicans indignum, qui cum B. Auxibio in sepulchro conderetur, [Frater vetat tumulū aperiri:] sanctæ Ecclesiæ Clericos in hæc verba adiurauit: Post obitum meum nemo mei gratia S. Auxibij sepulcrum aperire audeat. Quare in hunc diem clausum mansit, & Christi, qui ipsum glorificauit, signo obsignatū. O felicem capsam, in qua iacet thesaurus, qui non potest eripi! [nec adhuc apertus:] ex qua iuges curationum fontes prosiliunt! O sanctum tumulum, qui fidelem populum congerit ad honorem & gloriam Dei, memoriam pretiosarum, quæ in eo continentur, reliquiarum, gloriam Dei, qui ipsas illustres reddidit: O patrem, pastorem, magistrum & medicum Christi, cuius memoria cum laudibus in æternum coniungetur! O ciuitas Soliorum, qualem habes propugnatorem, & thesaurum, qui consumi nequit, in te depositum, luminare quod extingui non potest, sole splendidius! Sol enim nubibus & nocte persæpe obtegitur: Beati vero Auxibij luminare, [semper clarus miraculis.] lucem habet quæ neque interdiu neque noctu deficit, degentes in tenebris illustrans, exhilarans vniuersam ciuitatem, & infirmos sanans per Iesum Christum, qui Sanctis suis gloriam impertiit. Ego vero quousque? quibus sanctum laudibus afficiam? Quicquid enim dixero, sanctum Patrem pro meritis laudare non valebo. Hic igitur finiam oratione glorificans Patrem & Filium & Spiritum sanctum, cui gloria in secula seculorum. Amen.

DE S. GABINIO PRESBYTERO MARTYRE, ROMÆ.

AN. CCXCVI.

[Commentarius]

Gabinius Presbyter Martyr, Romae (S.)

Avctore I. B.

[1] Inclytæ Virginis ac Martyris Susannæ pater Gabinius fuit, frater S. Caij Papæ, Diocletiani Imp. consanguineus, ac sub eo martyrij lauream adeptus. [S. Gabinij genus, doctrina,] Erat porro humanis diuinisq; litteris egregie cultus, quas & filiam perdocuit: sed præcipue eam ad pietatem, virginitatis amorem, ceterarumq; studium virtutum informauit. Ipse quoque libros Tractatuum contra Paganos composuisse traditur: qui tamen si absoluti ab eo fuere, postea interciderunt. Post coniugis obitum Presbyter erat ordinatus. Claudium, Maximum, Præpedignam, Alexandrum, Cutiam, idem ipse & Susanna filia, atque Caius frater, religionis Christianæ mysteria edocuere, vti narratum est XVIII Februarij ex Actis S. Susannæ vixq; alia de S. Gabinio extare arbitror, quam quæ illic habentur: [acta,] neque hic repetere ea opus est. In MSS. breuiter quæ ad illum pertinent enarrantur. Ioannes Tamaius Salazar Sanctis Hispanis Gabinium annumerat, ex Serena nescio qua ortum, Philippi Imp. filia, origine (vt asserit) Hispania. Probat ea natum, quod S. Susanna V. vspiam neptis vocetur S. Serena Augustæ. Non id inde sequitur.

[2] Eius anniuersaria memoria in Martyrologiis consignata XIX Februarij. [nomen in Martyrologiis 19 Febr.] Et ab Vsuardo quidem his verbis: Romæ natalis S. Gabinij Presbyteri & Martyris, qui a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte cæli gaudia comparauit. Post Martyris, interiicit Martyrol. Romanum: fratris B. Caij Papæ. Beda, Notkerus aliiq;: patris beatissimæ Susannæ. Quædam Martyrologia Gabinum cum Romano appellant, plura Gauinium, quædam MSS. & excusa Sauinum: quod librariorum erratum est. MSS. cœnobiorum Marchianensis, Aquiscinctini, S. Martini Treuiris, XVIII Februarij eius natalem statuunt. [& 18] Vetus quoddam Martyrologium pro Presbytero Episcopum facit.

[3] MS. Florarium eius martyrium contigisse ait anno salutis CCLXXXVII. Ostendimus XVIII Februarij, cum S. Caius post S. Susannæ necem, [annus mortis] in eius ædibus sacra agere non exiguo tempore sit solitus, qui deinde latere in cryptis coactus, anno tandem CCXCVI, XXII Aprilis martyrio perfunctus est, videri S. Susannam interfectam XI Augusti anni CCXCV, cum XVIII Februarij eiusdem anni alij Martyres, eius consanguinei, Claudius, Maximus & socij occubuissent. S. Gabinius existimari potest eodem anno, die XIX Februarij deceßisse, siue ergastuli ærumnis confectus, seu ferro peremptus. Malim tamen suspicari, quamdiu tyranno spes affulsit posse Susannæ constantiam infringi, patri inferri necem non iußisse, sed solum in custodia attineri, ne filiam in proposito confirmaret, sed ipse potius a suo, si fieri posset, dimoueretur, pedore & incommodi carceris: sicq; tandem anno CCXCVI, XVIIII Februarij in cælum migrasse, duobus mensibus, diebus quatuor ante Caium fratrem. [296,]

[4] Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis scribit in ecclesia S. Susannæ Romæ asseruari corpus quoque S. Gabinij eius parentis, [reliquiæ Romæ] tibiæ partem in æde S. Mariæ de populo dicta. At Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani de S. Gabinio ita scribit: Ipsius sacratissimum corpus demum a Paulo V summo Pontifice, [& Lugduni.] Christianissimi Regis internuntio in pignus datum est: a quo Lugdunum Celticæ Galliæ metropolim translatum, in ecclesia Patrum Societatis Iesv hac ipsa die collocatum fuit summa cum celebritate.

DE S. ZAMBDA, VEL ZABDA, EPISCOPO HIEROSOLYMITANO.

An. Chr. CCCIV

[Commentarius]

Zambdas, vel Zabdas, Episcopus Hierosolymitanus (S.)

G. H.

[1] Sancti huius Episcopi tempus Sedis & succeßio certa: nomen varie scriptum, Zambdas, Zabdas, Labdas, Bazas. S. Epiphanius in Panario hæresi 66 nu. 20 enumerat omnes vrbis Hierosolymitanæ Episcopos ad sua vsque tempora, & Hymenæū collocat XXXVII Episcopum sub imperio Aureliani, quando hæresis Manichæorum, de qua ibidem agit, [S. Zābdas S. Epiphanio dicitur Bazas,] exorta est, ac dein subdit: Καὶ ἀπὸ τότε ἕως δεῦρο ἄλλοι Επίσκοποι Βάζας, Ἕρμων &c. A quo tempore ad hodiernam diem reliqui Episcopi, Bazas, ille idem qui Zambda, Hermon, Macarius, Maximus, Cyrillus, Herennius, Cyrillus alter, Hilarionus, qui nūc Ecclesiæ præsidet. Ita illud nomen post varias editiones cum MSS. Vaticano Pontificio, Parisiensi Regio & Basileensi, collatas, & Græce & Latine seruauit Dionysius Petauius noster. Eusebius Pamphilus auctor coæuus in Chronico, [Eusebio Zabdas, factus Episc. an. 299,] Fausto II & Gallo Coss. anno Chr. CCXCIX ista scribit: Ἱεροσολύμων Ἐκκλησίας ἐικοστὸς ἕβδομος κατέστη Ἐπίσκοπος Σάβδας. Quæ a S. Hieronymo apud Scaligerum, Pontacum, Miræum, ita extant translata: Ecclesiæ Hierosolymorum vicesimus septimus ordinatur Episcopus Zabdas. Vixit autem ad annum CCCIII. quando Diocletiano Augusto VIII & Maximiano Augusto VII Coss. Ἐκκλησίας Ἱεροσολύμων προέστη εἰκοστὸς ὄγδοος Ἑρμων, [mortuus an. 304,] Ecclesiæ Hierosolymorum vicesimus octauus præfuit Hermon. Eumdem supra S. Epiphanius Zabdæ, quem inuersis syllabis, ac littera d omißa Baza dixit, etiam successorem statuit. Codex MS. noster, olim Abrahami Ortelij, & alius Serenißimæ Reginæ Sueciæ, hunc Thermonem, illum cum ante indicatis editionibus Zabdam appellant: at Labdam & Thermonem chronica excusa Parisiis anno 1518 & Basileæ 1529.

[2] Idem Eusebius lib. 7 Histor. Eccl. cap. 26 de S. Zabda, eiusq; decessore & successore, agit his verbis: Τῆς δ᾽ἐν Ἱεροσολύμοις ἐκκλησίας μετα τὸν σμικρῷ πρόσθεν δεδηλωμένον Ἐπίσκοπον Ὑμεναῖον Σαμβδας τὴν λειτουργίαν παραλαμβάνει. Μετὀυπολὺ δὲ τούτου κεκοιμημένου Ἕρμων ὕστατος τῶν μέχριτοῦ καθ᾽ ἡμᾶς διωγμοῦ τὸν είσέτι νῦν ἐκεῖσε πεφυλαγμένον ἀποστολικὸν διαδέχεται θρὸνον. [Eidē Eusebio Zambdas,] Hierosolymorum Ecclesiȩ ministerium post paullo ante indicatum Hymenæum Episcopum Zambdas capessit. Hoc autem non post multos annos mortuo, Hermon postremus eorum, qui vsque ad persecutionem contra nos excitatam sederunt, Sedem illam Apostolicam ad hoc vsque tempus reseruatam suscepit. Quæ eadem fere leguntur apud Ruffinum lib. 7 cap. 29. qui tamen hic Græce Σάμβδας est, apud eum Zabdas & Zapdas appellatur. Idem etiam a Nicephoro Episcopo in Chronologia de Episcopis Hierosolymitanis Σαβδᾶς nuncupatur, [Nicephoro Zabdas,] & anni Sedi illius tribuuntur decem, qui sane multi dicendi forent. Eum non nisi ad quartum Episcopatus annum peruenisse ex Chronico Eusebij iam diximus. At Nicephoro Callisto lib. 6 Hist. Eccl. c. 34 dicitur Σαβδᾶς, καὶ ἐπὶ χρόνοις τισὶ τὸν πρέπον τα δικαίοις ὕπνον ἀναπαύσασθαι. Zabdas appellatur, [sancte mortuus,] & post aliquot Sedis annos, somno eo, qui Iustos decet, obdormiuisse: vbi Langus vertit post annos plures, quod iam ob Chronicon Eusebij reiecimus.

[3] Hunc Episcopum referunt tabulæ Martyrologij Romani XIX Februarij his verbis: Hierosolymis S. Zambdæ Episcopi: a quo (addit Galesinius) Thebæi milites, [colitur 19 Febru.] nobiles Martyres baptismum susceperunt. In Actis horum Martyrum, quæ ex antiquioribus monumentis recensuit S. Eucherius Episcopus Lugdunensis, ista solum leguntur: [an legionē Thebæam S. Mauricij conuerterit] Legio Thebæi sex millia, sexcentos, sexaginta sex viros, validos animis & instructos armis, antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianæ religionis ritum Orientali traditione a Hierosolymitanæ vrbis Episcopo susceperāt, fidemque sacram virtuti & armis omnibus præponebant. Hæc in Vita ex variis codicibus MSS. & excusis ad XXII Septembris illustranda. Obseruat Baronius ad an. 297 nu. 5 hoc idcirco accidisse, vt Thebæi milites a Zambda Episcopo Hierosolymitano Christiana fide imbuerentur, quod eadem legio in hibernis esse soleret in Palæstina, vbi ad Parthorum atque Persarum tumultus comprimendos cum aliis legionibus in Syria agentibus præsto esset. Eidem Zambdæ, seu Zabdæ, quem & Labdam appellant, hanc Thebææ legionis conuersionem adscribunt Petrus Steuartius in notis ad Vitam Martyrum Thebæorum cap. 1 nu. 5 & Rosignolius noster in Historia sacra Thebæa Italice sub nomine Guiliemi Baldesani edita lib. 1 pag. 15, 16 & 67, [& baptizarit?] vbi addit eos milites a sancto Episcopo Zabda fuisse baptizatos. Quæ exactius erunt XXII Septembris discutienda. Ludouicus Zacconus in Vitis SS. Italice scriptis breue eius elogium concinnauit, in quo eius festum XIX Februarij celebrari etiam scribit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS PVBLIO, IVLIANO, MARCELLO, MARVBIO, ITEM IVLIANO, BARACEO, TVLLIO, LAMPASIO, MAIVLO, IVLIO, PAVLO, MAXIMILLA

Sylloge historica.

Publius, Martyr in Africa (S.)
Iulianus, Martyr in Africa (S.)
Marcellus, Martyr in Africa (S.)
Marubius, Martyr in Africa (S.)
Iulianus, Martyr in Africa (S.)
Baraceus, Martyr in Africa (S.)
Tullius, Martyr in Africa (S.)
Lampasius, Martyr in Africa (S.)
Maiulus, Martyr in Africa (S.)
Iulius, Martyr in Africa (S.)
Paulus, Martyr in Africa (S.)
Maximilla, Martyr in Africa (S.)

G. H.

[1] Illustris hæc est corona duodecim pugilum Christi, qui palmam martyrij in Africa promeriti sunt. [Martyres 12 in Africa, Publius, Iulianus,] Martyrologium MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti eos his verbis proponit: In Africa SS. Publij & Iuliani Martyrum & aliorum decem. Duos illos reliquorum antesignanos memorant peruetusta Matyrologia MSS. S. Richarij, S. Maximini, S. Lamberti Leodij, & ipse Vsuardus in præcipuis manu exaratis & excusis exemplaribus: In Africa, inquiunt, SS. Publius & Iulianus. Eisdem assentitur Wandelbertus hoc versu:

Publius vndecimum simul & Iulianus adornant.

Vndecimum Kalendas Martij intelligit. At pridie eosdem duos exhibet MS. monasterij Marchianensis.

[2] MS. Coloniense Carmelitarum omisso Iuliano alium Publio iungit socium his verbis: [Marcellus,] In Africa SS. Publij & Marcelli. Qui cum S. Iuliano referuntur in MSS. Treuirensi & Bruxellensi, & pluribus exemplaribus MSS. Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum aucti, Adone MS. Reginæ Sueciæ, qui fuit Ecclesiæ Telonensis in Prouincia, Florario MS. item in Bellino, Felicio, Molano, Greuen: In Africa SS. Publij, Iuliani & Marcelli, qui Martyres appellantur a Petro Equilino lib. 11 num. 72, & in Martyrologio Maurolyci, alioq; Coloniæ 1490 excuso. In Martyrol. Romano plures, quorum nomina non exprimuntur, istis verbis indicantur. In Africa sanctorum Martyrum Publij, Iuliani & Marcelli & aliorum.

[3] Quarti nomen a variis diuerso modo exprimitur: In MS. S. Maximini paruo, [Lāpasius,] sed peruetusto, ita legitur: In Africa Publij, Iuliani, Marcelli, Lampasij. Verum hoc omisso alius substituitur in MSS. Lætiensi & Tornacensi S. Martini: XI Kal. Martij, [Marubius,] in Africa natalis SS. Publij, Iuliani, Marubij & Marcelli: qui tamen in MS. Lætiensi vitiose Marcellinus scribitur. Hisce quatuor in MS. Aquisgranensi iungitur quintus Iulianus alter, [Iulianus alter, Tullius,] & eo omisso Tullius in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, in quo Manubius dicitur, qui aliis Marubius est: quo omisso, alium cum Tullio socium iungit Galesinius ex codice MS. eumq; secutus Canisius in Martyrol. Germanico. In Africa, inquiunt, SS. Publij, Iuliani, Marcelli, Tullij, [Iulius,] & Iulij, qui confessionis certamine confecto, ad coronam migrarunt in cælum. Iidem quinque vna cum Marubio antiqua manu adscripti sunt Adonis MS. Martyrologio in Leodiensi S. Laurentij cœnobio.

[4] Septem inscripti sunt MS. S. Cyriaci hoc ordine: XI Kalend. Martij. In Africa Marubij, Publij, Iuliani, Marcelli, Tullij, Iamnasij (aliis Lampasij) Iulij. Iungebantur nomina Victoris & Coronæ, quorum natalis est XX Februarij, licet ad hunc etiam diem in nonnullis Fastis referantur. Hisce septem alterum supra Iulianum adiunximus. At Iulio prætermisso alij octo exprimuntur in Beda excuso, hoc modo: In Africa natale SS. Publij, Iuliani, Marubij, item Iuliani, Marcelli, Tuli, Lampasi, Inauli: qui in MS. Beda cœnobij Subensis in Bauaria Maulus dicitur, sed Maiulus legendus. Hermannus Greuen præter citatos Publium, [Maiulus,] Iulianum & Marcellum, dein adiungit Marubium & alterum Iulianum, & die proxime præcedenti habuit Tullium, Lampasium & Maiolum, & in distincta classe Berethoum ac Marcellum, quorum ille videtur Baraceus esse.

[5] Rabanus in Martyrologio nouem exprimit hoc ordine: XI Cal. Natiuitas Sanctorum in Africa, Publij, Iuliani, Marulij (aliis Marubij) item Iuliani, Marcelli, Tuli, Lampasij, Maiuli & Iuliani. Hic aliis Iulius dicitur, errore librariorū Iulianus scriptus, nam alioquin Rabanus vocabulum item, vt ante, repetisset. In antiquo MS. Martyrologio Romano, quod nomine S. Hieronymi signatur, decem Martyres enumerantur his verbis: XI Kal. Martij. In Africa Publij, Marubij, Iuliani, Barecei, item Iuliani, Marcelli, Tullij, Lampasij, Maiuli, Iulij. [Baraceus,]

[6] Hisce vndecimum iungunt Notkerus, & Beda MS. monasterij Richebergensis in Bauaria hoc ordine: In Africa natiuitas B. Publij, Iuliani, Marubij, item Iuliani, Barachei, Pauli, Marcelli, Tullij, Lampasij, Maiuli & Iulij: [Paulus,] Maiulus transpositis litteris Mauilus in nostro apographo Bedæ legitur. Martyrologium Treuirense S. Martini hos vndecim innuit his verbis. In Africa Publij Martyris, & aliorum decem. Verum præter Publium & Iulianum alios decem fuisse diximus ex codice Vltraiectino MS. Richenouiense, siue Augiæ diuitis prope Constantiam, dictum numerum complet, dum Maximillam illis Martyribus addit his verbis: In Africa Publij, Marcelli, Iuliani, Baracei, item Iuliani, Tullij, [Maximilla.] Lampasij, Mauili, Maximillæ. Desunt in eo Marubius, Paulus, Iulius ab aliis recensiti. In Festilogio Hibernico MS. Mariani Gormani referūtur Publius, Gabinus, Iulianus, Iulius. Sed Gabinius huc non spectat, nam de eo seorsum egimus.

[7] Masinus in Bononia perlustrata ad hanc diem tradit in ecclesia S. Francisci, vti & S. Gabrielis, adseruari aliquas reliquias S. Marcelli: [S. Marcelli reliquiæ Bononiæ.] & Gerardum Bononiensem Episcopum anno ⅭⅠƆCXCII die XIV Iunij reliquias S. Marcelli & multorum aliorum sanctorum Martyrum imposuisse Cruci erectæ ante ecclesiam S. Pauli Barnabitarum, ideoq; appellatam esse Crucem Sanctorum. Quæ vltima etiam habentur par. 1 Historiæ Bononiensis Cherubini Ghirardacci lib. 4 pag. 102, & inter alios sanctos Martyres nominantur SS. Theodorus & Marcellus, sed absque vlla diei XIX Februarij mentione.

DE S. LEGONTIO EPISCOPO TREVIRENSI IN BELGICA I

CIRCITER AN. CCCCIX

[Commentarius]

Legontius, Episcopus Treuirensis in Belgica I (S.)

Avctore I. B.

[1] Treuirorum Episcopus XXXIV fuit S. Legontius, annis centum iunior eo Legontio, quem XVIII Februarij diximus Metensem in eadem Belgica I fuisse Episcopum. An eadem ortus prosapia, aliaue ratione ab eo nomen adeptus, [S. Legontij nomen,] haud diuinamus. Browerus lib. 5 Annal. Treuiren. Leontium vocat, coniicitq; ex Aquitania oriundum, vbi celebres Leontij, Fortunato Sidonioq; laudati: [patria,] neque aliam affert rationem cur ita sentiat. Eodem tempore, inquit ad an. 407, Mauritius Treuirorum diem suum functus, Leontium nactus est successorem, quem posteri Leguntium appellant. In margine ita adnotat: Leguntius vulgo, sed Leontium præfero. Quæ addit de patria, & stirpe Pontia, vt incerta omitto. In codice quodam Ser. Reginæ Sueciæ extat indiculus Episcoporum Treuirensium antiquus, nam postremus est Egilbertus, aliis Engilbertus dictus, qui obiisse dicitur an. ⅭⅠƆCI. In eo indiculo Ligontius appellatur.

[2] [ætas]Ad annum 409, quando contigisse Browerus existimat, quod ex Renato Profuturo Frigerido, antiquiore scriptore, narrat lib. 2 histor. Franc. cap. 9 Gregorius Turonensis, vt Treuirorum ciuitas a Francis direpta incensaque sit, secunda irruptione; ita subnectit idem Browerus: Leontius per ea tempora ad XIX Februarij diem, [veneratio,] terris relictis, Confessorum auxerat numerum in cælis. Browerum secutus Gelenius ita scribit in Fastis Agrippinensibus ad hunc diem: S. Leontij Ep. Treuerensis, genere nobilis, coloni Romani, ex educta antiqua stirpe: qui anno Christi 409 hoc die, temporibus Vandalicæ inundationis cælitum numerum auxit. Saussaius in Martyrol. Gallicano quædam liberaliori stylo amplificat, quam vt fidem iis certam habeam: Treuiris Galliæ, [acta nimis exaggerata,] inquit, I Belgicæ Metropoli, S. Legunti Episcopi eiusdem Sedis & Confess. qui post extinctos in Gallia Ethnicæ persecutionis ignes, pace Ecclesiæ restituta, Christianam pietatem mirifice eo in solo excoluit: tandemque spectata sanctitate insignis, bene multiplicatis Domini talentis in cælum euocatus, abiit ad præmium: sepulturam in ecclesia S. Mariæ ad Martyres ideo consecutus, quod ingenti in Martyres zelo semper exæstuarit, & Martyrum memoriam, hoc, quod ipse erexit tropæo illustrauerit. Alij quoque in æde S. Mariæ ad Martyres conditum tradunt: caussam reticent. Eratne autem pax Ecclesiæ in Gallia, quam tot simul barbaræ nationes inundabant, a quibus multi paßim pij homines trucidati? Quibus alioquin non amplius Romani Magistratus negotium, caußa religionis, facessebant.

[3] [memoria in Martyrologiis.] His solum verbis eius memoriam consecrat MS. Martyrologium Treuirense: Treuiris S. Legontij Ep. & Conf. Eadem habent, nisi quod pro Legontio Leguntium vocent, plurima Vsuardi nomine insignita MSS. & Parisiis editum anno ⅭⅠƆⅠƆXXXVI exemplar, itemq; Hermannus Greuen & Molanus in auctario ad Vsuardum, MS. Florarium, Ferrarius, Canisius aliiq;. In Martyrologio Ordinis S. Benedicti, antiquis typis olim ante annum ⅭⅠƆⅠƆXXIX excuso cum Regula S. Benedicti ita habetur: Treberis S. Liconcij Ep. & Conf.

DE S. ODRANO MARTYRE AVRIGA S. PATRICII IN HIBERNIA.

SECVLO V

[Commentarius]

Odranus Martyr, auriga S. Patricii, in Hibernia (S.)

Avctore G. H.

[1] Avctor Vitæ tripartitæ S. Patricij lib. 3 cap. 98 apud Colganum ista scribit: Inter alia charismatum dona, quibus eum (S. Patricium) omnis prudentiæ & prouidentiæ fons & auctor Deus ditauit, tanta eum beauit discretionis gratia & felicitate in rebus agendis, vt fere nulli curam aliquam animarum, regimen Ecclesiȩ, vel aliud sacrum officium commiserit, qui non fuerit sanctitate conspicuus, & albo Sanctorum postea adscriptus. Et hoc liquidum manet de eius ministris & officialibus domesticis: inter quos dein memoratur S. Odranus de Disert-Odhrain in Hifalgia, [S. Odranus Mar.] auriga. quem locum in Lagenia esse, vbi passus fuerit, ac sacræ eius reliquiæ in veneratione habeantur, tradit Colganus ad Vitam tertiam S. Patricij num. 49, & XIX Februarij, quo die eius Acta a se collecta edit, [colitur 19 Febr.] asseritq; inscriptum esse Martyrologiis Hibernicis Tamlachtensi, Dungallensi, & Mariani Germani, [3 Maij & 27 Octobris:] appellarique S. Odranum de Tir-oenach: secundum aliquos tamen sacram eius memoriam agi VIII Maij, & XXVII Octobris, ad quem diem hæc verba ex Martyrologio Subensi in Bauaria profert: VI Kalend. Nouemb. in Hibernia S. Odrani Martyris, discipuli magni prædicatoris Patricij. [cum S. Odrano Episc.] Ad eumdem diem S. Oranus Episcopus & Confessor inscriptus est Florario MS. & Auctario Hermanni Greuen. Verum S. Odranum Episcopum coli VIII Iulij in Fastis Hibernicis tradit Colganus, at XXVII Septemb. Fitzimon in Calendario SS. Hiberniæ, sed citato Martyrologio Carthusiano, quod est Hermanni Greuen, a quo refertur non XXVII Septembris, sed Octobris. Alius est Abbas seu Presbyter, comes S. Columbæ, [& S. Odrano Presb.] & is in fastis Hibernicis celebratur XXVII Octobris: quem Presbyterum & hunc aurigam Martyrem, de quo iam agimus, in vnum eumdemq; videntur conflasse Ferrarius & Dempsterus eodem XXVII Octobris. Ferrarius in generali Catalogo: In Hibernia S. Odrani Presbyteri & Martyris. [rebus gestis apud aliquos confusis:] Dempsterus in Menologio Scotiæ, quod Ferrarius allegat, hæc addit: Qui S. Patricium e Scotia eo secutus, ab Hirlandis idololatris pro Christo enectus. Quæ idem operose scribit lib. 14 Histor. Eccl. Scot. cap. 986, ac scriptorem Ecclesiasticum more suo efficit, eiusq; reliquias Glascoæ adseruari notat. Sed omißis iis, quæ ad Oranum, siue Odranum Episcopum aut Presbyterum spectant, quæ de S. Odrano auriga S. Patricij in huius Actis leguntur, damus.

[2] Quæ extat Vita S. Patricij, ex vetustis membranis Biburgensibus a Stephano Vito Societatis nostræ eruta, inter miracula S. Patricij hæc refert: Inuenit autem S. Patricius virum pessimum, nomine Foilge, [Martyriū S. Odrani ex Vita S. Patricij:] a quo orti sunt alij Foilgi: qui aurigam Patricij iugulauit coram eo in curru suo, & statim in isto mense mortuus est Foilge, & anima eius portata est in infernum: & intrauit diabolus in corpus illius, & habitauit in eo, quasi homo viuens inter homines. Post multum autem tempus venit Patricius ad domum Foilge: cumque sedisset ante ianuam, interrogauit vnum de seruis eius dicens, vbi est Foilge? Respondit: Nunc reliqui eum in domo sua. [& diuina in homicidam vltio:] Dixitque Patricius: Voca illum ad me. Cum autem intrasset domum, inuenit ossa arida Foilge in domo sua, & reuersus cum tristitia nuntiauit hoc Patricio. Dixitque Patricius: Ex eo tempore, quo iugulauit Foilge aurigam meum coram me, ille positus est in inferno, venitque diabolus, vt ludificaret in corpore eius, vt non tantum anima eius cruciaretur in inferno, sed etiam corpus dȩmone repleretur. Hæc ibi.

[3] Alij caussam martyrij euidentius aperiunt, ex quibus Eleranus Sapiens, aut quisquis Vitæ S. Patricij e MS. Alnensi in Belgio editæ auctor fuit, in qua cap. 77 apud Colganum hæc leguntur: Erat vir quidam nobilis, Falge nomine, [ex alia Veta] qui minando sæpe dicebat, vbicumque beatum virum inueniret, sine vlla dubitatione occideret. Ille nimirum ira instigatus, quoniam B. Patricius idolum, quod ille pro Deo colebat, destruxit & ad nihilum redegit. Quosdam vero de familia S. Patricij latere non potuit, quod Falge S. Patricium interficere minabatur: sed Sancto non reuelabatur. Quadam vero die cum B. Patricius per viam iuxta castellum illius hominis transire voluisset, dixit beato viro suus auriga. Per multos dies tuus auriga sum, hodie esto meus. Hoc autem ideo dixit, quoniam sciebat, quod ille tyrannus beatum virum interficere decreuerat. Beatus ergo Patricius, sicut auriga deprecabatur, de curru descendens, officium aurigæ tenuit. Odranus autem auriga eius in curru sedit. Venit autem ille Falge tyrannus, & lancea, quam tenebat, Odranum transfixit. Opinabatur enim, quod S. Patricius in curru sederet. Ille autem tyrannus diuina vltione percussus ante Sancti obtutus cecidit illico: anima autem miserrima ad loca infernalia a dæmonibus perducta est. [attribuente ei coronam martyrij,] Beatus vero Odranus cum corona martyrij ad Dominum migrauit, qui iuxta Apostolicum præceptum, animam suam pro fratre posuit.

[4] Iocelinus monachus in Vita S. Patricij eamdem historiam describit, & Odrannum Martyribus annumerat, eiusq; animam visam ab Angelis in cælum deferri his verbis enarrat: Fuit in finibus Lageniæ idololatra quidam, vir Belial, Foilge, Rufus nomine, incomparabilis aduersarius nominis Christi secundum suum posse. Hic quærebat crebro opportunitatem mittendi manus nefarias in Christum Domini Patricium, [ex ælia auetore Iocelino,] eo quod esset ei grauis, non solum ad videndum, verum etiam ad audiendum. Inueterato namque odio erga virum Dei instimulabatur, eo quod idolum Ceanneroythi superius nominatum destruxerat, cuius culturæ detestabili specialiter mancipatus extiterat. Sed cum ille nequissimus nequiuisset affectum effectui mancipare, die quadam in S. Patricij aurigam, Odranum nomine, sedentem in curru, irruens, iugulauit eum in oculis eius, vt acrioris languoris aculeo, propter necem interfecti, instimularetur cor eius. Sanctus sauciatus corde, maledictionis iaculum in ipsum filium gehennæ intorsit, tali telo confossus, eodem die vice sua minaret currum. Hoc ideo fecit, [asserente animā eius visam inter Martyres ab Angelis collocari:] vt in loco sedens animam suam pro eo poneret, ne, tali lucerna extincta, populus Hiberniæ in tenebris iterum ambularet. Sanctus animam eius in cælum ab Angelis conspexit deferri, & inter Martyres locum sortiri. Antiquus autem hostis, corporis mortui habitaculum ingrediens, quasi rediuiuum illum hominibus exhibuit, ipseque fallax & phantasticus Foylge, quasi ad sua suosque regressus in domo propria habitauit. Euolutis aliquantis diebus prope domum illam S. Patricius transitum faciens, quemdam de familia ad se accersiuit, & vbi Foylge esset inquisiuit. Illo vero respondente virum domi esse. Sanctus fertur assertiue dixisse: Anima Foylge, ex quo interfecit aurigam meū iniuste, iudicante ac vindicante iuste caussam meam Domino, statim exiens de corpore, sepulta est in inferno. Sathanas autem cadauer eius ad illusionem ac seductionem hominum occupauit ingressu suo, [& tyrannū in corpore & anima punitum:] vsque adhuc manens in eo, velut in vasculo proprio. Interdixit denique sanctus vir Satanæ, ne vlterius demoraretur in illo vase, ne amplius ludificarentur homines tam nefando phantasmate. Continuo ad imperium viri Dei, seductorius spiritus luteum domicilium deseruit: illudque scaturiens vermibus, videntibus fætorem & horrorem incussit; &, vt ab oculis omnium tolleretur, sepulturæ celeri mandatur. Nec nimis mirandum, si se dæmon demonstraret consueti instrumenti sui visibili forma, ipso Foylge hoc promerente, ac Domino permittente, cuius iudicia abyssus multa; sed potius timeatur ille, qui potest perdere corpus & animam in gehennam.

[5] Demum eadem historia luculenter narratur in Vita S. Patricij tripartita, e sermone Hibernico Latine edita a Colgano, ac tyrannus supra a Iocelino Foylge Rufus appellatus, dicitur Failge Berraide: [ex Vita tre partita,] at contra amore & honore prosecutus S. Patricium fertur Foilge Ros, qui Rufus videtur esse, Hibernice Rohe, Saxonice Ros. Ceterum res gesta ita legitur par. 3 num. 56. Post hæc, inquit, prodigia valedixit vir sanctus, & iterato benedixit Mumoniis; & contulit se in regionem Lageniæ, quæ Hi-Failge appellatur. Duo viri potentes in ea regione tunc principatum tenuerunt; Failge Berraide, alter Failge Ros appellabatur: qui longe dispari affectu in Sanctum Dei ferebantur. Ille enim odio implacabili, hic amore & honore eum persecutus est. Failge enim Berraide ab eo die, quo S. Patricius deleuit idolum Crom-cruach vocatum, quod ipse vir Belial summa deuotione adinstar numinis colebat; virum Dei odio persecutus, statuit eum e medio rollere. Hoc malignum consilium venit in aures discipulorum Patricij, & præsertim S. Odrani, [referente S. Odranū pro S. Patricio occisum,] qui aurigam viri Dei agebat. Vnde cum pertransirent regionem, in qua tyrannus ille principabatur, metuens capiti sancti Antistitis, &, ne si tanta lucerna extingueretur, tota Hibernia irreparabilem pateretur iacturam, statuit se ipsum capitis periculo pro ipso exponere. Vnde sancto dolo circumueniens suum Patrem, precibus ab eo obtinuit, vt eo die ipse sed eat in principaliori currus loco, tamquam fatigatus: quod sanctus Antistes nescius eius intentionis libenter annuit. Cum ergo sic procederent, occurrens & accurrens Sathanæ satelles prædictus Falgius S. Odranum, quem Patricium esse existimabat, lancea transfixit. Et cum S. Patricius hoc aduertens, vellet maledictionis sententiam in tyrannum proferre, verbaque suæ imprecationis sic inchoaret, Maledictio descendat, [impediuisse huius maledictionem contra homicidam.] S. Odranus verum caritatis specimen, anteuertit sententiȩ prosecutionem, quam piissime intercedendo ab inimico & interfectore conatus est auertere, humiliter petens & precans, vt non super Falgium, eiusue semen, sed super proceram quādam arborem vicini montis, Brig-damn dicti, descendat, cuius piæ petitioni licet annuerit sanctus Pater, nefarius præsenti & subitaneā morte iustam perpetrati sacrilegij pœnam luit, eiusque semen & principatus mox in mala radice interiit. Patricius autem benedixit progeniem Falgij Rossij, quæ in hunc vsque diem in illa regione tenet principatum.

[6] Hactenus auctores Vitæ S. Patricij de martyrio S. Odrani & sumpta diuinitus de Folgio tyranno, siue Falgio, pœna, deq; corpore eius exanimi tantisper viso vegetari per insidentem dæmonem. Quo autem modo dæmoni aliquando permittatur, docet Martinus Delrio lib. 2 Disquisitionum magicarum cap. 29, vbi narrat sect. 2 similem historiam Dalhemij in Lotharingia anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXI accidisse, ac puerum occisum, integro anno a dæmone in eius corpore commorante exhibitum viuo similem, dein cadauer subito destitutum fuisse.

DE SANCTIS MARTYRIBVS IN PALÆSTINA SVB ALAMVNDARO SARACENO

SECVLO CHR. VI

Sylloge historica.

Martyres in Palaestina, sub Alamundaro Saraceno (SS.)

Avctore G. H.

[1] Dedimus VII Februarij ex variis auctoribus digestam a nobis Vitam S. Moysis, qui seculo Christi IV datus fuit Saracenis in Arabia Episcopus: diximusq; hos Saracenos ἀυτόχθονας potius, quam ab Ismaëlis posteris prognatos, eorumq; ostendimus Sedes ac bella cum vicinis gentibus, [Martyrum sub Alamundaro Saraceno cæsorum natalis 19 Febr.] quæ sub Imperio Romano continebantur, frequenter gesta. Multi horum Saracenorum sæpe fuerant fidem Christianam amplexi, sed facile in gentiliti os errores relapsi. Inter horum Saracenorum Regulos celebris est Alamundarus, qui irruptione sub Anastasio Imperatore in Palæstinam facta, plurimos Christianos aut occidit, aut in seruitutem abduxit, quorum ita meminit Martyrologiū Romanum XIX Februarij: In Palæstina commemoratio sanctorum monachorum & aliorum Martyrum, qui a Saracenis sub Duce Alamundaro ob fidem Christi sæuissime cæsi sunt.

[2] Illustris extitit sub Imperatore Iustiniano scriptor Cyrillus monachus, a cuius calamo habemus Vitas SS. Euthymij & Sabæ Abbatum, ac S. Ioannis Silentiarij. [persecutio a Cyrillo auctore coæuo] Admisit eum in discipulum S. Sabas anno ⅠƆXXXI, quo hic dein mortuus est V Decembris, Indictione X. At Cyrillus a S. Ioanne Silentiario missus est ad Leontium Hegumenum S. Euthymij, atque inter huius monachos mense Iulio Indictione VI anno ⅠƆXLIII admissiis: inde post V Synodum Oecumenicam Constantinopoli habitam anno ⅠƆLIII disceßit ad Lauram nouam, ac biennium insumpsit in Vitis SS. Euthymij & Sabbæ conscribendis: postea circa annum ⅠƆLVII publicauit Vitam S. Ioannis Silentiarij, cum hic anno ætatis suæ CIV adhuc viueret. Quæ aliaq; de Cyrillo diximus XX Ianuarij ante Vitam S. Euthymij, [narrata in Vita S. Ioannis Silentiarij:] num 8, 9 & 15. Hic autem Cyrillus, quæ in Alamundari incursione contigerunt, accuratius narrat in Vita S. Ioannis Silentiarij, a quo se etiam de illa edoctum esse testatur. Est illa Vita a nobis illustranda ad XIII Maij, edita etiam a Lipomano & Surio, & cap. XI hæc leguntur:

[3] Eodem tempore Alamundarus Sicices, qui accepit Regis auctoritatem in Saracenos subiectos Persis, inuasit Arabiam & Palæstinam cum magna ira in Romanos, omnia diripiens, & multa hominum millia abducens in seruitutem, & multa faciens nefaria, postquam capta fuerat Amine. Cumque multitudo barbarorum dispersa esset per hanc solitudinem, [hic tempore irruptionis] iique quibus mandata fuerat cura solitudinis, denuntiarent, vt caueretur barbarorum irruptio in monasteria; maximæ Lauræ Patres significarunt venerando Patri, vt desisteret quidem in Ruba vitam degere, veniret autem ad Lauram, [perstitit in solitudine,] & quiesceret in sua cella. Et diuinus quidem Ioannes, qui per quietem, diuinam gustarat dulcedinem, eam lubenter sequebatur, & non poterat in animum inducere, vt eam relinqueret, apud se hæc reputans & dicens: Si Deus mei curam non gerit, quid viuo? Et sic altissimum suum ponens refugium, mansit minime obstupefactus. Deus autem, qui semper curam gerit suorum famulorum, Angelis quidem suis mandauit, vt dicit Scriptura, vt Sanctum suum conseruarent. [Psal. 11] Volens autem eum securum reddere, vt, qui paullulum esset territus, [contra Saracenos a leone defensus,] misit sensilem custodem, leonem maximum & terribilissimum, qui eum diu & noctu custodiret ab immanium barbarorum insidiis. Atque prima quidem nocte cum leonem adspexisset prope dormientem, parum extimuit, vt ipse mihi narrauit; cum autem vidisset diu noctuque sequentem leonem, & ab eo non auelli, & propulsare barbaros, quibus ageret gratias Deo, emisit cantica, qui non dimittit virgam peccatorum super sortem iustorum. Atque beatus quidem Pater noster Sabba cum venisset Nicopoli, & nouam Lauram constituisset, & venisset ad speluncæ ædificium, vt a me dictum est secunda oratione, & in mentem reuocasset eam, quæ in ipso fuit aliquando, visionem de S. Ioanne, iuit ad eum in Rubam, & dicit ei: Ecce Deus te seruauit ab incursione barbarorum, teque reddidit securum, [ast a S. Sabba eductus] ad te misso sensili custode. Surge, & tu quoque fac id, quod est humanum, & fuge sicut Patres. Multisque aliis ad eum vsus admonitionibus, deduxit eum ad maximam Lauram secunda Indictione, & inclusit eum in cella, cum ageret quinquagesimum sextum annum suæ ætatis. [an. 509,] Hæc ibi. Annus is est ⅠƆIX. Secesserat autem in desertum Rubæ quinquagesimo anno suæ ætatis, vndecima Indictione, vti cap. 9 legitur. Annus is est ⅠƆIII, & hæc Alamundari persecutio intra sex dictos annos contigit: Baronius eam in Annalibus ad ⅠƆIX annotauit, quo certe aut proxime præcedentibus annis facta est. De solitudine Ruban egimus ad Vitam S. Euthymij cap. 5 litt. b, diximusq; videri desertum esse, in quo Christus ieiunauit quadraginta diebus, & quadraginta noctibus, diciq; a recentioribus desertum Quarantanæ.

[4] De eadem irruptione Alamundari & Saracenorum, quos solum barbaros tum appellat, agit idem Cyrillus in Vita S. Euthymij cap. 22, num. 125. Sequentibus vero annis, inquit, cum Anastasius post ipsum accepisset imperium, [relata item a Cyrillo in Vita S. Euthymij] incursionem autem fecissent barbari, & magnam partem solitudinis vastassent, & depopulati essent, euerterunt ipsa quoque Agarenorum tabernacula, quæ eis nuper magnus fixerat Euthymius. Deinde qui ex his quidem erant insigniores, alia sibi excitant in Martyrij monachi monasterio & templa erigunt. Barbari autem cum rursus eos essent aggressi, alios quidem interimunt, alios vero captiuos abducunt, aliquos autem in alios vicos compellunt, nempe eos, [cædes & captiuitas multorum:] qui ex inopinato hoc periculo euasere superiores, cum magna & grauissima fuisset hæc illic barbarorum incursio. Hæc ibi Cyrillus monachus, qui mox narrat subsecutum obitum Eliæ Hegumeni monasterij S. Euthymij, mortui anno ⅠƆXI, cum triginta octo annos eam præfecturam administrasset, ab anno scilicet CCCCLXXIII, quo S. Euthymius vita functus.

