Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

20. Februar


XX FEBRVARII.

SANCTI QVI X KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Tyrannio Episcopus, Martyr Tyri in Phœnicia.
Alii plures, Martyres Tyri in Phœnicia.
S. Potamius, Martyr in Cypro.
S. Nemesius, Martyr in Cypro.
S. Didymus, Martyr in Cypro.
S. Victor, Martyr.
S. Corona, Martyr.
XX alii Martyres.
S. Paula, cognomento Barbata, Virgo Abulensis in Hispania.
S. Sadoth Episcopus, Martyr, Bethlapathæ & Ctesiphonte in Perside.
CXXVIII socii Martyres, Bethlapathæ & Ctesiphonte in Perside.
S. Eucherius, Episcopus Traiectensis in Belgio.
S. Falco, Episcopus Traiectensis in Belgio.
S. Olcanus, vel Bolcanus, Episcopus in Hibernia.
S. Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio.
S. Eucherius, Episcopus Aurelianensis, Trudonopoli in Belgio.
S. Leo Thaumaturgus, Episcopus Catanensis in Sicilia.
B. Vlricus, sive Vlfricus, Presbyter eremita in Anglia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Pharaildis Translationem ad hunc diem annotatam legimus in recenti quodam scripto Carthusiæ Bruxellensis his verbis: Apud Gandauum in Blandinium a Tempseca Translatio S. Pharaildis Virginis. Vereri quis posset, ne mendose Pharaildis nomen positum pro Amalbergæ: hæc enim Tempseca in Blandiniense cœnobium translata, sed non hoc die. Pharaildis autem Gandauum quidem & ipsa asportata, sed ex Brabantia, non Tempseca, nec in Blandinium. De ea egimus IV Ianuarij.
At S. Amelberga colitur X Iulij.
B. M. Iulianum X Kalendas Martij in pace quieuisse tradit Seraphinus Esquirrus in Sanctuario Calaritano, & ex eo Dionysius Bonfant lib. 7 de Triumphis Sanctorum Sardiniæ cap. 6. De eo egimus die (quo aliquis Iulianus Calari colitur) VII Ianuarij.
S. Agatho Thaumaturgus, Papa Romanus, hoc die colitur a Græcis, vt ex eorum Menæis patet: a Latinis X Ianuarij.
S. Siluanus Episc. Emesenus refertur in Vsuardi, Romano, & aliis Martyrologiis vna cum Tyriis Martyribus. De eo egimus supra VI Februarij.
S. Eleutherium Episcopum Constantinopolitanum & Martyrem adscripsit Cardinalis Baronius tabulis Martyrologij Romani. De eodem & Græci, inquit, ac citat Nicephori Chronologiam, & Nicephori Callisti historiam. In illa habentur ea solum verba: έ Ἐλευθέριος ἔτηζ᾽. Quintus Eleutherius annis septem. In Latinis editionibus Camerarij & aliis, præpositis Plutarcho, Sedecione & Diogene, octauius censetur. Callistus lib. 8 cap. 6 hæc tradit: Μεθ ὃν Ἐλευθέριος, ὃς ζ᾽ ἔτη ἱερατεύσας Φήλικα διάδοχον ἔσχε. Post quem Diogenem Eleutherius, qui VII annis Episcopali munereobito, Felicē habuit successorem. Quinque omnino in Græcorū Menæis Eleutherij nominantur, Persa Martyr die XIII Aprilis, Martyr alter cum Leonide VIII Augusti, Diaconus Martyr, S. Dionysij Parisiorum Episcopi socius III Octobris, Episcopus Martyr cum matre Anthia XV Decembris, Cubicularius Imperatoris Martyr, genere Byzantius, IV Augusti & XV Decembris. Iidem omnes extant in Martyrologio Romano, licet plerique diuersis diebus. Neque aliud vllum vidimus Martyrologium, in quo Eleutherius Episcopus Byzantinus aut Martyr appelletur aut annumeretur Sanctis. Neque ad eum pertinent, quæ citat Baronius ex Nicephoro Callisto lib. 15 cap. 33 in hunc modum scribente: Gennadius iste ad Eleutherium Martyrem, cuiusdam ex illius Clericis dissolutam vitam coarguens, epistolam dedit in hæc verba: Sancte Martyr Dei Eleutheri, miles tuus dissolutam agit vitam: vel corrigendus ille tibi est, vel abiiciendus. Clericus autem ille statim mortuus est. At non dicitur hæc ad Eleutherium Episcopum scripta epistola, sed Eleutherium Martyrem, eum nempe qui Byzantij, vnde & natus, maxime celebris erat: cuius natalis XV Decembris in Menæis adscriptus, in Romano Martyrologio atque iisdem etiam Menæis IV Augusti.
S. Pantamia, Pantanna, Potamia, Martyr inscripta variis Martyrologiis, & iuncta SS. Caio & Victori. Agimus infra de SS. Potamio, Nemesio, Didymo, neque ab illo aliam arbitramur Potamiam statui debere. De SS. Victore & Corona seorsim etiam agimus. S. Caio mox alium diem aßignamus.
Innumerabilium Martyrum Romæ in Titulo S. Siluestri commemorationem fieri scribit Ferrarius in generali Catologo SS. nec auctorem aliquem aut tabulas citat. Plurimæ quidem ibidem Reliquiæ sunt, vt videre est apud Octauium Poncirolum in Thesauris absconditis almæ Vrbis, regione 4 eccl. 5. De multarum in Vrbem reliquiarū Translatione agit Baronius ad an. 761, vbi diploma de ea Pauli Papæ recitat. Nusquam hoc die cultus iis aliquis impendi traditur.
Cælius Sedulius, qui seculo Christi quinto soluta & vincta oratione excelluit, hoc die refertur a Camerario, qui tamen addit, festum eius ab aliis poni XIII Iunij: sed alterutro die ipsum coli negat Colganus in Actis SS. Hiberniæ XII Februarij, vbi eum refert, & solum venerabilem appellat, vti ad eum diem monuimus.
Paula iunior, S. Lætæ filia, S. Paulæ neptis, de qua in huius Vita agitur XXVI Ianuarij cap. 9. num. 42. Sancta appellatur a Lahierio nostro in Menologio Virginum, vbi Antonium Gallonium citat in historia sanctarum Virginum Romanarum. Agit hic de ea in Vita S. Eustochij eius amitæ, solumq; gloriosam & religiosam Virginem vocat, non simpliciter S. Paulam: nec ipse aliusue hunc diem assignat.
Sedaris martyrium ad hunc diem annotatum inter festa Ægyptiorum Christiana, in eorum enumeratione, conscripta ab Abulachsan Achmad Calcasendio, quam edidit lib. 3 de Synedriis veterum Hebræorum Ioannes Seldenus. Sed quod illud cuiusue martyrium sit, recepti ab Ecclesia Catholica olim Sancti, an posterioris alicuius Seueriani, ignoramus. Lubet tamen indicare, si quis amplius aliquid poßit suggerere.
Sanctorum multa corpora Blandinij, duabus Tornaco leucis, in Christo quieuisse cum S. Eleutherio Episcopo Tornacensi habent infra huius Acta, in quibus dicuntur etiam multi Catholici ab hæreticis obtruncati & in Scaldi submersi: quorum memoriam necdum legimus fastis Ecclesiasticis inscriptam.
S. P. N. Theodori Romani nomen annotatum ad diem XXVIII mensis Amschir, siue XX Februarij in Kalendario Coptico, quod anno 1286, siue Æræ Martyrū 1002, exaratum edidit Ioannes Seldenus lib. 3 de Synedriis veterum Hebræorum cap. 15. Is videtur Abbas Theodorus Romanus, cuius meminit Ioannes Moschu cap. 150 libri 10 de Vitis Patrum.
Cymbertus, siue, vt alij, Cynebertus, aut Kinebertus, Presbyter & Abbas fuit monasterij circa Testum amnem in Southamtonia, quod tunc Reotford. id est, vadum arundinis dicebatur, nunc Redbridge. Is cum Ceadwalla Occidentalium Saxonum Rex Vectam insulam occupasset, omnesque indigenas idololatriæ deditos tragica cæde exterminare, vt ait Beda lib. 4 cap. 16, contenderet, cum pueros duos, Arwaldi Regis insulæ fratres, fuga lapsos, dein proditos & Ceadwallæ iussu occidendos audisset, postulauit ab eo, vt si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianæ sacramentis imbui. Concessit Rex, licet adhuc Gentilis: & ipse instructos eos verbo veritatis, ac fonte salutari ablutos, de ingressu regni æterni certos reddidit. Moxque illi instante carnifice, mortem læti subiere temporalem, per quam se ad vitam animæ perpetuam non dubitabant esse transituros. Ita Beda. Westmonasteriensis anno ⅠƆCLXXXVII pueros illos regios martyrio coronatos scribit. Wilsonus in Martyrologio Anglicano XXI Augusti Martyres vocat. Ipsum Cymbertum Edouardus Maihew in Tropæis ad XX Februarij locat, ac Beatum appellat, vti & post illum Hugo Menardus in Martyrol. Benedictino. Wilsonus XXI Februarij statuit & Sanctum indigetat, atque Episcopum fuisse ait: & ipsum secutus Ferrarius. Antea quoque Trithemius lib. 4 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 176, & Wion lib. 2 Ligni Vitæ cap. 55 Vectæ insulæ Episcopum fuisse scripserunt, cum Vecta non legatur proprios Episcopos vnquam habuisse, sed Wintoniensi, siue Ventano, Episcopo fuisse subiecta, vti ex Beda lib. 5 cap. vltimo perspicere est. Sed duplicat errorem Wion, dum Vectæ Episcopum fuisse ait D. Cymbertum sub Archiepiscopo S. Andreæ, in Scotia nimirum; cum hæc metropolis a Vecta insula, quanta est totius Angliæ a Meridie in Boream longitudo ac bonæ partis Scotiæ, distet. Fuit quidem Cymbertus Episcopus Lindißi, siue Lindisfarorum, id est, Lincolniensis, siue Cymberchtus, aliis Kinebertus, de quo Beda lib. 4 cap. 12 & lib. 5 cap. vltimo, qui obiisse traditur anno ⅠƆCCXXXIII. Sed ab hoc omnino diuersus nobis videtur Abbas ille Readfortensis: & neutrum inter Sanctos ab antiquis connumerari meminimus.
Colchus, siue Colga, filius Panechi, memoratur hoc die a Colgano in Actis SS. Hiberniæ, & Sapiens cognominatur: qui & putat eum esse, cui Alcuinus epistolam scripsit, quam ibidem recitat notisq; illustrat. Sed & XXIV Septēbris iterum ab aliis memorari fatetur. Verum præter fastos Hibernicos nullum cultus argumentum indicat, suisq; illis Fastis ipsemet videtur non satis fidere dum plurimos in illis nominatos omittit.
S. Colgus, siue Colganus, Abbas de Kill-Colgā, B. Colgus, siue Colganus, filius Kellachi, B. Colga, Abbas Luscanus, adiūgūtur a Colgano præcedenti Colcho, ne memoria, inquit, eorum intereat, quia natales aliis diebus obseruatos nō inuenio, & pietate doctrinaque celebres floruerunt. Priorum duorum meminit S. Adamnanus in Vita S. Columbæ, sed absque titulo Sancti aut Beati: tertius subscripsit Synodo per S. Adamnanum coactæ. Quod in gratiam Ioannis Colgani etiam indicare voluimus, qui prioris etiam meminit III Februarij ad Vitam S. Colmani pag. 248 col. 2.
Wilo Laureacensis Episcopus, qui aliis Viuilo, Vnilo, Phiphilo appellatus reperitur, mortuus traditur X Kalend. Martij anni ⅠƆCCXLV. Ferrarius S. Wilonem vocat. Sed quos citat auctores, hunc ei titulum non tribuunt, nedum Officia Passauiensia, seu vetera seu noua.
S. Gallum Presbyterum Augustoduni Æduorum coli hoc die scribit Saussaius, multosq; ab eo conuersos. Nobis adhuc ignotus, qui eius Ecclesiæ tabulas non viderimus. An forsan S. Gallus Abbas & Presbyter, de quo infra?
Feriolus Presbyter Vienna vrbe Galliæ seculo nono Tornacum venit, vbi, dum reo suspendendo vitam deprecatur, ipse ideo vinctus & suspendendus versus patibulum abductus, implorato S. Eleutherij Episcopi Tornacensis patrocinio liberatus est ad eius sepulchrum, ac catena, quæ altera vice in collum eius iniecta erat, vltro confracta est, & in Tribuni faciem prosiliens eum occidit, qui precibus eiusdem Ferioli ad sepulchrum eiusdem Eleutherij resuscitatus est. Ita infra pluribus Acta eiusdem Eleutherij: in cuius testimonio cum Sermonibus eiusdem tomo XV Bibliothecæ Patrum excuso & nonnullis MSS. dicitur Sanctus, ac Martyr Nonis Septembris sub Crispino Iudice occisus. Verum Acta huius & S. Ferreoli Vesuntione cum S. Ferrutio interēpti, & S. Ferreoli in territorio Viennensi sub Crispino occisi consundi infra in Actis S. Eleutherij ostendemus.
Isembardus Hemmenrodensis cœnobij Ordinis Cisterciensis in diœcesi Treuirensi monachus ac sacrista, Beatus appellatur ab Chrysostomo Henriquez in Menologio, Gaspare Iongelino in Manipulo Hemmenrodensi, atque Angelo Manrique tomo 3 Annalium Ordinis. Et sane illustria sunt, quæ de eo narrat Cæsarius coæuus & grauis scriptor lib. 11 cap. 3 & 11. Quia tamen non indicant, an vllus ei cultus aut maiorum pietate, aut Ecclesiæ consensu habeatur, hic eum tantisper omittimus.
Ioannes de Wistrezees, Conuersus, vt vocant, in monasterio Villariensi Ord. Cisterc. in Brabantia, multis clarus virtutibus fuit, vt fuse narratur in libro de Gestis illustrium virorum eiusdem cœnobij cap. 28. Chrysostomus Henriquez eum hoc die Menologio Cisterciensi inscribit, ac Beati titulo decorat. Raißius in auctario ad Natales Molani XXVIII Augusti eum locat, absque eo tamen titulo: quem nec nos ei arbitramur tribui ab antiquo solere. Saussaius in Martyrologio Gallicano licet Beatum vocet, in Piorum tamen classe eum reponit.
Amata, S. Claræ cognata & discipula, hoc die memoratur in Martyrol. Franciscano Arturi a Monasterio cum Beatæ titulo: quem ei quoque Petrus Rodulphius Toßinianus tribuit, & Iacobillus tomo 1 SS. Vmbriæ, ac Franciscus Laherius in Menologio Virginum. Fuit illa quidem, vt ex Vita S. Claræ & Annalibus Ordinis patet, sanctitatis exinitæ, verum an Beatarum albo adscripta, Sede Apostolica annuente, haud comperimus.
S. Veroli, S. Secundi & aliorum XXI Adrumetinorum in Africa Martyrum, memoria hic consignata est in MS. Martyrologio monasterij Marchianensis; in ceteris XXI Februarij.
S. Secundinus & alij XXIIII, qui in Africa martyrium subierunt, hoc die memorantur in MS. Martyrologio monasterij S. Martini Treuiris: in aliis pluribus XXI Febr.
B. Pippini Ducis, ac patris S. Gertrudis, depositio refertur hoc die in MS. Florario Sanctorum. Vitam dabimus XXI Februarij.
Florentius vir sanctus, vt ex veteri inscriptione Ecclesiæ Hispalensis, quam nobiscum V. CL. Lucas Torrius communicauit, die X Kalendas Martias obiit. Antonius Quintanaduenas noster in libro de SS. Hispalensibus, cōsentientibus Romano & aliis Martyrologiis, citata licet hac inscriptione, coli scribit XXIII Februarij.
S. Caius Episcopus Romæ via Appia in cœmeterio Callisti. Ita MSS. Richenouiense, S. Hieronymi & alia cum Beda, Rabano, Notkero. Est S. Caius Papa, coliturq; XXII Aprilis.
Blanda a S. Eleutherio Episcopo Tornacensi ad vitam suscitata & baptizata, ac Christo dicata est, sanctaque & immaculata permansit, & cursu benigne finito ad cælestia transmigrauit. Ita Vita S. Eleutherij, cum cuius reliquiis caput eius in ecclesia Cathedrali Tornacensi asseruari Rayßius aliiq; tradunt. Ceterum non reperimus officio Ecclesiastico coli, aut Fastis sacris adscriptam esse. Alias plenius de ea agi posset, die, qua obiisse dicitur, XIII Maij aut XII Iunij.
S. Eleutherius Papa & Martyr Romæ, a quo Lucius Rex Britanniæ per epistolam se fieri Christianum postulauit, missique duo viri religiosi, qui Regem cum populo baptizarunt. MS. Martyrol. Bruxellense S. Gudilæ. Colitur S. Eleutherius Papa, siue Eleutherus, XXVI Maij.
S. Bessarion anachoreta prolixo elogio honoratur hic in Menæis Græcorum. Idem est, qui in iisdem Menæis & Martyrologio Romano celebratur XVII Iunij.
Humburga Comitissa inscripta est hoc die Auctario Greuen & MS. Florario, in quo & Abbatissa appellatur. Ignota nobis est. Ex monumentis S. Michaëlis in Lotharingia legitur apud Ferrarium B. Humberga soror S. Theobaldi, sed num vna eademq; sit examinari poterit ad diem, quo hæc refertur XXIX Iunij.
Oseas Propheta hoc die inscriptus est Kalendario MS. Coptico collegij Maronitarum Romæ. Colitur IV Iulij.
S. Mildredæ Virginis corpus in monasterio S. Augustini Cantuariæ anno ⅭⅠƆCCLXII X Kal. Mart. in nouo feretro positū est, vt in Chronicis scribit Wilhelmus Thorn pag. 1905. In Martyr. Anglicano Wilsoni adscriptus huic diei natalis eius in priore editione, in posterori Translatio, sicut & in Menologio Laherij. Ferrarius simpliciter ista habet: In Anglia S. Mildredæ Virg. citat in Notis Molanum, qui eius hoc die non meminit, sed XIII Iulij, vt & Miræus in Fastis, tradit corpus Dauentriā allatum. Saussaius in Martyrol. Gallicano hanc XX Febr. recoli translationem existimauit, ita scribens in Supplemento Martyrologij Gallicani: Dauentriæ in Belgio susceptio corporis S. Maldredæ Virginis. Plenius de ea agemus XIII Iulij
S. Pantaleonis Martyris caput Coloniam translatum diximus XVIII Februarij: XVII tamen & XIX Februarij in aliquibus Fastis eam Translationem consignari. Etiam XX Februarij in perbreui sed antiquo Martyrologio monasterij S. Maximini Treuiris ita legitur: Pantaleonti Mart. Dempsterus quoque in Menologio Scotico eam hic locat Translationem, sed male Molanum citat, qui non XX sed XVIII eius meminit. Colitur S. Pātaleon XXVII Iulij.
S. Altfridi Episc. Hildeshemensis nomen Calendario MS. Ordinis S. Benedicti hoc die adscriptum. Constat eum obiisse XV Augusti.
S. Hilarius Papa refertur hoc die in veteri Martyrologio monasterij S. Martini Treuiris his verbis: Romæ Hilarij Papæ & Martyris. S. Hilarus Papa, qui quibusdam Hilarius est, sed Martyr non fuit, refertur & ab alijs XXI Februarij, vt ibi dicemus. Natalis eius est X Septembris.
Thecla nobilis matrona Tornacensis, omni virtutum genere decorata, a S. Eleutherio ter admonita, corporis eius eleuationem per Heidilonem Episcopum fieri curauit, & in ipsa eleuationis hora sancte obiit, a morte etiam miraculis clara, in ecclesia pagi Blandiniensis sepulta, & dein ad secretiorem locum translata, vt, in Actis S. Eleutherij legitur. Memoria Eleuationis S. Eleutherij celebratur IX Iulij: ast in Actis contigisse dicitur vna cum obitu Theclæ, die, quo hæc inquiri poterunt, XVIII Septemb.
S. Eustochium Virgo, filia S. Paulȩ refertur hoc die a Canisio, Greuen, Ferrario & in Florario MS. Ast in Martyrol. Romano XVIII Septemb.
S. Peleus, S. Nilus, Episcopi Ægyptij, dicuntur in variis Martyrologiis Tyrios Martyres incitasse ad fortiter subeundum certamen, sed coluntur ipsi XIX Septemb.
Irenæus e maioribus S. Eleutherij Episcopi Tornacensis (forsan abauus, vt aliqua huius Acta innuunt) conuersus a S. Piato ad fidem est, diciturq; infra a Guiberto cap. 2 Vitæ S. Eleutherij, confessus publice Christum, suscepto martyrio migrasse feliciter ad triumphum. Et in vltima Vita ex lectionibus Ecclesiasticis numeratur inter illos, qui cum S. Piato martyrium paßi sunt, de quibus & Irenæo, si quid certius occurrat, agi poterit ad Acta S. Piati I Octob.
S. Conganus Abbas hoc die a Dauide Camerario in libro de Scotorum pietate refertur, licet Coganum vocet. Citat Vitam S. Kentigernæ ex Breuiario Aberdonensi: in quo tamen Breuiario dicitur ex Scotorum Hiberniensium & Laginensium regali genealogia descendisse, colique XIII Octobris.
S. Gallus Presbyter & Confessor in Alemannia, inscriptus præcipuis Martyrologiis MSS. & excusis Vsuardi, Bellini, & aliorum. Abbas dicitur in MS. S. Richarij, discipulus S. Columbani, apud Adonem: eius Tranflationem hoc die celebrari tradit Florarium MS. De ea agendum erit ad diem eius natalem XVI Octobris.
S. Cronanus filius Ængussij, filij Cormaci, filij Senachi, filij Dauidis, filij Fiachrij & c. XX Febru. vel XIX Octobris. Ita Colganus in Appendice ad Vitam S. Colmani III Febru. pag. 248 col. 2. Nomen nudum Cronani est XX Februarij in Martyrol. Tamlachtensi & Festilogio Gormani, & XXI Febru. Cronanus Kill-Beggiæ. Tamen ad vtrumque diem Cronani non meminit Colganus, forsan daturus meliora argumenta XIX Octobris.
S. Zenobius Ecclesiæ Sidonis Presbyter, Agyptios Martyres, qui Tyri occisi sunt, memoratur ad constantiam hortatus, ideoq; hoc die in multis Martyrologiis relatus est, sed colitur ipse XIX Octobris.
S. Iulianus, S. Eunus, S. Macarius, S. Epimachus, S. Alexander, S. Metranus, S. Apollonia, S. Ammonaria, S. Cointha, S. Mercuria, S. Dionysia, S. Ammonaria alia, S. Serapion, S. Heron, S. Arsenius, S. Dioscorus, S. Isidorus, S. Nemesius, S. Scirion, S. Chæremon, Martyres Alexandriæ in persecutione Deciana. Ita MS. Martyrologium S. Maximini, citato Dionysio Alexandrino Episcopo in libro de Martyribus, siue epistola apud Eusebium lib. 6 Hist. Eccles. cap. 34, vbi de plerisque agit. Memorantur etiam in Auctario Greuen duo primi. In MSS. S. Richarij & Carmelitarum Coloniensium, item excuso Coloniæ anno 1490 leguntur IX priores cum X sociis anonymis, id est, reliquis vno excepto. Referuntur iidem omißis Euno & Ammonaria in Florario MS. Vndecim ex his habentur in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, sed perperam dicuntur a Venturio Magistro equitum sub Diocletiano occisi: quæ verba referenda sunt ad Martyres Tyri hoc die passos. Coluntur hi Martyres variis diebus in Martyrologio Romano: SS. Iulianus & Eunus XXVII Februarij.
S. Macarius VIII Decembris.
SS. Epimachus, Alexander, Ammonaria, Mercuria Dionysia, Ammonaria altera XII Decemb.
S. Metranus XXXI Ianuarij.
S. Apollonia IX Februarij.
S. Cointa, in aliquibus Corintha, VIII Februarij.
S. Serapion XIV Nouembris.
SS. Hero, Arsenius, Dioscorus, Isidorus XIV Decemb.
S. Nemesius XIX Decembris.
SS. Ischirion, hic Schirion, & Chæremon XXII Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TYRIIS TYRANNIONE EPISCOPO ET ALIIS PLVRIBVS

An. Chr. CCCIV et CCCX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Tyrannio Episcopus, Martyr Tyri in Phoenicia (S.)
Alii plures, Martyres Tyri in Phoenicia

Avctore I. B.

§ I Horum Martyrum anniuersaria celebritas.

[1] Tyri, Phœniciæ primæ metropoli, qui, Diocletiano sæuiente, palmam adepti sunt Martyres, inscriptiq; Fastis Romanis ad X Kalend. Martias; eorum vix meminere vetustiora Vsuardo Martyrologia: quale est antiquum Romanum, [Tyriorum MM. abest a veteribus Martyrologiis memoria:] quod S. Hieronymi appellamus, & hæc quoque fortaßis, licet interpolata, Lætiense, S. Martini Tornacense Eusebij, Hieronymi, Bedæ nominibus insignitum, S. Martini Treuirense, Coloniense S. Mariæ ad Gradus; S. Cyriaci Romanum quo vsus Baronius: neque. Rabanus ipse aut Wandelbertus, Vsuardo suppares. Nam quod Wandelbertus habet,

Mox decimus laudem recolit famamque, Coronæ;

male supplet Molanus, atque ita legit:

Mox decimus laudem recolit, famamque coronat
Multorum, Tyri fuso qui sanguine clarent:

cum de S. Corona agatur, cuius in pluribus Martyrologiis hoc die extat nomen.

[2] At vetus Romanum ab Rosweydo nostro editum, (qualiquali sit antiquitate) ita habet: Apud Tyrum Martyrum, quorum numerum Dei scientia sola colligit, quos Veturius Magister militiæ, iubente Diocletiano, diuersis tormentis occidit. Vsuardus vero sic scribit: Apud Tyrum ciuitatem, [est in Vsuardi,] beatorum Martyrum, quorum numerum solius Dei scientia colligit: qui iubente Diocletiano, multis tormentorum suppliciis sibi inuicem succedentibus occisi sunt; primo quidem flagris per omne corpus dilaniati, dehinc diuersis bestiarum generibus traditi, sed ab his Diuina virtute custoditi; post, addita feritate ignis & ferri, martyrium consummauerunt. Horum gloriosam multitudinem incitabant ad victoriam Tyrannio & Siluanus, sed & Peleus atque Linus (ita in plerisque MSS. Vsuardi exemplaribus, qui alibi Nilus est) Episcopi; Zenobius quoque Presbyter, qui felici agone vna cum eis martyrij palmam adeptus est. Duo exemplaria habent: addita feritate ignis, ferro martyrium consummauerunt. MS. collegij Societatis Iesu Louanij post, consummauerunt, cetera omittit.

[3] Plenius Ado Viennensis eorum certamen exponit: Apud Tyrum, quæ est vrbs maxima Phœnicis, beatorum Martyrum, [& Adonis, cum epitome Actorū ex Ruffino:] quorum numerum solius Dei scientia colligit: quos, iubente Diocletiano, Veturius Magister militiæ diuersis tormentorum generibus sibi inuicem succedentibus occidit. Primo flagris per omne corpus Martyres Dei carpebantur, posthæc tradebantur ad bestias: adhibebantur leones, vrsi, pardi, atque omne ferarum genus: apri quoque, sed & tauri, quibus ferro & igni feritas addebatur. Statuuntur denique Dei cultores, nudatis membris, in medio arenæ loco: & bestiæ intra caueas incitatæ, sæuioresque in semetipsis effectæ, proruunt claustris, replent subito stadium, circumdant Ecclesiam Martyrum in medio sitam: circumeunt sæpius & oblustrant: ac diuinæ virtutis adesse eis custodiam sentientes, procul ab eorum corporibus abscedunt: Sed illico furor, qui reprimebatur in belluis, transit in homines: gladiis ergo peragunt, quod bestiis nequiuerunt: & vt in omnibus ostenderent se belluis esse nequiores, prohibebant etiam cadauera mandari terræ, sed iubebant fluctibus dari. Horum gloriosissimam multitudinem, cælique exercitum, ducebant & incitabant ad victoriam, beatissimi Tyrannio Episcopus & Siluanus Episcopus, qui, paruo tempore interposito, bestiarum morsibus martyrium compleuit; & Peleus atque Nilus Episcopi, qui igne cum plurimis Clericis consumpti sunt: Zenobius quoque venerabilis Presbyter capite cæsus. Hæc Ado, ex Ruffino, & Actis, quæ videntur intercidisse, vt infra dicemus.

[4] Ex Adone breuiter eadem retulit Notkerus, Beda excusus, Martyrol. Coloniense an. MCCCCXC excusum, Doctrinale Clericorū eodem anno Lubecæ editum, MS. Florarium, MSS. Brugense & Bruxellense, quæ omnia Veturij Magistri militiæ meminerunt, sed falluntur dum S. Tyrannionem perinde ac S. Siluanum aiunt bestiarum dentibus martyrium compleuisse. Maurolycus Tyrios Martyres scribit, primum quidem flagris laniatos, dehinc diuersis belluarum generibus traditos, sed ab his diuina virtute custoditos, ferro, flammis, aquis, suspendio & inedia martyrium consummasse: quatuorq; illos Episcopos, & Zenobium Presbyterum, [ij varia tormenta passi,] felici agone vna cum his martyrij palmam adeptos. Eadem fere habet Canisius, sed addit, primum candentibus e ferro instrumentis laniatos, tertioq; feris obiectos. Galesinius vero variis teterrimisque cruciatibus affectos, tum bestiis obiectos; partim ferro, partim flāmis, partim inedia confectos.

[5] S. Tyrannio apud Galesinium, & in quibusdam MSS. Tyrannius appellatur: Siluanus, in vno alteroue Siluanius: [ab Episcopis (quorū varie expressa nomina)] Zenobius, in vnico Tenobius, vno item Lonobius, ac Zenobilis: Peleus, Pelius, Pollens, Petrus, Pelagius, Philenus: Nilus in quam plurimis Linus. Absunt a quibusdam MSS. ea quinque nomina: neque vero Eusebius, Ruffinus, Nicephorus, cum illorum recensent certamina, horum meminerunt, neque Veturij, de quo in Chronico Eusebij ad an. Diocletiani XIV, qui erat Christi CCXCVIII, ista habentur: Veturius Magister militiæ Christianos milites persequitur, [sub Veturio magistro militiæ,] paullatim ex illo iam tempore persecutione aduersus nos incipiente. Quæ a Græco absunt; & notat Pontacus in quibusdam MSS. ad XVI eiusdem Imperatoris annum referri, in aliis ad XVII; & nullum scriptorum huius rei meminisse. Meminerunt vero, vt retulimus, Martyrologia quam plurima: quorum auctores, primos saltem, oportet Acta aliqua horum Martyrum habuisse, quæ & testarentur crudelitatis in eos exercitæ administrum fuisse Veturium, & Antistites illos Zenobiumq; animos iis ad fortiter perferenda tormenta addidisse, cum neque hos vbi de Tyriis agunt, [animati dicuntur:] neque illum Eusebius in historia, Russinus, ac Nicephorus Callistus nominent.

[6] Coluntur quoque aliis diebus quatuor ex illis, Siluanus quidem, Emesenus in Phœnicia Libani Episcopus, (diuersus a Gazensi, de quo IV Maij agemus) a Græcis XXIX Ianuarij; a Latinis VI Februarij, vti supra diximus: Zenobius XXIX Octobris: Peleus ac Nilus XIX Septembris, alibi XVII eiusdem. S. Tyrannionis nomen in nullis Fastis alio die legimus, ideoq; hic retinemus. Quatuor Tyrios Martyres gladio ictos celebrant Græcorum Menæa XXI Ianuarij, vti isthic monuimus, quos Matthæus Raderus noster, ex eorum, de quibus hic sermo, fuisse numero censebat. [quot fuerint?] Eusebius certe, vt infra indicabitur, quinque solum fuisse ait: Ruffinus numerum quidem non exprimit, sed plurimos fuisse scribit, quod & Martyrologia habent, complexa fortaßis omnes qui variis diebus decertarunt, non eo solum, quo se adfuisse Eusebius testatur.

§ II S. Tyrannionis & reliquorum martyrij tempus ac modus.

[7] Rvffinus Presbyter, Eusebij historiæ interpres ac paraphrastes, ita Martyrum illorum pugnam describit lib 8 cap. 7. Cum peruenisset ad Principem, æstuare carceres, & per innocentium pœnas locum deesse criminosis; noua rursus decreta mittuntur, vt ex his qui conclusi erant, si qui immolare vellet, liber abscederet: qui vero abnueret, [Diocletiano iubente,] diuersis pœnarum generibus interiret. Tum iam quantæ persingulas prouincias multitudines Martyrum, & præcipue in Africæ & Mauritaniæ, Thebaidis quoque atque Ægypti regionibus extiterint, numero comprehendere quis valeat? [plurimi mortem subiere variis locis:] Sed ne illorum quidem, quorum agones apud Palæstinam vel Tyrum, quæ est vrbs maxima Phœnicis, præsentes inspeximus, vt dignum est memorare sufficimus. Tanta etenim ab eis virtute perseuerantiæ aduersus illata supplicia pro pietate certatum est, [hi Tyri,] vt nisi quis prius Domino & Saluatori nostro credat dicenti, Quia ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi; & eius virtutem Martyribus sciat esse præsentem, rebus gestis deroget fidem. [Matth. 28. 20] At nos, vt dixi, non audita, sed oculis nostris inspecta, narramus.

[8] Exquirebantur diuersa tormentorum genera sibi inuicem succedentia. [flagris laniati,] Flagris primo per omne corpus Dei Martyres carpebantur. Post hæc tradebantur ad bestias: adhibebantur leones, vrsi, pardi, atque omne ferarum genus: [feris variis obiecti, ante irritatis,] apri quoque, sed & tauri: quibus ferro & igni feritas addebatur. Præparabantur hæc omnia aduersum cultores Dei: & omnis contra eos hominum bestiarumque & elementorum crudelitas armabatur. Adhoc Dei cultores denudati statuuntur in medio arenæ loco. [nudi:] Additur adhuc arte inter caueas bestiis furor. Et ita sæuiores semetipsis effectæ proruunt claustris: replent subito stadium, circumdant Ecclesiā Martyrum in medio sitam, [quæ iis non nocent,] circumeunt sæpius & oblustrant, & Diuinæ virtutis adesse eis custodiam sentientes procul ab eorum corporibus abscedunt.

[9] Sed illico furor, qui reprimebatur in belluis, transit in homines. Nemo præsentem Dei virtutem, nemo diuinum piis adesse sentit auxilium. Sed mittuntur, quibus hoc artis est, instigare bestias aduersum eos, quos diuina dextera defendebat. Verum illæ, vt ostenderetur omnibus, non feritatem deesse bestiis, sed diuinam Dei cultoribus adesse custodiam, [sed instigātes se discerpunt,] illos ipsos, qui ad instigandum mittuntur, incredibili velocitate discerpunt. Et cum iam nullus ex huiusmodi artificibus auderet accedere; [a Martyribus recedunt, eas alioquin irritātibus.] iubentur ipsi sancti Martyres, commotis manibus & velut prouocantibus, incitare aduersum se belluas. Sed ne sic quidem pati aliquid poterant. Verum etsi forte aliqua fuisset ex belluis concitata, cum venisset ad proximum, protinus in semetipsam conuersa repedabat. Tunc vero stupor ingens & pauor omnes, qui in spectaculis considebant, inuaserat, videntes homines nudos, in quibus plurimi primæ adhuc ætatis, in medio tot ac tantarum positos ferarum, intrepidos omnes & impauidos, extensis ad cælum palmis & oculis ac mente, totos cum Deo, non solum nihil curare terrena, [cælo intentis:] verum ne carnem quidem suam magni pendere; & ipsis iudicibus pauore trementibus, reos læto & hilari vultu in medio persistere bestiarum.

[10] Sed o duræ & impiæ mortalium mentes. Bestiarum feritas Dei virtute mansuescit: humana vero rabies nec ferarum mitescit exemplis. Sed tentatur adhuc ab hominibus Deus. Iubentur alij vere criminosi bestiis subigi: qui tamen illico vt apparuerunt, [at vere criminosos illico necant:] alius a leone, alius a pardo, ab vrsis alius exesus, aut a tauro in aëre dispersus est; & ita omnes intra momentum temporis pereunt. Sed nec sic quidem incitatæ bestiæ cultoribus Dei aliquid molestiæ generabant; diuino Spiritu eos velut muris validissimis ambiente. Verax namque ille est qui dixerat: Vbi fuerint ex vobis duo vel tres, ibi ero in medio eorum. [Matth. 18. 20]

[11] Cum igitur nec sic quidem aliquid egisset humana sæuitia, iubentut mutari feræ, [aliæ immittuntur in Martyres,] & ablatis prioribus aliæ rursum dimitti. Quæ cum & ipsæ, similiter vt priores, nihil triste Dei cultoribus intulissent; amotis etiam his, sæuiores feris, Martyribus homines mittunt, qui solum possent immanitate belluas, crudelitate feras, atrocitate bestias superare. Gladiis igitur peragūt, [qui ab iis illæsi, gladio occiduntur, & in mare proiiciuntur.] quod bestiis nequiuerunt. Et vt in omnibus se ostenderent belluis esse nequiores, prohibebant etiam cadauera mandari terræ, sed iubebant fluctibus dari. Hæc apud Tyrum venerandi Martyres, qui ad illam vrbem de Ægypti partibus venerant, mirifica certamina desudarunt.

[12] Hactenus Ruffinus. Eadem, quæ a Christophorsono versa est, Eusebij historia recenset lib. 8 cap. 7. sed quinque solum fuisse Martyres ait, eorumq; prædicat τὴν ἐν σώμασι νέοις βεβηκῶαν καὶ ἀδίατρεπιον ἔνστασιν. [multi ex iis iuuenes,] Firmam atque immobilem in iuuenilibus corporibus constantiam. atque ex his vnum præsertim, non omnino viginti natum annos, nullis constrictum vinculis, [vnus nondum 20 annorum] manibus in Crucis modum expansis, excelsa & intrepida mente, precibus ad Deum fundendis attentissime defixum, neque se commouentem, aut a loco, in quo constiterat, deflectentem. Feras vero addit, in vnum eumdemq; duas tresve consequenter immissas: eas vero non solum in illos qui arenam ingreßi eas stimulabant, sed in illos quoque qui extra repagula consistentes eminus eas prouocabant, multo cum stridore & impetu prouolasse:

[13] Eadem habet Nicephorus Callistus lib. 7 cap. 7. qui tamen numerum illorum Martyrum non exprimit, & belluas ait longa antea fame efferatas: taurum quoque, qui quosdam e spectatoribus in sublime iactarat, ac semimortuos reliquerat, minacius ac ferocius Martyri appropinquantem, ne stringere quidem eum potuisse; sed leniter solum cornu attigisse, linguaque pedes lambisse, & religiose quodammodo recessisse. [taurus Martyris pedes lambit.] Et cum ad eum modum plures immissæ essent feræ, idemque omnibus accidisset; postremo carnifices animum despondentes, post plurima supplicia, aliamque grauium tormentorum vim iis illatam, ferro crudeliter omnes iugulasse, & in profundum mare deiecisse.

[14] Gesta hæc sunt anno secundo persecutionis, vt recte Florarij auctor annotauit, [Contigit id an Chr. 304.] quem eumdem salutis CCCVI statuit: qui fuit Æræ vulgaris CCCIV.

[15] At S. Tyrannio, vt ex Eusebio colligere licet, anno persecutionis VIII, Christi CCCX, Antiochiæ triumphum obtinuit, quem breuiter idem auctor lib. 8 cap. 15 ita describit: Ex Martyribus Phœniciæ longe illustrissimi, omninoque sanctissimi pastores rationalis Christi gregis fuere, [an. 310 S. Tyrannio Tyri Episcopus] Tyrannio loci eiusdem Episcopus, & Zenobius Sidoniæ Ecclesiæ Presbyter… ij apud Antioehiam Dei Verbū constanter adita morte magnifice illustrarunt; Episcopus quidem in profundos maris gurgites præcipitatus; Zenobius vero, medicorum peritissimus, admota lateribus tormenta fortiter perpessus. [in mari mersus,]

[16] Eadem habet Nicephorus Callistus lib. 7 cap. 16. vbi Zenobium tradit in illis laterum tormentis spiritum reddidisse. Breuius Ruffinus lib. 8 cap. 14. Apud Tyrum vero nobilissimus in Martyribus, [a pueritia fidem edoctus.] & a prima ætate in Christi institutionibus enutritus, Tyrannio eiusdem vrbis Episcopus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS POTAMIO, NEMESIO, DIDYMO, IN CYPRO INSVLA.

[Commentarius]

Potamius, Martyr in Cypro (S.)
Nemesius, Martyr in Cypro (S.)
Didymus, Martyr in Cypro (S.)

G. H.

[1] Nvlla horum Martyrum Cypriorum extant Acta: nuda nomina, saltem aliquorum in plerisque indicantur Martyrologiis. Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, [Sancti hi sacris Fastis inscripti:] cum variis MSS. Didymum omittunt, alios referunt, vti & Martyrol. Romanū his verbis: In Cypro insula sanctorum Martyrum Potamij & Nemesij. At Nemesio omisso, reliqui duo in antiquis MSS. Tornacensi & Lætiensi ita signantur: Apud Cyprum natale SS. Potamiæ & Didymi. In MS. S. Cyriaci: Apud Cyprum natale Potaminæ. lege Potamij.

[2] Antiquiora Martyrologia omnes commemorant. MS. Romanum, quod S. Hieronymi nomine signatur, hunc diem ita exorditur: X Kalendas Martij, apud Cyprum Potamij, Nemesis (Nemesij legendum) Didymi. MS. Richenouiense prope Constantiam: Et Cypro natale Putamij, Nemesij & Didymi. [An præter S. Potamiū colatur alia Potamia Romæ?] Beda MS. monasterij Richenbergensis: Et in Cypro natale Potamiæ, Nemesij & Didymi. In Beda excuso Nemersi loco Nemesij positum nomen. Eadem habent Rabanus & MS. Aquisgranense, in hoc tamen Potaninia scriptum. Notkerus: Apud Cyprum natiuitas Putamij, Nemesij & Didymi. [Reliquiæ S. Nemesij Bononiæ.] Reliquias aliquas S. Nemesij Bononiæ in æde S. Stephani adseruari tradit Masinus in Bononia perlustrata.

[3] Quia Potamius, seu Putamius, etiam Potamia alibi, Potamina, & Potaninia appellatur, alia ab nonnullis credita, & SS. Caio & Victori ad hunc diem adiuncta, Pantamia & Pantanna etiam appellata. Ita Galesinius, Florarium MS. Vsuardus Lubecæ an. 1475 editus, Martyrologium Coloniæ an. 1490 excusum, Hermannus Greuen in auctorio Vsuardi, & multa exemplaria MSS. Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum olim aucta, in quibus hæc fere leguntur: Romæ SS. Caij, Victoris & Pantamiæ Martyrum, & in Cypro insula SS. Potamij & Nemesij Martyrum. Agit de tribus prioribus Maurolycus XIX Februarij, de sequentibus duobus, vt supra diximus, hoc die. De S. Victore ab aliis adiuncto S. Coronæ & XX Martyribus mox dicemus, cum Pantamiæ rursus, seu Potamiæ & Caij mentione.

DE SS. VICTORE, CORONA, ET ALIIS XX MARTYRIBVS.

[Commentarius]

Victor, Martyr (S.)
Corona, Martyr (S.)
XX alii Martyres

G. H.

[1] Sancti Martyres Victor & Corona cum aliis sociis in variis Martyrologiis iunguntur, eademq; nomina aliis diebus repetuntur, quæ non exiguæ caussa obscuritatis. Dißipant eam vtcumque antiqua Martyrologia. MS. S. Hieronymi tres veluti classes Martyrum ordinat, [SS. Victor & Corona inscripti antiquis Martyrologiis 20 Feb.] ab aliis confusas. X Kalendas Martij, inquit, apud Cyprum Potamij, Nemesis, Didymi. (de quibus iam egimus) Romæ Gaij Episcopi. Et alibi Victoris, Chrononæ & aliorum X. Eodem modo hæ classes distinctæ in quibusdam Martyrologiis. MS. Richenouiense ita habet: Et alibi Victoris, Coronæ. Beda, Rabanus, Notkerus: Alibi Victoris, Coronæ & aliorum viginti Martyrum. Aquisgranense MS. Gagi, [cū aliis 20,] Victoris, Coronæ Martyrum & aliorum viginti: ac præterea Romæ Gagi Episcopi. quasi alter Caius SS. Victori & Coronæ sociandus foret.

[2] Alij S. Victorem separant a S. Corona, illumq; adiungunt SS. Caio & Potamiæ, [S. Victor adiunctus SS. Caio & Pantamiæ:] seu Pantamiæ, quos simul Romæ passos asserunt. Ita Galesinius, Florarium, aliaq; Martyrologia supra citata, cum de SS. Potamio, Nemesio & Didymo Martyribus Cypriis ageremus. Error ab veterum codicum indiligenti descriptione natus. In antiquo MS. Richenouiensi hæc ita accurate distinguuntur. X Kalend. Martij. Romæ via Appia in cœmeterio Calisti depositio Gagi Episcopi. & alibi Victoris, Coronæ. Et Cypro insula natale Putamij, Nemesij & Didymi. Ea sic vitiose contracta apud alios: Romæ S. Caij. Victoris & Pantamiæ (lege Coronæ aut Chrononæ) Martyrum: & in Cypro insula SS. Potamij & Nemesij Martyrum. De S. Caio Papa, qui in crypta cœmeterij S. Callisti aliquamdiu latuit, in eaq; sepultus est, agemus XXII Aprilis. Consule interea Aringhum lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 11 num. 9, & quæ XVIII Februarij de SS. Claudio & sociis, quæq; XIX de S. Gabinio dicta.

[3] [Corona seorsim relata,] Coniunctis vitiose, vt diximus, SS. Caio, Victore, & Potamia, ac Romæ adscriptis, seorsim ab aliquibus posita est S. Corona. Ita Maurolycus XIX Februarij, & hoc die auctor MS. Florarij Coronam Virginem memorant. Greuen in auctario Vsuardi Coronam Martyrem, de qua hic versus Wandelberti est:

[& cum 20 aliis:]Mox decimus laudem recolit famamque Coronæ. Felicius die præcedenti statuit Coronam cum XX aliis.

[4] Plures iisdem nominibus Victoris & Coronæ in Martyrologiis celebres Diui. [alij SS. Victor & Corona 14 Maij, 18 Sept.] Nam SS. Victor & Corona in Syria sub Antonino paßi XIV Maij; Corona inter arbores scissa, Victor decollatus. Horum Martyrum dicuntur reliquiæ Feltriæ in Italia adseruari, de quibus etiam agunt alij XVIII Septemb. & Ferrarius arbitratur tum Inuentionem aut Trāslationem memorari. Creditur hæc Corona cuiusdam militis fuisse vxor, vt ab ea alia esse debeat hæc, si, vt aliqui asserunt, Virgo martyrij palmam promerita. Nam si eadem, cur nemo locum, tempus, genus martyrij indicat?

[5] Celebrantur etiam XXIII & potißimum XXIV Aprilis SS. Victor & Corona Alexandriæ passi: eaq; Corona a nonnullis Virgo appellatur. In MS. Martyrol. Romano, [23 & 24 Aprilis:] siue S. Hieronymi, adiunguntur socij XXI, quorum nomina exprimuntur, & XXIV anonymi. Forsan tamen, qui postremus hic est Theon, inque MSS. Rhinouiensi & Richenouiensi solus memoratur, cum XXIV anonymis iungendus: vt seorsim remaneant SS. Victor & Corona cum aliis XX, quorum ibi nomina exprimuntur. Nihil tamen est caussæ, cur eosdem esse SS. Victorem ac Coronam existimemus, [horum cultus in Ecclesia Tullensi:] qui XX Februarij referuntur in iisdem illis Martyrologiis nullo cuiusquam e sociis nominato, neque loco indicato. Victoris & Coronæ Martyrum hoc die aliquis cultus fuit in Ecclesia Tullensi, vti ex eius Breuiario anno 1535 excuso constat.

DE S. PAVLA, COGNOMENTO BARBATA, VIRGINE ABVLENSI IN HISPANIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Paula, cognomento Barbata, Virgo Abulensis in Hispania (S.)

I. B.

[1] Qvi sanctas Virgines mystico connubio sibi copulare dignatur Christus Deus, idem eas sæpe multiplicibus ac miris modis contra pudicitiæ ipsarum insidiantes prædones tuetur. Nam quibusdam ita firmos magnosq; animos sufficit, vt audeant suam ipsæ formam, a qua sibi creari periculum sentiunt, [Virgines mirabiliter periculo ereptæ,] etiam vulneribus plagisq; dehonestare, quemadmodum illæ in Anglia, quæ nares sibi, labra, palpebras, genas ferro sauciarunt, ne Danorum libidini paterent. Quid eas dicemus, quæ columbarum carnem inter vbera, ac sub axillis siuerunt putrescere, vt intolerabili odore & se cruciarent, ne locus vllus esset admotis illecebris, & harum impuros incentores longißime depellerent? Etiam ceruices præcidi sibi quædam curauit, falso experimento præsentis contra vulnera vnguenti, vt vim sibi a lasciuo milite paratam redimeret. Quibus autem vel arma ad hosce tam heroicos ausus de fuere, vel opportunitas, eas aut insolita grauitate idem defixit, ne trahi in turpia loca possent, vt Luciam; aut Angeli adstantis præsidio muniit, vt Cæciliam; aut terrifico lumine circumfulsit, vt Agnetem. Aliis vultus venustatem deturpauit, id ad virtutis suæ securitatem orantibus: ita Brigida, ne a fratribus cogeretur ad nuptias, cum insigni oris totius fœditate oculum vnum amisit, recepitq; tamen periculo discusso. Celeberrima hoc in genere fama est Lusitanæ Virginis Wilgefortis, cui barba enata ad declinandas nuptias, eadem ad palmam martyrij consequendam occasio fuit. [inter quas Paula,] Similis quadantenus fortuna Abulensis Paulæ fuit, etsi non constat an sanguinem fuderit. Eam ab euentu Barbatam appellant. Vitam Hispano sermone scripsisse Gonsaluus Ayora ciuis Abulensis dicitur. Latine in Notis ad Martyrol. Hispanicum expreßit Ioannes Tamayus Salazar XX Februarij pag. 193 Breuiter eam hic perstringam.

[2] Paula in oppido diœcesis Abulensis, quod Cardenosa nunc appellatur, parentibus agricolis nata. Vbi adoleuit, egregie informata ad pietatem, Abulā frequens itabat, & ad locum, in quo S. Secundi Episcopi Abulensis & Martyris corpus humatū didicerat, preces fundebat, sibi vt is patronus esset ac defensor. Cum autem eximia esset formæ dignitate, forte in eam oculos petulans iuuenis coniecit, itaque illius cupidine exarsit, vt cum animum eius precibus, [quæ ab impuro iuuene vim metuens fugit,] promißis, fletu quoque, concuti minime posse cerneret, vim statuerit afferre. Opportunitate temporis lociq; obseruata, prima luce rus tendit habitu venatorio: conspicatur eminus piam Virginem ad solita vota proficiscentem, & prædam sibi oblatam ratus, dirigit ipse ad eam gressus. Id vt sensit Paula, trepidæ columbæ instar celerrime auolat, nefario aucupe insequente. Quem cum effugere vix iam posset, in ædiculam se, extra muros vrbis sitam, dicatamq; Martyri Laurentio, coniicit. [& Crucifixi complexa pedes,] Hic Crucifixi complexa pedes, non multis verbis, sed eo prolatis ardore animi, quem neceßitas extrema prouocabat, obsecrat, vt se tueatur, & speciem faciei suæ, qua miser ille captus sit, immutet, atque insigni aliqua deformitate inquinet, eam vt ille auersetur, abhorreat, fugiat. Annuit precibus Sponsus: moxque ipsi turpificata diuinitus facies est, mentis intrinsecus aucto nitore: barba agrestis enata, frons distorta, [barba enata seruata,] genæ tetrum in modum fœdatæ. Irruit interea adolescens, nec agnoscit quam deperibat: sciscitatur, quo puella illa, momento ante ædem ingressa, euaserit. Negat Virgo barbata, quemquam sibi hominem, præter se, visum. Exilit concitus, omnesque anfractus viarum ac sepium per dies aliquot obit, vt præda potiatur. Barbata gratiis Christo actis, adit ad S. Secundi ædem, iuxtaque eam in humili domicilio vitam reliquam exegit, præclara innocentiæ ac pietatis fama: [sancte viuit Abulæ,] ac tandem miraculis quoque editis conspicua, ad immaculatum Sponsi thalamum euocata in cælum, illic est iuxta ipsius S. Secundi tumulum a Christianis sepulta.

[3] Hæc Ayora, vulgari fama accepta a maioribus, vt censet Tamayus, nullo temporum charactere, aut aliis adiunctis, satis firmata. Ipse temporibus Diocletiani vixisse autumat, auctoritate motus Iuliani Petri, qui ante ⅠƆ annos scripsit: [4 seculo, vt creditur:] nam is in variorum carminum collectione, penultimo loco hoc recitat:

De sancta Virgine Paula, dicta Barbata, Abilensi in Hispania:
Seruat ouis caulam, quam dicunt nomine Paulam, [vetus de ea carmen:]
Nomine Barbatam compellat turba Beatam.
Forma fuit talis, Catharina in Virgine qualis.
Quum mala gentiles colerent Abulensia viles
Tecta, sub Hispano (qui Præses tunc) Daciano;
Hanc amat ardenter demens eques impatienter.
Qui dum venatum properat, sese iugulatum
Secernit bellæ malesanus amore puellæ.
Ibat per campos Virgo peramabilis amplos:
Illam peruadit venator: sapienter euadit
Illa, sed absque mora rogat admirabilis ora
Illa sibi dari barbam, nimiumque notari.
Sed Deus hoc fecit: miratus & ille recessit,
Quo pia Virgo fugit, quo tunc.. ceu leo rugit.
Ipsa bene vixit, & in sua * vita reuixit.

Laurentius Ramires del Prado V. CL. ad Iuliani eiusdem Aduersaria nu. 249, vbi is S. Wilgefortis, barbatæ itidem Virginis ac Martyris, meminit, ista annotat: [diuersa a S. VVilgeforte:] Coniicio aliam esse Wilgefortem, seu Liberatam, aliam vero Paulam Barbatam: siquidem a nostro Iuliano, diuerso tempore, diuersis prouinciis & locis, atque enarratione historiæ diuersa recensentur.

[4] Tamayus rerum Abulensium apprime gnarus, quippe illic Prouisoris & Vicarij generalis officio functus, [eius Abulæ reliquiæ,] vt ipse fatetur, ait per plura secula iuxta S. Secundi tumbam iacuisse Virginis corpus, atque ab ciuibus, & circumiacentibus populis cultum: nunc in capella propria, ipsius nomini dicata, positum: spectari illic historiæ, quam retulimus, seriem pictura expressam; aliamq; eius imaginem in peruetusta ecclesia S. Laurentij: celebrari eius memoriam XX Februarij, quamuis nondum solenni sacrorum apparatu, [festum 20 Febr.] vt innuere videtur. Eamdem historiam narrat Ludouicus Ariz Benedictinus in reb. Abulensib.

[5] Meminit quoque S. Paulæ Barbatæ Ægidius Gonsalez de Auila tomo 2 Theatri Ecclesiastici Hispaniarum, vbi & carmen ex Iuliano recitat, [mentio apud scriptores.] & Cardenosam Virginis patriā ait Marchionatus titulo insignitam. Agit de eadem Sanctius Dauila Episc. Giennensis lib. 3 de venerat. sacrar. reliquiar. cap. 8. Citat & alios Tamayus.

[Annotatum]

* an forte vota?

DE SANCTIS MARTYRIBVS SADOTH EPISC. ET CXXVIII SOCIIS, BETHLAPATHÆ ET CTESIPHONTE IN PERSIDE

AN. Chr. CCCXLV.

Commentarius præuius.

Sadoth Episcopus, Martyr, Bethlapathae et Ctesiphonte in Perside (S.)
CXXVIII socii Martyres, Bethlapathae et Ctesiphonte in Perside

Avctore. I. B.

[1] Sapores Iunior, qui & Longæuus a quibusdam appellatur, Rex Persarum, Narsetis a Diocletiano debellati nepos, Constantino Magno Imp. an. CCCXXXVII mortuo, bellum Romanis intulit, ac septimo post anno Christianis persecutionem. Ita S. Hieronymus ad annum Constantij septimum, [In Perside persecutio mota an. 343.] CCCXLIII aut CCCXLIV Christi: Sapor Persarum Rex Christianos persequitur. Quidam ipso viuente Constantino cœptam eam persecutionem putant, quod Sozomenus lib. 2 commemorata multorum, qui ea persecutione occubuerunt, cæde, cap. 14 ita scribat: Postquam innotuit Constantino Imperatori, [non tempore Constātini,] Christianos in Perside crudeliter exagitari, vehementer indoluit: omninoque efficere cupiens, vt quiete ac tranquille viuere iis liceret, modum non reperiebat. Accidit autem, vt eo tempore legati ad eum ab Rege Persarum venirent. Quibus quæ postulabāt annuit: ratus vero occasionem oblatam, Christianos, qui in Perside essent, Saboræ commendandi, scripsit ad eum, professus se gratiam maximam semper illi habiturum, si iis, qui sub ipsius ditione religionem Christianam colerent, se benignum præberet.

[2] Verum S. Simeoni Episcopo, qui primum impetum illius persecutionis excepit, a Magis ac Iudæis, qui eum apud Saporem accusarunt, id obiectum, vt idem habet cap. 8 Sozomenus, amicum illum esse Romanorum Cæsari, eique res Persarum prodere. Bellum igitur erat, cum ea suscitata persecutio est. At nullum erat, cum litteras illas scripsit Constantinus, vti manifeste patet ex huius Vita apud Eusebium lib. 4 cap. 8, vbi ista habet: Cum vero etiam Persarum Rex Constantino notus esse per legatos cuperet, [qui Sapori R. vltro amicitiam eius ambienti] & dona ad eum velut in amicitiæ ac fœderis argumentum misisset; cum hoc quoque Imperator societatem iniit, atque incredibili studio perfecit, vt a quo ipse primum honore prouocatus esset, eumdem muneribus superaret. Idem vero cum accepisset, apud Persarum gentem frequentes esse Dei Ecclesias, atque infinitum fere populum gregibus Christi adiungi, non mediocrem hæc audiens percepit animo voluptatem: ac veluti quem communis omnium cura tangeret, de illis quoque erat sollicitus. Ac deinceps subnectit Constantini præclaram epistolam, e qua colligi nullo modo poßit, [Christianos commendarat:] vllam tunc in Perside fuisse persecutionem. Sed de tempore motæ illius persecutionis egimus plenius IV Februarij ad Vitam S. Abrahamij Arbelorum in eadem Perside Episcopi, quinto anno eiusdem persecutionis lauream martyrij adepti. De tempore idem quod nos, iam ante scripsit Baronius to. 3 Annal. ad an. 343 nu. 10 & seqq. & Notat. ad XX Februarij, & XXI Aprilis vbi de S. Simeone agit.

[3] Erat Simeon, siue Simeones, vt scribit Sozomenus, Αρχιεπίσκοπος Σελευκείας καὶ Κτησιφῶντος, [occisi tunc S. Simeon,] τῶν ἐν Περσίδι βασιλευουσῶν πόλεων, Seleuciæ & Ctesiphontis regiarum vrbium in Perside Archiepiscopus. Simul ac martyrio perfunctus est, [& eius successor S. Sadoth,] ei S. Sadoth succeßit, siue Sadothus, aut Sadothes, aliis Sadhoc & Saduch, vt notat Baronius, atque etiam Sadoch, & Sadoc dictus. Ita Græca huius Acta ex codice MS. Regis Christianißimi: Μετὰ τὸ τελειωθῆναι τὸ μαρτύριον τοῦ ἁγίου Συμεῶνος, [Archiepiscopi ambo regiarum vrbium,] ἐκληρονόμησε τὸν ἀριθμὸν ἀυτοῦ ἅγιος Σαδὼθ ἐν τῇ καλουμένῃ πόλει Σαλὴκ, καὶ Κτησιφῶντι, τῶν βασιλευουσῶν παρὰ Πέρσαις πόλεων. Post completum S. Simeonis martyrium, eius loco successit S. Sadoth, in ciuitate quæ dicitur Salec, & Ctesiphonte, regiis apud Persas ciuitatibus. Vnde patet Salec eamdem esse, quæ & Seleucia.

[4] Qua ratione ambæ hæ vrbes regiæ extiterint iam ante suam ætatem, declarat Strabo, [Seleuciæ ad Tigrim] qui imperantibus Augusto & Tiberio vixit. Ita ergo habet lib. 16 Geographiæ: Seleuciam ad Tigrim flumen, trecentis tantum stadiis a Babylone distantem, condidit Seleucus Nicator: atque ipse & posteri omnes huic vrbi maximopere studuerunt, & regiam eo transtulerunt: & nunc Babylone hæc maior est. At paullo inferius de Ctesiphonte: Babylon olim Assyriæ fuit metropolis: nunc Seleucia est, [& Ctesiphontis,] quæ Ad Tigrim dicitur. Magnus prope eam pagus, Ctesiphon nomine: in quo Parthorum Reges hyemabant, Seleuciensibus parcentes, ne Scythicæ & militaris nationis assiduo hospitio opprimerētur. Est igitur pagus hic vrbs quodammodo Parthica, potentia quidem certe; tantumque spatium loci ac multitudinem hominum complectitur, atque etiam ædificiorum; ab illis ipsis constructa, ac venalia & accommodas artes suppeditat. Solent illic Parthorum Reges hyeme propter aëris tēperiem degere, æstate Ecbatanis & in Hyrcania, propter antiquæ gloriæ famam. Non igitur mirum, hasce duas vrbes sub vnius Episcopi cura principio fuisse, quas tamen in posterioribus Episcopatuum notitiis non reperio. Hic antea Episcopus fuerat S. Polychronius, de quo XVII Februarij egimus, quem nu. 2 obseruauimus a BB. Adone & Notkero Episcopum Babyloniæ & Thesiphontis appellari, a Baronio Babylonis, ab aliis Babyloniæ. Et sane cum de Ctesiphonte, quæ recitauimus, [vbi & antea S. Polychronius:] scripsit Strabo, ostendit eius loci indigenas Babylonios dici. Quemadmodum, inquit, regionem Babyloniam appellamus, ita & indigenas Babylonios, non ab vrbe, sed a regione. Additq; non idem esse de Seleuciæ natis. Sed ad S. Sadothum redeamus.

[5] Primi apud Latinos eius ac sociorum memoriam sacris Fastis ad diem XX Februarij, inscripsere, Molanus in auctario ad Vsuardum ex actis a Lipomano editis, [S. Sadothi in Martyrologiis memoria 20 Febr.] atque e Græcis chartophylaciis Galesinius, qui breuiter ita agonem eorum expreßit: In Perside S. Sadochi & aliorum CXXVIII Martyrum. Ille Episcopus, prædicatione cum ab impietatis erroribus ad Christi cultum multos perduceret, inuidiam sibi concitauit Magorum, ignem colentium: qui illo ipso tempore, quo Sanctus hic per quietem vidit B. Simeonem Martyrem, summis insidentem scalis, se hortari, ne ad Regem Regum cessaret venire, catenas illi, & iis, qui cum eo erant, Christianis iniiciunt, & in carcerem illos includunt: quoad, cognitione sibi a Sapore Rege data, eductos grauissimeque tortos omnes abscissis ceruicibus necarunt. Inscripsit & Martyrologio Romano Baronius cum hoc elogio: In Perside S. Sadoth Episcopi, & aliorum CXXVIII, qui sub Sapore Rege Persarum, cum solem adorare renuissent, crudeli nece præclaras sibi coronas compararunt. Agit de iis & Constantinus Ghinius in Natal. SS. Canonicor. & Menologium Græcorum ab Henr. Canisio editum. Itemq; Menæa & Maximus Cytheræus, in quibus Σαδὼκ appellatur.

[6] Eadem Menæa & Cytheræus XIX Octobris Sadoth vocant, ac prolixiore encomio prædicant, [in aliis 19 Oct. & 20.] quod hic vna cum actis antiquioribus dabimus. Sed cū in Februario CXXVIII illi socios iungant, in Octobri solum CXX ponunt, vti ibidem Menologium illud Canisij. Philippus Ferrarius in generali Catal. SS. refert eos XX Octob. citatq; Galesinium: cuius debet aliam habuisse editionem, nam in Veneta anni 1578, qua vtimur, nulla ibi eorum fit mentio.

[7] Acta eorum Græca nacti sumus e MS. codice bibliothecæ Christianißimi Regis: [Acta eius,] vertit Latine vir eruditus, qui se tamen nominari vetuit. Ediderat eadem antea Lipomanus ex alio codice: Latina fecerat Gentianus Heruetus. Alia tamen videntur apud Græcos ampliora extare Acta, quorum quæ in Menæis legitur epitome, multa cōtinet prioribus prætermissa. Sed qui priora illa diligenter expenderit, censebit fortasse partem esse Actorum S. Simeonis, quæ integra non extant, sed solum, quæ de eo scripsit Sozomenus.

[8] In titulo priorum illorum Actorum, inq; ipsis Actis, contigisse dicitur S. Sadothi & sociorum martyrum ἐν τῷ δευτέρῳ ἐτει τοῦ διωγμοῦ, anno secundo persecutionis, in Perside nimirum a Sapore motæ. [& annus martyrij.] Primum statuit S. Hieronymus, septimum imperij Constantij, cuius initium ducebatur a XXII die mensis Maij, Æræ vulgaris CCCXLIII. Atque ita S. Simeonis certamen non nisi anno CCCXLIV fuerit consummatum S. Sadothi CCCXLV.

ACTA EX MS. GRÆCO,
siue Certamen sancti Martyris & Episcopi Sadoth, & centum viginti octo, qui secundo persecutionis anno cum ipso martyrium subierunt.

Sadoth Episcopus, Martyr, Bethlapathae et Ctesiphonte in Perside (S.)
CXXVIII socii Martyres, Bethlapathae et Ctesiphonte in Perside

[1] Post completum S. Simeonis martyrium, eius loco successit Sanctus Sadoth in ciuitate quæ dicitur a Salec, & Ctesiphonte, [S. Sadoth S. Simeonis successor] regiis apud Persas ciuitatibus. Is quadam die ostentum vidit terribile: quod apud se miratus, Clerum suū, cum Presbyteros tum Diaconos conuocauit (omnes enim Regis metu delitescebant) remque his verbis aggressus est exponere:

[2] Vidi in somnis hac nocte scalam cum magna gloria, cuius initium erat in cælo. Ei autem superstabat sanctus Episcopus Simeon cum infinita gloria: [ab eo in visione ad martyrium inuitatur:] ego vero infra in terra consistebam. Atque ille magna me cum hilaritate compellans, Ascende, inquit, ad me Sadoth, ascende: ne timeas, ego enim heri ascendi, tu vero b hodie ascendes. Et ex illa hora me ad optimam Christi cōfessionem assumptū iri credidi. Quod vero ab eo dictum est, Ego heri ascendi: tu vero hodie ascendes, significat eum anno superiore subiisse martyrium, me vero hoc anno esse subiturum, & neci dandum.

[3] Et cœpit ex sacris eos Scripturis adhortari in hæc verba: Fratres mei, c diligamus Deum ex tota anima, & Dominum nostrum Iesum Christum ex tota mente, [suos ad idē fortiter subeundū hortatur:] & induti loricam fidei nihil mali timebimus. Mors vero & cædes si nos inuaserit, nosque occupauerit, ne animo concidamus: sed quisque nostrum tamquam fortis & robustus depugnet, certetque tamquam athleta perfectus. d Quod si etiam moriamur vt perfecti moriamur, moriamur propter Saluatorem nostrum Iesum Christum. Quantum mucro vitæ concesserit, agite, id nobis vendicemus: & donec acinaces splendeat, ditescere studeamus. Quamdiu dies est, celeri pede ad regni cælestis domicilium tendamus, vt honoris, gloriæque hereditatem adeamus, & posteris omnibus nomen nostrum, gloriamque commendemus. Deum nostrū, Fratres, exoremus, vt citius id ostētum in nobis impleat. Etenim vir spiritualis cū gaudio & desiderio, & amore mortem huiusmodi, cum præsto est, excipit, neque timuerit vllus, qui paratus, & in procinctu fuerit. Carnali autem timori, atque horrori est eius præsentia. Spiritualis mortem non reformidat, vt qui viuendi modum teneat spiritualem: carnalis vero caligat & tremit, vt qui carnalem vitæ rationem habeat. Qui prompto, strenuoque sunt animo, talem quærunt mortem, vt æternam ex ea vitam sortiantur: ignaui vero & desides ad eius conspectum in latebras se coniiciunt. Qui Deum diligunt, ad Deum excesserunt: qui vero mundum, in mundo manserunt: illi quidem ad lætitiam & exultationem profecti: hi vero ad ærumnas & suspiria relicti.

[4] Altero igitur persecutionis anno, prædictam ad vrbem Salec & Ctesiphontem vertit Rex e Saborius: apud quem delatus est athleta laureatus Sadoth Episcopus: quæ vox f Amantem-Regis translata significat: Reuera enim cælestem Regem ex tota anima & virtute sua diligebat. Sanctus enim erat, [capitur cū aliis 128.] perfectæque continentiæ, ac fide & iustitia plenus, sanctique g Simeonis, cui successerat, imitator. Missis ergo Rex satellitibus, ipsum vna cum eius Clero, aliisque finitimæ regionis Clericis, nec non monachis & h monialibus, centum viginti octo comprehendit. Atque omnes simul catenis ferreis vincti, in carcere, loco obscuro & molesto, ad menses quinque conclusi sunt, graues ærumnas, [omnes dire torquetur:] variasque difficultates tolerantes. Scelerati enim illi & impij tibias funibus vincientes, & lumbos humerosque lignis compingentes, ita eos extendere, vt ipsorum ossa non secus ac lignorum fasces constricti striderent. Inter torquendum autem instabant verbis: Adorate solem, & Regis voluntatem implete, viuetis. Sanctus vero Sadoth velut omnium ore respondens: [recusans solem adorare:] Nos, inquit, in vnam fidem, & vnam potentiam, & veritatem pariter vnam credimus, & in idem testimonium conspiramus, & vnum Deum cæli terræque conditorem adoramus: ipsique ex tota anima, totaque nostra virtute seruimus: solem vero, cum ipsius opus sit, non adoramus. Sed neque ignem veneramur. Qui enim hæc condidit, ipse hominibus ea nobis ad obsequium concessit. Transgressores porro non fiemus iuxta improbum tuum edictum. i A te mors, a nobis temporalis hæc vita. Ne ergo vel horam vnam nos mactare distuleris, neque oculis tuis ita indulgeas, vt sanguinem nostrum non effundas. Tua enim erga nos patientia & lenitas exitium nobis accersit.

