Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

21. Februar


XXI FEBRVARII.

SANCTI QVI IX KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Felix, Episcopus Metensis in Belgica I.
S. Anthimus, Episc. Interamnas & Spoletinus in Vmbria.
S. Mauricius, Martyr, Amaseæ in Syria II.
S. Photinus eius filius, Martyr, Amaseæ in Syria II.
S. Theodorus, miles, Martyr, Amaseæ in Syria II.
S. Philippus, miles, Martyr, Amaseæ in Syria II.
Alii LXVII milites, Martyres, Amaseæ in Syria II.
S. Verulus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Secundinus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Siricius, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Felix, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Seruulus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Saturninus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Fortunatus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Iocundus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Iulianus, Martyr, Adrumeti in Africa.
S. Alexander, Martyr, Adrumeti in Africa.
Alii XVI Martyres, Adrumeti in Africa.
S. Victorinus, Martyr.
S. Mappalicus, Martyr.
S. Pusitimus, Martyr.
S. Crispinus, Martyr.
S. Secundiolus, Martyr.
S. Dinaris, Martyr.
S. Titus, Martyr.
S. Rusticus, Martyr.
S. Tumulus, Martyr.
S. Mastredus. Martyr.
S. Iustus, Martyr.
S. Securus, Martyr.
S. Masserius, Martyr.
S. Gloriosus, Martyr.
S. Altus, Martyr.
S. Iustus alter, Martyr.
S. Amator, Martyr.
S. Secunda, Martyr.
S. Siricius, Martyr.
S. Petrus, Martyr.
SS. LXXIX Martyres in Sicilia.
S. Claudius, Martyr in Sicilia.
S. Sabinus, Martyr in Sicilia.
S. Maximus, Martyr in Sicilia.
S. Irene Virgo, soror S. Damasi Papæ, in Hispania.
S. Vitalina Virgo, Artonæ apud Aruernos in Gallia.
S. Severianus, Episc. Scythopolitanus Martyr.
S. Zacharias, Patriarcha Hierosolymitanus.
S. Paterius, Episc. Brixiensis in Italia.
B. Pippinus, Dux & Maior-Domus Regū Austrasiæ, Niuellæ in Brabantia.
S. Gumbertus, seu Gondebertus, Archiepisc. Senonensis in Gallia.
S. Germanus Abbas, Martyr in Grandiualle apud Heluetios.
S. Randoaldus Præpositus, Martyr in Grandiualle apud Heluetios.
S. Petrus Maiumenus, Chartularius & Martyr in Palæstina.
S. Timotheus, anachoreta in Symbolis.
S. Georgius, Episcopus Amastrenus in Paphlagonia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Cedda hoc die refertur in MS. Kalendario Ordinis S. Benedicti his verbis: S. Ceddæ Abbatis in Lentingen in Anglia, fratris B. Eraddi Episcopi. Et ipse Episcopus fuit, frater S. Ceaddæ Episcopi, non Eraddi, fundator monasterij in Lestinghen: quod ipse nimirum in Northumbrorum regno, in arduis montibus, locum ei donante Edilbaldo Rege Deirorum, filio S. Oswaldi, fundauit, sed secundum ritum Lindisfarnensium, qui Benedictini tunc non erant. Eius Vitam ex Beda dedimus VII Ianuarij.
S. Agathonem Papam hoc die coli a Græcis tradit Galesinius, eumq; ipse insigni elogio ornat: quem sequuntur Wion & Bucelinus in Menol. monastico, ac Ferrarius in generali SS. Catalogo. At Græci XX Februarij eum venerantur, vt illic ex Menæis diximus: Latini X Ianuarij.
S. Gildæ Sapientis meminit hoc die Dorganius in Kalendario Benedictino, miraculis, inquit, clari, vt etiam mortuos ad vitam reuocaret. Vitam eius dedimus XXIX Ianuarij.
Serena Martyr nominatur, nullo alio addito verbo, in Greueni auctario ad Vsuardum. Arbitror eam esse, de qua egimus XXX Ianuarij.
S. Bertulphi Conf. nomen hic idem exhibet Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum, & MS. Carthusiæ Vltraiectinæ. Vitam dedimus V Februarij.
Colmanum in Ard-boi coli hoc die tradit Colganus ad XVIII Februarij, vbi & inscriptum dicit Kalendario Casselensi. Habetur quoque in Martyrol. Tamlachtensi, & Festilogio Gormani, quæ nobis idem communicauit Colganus: vt expendimus ad Vitam S. Colmani Episc. Lindisfarnensis eodem die XVIII Februarij.
S. Potamius Martyr infra memoratur cum aliis Martyribus, qui ad hunc quidem diem spectant, vti patebit ex iis quæ de S. Victorino & sociis dicemus; sed ipse Cyprius ille est, de quo actum XX Februarij.