[5] Post huius obitum S. Sabbas deceßit in solitudinem circa Iordanem, & habitauit cum S. Gerasimo, quando quatuor Agarenos (hoc etiam nomine Saracenos appellare con sueuerunt) admodum famelicos excepit, ab eisdem postea caseis & dactylis donatus. Accepto dein vitæ solitariæ comite, Antho monacho, [aliæ irruptiones ante tempora Alamundari huc nō spectant:] permansit ab illo inseparabilis, quo tempore eos inuaserunt quidam Agareni plane barbari & animo infesto, quorum vnum iis insultantem terra veluti Dathan absorbuit in conspectu aliorum, qui magno timore concußi, arrepta fuga recesserunt. Hæc vberius narrat Cyrillus in dicta S. Sabbæ Vita cap. 15 & 16, & tamquam spectantia ad Alamundarum citantura a Baronio in Notis Martyrologij ad 19 Febr. & in Annal. ad an. 509 num. 9, cum triginta ante annos aut circiter per acta sint. Imo imperante Anastasio aliæ incursiones factæ sunt sub Regulis Agaro & Vadicarimo, de quibus lib. 15 Historiæ miscellæ Pauli Diaconi num. 10 ista traduntur: Interea Saracenorum incursus in Phœnicen & Syriam rursus effectus est, post mortē Agari, Vadicarimo fratre eius instār turbinis, & adhuc velocius, discurrente per loca: idque, vt subiungitur, anno XI Imperij Anastasij, Christi ⅠƆII, quo eadem apud Cedrenum leguntur.

[6] Sed ad Alamundarum, qui subsecutis annis Saracenis præfuit, reuertamur. Post memoratam incursionem in Palæstinam, & cædem monachis aliisq; illatam, fidem Christianam amplexus Alamundarus aliquis, & ab orthodoxis baptizatus est. Rem gestam ad annum XXII Anastasij, Christi ⅠƆXIII narrant Theophanes, Anastasius & Paulus Diaconus, [Alamundarus aliquis an. 513 baptizatur.] Cedrenus aliiq; Theophanis hæc est relatio: Alamundaro Principe Saracenorum gentis baptizato, Seuerus impius duos Episcopos macula suæ gentis infectos direxit ei communicandi gratia. Dei autem prouidentia ille ab orthodoxis baptizatus fuerat, qui recipiebant Concilium. Cumque Seueri Episcopi subuertere Principem a vero dogmate machinarentur, arte mira eos arguit Alamundarus, commento hoc proposito. Hodie, inquit ad illos, litteras accepi, quibus Michaëlem Archangelum mortuum esse hoc eodem die nuntiatur. Illis vero dicentibus, hoc fieri non posse, ait Princeps: Et quomodo secundum vos crucifixus est purus merusque Deus, nisi duabus ex naturis constiterit Christus, quandoquidem neque Angelus moritur? Et ita cum confusione Seueriani discesserunt Episcopi. Hæc ibi. De Seuero Acephalorum antesignano, & Concilio Chalcedonensi alibi sæpius a nobis actum.

[7] Iterum noua sub Iustiniano Imperatore ab Alamundaro direptio ac cædes refertur a Theophane, Anastasio & Paulo Diacono, sed num vnus idemq; sit Alamundarus, dubitamus. Verba Theophanis ad annum II Iustiniani, Christi ⅠƆXXIX sunt eiusmodi: Porro XXI die Martij VII Indictione irruit Alamundarus Zecices Regulus Saracenorum, [Alia incursio Alamundari an. 529.] & deprædatus est primam Syriam vsque ad ipsius Antiochiæ loca contermina ad Litargum dictum, & occidit multos, incenditque suburbia Chalcedonis, & Sermium prædium atque Cynegiam regionem. Hæc audientes Optimates Romanorum exierunt aduersus eum. Quo cognito Saraceni vna cum Persis sumpta præda cum captiuis per interiorem limitem fugerunt. Hæc Theophanes, apud quem absque cognomine dicitur Alamundarus Christi fidem amplexus; hic vero agnominatur Zecices, Græce Σεκικὴς, a Paulo Diacono Zetices, ab Anastasio Zecius, qui vero Palæstinam sub Anastasio vastanit, a Cyrillo Alamundarus Sicices, tum regens Saracenos subiectos Persis, & modo cum Persis fugit. Alteram ab Alamundaro in Palæstinam factam eodem adhuc anno irruptionem, eiusq; dein ad Indiæ partes fugam narrat idem Theophanes.

[8] Ad vltimas has incursiones referri posse videntur, quæ a Ioanne Moscho in Prato spirituali lib. 10 de Vitis Patrum cap. 21 narrantur his verbis: Abbas Gerontius Præpositus monasterij sancti Patris nostri Euthymij narrauit mihi & Sophistæ Sophronio, dicens: Tres simul eramus trans mare mortuum, [Saracenus occiso anachoreta punitur:] ambulantibusque nobis in montem, anachoreta quidam alius circa maris ripam deambulabat. Contigit autem Saracenos transire per loca illa & occurrere ipsi. Cum ergo præterissent illum, reuersus vnus ex eis, anachoretæ caput abscidit, nobis de longinquo spectantibus: iam enim conscenderamus montem. Cum vero lacrymaremur tristes propter anachoretæ casum, repente cernimus auem superne venientem, raptum Saracenum in sublime tulisse, atque inde in terram illum dimisisse, ex eoque lapsu Saracenum interiisse. Hæc ibi. Creatus est Gerontius Hegumenus, siue Præpositus monasterij S. Euthymij, circa annum ⅠƆLVII, vt ad huius Vitam § 4 num. 15 diximus. Rosweydus noster in Notationibus ad dictum caput 21 Moschi refert & verba Martyrologij Romani de interfectis a Saracenis sub Duce Alamundaro monachis, & quæ ad illa obseruauit Baronius, asserens consentire, quæ habentur in Prato spirituali cap. 21 & 99. Quod huc ideo etiam transscribimus.

[9] Narrauerunt nobis Patres eiusdem monasterij sancti Patris nostri Theodosij, dicentes: Ante hos annos defunctus est hic senex quidam, Antonius nomine. Is in vita sua maxime ieiuniis operam dans, profectus est in locum, qui Cotulas dicitur. [alius, ne anachor etā occidat a terra absorbetur.] Quadam ergo die cum esset in eremo, ecce Saraceni in partes illas venientes viderunt senem, vnusque ex eis educto gladio venit contra senem volens necare illum. Senex autem vt vidit Saracenum contra se venientem, intuens in cȩlum ait: Domine Iesu Christe, voluntas tua fiat. Statimque aperta est terra, & absorbuit Saracenum illum, senexque saluatus est, & glorificans Deum in monasterium ingressus est. Hæc cap. 99, quod Rosweydus etiam ad XIX Februarij pertinere annotat cum Baronio, qui tamen ad XVI Maij eiusdem meminit in notis ad sanctos monachos in Laura S. Sabæ tempore Heraclij Imperatoris interemptos. De S. Theodosio Cœnobiarcha, eiusq; monasterio iuxta Hierosolymam in Iudæa sito, egimus XI Ianuarij, vti & de alio S. Theodosto Abbate monasterij in Scopulo, quod hic in titulo capitis 99, sed perperam, indicatur: nam ante cap. 97 S. Theodosius, de quo dein adhuc agitur, magnus monachorum Princeps, id est, Cœnobiarcha appellatur. Horum porro, inquit Baronius an. 509 num. 9 , [Martyrum annua colebritas.] gloriosæ memoriæ sanctorum monachorum, qui sub Saracenorum Rege Alamundaro occisi sunt, dies XIX Februarij consecrata est, qua omnes tunc passi Martyres in sacris adscripti tabulis, anniuersario præconio celebrantur.

DE S. RABVLA ABBATE IN ORIENTE.

CIRCA AN. ⅠƆXXX

[Commentarius]

Rabulas, Abbas in Oriente (S.)

G. H.

[1] Nomen Rabulæ vix notum Latinis, Græcis sat frequens. Fuit antea Rabulas, Princeps primū, dein Episcopus Edessenus, is scilicet, [Rabulas Episcopus Edessenus:] qui, quod Nestorianis restitisset, plurimum est a S. Cyrillo Alexandrino laudatus, sed ab Iba successore suo sugillatus. Mortuum eum fuisse circa an. CCCCXXXVII, diximus XV Ianuarij ad Vitam S. Alexandri Ordinis Acœmetorum fundatoris § 3 num. 12, a quo is fuerat ad fidem Christianam conuersus. Non procul ab Edeßa, sed cis Euphratem flumen, Samosatis natus est circa annum CCCCL S. Rabulas Abbas ac plurimorum monasteriorum fundator, [alius Abbas, colitur 19 Febr.] quem Græci XIX Februarij celebrant in magnis Menæis, & apud Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων. Ac primo facta ad nomen eius allusione hoc distichon reliquis actis præponitur:

Βουλὰς Ῥαβουλὰς θεὶς ἀπράκτους δαιμόνων,
Ἀπῆλθε βουλῇ τοῦ Θεοῦ τῶν ἐνθένδε.

Rabulas redditis dæmonum insidiis inutilibus,
Procul ab illis discessit e consilio Dei.

Tunc hæc Acta eius narrant eadem Menæa & Cytheræus.

[2] Memoria sancti Patris nostri Rabulæ. Natus est sanctus Pater noster Rabulas Samosatis: institutus a quodam Barypsaba, [natus Samosatis,] viro clarissimo, quod & nomen huius lingua Syrorum sonat: a tenera ætate omnem amplexus virtutem, vitam solitariam duxit, atque ad magni Eliæ & Ioannis Baptistæ exemplum in montibus ac speluncis solus vixit. [solitarius degit:] Aliquot elapsis annis, assumpto socio in Phœniciam se contulit, vbi mirum in modum virtutibus inclaruit, & summis etiam viris, quod tamen nolebat, innotuit. Quapropter opem auxiliumque conferentibus & Zenone Imperatore & Ioanne Berythensi Præside ingens monasterium in medio monte extruxit. [monasteriū extruit in Phœ nicia:] Tum vero velut Paulus & Barnabas, aut potius velut Petrus & Ioannes, in medium paganorum, qui idola colunt, cum suis progressus Rabulas, cum iis disputabat, & nunc errores illorum redarguendo, nunc vero adhortando, tantum profecit, vt paucis demptis, omnes ad agnitionem Dei traduxerit. [paganos conuertit] Atque hoc primum beati viri opus fuit merito prȩdicandum.

[3] Zenone mortuo, Anastasius in sceptra imperij successit. Hoc igitur rursus auxilium præbente, alterum monasterium, [monasteria condit Byzantij & alibi:] quod ab ipso Rabula cognomen accepit, Byzantij molitus est. His ita gestis, multa alia monasteria in diuersis locis constituit.

[4] Erat hic beatus in omnibus sobrius, modestus, mitis, submissus, promptus ad docendum, [virtutem amat:] non iracundus, sed lenis ac clemens, amantissimus fratrum, & ad omnes misericors. Quando vero improbus diabolus in eum irruebat, multis iniuriis lacessendo, tum illic munitus Scripturis sacris e vetere & nouo testamento petitis, eum pari pondere repressit, [diabolo resistit: octogenarius] operibusque ipsis in fugam coniecit. Atque eiusmodi erat B. Rabulas. Vixit vero vsque ad tempora Iustiniani Imperatoris, qui Iustino successit, & Magnus cognominatur, & S. Sophiæ ecclesiam ædificauit. Cum annos ætatis octoginta expleuisset, aut aliquanto superasset, [cælitus monitus, moritur] audiuit e cælo vocem dicentem sibi: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Cum post hanc vocem auditam paruo tempore ægrotasset, migrauit ad Dominum.

[5] Hactenus Græci in Menæis & apud Cytheræum. Imperatores, qui eius tempore floruisse dicuntur, sunt Zeno, imperio admotus anno CCCCLXXIV, quo mortuo illud suscepit Anastasius anno CCCCXCI, cui anno ⅠƆXVIII succeßit Iustinus, huic Iustinianus anno ⅠƆXXVII. [circa an. 530.] Hinc obitum S. Rabulæ ad annum circiter ⅠƆXXX collocauimus.

DE S. CONONE PRESBYTERO ABBATE MONASTERII PENTHVCLÆ IN PALÆSTINA.

CIRCA AN. ⅠƆLV

[Commentarius]

Conon, Presbyter monasterii Penthuclae in Palaestina (S.)

G. H.

[1] Vixit S. Conon seculo Christi secto prope Iordanem, &, quantum ex adiunctis monasteriis colligimus, in eremo sanctæ ciuitatis, aut loco aliquo vicino. [S. Conō degit prope Iordanem,] De variis illic erectis monasteriis egimus XX Ianuarij ad Vitam S. Euthymij, inter quæ etiam situm fuit monasterium Penthucula, seu Penthucla, cuius meminit Ioannes Moschus cap. 3, 13, 14, 15 Prati spiritualis, ac dicitur Græce κοινόβιον, μονὴ τοῦ Πενθουκλὰ, in Menæis Πενθουκλᾶ. In eo ergo cœnobio floruit S. Conon, cum Petrus, vt infra dicitur, esset Archiepiscopus Hierosolymorum; [tepore Petri Archiep. Hierosol.] ad eam dignitatem promotus anno Chr. ⅠƆXXV, mortuus an. ⅠƆXLVI. Post huius obitum aliquamdiu superfuit S. Conon, qui post baptismum puellæ, quæ ex Perside venerat, quando virtutem eius obstupuit Archiepiscopus, alios vixisse viginti annos dicitur, forsan circa annum ⅠƆLV vita functus: [mortuus circa an. 555.] cuius res tum gestas melius potuere Ioannes Moschus & Sophronius addiscere ab oculato teste, qui senex in monasterio S. Sabæ degebat, & narrant cap. 3, quæ descripsere, paucis mutatis, auctor Menæorum & Cytheræus XIX Februarij, qui sic incipiunt.

[2] Eodem die sancti Patris nostri Cononis. Is genere Cilix, rebus humanis ab ipsa adolescentia valedixit, ingressus monasterium, [a prima adolescētia monachus,] Pentucla dictum, prope Iordanem situm. Presbyter postea consecratus, apicemque vitæ religiosæ assecutus est. Postquam vero ob admirandam virtutem Petro Archiepiscopo per famam innotuit, officium illi imposuit, vt omnes, qui baptismi caussa peregre ad Iordanem aduentarent, sacro fonte ablueret. Hæc Menæa. Verum Moschus non Cilicem, sed Alexandrinum facit, atque hæc de eo refert, e Græco accurate versa.

[3] Cum in Lauram sancti Patris nostri Sabbæ profecti fuissemus ad Abbatem Athanasium, narrauit nobis senex, dicens: Cum essem in monasterio Pentucla, Presbyter quidam erat ad baptismi ministerium, Conon nomine, [Presbyter baptizat accedentes:] genere Alexandrinus: quem iusserunt, vtpote virum magnæ & venerabilis ætatis, conferre baptismum. Ipse vero vngebat & baptizabat eos, qui ad hoc veniebant. Quoties ergo mulierem inungeret, scandalizabatur, [vt fæminas inungat, a S. Ioanne Bapt. incitatur:] atque ideo ex monasterio abscedere volebat. Cum autem eam discedendi cogitationem haberet, assistebat ei S. Ioannes Baptista, dicens: Tolera & perseuera, & ego te ab hoc bello liberabo.

[4] Quadam vero die venit puella ex Perside, vt baptizaretur, quæ ita speciosa erat ac tantæ pulchritudinis, vt non posset Presbyter eam sancto oleo inungere. Cum sic vero puella mansisset duos dies, audiens hoc Archiepiscopus Petrus, [ne speciosā puellam inungat, fugit:] obstupuit de sene, voluitque ad hoc opus delegare Diaconissam mulierem: sed id non fecit, ne contra Canones delinqueret. Conon vero Presbyter, sumpta melote sua, recessit, dicens: Non manebo amplius in loco isto. Cum ergo exiisset ad colles, ecce S. Ioannes Baptista occurrit illi, ac voce tranquilla dicit ei: Reuertere in monasterium tuū, & hoc te bello liberabo. [a S. Ioan. Bapt. impetrat donū continētiæ:] Tunc Abbas Conon cum quadam indignatione respondit ei: Crede mihi, non reuertar. Sæpe enim pollicitus es mihi, & nihil fecisti. Cum ergo eum apprehendisset S. Ioannes, supra vnū e collibus sedere fecit, vestibusque eius remotis, signauit eum tertio signo Crucis sub vmbilico, dixitque ei: Crede mihi Presbyter Conon, volebam te pro hac pugna mercede donari: sed quia non vis, sustuli bellum, & mercedem huius operis non habebis. [baptizat puellam,] Reuersus Presbyter Conon in monasterium, vbi baptizare consueuerat, sequenti die puellam, quæ e Perside venerat, vnxit & baptizauit, neque penitus aduertit eam esse natura puellam.

[5] Impleuit autem & alios annos duodecim in baptizandi ministerio, [& alios adhuc per 12 annos] neque vllum sensit corporis motum, neque mulierem intuitus, reflexit eam natura eiusmodi esse: atque ita in pace consummatus est. Hactenus Moschus. Quæ vltima ita in Menæis efferuntur: Vixit vero postea Sanctus alios adhuc viginti annos, & ad summum animi sedati gradum progressus, ac quasi omni humano sensu exutus, tandem in pace quieuit. Ex his annis impendit duodecim in ministerio baptizandi: reliquis octo videtur monasterij Hegumenus siue præses fuisse, vt infra ex alio Moschi loco dicitur.

[6] Præterea vbi supra dicitur non potuisse puellam, quod adeo speciosa esset, sancto oleo inungere, ita Græce legitur: ὥστε μὴ δυνηθῆναι τὸν Πρεσβύτερον αὐτὴν χρῖσαι τῷ ἁγίῳ ἐλαίῳ. In Menæis additur, γυμνὴν αὐτὴν, [Quomodo censendi nudi baptizati.] nudam eam inūgere, quæ etiam Latine apud Rosweydum aliosq; excusa sunt. De hac nudatione ad baptismū disputat idem Rosweydus in Onomastico ad Vitas Patrum, & censet nudos censeri, quibus superior vestis, qua in publicum procedere solebant detrahebatur. Ita Dauid Ephod lineo indutus erat & tamen nudus ante arcam saltasse dicitur 2 Regum 6. Eodem modo baptizandos ait interulam vel aliquod præcinctorium lineum ad honestatem seruasse.

[7] Idem Moschus cap. 15 hæc quorum non meminere Menæa, de eodem, vti arbitramur, Conone narrat: Dicebant de Abbate Conone Hegumeno monasterij Penthucla, quod die quadam, cum iret Betamarim, [Volentes S. Cononem occidere, fiunt immobiles,] obuios habuit Hebræos. Qui cum eum occidere vellent, districtis gladiis occurrerunt contra senem. Cumque appropinquassent, vibrarentque in eum gladios, manus eorum in sublime suspensæ perstiterunt immobiles. Facta vero pro eis a sene oratione, abierunt gaudentes & gloriam Deo tribuentes. Hæc ibi, [dein eius precibus liberantur.] inter quæ pro voce Betamarim, Græce est ἐπὶ Βίτων ἅγιον τὸ χωρίον. in sanctam Bitorum regionem.

DE S. MANSVETO EPISCOPO MEDIOLANENSI.

Post an ⅠƆCLXXX

[Commentarius]

Mansuetus, Episcopus Mediolanensis in Italia (S.)

Avctore G. H.

[1] Inter sanctos Ecclesiæ Mediolanensis Episcopos XXXII, Martyrologio Romano adscriptos, colitur XIX Februarij Mansuetus, de quo hoc extat in eo testimonium: Mediolani S. Mansueti Episcopi & Confessoris. [S. Mansuetus colitur 19 Febr.] Eadem habentur apud Galesinium cum hoc paruo elogio: Cuius cum in omni actione eluxit pietas, tum in Synodo oecumenica sexta Constantinopolita na, cui interfuit: cuius vltima pars, vt mox dicetur, melius abesset. Maiori encomio celebratur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, a Ludouico Zaccono in Vitis Sanctorum Italice editis, & in Lectionibus propriis ad illorum vsum, qui in Ecclesia Mediolanensi vtuntur ritu Romano, approbatis, & II Septembris in Breuiario Ambrosiano aucto & recognito. [& 2 Sept.] Agunt de eodem Donatus Boßius in Chronico, Ioannes de Deis de successoribus S. Barnabæ apud Mediolanenses, Ioannes Franciscus Besutius in Pontificali Mediolanensi, Iosephus Ripamontius decade I Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis lib. 9, Vghellus tom. 4 Italiæ sacræ, demum Tabulæ Archiepiscoporum Mediolanensium seorsum, & inter Acta Synodalia a S. Carolo Borromæo habita par. [a variis scriptoribus memoratur:] 2 a pag. 835 excusæ: Apud plerosque harum rerum auctores festum eius celebrari XIX Februarij asseritur.

[2] Extant Sedis S. Mansueti & rerum ab eo gestarum duo antiqua monumenta, alterum habitæ ab eo synodi Mediolanensis, alterum collectæ a S. Agathone Papa synodi Romanæ cui etiam S. Mansuetus adfuit. Pullulabat iam pridem hæresis Monothelitarum, [contra Monothelitas] cuius principium anno ⅠƆCXXXIII a Cyro Episcopo Alexandrino positum fuisse tradit Baronius ad illum annum nu. 3. Qua de caußa cum inter Constantinum Pogonatum Imperatorem & Pontifices Romanos de cogenda Synodo vniuersali actum esset, & S. Agatho Papa ab Imperatore ad Donum decessorem scriptam ea de re accepisset epistolam, iussit in variis regionibus synodos congregari, quibus hæresis Monothelitarum condemnata est, in Italia, Galliis, Anglia, vti eiusdem Agathonis litteris ad Imperatorem datis constat. Paruit tū Pontifici S. Mansuetus, [cogit synodum:] & coacta Mediolani synodo Insubrium Episcoporum, Monothelitarum hæresin condemnauit, fideiq; orthodoxæ edidit profeßionem: quæ synodali epistola comprehensa ad Constantinum Imperatorem missa est, vt cum Episcopi illi ad Concilium œcumenicum Constantinopolim proficisci non possent, [epistolam synodalem mittit Imperatori,] saltem scripto illo suffragio perniciosa hæresis condemnaretur.

[3] Epistolam hanc synodalem nomine S. Mansueti scriptam fuisse a S. Damiano Episcopo Ticinensi testatur Paulus Warnefridus lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 4 his verbis: [a S. Damiano cōpositam,] Eo tempore Damianus Ticinensis Episcopus sub nomine Mansueti Mediolanensis Archiepiscopi, hac de caussa satis vtilem rectæque fidei epistolam composuit, quæ in præfata synodo Constantinopolitana non mediocre suffragium tulit. Colitur S. Damianus XII Aprilis. Epistolæ autem synodalis hæc est inscriptio. Domino serenissimo atque tranquillissimo, & a Deo coronato, religiosissimo Constantino Imperatori Mansuetus Mediolanensis Metropolitanæ Ecclesiæ indignus Episcopus, [cū hoc exordio sub nomine S. Mansueti:] vel vniuersa sancta Episcoporum fraternitas, quæ in hac magna regia vrbe conuenit, æternam in Domino salutem. Incipit dein epistola his verbis: Si apicem imperialis fastigij & infulas sacratissimæ potestatis auis & proauis vestris cælitus attributum cognouimus, & pro meritorum actibus ad vos propagatum scimus, dignum est his vos æquiparare vestigiis, quorum & celsitudinem obtinetis &c. Extat ea epistola ante Concilium VI Oecumenicum, seu Constantinopolitanum, post Diualem sacram ab Imperatore directam ad Donum Papam, aliamq; ad Georgium Archiepiscopum Constantinopolitanum. In ea epistola sub finem hæc fidei profeßio contra Monothelitas continetur: Duas naturas in vna subsistentia diuinitatis & humanitatis inconfuse, incommutabiliter Dominum nostrum Iesum Christum habere veraciter confitemur: [illustrem fidei professionem inserit:] ita quoque & duas naturales voluntates & duas naturales operationes habere, vtpote perfectum Deum & perfectum hominem, vnum eumdemque ipsum Dominum nostrum Iesum Christum pietatis regula nos perstruit &c. Habita ea synodus est anno ⅠƆCLXXIX.

[4] S. Agatho Papa, quod iam in variis prouinciis factum fuerat, synodum anno ⅠƆCLXXX Romæ collegit centum & viginti quinque Episcoporum, inter quos S. Mansuetus LIV loco subscripsit hac formula: Mansuetus, [subscribit Synodo Romanæ an. 680] Dei gratia Episcopus sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ, in hanc suggestionem, quam pro Apostolica nostra fide vnanimiter construximus similiter subscripsi. In hac synodo damnata iterum est Monothelitarum hæresis, & orthodoxa fides egregie corroborata: tres item Legati, Ioannes Portuensis, Abundantius Paternensis, & Ioannes Regiensis Episcopi, vt Constantinopolim ad Concilium vniuersale proficiscerentur, [contra eosdem Monothelitas:] delecti sunt, quibus data est epistola S. Agathonis Papæ & Romanæ synodi CXXV Episcoporum, qua dicti Legati plene instructi, iniunctum munus fideliter executi sunt. Extat ea epistola, sub finem Actionis quartæ eiusdem Concilij vniuersalis, cum omnium fere Episcoporum subscriptionibus, atque ipsius, vt diximus, S. Mansueti. Qua re a nonnullis oscitanter inspecta creditus est ipsi Concilio, & non tantum epistolæ Actis insertæ, [nō interfuit Concilio Constantinopolitano:] subscripsisse: cuius aliud non subesse fundamentum arbitramur. Verba Martyrologij Ambrosiani & Lectionum propriarum hæc sunt: Mansuetus Romanūs præcipue claruit in sexta synodo Constantinopolitana, cui interfuit, seque subscripsit. Quem errorem etiam aduertit Ferrarius in Notis ad XIX Februarij.

[5] Ab eodem Ferrario hæc de eo affirmantur: Mansuetus Romanus ex Sabella familia, ad Episcopatum Mediolanensem post S. Ampelium, Agathone summo Pontifice, ob eius summam eruditionem & morum præstantiam euectus est. Præfuit autem Ecclesiæ sibi commissæ annos nouem summa cum laude & eiusdem Ecclesiæ vtilitate. [quot annis dicatur fuisse Episcopus?] E Sabella gente oriundum esse asserunt etiam Tabulæ Archiepiscoporum Mediolanensium, & cum iis Ioannes de Deis, Besutius, Zacconus, Vghellus. Annos Sedi eius quinq; tribuit Ioannes de Deis, at Roma e Synodo reuersum, paullo post in contagio illo, quod Insubriam afflixit, decessisse tradunt Ripamontius & Vghellus. Sed tum, quamuis tantum quinque annos sedisset, non potuit Agathone Papa, qui ab anno ⅠƆCLXXIX solum sedit, Episcopus creatus fuisse.

[6] De obitu eius & sepultura in Breuiario Ambrostano ista leguntur: [Corpus in S. Stephani Maioris.] Sancte constanterque administrata Ecclesia moriens, in basilica Ambrosiana sepultus est. Sacrum vero eius corpus asseruatur in basilica S. Stephani Maioris, & ibi reuerenter colitur.

DE S. BARBATO EPISCOPO BENEVENTANO IN ITALIA

AN. ⅠƆCLXXXII

Commentarius præuius.

Barbatus, Episcopus Beneuentanus in Italia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Barbati publica veneratio. Vita duplex. gesta ante Episcopatum.

[1] Antiquißima Hirpinorum ciuitas Beneuentum, inter Sabati Calorisq; amnium confluentes, olim Ducum Longobardorum sedes, nunc ad Pontificis Romani spectans ditionem, [S. Barbati publica veneratio,] XI Kalend. Martij S. Barbatum, Antistitem olim suum, veneratur. Testis Marius de Vipera Archidiaconus Beneuen anus in Catalogo Sanctorum, quos Ecclesia Beneuentana duplici ac semiduplici celebrat ritu; vbi de Barbato ista scribit: Eius dies festus, vti præcipui eius vrbis Patroni, maxima celebritate agitur, etiam ab operibus seruilibus desistendo. Quam antiqua ea, lateq; fusa celebritas fuerit, perspicere licebit ex antiquis Martyrologiis & Kalendariis, quæ infra citabimus, aliisq; monumentis.

[2] Duplicem dabimus hic Vitæ illius historiam, vtramque a V. CL. Siluestro Aiossa nobis Capua transmissam. Priorem ex veteri codice monasterij S. Ioannis sanctimonialium instituti Benedictini in ea vrbe, [duplex Vita ex MSS.] characteribus Longobardicis exarato, descripserat. Altera ex codicibus Ecclesiæ Beneuentanæ acceperat, ex priore, vt apparet, conformatam ac laciniosa phrasi dilatatam. De priore ita loquitur in Notationibus ad Martyrologium Baronius: Habemus eius Acta sincere scripta. est eorum exordium: Sicut euidentissime &c. Citat eadem Michaël Monachus, Aiossæ auunculus, in Sanctuario Capuano pag. 464 his verbis: In officio sunt de S. Barbato tres Lectiones, acceptæ ex Actis, quæ MSS. habemus in C. Longobardo, & ita se habent: Sicut euidentissime fidelium relatione comperimus. Ita Monachus.

[3] Aliam habemus S. Barbati Vitam, a Nicolao Belfortio Canonico Regulari monasterij S. Ioannis de Vinea apud Sueßionem, descriptam ex MS. Cælestinorum Sueßionensium. [alia de eo scripta:] Verum non fuit operæ pretium illam hic dare, cum ex priori illa, siue Capuana, contracta sit, vel ab ipso Belfortio, vel quopiam alio antiquiore. Breuem eiusdem Vitam habet in iam citato Sanctorum Beneuentanorum Catalogo Marius Vipera. Aliam Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Agit de eo Ioannes Vincentius Ciarlantus Archipresbyter Ecclesiæ Æserninæ in Commentariis historicis de Samnio lib. 3 cap. 16, qui Vitam citat ab Ouidio de Luciis monacho Montis-Virginis editam, quam non vidimus. S. Barbati alij quoque meminere scriptores.

[4] Beneuentanum fuisse asserit Vipera. Ciarlantus ex Ouidio monacho, [eius ortus,] natum honestißimis parentibus incolis vici Vandari, vt nunc appellatur, in Comitatu Cerretino: a prima ætate educatum Beneuenti, sacrisq; litteris egregie eruditum, mox ad publicas de rebus diuinis conciones admotum. Quare tandem Ecclesiæ S. Basilij in oppido Morcone constitutus Curio est: [zelus,] sed cum acrius in scelera inueheretur, odio primum esse cœpit, dein & falsi criminis infamia perstrictus, [innocentia comprobata:] ideoq; reuocatus Beneuentum est; vbi eius comperta innocentia, zelo diuini honoris, sanctimonia vitæ, cunctis deinceps venerationi fuit.

[5] Nec Longobardis pepercit, qui Beneuentum duro premebant dominatu, [reprehensi ab eo ritus paganici Longobardorum,] & licet sub Arichiso Duce secundo, quem IX Februarij ad Vitam S. Sabini § 10 num. 8 diximus Catholicum fuisse & S. Gregorio Magno amicum, plerique fidem viderentur amplexi; tamen adhuc superstitiosos quosdam Gentilium ritus vsurpabant, non solum vulgus militum, sed primarij quique, & ipse quoque Princeps Romualdus, Grimoaldi Regis filius. Nam & viperæ aureum simulachrum colebant, & arbori cuidam profanos honores exhibebant, suspenso ad eam corio animali cuipiam detracto: in quod deinde, equis concitatis ab arbore recedentes, sagittas auersi contorquebant, & auulsam ab eo particulam edebant: vt in vtraque Vita ca. 1 nu. 2 narratur.

[6] Quæ eos caussa ad viperæ efformandam effigiem ac venerandam impulerit, [adorantiū auream Viperam,] non traditur. Diximus XVII Februarij, cum de S. Mariamna ageremus, consueuisse Hierapoleos Phrygiæ vrbis incolas viuam viperam alere ac diuinis prosequi honoribus. An tale quid olim actitarint horum Longobardorum maiores, vnde posteris mos ille adhæserit auream eius effigiem honorandi; an ita consecrare memoriam voluerint cuiuspiam virtutis aut facinoris Ducum priscorum, haud facile est coniicere. Videtur ad annos CCC post S. Barbati ætatem aliquod adhuc Beneuenti extitisse viperæ illius monumentum, [(cuius diu post Beneuenti monumentū)] cui tamen nullus haberetur amplius honos: forte vt hic Antuerpiæ (quod alibi diximus) Priapi, alibi alia extant Gentilium idola. Leo Ostiensis lib. 2 Chronici Casinensis cap. II ita scribit: Ante hoc ferme biennium terræmotus ingens factus est Capuæ atque Beneuenti: ita vt Capuæ domus multæ corruerent, eiusdemque ciuitatis campanæ ea vi per se sonarent. Beneuenti autem viperam deiecit & turres quindecim strauit. Id circa annumƆⅭⅠƆLXXXIII videtur contigisse.

[7] Plura extant paßim exempla dicatarum dæmonibus arborum, apud profanos ac sacros scriptores. Ex eo genere illa apud Virgilium lib. 2 Æneidos

      antiqua cupressus
Relligione patrum multos sacrata per annos. [& arborē dæmoni dicatam,]

Illæ item in Actis SS. Felicis & Adaucti, XXX Augusti, excelsa arbor, via Ostiensi, secundo milliario ab Vrbe, quam S. Felix, ineam insufflans, a radicibus euertit, vt amplius per eam animæ nullatenus deciperentur. Talis & illa in Vita S. Martini Turonensis, XI Nouembris, pinus, quam curauit excidi, quia esset dæmoni dedicata. Nec de his mirum, quæ ambæ fano idolorum propinquæ erant. [(quales multæ a SS. excisæ,] Sed quid erat hic superstitionis, equestres ludos instituere, atque ab arbore, velut carcere, decurrendo, iacula in appensam ei pellem Parthico ritu mittere? Quid illa pyrus habebat impietatis, de qua Constantius. Presbyter in Vita S. Germani Antißiodorensis XXXI Iulij? Ad eius ramusculos ferarum ab eo deprehensarum capita, pro admiratione venationis nimiæ, dependebant. [etiam ob solum scādalum)] Quē cælebs vir, eiusdem tunc ciuitatis Amator Episcopus, his frequens compellabat eloquiis: Desine, quæso, vir honoratorum splendidissime, hæc iocularia, quæ Christianis offensa, paganis vero imitanda sunt, exercere. Hoc opus idololatriæ culturæ est, non Christianæ elegantissimæ disciplinæ. Hæc aliaq; S. Amator, qui tandem, absente Germano, sacrilegam arborem cum caudicibus abscidit, &, ne aliqua eius incredulis esset memoria, igni concremandam illico deputauit: vt I Maij ad S. Amatoris Vitam, & ad S. Germani dicemus.

[8] Maior etiam in isto Longobardorum ludo leuitas inerat, minimeq; toleranda in Christianis petulantia, [& corium ad eam suspensum,] & manifestæ reliquiæ profanorum sacrificiorum. Id enim barbaræ gentis solenne memorat S. Gregorius lib. 3 Dial, cap. 28. Eodem quoque tempore, inquit, dum fere quadraginta captiuos alios Longobardi tenuissent, [fors capræ, cuius caput dæmoni ante offerebant.] MORE SVO immolauerunt caput capræ diabolo, hoc ei per circuitum currentes, & carmine infando dedicantes. Cūque illud ipsi prius submissis ceruicibus adorarent, eos quoque quos ceperant, hoc adorare pariter compellebant. Sed ex eisdem captiuis maxima multitudo magis eligens moriendo ad vitam immortalem tendere, quam adorando vitam mortalem tenere; obtemperare iussis sacrilegis noluit, & ceruicem, quam semper Creatori flexerat, creaturæ inclinare contempsit. Vnde factum est, vt hostes, qui eos ceperant, graui iracundia accensi, cunctos gladiis interficerent, quos in errore suo participes non haberent. Coluntur hi Martyres II Martij, quem ad diem similia aliarum gentium sacrificia indicat Baronius, monetq; fuisse Longobardorum quosdam, cum Italiam occuparunt, Gentiles, quosdam Arianos, orthodoxos nonnullos. Fuerit forte corium hoc, quod arbori appensum ridicula decursione honorabatur, ab eiusmodi capra, cuius esset caput dæmoni (clam tunc, ne quid ab orthodoxa plebe turbaretur) auulsum.

§ II Obsessum a Græcis Beneuentum, liberatum precibus S. Barbati. eius Episcopatus.

[9] Cvm sanctus Presbyter Barbatus neq; verbis isthæc Longobardorum flagitia castigando, neque editis diuina virtute ad eorum flectendos in pietatis viam animos miraculis, [Constans Imp. an. 662 in Italiam venit,] quidquam proficeret; Deus ipse manum admouit, iuuenculo Principe Beneuenti a Constante Imp. Heraclij nepote, obsesso, & ad extrema pene deducto: e quibus eum Deiparæ Virginis patrocinium, a Barbato exoratæ, eripuit, vt in priore Vita cap. 1 & 2 narratur, & in posteriore cap. 2. Tempus quo hæc contigerunt, etsi obsidionis non meminerit, indicat Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Vitaliani Papæ, quam edidimus XXVII Ianuarij, in qua ita scribit: Huius temporibus venit Constantinus Augustus de regia vrbe per littoralia in Athenas, & exinde Tarantum, inde Beneuentum & Neapolim per Indict. VI. Postmodum venit Romam, id est, quinta die mensis Iulij, feria IV, Indictione supradicta. Annus is erat Æræ vulgaris ⅠƆCLXIII, quo littera Dominicalis erat A, Kalendæ Iulij in sabbatū incidebant, dies quinta inferiam quartam. Sed, vt infra ostendemus, videtur sub exitum anni præcedentis, cum inchoata a Septembris sexta Indictio esset, expeditionem hanc Imperator suscepisse.

[10] Obsidionem Beneuenti narrat Paulus Diaconus lib. 5 de gestis Longobardorum, [volens Lōgobardos pellere:] sed liberationem videtur in opem ab S. Ioanne Baptista genti Longobardorum impensam referre, quia quæ in vrbe Beneuento gesta erant, vel ignorabat, vel minus curabat. Ita scribit: His diebus Constantinus Augustus, qui & Constans est appellatus, Italiam de Longobardorum manu eruere cupiens, Constantinopoli egressus per littoralia iter habens, Athenas venit: indeque per mare transgressus Tarentum applicuit. Græci scriptores Cedrenus, Zonaras, & alij aiunt eum voluisse sedem Imperij Romæ figere. Sed nempe vt illic esset securus, necesse erat vt prius ab Longobardis purgaretur Italia.

[11] Pergit Paulus cap. 7. Igitur cum Constans Augustus Tarentum venisset, egressus exinde, Beneuentanorum fines inuasit, [multas vrbes capit:] omnesque pene, per quas venerat, Langobardorum ciuitates cepit. Luceriam quoque luculentam Apuliæ ciuitatem, expugnatam fortius inuadens diruit, & ad solum vsque prostrauit. Arentiam sane, propter munitissimam loci positionem, capere minime potuit. [Beneuentū obsidet,] Deinde cum omni suo exercitu Beneuentum circumdedit, & eam vehementer expugnare cœpit, vbi tunc Romoaldus Grimoaldi filius, adhuc iuuenculus, ducatum tenebat. Qui statim vt Imperatoris aduentum cognouit, nutritium suum, nomine Sesualdum, ad patrem Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans vt quantocyus veniret, filioque suo ac Beneuentanis, quos ipse nutrierat, potenter succurreret. Quod Grimoaldus Rex audiens, statim cum exercitu filio laturus auxilium, Beneuentum pergere cœpit… Interim Imperatoris exercitus Beneuentum diuersis machinis vehementer expugnabat. E contra Romoaldus cum Langobardis fortiter resistebat: [defendente id Romoaldo Duce:] qui quamuis cum tanta multitudine congredi manu ad manum, propter paucitatem exercitus non auderet; frequenter tamen cum expeditis iuuenibus hostium castra irrumpens, magnas eisdem inferebat vndiq; clades.

[12] Hic iam illud accidit, quod vtraque Vita narrat, vt a S. Barbato animatus Romoaldus, visa etiam opitulatrice Virgine Deipara, se reliquias idololatriæ extirpaturum sponderet. Interea aduentantis Grimoaldi fama Constantem perpulit, vt quam vi capere vrbem non poterat, fraude tentaret, & vbi hæc quoque non succeßit, relicta obsidione abscederet. Grimoaldus, inquit Paulus, cum iam iamque properaret, eumdem nutritium eius, [territus aduentāte Grimoaldo R.] de quo præmisimus, ad filium misit, qui ei suum aduentum nuntiaret. Qui cum prope Beneuentum venisset, a Græcis captus, Imperatori delatus est. Qui ab eo vnde veniret requirens, ille se a Grimoaldo Rege venire, eumdemque Regem citius aduentare nuntiauit. Statimque Imperator exterritus consilium cum suis iniit, quatenus cum Romoaldo pacisceretur, vt Neapolim posset reuerti. Accepta ita obside Romoaldi sorore, cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit.

[13] Sed & mox, accepta licet obside, pactusq; de pace, adhuc tamen dolo capere vrbem aggressus est. Nam Romoaldi nutritium Sesualdum ad muros duci præcepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romoaldo aut ciuibus de Grimoaldi aduentu nuntiaret, sed potius asseueraret eumdem minime venire posse. Quod ille ita se facturum, vt ei præcipiebatur, promisit. Sed cum prope muros aduenisset, velle se Romoaldum videre dixit. Qui Romoaldus cum citius aduenisset, sic ad eū locutus est: Constans esto, Domine Romoald, & habens fiduciam noli turbari, [cuius aduentus forti astu obsessis indicatus,] quia tuus genitor citius tibi auxilium præbiturus aderit. Nam scias eum hac nocte iuxta Sangrum fluuium cum valido exercitu manere. Tantum obsecro, vt misericordiam exhibeas meæ vxori & filiis, quia gens ista perfida me viuere non sinet. Cumque hoc dixisset, iussu Imperatoris caput eius abscissum est, atque cum belli machina, quam Petrariam vocant, in vrbem proiectum est. Quod caput Romoaldus sibi deferri iussit, idque lacrymans osculatus est, dignoque in loculo tumulari præcepit. Metuens igitur Imperator subitum Grimoaldi Regis aduentum, dimissa Beneuenti obsidione Neapolim proficiscitur. Cuius tamen exercitum Mittola Capuanus Comes iuxta fluenta Caloris fluminis, in loco qui vsque hodie Pugna dicitur, vehementer attriuit.