[5] Rursus ipsis velut ex ore Regis dictum est: Nisi voluntatem meam feceritis, & mandatis meis aures præbueritis, en funestissima interitus vestri hora vobis imminet. At sancti tamquam ex vno ore respondentes, Non perimus, inquiunt, Deo nostro, [morti adiudicātur:] neque morimur Christo eius. Viuificat enim nos æterna sua vita, suumque nobis regnum hæreditatis loco largitur. Nobis ergo, qui ad mortem pro Deo nostro oppetendam parati & prompti sumus, mortem nobis infer actutum. Neque enim solem adoramus: k neque talia Regis edicta, quia mortem exitiumque continent, in aures admittimus. l Cum autem audissent latam in se capitis esse sententiam, vt omnes simul gladio ferirentur; animos sibi facientes, ad cædem se & mortem compararunt. Regij vero m Præfecti & rabulæ eos e ciuitate vinctos eiecerunt. At illi cum gaudio lætitiaque psallentes dicebant: Iudica nos Deus, & discerne causam nostram de gente non sancta, & ab hominibus dolosis, sanguinisque helluonibus libera nos: quia tu Deus fortitudo & spes nostra es.

[6] Cumque ad locū peruenissent, in quo erant martyrio initiandi, vno animo ora sua laxantes, dixere: Benedictus es, o Deus, qui nos hac gratia dignatus es, nec despexisti orationem nostram, sed hanc nobis coronam dedisti. Nosti enim, Domine, quomodo eam quȩsiuerimus. Benedictus etiam Deus noster, vnigenitus filius bonitatis tuæ, qui nos saluauit, & ad æternam vitam vocauit. Ne sinas nos in hoc mundo affligi, sed confirma nos coram te in æternum per tuam clementiam, [occiduntur 128.] nosque baptismo sanguinis nostri cohonesta. n Atque in eorum ore non cessauit hæc diuinæ gloriæ celebratio, donec vltimus occisus est. Consummati sunt autē hi CXXVIII Martyres, vigesimo mensis Februarij.

[7] Athletam vero victorem & Episcopum Sadoth in aliam regionem, [S. Sadoth alibi capite truncatur.] Bethuzam dictam, in vrbem Bethlapat vinctum duxerunt: ibique caput eius amputarunt. Consummati sunt omnes Christi Martyres in pace laudantes & glorificantes Dominum nostrum Iesum Christum: quem decet omnis gloria, honor, & adoratio, maiestas & magnificentia, in omnia deinceps secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Σαλῃκ.

b Gr. σήμερον. Heruetus habet cras.

c Idem addit, dilecti, & Patres.

d Sequentia paullo aliter explicat Heruetus: Nam siue moriamur, moriemur vt perfecti; siue viuamus, viuemus vt iusti. Quod si etiam moriamur, moriamur propter nostrum Seruatorem Iesum Christum. Cum ergo ensis det vitam, adeste, & eam rapiamus: & quoniam micat gladius, æternæ vitæ opes nobis comparemus. Nos MS. Græcum expressimus.

e Ita MS. Σαβώριος βασιλεὺς. Heruetus, Sapores Rex Persarū.

f MS. φιλοβασιλεύς.

g Colitur is 21 April.

h Græce, ἀσκητῶν καὶ ἀσκητριῶν. Heruetus has monachas, siue exercitatrices, omittit.

i Ita Græce: παρά σου θάνατος, παρ᾽ ἡμῶν ζωὴ ἅυτη προσκαιρος. Heruetus: ex quo mors nobis a te imminet, quæ nos ab hac caduca vita liberans, ducit ad vitam æternam.

k Addit Heruetus, neque ignem.

l Addit idem: Cum autem vidissent stabilitatem & constantiam eorum fidei & confessionis, tulerunt in eos sententiā.

m Græce, Ἄρχοντες καὶ πιστικὸι. Qua posteriori voce significari videntur homines ad persuadendum apti, vel oratores, vel Magi, qui, vt ex aliorum Sanctorum eodem tempore occisorum Actis constat, præcipue in id incumbebant, vt vela Christo deficerent Sancti, vel occiderentur.

n Addit Heruetus: quoniam tu es solus Deus glorificatus, & vnigenitus tuus Filius, & sanctissimus tuus Spiritus in secula, Amen. Hæc cum precati essent Beati, interempti fuerunt ab iniquis: neque cessauit &c.

ALIA ACTA
ex Menæis Grȩcorum XIX Octob.

Sadoth Episcopus, Martyr, Bethlapathae et Ctesiphonte in Perside (S.)
CXXVIII socii Martyres, Bethlapathae et Ctesiphonte in Perside

Avctore I. B.

[1] Qvo tempore apud Persas regnabat a Saborius, hic sanctus Pater in quadam eius regni prouincia Episcopus erat, & populum quæ ad animarum pertinent vtilitatem docebat. Cum autem quosdam Persas b incautius sacro baptismate tinxisset, apud Regem accusatus, ad eumque perductus, quia induci nullo modo poterat vt Solem aut Lunam, aut aquam aut ignem adoraret, virgis cæditur. [S. Sadoth Ep. nolens solem &c. adorare, varie ac dire torquetur:] Dein scinditur a vertice ad vsque vngues pedum, & auellitur a pelle lorum digiti vnius latitudine. Rursus deinde boum neruis verberatur, ac supra spinas & acutos palos voluitur. Tum in cochleam eum compingunt. Quæ omnia cum magno animo perpeteretur, Regem maiori furore accendit.

[2] Coniectus vero in carcerem, dein iterum ad quæstionem reuocatur. [diuinitus sanatus, iterum cruciatur:] Sed cum toto corpore sanus esset repertus, capite suspensus est, & toto corpore stylis candentibus vulneratus. Quæ cum nihili faceret, Regemque audiret minantem se omnia illius membra dissipaturum, Confido, inquit, Deo meo, fore vt Christiani reliquias meas inter se partiantur, & quicumque Deum in meo nomine inuocarit, salutem inueniat. [orat pro inuocaturis ipsum: voce cælesti confirmatus linguā recipit,] Statim vero lingua illi excisa est: at manus oculosque ad cælum tendens, ac secum precatus, vocem audit e cælo dicentem: Impleta est petitio tua, & tibi loquela reddetur, ac renata lingua laudabat Deum.

[3] Populi ea spectantes obstupuerunt. Et crediderunt in Dominum nostrum Iesum Christum viri ⅭⅠƆLXX, atque alij dein CC. [multis conuersis,] Rex cognito tam multos ad Christum per eum accedere, præcepit caput illi ense amputari. Cum autem & alij non pauci conclamarent, Et nos, o Rex, Christiani sumus; etiam in ipsos sententiam tulit. Quos arreptos ad locum cædis milites perduxere. Ibi Sanctus eos obsignans, [plectitur capite cum aliis 120.] (erant autem CXX) prior ipse capite truncatus est, ac deinceps reliqui. c

[Annotata]

a Ita Græce Σαβώριος. In iisdem Menæis 20 Febr. Σαβάριος.. Apud Sozomenum Σαβώριος, & Σαβώρης.

b Ἀπερισκέπτως, incaute, inconsiderate.

c Signo Crucis opinor. Acta priora habent, 128 cum eo, vel paullo ante eum, occisos; non e turba populi, sed Clericos, monachos, sanctimoniales, cum eo iam antea tormenta perpessos.

DE SANCTIS EPISCOPIS TRAIECTENSIBVS EVCHERIO ET FALCONE

CIRCA AN. ⅠƆ.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Eucherius, Episcopus Traiectensis in Belgio (S.)
Falco, Episcopus Traiectensis in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Traiecti ad Mosam, quæ præclara est Belgij ciuitas, die VI Februarij omnium Episcoporum, quotquot Atuatucæ Tungrorum sederunt, [SS. Eucherius & Falco Epp. Traiectenses] ac deinde Traiecti, postquam Sedes est eo a S. Seruatio translata, memoria celebrari officio duplici solet, vti ad eum diem in Prætermissorum syllabo indicatum a nobis. Nam, quod rarum decus, quicumque a discipulorum Petri Apostoli temporibus ad annum facile ⅠƆCCL in vtraque ea vrbe, ac deinde Leodij Episcopatum gesserunt, omnes sunt in Sanctorum tabulas relati. Licet porro vno die cuncti colantur, singulorum tamen seorsim vel solennitas agitur diuersis diebus, Traiecti & alibi, vel saltem natalis est Martyrologiis & Kalendariis adscriptus. Et quidem XX Februarij duorum reperimus consignatam memoriam S. Eucherij ac S. Falconis, [20 Febr. coluntur:] qui creduntur fratres germani fuisse, ille a S. Seruatio octauus, Falco nonus, siue XVII & XVIII a S. Materno.

[2] S. Eucherij nomen hoc die exhibent Ecclesiæ Traiectensis Kalendaria. Ferrarius quoque in generali Catalogo SS. ita habet: [Eucherij in Martyrologiis nomen:] Traiecti ad Mosam S. Eucherij Episc. Tungrensis. Quatenus Tungrenses dici Episcopi potuerint quibus Traiectensi in vrbe firmiter iam locatum solium erat, alibi declaratum est: quia nimirum eadem erat diœcesis, iisdem circumscripta limitibus; quamuis non iam Tungrorum vrbs, [cur Tungrensis dictus,] diœceseos illius esset Metropolis, (quod nonnulli tamen recentiores scriptores videntur existimasse) sed Traiectum: quæ vrbs superiorum Masacorum erat, ita nuncupatorum a Mosa amne, quem ipsi, & quotquot deinceps ad Oceanum vsque eum accolunt, Masam vocant, siue Maes aut Mase Teutonica dialecto. Ita quoque explicandum, [ac Leodiensis?] quod habet in Martyrologio Gallicano Saussaius: Leodij, inquit, transitus S. Eucherij Ep. & Confess. qui B. Quirili XVI Sedis huius Antistitis ad cælestia euocati Sedem sortitus, fidem quoque & caritatem strenue imitatus, breui præsulatu magna rei sacræ incrementa edidit, episcopalique sanctitate & pastorali virtute gloriose perfunctus, feliciter obdormiuit in Domino X Kalendas Martij. Leodij S. Eucherij nec Sedes fuit, nec (quod quidem ab vllo tradatur scriptore) obitus contigit, nec reliquiæ nunc asseruantur, nec denique cultus viget. Leodio tamen eum tribuit Saussaius, quia illuc Sedes eius a S. Huberto translata Traiecto est. XXVI Februarij eum refert MS. Florarium SS. his verbis: Apud Traiectum superius, depositio S. Eucherij huius nominis I Tungrensis Episcopi. Qui, cum Ecclesiam Tungrensem duobus annis strenue gubernasset, migrauit ad Dominum anno sal. ⅠƆXXVI. Primum vocat eius nominis, quia tertius ab eo fuit S. Eucharius, de quo XXVII Februarij agemus. Ceterum circa annum CCCCXCV videri obiisse S. Eucherium, ostensum in Diatriba de Episcopatu & Episcopis Traiecti ad Mosam. [circa annū 495 mortuus:]

[3] Nihil de S. Eucherij rebus gestis scriptum vspiam reperimus. Quæ in eum encomia congerit Saussaius, in omnem sanctum Episcopum quadrant. At quod de eo Ioannes Placentius Trudonensis scribit, [quo ortus genere?] imperiti popelli fabulis affine est: Eucherius, inquit, filius Comitis Ostiensis ex filia Comitis Namurcensis. Qui tunc Comites Namurcenses, Ostiensesue? Originis Romanæ fuisse, nomen eius fratrisq; indicat. Quæ subnectit Placentius, vera censeri ex parte possunt, etsi nobis eius chronotaxis haud probetur. Vir spectatæ modestiæ, inquit, & præco mirificus, Cathedram conscendit anno salutis ⅠƆXXVII, præfuit annis VIII, sepultus in æde Seruatiana X Calendas Martij. Quæ tunc ædes Seruatiana? Quintus ab Eucherio Monulphus templum maximum in S. Seruatij honorem construxit, composuit, ornauitque: in quod multo studio & veneratione translatum corpus, [corpus postea ad S. Seruatij ædem translatum.] vt scribit S. Gregorius Turonensis de gloria Confessorum cap. 72. Nam, vt ibidem præmiserat, plerumque deuotio studiumque fidelium, oratorium construebat de tabulis ligneis læuigatisque: sed protinus aut rapiebantur a vento, aut sponte ruebant. Creditur tamen postea in magnificam illam S. Seruatij basilicam etiam S. Eucherij corpus translatum.

[4] Eucherio in Cathedram Falco germanus eius, vt quidam aiunt, succeßit, sub annum, vt coniicimus, 495. Folco quibusdam & Fulco, atque Falcodeus appellatus reperitur, fortaßis quia illa priora saltem duo, vsitata Francis legebant. At nondum quo tempore ad Episcopatum euectus est Falco, [S. Falconis nomen Romanū, fors & genus:] Franci satis erant ab sua feritate ad Christianam mansuetudinem cultumq; litterarum ac pietatis instituti, vt ex iis lecti Antistites existimari poßint. Ab Romanis fortaßis oriundus, aut, si e veteribus Belgis prognatus, Romanis certe artibus eruditus, ac Romano insignitus nomine. Fuit enim Falconum Romæ familia, e Valeriorum gente, ex qua M. Valerius Falco cum M. Valerio Leuino consulari ac legatis aliis in Asiam legitur apud Liuium dec. 3 lib. 8 ad Matrem Deum Peßinunte aduehendam missus, ac lib. 10 dicitur Ædilis curulis fuisse; anno insequenti, quo victus a Scipione Hannibal est, Prætor duabus legionibus in Brutiis præfuisse.

[5] Eodem quo frater die mortuus S. Falco: eodem certe inscriptus Florario SS. his verbis: Apud Traiectum depositio S. Folconis Tungrensis Ep. & Confess. anno sal. ⅠƆXL. [illud in Fastis 20 Febr. & 21.] Postridie in MS. quodam, non admodum antiquo (vti nec ipsum Florarium est) ita habetur: Apud Traiectum superius B. Falcodei Episcopi. Placentius in æde Seruatiana sepultum scribit: ad eam nempe translatum eius corpus, postquam a S. Monulpho ædificata fuit, vt de S. Eucherio diximus.

[6] Quod ad gesta S. Falconis attinet, nihil quoque reperimus, præterquam S. Remigij ad eum epistolam, qua eum acriter sane arguit, quod in Mosomagensi Ecclesia iurisdictionem sibi aduersus Remensis Ecclesiæ iura vsurpasset. Diximus IX Februarij ad Vitam S. Victoris Martyris, [Presbyteros Mosomi extra suam diœcesim ordinarat:] situm esse Mosomagum, siue Mosomum, ad Mosam amnem, inq; Remensi diœcesi, sed ad Treuirensis Leodiensisq; confinia. Ibi S. Falco initio aditi Episcopatus, dum vicina sui Episcopatus loca lustrat, (ignarus fortaßis ad se locum non pertinere, aut ratus in magna populorum neceßiate, qualis & alibi in Belgio, turbulentis Francicæ dominationis initiis, licere in alieno etiam sementem facere, quæ in communis Domini emolumenta cederet) Presbyteros, aliosq; Ecclesiæ ministros ordinarat. Qua de re ita expostulat S. Remigius: [ideo seuere reprehensus a S. Remigio,] Domino vere sācto, & in Christo beatissimo Fratri, Falconi Episcopo, Remigius Episcopus. Quantum comperi, rebus gestis probaui, prius curæ beatitudini tuæ fuit, vt mihi inferres iniuriam, quam salutationem deferres. O conueniens principium, quod dedisti, vt læderes Episcopum ante me, quam Episcopum te viderem! Nimium cito pennis tenerulis euolasti, leuitate animi, non maturitatis consilio. In ipso siquidem Episcopatus exordio ius ingredi tentas alienum, qui adhuc tuum verecunde debueras introire. Fas ergo fuit, vt inlicitis ordinationibus a te credideris occupandam loci Mosomagensis Ecclesiam, quam Metropolitani vrbis Remorum, sub ope Christi, sua semper ordinatione rexerunt? Adhuc arbitror tua nescis, & iam aliena peruadis. In quam igitur tum Leuitas feceris, Presbyteros consecraris, Archidiaconos institueris, primicerium scholæ clarissimæ, militiæque Lectorum; non queror, quod me consilio inter ista non videris: vtinam te vidisses! [vt ignarus Canonum,] Si enim Canones tua sanctitas ignorabat, satis præproperum fuit, vt transgredereris, antequam disceres. At vero Ecclesiarum statuta si noueras, tanto grauius, tantoque periculosius, insipientia tua priscorum magnificorumque Pontificum decreta calcauit.

[7] Non opus est, totam vt epistolam describam: paucula decerpam capita. Abdicatos a se, quos Falco ordinarat, profitetur: Nolo te lateat, inquit, Leuitas atque Presbyteros, contra ordinem quos fecisti, ab ordine iam remotos. Perpendi enim, quod a me non decebat admitti, quos a te non licuerat ordinari. Quid, quod ipsiusmet Falconis videtur electionem velle conuellere? Sed quid de eorum, ait, loquar ordinibus, quos a beatitudine tua nō licuit promoueri? Plus illud est, quod si iuxta maiorum statuta seueritatemque discutimus, non minus, [haud satis legitime ordinatus,] quam status illorum, vester veniet Episcopatus in dubium. Caussam postea indicat: Optaueram namque, vt Clericus permansisses, quia factus fueras vi Sacerdos. Auaritiæ quoque eum accusat: Mandas, vt audio, [auarus;] colonorum tibi tributa portari, & præcipis vt reditus deferantur agrorum. Datur intelligi, quod Ecclesiæ rem, non Ecclesiam, concupisti; quando sollicitus exquisitor exposcis, quæ ego, ad quem iure veniebant, remisi potius, quam quæsiui.

[8] Commendat tamen illius eruditionem his verbis: Ego quia oues Christi pascere, omnimodis imperitus, alimoniæ cælestis vbertate non possum; qui es sacris eruditionibus eruditus, eas, quæ mihi Christo iubente traditæ sunt, vt pascas admoneo, vt inuadas inhibeo. [tamen a doctrina commendatus,] Sed qui poterat Remigius se omnimodis imperitum profiteri? an forte impeditum scripsit? aut illud fuit eximiæ eius submißionis? Sed poterat & zelum Falconis laudare: neque enim dubium videtur, quin studio Diuini honoris amplificandi, & salutis animarum procurandæ, id egerit, quamuis limites potestatis suæ excesserit. Hortatur demum, vt Ecclesiam propriam sedulo curet: Age semper, inquit, vt te digna comitentur. Ecclesiæ, quam diuina dispensatione meruisti præsidendam, [monitusq; vt suos curaret:] deserui, & pro salute gregis Dominici sollicitus pastor inuigila. Id Falconem abunde executum, quod ei ita inculcarat senior ille Antistes, qui iam XL annis gesserat infulas, argumento est, quod in Diuorum album relatus sit. Quamdiu Ecclesiæ Traiectensi præfuerit, haud satis constat. Alibi indicauimus, videri circa annum Æræ vulgaris ⅠƆXII deceßisse. [circa an. 512 mortuus.]

[9] An ab eo nomen acceperit vicinum Traiecto oppidum ditionis Transmosanæ, quod incolæ viciniq; Teutones Falcoburgum, [an ab eo Falconis-mons?] id est, Falconis-castrum, vocant, Galli Falconis-montem, quod Teutonibus esset Falcoberga, non suppetit ratio, qua affirmem, aut id coniicientibus obnitar.

DE S. OLCANO, VEL BOLCANO EPISCOPO IN HIBERNIA.

CIRCA AN. ⅠƆ.

[Commentarius]

Olcanus, vel Bolcanus, Episcopus in Hibernia (S.)

Avctore G. H.

[1] Richardus Witfordus, qui in Anglia circa annum ⅭⅠƆⅠƆXX floruit, inter reliqua pietatis opuscula Martyrologium sermone Anglico edidit, quod Sarisburiense appellat Colganus. [S. Olcanus colitur 20 Februarij,] In eo hæc leguntur XX Februarij: In Hibernia festum S. Bolcani, ex nobili Anglorum sanguine orti. Huius mater post mariti mortem gestans ipsum in vtero, in Hiberniam profecta est, ibique mortua ac sepulta: sed postea a S. Patricio fratre suo germano, precibus fusis suscitata. Et mox cœpit puerperio laborare, ac sanctum hunc enixa est filium, qui eximia vitæ perfectione, multisque ac magnis miraculis claruit. Hæc Witfordus: quæ alia prorsus ratione referuntur in Vita S. Patricij & tripartita, & altera a Iocelino monacho scripta, qui Olcanum appellant, vti & Martyrologium Tamlachtense: ast in Festilogio Gormani, Bolcanus dicitur. Martyrologium Dungallense apud Colganum hæc habet: [dicata illi ecclesia in Vltonia Septemtrionali:] S. Bolcanus Episcopus de Arthermugia: a qua haud procul, vt asserit idem Colganus, est ecclesia huic Sancto dicata, & ex nomine eius appellata Kill-Easpuic-Bolcain, id est, cella Episcopi Bolcani, in regione Dalriediæ, seu, vt vulgo nunc loquuntur, Rutæ, quam in Septemtrionali Vltonia sitam esse mox ex Vita tripartita S. Patricij constabit: in qua hæc traduntur de ortu S. Olcani:

[2] In statuto vicinarum regionum circuitu, & fidei ac Ecclesiasticæ disciplinæ per eas propagatione, pergens sanctus Præsul Patricius, statuit primo visere prouinciam Dal-riedinorum, & postea Dal-aradiorum, illam Septemtrionalem, hanc Orientalem Vltoniæ regionem. Venit igitur primo ad quemdam locum regionis Dal-riediæ versus Septemtrionem, Carn-sedna appellatum, in quo regionis illius Principem, Darium nomine, offendit: qui pro rari prodigiosique casus remedio ad Sancti Dei opitulatiuam recurrit virtutem. Cum enim hic Princeps per Dal-riediam iter ageret, audit ex obiecto tumulo sonum prodeuntem, [natus ex matre mortua ac sepulta:] quasi lacrymantis infantuli eiulatui non absimilem. Tumulo autem aperto, sentit & nares suaui perflari odore, & mox matri emortuæ infantem viuum reperit adiacentem. Et cum euentus rari caussas expiscaretur, discit fæminam illam mortuam ex transmarinis partibus venisse, frigidis & calidis febribus laborantem, quibus tandem interiit, antequam, quem in vtero gestabat, ederet infantulum; septimumque tum agi diem, postquam in isto tumulo iaceret recondita. Et cum Regulus ex pietate miserando orphano compassus, eum appellaret Olcanum, id est misellum (Olc enim Hibernice idem quod malum vel miserum) hinc appellatio, quam casus dedit, in proprij postea nominis abiit vsurpationem. Et infans etiam postquam vir euasit, [baptizatur a S. Patricio:] consueuit Olcanus appellari. Infantem igitur vir sanctus baptizauit & in pietate ac bonis litteris egregie instructum, Ecclesiæ Rathimugiæ, seu, vt alij Arthir-mugiæ, oppido Dalredinorum præcipuo, præfecit postea Episcopum.

[3] Hactenus ex Vita tripartita S. Patricij. Eadem habet Iocelinus monachus, breuius quidem ortum S. Olcani, at luculentius studia litterarum describens his verbis: Quidam Regulus iter agens, audiuit non sine stupore magno quasi vocem pueruli flentis emissam de tumulo. Stans autem iussit suis aperire sepulchrum: quo aperto inuenerunt intus cum admiratione magna iuxta matrem mortuam infantulum viuum. Ex communi ergo consilio eductū illum a sepulchrali lare, ad Sanctum portauerunt Patricium, quem ipse baptizans, ob dolorem quem sustinuit, vocauit Olcanum. Et post tempus tradidit litteris imbuendum: ipse vero grandiusculus effectus, discendi auiditate Gallias adiit, ibique diutius degens, multæ litteraturæ scientiam adeptus repatriauit: repatriatus scholas rexit, innumeros discipulos, quorum plures sancti Episcopi fuerunt, erudiendo, in litteraturæ copiam prouexit. Hæc Iocelinus. Reditum S. Olcani a Galliis in Hiberniam refert Vsserus in Indice chronologico ad an. CCCCL his verbis: Olcanus Hibernus, ex Gallia, vbi diutius litteris operam dederat, in patriam reuersus, [studet in Galliis, docet in Hibernia varios, dein Episcopos & Sanctos:] scholas rexit, atque innumeros discipulos, quorum plures Episcopi sancti fuerunt, eruditione & doctrina imbuit. Verum aliter eius tempora digerit Colganus, qui aduentum S. Patricij in Dalriediam (quod suo tempore ad huius Vitam examinabimus) & natiuitatem S. Olcani asserit contigisse circa annum CCCCXL, ac reditū e Gallia circa annum CCCCLX aut CCCCLXX. Sed ad Episcopalem S. Olcani Sedem progrediamur, de qua ista narrat idem Iocelinus:

[4] Duodecim fratres, patre recenter defuncto, qui dominabatur in Dal-redia, ad hæreditatem inter se diuidendam conueniunt, suum germanum minimum, nomine Fergussium, habentes despectui, a portione, [a Fergussio varias possessiones oblatas S. Patricio,] quæ illum contingebat, exortem & inanem dimiserūt. Adolescens ille precabatur S. Patricium, vt se suarum obtentu precum efficeret hæreditatis paternæ participem, promittens se daturum Ecclesiæ Dei construendæ & sustentandæ, suæ portionis partem potiorem. Pontifice vero sancto pro eo exorāte, atque negotium illius perorante, fratribus suis annumeratur Fergussius. Competentem sibi paternæ possessionis portionem percepit, cuius medietatem meliorem sanctissimo Præsuli ad ædificandam Ecclesiam obtulit. Quam Sāctus, ne suam intercessionem vendidisse videretur, [accipit,] suscipere renuit, sed Olcano prænominato illam conferri iussit. Sanctus autem Olcanus infra territorium sibi collatum in loco, qui dicitur Der-Chon, ecclesiam ædificauit, [ecclesiam extruit] ibique factus Episcopus in sanctitate & iustitia perseuerauit. Hæc ibi Iocelinus, [circa an. 474,] quæ Vsserus anno CCCCLXXIV euenisse arbitratur: & pag. 951 indicat Ecclesiam Der-kanensem in Routano Antrimmensium territorio Clon-derkan nomen adhuc retinere Episcopi Olcani. Et hunc tradit a Tirechano nominari inter Episcopos claros & sanctos, & Spiritu sancto plenos, Ecclesiarum in Hibernia fundatores in primo Sanctorum Hibernensium ordine constitutos, atque a S. Patricio ordinatos.

[5] Demum si vera sunt, quæ in Vita tripartita habentur, non defuit S. Olcano occasio patientiæ & meritorum, dum forsan ob nimiam suam bonitatem incurrit indignationem S. Patricij: ad quæ melius explananda hæc ex Iocelino præmitto: Veniens, inquit, S. Patricius in fines Dalradiæ, cœpit ædificare ecclesiam in loco, qui Eluin dicitur, vbi tunc temporis duodecim fratres filij Coelbadij dominabantur. Horum vnus, Saranus vocabulo, [apud Saranum tyrānum] principatum tenuit in terra illa, qui sancti Pontificis, sanctum opus inchoantis, manum apprehendens, ne cœpta perficeret, de loco violenter illum eiecit. Sanctus vero Patricius licet iniuriam illatam sibi patienter tulerit, [a S. Patricio reiectū,] moleste tamen impedimentum sancti operis accipiens, quod Deo vindice venturum nouerat, prophetando dixit: Adhuc modicum, & expelleris de terra ista, dabiturque meliori te principandi in ea potestas. Similia leguntur in Vita tripartita, ac dein sequentia de S. Olcano ita lib. 2, cap. 134 apud Colganum adduntur: Postquam Saranus sic incurrerat S. Patricij indignationem, & præmeruerat eam, quam retulimus maledictionem, contigit eum tentasse, quod fuit ipsi conuersionis & salutis exordium. Cum enim tyrannica inuasione vastaret fines Dal-riediæ, & inde multos duceret captiuos, S. Olcanus factus est ipsi & captiuis obuiam: quem pietate & sanctimonia satis notum, cum viderent captiui, supplices & deplorate rogarunt, [pro captiuis inter cedit:] quatenus pro eorum redemptione apud Saranum precator & intercessor existat.

[6] Quod cum vir sanctus pietate motus annueret, & supplex intercederet, tyrannus eius precibus acquiescere recusat, nisi vir Dei raro stipulationis genere, vitam æternam ipsi repromittat. Quod cum vir Dei, sciens hominem adhuc peccatorem & paganum flagitiis deditum, [& nisi ad baptismum admittatur,] atque in seruos Dei sæuientem, repacisci noluisset, allegans ipsum Ecclesiæ Dei magnum esse persecutorem, & hinc iaculo Patricianæ maledictionis impetitum; ille denuo fulminat omnibus captiuis & sociis viri Dei præsentem mortem, omnibus iuramenti sacramentis se obstringens, [minantem cædem omnium,] quod omnes obuios monachos & Clericos in ore gladij sit deleturus, nisi ad baptismum admittatur, & vita æterna ipsi promittatur. Vir Dei hominem ita finem bonum malis mediis magis stulte quam nequiter petentem, ratus magis inscitia quam malitia laborare eum, [baptizat promittentem emendationem:] ad regni cælestis ianuam, regenerationis sacramentum, duxit admittendum, & reipsa admisit, operaque homine Christiano digna promittenti benedictionem impertiit & vitam ȩternam repromisit.

[7] Postquam hoc factum forte aliter, quam sit gestum, ad aures S. Patricij, qui antea Saranum obstinatum & persecutorem maledictionis iaculo feriit, esset delatum; [incurrit indignationem S. Patricij,] intellexit humilis & deuotus discipulus Olcanus, se Patris & Magistri incurrisse indignationem. Ad Sanctum ergo Patricium placandum quanto citius accurrit, & cum peruenisset in conspectum, genuflectendo paullatim accedit, & ita tandem errati supplex & pœnitens veniam exposcit: quod S. Patricio in curru procedenti & alloquium neganti prostratum in via publica se obiecerit. [supplex ei occurrit:] Cum autem auriga ad talem conspectum circumstitisset, seuerus senior mandat, currum agat, susceptumque iter prosequatur. Ille humiliter excusat dicens, se non audere, ne scelus admittat, ad prostratam & in via obiectam Episcopi personam non respiciens. Tunc rigidus Magister, more priscorum Patrum, in omni discipulo etiam senio vel dignitate suscipiendo, venerandoque per totam vitam, strictissimam subiectionem & obedientiam quærentium, seuere in discipulum animaduertit; quod ausus sit publico malefactori benedictionem impertire, & in talis transgressionis pœnam edicit, quod, licet æternæ gloriȩ prȩmium ei non subtraheretur, vel minueretur, [pœnam sibi suæq; ecclesiæ infligendam audit:] mundanos tamen honores fore minuendos, ecclesiamque ei commissam tertio destruendam, & multa sanguinis effusione polluendam.

[8] Hactenus Vita tripartita ex sermone Hibernico a Colgano Latine edita: addunturq; nonnulla minore charactere, quasi a posteris inserta, scilicet quomodo prædicta ecclesia sit deuastata ducentis aut amplius elapsis annis post mortem S. Olcani. Quæ ibidem legi possunt. Concludo verbis Iocelini, apud quem præcedentia non leguntur: Ipse vero, [moritur miraculis clarus.] inquit de S. Olcano, Doctor egregius, Episcopalem gradum adscendit: in sanctitate multa vitam finiens, miraculis etiam multis claruit.

DE S. ELEVTHERIO EPISCOPO TORNACENSI IN BELGIO

ANNO ⅠƆXXXI

Commentarius præuius.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

Avctore G. H.

§ I Tornacum vrbs antiqua, regia & episcopalis. S. Eleutherius quo ibi tempore natus, factus Episcopus & mortuus?

[1] Tornacum vrbs Belgicæ II ampla est & antiqua, aliis Turnacum, Tornacus, & Turnacus dicta. Eam Scaldis fluuius, Cameraco & Valentianis delapsus, mediam diuidit, [Tornacum vrbs ad Scaldim,] indeq; Gandauum, Antuerpiam, aliaq; oppida alluit, ac tandem variis ostiis in Oceanum Germanicum immergitur. Vrbs hæc cum Tornacesio, seu Castellania vel Baliuagio, vt vocant, Tornacensi, & Amandopoli (Elnonem olim dixerunt) vnam quodammodo prouinciam constituit, [cum subiecta ditione & diœcesi,] Comitatui Flandriæ annexam. At diœcesis Tornacensis continet præterea vrbes, cum amplo singulas territorio, Insulas ac Cortracum: olim etiam, nunc auuisas, propriisq; donatas Episcopis, Gandauum, cum Aldenarda; Brugas cum Aldenburgo, Slusa, vicinisq; oppidis.

[2] Cui vrbs hæc ac diœcesis populo antiquo adscribenda sit, a variis disceptatur. Tornacum Neruiorum scribunt nonnulli, neque indocti hoc nostro. æuo viri. Præiuerunt seculo Christi duodecimo, & forsan primi, Herimannus Abbas monasterij S. Martini apud hos Tornacenses, [aliis habita metropolis Neruiorum,] & Guibertus ordinis Minorum, & ipse Tornaci natus. Illius verba, sed paullulum breuiata, ex Chronico eius Tornacensi MS. edidit Bucherius noster lib. 8 Belgij Romani cap. 13, num. 3. Quæ eadem infra in Vita S. Eleutherij cap. 1 recitat Guibertus. Vrbem hanc ambo a primis Romanorum Regibus extructam, atque in illustrem claritudinem volunt sublimatam: [& a Romanis Regibus condita fingitur:] dato illi Romæ-Nouæ, dein Hostiliæ, ac postea Neruiæ nomine, quod a Turno Rege prioribus abolitis, Turnacus & Tornacum factum, hactenus viguerit. Neruiam autem statuunt appellatam a Seruio Romanorum Rege, prima littera immutata, ne seruitutis nota deformaretur: a Neruia denique metropoli incolas Neruios denominatos. Verum dum commentitiæ istæ fabulæ, vix anicularum lucubratione dignæ, proferuntur, ipsa alias veneranda antiquitas turpi labe obscuratur.

[3] Philippus Heruingus, vulgo ab Eleëmosyna dictus, monasterij Bonæ-Spei apud Binchium in Hannonia Ordinis Præmonstratensis secundus Abbas, S. Bernardi æqualis ac familiaris, [aliis vrbs Menapiorum potius,] in Vita S. Amandi Episcopi Traiectensis, circa annum ⅭⅠƆCLXX a se edita, atque a nobis ad VI Februarij illustrata, asserit num. 13 vrbem Menapiorum esse, quæ vulgato nomine Tornacus dicitur: vbi nos § 3 num. 14 in Commentario præuio ad dictam S. Amandi Vitam longe lateq; ostendimus populum vrbis ac diœcesis Tornacensis Menapios olim habitos appellatosq;. Quæ eadem erudita disputatione deducit Bucheriuss in Belgio Romano postmodum in lucem edito, præsertim lib. 8 cap. 11, & sequentibus. Nullam Tornaci mentionem hactenus reperimus Itinerario Antonini & Tabulis Peutingerianis antiquiorem. [in Itinerario Antonini nominata:] In his limes Imperij Romani a littore Gessoriaco, seu Bononia, ducitur Teroanum, Virouiacum, Turnacum, Bauacum, Geminiacum, Tungros. Adiungenda his forent Acta S. Piati Martyris, si coæuum habuissent scriptorem. Ex his tamen scimus sub ethnicis Imperatoribus Romanis, fidem Christi Tornaci plantatam fuisse, imo & sanguine Martyrum irrigatam: [fidē Christi a S. Piato edocta:] quod infra etiam Acta S. Eleutherij confirmant.

[4] Succedit Notitia prouinciarum & vrbium Galliæ, tempore Honorij Augusti scripta: imo & Notitia dignitatum Imperij aliquot post Honorij obitum annis edita. [celebris seculo 4.] In priore Notitia Belgicæ II sub metropoli Remensi statuitur Ciuitas Turnacensium, siue, Turnacus, vt in antiquo Codice MS. Reginæ Sueciæ legitur. In Notitia vero dignitatum Imperij sect. 42 inter Procuratores Gynæciorum est Tornacensis Belgicæ secundæ. Hinc non parui nominis vrbem præcedentibus temporibus extitisse colligimus, sed quæ per varias barbarorum incursiones tum cœpit imminui. Nam Wandali & Alani Arcadio VI & Probo Coss. anno Christi CCCCVI, pridie Kalendas Ianuarias traiecto Rheno Gallias ingressi sunt, [dein a VVandalis vastata,] secundum Prosperi Chronicon: a quibus aliisq; barbaris Remorum vrbem præpotentem, Ambianos, Atrebates, Morinos, Tornacum aliasq; vrbes depopulatas fuisse deplorat S. Hieronymus epist. XI ad Ageruchiam viduam, quæ anno potißimum CCCCVII & sequenti contigisse diximus ad Vitam S. Vedasti Episcopi Atrebatensis VI Februarij § 1 num. 4. Succeßere dein Reges Francorum, quorum primi Faramundus & Chlodio sedem regiam habuere Diesthemij in Brabantia. [& a Chlodione Rege Frācorum occupata:] At Chlodio Carbonariam siluam ingressus, vti in Gestis Regum Francorum cap. 4 legitur, Tornacensem vrbem obtinuit, exinde vsque Cameracum vrbem properauit: eam namq; vrbem, vt scribit Gregorius Turonensis lib. 2 Hist. Franc. cap. 9, Romanis protritis, apprehendit, in qua cum paucum tempus resedisset, ad Suminam fluuium alia loca occupauit. Chlodioni subrogatus est anno CCCCXLVIII Meroueus, huic Childericus filius anno CCCCLVI. [in ea sub Childerico nascitur S. Eleutherius an. 456.] Eodem anno videri natum fuisse Tornaci S. Eleutherium infra proserendi characteres demonstrabunt.

[5] Childerico anno CCCCLXXIX mortuo, & Tornaci (quam Audoënus in Vita S. Eligij Episcopi Nouiomensis & Tornacensis regiam vrbem appellat) sepulto, cœpit filius eius Chlodoueus I regnare, [sub Chlodoueo, bellum contra Romanos gerente] qui acer militiæ iuuenis primum bellum geßit contra Romanos, eorumq; Regem Siagrium, qui apud Sueßiones sedem habebat, & reliquiis Romanorum post obitum Ægidij patris imperitabat. Eo tempore, inquit Turonensis lib. 2 cap. 27, multæ ecclesiæ a Chlodouei exercitu deprædatæ sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus inuolutus. Debellauit Chlodoneus Siagrium anno regni quinto, Christi CCCCLXXXIV. Dum belli huius apparatus multas, [in exilium pulsus Blādinij degit,] vt fieri solet, animorum exacerbationes gigneret contra Siagrium hostem Chlodouei, & Romanos, qui Christi fidem profitebantur, eiecti Tornaco sunt Christiani, interque illos cum parentibus suis S. Eleutherius: ac Blandinium, vicum duabus inde distantem leucis, migrarunt. Haud longo post bellum hoc tempore Chlodoueus vxorem duxit S. Chlotildem Chilperici Burgundi filiam, Christiana fide ac piißimis etiam moribus imbutam: cum qua maior cœpit Christianis vbique feruor religionis accrescere, & libertas exercitiorum Christianæ pietatis concedi. Erecta tum publica Blandinij ecclesia, ac S. Petro dicata. [post Theodorū creatur Episcopus,] Consecratus itidem Episcopus est Theodorus, qui huic præesset Ecclesiæ, vicinasq; prouincias ac loca Christi iugo sancta sua prædicatione subiiceret. Sed is paucis diebus euolutis, diuino spiculo percussus interiisse dicitur infra in Actis. Aliquam vltionem diuinam hic paßim intelligunt auctores, vt infra in notis obseruamus. In Vita S. Eleutherij Gallica apud Renatum Benedictum & Gazæum multum laudatur. Catullius in suo Tornaco syntagmate 1 pag. 6. Circa annum, inquit, [non anno 470,] CCCCLXX fuit a fideli populo Theodorus siue Theodoricus, in Episcopum Tornacensem electus, qui non adeo longo tempore præfuit, sed fulmine ictus, vt fertur, non sine magna sanctitatis opinione e viuis decessit. Nam nonnulli hunc non fulmine ictum, sed martyrio affectum fuisse tradunt. Is est Demochares, qui facit socium S. Chrysolij, anno CCCII occisi VII Februarij, vt tum dictum.

[6] Bucherius in Tabulis Chronologicis ad tomum 1 Chapeauillei de Episcopis Tungrensibus & Traiectensibus asserit anno ⅠƆ Theodorum Episcopum Tornacensem mortuum esse, post tres annos sedis, & S. Eleutherium initio anni ⅠƆI factum Episcopum Tornacensem, sedisseque per annos totos triginta quinque. Bucherium sequuntur Buzelinus lib. 1 Annalium Gallo-Flandriæ Miræus in Chronico Belgico aliiq;. [neque anno 501,] Annum ⅠƆI Sedis S. Eleutherij initio attribuit idem Bucherius lib. 20 Belgij Romani cap. 3 & 4, sed paucis solum diebus ante eum præfuisse Theodorum, & quidem Blandinij, asserit tradi. In Lectionibus, quæ ad Matutinum in Officio proprio de S. Eleutherio apud Tornacenses hoc tempore recitantur, initium Episcopatus S. Eleutherij refertur ad annum Christi CCCCLXXXIV, ad quem annum hæc Chronico Sigeberti in nonnullis codicibus adscripta sunt: Theodorus Episcopus Tornacensis moritur, succedit Eleutherius. Sequuntur Mejerus in Annalibus Flandriæ, [neque an. 484 aut an. 483,] Locrius in Chronico Belgico, aliiq;. Annus CCCCLXXXIII, quo ordinatus sit S. Eleutherius, intrusus est in MS. Tornacensem codicem Vitæ eius, sed is deest in codice optimæ fidei, quem vt mox dicemus, ad nos olim misit Cornelius Duinius Amstelodamensis: deest etiam in aliis MSS. e quibus priorem damus Vitam. Ipsos ergo Actis insertos characteres examinamus: secundum quos arbitramur S. Eleutherium consecratum fuisse Episcopum anno Christi CCCCLXXXVII, cum iam annos ætatis explesset triginta, ac Sedi Romanæ præesset S. Felix Papa III, [sed anno 487 tempore Felicis III Papæ.] creatus VIII Martij anni CCCCLXXXIII, mortuus XXX Ianuarij anni CCCCXCII. Ad hunc Romam profectus dicitur in Vita IV ex Breuiario antiquo MS. edita, auctoritateque Apostolica institutus, reuersusque in Episcopum fuisse consecratus. Hinc tempora & a Catullio & a Bucherio indicata excluduntur. Reliqua mox stabilientur. Iter eius Romanum, cum Episcopus esset consecrandus, refertur quoque in aliis Actis. Solus Guibertus ait electione eius confirmata per Summum Pontificem, gratuito consecratum esse in Episcopum Tornacensem.

[7] Noua sequentibus annis bella conciuit Rex Chlodoueus, prius cum Thoringis, siue Tongris, posterius cum Alamannis: illis, inquit Turonensis lib. 2 cap. 27, decimo regni sui anno, Christi CCCCLXXXIX, bellum intulit, eosdemque suis ditionibus subiugauit. [Rege Chlodoueo facto Christiano,] De Alamannis vero anno regni XV, Christi CCCCXCIV, post acerrimam pugnam per inuocationem nominis Christi meruit victoriam obtinere, vt idem Gregorius tradit lib. 2 cap. 30. Tum Rege sub finem eiusdem anni, festo Natiuitatis Christi Redemptoris, per sanctum baptisma renato, noua lux affulsit Ecclesiis Christianorum sub tanto monarcha, discußa late gentilitatis caligine. Quo tempore S. Eleutherius adhuc Blandinij morabatur, miraculis apud ipsos idololatras clarus. Nam & filiam Tribuni a morte suscitauit, & Tribunum ipsum, aliosq; ciues Tornacenses, [claret miraculis,] graui pestilentia conflictatos ad fidem conuertit: tandemq; nouem illic annis exactis Tornacum migrauit: [Tornacum migrat: II millia baptizat] atque vna hebdomade XI millia hominum baptismate abluit. Cuius operis vt solennis extaret memoria, anniuersarius dies ad gratias Deo agendas institutus est, V Kalendas Octobres. Neue eius solennitatis initium vlla obliuione aboleretur, sub quo Pontifice contigerit, diligenter annotatum. Acta ex MSS. Duinij & Tornacensibus ita habent: Decimo ordinationis anno, præsidente Papa Anastasio, [anno 10 ordinationis, Anastasio II Papa] Tornacenses omnibus Christianis rebelles ad fidem reduxit, & in eadem hebdomada plusquam vndecim millia baptizauit. E priore Vita ex eisdem aliisq; MSS. edita hæc addenda: Omnes autem, qui crediderant, diem solennem, in qua baptizati erant, constituerunt, id est, quinto Kal. Octobris. Iam autem Anastasius Papa II electus est XXVIII Nouembris anni CCCCXCVI, & cum necdum biennio integro sedisset, mortuus XIX Nouembris anni CCCCXCVIII. Hinc annus ordinationis B. Eleutherij decimus mense Septembri non potest cum Pontificatu Anastasij ante annum CCCCXCVII coniungi, quod supra monitum volebam, [an. Chr. 497.] cum initium Episcopatus S. Eleutherij dicerem perperam ad annum CCCCLXXXIII aut sequentem ab aliquibus referri. At magis excludi initium a Catullio aut Bucherio aßignatum nemo non videt. In officiis propriis anno 1626 excusis, quinto die infra octauam S. Eleutherij lectione sexta, tria itinera eius Romana indicantur, diciturq; primum anno suæ ordinationis decimo, Anastasio Christi Ecclesiam gubernante susceptum. Verum hæc non satis cohærent cum hisce primo die infra Octauam Lect. 4 relatis: Christiani Eleutherium propter summam vitæ integritatem Romam miserunt, inde reuersum, auctoritateque Pontificia approbatum summo consensu anno Domini quadringentesimo octogesimo quarto consecrari fecerunt: quæ in antiquis Actis, sed omisso anno Christi, haberi supra diximus: ac primum tunc Romam iuisse S. Eleutherium in iisdem Actis legi ante monuimus, solum tamen Guibertum illud iter non exprimere, apud quem num. 20 de Anastasio ista habentur: Decimo siquidem ordinationis suæ anno, præsidente Papa Anastasio, Gelasio iam defuncto (qui inter hunc & S. Felicem III sederat) rebelles reduxit ad fidem, & incredulos ad Catholicam vnionem. & num. 16 Celebrata est, inquit, cum gaudio dies illa solennis quinto Kalend. Octobris, cum a gentilitatis errore per Eleutherium conuersus est ad fidem Catholicam populus Tornacensis.

[8] Secundum a S. Eleutherio ad Romanum Pontificem institutum iter his verbis in iisdem Actis indicatur: [Romā proficiscitur anno 14 ordinationis,] Quartodecimo præsulatus sui anno, videns in his partibus Ecclesias de misericordia Dei pene desperatas, sermonem de Diuinitate Christi vnigeniti Domini nostri composuit, & post hæc ad Romanum Pontificem detulit: a quo honorifice susceptus est. Guibertus eadem fere habet num. 20. Quartodecimo, inquit, sui præsulatus anno … Romæ iam præsidentem Symmachum adiit, sermones Catholicos eidem obtulit &c. Eadem in ante citata Lectione VI diei quinti de anno ordinationis eius XIV & Symmacho Pontifice coniunguntur: [Christi 501,] quæ in annum Christi ⅠƆI optime conueniunt, cum tertio anno Ecclesiæ præesset Symmachus, Anastasio subrogatus, & præclare epocham annorum supra statutam confirmant. In prioribus Actis sub finem num. 17 hæc verba repetuntur: Anno quoque Pontificatus vicesimo quinto Roma regressus est: [anno sequēte Tornacū redit:] vbi videtur in numerum error irrepsisse, proq; anno 25 legi debere 15, quo Roma regressus est, cum anno proxime elapso, XIV ordinationis, ad Symmachum Papam fuisset profectus: aut certe aliud iter ad eumdem Pontificem Symmachum anno Christi ⅠƆXII institutum indicatur.

[9] Vltimum iter, quod tertium arbitramur, in eisdem Actis num. 18 ad Hormisdam Papam fecit, sed nullus character temporis ibi additus: [iterum Romam abit ad Hormisdā Papam:] quod posteriores scriptores non satis conueniens rati annum ordinationis XXV apposuerunt, verum is, vt iam diximus, ad Symmachum Pontificem adhuc spectat: nisi alius annus substituatur, XXX forsan aut posterior. Nam Symmacho XIX Iulij anni ⅠƆXIV vita functo succeßit Hormisda, septimo post obitum eius die electus, ergo anno ordinationis S. Eleutherij XXVII. Mortuo Hormisdæ VI Augusti anni ⅠƆXXIII, succeßit S. Ioannes I, eiq; XXVII Maij anni ⅠƆXXVI defuncto S. Felix IV, quo eodem anno, aut certe sequenti S. Eleutherius Synodum collegisse videtur, [Synodum colligit an. 527,] cum annis XXXI Ecclesiam Tornacensem & nouem Blandiniensem rexerat: quæ num. 20 habentur, & a Guiberto num. 22 repetuntur. Demum S. Felice Papa anno ⅠƆXXX e viuis sublato, creatus est Papa Bonifacius II, anno sequente ⅠƆXXXI die XVII Octobris defunctus. Eodem anno ⅠƆXXXI, tempore Bonifacij Pontificis, [moritur an. 531,] S. Eleutherium diem supremum obiisse, indicant eadem Acta in MS. Tornacensi num. 28, dum ab eo in vltima ægritudine constituto tradunt mandatum Andoneo, siue Andoëno, fideli eius discipulo, vt Romam quantocyus iret, [tempore Bonifacij II Papæ.] & thesaurum Christi, siue librum, a se compositum Bonifacio Pontifici Romano ferret. Apud Guibertum etiam nu. 29 Eleutherius Andoëno iussit, vt post ipsius Patris excessum dilectus filius Romam acceleret, & munimenta fidei, quæ Sanctus confecerat, Summo Pontifici Bonifacio repræsentet. In Vita denique ex MS. Breuiario num. 17, fidei Catholicæ professionem dictauit, quam & Andoëno discipulo ad Bonifacium Romanum Pontificem transmittendam dedit.

[10] Annum tunc egisse S. Eleutherius septuagesimum sextum dicitur apud Guibertum num. 24, & in Lectione sexta diei sexti infra Octauam in Officio proprio: [anno ætatis 76, ordinationis 45,] ab anno scilicet CCCCLVI ad annum ⅠƆXXXI. Eius Sedi tribuit annos XLV idem Guibertus num. 33, & auctor Vitæ ex Breuiario MS. num. 5, quos itidem ab anno CCCCLXXXVII ad eumdem ⅠƆXXXI numeramus. Iidem anni colliguntur in altera Vita ex MSS. num. 20 & 22, vbi anni ætatis & ordinationis referuntur, quando Synodum collegit, post quam dicitur per annos quinque superuixisse. Præerant tunc regno Francorum tres filij Chlodouei I adhuc superstites, [regni Chlotharij 22.] qui patri anno ⅠƆIX die XXVII Nouembris defuncto successerant, & annum regni XXII agebant. Ex his Chlotharius, eius nominis 1, cum regno Sueßionensi etiam Tornacum poßidebat. Hinc corruunt coniecturæ aliorum, qui S. Eleutherium obiisse tradunt aut anno ⅠƆXXIX, aut ⅠƆXLVI.

§ II Chronologia Sedis S. Eleutherij firmata ex successione S. Medardi.

[11] Ægidius Bucherius citato lib. 20 Belgij antiqui cap. 2 & 4, censet S. Eleutherij tempora firmanda esse ex Actis S. Medardi Viromanduorum, [In Vita S. Medardi successoris,] ac Sede translata Nouiomensis Episcopi, & post obitum S. Eleutherij simul Tornacensis. At nobis, quamuis Sedis illius tempora opinemur hactenus tam solidis stabiliri fundamentis, vt, quibus annis postea vixerit S. Medardus, inde colligi poßit; operæ tamen pretium visum fuit quid de Actis S. Medardi censendum sit, paucis ostendere. Ac primo Laurentius Surius ad calcem Vitæ S. Medardi, a se ad VIII Iunij editæ, monet, [a Surio cū hac obseruatione edita,] se nihil mutato stylo totam hanc beatissimi Medardi Vitam ex quodam MS. codice descripsisse: testari autem scriptorem anonymum in Vita S. Gildardi Rotomagensis Archiepiscopi, Fortunatum Presbyterum scripsisse Vitam S. Medardi, & ex ea quædam citare, quæ consentiant fere cum alia historia S. Medardi longe breuiori, se tamen ausum non esse affirmare, eam esse a Fortunato editam. Quidquid vero illa historia refert, id totum in ea, quam edit, contineri: & permulta intermixta & addita esse, sed lectu digna, ab alio quodam posteriore, sed non indocto viro, qui tamen aliquoties non nisi ex locis communibus sancti viri virtutes celebret. &c. Hæc Surius, qui etiam in titulo ait non pauca postea adiecta esse a quodam docto viro: verum in temporum calculo obseruando, quod hic quærimus, parum versato. Certe cap. 18 narrato S. Eleutherij obitu hæc inter alia scribit: [dicitur is mortuo Eleutherio successisse tēpore Hormisdæ Papæ, & S. Remigij.] Vtrumque ouile Nouiomense & Tornacense Pastor egregius consilio & auctoritate comprouincialium Episcoporum tempore Hormisdæ Papæ sub S. Remigio, tunc temporis Remorum Archiepiscopo, assensu Regis & Curialium ac vtriusque plebis acclamatione tandem suscepit. Hæc ille auctor. At mortuum esse S. Remigium anno ⅠƆXXX ostendimus VI Februarij ad Vitam S. Vedasti §. 3 nu. 13. at pridem obierat S. Hormisda Papa, anno, vt diximus, ⅠƆXXIII, VI Augusti. Bucherius cap. 3 num. 9 ita scribit: Medardum autem ab Eleutherij morte annos quindecim præfuisse diserte scribit in eius Vita Fortunatus. [ideoq; post 15 annos mortuus esset anno 537 aut 538,] Vnde concludere quis posset, S. Eleutherium necessario mortuum esse anno ⅠƆXXIII, aut potius præcedenti; S. Medardum post quindecim dein elapsos annos, anno scilicet ⅠƆXXXVII aut sequenti.

[12] Verum longe ea distant ab eiusdem doctißimi Bucherij sensu, qui immediate ante ista scripserat: S. Medardum Tornacensium proxime post S. Eleutherium Pontificem, [& tamen infertur mortuus 561,] paullo ante mortem Lotharij primi Regis, seu senioris, vita functum octaua Iunij Vita eius clare docet; & Turonensis lib. 4 cap. 19, ergo ex instituta a nobis temporum ratione anno Christi ⅠƆLXI, quo Lotharium excessisse valide probabo. Hæc ibi. De Turonensi infra agemus. Quid clare doceat Vita S. Medardi de obitu S. Eleutherij & succeßione S. Medardi diximus: quindecim postea præfuisse S. Medardum his verbis cap. 20 indicatur: Sic itaque ad imitationem summi Pastoris, qui, sicut ab eo in Euangelio legimus, alias habens oues, de duobus vnum ouile fecit; sanctus Pontifex ferocem illam Flandrensium gentem suæ Nouiomensi Ecclesiæ associauit, & per quindecim annorum spatium, licet aliquo itineris interuallo remoti essent, ad diuinum eos cultum indesinenter elaborauit. Quindecim annis commissam sibi diuinitus insedit Cathedram, eo in tempore non sine multo labore incredulos & infideles ad fidem educauit Catholicam … Huius ergo temporis transacto spatio sanctum Dei Pontificem grauissima contigit deprimi corporis infirmitate, & inualescente morbo corporeos eius sensus de die in diem paulatim deficere… Cum autem beatus hic Pontifex vitæ appropinquaret ad exitum, [post Chrāni cædem,] contigit Chlotharium Regem, postquam Granum filium suum cum vxore sua ac filiabus combusserat, a regione reuerti Britannorum. Cognita vero huius inualetudine Pontificis, ad eum visendum humiliter festinauit. Hæc ibi. In hac visitatione Chlotharij omne robur constituitur, quod ea dicatur contigisse post combustionem Chramni filij: quæ refertur a Gregorio Turon. lib. 4 cap. 20, & coniungitur cum morte Childeberti Regis Parisiensis, [factam an. 559.] quem anno ⅠƆLVIII obiisse constat. Eo ergo anno, aut saltem sequenti ⅠƆLIX, occisus est Chramnus. Nam capite 21 refertur annus Chlotharij quinquagesimus primus, qui conuenit in annum ⅠƆLX, ac sequenti Rex mortuus est. [ergo sedisset annos 36,] Ast his positis non videntur inferri posse alia, nisi S. Medardum constitutum ab SS. Hormisda & Remigio Episcopum Tornacensem, ergo saltem anno ⅠƆXXIII; postea vixisse non quindecim solum annos, sed integros XXXVI, aut, vt Bucherius mauult, XXXVIII annos, aut denique secundum Baronium, [aliis 38, aut 41.] annos XLI, nam hic cædem Chramni & obitum S. Medardi refert ad annum Christi ⅠƆLXIV. Sed illis solum nititur verbis a Surio relatis in Vita S. Medardi.

[13] Bucherius cap. 4 num. 11 admittit illa in Vita S. Medardi haberi, sed fatendum, aut Fortunato minus attento humanitus excidisse, aut ab alio infulta: ac dici debere Medardum annis quindecim Eleutherio superstitem, [Vita illa nō est a Fortunato scripta,] vtrumque simul ouile non sub Hormisda, neque sub Remigio, sed Vigilio, Pelagio, Ioanneque tertio Pontificibus Romanis, Remorum autem Mappinio Ægidioque rexisse. Verum nec ista infarcienda, quæ omnia vna cum cæde Chramni melius absunt, ab imperito quopiam post annum Christi millesimum conscripta. Quis tempore Fortunati meminit Flandrorum? Quis vel anno millesimo gentem Flandrensium vocauit Tornacenses aut omnes diœcesis Tornacensis aut Comitatus hodiernæ Flandriæ incolas? De paruis limitibus Flandriæ, qui erant circa Brugas trecentis ab obitu S. Medardi annis, egimus III Februarij ad Vitam S. Anscharij § 5, pag. 396. Nondum videtur S. Medardi Vita extitisse, cum auctor anonymus exararet Vitam S. Gildardi fratris eius, [sed ab anonymo, forsan post Vitam S. Gildardi:] quam Surius edere noluit, quod ex locis communibus tota videretur composita. Fatetur auctor illam inouria antiquorum latuisse, traditq; tres viros Gildardum & Medardum fratres & S. Remigium Palatinos in aula Regis vixisse, ac dein eodem fere tempore Episcopos ordinatos esse, ac Regem Chlodoueum de sacro fonte suscipiente B. Medardo, fuisse a S. Remigio baptizatum. Hinc auctor citatæ ante Vitæ S. Medardi, vt omnia acta eius acceleraret, temporibus Hormisdæ Papæ & S. Remigij factum ait Episcopum Tornacensem, & sui immemor addit post necem Chramni e vita deceßisse: quæ scilicet legerat in Gestis Regum Francorum ab auctore anonymo temere congestis: in quibus ea habentur cap. 29. Et quia S. Medardus vixit in Episcopatu XV annos, eos post obitum S. Eleutherij enumerat. Verum multa huic calculo obsunt. S. Remigius ordinatus est Episcopus anno CCCCLVII, cum duo illi fratres necdum essent nati. Cum Gildardo Episcopo Rotomagensi subscripsit Concilio Aurelianensi I anno ⅠƆVIII aut sequenti Sophronius Episcopus Veromandensis, qui successorem habuit Allomerum, quo mortuo Medardus factus est Episcopus Veromandensis, post Sedem translatam dictus Nouiomensis, ac post mortem S. Eleutherij anno ⅠƆXXXI factus etiam Tornacensis.

[14] Præfatus auctor Vitæ S. Gildardi asserit, quantæ qualisque innocentiæ, [Quæ in hac a Fortunato scripta citantur,] sanctitatis ac patientiæ Beatus extiterit Medardus, Fortunatum Rauennum Presbyterum luculento sermone describere: & hæc verba eius citat: S. Medardus quando accepit corporis transitum, ipsius horæ momento cæli aperti sunt, & ante Sancti corpusculum diuina luminaria cunctis videntibus micuerunt: moxque in terra grande fluxit diluuium, ita vt multum plueret aqua calida de nubilo. Hæc non habentur in Vita a Surio nihil mutato stylo edita, [non reperiuntur in Vita a Surio aut Boscio edita,] neque in altera Vita ex codice MS. Floriacensi a Ioanne Boscio Cælestino vulgata, quam & ipsi habemus in insigni codice MS. nostro & contulimus cum altero MS. membranaceo Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, in quo initium deerat. Aliam habemus Vitam S. Medardi ex quatuor optimæ fidei codicibus MSS. hoc exordio: Beatissimi Medardi Antistitis vitam, quæ per vniuersum orbem virtutum propalatur insignibus, [sed in alia Vita MS.] nequiuimus silentio præterire &c. In hisce Actis supra memorata verba ita referuntur: Quando S. Medardus accepit corporis transitum, ipsius horæ momento cæli prorsus aperti sunt, & ante Sancti corpusculum fere per tres horas diuina luminaria cunctis videntibus adstiterunt. Mox in terram grande fluxit diluuium, ita vt plueret multum calida aqua de nubilo. En eadem fere verba, omißis in Vita S. Gildardi paucis his verbis, fere per tres horas, forsan Belfortij culpa, qui Vitam S. Gildardi, quam habemus, contraxit stylo hinc inde limato. Sub calcem huius Vitæ S. Medardi in MS. Marci Velseri addebatur hoc testimonium: Fortunatus Presbyter composuit hanc Vitam vel Actus S. Medardi. [Fortunato attributa,] In hac Vita auctor precatur diuinam Clementiam, vt clementissimi, inquit, Theodeberti Regis nostri felicitatem crebris successibus dilatatam, & in externis gentibus iusto dominandi iure procul extensam pro sua pietate longæuet: [& sub Theodeberto Rege scripta.] vt clementissimi Sigeberti quondam Regis animæ sempiternam requiem præstare dignetur. Est hic Sigebertus, qui templum S. Medardo extruxit, occisus anno ⅠƆLXXV, relicto Childeberto hærede, cui anno ⅠƆXCVI mortuo succeßit Theodebertus II, & vixit vsque ad annum ⅠƆCXII, cuius tempore hæc Vita S. Medardi scripta est: quidni a Fortunato, qui tum viuebat Episcopus Pictauiensis?

[15] In hac Vita de annis in Episcopatu a S. Medardo exactis hæc leguntur: [In ea Vita anni Episcopatus 15 dicuntur,] Cum iam multimodis virtutum fulgeret studiis, famaque eius per diuersa orbis spatia, gratia crescente, præcelleret, defuncto Viromendensium vrbis Pontifice, in eius loco consecratur Episcopus. Vbi conuersatione cælesti ter quinis annorum * circulis in sanctimonia ipsius officij Sacerdos extitit pretiosus, & … membrorum compage protenta longæuitate defessus, spiritum, requiem deprecatus, amisit. In altera Vita a Ioanne Boscio edita anni hi in Episcopatu acti confirmantur cap. 14 istis verbis: [vti & in Vita a Boscio edita,] Nam ter quinis annorum curriculis Pontificatus sui officium feliciter administrauit: sicque corporali percussus molestia, vsque ad extrema vitæ suæ perductus est tempora. Quæ eadem in MS. nostro leguntur, & dein cap. 15 hæc adduntur de visitatione Regis: Igitur Chlotharius Rex Francorum, comperto quod vir Dei languore præuentus ægrotaret, festinauit eum inuisere, seque ipsius suppliciter commendare orationibus. Quæ eadem in MS. Reginæ Sueciæ habentur, nulla cædis Chramni filij facta mentione. Fuit ergo S. Medardus annis solum quindecim Episcopus, a S. Remigio Remorum Archiepiscopo, [& S. Medardus cōsecratus a S. Remigio,] vt in eadem Vita cap. 12 traditur, sanctificationis oleo perunctus, & super gregem Christi Pastor institutus. ergo ante annum ⅠƆXXX, quo XIII Ianuarij obiisse S. Remigium docuimus ad Vitam S. Vedasti § 3 nu. 13. Inter opera in eius Episcopatu peracta hoc vnicū in dictis Actis narratur, [S. Radegūdi velum sacrum imposuit,] quod consecratum velum capiti sanctissimæ Radegundis imposuerit, sanctæ professionis primitiis initiarit, quæque sequenda forent, quæque euitanda docuerit. Eadem a Fortunato in Vita S. Radegundis descripta sunt ad XIII Augusti illustranda. Quo autem anno S. Medardus aut S. Radegundem consecrarit sanctimonialem, aut ipse dein vita functus sit, ad vtriusque Vitam accuratius examinandum erit. Gregorius Turon. lib. 4 cap. 19 hæc solum de obitu S. Medardi habet: Tempore quoque Chlotharij Regis, sanctus Dei Medardus Episcopus consummato boni operis cursu, & plenus dierum, sanctitate præcipuus, [moritur sub Chlothario Rege.] diem obiit. Hæc ille absque vllo præiudicio eorum, quæ de annis Sedis & S. Eleutherij & S. Medardi statuimus.

[Annotatum]

* al. curriculis

§ III Dies obitus S. Eleutherij. Memoria in sacris Fastis. Vita a variis conscripta.

[16] Annum obitus S. Eleutherij in trigesimum primum Christi supra quingentesimum incidisse hactenus stabiliuimus: diem vero & mensem hic inquirimus. In codice antiquo MS. nostro, ex quo priorem eius Vitam damus, referuntur Acta Sanctorum mensis Iulij, præpositis duobus diebus ex mense Iunio, [S. Eleutherius an mortuus 30 Iunij?] vt operis istius initium fiat a sanctis Apostolis Petro & Paulo, qui in syllabo præfixo referuntur ad III Kalend. Iulij, ac mox indicato II Kalendas Iulij hæc leguntur: Martialis Apostoli Vita. Thetbaldi Confessoris eodem die Vita. Eleutherij Tornacensis Episcopi eodem die Vita. Kalendis Iulij Karilefi Confessoris Vita &c. Ac singulorum dein eo ordine recitantur Acta. Vitæ S. Eleutherij hic præfigitur titulus: Incipit Vita S. Eleutherij, cuius festum est II Kalendas Iulij. Postq; Actorum finem, hæc, veluti Henrico Canonico, de quo infra agemus, indicata a S. Eleutherio, verba annectuntur: Ego frater Eleutherius, seruus seruorum Dei, in sarcophago in ecclesia B. Petri Blandinij depositus sum pridie Kalendas Iulij. ac postea, Festum autem, inquit, depositionis meæ commemorate pridie Kalendas Iulij. Quæ eadem verba leguntur ad eamdem Vitam in MS. Tornacensi, a nobis inter Annotationes reiecta. In altera vero Vita ex MSS. Cornelij Duynij & Tornacensi danda, de die obitus ista num. 30 habentur: Sic vnda sacri sanguinis profusa, verus Martyr & Confessor in pace obiit pridie Kalendas Iulij. Eadem leguntur cum Sermone de Trinitate, edita in Bibliotheca Patrum, istaq; adduntur: Hæc acta sunt ab hæreticis VII Kalendarum Iunij, & in ipso anno B. Eleutherius obdormiuit in pace: scilicet post quinque hebdomadas, vt in Vita dicitur num. 24. In schedis Buzelini nostri dicuntur hæc omnia repeti in Vita ex variis opusculis compilata, & in archiuo Episcopali seruata cap. 28. Eodem XXX Iunij in MS. Florario SS. celebratur eius natalis his verbis: Ciuitate Tornaco natale S. Eleutherij Episcopi & Confessoris. Hic gratia sanitatis effulgens, plures cæcos illuminauit, ac alia miracula multa perpetrauit. Altum de die obitus silentium est in reliquis Actis, siue a Guiberto conscriptis, siue ex antiquo Breuiario MS. dandis.

[17] Februarij mensis die XX defunctum esse S. Eleutherium arbitrantur Canonici Tornacenses, [an 20 Februarij,] qui eo die Natalem eius celebrant, vt ex Officiis propriis Ecclesiæ Cathedralis constat. Ab huius encomio antiquum Martyrologium MS. monasterij S. Martini in vrbe Tornacensi incipit his verbis: X Kalend. Martij, in ciuitate Tornaco, depositio S. Eleutherij eiusdem vrbis Episcopi & Confessoris. Quæ tamen verba visuntur ibidem vetusta manu interpolata, & fere eadem leguntur apud Molanum in auctario Vsuardi. Qui in Natalibus quoque Sanctorum Belgij ita eius elogium auspicatur: Blandinij natalis S. Eleutherij Episcopi & Confessoris: cuius honorifica est apud Fortunatum mentio. Adscriptum etiam nomen eius Martyrologiis Galesinij, Canisij, Ghinij, Saussaij, & Romano hodierno, Fastis Belgicis Miræi, & aliorum recentiorum, qui fere natalem celebrant XX Februarij. In additionibus quibusdam MSS. Carthusiæ Bruxellensis ad Vsuardum statuitur, apud Tornacum Translatio S. Eleutherij Martyris. In Florario MS. depositionem legi XXX Iunij diximus, at XX Februarij hæc habentur: Apud Tornacum S. Eleutherij Episcopi Martyris anno salutis ⅠƆL. Antiquum MS. Martyrologium Vsuardi, sed subinde auctum, Collegij Gandensis Societatis Iesu ita incipit: In Tornaco ciuitate restitutio S. Eleutherij Episcopi & Confessoris. At die XXX Iunij quæ de eo habebantur, erasa sunt, vt primum verbum Tornaco solum legi poßit. De eius obitu actum fuisse suspicamur. Martyr autem a nonnullis habetur, quod e vulnere ab hæreticis inflicto obierit. XXI Februarij memoria S. Eleutherij adscripta est auctario Vsuardi ab Hermanno Greuen, [seu 21 Februarij?] & Molano in priore editione: secuti Canisius & Ferrarius, item Renatus Benedictus in Vitis SS. Gallice editis. In tractatu quodam MS. de Eleuatione corporis S. Eleutherij hæc quasi ab ipso Sancto reuelata referuntur: Illud autem festum, quod in Kalendis Martij celebratis, neque scio, neque noui, neque in eisdem Kalendis voces vestras exaudiui. Quo die nullam eius memoriam hactenus in vllis Fastis reperimus: an X Kalendas Martij auctor voluerit indicare, non diuinamus. Interim in eodem tractatu, Gratias, inquit, ago Deo immortali & vobis, fratres carissimi, qui festum depositionis meæ condigne celebrastis.