S. Falcodeus Episc. Traiectensis hoc die in MS. quodam notatus reperitur. Is est S. Falco, de quo egimus XX Feb.
S. Eleutherius Episc. Tornacensis refertur hoc die in auctario Vsuardi ab Hermanno Greuen & Molano in 1 editione, itemq; a Canisio, Ferrario, & Renato Benedicto in Gallicis SS. Vitis. De eo fuse egimus XX Februarij.
S. Eucherij Episc. & Confessoris depositio consignata hoc die in Martyrologiis, Bedæ vulgato, Rabani, Notkeri. Aurelianensem esse arbitramur, cuius dedimus Vitam XX Februarij.
SS. LXXIX Martyres Cæsaraugustæ in Hispania coli hoc die, tradit Ferrarius ingener. SS. Catalogo, citatis tabulis & Kalendario Eccl. Cæsaraugustanæ: sed fatetur, de iis se nihil præterea apud aliquem reperisse. Quia & Cæsaraugustam Hispaniæ & Syracusas Siciliæ Hispani Saragossa appellant, suspicari forsan liceat Kalendarium, quod citat Ferrarius, fuisse Syracusanum, inq; eo mentionem fieri LXXIX Siculorum Martyrum, vt infra dicemus hoc ipso die, cum de illis erit sermo. Quamquam enim nulli certæ vrbi aut loco Siciliæ in Martyrologiis tribuantur, non est id tamen nouum in vulgaribus Kalendariis aut Ephemeridibus alicuius vrbis recenseri Sanctos, qui si non ad eam proprie pertineant, sunt tamen in prouincia illa aut regno palmam gloriæ consecuti. De his ergo infra.
Maximianus Episcopus Perusinus, qui S. Herculani II decessor fuisse scribitur, a Ludouico Iacobillo Sanctis adnumeratur, statuiturq; hoc die. Vghellus in Italia sacra, & Cæsar Crispoltus in Perusia Augusta eius meminerunt, sed Sancti titulo abstinent, quem aliis, vt duobus Herculanis &c. tribuunt.
S. Ioannes Patriarcha Constantinopolitanus hoc die in pace quieuisse dicitur in Menæis Græcorum, atque Αγίων βίῳ Maximi Cytheræi: vtq; ab aliis secernatur, quibus nomen Ioannes fuit, cognomen additur Αποσχολαστικῶν, Exscholasticus, qui cum magnæ Antiochiæ Apocrisiarius, seu Responsalis esset, S. Eutychio a Iustiniano Imp. die XII Aprilis anni ⅠƆLXV in exilium pulso subrogatus est. Verum, cum annis XII eam Ecclesiam rexisset, anno ⅠƆLXXVII, die XXXI Augusti obiit, vti auctor est Theophanes: vt proinde videatur hic Exscholastici vocabulum per errorem adiectum. Nam alius extitit Ioannes, genere Cappadox, Presbyter & Syncellus Ecclesiæ Constantinopolitanæ, qui anno ⅠƆXVIII, tertio Paschatis die Patriarcha, Timotheo defuncto, consecratus est: cuius industria effectum est tandem, vt Chalcedonensis synodus pari ac tres priores in honore haberetur, quod etiam Theophanes scripsit, addiditq;, eo vita functo anno ⅠƆXX, die XXV Februarij, ordinatum esse Epiphanium: vt existimari poßit Ioannes ille die XXI Februarij deceßisse, aut certe tunc sepultus. Satis hic videtur, coniecturam in re dubia protulisse, quam non opus pluribus stabilire verbis. De Exscholastico Ioanne pluribus agetur VI Aprilis ad Vitam S. Eutychij Patriarchæ.
S. Ascanius Episcopus Tarraconensis in Hispania sub Leouigildo Rege Gothorum e Sede deiectus, in Sardinia Martyr ærumnis confectus obiisse traditur in Martyrol. Hispanico Ioan. Tamaij Salazarij: qui & in Actis a se concinnatis, ab eo asserit S. Hermenigildum, qui Tarracone inclusus custodiæ erat, visitatum, & cum noctu patris iussu ibidem trucidatus esset sepultum. Sed quod hic asseruerat, de cæde ea Tarracone perpetrata, videtur XIII Aprilis pag. 613 retractare. Si quis tamen, Maximi Episcopi Cæsaraugustani Chronico nixus, Tarracone id gestum velit tueri, is quoque vt Maximus, ab Euphemio Episcopo, non Ascanio, Regis Martyris sublatum corpus, neque Euphemium in exilio mortuum sub Leouigildo, sed Concilio Toletano anno ⅠƆXC interfuisse, fateatur oportet.
Cymbertus Abbas monasterij, quod Reodford, siue Vadi arundinis dicebatur, vt Sanctus Martyrologio Anglicano ab Ioanne Wilsono, & generali Catalogo SS. a Ferrario, ad hunc diem adscriptus, Episcopi titulo: Vectæ nimirum insulæ, vt ex Wione & Trithemio Wilsonus ait. Nos XX Februarij in syllabo Prætermissorum ostendimus, neque Episcopum vllum in Vecta fuisse, neque Cymbertum Abbatem Reofordensem Sanctorum tabulis antiquitus adscriptum videri.