[14] Aliam mox victoriam retulit de Græcis Romoaldus, precibus, vt certo autumo, S. Barbati, Virginisq; Dei Matris præsidio adiutus, quam ita commemorat idem Paulus Diaconus cap. 10. Postquam idem Imperator Neapolim peruenit, vnus ex eius Optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab Augusto (vt fertur) viginti millia militum expetiit, seque cum Romoaldo pugnaturum victoremque spopondit. [abit Neapolim:] Qui cum accepto exercitu ad locum, cui Forinus nomen est, aduenisset, ibique castra posuisset; Grimoaldus, qui iam Beneuentum aduenerat, hæc audiens, contra eum profecisci voluit. Cui filius Romoaldus, Non est opus, inquit; sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego, Deo fauente, [eius exercitus postea a Romoaldo profligatus.] cum eo pugnabo, & cum vicero, maior vtique gloria vestræ potentiæ adscribetur. Factumque est, & accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui prius quam bellum cū eo iniret, a quatuor partibus tubas insonare præcepit, moxque super eos audenter irruit. Cumque vtræque acies forti intentione pugnarent, tunc vnus de exercitu Regis, nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quemdam Græculum eodem conto vtrisque manibus fortiter percutiens, de sella, super quam equitabat, sustulit, eumque in aëra super caput suum leuauit. Quod cernens Græcorum exercitus, mox immenso pauore perterritus, in fugam conuertitur, vltimaque pernicie cæsus, sibi fugiendo mortem, Romoaldo & Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se Imperatori suo victoriæ tropæum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans, ignominiam deportauit. Romoaldus vero patrata de inimicis victoria, Beneuentum triumphans reuersus est, patrique gaudium & cunctis securitatem, sublato hostium timore, conuexit.

[15] Mortuus erat, cum obsessum est Beneuentum, Ildeuertus XXXII eius ciuitatis Episcopus, [S. Barbauis fit Episcopus mēse Martio 663.] vt Marcus Vipera scribit. Subrogatus illi est XXXIII Antistes (non, vt scribit Ferrarius, XX) Principis voluntate, summaque populi approbatione, S. Barbatus: etiam fortaßis ante hanc de Saburro victoriam, statim vt liberata vrbs est obsidione. Contigisse id videtur circa XX Martij, cum mortuus dicatur XIX Febru. sedisse in Episcopatu annos XIIX menses XI. Eos enim annos numerari existimo ab eo tempore, quo illi ita delatus Episcopatus est, antequam Pontificis Romani confirmatio accederet. Octobri fortaßis mense aut Nouembri venit in Italiam Constans: vrbes deinde multas cepit, ac Luceriam euertit, Beneuenum non paruo tempore oppugnauit, vt accersiri Grimoaldus, cogere exercitum & venire in Samnium potuerit. Quod dein spatij ad quintum Iulij fuit, Neapoli & in Campania Constans exegit, ac Romano itinere.

§ III Gesta a S. Barbato in Episcopatu. eius mors, reliquiæ.

[16] Episcopatum adeptus Barbatus, ab Romoaldo Duce poposcit vt Ecclesias S. Michaëlis in Monte Gargano ac Sipontinam Beneuentanæ donaret: aut, vt interpretor, si Pontifex Romanus annuisset, earum posseßiones ab Antistite Beneuentano administrari pateretur: non tam vt in sua, Cleriq; sui emolumenta cederent earum prouentus, [restaurat cultum diuinum Siponti & in Gargano:] quam vt in vtraque diuinum cultum restauraret. quoniam, inquit ipse in priore Vita, absque cultoribus omnia deprauantur, vnde nec sedulum Deo illic officium persolui potest, melius a nobis disposita tibi proficiant in salutem. Extare ait Marius Vipera in bibliotheca Ecclesiæ Beneuentanæ litteras Vitaliani Papæ, quibus ei concedit Ecclesiam Sipontinam & Montis Gargani. Non sunt tamen eæ nunc Archiepiscopo Beneuentano subiectæ, sed vnitæ ambæ cum Archiepiscopali Ecclesia Manfredoniæ vrbis, quæ fere ex Siponti ruinis fundata, vti VII Februarij ad S. Laurentij Sipontini Episcopi Vitam diximus, vbi & de Montis Gargani Ecclesia egimus, ostendimusq; tamen diu post S. Barbati tempora Sipontum adhuc non ignobilem vrbem extitisse: appellari autem Manfredoniæ Archiepiscopum, etiam S. Angeli & Sipontinum Archiepiscopum.

[17] Subiectæ quoque fuerunt Ecclesiæ Beneuentanæ a S. Vitaliano Papa (vt idem ait Vipera, subscribitq; Ciarlantus) Larinensis, Asculanensis, Bouinensis. Sunt etiamnum Larinum, Asculum Apulum, [aliæ Ecclesiæ illi subiectæ:] Bouinum, vrbes Episcopales sub Archiepiscopo Beneuentano, priores duæ iam olim sub Romanis clari nominis. Inter alia quæ pro dilatatione Christianæ religionis egit S. Barbatus, interfuit sub S. Agathone Papa anno ⅠƆCLXXX synodo Romanæ, [interest synodo Rom. an. 680.] eiusq;, vt aliorum plurimorum Antistitum, subscriptio in sexta generali synodo contra Monothelitas eodem anno habita, Actione 4, recitatur, his verbis expressa: Barbatus gratia Dei Episcopus sanctæ Beneuentanæ Ecclesiæ, prouinciæ Campaniæ, in hanc suggestionem, quam pro Apostolica nostra fide vnanimiter construximus, similiter subscripsi.

[18] Sedit in Episcopatu S. Barbatus, vt diximus, annos XVIII, [moritur 682.] menses XI. Qui ergo anno ⅠƆCLXIII circa XX Martij ad Episcopatum fuerat euectus, anno ⅠƆCLXXXII mortuus est, XIX Februarij, quod etiam Vipera annotauit. Aliam Chronologiam iniit, qui exemplar Vitæ eius, quæ est in collectaneis Belfortij, interpolauit: ait enim anno Domini ⅠƆCLXVI obiisse.

[19] Relatum est postea nomen eius in sanctorum Confessorum tabulas. Nam antiquißima Kalendaria Longobardico charactere exarata, [inscriptus Martyrologiis.] editaq; a Michaële Monacho in Sanctuario Capuano ita habent: primum, XI Kal. Mart. Depositio erit Barbati Beneuentani Archiep. tertium & quartum, S. Barbati Episcopi Confess. Lect. 3. quintum, Batbati Ep. & Conf. & Gabini Mart. Vetus Martyrol. MS. quod censemus amplius ⅠƆ annorum esse: Eodem die apud Beneuentum ciuitatem natalis B. Barbati Episc. & Confessoris. Consonant iisdem fere verbis, Molanus in auctario ad Vsuardum, Galesinius, & alij. Martyrol. Romanum a Baronio auctum ita habet: Apud Beneuentum S. Barbati Episcopi, qui sanctitate celebris, Longobardos & eorum Ducem ad Christum conuertit. Quatenus id verum sit, antea dictum est, & infra dicetur in Vita vtraque, quia nimirum Romoaldum Ducem, etsi tinctum iam antea baptismo, & Christiana mysteria frequentantem, retinentem tamen superstitiones quasdam paganicas, ab hisce reuocauit. Longius a vero aberrat Constantinus Ghinius de S. Barbato in Natalib. SS. Canonicor. inter alia sic scribens: Tantæ fuit virtutis, tantaque sanctitate celebris, quod Longobardos & eorum Regem (apposuit in margine Partarem puto, qui fuit anno 680) conuertit ad Christum.

[20] Habuit, vt testis est Marius Vipera, templum extra ciuitatem sibi excitatum, cuius hodie nulla fere extant vestigia, [templum ei dicatum:] & ex eius nomine tota regio illa vocitatur. Extat officium particulare, quo Ecclesia Beneuentana vtebatur ante Breuiarij correctionem, quod in bibliotheca Beneuentana in MS. Breuiario adhuc legitur, vbi sequens antiphona ad Magnificat & ad Benedictus, [de eo officium,] ac oratio habetur. Dein ista subnectit, ex inscriptione, vt ait, in marmore in altari maiore Cathedrali existente. Antiphona. Vir Domini Barbatus actionibus celeber, & coruscus miraculis, sectam internicionis pellendo Beneuenti effulsit. Versus: Ora pro nobis B. Barbate. Resp. Vt digni &c. Oremus. [Oratio:] Omnipotens sempiterne Deus, qui Samnitem populum, B. Barbati Confessoris tui atque Pontificis precibus & doctrinis, ab idololatria reuocasti, da nobis eius meritis ita in fide proficere, vt indulgentiam percipere mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum &c.

[21] Post annos ab obitu CCCCXLII, Roffridus Archiepiscopus Beneuentanus, vt scribit Vipera, eius sacrum corpus ex altari, in quo iacebat, in alium decentiorem locum transtulit anno Domini ⅭⅠƆCXXIV, [transfertur 1124.] die XXVII Maij, interuenientibus duobus Episcopis suffraganeis: quo tempore multa miracula ante sepultum corpus effluxere. Ea dabimus ex Chronico Beneuentano Falconis, qui interfuit, ostenditq; non XXVII Maij Translationem illam contigisse, sed XXIV, cum octauum diem dicat fuisse Pridie Kalendas Iunij. Addit idem Marius: Cuius corpus deinde vrbe bello fœdata, partim in ecclesia Montis Virginiani seruandum translatum, [vbi nunc eius reliquiæ?] partim Beneuenti in sua Cathedrali custodiendum relictum. Felix Renda inter reliquias Montis Virginis, quarum catalogum subnexuit Vitæ S. Guilielmi fundatoris a se editæ, ponit Corpus S. Barbati Archiepiscopi Beneuent.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. cœnobij S. Ioannis Capuæ
eruta a Siluestro Aiossa V. CL.

Barbatus, Episcopus Beneuentanus in Italia (S.)

BHL Number: 0973

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
Longobardi Beneuentani, aspernantes S. Barbati monita, ab hoste obsidentur.

PRÆFATIO.

[1] Sicut euidentissima fidelium relatione comperimus de celeberrimo sanctissimi Patris Barbati more, vel meritis, (quamquam indignus ad tam eximij Præsulis exponendas laudes, atque omnibus philosophiæ deterior sectantibus, annuente mentium scrutatore, qui non philosophari, sed simplicibus verbis suos discipulos euangelizare sacra mysteria inculto docet sermone) gratia, quæ cælitus in Beatissimo Barbato effulsit, propero deuotissiuius enarrare. Et si quis fortasse liberalibus disciplinis apprime imbutus accuratius legerit hæc, quæ de tanti viri gestis reperi apicibus annotata, non dictantis perpendat ignauiam, sed metitorum eius excellentiam, de quo summo mentis conamine, postposita verecundia, vt temerarius loquor.

[2] Tempore quo a Grimoald Longobardorum regni moderabatur habenas, [S. Barbatus Longobardorum ritus Ethnicos] eiusque filius Romuald Samnitibus imperabat, insignis Sacerdos, Barbatus nomine, Redemptoris nutu claruit Beneuenti, actionibus celebris, miraculisque coruscus. His vero diebus quamuis sacri baptismatis vnda Longobardi abluerentur, tamen priscum gentilitatis ritum tenentes, siue bestiali mente degebant, bestiæ simulachro, quæ vulgo Vipera nominatur, flectebant colla, b quæ debite suo debebant flectere Creatori. Quin etiā non longe a Beneuenti mœnibus deuotissime sacrilegam colebant arborem, in qua suspenso corio, cuncti qui aderant terga vertentes arbori, celerius equitabant, calcaribus cruentantes equos; vt vnus alterum posset præire: atque in eodem cursu retrouersis manibus in corium iaculabantur. Sicque particulam modicam ex eo comedendam superstitiose accipiebant. Et quia stulta illic persoluebant vota, ab actione nomen loco illi, sicut hactenus dicitur, Votum imposuerunt.

[3] Quæ vir Domini Barbatus cernens, incessabiliter eis annuntiabat, duobus dominis seruientes non posse saluari; [reprehēdit,] & nequaquam inter filiorum Dei numerum aggregari, qui se apostatæ angeli ditioni subdidissent. Hæc & alia illis indesinenter Beatissimus Barbatus, huc atque illuc discurrens, anxie prædicabat, cupiens eos Creatori suo purgatos erroribus præsentare. At illi ferina cæcati dementia, nil aliud, nisi sessorum meditantes vsus, optimum esse fatebantur cultum legis maiorum suorum, [frustra:] quos nominatim bellicosissimos asserebant.

[4] Sed omnipotens atque ineffabilis Deus, qui pro humanis erroribus formam serui accipiens, sanguinem suum fudit, & qui neminem vult perire, non desinit etiam ingratos ad se congruentibus modis perducere, vt saluari queant. Hic piissimus medicus improuisus ægro assistit, eumque compellit, vt de sua poscat salute. Cumque caritatem B. Barbati, illorumque perpenderet infirmitatem, concessit, vt sicut sanctissimus vir diuinis medicaminibus conabatur eos a peccatorum febribus, vt ex intimis squallida profluente sanie emundaret, atque a protoplasti subuersoris seruitio ad filiorum Dei perduceret libertatem, mirabilibus etiam signis suȩ prædicationis verba firmaret: vt si non verbis, ad suam salutem visis miraculis flecterentur. Nam dæmonia ex obsessis corporibus aliquando fusis ad Dominum precibus, aliquando minis tantum eiiciebat. [etiam miraculis, quæ & diu ad tumulum facta.] Et nunc vsque ad corporis eius reliquias, cooperante Domino, sæpius a dæmonio plures saluari c conspicimus. Nec nō expletis Missarum solennibus, lotisque viri Dei manibus, hausta d aqua, quæ de illius manibus defluebat, continuo a quacumque detenti essent infirmitate, saluti pristinæ restituebantur.

[5] Sed quoniam longo senio saucia membra non possunt fomentis, vel vnctione leui curari, nisi medicaminibus durisque ex alto vulneris, & ex vetustate induratam saniem ad superficiem cutis perducat, ac deinde auulsa putredine concite queant sanari; idcirco misericors Deus cum cerneret quod nil effectus haberet in eorum salute serui sui prædicatio, [Beneuentū ideo, diuino nutu,] vel innumera signorum ostensio, condolens eorum internecioni, suarum miserationum oblitus non est, & fortia mundi regna supereos adduxit, vt qui pacis tempore salutaria monita abiiciebant, recte suum creatorem sequi nolentes, tandem necessitate, ab his quibus nequibant obsistere viribus, ad suum Redemptorem conuersi, diuinis opitulationibus eruerentur.

[6] Constantinus tum, qui & Constans est appellatus, eo tempore Constantinopolitanum regebat imperium. [a Constante Imp.] Qui e Longobardorum manibus Italiam cupiēs, suæque reducere ditioni, sicut olim in præcedentium se fuerat potestate, innumera suorum collecta multitudine, mare transgressus, Tarentum penetrauit: indeque profectus pene omnes Apuliæ vrbes depopulatus est, pergensque opulentissimam vrbem Luceriam grauissimis præliis cepit, [post alias victorias,] eique omnibus prædonum directis manibus eam ad solum vsque prostrauit. De cuius excidio alacer effectus Augustus, concite sua castra mouens iuxta Beneuenti mœnia collocauit. Nec mora: coaceruato exercitu ad oppugnandam vrbem cum diuersis bellorum machinis suos magnates instituit. In qua vrbe Romuald, de quo supra, retulimus, cum paucis, [acriter oppugnatum,] sed validissimis, inerat Longobardis, ibique sanctissimus Pater Barbatus morabatur cum illis. Circumdata igitur vrbe, terribiliter atque inaudite ad capiendum eam nouis certaminibus per plurimum tēporis pugnauerunt. At contra Romuald, vt erat magnanimus, & imperterritus, [strenue aliquamdiu defensum.] eis fortiter resistens, nunc ex muris, nunc per improuisā e interruptionem, plurimā suorum hostium partem attriuit. Nam pro paucitate sui exercitus acies contra eas in patulis pauebat dirigere. Tamen cum expeditis incessabiliter hinc atque inde subito inimicorum f prostrabat cateruas. Sed prȩfatus Augustus quanto plus sibi illum attentius cernebat obsistere, tanto ei feruentius noua certamina obiiciebat.

[Annotata]

a De Grimoaldi regno, & Romualdi eius filij ducatu egimus 9 Februarij ad Vitam S. Sabini § 10.

b Addit Ferrarius, ei extra vrbis mœnia vota nuncupasse. Quod de arbore quidem mox dicitur, non de vipera.

c Nulla huius generis miracula in translatione facta memorat Falco, quo antiquiorem Vitæ huius scriptorem existimamus, vt qui translationis non meminerit.

d Huius generis passim occurrunt in Vitis SS. plurima miracula.

e Ita scriptum. Malim, eruptionem.

f Imo prosternebat.

CAPVT II
Beneuentum obsidione liberatum per Deiparā. S. Barbati Episcopatus: pia eius opera.

[7] Cvmque se iam præfatus Princeps eiusq; cōciues vndique arctatos conspiceret, ita vt extra murum egredi non valerent, & frequenter sæuissimis prȩliis lacesserentur, penitusque ab eis spes salutis esset ablata, & capiendos se fore vniuersi, [Romualdo Principi & ciuibus ad extrema redactis] prædonibusque dirimendos, valido eiulatu flerent; decreuerunt, vt vrbis patefierent portæ, & egressi vterque sexus vnanimes interirent pugnando. Mox sanctissimus Pater Barbatus assistit inter eos, & ait: Conuertimini, filij, ad Creatorem vestrum, vt saluemini. Ipse enim conterit bella, [pollicetur salutem S. Barbatus,] ducit ad inferos & reducit, humiliat & sublimat. Relinquite ergo vanitatem, quam suggerente diabolo nunc estis secuti, vnde quantocyus ad animæ & corporis interitum properatis: [si resipiscāt:] & soli Deo Patri & Filio sanctoque Spiritui, trino in personis, sed vni Deo, coæterno & consubstantiali, canora voce concinite laudes, precesque ad eum fundite, qui scrutatur renes & corda, & ipsi soli vos seruituros deuotissime pollicemini: & liberabit vos ab his, qui quærunt animas vestras.

[8] Hoc audito Romuald ait: Sicut asseris, ita est: Vt ab hostibus non capiamur, abiiciamus omnia, quæ ritu gentis colueramus: & soli Deo me seruiturum promitto, [spondente id Principe,] atque per omnes meæ prouinciæ vrbes prædiis, coloniisque ditabo, atque ciuitatis huius te Præsulē effici concedo, vt mei curam velut optimus Pater habere digneris. Instar autem eiusdem sermonum, omnes se velle dixerunt. Et qui prius Beatissimum Barbatum vociferantem spernebant, deinceps necessitate compulsi, cateruatim confluentes, obnixe ab eo salutis suæ documenta captabant. Continuo pius Pater Barbatus, non honoris, aut diuitiarum auidus, sed anxius de illorum salute, Genitricis Dei ingressus ecclesiā, humoque prostratus, [orat in æda Deiparæ:] cum lacrymis gemitibusque deprecabatur eam, vt magnificis eius suffragiis Redemptor omnium eruere Longobardos de exterioris hostis manibus dignaretur, vt per temporalem ereptionem a malignorum spirituum seruitute erepti, æternæ gloriæ participes fieri mererentur. Sed omnipotens Deus, qui ore proprio profiteri dignatus est, quod magis gaudium sit in supernis super vno pœnitente, quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent pœnitentia; atque alibi testatur vt qua hora conuersus fuerit ab iniquitate peccator, obliuioni præterita ei delicta tradantur, & viuat in sua iustitia qua fuerit operatus; preces famuli sui non spreuit, eumque, vt poposcerat, exaudiuit. [Luc. 15. 7] [Ezech. 18. 22]

[9] Beatissimus quoque Barbatus, diuina sibi reuelante misericordia, [diuinitus discit D. Virg. etiam orasse & exauditā:] se exauditum agnoscens, ad Romuald reuersus ait: Perpende, o Princeps, ne tu, & vniuersi, qui soli Christo Iesu Domino Deo, erepti a vestris insidiatoribus, seruire polliciti estis, pactum promissionis irritum faciatis, & deteriora post hæc vobis contingāt; vt relicti a Domino, non sit, qui eripiat vos. Nam pro certo scitote, quia Christus, ad quem conuersi estis, liberabit vos. Cæsaris quoque & eius populi aggressus, Beneuenti aditus non penetrabunt, sed concite reuoluti, a suos adeunt fines. Et vt scias me incunctanter vera prædicere, pariter subeamus murū: ibi piissimam Dei Genitricem Virginem Mariam b tibi ostendam, quæ ad Deum salutares pro vobis preces effudit, & nunc exaudita ad adiuuandum nos venit. Quo audito lacrymas pre gaudio fudit: pariterque subeuntes murum, [eam & Principi ostendit:] visa Dei Genitrice, in faciem decidit Princeps, nimioque pauore perterritus, & pene exanimis, solo consternatus iacebat. Quem vir Dei Barbatus cōfortans a terra leuauit: qui illico ad se reuersus, gratias egit Deo, qui dignatus est eum ad sui mysterij cognitionem perducere.

[10] Sequenti vero die, diuinis opitulationibus, is qui vsque ad internecionem moliebatur vrbem cum suis habitatoribus perdere, & quem nequibant ad mentem flectere immensi ponderis argentum vel aurum, [abeunte Imp.] atque innumera multitudo pretiosorum lapidum & margaritarum; accepta solummodo sorore eiusdē Romuald, Beneuentum deserens, Neapolim est ingressus. [profane cultam arborem excidit:] Repente Beatissimus Barbatus securim accipiens, & ad Votum pergens, suis manibus nefandam arborem, in qua per tot temporis spatia Longobardi exitiale sacrilegium perficiebant, defossa humo a radicibus incidit, ac desuper terræ congeriem fecit, vt nec indicium ex ea quis postea valuerit reperire.

[11] Recedente igitur hoste, omnis sexus, & ætas ad Beatissimi Barbati Episcopatus electionem vnanimiter confluxerunt, lætantes eo quod talem mererentur habere Patrem, [fit Episcopus:] qui suis precibus hostem repellat. Quo electo in ordine Episcopatus, voluit eum Romuald, sicut pollicitus fuerat, per singulas prouinciæ vrbes prædiis coloniisque ditare: quæ vir Domini Barbatus accipere renuit. At ille cogebat eum, dicens: Non me inter filiorum tuorum numerum aggregari credo, si munus, quod ob meam salutem offerre studeo, recusas. Coactus itaque eiusdem precibus ait Beatissimus Barbatus: [multis possessionibus donatur:] Si munus tuæ salutis offerre studes, vnum impende sacrificium, vt beati Michaëlis Archangeli domum, quæ in Gargano sita est, & omnia, quæ sub ditione Sipontini Episcopatus sunt, [sacra restituit Gargani & Siponti:] sedi beatissimæ Genitricis Dei, cui nunc indigne præsum, in omnibus subdas. Et quoniam absque cultoribus omnia deprauantur, vnde nec sedulum Deo illic officium persolui potest, melius a nobis disposita tibi proficient in salutem. Illico Princeps viri Dei consentit petitionibus, & eo ordine quo pactus est, sicut mos est, per præceptum Genitricis Dei sedi vniuersa concessit, &, vt resonat, in futuro anathematizauerunt, qui contra hæc agens irritam hanc facere voluerit concessionem.

[12] Impetratis igitur omnibus, vt poposcerat, vir Dei, [quadrifariam diuidit reditus.] non est oblitus mandatorum Dei, atque in quatuor partes cunctum Ecclesiæ reditum omni tempore sanxit fideliter dispartiri: vnam videlicet egentibus, sequentem his, qui Deo sedulas in Ecclesiis exhibent laudes, tertiam pro ecclesiarum restauratione distribui iussit, quartam vero suis peragendis vtilitatibus vt Episcopus habeat decreuit. Et hactenus, sicut ab eo disposita sunt, impartiri cuncta videntur.

[Annotata]

a Nam Neapolis & aliæ plures ciuitates adhuc Imperatori adhærebant.

b Vipera scribit, Romualdo cum omnibus ciuibus ad mœnia ciuitatis deducto sanctam Dei Martem pro Beneuento, contra hostes pugnantem, claro aspectu, apertisque oculis demonstrasse.

CAPVT III
Viperæ aureum simulachrum a S. Barbato conflatum in calicem: ritus impij sublati: puniti improbi.

[13] Præterea Romuald eiusque sodales prisco cæcati errore, quamquam mirabiliter eos Dominus omnipotens de laqueis inimicorum suorum per famuli sui preces eripuisset, [Principe ad idololatricos ritus reuerso cum suis,] palam se solum Deum secundum beatissimi Barbati prædicationem colere fatebantur: & in abditis viperæ simulachrum ad suam perniciem adorabant. Quod virum Dei non latuit: compertoque hoc exitiali contagio, eo quod caritas Dei erat in eo, istorum facinus ad suam internecionem deputans esse futurum, immensas coram Deo lacrymas fudit, vt sicut illius potentiæ nihil est impossibile ad faciendum, [pro iis orat:] quo ordine illi placitum esset, ab hac mentis vesania eos eripere dignaretur, & non eos humani generis insidiatoris errore captos ad æternæ gehennæ incendium deputaret. Hoc tum ideo faciebat, quoniam eo Spiritu replebatur, quo Paulus egregius prædicator & doctor gentium repletus dicebat: Quis infirmatur, & ego non infirmor? quis scandalizatur, & ego non vror? [2 Cor. 11. 29]

[14] Interea vxor præfati Romuald, Theodorada nomine, [a Theodorada Principis vxore,] omni abiecto errore, verum Dominum nostrum Iesum Christum secundum canonicam sanctionem colebat, omnino viri sui errorem abiiciens. a Cumque venatum Romuald pergeret, vir Domini Barbatus visitandi gratia ad eam peruenit, cœpitque cum ea de viri eius nequitia colloqui. At illa ex alto suspiria trahens, his est exorsa sermonibus: Vtinam pro eo ad Omnipotentem preces fudisses! Euidenter scio, [pia fæmina] quod tuis eum interuentionibus Dominus per viam virtutis incedere concessisset. Cui vir Domini Barbatus respondit: [aureum Viperæ simulachrū petit:] Si veraciter in Domino, vt æstimo, habes fiduciam, ne formides: sed consiliis meis acquiesce, vt Viperæ mihi tribuas simulachrum, & saluabitur vir tuus. Illaque respondit: Si hoc perpetrauero, Pater, veraciter scio me morituram. Beatus autem Barbatus ait ei: Memento æternæ vitæ remunerationem, filia. Quoniam non mors, sed magnum est præmium, vt pro fide Christi ab hac instabili luce subtracta, ad eum pertingas, vbi ipse Christus cum Angelis, [timere mortem vetat, specæli;] & Sanctorum multitudine gloriatur. In qua gloria nemo rigore vel æstu coangustatur, non morborum accedit ruina; non egestas quemquam dilacerat: non mœstitia ibi accidit, aut fessa membra quietem requirunt; non liuidus, aut inuidiosus, vel murmurans reperitur in ea. Euulsa est ab ea suspicio mortis, & amissio gloriæ. Et quid per singula discurrere conor, cum dicatur de ea quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparauit Deus diligentibus se? [1 Cor. 2. 9] Et cum hæc omnia, vt fati sumus, indubitanter credis; accede ouans, si expedit, vt relicta hac ærumnosa vita ad eam ducaris, in qua sine fine & insatiabiliter glorieris. Tamen confidenter meis crede promissionibus, quia nil aduersi de hoc tibi continget. [nec eius tamen periculum esse:] Tantum bestiæ mihi simulachrum offer, vt perficiatur in te, quod scriptum est, Saluabitur vir infidelis per mulierem fidelem. [1 Cor. 7. 14]

[15] Illa vero viri Dei promissionibus nimium credula, concite ad eum attulit simulachrum. Quod acceptum Episcopus statim igne dissoluit, plurimisque auri opificibus accersitis disposuit, [ex eo simulachro calicem & patenā fieri curat:] vt ante aduentum Principis, ad offerendum corpus & sanguinem Christi miræ magnitudinis atque decoris patenam & calicem operarentur ex eo. Necnon instar Beneuenti, quam ab inimicis eruerat Deus, ex eodem auro ciuitatem perficerent, vt in Dei Genitricis ecclesia, qualiter eius intercessionibus Beneuentus erepta est, futuris temporibus in memoria reseruarent.

[16] Expletis omnibus, vt vir Dei Barbatus præceperat, contigit vt sancto Resurrectionis die Romuald venatu reuertens ingredi Beneuentum deberet. [in quibus diuina peragit coram Principe,] Cui sanctissimus Barbatus in itinere direxit, vt ante ad Dei Genitricis ecclesiam pergeret, Missarumque solennia celebraret; postmodum vero ad regiam pergeret domum. At ille viri Dei iussis obtemperans, cum vniuerso comitatu suo ingressus est ecclesiam, ad Dominicam celebrandam solennitatem. In hora autem, quæ expedierat, allata sunt vasa ex bestiæ simulachro patrata, ferentia Dominicū corpus & sanguinem, per manus viri Dei Barbati altissimo Domino offerendum, & super Dominicum corpus instar Beneuenti ex eodem auro perfecta ciuitas baiulabatur.

[17] Expletis itaque Missarum solenniis, cunctisque diuinis refectis muneribus, [eumq; obiurgat:] accedens vir Dei ad Principem cum iurgio ait: Cum, o Princeps, in Dei & in eius Genitricis astamus præsentia, memor esto, quia te vidente per huius Genitricis suæ intercessionē te Deus ab inimicis tuis eripuit. Et tu abiectis omnibus idolis, voueras soli Deo Catholice deseruire. At nunc in domus tuæ penetralibus bestiæ simulachrum colitur. Putasne si hominibus lates, vt Deo quidquam abscondere queas? Numquid parum tibi videtur, tot vicibus tentare Deum? Et si conuersus fuerit, vt de iniquitatibus tuis vlciscatur, ante faciem eius te proteget Viperæ simulachrum, aut dicet ei, Ne percutias eum, aut te eruet de manibus eius? Perpende, ne veniat vltionis dies, & non sit qui eripiat te, nec tui clamoris audiat vocem.

[18] Auditis his Romuald, humiliter tulit, seque reum & grauiter deliquisse confessus est, petens vt sibi a Domino veniam posceret: & statim suæ perditionis simulachrum pollicitus est abiicere, & in manus eius tradere ad perficiendum quod vellet. [meliora spondenti, & se id simulachrū daturum, indicat id conflatum.] Cui vir Dei, Non opus est, inquit, vt illud tribuas mihi, quoniam, fauente Deo, hæc, in quibus Dominicum corpus & sanguinem sumpsimus, ex eo compacta sunt: & quod prius ad vestrum interitum suggerente diabolo consistebat, nunc in eo Deus omnium operatur salutem. Ad hæc Romuald ait: Peto, dilectissime Pater, vt mihi insinues, quo ordine tibi allatum est. Fateor, ait B. Barbatus, me cum tua coniuge cum mœrore nimio de tuo interitu colloquentē ab ea expetiuisse, & accepisse.

[19] Repente vnus ex circumstantibus ait: Si mea vxor talia perpetrasset, [quemdam mala suadentē impetrat obsideri a dæmone,] nullo interposito momento abscinderem caput illius. Ad quem B. Barbatus conuersus ait: Quia diabolum adiuuare niteris, diabolo manciperis. Qui continuo a diabolo correptus, acrius cœpit torqueri. Addensque, Vt indicium, ait, sit in posterum Longobardorum genti, quod tu diabolo concessisses, vsque ad tot generationes ex te procedentes, non sit tempus quo de tuo genere quispiam a diabolo non vexetur. [eū posteris:] Non enim recolitur quot generationes instituit: tamen nunc vsque qui de illo sunt propagati, quilibet ex eis semper a maligno spiritu agitari conspiciuntur. Ceteri quidem timore nimio territi, repulsis omnibus, quæ superstitiose coluerant, totis viribus ad Deum conuersi, deinceps per viri Dei documenta Catholicam fidem pleniter instructi, vsque nunc eam Deo fauente custodiunt.

[20] Hic autem piissimus Pater, Omnipotentis solamine fretus, simpliciter, atque prudenter deguit in sui Episcopatus honore annos decem & octo, [moritur anno 19 Episcopatus, 80 vitæ.] & menses vndecim. Qui diuina euocatus misericordia ad præmia suorum operum capienda, hac instabili luce priuatus, ad cælestia regna vndecimo Kalendas Martij, a natiuitate sua octogesimo, est aduectus: vbi sine fine cum sanctis Angelis gloriatur, in quibus nunc alacer & per caritatem amplectitur, non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem, quæ in mortali carne consistens per fidem & spem in ænigmate quotidie amplexabatur; fauente Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Theoderadæ huius mentio fit 9 Februarij in Vita S. Sabini Episcopi cap. 5 pag. 327.

VITA II AVCTORE ANONYMO,
ex MSS. Ecclesiæ Beneuentanæ
eruta a Siluestro Aiossa V. CL.

Barbatus, Episcopus Beneuentanus in Italia (S.)

BHL Number: 0974

Avctore Anonymo, ex MSS.

CAPVT I
Longobardorum superstitiones impugnatæ a S. Barbato.

[1] Considerandum nobis est, dilectissimi fratres, quomodo mater Ecclesia micat infra thalamum Sponsi, & liliis conuallium, rosarumque ornata candoribus, suosque renatos filios, quo ad hanc pulchritudinem thalami vt transeant, omnes inuitat: suorumque vberum lacte aggregatos filios sub gremio suæ adoptionis lactat, & suæ pubertatis mamillas omnibus refundit Christicolis: simulque fragrantia gratiæ spiritualis eius inuisibilis Sponsus, admirabili diademate coronatus, illis in amplexibus requiescit. Quam ineffabilis est amor & dilectio Sponsi, vt spōsa non maneat sterilis, filios aggregans eius ad aulam perducit, [S. Barbatus a Deo paratus Pastor Lōgobardis.] & vt sponsæ pullulent greges, præcipuos requirit colonos: vt ex multitudine colonorum boni eligantur pastores, qui erraticas oues suauissimo retrudant ouili. Et sicut ex omni gentium natione plurimi renati sunt in Christo coloni, ita & gens Longobardorum dum quondam esset renata in Domino, inuentus est a in ea colonus Ecclesiȩ & ouium pastor mirificus, laudabile nomen Barbatus clarescens enituit Benebenti. Eo videlicet tempore, quo Grimoalt Longobardorum suscepto regali solio regebat, herilis illiusque Romualt filius, patris per imperium Samnio præerat ordinatus.

[2] Sed quamquam Longobardi præfatis temporibus lauacro baptismatis se simularent perfundi, tamen despicabilis error illorum amentia corda satis suffocata tenebat. Nam quid despicabilius credendum est, quam ex mortuis animalibus non carnem, sed corium accipere ad esum comestionis, vt prauo errore subiecti Longobardi fecerunt? [quos corij particulas superstitiose edentes,] Qui suarum festa solennitatum equis præcurrentibus, vnus altero præcedente, sicut mos erat Gentilium, arbori ludificæ procul non satis Beneuento sua vota soluebant. Suspensa itaque putredo corij in hanc arborem diuam, equorum sessores versis post tergum brachiis ignominiam corij certabant lanceolis vibrare. Cumque lanceolis esse vibrata pellis mortua cerneretur, veluti pro remedio animæ ex hac illusione corij partis mediæ factam recisionem gustabant. Ecce quali ridiculo vanæ mentis homines errori subiacebant pestifero. [& viperæ statuam colentes,] Quin etiam & viperam auri metallo formatam, summi pro magnitudine Dei, supplici deuotione venerari videbantur. Vnde vsque hodie, sicut pro voto arboris, Votum, ita & locus ille, b Census deuotionis, vbi viperæ reddebantur, dignoscitur appellari.

[3] Visa itaque postmodum tanti erroris amentia concordi, B. Barbatus, venerabilis Pater, & cernens illorum ruinam, doluit super eos, & velut pater vnicum habens filium viam salutis suauissimis blandimentis illum instruere certat, vir Domini simili modo Barbatus affectu benignitatis illos ammonuit, dicens: [operose admonet,] Obsecro vos, filij carissimi, abiicite idolorum culturam, & omnipotenti Deo, qui vnus & verus est Deus, honoris famulatum præbete, & fidei sacrificium, relicto vanitatis errore, in ara eius imponite. Ipse namque est, qui regit orbem terrarum, qui iura Imperatorum disponit, & ambitum cæli, gyrumque terrarum sub pugno potentiæ suæ velut sinapis granum recludit. Nam serpens, qui honorifice a vobis colitur, quid agit? quid sapit, vel sentit? Ergo superbus est & inflatus, venenosus, & turgidus. Cum tangitur venena pestifera reiicit. Fraudulentiis eius mors ingressa est dudum in mundum. Terminus inimicitiæ positus est inter illum & hominem. Et vos Viperam ex auri pulchritudine fabricatis, assiduisque cæremoniis velut inuisibilem Deum, Viperam placare studetis? De hoc etenim gentilitatis errore Psalmista exposuit, Omnes, inquiens, dij gentium, dæmonia: Dominus autem cælos fecit. [Ps. 95. 5] Vnde & subditur: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulacris suis. [Ps. 96. 7 & 113. 8] Item subsequenter adiunxit: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.

[4] Cumque diuinæ legis præcepto illos instrueret Barbati clementia, ipsi, vt erant pessimis moribus dediti, non acquieuerunt præceptis doctrinæ illius, sed errantes a via rectitudinis permanserunt in caligine suȩ cæcitatis. Ergo æterni luminis auctor, illorum considerans amentiam, vt propheticus ait sermo, Expecta reexpecta, manda, remanda; mandauit prædicatorem, & iterum remandauit. [Esa. 28. 10] Expectauit conuersionem illorum, & non sunt conuersi: & iterum reexpectauit, vt conuerterentur a via erroris sui, [sine fructa] qui eos saluos fieri cupiebat, & ad cognitionem diuinæ veritatis perducere. Imo & prodigia miraculorum felix pietas Dei dederat potestatem faciendi sanctissimo Patri Barbato, [etiam miraculis factis,] vt qui exhortationibus non flectebantur, saltem visis miraculis ad viam rectitudinis reflecterentur. Nam dæmoniacis, aliisque patientibus ægris meritum sanitatis illius, & aqua post Missarum solemnia ex eius manibus distillata proderat, fateor, ad affectum salutis. Necnon & vsque nunc diuina largitate fauente, [qualia & ad tumulū postea.] vbi reconditum est venerabile corpus illius, multis variisque coruscat miraculis. His denique nec miraculorum prodigiis, nec prædicationibus sanctissimi Barbati aliquod suffragium suæ redemptionis sentire voluerunt.

[Annotata]

a Non est tamen verisimile, S. Barbatum, circiter annum 602 natum, genere fuisse Longobardum: nec enim aut nomen Longobardicum, aut satis gens erat annorum 34 spatio in illa crudelissima grassatione & flagitiorum omnium impunitate, ad Christianam modestiam condocefacta, vt ex se protulisse germen eiusmodi videri possit.

b An hic locus est, turrisue aut domus, quam supra ex Leone Ostiensi retulimus terræmotu sub finem 10 seculi fuisse deiectam?

CAPVT II
Obsessum Beneuentum, ope D. Virg. liberatur, orante S. Barbato.

[5] Qvid ergo de istis insipientibus agendum est, qui dicunt in cordibus suis, non est Deus; sed serpentem morbidum, & maledictum ab origine mundi, & corium cineis dissipatum, &, quod verecundia sonat dicendi, [Diuino nutu obsesso Beneuēto a Constāte Imp.] fœtoribus adæquatum, colere satagunt? Veniat itaque super eos gladius validissimæ gentis. Forsitan pauore exterriti disrumpent frænum, quod est in maxillis eorum, vt Deum inuisibilem cognoscere possint. Igitur illis temporibus Constantinus, qui & Constans, præerat solio: qui multitudinem populi sui aggregans, Taranti pertinxit ad littus: recedens ab hoc littore fertilem Apuliam calcauit, & suis cum prædonibus adiit petens Luceriam vrbem. Tandem salute pro Samnitū tetigit Deus eiusdem Augusti corda, vt sui tentoria exercitus figerentur erga Benebenti vrbana, Sed præfatus Romualt, suo dum sederet in solio, audiens exercitum Augusti iam esse propinquum, quamquam perterritus, subito illorum castra ingressus, multasque per vices, multos ex eis trucidauit. Cūque Constantinus diuersis insidiis se cognouisset illusum, tactus dolore nimio, grauia bella præparans, terminos Benebenti obsedit, vt captam ciuitatem vsque ad solum duceret.

[6] Tunc vero Romualt, dum grauia bellorum machinamenta sensisset, cum exercitatis aliquantis iuuenibus pergens Græcorum faciebat interitum, multosque ex eis audacter capiens viros, remeabat victor ad vrbem. Sed cum intolerabilis esset iam labor pugnandi, hanc exhortationem suis cum ciuibus dedit: Melius est nobis cum pugna succumbere, quam Græcorum manibus capti omnes cum ignominia pereamus. [desperata Romualdi consilia reprehenditj] Portæ idcirco vrbis patefiant, & durissimo prælio illis pugnā paremus. Cernens autem B. Barbatus hanc sermocinationem, ait ad illos: Tantorum iuuentutes ingenuæ tradantur numquam opprobriis, ne morte moriantur perenni. Bona etenim vestræ virtutis esset audacia, si inania mentis debilitasque animi non astitisset vobis. Cui Romoalt ait: Quæ est inania mentis, aut quæ debilitas animi? Obsecro indica nobis. Venerabilis Pater Barbatus respondit: Si meis obaudieritis consiliis, & audaciam vestræ virtutis demonstro, & inaniam mentis ostendo, & victoriæ palmam promitto. Acquieuerunt omnes, & pacti sunt eius obaudire consiliis.

[7] Tunc omnibus congregatis, stans in medio eorum, ait: Miror vos homines tantis dignitatibus prælatos, cur non dedignamini tantæ vilissimæ rei vestra submittere colla. Cum hominibus non comeditis escam, cum lupis & coruis corium manducatis: &, quod peius est, honore deifico celebratur a vobis. Cum Catholicis omnium Creatorem non adoratis, & cum hæreticis & gentilibus sculptile dæmonium celebratis. Ecce in hoc est inania mentis, debilitasque animi designata. [fœditatem idololatriæ ostendit:] Nam imbecillis anima, & sine anhelitu mens illius esse dignoscitur, qui tota fortitudine mentis nec recolit nec diligit sui Redemptoris præcepta. [hortatur ad Christū serio colendum:] Proinde ergo contrito corde, humillima mentis voce, ad pœnitentiæ lamentum concurrite, idolorum simulachra despicite, ne tantam pulchritudinem vestri frontispicij tenebrarum auctor valeat possidere. Abiicite, quem amastis: recipite, quem odistis: respuite, quem hactenus venerati estis: amate feliciter, quem despexistis, vt & illius amor introducat vos ad suæ perceptionis consortium, & portionem perpetuæ gloriæ vobis in regno suo concedat: ipsum adorate, & corde diligite puro, qui pro salute nostræ fragilitatis de sinu Patris descendit, pedibus suis hunc mundum calcauit, Crucis martyrium sumpsit, mortem non recusauit, descendit ad inferni claustra, tertia die resurgens, parentes nostros inde secum abstraxit, postmodum videntibus Discipulis, famulantibus Angelis, cælorum remeauit ad regna, & adhuc vēturus est cum gloria iudicare viuos & mortuos. Sed cum venerit terror iudicij, non super eos illius respicit oculus, qui præceptis illius fuerunt contemptores, sed respiciens illos dicet: Amen dico vobis, nescio vos. [Matth. 25. 12] Quia si quis me erubuerit, & meos sermones; & ego erubescam eum coram Patre meo, qui in cælis est. [Luc. 9. 19] Quos autem oculus illius maiestatis conspexerit bonos, ad conuiuij sui gloriam ita illos inuitat, dicens: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. [Matth. 25. 34] Et subsequenter adiungit: Euge serue bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui. [& 21] Ad quod gaudium vos Dominus sub sua protectione perducat. Hinc omnipotens Deus conteret & destruet bella, elatas dissipabit mentes, humiles exaltabit & mansuetos, & suos efficiet saluos. Verumtamen si pœnitentiæ perueneritis ad culmen, [victoriam pollicetur, si resipiscant:] Augustum suæ cū agmine gentis modo a sinibus vestris expellet, & pacificum prosperitatis tempus ad possidendum concedet.