[18] In hoc citato tractatu dicitur eiusdem Sancti Vita ab illa die, in qua depositus est, fuisse scripta: de qua infra num. 30 Vitæ auctioris, ista forsan accipienda sunt: Percepta enim participatione Corporis & Sanguinis beatus vir, vt eiusdem Vitæ narrat historia, [Vita I a nobis edita] feliciter migrauit ad Dominum. Ex hac historia Vitæ potest tota ea decerpta esse, quam damus primo loco ex codice nostro MS. qui olim pertinuit ad abbatiam Vallicellensem Ordinis Cisterciensis, & permutatione comparauimus a CL. V. Balthasare Moreto: [ex MSS.] contulimusq; cum alio MS. Tornacensi, reperto in schedis. Ioannis Buzelini nostri, a cuius calamo Gallo-Flandriæ erudito commentario illustrata: qui Vitam hanc saltem ante incursionem Nordmannorum, de qua infra, scriptam opinatur. Extat in Breuiario Brugensi anno ⅭⅠƆⅠƆXX excuso præclara horum Actorum epitome, distributa in sex lectiones, quæ ad Matutinum XX Februarij solebant recitari.

[19] Aliam secundo loco Vitam damus multo auctiorem, & quatuor velut partibus constantem: prima continet eadem, quæ in priori Vita dedimus. [Vita II] Hinc duo priora capita non repetimus, ibidem indicatis in Notationibus, quæ differentes occurrebant lectiones. Altera pars, quæ præterea S. Eleutherius ante mortem illustria facinora egit, miracula patrauit, atque ab hæreticis probra verberaq; passus est, comprehendit, forsan cum priore Vita ab obitu eius scripta. Tertia pars explicat eleuationem corporis, factam, vt mox probabimus, [& historia eleuationis.] post Nordmannorum vastationem, sub seculi noni finem: adduntur varia proximis annis diuinitus facta miracula, inter quæ Libertinus ad vitam resuscitatus, scriptori varia retulit: cuius etiam felicem obitum ab aliis sibi relatum num. 40 testatur. Familiaris itidem fuit Hediloni Episcopo, [scripta circa an. 900.] qui corpus S. Eleutherij eleuauit; atque ideo num. 41, Hoc etiam, inquit, silendum non arbitror, quod ab Episcopo Hedilone mihi relatum est. Quarta demum pars postea adiecta est, translato in vrbem S. Eleutherij corpore, quam partem Appendicis titulo separamus. Damus hæc Acta ex alio Codice nostro, [ei Appēdix annexa. ex MSS.] quem V. CL. Cornelius Duinius Amstelodamensis emit anno ⅭⅠƆⅠƆCVII in ciuitate Hornana. In eo codice continentur diuersæ Sanctorum Vitæ, & ex variis libellis simul compactæ: harum aliqua pars pertinuit ad Fratres sanctæ Crucis in Hoirn, & scripta dicitur a Fratre Theodorico Poll Venlonensi Conuentus Crucigerorum. Extat eadem Vita in codice MS. Tornacensi, sed plurimum a posteris interpolata, vti infra in Notis obseruamus. Subiicimus hisce Actis historiam reuelationis Henrico Canonico Tornacensi factæ anno ⅭⅠƆCXLI ab oculato teste scriptam. Extat ea in duplici MS. Tornacensi. [vti & Historia Reuelationis.]

[20] Tertiam Vitam damus scriptam a Guiberto Ordinis S. Francisci, de quo in Annalibus Minorum ad an. 1257 num. 7 ista scribit Waddingus: Guibertus de Tornaco in studio Parisiensi tanti nominis vir, [Vita III auctore Guiberto] vt bis eum Alexander Pontifex suis litteris ad scribendum excitarit. Binas hasce litteras cum responsione Guiberti extare MSS. Tornaci ad S. Martinum præfixas Sermonibus de Dominicis & Festis ab eodem Guiberto factis testatur Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica. Extat in Bibliotheca Patrum eiusdem Guiberti tractatus de Officio Episcopi, & Ecclesiæ cæremoniis, ad venerabilem Dominum D. Guilhelmum Aurelianensem Episcopum, eadem scribendi methodo ac operis in capita diuisione, qua etiam hæc S. Eleutherij Vita ab eodem edita est, & inscripta Ioanni Episcopo Tornacensi cognato. Extat hæc Vita in Bibliothecæ Patrum appendice, seu tomo 15, [ex Bibliotheca Patrū & MS.] opera Andreæ Schotti cum opusculis S. Eleutherij edita. Collata hic est cum MS. Tornacensi ad S. Martinum, cuius Valerius Andreas meminit. In Officiis propriis Ecclesiæ Tornacensis Lectiones de S. Eleutherio dicuntur collectæ ex Vita eius ex Henrici Canonici Tornacensis antiqui scriptoris, & Fratris Guiberti Tornacensis Ordinis Franciscanorum Theologiæ Doctoris libro, quem hic iussu Ioannis Episcopi Tornacensis de ea conscripsit &c. Vnum auctoris huius σφάλμα est, quod sub initium operis originem vrbis Tornacensis a Romanis Regibus deducat, imitatus chronicon ab Hermanno Abbate Tornacensi eodem seculo conscriptum. Verum eam hi veniam merentur atque impunitatem, quam tot illustribus & antiquis scriptoribus damus, dum gentis Francorum originem a Troianis deriuant. Consule præmonitionem Andreæ Schotti.

[21] Vltimo loco damus aliam perbreuem Vitam ex antiquo Breuiario Tornacensi, [Vita IV ex Breuiario MS.] in quo hæc Vita distincta est in varias Lectiones, quæ in Translatione corporis S. Eleutherij ad vrbem Tornacensem, per Octauam recitari solebant. Extat illud Breuiarium in monasterio S. Martini, ex quo olim ad Rosweydum nostrum Tornaco missa fuit hæc Vita. Annectebatur Historia Translationis & miraculorum S. Eleutherij, sed eisdem verbis extracta ex Vita auctiore, solum ordine rerum narratarum immutato: quam omittimus. Extant & tractatus alij MSS. de transitu S. Eleutherij & de Eleuatione corporis, ab Andrea Schotto etiam editi, sed secundus sub titulo Translationis corporis: ex quibus nonnulla in Notis obseruamus. Demum alia breuiora Acta habemus ex MS. Vltraiectino S. Saluatoris, [alia Vita MS. hic omissa.] quibus hic titulus: Martyrium S. Eleutherij Episcopi. An aliquam Vitam Henricus Canonicus scripserit, & quam, non liquet. In historia reuelationis ei factæ dicitur num. 3 Vitam B. Eleutherij, [An Henricus Canonicus aliquam Vitā scripserit?] in extasi lectam, cursim legere cœpisse, & memoriter & corde tenus totam legere voluisse. & num. 4 in secunda extasi Eleuationem S. Eleutherij legisse, & de extasi reuersus, quæ legerat, scripsisse. Sed historia Eleuationis iam extabat ab auctore coæuo edita. Demum in tertia extasi legebat quædam miracula S. Eleutherij: at nusquam habetur, illa ipsi ante incognita fuisse. Quædam vt a S. Eleutherio ei reuelata, in Notis adiicimus.

[22] Vitam aliquam S. Eleutherij hactenus edidere Buzelinus noster lib. 1 Annalium Gallo-Flandriæ, Molanus in Natalibus SS. Belgij, Zacharias Lippelous, siue Cornelius Grasius, Franciscus Haræus, [Mentio S. Eleutherij apud alios scriptores.] Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano. At Gallico sermone plenius Renatus Benedictus, e Clementis Marchantij versione, quam fere eamdem edidit Guilielmus Gazæus, contractam Iacobus Dubletius, vti & aliis linguis alij. Agunt de eodem sancto Episcopo Iacobus Mejerus in Annalibus Flandriæ, Miræus & Locrius in Chronico Belgico, Rosweydus in Historia Ecclesiastica Belgij, & paßim alij rerum Belgicarum scriptores.

§ IV Corporis S. Eleutherij Eleuatio, Translationes. Sermones ab eo conscripti.

[23] Celebris est in Actis S. Eleutherij, memoria Eleuationis corporis eius, quam ipsemet fieri iußit. Ea paßim adscribitur anno Christi ⅠƆCCCLXXXI. Deest Actis hic annus: & alium inuehunt characteres in iis expreßi. Facta ea eleuatio Heidilone Episcopo, Dominico die, XIV Kalendas Octobris. [Eleuatio corporis S. Eleutherij facta sub Heidilone Episc.] Heidilo, aliis Heydilo, Hedilo, Hetilo apud Flodoardum lib. 3 Historiæ Ecclesiæ Remensis cap. 23, vbi dicitur Hincmarus Archiepiscopus Remensis eius ordinationem commendasse Odoni Episcopo Bellouacensi: ergo ante annum ⅠƆCCCLXXXI, quando Odone mortuo Hincmarus cum Episcopis IV Nonas Aprilis, Indictione IX, in Synodo apud martyrium S. Macræ congregatis, scripsit Ludouico III Regi, vt in Ecclesia Bellouacensi liberam noui Episcopi permitteret electionem. Extat ea epistola tomo 2 Operum Hincmari pag. 188. Viuebat adhuc Odo Bellouacensis anno ⅠƆCCCLXXX, quando S. Vedasti Reliquiæ Atrebato Bellouacum delatæ sunt, & quidem anno versus hiemem vergente, vt diximus post Vitam S. Vedasti VI Februarij pag. 809. At Ragenelmus decessor Heidilonis, Episcopus Ecclesiæ Tornacensis anno ⅠƆCCCLXXVI, Indict. IX, mense Februario, subscripsit Concilio Pontigonensi. Hinc constat Heidilonem tempore intermedio constitutum fuisse, & quidem ante annum ⅠƆCCCLXXX, quo Northmanni Tornacum ciuitatem, & omnia monasteria super Scaldum fluuium, ferro & igne deuastarunt, interfectis accolis terræ atque captiuatis, vti hisce verbis ea narrantur in Gestis Normannorum ante Rollonem Ducem. [post Normannicam irruptionē,] Et grassatam legi Normannicam rabiem in Tornaco tempore Heidilonis scribit Guibertus infra nu. 34. Hæc de initio Sedis Heidilonis. Quot autem annis vixerit Episcopus, necdum legimus. Successor eius statuitur Raubertus, qui anno ⅠƆCCCCIX Concilio Tresleiano interfuit: aliis Rambertus & Lambertus, & dicitur a Rayßio in Belgica Christiana creatus anno ⅠƆCCCCIII.

[24] [Dominica die aut 18 Septemb.] Tempore intermedio sæpius dies XIV Kalendas Octobris, siue XVIII Septembris, incidit in Dominicam, qui alter factæ Eleuationis character est. Ac primum anno ⅠƆCCCLXXX, Cyclo Solis XXI, litteris Dominicalibus C B. tum anno ⅠƆCCCLXXXVI, cyclo Solis XXVII. dein anno ⅠƆCCCXCVII, cyclo Solis X. ac denique anno ⅠƆCCCCIII, cyclo Solis XVI; littera semper Dominicali B. dictus XVIII Septembris conuenit in diem Dominicam. Est autem hæc Eleuatio facta, cum dira illa Normannorum rabies abesset, & Episcopus ad visitandam diœcesin Tornacensem Nouiomo venisset, paceq; reddita in vicinis locis degeret, ac tuto posset & ipse propinquos Episcopos conuocare, & hi ad eam solennitatem cohonestandam venire, maxime cum duabus ab vrbe leucis pagus Blandinium absit. Proximis item annis, cum Feriolus eo Vienna venisset inter reliquos peregrinos, pace reducta, itinera videntur tuta fuisse. Hinc annus ⅠƆCCCLXXX nequaquam aßignari potest, quo Gandauum Nordmanni tenebant, & dein Tornacum vastarunt: quo item anno Corpus S. Vedasti Atrebato Bellouacum delatum est, ibiq; remansit vsque ad annum ⅠƆCCCXCIII, quando summa cum veneratione ac Cleri populiq; frequentia relatum est a Dodilone Episcopo Cameracensi, vti late dictum est VI Februarij pag. 809. Post hanc relationem cum cultus & veneratio Sanctorum restaurata esset, videtur S. Eleutherius voluisse innouare suorum Tornacensium pietatem, ac tum excitasse ad corporis sui condignam eleuationem, [anno 897.] quam suspicamur factam anno ⅠƆCCCXCVII, die Dominica tum concurrente in XVIII Septembris. Mouemur etiam, quod in Tractatu MS. de Miraculis S. Eleutherij, dicatur Heidilo ab hac Eleuatione ad propria regressus, & paucis postea viuens annis, in pace obiisse. Consule notationem A capitis 7 Vitæ 2. Et hæc de Eleuatione, quæ contigisse XIV Kalendas Octobris dicitur in Vita auctiore ex MS. Tornacensi. deest dies in MS. Duinij, vti & apud Guibertum, & in Vita ex MS. Breuiario. Ast in Officiis propriis festum Eleuationis celebratur IX Iulij ritu simplici, vt vocant, [aut forsan 9 Iulij] atque in tertia lectione hæc verba recitantur: In eleuatione autem ipsa sacri corporis, cuius septimo Idus celebratur memoria, multi ægri ac debiles, morbis omnibus & malis liberati, sani & integri cum exultatione ad suos sunt reuersi. Si eodem die IX Iulij contigit ea Eleuatio, referenda ob rationes supra allatas foret in annum sequentem ⅠƆCCCXCVIII, cyclo Solis XI, littera Dominicali A. Quæ tamen littera cum IX Iulij incidit etiā in Dominicas, [anno 898] anno ⅠƆCCCLXXXI, ⅠƆCCCLXXXVII, ⅠƆCCCXCII. Ad hunc vltimum annum consignari etiam, neque incommode, potest ea Eleuatio: qua Atrebatenses excitati, anno sequenti corpus S. Vedasti Bellouaco repetiisse ac retulisse in suam vrbem dicendi forent. [aut 892.]

[25] Præcipua Tornacensium solennitas agitur XXV Augusti, ob corpus S. Eleutherij in vrbem Tornacensem illatum & in templo Cathedrali B. Mariæ Deiparæ depositum. [Translatio corporis Blandinio in vrbem Tornacensem celebratur 25 Augusti,] Solebat ea Translatio olim officio triplici, vt Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij obseruat, celebrari cum octaua, in qua diximus Vitam quartam infra dandam, fuisse recitatam, in XVII Lectiones distributam. In ea num. 19 dicitur hæc Translatio facta anno ⅭⅠƆLXIV, sedente Balduino Episcopo. Succeßit hic Hugoni anno ⅭⅠƆXLIV defuncto, & apud Gandauenses transtulit in alium loculum corpus S. Florberti Abbatis anno ⅭⅠƆXLIX Kalendis Nouembris, in aliam item capsulam corpus S. Bauonis anno ⅭⅠƆLVIII, VI Idus Maij: eleuauit etiam corpus S. Macarij Episcopi anno ⅭⅠƆXLVII, VII Idus Maij: sequenti anno ⅭⅠƆLXVIII defunctus. In Officiis propriis in Lectione V recitanda in Octaua Translationis ista habentur: Ne surgentibus hæresibus, licentiaque atque improbitate hominum inualescente, Ecclesia thesauri tam incomparabilis faceret iacturam; [facta a Balduino Episcopo an. 1064,] Balduinus Episcopus anno millesimo sexagesimo quarto, consulto Clero, munitiorem in locum corpus Diui Eleutherij recondendum iudicauit, definitoque translationis die sanctissimi viri Reliquias solenni festiuitate, lætaque bonorum congratulatione & cantu, Blandinio Tornacum transportauit: & templo suo cathedrali illatum, feretro honorabiliori inclusit. Hæc ibi. Dies XXV Augusti, quo huius Translationis memoria celebratur, incidit citato anno bissextili ⅭⅠƆLXIV in feriam quartam, cyclo Solis IX, litteris Dominicalibus DC. An a die XXII Augusti, quæ tum Dominica erat, ob solennitatem Octauæ Assumptionis beatißimæ Virginis Mariæ, aliaue Dominica, annua hæc solennitas in hunc XXV Augusti reiecta sit, iudicent illi, qui similes Translationes arbitrantur fere festis aut Dominicis diebus peragi solere. Peruetustum MS. Martyrologium Gandensis collegij, vt supra vidimus, [aut 1065, 20 Febr.] restitutionem S. Eleutherij in Tornaco ciuitate celebrat XX Februarij, qui anno ⅭⅠƆLXIV a Paschate cœpto incidit in Dominicam secundam Quadragesimæ, estq; nobis, annum a Ianuario incipientibus, sequens ⅭⅠƆLXV cyclo Lunæ II, Solis X, littera Dominicali B.

[26] Alia translatio facta est centum & octoginta tribus post annis, vt Lectione VI Officij proprij in Octaua Translationis recitanda dicitur, quam VIII Kalendas Septemb. siue XXV Augusti contigisse ex registro Capituli Tornacensis narrat Cognatus lib. 4 cap. 11 his verbis: [alia Trāslatio facta 25 Augusti an. 1247.] Anno ⅭⅠƆCCXLVII, Dominica, VIII Kalendas Septembris, præsidente D. Innocentio Papa IV, eius anno V, regnante glorioso Rege Francorum Ludouico, filio Ludouici Regis, Translatio corporis B. Eleutherij Confessoris & Episcopi Tornacensis: & inuentum est simul caput cum corpore per manus reuerendi Patris & Domini Odonis Tusculani Episcopi, Apostolicæ Sedis Legati, præsentibus plurimis Sanctorum corporibus de diuersis conuentualibus ecclesiis ob reuerentiam S. Eleutherij allatis, præsentibus etiam reuerendis Patribus Waltero Tornacensi & Guiardo Cameracensi Episcopis, Waltero Decano, Ægidio Archidiacono, Nich. Archidiacono Flandriæ, & pluribus aliis Canonicis Tornacensibus, Waltero S. Amandi in Pabula, Radulpho S. Martini Tornacensis, & multis aliis Abbatibus, Arnulpho Castellano, & Anselmo Aduocato Tornacensi, Henrico Præposito, & aliis ciuibus Tornacensibus, & multitudine Cleri ac populi copiosa. Hæc ibi, quæ etiam a Rayßio in Belgica Christiana narrantur. Exponunt autem ambo de Translatione corporis de veteri feretro in nouum: quæ quia facta est XXV Augusti, & Dominica, cyclo Solis XXIV, littera Dominicali F, forsan ab eo tempore arrepta est occasio celebrandi illo die Translationem corporis Blandinio Tornacum deportati.

[27] Alia controuersia inde eruitur de capite S. Eleutherij, quod simul inuentum dicitur, [caput S. Eleutherij in monasterio Tornacensi S. Martini.] & tamen a reliquo auulsum corpore, adseruatum in S. Martini monasterio tum temporis fuisse tradit Rayßius, reclusum in vase argenteo inaurato. Anno, inquit, ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, in transitu S. Martini, reconditum est in hoc vase caput S. Eleutherij Tornacensis Episcopi, a venerabili Patre Domino Waltero, septimo huius ciuitatis Episcopo, præsentibus viris venerabilibus, videlicet Domno Amando huius loci Abbate, & Domno Ægidio Abbate S. Nicolai Tornacensis, & aliis bonis viris. Hæc ibi. Dicitur Walterus VII Episcopus a separatione Sedis Nouiomensis. Amandus vero nonus habetur monasterij S. Martini Abbas, cuius sepulchrum eleuatum, atque insigni marmore politum visitur in capitulo, estq; celebris eius memoria, vtpote viri optime de eo monasterio meriti, in rebus tam spiritalibus quam temporalibus promouendis. Eius successor fuit Radulphus, quem corporis S. Eleutherij translationi anno ⅭⅠƆCCXLVII interfuisse diximus cum Waltero Abbate S. Amandi, qui Hertamg cognominatur, & mortuus dicitur XVIII Kalend. Septembris anno ordinationis XIV, Christi ⅭⅠƆCCLV. At Walterus Episcopus Tornacensis, qui ab vtraque parte testis & auctor adducitur, sedit ab anno ⅭⅠƆCCXIX ad ⅭⅠƆCCLI. De Corpore & capite S. Eleutherij agit idem Rayßius in Hierogazophylacio in S. Mariæ Cathedrali Ecclesia Tornaci, & in S. Martini cœnobio Tornacensi: in quo caput eius adseruari etiam scribit Bucelinus in Sacrario Benedictino nuper edito.

[28] Brugis, Flandriæ vrbe, in æde Cathedrali adseruatur os S. Eleutherij Tornacensium Patroni & Antistitis, [aliquæ reliquiæ Brugis.] Tornaco missum in commutationem nonnullarum reliquiarum S. Chrysolij Martyris. Ita idem Rayßius. Denique in Florario MS. memoria aliqua Eleutherij primi Episcopi Tornacensis aßignatur ad diem VIII Iunij, [Eius memoria 8 Iunij,] cuius alibi non reperimus caussam aut mentionem. Infra in Actis, S. Eleutherius II Episcopus habetur, Theodorus I, verum quia hic Blandinij solum habitauit, & paucis tantum diebus fuit Episcopus, ab aliis omittitur. In commentaris cuiusdam la Barre necdum editis, dicitur S. Eleutherius omnium primus Ecclesiæ Tornacensis Episcopus a Summo Pontifice confirmatus, quod etsi de Theodoro non legatur, factum tamen opinamur.

[29] Quæ S. Eleutherio attribuuntur elucubrationes ac reuelationes, collectæ sunt ab Andrea Schotto, & in Bibliotheca Patrum Coloniensi editæ primum sunt in Appendice seu tomo XV, hoc fere ordine: [Sermones S. Eleutherij editi in Bibliotheca Patrum:] Sermo seu Confessio de SS. Trinitate. Transitus S. Eleutherij ex Vita II excerptus: cui pars Confeßionis de SS. Trinitate includitur. Sermones de Incarnatione Domini, de Natali Domini, in Annuntiationis festum, & eiusdem oratio animam agentis ad Deum pro fide & Ecclesia Tornacensi, cuius aliqua pars legitur in eadem Vita. Adduntur Historia Eleuationis & Translationis ex eadem Vita excerpta, & tandem Vita eiusdem S. Eleutherij auctore Guiberto Tornacensi, quam cum MS. collatam infra damus. Interponitur Testimonium B. Eleutherij de Feriolo (cui historia eleuationis tribuitur) & capite eiusdem S. Eleutherij ad cœnobitas Martinianos translato. Quod testimonium collatum cum MS. hic addimus, vt quam parum fidendum ei sit, lector intelligat, est autem eiusmodi:

[30] Feriolus post hæc Viennam a Tornaco regressus miræ sanctitatis extitit. Erat enim in timore Dei fundatus, humilis, prudens, pudicus, eleemosynis largus, [Testimoniū ei affictum:] in omni bono consilio eruditus: qui etiam Presbyter Viennensis ordinatus, sub Crispino Iudice Nonis Septembris martyrio coronatur. Ego autem Eleutherius Tornacensis Ecclesiæ Episcopus tanto amore illi iunctus sum, vt si quis meorum subditorum ipsum humili corde orauerit, omne quidquid voluerit, a me vel ab ipso impetrabit. Sic etiam beatis Martyribus Christi Nicasio & Piato. Sciatis autem reliquias Ferioli Presbyteri & Martyris per Episcopum qui secundus huic soli præerit Ecclesiæ, apud vos referri. Ille multas * possessiones sustinebit, & ecclesiam istam vehementer exaltabit. Nomen eius, quia intra vos est, scitis. Ipsum vero, quis sit, ignoratis. Et vt a vobis omnem dubietatem auferam, caput Blandæ Virginis mecum in arca continetur: meum vero in ecclesia B. Martini Tornacensis cœnobij translatum est, & linteolo honorifice protectum. Cuius filios, si fideles permanserint, preces meæ qualescumque sint, non derelinquent. Si vero hæc contempseritis, reliquias meas in Viennensi ecclesia faciam deportari, & amplius auxilium orationis meæ non videbitis. Prædecessores enim vestri per negligentiam reliquias B. Nicasij perdiderunt. Sed si meo consilio vti volueritis, quod multi ex vestris non fecerunt, orationes vestras Filius Dei exaudiet: beatos Martyres Nicasium, Piatum, Feriolum deuote veneremini: quia in nouissimis temporibus per ipsos hæc ciuitas exaltabitur, & Ecclesia tranquilla pace gaudebit, & sublimabitur. In illa autem die, in qua festum restitutionis meæ celebrabitis, translationem quoque corporis mei similiter celebrate, quæ facta est Kalendis Aprilis. Depositionem etiam B. Ferioli Martyris, vt placet, commemorate. Adiuuet autem incredulitatem cordis vestri omnipotens Deus, qui viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

[31] Hæc ibi, quæ omnia inepte congesta sunt. Nonis Septembris celebratur Vesuntione in Burgundia Inuentio corporis S. Ferreoli Presbyteri & Martyris & Ferrutionis Diaconi, [S. Ferreoli duo Martyres antiqui:] sed hi a S. Irenæo Episcopo Lugdunensi eo missi fuere. At XVIII Septembris colitur in territorio Viennensi S. Ferreolus Martyr, qui iussu Crispini impiissimi Præsidis, martyrij palmam capitis obtruncatione percepit, vt paßim antiqua Martyrologia & Acta attestantur. Fuerunt & huic soluta Dei nutu vincula, & ianuæ carceris patefactæ. Verum non idem vixit obiitq; sub Diocletiano, & sub finem seculi noni, imo & seculo vndecimo, quando translatum in vrbem Tornacensem est S. Eleutherij corpus, ac refertur cum Eleuatione sub hoc titulo ex MSS. in Bibliotheca Patrum: [a quibus diuersus Feriolus, qui seculo 9 vixit.] B. Feriolus Presbyter & Martyr de Translatione corporis B. Eleutherij Episcopi Tornacensis & Confessoris, Blandinio Tornacum, per Heidilonem Episcopum anno Christi ⅠƆCCCLXXXI. At sub Heidilone facta solum corporis Eleuatio in ipsa Blandiniensi Ecclesia, & Translatio Blandinio Tornacum peracta est sub Balduino Episcopo ⅭⅠƆLXIV aut sequente. Quæ autem Feriolo a S. Eleutherio præstita sunt, infra in Actis habentur.

[Annotatum]

* al. passiones

VITA I
auctore anonymo, sed antiquo,
ex MSS. Antuerpiensi & Tornacensi, cum aliis MSS. collata.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2455

Avctore antiqvo, ex MSS.

CAPVT I
S. Eleutherij genus, educatio, exilium, episcopatus.

[1] Temporibus Imperatorum Diocletiani & Maximiani per vniuersum orbem maxima a seditio Christiani nominis exorta est. Illis igitur diebus vir venerabilis b Piatus ab vrbe Roma egressus cum suis comparibus, Gallias ad prædicandum venit, Tornaci resedit. Quanta fecerit c vestræ fraternitati non latuit. [Serenus S. Eleutherij pater oriūdus e cōuersis a S. Piato.] Omnibus etenim Christi virtutem euangelizauit, diuini spargendo semina verbi; mystica documenta Paganis manifestauit. Quid plura? Denique multi per eum crediderunt; multi ab eo baptizati sunt; multi cum eodem d Martyre pro Christi nomine interempti sunt. Inter illos autem quidam paterfamilias e cum vxore sua credidit, idola sua abiecit, deinde fidem Catholicam a Christianis agnouit. Erat itaque secundum seculi dignitatem locuples, insignis prosapia, sublimatus parentum potentia, subleuator pauperum, consolator miserorum. Homo ille Serenus, vxor autem eius Blanda nuncupabatur. Qui in senectute bona vnicum filium genuerunt, Eleutherium nominauerunt, inde lauacri regenerationem in nomine Iesu ei contulerunt.

[2] Cum autem bonæ indolis puer esset, & Christi amore feruesceret, sacras ab infantia litteras didicit, & ad cultum Dei in omnibus dignissime se applicuit. Erat quidem vultu modestus, moribus honestus, visu decorus, in omni scientia eruditus. f Quem videns nutu Dei Medardus, [Eleutherius condiscipulus S. Medardi:] correptum lusorie dixit: Frater Eleutheri, nuncio te huic ciuitati Pontificem summum affore. Quod ita probatum est. Ait enim Veritas: Vbi duo vel tres congregati sunt in vnum in nomine meo, in medio illorum sum. [Matth. 18. 20] Hinc ait Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti. [Rom. 8. 28]

[3] Igitur post passionem beatissimi Piati Martyris g congregatis senioribus populi, Tribunus h Scaudiniensis cum omni multitudine Paganorum decreuit, vt omnes tam nobiles quam ignobiles Christianæ religionis cultores a i Tornacensi vrbe eiicerentur, & a suis possessionibus omnino priuarentur. Igitur omnes eiecti extra muros, [cū eiectis Tornaco Christianis,] basilicam in honore B. Petri Apostolorum Principis constituerunt, in loco qui nunc k Blandinium appellatur. Interea quædam Pagana, Filia Tribuni Scaudiniensis, ab infantia sua B. Eleutherium latenter amauerat, & admodum vexata a dæmone l impassibilem amorem cordis sui vlterius differre non poterat. Eiectis itaque Christianis, [agit Blandinij:] ipse Serenus cum vxore sua Blanda & vnico filio suo Eleutherio eiectus, & a sua possessione & omni dignitate seculi priuatus est. Quem, quia magnæ nobilitatis & excellentiæ erat, multi Paganorum secuti meruerunt diuino fonte purificari, & insuper fide Catholica imbui.

[4] Igitur Christiani constructa basilica Theodorum Episcopum consecrari fecerunt. Qui paucis diebus euolutis, m diuino spiculo percussus interiit. Videntes igitur Christiani sanctitatem beatissimi Eleutherij Romam eum miserunt, [post Theodorum fit Episcopus Tornacensium.] & cum auctoritate Papæ regredientem Episcopum n consecrauerunt. Qui in tantis miraculorum beneficiis claruit, vt omnibus pateret illum verum Christi Antistitem, & vere totius Christianæ religionis esse defensorem.

[Annotata]

a Vita auctior infra danda ex MS. Tornacensi & Duynij habet, persecutio.

b Colitur S. Piatus 1 Octobr. in illa Diocletiani persecutione occisus.

c Vita auct. in MS. Torn. nostram fraternitatem. Duynii, vestrā.

d Eadem Vita, Martyres.

e Ibidem nonnullis interpositis hæc leguntur: paterfamilias, Hirenæus nomine, credidit, a quo descendit Serenus (non vt filius, sed vt aliquis ex posteris, pronepos, infra dicitur) vir Catholica fide conspicuus: Hic siquidem secundum seculi dignitatem pollens diuitiis.

f Hæc in Vita auctiore contracta sic habentur: Quem B. Medardus, dum adhuc esset puer in scholis, Pontificem Tornacensis Ecclesiæ futurum esse prædixit. Igitur post passionem &c. In Vita antiquiore MS. S. Medardi hæc ita leguntur, auctore, vt arbitramur, Fortunato: Dum adhuc esset in scholis vir sanctus & paruus & innocens, dicit ad Eleutherium quemdam puerulum comparem; quod publica in actione comitiuam assumeret, & cum triginta annorum vitæ spatium caperet, ipsum dixit futurum summum Dei Pontificem. Qui in Tornacensi ciuitate est Pastor datus Ecclesiæ.

g Hæc in vtraque Vita iisdem verbis referuntur, in quibus σφάλμα 150 annorum & plurium est, qui a passione S. Piati ad S. Eleutherij iuuentutem fluxerunt.

h In tractatu quodam nostro dicitur Escaudensis, a Scaldi, Gallice l'Escault. In 4 Vita, Scaldiniensis, & Censorinus appellatur Tribunus, qui scilicet Tornaci sedem habuit, & locis circumquaque Scaldi fluuio adiacentibus summa cum potestate præfuit.Buzelinus lib. 1 Gallo-Flandriæ Scaudiniensis legit, & Scaldim Scaudum appellat. Ita circa an. 632 Dottonem Comitem Tornaci resedisse ad dirimendas actiones tradit Baudemundus in Vita S. Amandi Episcopi Traiectensis 6 Febr. cap. 3 num. 13.

i Ita post 130 circiter annos Gandenses idololatriæ adeo addictos fuisse, vt S. Amandum cæsum, & sæpius repulsum, in flumen etiam proiecerint, narrat idem Baudemundus num. 12.

k Duabus Tornaco circiter leucis, in confiniis Castellaniæ Insulensis. Huius forsan exemplo S. Amandus monasterium S. Petri prope vrbem Gandensem extructum, nunc illi inclusum, appellauit etiam Blandinium.

l Vita auctior, intolerabilem.

m Bucherius lib. 20 Belgij antiqui cap. 3 ita hæc interpretatur: Theodorum, quod superbius ageret, spiculo diuino, hoc est, ictu tonitrui peremptum interiisse.

n Vita auctior, consecrari fecerunt,anno Domini quadringentesimo & octogesimo tertio. Qui tamen annus deest in MS. Duynij aliisq; Actis: & melius, cum ordinatus sit anno 487, Consecratum esse a S. Remigio Remorum Archiepiscopo scribit Buzelinus, silent antiqui scriptores.

CAPVT II
Mortua a S. Eleutherio suscitata. Conuersio Tornacensium.

[5] Tvnc Pagana filia Tribuni Scaudiniensis, audiens beatissimum Eleutherium tanto honore sublimatum, [Filia Tribuni prouocans S. Eleutheriū ad peccatū,] existimans eum præ diuitiis superbum & inanem, incaute illum adiit, orantem inuenit. Vir autem Dei subito per Spiritum sanctum agnouit eam vexatam a dæmone. Sed illa procedens pallium eius abstraxit, amorem indicauit, a vt misericordiam impenderet exorauit. Quod B. Eleutherius audiens, mente consternatus ait: Audisti quia satanas tentabat Dominum Christum. Sed ille qui nullatenus tentari poterat, respondit: Vade retro satana: non tentabis Dominum Deum tuum. [Matth. 4. 10] Exemplo igitur tanti miraculi præcipio tibi in nomine sanctæ ac indiuiduæ Trinitatis, vt a me recedas, nec vlterius id præsumere audeas. His dictis pallium reiecit, & oratione pene finita, pudibundus ab oratione exiuit. Illa autem protecta pallio, [morte punitur,] facta quasi in extasi mentis, spiritum exhalauit. Huius rei ignarus vir Dei, præparari asinum sibi præcepit, & a loco procul quasi duabus leucis abscessit. [& sepelitur:] Mortua est autem filia Tribuni, & in b campo, qui dicitur Martis, vt mos erat Paganis, sepulta est.

[6] Interea B. Eleutherius regrediens, magis mortis illius periculo, quam suo pudori condolens, lugubrem patrem puellæ accersiri præcepit: & si Christo cum omni cognatione sua crederet, eam resuscitandam promisit. Quod ille audiens, alacer abscessit, & c iterum vocatis Paganis se omnia facturum promisit. Tunc B. Eleutherius, [precibus S. Eleutherij] postquam Missarum solennia frequentauit, cum omni Clero suo cælestibus armis munitus, ad sepulchrum venit, baculo lutum terræ percussit. Sed subito per Spiritum sanctum incredulitatem Tribuni agnouit. Mira res! Subito enim terræ motus magnus factus est. Igitur omnes mente consternati, ad propria latenter reuersi sunt. Sed tota nocte beatissimus Eleutherius persistens orationibus, Dauidicis insistens versibus, iterum facto mane cum Christianis ad sepulchrum rediit, & secundo incredulitatem Tribuni agnouit. Terræ d quidem motus magnus factus est. Item omnes pauidi fugerunt. Tertia autem die Tribunus adueniens, ad pedes beatissimi Eleutherij procidit, ac se e reum in omnibus prodidit. Tunc vir Dei f comperiens eum compunctum pœnitentia, ad sepulchrum rediit & omnibus astantibus lapidem submoueri præcepit. [spondente patre se Christianū fore,] Inde eam ter vocauit dicens: De luto plasmata es, in cinerem reuersa es: surge, ad pristinum statum reuertere. Exemplo B. Petri Apostolorum Principis, qui Tabitham mortuam resuscitauit, manum eius apprehendit. [Act. 9. 40] illa in nomine Iesu surrexit. Tunc indixit ei ieiunium sex dierum: [suscitatur.] septima autem die eam baptizauit, quam Blanda mater Episcopi de sacro fonte suscepit. g Prius hæc Pagana, nunc autem in nomine Christi Christiana effecta est. Cui suum nomen addens mater Episcopi, eam Blandam vocauit. Ab illa itaque Blandinium locus appellatus est.

[7] Tribunus autem nondum credens, filiam suam iracunde abstraxit, & ei omnem possessionem, & Paganorum diuitias, si non suo pareret consilio, interdixit. Quid faceret? Diuitias & possessionem patris reiiciebat: Christum latenter humili mente die ac nocte deposcebat. h Interea pestis mortifera Paganos inuasit, ita vt per plateas & vicos mortui inuenirentur. [Tempore pestis a Paganis comprehēditur S. Eleutherius:] Sed nec vulnus apparebat, nec aliqua plaga mortis imminebat. Igitur Pagani videntes mortes suorum imminere, & B. Eleutherij sanctitatem ampliare, mente pauidi consilium inierunt: quid de eo facerent exquisierunt. i Itaque inito consilio decreuerunt, vt in crepusculo noctis Blandinium adirent, & Censorino Cæsari Tribuno B. Bleutherium vinctum in nocte catenis præsentarent. [ter virgis cæditur:] Quod ita factum est. In crepusculo enim noctis Blandinium iuerunt cum fustibus & lanceis, & Pastorem Christianæ plebis orantem comprehenderunt, deinde vinctum catenis ad Censorinum Cæsarem adduxerunt. Quem ter virgis cæsum in carcerem retrudi præcepit. Nocte vero eadem Angelus Domini affuit, [ab Angelo liberatur:] deinde fores aperuit, & ei viam, quæ ducit Blandinium, insinuauit. Igitur regrediens Deo gratias egit.

[8] Dumque Missarum solennia frequentaret, diuinam clementiam exorauit, vt Tribunum a superstitione idolorum reuocaret, & Catholica fide confirmaret. Itaque iterum Angelus Domini affuit, & k panem obtulit dicens: Ecce Eleutheri exaudita est oratio tua. Videbis enim illum genibus tuis procumbentem, [orat pro conuersione Tribuni] deinde eum catechizabis & baptizabis. Igitur his dictis Angelus Domini discedens a loco, vnde descenderat, ascendit. Beatus autem Dei Sacerdos inuictissimus iterum diuinam flagitabat clementiam, [& ciuium Tornacensium:] vt ciuitatem a superstitione idolorum reuocaret. Itaque pestis iterum paganos oppressit, vt etiam habitacula sua relinquerent, & in occultis locis sese absconderent. Igitur quid facerent? idola peribant; responsa etiam dare suis cultoribus recusabant.

[9] Interea multo tempore euoluto decreuerunt Tribunum occidere, si non in omnibus B. Eleutherio consentiret. Tandem coactus a palatio exiuit, [Tribunum supplicem admittit,] B. Eleutherium sequenti omni cognatione sua adiit, ad pedes eius corruit, se cum lacrymis catechumenum fieri postulauit. Beatus autem Antistes eius precibus congratulans, omni populo ieiunium septem dierum indixit. l Factum est autem die octaua, vt Tribunus cum omni sua cognatione & omnibus Paganis, [baptizat] tam potentibus quam egenis, indutus sacco, a Tornaco vrbe exiret, & se fieri Christianum cum omni populo m postulauit. Qui B. Eleutherius eum baptizauit, [cum aliis:] & Catholicam fidem ei & omnibus Paganis seriatim aperuit.

[10] Igitur post hæc B. Eleutherius in ciuitatem cum magno honore & non minima Christiani populi constipatus multitudine, deductus est. Omnes autem, [venit Tornacum,] qui crediderant, diem solennem in qua n baptizati erant constituerunt, id est, quinto Kal. Octobris. Beatus autem Eleutherius maximis o clarens virtutibus ab omnibus amabatur, ab omnibus intantum colebatur, [ab omnibus amatur:] vt tamquam Angelum aspicerent, & defensorem p totius ciuitatis Tornacensis agnoscerent.

[11] Interea quidam cæcus ad eum adductus est, visum recepit, Christo credidit, [cæcum illuminat:] fructum veræ pœnitentiæ promeruit.

[Annotata]

a Vita auctior: Vt sibi condescenderer.

b Turonensis lib. 2 Hist. Franc. cap. 27 Campum Martium etiam prope Suessiones fuisse tradit, qualia multa, vbi Romani dominabantur in præcipuis vrbibus, extitisse obseruat Velserus lib. 5 rerum Vindelicarum, Cognatus lib. 1 Histor. Tornac. cap. 43.

c Desunt hæc 3 verba in MS. nostro.

d Vita auctior: quippe.

e MS. Duynij, reum coram omnibus. MS. nostrum, iterum in omnibus.

f Vita auctior, præsumens.

g In eadem Vita his omissis contractius ista habentur: suumque ei nomen imponens, Blandam nominauit.

h In Vita auctiore additur mors Blandæ, quæ hic infra num. 12 melius refertur: ac postea in MS. Duynij ista leguntur: Tribunus de filia sua rediuiua alacris, promissionis suæ tamen immemor, non solum idola sua non abiecit, nec in Christum credidit, sicut promiserat, verum etiam ipsam filiam suam violenter abstrahere a religione Christiana conatus est, sed & omnes facultates, quia eius consilio parere noluit, interdixit. Vnde non immerito manus Domini grauissima super ciuitatem Tornacensem est subsecuta. Nam pestis &c.

i Sequentia vsque ad num. 9 desunt in MS. nostro.

k Desunt hæc duo verba in Vita auctiore.

l Vita auctior. Octaua vero die Tribunus … exiuit.

m Eadem deprecatus est. MS. Buzelini, deprecauit.

n Infra dicuntur plusquam 11000 baptizati, & anno 10 ordinationis, quo Tornaci sedit.

o MS. nostrum, pollens. MS. Duinij, elucens.

p MS. Buzelini, toti ciuitati.

CAPVT III
Obitus S. Eleutherij, eiusque parentum, & Blandæ.

[12] a Interim, vt dicitur Abrahæ, in bona senectute morieris, pater eius Serenus plenus dierum cū Blanda vxore sua migrauit ad Dominum. [Parentes sepelit S. Eleutherius,] Illos autem S. Eleutherius cum maximo honore sepeliuit ante portam B. Petri Blandiniensis. Pater ante aditum Ecclesiæ requiescit, mater vero vltro in cœmeterio sepulta est quinto Idus Ianuarij. Filia autem Tribuni sancta & immaculata permansit, & cursu benigne finito ad cælestia transmigrauit. Hȩc autem pridie b Idus Iunij sepulta est ante altare Apostolorum principis. [vti & Blādam Tribunus pater.] Titulus autem super sepulchrum Virginis conscriptus est hæc continens: Hic sepulta est Virgo filia Tribuni a patre suo, nomine Blanda: a qua Blandinium nuncupatum est. Sed postquam miseri raptores reliquias S. Eleutherij inuaserunt, & thesaurum suum eripuerunt, ne ab c aliquibus Sanctus videretur, titulum puellæ deleuerunt, & insuper opera eiusdem Sancti igni dederunt.

[13] d Igitur finis dierum beatissimi Eleutherij appropiauit: qui fratres suos, & veræ religionis cultores aduocans, e coram eis Corpus & Sanguinem Christi percepit: sed eadem hebdomada a carcere corporeo transmigraturum prædixit. Quid facerent? Patrem suum cælestia desiderare videbant, ipsumque iam deserere Christianos f deflebant. Quos blande allocutus Episcopus ait: [Subditos pie adhortatur S. Eleutherius ager:] Finem vniuersæ carnis ingressurus, a Domino promissa mihi gaudia æterna percepturus, hortor vos, carissimi, odia fugite, concordiam seminate, schismata dissipate, virtutes exequamini, mala temporanea pro iudice vestro patiamini, quatinus dignum pœnitentiæ fructum Christo exhibere mereamini. Omnis etenim homo fœnum, caro autem eius vt stipula agri; in matutino virens florescit, in vespero arida labitur & vilescit. Patientes igitur estote, casti permanete, Deum timete, in omnibus bonis perseuerate. Audistis etenim Dauid dicentem: Homo vanitati similis factus est. [Psal. 143. 4] Itaque puluis sumus, in iudicio resurgemus, ante tribunal Christi teste Scriptura omnes astabimus. g [Rom. 14. 10]

[14] His dictis tanta claritas oppidanum locum, in quo natus erat, affulsit, vt omnes, qui ad exequias tanti Patris venerant, facti quasi in excessu mentis spiritum eius ab Angelo eleuari in nube viderent, & cum claritate nubis cælos penetrate, & claritatem cum ipso volantem h nullatenus apparere. [visus deferri in cælum:] Igitur S. Medardus aduenit, & sanctum corpus mortuum inuenit, & plorans præ gaudio super illud Missarum solennia i celebrauit, & in ecclesia B. Mariæ sepulchrum nouum parari præcepit. [sepelitur a S. Medardo.] Communi autem consilio decretum est, quatinus eum in ecclesia B. Petri Blandiniensis sepelirent: nimirum quia ibidem ab vrbe cum omni cognatione sua fugatus, præsulatum tenuerat, & super his præclari nominis miracula patrauerat, k regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat Deus per omnia secula, Amen. l

[Annotata]

a Huc vsque sunt omnia cum Vita auctiore communia: hinc autem plane diuersa, variis illi appositis, aut huic detractis vt infra patebit.

b In Vita auctiore, Kalendas: quod etiam apud Guibertum & in officiis propriis legitur.

c In MS. Buzelini hæc tamquam a S. Eleutherio prolata ad primam personam referuntur: Reliquias meas, mihi thesaurum meum, viderer, opera mea.

d Hæc habentur infra in Vita auctiore num. 25.

e MS. Buzel. palam.

f Idem, dolebant.

g Reliqua habentur in Vita auctiore num. 30 & 31.

h MS. nostrum, dissipare.

i MS. Buzel. frequentauir.

k Ita Vita auctior: in MSS. nostro & Buzelini hæc quasi a S. Eleutherio pronuntiata interponuntur: Igitur, Fratres, de præsentia corporis mei, gaudete, qui vsque modo in tristitia fuistis. Exultate, inuenistis enim Patronum vestræ ciuitati, qui gaudet cum Angelis, exultat in astris.

l

Hæc adduntur in iisdem MSS. Ego autem Eleutherius, seruus Sanctorum Dei, in sarcophago nouo in Ecclesia B. Petri Blandiniensis depositus sum pridie Kalend Iulij. Valete in pace. Et dein absque vllo titulo sequentia subnectebantur:
In nomine Domini Iesu, hæc diuina manu scripta sunt.
Primo Capitulo: In nomine Iesu Christi per me cæcus illuminatus est, id est, Mantilius. Iste Christo credidit.
Item Capitulo secundo: In nomine Iesu Christi, claudus gressum recepit, idem claudus Christo noluit credere.
Item Capitulo tertio: In nomine Iesu Christi leprosus a lepra curatus est, id est Peritius, iste liberatus est.
Item Capitulo 4. Terræ motus magnus factus est.
Item Capitulo 5. Iterum terræ motus magnus factus est.
Item Capitulo 6. Tertio Blanda resuscitata est.
Item Capitulo 7. Fabrica Apollinis destructa est, & ideo solennem diem Christiani, in qua baptizati erant, constituerunt, & quia per me ciuitas liberata est.
Incipiunt de tributis eiusdem Pontificis.
Capitulo primo: Omnem victum meum proprium, in loco qui dicitur Martis, per vnum annum habebam, id est, centum talenta.
Item capitulo secundo: Vestimentis meis transitoribus necessaria in loco, in quo natus fui, id est, in oppidano loco, & in adhærenti platea, sexaginta talenta.
Item capitulo tertio: In vico qui dicebatur platea, id est, in toto vico ante domum Scandiniensis Tribuni, ad necessaria diuinorum octoginta talenta.
Item capitulo 4. ad necessaria equorum meorum, mille talenta in vico, qui dicitur Martis. Multi enim diuites in loco illo habitacula sua constituerant, & maxime quia pabula equis opportuna erant.
Item capitulo vicesimo octauo: summa meorum tributorum: mille ducenta, & quadraginta talenta.
Ego itaque Eleutherius, confrater confratrum vestrorum, qui absque maximo honore inter vos fui, hortor vos, cogitate, & in bonis operibus perseuerate; vt qui vobiscum fui corporaliter, non vlterius deseram vos spiritualiter. Festum autem sepulturæ meæ commemorate pridie Kal. Iulij, vt nec filij boni Patrem bonum derelinquant, nec pater bonus filios orphanos de præsentia corporis sui incertos faciat. Iterum valete omnes in pace.

ALIA VITA AVCTIOR
ex MSS. Cornelij Duynij, & Tornacensi.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2462, 2465, 2466

Avctore antiqvo, ex MSS.

CAPVT I ET CAPVT II

cum primis capitibus iam relatæ Vitæ consentiunt, exceptis pauculis ibidem annotatis.

CAPVT III
Cæcus, claudus, leprosus a S. Eleutherio sanati.

[12] a In illis diebus quidam cæcus, Mantilius nomine, in die sancto Natalis Domini ad Confessorem Christi adductus est, vt aliquid acciperet ab illo. [S. Eleutherius liberalis erga pauperes:] Omnes enim fere totius ciuitatis pauperes congregati erant ad eleemosynam recipiendam. Peractis igitur Missarum solenniis, copiam facultatum suarum afferri præcepit, & fere omnia pauperibus distribuit. Mantilius autem retro relictus amisso ductore, clamabat: O pie Pater, cæcum respice egenum, aliqua dando erige: ductorem enim viæ perdidi: & quis me ab hac ecclesia abducere valeat, non inueni. Tunc quidam discipulorum eius rogabant eum, vt sileret. Intuens autem illos Confessor Christi, dixit eis: Dominica verba patent, & nescitis: Euangelia per singulos dies leguntur, [Mantiliū cæcum] nec intelligitis. Legitur enim quod Dominus noster Iesus Christus dum verbum Dei prædicaret, cæcus sedebat secus viam, & clamabat: Fili Dauid, miserere mei. [Luc. 18. 35] Illum autem cum discipuli increparent, & dicerent: Domine, dimitte illum, quia clamat post nos; Dominus Iesus videns fidem eius, illum vocauit, & illi oculos illuminauit. His dictis, intuens beatus Pontifex Mantilium, dixit suis: [signo Crucis illuminat:] Ite, & cæcum ad me ducite. Qui cum adductus fuisset, S. Eleutherius dixit: Aperiat oculos tuos Iesus Christus Dominus noster, qui aperuit oculos cæci nati. Et signum Crucis oculis eius impressit dicens: Mantili credis in filium Dei Patris omnipotentis? Qui respondit: Credo. Tunc Episcopus respondit: Secundum voluntatem eius, & fidem tuam fiat tibi. Et confestim aperti sunt oculi eius & vidit, & b in Deo perfecte credidit, & recedebat Christum laudans, nec vlterius ducem viæ quærens.

[13] Illud vero adiungere volui, qualiter claudum, qui ab vtero matris suæ claudus erat, [claudum sanat:] Pontifex Dei dum viueret, sanauit; c quia sanatus in Deum credere voluit. Quid enim increduli inter credulos, quid habent operarij boni inter malos?

[14] Alter quidam, Peritius nomine, leprosus, dum omnes ad baptismum conuolarent, & ad ianuam templi, quæ illis diebus vocabatur Mantilia, quæ respicit fluenta Scaldi, iacebat clamans & dicens: Quomodo introibo ecclesiam? [Peritium leprosum baptizando sanat,] Audite filij Dei: erigite egenum de puluere & pauperem vobiscum ad lauacrum regenerationis ducite. Nemo autem in eum respiciebat, sed omnis homo intueri faciem eius respuebat. Contigit autem, vt quadam die B. Eleutherius cum vniuerso Clero suo præteriret. Quem videns leprosus, acclamauit, dicens: Pater sancte, habe in me pietatem: sum enim quadraginta diebus expectans te, vt cum aliis, quamuis indignus, consequar lauacri regenerationem. Tunc quidam ex Clero eius, nomine Andoneus, ait Episcopo: Domine, ecce leprosus: dimitte illum clamantem post te. Tunc vir Dei illi ait: Modicæ fidei quid dicis? Talium est enim regnum cælorum. His dictis aquam afferri præcepit, & coram omni populo eum baptizauit. Ille autem de aqua prosiliens, Deo gratias agebat. [dein Abbatem constitutum:] Et quod mirum est, ita eius cutis restituta est, vt caro pueri quindecim annorum: qui in Dei mandatis permanens, a S. Medardo Episcopo Abbas primus in eadem vrbe constitutus est.

[15] Eodem tempore cum filiam Tribuni resuscitasset, omnesque Paganos cuiuslibet generis ad fidem conuertisset, & in oppidis & vicinis locis Flandrensium æquanimiter laboraret; audito præclaro eius dein nomine, [Chlodoueo I peccatum occultum indicat] Rex d Ludouicus, quem Beatus baptizauit Remigius, ingressus est ciuitatem. Et cum in prædicatione B. Eleutherij delectaretur, sentiens per Spiritum sanctum, quare Rex aduenisset, ait: Scio, Domine mi Rex, qua de caussa ad nos venire non distulisti? Cui cum Rex contradiceret (peccauerat enim post baptismum, quod non licet publice confiteri) Sacerdos Dei ait: Peccasti, nec audes, Domine Rex, confiteri. Tunc Rex plorans verum hoc esse asserebat, & orauit vt solennia Missarum pro eo celebraret, & clementiam Dei Patris imploraret. Vir Dei fidem videns Regis, non abnuit, & præparans se Domino, totam noctem in lamentis peruigilem duxit. Mane autem facto dum Missarum solennia frequentaret, præparatus ad percipiendum Agni mundi Corpus sacratissimum, Angelus Domini affuit, & claritas magna facta est per totam ecclesiam B. Virginis Mariæ sub vnius horæ momento, [sibi ab Angelo reuelatum.] & Angelus ait: Eleutheri serue Dei, exauditæ sunt preces tuæ, & ostendit ei scriptum, ipsique dedit, quod commiserat Rex, quod non licet publice fari. Tunc exauditus Rex Deo & B. Eleutherio gratias retulit, multaque relinquens dona Præsuli sancto, ad sua feliciter remeauit.

[Annotata]

a In Historia MS. Miraculorum hæc præponantur. Quædam item miracula Heidilo Episcopus Tornacensis mihi retulit, dicens: In illis diebus dum Beatus adueniret Eleutherius, quidam cæcus, Mantilius nomine, ad eum venerat: qui in die &c. De Heidilone supra actum.

b MS. Tornac. ideo.

c MS. Duinij: Qui sanatus in Deum credere noluit. Desunt ea in historia miraculorum.

d Idem MS. Luduicus. antiquioribus Scriptoribus Chlodoueus, baptizatus anno 494, mortuus an. 509.

CAPVT IV
Fides orthodoxa a S. Eleutherio propugnata. Eius Romana itinera: Synodus habita. Verbera ei ab hæreticis inflicta.

[16] a In illis temporibus dum B. Eleutherius Tornacensi Ecclesiæ præesset secundus, litigatio magna inter Tornacenses Clericos exorta est. Quidam enim hæretici quasdam propriæ hæreseos nouitates præferebant, & prædicationem veritatis destruere conabantur, [Hæreticis de mysterio Incarnationis male sentiētibus] audentes mysterium Diuinæ dispensationis corrumpere, & negantes Paranymphum cælestem partum Virginis nunciasse. Alij autem hæretici confusionem inducentes & vnam carnis & deitatis naturam esse male componentes, diuulgabant tali confusione diuinam naturam Vnigeniti passibilem, & purum hominem esse, qui ex beatissima Virgine Maria natus est, impudenter asserebant. Alij vero Spiritui sancto aduersabantur. Alij autem Deo deuoti & seruientes credebant veritati, non obedientes falsitati. Tanta autem litigatio inter illos erat, [& Catholicos occidentibus,] vt etiam hæretici Catholicos Ecclesiæ Tornacensis filios inuaderent, & in fluuio, qui dicitur Scalda, multos obtruncatos submergerent.

[17] b Vir autem Dei Eleutherius Catholicæ defensor fidei animos filiorum suorum alios exhortando, aliis prædicando, in Christi fide firmissime roborabat. Qui quarto decimo præsulatus sui anno videns in his partibus Ecclesias de misericordia Dei pene desperatas, [Romam sæpius proficiscitur:] sermonem de Diuinitate Christi vnigeniti Domini nostri composuit, & post hæc ad Romanum Pontificem c Symmachum detulit: a quo honorifice susceptus est. Deinde a Roma regressus, omnes hæreticos conuicit: Deo tamen miserante illos postea ad fidem conuertit. Decimo etiam ordinationis anno præsidente Papa Anastasio, Tornacenses omnibus Christianis rebelles ad fidem reduxit, & in eadem hebdomada plusquam vndecim millia d baptizauit. Anno quoque Pontificatus vicesimo quinto Roma regressus est.

[18] Item noua hæresi pullulante, sermonem de Incarnatione Christi aduersus hæreticos scripsit, in quo illos vicit; neminem tamen ad Christianitatis titulum conuertit. Igitur Romanum Papam e Hormisdam expetiit, quem cum magno honore prædictus Papa erexit. A quo, dum B. Eleutherius aliquid petisset, [accipit ab Hormisda reliquias:] reliquias B. Mariæ f Ægyptiacæ obtulit, & humerum B. Stephani Proto-Martyris, & secum Tornacum deportauit. Igitur vir Dei a Roma regressus cum magna exsultatione vniuersi populi suscipitur. Exultant Clerici & Dalmaticis induti, beato Pastori suo obuiam procedunt. Sed ex improuiso gaudium omnium geminatur. Ipse enim Pontifex reliquias B. Mariæ, quæ tot & tanta pro Domino sustinuit, afferebat. Cum autem Neruiam portam intraret, in eodem loco miraculum magnum a Deo manifestatum est. Occurrentibus enim populis gaudentibus, similiter Clericorum agminibus palliatis, beatus Antistes conscendens montem, qui dicebatur mons Thesauri-absconditi, nunc autem dicitur mons S. Andreæ, [iis ostensis lux affulget:] reliquias S. Mariæ Ægyptiacæ, & humerum S. Stephani Protomartyris omni populo ostendit. Subito autem circa reliquias capitis S. Mariæ quædam claritas de cælo adueniens apparuit, quæ etiam ab omnibus visa est, donec intraret Ecclesiam Christi Genitricis. Supra humerum autem B. Stephani lucidior claritas in modum circuli quasi argentei visa est.

[19] Cum vero Ecclesiam totius populi vallatus caterua intraret, quatuor viri, duæ mulieres magna infirmitate periclitabantur, quæ vocatur g Ignis gehennæ. Tunc vir pietate motus est, caput ante mulieres, humerum autem ante viros posuit, [pellitur ignis sacer:] dicens: Oremus omnes. Procumbentibus autem & orantibus illis, ait: S. Stephane Protomartyr succurre his hominibus. S. Maria succurre, & miserere huius fæminei sexus. Non enim profecto surgemus ab oratione, donec sani efficiantur. Ad hanc vocem omnes liberati sunt: caro autem, quam in ipsa infirmitate perdiderant, restituta est in ipsa hora. Mutus quoque assistens, [mutus loquitur,] locutus est dicens: Ecce reliquiæ B. Stephani, & S. Mariæ. Tunc omnes obstupefacti admirabantur. Illis temporibus reliquiȩ Sanctorum, nec in auro, nec in argento ponebantur. Hæc acta sunt Nonis Octobr.

[20] Beatus siquidem Eleutherius iam Tornacensem Ecclesiam triginta annis & vno rexerat: [S. Eleutherius iā 40 annos Episcopus] Blandiniensem vero nouem. Qui audiens filios Ecclesiæ perturbatos, indoluit. Deinde auctoritate Romani Papæ decreuit, quatenus omnes hæretici ab ipsa ciuitate eiicerentur, vel Christum Dei Patris Filium vnanimiter confiterentur. Igitur a Præsule coacti, diem competentem elegerunt, [synodum colligit:] in qua Synodum suam Antistes Christi Eleutherius conuocaret. Aduenit dies in quo Synodus conuocata erat. Aduenerunt etiam filij Catholici hæreticorum sectam confundentes; adfuerunt nonnulli hæreticorum illis contradicentes. Exurgens autem vir Dei Eleutherius & manu faciens silentium ait: Omnes Deum Patrem & Filium eius cum Spiritu sancto confitentes audite.

[21] h Credite in vnum Deum, Patrem omnipotentem, & in filium eius vnicum Dominum nostrum Iesum Christum, [professionē fidei præscribit:] qui ex Deo Patre natus est filius vnigenitus, immensus de immenso, immortalis de immortali, inuisibilis de inuisibili, sempiternus a sempiterno, per quem & cum quo omnia, quæ continentur in cælo vel in terra aut in mari, fecit Pater. Hortor igitur vos, dilectissimi, credite Iesum Christum Dominum nostrum, propter salutem hominum & seculi liberationem de cælis descendisse, incarnatum, & hominem esse passum sub Pilato Præside: præterea die tertia a mortuis resurrexisse, & iterum in cælos, vnde descenderat, ascendisse. Hæc decreta, filij mei carissimi, tenere & obseruare debetis: his vos deuote oportet obtemperare, si gaudia vultis promereri cælestia. His dignitatibus & decretis antiquorum Patrum obedire, considerantes & lucidissime intuētes, quid sit incarnatum esse, & hominem factum Dei Verbum. Præterea fides vestra credere debet, quod Christus Dominus noster, mediator Dei & hominum factus est, & reconciliator ad pacem, Deo Patri pro nobis offerens se in odorem suauitatis, ideo enim dicebat per Prophetam: Sacrificium & oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt; corpus autem perfecisti mihi. [Psal. 39. 7] [& 9] In capite libri scriptum est de me, vt facerem voluntatem tuam Deus. Proprium enim corpus non pro seipso obtulit, sed pro nobis in odorem suauitatis. Fratres mei, quis vestrum vltra dubitet, agnum verum & immaculatum pro salute humani generis immolatum, & ab impiis Iudæis crucifixum. Ipse est qui nos per admirabilem virtutem & ineffabilem potentiam Diuinitatis suæ redemit, rebellesque & superbos Iudæos deuicit, & claustra gehennæ expoliauit educens de vinculis captiuos, emittens de tenebrarum locis carceratos clamantes ac dicentes: O triumphator bone seculi! O pie debellator diabolicæ fraudis: te nostra, clementissime Iesu, in his tormentorum pœnis expectabant lamenta: te, misericors Christe, flebilium in caliginosis conclamabant suspiria: ecce aduenisti quem ab antiquis temporibus exspectauimus: libera nos quē in terra positi olim deuote coluimus. Ipse est qui post destructionem diaboli & liberationem Sanctorum de tenebris clamantium die tertia resurrexit, & ascendens regnum cæleste, sedet ad dexteram Dei Patris. Vnum igitur in substantia, trinum in personis confiteamini, vt ad cȩleste regnum peruenire & æternis bonis perenniter gaudere mereamini, vbi gaudent Angeli, lætantur Apostoli, exultat Martyrum turba gloriosa, plaudit Confessorum ac Virginum caterua, quos Redemptor mundi perenni laurea coronat, qui viuit & regnat Deus omnipotens, inuisibilis, æternus, incorruptibilis, cui est honor, laus, decus, imperium, potestas indeficiens, maiestas immarcessibilis, gloria perpes, & virtus ineffabilis, cum Patre & Spiritu sancto per infinita secula seculorum, Amen. Si quis autem his decretis contra dixerit, a Patre & Filio & Spiritu sancto anathema sit.

[22] His dictis Beatus Pontifex Eleutherius sedit. Catholici autem viri, [a Synodo admissam:] qui ad dictam Synodum conuocati erant, vocem cum gaudio leuantes, glorificabant Deum, dicentes: Trinitatem in vnitate veneramur & colimus: vnitatem in substantia profitemur, & deuote adoramus. E contra confunduntur hæretici, deinde a sancta Synodo recedunt confusi. Synodo autem ad propria reuertente, S. Eleutherius similiter ad aulam suam, quæ in oppidano loco continebatur, cum Catholicis viris iam septuaginta & vno existens anno regressus est. Interea per quinque annos Tornacensis Ecclesia, quibus Sacerdos superuixit, inuictissime a Catholicis viris sublimatur.

[23] Interim autem hæreticorum pars confunditur. Quid facerent? consilium inierunt, & quid de illo fieret exquisierunt, & dicebant: Si ita præualuerit apud nos, vita nostra contemnetur; si autem præualuerimus, victoriam laudis adepti erimus. Sic illis in i vna dierum colloquentibus, ecce beatus Pontifex cum k Athanasio Diacono & Andoneo fideli discipulo ab ecclesia B. Mariæ Tornacensi egrediebatur. [ab hæreticis dire fustibus cæsus,] Quem videntes hæretici post angulum occultati (multis enim modis insidiabantur ei) dicebant: Ecce destructor legis nostræ: venite occidamus eum. Igitur fustibus arreptis duriter ceciderunt eum, & relicto semiuiuo ante ecclesiam plagis impositis occulte abierunt. Discipuli similiter, relicto Pastore suo, aufugerunt. Quod audiens Censorinus Cæsar, omnes patibulo crucis affixisset, nisi oratio viri Dei præualuisset. [semiuiuus, iacet:] Fit per vrbem tumultus populi: clamant iuuenes, lugent matronæ & Virgines, cinere asperguntur senes, Præsulem semiuiuum videre certantes: ipse autem exanimis iacebat.

[24] Tunc a ciuibus vrbis parato, vt ipse rogauerat, stratu cilicino intra domum suam delatus est. qui l quinque postea viuens per hebdomadas in ipsa infirmitate cæcum illuminauit & nonnullos infirmos curauit. [cæcum illuminat:]

[Annotata]

a Alius extat tractatus sub hoc titulo: Transitus S. Eleutherij Episcopi editus in Bibliotheca Patrum, in quo eadem continentur.

b MS. Duinij hæc solum habet: Eodem tempore beatus Tornacensis Antistes quarto decimo &c.

c Sedit S. Symmachus ab an. 498 ad 514. & eius decessor Anastasius II ab an. 496 ad 498.

d Solennem memoriam huius baptismi celebrari V Kalend. Octob. dictum supra num. 10.

e Symmacho successit Hormisda an. 514, mortuus an. 523.

f Hic mendum forsan subest & verbum Ægyptiacæ irrepsit, si Maria Ægyptiaca sub Hormisda Papa adhuc vixerit, quod 2 Aprilis examinandum. Fuerunt plures Sanctæ, nomine Mariæ, & prioribus seculis, aliæ ex Euangelio notæ, aliæ Martyres, alia etiam peccatrix neptis Abrahæ: In tractatu MS. de Transitu S. Eleutherij, par. 2 hæc sic leguntur: Reliquias B. Mariæ illi obtulit, & ita occulte ab ecclesia B. Petri Apostoli secum Tornacum deportauit. Meminit harum reliquiarum Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 315.

g In sequenti Vita Ignis sacer dicitur: de eo egimus 3 Ianuarij ad Vitam S. Genouefæ, & 17 Ianuarij ad Miracula S. Antonij § 1.

h Est hic sermo de Trinitate in Bibliotheca Patrum editus, qui integer insertus erat in MS. Tornacensi, pars solum, quæ hic datur, reperitur in MS. Duinij.

i VII Kalendas Iunij, vt sub finem Sermonis S. Eleutherij de Trinitate excusi legitur.

k In MS. Tornac. Anasthasio.

l A 26 Maij ad 30 Iunij.

CAPVT V
Extremus S. Eleutherij morbus, mors, sepultura.

[25] a Igitur finis dierum beatissimi Eleutherij appropiauit. Et tunc Fratres suos & veræ religionis cultores conuocauit: b seque eadem hebdomada a carcere corporeo transmigraturum prædicens, blande allocutus est: [Suos adhortatur ad virtutem:] Sic finem vniuersæ carnis ingressurus, a Domino promissa mihi gaudia æterna percepturus, hortor vos, carissimi, odia fugite, concordiam seminate, schismata dissipate, virtutes exequamini, mala temporanea pro Iudice vestro patiamini, quatinus dignum pœnitentiæ fructum Christo exhibere mereamini. Omnis etenim homo fœnum; caro autem eius vt stipula agri, in matutino virens florescit, in vespere arida labitur, & vilescit: patientes estote, casti pura mente Deum timete: in omnibus bonis perseuerate. Audistis etenim Dauid dicentem: Homo vanitati similis factus est. [Psal. 143. 4] Itaque puluis simus, in iudicio resurgemus, & ante tribunal Christi teste Scriptura, omnes adstabimus. [Rom. 14. 10] c

[26] Inter hæc vero & huiusmodi verba sancti viri dolor animi & oppressio vulnerum, quæ sibi hæretici intulerant, ipsum duriter coarctabant. Quid faceret? Imminere obitus sui diem videbat, & ecclesias, quas infra muros construxerat, lapsuras esse sciebat. Itaque cum fletu conuersus ad orationem, dixit: Omnipotens clementissime Deus, d qui auctor nostræ resurrectionis extitisti, vt nobis introitum cælestem aperires, & imperium diaboli captiuares, [orat pro ciuitate Tornacensi:] ascendens in cælum admirabili virtute tua, captiuitatem nostram duceres captiuam; qui morte tua mortuis vitam, & captiuatis reddidisti medelam. Te clementer inuoco, te misericorditer appello, vt Tornacenses Ecclesias, quantum potui, mea paruitate sublimatas, & omnia habitacula Sanctorum ab omni inquietatione dæmonum conserues & defendas, sublimes & extollas: oues meas pauculas præsentes & subsecuturas vsque in vltimam generationem custodias, vt sciant quia mitis es pater misericordiæ & pietatis, doctor scientiæ & veritatis. Illis autem qui me indignum famulum tuum vsque ad mortem gladiis & fustibus insecuti sunt, [& pro inimicis a quibus erat cæsus:] benigne indulge, meque cum Sanctis tuis in horreum tuum digneris congregare. Illis etiam, piissime Deus, qui memoriam meam deuote coluerint, largire fidem, confer amicitiam. e Clementissime Deus, qualiter pro fide Catholica, pro religione Christiana decertaui, clementia tua non ignorat. Omnia quidem nuda & aperta sunt oculis tuis: ecce nunc tempus meæ resolutionis appropinquat. Æterne Deus quid faciam? Mitte me, vt sequar Dauid dicentem: Sicut desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. [Psal. 21. 2] Et iterum ait: Sitiuit anima mea ad Deum viuum quando veniam & apparebo ante faciem Dei. [& 3] Si potest fieri permitte me assimilari B. Iob dicenti: Comparatus sum luto, & assimilatus sum fauillæ & cineri. [Iob 30. 19] In te confido, Deus meus, te quæro, te videre desidero, quem semper in terris positus colui, cui me tota dilectione deuoui: libera me, qui es benedictus in secula seculorum.

[27] His dictis vox tamquam sonitus alarum aquilæ in claritate magna facta est dicens: [voce cælesti inuitatur ad gaudia æterna:] Eleutheri serue meus, exaudita est oratio tua; superest, vt quod incepisti perficias, & qui Trinitatem maxime collaudasti hactenus, beatæ Trinitatis conspectibus præsenteris: dignus est enim operarius mercede sua. Quia vero pro fide Catholica viriliter decertasti, preces tuas exaudiri meruisti, & postulationis tuæ efficaciam obtinuisti. Perfice, perfice, serue meus, ne post bonum finem bonus liber euacuetur. Heu euacuabitur, sed restaurabitur: eheu in ignem proiicietur, sed post hæc reuelabitur! His dictis vox cum claritate recessit. Pontifex autem exhilaratus, collaudans Deum ait: Gratias ago tibi, omnipotens Deus, qui me consolari dignatus es, qui eras, & qui es, & qui in iudicium venturus es. Volens autem perficere quod intendebat, iterum prorumpens in laudibus Dei ait: Filium esse perhibet fides Catholica, cui per Prophetam clamat pater: Filius meus es tu, ego hodie genui te Et iterum: Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus Sanctorum, ex vtero ante luciferum genui te &c. [Psal. 2. 7] [Psal. 109.] f

[28] Post hæc verba dolore animi compulsus ait: Ecce deficiat virtus mea; ecce præteritur lingua oris mei. Quis mihi det paullulum vt ab infirmitate mea hac quiescam? Vidensque venas corporis sui relaxari, & se magna infirmitate nimis aggrauari dixit: Deus meus te videre desidero, & in manus tuas commendo spiritum meum. g Andoneumque aduocans ait illi: Fili, ne recuses obedire patri tuo. Rogo itaque, [Andoneū Romam mittit:] vt Romam quantocyus eas, & thesaurum Christi a me compositum h Bonifacio Pontifici Romano transmittas, vt caput hæreticorum in puteum abyssi demergatur, & ecclesia Christi per vniuersa orbis spatia crescat, & defendatur. Vir autem Dei assidue orabat, & spiritum suum in manus Christi commendabat.

[29] Accidit vero dum oraret, satanas a sinistris eius adstitit insultans ei. Cui beatus vir inquit: Nequissime satana, hæc orationum loca intrare præsumpsisti? Cui dæmon: Vellem eliminare sermonem tuum, vel saltem visione vultus mei exeuntem a corpore tuum conturbare spiritum: [dæmonem apparētem signo Crucis fugat:] me etenim torqueri diuersis tormentis pœnarum facis, cum de te nil mali meo possim denunciare iudici. Tunc hilari vultu Confessor Dei ait: Exi hinc, satana, nulla a Christo tibi aduersum me concessa est potestas. Hæc dicens signum viuificæ Crucis inter se & satanam opposuit. Ille autem nihil suum videns, intolerabilia post se relinquens vestigia, tristis & confusus recessit.

[30] Percepta enim participatione Corporis & Sanguinis Dominici, beatus vir, vt eiusdem Vitæ narrat i historia, feliciter migrauit ad Dominum inuitatus ad epulas cælestes, quas omni corde cupierat, omni corde desiderauerat, consors æternæ felicitatis Angelis Dei gaudentibus, perenni & immarcessibili laurea coronatus. Eadem hora k tanta claritas oppidanum locum, in quo natus erat, affulsit, vt omnes, [cælesti luce locum circumfulgēte,] qui ad exequias tanti Patris venerant, facti quasi in excessu mentis, spiritum eius ab Angelo eleuari in nube viderent, & cum claritate nubis cælos penetrare, & postmodum claritatem cum ipso volantem nullatenus apparere. l Sic vnda sacri sanguinis profusa verus Martyr & Cōfessor in pace obiit pridie Kal. Iulij. [moritur:]

[31] Igitur B. Medardus aduenit, & sanctum corpus mortuum inuenit, & plorans præ gaudio Missarum solennia celebrauit, [sepelitur a S. Medardo.] & in Ecclesia B. Mariæ sepulchrum nouum partiri præcepit. Communi autem consilio decretum est, quatenus eum in Ecclesia B. Petri Blandiniensis sepelirent, nimirum quia ibidem ab vrbe cum omni cognatione sua fugatus præsulatum tenuerat, & super his præclari nominis miracula patrauerat, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum Amen.

[32] m Obediens igitur discipulus Magistro, contigit, dum iret, & Papam Bonifacium expeteret, Rauennam venit, ibique sepultus in vico, qui vocabatur Vicus-leprosorum, in pace obdormiuit. Sequenti vero nocte Iudæus, [Iudæus, cōbusto libello S. Eleutherij,] apud quem discipulus morabatur, post corporis sepulturam inuenit libellum, inueniensque scriptum, qualiter Virgo Maria Dei filium genuit, & post partum Virgo permansit, iracundiæ zelo accensus, gladium latenter accepit, ferroque omnia disrupit, deinde in igne indignatus proiecit. Eadem vero nocte gloriosa Virgo Iudæum volens ad fidem conuertere, & suaui iugo Filij sui mācipare, veste cādidissima induta, facie autem velut discissa, comaque sanctissimi capitis tamquam lacerata, eidem dormienti dignata est apparere, [a Deipara Virgine apparente] mirantique Iudæo dicere: O infidelis & iniuste, quid hesterna die fecisti? Ecce, tollere voluit animam tuam abs te. Igitur quis erit refugium tuum, & spes tua? Numquid ego? Ego flos campi, lilium candens, & rosa florens, quæ filium Dei gestare merui, quæ Virgo post partum remansi. Vade ideo fili, & quod egisti confitere, vt merearis baptismum fidei accipere, & expoliato veteri homine valeas nouum Adam induere. His dictis beata mater disparuit. Ille autem quod viderat admirans in eadem hora ecclesiam petiit, [cōuertitur ad fidem.] confessus est quod perpetrauit; deinde Christianus fieri promeruit: collaudansque Dei Genitricem, omni vita sua illi honeste ministrauit, quæ cum Filio suo perennibus repletur gaudiis, cuius imperium permanet in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hæc fere eadem in priore Vita habentur num. 13.

b In MS. Duynij deest hæc prædictio.

c Longus sermo, siue catechetica disputatio interponebatur in MS. Tornac. quæ edita in Bibliotheca Patrum. abest a MS. Duynij.

d Iterum nonnulla, in MS. Tornac. inserta, cum MS. Duynij omittimus.

e MS. Duynij addit, & vitam æternam, ac reliqua vsque ad nu. 28 omittit.

f Omittimus reliqua cum eodem MS.

g In MS. Duynij desunt reliqua huius numeri.

h Est hic Bonifacius II, creatus 15 Augusti 530, mortuus 17 Octob. anni 531.

i Habetur in priore Vita nu. 13, cuius numeri reliqua supra habentur nu. 25, omissis hisce de sumptione sanctissimæ Eucharistiæ. Quæ in tractatu de Transitu eius habentur.

k Reliqua vsque ad num. 33 habentur fere in fine præcedentis vitæ,

l Desunt hæc de martyrio & die obitus in MS. Duynij & priore Vita.

m Hæc solum habentur in MS. Tornacensi.

CAPVT VI
Apparitio S. Eleutherij. corporis eius eleuatio.

[33] a Igitur in vna dierum præsulatum Tornacensis Ecclesiæ Heydilone viro prudenti & iusto possidente, quædam matrona, nomine Thecla, nobilis genere, nobilior autem morum dignitate, b honestate vigens, [Post triplicem apparitionem factam cuidā Theclæ,] humilitate pollens, eleemosynis larga, hominem dealbatum in somniis coram se adstare vidit, eiusdemque habitum notauit, vultu alacrem, visu modestum, decore amabilem, blandumque nimis alloquio. Beatus enim Eleutherius Tornacensis Ecclesiæ munitor erat, c qui matronam intuitus, blande ac leniter ait: Thecla, d vade in locum, qui nunc Blandinium appellatur, ibique inuenies multa corpora Sanctorum in Christo quiescentium: inter quos inuenies a dextra parte altaris B. Petri Apostoli corpus S. Eleutherij: deinde orabis; postea quæ vidisti e Heydiloni Episcopo manifestabis. His dictis ab oculis eius euanuit. Thecla autem facto mane surgens quæ viderat intra se recolligere cœpit. f Sequenti itaque nocte B. Eleutherius iterum ei adstitit, & pastorali eam virga contingens, ait: Benedicta tu a Domino. Quare autem quod tibi iussum erat non fecisti? Vide ne me ad iracundiam prouoces. His dictis iterum ab oculis elapsus est. Tertia autem nocte regrediens eumdem sermonem ait, sed aliquantulū superaddidit dicens: Filia cælestis Hierusalem, quare nostris non obtemperasti iussionibus? Cras in crepusculo diei ad Heydilonem Episcopum ibis: deinde quanta vidisti, præsentiæ eius manifestabis. His dictis tertio ab oculis euanuit.

[34] Thecla autem facto mane consurgens, Blandinium adiit, deinde oratione data ad Episcopum, qui tunc in his locis commorabatur, venit: & quæ viderat præsentiæ eius manifestauit. Sequenti itaque Dominica Episcopus Heydilo conuocatis vicinarum vrbium Episcopis, Blandinium adiit, [corpus S. Eleutherij ab Heydilone Episcopo eleuatur:] deinde Missarum solennia frequentauit, & data oratione, pauidus ad sepulchrum accessit. Monachi, Clerici & laici orationem dederunt: Episcopi vero fodientes sarcophago manus iniecerunt. Igitur cum magno tremore corpus B. Eleutherij per manus sanctorum Episcoporum eleuatum est.

[35] In ipsa autem hora Thecla orans, a Præsule percepto Corpore & Sanguine Christi, [Thecla sācte expirat:] corā omnibus ante sepulchrum exspirauit. Illa autem in media ecclesia sepulta requieuit: at vero translata est in secretiori parte ecclesiæ, de cuius felici anima Virginalis gaudet chorea, viduarum etiam multitudo inuitat gloriosa. g

[36] Eadem etiam die in qua corpus B. Eleutherij eleuatum est, mulier vidua se miseram clamitans, ad ecclesiam accurrit. Eiusdem enim filius dum caussa custodiendi pecoris in agrum missus iret, [puer a dæmone sub specie leonis trucidatus,] de eadem silua dæmon in similitudinem leonis rugiens accurrit, puerum deuorauit, deinde in siluam velocissimo cursu se retulit. Pastores autem, qui viderant & fugerant, pauperculæ mulieri quid gestum esset indicauerunt. Tunc illa plorans ad ecclesiam confugit, & B. Eleutherium, vt vnicum sibi filium redderet, cum omni populo deprecata est. Flens orabat mulier, flebant etiam adstantes Episcopi, flebat Clericorum caterua palliata, gemebat populi multitudo copiosa. Deinde locus, in quo puer iacebat, motus est, eumque tanta claritas de cælo adueniens circumfulsit, vt nemo illum etiam resurgentem aliquatenus comperiret: deinde viuus puer surrexit, & quantæ misericordiæ & pietatis idem memorabilis Pater esset, omnibus indicauit. [reuiuiscit:]

[37] Duo etiam cæci in illa die visum acceperunt: tres paralytici curati sunt: mulier a fluxu sanguinis liberata: [varij ægri sanantur:] claudus quoque in pristino gradu restitutus est. Multa etiam miracula in illis diebus patrata sunt, quæ quamuis hominibus incognita, Diuinæ tamen maiestati sunt aperta. h Eleuatio autem corporis beatissimi Eleutherij facta est 14 Kal. Octob. Qui æqualis est Martyribus: quia ter flagellis fuit cæsus, par Confessorum agminibus, quia verus Confessor, & miraculorum patrator exstitit; gloriosus consors Virginum, quia Virgo permansit & ideo floret ante Deum vt cedrus Libani & flos liliorum. i

[Annotata]

a De eleuatione corporis B. Eleutherii extat a posteris auctus tractatus in MS. monasterij Tornacensis S. Martini cum hoc prologo: Præsulatum Tornacensis Ecclesiæ Heidilone viro prudenti & iusto possidente, basilica B. Stephani Protomartyris, quæ sita est post ecclesiam Christi genitricis semperque Virginis Mariæ, destructa est. Ob hanc caussam filius Dei multo tempore ciues vrbis opprimebat, eosque terrenis opibus vacuabat, adeo vt etiam habitacula eorum destrueret, ipsorumque domos & prædia in vltionem prædictæ basilicæ deuastaret. Beatus autem Eleutherius pro ecclesia & ciuitate orauit, & a Christo cum Sanctis, qui in ecclesia B. Mariæ continentur, inducias impetrauit, quoniam nisi restauretur, dies vltionum adueniet, & voces Martyrum de throno Dei clamantium Iesus Christus exaudiet. Eodem vero tempore in villa quæ dicitur Rusbaci, quæ sita est ab vrbe quasi duabus leucis, & in vicinis locis idola colebantur, & a copiosa multitudine populorum sacrificia demoniis offerebantur. Igitur in vna dierum &c. quæ hic habentur

b Sequentia tria Theclæ epitheta desunt in MS. Duynij.

c In MSS. Tornacensibus hæc adduntur: Idem Præsul extiterat, qui etiam a passione B. Piati Martyris vsque ad transitum, corporis sui ducentis & quadraginta quatuor annis & nouem mensibus transactis populum Tornacensem ad fidem roborauerat. Quam hæc præclare desunt in MS. Duinij, inepte hic intrusa: cum supra nu. 22 solum anni vitæ censeantur 7 cum quinque, quibus dicitur adhuc vixisse.

d In scripto Eleuationis longum colloquium inducitur S. Eleutherij cum Thecla, vbi is arguit idololatriam reductam, ac post huius preces inter alia dicit ista: Felix, per quem corporis mei depositio & vitæ meæ restauratio reuelabitur, per quem etiam anno Incarnationis 1141 corporis mei eleuatio declarabitur. Indicatur reuelatio facta Henrico Canonico, de qua mox agemus.

e De Heidilone, anno & die Eleuationis huius supra egimus.

f Sequentia de 2 & 3 apparitione in MS. Duynij contracta sunt his verbis: Sequenti itaque nocte & tertia eumdem sermonem repetens beatus Pontifex ei apparuit, & post ab oculis eius elapsus est.

g In Historia Eleuationis hæc adduntur: Ad caput igitur Theclæ quidam fons liquidissimus emanabat, qui dolores capitum & paralyticorum membra mitigabat: quem quidam miser dum vellet pede obstruere, Diuina vltio adfuit: pedis enim venæ aruerunt, ipse etiam non multo post tempore corporis sui meruit defectum.

h Reliqua huius capitis desūt in MS. Duynij. In tractatu particulari de Eleuatione corporis ista habentur: Post multum vero temporis cum vidissent nobiles huius regionis se seruitutem huic Ecclesiæ debere, indignati sunt: quorum nomina non reuelaui, quia damnatorum nomina, diuina non potest continere pagina. Inter illos tamen dum tributa & possessiones legerentur, quidam miser aduenit, chartam latenter accepit, deinde cum iracundia in ignem proiecit. Charta autem de igne prosiliens, nulli comparuit: quoniam manibus rapta Angelicis, Deo vero & immortali præsentata est, & vsque in diem iudicij reseruata. Ille autem miser, Alardus nomine, in eodem loco suffocatus a dæmone, expirauit. Post aliquot etiam annos alter in charta tributa & diuitias præsulatus seruans, eam afferri fecit, & in ignem proiecit, quæ igne combusta est. Eleuatio autem corporis &c.

i In tractatu de Eleuatione hæc quasi a S. Eleutherio reuelata addebantur, quæ licet non omnem fidem mereantur, tamen repræsentare voluimus. Ab ipso autem die, in quo eius rapta est historia, miracula quæ singulis diebus faciebat cessauerunt. De capitulis autem sollicitos vos esse volo. Vita ab illa die, in qua depositus sum, scripta est. Capitula autem manu diuina scripta sunt: & ideo hæc spatia diuisa sunt, ne cælestia decreta mens possit comprehendere humana. Postquam autem quod apud vos perierat inuentum est, memorabilis Pater vester, miracula incipiet, & sic operando non desistet vsque in secula seculorum. Eleuatio autem corporis mei a Blandinio in ecclesia B. Mariæ facta est in Kalendis Aprilis. Gratias autem ago & Deo immortali & vobis, fratres carissimi, qui festum depositionis meæ condigne celebrastis: vt & istud de eleuatione corporis mei similiter celebretis: vt nec filij boni, bonum patrem derelinquant, nec bonus pater filios orphanos de præsentia corporis sui incertos faciat. Illud autem festum, quod in Kalendis Martij celebratis, neque scio, neque noui, neque in eisdem Kalendis neque voces vestras exaudiui. Hæc ad vtilitatem vestram, non ad gloriam meam reuelaui; non vt gloria mea amplietur, sed vt tristitia cordis vestri in gaudium conuertatur. Filius autem hominis, B. Maria semper Virgine, & B. Nicasio Pontifice & S. Piato Apostolo vestro & Martyre, & beatissimo Eleutherio Præsule & Confessore Christi, & reliquis Sanctis, qui in ecclesia eiusdem Virginis continentur, cooperantibus, eruet vos a malis, si in eius mandatis perseueraueritis, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum Amen.

CAPVT VII
Miracula post eleuationem corporis S. Eleutherij facta.

[38] a Anno autem secundo post hæc in ecclesia B. Petri Apostoli, in qua corpus B. Eleutherij a populo frequentabatur, a Deo miracula, quȩ sequuntur, per merita eiusdem Præsulis facta sunt. Libertinus Tornacensis Tribunus quemdam morti deputatum cum populo ad supplicium trahebat. [Feriolus iniuste ad patibulum ductus,] Interea quidam Presbyter nomine b Feriolus a Vienna Tornacum venerat peregrinus. Qui cum Tribunum rogaret, vt misericordiam homini condemnato impenderet, ille, vt erat magnȩ feritatis, graui ira accensus, ait suis: Ite, & arripite hunc sacrilegum Sacerdotem, & vinctum catenis ducite ad patibulum. Tunc ille iniuste duris compedibus ligatus, dum ante Blandiniensem ecclesiam præteriret, populo memoriam Martyris, seu Confessoris frequentante, omnique Clero in laudibus Dei perseuerante, exclamans cum gemitu ait: [implorat opem S. Eleutherij,] O sancte Præsul Dei Eleutheri, qui cælestium bonorum particeps fieri meruisti, per orbem Martyr gloriose, meritisque Confessor egregie, qui dum viueres, miræ sanctitatis existens Virgo permansisti; si vera sunt, quæ de tuis gloriosis meritis audiui, audi mitis immitem, subueni benignus oppresso, & duris compedibus iniuste ligato. His dictis, de manibus sequentium elapsus, ad ecclesiam confugit. Cumque ante sepulchrum aduenisset, repente disrupta sunt vincula, [liberatur disruptis catenis.] catena quoque vtrimque diuisa est.

[39] Illum autem milites dum fractis compedibus liberum adstare conspicerent, furore accensi catenam collo eius iterum iniecerunt pedesque validis compedibus ligauerunt, ab ecclesia volentes vnanimiter eiicere, [Hoc iterū vincto & inuocante S. Eleutherium,] deinde patibulo crucis affigere. Presbyter autem Feriolus supplex ac tremens ad sepulchrum oculis eleuatis ait: O gloriose Dei Pontifex Eleutheri, tuam iterum inuoco clementiam, ne despicias humilem serui tui orationem. Per te enim Iesus Christus filius Dei Blandam filiam Tribuni de morte ad vitam reduxit, & Tornacensem populum cum patre Virginis ad fidem conuertit: tu filium mulieris viduæ resuscitasti c & mutis arcana d benignæ linguæ reserasti. Ad hanc vocem repente catena confracta prosiluit, [punitur morte Libertinus Tribunus:] & Tribunum in media facie percussit; qui cadens in terram semianimis factus ad vrbem cum magno clamore populi delatus est. omnes inde exterriti, & ante sepulchrum prouoluti, veniam peccatorum fideliter precabantur. In ipsa autem die Libertinus exspirauit.

[40] Tunc vxor eius, e ad memoriam Martyris Eleutherij eum exstinctum afferri præcepit. Dum autem omnes flerent, & misericordiam Martyris implorarent, magna claritas de cælo adueniens circumfulsit, & vox audita est dicens: Orate Presbyterum, vt roget Dominum nostrum Iesum pro Libertino. [oratione Ferioli,] Tunc omnes obstupefacti (vocem enim audientes, neminem autem videntes) orabant, vt cum ipsis imploraret misericordiam Confessoris. Quod ita factum est. Et oratione finita, reliquias Præsulis accepit, & super mortuum iniecit. Mira res. [& attactu reliquiario S. Eleutherij resuscitatur:] Post vndecimam enim horam viuus surrexit, & collaudabat magnalia sui conditoris. Ipse etiam nobis solebat referre, qualiter diabolus & angeli eius in occursum animæ eius aduenissent, sed Angelus Domini Michaël cum B. Eleutherio a dextra parte aduenisset, & animam in corpore reuerti præcepisset. Præterea nobis referebat, qualiter omnis notitia S. Eleutherij destrueretur: sed in nouissimis temporibus per eumdem Præsulem certificaretur, qui postea felicem, vt nobis relatum est, agens vitam in pace obdormiuit, & in ecclesia B. Mariæ Virginis cum Censorino Cæsare Tribuno Scandiniensi requiescit. f Catena quoque in testimonium miraculi Viennæ est delata.

[41] g Hoc etiam silendum non arbitror, quod ab Episcopo Tornacēsi Hedilone mihi relatum est. Quædam mulier cæca & muta in die depositionis eius ante altare adducta obdormiuit. Sed ecce cum beatis Martyribus Christi h Nicasio & Piato & beatis Confessoribus Christi i Amando & k Eligio, B. Eleutherius ei apparuit, & eam excitauit, dicens: Quid mali pateris, filia? Ego pro te diuinam impetraui clementiam. [cæca & muta sanatur apparente S. Eleutherio cū aliis SS.] His dictis, oculis eius signum Crucis impressit, & quasi baculum igneum ori eius iniecit: deinde cum Sanctis ab illa euanuit. Illa autem gauisa oculos aperuit, & circumstantes intuens ait: Vere Præsul Dei es Eleutheri, qui Martyr cum Martyribus Nicasio & Piato mihi apparuisti. Merito honorandus es vir Dei Eleutheri, qui Confessor cum Confessoribus Dei Amando & E. ligio mihi te manifestasti: sed illa clamante, vtriusque sexus, virorum videlicet & mulierum, multitudo accurrit, illaque omnia quæ viderat illis manifestauit.

[Annotata]

a Extat in Bibliotheca Patrum tractatus de Translatione corporis S. Eleutherij in decem diuisus capita: quorum primum ita incipit: Igitur Episcopus Heidilo, conuocatis Episcopis, Missarum solennia frequentauit, deinde corpus S. Eleutherii eleuauit, & in loco condigno honorifice reposuit. Post hæc pluribus donariis ibidem relictis ad propria regressus est, qui paucis postea viuens annis, bonæ existens senectutis, in pace obiit. Anno autem secundo &c. quæ hic habentur. Eadem extant in tractatu. MS. sub titulo de Miraculis S. Eleutherii.

b Feriolo vt scriptori, tribuitur dictus tractatus, de quo supra egimus. In MS. post distinctionem capitum additur: Incipit tractatus S. Ferioli Presbyteri & Martyris. Et sub finem hæc repetuntur: Explicit tractatus S. Ferioli Martyris. Et sub nomine B. Ferioli Presbyteri & Martyris editus est in Bibliotheca Patrum.

c Additur in eodem tractatu de Miraculis, seu Translatione, cæcos illuminasti.

d Deest hoc epitheton in MS. Duynij, & excusa historia.

e In MSS. Tornac. additur, Thecla nomine, quod nomen forte per errorem intrusum. Est quædam Thecla biennio ante mortua, obreuelationem S. Eleutherij illi factam celebris. Deest hic in MS. Duynij.

f Tractatus de Translatione addit: Tabulæ quidem Tornaci relictæ sunt.

g Idem tractatus: Quædam etiam miracula Heidilo Episcopus Tornacensis mihi retulit, dicens. Ac referuntur miracula de Mantilio illuminato; & Peritio leproso sanato, a S. Eleutherio adhuc viuente, quæ supra retulimus & sequentia referuntur post Translationem facta, vti etiam in alia historia Translationis: sed tum qui alia scriptori retulerat, non vixit Heidilo.

h S. Nicasius Martyr fuit Archiepiscopus Remensis, sub quo tum erat Episcopatus Tornacensis. Pignora quædam huius Sancti Tornaci eo tempore claris multisq; illustrata fuisse miraculis refert Flodoardus lib. 1 cap. 7.

i Colitur S. Amandus 6 Febr. corpus illius Elnone est, siue in oppido S. Amandi prope Tornacum, de quo ad eius Vitam actum.

k S. Eligius Episcopus Nouiomensis & Tornacensis colitur 1 Dec.

APPENDIX
de Translatione corporis S. Eleutherij in vrbem Tornacensem.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2463

Avctore antiqvo, ex MSS.

[42] a Nvnc igitur, carissimi, ne vobis fastidium inferamus, ad miracula, quæ in eius restauratione facta sunt, reuertamur. b In diebus illis ciues vrbis miracula, [Corpus S. Eleutherij Tornacum fertur:] quæ Christus per famulum suum operabatur, videntes, Blandinium iuerunt, & reliquias eiusdem Præsulis honorifice in ecclesia B. Mariæ detulerunt. Cumque a Blandinio exirent, homines loci illius ciues vrbis inuadentes, sagittas mittebant, sagittæ vero reuertentes mittentium dextras vulnerabant. [resistentes læduntur suis telis:] Nemo quidem ciuium vulneratus est: quidā autem rusticorum vulnerati sunt, alij cæci facti, multi quoque semianimes in via relicti sunt. Sic cum magna exultatione gloriosum corpus in ecclesia Christi genitricis delatum est. Gaudium & exultatio per totam ciuitatem augmētatur, tristitia infirmorum in gaudium cōuertitur.

[43] Reliquiis enim paralytici occurrebant, cæci in platea clamantes sedebant; qui omnes tactu reliquiarum numero viginti quinque curati sunt. [sanantur 25 paralytici, 7 cæci,] Illud etiam adiiciendum putaui, quod septem cæci illis diebus illuminati sunt. Nihil autem sine fide gestum est. c Præterea mulierem longo post tempore contractā sanauit.

[45] [mulier cōtracta.] d O virum imitabilem! O Præsulem laudabilem, pudicum, bonum, amabilem, virtutibus & miraculis ornatum! O virum inȩstimabilem, nec labore victum, nec morte vincendum, qui nec mori timuit, nec viuere recusauit! [Epilogus.] O virum qui tres mortuos suscitauit, cæcos illuminauit, & præclara miracula post obitum & ante gessit: de cuius felici anima Martyrum plaudit caterua, Confessorum exultans gaudet chorea, Virginum etiam multitudo inuitat gloriosa; quem Rex cælestis perenni ditat corona Iesus Dominus noster, cui sit laus, honor, imperium cum æterno Patre & Spiritu sancto per omnia secula seculorum Amen.

[Annotata]

a Hæc a posteris adiuncta nam quæ hactenus dedimus, scripta sunt ab eo qui cum Heidilone Episcopo vixit.

b Anno 1164. Hinc incipit historia Translationis in MS. Tornacensi monasterij S. Martini, nobis Tornaco olim missa.

c In MS. Duynij hoc miraculum in fine præcedentis capitis collocatur, quasi ante Translationem factum. In aliis MSS. miracula supra relata hic mistim narrantur.

d Hæc forsan ad præcedentem narrationem spectant.

REVELATIO
facta Henrico Tornacensi Canonico,
ex II MSS. Tornacensibus.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2469

Avctore coævo, ex MSS.

[1] Qvidam adolescens Concanonicus noster, nomine Henricus, a Paschali tempore, feria secunda, XI Kal. Maij, [Anno 1141 21 Aprilis,] vespertina hora, iam incumbente nocte, solus forte per nouam fabricam Ecclesiæ B. Mariæ sine aliquo timore transibat; & ecce subito voces quasdam, velut cum impetu terribiliter aduenientis multitudinis audiuit, torrem etiam flammeum super se venientem vidit, ita vt particulam tunicȩ suæ ac carnis sub ea de brachio iuxta pugnum combusserit: statimque perterritus in terram cecidit, & continuo quasi in extasi raptus vidit quamplures ad se venientes sibique colloquentes, quos iam defunctos esse sciebat, quosque viuentes cognouerat. Postea ei visum est, [facta Henrico Canonico reuelatio] quod esset in campo rosarum & liliorum floribus totiusque dulcedinis amœnitate repleto: in quo consistens & præ nimia suauitate prioris terroris horrore effugato exhilaratus, & velut totus recreatus, & renouatus vidit quatuor albis vestibus indutos cum candelabris ac thuribulis ad se venientes. Hos sequebantur tres honorabiles viri Episcopalibus indumentis decorati, baculos Pontificales in manibus tenentes, mitras etiam aureas in capitibus portantes, in quibus vniuscuiusque nomen scriptum continebatur. Nam in eius mitra qui medius incedebat, scriptum erat: S. Elevtherivs Episcopvs; [a SS. Eleutherio, Eligio, Aichardo.] in eius qui ad dextram gradiebatur; B. Eligivs Episcopvs; in eius qui ad sinistram stabat: b S. Aicharivs Episcopvs. Post eos vero sequebatur Dominus Gerardus Presbyter, vir religiosus, veste sacerdotali indutus, qui fidelis procurator eleemosynariæ S. Mariæ extiterat.

[2] Beatus itaque Eleutherius iuueni appropinquans, quasi blandiendo manipulum suum super eum proiecit; deinde librum vitæ suæ, quem in manu sua gestabat, [ostensa Vita S. Eleutherij] ei ostendit, & coram se legere præcepit, perlectumque ab eo recipiens in sinu suo reposuit, & ad locum, in quo prius steterat, rediit. Postea B. Eligius iuueni appropinquauit, librum vitæ suæ obtulit; [& S. Eligij:] sed iuuenis eum sibi satis notum esse dicens, legere noluit. Sanctus quoque Aicharius ei in dextra sua scriptum ostendit: In nomine Iesu Domini per me mortuus resuscitatus est. Post hæc illi ordine, quo venerant, discesserunt. [& miraculum S. Aicharij.]

[3] His ergo visis adolescens de extasi ad seipsum reuersus, de terra surrexit, & ad patris sui domum rediens, tota nocte lectulo infirmus decubuit. Mane facto, aqua benedicta se aspergi rogauit, sicque recreatus particulam vestis suæ combustam & carnem sub ea liquefactam ostendit, [vestis ei & caro adusta:] & ex his quæ viderat nonnulla retulit. Sequenti sexta feria accersito secreto c Willelmo Canonicorum Decano peccata sua confessus est: acceptaque ab eo absolutione, & pœnitentia iniuncta, proxima Dominica Corpus Domini suscepit. Quo percepto, mirum dictu, Vitam B. Eleutherij, quam ante sex dies in extasi legerat, memoriæ reuocatam, cunctis audientibus, ac si orationem Dominicam, cursim legere cœpit. [Vitam S. Eleutherij de memoria recitat:] Obstupefacti reique nouitate percussi, conuenimus, & multa ad inuicem super tam mirabili visione conferre & coniicere cœpimus. Licet enim quidam adolescentem dictandi & versificandi peritum dicerent hanc vitam potuisse componere; nos tamen scientiæ eius non ignari, incerti eramus huiusmodi dictaminis numquam eum assuetum fuisse: quāquam, etsi eam composuisset, nullo modo tamen eam sine libro tam cursim memoriter & corde tenus totam legere valuisset.

[3] Consilio itaque cum religiosis viris habito, Domino nostro d Samsone Remorum Archiepiscopo e Dominoque Bernardo Clare-vallensi Abbate, necnon f aliis Episcopis & Abbatibus, pro audiendis & discutiendis g libris Magistri Petri Abailardi in h Octaua Pentecostes cum Rege Francorum in Senonensi vrbe congregatis, [res ista in Concilio Senonensi examinatur:] visionem istam scriptam transmisimus. Illi nobis mandauerunt, vt Diuinæ voluntatis effectum deinceps exspectaremus.

[4] Et ecce post paucos dies præfatus iuuenis quibusdam signis prænoscens B. Eleutherium rursum sibi manifestandum, summo mane peccata sua confessus, Missam audiit, Corpus Domini suscepit: deinde secretarium, in quo sancti viri feretrum positum erat, oraturus cum paucis ingreditur, dum subito ad terram cecidisse foris positis nunciatur. [in 2 extasi addiscit eleuationē corporis:] Ingrediuntur quamplures, cum quibus & nos ingredimur. Ingressi autem eum super terram clausis oculis ac si exanimem iacentem conspicimus, & admirantes finem rei exspectamus. Et ecce post paululum eum S. Eleutherij eleuationem legere audimus: & ad multa quæ interrogabamus, eum respondere admiramur. De extasi vero reuersus, ea quæ legerat scripsit. Pro hac itaque visione, quam videramus, certiores facti de prima, cui nullus interfuerat, in commune Dominum rogabamus, vt si ex ipso foret hæc visio, manifestaretur etiā tertio.

[5] Necdum quadraginta dies transierant, & prædictus iuuenis sentiens tertiam visionem citius affuturam, feria sexta ante festum S. Laurentij rursum mane peccata sua confessus, [in 3 cognoscit miracula:] & audita Missa Dominici corporis perceptione confirmatus, præfatum secretarium cum paucis oraturus ingreditur. Nec mora. Nos extra positi audientes eum cecidisse, accurrimus, videmusq; eum more solito clausis oculis in terra velut exanimem iacentem. Vix quarta pars horæ transiuerat, & ecce audiuimus eum legere quȩdam miracula S. Eleutherij: nobisque interrogantibus stupemus eum respondere ad plurima.

[6] [prædicit separationē episcopatus Tornacēsis.] Inter quæ palam prædixit quod Ecclesia Tornacensis infra non multum tempus i proprium esset Episcopum habitura, & pristinam dignitatem receptura. Primam quoque k constructionem ciuitatis Tornacensis in libro B. Eleutherij legit, quam cordetenus retinens nobis scribendam, & legendam tradidit: quæ cum libro vitæ eius scripta apud nos habetur.

[Annotata]

a Herimannus Abbas S. Martini Tornaci ita hanc historiam auspicatur: Cum Dominus Simon iam fere viginti quatuor annos Pontificatum gessisset, nullamque omnino diminutionis suspicionem haberet, contigit, vt adolescens Canonicus S. Mariæ, nomine Henricus &c. Hinc Cognatus lib. 3 Historiæ Tornacensis cap. 46, vbi hanc historiam explicat, putat contigisse anno 1144 aut 1145. sed characteres additi non consentiunt. Annus ex controuersia de doctrina Petri Abailardi discutienda, colligi potest: cœpit illa anno Chr. 1140, ast anno sequenti, cyclo Lunæ & Solis 2, littera Dominicali E, fuit Pascha celebratum 30 Martij, & feria 2 post Dominicam 3 incidit in XI Kalendas Maij. qui characteres hic indicātur, & simul Concilij Suessionensis tempus certius assignatur, vt ex sequentibus patet. Cognatus tempus Paschale male festos dies Paschatis interpretatur.

b S. Aicharius siue Acharius, decessor S. Eligij in episcopatu Nouiomensi & Tornacensi, floruit tempore Dagoberti I Regis, colitur 27 Nouemb.

c Cognatus tradit eum postea cuiusdam monasterij Ordinis Clarauallensis Abbatem fuisse.

d Sedit Sampson ab anno circiter 1138 ad 1160.

e Colitur S. Bernardus XX Augusti. Huius tractatus ad Innocentium Papam de erroribus Abailardi extat tomo 4 operum. De eadem controuersia agit Gaufridus lib. 3 Vitæ eiusdem S. Bernardi cap. 5.

f S. Bernardus ep. 189, Conuenerant, inquit, præter Episcopos & Abbates plurimi viri religiosi, & de ciuitatibus Magistri scholarum, & Clerici litterati multi, & Rex præsens erat: in qua epistola de Abailardo agit.

g Libri aliquot eius extant cum præfatione apologetica Francisci Amboesij, & notis Andreæ Quercetani: vbi multa de hac controuersia disputantur, potissimum a pag. 1191.

h Anno 1141, non 1140, vt passim alij referunt. Otho Frisingensis lib. 1 de Rebus gestis Frider. I cap. 48 iteratam insinuat consultationem: Sedente, inquit, in Vrbe Innocentio, in Francia vero Lodouico senioris Lodouici filio regnante, Petrus Abælardus ab Episcopis Abbateque Bernardo denuo ad audientiam apud Senonas euocatur, præsentibus Lodouico Rege, Theobaldoque Palatino Comite, & aliis nobilibus de populoque innumeris &c. Mortuus est Innocentius, huius nominis 11, 24 Sept. anno 1143. Hinc etiam patet a Cognato non posse hanc reuelationem referri ad an. 1144 aut 1145.

i Hæc infra in Vita per Guibertum num. 32 narrantur.

k Forte sequentia a posteris adiuncta. De exordio vrbis Tornacensis quædam in Vita per Guibertum fabulosa narrantur.

VITA III
auctore Guiberto Ord. Minorum,
ex Bibliotheca Patrum & MS.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2467

Avctore Gviberto.

PROLOGVS

[1] Reuerendo Patri ac Domino a Ioanni, Dei gratia venerabili Tornacensi Episcopo, Guibertus, origine Tornacensis, professione Minor, merito minimus, b spiritu consilij tam sapienter armari, quam viriliter animari.

Petistis, Domine Reuerende, vt actus & præconia gloriosi Confessoris Christi Eleutherij vel ordinare debeam, vel diligentiori lima, vel meliore stylo præsentibus & posteris explanare. Pia petitio, [Auctor Vitam S. Eleutherij scribit ad instructionem aliorum,] per quam ætas posthuma tanti Pastoris concelebrando perpetuet sanctitatem, & generatio præsens eius inhærendo vestigiis, amplius inflammetur ad Dei & proximi caritatem. Hi sunt cibi, quos in noualibus Patrum esse sacra Pagina protestatur, dum Sanctorum exemplis posteritas informatur. [Prou. 13. 23] Noui petitionis istius originem ex gloria Christi, qua mirificatur in Sanctis; ex gratia speciali, qua vestræ ciuitatis Antistitem & Patronum sincerius in Christo diligitis; ex prouidentia pastorali, qua Clero vestro consulitis; ex beneuolentia singulari, quam talis & tantus ad me homuncionem tantillum & pene nullum ostenditis, deriuari. Quare me quasi compellitis aut garrire næniis, aut potius ineptire. Ego igitur dum in capite memetipsum introrsum metior, per incertos affectus distrahor & deducor. Nam inter sollicitudines continuas lectionum & inter labyrinthos inegressibiles quæstionum, sermonum paradigmata, consiliorum axiomata, quibus immergor & alteror assidue, durum mihi scribere, [rogatus ab Episcopo Tornacensi consanguineo suo:] durius tantæ dignitatis imperio contraire. Nam preces vestras cur imperium non appellem? Non quia nudato supplicat ense potens, Sed quia dudum inita familiaritas, conciuilitatis indentitas, patria, parentela, sanguinis & affinitatis propinquitas, & cetera id genus, quæ vel reuerentiam conciliant, vel conciliatam continuant, exigunt & requirunt, vt vestræ voluntatis affectum, vestri affectus appetens beneplacitum censere debeam imperium & præceptum. Hoc autem exequendum vtilius peteretis a personis pluribus ætate grandæuis, fide claris, opere vulgatis, ore promptis, memoria tenacibus, omni denique sublimium meritorum dote potioribus, quos habetis ad manum tam de vestrorum Canonicorum numero, quam de vestræ diœceseos diuersis collegiis monachorum. Exilis enim eloquij mei mediocritas tenues admodum fruges parit, [tenuitatem ingenij excusas.] & ad tanti Confessoris gloriam exprimendam, nullis fecundi cespitis fructibus ingrauescit. Ego igitur & fraudatus tempore, & occupatus animo, cui magis est humilitas appetitui, quam verborum vrbanitas voluptati, vel historica narratio consuetudini; facio, quod iubetis, offerens seriem vitæ sancti Pontificis, & officium cum suis appendiciis, sicut ex parte vestra rogatus fueram, mitto vobis, & vt apertius tenor paginæ videatur, sub certis, si placet, c titulis distinguatur.

[Annotata]

a VValtero Episcopo 26 Nouemb. anni 1261 mortuo successit Ioannes Buchiauus, vita functus 25 Februarij anni 1266.

b Sequentia desunt in excuso; eorumq; loco habetur SAL.

c

Hos hic subiungimus, ac margini dein nuda capita adscribimus, ceterum more nostro distinguimus. In hæc ergo capita auctor distinxerat:
Cap. 1 De origine ciuitatis Tornacensis.
Cap. 2 De aduentu & prȩdicatione B. Piati apud Tornacum.
Cap. 3 De reliquiis & semine B. Piati & ortu B. Eleutherij.
Cap. 4 De bona indole B. Eleutherij.
Cap. 5 De proscriptione fideliū ac B. Eleutherii a Tornaco.
Cap. 6 De promotione B. Eleutherii in Episcopum Tornacensem,
Cap. 7 De Blanda, quæ sollicitauit Episcopum, & de morte & resuscitatione ipsius.
Cap. 8 De modo conuersionis populi Tornacensis ad fidem per B. Eleutherium.
Cap. 9 De miraculis factis illo tempore per B. Eleutherium.
Cap. 10 De miraculis factis in ostensione Reliquiarum sanctarum, cum Roma rediisset Sanctus.
Cap. 11 De conflictu quem habuit cum hæreticis.
Cap. 12 De insidiis & plagis Sancto per hæreticos illatis.
Cap. 13 De verbis & exhortationibus eius nouissimis.
Cap. 14 De Sathana, quem vidit adstantem, positus in extremis.
Cap. 15 De muliere cæca & muta per ipsum illuminata & curata.
Cap. 16 De restitutione Sedis Episcopalis.
Cap. 17 De reuelatione B. Eleutherii & morte Theclæ.
Cap. 18 De resuscitatione filii viduæ.
Cap. 19 De morte mulieris & suscitatione iuuenis in eadem solennitate.
Cap. 20 De aliis miraculis eodem die factis.
Cap. 21 De ligatione S. Ferioli visitantis sepulchrum Sancti.
Cap. 22 De solutione eiusdem per B. Eleutherium & morte Tribuni.
Cap. 23 De suscitatione Tribuni.
Cap. 24 De relatione corporis a Blandinio Tornacum.

CAPVT I
Fabulosa origo vrbis Tornacensis. Fides Christi a S. Piato illata.

CAP. I

[2] Recensentes diligentius cosmographias & chronica temporum, gentium historias & annales, Tornacum Galliæ Belgicæ legimus antiquissimam & notissimam ciuitatem, quæ potentia, nobilitate, gloria, super alias sibi finitimas singularem vendicat dignitatem: quæ a mari contermina, dulcibus aquis b irrigua, frugibus copiosa, [Tornaeum vrbs antiqua,] diuitiis & deliciis est referta. Cuius ager diffusus in siluis, pictus in pratis, peculiosus est in pastoribus, & in pascuis pecorosus. Cuius fluuius, Scalda dictus, ipsam alluens & confluens, Galliam diuidit & Germaniam, potestatem videlicet imperialem & regalem. c Hanc siquidem ciuitatem Priscus d Tarquinius Romanorum Rex quintus a Romulo, decimo regni sui anno per Romanos ædificasse legitur, & sumptuosis consurgens ædificiis Alterius-Romæ nomine censebatur. Anno siquidem e centesimo quadragesimo tertio ab Vrbe condita ciuitatis eiusdem ædificata sunt fundamenta, [fingitur a Tarquinio Prisco Rege Romanorū condita,] circa tempus illud quo sacrosanctum Domini templum a Chaldæis succensum est, & Hierusalem ciuitas sancta per Nabuchodonosor est euersa. In diebus illis transmigrauit Ezechiel, & Rex Ioachim legitur captiuatus, & Romanorum Rex Tarquinius interemptus. Successit eidem f Seruius, qui Minorem-Romam, quæ nunc Tornacum dicitur, super centum viginti quinque ciuitates vel oppida sublimauit, [a Seruio Tullio præposita 125 ciuitatibus,] vt ex iis census & tributa colligeret, quæ Romanis postmodum destinaret. Sed insolens facta præ multitudine virium, anno XXIV Seruij Regis desiit ab impendiis tributorum, & sic annis XL ab eius constitutione dicta ciuitas quieuit in pace. Sed Romani missis legionibus in rebelles prælium suscitant, & post plurimos hinc inde congressus anno Seruij trigesimo quarto sub onere tributorum pristino rependendo cum Romanis pacem sibi conciliant, & reformant. Nec amplius dicta est Secunda-Roma, sed Hostilis ciuitas appellata est. Sed labente tempore cum regnaret g Artaxerxes, qui regnum destruxit Ægypti, [postea destructa,] ciuitas Hostilis destructa est, & Eleazaro principante Iudæis, vicesimo sexto h Ptolemæi Regis anno reædificata, Neruius appellata est. Prius Altera-Roma pro gloriæ dignitate, secundo ciuitas-Hostilis a fortitudine; tertio Neruius a i Seruio Romanorum Rege: sed prima littera mutabatur, ne fortasse seruitutis elogio notaretur.

[3] Cum autem procedente spatio temporis k Iulius Cæsar ad obtinendam Galliam mitteretur, & in bellorum exercitiis occupatus per decennium moraretur, [tempore Iulij Cæsaris]

Quem tenuit geminis bellantem Gallia lustris;

tandem de Gallia triumphauit, qui barbaras nationes & indomitas sublimauit. Nam

— Cappadoces Cilicasque feros Taurosq; subegit,
      Quem domitus cognouit Arabs, & dedita sacris
      Incerti Iudæa Dei.

& vt egregius ille historiographus ait: Eius post multam sanguinis fusionem paruit Gallia ditioni:

      nimiumque rebellis
Neruius, & cæsi pollutus sanguine coctæ. [Lucan.]

Sicut manifestius legitur in secundo libro Iulij Cæsaris, qui inscribitur belli Gallicia se confecti. Iisdem vero temporibus l Turnus Rex Neruiorum populo præfuit: a quo ciuitas Tornacus nomen accepit. [habuisse Turnum Regem,] Quia sicut Turnus contra Æneam, sic iste contra Iulium fortiter dimicauit.

CAP. II

Post mortem Iulij Cæsaris regnante Augusto Cæsare, anno imperij eius quadragesimo secundo, anno ab Orbe condito quinquies millesimo centesimo nonagesimo nono, & ab Vrbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo, & a prima conditione m Tornaci quingentesimo nonagesimo fere tertio, Dominus Iesus Christus in Bethleem de Virgine nascitur, & secundo n Neronis anno (videlicet circa annum ab Incarnatione Domini quinquagesimum) a Romanis Tornacensis ciuitas o restauratur. [& sub Nerone restaurata.]

[4] Cucurrerunt Apostoli, tam vitæ prodigi quam laboris, ad exteras nationes: Christum vbique terrarum disseminant: disseminatus germinat viros Catholicos & fideles. Et dum secundum Prophetam implent faciem orbis semine, purgantur zizania vitiorum; [Post Apostolos] fruges exuberant morum & fidei disciplinæ. [Isai. 27. 6] Successerunt post Apostolos Martyres, Confessores temporibus opportunis mundi tenebras illuminantes, radiis veritatis fulgentibus. Sic enim ad illuminandam noctem vitæ præsentis astra quæque suis viribus in cæli faciem veniunt, donec in matutino luciferum homines effulgere cernunt. Nocturnum etenim spatium dum descendentium succedentiumque stellarum cursibus illustratur, magno cæli decore peragitur; sic certe donec in matutino gloriæ lucifer verus appareat, nox militantis Ecclesiæ sibi succedentibus erudita Doctoribus rutilat & coruscat. [secuti viri Apostolici,] Pro patribus ergo nati sunt filij, viri scilicet Apostolici, qui sapientiæ luce perfusi, & fidei feruore succensi, diuersa mundi climata sunt sortiti. Nam sicut Thomas sortitus est Parthos, Matthæus Æthiopes, Bartholomæus citeriorem Indiam, Andreas Scythiam, Ioannes Asiam, Petrus Pontum, Galatiam, & ceteri ceteras illustrauere prouincias; sic postmodum Parisiensem populum p Dionysius cum sociis adiit, [ex his S. Piatus Tornacensibus Christum annuntiauit,] Lucianus Beluacensem expetiit, Ambianensem Quintinus, Suessionensem Crispinus & Crispinianus; Piatus vero populum Tornacensem. Qui cum esset nobilis genere, sed nobilior fide, Beneuentanus origine, prædicator officio, dulcis eloquio, Martyr desiderio, sed Apostolus zelo, gentes indomitas & incultas post multam prædicationis instantiam conuertit ad fidei disciplinam. Regnantibus autem Diocletiano & Maximiano, post multa genera tormentorum, tandem præcisione capitis in eodem territorio Tornacensi meruit obtinere desideratum diutius brauium & coronam, [sub Diocletiano Martyr.] relinquens post eius martyrium filios & nepotes, quos per Euangelium in Christo genitos suæ reddidit gloriæ participes, & fidei Catholicæ Confessores.

[Annotata]

a Finibus diœcesis vltra Brugas ad mare vsque olim protensis.

b Scaldis fluuij præcipue, qui vrbem secat.

c Hinc initium datur fabulis de origine Tornacensi, quæ ipsis Tornacensibus olim in deliciis erant, sed modo tam ab illis quam externis reiiciuntur. Eas fabulas reuelationi Henrici Canonici, vt aliquam veri speciem præ se ferrent. appositas fuisse diximus.

d An huic adeo latum imperium, ac postea Iulio Cæsari, qui Romanorum primus in Belgicam arma intulit? Angustis adhuc terminis regnum Romanum sub Tarquinio conclusum.

e Anno Vrbis conditæ 140 cœpit Tarquinius regnare, ad annum vsque 177. cuius regni tempore Iudæi in captiuitatem abducti sunt.

f Seruius regnauit ab anno V. C. 177. ad 221, sed intra regni Tarquinij limites.

g Artaxerxes bellum in Ægyptum mouit anno 2 Olympiadis 101, V. C. 379.

h Ptolemæo Philometore regnante, ab Antiocho Epiphane Rege Syriæ occisi sunt Eleazarus & 7 fratres Machabæi circa annum V. C. 586 & 168 ante Christum natum.

i Sed annis 360 & amplius post obitum Seruij.

k Anno V. C. 696 Galliam prouinciam obtinuit, ac sequenti domuit Neruios, quibus Guibertus errore tum recepto annumerat Tornacenses.

l Et hæc anilis fabula Tornacensium est, cuius nullum apud Iulium Cæsarem vestigium.

m Hanc seriem annorum, quorum ne vel vnicus recte ordinatur, refutarenolumus, quod a plurimis viris eruditis factum.

n Q. Asinio Marcello & M. Acilio Auiola Coss. siue anno Æræ Christianæ 54, mortuo Claudio Imperatori successit Nero.

o Acta S. Piati tum primo conditam tradunt vrbem Tornacensem.

p Coluntur hi Galliarum Apostoli, Dionysius 9 Octobr. Lucianus 8 Ianuarij. Quintinus 31 Octob. Crispinus & Crispinianus 25 Octob. De eorum aduentis nonnulla diximus ad Vitam S. Luciani § 2.

CAPVT II
S. Eleutherij ortus, educatio, exilium, episcopatus.

CAP. III

[5] Igitur post huius venerabilis Beati Patris excessum, procedente tempore, sed vitio succedente, gente multiplicata, sed non magnificata lætitia, magna pars populi Tornacensis reuertitur vt canis ad vomitum, & veritatis deficiente doctrina, recrudescit infidelitas & peccatum. Et quoniam cum senio delicta nullatenus moriuntur, [Inter impios multiplicatos,] nec scelera temporibus obruuntur, nec obliuione facinus sepelitur; mutatus est status optimus, periit in Tornaco plurimorum fides, & sicut scriptum est, cœpit populus abire post sordes. [Oseæ 5. 11] Nam omnis arbor eradicabitur, quæ a Patre cælesti (qui solus incrementum vegetabilibus mysticis tribuit) non plantatur: ergo ramis succisis, foliis excussis, fructibusque dispersis succisa est arbor typica Danielis intantum, vt fugerent volucres in ramorum cacuminibus habitantes. [Dan. 4] Succisa est, non simpliciter exstirpata, quia germen radicum ipsius perseuerauit, & pullulauit in terra. Nam cum esset ciuitas idololatriæ ludibrio prostituta, [sancte degit Hirenæus:] vitiorum spinis obsita, repertus est in ea vir sapiens, fide conspicuus, doctrinæ Piati sectator præcipuus, nomine Hirenæus. Hic dum suos posteros informauit ad fidem, sua sapientia liberauit a crimine ciuitatem. Iste est Hirenæus, qui confessus publice Christum, suscepto a martyrio migrauit feliciter ad triumphum.

[6] Hic b filium re ac nomine Serenum genuit, qui diuitiarum gloria, parentum potentia, veritatis sapientia, pietatis affluentia plenus fuit. Huius vxor Blanda tam vero quam proprio nomine vocabatur, vt putares quia cordis serenitas, & sermonis suauitas quodam spirituali coniugio ditarentur. Et quia arbor bona fructum bonum ex se producit, & quod patrem viderit facientem, filius idem facit; [ex cuius filio Sereno, & Blanda S. Eleutherius nascitur:] declinantes aliquantisper ad vesperam senectutis, dum ob cultum fidei propagandum vacant officio copulæ coniugalis, diuino munere suscipiunt hæredem, tam bonorum suorum quam pietatis ac fidei successorem. Filium autem iam in Christo renatum, & de sacro fonte susceptum, Eleutherium vocant, & quod esset futurus ornamentum seculi, quasi nominis c interpretatione præsagiunt & designant. Nonne iam renouata videri poterat illa prȩdicta per Angelum futura lætitia, cum Ioannes natus est de iustis parentibus, & ætate prouectis Elisabeth & Zacharia? [Luc. 1] d Regnantibus ergo Valentiniano & Marciano Imperatoribus puer Eleutherius Tornaci nascitur, loco scilicet oppidano.

CAP. IV

[7] Puer autem Magistris traditus litteris imbuendus, adolescebat in gratia, crescebat in sapientia: Creatori caritatis ardorem, sibi castitatis decorem, proximis humilitatis honorem sedulus exhibebat: corde pius, ore sobrius, opere strenuus, vultu verecundus, [cum studiis virtutem imbibit:] gestu maturus, affectu deuotus, affatu beneuolus, vestitu modestus, gratiosus in omnibus apparebat. Tantam in se demonstrans speciem honestatis, vt in exterioris dispositione hominis legi posset interioris habitus gratiæ & virtutis. Sic enim in exterioris domus vestibulo coniicitur facile bonitas interior, quæ latet in domo. Inde est, quod Medardus, futurus postmodum Nouiomensis Episcopus, spiritu prophetiæ præuentus, [a S. Medardo prædicitur tn Episcopum assumēdus:] eumdem fore prædixit Episcopum Tornacensem, cum adhuc idem Eleutherius in scholis positus ætatem ageret puerilem.

[8] Sed & hoc multum eius laudibus proficit, quod inter malos, puer bonæ indolis fuit. Sicut enim grauioris culpæ est, inter bonos bonum non esse; sic maioris est præconij inter malos etiam bonum esse. [Iob 30. 29] Inde Iob magnis effertur laudibus, quia frater fuit draconum & socius struthionum. [2 Pet. 2. 8] Et de Lot dicitur, quoniam aspectu & auditu iustus erat, habitans apud eos, [elucet bonus inter malos:] qui de die in diem animum iusti iniquis operibus cruciabant. Sic Sanctus iste, in nationis prauæ & peruersæ medio, sicut luminare lucebat in mundo, sicut scriptum est in amoris Cantico: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. [Cant. 2. 2] Spina est inter spinas, inter inquietos inquietus, lilium inter lilia, inter disciplinatos pacificus; spina inter lilia, Saul inter Prophetas: sed cum iis qui oderunt pacem erat pacificus, & sic lilium inter spinas.

CAP. V

[9] Factum est autem in diebus illis, vt Tribunus e Scandinensis, qui & Tornacensi præerat ciuitati, congregatis senioribus populi, cum effrænata multitudine paganismi decerneret in communi, vt sine delectu conditionis aut sexus indifferenter omnes fidei Christianȩ cultores ab vrbe Tornaco cum ignominia pellerentur, & suis omnino possessionibus priuarentur. Propelluntur igitur ad iniuriam Christi Serenus & Blanda & vnicus eorum filius Eleutherius ab vrbe Tornaci, [ob fidem expellitur ex vrbe cū parentibus:] propriis nudati possessionibus, destituti prædiis & gloria temporali. Sed virtutis exercitium, quod latuerat in prosperitate, magis ac magis innotuit in aduersitate. Sic enim vnguenta redolere latius nesciunt nisi commota: sic aromata f fragrantiam non expandunt, nisi fuerint igne succensa: sic grani sinapis virtus nequaquam cognoscitur, nisi theca valide conteratur; non contritum leue est, contritum amplius inardescit & acrimoniam latentis energiæ vehementer ostendit. Sic in persecutione virtus animi declaratur: sic quod latebat in parentibus & filio, luculentius aperitur. Vnde alia littera dicit: [Psal. 41. 9] In die mandauit Dominus misericordiam suam, g & in nocte declarauit. Donum enim Dei gratuitum, quod in tempore serenitatis infunditur, in tribulationibus declaratur. [Ierem. 23. 28] Sed quid paleis ad triticum? Dicit Dominus.

[10] Vt igitur disiungerentur & locis, qui disiungebantur & actibus, mota est persecutio quasi ventus. Et sicut inualescente ventorum turbine ventilatis paleis, & adulterinis granis, & vacuis iamiam reiectis, post regyrationes multiplices grana solida conglobantur ad inuicem, vt vnius massæ quamdam inseparabilem faciant portionem, h sic a ciuitate regia eliminati Christicolæ & fideles, [Blandinij habitat:] non diuisi sed vniti, non contriti sed exciti, viuidius glomerantur ad Eleutherium & parentes: & in loco, qui Blandinium appellatur, basilicam in honore B. Petri construunt & ædificant: vbi ad Serenum multi Gentilium familiaritatis antiquæ gratia, necnon & pro meritorum eius excellentia confluentes, relicto Gentilitatis errore, renati fonte baptismatis, idololatriæ sordes abiiciunt, Catholicæ fidei cultum suscipiunt, ritum mutant.

CAP. VI

[11] Refulgente iam sole, qui prius erat in nubilo, serenitas aspirauit, cœtu fidelium in Ecclesia congregato. Gratulabatur cœtus fidelium orthodoxorum: videbantur rediisse tempora Prophetarum, cum sub Zorobabel reædificaretur templum. [I Esdr. 3] Quin imo iucunda nos imaginatio protrahit ad Machabæorum consideranda tempora, cum Machabæi fratres suos dispersos reuocant, leges lapsas erigunt, renouant cæremonias, mundant sacra, damna longæ desolationis eximio virtutis compendio redimentes. Recolamus Ecclesiæ nascentis infantiam, pauperum Christi statum, videbimus consimilem humilitatis modulum, a quo sumpsit Ecclesia Tornacensis exordium & progressum. Non de lateribus eius aruina pendebat, [Theodoro primo Episcopo mortuo,] quando nullus proprium aliquid asserebat. Sed ne plebs humilis velut acephala per licentiæ campos vaga, vel i tetre per hæreses dyscola periculis subderetur, Theodorus in primum Episcopum Tornacensem a paucis fidelibus confirmatur. Sed k interiit diuino percussus spiculo, paucorum dierum tempore euoluto. Sic per apostasiæ vitium primus Angelus corruit: sic Saul primus Hebræorum Rex propter peccatum inobedientiæ reprobatus fuit: sic primus Episcopus Tornacensis vltione diuina percellitur, vt secundum Sapientis eloquium pestilente mulctato paruulus sapientior habeatur. [1 Reg. 15] [Prou. 19. 25] Nam cum exiguo concedatur misericordia, potentes potenter supplicia patientur. [successor eligitur,] Sed qui sedes superborum euertit, & humiles pro eisdem constituit, Eleutherium in Episcopum eligi procurauit, & eius electione confirmata per l Summum Pontificem, gratuito consecratus est in Episcopum Tornacensem post Theodorum. m

[Annotata]

a Martyrium silent Acta hactenus data. Illud innuitur in Vita vltima.

b Pronepotem appellat eadem Vita.

c Ἐλέυθέριος ingenuus, generosus, liberalis.

d Mortui sunt Valentinianus anno 451, Marcianus anno 457. Non sunt apposita nomina Imperatorum in MS. aut aliis Actis, vti nequeFranci antiqui solebant. Natus est S. Eleutherius an. 456.

e Excusum, Scandiensis. alibi Scaudiniensis & Scaldiniensis, ad Scaldim fluuium.

f Excusum, fragantiæ non extendunt.

g Editio vulgata, & in nocte canticum eius.

h Repetuntur in excuso hæc verba ante posita: Vt igitur disiungerentur & locis, qui disiungebantur & actibus, mota est persecutio in Christianos. De sunt in MS.

i Excusum, terræ.

k Passim fulmine percussum, & ob superbiam, volunt. Aliqui laudant, Catullius ait tradi etiam Martyrem obiisse.

l In aliis Actis Romam profectus dicitur.

m Anno 487.

CAPVT III
Mortua a S. Eleutherio resuscitata: cæci, claudus, leprosus sanati: Tornacenses ad fidem conuersi. Peccatum Chlodoueo Regi indicatum.

CAP. VII

[12] Svblimatus Eleutherius infula Pastorali, bonis operibus impleuit Pontificem, cuius officium mereri magis studuerat quam mercari, viuens ordinabiliter sibi; socialiter proximo, sed humiliter in præsentia Creatoris: compositus ad mores, feruidus in dilectione, mansuetus in societate, stabilis in promisso, [prouocatur ad peccatū a filia Tribuni,] fortis ad patientiam, pronus ad concordiam, rigidus ad censuram. Erat enim in iudiciis rectus, in iubendo discretus, in dispensatione industrius, in agendo strenuus, in auxiliando sollicitus, in consiliis fidus, in responsionibus circumspectus. Qui dum oratione sua reficeret quadam a vice spiritum, ecce vesana quædam Tribuni filia Scandinensis, quæ latenter eum dilexerat, ab antiquo vexata spiritu libidinis, opportunitatem nacta solitudinis, verecundiæ tollens signaculum, irruit in secretum locum, interrumpit illud diuinum alloquiū. Pro pudor! Fatetur affectum, petit concubitum, turbat in Pontifice pectoris sabbatismum. Sed ecce alter Ioseph, qui relicto pallio fugit, & egressus est foras, relinquens fæminæ vestem, ne relinqueret castitatem. At illa protecta pallio, [mox morte punita:] postquam eam salubriter Pontifex sanctus admonuit & corripuit, spiritum exhalauit.

[13] Audiens Tribunus filiæ miserabilem obitum obstupescit. Sed si Christi fidem vero corde profiteri voluerit, B. Eleutherius de Diuina confisus misericordia, [patre post vacillationem] suscitandam eius filiam repromittit. Annuit pater, & celebratis ex more Missarum solenniis, terram Sanctus baculo percutit pastorali: & dum patri fidem facere super promisso nititur, factus est terræ motus horribilis. Quid plura? Patris infidelitas certis indiciis aperitur. Pernoctans igitur Sanctus in oratione, mane cœptum aggreditur. Sed iterato terræmotu patris infidelitas confirmatur. [ad fidem conuerso, resuscitat illam,] Qui compunctus ad tempus tertio redit, pedibus Pontificis se prostrauit, reatum aperit, fictionem ostendit, recipit filiam in Christi nomine per B. Eleutherium suscitatam. Quæ catechizata fidei rudimentis, sexque dierum purgata ieiunio, regeneratur in Christo; quam Blanda venerabilis mater Episcopi de sacro fonte suscepit, Blandæ nomen eidem imposuit. Quæ Tribuni filia postmodum Blandinio nomen dedit. Hanc pater ad infidelitatem rediens, multis affecit molestiis eo quod esset fidelis. [sancte postea mortuā,] Sed Virgo Christum lucrifaciens, patris b abdicatione ereptum sibi patrimonium paruipendens, perseuerans in fide, c quieuit in pace. Sepulta in villa Blandinij pridie d Kalendas Iunij ante B. Petri sacrarium & altare.

CAP. VIII

[14] Volens autem Dominus generare sibi populum substantiuum, corripuit Tornacenses peste mortis subitæ, qua percussit ibidem aliquos Paganorum. Latebant vulnerum signa, nesciebatur effectuum caussa: sentiebatur funerum pœna, [captus & dire cæsus,] quærebatur inefficax medicina. Nam quodam noctis crepusculo cum armis Blandinium pergunt, Sanctum orantem inueniunt, catenis vinciunt, Censornio Cæsari Tribuno sistunt, ter virgis cæsum incarcerant, & reludunt. Sed eadem nocte visitans eum Angelus, [ab Angelo liberatur:] eidem assistit, fores carceris aperit, viam qua Blandinium pergat, ostendit, vincula disrumpit, vinctum educit.

[15] Eductus gratias agit, & diem postmodum Missarum vacat solenniis, factus in extasi, positus in excessu mentis, obsecrat pro Tribuno. Deum precibus sollicitat pro salute populi Tornacensis. [orat pro cōuersione Tribuni & Tornacensium,] Constitutus est in illa mentis affectione, & experta paucis orationis dulcedine, quæ sensum humanum omnino transscendit, quam nec sonus vocis, nec linguæ motus, nec enuntiatio verborum vlla distinguit: sed quam deuota mens infusione cælestis illustrata luminis, Angelicis non humanis designat eloquiis, sed conglobatis in vnum sensibus, & mortificatis affectibus, velut de quodam fonte copiosissimo vbertim effundit. Quam dum offert sanctus Pontifex in ministerium holocausti, statim refert e xenium in signum muneris impetrati. Nam promissione mox certificatur Angelica, [ab Angelo intelligit orationem exauditā:] quod eius oratio est exaudita.

[16] Ergo quia per omne flagellum Hierusalem eruditur, & per vexationem intellectus acies aperitur; mox super Paganos manus Domini pestem exaggerans aggrauatur, Prodire non possunt in publicum: coguntur dæmonia negare responsum: finaliter decernunt Gentiles Tribunum occidere, [populum ob pestem humiliatum suscipit,] si non in omnibus voluerit Eleutherio consentire. Qui venientes ad Sanctum, lacrymis fusis, prosternunt se pedibus sancti Pontificis. [Isai. 60. 14] Impletum est illud Isaiæ vaticinium: Venient ad te curui filij eorum, qui humiliauerunt te, & qui detrahebant tibi, adorabunt vestigia pedum tuorum. Post hæc indicto septem dierum solenni ieiunio, die octaua Tribunus & populus induti saccis, exeunt de Tornaco. Quos numero signatorum & electorum Sanctus adscribit charactere baptismatis, & fidei sacramento. Nam volentes de tenebris prodire ad lucem, [baptizat:] & amplecti suauissimam Christi legem, suæ conuersionis primitias baptismali lauacro necesse est consecrari: quatenus in nouam animæ innocentiam & vitæ infantiam renascantur in aquis regenerationis deposita vetustate peccati. Celebrata est ergo cum gaudio dies illa solennis quinto Calendas Octobris, cum a Gentilitatis errore per Eleutherium conuersus est ad fidem Catholicam populus Tornacensis. Hȩc est dies, quam nulla debet delere obliuio, sed exuberare vox laudis & gratiarum actio; cum tam indignatione quam miseratione conuersa est tanta populi multitudo modo mirabili & stupendo, sicut scriptum est: In indignatione mea percussi te: & in reconciliatione mea misertus sum tui. [Isai. 60. 10] [Tornacum migrat:] Sanctus ergo Pontifex post hæc ingreditur cum gloria ciuitatem, quem populus vniuersus excepit cum debita reuerentia sicut patriæ defensorem.

CAP. IX

[17] Latuerat diu lucerna sub modio, quæ iam posita super candelabrum cœpit amplius illustrare domum. Nam dum ex pij Pastoris præsentia populus gratulabatur, crescit amplius exultationis materia, quia f cæcus adductus ad Pontificem illustratur: [illuminat cæcos duos:] & infusa sibi luce fidei g cæcitas interior emundatur. Cæcum etiam alium, nomine Mantilium, in die Dominici Natalis illuminat, qui destitutus temporali stipendio, desolatus ductoris suffragio, petens eleemosynam in ecclesia mendicabat. Increpatur vt taceat a prætereuntibus: misero compatiens Sanctus cæco, proposita cæci illius Euangelici parabola, qui rogatus vt taceret, clamabat amplius, signo Crucis oculis eius impresso, restituit ei visum: & die quo lux vera venit in mundum ad illuminandum omnem hominem, Sanctus, qui testimonium perhibebat de lumine, oculos cæci aperuit, [sanat claudum,] vt exterius perderet cæcitatem, & interius agnosceret veritatem. [Luc. 18] Claudum etiam a natiuitate Sanctus h virtuti restituit progressiuæ.

[18] Peritius quidam nomine, lepra percussus, & velut abominabilis ab omnibus est contemptus. Hic iacebat ad ianuam ecclesiæ, quæ tunc temporis dicebatur Mantilia, præstolans electum Dei Pontificem, vt ab eo sacramentum regenerationis acciperet, [& leprosū] quem expectauerat per dies circiter quadraginta. [baptizādo,] Quem Sanctus aspiciens & compatiens regenerauit vnda baptismatis, & carni contulit beneficium integræ sanitatis. Qui gratia sanctitatis effulgens, a B. Medardo postmodum primus Abbas institutus est ciuitatis. Diffundebatur ergo magis & magis odor boni nominis eius ad vitam Gentium: lux claritatis ipsius Ecclesiæ replebat hemisphærium.

[19] Cuius fama compulit Ludouicum Regem, vt intraret Præsulis ciuitatem. Ipse etiam est Francorum Rex Ludouicus primus a B. Remigio baptizatus. Delectabat eum mirabiliter audire prædicantem Eleutherium: & memoriter retinebat sermonem sapientiæ sale conditum. [Chlodouæo I Regi peccatum indicat] Hic peccatum post lauacrum baptismi commiserat, quod confiteri verecundia prohibebat. Quod Sanctus videns in spiritu Regi detulit. Rex pudore suffusus & lacrymis, illico reatum cognouit, & obsecrans Rex vt inter Missæ solennia Sanctus eius fieret aduocatus, pro ipso veniam impetrauit, sicut rei probauit euentus. Nam mane consecrans Dominici Corporis & Sanguinis sacramentum, lucis in ecclesia claritas fulsit per vnius horæ spatium, vbi per ministerium Angelicum Sanctus accepit qualitatis culpæ notitiam, & quantum ad veniam, certitudinis argumentum. [sibi ab Angelo reuelatum.] Certificatus ergo Rex per scriptum ab Angelo reuelatum tam de culpa quam de venia, Deo gratias agens, & ad propria remeans, Sancto Dei contulit gratuito multa dona. Sic ergo lucerna super candelabrum posita, fulsit miraculis, qui postmodum diffulsit amplius secularibus documentis.