[8] Quid multa? Gaudebat Romualt cum suis de tanta promissione Barbati: sed vt perficeretur, erat dispensatio Dei. At contra Romualt pollicitus est, omne phantasticum destruere simulachrum, [id spondentibus,] & solum inuisibilem diligere Deum, ex toto corde credere: similiter & omnes pacti sunt, huic subiacere præcepto: & qui prius velut vilis despiciebatur ab omnibus, postmodū vt esset Benebenti Antistes & Pater, omnes vnanimiter vociferabantur, & eum per singulas prouinciæ suæ partes promittebat Romualt inclytis ditare colonis. At ille tantum ipsorum salutem cupiens, illorum munera spreuit: ingressusque sanctæ Dei Genitricis ecclesiam, corruit pronus ad terram, [orat pro iis D. Virg.] illamque deprecans nimiis fletibus exorabat, Ad esto, dicens, obsecro, beata & venerabilis Virgo, tuisque precibus sacris istum reuoca populum ad gloriam & laudem. Vnigeniti filij tui Domini nostri, qui pretioso sanguine suo dignatus est redimere istius mundi ruinas.

[9] Tunc diuino demonstrante auxilio, se exauditum cognoscens, reuersus ad Romualt ait: Veternosas namque Niniuitarum culpas, vt scriptum est, triduana pœnitentia abstersit, & subita latronis cōuersio meruit percipere delicias paradisi perennes: similiter, propitiante Deo, vobis eueniet omnibus: tamen tantum fides tua caue ne arguatur mendacio, præcipe vt aggregetur vniuersa populi tui multitudo, & assiduis precibus tota populi turba opem pietatis non desinat implorare, [publicas preces instituit,] vt vos omnipotens Deus ad perceptionem suæ veritatis coniungat, & cognitionem tranquillitatis ostendat, de his qui quærunt facultates & animas vestras. Factum est ita, & compunctus populus compunctione diuina, mysterium Letaniæ alleuans peruenit ad portam, quæ hactenus dicitur Summa. Et facto silentio dixit B. Barbatus: Prosternite vos ad solum pulueris, & sic sacrificium vestræ deuotionis suppliciter finiatur, quia cor contritum & humiliatum benigne suscipit Deus. [Letanias, humiliationem:]

[10] Huic autem præcepto acquiescente populo, venerabilis Pater Barbatus gratia spiritali colloqui cum Romualt subiit ciuitatis murum, & ecce apparuit subito candidæ nubis fusio præcipuo plena splendore, quȩ confixa per gyrum turris obumbrabat cacumen, quod eminebat super ipsam portam præfatam: & in medio nubis delectabilis visio perfuso lumine rutilabat Virginis puerperæ vultus, [Romualdo D. Virginē in aëre ostendit;] & cælorum Reginæ perennis. Stupefactus Romualt, & nimio pauore conterritus corruit pronus ad terram. Quem apprehendens B. Barbatus per vestimenti mollitiem, dixit: Surge, surge Christianissime fili, confortare, & validus esto. Hæc terribilis visio, quæ tuis ostensa est oculis, sancta est & venerabilis Virgo Maria, cuius intercessionibus & auxiliis suffragati meruistis peruenire ad victoriæ dignitatē. Post hæc igitur Constantinus, [recedit Imperator:] qui ornamentis gemmarum præcipuis, & ponderibus auri volebat sarcinatus recedere, postmodum pro omnibus gemmarum facultatibus ipsius Romualt sororem accipiens; tantum cum suis exercitibus comitatus Neapolitanæ vrbis ad territorium properauit.

CAPVT III
S. Barbati Episcopatus extirpatæ ab eo reliquiæ idololatriæ.

[11] Hoc expleto gauisus Romualt suæ prosperitatis beneficio, [S. Barbatus fit Episcopus:] beatissimum Barbatum constituit illico Præsulem Benebenti, eumque deprecatus est, vt promissa colonorū xenia ad honorem gloriæ suæ non recusaret recipere. At ille, Non, inquit, muneris tui recipienda sunt dona, nisi prius largitas confessa extiterit, vt omne iudicium arboris ludificæ destruatur. Tunc Romualt & omnes astantes dixerunt: Pax & securitas merito beatitudinis tuæ finibus nostris aduenit: omnia idcirco, quæ tuæ complacent menti, vt satagis, ita perage securus. [arborem profanam excidit:] Hoc itaque audito, præcinxit se viriliter, vt bonus iuuenis, Votum properans, securim manibus gestans, cœpit omne indicium arboris phantasticæ ad nihilum reuocare.

[12] Expletoque opere Benebentum rediens, colonorum xenia respuit suis vtilitatibus peragenda. Congrua tamen munera petens, scilicet B. Michaëlis Archangeli domum, facultatemque Sipontini Episcopatus ad honorem Dei Genitricis Mariæ traditam per chirographum habuit: & in quatuor partes votiuum Ecclesiæ reditum studuit fideliter dispensare; [bona Ecclesiæ prouide dispēsat:] indigentibus vnam, Ecclesiæ seruitoribus aliam, Ecclesiastico vsui concessit & tertiam, quartam denique suis vtilitatibus reseruauit: & hæc dispensatio bona numquam recessit ab vsu.

[13] Sed quamquam B. Barbatus virtute venerabilis hæc ad possidendum per chirographum munera suscepisset; contigit eum tandem ad retro acta redire certamina, quia non ex abundantia fidei veræ, [Romualdū intelligens viperam clam adorare,] sed labiorum ex studio donati vt concesserat vota Romualt indeuotus, nesciens illud quod scriptum est: Quia non in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum propitiabitur Deus. Oblatio autem iusti impinguat altare, & odor suauitatis est in conspectu Altissimi, & oblationibus iusti. [Eccli. 34. 23 & 35. 8] Nam quid proderat Romualt si infidelia vota offerret, & fieret imitator veritatis foris, cum esset amictus velamine obscuræ cæcitatis intus? In aspectu autem omnium populorum Deum omnipotentem se colere fatebatur, & sub aditu clauso serpentis adorabat simulachrum aliquantis cum fidelibus suis. Huius rei notitia ad beatissimum peruenit Barbatum, qui nimio mœrore succumbens, cœpit faciem suam lacrymis rigare superfluis, quia qui seminat in lacrymis, in gaudio metet, [orat pro eo cum lacrymis:] & in exultatione manipulos suos aggregans ad aream salutis componit. O quam venerabilis & piissimus Pater, qui pro lapsorum ruina decidit in lamentum tristitiæ, & cum Paulo Apostolo factus est pro infirmis infirmus, vt infirmos lucrifaceret, & sua beatitudine compassus omnibus omnia factus est, vt omnes saluos faceret in nomine Christi! [1 Cor. 9. 22]

[14] Igitur opitulante gratiæ spiritualis largitate, vxor ipsius præfati Romualt, Theodorada nomine, funditus gentilitatis errorem contemnens, verum Dominum Iesum Christum ex toto animo confitens, tota mente dilexit. Vir autem eius dum esset in sua perfidia effrænatus, venatum properans, vt ceruos aprosque sua venatione captaret; vir Dei Barbatus, caussa visitationis, [Theodoradā de viri sui salute sollicitam] eius ad coniugem venit: quo dum venisset, cœpit cum ea de cælestis regni beatitudine habere colloquium. At illa pro viri sui iactantia, ex habitaculo cordis alta suspiria trahebat. Ille autem conuersus dixit ad eam, Cur, inquit, tam alta suspiria trahis? Cui illa respondit: Pater clementissime, multis occupationibus angustiatur spiritus meus: timeo enim ne viro meo repentinus superueniat interitus, quia reuelatur ira Dei super impietatem & iniustitiam eorum hominum, qui veritatem in iniustitiam detinent. Obcæcatus est enim vir meus, & obscuratum cor eius. Ideo formidine sum plena, & nimis afficior lamentis. Scriptum est enim: Tollatur impius de medio iustorum, ne videat gloriam Dei, Timeo denique, ne vir meus particeps impiorum fiat, & a consortio gloriæ Dei separetur.

[15] Beatus autem Barbatus, diuina inspiratione afflatus, respondit: Absit huiuscemodi res, non erit ita vt asseris: consiliis meis acquiesce, [solatur, monetq; vt sibi aureā viperam tradat,] & mihi vipereum tribue simulachrum, & sine ambiguitatis dubio poterit vir tuus ad consortium gloriæ Dei peruenire. Ad hæc illa respondit: Si enim hoc egero, scio me succumbere morti. Beatus inquit Barbatus: Vt sermo Euangelicus perhibeatur, carissima filia, capilli capitis tui omnes numerati sunt, & ne vnus ex his capillis absque nutu Dei in terram cadere potest. Cur ergo mortis penuriam times, quando capillos tuos numerat Deus? [Luc. 21. 18] Noli despicere pro Christi nomine mortem, quia pretiosa est in conspectu Domini mors morientium pro eo: [& animat ne mortem timeat:] & bonum tibi esse videatur pro Dei tui nomine temporalem vitam contemnere, vt perpetuam vincere possis. Si pro Christi nomine mortem susceperis, interficitur corpus, sed Dominus susceptor est animæ tuæ, & ipse restaurator est corporis tui. Hæc temporalis vita caduca est, multisque suffulta periculis: æternæ autem vitæ gloria nullo clauditur fine, sed est in ea incomparabilis thesaurus. Ibi sunt diuitiæ, quæ numquam decrescunt, ibi vernantia lilia mixta rosis coruscant, ibi regnat ineffabilis pulchritudo, quam & ipsi Angeli conspicere desiderant: ibi pax & securitas, gaudium, iucunditas, concordia.

[16] Bona doctrina formidinem perdidit mortis, & illico vipereum simulachrum beatissimo tradidit Barbato. Cumque traditum fuisset, artifices venire præcepit, [inde calicē conficit.] qui ex metallo vipereo ad honorem Dei Genitricis Mariæ præcipua pulchritudine patenam fabricaret, & calicem, & memoriale ad instar ciuitatis exinde ponerent. Hȩc autem Dominico vigori vasa dum fuissent parata, Dominicus illuxerat dies, in quo Romualt venatu rediens introire Benebentum deberet. Nuntius ei obuiam missus est, vt prius Virginis & Dei Genitricis ad ædem pro sacro mysterio veniret deuotus, [& in eo Missam offert:] Missarumque celebratione expleta, postmodum palatij vigore præcipuo hilaris rediret ad solium.

[17] Hoc itaque expletum est: & peracta deuotione mysterij, secrete vocatus Romualt ab Antistite sacro. Qui dum inchoassēt simul habere colloquium, beatissimus dixit Barbatus: Ignoras, carissime fili, quod Apostolus de sacramento dominici corporis intulit dicens: Quicumque manducauerit panem, [Romualdū monet efficaciter:] vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini. [1 Cor. 11. 27] Tu hodie spiritualibus refectus es alimentis, sed callido desiderio, non deuotione præcipua. Testatur id Scriptura, dicens, quia callidi & simulatores prouocant irā Dei super terram, & abominatio Domini omnis illusor: sola puritas in conspectu Domini placet. [Iob 36. 13] Cur te manifestas fidei tenere consortium, cum sola fallacia regnet in pectore tuo & versutia? Qui autem dicit se esse, quod non est, ipse sibi iniuriam facit. Dilectionis tuæ dulcedo verecundetur tantis opprobriis audire calumniam: esto sollicitus, ne tibi opponatur sententia Domini, qua dicit, Vocaui, & renuistis; extendi manum meam, & non fuit qui aspiceret. [Prou. 1. 24] despexisti omne consilium meum, & increpationes meas neglexisti, & cetera quæ sequuntur.

[18] Audiens hæc Romualt nimia verecundia obnubilatus, ait: Peccaui, beatissime Pater, & non sum dignus faciem beatitudinis tuæ conspicere. Speciem serpentis in manibus tuis ponam, secundum desiderium clementiæ tuæ perficiantur ex ea quæ vis. [compuncto indicat quid vipera factum:] At ille ait: Caue ne irrita reperiatur deuotio verecundiȩ tuæ, quia ex viperea specie vasa dominicæ sanctificationis iam patrata gestamus, & in eadem vasa consecratus est sanguis, & mysterium Dominici corporis hodie. Romualt autem pristinam deponens ferocitatem, ad hæc verba respondit: Quomodo, beatissime Pater, absque nutu desiderij mei vestræ potestatis aduenit? Obsecro, Pater, insinua mihi. Vir Domini Barbatus respondit. Tua serenissima coniux nimio mœrore afflicta, cum doluisset hactenus de tui erroris caligine, visitationis pro caussa perrexi ad illam, & inter colloquia multa meis dictionibus concessit simulachrum serpentis.

[19] Vnus autem ex circumstantibus audiens talia, dixit: [mala suadenti maledicit,] Si præsumptio talis in mea esset vxore, profecto amputaueram caput eius. Quem intuens beatissimus Barbatus, ait: Quia hoc dixisti maledictum verbum in ore tuo, & tibi tuoque futuro semini vexatio spiritus maligni adueniet. [qui a dæmone correptus,] Statimque homo ille spiritu nequissimo captus, nimia cœpit vexatione torqueri. Vnde nunc vsque hodie ex genere illo non restat vel vnus qui malignæ vexationis spiritui non tradatur. Visa itaque huiuscemodi re, [vt & posteri.] vniuersa populi turba, nimio pauore perterrita, ad veram fidei veritatem pertingens, creuit in rectitudine Catholicæ veritatis.

[20] S. Barbatus a vicesimus Episcopus Benebenti. Sedit vero hic venerabilis Præsul, de quo supra diximus, in Sede Episcopali Benebentanæ ciuitatis annos decem & octo, [S. Barbati mors,] menses vndecim. Vixit autem annos octoginta. Obiit autem sub die vndecimo Kalendarum Martiarum, [ætas.] id est nonodecimo die intrante mense Februario, regnāte Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Idem habet Ferrarius. Marius Viperæ ait 33 fuisse.

TRANSLATIO S. BARBATI EPISCOPI
auctore Falcone in Chron. Beneu.

Barbatus, Episcopus Beneuentanus in Italia (S.)

BHL Number: 0975

Avctore Falcone in Chron.

[1] Anno ⅭⅠƆCXXIV Dominicæ Incarnationis, & VI anno pontificatus Domini a Callisti Papæ. Hoc anno prȩfatus Roffridus Beneuentanus Antistes, consilio accepto, corpus sanctissimi Patris nostri Barbati, Beneuentani Præsulis, ex altaris tumba, qua per multa annorum curricula quieuerat, abstraxit. Altare vero illud non honeste, prout decebat, habebatur, præcipue quia structura noui Episcopij ad locum ipsius altaris producebatur: idcirco inde amoueri iuxta fabricæ sententiam oportebat. [S. Barbati decreta Trāslatio:] Archiepiscopus itaq; prænominatus Episcopos duos suos suffraganeos vocari præcepit, quatenus eorum consilio & auxilio talis tantusque copiosus thesaurus inueniretur.

[2] Continuo quibusdam ciuibus aduocatis & Clero, medio noctis silentio, Archipræsul Roffridus ecclesiam ingrediens, ad altare superius nominatum adiuit, & coram omnibus, Episcoporum solatio, illud confregit: & altare fracto Sanctorum reliquiæ, [Reliquiæ SS. anonymorum inuentæ,] quorum nomina nesciuntur, inuentæ sunt. Quibus eductis, in altum fodi præcipitur, vt diu desideratum pignus præfati corporis videretur. Nec mora: lapis quidam pretiosus inuenitur, ex omni parte acriter miroque laboris opere conclusus, quem vectes ferrei sustentabant. Et eo inuento, lætitia eos inuasit immensa, [dein S. Barbati sepulchrū,] qui ad tollendum lapidem viribus omnibus conabantur. Sed quia fortiter ob duritiem operis tenebatur lapis ille, assensu omnium, frustatim confringitur. Quo subleuato, diuina gratia fauente, beatissimi Barbati corpus inuentum est. Præfatus itaque Archiepiscopus, primus omnium locum ingreditur, & ossa cineremque aduoluens, gaudio magno, laudibusque sonantibus, [tum ossa corporis eius:] ad medium propalauit. O quale gaudium, lector, aspiceres & alacritatem, cum longe margaritas optatas temporibus nostris inuenimus!

[3] Ossa autem collecta ad altare S. Sebastiani, Clericis cantantibus hymnos, producuntur. [quæ delata ad altare S. Sebastiani,] Mane autem facto, tota ciuitas cateruatim prorupit, & Deum omnium conditorem laudabant, qui eis tale tantumque beati corpus Barbati largiri dignatus est. De ossibus namque ipsius vidimus quædam, & osculati sumus. Quibus ita peractis, præcepit Archiepiscopus, vt primum Presbyteri Portæ Summæ, & Clerici simul cum laicis, ad Episcopium descenderent, & coram sacratissimo Barbati corpore vigilias celebrarent. [ac per 8 dies religiose custodita,] Confestim ex iussu Archipræsulis Sacerdotes conueniunt, & cereis lampadibusque accensis, simulque magno laicorum comitatu vtriusque sexus & ætatis, iubilando descendimus. Sicque vnaquæque ciuitatis porta diebus singulis vsque ad octauum diem peregit.

[4] Die itaque octauo adueniente, b pridie Kalendas Iunij sub altari lapideo corpus B. Barbati præfatus Archiepiscopus, duobus secum Episcopis adhibitis, locauit: & eo taliter locato, altare in honore B. Barbati dedicauit, [reposita sub nouo altari dedicato ab Episcopo] ad cuius dedicationis solennitatem turba multa ciuitatis conuenit, quatenus eorum delictis Deus omnipotens indulgeret. Archiepiscopus itaque iam fatus loco eminentiori ascendens, vt videri & audiri ab omnibus posset, peccatorum partem, [datis ad id indulgētiis:] diuina fauente clementia, condonauit. Donauit item aliis omnibus, qui vsque ad octauum diem festiuitatis sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, ad dedicationem illam deuote concurrunt.

[5] De miraculis autem, quæ ob prædicti Patris nostri Barbati merita honoremque, [miracula tunc facta:] Iesus Christus humani generis amator, nobis omnibus aspicientibus, ostendere dignatus est, licet sermone inculto, Paternitati vestræ explicabo. Cum enim, sicut supra scriptum est, B. Barbati corpus venerabile in conspectu omnium ad altare S. Sebastiani per dies octo teneretur, vir quidam, Ioannes Sutor vocabulo, episcopium ingreditur, & ante sanctissimi Barbati corpus terratenus lacrymis rigantibus prosternitur: qui continuo a Clero populoque astante, qua de caussa defleret, interrogatur. Et ille cuncta, quæ reciderant, a vestigio patefecit. Dum ego noctis silentio, in stratu quiescerem, meo corpori somno debito soporatus; en adest ante oculos vir quidam canitie venerandus, vestimentis indutus dealbatis: qui vero paullatim accedens, stratui meo appropinquauit, &, Quare, inquit, cum ceteris ad vigilias canendas coram ossibus prȩterito die non aduenisti meis? Et ego: Pater, quoniam dolore graui, vti constat, brachium meum cum dextera tenebatur: [brachium ac manus infirma ab eo in sōnis apparente] sex etenim mensium spatio miser ego tali languore perturbor. Addidique: Dicito mihi, quo nomine, Pater, vocaris? Et ille, Barbatus, ait, Beneuentanæ quondam ciuitatis Episcopus. Subiunxit item: Brachium & manum ipsam cito mihi ostendas. Tandem ego, quia dolore torquebar, non citissime manum extendi: extensam tamen tetigit eam, & ita cursu rapido dolor ille dilabitur, ac si numquam manum cum brachio dolor ipse tenuisset. [tactu sanata,] Protinus mane facto surrexi, & sanitatem cito exortam mirabar. Adueni itaque gratias & Iaudes Creatori omnium Deo & Barbato sanctissimo Præsuli, cuius meritis euasi, redditurus. His ita actis atque narratis, tintinabula omnia Episcopij pulsari iubentur, vt ciuitatis populus ad audiendum videndumque tale tantumque miraculum conuenirent. Prorupit continuo tota fere ciuitas, & medicorum omnium medicum gloriosiorem benedicendo laudauimus: manum illius cum brachio curatam scriptor ego palpaui: [scriptori ipsi visa:] vicini namque illius testabantur, quod tempore longo eum infirmari cognouissent. Quo viso ad propria, lætitia referti, reuersi sumus.

[6] Aliud quoque miraculum, quod Redemptor generis humani Christus Iesus diebus ipsis operatus est, ad præfati Patris nostri Barbati gloriam, enarrabo. Rusticus quidam de castello Montis-fusci habitator, tantique viri famam sanctitatis audiens, Beneuentum venit, qui per longa annorum curricula neruis cruris pedisque arefactis claudicauerat: tenebatur quidem iugiter dolore terribili, [item alterius crus ac pes,] & quasi pede ad clunes ligato miser ille omnibus horis cruciabatur. Continuo ante basilicam S. Barbati prosternitur, Redemptorem omniū Deum efflagitans, quatenus ei pristinam restitueret sanitatem. Et eo taliter orante, soporis grauitate arripitur, & ceu semiuiuus noctis vnius spatio ibi moratus est. Noctis igitur ipsius silentio, en ad est vir quidam ætate senili productus, canitie venerāda locupletatus, qui, sicut ex eius lingua audiuimus, eū taliter expergefactus est: Surge, ait, festinus, & propera altare nomini meo consecratum exquirens, ibique fauente Saluatoris clemētia, sanitatis gaudia longe lateque optata consequeris. Et ille: Quis es, inquit, qui mihi tanti thesauri pondus promittis? Barbatus, ait, Beneuentanæ ciuitatis Episcopus. Confestim claudus ille audaciam sumens loquendi, Non possum, ait, infelix ego sic pergere. Vides me, qualiter pede siccato cruciatus hic ego permaneo. Tuȩ namque sanctitatis famam persentiens, cursu rapido asello supersedens adueni, vt tuis intercessionibus salutis optatæ lætitiam adipiscar. Nec mora: Pater ille Barbatus manum extendens, pedem aridum, [etiam attactu in somnis:] & tibiam tangit, inquiens: Festina celeriter, & sanitate accepta ante altare te prosternito. His auditis, surrexit sanus, qui fuerat claudus, & alta voce Deum laudat, per quem sibi dona salutis talia donantur, per quem sibi gaudia dantur. Et mane facto ecclesiam ingreditur Deo & Patri Barbato gratiarum actiones redditurus. Narrat itaque, qui claudus fuerat, e vestigio cuncta, quæ sibi acciderant populo aduenienti, & qualiter lōgo ex tempore claudicauerat neruis contractis. Fatebatur etiam præfatum Episcopum Barbatum sibi apparuisse, & eius interuentu sanitatem accepisse desideratam. Fragor interea tanti miraculi ciuitatis partes, partiumque angulos inuadit, & cateruatim ad videndum hominem ciues properauerunt. Quo viso factorem omnium laudantes, ad propria remeauimus.

[7] Diebus autem non multis elapsis, mulier quædam manus aridas, neruosque obductos ferens, ad beneficia Præsulis Barbati c accucurrit, quæ coram altaris præsentia accubuit, [alterius aridæ manus sanatæ ante altare.] & lacrymis manantibus Saluatoris misericordiam inuocabat. Lacrymas autem eius omnipotens Dominus ex alto aspiciens, & Confessoris sui Barbati gloriam ostendere volens, qualis, quantique apud eum triumphi consistit, coram omnibus, qui conuenerant, manus sic arefactas cœpit mulier illa ad cælum erigere: deinde voce clara prorupit, sanitatis auxilium in manibus & neruis circumflexis, sensisse, digitos reuera curuatos aperuit, & compages digitorum omnium, gratia diuina fauente, solutæ sunt. Ad hæc populus fere totus festinat & cælorum Regem, Patremque nostrum Barbatum, benedicendo magnificauimus.

[Annotata]

a Electus est Pontifex anno 1119 post Gelasij 2 obitum.

b Non ergo 27 Maij facta translatio, vt scribit Marius Vipera supra citatus, sed 24 effossum corpus, 31 reconditum,

c Ita editum ab Antonio Caracciolo.

DE S. BEATO PRESBYTERO VALLE-CAVA IN HISPANIA

An. Chr. ⅠƆCCXCVIII

Commentarius præuius.

Beatus Presbyter, Valle-caua in Hispania (S.)

G. H.

[1] In Asturia conseruatam olim & Christianam religionem & auitam Gothici sanguinis nobilitatem agnoscunt Hispani, dum eo maiores profugere, atque inter montes illic Maurorum primo impetus fregerunt, [Prope Asturiæ mōtes Liuanienses,] ac iugo paullatim excusso, eos tandem ex Hispania eiecerunt. Qui Asturiam olim in Transmontanam & Augustanam diuisere montes, Ladicus & Vindius fuere appellati; a posteris Liuanienses dicti, aut certe eorum aliqua pars: ad quorum radices locus est Vallis-Caua, [in Valle-Caua colitur S. Beatus Presbyter,] Hispanis Valcabado, haud procul a Saldana magis noto oppido in diœcesi Legionensi. In Vallecauensi ecclesia adseruari magna cum veneratione corpus S. Beati Presbyteri, quem incolæ nomine corrupto, S. Bieco appellant, illustres tradunt antiquitatum Hispanicarum indagatores, Ambrosius Morales lib. 13 Chronici generalis Hispaniæ cap. 27, Athanasius Lobera in Historia Legionensi cap. 33, Ioannes Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico ad XIX Februarij, [19 Febr.] cuius hoc ibidem elogium est: Apud Legionenses depositio S. Beati Presbyteri, qui vna cum B. Ætherio, post Oxomēsis Ecclesiæ Antistite, cum ab Helipando Toletano & Felice Vrgellensi Episcopis Hispaniæ, fœdam per illius orbis circulos hæresim disseminari cognosceret, qua Dei Vnigenitum, adoptiuum scriptis & concionibus prædicabant, aduersus illos impia persuasione deceptos, libellum Catholica dissertatione compactum conscripsit. Postmodum doctrina celebris & eruditione, librorum editione mirabilis, æternam requiem est assecutus Confessor: cuius corpus apud Vallē-Cauam honorifica theca inclusum, debita veneratione recolitur.

[2] Arnoldus Wion & Hugo Menardus in Appendice ad Martyrologium Benedictinum, agunt ordine litterarum de Sanctis Benedictinis, quorum diem natalem ignorarunt, [An monachum eum Benedictinum fuisse] inter quos recensent S. Beatum, cuius hoc texunt elogium: S. Beatus monachus de Valcauado Hispanus, & hæreticorum acerrimus hostis, doctrina & sanctitate claruit anno ⅠƆCCLXX, quem annum omisit Menardus. Claruit autem aliquanto serius, post annum ⅠƆCCLXXX, quando hæresis Feliciana emersit. De S. Beato eiusq; socio Ætherio agit etiam Antonius Yepes tomo 3 Chronici Ord. S. Benedicti ad an. 783 & 784, eosq; duos monachos illustres doctrina & sanctitate appellat. Confugiunt ad auctoritatem Ambrosij Morales suspicantis S. Beatum & Ætherium fuisse monachos, quod & qui eo tempore doctrina & sanctitate effulserunt, plerique monachi fuerint, & potißimum S. Beatus in præfatione Commentariorum suorum in S. Ioannis Apocalypsin his verbis alloquatur Ætherium: [probetur ex Commentariis in Apocalypsin?] Hæc ego, sancte Pater Ætheri, te petente, ob ædificationem studij Fratrum tibi dedicaui, vt quem consortem perfruor Ordinis, cohæredem etiam faciam mei laboris. Quæ commentaria asserit Morales se in ecclesia Vallecauensi vidisse, vbi cum sacro eius corpore in veneratione sunt, descripta Æra ⅭⅠƆVIII, siue anno Chr. ⅠƆCCCCLXX. Verum non ideo Ordini Benedictino adscribi continuo possunt, cum plura eo tempore fuerint in Hispaniis monasteria, quæ Regulam non erant Benedictinam amplexi. Ipse Menardus, qui hic Ambrosium Moralem citat, in præsatione ad Concordiam Regularum compositam a S. Benedicto Anianæ & Indæ Abbate, cuius Vitam dedimus XII Februarij, refert Regulam S. Isidori Episcopi Hispalensis, aliam S. Fructuosi Episcopi Bracarensis, aliam alterius item Fructuosi. Sed & Gabriel Pennottus 2 par. historiæ Clericorum Canonicorum cap. 31 tradit ex relatione Iacobi Ayerui, Prioris S. Mariæ de Pilari apud Cæsaraugustanos, Ecclesias, quæ inter Saracenorum ruinas remanserunt, vel quæ ad illorum manus non peruenerunt, omnes Regulares fuisse, talemque Geslabiensem, siue S. Petri de Taberna fuisse, monumenta vetustissima testari.

[3] Antonius Yepes alias pro suo Ordine adiicit coniecturas, scilicet Ætherium Abbatem fuisse antiqui monasterij S. Turibij de Liuania, quod tradit nunc ab Onna monasterio dependere, ibiq; multas chartas reperiri, quæ ad S. Turibium spectant. Aliqua ex his, [An ex antiquo scripto apud Yepes?] inquit, charta ad Æram ⅠƆCCCLXVI memorat Popedium Presbyterum, ac Dominam Nonitam Deo deuotam, struxisse templum honori S. Petri in Biniona, multisque fortunis instructum huic monasterio, quod tunc S. Martini nomen ferebat, condonasse. Et hæc libri illius verba addit: Qui est in loco, qui vocatur Torenza, & religioso Presbytero Domino Æthereo, & monachis in Agone ipsum habitantibus regnante Ildefonso in Asturias. E quibus concludit Yepes, insigne decus monasterio addi ab Æthereo, quem, vt creditur, habuit Abbatem. Nam S. Beati socius fuit, cuius celebri fama pleni sunt omnes Hispaniæ Annales, quod Helipando Archiepiscopo Toletano, nouam hæresim molienti, forti animo constantique obuiam ierit. Hæc Yepes tomo. 1 ad an. 537 cap. 3, vbi de origine monasterij S. Toribij agit: quam etiam singulari tractatu illustrat Prudentius Sandouallius 3 parte Fundationum monasteriorum Ord. S. Benedicti in Hispania. Colitur S. Turibius, vti & supra relatus Fructuosus, XVI Aprilis.

[4] Ceterum miratur Tamaius Salazar, quo titulo Menardus & Yepes, adde & Wion, S. Beatum Presbyterum monachum faciant, cum concors apud scriptores sententia sit, illum solam Presbyteri commendationem tenuisse. Quare hæc vt frustranea dimittit, & ad Acta pergit, quæ ex Legendario Asturicēsi MS. edidit: in quo hic eis titulus præfigitur: [Vita ex Legendario MS. Asturicensi,] Die XI Kalend. Martij, agitur de S. Beato Presbytero, cuius Vita talis est. Eam videtur habuisse Ambrosius Morales, cuius relatio cum eadem Vita omnino congruit. At Mariana lib. 7 de Rebus Hispaniæ cap. 8 iisdem, quæ in hac Vita continentur, verbis vtitur. Quo autem tempore auctor vixerit, non liquet: annos adhibet Christi, non Æram Hispanicam: [auctore non coæao.] qua adhuc est vsus Rodericus Toletanus in sua de Rebus Hispaniæ historia, qui floruit circa annum Christi ⅭⅠƆCCXX. Aliqua in eodem MS. Legendario minus cohærere obseruauimus XIV Februarij ad Vitam S. Valentini Episcopi Interamnensis num. 6 sub finem.

VITA
a Ioanne Tamaio Salazario edita
ex MS. Legendario Asturicensi.

Beatus Presbyter, Valle-caua in Hispania (S.)

BHL Number: 1063

ex MSS. apvd Tamaivm Salazarivm.

[1] Tempore a Mauregati Asturicarum Regis fuit in Toleto quidam Archiepiscopus, nomine Helipandus, qui inter Agarenorum diras procellas Cixiliano b successerat decessori, ex eo quod eius fama doctrinæ & sanctitudinis per totam spargebatur Hispaniam. [Contra exortam in Hispania hæresin Helipandi & Felicis Vrgellitani,] Iste erat ex Muzarabibus Gothis oriundus, & nobilitate sanguinis clarus. Illum docuerat ab eius primis litterarum rudimentis quidam Felix, Gallus prosapia, Episcopus c Vrgellitanus, post hæreticus d Nestorianus, qui Christum fuisse filium Patris adoptiuum, qua parte homo est, contra fas, contra auspicia, contra omnes humanas & diuinas litteras & religiones perdocuit. Fœdam hanc doctrinam per sacrilega epistolarum monita a magistro suxerat Helipandus, qui præceptoris vestigia temeraria comprehensione consectans, aduersus omnes Hispaniȩ Episcopos & Presbyteros, eius sententiam despicientes, primo scriptis, post anathemate vsus, est Hispaniam damnabili propositione fœdatus.

[2] Cum igitur hæc agerentur, in Liuaniensibus montanis, quæ inter vtrasque eriguntur Asturicas, ex forti dulcedinem, ex siluis Dauidem extraxit Deus, vt fortia quæque confunderet: [quasi alter Dauid aut Isaias.] & velut alterum Isaiam loqui nescientem, calculo ignito labia pertingens, suscitauit in Hispania Prophetam, qui aduersus errantes Ecclesiæ Proceres stylo ferreo inueheretur strenuus. Construxerat Nabuchodonosor statuam, apparentia firmam, magnitudine proceram, metallis diuitem, fama celebrem, & apparatu magnificam: quis illius excellentiam collimauit? Minuta petra e monte decurrens. Templi vasa Balthasaris inscitia profanauit: quis eius ambitionem, & mortem detexit? Duo digiti, & breuis stylus. Ergo Deus, qui in Helipando Goliath, in eius errore populum, in ipsius vana gloria Nabuchum, & in illius ambitione Balthasarem conspexerat, [electus a Deo S. Beatus,] ex abiectione plebis, & montanæ spelæis Dauidem, & ex plebe ignota blæsum Isaiam, ex monte Beatum, ex siluis eius digitum, qui huius Archiepiscopi errores contunderet, resurrexit.

[3] Iste, qui Beatus fuit & nomine & opere, Hispanus fuit, qui ab illis oriundus asperrimis montanis, [Astur Hispanus Presbyter,] originem ab Asturicanis antiquioribus traxit: erat Ordine Presbyter, in sacris litteris edoctus, & fidei Catholicȩ zelo conspicuus. Hic cum Helipandi erroneam professionem audiuit, protinus per totam illam regionem & Catholicum seminare dogma, [cum Ætherio oppugnat illā hæresin:] & hæreticam euellere zizaniam cœpit, quibus obsistens Helipando profectibus, paullatim eius propalari commenta cognouit. Adfuit quoque Catholico operi B. e Ætherius, qui post fuit Episcopus f Vxamensis, & Beati amicitia fretus: vterque aduersus Felicem & Helipandum litteris & sermonibus per populos discurrentes, Catholicam veritatem virili & sancta caritate docebant. Istorum etenim efficacia, plurimi, qui Helipandi venenum ebiberant, [multos cōuertit:] virum hæreticum eructantes, ad gremium Matris Ecclesiæ sunt contritionis pœnitentia reuersi.

[4] Audierat Helipandus opera SS. Ætherij & Beati, & aduersus istum impense iratus, epistolam Fideli Abbati Asturicensi direxit; qua de sanctis Presbyteris conqueritur, ex eo quod ipse adstans Toletanus Episcopus, ipsi, tamquam eius dignitatem & ordinem contemnentes, nullam ab ipso de adoptionis doctrina cognitionem ediscere cogitarent. Quis ergo, prosequitur, [arguitur epistola Helipandi:] vnquam audiuit, quod homo Asturicanus & montiuagus Toletanos corrigere & docere præsumat? Nōne exemplum ab Archarico g Episcopo insumere poterat, qui audita vestri Beati antiphrasi, ad nostram occurrens Sedem, quid tenendum humili percunctatione poposcit? Sed sicut Dei gratia factum est, quod per nos, Episcoporumque Hispaniæ consessum, de Magecianis Spalitanis, qui circa festi Paschatis diem aberrantes, confusam ordinis normam spargebant, obtineretur victoria; sic in Domino hæresim Beatianam de Asturicarum montanis extirpare confidimus. Non me latet Ætherium, prout iuuenem, deceptum fuisse a Beato, homine siluestri & vaniloquo: quem, si tibi nostra placent, protinus ad te aduoca, quantumque coram Deo eiusque Ecclesia & nobis errauerit, indica: &, si in obstinatæ propositionis technis perstiterit, nostra & totius Ecclesiæ correctione contunde.

[5] Beato post aliquantulum, visitationis Adosindæ gratia, [se & fidem orthodoxā libro scripto defendit:] perueniente, Fidelis Abbas Helipandi epistolam demonstrauit eidem: qui, pro vt Catholicū virum, & fidei defensorem decebat, ascito Ætherio, h opus integrum duobus libris compactum, qui Helipandi errores solidis sacræ Scripturæ locis rationibusque validis confutabat, scripsit. Cuius cum in manus Helipandi & aliorum sequacium peruenit codex, illum infestissimus sunt dedecorum vlceribus, verbo & paginis insequuti: inter quæ ἀντιφράσεις nomine macularunt. At Deus, cui omnia viscerum arcana patescunt, Beati innocentiæ spiritum a solio Maiestatis suæ contuens, & purum fidei zelum Presbyteri ab alto longe cognoscens, ab omnibus illum suorum inimicorum periculis liberauit.

[6] Nam i Helipandus Toleto profectus, Astures & Gallæcos obiuit, iisque in locis multos praua opinione infecit, pestifero oris afflatu. Felix k Vaccæos in Hispania, Septimanios l in Gallia, aliosque in Germania inficere satagens, ab omnibus fuit constanti defensione depulsus. Sic apud m Reginum Boioariæ ciuitatem primo in conuentu Episcoporum damnatus, [damnata sæpius hæresi,] post coram n Adriano Pont. Max. simulato animo resipicens: demum apud Francofurtum, vbi præsente Carolo Francorum Rege Concilium o fuerat indictum, cui Roma Theophylactus & Stephanus Episcopi ex Hispania Beatus & Ætherius pro Catholicis missi, interfuere Legati, error cum auctoribus a congregatione Concilij damnatus est. Quod & p Adrianus Pontifex fecit.

[7] Hoc siquidem intellecto, Helipandus Toletanus a propositione resilire decernens, [ab Helipādo resipiscente] Episcoporum congregationem apud Toletum q indixit, qua pœnitens confessionis libellum, vbi Filium Dei vnigenitum, Patrique consubstantialem, non adoptiuum, sed naturalem, humili cordis contritione professus, obtulit. A Patribus lacrymarum professione susceptus, r reconciliationis beneficium accepit. Hic Beatum & Ætherium, deposita antiquæ disceptationis maleuolentia, [benigne suscipitur:] benigne suscipiens, illos fidei defensores, & Catholicæ veritatis patronos, non absque lacrymis & singultibus compellabat.

[8] Concilio denique soluto, & rebus fidei in Hispania bene compositis, [instruit Adosindam Reginam:] sedatoque Felicianæ prauitatis iurgio, sanctus vir Beatus Adosindæ s Regis Silonis vxori, quæ propter Mauregati tyrannidem sacram erat t vestem induta, continuus pro animæ suæ remedio extitit pædagogus, donec apud Vallemcauam secederet, orationibus, ieiuniis, & sacræ Scripturæ studio insistens, super Apocalypsis mysteria librū miro ordine scriptitauit. Demum miraculis celebris, Domino, [scribit in Apocalypsin:] cui seruierat, spiritum placida dormitione commendauit XI Kal. Martij, anno Domini ⅠƆCCXCVIII. Eius corpus ibidem sepultum iacuit per tres annos, [moritur:] donec ad honoratiorem locum translatum, reseruato brachio, pro ȩgrotorum ad eius sarcophagum aduenientium iuuamine, theca marmorea inclusum, [miraculis claret:] debito honoris munere custoditur: prout illud & Sanctorum suorum ossa custodire promisit Deus, qui viuit & regnat per infinita seculorum secula, Amen.