[Annotata]

a Excusum, luce.

b MS. abdicationem & ereptum.

c Post plenam patris conuersionem, ab eo sepulta, vt alij tradunt.

d MS. pridie Idus Iunii, vt Vita prima.

e MS. Exenium, donum hospitale, vt xenium, cui more Gallico præponitur. De eo legendus Rosvveydus in Onomastico.

f Excusum cœtus. In aliis agitur etiam de cæco illuminato.

g Idem, raritas.

h Idem progressui.

CAPVT IV
S. Eleutherij itinera Romana: Synodus habita: oppugnati hæretici: vulnera illi ab his inflicta.

CAP. X

[20] Qvoniam, vt ait Apostolus, hæreses esse oportet, vt, qui a Domino sunt, probati fiant & hominibus manifesti; surrexerunt in diebus illis hæreses, vnitatem Diuinæ essentiæ, [Hæreticis mysterium SS. Trinitatis oppugnantibus,] mysterium Incarnationis Filij, processionem Spiritus sancti destruentes. [1 Cor. 11. 19] Post verborum autem iurgia, corporum verbera sequebantur: ita vt multi Catholici per hæreticorum violentiam & insidias in Schalde fluuio necarentur. Decimo siquidem ordinationis suæ anno, præsidente Papa Anastasio, a Gelasio iam defuncto, dyscolos reduxit ad fidem, & incredulos ad Catholicam vnionem: & quia frequenter erumpit in regulum quod occultius est confotum; quartodecimo sui præsulatus anno videns vipeream sobolem, matris Ecclesiæ viscera diuidentem, & contra Diuinitatem vnigeniti Filij Dei b toxicatis linguis inuerecundius oblatrantem, Romæ iam præsidentem Symmachum adiit: [Romam ad Symmachum Papam abit:] sermones Catholicos eidem obtulit, & susceptus ab eodem honorifice, reuersus ad natalia confudit hæreticos & conuertit.

[21] In diebus autem illis inualuit c Acephalorum hæresis: reuertitur Pontifex Christi Romam, & anno præsulatus sui d vicesimo quinto, mortuo iam Symmacho reperit e præsulantem Hormisdam, cum quo super Ecclesiæ suæ negotiis benigne contulit, [iterum ad Hormisdā:] & a Papa reliquias venerabiles, Mariæ scilicet Ægyptiacæ, cum B. Stephani Protomartyris humero, pius Pastor impetrans, has ad natalia deportauit, & dum reuerteretur, occurrenti sibi Tornacensi Clero & populo cum debita veneratione, montem S. Andreæ, qui tunc dicebatur mons Thesauri-absconditi, legitur ascendisse; & cum reuerenter ostenderet Reliquias populis qui aderant vniuersis, [prolatis sacris Reliquiis sex igne sacro liberat:] circumfulsit eas immensitas claritatis: & laborantibus in turba duabus mulieribus, & quatuor viris ægritudine, quæ vulgo dicitur; sacer ignis ante viros posuit Protomartyris humerum, ante mulieres vero caput Ægyptiacæ gloriosum.

Procubuere omnes, intentique ora tenebant & excitans Sanctus populi multitudinem ad orandum, Sanctos obsecrat, vt succurrant, protestatus cum fiducia, non cessaturam ab oratione multitudinem, donec curati fuerint, qui laborant. O mira viri constantia, procedens de corde puro, & conscientia bona, & fide non ficta! Vere omnia possibilia sunt credenti. Vnde ad tantæ vocis efficaciam sunt omnes communiter liberati. Ecce data est voci suæ tanta virtutis efficacia, quod caro, quam ægritudo corroserat, quam erysipelas consumpserat, est etiam (dictu mirabile) continuo restituta.

CAP. XI

[22] Iam tempus aduenerat, iam meritorum dignitas exigebat, vt post multiplicem pugnæ victoriam, vocaretur miles emeritus ad coronam. Sic enim ex legis ciuilis iustitia adscripti milites sacramento, pro republica fideliter militantes, olim expletis armorum exercitiis, legitimis stipendiis soluebantur, [cum hæreticis confligit:] & prædiis vnde viuerent assignatis eisdem, tandem ad propria mittebantur. Certamen tamen forte dedit ei Deus, vt vinceret, & finis gloriosior appareret. Iam quadraginta ferme laborauerat annis in officio regiminis pastoralis. Nouem siquidem annis Ecclesiam Blandiniensem, triginta & vno rexerat Tornacensem. Resuscitauit ei Dominus aduersarios pertinaces hæreticos, Catholici dogmatis & Christi nominis inimicos. Sed quoniam in animarum grassabantur perniciem, Pastor bonus eorum non ferens inquietudinem, ex decreto summi Pontificis pepulit a septis & mœnibus ciuitatis eos dumtaxat, qui redire nolebant ad Ecclesiasticæ gremium vnitatis. Sed ne pœnam propriæ iniquitatis adscriberent sæuitiæ potestatis, [Synodum colligit:] vt Scripturarum auctoritas frontes obtereret impudicas, diem ad disputandum de fide Catholica statuunt, Synodum Episcopus conuocat, vt hæreticos superet & confundat, & confusis indicat silentium & imponat. Conuocatis igitur vtrimque partibus, exurgens in medium, & manu silentium indicens, fidem confitetur Catholicam & exponit publice Pastor bonus.

[23] Exponit enim, qua veneratione Deus Pater dicatur: [mysteria fidei exponit:] quo sacramento Iesus Christus Dominus noster eius Filius habeatur: qua perfectione sanctus eius Spiritus nominetur: quomodo beata Trinitas vnum in substantia, sed & ipsa personaliter est distincta: quis partus Virginis, quæ Verbi in carne natiuitas: quod sacramentum Crucis, quæ vtilitas diuini ad inferos descensus: quæ resurrectionis gloria, & animarum de inferis captiuitas reuocata? quis etiam ascensus in cælum & expectatio Iudicis affuturi: quid Ecclesia, quæ aduersus eam conuenticula vanitatis: quæ peccatorum remissio: quæ carnis resurrectio, quæ vita æterna, quis interitus sempiternus. Hæc autem omnia diffusius prosequitur sermo eius. Quid plura? Fidem vnanimiter Catholici confitentur, hæretici confunduntur, confusi fugiunt, [victoriam reportat:] & ad argumenta nequitiæ se conuertunt. Dedit ergo certanti victoriam, qui certandi dederat audaciam, & vincendi fiduciam. Sic ergo Goliam robustum terribilibus armis & ingenti forma munitum Pastor Dauid vno lapidis ictu prostrauit, exterorum castra turbauit, allophylos effugauit. Iam enim septuagesimum primum agebat annum, cum adeptus est triumphum.

CAP. XII

[24] Vulpes Sampsonis etsi facies legantur habere diuersas, habent tamen caudas ad inuicem colligatas. [Iud. 15. 4] Videntes autem filij damnationis æternæ quomodo procedente temporis tractu Catholicorum Ecclesia Tornacensis meritis & virtute floreret, & eidem de die in diem prosperitas arrideret, collegerunt concilium aduersus Eleutherium, quomodo eum dolo tenerent & occiderent, & periret. Dicebant enim: [ab hæreticis in eū conspirātibus] Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, probro ducimur, contemnimur, exsufflamur: venite, occidamus eum, & eo mortuo dilatabitur nomen nostrum. Factum est igitur verbum in illis diebus, quod qui audierit, tinniant aures eius. Exierunt in dolo viri sanguinum & dolosi, & vnanimiter impetum fecerunt in ministrum altaris, sanctum Pontificem, Christum Domini, ciuem cæli. Cetera quis prosequatur siccis oculis? In manibus eorum vasa mortis, latebrosæ mentis hominibus post anguli latebras occultatis. At Pater Eleutherius Christi hostia mox futurus, annorum numeros meritorum titulo iam grandæuus pariter & præclarus (agebat enim septuagesimum sextum annum) cum f Athanasio Diacono & Andoëno fideli discipulo, B. Mariæ Virginis egrediebatur templum. Et ecce generatio praua atque peruersa, semen Chanaan & non Iuda, viperarum progenies, scelestæ factionis satellites caput illud Angelicis reuerendum aspectibus non verentur profundis vulneribus arare, sulcare & g verrere, & faciem illam ad cælestis pulchritudinis figuratam imaginem notis turpibus deformare. Quid parricidæ nefarij, [vulneratur,] quid fraudulenti sicarij, virum egregium de grege Catholicorum eximitis, qui per incensam deprecationem allegans paullo ante feruenter obsecrabat in templo pro vobis? Sed illi minutatim ictibus iteratis & plagis impositis cultorem in vinea. Pontificem ante ecclesiam, [ac semiuiuus relinquitur:] patronum in fundo, pastorem in caulis, patremfamilias in suo prædio relinquentes seminecem abierunt: & vt conformarentur Dominicæ passioni, discipuli relicto Pastore, fugerunt.

[25] Audiens ergo quod factum est Censorinus, in maleficos vehementius excandescit, & eos sublaturus de medio truculentissimo crucis tormento, proponit. Publicæ namque iustitiæ interest, [deprecatur pœnam hostibus inferendam.] vt crudeli supplicio deleantur, qui nec Deum timent; nec Ecclesiæ deferunt, nec Sanctos diligunt, nec censuram Canonum reuerentur. Sed o mira Patris & inolita pietas! Dei filium imitans pro malefactorum salute iudicem deprecatur, qui tandem eius precibus & reuerentia temperatur. O quantus luctus fidelium! quanta præcipue lamenta & gemitus egenorum! lugent promiscui sexus viri & fæminæ, plangentes commune discrimen omnium, imo & proprium singulorum.

[Annotata]

a Gelasio 19 Nouemb. anni 498 defuncto successit Anastasius: sub hoc conuertit Tornacenses ac postea hæresis accessit, vt Acta alia habent.

b MS. exitialibus.

c Exorta est post Concilum Chalcedonense, contra quod Eutycheti fauebant, non admittentes duarum in Christo naturarum distinctionem. Acephalis adiunctus est Anastasius Imperator, cuius tempore sederunt Gelasius, Anastasius, Symmachus, Hormisda.

d Hæc in prioribus Actis referri ad Symmachum aut loco 25 legendum esse 30 aliumue annum, supra diximus, aut certe aliud iter instituit anno 25 ordinationis.

e Ita Lanfrancus Archiepiscopus Cantuariensis, præsulantibus antecessoribus suis, possessiones quasdam in sua tenuisse possessione dicitur in Vita Gundulfi Roffensis Episcopi apud Seldenum, [Præsulare. præsulatus.] in Notis ad Eadmerum pag. 197. lin. 7. Hinc Præsulatus qua voce vsi Eucherius, Beda aliiq; ducta a Latino Præsul, qui primus erat Saliorum. In excuso positum præsidentem.

f Excusum, Anastasio.

g MS. nocere.

CAPVT V
Extremus S. Eleutherij morbus, mors, miracula.

CAP. XIII

[26]

Flebat ergo Rachel filium vteri sui, nec poterat
consolari.
Nam quis eam nisi mentis inops in funere nati
Flere vetet?

In illis præcipue cruentis exequiis, quibus debet & compassionem animus, & irrigationem oculus, & vltionem iudiciaria manus. Defertur Pontifex in sanguine suo manibus baiulorum ad domum propriam, in locum, quem supra diximus, oppidanum. Iubet stratum sibi construi cilicinum, & quinque superuiuens hebdomadibus, [cæcum aliosq; ægros sanat:] vt sanctitas eius excellenter emineat, in illo temporis interstitio cæcum illuminat, afflictos & affectos variis ægritudinibus plures sanat. Et iam in spiritu præscius mortis suæ, cum vicinam corporis resolutionem attenderet, indicauit adstantibus suum exitum imminere, & eadem hebdomada se de carcere corporeo, de carnis ergastulo migraturum; sicut experientia declarauit per euidens argumentum.

[27] Videns ergo quod transiret de hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, verba promens in mortis articulo super mel & fauum prȩdulcia. Monet eos super vnitate sectanda, pœnitentia facienda, [moribūdus adhortatur suos:] castitate diligenda, patientia acquirenda, vanitate seculi contemnenda, & post morum exhortationem subnectit verbis prolixioribus vtilem de Diuinitatis & humanitatis fide sermonem. Mox inter dolores corporis & mœrores mentis, velut in quodam meditullio constitutus, gemitus fudit & fletus; & in se quidem corpore patiens, Ecclesiæ vero corde compatiens, conuersus ad Dominum fidem suam verbis ignitis recitat, pro amicis & inimicis Deum obsecrat; Ecclesiam Tornacensem, & eos qui specialiter & deuote tenerent eumdem in memoria Domino recommendat. Vidisti, inquit, Domine, agonem meum, nosti desiderium meum: ego enim iam delibor, & viam vniuersæ carnis ingredior: [adspirat ad æternam quietem:] tempus est vt terræ cōmendes, Domine, corpus meum. Sicut ceruus desiderat aquam fontis, viator finem itineris, seruus remunerationem operis, ita Sanctus perfrui conspectibus Saluatoris. Nonne nobis dixisse videtur hoc verbo cum tenderetur prolixior eius agonia, Desiderio feror, corporea mole retrahor? Hanc sarcinam tempore prolixo portaui, diu super populum mihi creditum vigilaui: vellem ab hac obedientia liberari, graui nimis indumento, quod gesto, expoliari, subtiliore vestiri: in te, Domine, confido, te videre desidero, te requiro, te semper in terris positus colui, cui me tota dilectione deuoui: libera me, Domine Deus meus, qui es in seculorum secula benedictus.

[28] Et ecce mox certum exauditionis indicium, per aspectum scilicet & auditum. Fulgor enim magnus apparuit: [cælesti fulgore & voce confirmatur:] vox de cælo velut alarum aquilæ sonuit: Eleutheri, tua est exaudita deprecatio: dignus est enim operarius cibo suo: Trinitatem Catholice collaudasti: viriliter & sollicite decertasti: nunc vero finaliter exauditionis efficaciam reportasti: quod cœpisti, perfice serue meus, ne post bonum finem ducatur in irritum. Liber bonus euacuabitur, sed restaurabitur, in ignis incendium iacietur, sed voluntas Domini est, vt post hæc Ecclesiæ reueletur. His dictis vox audita cum claritate visa dispatuit. Sanctus autem in gratiarum actiones mirabiliter mox erupit. Quas qui videre desiderat, sermones eius, quos propriis locis factos caussa vitandæ prolixitatis omisimus, diligenter legat.

CAP. XIV

[29] Sollicitudine non pigros semper legimus extitisse Sanctos; &, quoniam hæreticorum sermo serpit vt cancer, libros & sermones multiplices construxerunt, ne fidei vallum irrumperetur, vel pertinaciter, vel latenter, & ideo per documenta Sanctorum firmum stat fidei fundamentum. Inde est quod beatus Pontifex Eleutherius in extremis agens & accersiens Andoënum, iubet, vt post ipsius Patris excessum dilectus filius Romam acceleret, & munimenta fidei, quæ Sanctus confecerat, summo Pontifici Bonifacio reprȩsentet. Et iterum conuersus ad orationis dulcedinem, [dæmonem terrentem] vidit a sinistris Satanam assistentem. Volebat enim interrumpere sermonem orantis, vel terrore suæ præsentiæ conturbare spiritum exeuntis; [signo Crucis fugat:] sed funestus ille furcifer apparebat in irritum ei dumtaxat, in quo nihil reperturus erat proprium vel funestum. Quem Sanctus obiurgans verbis, confusum expellit ostenso sanctæ Crucis signaculo. Hinc monemur, fratres, vt, cum extrema debiti finis imminet hora, exercere nos debeat oratio continua. Si enim ad ignota vel longe posita loca nos in hoc mundo transire disponimus, modo nos proximorum orationibus commendamus, modo nos ipsos in ipso profectionis articulo continua lacrymarum inundatione perfundimus, obsecrantes Deum, vt placidis itinerum congressibus properemus. Et si nos tam studiose manentes adhuc in seculo istud agimus; quanto studiosius in fine talia facere nos debemus?

[30] Vnde & beatus Præsul incessanter orabat ad Dominum, recommendans in manus eius spiritum suum: [sumpta sacra Eucharistia moritur,] & percepto Corporis & Sanguinis Dominici sacramento, corona laureatus immarcescibili, cum immenso lumine, cunctis, qui aderant, videntibus & gaudentibus transiit inuitatus ad epulas paradisi. Sic pretiosa margarita quondam ab hominibus conculcata, nunc thesaurizatur in cælis, honoratur ab Angelis, fruitur præsentia Trinitatis, digna thesauro regio, digna palatio, digna cælo: nec amplius ergastulo clauditur, paupertate premitur, exilio relegatur: sed libere contemplatur. Hic est enim B. Eleutherius, proprius Apostolus Tornacensis Euangelico ministerio, Martyr sanguine proprio. Martyrem enim caussa facit & pœna: caussa fuit in eo martyrij libertas fidei Catholicæ; [Martyr,] pœna fuit acerbitas passionis illatæ. Confessorem eum nihilominus reddidit rigor abstinentiæ, vigor pœnitentiæ: [Confessor,] Virginem mentis puritas, [Virgo:] & carnis integritas, quibus emicuit gratiose, nunc vero floret in patria gloriose.

[31] Huius corpus sepulturæ tradidit gloriosus Pontifex Nouiomensis & Confessor Christi Medardus, [sepelitur a S. Medardo] eidem in Tornacensis populi regimen proxime successurus, & solennibus procuratis exequiis, quæ magis sunt viuorum solatia, quam subsidia mortuorum, illud venerabile sancti Spiritus organum de communi consilio in B. Petri Blandiniensis ecclesia est sepultum: vt, qui fidem puer inter infideles tenuit, [in ecclesia Blandiniensi:] adolescens eamdem docuit, pro qua veteranus occubuit, in illius tumularetur ecclesia, cuius fides perseuerabit in seculum illibata.

CAP. XV

[32] a Vere pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum, sicut in die depositionis Confessoris Christi factum est manifestum. Quædam enim mulier cæca & muta, dum ante altare ducitur, ducta dimittitur, dimissa soporatur, soporata curatur. Soporata siquidem modicum, visionem vidit, quæ aurem exterius eidem aperuit, dum reuelauit interius intellectum. Quid plura? Locutionis vsum mulier recuperauit & visum. [apparens cum aliis Sanctis] Apparuit enim mulieri gloriosus Pontifex Eleutherius cum Christi Martyribus Nicasio & Piato, sanctisque Confessoribus Eligio & Amando; qui signum Crucis mulieris impressit oculis, [cæcam & mutā signo Crucis sanat:] & quasi baculum igneum ori eius iniiciens, curauit ægritudines patientis. O Christi Confessor & Martyr, merito venerabilis Eleutheri, qui gemino gratiæ priuilegio militantem Ecclesiam illustrasti, fragilitatis nostræ defectus oculo respice pietatis: & tui præsidio patronatus, nostros, Pater, expone gemitus ante Diuinæ præsentiam maiestatis, vt exuti tunicæ mortalis onere, liberati concupiscentiæ carnalis inquietudine, tui simus participes brauij & coronæ, præstante Domino Iesu Christo, cuicum Patre & Spiritu sancto est omnis honor & gloria sine fine, Amen.

CAP. XVI

[33] Regimini Tornacensis Ecclesiæ venerabilis Christi Confessor & Pontifex Eleutherius annis quadraginta quinque legitur præfuisse Qui naturæ soluto debito, cælo quoque spiritu reddito, fidelem meruit habere successorem, Beatum scilicet Medardum Nouiomensem Episcopum, quem, dum adhuc viueret, debilitate confractus & senio, b pro consecrandis Ecclesiis & Ordinibus celebrandis habuerat adiutorem: [dicitur olim in Episcopatu administrando a S. Medardo adiutus.] & sic procedente postmodum prolixioris temporis spatio, præfuit vnicus tantum Pontifex in Nouiomo pariter & Tornaco. Annis enim amplius quam sexcentis proprio viduata Pastore legitur ciuitas Tornacensis. Sed benedictus Dei Filius, qui dispendiis compatitur animarum, dispersos colligens, & lapsos erigens secundum modum & ordinem opportunum. Anno siquidem Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo quadragesimo sexto, præsidente Papa Eugenio, patrocinante B. Bernardo, restitutus est proprius Episcopus in Tornaco. Tunc enim Anselmus, Ecclesiæ B. Medardi Suessionensis dudum monachus, merito famæ & vitæ conspicuus, [Sedes Episcopalis Tornacensibus restituta.] cum iam pluribus annis Abbatis gessisset officium in Ecclesia B. Vincentij Laudunensis, Romæ c est in Episcopum ab Eugenio consecratus, qui post restitutionem Cathedralis regiminis in Tornaco primus dignitatem habuit infulatus; & sic diuina gestum credimus esse prouidentia, quod dignitas Cathedræ Tornacensis in B. Medardo perdita, per B. Medardi filium fuit Tornacensibus restituta.

[Annotata]

a Hoc miraculum in superiori Vita dicitur scriptori indicatum ab Heydilone Episcopo, & post eleuationem corporis ac miracula tunc facta narratur, & melius. Nam S. Eligius & Amandus seculo septimo floruerunt, ac mortui sunt, ille anno 665, hic anno 684, vti 6 Februarij ad huius Vitam probauimus. In titulis capitum post Præfationem positis interponebatur hic cap. 16 titulus: De Translatione corporis S. Eleutherij ad ciuitatem Tornacensem, quod caput vltimo loco positum est, forsan ab alio errorem Guiberti emendante.

b Hæc eadem ex Chronico MS. Tornacensi refert Buzelinus: silent vetustiores scriptores, In excusa legitur, pro conseruandis.

c Dominica die mediæ Quadragesimæ. At Bulla separationis Episcopatuum Nouiomensis & Tornacensis extat apud Cognatum lib. 4 cap. 46, data Viterbi IX Kalendas Augusti Indict. 9, Incarnationis Dominicæ an. 1146, Pontificatus vero Domini Papæ Eugenij anno 2.

CAPVT VI
Eleuatio corporis S. Eleutherij. Mortuus resuscitatus: ægri sanati.

CAP. XVII

[34] Igitur in illius fluentis temporis intercapedine, quo duæ dictæ diœceses leguntur vnitæ, præsidebat Heidilo vir multo præditus præconio, a vigesimus sextus a B. Eleutherio: cuius tempore grassata legitur Normannica rabies in b Tornaco. Temporibus autem dicti Pontificis, mirificauit amplius, Dominus Sanctum suum: reuelauit Christi fidelibus Confessorem Eleutherium, non sustinens amplius c occultari tam venerabilis glebam corporis, tam pretiosum ærarium, tam nobile margaritum; & cuius spiritus iam gloria coronatus fulgebat in cælis, eius corpus sepulturæ traditum, singulari gratia venustatum iam spirabat in terris. [Post factā cuidā Theclæ triplicē a S. Eleutherio reuelationem] Factum est igitur, vt quædam Tornacensis matrona, nomine Thecla, nobilis genere, morum nobilior dignitate, dum purgatis sensibus cordis & mente quiesceret, & oculis corporis obdormisset, abriperetur in spiritu, & fieret in excessu. Videbatur enim sibi videre quasi per somnium hominem dealbatum, blandum, amabilem, alacrem & modestum: admonetur secretius ab eodem, vt pergat Blandinium, repertura B. Eleutherij reliquias inter corpora sepulta Sanctorum. Admonetur nihilominus, vt eat ad Episcopum Heidilonem, & eidem sibi factam referat visionem. Quæ dum differt exequi quod iubetur, succedentibus noctibus, eadem sibi visio tertio præsentatur:

Thecla soror, quæ te suspensam insomnia terrent? Non est insomnium, vel somnium phantasticum, quod vidisti: sed magis describendum oraculo, vel verius limpidissimæ visioni. d

       — Hærent infixi pectore vultus
Verbaq;, nec placidam membris dat cura quietem.

[35] Quod igitur vidit tertio repetitum, factum est ei certitudinis argumentum. Mane facto Thecla consurgens aggreditur profectionem, exequitur visionem, reuelat Heidiloni Pontifici visionem: conuocantur Præsules vrbium vicinatum, [corpus eius ab Heydilone Episcopo eleuatur.] celebrantur solennia votiua Missarum: & oratione fusa feruentius, omnes tam promiscui sexus quam differentis status, cum timore reuerentiæ ad locum veniunt destinatum. Episcopi vero sarculos habentes in manibus competentes, quasi effodientes thesaurum, gauisi sunt vehementer, cum inuenere sepulchrum: & eleuato corpore de sarcophago geminatur lætitia tam in populo quam in Clero.

[36] Thecla vero percipiens reuelationis suæ stipendium, orans eadem hora demigrans perrexit ad Dominum, [Thecla sācte moritur.] postquam percepit a Præsule Dominici Corporis sacramentum. O felix matronæ transitus, non interitus, de quo iocundatur inprimis Sanctorum exercitus laurea coronatus. A facie quidem malitiæ iusta collecta est & rapta, ne malitia forsan intellectum ipsius immutaret.

CAP. XVIII

[37] Dum sic iugis solennitas tenderetur, ecce gaudij materia renouatur. Intrauit enim mulier vidua, pro defuncto filio desolata. Quem cum misisset in agrum caussa custodiendi pecoris, puerum dæmon impetiit, cuius erat similitudo & species vt leonis, qui de saltu procedens & rugiens, impetens & occidens, illico fugit, & in latebrosa nemora se recepit. [Puer a dæmone sub specie leonis occisus,] Cognita mater misera tristis euentus serie, resoluta muliebri mollitie, gemitibus indulget & lacrymis, & crebris suspiriis intabescit, vt, etsi matrem nescias, matrem agnoscas: manifestat doloris affectum, & in modo dolendi lacrymarum excessum, & sicut Iacob filium existimans a bestia deuoratum, planctum agebat continuum. Puer vnicus non comparebat, & ideo mulier solatium non habebat. Versa est solennitas in mœrorem, in compassionem lætitia. Clerus & populus internum lacrymis egerebat dolorem, & indultis pauallisper suspiriis, recuperata spei fiducia, B. Eleutherium deprecatur, vt eius filius suscitetur. [Matth. 21. 22] Compatiens Clerus & populus, idem flagitabat votis & precibus. Vere secundum sententiam Domini: Impossibile est orationes plurium non exaudiri. Benedictus nempe Dominus, qui post tempestatem tranquillum facit, & post luctum consolationem inducit: nubilo siquidem repulso tristitiæ, protinus introduxit serenum lætitiæ. [reuiuiscit implorato patrocinio S. Eleutherij,] Motus est terræ locus, in quo puer iacebat exanimis, & subito circumfulsit eum claritas immensa de cælis. Resuscitatus est puer, lætificata est mulier, magnificatus est in populo gloriosus Christi Pontifex & minister: & post eius resurrectionem, qui mortuus fuerat aperire cœpit beati Pontificis pietatem, & datam eidem a Domino cælitus potestatem. Quid enim illius potentiæ potest obiici, qui Omnipotentem concordem habet eius per omnia voluntati? Quid enim mirum si Sancti iam in anima Christo conformes effecti, pro dispensatione præsenti circa res corporales mira faciunt, ipso præstante, cuius gratia iam participes eius Diuinitatis existunt?

CAP. XIX

[38] Vere Propheta magnus in die declarationis suæ surgens apparuit, qui filium viduæ tam solenniter suscitauit. Nonne iam implebatur in Sancto spiritus Elisei, cum filius suscitatus redditus fuisse legitur Sunamitidi? sicut scriptum est: Puer mortuus iacebat in lectulo eius, [Eliseo comparati.] & incubuit Eliseus super puerum, posuitque os suum super os eius, & oculos suos super oculos eius, & manus suas super manus eius, & incuruauit se super eum, & calefacta est caro pueri. [4 Reg. 4. 34] Os siquidem blandæ propitiationis & obsecrationis ad Deum, oculos piæ miserationis, & manus efficacis operationis adhibuit, & sic mortuus resurrexit. Sic etiam sui Ducis insignia renouabantur in milite, qui defunctum e reddidit vnicum matri suæ. Accepit itaque mulier de resurrectione filium suum. Reuirescit commune gaudium, commendatur Sancti patrocinium, comprobatur eius sanctitas, pietas & potestas per indicium multipliciter manifestum. O mira bonitas & stupenda, dum in eadem solennitate suscitatur iuuenis, moriturque matrona! [Deut. 32. 39] Scriptum est enim de Domino, Ego occidam, & ego viuere faciam: percutiam & sanabo. Sed vtrobique pietas, dum iuuenis reuocabatur ad gratiam, matrona vero nobilis, & iam Christo sponso nubilis, vocabatur ad gloriam.

[39] Quid inter hæc, Fratres, animaduertitis? nisi quod de mortuis fiebat liquidum argumentum, quod ad eius transierat Sanctus consortium, qui vitæ & mortis habet imperium? Aut certe, quia fides resurrectionis propria est Catholicæ religionis, decebat vt fides, quam Sanctus docuerat verbo, in eius eleuatione confirmaretur exemplo. nam si suscitatus est mortuus, & nos similiter resurgemus. [Resuscitationis & resurrectionis differentia.] Suscitatio mortuorum resurrectionis est qualecumque vestigium, eo quod vtrobique reuocatur ad vitam, quod fuerat vita priuatum. Sed tamen suscitationis & resurrectionis est differentia, cum suscitatus reuocatur ad tempus, vt iterum migraturus e vita; in resurrectione vero vita humana perpetuabitur in æternum, vel in gloria vel in pœna. Siue hoc aliquis, siue aliud dixerit, certi sumus, iuuenem resuscitatum ad Dei gloriam, & ad sancti Pontificis efficaciam comprobandam. Vnde & de Lazaro resuscitando legitur: Infirmitas hæc non est ad mortem: sed vt per eam filius hominis clarificetur. [Ioan. 11. 4] Et si quid eorum, quæ Dominus facere non disponit, aliquis Sanctorum rogauerit, nullo modo fieri Dominus id permittit. Ex quo plane concluditur, vt si quid a Domino Sanctorum precibus obtinetur, eorum in cælis efficacia declaretur.

CAP. XX.

[40] Sed ecce, dum miraculis, quæ dies sanctus eleuationis attulit, vacabamus, digressionem aliquantulam passi sumus. Nam & fluuius dum per alueum defluit, si valles concauas ex latere contingit, in eas illico sui impetus cursum diuertit, & in alueum postmodum se refundit. Venatoribus etiam solet contingere, vt desistant a bestia, quam sectantur, si forte viderint aliam ex inopinato statim emergere. Repetat igitur fluuius aluei consuetam viam, venator sectatam bestiam, stylus materiam inchoatam. Nemus etiam contra legem in templo Domini plantamus, si tantum verborum foliis insistamus. Certum est enim quotiens in foliis segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Igitur in illa die solenni, quam sumus hactenus prosecuti, Dominus ad sancti Pontificis declarationem duobus cæcis oculorum restituit visionem: [sanantur 2 cæci,] continuantur gaudia gaudiis, dum succedunt ad inuicem signa signis. Eadem enim die tres paralytici sunt curati, [3 paralytici,] dum redditur ad instrumenta sensuum transitus spiritui animali, & sic membris stupidis, & insensibilibus restituitur plenarie sensus & motus. Claudus etiam in virtute deficiens progressiua, consolidatis plantis & basibus, [claudus,] statim exiliens ambulabat. Mulier etiam fluxum sanguinis diu passa, [sanguinis fluxum patiens.] legitur ipso die sancti Confessoris precibus ab ægritudine pristina liberata. Hæc igitur & huiusmodi, tam ardua, tam insolita, supra spem & facultatem admirantium existentia, manifestant expresse reuerentiam, quæ sancto fiebat Pontifici, Domino placuisse, qui sic suum declarauit Sanctum, vt in necessitatibus existentes portus solatium inuenirent, ad cuius patrocinium fugerent, sicut ad auxilium opportunum.

[Annotata]

a Consule Galliam Christianam Claudij Roberti a quo etiam XXVI statuitur Hedilo.

b Chronicon de Northmannorum gestis ad an. 896 deductum tomo 2 Chesnei pag. 527 ad an. 880 hæc tradit: Northmanni Tornacū ciuitatem & omnia monasteria supra Scaldis fluuium ferro & igni deuastant, interfectis accolis terræ atque captiuatis, &c. Cognatus pluribus calamitatem Tornacensibus illatam prosequitur lib. 2 cap. 70.

c Excusum, occultam.

d Idem fidei.

e In eodem hæc interponuntur, in ciuitate Naim filium viduæ.

CAPVT VII
Ope S. Eleutherij Feriolus vinctus soluitur: Libertinus a morte suscitatur.

CAP. XXI

[41] Crebrescebant de die in diē Christi magnalia: fulgebant luce clarius miracula per Sancti merita: concurrebat ad Blandinium cateruatim frequentia populorum. Odor bonus occultari non poterat: sed de gente in gentem pertransiens, de regno ad populum alterum exhalabat. In odorem enim vnguentorum Sancti Tornacense territorium visitabant alienigenæ peregrini. Secundo igitur eleuationis ipsius anno, Sacerdos quidam, nomine Feriolus, a Vienna Tornacum venerat peregrinus. Qui cum esset inunctus oleo pietatis & profusus exterius ad opera caritatis, [Feriolus reo vitam deprecatur apud Libertinum,] erga miseros misericorditer se agebat, super quem perituri benedictio veniebat. Erat autem in diebus illis Libertinus quidam Tribunus populi Tornacensis. Hic hominem quemdam, pœnæ mortis addictum, stipatus populi multitudine, pertrahebat miserabiliter ad tormentum. Intuens eum Feriolus, & patienti compassus, deuote Tribunum obsecrat, vt damnato misericorditer condescendat. Ille vero monitis acrior, precibusque insolentior est effectus, & offensionem animi loquebatur sine caussa & titulo: vultus irrationabiliter inflammatus; os enim turbidum, corpus trepidum, truces oculi, spuma candescens, facies feruescens, clamor immanis, nec parcens opprobriis, satis indicare poterant passionem cordis irati. & conuersus ad satellites: Ite, inquit, [ideo vinctus ad patibulum trahitur:] & arripite Sacerdotem hunc sacrilegum, & vinctum catenis ad patibuli ducite cruciatum. Vere secundum iudicem populi & minister eius. Vnde & dum superbiret impius, pauper iniuste duris est compedibus obligatus. Semper virtus est contraria vitiosis, sacrilegis exosa sanctitas, corruptis integritas, luxuriosis frugalitas, crudelibus dura misericordia: sed & impiis pietas non ferenda. Sic iudicant impij sedentes in loco iudicij, sic innocentia destruitur, vbi tyrannizans sæuitia debacchatur.

CAP. XXII

[42] Non obliuiscitur misereri Deus, sed iustum in tribulatione liberat, cum probatur per patientiam eius virtus. Nec conturbat iustum, quidquid eidem acciderit: sed imminente tentationis articulo se ad Dominum in oratione conuertit. Vnde Feriolus mortis exspectans sententiam, [S. Eleutherij opem implorat:] dum ante Blandiniensem transiret Ecclesiam, vbi congregatus erat Clerus & populus ad sancti Confessoris Eleutherij memoriam celebrandam, ad orationem conuertitur, & Christi Confessorem toto cordis affectu suscitans deuotissime deprecatur: & commemorans martyrij brauium, Confessoris titulum, virginitatis præconium illibatum, postulat auxilium opportunum: O sancte, inquit, Præsul Eleutheri, si vera sunt quæ de tuis audiui meritis, oppresso subueni; vinctum libera per tuæ pietatis mysterium. His dictis de satellitum manibus liber euadit, & ad ecclesiam concito gradu pergit: & dum staret ante sepulchrum beati Confessoris in ecclesia, [ad eius sepulchrum vinculis liberatur:] vincula, quibus tenebatur adstrictus, repentino motu soluta sunt, & catena diuisa.

[43]

Tunc pestes Erebi, sceleris contagia, monstra
Inferni, ciues Plutonis, mortis alumni,
Tartareum chaos egressi, funduntur in orbem,
Concilium deforme mouent, glomerantur in vnū.

Qui nec Deo gloriam, [iterum catena collo iniecta,] nec loco reuerentiam, nec misero misericordiam, nec innocenti iustitiam exhibentes, & qui in sordibus fuerant amplius sordescentes, pro nefas, catenam iterato collo eius iniiciunt, manus vinciunt, vt abscedat a septis ecclesiæ, flagellis & minis concitant, & propellunt.

Quid tale immanes vnquam gessisse feruntur
Vel Sinon Punica pinu vel rupe profunda
Scyron, vel Phalaris tauro, vel carcere Sylla?

Omnes sanguinem sitiunt innocentem, omnes vnanimiter pari voto configere Crucis patibulo sanctum Domini Sacerdotem.

Quis furor? o ciues, quæ tanta licentia ferri?

Stans autem ante sepulchrum beati Confessoris Feriolus inter timoris & fiduciæ terminos constitutus, Sancti præconia replicat, [S. Eleutherium inuocans,] replicans obsecrat, obsecrans impetrat, impetrans liber exultat, & ex intimis Domino sabbatizat. Positus igitur inter hostium cuneos timens & tremens, ad cælum eleuans oculos, Confessorem Domini deprecatur, vt humilitatis eius oratio non spernatur. O gloriose, inquit, Pontifex Christi Eleutheri, tu Blandam Tribuni filiam, diuino beneplacito tuo merito suscitasti; patrem Virginis, & populum Tornacensem iugo fidei Catholicæ submisisti. Per te mulieris viduæ filius legitur mirifice suscitatus: te cæci, te muti mirificant, tua miraculorum opera Deum laudant, Tuam, Pater, inuoco pietatem, vt tuam iterum manum mihi sentiam adiutricem. Mirum visu: [liberatur:] repente catena soluitur, soluta frangitur, fracta prosilit, prosiliens Tribunum in media facie percutit, & percussum occidit. [Libertinus occiditur,]

Diuerso interea miscentur mœnia luctu.

CAP. XXIII

[44] Sed vxor Tribuni præcipue fortuito cruciatur euentu, cuius solertia corpus extincti defertur Blandinium: statuitur ante sepulchrum beatissimi Confessoris, triste piaculum suis, turpe spectaculum alienis. S. Eleutherium humiliter obsecrant, & pro suscitatione mortui deuotis orationibus excitant & inuitant. Sed Sancti caritas numquam excidit, quia iam Deo coniunctus, etsi fragilitatis a symptomata, caritatis viscera non abiecit. Nam in quemdam diuinum mutatus affectum, quid posset sapere, quid elargiri miseris, nisi pium? Nam si Deus caritas est, quanto quis Deo propius coniungitur, tanto caritate plenior comprobatur. Cum igitur vna pro Tribuno flentes implorarent misericordiam Confessoris, [resuscitatur:] fulsit immensa claritas ex supernis, & vox insuper est audita de cælis: Orate, inquit, Presbyterum, vt oret pro Libertino Dominum Iesum Christum. Assistentes neminem quidem viderunt, vocem tamen nihilominus audierunt. Instantes igitur orationi, crebrius reliquias Confessoris Feriolus super defuncti corpus imposuit, & post horam vndecimam, qui mortuus fuerat, resurrexit.

[45] Conticuere omnes intentique ora tenebant, cum ea quæ mortuus viderat audiebant. Referebat eis occursus dæmonum, diuersitatem pœnarum, quæ non solum iuxta verbum propheticum, sed & iuxta versum poëticum sensum excedebant humanum. [resert a se visa] Vnde Mantuanus ille poëtarum egregius ait:

Non mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas
Omnia pœnarum percurrere nomina possim. [6 Ænead.]

Referebat frequenter idem Tribunus animæ suæ tristem exitum, & formidabilem, & cateruam dæmonum attentius expectantem. Qui cum in occursum properassent pauentis animæ, prohibiti sunt tam ab Archangelo Michaële, quam ab Eleutherio Confessore. Sic ergo dæmones sunt frustrati, quia missa est anima corpus reuisere proprium & reuerti.

[46] Solebat etiam idem Libertinus Tribunus inter cetera recitare, quod gloriosi Confessoris notitia multorum spatiis temporum velut oblitterata fieret, & deleta: sed in nouissimis temporibus, cum mundus ad senectam vergeret, [prædicis venerationem S. Eleutherij minutū iri:] in nouam adolescentiam memoria refloreret. Quod iam nostris pro parte temporibus impletum cernimus & dolemus. Quin imo, si digna vox est beneficium capientem, obligatum ad antidora se quælibet profiteri; etsi nihil dignum Confessori Christi possimus retribuere, qui ciuitatem Tornacensem, & eius confinia solidauit in fide; tamen in copiosis actionibus gratiarum, debemus eius memoriam in cordium nostrorū penetralibus sigillare. Quod si non fecerimus, vereor ne vel indeuotionis statuam, vel ingratitudinis simulachrum adoremus. Infausta hæc prodigiorum soboles, quarum prima informis, secunda infamis, vtraque sine laude, neutra est sine sorde. Indeuotionis enim obscuritas, & ingratitudinis obscœnitas beneficia præterita sepeliunt, præsentia corrumpunt, futura repellunt. Harum factum est incuria, vt non fuerit in honore debito multo tempore Sanctus in patria sua.

[47] Libertinus autem Tribunus tandem soluto naturæ debito in sancta confessione, in fide Catholica, in spe communi, in caritate non ficta, in manu Domini spiritum commendauit: [pie moritur.] & cum Censorino Cæsare Tribuno Scandiniensi in B. Mariæ Virginis ecclesia requiescit: & vt cesset omne figmentum, euanescat humanum commentum, catena, de qua supra dictum est, Viennam delata est in rei mirabilis & memorabilis efficax argumentum.

[Annotatum]

a In excuso, syntheomata.

CAPVT VIII
Translatio corporis S. Eleutherij in vrbem Tornacensem.

CAP. XXIV

[48] Factum est in diebus illis miraculum nulla temporis antiquitate delendum. Clarescebant magis & magis merita Confessoris: laudabantur in eo magnalia Creatoris. Ciues igitur Tornacenses, sancti corporis absentiam amplius non ferentes, Blandinium properant, ecclesiam intrant, Reliquias sanctas inueniunt, [Corpus S. Eleutherij Tornacum defertur:] inuentas accipiunt, acceptas deferunt, vt in ecclesia B. Mariæ Virginis eas exponant magnificentius & recondant. Sic enim de Diuina iustitia credimus ordinatum, vt qui persecutione grassante latuerat apud Blandinium, ibidem acciperet quasi latentem sepulturæ locum. Et qui postmodum Pontificatus sollicitudinem administrauerat in propatulo, clarescentibus eius meritis collocaretur clarius in Tornaco. Ciues ergo prædicti, sancti corporis secum ferentes Reliquias, reuertebantur ad vrbem cum lætitia, [resistentes læduntur suis telis:] sicut exultare victores sunt soliti capta præda.

[49] Intuentes autem habitatores illius territorij Tornacenses reliquias cum violentia deferentes,

— ipsi in certamina pugnæ
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.
Intendunt acres arcus amentaque torquent.
Sternitur ecce solum telis, pugna aspera surgit.
Ergo sagitta volat prænuncia mortis, & hostem
Impetuosa petit: quam totis viribus actam,

Motu reflexo reuersam in se cum vulnere cepit, qui sagittam emisit.

Confixi propriis telis turbantur agrestes:
Pigritat affixus vaginæ mucro, nec extra De facili prodit longo torpore quiescens
Denegat officium vario delirus in ictu.

Mira res. Quidam insectantium vulnerati, quidam etiam cæcitate percussi, quidam autem in via semianimes sunt relicti. Et quia nullus ciuium vulnus excepit, Deo gratiarum actiones exsoluunt, & sic ad propria reuertentes.

Lætitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt.

[50] Et ita cum totius gaudio ciuitatis in ecclesia Dei Genitricis Mariæ collocatum est corpus gloriosissimi Confessoris. Occurrebant Sancti reliquiis paralysi laborantes: [sanātur 25 paralytici,] vociferabantur in platea sedentes, qui reliquiarum attactu viginti quinque numero consecuti sunt plenarie sanitates. Porrigebantur miracula de die in diem Sancti meritis. [cæci 7.] Vnde & illis diebus cæci septem consecuti sunt beneficium visionis, præstante Domino Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

VITA IV
Ex Breuiario MS. Tornacensi.

Eleutherius, Episcopus Tornacensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2468

Ex Breviario MS.

CAPVT I
S. Eleutherij ortus, educatio, ætas, acta Blandinij.

[1] Passo Tornaci, Diocletiani & Maximiani persecutione sæuissima, [Fides Tornaci a S. Piato aliisq; Martyribus plantatur.] cum plerisque fidelibus, inter quos Irenȩus vir diuitiis, & prosapia potens, B. Piato Martyre, fundataque ibi (cui & proximus ab eo, nomine Superior, inter a Agrippinensis concilij Patres recensitus Episcopus præfuit) Episcopali sede; cum inualescente postmodum superstitione Gentilium, disperso Domini grege, turbataque Ecclesiæ forma, reuersi ad idola multi scandalum paterentur; firmi ac constantes in ea quam acceperant, orthodoxa fide dicti Irenæi posteri permanserunt. [Ex Irenæi pronepote Sereno & Blanda nascitur S. Eleutherius:] Inter quos Serenus eius pronepos, vir & ipse opibus & religione illustris, & Blanda eius vxor, cum ad senium iam vergerent, b Valentiniano & Martiano Imperatoribus, diuino munere Tornaci filium susceperunt: quem sacro fonte regeneratū, Eleutheriū nominarunt.

[2] Qui magistris traditus, litteris imbuendus, cum ad progressum, [proficit in litteris & virtute,] quem in eis magnum fecit, virtutes omnes iungeret, futuræ sanctitatis, & contra omne impietatis genus, zeli signa puer adhuc vsque adeo luculenta dedit, vt eius sodalis S. Medardus, qui tum & ipse puer in eadem schola agebat, [e S. Medardi prædictione futurus Episcopus:] arctiorique ei amicitia iunctus erat, Tornacensem Episcopum aliquando fore spiritu haud dubie prophetico affirmaret. Cui dicto sicuti ne deesset euentus, Diuina prouidentia factum est: ita quanto id cum fructu Ecclesiæ futurum esset, res ipsa comprobauit.

[3] Nam, cum, agente id humani generis hoste, Censorini Tribuni Scaldiniensis, qui tunc Tornaco præerat, cum gentilis adhuc esset, in Christianos sic exarsisset furor, vt eos, nisi ad idola redirent, fortunis exutos, omnique crudelitate vexatos, exilio morteque multaret; [Tornaco cū parentibus pellitur ob fidem:] factum inde, vt cum vxore & filio vrbe expulsus Serenus, aliique Christiani, in Blandinium vicinum vrbi pagum commigrarent, consecratoque sibi Theodoro Episcopo, basilicam ibi in honorem S. Petri Apostolorum Principis extruerent. Vbi cum sacris operarentur, id quoque adepti sunt, vt partim occasione hac, partim in Sereni gratiam, ob antiquam consuetudinem & insigne viri meritum, eo multi confluentes, relicto Gentilitatis errore, fidem Christi vel de nouo susciperent, vel dimissam repeterent.

[4] Ibi Eleutherius cum prædicationis laude floreret, verboque & exemplo potens, [prædicatione sua multos conuertit:] qua doctrinæ soliditate, in dicendo facundia, & vitæ sanctimonia erat, multos ex vrbe Gētilium ad fidem Christi adduceret, id quoque promeruit, vt Episcopo breui vita functo a conciuibus Christianis ob virtutis præstantiam in successorem expetitus, ad id ipsum Romam ad c Felicem II Papam commendatus mitteretur. [Romam mittitur:] A quo pro meriti excellentia probatus admissusque, auctoritateque Apostolica institutus, demum reuersus ad suos, [Episcopus cōsecratur:] magna omnium gratulatione exceptus, & in Tornacensium d Episcopum est consecratus.

[5] Quod munus dum totis quadraginta quinque, quibus isti Sedi præfuit, annis, magna temporum varietate gerit, gregi suo inuigilans, verboque eum & exemplo pascens, mirum quantis cum laboribus, cum impietate duplici Ethnica & hæretica pugnans, quam stupendis signis & meritis Christianam atque orthodoxam pietatem illustrarit. Quale illud imprimis fuit, quod Tribuni filiam vnicam, quæ occulto dudum in eum amoris igne succensa, captata solitudine, [Tribuni filiam castitati suæ insidiantem repellit:] clam adorta orantem, pudorem eius tentare ausa fuerat, abiecto, quod illa apprehenderat, pallio, verbis seuere castigatam, increpato dæmone, in spiritu vehementi sic a se repulit, vt & ipse longius ab ea, propria relicta domo, e abscederet, & illa in extasi facta, protinus moreretur. [mox morte punitam:] Quæ & in campo Martio iuxta ritum Paganorum sepulta est.

[6] Cuius vicem miseratus, sed patriæ multo magis, dum saluandi vtrimque sedulus inquirit vias, hanc oblatam non omisit, vt, audito Patris de morte eius luctu, [vt patrem ad fidem adducat,] quam ferret impotentius, plena in Deum armatus fide, accersito eo, sponderet viuam se ei redditurum, si abiecto dæmonum cultu, cum omni domo sua credere in Christum vellet. Quo annuente ac spondente, sed ficte ac mendaciter, cum semel atque iterum post Missæ solennia, cum Clero profectus ad tumulum, [diu perfide resistentem] toties ob infidelitatem ac duritiem Tribuni, quam & ipse Sanctus in spiritu sensit, prodiditque terræ motus, qui tunc ingens ac stupendus, fugientibus præ metu omnibus, accidit, re infecta rediisset; compuncto eo demum, cui vel insensibile ad id præibat elementum, cum ad Sancti pedes procidens reatum agnouisset, [eā a morte resuscitat,] tertio eodem post fusas tota nocte preces rediens, puellam ter vocatam, manuque apprehensam stupentibus omnibus de sepulchro viuam excitauit.

[7] Quam & post sex dierum ieiunium baptizatam deque nomine matris suæ, [Deoq; consecrat:] quæ de sacro fonte eam suscepit, Blandam appellatam (vnde pago Blandini nomen) virginem Deo consecrauit. Sed Tribuno denuo fallente fidem: qui superstioni suæ addictus, & Virginis proposito offensus, [quæ postea sancte mortua.] deorsum eam trahere ablatione mundi muliebris, & patrimonij priuatione nitebatur, cum firma illa consisteret, mundique oblectamenta præ Christi vnius amore despueret, non longe post accidit, vt defuncta in Domino puella (quæ & ante altare D. Petri in dicta basilica sepulta est) ad fidei & constantiæ suæ præmia in cælum euolaret.

[8] f Quo tempore cum grauis Tornaci exorta pestis esset, qua passum sine vulnere corpora sternebantur, factum inde, [Sanctus pestis exortæ auctor insimulatur:] vt quasi mali tanti ob offensa idola auctor, in crimen Sanctus vocaretur. Idque eo vel maxime, quod morientibus ciuibus ipse a plaga hac cum populo suo immunis esset, trepidantibusque ac lugentibus illis securus permaneret. [comprehēditur, & virgis cæditur:] Crescente eo vsque furore Gentilium, vt missis ad eum armatis hominibus, qui vesperi orantem inuenerunt, vinctum ipsa hora in vrbem ad Tribunū adduxerunt, & ingrati huius iussu flagellis cæsus, & in carcere missus vapularet.

[9] Vnde ereptus ab Angelo, [ab Angelo liberatur:] apertis ea ipsa nocte carceris foribus, ac vinculis disruptis, [orat pro Tornacensium conuersione:] reductusque ab eo ad suos Blandinium, cum immemor iniuriæ dies noctesque non cessaret orare pro Tribuno ac populo vniuerso, Missæque offerret solennia, missus ad eum denuo Angelus est, qui exauditum eum nunciaret, reditumque ipsi ac suis in ciuitatem promitteret. Recruduit itaque Dei nutu sæuior, quam ante in vrbe lues, frustraque idola inuocata, coacta sunt negare responsum. Quo factum est, vt dum totius mali caussam in Tribunum, [Tribunum a ciuibus ob grassantem pestem territum, catechizat:] eiusque in Episcopum iniurias vulgus refert, mutataque iam sententia interfecturum se eum, nisi monenti pareat, minaretur. Vnde & sic territus est, vt relicto palatio ad Sanctum vltro cum omni sua cognatione pergens, eius pedibus aduolutus, inter catechumenos adscribi, fidemque Christianam doceri, profusis lacrymis postularet.

[10] Quem complexus alacriter gaudio perfusus Præsul, cum indicto populo septem dierum ieiunio, octauo die in fide instructum cum omni cognatione, [baptizat cū suis:] populique numerosa vtriusque sexus multitudine baptizasset, quod in votis dudum erat, quodque miraculo non obtinuerat, vt aditum sibi in vrbem ad saluandum populum ac suos reperiret, [magno gaudio in vrbem recipitur:] id castigata ciuitate sic tum obtinuit, vt cessante simul cum impietate plaga, mali vtriusque depulsor, ac vere patriæ pater, magno vtrimque iubilantium comitatu cinctus, eodem introiret. Tanta exultatione & congratulatione omnium, vt diem illum, qui idem Gentilibus salutis initium, & Christianis exilij finis fuit, quique, vt cælum neophytis, ita pacem Sanctis dedit, quoque ipse vere patriam liberasse, ac Christo genuisse dicendus est, qui g quinto Kalendas Octobris fuit, solenni festiuitate visum sit celebrari.

[Annotata]

a Habitum est Concilium Agrippinense anno 346. cui interfuit, aut certe consensit & mandauit fieri cum aliis Superior Episcopus Neruiorum, an simul etiam Tornacensium, qui Menapij non vero Neruij erant, non constat. Antiqui eum inter Tornacenses Episcopos non censent.

b Mortuo Valentiniano & viuo adhuc Marciano S. Eleutherium anno 456 natum esse supra diximus.

c Imo Felix III fuit, creatus an. 483, mortuus an. 492, die 30 Ianuarij, quo Vitam eius dedimus. Bucherius & Buzelinus Symmachim substituunt, quod supra reiecimus.

d In Lectionibus excusis annus additur 484, sed annum 487 restituendum ostendimus.

e In eisdem Lectionibus & apud Buzelinum dicitur Honeuanium in solitudinem secessisse.

f In eisdem Lectionibus, Post Blandæ Virginis mortem. At Blanda a parente plane conuerso sepulta est.

g Alij hanc solennitatem volunt institutam, postquam 11000 hominum baptizata sunt.

CAPVT II
S. Eleutherij acta Tornaci vita: obitus, Corporis eleuatio ac translatio.

[11] Qvod vbi ex animi sententia factum succedentibus miraculis, quæ neophytos confirmarent, & alios adducerent, cum ille destructo Apollinis templo, disiectisque profanis aris, cæcis visum, inter quos vnus, [Vndecim millia baptizat:] nomine Mantilius, claudis gressum redderet, prædicando sic profecit, vt plus vndecim millibus hebdomada vna baptizasse memoretur. Vnde & sic discussæ ab eo per Euangelicam facem Paganismi sunt tenebræ, vt iam tum primum sol in ciuitate ortus videretur. [Pericium leprosum mundat:] Quibus accessit mundatus quidam ab eo post diem quadragesimum a lepra vtraque, videntibus cunctis, per baptismum, nomine Pericius, qui & postmodum ob vitæ sanctimoniam primus in vrbe Abbas a S. Medardo eius successore est institutus. Quæ omnia vberius vt procederent, Præsulis vitæ sanctitas ieiuniis, orationibus, & eleemosynis vndique prælucens faciebat, quodque non satis prædicare Tornaci habens, vicinas etiam vrbes adiens, fidei semina iisdem ministrabat.

[12] Sic ergo oppressa Ethnica impietas erat, cum furente ob id satana, noua & per hæresim Arianorum primum deinde Acephalorum, quorum illi diuinam in Christo naturam negabant; hi cum humana confundebant, & illi quidem sanctæ Trinitatis, hi Dominicæ Incarnationis mysterium conuellebant, [ab Arianis & Acephalis oppugnatur:] tempestas incubuit. Cum exorti illi anno ordinationis eius a nono, hi vigesimo octauo, ciues sic committerent, vt mutuis inter se cædibus, proiectis in Scaldim fluuium multis, Clerici laicique, sed in orthodoxos præcipue, sectarij baccharentur. Contra quos dum nullis neque vigiliis, neque laboribus prædicando, scribendo, hortando, [eos refellit, & multos conuertit:] obsecrando parcit (quod ab eo editæ de Trinitate, & Incarnatione testantur conciones) tum vero id fructu tam vberi fecit, vt decimo tertio episcopatus sui anno sub Anastasio Pontifice, ad fidem quotquot erant, Arianos reduxisse memoretur.

[13] Qua demum renascente peste, atque altera subinde orta, quæ Acephalorum est, cum nullum non, vt antea, aduersus vtramque subiret laboris genus, ne istud quidem omisit, vt quo maiori pondere eas opprimeret, Romam vtriusque vicissim sectæ caussa cum Apostolica sede collaturus, ad Symmachum primum, [Romā iterum pergit:] cui & catholicos sermones suos obtulit propter Arianos, deinde ad Hormisdam propter Acephalos, Pontifices aduolaret. A quibus cum honorifice exceptus est, tum a postremo hoc etiam Sancti Protomartyris humero, [Reliquiis a Papa donatur:] & Sanctæ Mariæ Ægyptiacæ capite est donatus. Quibus & ecclesiam suam, non sine magnis ad venerationem eorum in ipsorum aduentu editis miraculis, exornauit.

[14] Quippe redeunte eo Roma, cum ad montem prope Tornacum, qui nunc Sancti Andreæ, tunc vero mons Thesauri absconditi dicebatur, ventum esset, occurrentique ibi Clero ac populo Tornacensi sacra pignora Sanctus pater reuerenter ostenderet, accidit vt circumfulgente ab ea immensa claritate prostrataque multitudine, Præsule Sanctos orante, [iisdē ostensis, sex sacro igne liberat:] viri quattuor & mulieres duæ, in turba illa sacro igne laborantes, posito ante illos humero sancto, [mutum sanat:] ante has vero capite sancto, a languore sanarentur, & muto vsus linguæ redderetur.

[15] b Tanta de cetero temporibus illis nominis eius vbique excitata fama, vt ea commotus Rex Clodoueus Tornacum eius audiendi, [Clodouei peccatū occultum ab Angelo discit, veniāq; impetrat:] conueniendique causa aduentaret. A quo, & de secreto quod ille confiteri verebatur, quodque hic ab Angelo didicerat peccato, admonitus, per eumque, eodem reuelante Angelo, reconciliatus Deo, donis ipsum & ecclesiam muneratus, ad interiora Regni alacer est reuersus.

[16] Sed pullulante denuo, quæ sopita toties auctoritate Apostolica, & Præsulis diligentia, [Synodum euocat:] fuerat Acephalorum secta, cum, accepto super ea re decreto Pontificis Synodum conuocasset, confusisque illic hȩreticis, obstinatos & rebelles, ne alios inficerent, [hæreticos vrbe pellit:] mœnibus excluderet, non prius in eum destitit impiorum vesanus furor, quoad quinto post synodum illam anno positis insidiis, armati gladiis & fustibus redeuntem cum Athanasio Diacono & Andoëno discipulo e templo Beatæ Mariæ venerandum Patrem, aggressi sunt. [ab his grauiter læditur:] Ac multis in capite, & lateribus confossum vulneribus, vnde & post quinque hebdomadas obiit, cruentum, deformatum, ac seminecem reliquerunt.

[17] [varia edit miracula æger.] Quo toto infirmitatis suæ tempore super cilicino recubans lecto, vbi fidei Catholicæ professionem dictauit, quam & Andoëno discipulo ad Bonifacium Romanum Pontificem transmittendum dedit, multorum languores languens ipse sanauit, cæco visum restituit, petitos ad certissimum laqueum a Censorino Tribuno percussores supplicio exemit, [sicariis vitam deprecatur:] diem mortis suæ prædixit.

[18] Cum ingrauescente vulnerum dolore, sacro Christi Corpore refectus, Deum laudare, pro inimicis orare, Tornacensem ecclesiam Deo commendare, & ad fidei constantiam omnes adhortari non cessaret, viso fugatoque humani generis hoste, cælesti voce recreatus, ingentique protinus fulgore replente domum, cum quo ipse in lucida nube cælum petere visibiliter conspectus est, [in morte cælum adscendere visus: sepelitur a S. Medardo.] anno vitæ suæ septuagesimo sexto, ad triplicem Virginis, Confessoris & Martyris coronam euolauit. Qui sepultus Blandini in ea ipsa, quam tantopere dilexerat, S. Petri basilica, quo eum S. Medardus, eius a puero sodalis, in senectute adiutor, & in Episcopatu successor, cum lacrymis intulerat.

[19] Quam sollicitus gregis quondam sui Pastor in cælo esse perseueret, quamque se murum pro populo aduersus Deum iratum exhibeat, [Post tertiā apparitionē] insigni visione, qua Theclæ nobili & sanctæ matronæ, pro eleuādo, ad sedandam Dei iram, quæ ob relapsos ad idola pagos aliquot, toti regioni imminebat, corpore suo, tertio apparuit, ac miraculis, quæ ipso eleuationis die primum, deinde anniuersario, ac secundo postea anno sub Heidilone Episcopo acciderunt, [Corpus elevatur,] & ab eo memoriæ tradita sunt, edocuit. Ex quo factum anno Domini millesimo sexagesimo quarto, sedente Balduino Episcopo, vt cum ipsi & vniuerso clero Tornacensi visum esset, tanti Patris reliquias, quod loco neque digno, neque tuto satis essent, [transfertur in vrbem:] translatas in vrbem, maioremque ecclesiam, digniore theca honorare, diem constitui placuerit, quo præeunte ad id cum Clero Episcopo, omnes omnium ordinum homines solenni pompa, atque festo cum hymnis & canticis conuenirent.

[20] Ad quod opus accinctis magna alacritate omnibus, cum pia hȩc sarcina ciuium humeris gestaretur, quam gratum Deo istud esset, insigni post hominum memoriam miraculo est ostensum. Ægre enim ferentibus pagi ac vicinorum accolis, [Trāslationi eius resistētes propriis telis concidunt.] priuari se thesauro illo, cum ex iis quidam, quibus frons audacior, sancti illius feretri gerulos facto agmine adoriri, & sagittarum imbre impetere ausi essent, stupendus adeo casus accidit, vt, resilientibus magno impetu in sceleris auctores iaculis, vulnerati prostratique, propriis confossi armis ab impietate hac desistere, ac Deo credere cogerentur. Amplius vero, [viginti quinque paralysi, septem cæcitate sanantur.] quod ad contactum sacri loculi paralytici viginti quinque sanati, ac septem cæci illuminati sunt. Sed & quam fructuosa non vrbi tantum, sed & toti circa regioni fuerit translatio hæc, quamquam merito octidui solennitate celebretur, crebra ab eo tempore, quo digniore loco quiescit sanctum corpus, & vt decet honoratur, missa cælitus subsidia, quæcumque necessitas ingruerit, & pridem docuerunt, & in dies adhuc testantur atque docent.

[Annotata]

a Initium propagatæ Tornaci hæreseos adscribitur in prioribus Actis anno Ordinationis 14, qui hic varius notatur.

b Hæc de Chlodouæo in aliis Actis narrantur post miraculum Peritij leprosi mundati. Et vero ante Hormisdæ tēpora obierat Chlodouæus.

DE S. EVCHERIO EPISCOPO AVRELIANENSI, TRVDONOPOLI IN BELGIO

ANNO ⅠƆCCXLIII

Commentarius præuius.

Eucherius, Episcopus Aurelianensis, Trudonopoli in Belgio (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Eucherij veneratio in sacris Fastis. Vita conscripta.

[1] Qvæ apud Iulium Cæsarem lib. 2 & 5 de Bello Gallico ab Aduaticis, populo ex Cimbris Teutonisq; prognato, traditur inhabitata regio, atque a Tacito lib. 4 Histor. partim Tungris partim Bethasiis attribuitur; ea subsecutis seculis ferme Hasbanium, [In Hasbania] siue Hasbania, dicta fuit, in quatuor olim distincta Comitatus, vti videre est in diuisione regni Lotharij Regis, inter huius patruos Ludouicum Regem Germaniæ & Carolum Caluum anno ⅠƆCCCLXX facta. His quatuor Comitatibus, & forte aliis vicinarum prouinciarum, præfuisse Ducem infra ex Actis S. Eucherij constat. In Hasbania natus fuit seculo Christi septimo S. Trudo, atque a S. Remaclo Episcopo Traiectensi Metas ad S. Clodulphum Episcopum missus, plurima bona illic legauit Ecclesiæ S. Stephani, [in monasterio a S. Trudone Sarchinij extructo,] ibidemq; pluribus annis sacris profanisq; studiis institutus, ac Sacerdos initiatus rediit ad S. Remaclum, ab eoq; in collegam ad prædicandum Euangelium Christi assumptus, cœpit circa an. Ch. ⅠƆCLX Sarchinij monasterium extruere, cui postea celebre adiunctum est oppidum, quod, Sarchinij nomine oblitterato, ab eo Trudonopolis appellatum est: cuius dominium penes huius monasterij Abbatem & Episcopum Leodiensem est ab anno ⅭⅠƆCCXXVII, quo Hugonem de Petra-ponte Episcopum medietatem huius oppidi a Ioanne Episcopo Metensi acquisiuisse tradit Ægidius Aureæ-Vallis, in Gestis Pontificum Leodiensium cap. 125.

[2] In hoc S. Trudonis monasterio S. Eucherius Episcopus, e Sede sua Aurelianensi pulsus, [mortuus S. Eucherius,] vitam sancte finiuit, quem mox ab obitu miraculis clarum, & solenni veneratione honoratum fuisse infra eius Acta perhibent. De eo hæc leguntur in martyrologio Trudonensi: [inscriptus Martyrologiis 20 Feb.] In Sarchinio, monasterio S. Trudonis, depositio S. Eucherij, qui Aurelianensium Episcopus, a Carolo Martello in exilium est relegatus: quod tamen ipsum pro iustitia fuisse perpessum, crebra miracula, quæ per eius sacra merita Diuina fieri concedit clementia, sunt indicio. Martyrologium MS. monasterij Aquicinctini ista habet: In Hasbania apud S. Trudonem depositio S. Eucherij Confessoris, Aurelianensis Episcopi, qui a Karolo Martello in exilium missus, ibidem in pace quieuit. Verum quasi foret ob fidem Christi in exilium missus, ista in Adone MS. monasterij S. Laurentij iuxta Leodium leguntur: Eodem die in Hasbania, in villa, quæ dicitur Sarchinium, S. Eucherij Confessoris Episcopi cum S. Trudone quiescentis, exiliati illic pro fide Catholica a Karlo Martello. MSS. Clericorum S. Hieronymi Vltraiecti, Canonicorum monasterij Albergensis, Guilielmitarum Brugis, Domus S. Cæciliæ Lugduni Batauorum, Collegij Societatis Iesu Louanij, Domus Professæ Antuerpiensis, ac martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum, ista eisdem fere verbis tradunt: S. Eucherij Aurelianensis Episcopi & Confessoris, qui pro fide exilio relegatus, cum S. Trudone honorifice quiescit. scilicet in Hasbania, vti additur in MS. Bruxellensi S. Gudilæ. Melius caussæ exilij maleuolorum inuidiæ ascribitur in Martyrologio Romano: Eodem die S. Eucherij Episcopi Aurelianensis, qui eo magis miraculis claruit, quo pluribus inuidorum calumniis fuit oppressus. Eumdem suis elogiis exornant reliqui martyrologi recentiores, auctor Florarij MS. Galesinius, Felicius, Canisius, Molanus, Miræus, Gelenius, Ghinius, Wion, Menardus, Dorganius, qui cum Vsuardo Parisiis an. 1536 excuso Eleutherium appellat, in errorem facilius abductus, quod eodem die S. Eleutherius, sed Episcopus Tornacensis, colatur. Saussaius & Bucelinus longo encomio ex Actis excerpto cum celebrant.

[3] Die proxime sequenti, XXI Februarij, inscriptus est Martyrologio Bedæ excuso, his verbis: [& 21 Feb.] Et depositio Eucherij Episcopi. Quæ de hoc S. Eucherio arbitramur accipienda, licet post ipsum Bedam vixerit, sed fuisse postmodum tam eius, quam aliorum Sanctorum nomina inserta huic Martyrologio sæpius monuimus. Deest in variis nostris Martyrologiis MSS. quæ Bedæ nomen præ se ferunt. Eadem verba ad XXI Februarij leguntur in Martyrologiis Notkeri & Rabani; in hoc additur titulus Confessoris. At Martyrologium MS. Reginæ Sueciæ perantiquum XX Februarij refert solum depositionem S. Eucherij Confessoris, vnde antiqua eius veneratio satis stabilitur: quam etiam vetera Breuiaria Leodiensia & Traiectensia ad Mosam confirmant. De cultu ob Translationem reliquiarum introducto infra agemus.

[4] Vita S. Eucherij scripta extat ab auctore anonymo, sed coœuo & accurato scriptore, qui in prologo ait se quæ edit didicisse apud veraces coæuosq; [Vita ab auctore coæuo scripta,] suos, & sub initium Vitæ hæc habet: Ortum, vt superius præfati sumus, a veracissimis viris, seu ab germanis suis, quæ in cœnobio sanctarum monacharum sito iuxta vrbem Aurelianorum norma sanctitatis præcellunt, fatentibus didicimus. Extat hæc Vita, a Surio, sed mutato nonnihil stylo, vt præfatur, [edita a Surio ex MS.] ex insigni codice MS. edita, atque, vt addit in suis Sanctorum Vitis Lippelous, optima fide: quod annotauit ob censuram Baronij inscriptam Annalibus ad an. 741 nu. 17 his verbis: [cum inserta historia damnationis Caroli Martelli,] Ceterum cum in Vita Eucherij eadem legantur de damnatione Caroli Martelli, superadditum esse caput illud haud leuis suspicio est, si quis consideret mox ante eiusmodi narrationem dici, contendisse precibus Sanctum, vt ex hac vita solueretur, sed non cohærent, quæ subsequuntur de Caroli damnatione, sed bene quæ post illa habentur de eius ex hac vita migratione. Verum hæc non plane conuincunt. Fuit S. Eucherius pluribus annis Sarchinij exul, quibus vt num. 9 dicitur, non destitit die noctuque Domino suffragari, vt cum electis suis, quorum officium culminis est imitatus, in aulæ suæ arce coæquus existeret. Interim dum mors eius differtur, vita functus est Carolus Martellus, de cuius damnatione reuelatio facta S. Eucherio, de qua nos infra, apud Surium inseritur, seruato rerum gestarum ordine, eiq; S. Eucherij sesqui anno post Martellum defuncti subnectitur genus mortis ac sepultura. Ceterum ab eodem Baronio in notis ad Martyrologium Romanum hæc eadem Acta, [ab aliis auctoribus descripta:] quæ descripsit Surius tomo 1, absque vlla censura citantur. Non reperit alia inter Codices MSS. Romanos, atque Italicos. Eadem solum ex Surio edidit antiquorum Codicum Galliæ perscrutator alioquin diligentißimus Andreas Chesneus tom. 1 Scriptorum Galliæ pag. 790. Ex eodem Surio sumpsere ante nominatus Lippelous, Franciscus Haræus, Iacobus Dubletius, Guilielmus Gazæus, Petrus Ribadeneira, aliiq;, qui post Surium Vitas Sanctorum composuerunt: inter quos etiam videtur censendus Renatus Benedictus, qui tamen non Surium, sed codices manu exaratos allegat.

[5] Nos eamdem S. Eucherij Vitam primogenio stylo damus ex tribus optimæ fidei codicibus MSS. in quibus deest historia damnationis Caroli Martelli, [alia a nobis datur absque ea dānationis reuelatione, ex MS. Cornelij Duinij,] vnde alia de ea orbi ingenerabitur opinandi iudicandiq; ratio. Primus codex MS. apud nos est antiquo ac quadrato charactere exaratus, a Cornelio Duinio Iurisconsulto exitio ereptus: in eo continentur Vitæ SS. Remacli, Lamberti, Leodegarij, Amandi, Huberti, Trudonis, Eucherij. Plures extitisse indicat numerus 82, primo folio adscriptus, ac toto libro continuatus, in quo nonnulla sub initium potißimum & finem conspiciuntur rescripta, foliis carie ac vetustate detritis. [ex alio MS. S. Maximini,] Alter codex pertinet ad nobilißimum atque antiquißimum monasterium S. Maximini prope Treuiros: in hoc codice admodum vetusto inter alios tractatus & Vitas Sanctorum coniunguntur Vitæ S. Trudonis & S. Eucherij: [& tertio MS. Rubeæ Vallis.] at reliquæ a priori codice diuersæ sunt. Tertius codex adseruatur in Rubea-Valle iuxta Bruxellam, apud Canonicos Regulares S. Augustini, inter quos vixit a ducentis circiter annis Ioannes Gilemanus, qui summa industria atque labore, plurimas Sanctorum Vitas collegit. Ex his Sanctilogium quatuor tomis distinxit, Nouale Sanctorum tomis duobus, & totidem Hagiologium Brabantinorum, in cuius parte secunda legitur hæc S. Eucherij Vita.

[6] [Vitæ epitome MS.] Eadem Vita, sed contracta admodum, extat in codice Vltraiectino S. Saluatoris: ex cuius Ecclesiæ codice alio dedimus XIII Februarij Acta Latina S. Polyeucti Martyris, ac sæpius Vitas Sanctorum contractas ex aliis inde ad Carthusiam Coloniensem translatis citamus. Refertur in hac S. Eucherij Vita reuelatio damnationis Caroli Martelli, quam etiam narrat in Vita S. Eucherij a se conscripta Gerardus Moringus, [& edita a Moringo.] qui Canonicus ac Pastor Trudonopoli obiit anno ⅭⅠƆⅠƆLVI. Extat ea Vita inter Acta SS. Trudonis & Liberti Martyris Louanij anno ⅭⅠƆⅠƆXL excusa.

§ II Anni episcopatus, exilij, obitus S. Eucherij. Chronici Trudonensis MS. auctoritas.

[7] Sigebertus Gemblacensis relato in Chronico ad annum Chr. ⅠƆCCXXVII S. Rigoberti Episcopi Remensis exilio, [S. Eucherius mortuus perperam tradituran. 727 a Molano,] hæc addit: Eucherius quoque Aurelianensis Episcopus pro simili caussa episcopatu priuatus, & apud Sarchinium Hasbaniæ vicum exiliatus, in cœnobio S. Trudonis in sanctitate consummatus est. Hac Sigeberti relatione nixus Molanus asserit in Natalibus SS. Belgij, S. Eucherium multa sanctitate & miraculis gloriosum ad cælestem patriam migrasse anno Domini septingentesimo vigesimo septimo. [an. 731 a Baronio,] Baronius obitum eius contigisse tradit anno ⅠƆCCXXXI ac postea an. 741 num. 18 hæc inde deducit: Historiam istam de visione facta S. Eucherio (quod asseritur) non posse subsistere, ex iis quæ dicta sunt in obitu eiusdem Sancti, qui contigit ante decennium quam Carolus moreretur, siue annos quatuordecim, vt Molanus ponit, satis intelligi potest, cum adeo repugnent tempora, vt S. Eucherius viderit animam Caroli apud inferos cruciari, qui post eiusdem Eucherij obitum decem saltem annos reperiatur fuisse superstes: vnde intelligas, quantum absit quod asseritur, vt Eucherius ea tempore Pippini Regis per visum scire ac referre potuerit. [an. 737 ab Haræo:] At Franciscus Haræus ad Vitam S. Eucherij arbitratus Baronium cum Molano in annum ⅠƆCCXXVII obitum eius reiicere, hanc opponit sententiam: Cum iuxta Sigeberti verifimiliorem chronologiam pugna illa cum Saracenis, qua commissa S. Eucherius episcopatu pulsus narratur, contigerit demum anno trigesimo illius seculi, atque annis sex adhuc in exilio vixerit, credo magis eum obiisse anno trigesimo septimo … Porro omisimus illa de visa a S. Eucherio anima defuncti Caroli Martelli in locis pœnarum. Nam, vt omnes historici constanter affirmant, desiit primum in viuis esse Martellus anno Christi supra septingesimum quadragesimo primo. Omisit etiam eamdem visionem Lippelous, citatis ad marginem Surio ac Baronio.

[8] Verum ab his auctoribus aut ipsa S. Eucherij Vita haud accurate est perlecta, aut certe temporum characteres non sunt diligenter discußi. Ac primo, est S. Eucherius ab Ansberto Augustodunensi, siue Æduorum, Episcopo baptizatus. [est baptizatus ab Ansberto Episcopo Æduorū,] Fuit huius Sedis Antistes S. Leodegarius iussu Ebroini anno Theoderici Regis quinto, Christi ⅠƆCLXXXIV interfectus, de quo anno alibi accurate disseruimus. Successores eius statuuntur a Demochare Sigebertus, Præiectus, Ermenarius, [successore Ermenarij,] Aubertus, qui supra Ansbertus dicitur. At Sigeberto prætermisso tres alij referunrur in Catalogis Ioannis Chenu & Claudij Roberti, & Proiectus a Chenu Sanctus habetur, atque Ansbertus, etiam Amalbertus a Claudio Roberto appellatur. In Vita vtraque S. Leodegarij Ermenarius, siue Ermencharius, dicitur beati viri in Episcopatu Augustidunensi successor; qui corpus S. Leodegarij sibi dari postulauit, vt illic quiesceret, vbi fuerat Episcopus: quod tamen impetrauit Ansoaldus Episcopus Pictauiensis, translatumq; Pictauium est anno ⅠƆCLXXXVIII, & mense Martio in monasterio S. Maxentij depositum. Vbi amplissimum in sancti Martyris honorem extructum esse templum, cuius structura alia est quam ceterarum basilicarum, scribit Vrsinus, & confirmat alter Vitæ auctor, qui miræ magnitudinis fabricam appellat: cuius ædificatio est dissimilis omnium basilicarum constructioni. At quot huic templo erigendo insumpti anni sint vterque auctor silet: quorum alter hanc Vitam postea inscripsit Ermenario Augustidunensis vrbis Episcopo, cuius ait in prologo iussa vel petita diu implere se distulisse, ac sæpius ab eo iussum & spiritalium fratrum flagitatione compulsum, tandem gesta B. Leodegarij scribere aggressum esse. Ex quibus diu Ermenarium Episcopum vixisse colligimus, cui traditur ante Ansbertum succeßisse Præiectus, nisi hunc cum Sigeberto ex numero Episcoporum Augustodunensium secludamus, tamquam ex Episcopis Aruernis ad Æduos translatum. Vitam S. Præiecti Aruernorum Episcopi, qui cum S. Leodegario vixit, dedimus XXV Ianuarij. Factus ergo Ansbertus Episcopus baptizauit S. Eucherium accrescentem atque ad genitores remeare permisit: [sub finem seculi septimi:] quod sub finem seculi septimi factum videri opinamur.

[9] Vbi annos Eucherius ætatis septem absoluit, litterarum studiis admotus est, [egregie doctus,] & succedente ætate congrua per varias scientias ad Theologicam doctrinam promotus, quando traditur cuncta Canonum & Scripturarum dogmata perscrutatus. Reliquit dein patriam & consanguineos, ac potißimum Suauaricum patruum, vrbis Aurelianensis Episcopum: disceßitq; Gemmeticum, [fit monachus Gemmeticensis:] quod tunc celebre erat diœcesis Rotomagensis in Sequanæ peninsula monasterium, vbi inter monachos nongentos & ipse vitam monasticam egit, & tam perfecta viuendi ratione, vt odor boni nominis vnde quaque redoleret, & maxime apud suos Aurelianenses, qui Suauarico Episcopo mortuo, eum procul degentem in monasterio, inuitum & reluctantem adhibita Caroli Martelli auctoritate, expetierunt impetraruntq; Episcopum. [expetitur in Episcopum annos circiter 25 natus:] Quæ omnia simul collata innuunt maturam eum tunc adeptum fuisse ætatem, neque potuisse nisi post annum ⅠƆCCXX ad eam dignitatem promoueri, forsan annos ætatis XXV natum. In succeßione Episcoporum Aurelianensium ab anno circiter ⅠƆCL, quo Audo, siue Ando, sub Chlodoueo II interfuit Concilio Cabillonensi, ad S. Eucherij tempora nullus definitus character apparet Episcoporum octo, qui ab Audone ad S. Eucherium sederunt: illi sunt Gaudo, seu Gandonus, si tamen ab Audone alius est, Sigebertus, Seuericus, Baldagus, Adamarius, [quos habuerit prædecessores?] Leodegarius, Leodebertus, & memoratus Suauaricus, S. Eucherij patruus, cuius Sedi annum ⅠƆCCXVI adscripserunt Chenu & Robertus.

[10] Certiora de exordio episcopatus S. Eucherij monumenta temporum eruuntur e præfectura Caroli Martelli, qui patre Pippino XVI Decemb. anno ⅠƆCCXIV mortuo, [requisito ab Aurelianensibus consensu Caroli Martelli,] mansit anno sequente sub Plectrudis nouercæ custodia, ex qua liberatus a solis Austrasiis assumptus est, & anno ⅠƆCCXVI a Chilperico Rege & Raganfredo eius Maiore Domus Austrasiam ingreßis, cladem aliquam accepit, & postea vices rependit. Anno ⅠƆCCXVII, Martij XXI, Chilpericum & Ragenfredum ad Vinciacum cum fudit, ac Parisios vsque persecutus est Carolus. Victor regressus, Coloniam vrbem cepit reseratam, & thesauros patris Pippini a Plectrude sibi tradi curauit, & Saxoniam vastauit, quæ anno ⅠƆCCXVIII peracta sunt. Anno ⅠƆCCXIX in Sueßionensi ditione Chilpericum Regem & Ragenfredum cum Eudone Duce Aquitaniæ instaurata rursus acie deuictum in fugam egit, atque ad Aurelianensem vrbem acceßit, castra posuit, atque insecuto anno ⅠƆCCXX Regem Chilpericum ab Eudone sibi traditum, Nouiomum abduxit: quo dein vita functo, Theodericum Carolus in sedem regni constituit, iam Princeps Francorum etiam Neustriorum factus, maxime postquam anno ⅠƆCCXXI Ragenfredum insecutus, [Principis Francorū. etiā Neustriorum. anno 721. ordinatur Episcopus:] vrbem Andegauensem cepit. Quo adhuc anno, vt ex tempore exilij mox liquebit, Legati Aurelianensium oblatis muneribus expetierunt a Carolo Martello Episcopum sibi constitui monachum Gemmeticensem Eucherium, & misso e Proceribus aulæ aliquo Gemmeticum, impetrarunt.

[11] Præfuit Antistes Ecclesiæ Aurelianensi carus omnibus annis fere sedecim, antequam Coloniam in exilium amandaretur. Non ergo mortuus anno exilij VI, [sedit Aurelianis annis 16,] Christi ⅠƆCCXXVII, vt ex Sigeberto collegerat Molanus, neque expulsus in exilium est, aut anno ⅠƆCCXXV, vt num. 10 ad eum annum tradit Baronius, aut anno ⅠƆCCXXX, vti sentire Haræum supra diximus. Imperatum S. Eucherio exilium est, cum Carolus Martellus deuictis Saracenis ex Aquitania rediret. Eginhardus in Vita Caroli Magni a nobis XXVIII Ianuarij illustrata cap. 1 num. 4 duplicem de Saracenis victoriam narrat his verbis: Karolus tyrannos per totam Franciam dominatum sibi vendicantes oppressit, [deuictis a Carolo Martello Saracenis,] & Saracenos Galliam occupare tentantes, duobus magnis præliis vno in Aquitania apud Pictauium ciuitatem, altera iuxta Narbonam apud Byrram fluuium ita deuicit, vt in Hispaniam eos redire compelleret. Priorem pugnam contigisse mense Octobri die Sabbati anni ⅠƆCCXXXII legitur in Annalibus breuibus, [non tātum anno 732,] a Chesneo tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum pag. 3 editis, aliisq; pag. 7 excusis, vti & tomo 3 in Annalibus Metensibus pag. 270 & monachi Hepidanni pag. 471. Quæ certo victoria intelligi nequit, quod anno ⅠƆCCXVI, quo tum factus esset Eucherius Episcopus, necdum Carolus apud Neustrios aliquam vel præfecturæ speciem obtineret, in ipsa Austrasia a Chilperico & Ragenfredo, qui cum exercitu in Coloniensium ditionem perrexerunt, clade aliqua, vt diximus, affectus. Restat altera eaq; clarißima victoria de Saracenis ex tota Gallia expulsis, quæ in memoratis ante Annalibus dicitur obtenta die Dominica anno ⅠƆCCXXXVII, [sed 737] quando Rege Saracenorum interempto, exercituque penitus ad internecionem deleto, Carolus cum magno triumpho remeauit in Franciam, videturq; per Aurelianos debuisse iter arripere, quod vrbes Narbonensis, Aurelianensis ac Parisiensis in eodem sitæ sint meridiano, vti cosmographi loquuntur statuuntque vicesimum quartum. Ceterum Gallia Narbonensis, quæ sub Romanis distincta ab Aquitania censebatur, dein Gothis ac postea Francis imperio potitis sub Aquitania comprehensa fuit. Hinc Aimoinus in Præfatione ad Historiam Francorum, [iuxta Norbonā, tum Aquitaniæ annumerari solitā,] dum situm Germaniæ ac Galliæ describens, vrbes egregias, quæ in Aquitania continentur, enumerat, primo loco statuit Narbonam, cui in Notitia prouinciarum & ciuitatum Galliæ tempore Honorij Augusti condita subiungitur proximo loco ciuitas Tolosatium, in qua Charibertus frater Dagoberti I, dum regnaret in parte prouinciæ Aquitaniæ, sedem elegit: & Ludouicus Pius, dum Carolo Magno adhuc viuente Rex Aquitaniæ esset constitutus, comitia regni sæpius Tolosæ celebrauit, quæ auctor Vitæ eius modo placitum generale, modo conuentum generalem appellat: a quo etiam dum Comites a Carolo Magno pro filio in Aquitania constituti referuntur, Chorso, eoq; submoto Wilhelmus, Comes Tolosæ præfectus dicitur. Eodem modo auctor Vitæ S. Eucherij accipit prouinciam Aquitaniam, ad quam depopulandam Saraceni venerant, sed deuicti atque ad internecionem a Carolo Martello deleti sunt anno, vt supra probauimus, ⅠƆCCXXXVII, episcopatus S. Eucherij XVI, quem diximus circa annum ⅠƆCCXXI fuisse ordinatum. [mittitur in exilium:] Tum victor Carolus Martellus Aurelianis pertransiens, B. Eucherium post se Parisios venire præcepit sexto decimo episcopalis ordinationis anno, & Coloniam perduci fecit.

[12] Hinc de anno obitus S. Eucherij omnis controuersia hactenus mota concidit, cum sexto exilij anno victor ex hoc mundo in cælum migrarit. Est is annus Christi ⅠƆCCXLIII, [moritur anno 743,] quo, vt diximus, XX Februarij mortuus est. Hic idem annus aßignatur in Chronico monasterij Trudonensis, vbi S. Eucherius vltimis annis exilij vixit & diem clausit extremum. Hunc autem annum in antiquis monumentis monasterij, forte etiam sepulchralibus, annotatum fuisse vel inde magis suspicamur, quod auctor Chronici, postquam in anno tam ordinationis eius quam exilij aberrarat, [etiam secūdum Chronicon MS. Trudonēse,] vt tamen eum ad dictum annum ⅠƆCCXLIII ostenderet vixisse, coactus sit scribere, B. Eucherium extremum spiritum exhalasse exilij ipsius anno nono, ordinationis vero anno vigesimo quarto. Carolus Sausseyus Ecclesiæ Aurelianensis Decanus in eiusdem Ecclesiæ Annalibus, anno 1615 editis, lib. 5 agens de visione damnationis Caroli Martelli num. 30 ita scribit: Vt vero iudicium nostrum super hac controuersia reddatur certius, [a Carolo Sausseyo citatum,] visum est hoc loco chronologiam ex Annalibus S. Trudonis, quam misit ad nos dictus Reuerendus Abbas anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die XXIV Septembris, quamque nos ipsi apud ipsum monasterium diligenter legimus anno ⅭⅠƆⅠƆCX, hoc loco de verbo ad verbum inserere. Verum maior lux dictæ controuersiæ acceßisset, si tituli capitum vna fuissent editi, & ætas compilatorum Chronici indicata. Prioris partis auctor anonymus est, vixitq; seculo Christi XIV, [scriptū seculo 14,] ac quartam eius partem deduxit vsque ad obitum Roberti Abbatis anno ⅭⅠƆCCCLXVI vita functi, id est sexcentis & amplius annis post obitum S. Eucherij. Quæ infra, vbi de Reliquiis S. Eucherij agemus, exponentur.

[13] Hic ergo auctor par. 1 libri primi capite 31 (non 13, vt apud Sausseyum excusum est) hunc titulum præfigit: B. Eucherius Aurelianensis Episcopus constituitur, [in eo perperā dicitur S. Eucherius Episcopus factus an. 717,] quod factum esse anno Christi ⅠƆCCXVII, Imperij Philippici V dicitur. Verum Bardanes Philippicus, eiusq; successores, Artemius, Anastasius dictus, & Theodosius Adramyttenus, ante eum annum imperarant, illoque ⅠƆCCXVII Indictione XV, Martij die XXV imperium adiit Leo Isauricus, cuius anno XVI, [in exilium actus an. 733,] Christi ⅠƆCCXXXIII, S. Eucherium anno etiam Episcopatus XVI in exilium missum tradit idem auctor lib. 2 cap. 3, cui hic præfigitur titulus: De B. Eucherij ex episcopatu expulsione, adiungiturq; caput 4 De B. Eucherij in exilium ad Hasbanum missione, & caput 5 De fabulosa visione S. Eucherij ac demum caput 6 De morte S. Eucherij, [characteribus interturbatis,] quam diximus referri in annum ⅠƆCCXLIII, Episcopatus XXIV, & exilij IX, qui iterum characteres inter se non cohærent. Ab anno ⅠƆCCXVII ad XLIII intercedunt anni anni XXVI, vt aut secundum compilationem illam dicendus foret S. Eucherius obiisse anno ⅠƆCCXLI & quidem XX Februarij, id est octo fere mensibus ante obitum Caroli Martelli Idibus Octobris illius anni mortui, aut certe reponendus annus vicesimus sextus ordinationis, & decimus exilij, quem relegationis siue exilij annum statuunt Miræus in Fastis Belgicis, Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano aliiq;. Sed hæc de Chronico Trudonensi sufficiant, cuius auctor visionem S. Eucherij fabulosam in titulo censuit, & forte quod in S. Eucherij Actis eam non reperisset, quæ si accurata disquisitione perlegisset, & sexto eum anno exilij & vicesimo secundo episcopatus obiisse scripsisset.

[14] Carolus Sausseyus refert in Annalibus Aurelianensibus Vitam S. Eucherij, & quidem, vti sub initium & finem num. 1 & 17 asserit, [Chronico adhæret Carolus Sausseyus,] ex scriptis apud Surium ab anonymo quodam S. Eucherij contemporaneo, quæ ex sanctimonialibus S. Eucherij sororibus & aliis acceperat. Verum interserit ex Chronico Trudonensi ordinatum fuisse Episcopum anno Chr. ⅠƆCCXVII, [eiusq; errores male defendit.] in exilium abiisse anno ⅠƆCCXXXIII, ac tandem anno exilij IX migrasse in cælum. Demum illud Chronici erratum defendere nititur, quod annus V Philippici Imperatoris conueniat in annum ⅠƆCCXVII, quod supra reiecimus, addimusq; quamuis Philippici, Leonis ceterorumq; Imperatorum, quibuscum a prima infantia vixit S. Eucherius, nomina, accurato calculo subducta, fuissent apposita, argui tamen præter seculi octaui consuetudinem a posteris fuisse intrusa.

§ III Visio S. Eucherij de Carolo Martello damnato, integro seculo post vtriusque obitum a scriptoribus non indicata.

[15] Non est animus Conciliorum acta aut antiquorum auctorum scripta temere conuellere: non etiam æternas infamiæ maculas nomini illustris Principis Caroli Martelli inurere: multo minus occulta Diuinæ maiestatis iudicia scrutari, aut irreuocabilem supremi Iudicis Christi sententiam, si datam esse constaret, momentis nostris incertis ac fallacibus ponderare: sed tantum, vt suus sit veritati locus, constituimus veterum scriptorum monumenta proferre, singula suis temporibus affigere, [Finis & scopus huius dissertationis:] ac rationum calculos in vtraque parte, vt cœpimus, ponere, vt ex iis quid sentiendum sit ipse nobiscum lector arripiat, ac nobiscum etiam discat sentire cum sacra Scriptura in bonitate de misericorde Domino, imo etiam Deum iustum Dominum ac rectum iudicium eius reuereri. [Sap. 1. 1] In disceptationem quæstionemq; inter viros eruditos vocatur, num S. Eucherius raptus in extasim, conspexerit. Carolum Martellum, nuper defunctum, apud inferos torqueri, atque ab Angelo intellexerit eum anima & corpore æternis pœnis esse deputatum, num dein SS. Bonifacius ac Fulradus, visione illis a S. Eucherio relata, repererint sepulchrum Caroli vacuum ac denigratum, viderintq; inde draconem exire, scilicet sub huius specie diabolum, [S. Eucherij visioni de damnatione Caroli Martelli, fauent tēpus vtrius que obitus Vita apud Surium,] qui subito euanuerit. Ac primo ostendimus supra contra Haræum, Baronium, Molanum, aliosq; S. Eucherium non annos IV, neque X, neque XIV ante Carolum Martellum e vita deceßisse, sed post huius obitum vixisse anno vno, mensibus quatuor, diebus quinque. Præterea fatemur a Surio Vitam summa cum fidelitate ex codice vnico MS. editam esse, in eaque dictæ visionis historiam contineri. Addimus insuper S. Bonifacium Archiepiscopum, & Sedis Apostolicæ Legatum, nec non S. Fulradum Archipresbyterum Franciæ, seu summum Palatij Capellanum, eodem tempore floruisse, [Bonifacius & Fulradus inter se familiares:] magna inter sese familiaritate coniunctos, atque vt Sedes Episcopalis Remensis S. Abeli collata, firma stabilisq; redderetur, ambos apud S. Zachariam Pontificem Maximum egisse, palliumq; impetrasse, missum X Kalendas Iulias Indictione XII, anno Chr. ⅠƆCCXLIV, vti ex epistolis Adriani & Zachariæ Pontificum ostendimus XVII Februarij in Vita S. Fulradi.

[16] His ita positis videtur tamen historia dictæ visionis non fuisse inscripta ipsis S. Eucherij Actis a coæuo auctore, [obsunt Vita in 3 MSS.] tum quia in Vita, quam damus ex tribus optimæ fidei codicibus MSS. non continetur, tum quia auctor, qui proximis ab obitu annis illam edidit, non ita depinxisset S. Fulradum, æque tum apud omnes notum, atque erat S. Bonifacius. Dicitur Fulradus summus Regis Pippini Capellanus, [& in priore illa S. Fulrado attributa.] cui vt regnum impetraret, missus est anno ⅠƆCCXLIX cum S. Burchardo Episcopo Herbipolensi Romam ad Zachariam Papam, cuius consensu obtento anno sequenti Francorum est Rex creatus. Appellatur etiam Fulradus monasterij S. Dionysij Abbas: ad quam dignitatem eum necdum anno ⅠƆCCLVII fuisse promotum demonstrauimus § 4 ad eius Vitam. Sunt autem ab obitu Caroli Martelli anni XVI, vt citius omnino Vita videatur exarata, tum vt Trudonenses, quam viuendi rationem S. Eucherius in Gallia interiore ante egisset, possent scire, & in anniuersaria saltem solennitate populo accurrenti e suggestu declarare, tum etiam vt Aurelianenses omnes, ac maxime consanguinei & sorores sanctimoniales sanctam eius in exilio vitam, obitum ac miracula dein patrata cognoscerent.

[17] Demum si tanta fuerit S. Eucherio cum SS. Bonifacio & Fulrado animorum coniunctio ac familiaritas, quidni eorum patrocinio fuit ad Sedem Aurelianensem a Pippino & Carolomanno reuocatus, [non est S. Eucherius ad Episcopatum reuocatus,] quemadmodum ab eorum auo Pippino Herstallio S. Lambertus Sedi Traiectensi, aliiq; suis vrbibus ac monasteriis restituti? aut si reditus concessus, sed morbis obituque impeditus, quidni corpus mox miraculis clarum ad suam basilicam Aurelianensem relatum est? Ita corpus S. Ansberti, ex Abbate Fontanellensi Archiepiscopi Rotomagensis, ex cœnobio Hannoniæ Altimontensi, in quo exul mortuus erat, [non corpus relatum:] Fontanellam XVII post obitum die translatum esse traditur in Vita eius, IX Februarij a nobis edita. Nec dubitandum est, quin vel corpus Sancti recipere Clerus populusq; Aurelianensis, a quo olim e Gemmeticensi monacho ad infulas Episcopales euocatus fuerat, summis votis desiderasset, præcipue si propinqui eius, qui vna in Actis dicuntur in exilium ablegati, in pristinas posseßiones restituti fuissent, a quorum forsan aliquo facinus erat patratum, ob quod ab inuidis suggestum Carolo, vt S. Eucherium cum omni propinquitate exilio deputaret, [altū seculo integro de eo silentiū.] honoresque eorum quosdam propriis vsibus annecteret, quosdam suis satellitibus cumularet, vt legitur nu. 8, & num. 9 Carolus eum in exilium cum reliquis propinquis perduci fecit. Atque ita dicitur S. Eucherius in Martyrologio Romano inuidorum calumniis oppressus, & in Martyrologio Trudonensi pro iustitia perpessus exilium; nulla facta visionis ante relatæ mentione. Neque alij auctores, qui integro post obitum Caroli Martelli seculo floruerunt, vel ipsius Eucherij obiter meminerunt.

[18] Alter offensionis lapis arripitur ob S. Rigobertum Episcopum a Carolo Sede sua Remensi eiectum: quod sic contigit. A morte Pippini Herstallij Francos Austrasios inter & Neustrios maximum dißidium exortum est, [Carolus Martellus e custodia liberatus,] atque vtrimque collecto exercitu prælium initum cum clade maiore Austrasiorum, contra quos Ragenfredus electus est Maior-Domus, & fœdus cum Ratbodo Frisio ictum. Quo tempore Carolus Martellus e carcere Coloniensi emissus, ab Austrasiis summo cum gaudio susceptus est, & creditus singulari Dei beneficio liberatus, vt legitur in Historia iussu Childebrandi fratris Caroli Martelli scripta, & Chronico Fredegarij annexa cap. 104, & in Annalibus Metensibus ad an. 715. In his communis Austrasiorum lætitia ita exprimitur: Sed Dominus, qui dat & non improbat, Karolum de insidiis nouercalibus eruens, palam eum trepidantibus manifestum produxit. [ab Austrasiis summa lætitia excipitur:] Tunc veluti cum sol radios præclaros eclipsim ad modicum passos cuncto exerit orbi, sic Pippini Karolus dignissimus hæres languentibus & pene desperantibus de salute populis robustissimus defensor illuxit. Vt autem aperte cunctanti plebi apparuit, tanto fauore tantaque gratulatione ab vniuersis susceptus est, ac si dominator eorum Pippinus ad eorum consolationem reuixisset. Inter Austrasios erant Remi, quorum Episcopus S. Rigobertus constituerat neutri tum parti adhærere. Hunc Hadrianus Papa in epistola ad Tilpinum Archiepiscopum Remensem asserit sæuiente discordia inter Francos deiectum, [nō admittitur Remis a S. Rigoberto Episc.] solummodo quod antea non consensit in parte illius, qui postea partem illam de regno in sua potestate accepit, in qua Remensis ciuitas est. Id factum esse post victoriam Vinciaci XII Kalendas Aprilis anno ⅠƆCCXVII obtentam, traditur in Vita S. Rigoberti a nobis IV Ianuarij edita cap. 16, scripta ab auctore anonymo circa annum ⅠƆCCCC, id est, post hanc Rigoberti expulsionem annis CLXXXIII, qui verba Hadriani Papæ a nobis relata recitat num. 18, [ideo a Sede deiecto:] sed eius modestiæ (qua hic nomen Caroli non expreßit) prorsus immemor alias comminiscitur exilij S. Rigoberti caussas, quas ille voce solummodo exclusit. Seceßit S. Rigobertus in Vasconiam, inde a Milone Abbate & tonsura Clerico, qui tum Remensem Episcopatum habebat, reuocatus, in Gerniaca curte haud procul Remis reliquum vitæ transegit, & Remos quandocumque libuit, se contulit, ac sacrificium Missæ in ara beatißimæ Virginis Mariæ fecit aliasq; ecclesias inuisit.

[19] Cum Carolo Martello vixerunt duo sancti Pontifices Romani, Gregorius II, & Gregorius III, ambo Martyrologio Romano inscripti, [laudatur a SS. Gregorio II & III,] ille XIII Februarij, hic XXVIII Nouembris: vterque Carolum verbis honorificentißimis compellat. Gregorius II gloriosum filium in Christo dilectissimum, religiosæ mentis affectum gerentem, Deo dilectum vocat in epistola, qua illi commendat S. Bonifacium a se Episcopum consecratum ad prædicandum plebibus Germaniæ gentis, quod factum est Indictione VI anno ⅠƆCCXXIII. At Gregorius III appellat refugium suum in afflictione, filium excellentissimum, carissimum & Christianissimum, amatorem filium B. Petri Principis Apostolorum, suum post Deum confugium &c. Extant eæ Epistolæ apud Sirmondum tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 512, 525 & 527, & tomo 17 Conciliorum editionis regiæ pag. 276, 323, & 326, & paßim alibi. Auctor historiæ iussu Childebrandi scriptæ apud Fredegarium cap. 109 & 110, hæc de extremo morbo & obitu Caroli narrat: Reuersus in regionem Francorum ægrotare cœpit in villa Verinbrea super Issara fluuio. Eo etenim tempore bis a Roma, Sede S. Petri Apostoli, beatus Papa Gregorius claues venerandi sepulchri, [ab hoc accipit vincula S. Petri,] cum vinculis S. Petri & muneribus magnis & infinitis, Legatione (quod antea nullis auditis aut visis temporibus fuit) memorato Principi destinauit: eo pacto patrato, vt a partibus Imperatoris recederet, & Romanum Consulatum præfato Principi Carolo sanciret. Ipse itaque Princeps mirifice & magnifico honore ipsam Legationem recepit, munera pretiosa contulit, [remittit munera:] atque magna præmia cum suis sodalibus missis, Grimonem Abbatem Corbiensis monasterij & Sigobertum reclusum basilicæ S. Dionysij Martyris Romam ad limina S. Petri & S. Pauli destinauit. Igitur memoratus Princeps, consilio Optimatum suorum expetito, filiis suis regna diuidit. Itaque primogenito suo, Carolomanno nomine, Auster & Suauiam, [diuidit filiis regnū:] quæ nunc Alemannia dicitur, atque Thoringiam tradidit: alteri vero secundo filio iuniori, Pippino nomine, Burgundiam & Neuster & Prouinciam permisit … Interim, quod dici dolor & mœror est, sollicitatur ruina, in sole, luna & stellis noua signa apparuere, seu & Paschalis ordo sacratissimus turbatus fuit: Carolus nempe Princeps Parisius basilicam S. Dionysij Martyris multis muneribus ditauit; veniensque Carisiaco villa Palatij super Issaram fluuium, valida febre correptus obiit in pace, [obit in pace,] cūctis in gyro regnis acquisitis. Rexit autem vtraque regna annos XXV. Transiit itaque XI Kalend. Nouembris, sepultusque est Parisius in basilica S. Dionysij Martyris. Hactenus Historia illa vix decem post eius obitum elapsis annis conscripta iussu Childebrandi, vt diximus, fratris Caroli Martelli, in qua nonnulla emendauimus ex codice MS. perantiquo Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ. Eadem omnia leguntur in Annalibus Francorum Metensibus ad annum ⅠƆCCXLI. Inter munera monasterio S. Dionysij tunc oblata, est villa Clypiacum, quam se illi dare ob amorem Domini nostri Iesu Christi, [dato Clypiaco monachis S. Dionysij:] vel remissionem peccatorum suorum, vt veniam de delictis consequi mereretur in futurum, testatur in diplomate suo, dato Carisiaco villa in palatio, quod fuit mensis Septembris die XVII, anno quinto post defunctum Theodericum Regem, is est annus ⅠƆCCXLI. Integras tabulas donationum excudit Dubletius lib. 3 Antiquit. Dionys. cap. 4.

[20] Quis de Carolo mortuo sensus fuerit S. Bonifacij, ita exponit in Vita eius Othlonus lib. 1 cap. 41 apud Serarium in Moguntiacis: Per idem tempus Karolo Duce glorioso temporalis vitæ cursum consummante, filij eius Karolomannus & Pippinus in patris successerunt imperium. Sed quia ad nutum Karolomanni, qui maioris ætatis erat, omnia paterni regni iura disponebantur, hunc S. Bonifacius adiens, Præsulisque Apostolici scripta deferens: omnino poposcit, vt Christianæ religionis culturam, [laudatur post mortē a S. Bonifacio] quam pater eius promptissimo animo cœpit & excoluit; ipse quoque pro Dei amore, suique regni stabilitate, nec non pro communi omnium sibi subiectorum salute eodem animo excoleret. His ille precibus, quasi Diuino affatu compunctus, omnes sub imperio suo degentes, laicos simul & Clericos, a religione Christiana deuiantes, tam regali quam Canonica auctoritate ad viam iustitiæ reuocare studuit. Hæc ibi. Promptißimus animus Caroli iam laudatus eminet in epistola eius de suscepto in tuitionem ac desensionem Episcopo Bonifacio, apud citatum Sirmondum pag. 517 & tomo 17 Conciliorum pag. 284, & Annalibus Baronij ad an. 724 num. 2. qui anno 741 num. 21 asserit S. Gregorij III maximum esse de eodem Carolo Martello præconium, quod tum Dei, [cui præstitera subsidiū ad conuertendos Paganos:] tum eiusdem Caroli opitulatione S. Bonifacius centum millia Paganorum ad Christianam religionem suscipiendam conuertisset: vt plane de ipso, (occulta licet & incognita nobis sint Diuina iudicia) salutem cum piis Regibus consecutum, existimare liceat. Quæ admodum pie ac præclare a Baronio dicta censemus.

[21] Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis in Vita S. Eucherij, & in Historia Leodiensi lib. 5 num. 19, & potißimum annotatione 14, ista habet contra Baronium: Bonifacium vero, quem tanti facit, ego pro me facere arbitror. Iudica lector, sic ille ait, his scilicet verbis: [non culpatur ab eo] Carolus Princeps Francorum, multorum monasteriorum euersor, & Ecclesiasticarum pecuniarum in vsus proprios commutator, longa torsione & verenda morte consumptus est. Ex quibus hæc infert: De sepulchro quamquam taceat, cum tamen verendam appellauit mortem, visus est omnia dixisse, illo nimirum tempore, quo res velut in omnium oculis erat. Verum vt pro illo iudicaret lector, edocendus erat, quo loco, tempore, occasione, S. Bonifacius illa dixisset. Carolus Sausseyus citato lib. 5 Annalium Eccles. Aurel. in S. Eucherio num. 28 asserit S. Bonifacium illa verba scripsisse ad Ethelbaldum Regem Merciorum in Anglia scelestissimum hominem, [in epistola ad Ethelbaldum Regem:] vtque eum reuocaret ad pœnitentiam, plura ingessisse exempla Regum, qui ob immensa flagitia male pereuntes, anima simul & corpore damnati sunt apud inferos. Nicolaus Serarius edidit typis Moguntinis anno 1605 epistolas S. Bonifacij e codicibus MSS. Viennensi Cæsareo, & Academico Ingolstadiensi, deinde in magna Patrum Bibliotheca recusas. Inter eas extat num. 19 hæc ad Ethelbaldum Regem Merciorum epistola, missa per Ecbertum Episcopum, cui id epistola VIII mandat. Reprehendit acriter in ea epistola Regem ob intemperantiam, libidinem, aliaq; scelera, nulla addita mentione aut Caroli Martelli, alteriusue Regis anima simul & corpore damnati. Eatemur Baronium, aliqua adulterina & supposititia falsum scriptura, id indicasse ad an. 741 num. 20, quem tamen Sausseyus & Fisen neutiquam citarunt, ne forsan, quam dextere ab illo explicaretur ea sententia, lector vna disceret. Sed quia ex multis a Carolo euersis monasteriis hactenus ne vnicum quidem nominatur, vti neque aliqua ecclesia, cuius pecunia in proprios eius vsus sit commutata; arbitramur scriptum illud maioris fabulæ esse fulcimentum, quo subtracto corruunt reliqua a Fiseno assumpta.

[22] Sed esto, peccator extiterit, inquit Baronius, vt solent Reges sæpe delinquere, tamen per exomologesim illam factam, qua suam animam Domino per S. Dionysium præsentandam adeo sollicito studio commendauit, bene de eius salute est sperandum. Hanc Caroli pietatem indicat pronepos eius Ludouicus Imperator in epistola ad Hilduinum Abbatem S. Dionysij ad diem IX Octobris ante huius Vitam apud Surium excusa, in qua ista num. 2 habentur: Proauus noster Carolus, Princeps Francorum inclytus, per orationes ipsius excellentissimi Martyris adeptum se fuisse gratulatus est apicem principatus, eidemque decurso mortalitatis tempore, [corpus eius adseruari apud S. Dionysium scribit Ludouicus Pius Imp.] quod carius potuit habere depositum, corpus scilicet proprium in magni die iudicij suscitandum, & animam Domino præsentandam fideliter commendauit, ac per hoc maxime deuotionem ac fiduciam cordis erga peculiarem Patronum patenter ostendit. Hæc Ludouicus Pius, cuius illustre testimonium Hilduinus Abbas S. Dionysij siluisset, si visionis S. Eucherio affictæ in suo monasterio, vbi Carolus sepultus fuerat, vel minima suspicio fuisset. Scripta est ea epistola postquam, vt addit num. 3, per merita & solatium Domini & piissimi Patris Dionysij, Diuina virtute erectus est & imperio restitutus, cingulumque militare iudicio atque auctoritate Episcopali resumpsit. Quod anno ⅠƆCCCXXXIV, Quadragesimæ tempore factum fuisse in Vita eiusdem Ludouici legitur, [elapsis fere ab obitu 100 annis.] a quo tempore se ipsius Dionysij gratioso adiutorio vsque ad præsens sustentari gratus commemorat, vt sub finem vitæ eius videatur illa epistola data, centum fere ab obitu Caroli Martelli annis elapsis.

[23] Idem Ludouicus Pius, in Præcepto de diuisione regni inter filios, [memoratur in Diuisione regni ab eodē Ludouico,] gratam Caroli Martelli proaui memoriam adducit num. 11 his verbis: Super omnia autem iubemus atque præcipimus, vt ipsi tres fratres curam & defensionem Ecclesiæ S. Petri simul suscipiant, sicut quondam a proauo nostro Karolo, & auo nostro Pippino & beatæ memoriæ genitore nostro Karolo Imperatore, & a nobis postea suscepta est. Quæ eadem Carolus Imperator in charta diuisionis regni suis etiam tribus filiis commendarat, & num. 10 sic legitur: [& Carolo Magno:] Super omnia autem iubemus, vt ipsi tres fratres curam & defensionem Ecclesiæ S. Petri simul suscipiant, sicut quondam ab auo nostro Karolo & beatæ memoriæ genitore Pippino Rege & a nobis suscepta est. Hæc illi, & quantum coniicimus, secuti formulam, qua & Carolus Martellus suis duobus filiis, ac dein Pippinus totidem filiis eamdem Ecclesiæ S. Petri defensionem commendarant. Hunc Pippinus erga patrem Martellum affectum ostendit, [& nomen Caroli, per eū celebre, variis impositum.] dum postea filio sibi nato nomen Caroli imposuit. Imo & ipsum Carolum, natorum, quos ei Hildegard peperit, primum Karolum suo ac proaui vocabulo nuncupasse, scribit Paulus Warnefridus lib. de Episcopis Ecclesiæ Metensis. Quo tamen Carolo absque stirpe defuncto, Ludouicus Pius Caroli nomen in vno ex filiis suis renouauit. Fuerunt Ludouico Pio filij quatuor, Lotharius Imperator, Pippinus Rex Aquitaniæ, Ludouicus Rex Germaniæ, & dictus Carolus Caluus Rex Franciæ occiduæ, quibus singulis Caroli nomen adeo gratum fuit, vt quisque filium aliquem a se procreatum eodem Caroli nomine appellarit.

§ IV Historia visionis S. Eucherij de damnatione Caroli Martelli seculo IX sub Hincmaro Archiepiscopo Remensi primum conscripta, hic discussa & reiecta.

[24] Qvod Baronius an. 853 num. 57 acturus contra fabulam de fæmina Papa profert axioma, nullam vim potentiorem esse ad redarguendos errores & falsitates ipsa temporis ratione, nobis in hac quæstione, imo & lectori, cupimus præscriptum. Egimus de variis scriptoribus, qui primo seculo post obitum & Caroli Martelli & S. Eucherij floruerunt, quorum nullus inuentus est, qui illum condemnarit, aut visionis S. Eucherio adscriptæ meminerit: quod sequentibus seculis a nonnullis factitatum est, at quo fundamento hic quærimus. Petrus Bibliothecarius in Historia Francorum abbreuiata, deducta ad annum ⅠƆCCCXCVIII, [Reuelationis S. Eucherio factæ de damnatione Martelli scriptor Hincmarus.] & tomo 3 Historiæ Francorum a Chesneo a pag. 540 edita, hæc de obitu Caroli Martelli tradit: Carolus anno regni sui XXVII moritur, Parisiis apud S. Dionysium sepelitur, & fuit damnatus. Testis est Higmarus in prologo in Vita B. Remigij. Est hic aliis Hincmarus dictus, Archiepiscopus Remorum anno ⅠƆCCCXLIV in Synodo Beluacensi ordinatus, vt ipsemet testatur epist. 19 tomo 2 operum pag. 272, mortuus XXIII Decemb. anni ⅠƆCCCLXXXII. Huius scriptoris virtutes prosequitur Ludouicus Cellotius in Historia Gotteschalci Prædestinatiani, quam typis Cramoisianis anno ⅭⅠƆⅠƆCLV excusam, ipse tunc Societati nostræ per Franciæ prouinciam Præpositus nobis donauit. Hic lib. 4 cap. 2 fatetur apud Hincmarum μνημονικὰ ἁμαρτήματα reperiri: quæ tamē viros graues & eruditos adeo non dedeceant, vt illa etiam nonnumquam affectent. Sigebertus in Chronico asserit ad annum ⅠƆCCCLIV, Hincmarum claruisse, [in Vita S. Remigij circa an. 854,] qui Vitam S. Remigij scripsit, annis scilicet centum ac tredecim post obitum Caroli Martelli, de quo ista in Præfatione tradit: Cum vero tempore Pippini Regis, prædicti Karli Principis filij, reuelatio ostensa Eucherio Aurelianensis ciuitatis Episcopo de damnatione æterna eiusdem Karli, qui res Ecclesiarum diuiserat, fuit; isdem Pippinus, sicut & aliarum Ecclesiarum Episcopiis, huic Remensi Episcopio partem de rebus Ecclesiasticis reddidit, & Tilpinum in hac vrbe Remorum Episcopum ordinari consensit. Ita Acta MSS. quibus consentit Surius.

[25] Verum in his paucis verbis plura ἁμαρτήματα. Obiit S. Eucherius septem annis priusquam Rex constitutus est Pippinus: dein non Tilpinus, sed S. Abel Remorum Episcopus ordinatus est, de quo Hadrianus Papa ad Tilpinum, & ex huius, vt præfatur, [in qua quæ spectant ad S. Abelem Episcopum Remensem,] relatione hæc scribit: Deinde post Caroli Martelli obitum sanctæ memoriæ Bonifacius Archiepiscopus & Legatus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & præfatus amabilissimus Fulradus Franciæ Archipresbyter, tempore antecessorum nostrorum Zachariæ & Stephani successoris illius, multum laborauerunt, vt bonæ memoriæ prædecessor noster Zacharias pallium Archiepiscopo Remensi, Abel nomine, per deprecationem suprascripti Bonifacij transmitteret. Qui ab illo constitutus fuit, sed ibi permanere permissus non fuit, sed magis contra Deum eiectus est, & Remensis Ecclesia per multa tempora & per multos annos sine Episcopo fuit, & res Ecclesiæ de illo Episcopatu sunt ablatæ, & per laicos diuisæ sunt, sicut & de aliis Episcopatibus, maxime de Remensi Metropolitana ciuitate. Et tua fraternitas iam ex magna parte res ipsas apud gloriosum filium nostrum Carolum, & ante ad Carolomannum gloriosissimum fratrem eius impetratas habes, & ordinem ex aliqua parte & in Episcopis & in aliis secundum canonicam & sanctæ Sedis Romanæ auctoritatem directum habes. Hæc ibi. Pallium S. Abeli ab Zacharia Papa missum fuisse X Kalendas Iulias, Indictione XII, anno Chr. ⅠƆCCXLIV, supra diximus. Sedit aliquamdiu S. Abel, sed quot annis non constat, eiectus postmodum; & vacauit Sedes Remensis vsque ad Tilpinum, qui post obitum Pippini Regis (cuius Hadrianus Papa non meminit) adiutus primum est a Carolomanno, [Tilpino attribuūtur:] ad quem Austrasia pertinebat: dein eo vita functo anno ⅠƆCCLXXI, sub Carolo Magno, bona Ecclesiæ recuperauit: quæ ibi æque sub Pippino atque sub Martello dicuntur diuisa, non reddita, quod supra scripserat Hincmarus: a quo num certiori ac securiori scientia visio S. Eucherij de Martelli damnatione adiuncta sit, quærimus.

[26] Deplorat in eadem præfatione, librum maximæ quantitatis, manu antiquaria scriptum de ortu ac vita & virtutibus atque obitu Remigij sanctissimi Patroni deperiisse: quapropter ait se de eo scribere tam ea, quæ in historiis a veteribus editis de illo inuenit, quam & illa quæ in diuersis schedulis dispersa reperit, verum & illa in serie digerens, quæ vulgata narratione percepit. Hinc mirum non est, si in plures eum impegisse errores a variis obseruatum est. [error 15 annorum in baptismo Chlodouei,] Dedimus VI Februarij Vitam S. Vedasti a S. Remigio dati Atrebatensibus Episcopi, ac § 2 & 3 ordinauimus ætatem, tempus Episcopatus, & annum obitus vtriusq;, ostendimusq; in baptismo Chlodouei Regis & obitu S. Remigij ab Hincmaro ad XV annos aberrari. Hinc illud manasse videtur, quod in eadem Vita vti & cap. 16 opusculi 33 & cap. 11 opusc. 44, proferat epistolam Hormisdæ Papæ, qua Remigio committit vices suas per omne regnum dilecti & spiritualis filij sui Ludouici, additurque in Vita, Hormisdæ Pontificatus tempore Ludouicum Regem gloriosum coronam auream cum gemmis, [qui & Rex sub Hormisda Papa statuitur,] quæ Regnum appellari solet, B. Petro, S. Remigio suggerente, direxisse. Mortuus est Chlodoueus I, qui ab Hincmaro Ludouicus appellatur, XXVII Nouemb. anni Chr. ⅠƆIX, ergo annis fere quinque ante Pontificatum Hormisdæ, creati VII Kalendas Augusti anno ⅠƆXIV, vt dictum I Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis Francorum § 8 num. 60 & 61. Acta S. Auiti Episcopi Viennensis, illustrata a nobis sunt, ad V Februarij, vbi epistola huius ad Chlodoueum Regem data est, in qua docet Auitus, quod hactenus ignorabatur, [& in Vigilia Paschæ baptizatus,] in Natiuitate Christi baptizatum illum esse, quod in Vigilia Paschæ inquit Sirmondus in Notis ad Auitum, Hincmarus Remensis falso sibi & rerum Francicarum scriptoribus persuaserat. Plura paßim ab aliis menda obseruantur, [aliaq; plurima menda.] aut quia ab ipso scripta primo sunt, in dubium reuocantur, quod merito in dicta quæstione de visione S. Eucherij fieri potest ob rationes hactenus allatas.

[27] Exortum dein anno ⅠƆCCCLVIII dißidium inter Ludouicum Regem Germaniæ & fratrem eius Carolum Caluum: cumq; huius regnum inuaderet Ludouicus, Episcopi prouinciarum Remensis & Rotomagensis in Carisiaco palatio congregati, miserunt illi in Attiniaco palatio degenti epistolam, quæ extat inter Capitula Caroli Calui cap. 23, & tomo 2 Operum Hincmari a pag. 126. [Eadem visio scripta ad Ludouicum Regem Germaniæ an. 858,] In hac epistola dicta visio S. Eucherij & condemnatio Martelli num. 7 vbertim narratur his verbis: Quia vero Carolus Princeps, Pippini Regis pater, qui primus inter omnes Francorum Reges ac Principes res Ecclesiarum ab eis separauit atque diuisit, pro hoc solo maxime est æternaliter perditus. Nam S. Eucherius Aurelianensium Episcopus, qui in monasterio S. Trudonis requiescit, in oratione positus ad alterum est seculum raptus, & inter cetera, quæ Domino sibi ostendente conspexit, vidit illum in inferno inferiori torqueri. Cui interroganti ab Angelo eius ductore responsum est, quia Sanctorum iudicatione, qui in futuro iudicio cum Domino iudicabunt, quorumque res abstulit & diuisit, ante illud iudicium anima & corpore sempiternis pœnis est deputatus, & recepit simul cum suis peccatis pœnas propter peccata omnium, qui res suas & facultates in honore & amore Domini ad Sanctorum loca in luminaribus diuini cultus & alimoniis seruorum Christi ac pauperum pro animarum suarum redemptione tradiderant. Qui in se reuersus S. Bonifacium & Fulradum Abbatem monasterij S. Dionysij, & summum Capellanum Regis Pippini ad se vocauit, eisque talia dicens in signum dedit, vt ad sepulchrum illius irent, & si corpus eius ibidem non reperissent, ea quæ dicebat vera esse concrederent. Ipsi autem pergentes ad prædictum monasterium, vbi corpus ipsius Carli humatum fuerat, sepulchrumque ipsius aperientes, visus est subito exisse draco, & totum illud sepulchrum interius inuentum est denigratum, ac si fuisset exustum.

[28] Hæc visionis illius historia, quam Hincmarus anno sequente ⅠƆCCCLIX scribens Carolo Caluo Regi de coërcendis militum rapinis, se illi misisse innuit tom. 2 pag. 142. [& ad Carolum Caluum an. 859.] Et nolite negligere, inquit, illa Capitula, quæ Synodus de Carisiaco per Wenilonem & Erchenraum transmisit ad hunc Attiniacum præterito anno Hludouuico fratri vestro, & me transmittente Hincmarus filius meus vobis dedit, quando vobiscum in Burgundia fuit, sed relegite ea diligenter, quia, mihi credite, plus pro vobis quam pro illo facta fuerunt. At rei gestæ probationem inspiciamus. Nos autem, inquiunt, illos vidimus, qui vsque ad nostram ætatem durauerunt, qui huic rei interfuerunt & nobis viua voce veraciter sunt testati, quæ audierunt atque viderunt. E quibus verbis colligimus, nihil illos auctores ea de re reperisse in Vita S. Eucherij a coæuo scriptore composita, aut aliis historiis ante illud tempus editis; [quasi ex relatione eorū qui an. te annos 117 ipsi vidissent:] nihil etiam in aliqua schedula dispersum illos inuenisse, sed solum vulgata narratione, id est, fama & rumore deferente id percepisse. Effluxerant a morte Martelli ad Synodum Carisiacensem anni omnino centum & septemdecim, quomodo ergo Hincmarus, qui XXIV post illam Synodum annis vixit, aut alij Episcopi illic congregati potuerunt plenam rei alibi incognitæ notitiam habere ab iis, qui anno ⅠƆCCXLI ob morum grauitatem atque ætatem maturam legitimo iure testimonium ferre poterant, non ex vlla antiquiorum testium relatione, sed ipsa rei inspectione. Vix anni XX elapsi erant, ex quo Ludouicus Pius Imperator, ac horum genitor Regum Ludouici ex Caroli Calui, scripto testatus erat corpus proaui sui Martelli in ecclesia S. Dionysij depositum, in magni die iudicij suscitandum: quod modo centum fere annis citius ad inferos delatum & æternis pœnis cruciari dicitur. Iure præualeat tanti Imperatoris maiestas, nisi testes æque graues atque integri opponantur.

[29] Adducitur Pippinus Martelli filius, & Ludouici Pij auus. Quod, inquiunt, cognoscens filius eius Pippinus, Synodum apud Liptinas congregari fecit, [perperam dicitur ideo collecta Synodus Liptinensis a Pippino,] cui præfuit cum S. Bonifacio Legatus Apostolicæ Sedis, Georgius nomine. Nam & Synodum ipsam habemus, & quantumcumque de rebus Ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit Ecclesijs reddere, procurauit. Fuere Liptinæ palatium, seu villa regia prope viam militarem Romanam, quæ Vogdoriaco Bauacum Neruiorum ducit, nunc vicus Hannoniæ, Estines dictus, qui a Binchio oppido vix milliari distat, olim in Austrasia situs, ac post obitum Martelli, in ditione Carolomanni: sub quo duo Concilia habita fuerant, prioris locus non proditur, alterum apud Liptinas, in quo superioris quoque Concilij canones relecti & approbati sunt. S. Bonifacius epistola I ad Zachariam Papam de his Concilijs ita scribit: Notum similiter sit paternitati tuæ, [quæ a Carolomanno congregata est.] quod Carlomannus Dux Francorum me accersitum ad se rogauit in parte regni Francorum, quæ in sua est potestate, Synodum incipere congregare, & promisit se de Ecclesiastica religione, quæ iam longo tempore, id est, non minus quam per LX vel LXX annos calcata & dissipata fuit, aliquid corrigere & emendare velle. Respondit Pontifex se hoc libenter concedere, & fieri præcipere. Quod tamen responsum post ea Concilia habita datum fuit Calendis Aprilis, Indictione XI, Constantini anno 11, Christi ⅠƆCCXLIII. Nam Carolomannus in Concilio Liptinensi ista præfatur: In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Karlomannus Dux & Princeps Francorum, anno ab Incarnatione Domini ⅠƆCCXLII, [& Synodus an. 742 21 Aprilis.] XI videlicet Kalendas Maij, cum consilio seruorum Dei & Optimatum meorum, Episcopos, qui in regno meo sunt, cum Presbyteris ad Concilium & Synodum pro timore Christi congregaui, id est, Bonifacium Archiepiscopum, & Burchardum & Regenfridum, Wintanum & Witbaldum & Dadanum & Eddanum ac reliquos Episcopos cum Presbyteris eorum, vt mihi consilium dedissent, quomodo lex Dei & Ecclesiastica religio recuperetur, quæ in diebus præteritorum Principum dissipata corruit, & qualiter populus Christianus ad salutem animæ peruenire possit, & per falsos Sacerdotes deceptus non pereat. Sequuntur Canones prioris Concilij, [& Liptinensis an. 743 I Martij,] qui dein communi consensu approbantur & recipiuntur hoc exordio: Modo autem in hoc Synodali conuentu, qui congregatus est ad Kalendas Martias, in loco qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles Sacerdotes Dei & Comites & præfecti prioris Synodi decreta consentientes firmauerunt, [absque mentione Pippini, Martelli & Legati Georgij.] seque ea implere velle & obseruare promiserunt. En quam hæc diuersa sunt ab ijs, quæ Carisiaci relata diximus, vbi quæ Carolomannus egit, a Pippino facta traduntur, & hac solum de caußa, quia cognouerat damnationē Caroli parentis: cuius nomen nusquam exprimitur, neque vlla eius gesta magis quam priorum Principum notantur. Nulla denique vel Georgij Legati, vel Romanæ legationis, aut restitutionis a Pippino factæ est mentio.

[30] At pergunt in supra memorata ad Ludouicum Regeni epistola congregati Carisiaci Episcopi: Et quoniam Pippinus omnes res Ecclesijs, [non eo tempore fuit Pippino cōcertatio cū VVaifario,] a quibus ablatæ erant, restituere propter conuersationem, quam cum Waifario Aquitanorum Principe habebat, non præualuit, precarias fieri ab Episcopis exinde petijt, & nonas ac decimas ad restaurationes tectorum, & de vnaquaque casata duodecim denarios ad Ecclesiam, vnde res erant beneficiatæ, sicut in libro Capitulorum Regum habetur, dari constituit, vsque dum ipsæ res ad Ecclesiam reuenirent. Et hic nonnihil ordo rerum ac temporum turbatur. Præerat Aquitaniæ Dux Hunoaldus filius Eudonis, contra quem Carolomannus & Pippinus exercitum in Aquitaniam duxerunt, anno ⅠƆCCXLII, & ⅠƆCCXLIV, quo hic obsidibus datis spospondit eis omnem obedientiam: eodemq; anno habitu monastico assumpto Waifarium filium in Principatu reliquit. Belli aduersus hunc mouendi occasio inciderat anno ⅠƆCCXLIX, [sed vtrique cum Hunoaldo patre eius:] ob fratrem eius Grifonem, seu Gripponem, in clientelam susceptum; sed hoc dein prope Alpes interempto, ad annum vsque ⅠƆCCLX nihil inimicitiarum gestum, vt non videatur concertatio cum Waifario impediuisse restitutionem Ecclesijs faciendam. De Hunoaldo & Waifario agunt antiqui Francorum Annales, potißimum Metenses.

[31] Quæ adduntur de pecunia Ecclesiastica sub precario & censu in subsidium exercitus retinenda, ex Carolomanni præscripto propter bella non solum cum Hunoaldo Duce Aquitanorum, sed etiam Saxonibus, [Carolomannus pecuniam Ecclesiasticam sub precario & censu præstari petit:] & Alamannis gerenda, in Concilio Liptinensi canone II ita fuere præstanda: Statuimus quoque, inquit, cum consilio seruorum Dei & populi Christiani, propter imminentia bella & persecutiones alterarum gentium, quæ in circuitu nostro sunt, vt sub precario & censu aliquam partem Ecclesialis pecuniæ in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, vt annis singulis de vnaquaque casata solidus, id est, duodecim denarij ad Ecclesiam vel monasterium reddantur, eo modo, vt si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, Ecclesia cum propria pecunia reuestita sit. Et iterum si necessitas cogat aut Princeps iubeat, precarium renouetur & rescribatur nouum. Et omnino obseruetur, vt Ecclesiæ vel monasteria penuriam paupertatemque non patiantur, quorum pecunia in precario præstita sit: & si paupertas cogat, Ecclesiæ vel domui Dei integra reddatur possessio. Hæc ibi, quæ in Carisiacensi Synodo & Pippino applicantur & in alium prorsus sensum detorquentur. Non sunt etiam ab his Carolomanni statutis dißimilia, quæ anno sequente ⅠƆCCXLIV, VI Nonas Martij Pippinus in Synodo Sueßionensi canone III cum consilio Sacerdotum & Optimatum decreuit. [eius partem restituit Pippinus an, 752.] In antiqua Historia MS. quam penes nos habemus, sed ab anno ⅠƆCCCLXIII mutila, de pecunia sub precario aut censu huiusmodi accepta hæc leguntur: Anno ⅠƆCCLII Pippinus, monente S. Bonifacio, quibusdam Episcopatibus vel medietates vel tertias rerum reddit, promittens postmodum omnia restituere. Quorum aliqua, sed sensu imperfecto, leguntur in Annalibus Bertinianis, forsan in Annalibus Eginhardi, alijsque ex MSS. Tiliano, Loiseliano & similibus expuncta, vbi annus ille ⅠƆCCLII nulla prorsus re contenta vacat. Demum quæ de Carolo Magno & Ludouico Pio adijciuntur in dicta epistola, quia nihil de dicta reuelatione habent, prætermittimus.

§ V Reuelatio S. Eucherij a posterioribus vera credita. Eadem cum exilio S. Eucherij Hispaniæ afficta.

[32] Et hæc in historia visionis S. Eucherij de Martelli damnatione ἁμαρτήματα occurrunt, nō tam μνημονικὰ, quam ἀπρονόητα καὶ ἀστάθμητα, temere ac parum considerate congesta, sed opportuna credita, [Reuelationem S. Eucherij post Hincmarumhabent varij Annales,] quæ timore incusso licentiam militarem refrænarent, atque auaros Regum animos a rapinis bonorum Ecclesiasticorum auerterent. Interim non defuerunt, qui hæc crederent, & suis chronicis, annalibus, historijs, ac Vitis Sanctorum intexerent. Ita nixus auctoritate Hincmari supra memoratus Petrus Bibliothecarius Historiæ Francorum abbreuiatæ ad annum vsque ⅠƆCCCXCVIII deductæ inseruit. Ita ex Annalibus diuersorum Regum, [Vita S. Rigoberti] circa idem tempus forsan exaratis, auctor Vitæ S. Rigoberti, circa annum ⅠƆCCCC scriptæ, ista de Martello effutit: Triumphum adeptus iniustissime ab hoc almo Pontifice Episcopium Remense abstulit … Et hoc eius factum non est adeo mirum. Et quidem alijs similiter fecit, & eis qui suis partibus fauerunt, dedit. De hoc etenim non Rege sed tyranno ita legitur ad locum in Annalibus diuersorum Regum: Iste Karlus omnibus audacior, Episcopatus regni Francorum laicis hominibus & Comitibus primus dedit, ita vt Episcopis nihil potestatis in rebus Ecclesiarum permitteret. Dum Martellus facinus hoc primus attentasse dicitur, culpantur successores Reges, quasi eius exemplum secuti, idem patrarint. Verum hactenus duo tantum Episcopi Sede sua a Martello pulsi proferuntur, S. Rigobertus anno ⅠƆCCXVII, & S. Eucherius anno ⅠƆCCXXXVII. Illi succeßit Milo tonsura Clericus, imo & Abbas, vt ex priuatis Ecclesiæ Remensis monumentis tradit Browerus lib. 7 Annal. Treuir. pag. 437. Num S. Eucherio dum vixit alius substitutus fuerit non constat, Producti hactenus non sunt alij, quibus similem irrogarit iniuriam, nec laici homines, quibus Episcopatus dedißet. Sed pergit auctor Vitæ S. Rigoberti, atque historiam visionis S. Eucherij eisdem plane verbis narrat, quibus iam ex Epistola ad Ludouicum Regem Germaniæ eam retulimus, addens, [Flodoardus] sicut antiquorum veridica constat scriptum relatione, scilicet Episcoporum in Carisiacensi Synodo congregatorum. Flodoardus in Historia Ecclesiæ Remensis (quæ desinit in Artoldo Episcopo anno ⅠƆCCCCLXI vita functo) lib. 3 cap. 20 dictam epistolam Hincmaro attribuit. Ludouico, inquit, Regi Germaniæ nonnulla scripsisse reperitur, & aliquibus relatis, addit. Item aliam de hac eadem re (peruasione regni fraterni, vt ante dixerat) cum ceteris huius regni Episcopis scribit epistolam, episcopali moderatione plenam. Interim lib. 2 cap. 12 Patrum scripta relatione tradi visionem S. Eucherij asserit. Quibus alijsq; posterioribus opponimus hoc Sirmondi nostri apophtegma ex cap. 4 libelli de duobus Dionysijs: De Chlodouei baptismo quod falso ab Hincmaro litteris est proditum, nulla vnquam Hincmaro adstipulantium turba præstare potest, vt verum sit. quod æque huic visioni applicari potest.

[33] [Adreualdus,] Adreualdus monachus Floriacensis, qui sub finem seculi noni historiam translationis SS. Benedicti & Scholasticæ a nobis ad XXI Martij illustrandam, composuit, lib. 2 cap. 12 tam miseram Regum vltimorum stirpis Merouingicæ conditionem sub Præfectis palatij describit; [comminiscens Reges Francorum carpento a bobustracto vehi solitos,] vt quocumque eundum eis erat, carpento irent, quod bubus iunctis & bubulco rustico more agente trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conuentum, qui annuatim ob regni vtilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire solere. Eorum autem Regum Præfectos seu Maiores domus extollit, & pro libitu suo qualiacumque agentes depingit, & cap. 14 Carolum Martellum ait ob expeditiones bellicas plurima iuri Ecclesiastico detraxisse prædia, & fisco associauisse, ac deinde studuisse militibus propriis distribuere. Postea hanc recessus Carolomanni ad vitam monasticam adfert rationem: Siquidem, inquit, hortante B. Eucherio Aurelianorum Episcopo, [& dānatione Martelli visibus corporeis a SS. Eucherio & Bonifacio ostensam Carolomāno filio eius.] qui a patre illius, nulla existente culpæ offensa, pulsus Sede propria, atque in Hasbaniam apud S. Trudonem in exilium relegatus fuerat, nec non S. Bonifacio Frisionum Episcopo, qui ambo patris eius apud inferos damnationem etiam corporeis ipsi ostendere visibus, operosam temporalis regni dignitatem, toto contemnens mentis adnisu, habituque permutato, tonsuræ Ecclesiasticæ gratiam a B. Zacharia Papa Romano percipere meruit. Hæc Adreualdus, de quo non inepte iudicabit, qui eiusdem farinæ figmentum censuerit & carpentum Regum, & Caroli Martelli damnationem. Vita monastica Carolomanni refertur in omnibus Chronicis rerum Francicarum illius seculi, sed nusquam vestigium aliquod adhortationis S. Eucherij, aut damnationis Caroli patris: imo ne quidem colloquij aut vllius accessus S. Eucherij ad Carolomannum, quem auctor Vitæ coæuus non siluisset. Dein mortuus est S. Eucherius XX Februarij anno ⅠƆCCXLIII, & Carolomannus anno ⅠƆCCXLVII migrauit Romam, qui tamen anno ⅠƆCCXLVI postquam bellum Alamannicum confecisset, Pippino germano suo confessus est, quod vellet seculum derelinquere, & Dei omnipotentis se seruitio mancipare, vti legitur in Annalibus Metensibus. In Historia iussu Childebrandi scripta dicitur deuotionis caussa inextincta succensus, regnum vna cum filio suo Drogone manibus germani sui Pippini commisisse. Eginhardus in Vita Caroli Magni cap. 1 num. 5 eum amore conuersationis contemplatiuæ succensum id fecisse obseruat. In Annalibus Francorum ab anno ⅠƆCCVIII ad an. ⅠƆCCC deductis, atque ex MSS. Tiliano & Petauiano a Chesneo tomo 2 Scriptorum Hist. Franc. pag. 6 editis, hæc coniunguntur ad annum ⅠƆCCXLVII. Karolomannus migrauit Romam. Et ipso anno fuit natus Karolus Rex. Quod ei nomen impositum fortaßis haud fuisset, si damnatio Caroli Martelli a SS. Eucherio & Bonifacio corporeis visibus Carolomanno fuisset ostensa.

[34] Nicolaus Camuzatus in Promptuario antiquitatum Tricaßinarum edidit Vitam seu Paßionem S. Bercharij Abbatis Deruensis, [Afficta Martello in Vita S. Bercharij] adiunxitq; librum 11 de diuersis casibus Deruensis cœnobij & miraculis S. Bercharij, ex quibus quæ ad Carolum Martellum spectant edidit Chesneus tomo 3 pag. 374. Vixit auctor circa annum ⅭⅠƆL, trecentis post obitum Caroli Martelli annis, vt non mox omnis fides adhibenda, si quæ inique gesta ei, qui damnatus credebatur, facilius sint imputata. Eodem seculo vndecimo scriptum est Chronicon breue auctoris incerti apud eumdem Chesneum tomo 3 pag. 349, in quo dicitur Carolus propter assiduitatem bellorum res Ecclesiarum laicis tradidisse. [& Chronicis,] Quæ etiam habentur in libello de Maioribus Domus regiæ sub initium tomi 2 eiusdem Chesnei, forsan eodem seculo vndecimo exarato. Hoc denique indicandum lectori, necdum a nobis potuisse obseruari vllum, qui testetur in S. Eucherij Vita a se hanc visionis eius historiam repertam lectamue fuisse: [Quādo reuelatio inserta Vitæ S. Eucherij?] vnde non leuis nobis suspicio est, aliquot post eius obitum seculis ex epistola Hincmari aliorumq; Episcoporum e Synodo Carisiacensi ad Ludouicum Regem mißa, aut certe ex Vita S. Rigoberti, eam fabulam transcriptam insertamq; fuisse. Eadem vbique verba: imo Fulradus vbique Abbas monasterij S. Dionysij, & summus Pippini Regis Capellanus appellatur. Quæ supra a nobis sunt improbata.