[Annotata]

a Mauregatus filius Aldephonsi Catholici ex ancilla, eiecto Aldephonso Casto illius nepote ex filio, & Rege Froila, regnum inuasit Æra 821, siue an. Chr. 783. Eius regno attribuit sex annos Pelagius Episcopus Ouetensis in Additione ad Chronicon Sebastiani Salmanticensis Episcopi.

b Anno 782, vti cum Luitprandi Chronico tradit Didacus Castelonius in Primatis Toletæno par. 3 cap. 1 § 4.

c In Catalania ad Sicorum fluuium versus Pyrenæos montes.

d Mariana lib. 7 de Reb. Hisp. cap. 8 hæc ita describit: Nestorij placita Concilij pridem Ephesini diligentia sopita, quasi veteris incendij scintillæ in Hispania iis auctoribus suscitatæ sunt, Christum affirmantibus, qua parte certe homo est, Dei filium adoptione esse, contra fas, contra auspicia, contra omnes diuinas & humanas litteras & religiones.

e Eum celebrat 25 Febris. Tamaius Salazar, vbi in syllabo Prætermissorum de eo agimus. aliis Etherius & Heterius dicitur.

f Vxama, vulgo Osma, in ea Castellæ veteris trans Durium flumen parte, quæ ex Legionensi regione in Aragoniam proficiscentibus iter præbet.

g Braccarensi, vulgo Braga, in Portugalliæ regno, olim in Gallæcia.

h Id ex bibliotheca Toletana descriptum edidit primum Ingolstadij Petrus Steuartius, dein in Bibliothecam Patrum relatum: quod accuratius ex MSS. aliis editum a Tamaio Salazario 25 Febr. in Vita Ætherij.

i Quæ hoc numero dicuntur, eisdem passim seruatis verbis leguntur apud Marianam.

k Vaccæi, populi circa Durium fluuium in parte regni Legionensis & Castellæ veteris. Eorum metropolis Pintia fuit, quæ nunc e iudicio virorum eruditorum Vallisoletum dicitur. At Vascones inter Iberum fluuium & Pyrenæos montes, Vaccæos appellatos fuisse medio æuo, diximus VI Februarij in Vita S. Amandi per Baudemundam cap. 5 lit. e. quos forsan ab hoc auctore etiam intelligi adiuncta innuunt.

l Septimania, olim Gallia Narbonensis, dein Gothia, Languedocia, & Occitania dicta. De voce Septimaniæ consule Catellium lib. 1 Occitaniæ a pag. 33.

m Ratispona ad Danubium intelligitur. Eginhardus in Annal. ad an. 792 eadem de Felice tradit: Ductus, inquit, ad palatium Regis, qui tunc apud Reginum Baioariæ ciuitatem residebat, vbi congregato Episcoporum concilio auditus est, & errasse conuictus.

n Ad Adrianum Papam ductum fuisse a S. Angilberto, Abbate Centulensi, diximus ad huius Vitam 18 Februarij § 3, vbi hæc luculentius examinantur.

o Anno regni Caroli 26, Christi 794, vbi Canone I hanc hæresin funditus a sancta Ecclesia eradicandam esse statuunt.

p Extat Pontificis epistola, vna cum Concilio Francofurtensi edita.

q Anno 795, 13 Aprilis, id contigisse ait Luitprandus in Chronico, at Iulianus in Chronico nu. 411 refert ad Æram 834, an. Chr. 796, cuius initio collectam Synodum ait. Verum neutro anno dies ille 13 Aprilis, quo S. Hermenigildus Rex & Martyr colitur, incidit in Dominicam, quod Luitprandus asserit, sed an. 795, cyclo Solis 20 litt. Domin. D inferiam secundam, proximam post Dominicam Paschæ, cyclo Lunæ 17. Ast anno bissextili 796, cyclo Solis 21, litt. Domin. C B conuenit in feriam quartam post Dominicam in Albis cyclo Lunæ 18. Vnde discimus illis Chronicis non omnem adhibendam fidem, quæ a posteris si non facta, multum corrupta sunt.

r Tamaius Salazar edidit ad hanc diem epistolam Archarici Episcopi Braccarensis, qua eum ob hanc reconciliationem laudat.

s Adosinda filia Aldephonsi Regis Catholici, Siloni nupta, cum eo regnauit ab anno 774 ad 783, quo Mauregatum eodem patre Aldephonso, sed ex ancilla, natum, regnum inuasisse diximus.

t An in monasterio S. Ioannis de Prauia in Asturiis? Ibi & ipsa & Silo maritus Rex, qui eam ecclesiam extruxit, sepulti sunt.

DE B. BONIFACIO EPISCOPO LAVSANENSI CAMERÆ IVXTA BRVXELLAM IN BELGIO

an. Chr. MCCLXV.

Commentarius præuius.

Bonifacius, Episcopus Lausanensis, Camerae iuxta Bruxellam in Belgio (B.)

Avctore I. B.

§ I B. Bonifacij ætas, episcopatus, post hunc depositum gesta.

[1] Lausana vrbs est, ad oram Borealem Lemani lacus, ad quam Auentico, Heluetiorum primaria olim vrbe, translatus Episcopalis est thronus, cum ea (incertum quo fato) ex amplo illo ac celebri statu concidisset, quam Ammianus Marcellinus lib. 15 cap. 27 describit, [B. Bonifacius Ep. Lausanēsis,] iam tum suo tempore, Valentiniano Imperatore, desertam quidem ciuitatem, sed non ignobilem quondam, vt ædificia semiruta tunc quoque demonstrabant. Verum ipsa quoque ante annos centum Lausana, cum in Bernatium hæreticorum venisset potestatem, Antistitis orbata est Sede, Friburgi, Catholico oppido ac populoso, locata. Magnam tamen Lausana a quinque retro seculis gloriam ac splendorem, ob Bonifacij Præsulis sui sanctitatem, retinet.

[2] Is Bruxellæ in Brabantia, circiter annum Christi ⅭⅠƆCLXXXVIII honesto ortus genere, sub annum ⅭⅠƆCCV Parisios prosectus, triginta ipsos annos sacris disciplinis condiscendis tradendisq;, ac duos deinceps Coloniæ, impendit. Postea Lausanensis Episcopus creatus, cum annis decem, temporibus difficillimis, eam rexisset Ecclesiam, tandem, Romano Pontifice Innocentio IV annuente, deposuit, ac vitæ reliquum in Camera B. Mariæ exegit, [mortuus an. 1265 Cameræ, cœnobio Virg. ord. Cisterc. in Brabātia,] ibidemq; die XIX Februarij anno (vt videtur) ⅭⅠƆCCLXV deceßit. Non prius: vt qui anno ⅭⅠƆCCXLV concilio Lugdunensi interfuerit; deinde aliquamdiu in Ecclesia sua commoratus, postea anno integro vt eius solueretur onere laborarit: vt non videatur venisse Cameram nisi anno ⅭⅠƆCCXLVII, aut initio sequentis. Cum igitur isthic vixerit annis XVIII, necesse est anno ⅭⅠƆCCLXVI, aut certe ⅭⅠƆCCLXV obiisse. Est autem Camera, non pagus Comitatus Burgundiæ, vt in Topographia Martyrologij Romani & in nouo Catalogo SS. scribit Philippus Ferrarius; sed sanctimonialium Ordinis Cisterciensis cœnobium iuxta Bruxellam, primariam Brabantiæ vrbem, a Gisla religiosa Virgine constructum circa annum Christi ⅭⅠƆCC, [fundato circa an. 1200.] in loco qui tunc Pennebeke dicebatur, (Chronicon Villariense Bunebeke appellat) quem ei locum Henricus Brabantiæ Dux donarat: a quo, filioq; eius Henrico, atque aliis viris nobilibus varia sunt eidem cœnobio collata; de quibus Aubertus Miræus lib. 1 Donationum Belgicarum, & in Notitia Ecclesiarum Belgij, ac Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi ad diem XII Februarij, vbi Virginem illam Gildam vocat, at XXII Augusti, de Godefrido eiusdem monasterij olim Confessario agens, Gillam, vti & liber de gestis illustrium virorum Villariensis cœnobij cap. 4 in Vita Godefridi Sacristæ.

[3] An hic Ordinis Cisterciensis habitum institutumq; susceperit Bonifacius, non est vnde affirmare certo & indubitanter poßimus. [ibi monachum factum] Pronuntiat id Henriquez in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis lib. 1 dist. 32 cap. 4 & 16, eumq; secutus Henricus Murerus Carthusianus in Heluetia sacra. Probat autem id Henriquez recentium aliquot eiusdem Ordinis scriptorum, ac fere Hispanorum, [aliqui scribunt, haud sat certis testimoniis:] testimoniis. In his Barnabas Montalbus I parte Historiæ Cisterc. lib. 2 cap. 32. Arnoldum Wionem allegat, scriptorem minime accuratum, qui id quidem tradit lib. 2 Ligni vitæ cap. 58. sed manifeste hallucinatur, dum Molani Indiculum SS. Belgij citat, in quo libello nulla huius Bonifacij mentio fit: neque vero alibi Molanus, in addit. ad Martyrol. Vsuardi, inq; Natalib. SS. Belgij, vbi Bonifacij meminit, asserit monachum factum. Alter ab Henricio productus testis est Angelus Manrique, qui Laureæ Euangelicæ lib. 3 discursu 7. idem asserit, citatq; eumdem Wionem, tum, qui id omnino non habent, Molanum, atque auctorem Speculi exemplorum dist. 5 § 112 & 113. Citant dein idem Manrique & Henriquez epistolam Gaufridi Villariensis ad quamdam sanctimonialem Idā, in qua id affirmetur. Verum neque quis ille Gaufridus fuerit, neque vbi illius scripta extent, vspiam legimus: & alibi B. Richardo Adewertensi eam epistolam tribuit Henriquez.

[4] Maius aliquanto pondus habet, quod ex ipsius Bonifacij Vita profert: Ecce pauca diximus, quæ gessit in seculo: nunc videamus quæ Dominus operatus est per eum in religione. Verum non id, vt tradit, in ea Vita habetur, [non est tamen incredibile:] quæ extat in Rubeæ vallis bibliotheca, sed in antiquiori, quam exhibent codices Camerenses. Autbertus Miræus in Originib. monasticis lib. 5 cap. 15 absolute B. Bonifacium recenset in Catalogo Sanctorum ac Beatorum Ord. Cisterciensis. Et nos quoque in eam opinionem magis propendemus, præsertim si veteribus picturis aliisq; monumentis cœnobij Camerensis fulciatur. Licet enim sanctißimus Ordo neutiquam adscitorum aliunde decorum indigeat; morum tamen sanctitate consecutus Bonifacius est, vt illius disciplinæ alumnus poßit existimari. Stat tamen illud fixum nobis, nil temere pronuntiare. Certe autem constat, tunc non solas sanctimoniales Cameræ habitasse, sed & monachos, tū Sacerdotes, qui sacra iis procurarent, tum laicos, qui earum agros colerent. [nā & monachi Cameræ fuere:] Quod ex Diplomate Henrici Ducis apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 203 redditur manifestum; nam tres mansos incultæ terræ & nemoris Fratribus & Sororibus cœnobij B. Mariȩ de Camera fatetur se promisisse. Et Henricus eius filius testatur, quod Fratres de Camera, manentes in curia de Holthem, & commorantes in allodio de Filfordis, vsum huc vsque habuerint in fodiendis turbis ad opus domus suæ; quem iis confirmat an. 1232. Est turba hic, aut forte turbum, Teutonicæ Torf vel turf, aut turve, cespes e palustribus locis effossus, quo in quibusdam Belgij locis ignis struitur. Existimamus tamen hos omnes Fratres de Camera, prius quam eo mitterentur, in Villariensi cœnobio tirocinium vitæ monasticæ posuisse. Nam, vt XXIX Ianuarij ad Vitam Caroli Abbatis Villariensis octaui, nu. 5 retulimus, Chronicon Villariense commemorat, huic commissam fuisse Paternitatem in Camera B. Mariæ iuxta Bruxellam.

[5] Si quis, ergo arbitrari voluerit Bonifacium vere monachum esse factum, libenter subscribemus, modo ne id statuat, [at non puer ibi monachus fuit.] quod Andreas Saussaius in Martyrolog. Galllcano scribit, eum Cisterciense a pueritia institutum in Cameræ S. Mariȩ asceterio complexum esse: quod nobis probabile videri, reliquus vitæ eius decursus non sinit. Murerus ait, abdicato Episcopatu, monachum in Camerensi cœnobio factum: id est, vt interpretamur, habitum ordinis Cisterciensis induisse, quod pridem vt sibi liceret optabat, inquit.

§ II Vita B. Bonifacij a quo scripta?

[6] Vita B. Bonifacij, inquit Chrysostomus Henriquez dist. 32 citata, cap. 1. & in Notis ad Menologium Cisterc. a diuersis scripta reperitur, per quemdam scilicet Religiosum Rubeæ vallis prope Bruxellas, [Eius Vita a monacho ord. Cisterscripta,] & per monachum alium Cameræ B. Mariæ. Vtramque dabimus: hanc ex MS. codice Camerensi, quam edidit antea idem Henriquez, sed stylo proprio, non vetusti auctoris: illam ex secunda parte Hagiologij, quod in Rubea valle, a Ioanne Gilemanno collectum, asseruatur; sed collatam cum MS. cœnobij Corsendoncani Canonicor. regular. in quo perperam, Laudunensis Episcopus appellatur. Prior scripta videtur ab aliquo monacho Ordinis Cisterciensis, [post a Canonico regu interpolata:] forte coætaneo & Cameræ commorante, aut certe ex schedis Virginum Camerensium: estq; simplicior, & seriem vitæ apertius explicat. Ea postea ab aliquo Canonico regulari Rubeæ vallis, ipso forte Gilemanno, aut Antonio Gentio, interpolata, retenta sæpe pristina phrasi, nonnullis additis, quibusdam etiam omißis. Priorem illam citat Ioannes Gerbrandus a Leidis in Chronico Belgico lib. 23 cap. 8 ita scribens: [prior citata in Chron. Belgico:] Sed mirandum valde quod sequitur. Nam eodem tempore, cum hæc ita agerentur, Bonifacius Episcopus Lausanensis, tunc apud Cameram S. Mariæ in monasterio, & in oratione consistens, vidit in spiritu militem armatum… eaq; recitat, quæ habentur cap. 4. nu. 14 iisdem omnino verbis; ac dein subdit: Hæc in Vita dicti Bonifacij Episcopi reperiuntur, qui iacet sepultus in Camera, siue crypta monasterij Cisterciensiū Ordinis prope Bruxellas. Hæc Gebrandus, qui ante annos 150 scripsit. at non in crypta sepultus fuit B. Bonifacius, vt mox patebit.

[7] Chrysostomus Henriquez in Phœnice reuiuiscente (ita inscripsit opus de scriptoribus Anglis & Hispanis Ord. Cistercien. quod triennio post Fasciculum SS. vulgauit Bruxellis an. ⅭⅠƆⅠƆCXXVI) B. Richardum Sacristam ait scripsisse de B. Bonifacio Lausanensi Episcopo, [an aliqua a B. Richardo Sacrista scripta, non constat:] monacho Cisterciensi, cuius corpus quiescit in Camera B. Mariæ: aliaque eiusdem Richardi scripta recenset, ad Idam sanctimonialem epistolam vnam: Martyrium & miracula B. Gerardi Abbatis Claræuallensis: Vitam & miracula S. Siluani Claræuallensis item monachi: Miracula, quæ in Ordine Cisterciensi acciderunt: de Harmonia librum vnum: Initium Eboracensis, siue Eruacensis cœnobij in superiore Germania, & multa alia; quæ tamen fatetur se reperire non potuisse. Citat Molanum, Pitseum, Angelum Manrique. De B. Richardo monacho Ord. Cisterc. in cœnobio Adweertensi, leucam vnam distante ab vrbe Groninga in Frisia, agit Molanus in Natal. SS. Belgij ad XXX Decemb. & Miræus in Fastis Belgicis: at de scriptis eius neuter. Pitseus in Appendice illust. Scriptorum Angliæ centur. 3 num. 93. ac Balæus scriptorum Britanniæ centur. 13 num. 70 ex Lelando referunt, scriptum ab eo de Harmonia librum vnum. Angelus Manrique Laureæ Euang. lib. 3 discur. 7 scriptis clarum celebrat, sed neque ea recenset, & quod Richardo Anglico Ord. Præmonstratensis diuinitus collatum fuisse scribit Molanus, vt manus, qua plurimos libros conscripserat, post XX annos integra perseueraret, reliqua carne in puluerem redacta, id huic Richardo perperam tribuit. Vnde igitur didicit Henriquez libros ceteros a B. Richardo Adweertensi, cognomento Sacrista, esse scriptos? Certe epistolam ad Idam sanctimonialem iam ante Gaufrido Villariensi adscripserat. De Siluano egimus ad XVII Februarij, in syllabo Prætermissorum.

[8] Præter hactenus citatos, meminit B. Bonifacij Thomas Cantipratanus eius æqualis, lib. 2 de apibus cap. 30 § 6. Venerabilis Bonifacius, [a B. Bonifacio narrata Cantipratano exempla,] inquit, quondam Lausanensis Episcopus, tunc Rector in Theologia Parisiis, mihi tunc & multis aliis retulit, quemdam Clericum se in confessione audisse, qui malo assuefactus vsu, illicitis se contrectationibus ad libidinem prouocabat. Proh nefas auditu! Et vide, quid sequitur. Vbi hoc semel, vt erat solitus, [mollitiei punitæ,] attentauit, manu inter crura loco virilis membri colubrum apprehendit. Quo in facto horrore perculsus ad Confessionem mox venit, & in multis lacrymis pœnitentiam egit. In libris editis habetur, nunc Rector; quod correximus. Non enim ab episcopatu ad academiam se retulit, sed priuatam vitam, & forte monasticam, amplexus est. Idem Cantipratanus eodem libro cap. 51 § 4 scribit, se venerabilis & Deo digni Magistri Bonifacij, quōdam Lausanensis Episcopi, veridica relatione cognouisse, quod quidam Nobilis suæ diœcesis venatum circa montes Alpium pergens, a sociis diuulsus, noctu horribile visum spectarit, intellexeritq; militem quemdam Brabantigenam, libidine & cædibus grassari solitum, neglecta etiam in morbo confeßione, cum iam instante hora mortis obmutuisset, misericordia Diuina præuentum fuisse, & valida cordis contritione permotum, sic expirasse, traditumq; duobus nequißimis dæmonibus vsque ad diem iudicij cruciandum, ac tum denique veniam obtenturum. [pœnæ Purgatorij ad diē iudicij duraturæ.] Miles autem, qui hæc viderat & audierat, a rapinis pauperum & mala vita conuersus, correctius amodo vixit, & multos alios peccatores ad exempla pœnitentiæ sua narratione permouit. Hæc ex B. Bonifacij relatione Cantipratanus: quæ & in veteri Speculo exemplorum habentur dist. 5 § 113. Aliam Cantipratanus eodem libro cap. 57 § 32 historiam recitat, quam venerabilis Bonifacius, quondam Lausanensis Episcopus, ei narrauerat, de cæco bubulco, [energiæ Conformationis:] qui cuius quis iußisset coloris vaccas cornibus apprehendebat, dæmonum ope: quod accepto Confirmationis sacramento cessauit.

[9] Elegans & prolixum B. Bonifacij elogium contexuit Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano. Agunt item de eo Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi; [alia de eo scripta:] Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgij, vbi de SS. diœcesis Mechliniensis. Heribertus Rosweydus noster eius Vitam Belgico sermone edidit, codice Rubeæ vallis vsus; deque eo agit in historia Belgica ad an. 1250. vti & alij auctores infra citandi. Germanice eamdem Vitam ex Chrysostomi Henriquez Fasciculo SS. Ord. Cisterc. edidit citatus iam antea Murerus Lucernensis in Heluetia sacra.

§ III B. Bonifacij publica veneratio.

[10] Sepultus fuit B. Bonifacius, vti fusius describit Henriquez dist. 32 cap. 8. in presbyterio ecclesiæ Camerensis siue Choro, in cuius dextro latere constructus ei tumulus est, altus quatuor pedes, tectus cæruleo marmore, [eius sepulchrum;] in quo sculpta Episcopi effigies. Confluere isthuc complures, Diuiq; opem, præsertim aduersus febres, implorare, accensis luminibus, expansis brachiis, sublatisue in altum manibus, consueuisse, a maioribus natu acceptum.

[11] Nomen eius abs non vno sacris Fastis inscriptum. Nam Ioannes Molanus in suis ad Vsuardi Martyrologium additionibus, anno 1568 vulgatis, ita scribit: Obiit Bonifacius, Lausanensis Episcopus in Burgundia. Hic Bruxellæ natus, [nomen in Martyrologiis;] & in Camera monasterio Cisterciensis ordinis iuxta idem oppidum quieuit anno ⅭⅠƆCCLX, in vita & post mortem miraculis clarus. Eadem habet Petrus Canisius in Martyrologio Germanico. At Molanus in posteriori editione annum obitus eius omisit; recte: qui enim in Concilio Lugdunensi I an. ⅭⅠƆCCXLV cum ceteris Episcopis sanxit in Fredericum, II ferendam anathematis sententiam, ac postea aliquanto adhuc tempore Ecclesiam suam administrauit, annoq; integro, vt ea se abdicare posset, Papam orauit, ac demum annis XVIII priuatus vixit, non potest censeri anno ⅭⅠƆCCLX deceßisse, sed, vt supra statuimus, anno ⅭⅠƆCCLXV. Longius etiam a recto calculo recedit auctor MS. Florarij, qui eum tamen in Diuorum numero recenset his verbis: Apud monasterium Ordinis Cisterciensis in Belgio, depositio B. Bonifacij Lausanensis Episcopi, natione Bruxellēsis. Obiit anno salutis ⅭⅠƆCCXXXIV. Lausanam porro Molanus, Canisius, aliiq; in Burgundia locant, quia olim vrbs fuit prouinciæ Maximæ Sequanorum, quam Burgundiones deinde occuparunt; atque etiamnum Bisontinū, vti & Bellicium ac Basilea, agnoscit Archiepiscopū, cuius propria diœcesis Comitatu Burgundiæ continetur.

[12] Qui B. Bonifacio iam olim haberetur cultus, exponit Molanus: In huius anniuersario depositionis die, tumba eius ornatur tapetibus, floribus, & luminaribus, [anniuersarij honores, Cameræ;] quæ vocantur STAL-LICHTEN: Officium autem defunctorum non pro eo fit, quia inter Beatos numeratur, sed pro amicis. Calice ipsius sacro semel tantum vtuntur annue, in sacro huius diei. Distribuuntur etiam, Dominica die Lætare, magni panes, propter multa beneficia, quæ monasterio præstitit; & vocantur Panes S. Bonifacii.

[13] De eiusdem Diui veneratione hæc tradit Miræus in Fastis Belgicis: Ioannes Dorotheus, Episcopus Lausanensis, in Statu Lausanensis episcopatus, [cultus publicus in Heluetia:] anno ⅭⅠƆⅠƆCV ad Paulum V Papam transmisso, Protasium, Maxium, & Bonifacium, suos in episcopatu antecessores, vocat Sanctos; & dicit eos religiose per totam diœcesim coli. Ex his tamen Bonifacius, qui prope Bruxellam in Camera B. Mariæ quiescit, e terra anno ⅭⅠƆⅠƆC eleuatus, Officio Ecclesiastico non colitur a Belgis vt Sanctus: in magna tamen veneratione habetur, vt Beatus.

[14] Eum alij quoque recentiores suis Martyrologiis inscripsere. Arnoldus Wion: In monasterio Cameræ Ordinis Cisterciensis in Gallia, [memoria in nouis Martyrologiis.] depositio S. Bonifacij Lausanensis in Burgundia Episcopi, natione Bruxellensis, cuius vita virtutibus plena refulsit. Eadem habet Hugo Menardus, nisi quod pro in Gallia, reponat in Belgio; omittatq; in Burgundia. Benedictus Dorganiu in Calendario Benedictino: S. Bonifacij Episc. cuius vita virtutibus plena refulsit. Balduinus Willotius noster in Martyrol. Belgico: In monasterio Camerensi, iuxta Bruxellam, obiit, acquiescit B. Bonifacius, qui natus Bruxellæ, Episcopus fuit Lausanæ ad lacum Geneuensem. Philippus Ferrarius, corrigendus tamen vt ante monuimus: Cameræ in Burgundia, S. Bonifacij Episc. Lausannensis. Eumdem Beatum appellat Claudius Robertus in Gallia Christiana, Arnoldus Ratßius in Hierogazophylacio Belgico, aliiq;: Sanctum Montalbus, Manrique, Rosweydus, Murerus, ante citati.

§ IV B. Bonifacij Reliquiæ eleuatæ.

[15] Stetit hoc sanctißimi Antistitis sepulchrum annis amplius trecentis: quo tempore & fundis locupletatum cœnobium est, [Anno 1581 exustum Camerense cœnobium & tēplum,] & splendidis ædificiis ornatum. At tandem ⅭⅠƆⅠƆLXXXI (male ominato ac potius scelerato anno, quiq; æternam apud exteras gentes, & ad omnes retro posteros infamiam Belgio consciuit; primum edicto Ordinum, quod in conuentu Antuerpiensi, Principe Arausionensi auctore, decretum fuerat, Regi Catholico potestate omni in has prouincias abrogata; ac mox maiori etiam vesania, Antuerpiæ, Bruxellæ, alibi, deiectis laceratisq; Diuorum imaginibus, Sacerdotibus pulsis, omni vsu priscæ religionis interdicto) eo igitur anno, tam infausto, Camerense quoque monasterium ac templum, die X Septembris, conflagrauit, igne (vt auctor est Ioannes Baptista Gramaius) per ipsos milites regios iniecto; eo quod Virginibus iam ante egressis, hosti refugium & præsidium perpetuum esset. Sanctimoniales erant minimum centum: quæ cum Bruxellam se recepissent, magnis rerum omnium angustiis & paupertate conflictatæ sunt aliquot per annos, ea tamen pietatis constantia, vt nulla a proposito resilierit: quod secundum Deum, Sancti fortaßis Bonfacij tutelæ, ac Barbaræ Taßiæ Abbatissæ sollicitudini, ferri acceptum debet.

[16] Reuersus postliminio ad pristinas sedes, discußa ex eo tractu hæreseos caligine, sacer ille est cœtus. Tum restaurari domicilium omne ac templum cœpit. [B. Bonifacij sepulchrum fractum,] B. Bonifacij monumentum, fracto, qui id tegebat, lapide, imbribus erat fœde labefactatum. Satius visum Ioannæ Penniniæ Abbatissæ, ac ceteris Virginibus, quam id innouare, ipsum sancti Præsulis corpus exhumatum, honorificentiori loco reponere. Probatum consilium, quibus illa aperuerat, Roberto Camberonensi, ac Gasparo Altimontensi Abbatibus, huic Benedictini instituti, illi Cisterciensis, qui & Ordinis sui per vniuersum Belgium Vicarius tunc erat.

[17] Primum igitur tridui inediam ac preces suis sanctimonialibus Ioanna indicit: dein XXII die Iunij, an. ⅭⅠƆⅠƆC, aperiri tumbam imperat, [reliquiæ refossæ,] sacrum corpus ea clausum rata. Vbi ea inanis reperta, subtus refodi humum placuit. Hic alterius extabat muri fundamentum, domus fortasse cuiuspiam, quæ illic olim steterit, ita angusto a templi pariete spatio, vix vt isthic sepultum esse quemquam probabile vlli fieret. Postridie ad læuam interioris illius muri, quam alte demitti sepulchra solent, egesta humo, corpus repertum est, oßibus etiamtum cohærentibus, & solidis, nisi quod costæ quædam confractæ, & manuum pedumq; articuli aliquot desiderati. Educta sigillatim ossa, non enim potuere, vt iacuerant, connexa. Postero die, Natiuitati S. Ioannis Baptistæ dicato, Abbas vterque sacris rite operatus, Ægidiusq; Isogartus sanctimonialium Confessarius & Florentius Curtius, [ablutæ, & honoratæ:] ac Iacobus Surhonius, monachi & cœnobij Camerensis Capellani, sacra illa ossa pie abluerunt; sanctimonialibus interea Litanias concinentibus. Vt lota fuere, loculo condita sunt, & ab iisdem monachis per Claustrum, vt vocant interiores cœnobij porticus, circumlata, cœlu vniuerso præeunte, ac hymnos concinente, tandemq; in S. Barbaræ sacello super aram collocata.

[18] Memorantur nonnulla tunc edita Diuini fauoris argumenta, præter insolitam pietatem ac solatium omnium qui aderant. Ludouicam Iouenelliam molestum asthma biennio cruciarat, [per eas asthma curatum,] vt multis frustra tentatis remediis, canere iam cum ceteris Diuinas laudes neutiquam valeret. Illa in nouam spem erecta, terram, quæ proxime sacrosanctas exuuias iacuerat, pectori admouet. Intra triduum detersus est dolor, canendiq; facultas restituta.

[19] Pasquinæ Cottemiæ itidem sanctimoniali insedit ardor perquirendi, [dein ischias;] num quæ oßium tenues particulæ eos qui corpus effoderant, fugissent. Ea deinde confessa est, hoc in opere depulsam penitus, qua duos ipsos annos laborarat, ischiadem, seq; quoties oßiculum aliquod veniret in manus, [odor suauis ab iis diffusus:] prius suaui quodam odore perfusam; quem & nocte quadam vigilanti sibi aspirari senserit. Aliæ testatæ, similem se odorem percepisse, cum e terra sacra ossa cruerentur. Ægidius Isogartus manus sibi, quibus ossa eadem abluerat, tota die iucundißimo odore fragrasse. Sanctimoniales quædam aliis se leuatas incommodis, B. Bonifacij implorato tunc patrocinio, retulere.

[20] Rei gestæ fama plures Bruxella aliisq; ex locis, ad venerandas reliquias, exciuit: [qua lotæ erant aqua pulsæ febres:] multis febricit antibus præbita in potum est aqua, cui intincta ossa erant, inspersumq; aliquid pulueris, in quo sita illa prius fuerant: moxq; reddita sanitas est. Fuit per eos dies nonnemo, qui cum fœdam titillationem carnis inuitus pateretur, B. Bonifacij, [repressa tētatio.] quem pudicitiæ extitisse strenuum cultorem ac vindicem audierat, auxilium, implorauit, moxq; importunos illos motus resedisse expertus est.

§ V B. Bonifacij cultus inhibitus, restitutus.

[21] Non potuit, quod in oculis amplißimæ ciuitatis fiebat, non ad aures peruenire Archiepiscopi Mechliniensis, cuius in diœcesi sita Camera ac Bruxella est. Is refodi corpus illud exponique, vel priuatæ venerationi, nisi obtenta a se facultate, non debuisse, ex sacrorum Canonum præscripto, interpretatus, [Res tota examinatur:] tantisper semoueri, omnemq; inhiberi cultum illius iubet. Interea Petrum Vinckium Decanum Bruxellensem cum publico tabellione isthuc allegat, iussum legitime explorare, an & illud esse Bonifacij corpus, & cultum ei antiquitus habitū, constaret.

[22] Venit is Cameram Idibus Septembris an. ⅭⅠƆⅠƆCI, & Ioannæ Abbatissæ, atque aliquot grandium natu sanctimonialium, aliorumq; honestorum hominum testimoniis ista comperit: sex omnino isthic loca esse, in quibus sepulturæ iis dentur, qui decesserint; villicis ac famulis exterius cœmiterium aßignatum, [probato, id eius fuisse sepulchrū,] interius Conuersis, chorum sanctimonialium illustribus hominibus, quorum in Necrologio nomina inscribuntur; Confessariis, Capellanis, ipsisq; sanctimonialibus Claustrum, Capitulum Abbatißis: in presbyterio autem, siue Choro Sacerdotum, neminem nisi Bonifacium vnquam sepultum: alioquin aut monumentum extaret aliquod, aut scripto saltem mandata memoria, vti de ipso in citato Necrologio istud legitur: Dominus Bonifacius de Bruxella, quondam Episcopus Lausanensis, sepultus in Camera in choro Dominorum. Quod alio loco tumba steterit, alio corpus iacuerit, id propterea factum videri, quia hoc propius a Chori pariete condi vel non decuerit, vel alter ille sub terra murus non siuerit, illam vero, ne impedimento esset, ad Chori latus, etsi paullulum remotam a corpore, erigi visum sit.

[23] Quæ præterea de eleuatione, modoque eius, & beneficiis diuinitus perceptis, iam narrauimus, ea Vinckio Decano relata: singulorum testimonia recenset Henriquez. [solitū varie honorari,] Antiquitus ei: habitam venerationem ea docuere, quæ ex Doctore Molano antehac allata, quæque narrantur in epitaphio, quod se in veteri lignea tabula parieti iuxta tumbam appensa, membranæ inscriptum, vidisse ante hæreticorum tumultus, Abbatissa aliæque testatæ. Tumbam vero ipsam anniuersario beati Antistitis die, XIX Februarij, floribus, tapetibus, luminaribus ornari; ad eam confluere permultos; etiam e remotis locis, ibique concipere preces, luminaria accendere, alia donaria offerre, consueuisse; ac nonnullos eius ope, precibus rite factis, a febribus sanatos, partim vidisse se, [& miraculis clarere;] partim a senioribus natu audiuisse, eædem asseruerunt.

[24] Quæ omnia legitime descripta, ad Matthiam Houium Archiepiscopum ab Vinckio relata, ipse discuti grauium Theologorum iudicio curauit, Guilielmi Estij, Bartholomæi Lintrensis, Ioannis Clarij atque aliorum. Horum ex sententia statuit, quas reliquias constaret ab immemorabili tempore, adhuc tumulo abditas, [coli eū, sed non vt Sāctum canonizatum, sinit, Archiepiscopus, lato decrete:] cultas a populo fuisse, easdem e terra sublatas coli itidem, vt antea, posse, eamq; ad rem capsæ includi, supra aram aut iuxta eam locari, populo conspiciendas osculandasq; exhiberi: non tamen eum honorem haberi debere, qui Sanctis in Canonem relatis proprius est. Archiepiscopi decretum ita habet:

[25] Matthias Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Mechliniensis. Lecta diligenter informatione, facta iussu nostro, diuersis diebus anni superioris, per venerabilem Dominum Petrum Vinck, & Magistrum Philippum van Asbroeck Secretarium Capituli S. Gudilæ, multis testibus fide dignis auditis ad hanc rem, qui declararant se comperisse, quod ossa ab hinc fere duobus annis inuenta & effossa, sub fracta tumba in templo monasterij Cameræ iuxta Bruxellam, sunt corpus felicis memoriæ Bonifacij Episcopi Lausanensis, olim ibidē magna reuerentia, & deuota inuocatione, & luminaribus & aliis honorati & ornati. Qua de caussa nos his litteris assentimur, vt prædictum corpus in posterum eleuatum maneat; & tamquam venerabilis & beati viri honoretur, ornetur, & deuote visitetur ab omnibus Christi fidelibus, & deuotis personis. Non tamen honorem admittimus ei fieri, qui canonizato proprius est. Assentimur etiam vt de his litteræ conuenientes fiant. In testimonium veritatis, hanc nostram declarationem subsignauimus, & sigillo nostro muniuimus, vicesimo quinto die Februarij, anno Domini millesimo sexcentesimo tertio.

[26] Propter has, vt remur, litteras, scripsit Georgius Coluenerius in Notis ad Cantipratani lib. 2 cap. 30 eleuata esse B. Bonifacij ossa, consentiente Archiepiscopo Machliniensi: cum eleuatio eo inscio facta sit: antiqua tamen veneratio consentiente eo retenta. Meminit quoque huius eleuationis Gramaius in Antiquitat. Bruxellensibus & Miræus in Fastis Belgicis. Henriquez in Menologio Cistercien. huius Eleuationis memoriam consignat ad XXIV Iunij. [corpus ornatum:] Inclusum dein eleganti ligneæ arcæ sacrum corpus, habitu indutum pontificali, vti in Hierogazophylacio Belgico testatur Arnoldus Raißius.

[27] Quod olim idem sanctißimus Antistites incoluit domicilium, intra extimos quidem monasterij muros, remotum tamen aliquanto spatio ab habitaculis Sanctimonialium, [domus in sacellum versa:] id flammas, quibus absumptum cœnobium est, euasit: atque isthic pulcherrimum concinnatum est sacellum, in quo ista circum exarata superius est epigraphe: Longa traditione a maioribus velut per manus accepimus, B. Bonifacium Episcopum Lausanensem post resignationem episcopatus hoc in loco habitasse. In eius rei memoriam extructum est hoc sacellum ad honorem Diuæ Virginis omniumque Sanctorum anno ⅭⅠƆDCIX.

[28] In tabula quadam, inquit Henriquez dist. 32 cap. 16. quæ in eodem sacello appensa conspicitur, sequens continetur oratio:

[pia ad eum oratio.] Supplex te rogo & obtestor, o Beate Bonifaci, digneris, ante conspectum Domini, mei miserrimi peccatoris recordari, vt tuis meritis & precationibus, ab omnibus tum corporis tum animæ malis defendar & conseruer, & in omni virtute & opere bono quam maxime proficiam: in hora vero mortis & exitus mei aduersus inimicorum insidias velis mihi fideliter subuenire, & animam meam, ab omni tribulatione liberatam, ad cælestis Paradisi gaudia perducere digneris. Amen.

Vers. Ora pro nobis Beate Bonifaci.
Resp. Vt digni efficiamur promissionibus Christi.

Oramus te supplices, Domine Deus, Pater omnipotens, suscipe seruorum tuorum orationem, vt B. Bonifacij memoriam recolentes, eius meritis & intercessionibus, a cunctis aduersitatibus liberemur in corpore, & a prauis cogitationibus mundemur in mente. Amē.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MSS. monasterij Camerensis.

Bonifacius, Episcopus Lausanensis, Camerae iuxta Bruxellam in Belgio (B.)

BHL Number: 1398

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
Vita B. Bonifacij ante Episcopatum.

[1] Qvamuis beata vita Sanctorum apud omnipotentem Deum æternaliter maneat, & eorum nomina liber vitæ sine obliuione contineat; nihil tamen veræ religioni obsistere credimus, si eorum merita sæpius mente reuoluamus, actusque illorum verbis & scriptis commemoremus. Quapropter quædam de vita, de moribus, de doctrina, de consolationibus diuinis, de miraculis, [Cur hanc Vitam Auctor scribat?] de inspirationibus omni discretione collectis, Bonifacij Episcopi bonæ memoriæ, per litterarum apices suæ vitæ exemplar affectanti duximus commemoranda: vt quamuis absens esset corporali præsentia, tamen præsens suarum virtutum sit semper memoria. Quoniam igitur eius vita ab ipsis cunabulis erat gratiosa, ab ipsius primæuæ ætatis origine narrationis sumat exordium.

[2] Venerabilis igitur Christi seruus Bonifacius Episcopus, cuius memoria in benedictione est, in ciuitate a Cameracensis Episcopatus, quæ Bruxella dicitur, patre & matre religiosis, originem duxit. Semel accidit, [B. Bonifacius, magnus futurus prædicitur:] quod mater sua properaret ad matutinos, cui obuiauit senex cano capite, vultum habens Angelicum, qui talia dixit: Concepisti partum gloriosum, qui acceptus erit Deo & Sanctis eius ac hominibus: hic erit in doctrina magnus & honoratus. Qui statim euanuit ab oculis eius. Post hæc tempus pariendi aduenit, & peperit filium, quem vocauit Bonifacium.

[3] Hic puer crescebat ætate & gratia apud Deum & homines. Quando mater, vel auia, vel nutrix sua osculabatur eum, statim vestimento suo tergebat, vel aqua abluebat os suum. [pudicus in pueritia,] Hic cum quinque esset annorum ætatis, a matre sua ductus est ad studium discendi: qui arrepto itinere intelligentiæ litterarum, cum adhuc esset minimus statura, & ætate tener, diuersa futuræ probitatis protendebat argumēta. [diligens in studiis,] Deus enim dedit illi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, gratiam in conuersatione, efficaciam in opere: humilis magistrorum erat auditor, & quod a magistris aure hauriebat, in pectoris armariolo memoriter recondebat. Tam innocens cum adolescentulis, [innocens,] quibuscum puerilia capiebat rudimenta, quam ab illecebris, quibus iuuenilis ætas plurimum lasciuire solet, immunis erat: & sicut mundus & immaculatus exiuit de vtero matris suȩ, sic mundus & immaculatus remansit vsque in diem mortis suæ a carnalibus vitiis: qui præcedebat omnes socios suos in doctrina & scientia: [otium fugiens,] festis diebus erat orans in ecclesia, vel studens, & erat quasi custos sociorum eius.

[4] Factus annorum septemdecim, pergebat Parisius: ibi proficiebat de doctrina in doctrinam, [studet Parisiis:] de scientia in scientiam; donec effectus est magnus & honoratus & vocatus ad Cathedram, ipso nesciente: in Cathedra b Diuinitatis sedit septem annos, docens & disputans cum magno honore, & dignitate, & reuerentia. Triginta annos erat Parisiis, [docet Theologiam] & in septem liberalibus eruditus. Vir itaque venerabilis Bonifacius omni conamine nitebatur Christo viuere: erat etiam in humilitate profusus, in vigiliis sedulus, in oratione deuotus, [virtute cōspicuus:] in doctrina præcipuus, in locutione cautus, in conuersatione sanctissimus, in duris passionibus fortis: gerebat etiam simplicitatem columbæ: in corrigendis erat austerus, contra hæreticos & incredulos sæuissimus, in fide Catholica fortissimus.

[5] Vir ergo Dei decore virtutum non minime adornatus, Dei officio & diuinæ gratiæ, [fit Sacerdos:] sacros ordines suscipiens, ad sacerdotij gradum peruenit. Qui magno officio se obligatum intelligens, deuote fideliterque Sacerdotis iura cœpit exercere. Numquam Missam celebrauit sine lacrymis: [cum lacrymis celebrat; pœnitentiæ deditus.] corpus suum castigauit orationibus, vigiliisque: cilicio vtebatur semper: vinculo ferreo stringebat ventrem suum: posthæc videns quod vinculum illud portare non potuit, deposuit. Sed accepit cingulum de crinibus equorum factum cum multis nodis, c & multo tempore portauit illud.

[6] Semel erat in magno desiderio videndi S. Mariam: quæ apparuit iacenti in lecto suo. Qui statim desiliens de lecto suo, cecidit ad pedes eius, dicens: Domina mea Sancta Maria d sanctifica me. Quæ respondit: Et sanctificaui, [videt D. Virginem:] & iterum sanctificabo te post annum, e vel post triduum, vel post sabbatum: & hæc dicens, visio discessit. Post hæc dissensio facta est inter Magistros & scholares, ita vt non venirent ad lectionem, sicut solebant. [docet Coloniæ.] Quapropter inde discessit, & venit ad ciuitatem f Coloniensem, & ibi receptus est etiam cum magno honore, & ad Cathedram scholasticam vocatus est, ipso nesciente; g & ibi sedit duos annos.

[Annotata]

a Ita olim: nunc subest Archiepiscopo Mechliniensi, Belgij Primati.

b Teutonismus est: quo Godtheyt Deitatem significat, & Theologiam. Ita dicitur Leeraer in der Godtheydt, Doctor Theologiæ. Hinc patet auctorem vel Teutonice locutum, vti nunc quoque Cameræ ac Bruxellæ, vel ex schedis Virginum Camerensium Teutonice conscriptis compilasse hanc historiam.

c Auget Henriquez: eoque totum corpus circumligauit.

d Non ignorabat vir doctissimus, sanctitatem & gratiā a Deo solo dari; sed hoc solum rogabat, vt Deipara sibi ea auxilia gratiæ impetraret, quibus perfectam consequi sanctitatem posset.

e Quid hæc sibi velint, haud capio.

f Nondum Coloniæ publica omnium artium academia erat; quæ demum anno 1388 21 Iunij isthic Vrbani VI auctoritate erecta: [Academia Coloniæ.] antea tamen in multis Canonicorum collegiis & cœnobiis monachorum, scholæ fuerunt, vti lib. 5 Academiar. scribit Iacobus Middedorpius.

g Addit Henriquez: & renitente.

CAPVT II
Vita B. Bonifacij in Episcopatu.

[7] Post hæc vocatus ad Cathedram Episcopalem, ipso nesciente: [Episcopus creatur:] quod officium deuote & cum humilitate suscipiens, a talentum a Domino sibi commissum multiplicans, semen verbi Dei longe lateque dispersit, & sic multorum corda riuulo suæ doctrinæ irrigata, [suorū saluti studet:] mundano timori obnoxia, ipse, imo Dominus per ipsum, Creatori mancipauit: ex oratione manifesta, & concilio priuato, & omni modo quo potuit, homines ad bona opera incitauit. De oppidis, de villis circumiacentibus, cunctis, qui ad ipsum, causa consilij confluxerant, semper paratus fuit: omnibus autem in specula virtutum constitutus cælibis vitæ formam bonis se exhibens. Quod docuit verbis, adimpleuit operibus. Maxime solebat hominum malos mores in publico sermone redarguere. [malos & vanos sermones auersatur; numquam otiosus:] Longas fabulationes hominum inuite audiebat: secularia verba vel sinistra de moribus hominum, vel silentio vel duro vultu a se remouebat: omne tempus consummabat aut orando, aut legendo, aut scribendo, aut consulendo, aut confessiones audiendo, aut prædicaturus sibi prouidendo, aut alios instruendo: rarissime modicam horam diei præteriit, quin aliquo teneretur prædictorū. Quando seruum habuit, qui secularia, vel turpia, vel inhonesta verba loquebatur, illum repulit a se.

[8] Post hæc facta est quædam b guerra inter Dominum Papam & Imperatorem c Fredericum. Vnde Dominus Papa vocauit ad concilium quosdam Episcopos, inter quos erat Episcopus Bonifacius: & secundum consilium Bonifacij & aliorum Episcoporum, data est in eum sententia excommunicationis: tunc Dominus Papa excommunicauit Fredericum. Cumque Fredericus d cognouisset se esse excommunicatum, congregauit ducentos milites vt obsiderent ciuitatem, [a militibus Frederici II suo consilio excommunicati captus.] in qua erat Episcopus Bonifacius, & interficerent eum. Tunc egressus est Episcopus ciuitatem, nesciens quod ibi essent insidiæ, cum duobus tantum militibus: & egresso Episcopo de ciuitate, surrexerunt de insidiis, & occurrerunt ei aduersarij, & manus iniecerunt in eum, & ligauerunt ei manus post tergū, & proiecerunt super equum, & abierunt. Tunc miles zelo Dei accensus, [mirabiliter liberatur:] impetum fecit in aduersarios tam grauiter, quod nullus eorum audebat aliquid contradicere: & ipse miles conuertit equum, in quo sedit Episcopus, & duxit in ciuitatem, & omnes aduersarij eius remanserunt extra ciuitatem quasi muti & flagellati a Deo, & ita liberauit Dominus seruum suum.

[9] Semel fecit sermonem Sacerdotibus qui habebant vxores: at illi irati, congregati pariter, armati in quadam ecclesia, vbi cantabat Missam, venerunt, vt interficerent eum ibi ante altare. [a fornicariis Sacerdotibus ad necem petitus,] Et erat ibi quidam Frater de Ordine Fratrum Minorum, qui intelligens nequitiam eorum cœpit clamare, & omnis ciuitas occurrit liberans eum. Cumque vidisset, quod insidias & terrores & blasphemias & mala malorum hominum portare non poterat, perrexit Romam, postulans a Domino Papa, vt absolueret eum ab officio suo: qui renuit. Et Episcopus inquit: Non veniam illuc amplius, nec videbo ciuitatem illam. Cumque per annum integrum Papam super hac re molestaret, [episcopatū dimittit, Papa annuente;] tandem victus eius precibus, cessionem eius suscepit, seruato sibi honore pontificali. Cum consilio autem proborum virorum, alios duos Episcopatus offerens ei, rogabat vt ipsos accipere non recusaret: [alios episcopatus recusat:] quos omnimodo detestans recipere non acquieuit, dicens se iam debilem, & ad hoc opus minus idoneum.

[10] Tunc accessit ad orationem, orans & petens, vt Deus dignaretur ei dare locum aptum, in quo posset in pace & quiete, & absolute ab omni mundano strepitu, reliquum tempus suum consummare. Tunc accepta licentia a Domino e Papa & Cardinalibus, arripuit viam. Qui reuersus est ad patriam suam, [redit Bruxellam:] & venit in ciuitatem Bruxellam, in qua natus fuit, reuisens ibi cognatos suos. Deinde venit ad monasterium, quod dicitur Camera S. Mariæ, reuisens etiam ibi conuentum, & cognatas suas. Tunc accessit ad eum quædam monialis religiosa dicens ei: Hoc mandat vobis beata Virgo Maria, vt maneatis hic nobiscum; quia voluntas eius est, & Filij eius, vt reliquum tempus vitæ vestræ hic consummetis. [habitat Cameræ,] His auditis acquieuit verbis eius & Abbatissa & totus conuentus susceperunt eum læto animo, & cum magna deuotione & honore & reuerentia, & mansit ibi reliquum tempus suum in magna pace & quiete.

[Annotata]

a Licet renitens, inquit Henriq.

b Guerra bellum significat; a Germanico vverre, quod dissidium, [Guerra.] simultatem, inimicitiam sonat: vnde & Belgicum vverren, turbare, intricare, contendere. Lege Vossium lib. 2 de vitiis sermonis cap. 8.

c Fredericus II plurimis a Sede Apostolica cumulatus beneficiis, aduersus eam ingratissimus extitit: multiplici deinde perfidia, [Fredericus II impius Imp.] periuriisq;, turpi cum Saracenis pactione, regni Hierosolymitani, Imperiiq; Constantinopolitani proditione, Episcoporum persecutione, Ecclesiæ odio, aliisq; sceleribus, quæ ex fide dignis testibus describit to. 13 Annal. Ecclesiast. doctissimus Odoricus Rainaldus. ob ea scelera, ab Honorio III, & Gregorio IX, ac demum ab Innocentio IV in concilio Lugdunensi I, anno 1245 excommunicatus est.

d Quo tum furore inflammatus fuerit, quid egerit, scripseritue, ex Matthæo Parisio aliisq; commemorat idem Rainaldus ad an. 1245 nu. 58 & seqq.

e Fuit hic Innocentius IV, qui sedit a 24 Iunij 1243 ad 7 Decemb. 1254. Anno porro 1247 obtinuisse Bonifacium dimittendi episcopatus facultatem, ex eo pat et, quod mox dicitur Cameræ orasse, cum VVillelmus Cæsar Aquisgranum cepit Octobri mense an. 1248.

CAPVT III
Vita B. Bonifacij post Episcopatū. miracula.

[11] Ecce pauca diximus, quæ gessit in seculo; nunc videamus quid Deus operatus est per eum in religione. Quidam Cardinalis ægrotabat Parisius, & Magister Willelmus de Militon ministrabat ei, & ipse infirmus iacebat expectans finem suum. Tunc dixit Magister Willelmus sociis suis: Vado parum quiescere, quia valde fatigatus sum. Egresso illo, & aliis ingressis, statim aduenit Magister Bonifacius Episcopus cum magna luce, [Cardinali ægrotanti apparet, cū S. Agneto,] adducens secum Virginē pulcherrimam, ornatam monilibus; & ipse Episcopus erat ornatus pōtificalibus valde gloriosis. & Episcopus dixit ad infirmum: Domine, quid facitis, vel quomodo vos habetis? Qui respondit: [eumq; signe Crucis sanat:] Valde debilis sum. Et ille digito suo fecit signum in fronte sua, & manu sua tergebat faciem suam, & pectus, & data benedictione statim conualuit. Tunc interrogauit infirmus: Domine, quæ est ista puella, quam ad duxistis vobiscum? Qui respondit: Hæc est S. Agnes. & visio statim euanuit, & ipse surrexit sanus, & pergebat sanus viam suam. a

[12] Post hæc venit in quodam loco, vbi erat iuuenis obsessus a dæmonio, [benedictione sanat duas energumenas, ægrum, epilepticū;] & ad orationem eius & benedictionem liberatus est. Item quædam puella obsessa a dæmonio occurrebat ei, & ad benedictionem eius liberata est statim totaliter. Item quidam iuuenis infirmus rogauit benedici ab eo; & data benedictione sanatus est. Item quidam puer caducus rogauit vt confirmaret eum; [ægram, capillis a matre applicatis,] qui statim arreptus caduco morbo cecidit ad pedes eius; & data benedictione, statim surrexit sanus. Item quædam puella arrepta subito graui infirmitate, ita vt videbatur ei quod facies eius deberet rumpi, & oculi eius deberent cadere de capite suo. Tunc clamauit ad matrem suam, dicens: Mater, mater, ego morior. tunc accepit mater sua capillos Episcopi Bonifacij, & ligauit ei superfaciem suam, & fecit eam parum dormire, [febricitantem, benedictione:] & statim surrexit sana. Item quædam monialis grauiter infirmabatur febribus, & ad benedictionem eius sanata est. Item quædam alia monialis similiter valde infirmabatur a febre; & ipsa etiam ad benedictionem eius conualuit.

[13] Item quidam seruus infirmabatur in monasterio Cameræ S. Mariæ vsque ad mortem; qui ligatus erat a diabolo, quod non potuit peccata sua dicere. Sed & Sacerdotes venerunt ad eum, [non valēti peccata confiteri,] & coēgerunt eum, vt diceret peccata, nec valuit, & multum fatigati Sacerdotes nihil profecerunt. Tandem adductus est Episcopus Magister Bonifacius, qui dixit ei: Dic peccata tua. qui respondit: Non possum. Et Episcopus dixit: In infernum ibis, nisi dixeris peccata tua. At ille: Libentissime dicerem, si possem. Tunc Episcopus dixit ad Sacerdotem: [dari iubet Eucharistiam; qui dein confessus, moritur.] Vade, affer corpus Domini. & attulit. Tunc dixit Episcopus: Credis, quod hoc est vere corpus Christi, & quod, ipse est salus & liberatior tua? qui respondit: Credo, Domine. Tunc dixit Episcopus: Da illi corpus Domini. & sic fecit; & statim liberatus est, & fecit confessionem de omnibus peccatis suis, & statim migrauit ex hoc seculo. Et sic multi liberati sunt de variis tribulationibus, & tentationibus, per eius sanctas orationes.

[Annotatum]

a Hanc apparitionem ex MS. Rubeæ vallis retulimus ad 21 Ianuarij, vbi de Miraculis S. Agnetis, post eius Vitam.

CAPVT IV
B. Bonifacij visiones, raptus, mors.

[14] Item tempore quo Rex a Willelmus Allamanniȩ obsidebat ciuitatem b Aquensem, erat Episcopus Magister Bonifacius apud c Cameram S. Mariæ in oratione, & vidit in spiritu militem armatum, [Guilielmi Imp. victoriam diuinitus præscit:] albis armis indutum, sedentem super equum album, habentem lanceam in manu sua; & alij milites sequebantur eum eisdem armis induti. Tunc cogitauit Episcopus in corde suo, dicens: Deus, quis est iste? & quo iturus est? Tunc venit Angelus Domini, & respondit cogitationibus suis: Iste est d S. Georgius, quem misit Dominus in adiutorium Regis Willelmi, quia hodie obtinebit victoriam, & ipse introducet Regem Willelmum in ciuitatem, & ita factum est.

[15] Quando e Rex Franciæ erat vltra mare contra Sarracenos & Paganos, [captiuitatē S. Ludouici Regis,] ad defendendam sanctam Hierusalem & sepulchrum Domini, erat Episcopus in oratione, & venit ei vox de cælo dicens: Scias pro certo Regem Franciæ hodie tradi in manus gentium, & multos e populo suo occidendos, & reliquos duci captiuos, & ita factum est.

[16] Item quando f Comes Flandriæ iniit duellum contra Hollandos, similiter erat in oratione, g & venit ei vox de cælo dicens: Scitote, [& Comitis Flandriæ:] quia Comes Flandriæ ducetur captiuus, & maxima strages fiet in populo suo, & ita factum est.

[17] Maximam compassionem habuit, & multum condoluit de perditione Aristotelis, & sæpe orauit, si posset fieri, vt Deus dignaretur misereri animæ suæ. Tunc venit vox de cælo, dicens ei: Cessa, cessa iam, [iubetur nō orare pro Aristotele:] & noli orare pro anima eius; quia non fundauit Ecclesiam meam, sicut Petrus & Paulus, nec legem meam docuit.

[18] In octauis S. Ioannis Baptistæ erat in magno desiderio, & libenter accepisset aliquam consolationem a Beata Virgine: tunc apparuit ei beata Virgo Maria Regina cæli, habens coronam in capite suo, [visitatur a D. Virg. cū multis Virginibus & S. Ioan. Baptista:] & pallium auro textum, & vestimenta variis coloribus adornata, adducens secum conuentum Virginum, & ipsæ Virgines erant ornatæ monilibus & cælestibus ornamentis; & venerunt quasi ad visitandum eum, & sederunt in vna parte lectuli sui; & S. Ioannes Baptista venit etiam valde gloriosus, & erat indutus vestibus candidissimis, & ipse S. Ioannes sedebat in alia parte lectuli sui: & sedebant ibi per totam noctem, & postea recesserunt.

[19] Semel erat in magna tribulatione & timore de peccatis, timens ne Deus indulsisset ei peccata sua: [intelligit peccata sibi esse dimissa:] tunc apparuerunt ei duæ Virgines quasi missæ sibi a Deo; quarum vna habens chartulam parcameni in manu sua, quæ dixit ei: Lege quod hic intus habetur. Et ille accepit chartulam, dicens: Non possum legere, quia nulla littera intus habetur. Et illa dixit: Sic deleta sunt omnia peccata tua, in conspectu Dei; & statim discesserunt.

[20] Semel cantauit Missam, & quædam religiosa, cui bene credendum est, vidit duos Angelos: [celebrat Angelis ministrantibus:] vnus eorum stetit ad dexteram eius, & alius ad sinistram eius, & leuauerunt manus eius, h & similiter deposuerunt, & ministrabant ei, & valde amicabiliter inclinauerunt capita sua ad eum.

[21] Semel valde debilis erat in nocte Natalis Domini, & non potuit venire ad matutinos, sed remansit super lectum suum. Tunc valde contristabatur, & conquestus est beatæ Virgini Mariæ, quod ibi solus esset. [æger accipit a B. Virg. Filiolum.] Cui statim apparuit beata Virgo Maria, portans in brachiis suis Filium suum inuolutum panniculis, & posuit eum super lectum suum: & ipse infans extraxit manum de panniculis suis, & leuauit pannum de facie sua, quasi ostendens ei pulchritudinem faciei suæ. Tunc Episcopus valde delectabatur, & iucundabatur in pulchritudine eius, [huius pulcherrimam faciem spectat.] & admirans dixit: Si nihil aliud esset in paradiso, nisi illa facies benedicta, dignum esset pati omne quod triste est, vt posset videri facies illa gloriosa.

[22] Semel erat in oratione, & raptus est in spiritu, & ductus est in Paradisum, [in spiritu intuetur singulos ordines SS. & gloriam,] & vidit Cherubin quomodo accenduntur & ardent: & postea ductus est in singulis choris Angelorum, & Prophetarum; & vidit dignitatēs eorum: postea venit ad chorum Apostolorum, qui erant primi fundatores Ecclesiæ Dei; & eorum dignitates vidit & gloriam. Deinde venit ad choros Martyrum, qui erant fortes in bello, & sanguine suo ornauerant Ecclesiam Dei; eorum etiam dignitates vidit & gloriam. Postea venit ad chorum Confessorum, qui sustentabant Ecclesiam Dei verbo & exemplo; eorum etiam gloriam vidit. Postea venit ad chorum Virginum, quæ sequuntur Agnum quocumque ierit; & corum gloriam vidit & dignitates, & valde delectabatur in gloriam eorum. Postremum ductus est ad beatam Virginem Mariam, & vidit quo honore & reuerentia & dignitate honoratur a Filio suo & ab omnibus Sanctis. Ad vltimum venit ante Maiestatem Dei, [ac SS. Trinitatem:] ibi vidit Filium in Patre, & Patrem in Filio, Spiritum sanctum ab vtroque procedentem; & quomodo Deus est in Sanctis suis, & omnes Sancti in Deo. De illa gloria, & vnione, & dignitate, & reuerētia melius est tacere, quam aliquid dicere; quia quidquid potest inde dici, nihil est ad id quod est.

[23] Quandocumque veniebat inter Religiosos & Religiosas, [delectatur Religiosorū consortio:] sicut cera liquescit ad ignem, ita liquefiebat ex deuotione & diuina gratia. Post hæc decidit in magnam ægritudinem, ita quod amisit vires manuum suarum, [æger celebrat, Angelis sæpe visis eum iuuare:] & vix potuit leuare manum suam ad os suum, & tamen ex magno desiderio non potuit durare quin celebraret Missam. Vnde sæpe ostensum est, quod Angeli Dei adiuuarent cum, sicut supra dictum est.

[24] [tenens Euāgelium, profitetur fidem:] Semel tenuit textū Euangelij secundum Ioannem in manu sua, & amplexatus est librum, dicens: Hæc didici, in his vixi, & in his credo, & spero, & desidero mori; & ita factum est Igitur Bonifacius Pontifex, postquam Sedem pontificalem Lausanensis Ecclesiæ annis decem rexisset, venit ad monasterium quod dicitur Camera S. Mariæ, ibique vixit annis octodecim, & ex hac luce subtractus, [pie moritur.] ad æterni regni sedem est feliciter translatus, plenus dierum & sanctitate.

[Annotata]

a Cum Henricus Thuringiæ Landgrauius, Frederico abdicato, a Germanis Imperator, probante Innocentio Papa, electus an. 1246 17 Maij, [VVilhelmus Comes Hollandiæ Imp.] die Ascensionis; anno insequenti, 16 Febru. obiisset; subrogatus est VVilhelmus II Hollandiæ Comes, adnitentibus potissimum Petro Capocio Cardinale Pontificis legato, & Henrico VI Brabantiæ Duce ipsius VVilhelmi auunculo, feria quinta (vt habet Stadensis)post festum S. Michaëlis, quod eo anno inciderat in Dominicam, ergo die 3 Octobris. At Ioannes a Leidis Chron. Belg. lib. 23 cap. 5 scribit ipso festo S. Michaëlis electum.

b VVilhelmus anno 1248 Aquisgranum, quod valido Frederici & filij eius Conradi præsidio tenebatur, mense Maio obsedit, multisq; malis, [Aquisgranum capit.] præsertim inedia, cepit 31 Octobris, ac postridie ibidem Rex coronatus est. Ita Matthæus Parisius, Rainaldus eo anno nu. 14. Ioannes a Leidis lib. 23 cap. 8 & 9. Alij anno 1249 id factum volunt, domitum, Bzouius 1250.

c Ibidem viuebat sancta Virgo Aleydis a Scarenbeca, quæ cum lepra laboraret, seiuncta propterea a reliquarum Virginum habitatione, eo tempore dextrum oculum amisit, [B. Aleydis de Scarenbeca pro eo orat] atque cum nulla patens caussa (vt dicitur in eius Vita, quam dabimus II Iunij) quare huiusmodi pateretur, in ea posset reperiri, huius amissionis titulum nouo Regi, qui tunc Aquensem obsedit ciuitatem, assumpsit ad subsidium: vt dictum Regem verus Pater luminū veræ cognitionis oculo,… dignaretur illustrare &c.

d De S. Georgij miraculis & imaginibus, agemus ad eius Vitam 23 April.

e S. Ludouicus Franciæ Rex an. 1248 expeditionem aduersus Saracenos suscepit, [S. Ludouicus R. captus.] captoq; Pelusio, & multis relatis victoriis, tandem anno 1250, exercitu morbis, media, ac laboribus mirum in modum imminuto, victus prælio est captusq;, vti Rainaldus ad an. 1250 nu. 4 refert, & nos ad 25 Augusti in sancti Regis Vita dicemus.

f Laborante Henrico Brabantiæ Duce, vt Flandriæ Comitissam Margaritam, ac filios eius, VVilhelmo Regi reconciliaret, indicto ineam rem triduano colloquio Antuerpiæ, quo & ipse VVilhelmus venit; interea Margaritæ iussu VValachriam, insulam Zelandicam, numerosissimo exercitu inuadunt Flandri. Verum a Florentio VVilhelmi Regis fratre, 4 Iulij an. 1253 ad VVestcapellam profligati sunt, plurimus cæsis, mersis, captis, atque inter hos Guidone & Ioanne Margaritæ filiis. De hac Flandrorum clade agunt omnes nostrates historici, Ioannes a Leidis lib. 23 cap. 23. [Flandrorū in Selādia clades,] Meierus lib. 9 Haræus in Henrico VI Duce. Barlandus de Principibus Hollandiæ cap. 18. Matthæus Vossius lib. 3 Annal. Ioannes Buzelinus noster lib. 6 Annal. breuiter hæc perstringit, Margaritæ fauens. Ioan. a Leidis contra mirifice Flandrorum cladem amplificat; ait enim 50 millia bellatorum cæsa, 50000 aquis absorpta, 50000 in captiuitatem redacta. Albertus Stadensis scribit, Regem plurimos occidisse, & innumeros captiuasse, & multam inde pecuniam conquisiuisse. Matthæus Parisius ait, hominum bellatorum plusquam quadraginta millia credi interempta.

g Idem refert Cantipratanus lib. 2 Ap. cap. 2 nu. 4. Antequam in Walachria sub Rege Willelmo moderatore Romanorum, a Comite Florentio & Zelandensibus Flamingorum exercitus feriretur, oranti cuidam pro dicta gente, id est, [B. Bonifacio cælitus prædicta.] pro Flamingis, in oratione responsum est: Sine superbos humiliari. Quod tertia post die factum inspeximus. Hæc porro B. Bonifacio fuisse reuelata, indicat Ioannes Gerbrandus a Leidis lib. 23 cap. 24 ita scribens: Porro antequam Flandrensis populus ad prædictum certamen ferretur, Bonifacio Episcopo Lusanensi pro dicta gente Flandrensi in oratione constituto, venit vox de cælo dicens: Elati deprimentur, & superbos oporter humiliari: & scitote, quia filius Flandrensis ducetur captiuus, & maxima in Flandris strages fiet. Et eodem contigit, quo dictum est, modo.

h Addit Henriq. cap. 7 § 1. quas ipse prænimia corporis fragilitate & debilitate extendere aut eleuare non valebat. Verum vnde id accepit?

ALIA VITA
auctore anonymo Canonico reg.
ex MSS. Corsendoncano & Rubeæ vallis.

Bonifacius, Episcopus Lausanensis, Camerae iuxta Bruxellam in Belgio (B.)

BHL Number: 1399

Avctore anonymo, ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Mirabilia Diuinorum operum humano generi fide semper integra esse suscipienda, & deuota glorificatione narranda, Scriptura sancta commonente, & Angelo sancto hoc ipsum Tobiæ sancto præcipiente, didicimus. [Tob. 12. 7] Plurima tamen, quæ per semetipsum Christi potentia efficit, aut per Sanctos suos mundo in exemplum positos operatur, propterea nostro tempore minus interdum nota & clara habentur, quia ea quȩ in admirationem sui & etiam in imitationem sua magnitudine nos promouent, non tam rerum ignorantia, quam animi desidia, [Gesta SS. narranda:] futuræ post nos ætati scribendo transmittere dissimulamus. Qua in re longe est nostra quam maiorum nostrorum, tum manifestior, tum inexcusabilior culpa: vt notam criminis merito sustinere cogamur, si gesta Sanctorum, quæ ad nostram potuerunt peruenire notitiam, posterorum scientiæ deperire sinamus. Licet enim beata vita Sanctorum apud omnipotentem Deum æternaliter maneat, & eorum nomina liber vitæ sine obliuione contineat; non parum tamen nostro, & nostrorum successorum profectui succedere credimus, si eorum merita sæpius mente reuoluamus, actusque verbis & scriptis commemoremus.

[2] Quapropter quædam de vita, & moribus venerabilis ac Deo digni Bonifacij, felicis memoriæ, quondam Lausanensis Episcopi, per litterarum apices suæ vitæ exemplar affectanti duxi commemoranda; [ideo Auctor hanc Vitam scribit.] vt quamuis absens sit corporali præsentia, tamen præsens suarum virtutum sit semper memoria. Neque me præsumptiue corrigendi eius operis, cui maiorum studia cesserint, æstimet quis auctoritatem sumere, neque arroganter nomen condendæ scripturæ a lectoriam operam adhibere: sed quod in principio posui, perpendo, quod opera Dei secundum Scripturam gloriosum sit enarrare, & Sanctorum gesta ætati post nos futuræ declarare. Quippe ego in hoc opere suscipiendo, Sancti ipsius, de quo plano ac simplici stylo loqui ac scribere gestio, plurimum confidens meritis, cum auxilio Dei, cui totum quod possum debeo, non leuiter moueor, neque rumusculos, vel præiudicia quorumlibet mihi fore magni pendenda existimo habiturus, si res bene cesserit, apud beneuolos veritatis ac fidei testimonium.b

[Annotata]

a Id est, magistram. Nam vulgo legere philosophiam aut Theologiam dicuntur præsertim in cœnobiis, qui eas artes docent, iidemq; Lectores appellantur.

b Post Prologum sequebatur index capitum, quorum titulos singulis denuo præfixos, suis locis exponemus.

CAPVT I
B. Bonifacij vita ante episcopatum.

[3] a Venerabilis igitur Christi athleta Bonifacius Episcopus, ex pago Brabantensi, & nobili ciuitate Bruxellensi, [Bonifacius Bruxellensis] patre ac matre religiosis, originem duxit. Quem cum genitrix eius gestaret in vtero, pergens quadam die ad matutinas, obuium habuit senem venerandæ caniciei, vultum præferentem Angelicum, qui taliter eam affatur: [(cuius virtus & doctrina diuinitus matri prædicta)] Concepisti partum gloriosum, qui acceptus erit Deo & Sanctis eius ac hominibus, & in doctrina magnus atque honoratus. Quibus dictis statim ab oculis eius sublatus est. Post hæc tempus aduenit pariendi, peperitque filium, quem appellauit Bonifacium.

[4] Creuit autem puer, ac proficiebat ætate & gratia apud Deum & homines. Floruit autem ac tantum præualuit in eo pudicitiæ virtus, [in pueritia eximie castus,] & castimoniæ puritas; vt cum mater aut auia, aut nutrix eum deoscularetur, statim veste detergeret, aut aqua ablueret os suum in signum futuræ suæ munditiæ mentalis. Hic cum esset quinquennis, a matre positus est ad studium litterarum: qui licet adhuc æuo tener, [quinquennis imbuitur litteris,] diuersa tamen futuræ beatitudinis tunc prætendebat argumenta. Diuina siquidem munificentia præstiterat ei sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, gratiam in conuersatione, [insigni præditus indole:] & efficaciam in opere: humilis magistrorum erat auditor, & quæ a præceptoribus aure hauserat, in pectoris armariolo tenaciter recondebat crebroque reuoluebat. Tam innocens cum adolescentulis, cum quibus puerilia capiebat rudimenta, inuentus est, quam ab illecebris, quibus iuuenilis ætas plerumque lasciuire solet, extitit immunis: & sicut mundus & immaculatus exiuit de vtero matris suæ, sic mundus & immaculatus a carnalibus vitiis remansit, vsque ad diem mortis suæ.

[5] b Cum autem attigisset annum decimumseptimum, [mittitur Parisios;] perrexit Parisios; ibique adeo proficiebat in scientia & doctrina, donec effectus est magnus & honoratus: denique sicut præcedebat omnes socios suos in studij feruore, ita præire meruit in honore. Triginta annis perseuerauit Parisiis, in septem liberalibus artibus nobiliter instructus: quo tempore quoque & alios sagaciter erudiuit. [vbi sancte viuit:] Verum omni conamine studebat Christo viuere, eratque in humilitate profusus, in vigiliis sedulus, in oratione deuotus, in doctrina præcipuus, in locutione cautus, in conuersatione sanctissimus, & in tribulatione fortissimus, in corrigendis defectibus sollicitus, contra hæreticos & incredulos sæuissimus, in fide Catholica constantissimus, semper abhorrens otium: festisque diebus erat aut studens, aut orans in ecclesia.

[6] c Videns itaque Diuina pietas seruum suum proficere de virtute in virtutem, decreuit eum suo charactere abundantius insignire. Vir igitur Dei, decore virtutum non minime adornatus, [fit Sacerdos;] sacros ordines suscipiēs ad sacerdotij gradum prouehi meruit: qui magno officio obligatum se sentiens, deuote fideliterque sacerdotij iura exercuit. Inerat proinde sibi tanta gratia cōpunctionis, vt numquam Missam celebraret sine lacrymis: corpus quoque suum castigauit vigiliis, ac ieiuniis, [pœnitentiæ mire deditus:] ac diuersis abstinentiis, ne lasciuiret, & sic eum a salubri suo proposito impediret. Vt autem taceam de cilicio, quo semper vtebatur ad carnem, vinculo nihilominus ferreo stringebat valide suum ventrem: qui cum, nescio qua de caussa, vinculum hoc portare minime potuit, deponere curauit, & pro eo cingulum de pilis equorum cum multis nodis compactum commutauit, & illud multo tempore portauit.

[7] Cum autem circa finem triginta annorum, quibus stetit Parisiis, [docet Theologiam Parisiis,] legisset septem annis in cathedra Theologiæ, docens ac disputans cum magno honore & reuerentia, contigit oriri dissensionem inter Magistros & scholares: vnde factum est, vt contemnerent more solito venire ad lectionem. Quapropter inde discessit, & venit ad ciuitatem Coloniensem, [dein Coloniæ:] quæ Agrippina dicitur, & ibi receptus est cum honore, & ad cathedrā scholasticā vocatus, in qua sedit annis duobus.

[Annotata]

a In MS. de ortu & pueritia eius. Capitula.

b MS. Quomodo bonæ in dolis fuit in adolescentia. Cap. 2.

c MS. Quomodo se habuit in statu sacerdotali. Cap. 3.

CAPVT II
B. Bonifacij vita in episcopatu.

[8] a Tandem aliquando placuit Domino dicere ei, Amice, ascende superius; vocatusque est post hæc ad Cathedram episcopalem. Quod officium deuote & humiliter suscipiens, [fit Episcopus:] talentum a Deo sibi creditum multiplicare curauit, semen verbi Diuini longe lateque spargendo, & fidelium corda doctrinæ suæ riuulis irrigando, & ea, [prædicat & suorum curam gerit:] quæ timori mundano obnoxia reperit, ipse Domini timore subiugauit, ex ratione manifesta, & consilio priuato, & omni modo quo potuit, homines ad bona opera incitauit. De oppidis & villis, propinquis siue longinquis, cunctis, qui ad ipsum caussa consilij confluxerant semper paratus: Omnibus in specula virtutum constitutus cælibis vitæ formam seipsum exhibuit. Quod enim docuit verbis, prius impleuit operibus: vnde factum est, vt merito etymologiam nominis sui operibus præferens, dignus appareret Lausanensis Antistes. Longas fabulationes hominum inuite audiebat, secularia, seu detractoria verba, [auersatur detractiones,] aut silentio, aut vultu austero, quiescere faciebat. Quando seruum habuit secularia verba aut turpia aut inhonesta verba loqui assuetum, hunc continuo repulit a se, [& turpiloquia:] non patiens tantum malum honestæ suæ familiæ irrepere. Omne tempus suum occupabat aut scribendo, aut orando, aut studendo, aut alios instruendo, aut confessiones audiendo: rarissime vel modicam horam diei præteriit, quin aliquo teneretur prædictorum.

[9] b Consuetudinem habuit prauos hominum mores in publico sermone redarguere, [increpat libidinem Sacerdotū,] vt ex hoc confunderentur & pœniterent. Denique semel fecit sermonem Sacerdotibus c focaristis, in conuentu eorum, de his quȩ concernebant correctionem ipsorum: qui commoti pariter conglomerabantur, & irrumpentes ecclesiam, in qua vir Dei Missam cantabat, sunt conati interficere eum ante altare. Quod videns Frater quidam de Ordine Minorum, clamare cœpit, & statim occurrit populus ciuitatis, liberans eum de manibus ipsorum. [qui eum tentant occidere:]

[10] Cumque videret, quod insidias & terrores, atque blasphemias, & cetera mala prauorum hominum portare non posset, perrexit ad Dominum Papam, instanter postulans, vt eum supportaret ab huiuscemodi onere: quod ille nimirum facere distulit, sciens eum necessarium esse populo, cui Pastor erat deputatus. [deprecatur onus episcopale,] Et Episcopus, Non veniam, inquit, illuc amplius, nec videbo ciuitatem illam. Cumque per annum integrum Papæ super hac re fuisset molestus, [ac Pap tande annuente, eo se abdicat,] tandem victus eius precibus cessationem ipsius suscepit, seruato sibi honore Pontificali: cum consilio tamen proborum virorum alios duos Episcopatus obtulit eidem Apostolicus, rogando, vt eos accipere non recusaret. Qui omnino renuens ipsos accipere, non acquieuit, asserens se ætate defectum, [alios episcopatus recusat:] & ad hoc opus minus idoneum. Tunc accessit orationem, petens vt Deus dignaretur ei prouidere locum aptum, in quo posset quiete, & absolute ab omni strepitu mundano, reliquum tempus suum deducere. Accepta proinde licentia a Domino Papa, & Cardinalibus, [redit Bruxellam:] venit ad ciuitatem suam natiuam Bruxellam, reuisere parentes suos & amicos.

[11] Porro antequam ad cetera eius acta virtuosa declaranda descendamus, non abs re est, imo materiæ consonum, commemorare iniuriam & contumeliam alteram viro Dei in episcopio suo irrogatam. Facta est siquidem aliquando dissensio inter Dominum Papam & Imperatorem Fredericum huius nominis secundum: vnde contigit eumdem Papam ad concilium vocare quosdam Episcopos, [interest cōcilio cōtra Fredericū II Imp.] de quorum numero extitit Bonifacius Præsul. Habito igitur diligenti tractatu, & omnibus consideratis, iuxta decretum eiusdem Bonifacij & aliorum Episcoporum, data est in Imperatorem sententia excommunicationis. Quam ille ægre ferens, misit ducentos milites, vt circumdarent ciuitatem, in qua erat Bonifacius Episcopus, & interficerent eum quaquauersum egredientem. [ab huius excommunicati 200 emissariis captus,] Contigit autem ea tempestate diuertere eum extra vrbem cum duobus tantum militibus, quia ignorabat, quod ibi laterent insidiæ: qui cum egressus fuisset, hi qui erant in insidiis viso Episcopo surrexerunt, & manus iecerunt in eum, ac ligauerūt ei manus post tergum, & proiecerunt eum super equum suum, & abierunt. Tunc miles vnus de comitibus viri Dei, [vnius militis virtute liberatur.] zelo accensus, impetum fecit in aduersarios tam grauiter, quod nullus eorum auderet contraire: ipse vero miles conuertit equum, in quo sedit Episcopus, & duxit eum in ciuitatem, & omnes aduersarij eius remanserūt foris quasi muti, & flagellati a Deo; & ita liberauit Deus seruum suum denuo ab hostium insidiis.

[Annotata]

a MS. Quomodo se habuit in statu episcopali. Cap. 4.

b MS. Qualiter aduersa pertulit propter veritatem & iustitiam. Cap. 5.

c Focariæ olim dictæ concubinæ, vt patet ex L. si ancillam. 2. C. de donat. inter virum & vxorem. Focaristæ hic appellantur, qui concubinas alebant, [Focarista.] vti etiam exponit prior Vita cap. 2 nu. 9.

CAPVT III
B. Bonifacij visiones, & apparitiones.

[12] aCvmque tandem liber ab officio Episcopali, natale solum curasset reuisere, diuertit aliquanto tempore elapso ad monasterium monialium Cisterciensis ordinis, de Camera B. Mariæ, quod situm est iuxta ciuitatem Bruxellensem ad meridiem, visitans ibi conuentum & consanguineas suas. [B. Mariæ monitu cōmoratur in cœnobio Camerensi:] Eo tempore accessit ad eum quædam religiosa monialis de conuentu, & dixit ad eum: Hæc mandat vobis Mater Dei gloriosa Virgo Maria, vt maneatis hic nobiscum; quia voluntas eius est, & Filij ipsius, vt reliquum tempus vitæ vestræ hic transigere debeatis. Quibus auditis acquieuit placito: sed & Abbatissa, cum toto conuentu, suscepit eum lætanter & cum magna deuotione ac reuerentia: mansitque ibi omni tempore vitæ suæ, vacans Deo & sibi, in magna pace & quiete.

[13] Semel cantauit Missam ea deuotione, qua solitus erat: cum ecce quædam religiosa, cui bene credendum est, [Angeli sacrum celebranti assistunt:] vidit duos Angelos, quorum vnus stetit a dextris viri Dei, & alius a sinistris, & leuauerunt manus eius pariformiter, ac similiter deposuerunt: & ita ministrabant ei, ac valde amicabiliter inclinabant capita sua ad eum.

[14] Quidam Cardinalis ægrotabat Parisiis vsque ad mortem, & magister Guilielmus de Militon ministrabat ei, qui ait sociis suis: Vado parum quiescere, quia valde fatigatus sum. Et egresso eo, confestim in visione apparuit venerabilis Bonifacius ipsi infirmo, [apparet cū B. Agnete Cardinali ægro, eumq; sanat:] pontificalibus insigniter adornatus, adducens secum quamdam Virginem pulcherrimam, monilibus decentissime redimitam. Ait autem Bonifacius ad infirmum: Domine, quid facitis, & quomodo habetis? Qui respōdit: Valde debilis sum. At Episcopus signauit digito frōtem eius, & manu sua tersit faciem & pectus ipsius, atque ita data benedictione statim conualuit. Interea interrogante infirmo, quæ esset ista puella, respondit Episcopus: Hæc est S. Agnes. Et statim visio disparuit.

[15] b Tempore quo Guilielmus Rex Alemaniæ obsidebat ciuitatem Aquensem, erat vir beatus Bonifacius apud Cameram S. Mariæ in oratione, & vidit in spiritu militem quemdam armis albis indutum, sedentem super equum album, & in manu sua lanceam gestantem; & alij milites sequebantur eum simili modo armati. Tunc dixit Episcopus in corde suo: [cælitus prænoscit victoriā Regis Guilielmi,] Domine Deus, quis est iste, & quo iturus est? Cui respondit Angelus Domini, dicens: Iste est S. Georgius, quem misit Deus in adiutoriū Regis Guilielmi, quia hodie obtinebit victoriam. quod ita contigisse veraciter repertum est.

[16] Item eo tempore, quo Comes Flandriæ iniit bellum contra Hollandinos, erat similiter vir Dei in oratione, & venit ei vox de cælo, dicens: Scito quoniam Comes Flandriæ ducetur captiuus, [item cladē Comitis Flandriæ:] & maxima strages fiet in populo eius: cuius dicti firmitatem postmodum ipsa quoque rei veritas comprobauit.

[17] Semel erat in magna tribulatione, & timore pro peccatis suis, recogitans si Dominus Deus indulsisset sibi omnia delicta: tunc apparuerunt ei duæ Virgines speciosæ, missæ a Deo, quarum vna, habens chartulam Pergameni in manu sua, ita eum affatur, Lege, [in visione peccata sua deleta esse intelligit:] ait, quod hic scriptum continetur. Accipiens autem Episcopus chartulam, & nihil in ea scriptum reperiens, ait ad eam: Non possum legere, quia nihil intus habetur. Tunc illa intulit, Sic, inquit, sunt omnia peccata tua deleta in conspectu Dei, nec aliquid horum remanet in conscientia tua.

[18] Maximam compassionem habuit vir iste sanctus cum anima Aristotelis, [vetatur orare pro anima Aristotelis:] & multum doluit de perditione illius, sæpiusque orauit, vt si fieri possit Deus eius misereri dignaretur. Quadam itaque vice audiuit vocem de cælo dicentem sibi: Cessa pro anima illius orare, quia non ædificauit Ecclesiam meam, sicut Petrus & Paulus, nec legem meam docuit. Quod ille audiens, ac dolens, de cetero cessauit.

[19] c Quadam vice erat vir Dei in magno desiderio videndi Dei genitricem gloriosam Virginem Mariam: quæ pio eius voto satisfaciens apparuit eidem iacenti in lectulo suo. Quam vt vidit, [videt B. Virginem:] statim desiliens cecidit ad pedes ipsius, dicens: domina mea sanctifica me. At illa benigne annuens, respondit: Et sanctificaui, & iterum sanctificabo: quo dicto visio illa disparuit, nec pro tunc ampliorem sui copiam præbuit.

[20] Alia vice in octauis S. Ioannis Baptistæ, erat in magno desiderio accipiendi aliquam consolationem ab ipsa Beata Virgine: [item alias cum multis Virginibus, & S. Ioan. Baptista:] quæ statim apparuit ei coronata mirifice, & auro textis palliata, ac aliis vestibus multicoloribus decentissime adornata, adducens secum conuentum Virginum, quæ & ipsæ fuerant ornatȩ vestibus ac monilibus pretiosis; quæ omnes venerant ad visitandum Episcopum, & erant sedentes in vna parte lectuli eius. Sed & S. Ioannes Baptista aduenit valde gloriosus, vestibus candidissimis insignitus, seditque in altera parte lectuli viri Dei. Quis autem æstimare poterit, nedum effari, quanta consolatione repletus sit in visitatione & allocutione talis ac tantæ societatis? Cumque apud eum sedissent tota nocte illa, facto mane recesserunt.

[21] Semel vir Dei erat valde debilis in nocte natalis Domini, adeo vt non posset interesse officio matitunali: vnde de hoc valde contristabatur, [iterū alias cum Filiolo,] & fecit querimoniam gloriosæ Dei Genitrici Mariæ. Cui confestim beata Virgo apparuit, gestans in vlnis dilectissimum filium suum inuolutum panniculis, & posuit eum super beati viri lectulum. Ipse autem infans manum extraxit ex fascia, & leuauit panniculum a facie sua, ostendens Episcopo pulchritudinem vultus sui. At ille miro modo delectatus est videns, [cuius vultus admiranda pulcritudo:] & eo amplius admirabatur; ita vt postmodum diceret suis familiaribus: Si nihil aliud esset in paradiso, nisi facies ista gloriosa, vtique dignum esset pati omne quod triste putatur, vt videri possit illa benedicta facies in gloria sua.

[22] d Existens quadam die vir iste sanctus in oratione, raptus est in spiritu: & cum ductus esset in paradisum cælestem, [in spiritu videt SS. gloriam, & ordines singulos:] vidit ibi Seraphin quomodo accenduntur & ardent, Cherubin quomodo illuminantur & lucent: dehinc venit ad singulos choros Angelorum, & vidit ordines, & ministeria eorum: postea est ductus ad cœtus Patriarcharum & Prophetarum, vbi cōtemplatus est dignitates eorum: dehinc venit ad chorum Apostolorum, qui sanguine suo fundauerunt Ecclesiam Catholicam, quorum præeminentiam vidit & gloriam: deinde venit ad Martyrum exercitum, qui Ecclesiam Dei suis passionibus ornauerunt, quorum etiam conspexit honorem & decorem: venit etiam postmodum ad conuentum Confessorum, qui sustentauerunt Ecclesiam Christi verbo & exemplo, & eorum quoque intuitus est excellentiam: præterea veniens ad contubernium Virginum, vidit quomodo sequebantur Agnum, quocumque ierit; quarum gloriam & decorem intuitus, mirifice delectabatur. Post hæc ductus est ad beatam & gloriosam Virginē Virginū Reginam, & vidit quali honore & reuerētia ac dignitate colitur a Filio suo dilecto, & ab omnibus Sanctis præfatis. Ad vltimum venit ante thronum maiestatis Dei in excelsis, vbi vidit Filium in Patre & Patrem in Filio ineffabiliter existentem; Spiritum quoque sanctum ab vtroque mirabiliter procedentem: postremo vidit quomodo Deus est in suis Sanctis habitans, & requiescēs in illis, & quomodo e conuerso ipsi manent in eo. Qua visione intantum ædificatus extitit & accensus, vt toto corde ad cælestia intentus, eorum consors esse laboraret, quorum tam excellentem gloriam, felici intuitu, specifice conspexerat.