[35] Nouam mouent difficultatem nonnulli Hispani, dum exilium S. Eucherij suo regno attribuunt. In fragmentis sub nomine Luitprandi e bibliotheca Thomæ Tamaij de Vargas post Chronicon eiusdem Madriti an. 1635 editis pag. 47 num. 249 hæc leguntur: [Exilium S. Eucherij etiam affictum Hispaniæ,] Sarcimum vicus est apud Cantabros in Hispania prope fontes Iberi: ibi iussu Caroli Martelli exulat S. Eucherius Episcopus Aurelianensis: in Vita eius corrupte Hisbania legitur. Dein num. 251. Fuit in Cantabris monasterium S. Trudonis Benedictini, sicut in Germania. Et pag. 48 num. 252 & 253: In Hispania habuit Carolus Martellus multos amicos, vt apud Cantabros & Astures. Dicitur modo Sarcimum apud Cantabros, vel Sacernulum, Barcena, vel Salcedum, ignobilia quædam oppidula. Prodierunt postea anno 1640 typis Plantinianis opera Luitprandi, in quibus hæc fragmenta appellantur Aduersaria, & notis Laurentij Ramirez de Prado viri doctrina & dignitate clarißimi illustrantur, in quibus eadem referuntur num. 283 pag. 511, nisi quod Sacernulum apud Astures legatur, ea voce ante non relata, & in Vita dicitur legi Hesbania. Errori huic data videtur ansa ex Chronico Sigeberti vitiose descripto. In codice MS. a Roberto de Monte interpolato & aucto, quod nunc est Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, hæc ad an. 743 leguntur: Eucherius quoque Aurelianensis Episcopus pro simili caussa Episcopatu priuatus & apud Sarcinum vicum Hispaniæ exulans in cœnobio S. Trudonis in sanctitate consummatus est. [arrepta ansa ex Chronico Sigeberti vitiose descripto.] Quæ maiori cum mendo excusa sunt Parisiis anno 1513 in editione a Guilielmo Paruo Ordinis Prædicatorum adornata, Francofurti an. 1583 tomo 2 Pistorij inter Scriptores Germaniæ, & eodem anno Parisiis in Historia Christiana veterum Patrum a Laurentio de la Barre elaborata, in quibus dicitur apud Sarcinium vicum Hispaniæ epulatus. Verum Aubertus Miræus in Chronico Sigeberti ex MSS. Gemblacensi, Aquicinctino, Lipsiano, & Orteliano, quod nunc est Domus nostræ Professæ Antuerpiensis Societatis Iesu, ita edidit: Eucherius quoque Aurelianensis Episcopus pro simili caussa episcopatu priuatus, & apud Sarchinium Hasbaniæ vicum exiliatus, in cœnobio S. Trudonis in sanctitate consummatus est. Miræum magna hæc cum fidelitate edidisse facta cum MS. collatione attestamur. Sarchinium autem vicum, nunc esse oppidum S. Trudonis manifeste constat ex huius Vita, quæ ex pluribus MSS. edetur ad XXIII Nouemb. In ea hæc leguntur: [Sarchinij, nunc Trudonopoli, ad Cisindriam amnem,] Venerabilis Trudo memor verbi sui & voti, quod in sua pueritia Deo vouerat, ecclesiam in hæreditate sua construxit in honore B. Quintini Martyris & S. Remigij Confessoris in loco, qui vocatur Sarchinio, sito super fluuio Cisindria, qui inde defluens in limitibus hodiernæ Brabantiæ Getæ miscetur, ac Halam oppidum præterlapsus supra Diesthemium in Demeram defertur. Cisindriæ infra in Vita S. Eucherij num. 14 mentio est. Huic autem illic extructæ ecclesiæ mox cœnobium S. Trudonis adiunctum est: in quo num ex primæua illius institutione Clericos seu Canonicos Regulam professos vixisse recte scribant Miræus de originibus Benedictinorum in Belgio in cœnobio Andaginensi, & Molanus in Natal. SS. Belg. in S. Beregiso 2 Octobris, alij perquirant, nobis non liquet. [degunt Benedictini] Hoc certum est Benedictinos anno Chr. ⅭⅠƆCVII sub Abbate Theodorico vsum & resormationem Cluniacensium suscepisse, [ex reformatione Cluniacēsi.] vti in Chronico Trudonensi MS. lib. 8 cap. 10 scribit Rudolphus Theodorici successor, qui multum ad illam reformationem suscipiendam collaborauit.

[36] Hinc iam occasio & tempus apparet, quibus S. Eucherij exilium attributum Hispaniæ, & insertum fragmentis siue Aduersariis Luitprando adscriptis: quando scilicet Chronicon Sigeberti vitiose, si non excusum, saltem exaratum est, quod a quadringentis circiter annis factum fuisse colligimus ex dicto MS. Reginæ Sueciæ. Non tamen in Vita, vt ex Aduersariis diximus, Hisbania, aut Hesbania, sed Hasbania, vti sæpius in Vita S. Trudonis, legitur. Vir tamen egregie doctus Ioannes Tamaius Salazar ex ea occasione S. Eucherium inscripsit Martyrologio suo Hispanico, adiecitq; se credere monasterium S. Trudonis in Cantabris ab eo in memoriam illius Germanici adhuc celeberrimi conditum. [commentū de monasterio a S. Eucherio in Hispania extructo,] At vnde exuli facultates ad extruendum cœnobium necessariæ? An qui finguntur apud Cantabros amici Caroli Martelli, quibus exilij munus commissum, ad id impensas contulerunt? Quare non Dux aliquis Hispaniæ Chrodebertus seu Robertus confictus est, vti Dux Hasbaniæ fuit, cui eum Martellus tradidit custodiendum? Addit denique Tamaius, S. Eucherium in Hispania vitam sanctissimam texuisse per quinque & amplius annos, & Carolum Martellum, dum vitam infeliciter posuisset, spectasse in æternis inferorum carceribus diris cruciari tormentis … [& reuelatione illic habita] Galliam adiuisse, & apud Parisios Bonifacium accersiisse, & Fulradum Archimandritam S. Dionysij sacrario præfectum, quibus ostentum illud aperuit … Ad Leodienses demigrasse, ad S. Trudonis asceterium appulsum, monasticam vitam elegisse, vt diuinis & sancto silentio & quiete secura frueretur deliciis. Religiosissime ergo degisse in S. Trudonis cœnobio, [& monachatu postea assumpto.] ardentibus a Deo precibus mortem expetiisse, ac X Kalendas Martij anno ⅠƆCCXLII ad cælestem patriam euolasse. Hucusque Tamaius, quem dolemus sinceriora, quæ sequeretur, non habuisse monumenta. Nec enim, qui situm vrbis Aurelianensis diserte explicat, enumeratis auctoribus, qui de ea agunt, de Sarcimo Hispanico, præter dictum fragmentum, qui scribat, auctorem profert vllum. Reliqua ex ipsis Actis confirmantur.

VITA
Auctore anonymo, sed coæuo,
ex III codicibus MSS.

Eucherius, Episcopus Aurelianensis, Trudonopoli in Belgio (S.)

BHL Number: 2660,2661

PROLOGVS I
ex MS. Rubeæ-Vallis.

a

[1] Libet hic b cœptum propositum exsequendo beati ac Deo dilecti venerabilisque Eucherij exilium laboriosæque peregrinationis cursum annectere. Hic gloriosus vir, Aurelianensium quondam Episcopus, sed a Sede sua iniuriose depulsus, & in terra non sua habitare compulsus, plurimos fructus patientiæ accumulauit, pro quibus sibi æternam gloriam acquisiuit. Qui recenter onere suscepto honorem respuit prælationis, prodesseque ouibus suis magis quam præesse curauit: vtique forma gregis sibi commissi factus ex animo, non superbe, quemadmodum plerique solent, dominans in Clero. Quia igitur, quamdiu licuit in hac vita, cum Dei adiutorio vineam Domini diligenter studuit excolere, ad æternam vitam, perpetuo cum Sanctis & electis Dei remunerandus, meruit feliciter peruenire. Vt ergo conuersationis eius experiamur insignia, ante omnia texenda sunt breuiter ipsius vitæ primordia, quatenus exinde mereamur intercessionis eius auxilio pia ipsius sequi vestigia, & tandem cum eo exultare in sempiterna gloria.

[Annotata]

a Extat solum in MS. Rubeæ-Vallis, & videtur Gillemannus auctor Hagiologij eum composuisse: reiecto alio, qui in aliis MSS. ante erat.

b Cœptum opus Hagiologij.

PROLOGVS II
ex MSS. S. Maximini & Cornelij Duynij.

a

[2] Qvoniam vndique prolixius pollet decalogi apicis fuluum atque vt aurora, pandent ex summis electorum merita, vt ante ortum suum fulgeant miraculis; Consultor prouidus, cui patent omnia, nobilitatem largitur in seculum, ad cælorum pergatur aulas, sibique commissas animas bonis instructas operibus, præsentia Christi duplicatis talentis gratiam remunerationis accipere queant, vt largiente clementia Christi, ipsi cum eis normis angelicis sociati, trinæ Maiestati laudes concinnent indefessas, optantes vocem audire Dominicam: Euge serue fidelis, in exiguo fidelis fuisti, ecce super plurima hodie constitutus, Domini tui gaudium possidebis Nempe quod præsenti tempore apud veraces coæuosque nostros didicimus, ad augendum fidelium gloriam & ad corrigendam iniquorum prauitatem, de sancti viri meritis scribere negligere non pigeamus. [Matth. 2. 5. 2.]

[Annotatum]

a Deest Surio & MS. Rubeæ-Vallis. In MS. Duynij quædam verba sunt mutilata, quædam omissa, relicto spatio intermedio.

CAPVT I
S. Eucherij ortus, studia, vita monastica, episcopatus.

[3] Fvit vir vitæ venerabilis & Deo dignus, Eucherius nomine, ex parentibus ortus secundum seculi dignitatem nobilibus, &, vt credimus, Deo acceptis, [S. Eucherius nobilibus parentibus natus:] qui talem in seculo genuerunt prolem, cuius ortum, cum a vt superius præfati sumus, a veracissimis viris seu ab germanis suis, quæ in cœnobio sanctarum b monacharum, sito iuxta vrbem Aurelianorum, norma sanctitatis præcellunt, c fatentibus didicimus, humanis auribus inserimus. Nocte quadam ipsius Sancti genitrix, dum de ecclesia, matutinis hymnis transactis, ad domum suam redisset, proprium cubiculum ingressa, & in stratu suo declinata, mox soporata est, cernēs nihilominus secus thorum suum virum adstantem, vestibus niuei candoris indutum, capitis canitie splendidum, oculis instar gemmarum splendentium coruscantem, atque sibi dicentem: Aue Deo dilecta, [prædicto matri ab Angelo eius Episcopatus,] benedictum in vtero tuo ferens puerum, & scias eum in hac vrbe a Deo futurum electum Antistitem. Cui venerabilis mulier, Obsecro te, inquit, vt largiaris benedictionem tuam ex ore tuo super me, priusquam discedas a me tintueor enim vultum tuum veluti angelicum. Ait illi Angelus: Recte quidem cernis: ego enim Angelus Dei sum missus ab eo, vt benedicam prolem: sed quia est in vtero tuo, & quoniam ammonenti ambiguitatem non opposuisti, sed mox a Deo credidisti me missum, benedicam te & semen tuum ortum ex hac die. At illa expergefacta immensas sanctissimæ Trinitati laudes conferebat, atque viro suo tantæ reuelationis gaudia per ordinem pandit. Ille vero hæc audiens timore cum gaudio suffultus, d in gratiarum actione rei expectabat euentum.

[4] Quo orto, atque secundum tempus competenter accrescente, propter honorem Diuinæ reuelationis, [baptizatur ab Ansberto Episc. Augustodunensi:] quam prius ab Angelo Dei didicerat, Episcopo cuidam, nomine e Ansberto, qui tunc temporis in Augustudinensi vrbe f sanctitatis officij gratia fungebatur, regenerandum Domino sacris fontibus obtulit. At ille cum gratulatione accipiens, eum regenerauit, atque propriis manibus de sacra vnda g suscepit, septiformi Spiritu imbuit, ipsumque cum honore, vt dignum fuit, maximo remeare ad genitores permisit. Cum igitur impleti anni fuissent septem, litterarum, Domino prouidente, studiis traditus, [applicatur studiis litterarum] h omnibus sibi prioribus præponebatur. Etenim veluti fontis colluuies pene sub momento replet amnē, ita huic gloriosissimum virum omnis scientia Scripturarum, [& Theologicis:] quidquid legendo vel audiendo didicerat, perpetualiter perfundebat. Cum enim cuncta Canonum dogmata perscrutatus fuisset, manibusque suis attigisset Paulum Apostolum, vbi ait: [I Cor. 7. 31] Præterit enim figura huius mundi, & alibi, i Sapientia huius mundi apud Deum stultitia reputabitur, relinquens militiæ secularis cingulum, continuauit se ad cæli cultores, & in monasterio quodam, vocabulo k Gemmetico, sub regulari ouili se subdidit famulaturū. [I Cor. 3. 19]

[5] Eo tempore Suauaricum eius patruum, [fit monachus Gemmetici:] qui Aurelianensis Ecclesiæ populum in Pontificalis honoris Cathedra regebat, contigit ex hac luce l migrasse. Tunc vero omnis plebs Aurelianorum a Senatu accersita, Domino annuente, ad Carolum inclytum seculi Principem Francorum Legatos cum muneribus atque humili prece mittunt, [expetitur in Episcopū Aurelianensem apud Carolum Martellū:] ipsi vero cum velocitate illius præsentiæ prolati, pedibus ipsius aduoluti, lacrymabilem proferunt salutationem & postea huiusmodi sermocinationem dicentes: Domine Princeps inclyte, suggestioni familiæ tuæ plebis Aurelianorum quæsumus aspectum minacem non aperias, sed libenter adimpleas postulata, Dominus atque Pastor noster, seruus tuus Suauaricus, vocante Domino eum, de hoc mundo animam noscitur emisisse: obsecramus igitur tuæ pietatis clementiam vt nepotem eius Eucherium famulis tuis plebi Aurelianorum Pontificem iubeas annecti. Ille vero postulationem eorum benigniter suscipiens, prouidente Domino ratum præstitit, quod ab eo m humiliter postulabant, & ex aula sua Procerem fidelem direxit ministrum beatum virum, de quo loquimur, ex cœnobio, quo se locauerat, aduocaret, etsi non spontaneum, inuitum tamen ad vrbem iam dictam duceret, quatenus ibidem iam iamque ordinaretur Episcopus.

[6] Quo comperto vir beatus mȩstus ac mȩrens flere cœpit coram omnibus Fratribus suis, dicens ad eos: Ouem vestram, dilectissimi Fratres, cur permittitis laqueis implicari seculi? An amando mundum & eius concupiscentias sequendo, [mœstus de eo nuntio,] faucibus diaboli obuolutus, palmam, de qua sollicitus eram, forsitan non amittam. Tunc Fratres omnes ad hanc vocem præ gaudio cum mærore, flere cȩperunt: ex gaudio, eo quod ex eorum ouili super gregem suum Dominus Pastorem prouidisset: ex mærore eo quod eius absentiæ acquiescere omnimodis formidabant: erat quippe carus & acceptus omnibus. Egressus ergo ex cœnobio, benedicente Abbate, [abducitur Aureliam:] omnibusque Fratribus prosperitatem ipsius Domino supplicantibus, atque vtrisque pariter acclamantibus, ad vrbem vsque præfatam cum velocitate peruenerunt. Tunc episcopis vicinarum ciuitatum accersitis, omnis plebs vrbana ad eius ordinationem conuenit cum cereis, [ordinatur Episcopus:] Crucibus & choris psallentium ac variis vestimentis induti, & in Cathedra ipsius vrbis Deo dignissimum Eucherium constituunt Præsulem gaudentes, imo ac super omnia gratulantes, quod tantum talemque Pastorem sibi a Domino concessum cernerent, maximaque exultatione suffulti, vnusquisque iocundatus rediit in sua.

[7] Susceptam igitur sarcinam onus sibi deputauit, non honorem: [munia episcopalia præclara exercet.] cœpit dehinc ecclesias excolere, Clerum diligere, plebem prædicatione sua corrigere, cænobia circumquaque constructa frequenter circuire, atque in eis commorantes omni caritate ac fraternitate diligere. Tanto erga eum omnis Clerus & populus amore tenebatur, quod ei omnia sua seque dantes in suæ obsequium se subdiderunt seruitutis. Erat etenim mente tranquillus, vultu serenus, aspectu amabilis, corpore decorus, & corde strenuus.

[Annotata]

a In MS. Rub. Val. hæc cum præfatione, quæ citatur, omittuntur. & sic habetur: cuius ortum a beatissimis viris. at Surius, a veracissimis viris.

b MS. S. Maxim. Virginum.

c Ita MSS. At Surius, referentibus.

d MS. S. Maxim. continuit se a coitu, donec sanctissimum peperit puerum.

e Idem MS. Anseberto. Moringus Ausbertum vocat. Creatus is Episcopus sub finem seculi 7, vt supra dictum.

f Ita MSS. Duynij & S. Maxim. ac Surius & MS. Rub. Val. sanctitatis officio fungebatur.

g MS. Rub. Val. recepit.

h MS. S. Max. omnes sibi priores præponebat. At Surius, omnes etiam anteriores facile antecelluit.

i MSS. Duynij & Rub. Val. sapientia mundialis.

k MS. Duynij, Gemitico. Est Gemmericum celebre in peninsula Sequanæ in diœcesi Rotomagensi monasterium, extructum a S. Philiberto, qui S. Aichardum illi præposuit Abbatem: colitur ille 20 Augusti, [Gemmeticum monaster.] hic 15 Septembris. Sub Aichardo Abbate, aut certe Coschino eius successore, S. Eucherius illic vixit inter nongentos monachos: quem numerum referunt Acta & S. Philiberti & S. Aichardi.Qui Coschino successit Droctegangus, mortuus est anno 768. Iacobus Canisius, aut quisquis Ribadineiram de Vitis Sanctorum Latine edidit, remittit S. Eucherium ad monasterium Acœmetorum in Oriente constitutum, huiusq; laudes vbertim profundit. Quæ non indigent refutatione. De Acœmetis egimus 15 Ianuarij ad Vitam S. Alexandri Ordinis huius fundatoris.

l Circa annum 761, vt supra probatum.

m MS. S. Max. depromunt postulandum.

CAPVT II
S. Eucherij exilium, obitus.

[8] Crescebat vndique fama eius longe lateque per orbem: erat nempe carus omnibus, atque in cunctis actibus Deo acceptus, & cum opinio eius a passim vulgaretur, inimicus humani generis inuidens eius gloriæ atque sanctitati, [Inuidia aliquorum agitatur:] fefellit quosdam cordis sui veneno mortifero, quatenus inuidia circumfusi, suggererent Carolo Principi, vt beatum Virum, cuius supra meminimus, cum omni propinquitate ipsius exilio deputaret, honoresque eorum quosdam propriis vsibus annecteret, quosdam vero suis satellitibus cumularet. Carolus vero suggerentibus fatur ita: Nostis gentem hanc ferocissimam atque belligeram ac locupletatam vehementer: quocirca perficere nequaquam absque ambiguitate valemus. Interea gens nefanda b Ismahelitarum ex propriis cubiculis egressa, ad depopulandam prouinciam Aquitaniam ingressa, [a Carolo Martello deuictis Saracenis,] imminenti periculo sui exercitus cunctam vastans suppellectilem, ciuitates & castella nititur expugnare. Audiens hæc Carolus Princeps, collectis gentibus Burgundiorum Francorumque, obuiam illis pergit cum magno exercitu; atque illos cum suo vastans exercitu victoriaque obtenta, cum magnis ad propria reuersus est spoliis. Cum autem ad ciuitatem venisset Aurelianis, Ligeris alueum pertransiens, prandiaque parata relinquens, & ad vrbem Parisius tendens, B. Eucherium post se venire præcepit. [abstrahitur ab Episcopatu,] At ille sciens aduersum se insidias præparatas, nequaquam renuit: non Principis tamen sed Dei implens mandata, præceps & spontaneus ad lapsum periculi non se ingessit, subiiciens se sicut B. Petrus ait Apostolus, omni humanæ creaturæ propter Deum, siue Regi velut imperanti, siue Præfectis tamquam ab eo positis ad vlciscendam prauitatem impiorum, vt canatur laus bonorum. [1 Petri 2. 13]

[9] Anno vero c sextodecimo eius episcopalis ordinationis Aurelianis egrediens, [& mittitur in exilium Coloniam,] & Parisius ordinante Principe præteriens. Vernum quoque fiscum d publicæ dictionis illico conuolauit, vulgatumque est celebriter Principis auribus: compertoque sanctum adesse Sacerdotem, satellitibus eum capere præcepit, eumque in exilium cum reliquis propinquis ad vrbem Coloniam perduci fecit. Ipse vero ad augmentum virtutum cumulandum reddebat gratias sanctæ subditus Trinitati, tantaque Sacerdotum & Cleri vel populi circa se benignitate vtebatur, vt ex omnibus opibus eorum, quidquid gloriosus Christi Sacerdos agere volebat, e satietatem cordis sui funditus minime reperiret. Quod cum ageretur Carolum principem latere non potuit, qui metu perterritus, ne silenter cum ipsis clientia addita f ad Alpinam munitatem conuolaret, clam tutiori loco, vocabulo Hasbanio, g Chrodoberto Duci eum tradidit custodiendum: quem ille cum maxima gratulatione suscipiens, [inde in Hasbaniā,] dedit ei Dominus gratiam coram eo, velut beato Ioseph priscis temporibus dederat coram Pharaone, traditaque manu illius cuncta supellectili propria, vt quod oculis eius placeret, tam indigentibus quam & in cœnobiis commorantibus facultas ei suppeteret tribuendi. [Gen. 41] Sanctus vir postulauit ab eo, vt sibi in ecclesia beatissimi Confessoris Trudonis pro se & pro fidelibus ipsius facultatem deprecandi tribueret. Quo obtento, [in ecclesia S. Trudonis solitus orare:] sacer vir inclytus die noctuque Domino non distitit suffragari, vt cum electis suis, quorum officium culminis est imitatus, in aulæ suæ arce coæquus existeret. h

[10] i Sexto igitur exilij sui anno, glorioso excessu luminis claritate perfusus, corpore integræ conuersationis intactus, [sancte moritur:] carnis vinculis absolutus, emigrans ex hoc mundo victor intrauit in cælum, ibique a Christo Domino pro laboribus & bonis operibus diadema accepit gemmis fulgentibus variatum, continuatis floribus immarcescibile in caput regale. Sepultus est autem in ecclesia beatissimi Confessoris Trudonis, & cum magno decore, vt dignum est, ab omnibus tumulatus. Lingua nostra non suppetit mutuata sermocinatione k euomere, [sepelitur in ecclesia S. Trudonis.] quæ etiam post eius obitum miracula ab eo gesta sunt, sed exigua, quæ didici a narrantibus, silere minime audebo.

[Annotata]

a MS. S. Maxim. vtrasque partes peruagata esset.

b Ismaëlitas passim pro Saracenis sumi, eisq; vicinos olim habitasse in Arabia, diximus 7 Febr. ad Vitam S. Moyseos Episcopi Saracenorum § 1. De horum in Gallias irruptione supra actum.

c Christi 737, vt supra probatum.

d Ita MS. Duynij & Surius, at MSS. Rub. Val. & S. Maxim. publicæ dilectionis.

e Surius mutata phrasi sic explicat: haud aliter atque propriis vti illi liceret.

f Ita MSS. Duynij & Rub. Val. at MS. S. Max. in Alpina munitione, scilicet extra regni Francorum ditiones. Surius sensum prorsus immutauit. Ne forte, inquit, illorum subsidiis & auxiliis adiutus, munitiora regni loca aut castella occuparet. Moringus, ne Romam ad Pontificem illatas sibi iniurias conquestum concederet.

g Ita MS. Duynij. at MS. S. Max. Chrodeberto. MS. Rub. Val. & Surius, Roberto. Eodem modo Episcopus Parisiensis, cui S. Audoënus Vitam S. Eligij a se scriptam, & ab hoc emendandam misit circa an. 677, modo Chrodobertus, modo Robertus appellatur. De hoc Moringus: Ducem nescio an Comitem. ac dein Comitem appellat. at Ducem fuisse Acta docent, & supra ostendimus Duces præfuisse variis Comitibus.

h Surius ex suo MS. hæc, sed stylo mutato, interserit, quæ in tribus ante relatis MSS. desunt: Verum cum Scriptura dicat, Qui reddidit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius; quod Princeps Carolus contra hunc virum Dei fecit, episcopatum crudeli violentia ei adimendo, tum etiam aliarum Ecclesiarum res vsurpando, id iusto Deus iudicio reddidit in caput eius. [Prou. 17. 13] Namque hic vir Dei in oratione positus, ad alterum seculum est raptus, & inter cetera, quæ Domino ipsi ostendente conspexit, vidit hunc Carolum in inferno inferiori torqueri, eique interroganti ab Angelo ductore eius responsum est, quia Sanctorum iudicio, qui in supremo mundi die cum Domino iudicabunt, quorumque res abstulit, & exercitui suo distribuit, ante illud iudicium anima & corpore sempiternis pœnis est deputatus, simulque cum suis peccatis recepit pœnas propter peccata omnium, qui res facultatesque suas ob honorem & amorem Dei ad Sanctorum loca in luminaria diuini cultus fouenda, inque alimoniam seruorum Christi ac pauperum, pro animarum suarum salute contulerant. Porro vir Dei ad se rediens, S. Bonifacium & Fulradum monasterij S. Dionysii Abbatem, summumque Regis Pippini Capellanum ad se vocauit, eisque hæc reuelans, hoc signi dedit, vt ad sepulchrum Caroli Principis irent, & si corpus eius illic non inuenirent, ea quæ dicebat vera esse crederent. Illi vero pergentes ad monasterium, vbi Caroli cadauer humatum fuerat, tumulumque illius aperientes, subito draconem exire inde viderunt, totumque sepulcrum intus inuentum est velut incendio atrum. Hæc apud Surium. Quæ nos supra reiecimus.

i Anno Chr. 743, vt ante dictum.

k MS. S. Maxim. euoluere.

CAPVT III
Miracula S. Eucherij ab obitu patrata.

[11] Mvlier quædam, quam ipse Sanctus de Gentilitatis errore per suam abstraxerat ammonitionem, eiusque puerum de sacris susceperat fontibus, ad tumulum eius deuota cucurrit, lumenque sibi ferens, quod vulgus cereum nominat, ex libra vna conditum, [Cereus triduo ardet cera non imminuta:] posuit atque accendit: sicque factum est vt per dies tres continuatim & noctes incensus & instinctus persisteret, die vero tertio custos ecclesiæ liquentia sumens ceræ, continuauit in vnum: tuncque mirum in modum cœpit in momēto cera augeri, ita vt simile, quod prius pensatū cereum condidit, reperiret.

[12] Præterea sanctimonialis quædam, quam ipse S. Eucherius familiariter pro vitæ suæ castimonia dilexerat, secundum possibilitatem suam ad caput ipsius Sancti luminare quoddam, quod incolæ quidem candelam vocant, prolixitatem ad humanum continentem statum applicauit, atque accensum reliquit. Vespere autem transacto custodes ipsius ecclesiæ, [cādela ardens in tegumentum sepulcri delapsa comburitur,] vti mos est, foribus obseratis, incensum ibidem reliquerunt. Ad declarandum ergo beati viri meritum, cum intempesta nocte omnes sopore quiescerent, super tumulum ipsius Beati, qui pallio erat coopertus, ardens candela cecidit, atque vsque ad summitatem concremata est. At custodes expergefacti, & cernentes quidem cinerem super pallium, stupore & ammiratione attoniti, formidabant ne naufragatum aliquid ibi inuenirent. excussoque cinere scrutantes, [tegumento illæso:] ita ipsum pallium illæsum repererunt, vt nullius vestigium maculæ ibi conspicerent.

[13] Nuper etiam miraculum, quod extremum a narrantibus innotuit, nequaquam arbitror silendum. Quidam ex famulis Sancti, quem præfatus Christi Sacerdos ab exordio indolis aluerat, a quodam Dei famulo vas vitreum mutuauit, ipsumque oleo repletum ad caput sanctissimi viri pependit in sublimi loco, [oleum in lampade augescit.] atque accendit. Cœpit paullatim liquor guttatim succrescere, & in pauimento riuulis dilabi: at custos cœnobij intuens almitatem tanti miraculi, retulit congregationi. Illi conciti basilicam ingressi, & aspecto miraculo, gaudio suffulti, certique de meritis Sancti, vas subterponentes, Dei suscepere donum. Tandem diebus euolutis exiguis, ita inundanter emanauit, vt lampades septem impletæ & vndique ardentes, nihilominus a eminutæ sint. Ex ipso enim sanctitatis liquore quicumque infirmus ex deuotione per manus Sacerdotum vngitur, statim recipit sanitatem, quacumque detineatur infirmitate. Hoc miraculum nemo ambigat hodie vsque degere.

[14] Post anniuersarium vero diem obitus eius, cum vigiliæ vel matutini hymni ab omni Clero celebrati peractique fuissent, Abbas ipsius monasterij cœpit anxius pro cibis populi constringi vel Cleri, [Pro cibo cōcurrentiū ad festum diem S. Eucherij multitudo piscium annatat capiturq;.] qui ad solennia celebranda confluxerant Sancti. Egressus autem vnus ex Clericis, qui fuerat Sancti familiaris, ad fluuium, cuius est vocabulum Cisindria, qui secus ipsum monasterium manat, annuente Domino, tantam piscium multitudinem in eo natare conspexit, qualem se nemo inibi aliquando vidisse meminit. Accurrit itaque citissime atque renuntiat Abbati & Fratribus quod sibi concessum fuerat videre. Itur illuc, retia iaciuntur, tanta piscum multitudo in momento capitur, vt non solum Clerus, sed etiam populus vniuersus, qui ad eius conuenerant solennitatem, abundanter sufficienterque satiati, gratias pro eius merito sanctæ referrent subditi Trinitati.

[15] Dehinc prolixum est tendere historiam, & quales quantasque virtutes per Sancti sui Eucherij interuentum ibidem Dominus operari dignatus est. Nam cæci multi receperunt visum, [Multa miracula patrantur.] claudi plurimi gressu recepto adepti sunt sanitatem, dæmones quoque sine numero fugati nusquam comparuerunt, augentur vndique dona, plurima præstantur Domino donante beneficia, petentibus vota congrua, b qui in Trinitate perfecta viuit & regnat Deus trinus & vnus per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Duynij, emunctæ. Surius, nihil tamen imminuerentur.

b In MS. S. Max. hæc clausula est: Vnde quȩso clementiam ipsius, vt mihi infimo atque pigro, indignum quamuis aliquantulum seruulo, qui plurima de illo auditu abdicaui, sed exigua inserere dogma præterij, apud pium Dominū patrocinare in omnibus non desistat, ipso auxiliante, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen. Desunt ea in aliis MSS. & apud Surium. Imo quæ hoc vltimo numero referuntur, aposterioribus scriptoribus forsan adiecta sunt.

DE RELIQVIIS S. EVCHERII
Commentarius Historicus.

Eucherius, Episcopus Aurelianensis, Trudonopoli in Belgio (S.)

Avctore G. H.

§ I Corpus S. Eucherij anno ⅠƆCCCLXXX eleuatum, denuo infossum diu latuit.

[1] Coenobium Sarchinij in Hasbania seculo Christi VII a S. Trudone extructum erat, ac sæculo sequente S. Eucherij exilio illustratum, vtriusque corporis sacratißimo pignore futuris temporibus late omnium sermone celebrandum, quod ob frequentia quæ patrabantur miracula vndique homines patrocinia eorum imploraturi concurrerent. Vnde cœnobitæ anno Christi ⅠƆCCCLXXX, [Corpora SS. Trudonis & Eucherij anno 880 a Francone Ep. Leodiensi eleuantur:] vt legitur in Chronico MS. Trudonensi par. 1 lib. 2 cap. 6, consilio habito, vnanimi consensu Leodiensem Episcopum Franconem inuitant, qui prius aperto loco sepulchri in præsentia plurimorum Ecclesiasticorum, religiosorum virorum & secularium, sanctum pignus pretiosorum corporum Trudonis & Eucherij ab imo eleuauit, & in loco eminenti cum psallentium deuota modulatione reuerenter collocauit. Creatus est Franco Episcopus anno ⅠƆCCCLVI, mortuus V Idus Ianuarij anno ⅠƆCCCXCIII. Huius tempore diœcesis a Normannis misere deuastata fuit. Hinc, vt cap. 17 traditur in eodem Chronico, anno sequente ⅠƆCCCLXXXI quia fama laborabat Normannos infestaturos fore Lotharingiam, [ob Normannorum vastationem occultantur in crypta subterranea:] corpora SS. Trudonis & Eucherij diligenter a loco eminentiori, in quo pridem Translatione ipsorum solenniter celebrata reposita fuerant, per sollicitudinem Fratrum monachorum huius monasterij intra subterraneam cryptam, seu voltam, quæ retro altare ipsius B. Trudonis ad hoc nuper constructa fuit, supinata & occultata sunt: vbi multis annis latuerunt vsque ad tempora Wirici Abbatis, sub quo per Rodulphum Leodiensem Episcopum solenniter iterato translata fuerunt, vt infra patebit. Hæc ibi. Quam latum tum fuerit regnum Lotharij, quod Lotharingia dictum deinde est, optime constat ex diuisione eius facta anno ⅠƆCCCLXX inter Ludouicum Regem Germaniæ & Carolum Caluum fratrem eius. In hac vastatione Normannica martyrio affectus est in S. Trudonis cœnobio S. Libertus, cuius ibidem corpus etiam adseruatur.

[2] Elapsis ab hac Normannorum incursione annis centum & quinquaginta, creatus est Trudonensis Abbas Guntramnus anno Chr. ⅭⅠƆXXXV, [sub Guntramno Abb.] qui pro eleuandis SS. Trudonis & Eucherij corporibus indesinenter sollicitus, fecit fieri ex auro, argento & pretiosis lapidibus feretrum, [confecto pretioso feretro,] aurifabrili opere sumptuosum: in quo honorifice exhumanda cælestium thesaurorum margarita ordinauit includenda, quatenus ex maiori fiducia illorum a Fratribus obtinerentur patrocinia, quo orantium intuitus continue Patronorum zomata exhiberet in præsentia. Quapropter anno Domini ⅭⅠƆXLV plus minusue, [ne anno 1045 effoderentur,] completo hoc opere, fossoribus intra sanctuarium post altare S. Trudonis, vbi reposita erant, instanter de profundis terram effodientibus, ad voltam lapideam, sub qua continebantur, tandem est peruentum, [nebula mira impeditum,] cum subito immensæ caliginis nebula ibidem est exorta. Fossores tanto terrore sunt perculsi, vt de vita desperati cum in summa festinatione ad superos redijssent, nimio stupore & sensibus alienati, post diuturna suspiria continua eruptione resumpta, vix loqui palpitantes anhelo corde valerent. Quod Abbas vbi vidit, territus in eo quod acciderat, reiecta humo & fossa repleta cœptum opus intermisit. ita Rodulphus par. 2 Chronici Trudonensis lib. 1 cap. 11, qui dein cap. 13 tradit a Stepelino monacho Trudonensi anno ⅭⅠƆL descripta esse miracula a S. Trudone patrata, quæ ex codice MS. istius monasterij edentur cum illius Vita XXIII Nouemb.

[3] Altera corporum SS. Trudonis & Eucherij peruestigatio a Lanzone Abbate facta est, [sub Lanzone Ab.] atque ita a Rudolpho lib. 2 cap. 5 narratur: Anno Domini ⅭⅠƆLXXXV, quando combustum fuit monasterium, solutis in eo columnis, quæ pro pilarijs erant, duo interiores nauis ecclesiæ parietes ruerunt, & eorum ruina sanctuarij veteris ambo altaria, scilicet SS. Trudonis & Eucherij, ac maius scilicet anterius stans in honore XII Apostolorum, [refecto altari SS. Trudonis & Eucherij,] contriuit: quorum vnum, quod est SS. Trudonis & Eucherij, postea est reparatum, alterius vero etiam vestigia sunt abolita. Post præmissam igitur ruinam Lanzo Abbas SS. Trudonis & Eucherij corpora in sanctuario illo occultata voluit requirere, & ab hoc incipiens, [eorum corpora requisita,] longius inde circa illorum sepulchrum fodi iussit. Sed locus ipse intantum plenus inuentus est sarcophagis, vt inter sarcophagum & sarcophagum vix interdum pedis vnius distaret spatium… [impedientibus varijs sarcophagis non inuenta:] Abbas Lanzo progredi veritus, Priorem claustri ad Episcopum Leodiensem Herimannum direxit, quærens quid vel super inuentis corporibus vel in reliquum sibi esset agendum. Qui huiusmodi factum in mandatis primo arguit, inde progressum vetat, & ad vltimum vt celebratis Missarum solennijs pro fidelibus defunctis & commendatione animarum facta, clauderentur sarcophagi, aspersis prius aqua benedicta corporibus & incensatis, & sic terra operirentur mandauit. Quod ita factum fuit. Hæc ibi, sed Herimannus non Leodiensis sed Metensis fuit Episcopus, a quo ad præfecturam illius monasterij potißimum promotus erat Lanzo, ante Abbas S. Vincentij Metis.

[4] Anno ⅭⅠƆXCVIII die IX Martij in Abbatem Trudonensem consecratus est Theodoricus, vir litterarum politiorum peritus, a cuius calamo præter varias Vitas Sanctorum extat sermo de Translatione reliquiarum SS. Trudonis & Eucherij, [circa an. 1100 a Theoderico sermo de priore Trāslatione scriptus.] in huius Translationis anniuersaria solennitate legi solitus, & a Surio ad XXIII Nouemb. editus. Est ea Translatio siue Eleuatio corporis a Francone Episcopo Leodiensi anno ⅠƆCCCLXXX, vt supra dictum, peracta. Mortuus est Theodoricus VII Kalend. Maij anni ⅭⅠƆCVII, cui post varias dissensiones substitutus est Rodulphus IV Nonas Februarij anni ⅭⅠƆCVIII, qui Chronicon suum ita exorditur: Rodulphus, [a Rodulpho Abb.] gratia Dei Sanctorumque Trudonis & Eucherij Abbas eorum cœnobij, omnibus posteris meis tam Abbatibus quam monachis &c. Ab ipso, [facta capella supra sepulchra SS. Trudonis & Eucherij,] vti refertur lib. 10 cap. 6, tandem facta est capella, quæ supra sepulchra SS. Trudonis & Eucherij fere XXX annis computruerat, & circumdata sunt sepulchra eorum inferius muro, superius quadratis tabulis quadraginta, præter aditum versus altare… Per duo vtrimque ostiola introitus erat per minorem chorum ad altare & sepulchra Sanctorum, valuis duabus ferreis ante altare intercludentibus populum & Fratres, si quando cantatum & oratum ire vellent manifeste aut occulte ad altare & corpora Sanctorum: .. Altare ad sepulchrum Beatorum Trudonis & Eucherij in minori choro est consecratum in eorum honore. In eo continentur Reliquiæ istæ, [in altari eorum variæ reliquiæ,] de capillis S. Mariæ, de vestimentis S. Iacobi Apostoli Domini, de reliquijs sanctarum vndecim millium Virginum, de vestimentis S. Rumoldi Martyris, de reliquijs sanctorum Apostolorum Petri & Pauli & Thomæ & aliorum multorum … Altare, quod est retro maius altare, [& horum in altari S. Martini.] est consecratum in honore S. Martini Episcopi & Christophori Martyris, in quo continentur Reliquiæ istæ, de vestimentis SS. Trudonis & Eucherij &c. Hæc Abbas Rodulphus, mortuus pridie Nonas Martij anno ⅭⅠƆCXXXVIII.

§ II Corpus S. Eucherij sub VVirico Abbate repertum & eleuatum. Chronici Trudonensis scriptores.

[5] Svccessere Abbates Folcardus & Gerardus, post hos Wiricus anno ⅭⅠƆCLV electus est, ac XVIII Kalendas Ianuarij anni sequentis consecratus. Sub hoc Abbate corpora SS. Trudonis & Eucherij inuenta, eleuata & translata sunt: de qua re 3 parte Chronici Trudonensis lib. 4 cap. 1 & seqq. hæc traduntur: Anno Domini ⅭⅠƆCLXIX Wiricus, destructa capella, [sub VVirieo Abb. an. 1169 inueniuntur corpora S. Liberti,] quam exusto ante aliquot annos monasterio super sepulchra SS. Trudonis & Eucherij construxerat, noui operis fundamenta positurus, terram altius fodi præcepit. Cumque ad læuam chori partem, ad meridianam videlicet plagam, iocundo omnium qui aderant labore terra modice effossa fuisset, repente sarcophagum secus ipsum ostij introitum fodientes inuenerunt, quem ex aduerso veniens murus capellæ cooperiebat. Fama autem vetus apud nos erat, quod S. Libertus Martyr ibi humatus iaceret. Aperto ergo sarcophago ossa Martyris iuuenta sunt, vt dicetur die eius natali XIV Iulij. Dein vt cap. 2 refertur, retro altare ipsius capellæ spissa admodum & firmi operis cȩmento compacta vola erat, in qua SS. Trudonem & Eucherium contineri vulgaris opinio ferebat. [& SS. Trudonis & Eucherij:] Hanc eorum opinionem & seniorum præterea assertionem rei euentus fefellit, qui dicebant & in scriptis etiam reliquerant, eos in crypta duplici vola cooperta haberi. Sed vola quidem inuenta est & in ea Sanctorum corpora: cryptæ vero nulla inueniri vestigia potuerunt. Aperto ergo a posteriori parte ipsius volæ modico foramine, inuenimus sarcophagum, & in eo in singulis scriniolis corpora singulorum: adhibitisque luminaribus & inspectis diligenter locellis, (nox enim erat) præ magnitudine lætitiæ Abbate auctore in vocē confessionis & laudis omnes simul erupimus, cōcinentes vocibus altisonis: Te Deum laudamus. Proinde in honore ipsius gloriosi Patroni nostri de eo ipso Matutini solenniter sunt decantati. Mane facto signis concrepantibus quod accidisset, populus omnis accurrit, & exultantibus animis possibilitatis suæ quisquam munusculum offerēs, quem erga Patronum suum affectum haberet, deuotus ostendit. Inde cum de transferendis Sanctorum corporibus sermo in populo agitari cœpisset, quid faceret, quo se vetreret, Abbas Wiricus aliquamdiu anceps hæsit. Non enim intentio eius fuerat, vt eos sub terra quæreret, aut inuentos forte transferret: sed vt locum sepulchri eorum, vt tantos Patres decebat, venusti operis nouitate decorabilem redderet. Hinc vnanimi omnium suorum voluntate, hoc decreto vt transferrentur, Rodulphum Episcopum, qui tunc post Alexandrum II Leodiensibus præsidebat, adijt, eumque & sapientiores & primos Ecclesiæ eiusdem, quid sibi super hoc negotio agendum sit, consulit. Qui audita tam iocunda insperatæ rei relatione, immenso omnes gestierunt gaudio, laudantes Deum, quod temporibus eorum, talium & tantorum Patrum fieri ab eo prȩdestinata esset translatio. Hæc cap. 3 ita describitur:

[6] Anno ergo Incarnationis Domini ⅭⅠƆCLXIX, Imperij Frederici primi anno XVI, ordinationis autem Domini Wirici Abbatis anno XIV, episcopatus vero Rodulphi Leodiensis Episcopi III, ipso die Translationis eorum, facta est solenniter corporum eorumdem Sanctorum eleuatio, [eleuantur ab Episcopo Leodiensi XI Augusti.] & translata sunt secundo. Affuerunt ea die cum Episcopo maior Ecclesiæ Præpositus, idemque Archidiaconus Henricus, Bruno & Rodulphus Archidiaconi, Abbates & Comites & secularium dignitatum potentes quamplurimi, populi præterea vtriusque sexus multitudo innumerabilis. Episcopus ipse sacerdotalibus indutus ornamentis, Clericisque, qui Litaniam psallebant, cum præeuntibus, cum sacrorum ministrorum ordine ad locum reuerenter accessit, & cum magna cordis contritione & animi spirituali exultatione eorum corpora eleuauit: quȩ ad spectandū populo in medio monasterij prolata, in scrinio auro argentoque insigniter fabricato sunt recondita. Quo facto, Abbate ipso chorum regente, solenniter de ipsis Sanctis inchoata est Missa, & ab Episcopo decenter decantata. Post Canonem autem solenni decreto constituit, vt dies Translationis eorum denuo festiua exultatione ab omnibus hunc locum incolentibus celebris ageretur. Processio ea die, propter multitudinem populi qui confluxerat, vt moris erat, agi non potuit: in die Kalendarum Septembrium solenni præcedente ieiunio acta est, [deferuntur in supplicane I Septemb.] totusque ciuitatis ambitus hac sanctorum corporū circuitione conclusus est, propter imminentem plagam: ignis quippe eo anno exustis circumquaque domibus ciuitates & vicos graui incendio plurimum vastauerat. Sumptis ergo aliquibus de sacro eorum corpore reliquijs, nouo pallio inuolutæ, in singulis scriniolis ferro diligenter obfirmatis reconditæ sunt. Illa vero, in quibus iacuerant primo, quia præ vetustate & terræ humore omnimodis computruerant, in sarcophago, quo ante, reposita, debita sacro eorum cineri reuerentia honorantur.

[7] Hactenus Chronicon, in quo annus ⅭⅠƆCLXIX componitur non cum initio regni Germanici Frederici I seu Barbarossæ; sed cum anno, quo Imperatoris nomen ab Adriano IV adeptus est anno ⅭⅠƆCLV, qui Conrado mortuo, creatus erat anno ⅭⅠƆCLII, IV Martij feria III, post Dominicam Oculi, coronatus Aquisgrani Dominica Lȩtare, vti ea obseruat Otto Frisingensis. At mortuo supra memorato Alexandro II Leodiēsi Episcopo IX Augusti anni ⅭⅠƆCLXVII substitutus fuit Rodulphus, seu Radulphus, frater Bertholdi Ducis Thuringiæ, plurimum adiutus ab auunculo Henrico Comite Namurcensi. Ipsa autē Translatio, [Translationis memoria Martyrologijs inscripta II Augusti,] & prior a Francone Episcopo, & hæc a Radulpho facta XI Augusti, ac inscripta Martyrologijs Molani, Canisij, Ferrarij, Wionis, Menardi, Dorganij, eisdem pene verbis: In Sarchinio Translatio corporum SS. Trudonis Presbyteri & Eucherij Episcopi, Confessorum Christi. Meminit eiusdem solennitatis Capeauillus de Episcopis Leodiensibus annotat. 2 ad cap. 55 Ægidij Aureæ-Vallis p. 132. In MS. Kalendario SS. Ord. S. Benedicti, quod est monasterij S. Saluatoris Ord. Cisterciensis, hæc ad diem II Septembris leguntur: S. Eucherij Episcopi Aurelianensis & monachi monasterij S. Trudonis. At non monachus, sed Episcopus exul inter monachos vixit, qui tameu alibi antea monachus fuerat. An eo die aliqua corporis eleuatio aut translatio sit facta, necdum legimus. Forsan ad ipsas Kalendas Septembris, quo die publica cum corporibus sanctis instituta fuit supplicatio, [& 2 Septemb.] ea Kalendarij verba referenda sunt. Cum dein, vt mox tradetur, dies Dominicus incidere dicatur in III Kalendas Octobris, cui diei vti & Kalendis Septembris affixa est in Calendario littera F, videtur inuentio & translatio sanctorum corporum contigisse anno ⅭⅠƆCLXVIII bissextili, quo cyclo Solis I litteræ Dominicales erant G F. At quæ deinceps facta sunt cap. 4 Chronici ita narrantur:

[8] Cumque adhuc necdum consummato opere, in quo in scrinio, vt prælibatum est, positi in medio monasterij starent, vt multi longe lateque ad orandum eos venirent; miles quidam pœnitens de partibus Normanniæ ferro brachium ligatus, audita eorum fama ad nos diuertit, & eorum intercessionem lacrymosis suspirijs sedulus actor fideliter expetiuit. Nec fidei suæ petitione frustratus est. Sanctorum enim apud Omnipotentem efficax potentia fideliter petentis ea, quibus adstrictus erat, hoc modo dissoluit ferri ligamina. Tertio Kalendas Octobris Dominicus dies, quo omnibus exoccupatis populus ad ecclesiam venire solet, [Cuidam ferreum brachiorū vinculum repente soluitur,] ex more festiuus illuxerat, & ob memoriam Dedicationis ecclesiæ nostræ, quæ sequenti die futura erat, maior solito plebis turba confluxerat. Sacerdote interim infra Canonem altari assistente, & populo tacita reuerentia circumstante, ille ante Sanctorum corpora stratus solus, clamosis singultibus, vt mox patuit, aures Maiestatis inquietabat, eamque, vt Sanctorum meritis sui misereretur, intentis precibus exorabat: cum subito veluti in extasi raptus videt quasi venustæ formæ Clericum, canitie splendidum, multo fulgidum lumine, e cancello progredientem, & ad locum vsque, vbi scrinium stabat, tendentem. At vbi approquinquare ei cœpit, virga, quam manu gestabat, ferrum quod brachium illius ambiebat, percussit, statimque in duas partes diuisum, in terram ante pedes eius cecidit. Sic autem ferientis ictus insonuit, vt omnium, qui in choro erant, aures perculerit. Liberatus homo, & in hoc miraculo veniam peccati sui adeptum ratus, Deum & Sanctos eius læto clamore benedixit, & congregatæ multitudini in eo, quod sibi acciderat, festiuam diem egregie lætiorem reddidit, nobisque subito inchoantibus hymnum, Te Deum laudamus, clangor pariter concrepuit campanarum, & in laudem Dei & Sanctorum eius insonuit vna vox omnium. Hæc ibi. De circulis ferreis vltro susceptis, aut in pœnitentiam ob grauiora scelera ab Episcopis aut Presbyteris imponi solitis, sæpius egimus. Consule dicta ad XXVIII Ianuarij ad Translationem S. Ioannis Abbatis Reomaensis pag. 865.

[9] Auctor Chronici Trudonensis cap. 5 describit capellam ab Abbate Wirico triennio proximo post Translationem SS. Trudonis & Eucherij illustri structura erectam, in cuius operis medio Maiestatis diuinæ effigiem collocans, [Imagines SS. Trudonis & Eucherij in noua capella.] ad dexteram eius S. Trudonis, ad læuam vero B. Eucherij imaginem statuit, quasi genua ipsi curuantes, eamque capitibus eorum singulas coronas imponentem, manibusque eorum protensis suppliciter orantes, supra quos, id est, citra ipsam Maiestatis imaginem gemellos Angelos oblique iacentes collocauit, singulos thuribula in manibus tenentes, & intenta oculorum acie ipsam imaginē aspicientes… [Corpora reposita.] Indicto itaque tam Fratribus quam populo celebri ieiunio, eos circa ciuitatē solenni processione ferri fecit, & post Missarū solēnia de eis rite celebrata, post altare capellæ volæ inclusos ad perpetuū nostri munimētū recōdidit: vti hæc vltima cap. 6 narrātur.

[10] Demum in eodem Chronico texitur catalogus præcipuorum festorum; in quibus Magister cum suis scholasticis ad diuina officia debet in choro abbatiæ comparere: & quidem ad vtrasque Vesperas & summam Missam XX Februarij in festo S. Eucherij, [Solennitas festorum.] & XI Augusti in festo SS. Trudonis & Eucherij, & XXIII Nouembris in festo S. Trudonis, quando debet etiam interesse supplicationi. Alius item catalogus indicat Fratres Minores debere concionari in templo S. Trudonis a prandio hora prima in festo S. Eucherij, si in Dominica venerit, & requisitum fuerit.

[11] Postremo de auctoribus ipsius MS. Chronici, ex quibus hæc damus excerpta, in hunc locum reiecimus, quæ occurebant discepianda. [Chronici MS. Trudonensis] Ac primo Abbas Rodulphus conscripsit ea, quæ in secunda parte Chronici continentur libris XIII, ad quorum calcem hæc leguntur: Expliciunt gesta Rodulphi Abbatis, qui conscripsit secundam partem compilationis huius de gestis Abbatum, paucis superadditis, [pars 2 scripta est a Rudolpho Abbate,] scilicet quæ capitulo 13 libri 13 referuntur de ipsius Rodulphi Abbatis obitu, addita ab auctore partis tertiæ, vt mox lib. 1 cap. 1 scribit. Ipse autem Rodulphus in præfatione, cuius prima verba supra dedimus, recenset quindecim priorum Abbatum nuda nomina, quorum ne quidem annos, quibus præfuerunt, potuit reperire: subdit dein nomina quatuor Abbatum, de quibus legit, quot illi annos in ea dignitate vixerint, non autem quibus annis Æræ Christianæ. ac mox incipit librum primum ab Adelardo Abbate creato anno ⅭⅠƆXXXIV. Mortuus est autem Rodulphus pridie Nonas Martij, anni ⅭⅠƆCXXXVIII. De triū Abbatum, qui eum secuti, gestis pars tertia libris quatuor distincta, ab auctore anonymo, sed coæuo, conscripta est, [mortuo an. 1138,] complectens annos XLII, quibus præfuerunt Folcardus, Gerardus & Wiricus. Et auctor præfatur: Visum est memoriæ posterorum committere, quæ diebus nostris acciderunt. [3 pars ab auctore coæuo finit an. 1180,] Huiusmodi sunt a nobis iam relata num. 5, inuenimus sarcophagum, erupimus in vocem confessionis & laudis. & num. 8. miles pœnitens ad nos diuertit. Et, nobis inchoantibus hymnum, Te Deum laudamus. Huic parti tertiæ imponitur finis cum obitu Wirici Abbatis mortui anno ⅭⅠƆCLXXX, III Idus Decembris. Sequitur Chronici quarta pars complectens annos CCLXXXVI, [4 pars finit an. 1366,] quibus præfuerunt Abbates XII, quorum vltimus Robertus vita functus est anno ⅭⅠƆCCCLXVI. Hic auctor Chronicon in quatuor partes digeßit, ex quibus ipse primam & quartam confecit, secundam vero & tertiam verbis Rodulphi & alterius anonymi scriptoris inseruit: ac par. 1 lib. 2 cap. 1 refert, [quam scripsit anonymus, vti & primam partem,] quæ ex Rodulpho diximus de primis Abbatibus tantum nuda nomina sciri, citato libro 1 partis 2 a Rodulpho scriptæ. Et cap. 17 meminit Translationis corporum SS. Trudonis & Eucherij sub Wirico factæ, addens, vt infra patebit, scilicet Chronici parte 3. Idem ad partem quartam ita præfatur: Expletis pridem tribus partibus compilationis in gestis Abbatum huius monasterij, conuenit saltem in hac quarta parte colligere quæ restant pauca, quia plurima memoriæ digna prætermisit annotare negligentia &c. Vixit autem hic auctor, vti ex præfatione generali constat, post annum ⅭⅠƆCCCLXVI, quo Robertum Abbatem e vita deceßisse diximus. Quæ posteriores gesserunt Abbates, ab alijs adiuncta sunt.

[13] Vnum hoc ex Carolo Sausseyo lib. 5 Annal. Eccl. Aurel. num. 20 annotatum: Porro, ait, os S. Eucherij nobile per Reuerendum in Christo Patrem, [Os reliquiarum S. Eucherij an. 1606 Aurelianensi Ecclesiæ datum.] D. Leonardum Betten Abbatem, & conuentum Trudonensem in Hasbania ad Ecclesiam nostram Aurelianensem transmissum est, & quo decuit honore susceptum die XXX Martij anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVI, & die XXVI Maij eodem anno in theca argentea cum reliquijs Sanctorum Innocentum inclusum, quorum omnium acta suo loco inferius, si Deus dederit, referemus. At cum Iubilæo anni ⅭⅠƆⅠƆC Annales suos finiuit.

DE S. LEONE THAVMATVRGO, EPISCOPO CATANENSI IN SICILIA

CIRCITER AN ⅠƆCCLXXX.

Commentarius præuius.

Leo Thaumaturgus, Episcopus Catanensis in Sicilia (S.)

Avctore I. B.

[1] Catanæ, vrbe celebri Siciliæ, circa annum Christi ⅠƆC Leo Episcopus fuit, cuius frequens mentio est in S. Gregorij Magni epistolis, tum ad ipsum, tum ad alios, datis. Secundus eamdem Ecclesiam circiter CLXX post illum annis administrauit Leo, sanctitate & miraculis clarus, eoq; in Cælitum tabulas relatus. Rauennæ natus, illiusq; Ecclesiæ Presbyter fuisse traditur in Anthologio Græco Antonij Arcudij, [S. Leo Rauennas,] & Philippi Ferrarij Catal. SS. Italiæ, indeq; ad Catanenses infulas vocatus. Mirum est, accuratißimum historiarunt Rauennatium scriptorem Hieronymum Rubeum illius non meminisse: qui alium tamen memorat huius æqualem Leonem Rauennatem Archiepiscopum, anno ⅠƆCCLXXVII vita functum.

[2] Roccus Pirrus in Notitia Ecclesiæ Catanensis pag. 7 scribit, Leonem II ob insignem miraculorum multitudinem cognomento Thavmatvrgvm, monachum fortassis Benedictinum … in finibus Rauennatum exortum esse, & Cyrilli Rhegyensis Episcopi sanctitatis fama permotum, ad eum inscijs parentibus profectum esse, ab eo benigne susceptum, ac Sacerdotem effectum, verbo & exemplo plurimum profecisse: [(an Rhegyi educatus?)] cum autem Catanæ, Sabino defuncto Antistite, tota ciuitas indicto triduano ieiunio deligendum Episcopum a Domino postularet; singulorum mentes diuino afflatu subijsse Leonis nomen: qui licet inuitus ad Episcopatum assumptus, [fit Catanæ Episcopus:] Rhegyo Catanam maximo cum honore deductus est. Hæc Pirrus, qui Breuiarium citat, nescio quod, nec quam antiquum. Vita ex celeberrima Rauennatum Metropoli ortum tradit, vbi rerum etiam Ecclesiasticarum curam sibi commissam strenue administrarit.

[3] Est ea Vita, vel potius scripta in eius laudem oratio, missa huc Catana anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVI ad Heribertum Rosweydum a Francisco Blanditio nostro, ex Græco versa; ab ipsone an alio; [laudatus oratione coæui scriptoris] haud scio. Desiderantur quandoque verba nonnulla, quæ reor ab ipso codice Græco abfuisse. Ceterum scripta videtur ea oratio ante annum ⅠƆCCLXXXVII, quo habita est septima Synodus Oecumenica, siue secunda Nicæna. Nam in Exordio ita loquitur: Nos orthodoxi Prophetarum Apostolorumque doctrinæ adhærentes, fidemque integram iuxta sacras sex Synodos firmis animis conseruantes. Non ergo tunc nisi sex habitæ erant Synodi. [ante an. 787.] Et nu. 8 ait: Accepta relatione Imperatores nostri Leo & Constantinus & c. Cum nostros vocat orator, ostendit se sub ijs vixisse.

[4] Atque hinc quoque de ætate constat S. Leonis, qui imperante Leone Constantini Copronymi filio Ecclesiam Catanensem tenuerit, ab eoque & filio eius Constantino Porphyrogenneta Constantinopolim sit euocatus. Nec est quod sub Isaurico Leone filioq; Constantino Copronymo id contigisse quisquam suspicetur, cum S. Iacobus, qui ante S. Sabinum S. Leonis decessorem Ecclesiæ Catanensi præfuit, sub Copronymo martyrium dicatur subijsse: quo de agemus XXI Martij. Copronymo die XIV Septembris ⅠƆCCLXXVI infelicißime mortuo, Leo filius imperium capeßiuit, ac sequenti anno, ipso die Paschæ filium suum Constantinum coronari Imperatorem curauit. Idem postea Leo Imp. mense Septembri anni ⅠƆCCLXXX deceßit. [circa 780 vixit:] Constantinus decem natus annos sub Irene matris tutela Reip. regimen suscepit. Ante eum igitur annum Constantinopolim euocatus fuerat S. Leo Episcopus. Mortuus vero hic est ante annum ⅠƆCCLXXXVII, quo Septimæ Synodo Oecumenicæ, siue Nicænæ secundæ adfuit (vt in Actis videre est) Theodorus Episcopus Catanæ, eius successor.

[5] Colitur S. Leo die XX Februarij, vt ex Græcorum Menæis patet, e quibus vit æ illius epitomen orationi a coæuo (vt diximus) scriptæ subnectemus, [inscriptus Martyrologijs:] ac minorem aliam ex Anthologio Græco Antonij Arcudij. Celebratur quoque hoc elogio in Martyrologio Romano: Catanæ in Sicilia S. Leonis Episcopi, qui virtutibus atque miraculis coruscauit. Franciscus Maurolicus: Catanæ in Sicilia Leonis Ep. qui Christi virtute armatus, Heliodorum magum insignem flammis destruxit. Eadem habet Constantius Felicius. At Petrus Galesinius: Catanæ in Sicilia, S. Leonis Episc. & Confess. vitæ innocentia, religione, sacrarum litterarum doctrina, & rerum diuine mirabiliterque gestarum laude clarissimi. Agunt quoque de eo Canisius in Martyrol. Germanico, Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum, Molanus in auctario ad Vsuardum, Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ; Ferrarius item in Catal. SS. Italiæ ex Anthologio & alijs: sed illud perperam addit, ignem, qui ad preces Leonis magum consumpsit, cælitus demissum fuisse.

[6] Meminit quoque S. Leonis Thomas Fazellus de reb. Siculis dec. 1 lib. 3 cap. 1 pag. 59 ita scribens: Diodorus quoque, quem vulgus Liodorum vocat, vir magica arte imbutus, miranda præstigiorum machinatione Catanæ floruit. [Heliodorum, seu Liodorum, nefarium magum,] Is namque potenti carminum suorum vi homines in bruta ammantia conuertere, omniumque ferme rerum formas in nouas metamorphoses transfundere longissimisque a se spatijs dissitos repente ad se attrahere posse videbatur. Catanenses præterea adeo crebris lacessebat iniurijs, & contumelijs dehonestabat, vt vanissimæ credulitatis laqueis circumventi ad cultus ei pendendi studium coneitarentur. Qui cum capitis reus cruci tradendus esset, eliciorum carminum præsentissima arte, e Catana Byzantium, cuius imperio eo tempore Sicilia suberat, & rursus e Byzantio Catanam, lictorum manibus dilapsus, paruo temporum interstitio per aëra se deuehi iussit. Quibus veneficijs adeo populo factus est admirabilis, & eo tandem peruasit, vt in ipso quamdam Numinis potentiam esse rati, errore sacrilego cultum sacris debitum ei exhiberent. Sed tandem a Leone Catanensi Episcopo, [incendio tradit:] diuina virtute, ex improuiso captus, frequenti in media vrbe populo, in fornacem igneam iniectus, incendio consumptus est.

[7] Ita ille, in maius nonnulla, quæ in Vita habentur, efferens e quo Pirrus antea citatus aliqua transcribi: atque hoc addit, succincte in Vita & Menæis expressum: Illud quoque memorabile inuenitur, [profana simulachra precibus subuertit:] quod Leonis precibus delubrum summæ superstitionis, in cuius culmine duo ingentia ac miro artificio elaborata simulachra, magica ibi arte locata, extabant; neque vnquam a prædecessoribus Episcopis euerti potuerant, terræmotu & fulminum vi, dum id tentarent, exoriri solitis; in quatuor scissum est partes, simulachra vero in frusta contrita sunt minutissima. Citat alios quosdam auctores, qui de rebus a S. Leone præclare gestis meminerunt: nondum eos vidimus.

[8] Addit Pirrus, sepultum esse S. Leonem in monasterio suo non procul a muris ciuitatis, X Kalend. Martij. Quod illud monasterium? Cur suum, siue Leonis vocat? [Reliquiæ eius iam ignotæ,] Demum subnectit, adhuc sacras corporis reliquias non esse inuentas. Celebrem olim eius fuisse tumulum, saltem ante occupatam a Saracenis Siciliam, patet ex Menæis, quæ in quodam cantico asserunt, Ἐλαιον θεῖον, ὡς ἐκ πηγῆς προἳὸν, βλυστανού σης ἀένναον τῆς τιμίας λάρνακος τοῦ σοφοῦ ἀρχιπόιμενος. Oleum diuinum, velut ex fonte manans, scaturiente assidue sacra vrna sapientis pastoris summi. [olim miraculis claræ, ] Quæ verba an solum significent ægritudinum variarum curationem impetrari ad eius sepulchrum solere, an ex eo, vt aliorum multorum Sanctorum, vnguentum aliquod salutiferum effluere, haud satis liquet. Nonnulla de virtutibus eius prædicant Menæa, ex quibus conijci posse videatur, aliam olim extitisse vitæ eius ac miraculorum historiam.

VITA AVCTORE COÆVO,
ex Græco Codice MS.

Leo Thaumaturgus, Episcopus Catanensis in Sicilia (S.)

Avctore coævo, ex MS. Græco.

Exordivm.

[1] Patres, filij, ac fratres, hortatur nos Catholica & Apostolica Ecclesia, dulcis illa ac spiritalis mater nostra, vt abiectis gentiliū hæreticorumque profanis sententijs, a Deo missam ad nos sapientia amplectamur: nouique ac veteris testamenti codices, vt Christianis conuenit, euoluamus. In his enim fons residet vitæ nostræ: quo ex fonte mysticus Ecclesiæ hortus sacræ piscinæ fluentis irrigatur. Vnde & naturæ nostræ antiquus hostis diabolus, [Deo fidendum contra hæreticos.] & Satanæ discipuli ac satellites hæresiarchæ, Manes, Arius, Nestorius, Sabellius, a Marcellus, Basilides, ceterique omnes, sanctorum Patrum indefesso studio, vigilantia, laboribus prostrati, ac penitus oppressi sunt. Sic igitur & nos orthodoxi Prophetarum, Apostolorumque doctrinæ adhærentes, fidemque integram iuxta sacras b sex synodos firmis animis cōservantes, spem nostram semper in eodem figere debemus, qui per Euangelistas ad petendum nos prouocat, & dicit: Quærite, & inuenietis; pulsate, & aperietur vobis. [Luc. 11. 9]

[2] Qua quidem spe fretus ego facundiæ expers, in medium prodij ad laudandum Leonem, sua ipsius laude clarissimum, [Leo Rauennas] ex celeberrima Rauennatū Metropoli ortum, vbi rerum etiam Ecclesiasticarum curam sibi commissam strenue administrauit. Defuncto autem c Sabino Episcopo, cum in successione, qui sacerdotij munere dignus esset, inuestigando huius vrbis incolæ tumultuarentur, vnum huc aptissimum delegauit B. Leonem, virtutum omnium columnam, nec nomine solum illustrem, sed factis multo magis ac moribus, d S. Berylli Archiepiscopi nostri Cathedram illustraturum. Dei enim, a quo electus fuerat, præcepta sedulo exsequi studens, [fit Catanæ Episcopus,] nullam officij partem omittebat. In primis vero assiduam pauperum curam gerebat, viduas, & orphanos complectebatur, illud sæpe orando repetens: [ac sancte viuit:] Sint, Domine, oculi tui aperti, & aures intentæ ad preces eorum, qui ad te veniunt.

[3] Fuit ergo eius tempore magus quidam Heliodorus, Barbaræ Patriciæ filius, verbis factisque nefandus dæmonum cooperator: e Christianus quidem, & Christianis progenitus; sed cum præfecturæ f adipiscendæ desiderio flagraret, nec eloqui auderet, ne inuisus ob ambitum redderetur, [Heliodorus ambitiosus, Hebræi magi fraude] Hebræum quemdam magicis artibus nobilem ad se aduocans, quæsiuit ex eo, num posset, quod vellet, efficere. Cui Hebræus, Si vis, ait, quidquid animo sedet exsequi, en tibi schedam offero. Abi intempesta nocte ad Heroum sepulchra, magnam columnam conscende, ibidem schedam in auras discerpe. Nec est præterea quod cures aliud, nisi cum ad te venientem quempiam conspexeris, nihil pertimescas: et si descendere te iusserit, ne descendas: mox enim obsequetur ille tibi, quidquid ab eo flagitaris. Nec mora: paruit Heliodorus, columnam inscendit, [dæmoni mancipatus.] schedam concerpit, statimque se eius oculis spectandum præbet dæmon, &, Quorsum huc, inquit, ades, o iuuenis? Et ille: Tua caussa, respondit. Tum dæmon ceruo insidens, Si modo, ait, Christum eiuras ex animo, iubeo tibi vnum e famulis meis Gasparem adesse, qui tibi assiduus sit, & obsequatur in omnibus. Infelix vero Heliodorus, eiurato Christo, descendit, dæmonis dexteram exosculatur: qui, Gaspare illi destinato, confestim euanuit.

[4] Operæ pretium autē est in B. Leonis laudē aliqua referre ex ijs, quæ dæmonis ope postea gessit Heliodorus, Ignoransenim miser dona gratiæ, [in S. Leonem insurgit:] & quoniā Sāctis, qui sunt in terra eius, mirificauit Dominus; non veritus est tandem in beatum virum artes suas texere. Sed quemadmodum aduersus conditorem suum extollens se ipsius mystagogus cum diceret, Ponam thronum meum super columnas cæli, sibi ipsi superbia sua ruinæ auctor fuit; ita Heliodorus malum sibi accersens, incidit in foueam, quam fecit. [Isa. 14] Quodam ergo die cum Circensia, vt mos est Catanæ, celebrarentur, Chrysin allocutus S. Leonis consobrinum, Possum, inquit, si tibi cordi est, equum dare, qui cursu omnes anteuertat coram Præfecto. Chrysis autem, de magica eius arte nihil suspicans, [eius consobrino ad ludos equum celerem curat,] optare se dixit, statimque sistitur ipsi equus candidus: quo iuuenis inscenso, ceteros omnes longo interuallo vicit, adeo vt stuperent vniuersi, atque ipse cumprimis Præfectus. Qui protinus milites duos mittit, qui equum vna sessoremque ad se adducant. At equus peracto ludicro repente ab oculis subductus est: erat quippe dæmon. Iuuenis vero elinguis solus mansit. Hunc igitur ad Lucium Præfectum ducunt. Quem vt vidit, Age, inquit Præfectus, cedo equum illum, [qui diabolus erat:] vt in vrbem mittatur ad Augustos: neque enim decet equum tam bonum retinere, sed ad Imperatores mitti, vt ipsorum Circensibus inseruiat. At iuuenis hæc audiens, mente consternatus obmutuit, & carceri mancipatus est.

[5] Interim cum ad B. Leonem fama peruenisset, Præfectum adit, docetque iuueni illi nec atrum vnquam, nec candidum equum fuisse: sed auctorem omnium horum esse Heliodorum. Quo cognito, Prȩfectus hominem accersit, [a S. Leone accusatus,] interrogat an Chrysin seduxerit, equumue dederit. Cumque magum illum esse pro certo comperisset, ac iuueni imposuisse, iuuenem B. Leoni mox reddi iubet, magum vero in vincula compingi. Cum autem a militibus duceretur Heliodorus, pactus cum eis, auri libras tres se daturum, si liber dimitteretur, lapidem e via sublatum, arte sua clam inaurauit, & pro auro dedit, liberque dimissus est. Milites ad Præfectum reuersi, fabulamque commenti sunt, [lictores facto auro eludit:] Heliodorum equo sibi per magiam fabricato aufugisse. Et quoniam id Præfectus, vt de mago, verisimile iudicabat, innocentes illos pronuntiauit, & innoxios esse iussit. Vbi ergo aurum, quod acceperant, penitus inspiciunt, lapidem esse deprehendunt, & trutinæ impositum tres libras pendere.