[Annotata]

a MS. De reuelationibus factis aliis de ipso. Capit. 6.

b MS. De reuelationibus sibi ostensis Capit. 7.

c MS. Quomodo beata Virgo Maria eidem apparuit. Cap. 8.

d MS. Quomodo in extasi factus, perambularit omnes choros Angelorum & Sanctorum. Cap. 9.

CAPVT IV
B. Bonifacij miracula.

[23] a Mirificis ac variis prodigiis & signis Dominus Sanctum suum glorificare dignatus est, etiam in hac vita. Quædam namque puella, infirmitate subita præoccupata, grauabatur vsque ad mortem, adeo vt videretur sibi quod facies sua rumpi deberet, & oculi de capite prosilire, [capili eius ægram sanant:] clamauitque dolorose ad matrem suam, & dixit: Mater, en morior. Tunc accepit mater eius de tonsione capillorum Bonifacij Episcopi, atque ligans super faciem filiæ suæ, fecit eam dormire paullulum: quæ tandem experrecta, surrexit incolumis & sana.

[24] [benedictione energumenum liberat:] Venit aliquando vir Dei ad quemdam locum, vbi erat iuuenis obsessus a dȩmonio: qui facta oratione benedixit eum, & liberatus est. Quidam proinde alter iuuenis, ægritudine laborans petiit beati viri benedictionem: quam mox vt assecutus est, [item ægrū:] sanitatem recepit. Puer insuper quidam caducus rogauit virum Dei, [epilepticū:] vt sacramentum Cōfirmationis ab eo suscipere mereretur: qui statim præoccupatus morbo caduco ad pedes eius cecidit: sed data benedictione, surrexit sanissimus.

[25] Monialis cuiusdam cœnobij magnis & grauibus tenebatur febribus: ad quam accessit vir beatus, & stans super eam benedixit ei, & sanata est. [duas febricitantes,] Erat quoque altera quædam mulier, quæ similiter valde febricitabat, quæ etiam ad benedictionem viri Dei conualuit. Occurrit aliquando viro sancto puella quædam dæmonio plena, [aliā energumenam:] qui nihil veritus opposuit ei signaculum sanctæ Grucis, & statim discessit ab ea dæmon, ac totaliter liberata est. Sunt & alia plura mirabilia, quæ perpetrauit Bonifacius Episcopus, sed hæc pauca enarrasse sufficiat, ad declarandum quanti meriti sit modo, cum ante fontem misericordiæ assistit, si tātum apud Deum valuit cum hic nobiscum vixit.

[26] b Quidam seruilis conditionis infirmabatur in monasterio de Camera S. Mariæ vsque ad mortem, qui adeo erat ligatus diabolo, quod non potuit peccata sua confiteri, etiamsi voluisset. Cumque venirent ad eum Sacerdotes, & cogerent eum dicere peccata sua; in ipso conatu suo multum fatigati, tandem nihil profecerunt. Postremo inuitatur ad eum visitandum Bonifacius Episcopus, qui veniens dixit ad ægrum: [non valēti peccata confiteri] Confitere peccata tua. At ille respondit: Non possum. Et Episcopus, In infernum, inquit, ibis, nisi dixeris peccata, quæ commisisti. Respondit infirmus, & ait: Libentissime, inquit, dicerem, si possem. Tunc dicit Episcopus ad Sacerdotem: Vade, affer corpus Domini. Quod cum attulisset, dixit Episcopus ad infirmum: [dari Eucharistiam iubet:] Credis hoc esse verum corpus Christi, & quod ipse sit salus & liberatio tua? Qui respondit: Credo, Domine. Quod cum audisset Episcopus, ait ad Sacerdotem: Da illi corpus Dominicum. Quod cum factum fuisset, statim liberatus est a vinculo diabolico, & fecit confessionem de omnibus peccatis suis, [qua sumpta cōfitetur, & pie moritur.] & post non multum spatium temporis sub bona spe migrauit ab hoc seculo feliciter. O prudentia medici, qui nouit qua arte potuerit extrahi virus de visceribus ægroti! quo retento nimirum obnoxius fuisset sempiternæ morti. Multi insuper alterius conditionis per eius sanctas orationes de variis tentationibus & tribulationibus liberati sunt, agentes gratias Deo.

[Annotata]

a MS. de diuersis medelis & miraculis, quæ perpetrauit. Capit. 10.

b MS. Quomodo seruum obstinatum ad pœnitentiam & confessionem reduxit. Cap. 11.

CAPVT V
B. Bonifacij obitus, sepultura, epitaphium.

[27] a Cvm autem post multos labores vellet Dominus remunerare seruum suum, contigit eum incidere in ægritudinem validam, [incidit in morbum:] qua & mortuus est. Hæc autem ægritudo primo præripuit eidem officium & vires manuum suarum, adeo vt vix posset leuare dexteram ad os suum. Attamen ex magno affectu non potuit abstinere, quin continuo Missam celebraret: vnde sæpe ostensum est aliquibus, [sæpe celebrat, Angelis ministrantibus: fidei professionem facit:] quod Angeli ministrabant ei, & adminiculabantur eum, sicut supra dictum est. Cum autem appropinquaret termino vitæ suæ, petiit texrum Euangelij secundum Ioannem: quē cum teneret in manu sua, amplexatus est librum, dicens: Hæc didici, in his vixi; denique hæc sunt in quæ credo, & spero, ac desidero mori, quod non multo post, vt optauerat, euenit; nec fraudatus est ab spe sua, quin desiderium animæ suæ tribueret ei Deus, & hoc cito.

[28] Igitur vir Dei Bonifacius, postquam Ecclesiam Lausanensem annis decem digne ac laudabiliter rexisset, & postmodum veniens ad monasterium de Camera B. Mariæ, ibidem seruiens Deo die ac nocte, in sanctitate & iustitia coram ipso, decem & octo annis superuixisset, tandem ab hac luce subractus est, [pie moritur.] & ad æterni sedem regni, diebus atque operibus bonis plenus, feliciter translatus? Transiit autem ex hoc mundo ad Patrem & ad patriam, decimonono die Kalendarum Februariarum, circa annos Domini mille ducentos sexaginta; sepultusque est in prædicto monasterio de Camera B. Mariæ, in loco eminenti, videlicet in parte chori: cuius epitaphium epilogans omnem vitam ipsius habetur ibidem in hunc modum.

[29] Hic iacet sepultus vir serenissimæ vitæ, Dominus Bonifacius Lausanensis Episcopus, [Epitaphiū eius, compendiū vitæ continens.] sacræ Theologiæ septemque liberalium artium Doctor, qui originem ex patre & matre religiosis duxit in ciuitate Bruxella. Cuius mater dum ipsum concepisset, cælitus audiuit se partum gloriosum portare, Deo & Sanctis eius acceptum, atque hominibus, & magnum ac honoratum in vita & doctrina futurum. Hic ab ineunte ætate vsque in finem continue castus, iustus, sobrius, quietus, humilis, largus, morigeratus, & exemplaris perseuerabat: gratiaque & ætate crescebat apud Deum & homines, qui sicut mundus & immaculatus matris vterum exiuit, sic mundus & immaculatus vsque ad diem mortis permansit. Vir iste venerabilis nisus est toto conamine Christo viuere: nam in humilitate erat profusus, in vigiliis sedulus, in oratione deuotus, in doctrina præcipuus, in locutione cautus, in conuersatione sanctissimus, in duris passionibus athleta fortis, columbinam sectans simplicitatem: numquam sine lacrymis celebrauit: corpus proprium penuria & abstinentia castigauit: meruit hic beatam Mariam Virginem aliquoties intuitu corporeo cernere, & ab ea cōfortari & sanctificari: hic doctrina sua melliflua multos ab errore conuertit ad salutem, talentumque sibi creditum miro modo multiplicans, Domino fideliter reportauit: quod verbis docuit, operibus impleuit: cælibis vitæ formam omnibus exhibuit: tempora sua in Dei laudibus consummauit: sæpe vsque ad martyrium quasi peruenit, sed nutu Dei semper ereptus fuit: & quia iustus & strenuus, licet semper pius, in correctionibus erat, peruersi hoc ferre non valentes, eum homicidiose prosequebantur: vnum Episcopatum relinquens ductu Dei in hoc cœnobium peruenit, & per reuelationem gloriosæ Virginis Mariæ percepit, quod voluntas Filij sui foret, vt reliquum vitæ suæ tempus hic consummaret: de cuius aduentu Abbatissa pro tunc, totusque conuentus summe gratulabantur. Ipso siquidem hic moram eligente, insignia miracula per eum Deus operatus est: nam languentes & qualicumque inconualescentia laborantes, solo Crucis signo, aut manus impositione curauit ad statim: multa meruit crebra cælesti reuelatione præscire: tentatos pie succurrens releuauit, dæmone vexatos liberauit, & dæmones sibi subiugans vbique fugauit: dum celebraret sæpe visi sunt Angeli, eius ex vtraque parte brachia leuantes, & quasi concelebrando eidem adminiculantes, dum intra religiosos conuersaretur, sicut cera liquescit ad ignem, ita liquescebat deuotione & gratia diuina. Tandem vir Dei vitam istam relinquens, beatam ac felicem mortē inuenit, & ex hac luce subtractus arcanis arcanorū cū beatis spiritibus perfruitur æternaliter. Et licet hic homo Dei, & Sacerdos Altissimi, non sit ab Ecclesia in terra canonizatus, non minus tamen habetur in cælo inter Dei Sanctos glorificatus; inter nos tamen digne canonizandus. Omnes igitur tumbam istius viri sacratissimi intuentes precemur eumdem, quia dignus est, vt pro nobis coram Deo interpellare dignetur, quatenus eius meritis, ipsius gratia digni reddamur, & secum in cælo perreniter regnaturi gloriemur. Amen.

[Annotatum]

a MS. De vltima ægritudine & obitu ipsius. Cap. 12.

DE B. CONRADO PLACENTINO EREMITA NETI IN SICILIA, TERTII ORDINIS S. FRANCISCI, PATRONO AD HERNIÆ CVRATIONEM

AN. ⅭⅠƆCCCLI

Commentarius præuius.

Conradus Eremita, Neti in Sicilia, et Placentiae in Italia (B.)

Avctore I. B.

§ I B. Conradi anniuersaria celebritas, Acta, miracula ad Reliquias.

[1] Vrbs est Siciliæ, Netum olim & Neetum, Νέητον & Νῆτον dicta; nunc vulgo Notum, in diœcesi Syracusana, propius a Pachyno promontorio quam ipsis Syracusis distans. Præcipue vero hæc vrbs, inquit Thomas Fazellus Decad. I de rebus Siculis lib. 4 cap. 2, [B. Conradi celebritas Neti obmiracula,] hodie D. Conradi Placentini miraculis, circa eos præsertim qui herniam patiuntur, quotidie clari, sepulchro nobilitatur. Colitur illic, & Placentiæ, XIX Februarij. Et Neti quidem, vt tomo 2 Notitiæ Siciliensium Ecclesiarum pag. 215 scribit Roccus Pirrus Netinus, in eius honorem per dies octo publicæ nundinæ aperiuntur: & bis in anno ei solennitatem indicunt, die obitus XIX Februarij, & XXVIII Augusti in memoriam obtentæ primæ facultatis a Papa Leone, quo apud nostrates fuit publicata. Ad hanc celebritatē translatæ illæ dierū octo solennes nundinæ sunt, quæ hiberno tempore minus frequentes ac commodæ erāt.

[2] XIX Februarij ita B. Conradi memoriam in Martyrologio Siculo consignauit Octauius Caietanus noster: Næti, S. Conradi Eremitæ & Confessoris. Et Philippus Ferrarius in generali Catal. SS. Apud Neætum in Sicilia S. Conradi Eremitæ. [nomen in Martyrologiis 19 Feb.] Eius meminit idem scriptor in Topographia noua Martyrologij, verbo Neætum, & plenius in Catal. SS. Italiæ. Arturus a Monasterio in Martyrol. Franciscano ad eumdem diem: Apud Netinos in Sicilia, B. Conradi Confessoris, Tertiarij, qui generis nobilitate, ac virtutum splendore nitescens, prophetiæ dono, atque creberrimis miraculis in vita & post mortem nunc vsque coruscat. Nondum est solenni cæremonia in Sanctorum tabulas relatus, paßim tamen a scriptoribus & ab ipso Vrbano VIII in diplomate, quod recitat parte 4 Annal. pag. 20 Wadingus, S. Conradus appellatur. Quæ ei adhuc permissa decretaue veneratio, mox dicemus.

[3] Plurimi res ab eo pie gestas litteris mandarunt. Præter Lectiones ex proprio Sanctorum Ecclesiæ Placentinæ, a sacra Congregatione Rituum concesso & approbato an. ⅭⅠƆⅠƆCVIII; [acta a variis scripta;] præterq; Vitæ epitomen, quam ex iisdem & scriptis Netinorum compilauit Ferrarius; hæc ad manus nostras venere; B. Conradi historia, a Vincentio Littara Netino, Doctore Theologo, compendio perstricta, excusa Panormi anno ⅭⅠƆⅠƆXCIII. quam hic dabimus. Eadem Italice composita a Roccho Pirro Netino, edita Panormi ⅭⅠƆⅠƆXCV. Alia Italica multo prolixior auctore Petromaria Campo Canonico Cathedralis Ecclesiæ Placentinæ, viro pio & docto, excusa Placentiæ anno ⅭⅠƆⅠƆCXIV. Tum quæ, ex hoc præcipue, in suos Annales Ordinis Seraphici intexuit Lucas Wadingus to. 3 ad annum 1315 nu. 21 & seqq. & to. 4 ad an. 1351 num. 22. & seqq. Et quæ to. 16 Annalium Ecclesiasticorum ad an. 1351 num. 8 narrat Odoricus Raynaldus.

[4] Alia citantur de S. Conradi rebus gestis a variis mandata litteris: ac præcipue eiusdem Vincentij Littaræ Conradias versu heroico scripta, & in decem libros partita, post auctoris obitum edita in lucem. Hoc poëma dandum prælo dum recognosceret Roccus Pirrus Doctor Theologus ac librorum Reuisor, maligna febri correptus est, cum præsenti mortis periculo. Quod vt sensit, [reliquiæ cuidā scriptori salutiferæ:] admoueri sibi reliquias aliquas S. Conradi impetrauit: quarum attactu, subito velut in vitam a morte reuocatus, primum placidam quietem cepit, dein ipsa adhuc nocte hos in beneficij accepti testimonium versus cecinit, quos Petrusmaria Campus cap. 17 recitat:

Corde Sacerdotis tacto, me febre maligna
      Correptum tradunt guttura stricta neci:
Dū legito hunc librū, hic Conradi carne retangor,
      Faucibus & vitæ redditur ipsa salus.

[5] Mortuus est B. Conradus XI Kalendas Martias anno ⅭⅠƆCCCLI. Corpus Neti in sacrario ecclesiæ primariæ, quæ S. Nicolao sacra est, [ad eas concursus:] in arca conditum, ad annos plures permansit. Magni ad illud venerandum facti hominum concursus, preces, lumina, anathemata offerentium. Quam tamen Netini a principio conceperant spem impetrandi a Pontifice, Maximo vt palam eum ad aras inuocare liceret, ea sensim aduersis prouinciæ rebus incisa videbatur. Cum sub annum ⅭⅠƆCCCCLXXXV quorumdam animos subiit recordatio ingentium beneficiorum, quæ maiores eorum sæpe a Deo per B. Conradi merita impetrassent. [miracula renouata,] Ergo opem & ipsi illius in suis rebus implorant, & facilem experiuntur. Nouo exinde studio inflammati, Antistitem Syracusanum Dalmatium obsecrant, [conscripta:] vt quæ recens acciderant prodigia, serio examinari & in acta referri ad perennem memoriam iuberet. Assensus est piis eorum postulatis Antistes.

[6] Eo anno, S. Conradi sepulturam peculiari ædificio ac auratis lapidibus in sublimi loeo erectam Netini honoficentissime condiderunt. [corpus post 134 annos integrum:] Aperto sepulchro integrum inuentum est sacrum corpus, mira odoris fragrantia emanante, vt scribit Roccus Pirrus in Notitia Eccl. Syracusanæ pag. 214. Id quoque tradit Littara in libro de rebus Netinis pag. 129 in hunc modum: Idem millesimus quadringentesimus octogesimus quintus annus nos monet, ne taceremus, quod litteris mandatum comperimus, Ioannem Capellum, Ioannem Landolinam, Calcerandum Saloniam, Iacobum Specialem, Iuratos, necnon Ioannem Baptistam Sapiam tum Prætorem vrbanum, B. Conradi tumulum aperuisse, & cadauer adhuc integrum, & ex omni parte illæsum conspexisse, cum mira odoris fragrantia, quæ illinc emanabat. Alia subnectit, quæ nos infra, de brachio inde tunc exempto. Eo item anno corpus illius narrat Pirrus in argentea arca affabre elaborata repositum esse; ac publico decreto sancitum, vt decessus illius anniuersario die omnes ab operibus seruilibus feriarentur, vtq; cum ceteris Sanctis in publicis Litaniis S. Conradus inuocaretur: [festum a populo institutum:] idq; ita in commune, simplici quadam religione, constitutum tunc esse, Pontifice Romano neutiquam (vt oportuisset) consulto.

§ II B. Conradi veneratio permissa Netinis & Syracusanis a Leone X PP.

[7] Avcta exinde frequentia & ad eius venerandas reliquias confluentium mortalium, & cælestium ad eas prodigiorum. Tandem. vt ex Petromaria Campo scribit Wadingus, misso F. Bernardino Brixiano ex ordine Prædicatorum, obtinuerunt a Leone X Pont. Max. vt solenni cultu celebrari & coli possent eius reliquiæ. [Leo 10 publice coli vt Beatum permittit: eius Breue in via perditum,] At dum lætus rediret ad Netinos Bernardinus, & manticam aperiret prope ciuitatem, vt vestes aliquas inde extraheret, vidit deesse, & se perdidisse, Pontificis diploma. Anxius & mœstus ad inopinatam iacturam litterarum Apostolicarū, pro quibus missus erat, dubius hæret, an in vrbem verecunde pergat, an iterum regrediatur, vel vt perditum diploma requirat, aut Romæ reficiat. Ita cogitanti & mœrenti apparuit Eremita venerandus, tertij Ordinis S. Francisci habitu contectus, mœstumque consolatus, non procul humi positum litterarum ostendit fasciculum. Hunc ille lætanter attollens, [ipso Beato ostendente repertum:] inuenit inclusum quod perdiderat Breue Apostolicum, euanescente statim ex oculis Eremita. Hæc Wadingus, multoq; diffusius Campus, qui & Breue ipsum Italice versum recitat, Wadingus Latine, quod hic visum est dare.

[8] Leo Papa X. Vener. Fratri Episcopo Syracusano, vel eius Vicario in spiritualibus generali.

Venerabilis Frater, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nuper fecerunt dilecti filij vniuersi incolæ & habitatores terræ Neti Syracusanæ diœcesis, [Netinis ob plurima miracula,] quod iam centum sexaginta annis & vltra elapsis bonæ mem. Conradus Placentinus, de nobili genere procreatus, ad dictam terram accedens, in quodam eremitorio, in certa silua prope dictam terram cōsistente, vsque ad vltimum vitæ suæ eremitariam & laudabilem vitam duxit: ac eius intercessione, tam ante, quā post eius obitum, plura & diuersa miracula Dominus noster Iesus Christus inibi operatus est, ac operatur de præsenti, prout in diuersis instrumentis seu scripturis publicis desuper de tuo, seu tunc Episcopi Syracusani, mandato confectis, plenius dicitur contineri. [eaq; testata,] Propterea incolæ & habitatores prædicti, ob multa miracula perpetrata ab eo tempore citra, eumdem Conradum pro Beato venerati sunt & venerantur de præsenti, ac eiusdem Conradi obitus vel certum alium diem vt festum obseruant; [B. Conradum venerantibus,] ac impossibile quodammodo foret eos a veneratione & obseruatione huiusmodi reuocare. Cum autem nulli liceat quemquam pro Beato absque auctoritate Sedis Apostolicæ venerari, & propterea dubitent, excommunicationis & alias sententias, [& petentibus id a Pontifice approbari,] censuras & pœnas Ecclesiasticas incurrisse; supplicari fecerunt nobis humiliter dicti incolæ & habitatores, vt super his opportune prouidere de benignitate Apostolica dignaremur.

[9] Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati fraternitati tuæ per præsentes committimus & mandamus, [is Episcopo eiusue Vicario committit,] vt de præmissis nobis expositis te diligenter informes, & si, seruatis seruandis, præmissa vera fore repereris, eosdem incolas ac habitatores, ac eorum singulos, ab huiusmodi excessibus absoluas in forma Ecclesiæ consueta: eisque necnon aliis quibusuis Christi fidelibus, vt eumdem Conradum, prout alios Beatos nondum canonizatos, venerari, illiusq; [vt legitime id sanciat.] festū die per te deputāda celebrare, ac omnia & singula alia in prȩmissis & circa illa necessaria, seu quomodolibet opportuna, facere libere & licite possint & valeant, licentiam & facultatem perpetuo concedas. Non obstantibus Apostolicis ac in prouincialibus & synodalibus consiliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus & ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris die XII Iulij ⅭⅠƆⅠƆXV, pontificatus nostri anno III.

[10] Hoc Pontificis diplomate in Siciliam perlato, Iacobus Humanus (qui Littaræ & aliis Humana) Scodræ in Dalmatia, siue Scutari, Episcopus, Abbas sancti Spiritus prope Calathanizettam, Guilielmi Raymundi Episcopi Syracusani Vicarius generalis, Netum profectus, quæ Pontifex mandarat executus est, vt ipse in publicis actis, quæ tunc confici curauit, extantq; loco citato apud Wadingum, testatur, atque hæc inter cetera habet: Volentes mandatis Apostolicis, prout tenemur, humiliter obedire, pro executione prædicti rescripti Apostolici, præsentatos nobis nonnullos testes, de mandato Dalmatij tunc Episcopi Syracusani similiter, & fideliter receptos, [hic vetera de miraculis testimonia examinat,] numero supra quinquaginta ab annis triginta supra, diligenter inspeximus, & recognoscere volentes reperimus ipsos fide dignissimos deposuisse de vitæ sanctitate prȩfati Corradi, & de innumeris miraculis, eisque diuersis, quæ per eius merita & intercessiones dignatus est Saluator noster Iesus Christus operari, ab annis tunc numeratis, vt plurimum sexaginta, nunc vero nonaginta. Addimus etiam quod præfatos testes pro maiori parte tunc in senectute, nos vero in pueritia constituti recte cognouimus, Christianos scilicet & Deum timentes, qui nullo pacto, nullaque ratione vel caussa, testimonia sua nisi vera & certissima perhibuissent. Attamen vt rem omnem exploratissimam haberemus, nec aliqua forte dubietatis suspicio quacumque ex parte oriretur; mandauimus vt aliquot alij denuo testes reciperentur, [alia de recentioribus recipit:] qui deponerent de miraculis recentioribus in hoc tempore sanctitatem ipsius Corradi approbantibus, vt quemadmodum ab antiquis & supra tricesimum annum, ita & a modernis hominibus, eisque viuentibus, miracula, vitam & sanctitatem ipsius Corradi declarantia, experiremur. Oblati sunt nobis multi testes & quasi innumerabiles, ex quibus septem tantum delegimus, qui testimonia in scriptis perhibuerunt, quid miracula euidentissima, intercedente in dictum deuotione, in suis propriis personis experti sunt, qui magnam & mirabilem diuersarum ægritudinum sanitatem a Redēptore nostro Iesu Christo, mediantibus dicti Corradi meritis & intercessionibus, receperunt.

[11] Hæc omnia agnoscentes, noluimus in hac re diutius immorari: voluimus tandem veritati, eique manifestissimæ, obuiare, ne calumniatores potius quam veritatis inquisitores videremur. Cognouimus, vidimus, & ipsa experientia perspeximus vitæ sanctimoniam, virtutem & prærogatiuam tanti viri. [Netinos temere eum colere ausos absoluit:] Vnde mandata Apostolica prosequi volentes, ac non minus voluimus, quæ debemus, ciues, incolas & habitatores huius Ingeniosæ ciuitatis Neti in maiori ecclesia S. Nicolai congregatos, ae eorum singulos vtriusque sexus, qui sine auctoritate Sedis Apostolicæ corpus eiusdem Corradi, licet Beati, venerantes, in censuras Ecclesiasticas incidissent, ab omnibus huiusmodi excessibus auctoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, in forma Ecclesiæ consueta absoluimus.

[12] Exinde cum Clero & populo processionaliter ad capsam, in qua corpus ipsius Conradi supra centesimum & sexagesimum annum repositum fuerat, accedentes, [e capsa diffuso odore,] capsam ipsam aperiri iussimus: qua reserata, tanta odoris fragrantia per totum templum illud diffusa est, vt omnium aromatum odoramenta ibi recondita viderentur. Vidimus & manibus nostris contrectauimus, caput & brachium vnum dumtaxat a corpore separatum (quod quidem brachium theca argentea coopertum, [corpus post annos 164 carne vestitum reperit,] in eius honorem populo ostendi religiose consueuerat) reliquum vero corpus, cum ceteris membris suis integris ad inuicem cohærentibus & annexis, carne vestitum a die depositionis & obitus ipsius Conradi supra centesimum & sexagesimum annum, vt superius dictum est. Has itaque beatas reliquias, in eadem capsa iterum reconditas, cum Clero & omni populo processionaliter efferri iussimus, & honorifice conduci ad templum sacratissimi Crucifixi: [iubet circumferri in supplicatione, in qua sanati herniosi:] vbi Saluator noster Iesus Christus miracula euidentissima ostendere dignatus est. Nam nonnulli, qui fracturas & viscerum dissolutiones in inguine patiebantur, sub capsa reliquiarum deuote orantes, statim sanitatum beneficia receperant.

[13] Nos itaque Apostolica auctoritate, qua in hac parte fungimur, tam ipsis habitatoribus prælibatæ ciuitatis Neti, quam omnibus quibuscumque aliis Christi fidelibus vtriusque sexus, vt eumdem B. Conradum, prout ceteros Beatos Confessores nondum canonizatos, venerari, illiusque festum die XIX mensis Februarij, in quo die hinc migrauit ad Dominum, [coli vt Beatū permittit 19 Feb.] per nos deputatum celebrare, & omnia & singula alia in præmissis & circa præmissa necessaria, seu quomodolibet opportuna, facere libere & licite possint & valeant, licentiam & facultatem perpetuo concessimus: ac etiam quod dictum beatum corpus efferri & processionaliter per ciuitatem ipsam Neti conduci possit, [& in supplicatione gestari:] quandocumque & quotiescumque necessarium seu opportunum Vicario cum Clero, & Magistratui cum populo ciuitatis ipsius pro tempore videbitur. Non obstantibus &c. Datum in ciuitate Ingeniosa Neti, in domo nostræ solitæ habitationis, XXVIII die mensis Augusti, III Indict. ⅭⅠƆⅠƆXV. Partem huius diplomatis recitat ex Wadingo Odoricus Raynaldus. De miraculis in supplicatione factis prolixius agit Petrusmaria Campus cap. 14.

[14] Hoc tempore tumulo inscripti versus videntur, quos pag. 214 recitat Pirrus:

Conradi sacrum est, quod conspicis, [inscripti tunc an. 1515 tumulo versus.] ossaque eodē
      Hoc veneranda viri contumulata loco.
Ter centum lustris iam se cumulauerat annus
      Terdenus, fuit his bis quoque iuncta seges.

Anni quippe mille quingenti penultimo versu indicantur, quindecim vltimo. Anno ⅭⅠƆⅠƆXV permissa eius veneratio, & publice circumlatæ reliquiæ.

§ III B. Conradi miracula an. ⅭⅠƆⅠƆXVI. Eius cultus Siculis omnibus permissus a Pavlo III. Minorum toti Ordini ab Vrbano VIII.

[15] Qvæ deinceps euenerint, breuiter perstringit Wadingus nu. 32. Propter has litteras, anno sequenti, die prædicto mensis Februarij, solennitas B. Conradi peracta est summo omnium applausu & debita magnificentia. Circumductæ etiam per vniuersam vrbem sacræ eius reliquiæ, occurrentibus vbique infirmis vel male affectis. [19 Febr. 1516 sanati in supplicatione, surda, 2 paralytici:] In ecclesia S. Claræ surda vt audiret effecit. In templo S. Michaëlis paralyticam sanauit. Prope ædem S. Petri Martyris, virum Hyblensem semimortuum, membrorum vsu destitutum, sanitati restituit: in ipsa æde, corruente ob populi multitudinem pariete, & sepultis sub rudere plurimis, [e muri ruina erepti: loquela adepta:] nullus læsus est. In S. Francisci, muto loquelam reddidit, & mulieri dysenteria laboranti salutem. Ad Christi Crucifixi fanum, detecto deuoto Crucis simulachro, omnes qui aderant herniosi, paralytici, muti, surdi, aliisque morbis afflicti, conualuerunt, [plurimi ægri sanati.] ingenti omnium stupore.

[16] Illud peculiare & mirum, quod dum e templo S. Petri Noui, [Reliquiæ immobiles,] ad S. Petri Martyris sacrum corpus efferretur, præ foribus cuiusdam vetulæ ita inualescebat pondus, vt deponi oportuerit, nec illinc dimoueri potuerit, donec, stupescentibus omnibus ad rei nouitatem, exiliit in medium muliercula, & Episcopo tradidit baculum, dicens: Forte hoc suum pignus B. Conradus reposcit. Hic illius baculus erat. Obtinuit, [donec iis additus Sancti baculus:] nescio qua sorte, meus atauus: eius filius, genitorque meus magni semper fecerunt: infirmis apponebant, qui statim bene habebant. Me quidem nunc iudicat indignam, quæ tantam apud me rem habeam: vobis itaque cum corpore custodiendam consigno. Non fefellit eam opinio: apposito namque baculo ad loculum, ita leuitare cœpit, qui antea grauitabat, vt facile potuerit efferri.

[17] Hoc miraculo commoti, vel potius territi, qui fasciolas, vel sphærulas precarias beati viri habebant, [rosarium item prolatā & alia.] ad Episcopum detulerunt, quæ in eadem ecclesia religiose seruantur. Tandem reductum corpus in templum S. Nicolai, pulchro & magnifico sacello in sui honorem extructo conditum est, in sepulchro deaurato & capsa argentea. Hactenus Wadingus: quæ omnia fusius, & perquam eleganter, Italice descripta a Petromaria Campo.

[18] Pergit idem Wadingus nu. 33. Crescente in dies erga eum totius populi Siculi deuotione, visum est Magistratui Netino mittere ad Paulum III legatum, qui peteret, vt vbique extra ciuitatem Netinam & diœcesim Syracusanam, ad quas eius cultus diplomate Leonis videbatur restringi, liceret ei honores beati Confessoris indicere. [Romæ hernia reliquiis eius sanata:] Id obtinuit legatus, præuio miraculo: nam cum suam legationem & desiderium exponeret cuidam Comiti, Pontificis familiari, isque audiret beati viri virtutem in herniosis curandis; impense commendauit ei filium suum eodem malo laborantem, admotisque reliquiis vestis Conradi puerulo, sanum extemplo recepit. Iuuit hic egitque caussam apud Pontificem relato miraculo, qui libenter eius cultum ad reliquos Siculos extendit. Petrusmaria Campus, non reliquias vestis B: Conradi admotas puero scribit, sed panni particulam, membrorum sancti viri attactu sacratam.

[19] Recitat Wadingus Pauli III litteras, quibus indulsit, vt extra dictum oppidum, [permissa toti Siciliæ eius veneratio a Paulo 3,] ac ciuitatem & diœcesim Syracusanam, in quibusuis ciuitatibus, oppidis & terris commorantibus, eumdem Conradum de cetero venerari, illiusque festum celebrare liceret; eius rei declaratione commißa Episcopi Syracusani Vicario generali. Ex iisdem litteris constat, legatum, qui eam facultatem a Pontifice impetrauit, fuisse Sanctorium de Monaco, Abbatem monasterij della Venia Ord. S. Benedicti Messanensis diœcesis, tum in vrbe Netina commorantem. Datæ erant Pauli III litteræ Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ ⅭⅠƆⅠƆXLIV III Cal. Nouemb. pontificatus eius anno X. Permisso vbique in Sicilia eius cultu, inquit nu. 35 Wadingus, aræ multæ, sacella, & integra templa in eius honorem erecta sunt, celebreque per omnes ciuitates & oppida eius nomen euasit.

[20] Tandem hac nostra ætate, ait idem scriptor, crebrescentibus adhuc miraculis, [toti Ordini Minorū ab Vrbano 8.] & intercedentibus Generali & religiosis Patribus Capucinis, Vrbanus VIII omnibus S. Francisci sectatoribus, vbique existentibus, facultatem tribuit Officium & Missam in eius honorem recitandi. Exhibet pontificium diploma idem Wadingus, datum Romæ apud S. Mariam maiorem sub annulo Piscatoris die XII Septembris ⅭⅠƆⅠƆCXXV, pontificatus eius anno tertio. In eo Sanctus Conradus perpetuo appellatur, [datus ei titulus Sancti,] decerniturque vt de eodem S. Conrado, die eius festo, ab omnibus & singulis Ordinis Minorum S. Francisci religiosis vbique existentibus Officium sub ritu semiduplici de communi vnius Confessoris non Pontificis, iuxta Rubricas Breuiarij Romani, recitari libere & licite possit. Obseruat Arturus a Monasterio, Lectiones secundi Nocturni (quod nulli alteri Beatorum eiusdem Seraphici instituti accidit) proprias eum habere, ex ipso Sanctorum Ecclesiæ Placentinæ Ordinario. In Officiis propriis Ordinis Minorum excusis ad XIX Februarij, annotatur: In festo S. Conradi Confessoris Placentini. Semiduplex. Dein subiungitur oratio Adesto. Lectiones secundi nocturni propriæ.

[21] Et vero pridem ante Vrbani VIII pontificatum vbique in Sicilia extabant imagines apposito Sancti titulo, neque coërceri populi erga eum religio poterat, [vti pridem in Sicilia:] vt Beati compellatione esset contenta. Et acceßit conniuentia Sedis Apostolicæ, vt scribit cap. 15 Petrusmaria: [sacella ei posita & aræ,] vbi quam plurima enumerat templa, sacella, altaria sub eius nomine erecta, non modo Neti atque in circumsita regione, sed & Syracusis, in arce promontorij Pachyni, quod nunc Capo Passaro vocant: Catanæ item, Panormi, [imagines vbique:] Agrigenti, atque in aliis vrbibus. In agro autem Netino vix templum vllum esse, vix domum in ipsa vrbe, vbi non eius aliqua effigies spectetur. [Indulgētiæ eius festo,] Indulgentiæ quoque a Clemente VIII & Paulo V variis temporibus ad B. Conradi honorem concessæ Netinis, Syracusanis, Panormitanis, vti idem memorat Campus cap. 15.

[22] Qua vero lætitia ac splendore, vtraque eius solennitas Neti celebretur, cap. 16 fuse describit: qui concursus eo fiat populorum, [quod immensa lætitia agitur.] quæ magnificentia sit pietasq; & ordo supplicationis, quæ per octo dies ciuium alacritas, qui musicorum instrumentorum sonitus, quæ in compitis florum copia, per noctem ignes, in templis suffitus, aliaque religiosæ lætitiæ argumenta: illudque addit, nescio an alibi vsurpatum, per totum mensem vtrūque, in quem illa celebritas incidit, Februarium nempe & Augustum, quotidie hora secunda noctis totius vrbis campanas pulsari, intereaq; varia explodi bellica tormenta, ad publicam excitandam pietatem ac lætitiam.

§ IV B. Conradi celebritas Placentiæ. Eius illic & alibi Reliquiæ.

[23] Impenduntur & Placentiæ in patria sua B. Conrado, qui debentur Cælitibus, honores, etsi serius, quam vbi obierat, decreti. Motus fama eorum quæ gererentur in Sicilia Claudius Rangonius Antistes Placentinus, [Placentia quoque officio Ecclesiastico honoratur,] a Paulo V Pontifice Maximo impetrauit, vt ciuem suum anniuersaria celebritate venerari Placentinis fas esset, officio proprio, quod sacra Rituum congregatio approbauit. Id cum ignorarent Netinorum Magistratus, tamen vt sui Patroni alibi quoque, atque ibi præsertim vnde ad ipsos olim aduenerat, honores propagarent, Vincentij Littaræ Conradiada VIII Nouembris anni ⅭⅠƆⅠƆCX, ad Senatum Placentinum, ac Ranuccium Farnesium Ducem, necnon ad Episcopum misere. Serius allatæ ternæcæ litteræ sunt, mense nimirum Aprili anni insequentis. Eas recitat Campus, quasq; humanißime Dux rescripsit die vltimo Aprilis, ac Rangonius Episcopus XI die Maij, Magistratus XIV. Tunc vero certatim illic pingi coloribus atque in æs incidi B. Conradi effigies, [imaginibus; aris,] aræ ac sacella eius nomine erigi. Ea Petrusmaria sub finem capitis vltimi commemorat, seq; tunc ad vulgandam B. Conradi Vitam extimulatum.

[24] Extrui eodem tempore cœptum in basilica Cathedrali magnificum sacellum: quod, cum edita a Campo historia, necdum erat absolutum: Aggressus pium hoc opus vir nobilis eadem qua Conradus stirpe natus, Ioannes Ludouicus Confalonerius, [magnifico sacello,] non modicis in illud, aliaq; eiusmodi religiosa opera factis impensis. Quæ res valuit, vt agnati eius tam qui Mediolani, quam qui Placentiæ habitabant, ad B. Conradum gentilem suum sacris honoribus decorandum excitarentur. Ipse vero Ioannes Ludouicus visus Sancti patrocinio id diuinitus consecutus, vt coniuge mortua, Ecclesiasticum vitæ institutum amplecteretur, ac plane pietati, Conradi quadantenus vestigiis insistens, totum dederet animum.

[25] Panlus V Pontifex Maximus, vti Roccus Pirrus to. 2 pag. 215 scribit, [cui datæ a Pōtifice indulgentiæ:] XIII Ianuarij ⅭⅠƆⅠƆCXIV Indulgentiam concessit iis, qui ecclesiam Cathedralem Placentinam, & in ea sitam Cappellam (quam diximus) S. Conradi, die festo eiusdem, visitarent. Illic quoque, vt idē auctor est Pirrus, manus & pars brachij eiusdem Diui Conradi, quod Neti in thecis argenteis asseruabatur, maxima colitur pietate. Id sacrum donum, [eo missæ aliquæ reliquiæ:] Pontificis permissu, elargitus est Senatus Netinus anno Sal. ⅭⅠƆⅠƆCXVI Sereniss. Principi Duci Parmensi.

[26] Erat enim Neti brachium manusq; auulsa pridem a corpore. Quod ita Pirrus idem pag. 181 testatur: Dalmatius Episcopus Syracusanus, inquit, auctoritate Apostolica, [Neti olim brachium & manus argenteæ thecæ inclusa] sacrum tumulum B. Conradi magno cum religionis ac pietatis sensu aperuit, & sacrum cadauer, post annos CXXXIV a die obitus, integrum omnique ex parte illæsum, magnaque odoris cælestis suauitate respersum, inuenit. Tunc permisit Antonio Caruso, Spacafurni oppidi Domino, vt brachium integrum cum manu eiusdem Sancti argenteis thecis includeret, pro Ecclesia Netina, vt adhuc visitur. Id paullo accuratius narrat Littara de rebus Netinis pag. 129 in hunc modum: Hoc eodem anno, ⅭⅠƆCCCCLXXXV, Antonius Carusius, Dominus Inspicæ fundi, Nicolai filius, & Antonij, qui sub Alphonso floruit, nepos, ex Diui Conradi brachij contactu, admouēte loco affecto reliquias Presbytero Antonio Mineo, [a quodam renum doloribus liberato:] ex renum dolore statim conualuit. Vnde sanitatem consecutus hilari omnium iubilo, & brachium & manum, prout hodie visuntur, argenteis thecis mandauit includenda. Hæc ex maioris Ecclesiæ scripturis collegimus. Hactenus Littara.

[27] Hinc superius § 2, nu. 12 ex confectis ab Iacobo Humana Episcopo Scutarensi actis relatum est, cum is arcam, in qua reconditum B. Conradi corpus erat, anno ⅭⅠƆⅠƆXV aperuit, deprehendisse, ab eo caput & brachium vnum abesse. Hoc nempe seorsim argenteæ thecæ inclusum antea erat. Caput vero Molfettæ in Apulia seruari dicitur, hermæ argenteæ impositum. [caput Molfettæ,] Ita qui supra Pirrus: In Apulia etiam vrbe Malfetta, magnifice colitur Tutelaris & Protectoris nomine. Neque frustra hoc titulo gaudet, dum semel ciuitatem ab hostiū Gallorum irruptione, super muros apparens, liberauit: & sæpe aquæ penuria laborantibus copiosam pluuiam emisit. Illuc furto allatum sacrum caput magna in veneratione habetur. Eadem alij tradunt scriptores. [aut forte alterius S. Conradi.] Sed sunt, qui non hunc Netinum Conradum coli illic scribant, sed alium, natione Gallum: qui eodem tractu vitam anachoriticam egerit. Nos nulla adhuc Molfettana monumenta vidimus, vnde certi quidquam statuere valeamus.

[28] Auolæ quoque, siue Auulæ, (quod oppidum est Marchionatus titulo insigne sub ditione Ducis Terrænouæ, Hybla a Littara & aliis, [Auolæ sacellum cū reliquiis,] vt infra dicemus, appellatum) sacellum est S. Conradi titulo, intra ecclesiam S. Ioannis, vti autor est Campus. Illic sodalitas constituta hominum laicorum, qui statuam Sancti ac reliquias nonnullas in supplicatione, die eius solenni, deportant: quando plurima euenire solent miracula, præsertim in herniosorum curatione, quorum qui adhuc ætate infirma sunt vt pedibus prosequi supplicationem non poßint, ij pone eam statuam in alio feretro considentes gestantur, [ad quas fiunt miracula.] donec quam expetunt sanitatem adepti sint, vti mox dicemus apud Netinos fieri.