[6] Talia vulgo faciens Heliodorus, non Catanensium tantum ciuitatem, sed & Siciliam vniuersam conturbauit. Tanta enim erat in eo vis præstigiarū, vt Simonem magum superaret, quem Petrus & Paulus indiuisi comites oratione sua prostrauerunt. Cum obuiæ aliquando factæ essent mulieres, [fluminis speciem inducit in sicco:] astantibus impuris sodalibus ait: Quid si, amici, facio, vt denudētur istæ in oculis omnium? Atque illico nefariam artē adhibens, quasi fluuium præterlabentem eorum sensibus ostendit, ita vt velut aquam ingressuræ tunicas genu tenus attollerent. Neque hæc tantum, quin propolas etiam, emptoresque fraudauit, lapidem plerumque, [propolas depauperat:] aut tale quid aliud auri specie porrigens: quo postmodum ad pristinam formam redeunte, iacturam suam miseri damnumque deplorabant: adeo vt nec vendere iam amplius, nec emere præ inopia possent. Quæ omnia cum Heliodori fraude fieri cognoscerent, eum grauiter apud Præfectum accusarunt, addentes ab eodem clarissimorum virorum filias amoris philtro ita percitas fuisse, vt paternis ædibus prosilirent, & quo vellent, [puellas pbiltro dementat:] & ad quoslibet conuolarent.

[7] Hæc itaque audiens Præfectus, relationem in hæc verba misit ad Imperatores: Magnificentissimis Imperatoribus & Dominis nostris Lucius Præfectus. Æquum est, Domini, quæ apud nos getuntur, sacras aures vestras minime celare; sed patefacere omnia diligenter, quæ sub felici imperio vestro nobis contigerunt. Est siquidem in hac Ciuitate nostra magus quidam, [reper Præfecti litteras cognita,] Heliodorus nomine, filius Barbaræ Patriciæ, adeo pestilens & efficax, vt Simoni Mago nihil cedat. Hic vniuersam ciuitatem misere afflixit. Vidimus clarissimorum ciuium filias eius artibus ad philtrum incitatas paternis domibus exsilire, ac passim vagari. Alias item iter facientes, falsa fluminis specie obiecta, indecore nudari compulit, & per siccum puluerem, quasi aquam inambulare: lapides aurum esse persuasit. Quin & populum ad idololatriam instigauit. Præsens enim statua elementum aëris est, nequando prorumpens Ætnæ flamma vrbem accendat, quia igneus mons est… Vulcani. Hæc sunt, quæ sacris auribus suggerenda erant, Imperatores. valete, Domini nostri.

[8] Accepta relatione Imperatores g nostri Leo & Constantinus æque maxime indignati, quod Ecclesiam ipsam attentaret, Heraclidem h Protocursorem in Siciliam mittunt e vestigio, [Imperatores eum capi iubent:] Heliodorumque intra dies triginta Constantinopolim perducere iubent: Vide, aiunt, rem sedulo agas. Nullam ab eo caussam admittas, quin hic illū sistas præfixo die. Soluens ergo cū comitatu Heraclides, ad insulam appulit eodem mense. Tum forte ipso in littore obambulabat Heliodorus, [vltro lictoribus se offert,] & nautas conspicatus, Saluete, inquit, fratres. Numquid Heliodorum quemdā quæritis? Ne vexemini, ego ipse sum, nec alium profecto reperire est Heliodorum. Ac certe mori malim ad pedes Imperatorum, quam viuere ipsis aduersis. Ideo fugere nolui, cum facile potuerim: sed vltro vobis occurri.

[9] Quæ audiēs Heraclides, miratus quod sponte occurrerat, teneri eū minime iussit, sed oblata securitate quadam in vrbem redire, ac vinum, panem, aquam, & cetera necessaria comportare. Hærente interim Heraclide, ac subdubitante num reuera is esset, quem quærebat, Dicite mihi, ait, … Heliodorus, securitatem vestram, & Imperatorum, faciamque vt vno die Byzantium appellatis. [eos Catana Constantinopolim transfert:] Admirans Heraclides, Triginta, inquit, dies præstituti nobis fuerunt, & iam quindecim exacti sunt. Tum ille, Quiesce, igitur reliquis his diebus, & cum vltimus illuxerit, soluemus hinc vna, & Byzantium illo ipso die, vt dixi, perueniemus. Cui Heraclides, Atqui, ait, nisi hoc ita, vt dixisti, præstireris, demergam te in profundum. Deinde Heliodorus: Ingrediamur ergo, si libet, in balneas. cumque essent ingressi, iussit omnes in imā cellam descendere, vetuitque ne Christum vllo modo nominaret. Mox capita eorum in aquam depressit. Quo facto repente vident se in regiæ vrbis thermas translatos esse: seduloque circumspiciens Heraclides regium balneum prorsus id esse cognouit. Egressi ergo vestes suas repererunt, nullo custode intactas. Profectique e vestigio ad Imperatores, Heliodorum sistunt, omniaque enarrant, & quemadmodum, cum pridie Catanæ adhuc essent, Byzantium eo die peruenerint.

[10] Quibus omnibus adeo indignati sunt Imperatores, vt ne inquirendum quidem amplius censerent, sed hominem capitali statim sententia damnarent, & capite plecti præciperent. At Heliodorus Cæsares per Christum obtestans, aquam saltem sibi dari petijt. Dari iubent Imperatores, & quia satiari aliter bibendo non poterat, [e conspectu Imperatorum disparet:] peluim afferri. Vt autem allata est, continuo in eam se conijcit, & ex oculis abit cum hoc dicto: Saluus sis Imperator, quære me Catanæ. Attoniti tanto prodigio Imperatores, tandemque ad se reuersi, quia Catanam nominarat, Heraclidem in Siciliā redire iubent. At ille vix ad litus iterum appulerat, cum obuius pariter fit Heliodorus. Et ne dubites, inquit, ipsum me esse, cape argumentum, vno die faciam iterum vt Byzantium attingas. Quod quidem Heraclides ita facturum nihil dubitans, hæsit vsque ad extremum diem in Catanensium ciuitate.

[11] Et iam aduenerat dies præstituta, cum primus aduolat ad portum Heliodorus: insectabantur enim illum ciues vniuersi, [iræ Catanensium ereptus,] ac flammis tradere cupiebant. Quod intuens Heraclides, Absit, inquit, non decet eum, in quem Reges ipsi iudicium exercent, ab alijs pœna mulctari. Arrepta igitur virga laurea Heliodorus nauigium in mari effingit, ac remiges ad puppim, proramque distribuit, viaticoque omni, & si quid præterea secum ad duxerant, illato, vltimus ipse cum Heraclide ingressus est: statimque nullo impellente in altum ferri maris cœpit. Iam ad nauarchum, Vbinam sumus? inquit. Et ille, In conspectu i Rhegij, respondet. [phantasticam nauim format,] Mox iterum:Vbi nunc sumus? Ad Crotonem, inquit. Et rursum: Vbi? Et ille: Ad Hydruntem. Atque ita vnius diei spatio Byzantium nauigarunt. Cumque k Bucoleontem portum nauis intrasset, excensione facta, statim euanuit.

[12] [& die vno nauigat Constantinopolim:] Vt vero ad Heraclidis viri sui conspectum e l triclinio suo exiens Stratorissa Thalia, vnaq; cum illo vidit Heliodorū, saliuam ore compressam egerit illi, atq; faciem conspergit, dicens: Videte qualis hic mendax, qui virum meum bis in Siciliam nauigare compulit. Excanduit hac iniuria Heliodorus, & fæminam intuens, Nisi te, inquit, infamem in vrbe hac facio, non sum ego. Ac protinus magicis suis technis ignem omnem tota vrbe extinxit. [omnem tota vrbe ignem exstinguit:] Postquam ergo audierunt Imperatores, qua de caussa extinctus ignis esset, Heliodorum fame confici iusserunt. At populus … tum quantocyus rogabat, quod ciuitas ipsa fame vexaretur. Producto itaque ad Imperatores Heliodoro, Tune, inquiūt, hoc fecisti, vt ciuitas fame tabescat? Vtique, ait magus. Et si quidem me aduersus iniuriam istā publice vindicaueritis, faciā ex ea ignis erumpat; alioqui enim ignem visuri non estis. Quibus verbis grauiter commoti Cæsares obtruncari statim eum iubent. [iterum se subducit:] Sed cum dexteram sustulisset spiculator, vt gladio ictum inferret, repente velut globi duo exilierunt, tectum bifariam dissecuerunt, elatusque inter vtrumque Heliodorus abscessit, hoc repetens: Saluus sis Imperator, quære me Catanæ.

[13] Ciues autem cum ægreferrent ad ignem vsque processisse magi præstigias, Stratorissam Thaliam in medium protrahunt. Quid porro de ea statuerint, superuacaneum duco commemorare. Quin hæc ipsa non alia de caussa retulimus, quam vt B. Leonis virtus elucescat. Sæpe enim conatus est hominem ad mentem reducere: atque ob eam rem cum mortem illi Lucius inferre pararet, dehortatus est vir sanctus, [sæpe a S. Leone monitus,] expectans vt resipisceret. Tantum vero abfuit, vt consilijs pareret, vt Sanctum ipsum suis artibus aggredi non dubitarit. Aliquando enim cum sacra mysteria perageret, ecclesiam ingressus, vt pote Christianus, [in ecclesia: risum ciet:] Heliodorus in conferta populi turba mulorum more calcibus impetere cœpit, partim quidem risum quibusdam mouens, partim dolorem in alijs & indignationem.

[14] Imo iactabat etiam, facturum se vt Episcopus cum Presbyteris suis chorum ducens publice saltaret. Quod vbi animo eum tractare sensit B. Leo, [stola vinctus a S. Leone] genibus ad aram aduolutus, precibusque peractis, ad Heliodorum festinat, eique m orariū suum in collum innectit, dicens: Per Christum Dominum meum, nihil hic valebunt magicæ artes tuæ: deduxitque ad locum, cui nomen Achilleus, ibique flammis adurendum dedit. Nec manum suam, quæ illæsa cum orario mansit, [comburitur.] ante subduxit, quam miser ille in cineres redigeretur. Sic itaque nos vir sanctissimus præsenti ope ab illius importunissimi magi periculis eripuit.

[15] Minime vero prætereundum est, quod senatorij cuiusdam viri vxori contigit, quæ cum in Syracusarum metropoli sanguinis fluxu laboraret, magnisque in medicos facultatibus impensis, sanari nusquam posset, Dei admonitu ad sanctum hunc Pastorem nostrum Leonem contendit. [S. Leonis reliquiæ fluxum sanguinis sistunt:] Sed cum ad portam Arianam peruenisset, signumque in ecclesia dari audiens, percontata caussam, esse obitum cognouit diuini miraculorum opificis Leonis, graduque festino properans, simulac sacra eius lipsana cum fide attigit, lethali ex morbo, Dei gratia, statim conualuit.

[16] Sed neque illud etiam sub silentio tegatur, quod mirabiliter gestum est a B. Leone. [ipse vetus idolum euertit:] Precibus quippe suis ac lacrymis detestandum n idolum, quod impius Decius colebat (eratque in eo, quod olim quidem Gentilium delubrum, nunc vero venerabile fanum est sanctissimorum o Martyrum quadraginta) minimo negotio disturbauit: eiusque loco viuificam ac salutarem Crucem imposuit.

[17] Vt autem ad exitum veniat oratio, quoniam, vt Paulus ait, memoria iustorum cum laude est, & memoriale eorum in generatione & generationem, quibus scilicet viuere Christus fuit, & mori lucrum, obdormiuit admirabilis Leo Præsul ac parens noster vigesima die Februarij, [moritur 20 Febr.] sanctam & vndequaque collucentem animam reddens Domino, cui gloria, & imperium in secula seculorum. p[Philip. 1. 21]

[Annotata]

a Marcellus hic Ancyræ in Galatia Episcopus fuit, de eius scriptis & hæreßbus agit post antiquos Gabriel Prateolus. Ceteri, qui hic nominantur hæresiarchæ, vulgo noti sunt.

b Hinc supra nu. 3 constare diximus de scriptoris ætate, cum habita sit 7 Synodus an. 787.

c Colitur S. Sabinus Ep. Catanensis 15 Octobris.

d S. Beryllus primus Episc. Catanensis colitur 21 Martij.

e Fallitur ergo Roccus Pirrus ista scribens: Ibi Heliodorum quemdam Iudæum insignem magum inuenit.

f Sacræ an præfanæ, nusquam explicatur.

g Hinc quoque de ætate scriptoris diximus conijci posse.

h Inserius videtur Protostratorem facere, cum vxorem eius vocat Stratorissam, non Cursorissam,: erat Πρωτοκούρσωρ, Protocursor, Cursorum Præfectus, vt obseruat Meursius in Glosario. Πρωτοσράτωρ autem Equisonibus Imperatoris præerat.

i Vt mirabilior esset nauigatio, loca hæc Italiæ præteruehi impostor voluit, cum posset e Sicilia directo in Orientem cursu, Peloponnesum sum circumnauigare, ac per Ægeum Constantinopolim versus flectere iter. Sed neque nauis fortassis illa fuit, nic ipsi per mare vecti, sed a dæmonibus transportati,

k Diximus II Februarij in Vita S. Theodoræ Augustæ § 2 nu. 12 portum illum esse ad regiam: vbi niuei coloris marmor ingeniose sculptum vaccam ingentium laterum repræsentabat, & leonem in vaccam insilientem, eamque cupide necantem: [Bucoleon] ex qua sculptura nomen loco datum est.

l Locus indicari videtur, vbi Stratorissa hæc, seu fortasse melius, Πρειτοστραπρίσσα, [Bicliariū] morabatur, cum in regia erat ad Irenes Augustæ obsequia. Nomen a βίγλα ductum fortassis, quod vigilias excubiasue significat; vnde & βιγλιατικὸν, stipendium excubitorum.

m Orarium hic videtur stola sacerdotalis, vel Episcopalis, esse. De etymo varijsq; significationis eius vocis lege Gerardum Ioannem Vossium lib, 3 de varijs Glossematis cap. 30, [Orarium] & Meursium in Glossario, qui recte docet, eo Subdiaconos vti non solere, sed Sacerdotes ac Diaconos, vti nunc quoque Stola. Menæa Ἐπιτραχήλιον vocant, ab ambiendo collo. Nos stolam vertimus.

n De hoc simulachro varie scripserunt alij, antea citati.

o De quibus agemus 9 Martij.

p Non sunt hæc omnia S. Pauli. Nam, Memoria iusti cum laudibus, Salomonis est Prou. 10. 7. Dauidis vero Ps. 101. 13, Memoriale tuum in generationem & generationem, quæ Deo ipsi dicuntur. At prostremum illud Pauli est, Mihi enim viuere Christus est, & mori lucrum, Philipp. 1, 21.

VITÆ EPITOME
ex Menæis Græcorum.

Leo Thaumaturgus, Episcopus Catanensis in Sicilia (S.)
a

[1] Sanctus hic patria Rauennas fuit, nobilibus ac piis natus parentibus: ac propter vitæ innocentiam, morum integritatem, omnibus sacrorum Ordinum gradibus legitime transcursis, [S. Leo per omnes gradus ad Episcopatum euectus,] tandem diuino suffragio Pontifex est in Catanæorum metropoli constitutus, quæ ciuitas in clarissima insula Sicilia sita est, in quam Ætnæus ignis, etiam nunc quandoque, defluere solet. Hic igitur b pro nominis sui ratione magnaninum quiddam ac leoninum spirans, & velut sidus effulgens, [suis prospicit:] omnium mentes, quarum curam gerebat, illustrauit, viduas propugnans, prospiciens pauperibus. [templum struit:] Quin & solis precibus idoli simulachrum in terram prostrauit. Inclytæ Martyri c Luciæ templum magnificum construxit, ipse formæ eius inuentor & architectus.

[2] Heliodorum nefarium magum in cineres redegit. Nam cum hic omnibus molestus esset, [pessimum magum secum in ignem trahit,] & præstigiis suis passim hominum oculos ac mentes fascinaret, iamque ipsam Dei Ecclesiam suis incantamentis impurus veterator aggredi ausus esset; sanctus vir eum industrie apprehensum, sacra sua stola alligat, iubetque interea rogum maximum in medio vrbis excitari. Tum omnibus illius maleficiis publice proclamatis, sibi collo adstrictum trahens, in medias flammas ingressus est, neque prius exiuit, quam infelix ille in cneres esset redactus. Ea res obstupefecit vniuersos. [eo combusto illæsus:] Non solum enim Magnus ille ambustus non est, sed nec sacras illius vestes vllo modo flamma attigit.

[3] Miraculi fama quaquauersum vulgata, ad ipsos etiam peruenit Imperatores d Leonem & Constantinum: qui ad se eum accersiuerunt, [vocatur Constanti nopolim: a morte miraculis clarus.] atque ad eius prostrati pedes, vt pro ipsis ad Deum preces funderet rogarunt. Is autem non solum dum viueret, maximus in edendis miraculis fuit, sed postquam terræ mandatus est, plura etiam perpetrat stupenda.

[Annotata]

a Eadem extat apud Maximum Cytheræum.

b Gr. φερωνίμως ὡς λέων πεποιθώς.

c De qua 13 Decemb. agemus.

d Copronymi filium, vt diximus supra.

ALIA EPITOME
ex Anthologio Græco Arcudij.

Leo Thaumaturgus, Episcopus Catanensis in Sicilia (S.)

Sanctus Pater noster Leo Thaumaturgus, in vrbe Rauenna natus est, nobilibus ac religiosis parentibus. Cum iam omnem sacram Scripturam didicisset, tantumque in virtutum studio processisset, [S. Leo doctus.] vt & miracula ederet, consecratur Sacerdos Ecclesiæ Rauennatis: dein Episcopus fit vrbis Catanæ. Tantas aduersus hæreticos dimicationes suscepit, [miracula facit nondum sacerdos:] vt omnes superaret, ac pudore obrueret; non solum vi sermonis. sed & a depromptis e Scriptura demonstrationibus. Erat & miraculorum effector: nam Heliodorum magum suis præstigiis multos decipientem, & gloriantem se omnia posse, neque ignem metuere, incendio consumpsit, vi precum. [iam Episcopus, confutat hareticos:] De hoc Sancto cum audissent Romani Imperatores, admirati sunt, & ad se eum euocantes, rogarunt vt pro se Deum precaretur. Quod cum essent assecuti, eum cum honore domum remiserunt. Reuersum iam ad suam Ecclesiam, [magum precibus comburi impetrat.] in cælum Deus suscepit.

[Annotatum]

a Gr, γραφικαῖς ἀποδείξεσιν.

DE B. VLRICO, SIVE VLFRICO, PRESBYTERO EREMITA IN ANGLIA

An. Chr. ⅭⅠƆCLIV

Commentarius præuius.

Vlricus, sive Vlfricus, Presbyter eremita in Anglia (B.)

Avctore I. B.

[1] Angliam seculo Christi duodecimo mirifice illustrauit, vitæ austeritate & sanctimonia, futurorum prædictionibus, ac multiplicibus prodigiis, S. Vlricus Presbyter eremita, cellæ iuxta ecclesiam quamdam rure inclusus; aliis Wlricus, Wulricus, Wolricus, Vlfricus, Wlfricus, Wilfricus dictus. Is XX Februarij an. ⅭⅠƆCLIV deceßit. [B. Vlricus an. 1154 mortuus 20 Febr. sabbato:] Quo die eum Martyrologio Anglicano. Ioannes Wilsonus inscripsit in priori editione an. ⅭⅠƆⅠƆCVIII In posteriori anno ⅭⅠƆⅠƆCXL publicata ad XVI diem mensis eiusdem retulit. Ferrarius itidem duobus diebus adscripsit, XX Februarij, & XXII Aprilis; sed priore Vlfriccum, posteriore Vubricum appellauit. An diuersos crediderit, an ea erratio librarij sit, haud coniicio. Ansam alioquin hallucinandi præ bere MS. codex potuit: e quo Vitam illius damus; dum obiisse X Kalend. Maij tradit, manifesto errore, quem e Ioanne Capgrauio & aliis correximus, restituimusq; X Kalend. Martij. Et firmat eam lectionem ex Vita character alius: nam ipso Sabbato mortuus asseritur, in quod anno ⅭⅠƆCLIV dies XX Februarij incidit, XXII Aprilis in feriam V, cum littera Dominicalis esset C, Pascha IV Aprilis ageretur. Ad eumdem XX Februarij diem Vitam eius Anglicam collocauit in Floribus SS. Angliæ Hieronymus Porterus.

[2] Die eodem in Kalendario Ordinis S. Benedicti ista de illo scribit Benedictus Dorganius: S. Vulfrici eremitæ, magnarum virtutum viri. Eodem die Chrysostomus Henriquez in Menol. Cisterciensi: [non videretur fuisse monachus,] In Anglia natalis B. Vlrici anachoretæ & Confess. vitæ sanctimonia, reuelationibus, ac multis miraculis illustris. Monet deinde in Annotationibus, illum sub Cisterciensium norma & obedientia vitam egisse, idq; Ordinis antiqua monumenta testari. Citat Guillelmum Aualoniensem, qui nec nobis, nec Balæo Pitsæoq; notus. At non video, qui potuerit, saltem ab ipso arctioris vitæ exordio, Cisterciensia instituta complecti Vlricus, cum, vt in Monastico Anglicano ex annalibus Petroburgensibus dicitur, anno ⅭⅠƆCXXVIII Ordo Cisterciensis primum venerit in Angliam; ipse autem Vlricus anno ⅭⅠƆCXXIV se incluserit, qui, vt auctore est Matthæus Paris, cum initio anni ⅭⅠƆCLIV deceßit, [nedum Cisterciensis:] iam XXIX annis contra hostes humani generis confligens, felici marte victoriam reportarat. Neque in tota Vitæ eius historia quidquam est, vnde coniicere poßimus, vel Cisterciensia vel vllius alterius Ordinis instituta sectatum. Scribuntur quidem cap. 3 nu. 22, monachi Montis-acuti, qui congregationis Cluniacensis erant, ei portionem quamdam victus singulis septimanis mittere soliti; sed nec illis subditus fuisse dicitur. Nec quisquam eorum scriptorum, quorum de Vlrico præclara testimonia citabimus, illum fuisse monachum tradit. Solum Nicolaus Harpsfeldius historiæ Ecclesiast. Anglicanæ seculo 12 cap. 29, vbi eleganter & succincte vniuersam eius vitam complectitur, monasticæ & solitariæ vitæ athletam atque sectatorem vocat, vti & Porterus in prolixiore Vita Anglice scripta. Verum ad primogeniam notionem vocis monachi respexit Harpsfeldius, quia nimirum solus agebat: ideoq; vocem solitariæ addidit, velut monasticæ synonymam.

[3] Quanto autem Vlricus, propter vitæ sanctitatem & miracula, tota Anglia in honore & nomine esset, constat ex Henrici Archidiaconi Huntingtoniensis libro de Sanctis Angliæ, siue, vt in Prologo fatetur, penultimo operis sui, quem tamen consulto omisit, qui reliquum opus edidit Henricus Sauillus. In eo igitur ita scribit Henricus: Quæret aliquis, cum priscis temporibus tot Sancti tot innotuerint miraculis, miramur obnixe, quod temporibus nostris nec aliqua miraculorum scintilla interlucet, nec famæ tenuis aliqua super his agilitas interuolat. Vnde videtur, vel quod plura dicantur quam fuerint, vel omnino mundus a Deo iam sit apostatatus. [celeberrimus ob miracula,] Cui respondemus: omnino quidem a Deo apostatata tempora non concedimus nostra, sed valde peiorata, & vitiorum caligine flebiliter obnubilata. Nouit tamen Dominus, qui sunt eius; & in humilibus, qui paucissimi sunt, Excelsus habitat. Fiunt igitur miracula tempore nostro rarissima, sed quandoque sanctissima. Vnum de quodam, cui adhuc vitalis superest spiritus, memoriæ clarissimum communicabo.

[4] In prouincia, quæ vocatur Dorseto, apud villam quæ vocatur Haselberge, degit quidam Dei seruus, Wluricus nomine, officio Sacerdos, conuersatione anachoreta. Hic loricam carni proximam semper adhibens, [loricam ferream forfice dissecuit,] vt eius motus intempestos cohiberet, a domino suo terreno nouam poposcit, quia sua sudore suo iam pene * demollita & dissertita videbatur. Quam cum eo præsente induisset, longitudini eius infensus, ne sub veste quidem compareret, arrepta forfice sub gyris & in manicarum * vestibus ferrum compaginatum quasi lineam texturam dissecuit: rursumque forficem apponens, si quid inæquale erat, sine mora, sine difficultate, Dei seruus abscidit. Quod vidēs dominus eius, inæstimabili gaudio repletus, ad pedes Sancti corruit. Vir Domini erectum coniurauit, ne alicui visa reuelaret. Res tamen celari non potuit: nam plerique religiosi eiusdem loricæ sanctissimæ annulos habere se gaudent, & fama celebris regni totius partes circumquaque perlustrauit.

[5] Quod mirandum huic operi tanto & exquisito non interposuissem, nisi quia sanctus Papa Gregorius, quæ de Patre Benedicto vel alijs Sanctis narrat, [vt ex certa notitia scripsit] partim ab aliquo Sancto religioso se audiuisse commemorat, partim se a pluribus valde probatis. Hoc autem non solum testantur, qui loricæ sectiones viderunt, vel qui eius sermonem optabilem præsentiamque delectabilem petierunt, vel qui vitam religiosorum libenter ipsi religiosi perquirunt; [Huntingloniensis,] verum etiam omni populo diuulgatum est.

[6] Hæc Huntingtoniensis, ipso adhuc viuente Vlrico. Geruasius monachus Dorobernensis in Chronicis Regum, quæ vsque ad annum ⅭⅠƆCXLIX perduxit; ita scribit ad ⅭⅠƆCXLVI Christi annum: Degebat his diebus in prouincia Dorsetensi, in villa quæ Helesberge dicitur, [eo adhuc viuente:] Sacerdos quidam, Wlfricus nomine, conuersatione anachorita, sanctitate plenus & gratia Spiritus sancti. Tum quæ de scißa ferrea lorica habet Huntingtoniensis, ipse fere verbis ijsdem repræsentat, vsque ad illa, Quod miraculum. vterque forcipe incisam loricam ait, pro forfice. Nicolaus Harpsfeldius, sec. 12 cap. 29, eo miraculo narrato, ista adijcit: Quam historiam, tamquam exploratissimum, & indubitatum sui temporis miraculum, Henricus Huntingtoniensis illius temporis æqualis, seuerus alioqui recentium miraculorum arbiter, præter ceteros qui ex professo illius Vitam descripsere, recenset. Particulæque illæ postea ita dissectæ, [particulis eius loricæ morbi sanati.] multis aduersus graues & exitiales morbos salutares fuerunt. Quod de catenis Petri & Pauli & multorum superioribus temporibus Martyrum proditur.

[7] Quod porro is ait Vitam S. Vlrici ab aliquibus ex professo descriptam, extat ea in codice MS. Canonicorum Regularium monasterij S. Pauli in Rubea valle iuxta Bruxellam, [Vita B. Vlricie MS. edita,] eademq; in Legenda Sanctorum Angliæ Ioannis Capgrauij. Ei subnectemus, quæ de illo scripsit Matthæus Paris in Historia maiore ad annum Christi ⅭⅠƆCLIV. [& Parisio.] Quæ si quis cum Vita exacte contulerit, iudicabit, opinor, aliam pleniorem exstitisse Vitam, cuius epitome sit ea, quam Capgrauius recitat, siue eam ipse composuerit, siue centum circiter annis eo antiquior, Ioannes Tinmouthensis, quem Opus seruorum Dei, seu Sanctilegium maius & Sanctilegium minus scripsisse tradit Ioannes Pitseus nu. 611, ad an. 1366. Paris certe quidem nonnulla narrat longe aliter atque Capgrauius, quale illud est miraculum de eo, qui se dæmoni deuouerat, [alia olim plenior:] vbi & nomen Presbyteri ab Olrico mißi & alia adiuncta exprimit, apud Capgrauium omissa: quæ non videtur fama solum didicisse, qui centum & quinque annis post S. Vlricum obierit, sed ex alterius cuiuspiam commentarijs hausisse, Matthæus quoque Westmonasteriensis, qui Parisio facile CXXX annis iunior fuit, multa sese habuisse ostendit, quæ posset de S. Vlrico in suis Floribus historiarum commemorare, nisi breuitate studuisset. Ita enim ad annum ⅭⅠƆCLIV scribit: Eodem anno sanctus anochorita Wilfricus de Heselberga, cuius vita & transitus speciales exigeret tractatus, migrauit ad Dominum.

[8] [prophetica eiut prædictio:] Geruasius Dorebernensis Parisio longe senior, qui circa annum ⅭⅠƆCC obierit, illud de S. Vlrico, siue (vt scribit) Wlfrico, scribit, ab ceteris prætermissum, ad annum ⅭⅠƆCXLVI: Hic in Spiritu prædixit Henrico puerulo secum loquenti, quod Rex Angliæ futurus erat. Id antea quoque Stephano prædixerat, eiusdem Henrici II auunculo.

[9] [vbi vixerit?] Vicum illum, vbi B. Vlricus vitam degit, omnes in Dorsetensi Comitatu, Wilsonus in Wiltonia locat, vocatque Haselburron, alibi Haselbug. Est quidem huius nominis pagus in tabula chorographica Wiltoniæ per Ioannem Spedum edita; sed stare antiquiorum scriptorum auctoritate satius est: cui ea quoque ratio adstipulatur, quod monachi Montis-acuti Vlrico portionem quamdam victus singulis septimanis mittebant, vt iam diximus, atqui in tractu australi Somersetensis prouinciæ erat illud cœnobium, haud longe a Dorsetensis Comitatus limite: Haselburg Wiltoniæ, propius a Bathonia abest, in boreali parte eiusdem Somersetensis Comitatus sit a vrbe, vt plusquam triginta a millibus passuum a Monte-acuto distare videatur. Accedit, quod, teste Parisio, ab Exonia versus Orientem XXX milliaribus distabat Haselberga: at multo longius illa Haselburg Wiltoniæ, magisq; ad Septemtrionem quam Orientem ab Exonia, siue Excester, primaria Deuoniæ vrbe recedit. Nec est quod Oxoniam pro Exonia legendum quis velit, vti habent geminæ Parisij editiones: nam & longius abesse videtur Haselburg Wiltoniæ ab Oxonia, siue Oxforde, quam XXX milliaribus, & non versus Orientem, sed Occidentem potius.

[Annotata]

* Geruasius demolita,

* ita MS. at Geru. vestibulis.

VITA INCERTO AVCTORE,
ex MS. Rubeæ-vallis & Capgrauio.

Vlricus, sive Vlfricus, Presbyter eremita in Anglia (B.)

BHL Number: 8745

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Vlrici conuersio, vitæ austeritas, miraculorum manifestatio.

[1] Beatus Wlricus, de mediocri Anglorum gente originem ducens in a Contana, octo a b Bustollia milliaribus distante, natus, alitus, & conuersatus est, vbi & Sacerdotis officium per aliquot annos administrauit: canum & auium venationibus Presbyter non abstinuit. [Vlricus Sacerdos antea vanus,] Tandem apud c Halesbergiam, ab d Exonia triginta milliaribus distantem, migrauit: vbi in cellula contigua ecclesiæ, nulla Episcopi introductione, nulla benedictionis solennitate, [se includit,] sed familiari Spiritus sancti auctoritate, Christo se consepeliuit. Multo ieiunio mortificabat membra sua, & vigiliarum labore vexabat, vt pellis vix ossibus hæreret.

[2] Erat enim ei pro cibo delicatiori panis auenaceus, & pulmentum de auena factum. Vinum & omne quod inebriare potest, [& macerat ieiunio,] nisi in præcipuis solennitatibus ob reuerentiā festi magis quam carnis refocillationem, non gustauit. [vigilia,] Vigiliarum vero tam peruigil, & indefessa assiduitas erat, vt insomnes prorsus duceret noctes; nisi cum naturalis interdum infirmitas perurgeret: & tunc non tecto quidem, sed capite ad parietem reclinato, non tam capiebat somnum, quam incipiebat; & continuo velut ad iniuriā factam eiulans, [cubandi modo,] eo fortior, quo recentior ad consueta redibat. Ceruical quoque de fæni funibus intextum, capiti supponere consueuit. [cilicio,] Cilicio primo ad carnem, deinde lorica vsus est. Noctibus vero in frigore & nuditate, in vas quoddam frigida aqua infusum descendebat, [lorica,] psalteriumque ex integro Domino decantabat. Exiens vero de aqua loricam iuduit, [oratione in aqua gelida;] vt in hymnis & orationibus, cum crebris genuflexionibus, quod reliquum erat Vigiliarum, deuotus & alacer expendebat.

[3] Incentiua carnis suæ, cuius acerrimos stimulos patiebatur, in aquis vehementissimis mortificauit. Quadam enim nocte, [ita stimulos carnis superans:] dum ex more de aqua ascenderet, manu aquam excutiens, serpentem a femore dependentem inuenit. Expauit illico vir sanctus, & nihil moratus violenter arreptum in terram excussit: eumque diligentius ad lumen lucernæ intuitus, [ab angue morsus] capite truncatum adspexit, & se præ stupore rei gestæ mox in extasim soluit: a qua exsuscitatus, venenum omne, quod tabidus ille anguis infuderat, multum eluctatus euomuit, & inflicti vulneris curam agens, sanitati post modicum restitutus est: [venenum excutit:] cicatrices tamen vulnerum, quibus dentes impresserat, vsque ad mortem non euasit.

[4] In colloquendo, personas potentum nullatenus accipiebat: sed vnumquemque puro nomine appellare contentus, [nemini titulos tribuit:] maiorum titulis, vel iudicio vel simplicitate abstinebat; Reges & Principes ad eum venientes mendacis vocabuli spolians, & tacite prædicans quoniam homines sunt.

[5] [orans, loricam ferream forficibus præcidi curat:] Cum autem loricæ longitudo in diutina genuflexione sua eum impediret, militem huius rei conscium, cui primo seruierat, aduocat: de nimia loricæ longitudine caussatur, dicens: Forfices e accipe, & coram Deo loricam rescinde. Cumque ille obstupesceret, & velut delirantem respiceret; Wlricus forfices de domo militis allatas, filoque in annulos loricæ inducto, quo finem rescissionis significauit, in fenestra coram ipso posuit, dicens: Constans esto, & inde ne trepides. Ecce ego vado orare Dominum meum. Instans ergo miles incisioni putabat non ferrum, sed vestem incidere, tanta facilitate in ferro non ferreo forifices cucurrerunt.

[6] Cum autem dæmonium a corpore obsesso eiecisset, præcepit sanato, & qui cum eo erant, ne miraculum cuiquam reuelarent. Egressis illis, [a dæmone possessum liberat:] vir Dei somno corripitur diuinitus, videtque personam vultu venerabilem assistentem sibi atque dicentem: Quid hoc facere voluisti, [diuinitus admonitus ne sileri miracula curet,] vt prohiberes hominibus illis narrare opera Dei? Caue ne id vltra feceris: sed virtutes Domini, quas facturus est in manu tua & ipse confidenter loquere, & alijs vt loquantur iniunge. Euigilans ergo vir Dei misit puerum post viros, qui diceret: De quibus mandaui vobis, ne sileatis, sed gloriam Dei, quam vidistis, palam prædicate. Deinceps enim vir Dei opera, quæ per eum Dominus faciebat, [ea religiosis narrat.] religiosis dumtaxat auribus humiliter enarrabat.

[Annotata]

a Ita MS. & Capgrauius. Forte Comtona. Harpfeldius, apud vicum Lentonam. Porterus Lenton aut Litton vocat.

b Est Bristollia, siue Bristolia, & Bristolium, Anglis Briston, vrbs nobilis ac diues, partim in Somersettensi agro sita, [Brestolia vrbs.] licet proprie neutrius sit. Mediam Auona fluuius intersecat. Tertia totius Angliæ hoc tempore censetur, post Londinum & Eboracum.

c Ceteri Heselbergam, seu Haselbergam vocant. De ea egimus in Prolegomenis nu. 9,

d Ita legendum loco citato ostendimus, quomodo & Harpsfeldius legit. MS. & Capgrauius, ac Matthæus Paris ab Oxonia habent. Est Exonia Deuoniæ metropolis, vulgo Excester, olim (vt probat Cambdenus) Isca Danmoniorum dicta, [Exonia vrbs.] ad Orientalem Iscæ fluminis ripam sita.

e Consentit Paris, vt infra videre est, Harpfeldius & antea citatiHuntingtoniensis & Geruasius, ipsummet Vlricum secuisse loricam scribunt, quia nimirum meritis eius & iussu id ab altero factum.

CAPVT II
S. Vlrici cum demonibus luctæ. multiplex de ijs victoria.

[7] Wlrico itaque medio noctis silentio orationi vacante, conueniunt ad eum spiritus maligni in multitudine graui: & velut iudicio rem acturi vndique obsident innocentē. Conquirunt inter se quidnam fieri oporteat de homine, [B. Vlricus a dæmonibus dire vexatus,] qui ipsis ita totis viribus aduersetur, consilia dissipat, diripit spolia, quæ ædificant destruit, quæ destruunt ædificat. Nec mora: iudicium iniquorum vnanimi sententia definitum est, quia hic homo reus est mortis, dignasque pro meritis debet dare pœnas. Iniectis itaque manibus capitur, trahitur, primum in ecclesiam, deinde per ecclesiam, sine miseratione vlla tractatur. Cumque foras Ecclesiam iam esset eijciendus, adueniens Virgo reuerēdissima, & interrogans, cur ita innocentem vexare præsumerent, manica explicata omnes pariter euentilauit. Fecerat enim die illo primo beatæ cuiusdam Virginis in missa commemorationem, [per Sanctam quādam liberatur,] & ipsa erat quæ iudicauit caussam eius de manu inimicorum suorum.

[8] Alio quoque tempore infirmante Viro Dei, introiuit inimicus, & terribilibus oculis intuens eum, baculum, quem manu tenebat, leuauit in altum, [percussus a dæmone,] eumque tertio valide percussit. Ad quem nihil motus seruus Dei respondit: Iam nunc recede, maligne, quoniam ampliorem in me potestatem non habes: [eum abigit,] sed nec hanc omnino haberes, nisi tibi desuper data fuisset. Tentus est enim semel inimicus a viro Dei, & diutius flagellatus: nec prius vt abire posset obtinuit, [alias eum flagellat:] quam se vltra non reuersurum ad eum, iureiurando promitterat.

[9] In aquilonaribus Angliæ partibus homo quidam erat valde miserabilis, qui fortunam paupertatis non æque ferens, diabolo manus dedit, [quemdam dæmoni mancipatum,] & homagium ei fecit. Tandem miser ille intelligens reatum, pœnitere cœpit, & cum cuidam casum suum & propositum reuelasset, adstitit ei diabolus in effigie consueta, & nota illum proditionis arguens, castigatione crudeli se ipsum punire minatur, [dein pœnitentia ductum,] si quid tale de cetero attentare præsumeret. At homo ille videns, quod inimicus eius cogitationes cordis sui non cognouisset, nisi prius eas per verbum vel signum prodidisset, dissimulato aliquamdiu pœnitentiæ suæ proposito, ad Wlricum Dei amicum iter tandem arripuit, & ad vadum quoddam illius fluuioli, quod extra Helesbergiam situm est, accessit: & cum vadum fuisset ingressus, superuenit diabolus ira magna succensus, & manus in hominem immittens, [ideo in flumine detineri a dæmone] imfremuit, & ait: Quid est, inquit, proditor, quod facere voluisti? Moliris pactum nostrum dissoluere, sed frustra; quia proditionis, qua olim Deo renuntiasti, & qua nunc mihi renuntiare cogitas, soluere pœnas modo debes, quia iam miserabiliter submergeris. Et tenens eum diabolus, ita immobilem fecit, quod nec procedere, nec in aliquod latus valuit declinare.

[10] Dum hæc agerentur in flumine, vir Dei Wlricus Angelo reuelante cuncta cognoscens, vocauit ad se Presbyterum, [per Angelū cognoscit:] & ait: Accelera, inquit, & assumpta cruce cum aqua benedicta, occurre homini, quem diabolus in vado, quod extra villam est captiuum tenet; & aqua benedicta adspersum adduces ad me. At ille pergens inuenit hominem ita in aqua immobiliter fixum, quod de loco se mouere non potuit. Quem aqua benedicta perfundens, prædonem fugauit, & ad virum Dei hominem ipsum adduxit. [aqua benedicta aspersum ad se adduci facit:] Apprehendit autem seruus Dei manum hominis dextram, & diabolus sinistram tenens omni virtute trahebat. Wlricus enim vna manu captiuum tenuit, & altera aqua benedicta contra faciem inimici aspergens, [dæmonem aqua benedicta pellit,] ipsum valde confusum ab ædibus effugauit.

[11] Vir autem ille pœnitens, & puram confessionem faciens, [& virum illum confessum,] corpus Domini sibi oblatum in specie carnis vidit. Et interrogatus, Si ex toto corde crederet, Credo, inquit, Domine, quia corpus & sanguinem Domini mei in manibus tuis sub specie carnis ego miser & peccator adspicio. [mirabiliter cōmunione munit:] Cui Wlricus ait: Deo gratias. Sed nunc simul oremus, vt in specie consueta a illud recipere merearis. Sicque communicatum hominem, & in fide confirmatum dimisit in pace.

[12] Data est autem inimico potestas in carnem eius, percussi: que eum in brachijs vlcere pessimo, adeo vt caro eius humero tenus putrefacta scateret vermibus & sanie ebulliente deflueret. Vir autem Dei iudicium cæleste cum gratiarum actione amplexatus, [a dæmone vexatur, fœdo vlcere,] patienter sustinuit, lætatusque est in his, sicut qui inuenit spolia multa. Et post paullulum conualescens, Leuiathan igne quodam inuisibili, &, vt creditur, infernali carnem eius inflammauit, vt supra omnem humanum modum flammæ insanientis incendio se cremari diceret, [horribili calore,] & velut in fauillas & cinerem mox resoluendus Sacerdotem vocaret, & animam Deo commendaret. Post aliquot tamen horas inuisibilis carnifex mutauit tormentum; sed vir Dei patientiam non mutauit, subito enim, sicut aduenerat, ablata est, & confestim a quodam gelidissimo frigore comprehensus totus rigescere & congelascere cœpit, [dein frigore:] & huius horæ exitum cum patientia præstolari. In hac suppliciorum permutatione caro in manu impij data a mane vsque ad vesperam desudauit, quamdam futuri iudicij dans metuentibus Deum significationem, in quo ab aquis niuis transitur in calorem nimium. [Iob 24. 19]

[13] Cumque illucesceret paschalis solennitatis nox sacra, [pollutionē in somnis a dæmone excitatam,] immundus spiritus viro Dei somnum incussit, & per somnum de carnis lubrico triumphauit. Mane facto omni Ecclesia congregata, de cella sua ad publicum processit, aperiensque os suum, dimisit aduersum se eloquium suum, sic ait: b Misero huic Vlrico sic hac sacratissima nocte peccatis meis exigentibus accidit: sic inimicus meus mihi infeliciter illusit. [palam humiliter cōfitetur:] Peccatum meum Deo & vobis confiteor: veniam a Deo vobis intercedentibus deprecor, de iniuria hac coram Deo & vobis conqueror, qua me inimicus meus in tam reuerenda festiuitate dehonestare non pepercit. Ita humilitatis sectator fortis, non parcens aliquatenus pudori suo, non astantium verecundiæ, non denique æstimationi sanctitatis, quæ de eo longe lateque spirabat. His dictis in cellam regressus est.

[14] Vir namque Dei frigore abundantiori plerumque rigescebat, [diuino monitu donatur ei opertorium.] adeo vt homo quidam de finibus Bristolliæ per visionem admonitus, opertorium nouum de vulpinis pellibus, quo se operuerat, transmitteret. Ait enim illi in visione Dominus: Seruus meus Vlricus frigore cruciatur, tu vero calide hic foueris. Surge quanto ius & opertorium hoc ei cum festinatione transmitte, & ita factum est.

[Annotata]

a Nam si omnino illic esse desierant species panis, iam non erat Sacramentum Eucharisticæ communionis, quod sub illis speciebus a Christo institutum: ac proinde ex illius apparentis carnis sumptione gratiam, quæ effectus est Sacramenti, non percepisset, Credibile est tamen eas species non desisse, cum carnis speciem nec Sanctus ipse, nec alij præsentes vidisse indicentur, sed ille solus, cuius erudiendi caussa id contigerat.

b Hoc ex eorum genere videtur, quæ plurima in Sanctorum historijs occurrunt miranda magis quā imitanda. De eo Harpsfeldius, Quæ mihi, inquit, tam admirabilis animi deiectio… loricam illam & quidquid in eo, vtsunt certe complurima admiratione & laude digna, superare videtur.

CAPVT III
Diuinæ illustrationes B Vlrici, occultorum cognitio, morborum curatio, alia miracula.

[15] Cvm semel in cella sedens cappam a mure corrosam videret, ait: Pereat mus, [B. Vlricus dolet se murem maledictione occidisse:] qui ita cappam meam lædere præsumpsit. Et ecce dicto citius mus de muro prosiliens corruit ad pedes eius, & mortuus est. Vir ergo Dei Presbyterum vocauit, & quia murem incautæ maledictionis verbo interfecisset humiliter confessus est. Cui Presbyter ait: Vtinam simili anathemate mures omnes huius regionis perdere degeneris. Absit, inquit ille, hoc a me, nimis hac vna vice in hoc vno erratum est. Vere si id non displicere crederem Domino meo, pro isto etiam orarem, vt pristinæ restitueretur vitæ.

[16] Lumen lucernæ suæ bis extinctum, diuinitus accensum est. Accidit autem vt Presbyter quidam Osbernus in ipso noctis crepusculo, quiescendi gratia, [lucerna eius diuinitus accesa:] ad ecclesiam festinaret. Et ecce vidit ecclesiam immenso lumine coruscantem, vt a facie flammæ per fenestram erumpentis cœmiterium omne resplenderet. [ipse diuino lumine collustratur, & Angeli accessu:] Expauit homo, & substitit, & psalmos decantauit. Post paullulum vero Angelus in flamma ignis per fenestram ingressus est. Mane facto vocauit eum vir Dei, & ait: Quænam illa visio fuit quam sero vidisti Osberne? Cui ille: Flammam ignis non modici, ait, intra ecclesiam vidi. Bene, inquit, dixisti, quia Dominus meus adfuit, & consolatus est seruum suum, & consolationes huiusmodi subministrat. Proinde oraui Dominum meum, [vt quidam id videat obtinet: absentia cognoscit:] vt aperiret oculos tuos ad contemplandum hæc, vixque id impetrare valui. Sed & hoc noui, quia hos & hos psalmos interim decantaueris, & extra cœmiterium visionis finem exspectaueris.

[17] Presbytero quodam in mensa assistente sibi, aqua in vinum conuersa est. Alia vice aqua ab ipso populo oblata, vini saporem induit, [aqua ei sæpius versa in vinū, ægris salutiferum:] colore pristino nullatenus mutato. Aqua ab ipso benedicta in vinum conuertitur, & quasi ad mortem ægrota inde sumens continuo sanatur.

[18] Nobilis Domina cum omni comitatu suo eum visitans, [pane vno multos satiat:] solo pane a sancto Dei seruo benedicto laute refecta est: ex cuius reliquiis turba virorum non modica præ foribus adstans, eum videre & alloqui & ab eo benedici quærens, satiatur: quadragenarium, vt ferebatur, numerum excesserunt.

[19] Virgo quædam vsque ad mortem infirmata, de somno vigilans, ait matri suæ: Ecce gratia Dei & S. Vlrici famuli eius, [ægram, in somno ei apparens, sanat:] sanata sum. Vt enim in somnis visum est mihi, veni ad eum, & susceptam ab eo aquam benedictam in scypho eo offerente gustaui, & visceribus meis & corpori meo salus effecta est. Et vt facilius credas, talis, & talis est vir; & talis, & talis est locus.

[20] Mulier quædam interim inter cetera munuscula, tres panes singulis furnaturis viro Dei mittere solebat. Et die quadam per quemdam puerorum suorum tres panes ei destinauit. Qui quidem vnum sibi reseruans panem & abscondens, [panem ob pueri furtū in lapidem versum,] duos Sancto obtulit, & reuersus est, productumque panem de latibulo incidere moliebatur. Sed nihil proficiens panem omnino inuiolabilem comprobauit: a fure enim se pollui vel lædi panis non sustinuit, sed pro pane lapidem in manus præuaricatoris exhibuit. Quo viso ad virum Dei rediens, & rem gestam aperiens, misericordiam implorauit. Venia autem puero data, panem benedixit, & facilitate summa frangens, [benedicens suæ formæ restituit:] de pane calido & vaporante comedit, & puero dans portionem, ædificatum cum benedictione remisit.

[21] Cum quidam panem viro sancto missum in domo pauperis cuiusdam hospitandi gratia deferens diuerteret, & paruulis panem petentibus nullum porrigentem videret, [panem, cōtra obediētiam datū pauperibus, ideo sanguine manantem,] de sacculo productum panem incidere parat. Et quidem incidi panem sensit, sed quia opus misericordiæ citra contraque obedientiam præsumebatur, sanguine manare cœpit, quem cum timore & tremore ad Sanctum detulit. Auditis autem quæ acciderant, vir sanctus ait: Fili, non debuisti etiam pium opus contra mandatum præsumere, [benedictione mūdat:] acceptumque panem benedixit; & a sanguine emundans, ait: Accipe nunc panem, & defer paruulis istis, quibus præparasti eum, & ita factum est.

[22] Monachus quidam de a Monte-acuto Cellerarius, puero viri Dei Vlrici infestus, & iniuriis afficiens, quadam vice accessit ad domum serui Dei. Cui Vlricus ait: [a monachis ad se missa subtrahēti maledicit,] Tu, inquit, hactenus ambulasti mihi ex aduerso & exacerbasti spiritum meum: & nunc iudicet Deus inter me & te. Ille vero exiens & paruipendens monita eius & verba, contemnere non metuit. Consueuerunt enim monachi Vlrico portionem quamdam victus singulis septimanis ex consuetudine mittere, quam Cellerarius ille auferri procurauit. Et audiens Vlricus cor eius induratum, ait: Auferat ei, inquit, hodie Deus victum suum, qui meum mihi abstulit. Eadem vero die monachus ille ab aquis interceptus & submersus vitam finiuit. [qui submergitur:]

[23] Quidam magnus Princeps de domo Regis b Henrici, audita beati Vlrici fama, ait: Bene faceret Rex, [quemdā ob calumniā a Deo punitum,] si mitteret ad cellam illusoris huius ad accipiendas pecunias eius, quia fieri non potest vt multa sibi non thesaurizauerit, ad quem tam multi conueniunt. Adhuc verba in ore eius erant, & ecce elisus in terram, ore ad aurem retorto, volutabatur spumans. Quo audito Rex, habita occasione, declinauit ad cellam serui Dei, [Henrici I rogatu] & studiose precibus eius se commendans, & pro milite cuncta referens supplicauit. Non imputo, inquit, ei peccatum hoc, & præsto sum quidquid debuero facere. [tangens sanat:] Vnus itaque assistentium apprehensam Vlrici manum, ægroti facie applicuit, & statim reuersum est os eius in locum suum, & mente recepta sana loquebatur, recte magnificans Deum.

[24] Dum sacris assisteret mysteriis, Dominicaque oratione completa atque perfecta, suborta est ei hæsitatio, si aquam calici infudisset. Multa in animo reuoluens, toto corde tandem ad Deum conuersus, [videt sanguinem in calice:] cum cordis puritate Deum exorauit. Completa oratione, vidit in calice roseum sanguinem velut agni immaculati Iesu Christi vsque ad labium calicis redundantem: perceptoque Sacramento, sanguinem denique bibit vuæ meracissimum.

[25] Seruus Dei Vlricus cuidam muto in somnis apparens, digito ori eius imposito, os eius aperuit, [loquelam cuidam impetrat, alteri visū.] & linguam reserauit. Latroni oculorum effossione punito, oculos nouos & visum sua prece restituit.

[Annotata]

a De Montis-acuti monasterio egimus in Proleg. nu. 9. De fundatione eius fuse agitur in Monastico Anglicano pag. 668 & seqq. inq; Somersettensis Comitatus descriptione apud Cambdenum pag. 162.

b Henricus I Angliæ Rex Guilielmo Rufo fratri 1 Augusti 1100 mortuo successit, 5 Aug. coronatus: obiit 2 Decemb. 1135 in Gallia.

CAPVT IV
S. Vlrici prædictiones, mors.

[26] aMiles quidam duos pueros cum panibus, pastellis, & duobus vasis vini, ad B. Vlricum misit, qui portionem aliquam ex singulis reseruantes apud pauperem quemdam in via deposuerunt. Illis igitur ad ianuam pulsantibus, vocato Vlricus puero, [Furtū puerorum absens cognoscit,] ait: Vade, & suscipe de manu hominum ipsorum ea quæ tulerunt, sed eos ad me introire non permittas. Sed ne de his gustent quæ defraudauerunt, & deposuerunt sibi, sub mortis interminatione eos prohibe. Quo audito cum multa confusione reuersi, vinum enim plenum genimine ranarum venenatarum inuenerunt; & quod de pane & pastillis reseruauerant, [res furtiuas corruptas] plenum scaturigine vermium viderunt. Percutientes ergo pectora sua, ad virum Dei qualia erant celerius detulerunt. Quibus confessa culpa sua veniam consequentibus, B. Vlricus vinum & panem sua benedictione formæ priori restituit, & vt pauperi, [restituit suæ formæ:] apud quem ea deposuerant, illibata reportarent, imperauit.

[27] Vlrico enim nocturnis vigiliis fatigato, cum membra sopori daret, vidit in somnis quasi tres pueros vltra altare suum suspensos, & laqueis, quibus adstricti erant, iam quasi suffocandos. [per somniū quosdam conuersum iri docetur:] Quorum vnus ad illum conuersus ait: O Domine mi Vlrice, cur pigritaris succurrere, & eruere nos? Cui cum vir sanctus, non inuenire se diceret, quonam modo id faceret; respondit: Adscende super altare hoc, & stans mitte manum tuam, & fer opem morituris. Qui continuo acquiescens manu extenta, a morte eos & a suspendio liberauit. Dum tractaret secum vigilans de visione hac, venerunt ad eum Presbyteri tres, pro peccatis pœnitentes & gementes, & ab eo peccatorum veniam & consilij sanioris formam expetentes reportabant. Quomodo autem hi tres vsque ad tempus illud vltra altare pependerunt, dum sanctis non sancte assisterent, aduerti facile est.

[28] Ordinabat Rex Anglorum Henricus primus profectionem in partes transmarinas. Et cum hoc famulus Dei audisset, ait: Ibit quidem, sed non redibit; [Regis mortem prædicit.] sed & si redierit, non totus tamen, nec integer. Nuntiatum est hoc Regi, & dure accepit Rex sermonem hunc, & misit ad eum, qui quæreret si verbi huius auctor ipse fuisset. Si dixi, ait, non me pœnitet, quia ex me non sum locutus. Itaque Rege profecto b & aliquanto tempore elapso, vocauit seruus Dei dominum villæ eiusdem, & ait: Rex hesterna die mortuus est, [dein absent cognoscit,] tu vide quid agas. Porro milite obstupescente, & imperante silentium, Mihi, ait, silere perfacile est, sed in proximo est vt omnes loquantur. Denique quia misericordiam Rex consecuturus esset a Domino, eo quod paci & iustitiæ militasset in vita sua, [eumq; ob bona opera saluatum:] & domum de c Radinges, regali munificentia ædificasset, prophetauit.

[29] Venit ad virum Dei d Comes Stephanus, qui postea regnauit in Anglia, & iam tunc cum Regis cognatus esset, multis & magnis possessionibus in Anglia abundauit. Venit autem & frater eius e Henricus Wintoniensis Episcopus cum eo. Respiciens itaque in Comitem vir sanctus, [Stephano prædicit regnum,] ait: Salue Rex. Illis ad alterutrum respicientibus, & opinantibus ne forte vir sanctus humanæ opinionis falleretur incerto; Tibi, inquit, dico, O Stephane, Salue Rex, tradidit enim Deus regnum Angliæ in manu tua: tu paci & æquitati intendere stude, & Ecclesiam Dei tueri & honorificare curato. Igitur cum Stephanus regnaret, [turbas in eo futuras:] & aliis requirentibus regnum de manu eius, pax omnino de Anglia exturbata fuit. Quam quidem turbationem vir sanctus prophetauerat, & ait eiusdem villæ domino: Rex Stephanus f crastina die dabitur in manus inimicorum suorum, & captiuus ducetur: [eius captiuitatem & liberationē alteri prædicit:] liberabitur tamen, & g qui captiuat eum consequenter de eodem calice bibet. Postremo venienti ad eum Rege Stephano, post obiurgationes plurimas & exhortationes salutiferas, hoc inter cetera repromisit, quod eum oporteret regnare h quoad viueret: Regemque cuiusdā peccati sui, quod etiam nomine tenus expressit, [ipsum Regē de peccato occulto monet:] pœnitentiam agere exhortatus est, adiiciens, quousque pœniteret impossibile erat firmare solium eius, & pacem rebus dari. Quibus auditis Rex vbertim flere cœpit, & peccati eiusdem confessionem ex animo faciens, percutienti & conspuenti Prophetæ maxillam dedit.

[30] Cum enim annus ei vel eo amplius adhuc superesset ad vitam, [mortem sibi instare cognoscit,] sedenti quadam die in cella sua, lorica ab humeris diuinitus dissuta ad genua eius subito concidit, & statim loricam ad scapulas reducens corrigiis eam fortioribus recollegit. Et ecce corpus eius omne vesicis turgescere cœpit, & caro paullo ante ferrea ex spiritu Dei, iam ex seipsa caro inuenta est. Sic lorica simul & caro simili præsagio militiæ suæ tempus impletum præsignabant: dixitq; Osberno Presbytero, Hora, inquit, vocationis meæ est, & die sabbathi in vespere paratum me esse oportet. [& diē eius prædicit:] Ego enim ad Dominum meum vado, cui seruini, & dies quæ nunc instat, dies illa est quam olim desideraui. Igitur hora, qua prædixerat, iunctis directisque in cælum manibus, [moritur 20 Febr. 1154.] migrauit ad Dominum anno gratiæ ⅭⅠƆCLIV, X Calend. i Martij.

[Annotata]

a Capgrauius habet: Mulier quædam.

b Profectus est Henricus in Normanniam an. 1133, obiit biennio post, vt ex VVestmonasteriensi diximus.

c De fundatione Radingensis monasterij agitur in Monastico Anglicano, & aliis scriptoribus.

d Stephanus Henrici sororis filius, Comes Bononiensis, exclusa Mathilde Imperatrice, Henrici filia, regnum inuasit, sub finem eiusdem anni 1135 a Cantuariensi Archiepiscopo coronatus.

e Is ex monacho Cluniacensi Abbas Glastoniensis factus, dein anno 1129 Episcopus VVintoniensis, obiit 6 Aug. 1171.

f Captus est Stephanus Rex 2 Febr. 1141, custodiæ traditus in turri Bristoliensi; liberatus omnium SS. festo. Prædictio igitur illa B. Vlrici facta est, 1 Febr. 1141.

g Captus est a Mathilde Imp. sed per Guilielmum de Kahaynes, vt eum vocat VVestmonasteriensis, vel, vt Geruasius Dorobernensis, de Kahames, in prælio. Ipsa Mathildis postea multos casus aduersos perpessa, tandem recedere ex Anglia coacta est.

h Non solum quoad ipse Stephanus viueret, sed quoad etiam Vlricus: octo enim post hunc mensibus mortuus quoque est Stephanus, 25 Octob. vt habent VVestmonasteriensis, Geruasius & alij.

i MS. habebat, Maij, vitiose, vt supra ostendimus.

ALIA VITA
ex Matthæi Parisij historia.

Vlricus, sive Vlfricus, Presbyter eremita in Anglia (B.)

BHL Number: 0000

ex Matthæo Paris.

[1] Eodem anno (ⅭⅠƆCLIV) sanctus anachorita & solitarius Vlfricus de Heselberga migrauit ad Dominum, postquam viginti & nouem annis, contra hostes humani generis confligens, felici marte victoriam reportauit: [B. Vlricus 29 annis Deo seruit,] de cuius vita & virtutibus, ad historiæ decorem, vel paruam vtile duximus facere mentionem.

[2] Beatus vir Vlfricus ex mediocri Anglorum gente oriundus, in a Contona villa, a b Bristollo octo milliaribus distante, natus, nutritus & conuersatus, ibi etiam per annos aliquot Sacerdotis officium exercuit, quod in ætate iuuenili, [antea Sacerdos leuis] leuitate potius mentis quam rationis desiderio, creditur accepisse: quippe nondum cognoscebat Dominum, vnde carne magis quam spiritu ducebatur.

[3] Nam canum simul & auium curis sollicitus incumbens, [& venator:] dum die quadam in huius generis exercitio nō segniter instaret, c affuit vir subito, vultum pauperis gerens & habitum, nummum nouum ab eo supplex in eleemosynam postulans. Habebat autem tunc temporis Anglia nouam monetam in diebus Henrici primi, sed adhuc raram præ numismatis nouitate. Cui cum Vlfricus se nescire diceret, [data inopi stipe] si nouum nummum haberet; Respice, ait, loculum tuum; & inuenies in eo duos nummos & semis. Quo ille responso obstupescens, inspexit; & ita vt dictum sibi fuerat reperiens, quod petebatur deuotus donauit. Homo autem ille, cum de narium accepisset, ait: Retribuat tibi is, pro cuius amore hoc fecisti. Et ego tibi in nomine eius denuntio, [ex eo discit se alibi sancte victurū:] quia ex hoc loco in breui ad alium migraturus es; & inde ad alium transiens requiem tandem inuenies, ibi vsque in finem in Dei seruitio perseuerans, & nouissime eris ad Sanctorum collegium euocandus.

[4] Deinde post paullulum, vt inops Sacerdos, Willielmo domino villæ, in qua natus fuerat, adhærens, panem quotidie in mensa eius comedit. Vbi & in fortitudine multa lumbos suos accingens, vsui penitus carnium se abdicauit. At vir Dei toto iam desiderio solitudinem suspirans, a domino suo, Milite supradicto, [abstinet carnibus:] ad aliam directus est villam, nomine Haselbergam, quæ ab d Exonia versus Orientem XXX milliaribus distare videtur; Spiritu sancto, vt videtur, hoc dictante. Vbi in cellula ecclesiæ contigua Christo se consepeliens, [cellæ inclusus,] multo labore multaque carnis ac spiritus afflictione, Christi sibi gratiam comparauit. Nam tanto ieiunio & abstinentia, tantaque vigiliarum instantia, membra sua mortificabat super terram, vt pellis in breui ossibus adhærens, non iam carnalem virum, [se macerat abstinētia,] sed spiritualem in humano corpore intuentibus exhiberet.

[5] Vestitu simplici, cilicio intus inhærente, contentus erat. Quod cum ex consuetudine infra dies paucos indurauerat, vsum loricæ incepit affectare. [cilicio,] Quod dominus eius Miles præfatus cum cognouisset, loricam vnam contulit viro Dei, & vas bellicum cælesti militiæ consecrauit. [lorica ferrea,] Noctibus in vas quoddam cum frigore nudus aqua plenum frigida descendere solebat, in quo psalmos Dauidicos Domino offerebat: & sic aliquādiu perseuerans, carnis incentiua, [in aqua frigida orans,] cuius acerrimos patiebatur stimulos, mortificabat in aquis. Humilis erat cunctis in eloquio & iucundus, cuius sermones cælestem quamdam harmoniam audientibus redolebant: licet hominibus semper clausa fenestra loqueretur. [per fenestrā loquens:]

[6] Inter hæc vir Dei Vlfricus soli Deo cognitus, in notitiam hominum, ad eorum salutem, quasi mane nouum prorupit. Nam lorica, qua induebatur, cum se genibus eius allideret, & genuflexionum eius instantiam præpediret; Militem sui conscium secreti aduocat, & apud eum de nimia longitudine loricæ caussatur. Ad quem Miles, Mittatur, inquit, Londonias, &, sicut ipse designaueris, incidatur. Respondens vir Dei dixit: Nimiam moram haberet istud, nec posset ostentationis nota carere. Sed tu, inquit, [loricā forfice incidi curat] has forfices coram Deo apprehende, & manu propria hoc opus absolue. Deditque in manibus eius forfices, de ipsius Militis domo allatas, & Militi hæsitanti, & ipsum delirare existimanti ait: Constans esto, & vide ne trepides. Ego vado pro hac re orare Dominum meum: & interim huic operi fiducialiter incumbe. [ipse orans;] Instat vterque miles, vnus orationi, & alter incisioni, & est opus in eorum manibus prosperatum. Putabat enim Miles non se ferrum incidere, sed pannum, dum tanta facilitate in ferro forfices cucurrerunt.

[7] Sed viro Dei ante operis consummationem ab oratione cessante, coactus est ab incisione cessare. Adstitit Vlfricus Militi, & qualiter res profecerit percunctatur. Bene, [etiam fracta forfice:] inquit, hactenus: sed nunc, te adueniente, ruptæ forfices substiterunt. Et ille, Non te moueat hoc, inquit, sed cum eisdem forficibus perfice quod cœpisti. Miles itaque resumpta fiducia, facilitate qua prius, rem feliciter consummauit, & quidquid inæquale erat, sine difficultate aliqua coæquauit. Ex tunc vero vir Dei absque forficibus, cum digitis suis debilibus, non minori fide, [imo digitis particulas auellit,] annulos loricæ, ad varia sanitatis remedia, cunctis caritatiue petentibus diuidens, ministrabat. Hanc autem Miles virtutem videns, admiratione ineffabili stupefactus, corruit ad pedes viri Dei. Quo facto Vlfricus confusus, erectum Militem adiurauit, ne, dum viueret, alicui reuelaret. Sed rei fama celebris celari non potuit, cum plures viri religiosi de eadem lorica annulos se habere gauderent: [quas multi petebant.] & fama celebris viri Dei totius regni fines circumquaque perlustrauit.

[8] In Aquilonaribus Angliæ partibus homo quidam erat valde miserabilis, qui fortunam paupertatis non æque ferens, diabolo manus dedit, & homagium ei fecit. [Quidā miser se diabolo mancipat:] Diabolus autem cum captæ prædæ suæ aliquamdiu incubuisset, miser ille, intelligens reatum suum, pœnitere cœpit, circumspiciens & deliberans, cui se patrono committeret, qui illum a morte animæ liberaret. Postremo B. Vlfricum adire deliberauit, in cuius manu salus quiescere dicebatur. Et de progressu suo valde sollicitus, cum cuidam suorum id ipsum reuelasset, adstitit ei diabolus in effigie consueta & nota, illum proditionis arguens, [de remedio locutus, obiurgatur a diabolo,] & castigatione crudeli se ipsum punire minatur, si quid tale de cetero attentaret. At homo ille sibi silentium imponens, vidit manifeste, quod inimicus eius cogitationes cordis sui non cognouisset, nisi eas prius per verbum prodidisset vel signum.

[9] Dissimulato itaque aliquamdiu pœnitentiæ suæ proposito, iter tandem præmeditatum arripuit, vt ad Vlfricum Dei amicum veniret: [& B. Vlricū adiens,] & transacto longo viæ spatio, ad vadum quidem illius fluminis, quod extra Heselbergam situm est, accessit, iter suum Domino prosperante. Vir autem ille cum vadum fuisset ingressus, & de B. Vlrici subuentione spem certam conce. pisset, superuenit diabolus ira graui succensus, & manus in hominem violentas immittens, infremuit, & ait: Quid est, inquit, proditor, quod facere voluisti? Moliris pactum nostrum dissoluere, [in medio flumine detinetur:] sed frustra: quia proditionis, qua olim Deo renuntiasti, & qua nunc mihi renuntiare cogitas, soluere pœnas mox debes, quia iam miserabiliter submergeris. Et tenens eum diabolus, ita immobilem fecit, quod nec procedere, nec in latus aliquod valuit declinare.

[10] Dum hæc agerentur in flumine, vir Dei Vlfricus, rebus quæ fiebant, a Deo sibi per Spiritum prophetiæ reuelatis, vocauit Presbyterum suum ad se e Brithricum, [B. Vlricus eo diuinitus cognite,] & ait, Accelera, inquiens, & assumpta Cruce cum aqua benedicta, occurre homini, quem diabolus in vado, quod extra villam est, captiuum tenet: & aspergens eum aqua benedicta adduces ad me. [mittit qui Cruce & aqua benedicta diabolum pellat:] At ille cum summa celeritate ad imperata iter arripiens, inuenit, sicut ei dictum fuerat, hominem in vado equo infidentem, ita & in aqua immobiliter fixum, quod de loco non potuit se mouere. Quem vt vidit Brithricus, protinus in virtutem Magistri sui aqua benedicta hominem perfundens in nomine Iesu Christi, prædam excussit, & prædonem fugauit. Sicque captiuum de aquis assumens, cum lætitia duxit ad virum Dei, qui interim pro miseria eius orans, manus habebat ad Deum.

[11] Sequebatur a tergo dæmon quondam hominem suum: quem videns stantem ante virum Dei, [sequentem tamen & retrahentē] apprehendit eum clamantem & dicentem: Serue Dei succurre mihi; ecce inuadit me inimicus meus. Sanctus autem apprehendit manum hominis dextram, & diabolus sinistram tenens cum virtute trahebat. [ipse fugat aqua benedicta:] Et sic trahentibus illis, vir Domini vna manu captiuum tenuit, & altera aquā, quam benedixerat, contra faciem inimici aspergens, ipsum valde confusum ab ædibus effugauit.

[12] At vir Dei hominem trementem de faucibus mortis ereptum, in interiorem cellam suam duxit, tenens eum ibi, donec per confessionem pœnitens ille, virus, quod dæmon infuderat ei, ad pedes Sancti euomuit. Tunc homo viribus resumptis, corpus Domini a S. Vlfrico sibi oblatum in specie carnis f: [hominem munit Eucharistia.] & interrogatus, si ex toto crederet; Credo, Domine, inquit, quia corpus & sanguinem Domini mei in manibus tuis sub specie carnis video ego miser & peccator. Cui vir sanctus, Deo gratias, inquit: nunc simul oremus, [in ea corpus Christi videntem:] vt in specie consueta illud percipere merearis. Sicque communicatum hominem, & in fide confirmatum, dimisit in pace.

[13] Obiit autem amicus Dei S. Vlfricus decimo Kalendas Martij, [ipse a morte clarescit miraculis.] & in oratorio suo sepultus est apud Heselbergam: quo in loco, ad laudem Dei & gloriam Sancti, innumera fuerit miracula vsque in diem hodiernum videre.

[Annotata]

a Supra diximus, ab aliis Lentonam dici.

b De Bristolio, siue Bristolia egimus ad cap. 1 Vitæ Notat. b

c Prætermissum id in priore Vita, ab eo fortassis, qui eam contraxit.

d In duabus Parisij editionibus, quas vidimus, Oxonia habetur. Mendum supra declaratum.

e Tum hoc Presbyteri nomen, tum alia huius narrationis adiuncta, in Vita priore desiderantur.

f Videtur deesse videns, vel quid simile.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 21. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 20. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 20. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.