[29] Panormi etiam, inquit Pirrus, in sacello sodalitatis D. Conradi, [Panormi reliquiæ,] in ædicula eiusdem, S. Mariæ de Angelis Minorum obseruantium, & apud me, coluntur insignes ex armo eiusdem reliquiæ: quas habita a Pontif. Max. facultate transtulit elargitusque est Marchio Villenæ Prorex Siciliæ. Hæc Pirrus. At Petrusmaria Campus cap. 15 pag. 126 scribit, Panormi in regione cui a Calza nomen, vico Vetrera dicto, egregiam S. Conradi ædem spectari, inq; ea constitutam sodalitatem laicorum, qui Equites Crucis S. Conradi appellantur. Ab his magno splendore ac religione circumgestari S. Conradi reliquias, [eo allatæ anno 1608.] & non rara per eas fieri miracula. Idem pag. 137 scribit Proregem illum, qui Panormum eas reliquias attulit, cum Netum venisset, iußisse sibi sacram reliquiarum thecam aperiri, vnde suauißimus iterū odor expirauit: dein pro auctoritate sumpsisse sibi ex ea reliquias aliquas, asserentem id sibi a Pontifice Maximo concessum: earum reliquiarū partem sodalibus illis Parnomitanis dedisse, partem in Hispaniam asportasse. Ob eiusmodi damna non temere proferri thecam eam, nedum reserari, nisi fortaßis quispiam magni nominis Princeps id postulet: sed tunc attenta custodia caueri, ne surripi quidquam poßit.

[30] Est ea arca ex puro argento, longitudine quæ corpus proceri hominis (qualis Conradus fuit) capere valeat, [Neti corpus in magna argentea theca gestatur in supplicatione,] insigni artificio elaborata, XII Apostolorum per latera dispositis statuis. Eam in supplicatione gestant sacris vestibus amicti Sacerdotes: sequuntur Magistratus aliiq; viri illustres, tedas manibus tenentes. Pone aliud subit feretrum, seu machina lignea ablonga, splendide ornata, ac tribus gradibus distincta: quorum in medio stat columella, supra quam brachium B. Conradi argentea in theca erectum, [& aliæ reliquiæ seorsum:] tum Diui eiusdem scipio ac precatorij globuli. Circum in gradibus ægri, præsertim hernia laborantes, pueruli consident, tanto numero, at subinde XL hominibus, atque etiam pluribus, opus sit, qui machinam baiulent. Accurate prius a medicis visitantur herniosi illi pueri, ne cui fraudi sit locus. Quia vero supplicatio certis stationibus interpolatur, siue in templa ingrediendo, siue ad ædes consistendo, quas olim familiares B. Conradi inhabitarunt, vbi ita feretrum ingrauescit, vt moueri loco non poßit; tunc ex eo deponunt puerulos complures, in recuperatæ sanitatis argumentum suaui sopore oppressos. Alij quoque infirmi, dum propius ad sacram arcam accedunt, exoptatam valetudinem adepti, [innumeri tunc sanātur.] in gratiarum actionem prorumpunt. Aliorum hoc euentu excitatur fiducia. Noui identidem oblati a parentibus infirmi pueri machinæ imponuntur, pari successu: adeo vt die illo ac septem consequentibus centeni quandoque sanitati restituantur.

§ V Illustria aliquot B. Conradi miracula.

[31] Qvis ergo recensere miracula omnia poßit, quæ, vt dictum, fere sine numero eueniunt? Perstringit obiter nonnulla Campus, quæ persequi in tanta copia vix fuerit operæ pretium. Tria tamen minime omittenda censuimus. Primum mense Februario ⅭⅠƆⅠƆCXII contigit. Monacha erat Neti in cœnobio Montis-Virginis, instituti Cisterciensis, Lucia, [energumenæ duæ ad eius reliquias liberatæ:] Baronissæ Formicæ filia, neptis Dalmatij, Secreti Syracusani, (ita Quæstorem Regium vocant) quæ iam annum ab insidente eam malo dæmone diris modis vexabatur. Is quodam die per os puellæ edixit, non vereri se ne inde pelleretur, nisi forsan ab senecione Placentino, Conrado Eremita. Obtestati sunt Antistitem Syracusanum amici, vt vel monachæ potestatem faceret ad B. Conradi tumulum in S. Nicolai ædem eundi, vel eius reliquias sineret ad eam apportari. Nam & aliquot ante annis matronam quamdam, cum e Brutiis Netum venisset, fuisse a pluribus malignis spiritibus liberatam. Neutrum conceßit Antistes, hortatus, vt, a qua non longe abessent, solennitatem Februarij mensis expectarent: tunc enim in parochiales ac religiosorum ecclesias inductum iri de more sacram thecam, quæ mense Augusto ab ingentem æstum non nisi in ædem Sancti Crucifixi infertur. Cum igitur die XIX Februarij adducta in dictarum sanctimonialium ædem sacra esset theca, cœpit horrendum in modum vociferari ac debacchari, & diras in B. Conradum vomere dæmon: sed Mariano Laurentio Canonico, ac Petro Sero mouasterij Confessario, sacris exorcismis eum exagitantibus, Sanctiq; Conradi ingeminantibus nomen, eam solo afflixit, ac semianimem reliquit. Quæ post paullo libera & incolumis surrexit, Deoq; & Sancto sospitatori suo Conrado gratias egit.

[32] Non multis annis ante venerat Netum Neapolitanus quidam, stipem vnde victitaret vicatim mendicans, [mendicus enormi hernia laborans:] sed adeo enormi pressus hernia, vt ad terram vsque intestina defluerent: quæ proinde ingenti muli cinctura substringere, ad collum alligata, cogebatur, non sine magno cruciatu & incedendi difficultate. Sacerdos quidam, cum non longe abesset a basilica S. Nicolai, cui & tunc seruiebat, ærumnosum illum hominem conspicatus, motusq; commiseratione, Veni, inquit, & templum hoc mecum ingredere, ac firma fide S. Conradum inuoca, cuius, hic exuuiæ asseruātur plurimis claræ miraculis, ac præsertim incommodi, quo affligeris, curatione. Is vero ingenti hausta fiducia ad Diui altare acceßit, sumpsit ex vna lampadum, quæ ante illud pendent, oleum, eoq; ægras partes illeuit, ac simul impensissimis precibus, atque vberibus lacrymis S. Conradum non exiguo temporis spatio exorauit, vt sibi a Deo sanitatem impetraret. Cum subito omni malo leuatus, alta voce exclamat: Misericordia, misericordia. Eo clamore exciti qui in sacrario erant cum Sacerdote salutaris consilij auctore, accurrunt, hominem sanum reperiunt, Deo gratias & Sancto persoluunt. Didita per vrbem fama, req; explorata, pulsatæ campanæ, displosa in lætitiæ argumentum bellica tormenta.

[33] Postremum ad terrorem simul ac fiduciam valet prodigium. Visitur Neti in vico Sartorum antiquissima S. Conradi effigies, quæ viuum eius vultum apte satis referre creditur, [aleator lāpadem ad eius imaginem accensam aufert.] in muro efformata ad latus officinæ viri illius, cuius olim filium Crucis signo ab hernia sanarat, vt in Vita cap. 2 nu. 9 narratur. Ante eam effigiem lampas noctu lucebat. Cum ergo haud inde procul inter publicos excubitores Hispanus, noctu alea cum quopiam commilitone suo ludens, fauere sibi fortunam videret, sed candelam fere absumptam, neque vspiam patere officinā, vnde aliam emeret; lucri tamen prosequendi cupidus, ad lampadem, quam diximus, aduolat, indeq; abstrahit, facto sacrilego impia dicta adiiciens: Quid, inquit; nunc opus seni isti lumine accenso? Tantumdem absque eo videbit, ac modo videt. Ita lampadem aufert, & ad vigiliarum atrium deportat, lusumq; prosequitur. Cuius scelus mox graui pœna expiauit Numen, docuitq; in eo alios, quanta non suo solum nomini, sed Sanctorum quoque imaginibus debeatur reuerentia. [mox hernia periculosa punitus,] Versa primum ludi fortuna, non solum quod lucratus erat, sed quidquid antea in loculis nummorum habuerat, amisit. Domum postea reuersus in lectum se ad capiendam quietem coniecit. At medio in in somno rupti illi ramices, tanta vehementia ac cruciatu, vt non solum expergisceretur, sed, cum in momenta malum, ingrauesceret, mortem sibi imminere existimaret. Exciti amici ac vicini ad hominem accurrunt. Inter eos simplex quædam muliercula, Opem, inquit, S. Conradi implora. Quis ille, ait miles, Conradus? Protector, inquit illa, vrbis nostræ plurimis clarus miraculis, in curando præsertim, quod tu nunc pateris, incommodo. In maiori vrbis basilica eius corpus asseruatur. Ipsius est & illa imago grandæui eremitæ, quam sæpe vidisse te arbitror, ad vicum Sartorum, ante quam accendi noctu lampas solet. Eum si religiose inuocaris, [eius ope sanatur,] consequere optatum remedium. Sensit homo, cur id sibi inflictum a Deo esset vulnus. Sanctum summa demißione orauit veniam iniuriæ, quam eius imagini noctu irrogarat: vota addidit, atque integram sanitatem recuperauit, ac deinceps eximius S. Conradi cultor fuit: quamdiuq; Neti in præsidio fuit, frequens adibat, cui iniuriam fecerat, Diui effigiem, [ac deinceps sedulo eum honorat.] floribusq; & cereis honorabat, ac locum, qui ante eam erat, verrebat, nec sinebat illic immunditiei quidquam esse, aut quod alioqui imaginem visentibus ac venerantibus obstaret. Atque ista ex prolixiore Petrimariæ Campi historia sumpta sufficiant.

VITA
auctore Vincentio Littara.

Conradus Eremita, Neti in Sicilia, et Placentiae in Italia (B.)

Avctore vinc. Littara.

AVCTORIS DEDICATORIA EPISTOLA.

Vincentius Littara Illustri viro Carolo Iauanti, Buxelli, Saccollini, Ciarramij & Planæ fœudorum Domino S. P. D.

Innatam esse omnibus animis religiosam pietatem, quæ & Deum præ ceteris colere, [Carolo Iauanti,] & Diuos Dei gloriam adeptos venerari doceret, summi Philosophi & Theologi tradidere. Hæc autem inter alia tuarum virtutum genera ita in te firmiter insedit, vt euidentissimos pij cordis produxerit effectus. Namque (vt alia omittam) in excolenda B. Conradi nostri Patroni solennitate ita officiosum te semper præstitisti, [viro pio,] ita pro eius celebritate adhuc laboras, vt non modo popularem auram, (quod vulgare quidem est, licet & debitum virtuti officium) verum etiam efficacissimum Diuorum patrocinium tibi comparaueris: quod cum in fortunarum prosperitate, tum in summi boni fruitione tibi profuturum speramus. Inter cetera autem, [expetitam vitæ S. Cōradi epitomen Latinam] quæ ad recolendam Diui Conradi memoriam pertinent, hæc tua fuit cura, vt tota eius historia breuissimo compendio Latinis litteris mandaretur: vt cum opus esset, citra stomachum ab omnibus, præsertim a concionatoribus, percurreretur. Nam cum multa edita fuerint hac de re opuscula, nullum tamen adhuc exstat, quod, & sermonis elegantia & styli breuitate, tanto viro dignum haberetur. Quamobrem equidem iam diu tibi inseruire cupidus, & si primo æque respondere non confido, secundum tamen pro viribus adeptum esse arbitror. Effeci enim, vt desideratum illud enchiridion haberetur, vt summatim omnia Conradi gesta ex fidelissimis exemplaribus excepta, Romano idiomate ac mediocri dicendi genere concluderem; maius quidem, & a heroicum opus editurus, si & tua voluntas accederet, & Diui Conradi adminiculum omnia improborum impedimenta succideret. [dicat Auctor.] Accipe igitur nunc tui Littaræ munusculum, nulli alij, quam tibi aptius dicandum, cuius gratia conditum est, certissimum meæ in te obseruantiæ, & tuæ in Netinorum Patronum pietatis, argumentum. Vale, Panormi, Cal. Sextilis.

[Annotatum]

a Editum id anno 1608 post obitum Auctoris. vt antea ex Petromaria Campo indicauimus, annotationibus & lectionum varietatibus in margine ab auctore scriptis, ac argumentis in singulos libros nuper additis, illustratum. Id nos necdum vidimus.

CAPVT I.
S. Conradi conuersionis occasio, secessus, in Siciliam iter.

[1] Conradus, miles Placentinus, a genere nobilis, ob venatum, cuius mira capiebatur voluptate, terrenis opibus exspoliatus ad cælestes comparandas omnem operam adhibuit. Accidit enim, [Conradus venator] vt magno rerum apparatu feras insecutus, quod in siluas, & saltus vepribus obsitos, incolumes confugetent, aliquando voti compos effici non posset. Id igitur loci flammis aperiendum iussit. [ferarū latebras incendit cum grandi damno:] At ignis modicis initiis in tantum ventorum impetu creuit incendium, vt latius, quam vt extingui ad libitum valeret, omnia combusserit. Latenter & pauide reditur in vrbem: quo non longe post crematorum nemorum nuntius sequitur.

[2] Ij, quibus illatum fuerat damnum, a b ciuitatis Gubernatore satellites exorant, per quos repertum incendij auctorem in vincula coniicerent: nec quemquam, præter infimæ plebis homunculum, forte obuium habent: increpant, trepidantem arripiunt, & ei iam metu obmutescenti iniectæ flammæ crimen impingunt. [quemdam ideo morte addictum] Ad quæstionem vero ductus, scelus, cuius erat innocens, vel ex certa nequitia patrasse confitetur. Nec mora: patibulo damnatus trahebatur ad supplicium.

[3] At Deus, qui iustis non deest, Conradi conscientiam momordit: qui, audito infelicis hominis euentu, [liberat,] illum a carnificū manu audacter liberat, domi seruat, lictoresque dimittit, qui dicerent culpam alieno casu commissam insontis nece non expiandam. [& factū a se fatetur,] Quod & ab Imperatoris Vicario accersitus, vltro professus est, asserens non dolo, sed venationis desiderio adductum in tale, nec opinatum, malum incidisse: adeoque dicendo apposite sapienter se habuit, vt, quod imprudentiæ peccasset, condonarent, quod autem illato damno se satisfacturum polliceretur, admiserint. Quod & toti populo, cui suis virtutibus erat gratissimus, fuit iucundum. [ac damna sarcit:] Tum aperit c vxori, fæminæ tanto viro dignæ, consilium: quæ vel suam illi dotem ad resarciendam hominum pauperiem libenter obtulit: postero igitur die omnibus æque persoluit.

[4] Nec multo post, considerata mundi vanitate, totum se Dei obsequio (quod singulare est Christianorum munus) mancipandum statuit exorat igitur a coniuge, vt conceptam pietatem exequi permitteretur. Illa perinde ac vir pia, eiusdem cōsensu d monialium instituta professa, opibusq; tum læsis, tum monasterio distributis, [imitante eū coniuge] virum forti animo dimittit. Qui noctu patriam & necessarios destituens solus & tenuis egreditur: in quemdamque e locū receptus est, vbi pij viri diuino cultui seorsum a mundi pompa vacabant. Ibi habitu Religiosorum, qui Diui Francisci Tertiarij dicuntur, [seculum relinquit:] indutus, f sanctissimis vitæ præceptis imbuitur.

[5] Loco vero ob patriæ propinquitatem dimisso, [it Romam:] g Romam contendit, h sacras ædes visitat: inde profectus, Ligustica naui i Panormum appulit. Ibi de Siculorum probitate cognoscens, Netinæ Vallis populos, Netinosque ciues ceteris & pietate & caritate prȩstare audiuit. [inde in Siciliam:] Huc ergo concessit: sed in ipso statim agri Netini limite, k Palatiolum prætergressus, contraria verbis opera experitur. [male acceptus a pastoribus,] Nam viæ labore fessus in vicino ouili refectum iri sperabat. l Sed rustica & immanis pastorum impietas moleste viri aduentum tulit. Quamobrem iniuriæ cedens a loco diuertitur: & quāuis canes illi irritauerint, illæsus tamen Netum vsque m peruenit.

[6] In Diui Martini xenodochio hospitatus, eleemosynas mendicabat: donec Ioannis Menei opera, seorsum a turba quiescere cupiens, Gulielmo Buccherio commendatur. [Neti apud virū pium viuit,] Fuerat hic quidem robustis viribus, quemadmodum postea mira sanctitate, & Friderico n Siculorum Regi, cuius equo aper insultabat, opem laturus, a truculenta fera rostro percussus est, vt elum bis & pene exanimis corruerit. A Rege demum benigne omnia pollicente, domunculas in superiori Netinæ vrbis ingressu, in quas peregrinos libenter excepit, obtinuit. Hic Conradus aliquot annis, omnibus iucundus, licet inflatis quibusdam odiosus, commoratur. Namque Petrus Gulielmi filius, [quibusdā exosus.] qui hoc vnum pietatis habebat, quod claudum parentem aleret & viseret, ægre ferebat illum dulcissimo Conradi alloquio captum apud hospitem diuersitare.o

[Annotata]

a Gente Confaloneria, vt plerique tradunt, vel Landina, vt alij volunt: forte vtraque, paterno nimirum maternoq; genere.

b Galeatium Vice comitem fuisse Campus scribit, qui anno 1313 Placentiam gubernandam suscepit.

c Euphrosynam vocat VVaddingus, Nestoris Laudensis viri filiam. Quæ nomina Campus quoque in sui operis editione expresserat: sed induxit in exemplari ad nos misso, ratus forsan ab auctore Conradiados, quem potissimum sequi videtur, libertate poëtica, excogitata.

d S. Claræ, vt ab antiquo traditum fama, inquit Campus: additq; iniectam ei a dæmone cogitationem, vt potius peregrinantem maritum sequeretur. Ea discussa tentatione, ipsummet Conradum vereri cœpisse, [Tentationes dæmonis, initio conuersionis:] ne inuita, & cum periculo ipsa in religiosum claustrum foret ingressa: tum quæ de se hominum futura essent iudicia: sed diuina virtute hæc tela nequissimi repulisse.

e Is locus olim Coruara, vel Coruolara; dictus, vt Campus scripsit. VVaddingus Gorgolarum vocat.

f Eorum natu maximum, virum sanctum, Conradi prædixisse sociis sanctitatem tradit idem Campus.

g Quia crebro & visebatur a notis, & litteris interpellabatur.

h Multis in itinere petitus insidiis diaboli, primum voce efficta vxoris, quæ se diceret eius desiderio e monasterio egressam esse, & sibi vim ab impuro viatore intentari, ni opem ferret, dein sumpta senis persona ei dæmon occurrit, quærentiq; num mulieris vocem audisset, eadem retulit, [aliæ grauiores:] multa questus de viri temeritate, qui iuuenculam vxorem ita in claustrum compegisset. Oppressus mœrore Conradus, verbis sacræ Scripturæ probare factum nititur: subito disparetveterator. Secuta mox horribilis tempestas, qua conterritus, a via aberrauit, adiissetq; magnum vitæ discrimen, ni fulgure densissimas noctis tenebras discutiente, specum propinquam vidisset, inq; eam se recepisset. Vbi illuxit, ab humanis quibusdam opilionibus reductus est in viam. Ita Campus, ac breuius VVadingus.

i Caietæ conscensa, vt iidem aiunt.

k Multa ei circa Palatiolum terriculamenta a dæmonibus obiecta, quæ narrat Campus cap. 3 pag. 31. Nunc Palatioli in summa est veneratione, ædesq; illi dicata, quæ vulgo Grotta di San Corrado, specus aut crypta S. Conradi, appellatur. Ita Campus pag. 125.

l Receptus erat satis benigne: sed dæmon assumpta viri cuiusdam in eo tractu primarij forma, pastores increpuit, quod illum recepissent, submissum ab hostibus exploratorem, & ferire illam hasta, quam manu gerebat, tentabat, ni sanctus vir ictum declinasset.

m Ductus eo a duobus viris nobilibus Netinis, patre ac filio.

n Fridericus 2, filius Petri Regis Arragoniæ, & Constantiæ, filiæ Manfredi, Rex Siciliæ factus anno 1296, obiit 1336.

o Narrat Petrusmaria Campus, illic habitanti Conrado, a dæmone (qui formam veteris eius famuli assumpserat) redditas litteras velut e patria allatas, [similes iteratæ,] multaq; alia narrata, de statu Placentiæ mutato, vxore e cœnobio egressa, & Laude apud auunculum habitante: sed virum sanctum in vicinam Crucifixi ædem ingressum, dedisse se in preces, & fraudem inimici agnouisse. VVadingus fraudem illam fictarum litterarum, [precibus discussæ.] a Petro Bucherio adornatam scribit. Minus hoc verisimile.

CAPVT II
B. Conradi solitaria vita, miracula, tentationes superatæ.

[7] Cvm vero hominum frequentia ab orationibus auocaretur, a familiaribus Nicolao Vassallo & Bartolo Longo contendit, [secedit in collem,] vt si quam eremum procul ab vrbe scirent, præmonstrarent. Signant illi quosdam a colles, quibus nunc a Diuo Conrado nomen superest, [qui S. Cōradi dictus.] quamuis illius mentis ignari secum mussitarent. Quamobrem a Gulielmo ægre dimissus, recta ad locum nullo præeunte se confert. Vnde vix cibi inopia discedebat. b

[8] Ibi inedia, & orationibus, aliisque monasticæ vitæ perfectionibus, exercebatur: humicubabat, & nunc solo pane, nunc solis herbis vitam alebat. [austere viuit:] Statuit quandoque sexta quaque feria ad c Crucifixum adorandum, cuius celeberrima est apud Netinos imago, in vrbem accedere. Quod vbi primo fecisset, ab Antonio Sessa prandio excipitur. Sed colloquendo Antonius d acerbissimo laterum dolore corripitur: eius tamen, pij conuiuȩ precibus, acerbitate leuatur: [pleurit insanat precibus:] tum solis uncibus contentus, cetera respuit.

[9] Et hinc digressus apud e Malfitaniam, locum olim sartoribus frequentem, amicum reperit, cuius infans herniæ morbo laborabat. Hunc rogatus visit, & Crucis signo sanat: [herniā signo Crucis:] & incognito adhuc miraculo Diui Nicolai templum ingreditur, & mox ad suum domicilium reuertitur, quamuis sanati pueri pater gratias acturus inclamaret.

[10] Nec alia defuere, quibus viri sanctitas magis, atque magis elucesceret. f Misit ad illum Bartolus duo œnophora. At seruus ebriosus alterum sibi abscondit, [absentia & futura reuelat:] altero Conradum donat. Qui fraudis non inscius hominem corripit, & futuri admonet periculi. Nam anguis vasculi orificio inuolutus iuuenem morsurus esset, nisi præmonitus virga tepelleret. fuit hic tantæ rei testis & nuntius.

[11] Eumdem visurus sereno cælo quidam exierat: inter eundum tamen crudelis exorta est tempestas, [periculo diuinitus cognito quēdā eripit:] vt nubilus aër, nimbis & fulminibus fremeret. Cōfugit in antrum, & curis fessus obdormiit. Interim reuelatum est Conrado, virum illum cælesti sagitta periturum. Vnde exorata a Deo venia, locum adiit, adhuc sopitum excitat, g facti admonet, & incolumem domum dimittit.

[12] [a dæmone in præcipitia seductū liberat:] Laurentius Cardus filio mandauit, vt legumina quædam B. Conrado deferret: quem inuidus humani generis hostis conspicatus, ducem se puero ad virum Dei pollicetur: sed, vt sui moris est, super editam & præcipitem rupem inductum deserit, & euanescit. At, dum cœleste implorat auxilium, affuit Dei admonitu Conradus, qui adolescentulum ex altera profundissimæ vallis parte consolatus, mox ex horrendo illo præcipitio eductum sanctis præceptis onerat.

[13] Crebras & h venereas diaboli tentationes, corporis maceratione assiduisque precibus, fortiter vicit. [carnis tentationes superat,] Crebras etiam gulæ blanditias, & lautas epulas edendi allectamenta admirabiliter superauit. i Namque suillæ carnis, pinguis gallinæ, & placentæ caseatæ desiderio ardentissime tentatus, adeo hostiles pugnas elusit, [& gulæ:] vt munuscula ab amicis impetrata non prius attingeret, quam diu derelicta, & vermibus scatentia, ipsemet sensus abhorreret: vnde vesana illa esuries facillime abigeretur.

[14] Cumque præcoces fici maturescerent, suarum manuum fructus iam degustare incessanter appetit: quare appetitum domiturus, deposita tunica, [ob has se in spinis volutat:] tamdiu nudos artus vepribus & rubetis volutat, donec fluente sanguine edendi æstus deferuesceret. Quod vbi dæmon opinione maius vidit, non dissimulanter opprobriis & conuiciis beatum virum lacessebat. Ille vero deuictis certaminibus, gratias Deo victoriæ auctori agebat. Interim Petrus Buccherius Gulielmi filius frigoris morbo k corripitur, & a Patre ad Conradum missus, pristinæ sanitati restituitur.

[15] [febres sanat: absentia cognoscit:] Petiit aliquando a Nicolao Vassallo veteri amico casei formam, quam filio, qui primus a B. Conrado in Baptismate susceptus, Conradi nomine inter Netinos appellabatur, ferendam iussit: quamuis vxor reluctata integram mittendam negaret. Vbi vero Conradus Conradum reperit, [iurgia cauet:] sanctus ille senex dimidiatum caseum, quod inuita matre daretur, remisit, quamuis puer abnegaret: quicquid enim iurgij inter parentes ortum fuerat, se præsciisse ostendit.

[16] In plurimis quidem tum gratiam curationum, tum propheticum spiritum habuisse patuit. [multa prædicit.] Rogatus ab amico ad prandium, negat oportere, tum quod terrenas dapes non expeteret, tum quod pisces huius rei gratia emptos felis subripuisset. Quod cum ille non crederet, regressus iratæ vxoris iurgiis excipitur, & rem haud secus, quam audierat, veram esse expertus est.

[Annotata]

a Speluncas Pizzoni vocant Campus & VVadingus. tribus passuum millibus Neto distant. Illic ædicula extructa, siue oratorium, quod Anachoresis, siue Eremitorium, S. Conradi appellatur. Addita non ita pridem, vt pag. 124 Campus scribit, ædificia, quæ incolunt Eremitæ aliquot ex tertio ordine S. Francisci, qui eodem habitu ac regula viuunt, qua olim B. Conradus.

b Octauo quoque die ea caussa Netum ibat aut Hyblam, si Hybla est, quæ nunc Auola dicitur, distatq; a spelunca B. Conradi, quantum hæc Neto.

c De admirabili imagine Crucifixi, quæ Neti religiose asseruatur, crediturq; picta a S. Luca Euangelista, fuse agit Campus cap. 4, & narrat quomodo isthuc sit allata, [Crucifixus Netinus.] & in æde S. Mariæ de Castello locata, quæ nunc Ecclesia Crucifixi dicitur: iuxta quam Cellæ illæ erant, quas cum Guilielmo Buccherio Conradus incoluerat.

d Campus ait, solitum Antonium ab annis aliquot graui dolore lateris per interualla torqueri, sed tunc cum pio hospite hilariter colloquentem acerbissimo repente correptum fuisse.

e VVadingus Melsitaniam vicinum oppidum scribit. Campus Malfitaniam plateam seu vicum, sartorum: atque ibi amico, cuius dein filium ab hernia curauit, [B. Cōradus diuinitus alitur:] quærenti cur a multis mensibus ad mendicandum panem non venisset, fassum se crebro absque cibo corporali diuinitus sustentatum fuisse.

f Etiam apud Regem ipsum celebrata Sessæ & aliorum sermonibus, vt vulgo Beatus appellaretur.

g Exponit VVadingus: expergefactum periculi admonuit, pœnitentiam commissi cuiusdam errati persuasit.

h Narrat Campus cap. 7, venisse ad Conradi speluncam sub occasum solis formosam puellam, quæ se aiebat a via per siluam aberrasserogabatq; vt sibi liceret nocte vnica in antro eius requiescere, ne a lupis voraretur. Sed cum nudato pectore & vberibus, simul petulantes in eum oculos vibraret, [a dæmone puellæ specie tētatur,] Conradus, qui etiam florenti ætate ab omni impura cupidine maxime abhorruerat, iubet eam tantisper foris opperiri, sibi nescio quam rem maxime necessariam interea curandam. Tum in profunda siluæ procedit, ac tergo nudato, flagellis in se acriter sæuire institit. Quod dum agit, cælestis animo eius lux oborta, [eum repellit.] vt pessimum dæmonem intelligeret in forma puellæ ad ipsius labefactandam pudicitiam aduenisse.

i Hasce tentationes, & modum quo sunt a sancto viro compressæ, diffusius explanat Campus.

k Ita febrim quartanam appellari a Siculis scribit Campus cap. 8, eamq; post preces signo Crucis in perpetuum pepulisse: monuisse item postea, vt Deo Petrus parensq; eius Guilielmus gratias pro hoc munere agerent, non sibi misero peccatori: dein Guilielmo prædixisse nonnulla, quæ filio essent euentura.

CAPVT III
Variæ B. Conradi prædictiones, aliaque miracula. improbi puniti. cælitus obtenta annona.

[17] Delata est ad Syracusanum a Antistitē B. Conradi fama, [Visitur ab Episcopo:] sanctū vitæ genus, & miraculorum celebritas. Ille rei certius cognoscendæ cupidus Netum venit, eremum adit, antrum omni supellectili vacuum admiratur, mox Eremitam obuium habet, qui Episcopi pedibus prouolutus benedictionem suscipit: & ab eodem cœna inuitatus in cellam præcucurrit, & quatuor calidas, candidasque placentas, rem omnibus admirabilem attulit. Denique viri sanctimoniam, [cibos cælitus accipit:] & facundiam Episcopus agnoscens lætus Syracusis inclytas hominis virtutes prædicauit.

[18] Iam totam Siciliam tanti Eremitæ sanctitas peruaserat. Quod cum quidam pessimi viri irriderent, hominem decipiendum statuunt, scilicet vt piscibus inuitato prohibitæ die Veneris carnes apponerentur. [ad confundendos irrisores] Adest rei patrandæ commoditas: cum Conradus de more Crucifixi templum viseret, præsto sunt omnes, & simulato vultu pietatem ostentantes rogant apud se prandere. Cognita Beatus fraude verbis annuit. Tum suculos assatos in mensam exhibent, nec aliud ipsi māducant. [carnes ei in pisces mutantur:] Dumque vel hominis improbitatem culpant, vel simplicitatem derident, impia consilia produnt, quod tantus vir sexta feria suillam comedisset. Legat Eremita, & pisces, quibus fuerat inuitatus, fatetur accepisse. In cuius rei testimonium spinas, sentes, & squammas ex industria sub mappa absconditas detegit, & homines arguit impudentiæ. In antrum suum regressus obuij agricolæ manus osculatur, & petentem orationem Dominicam, & salutationem Angelicam crebro recitandam docet.

[19] Post hæc a scelestissimis quibusdam venatoribus probris afficitur, & virgis percutitur. Sed a Deo misericordiam precatus, [flagris exceptus,] singulos panes Angelorum ministerio præparatos suis percussoribus hilari animo distribuit. Qui rei nouitatem admirati, tacito gressu, [auctores pane cælitus allato donat,] ne cui illata iniuria pateret, profugere. Sed tanti flagitij fama præuenerat: res magistratui defertur, scelerisque auctoribus in vincula coniectis, interrogatus Conradus, euentum fatetur: malefactores autem, quod & habitu & animo videret immutatos, non agnosse testatur. De eisdem tamen a temporali iustitia absolutis, [& apud Iudicem excusat.] æternas pœnas desumpsit; miserrime enim periere.

[20] Idem Syracusas ad Præsulem profectus, b iuxta palatium plurimis auiculis circumdatur, [ab auibus honoratur] quæ quodammodo beati viri aduentum gratulabantur. Ea re a ministris delata, descendit Antistes, & honorifice Conradum excepit: qui Pontifici, si quas habebat, culpas confessus, non longe post in eremum regreditur. [Episcopo confitetur:]

[21] Tunc sub c Hyblam maceriei ouilis innisus similiter ab auibus salutatur. Quod viator quispiam videns, viri nomen & instituti genus voluit intelligere: quæ libentissime percepta suis Hyblensibus nuntiauit, apud quos magna etiam erat nominis celebritas, [honoratur ab Hyblensibus & Netinis:] proinde ac apud Netinos. Quorum tantus erat conuentus, siquando Eremita in vrbem, & potissimum in ædem Diui Petri Apostoli ad suum Confessarium diuertebat, vt declinanda multitudinis frequentia, clanculum accedere oportuerit.

[22] Accidit, vt excisum in antro saxum, vbi Crucifixi imagini locum in aræ modum accommodabat, curans educendum, accolas accerseret: qui operam suam præstituri, saxi molem suis viribus grandiorem expauebant. At Conradus Deo fretus homines cohortatur, [ingens saxum facile mouet:] & ex vno ipse latere suscepit, ex aliis adiutores collocat, tum facillime lapidem re leuiorem eduxere. Confestim egressis ex antro, vbi nihil paulo ante reliquerant, [panes cælitus accipit.] tot dulcissimos & adhuc fumantes panes attulit, quot singulis satis essent: qui vtroque miraculo commoti Domino benedicebant.

[23] Horum quidam se Conrado, & socium, & discipulum obtulit. Ille proposita rei difficultate hominis animum perquirebat: quem vbi firmum sensit, Eremitico habitu voluit indutum, & biennio strenuum & obsequentem expertus est. [discipulo abeunti futura prædicit:] At humanæ salutis inimicus innato liuore excandescens, adeo iuuenis fomitem incendit, vt se ad repugnandum imbecillem & ineptum fateretur. Desperata perseuerantia aperit Conrado consilium, quod relicta eremo ducendæ vxoris desiderio æstuaret. Quamuis autem vir sanctus crebris & grauibus admonitionibus ab obscœna illa cogitatione absterreret, tamen a sententia ignauum hominem deducere non potuit. Spe tandem destitutus dimittitur, & tria illi pericula imminentia prædicuntur: quod anguis calceo latentis morsu appetendus, quod dimicans, quod auersa hasta prolapsus euidentissimæ mortis discrimina subiturus esset. Surdior ille freto redit ad vomitum, & infelicissimo exitu vitam clausisse dicitur.

[24] Inuaserat Siciliam, alioqui frugum parentem, acerbissima annonæ caritas, [in fame pauperes mire alit:] adeo vt miseri mortales inedia confecti mortis speciem prȩ oculis ostentarent. Confugiunt nonnulli ad Diuum Conradum, a quo benignissime excepti, d cælesti pane satiantur: tum alij atque alij eiusdem refectionis cursum tenent, & singuli suis panibus diuina gratia creatis explentur.

[25] Cognouerat vates Deo dilectus quemdam e adolescentem mortali peccato detineri, & certissimum vitæ periculum subiturum: [occulta & futura cognoscit,] adit parentem in area laborantem, eique mandat, vt filium sacramentali confessione a certa labe purgandum admoneret. Quod vbi fecit, in paternam aream regressus, quanto periculo detineretur, agnouit: nam exorta repentina tempestate, & proxime fulmine e cælo lapso, pene exanimis corruit. Rei præscius Conradus pendentibus etiamnum imbribus affuit, amicos consolatur, & a lethalibus criminibus absterret. Agnoscunt illi sancti Eremitæ precibus vitam iuueni seruatam, & acceptam Deo referunt.

[Annotata]

a Antistitem hunc Pirrus, Campus, VVadingus Iacobum vocant. addit Pirrus contigisse hæc anno 1348, cum Syracusas grauis pestilentia affligeret.

b Paullo ante mortem, inquit VVadingus.

c Tres fuere in Sicilia Hyblæ: Maior circa Ætnam, inter Catanam & Simæthum flumen, quo de flumine egimus 5 Februarij ad Vitam S. Agathæ: [Hybla triplex.] Parua, inter Syracusas & Leontinos: Minor. vel minima, quæ & Heræa cognominata, non procul Neto. Hanc minimam Hyblam coniicit Cluuerius pag. 352 lin. 5 Ragusam nunc appellari. Fazellus lib. 3 cap. 4 nihil certi posse se coniectare scribit. Campus Auolam vocat hoc oppidum, cuius incolis tanta in veneratione B. Conradus fuerit. Situm Auolæ, siue Auulæ, describit Fazellus lib. 4 cap. 1 pag. 97 his verbis: Sequitur inde Erinæi fluminis ostium Thucydidi lib. 7, [Auolæ opp. situs.] Orini Ptolemæo, Miranda hodie dicti. Caput habet in collibus vicinis & a mari P. M. circiter IV recedentibus. Eius fontibus aspero in editis rupibus situ supereminet Auula recens & noui nominis oppidum. Proximum deinceps Asinari fl. ostium est. Et sane redeunti Syracusis Netum non procul ab eo oppido esse iter potuit. Hybla Heræa vltra Netum erat, Gelam versus. VVadingus Hiblæam vocat oppidum, iuxta quod accidit hoc prodigium.

d Campus cap. 10 ait panes illos ab Angelo forma visibili allatos e cælo.

e Hunc VVadingus ad an. 1351 num. 27 scribit, vnum fuisse ex iis quos famis tempore pauerat Conradus. Fusius eam prædictionem ac successum narrat Campus cap. 10.

CAPVT IV
B. Conradi obitus, sepultura, veneratio.

[26] Instabat autem exoptata dies, qua post tot deuicta certamina ad cælestis gloriæ palmam euocaretur. Diuino oraculo temporis admonitus, [obitum prædicit,] Netum ad suum Confessarium se confert, Eucharistiæ sacramento reficitur, & pium illum Sacerdotem summis precibus rogat, vt perendie in eremum se reciperet. Quod cum fecisset, detegit Conradus imminentem sui transitus horam, prædicit fore, vt & Netini & Hyblæi de cadaueris possessione armis cōtenderent, [& alia:] nec quidquam mali inferendum: seque velle in S. Nicolai sepeliri. Continere non potuit lacrymas vir ille Conradi amantissimus, eoque tanti viri amissionem plorante, febri correptus coram Crucifixo nuda genua flectit, & se suosque Netinos Domino commendat: [moritur in luce cælesti:] tum mirabili splendore locum illustrante, animam Deo reddidit. Fulgore perterritus Sacerdos Conradum respicit adhuc genu flexo stantem, adeo vt viuum crederet: cum tamen mortuum vidit, grauiori luctu cruciatur.

[27] Voluit & hoc Deus piis populis mirabiliter innotescere. Nam campanæ & Neti & Hyblæ, nullo pulsante, adeo omnes & fortiter sonuere, vt homines rei nouitatem anxie scrutarentur. [sonant vltro campanæ:] Gulielmi domicilium petunt, quem a sancto viuendi genere omnibus carum, mortuum credebant: ab eodem tamen admonentur, vt de B. Conrado cognoscerent. Continuo armati illuc aduolant, & adhuc summisso poplite, ac si oraret, inuentum, asportandum facillime credunt: nec tamen loco dimouere possunt. Affuit sancti viri Confessarius, & ab eodem in arcam deponitur, quo honestius deferretur. Ecce tamen Hyblenses aduentant, & æquo audaciores e Netinorum manu gratissimam illam sarcinam auferre conantur. [post pugnā,] Conserunt vtrique manus, pugnatur acerrime: nec tamen (quæ Conradi fuit protectio) aut occisus aut vulneratus est quispiā: imo proiecta tela, suis in pharetris recondita inuenerunt.

[28] Quod vbi miraculum vident, nuntiant Netini, inter quos sacrum illud depositum semper residebat, [cedit corpus Netinis:] certi iam diuinæ voluntatis, vt quaterni ex vtrisque populis, & primi Hyblenses arcam humo tollerent: quod si possent, alij cederent: sin minus, ipsi opus experirentur. Accipiunt Hyblenses conditionem, nec tamen arcam illam humo sustollere valuere. Succedunt Netini, quibus carum pondus adeo leue visum est, vt alacres, nulloque impediente, Netum contenderent.

[29] In vrbem ingressis placebat quibusdam, vt in ædibus Diuæ Mariæ a Castro, quibus nunc a Crucifixo est cognomen, deponeretur: at dum illuc inferre student, omnem operam perdunt. [sepelitur in S. Nicolai:] Quapropter Conradi Confessarius Sancti voluntatem aperuit, vt in Diui Nicolai, quæ maior, vel tunc temporis, erat ecclesia, efferretur: eoque a duobus leuissime perlatum est, ceteris honorificentissime funus deducentibus. Tantaque fuit populi pietas, & frequentia, [miraculis illustratur:] Beatique gratia, vt plurimi infirmi, herniosi, cæci, surdi, claudi, muti, & aliis morborum generibus oppressi, sanitati restituerentur. Quæ omnia idoneis testibus, & per fidelissimos a commissarios litteris mandanda in posterorum memoriam Quatuor-viri curarunt.

[30] Demum Leo Decimus anno sui Pontificatus tertio concessit Netinis B. Conradi reliquias posse coli, adorari, & per vrbem circumduci. [colitur publice:] Vnde an sal. ⅭⅠƆⅠƆXVI prima Conradi solennitas incepta est. Plurima eius diei miracula b Iacobus Humana Netinus, Episcopus Scuterensis, qui Apostolicæ Sedis rescripto interfuit, collegit. Concessit etiam Paulus Tertius Diui Conradi festum vel extra ciuitatem Netinam, & Syracusanam diœcesim, vt aliorum Beatorum, quos nondum in Sanctorum numerum Ecclesia retulerit, posse celebrari & venerari. Datum est diploma Romæ an. sal. ⅭⅠƆⅠƆXLIV III Kal. Nouemb.

[31] Fuit Conradus statura procerus, forma elegantissimus, aspectu magnanimus, sermone grauis, & facundus. Naturæ cessit XI Cal. Mar. anno a Christi natali ⅭⅠƆCCCLI. [in arca argentea seruatur.] Eius corpus in argentea arca reconditum apud Netinos in ornatissimo tumulo & sacello conseruatur: vbi cotidie diuinæ virtutis signa experimur.

[Annotata]

a Duobus eam demandatam fuisse curam scribit Campus cap. 12, videlicet Sacellano ædis S. Petri, cui vir sanctus confiteri solitus erat, & F. Michaëli Lombardo, qui & ipse Conrado familiaris extiterat: ab his summa fide conscripta quæcumque ab eo aut geri viderant ipsi, aut gesta fuisse didicerant ex aliis, ac præsertim Guilielmo Buccherio, tunc adhuc superstite. Qui viros quatuor a Netinis præfectos miraculis conscribendis tradunt, non recte Littaram intellexerint de IV viris, siue Magistratibus, qui fidelissimis commissariis vsi.

b Excusum erat Ioannes Humana: Iacobum vocant Pirrus & Petrusmaria Campus; VVadingus Iacobum Humanum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 20. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 19. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 19. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.