Benedictus quidam in Monte-Serrato sancte inter eremitas vixisse legitur. Antonius Yepesius to. 4 Chronicorum Benedictinorum ad annum 888 cap. 2 pag. 244 illius honorifice meminit, asseritq; ex Aragonia ortum. Georgius Cardosus ad hunc diem Hagiologio Lusitanico inscripsit, vt Lusitanum, & sanctum Eremitam appellat, eiusq;, vt & Yepesius, hoc recitat Epitaphium:
Occidit hac sacra Frater Benedictus in æde,
      Inclytus & fama & relligione sacer.
Hic sexaginta & septem castissimus annos
      Vixit in his saxis, te, Deus alme, precans.
Vsque senex senio mansit curuatus & annis,
      Corpus humo retulit, venerat vnde prius.
Ast anima exultans clarum repetiuit Olympum,
      Nunc sedet in summo glorificata throno.

Ludolphus Abbas Corbeiæ Saxonum inscriptus est ad hunc diem Menologio Benedictino Gabrielis Bucelini, & Beatus appellatus. Letznerus in Chronico Corbeiæ creatum ait Abbatem anno 975, atque ab Ottone Imperatore fuisse in custodia detentum, anno 993 mortuum, sepultumq; ante sanctæ Crucis altare, absque vlla cultus aliquando ei habiti mentione.
Leodegarius quidam Comes, dein Canonicus Eystettensis in Germania, hoc die, magna opinione sanctitatis, defunctus. De quo auctor anonymus a Iacobo Gretzero nostro in Catalogo Episcoporum Eystettensium citatus, ista scribit, vt in Heriberto XV Episcopo pag. 438 videre est: Hic est sanctæ memoriæ Leodegarius ille, qui cum esset genere & moribus diuitiisque præpotens Comes, terrenum honorem, pro Christi amore dereliquit, & deposito gladio, attonsaque barba, Canonicus S. Willibaldi factus est … In hoc autem Dei Electo specialiter hoc notandum est, quod cum esset tempore conuersionis satis prouectæ ætatis, in accipiendis tamen Ordinibus tantæ discretionis extitit, vt non nisi vnum vna vice accipere, & in eo aliquamdiu obedienter vellet ministrare. Eo promotionis tenore ad presbyterij dignitatem peruenit, & XL prope annis in eodem Ordine Deo deuotissime seruiens, quinquennio ante obitum, instar veteris Tobiæ, oculis captus est. Sed & Beati Iob exemplo, caro eius partim computruit. Quas tentationes ita patienter, itaque hilariter pertulit, vt sua sponte nullus, exceptis secretissimorum arbitris, omnino senserit … Cuius anima exeunte, vt Presbyterum sibi assidentem audiui veraciter dicere, flamma instar candelæ de eius ore exiuit … Cuius vitam, conuersionem & obitum breuiter eloquitur hoc epitaphium:
En Leodegari reddis terræ sua matri,
      Cælis inde datam reddideras animam.
Presbyter ex Comite pro Christi factus amore,
      Tunc tua Walpurgæ tradideras, modo te.
Vltima præsentis vitæ, sed prima perennis,
      Nona Kalendarum lux tibi Martis erat. Oramus pro te, tu pro nobis Pater alme,
      Vt te cum pace possideamus, Amen.
Eius rursum mentio fiet XXV Februarij ad Vitam S. Walburgis, An, præter hoc ab auctore coæuo encomium, aliquis ei sit honos olim impensus, qualis Cælitibus solet, nos latet: vixit ante ⅠƆC circiter annos.
S. Guntildis Virgo, Abbatissa monasterij Bibelis, siue Bilebis, aut Biblisheim, sanctimonialium ordinis Benedictini, ab eius patre, Mompelgardiæ Comite, fundati, in diœcesi Argentinensi, scribitur a Trithemio in Chronico Hirsaugiensi ad annum ⅭⅠƆCXXXI miraculis clara in medio eius cœnobialis ecclesiæ sepulta. Non inde sequetur, Sanctam absolute ab Ecclesia declaratam, vt eam Menardus appellat ad hunc diem in Martyrol. Benedictino. Bucelinus solum Venerabilem nuncupat.
Agnes Virgo ordinis Cisterciensis in Germania, (cuius animam in cælum magna cum gloria & suauißima Angelorum musica deferri, eius soror Hildegundis conspexit) hoc die inscripta Menologio Cisterciensi a Chrysostomo Henriquez, qui Beatam appellat, asseritq; eius mentionem fieri in Catalogo SS. & BB. Ord. Cisterciensis. Chrysostomum secuti Gelenius in Fastis Coloniensibus, Laherius in Menol. Virginum, Bucelinus in Benedictino, etiam Beatam vocant. In citato Catalogo SS. & BB. ord. Cistercien. quem Menardus edidit, inest Hildegundis, siue Haldegundis nomen, at non Agnetis eius sororis.
B. Franciscus monachus SS. Trinitatis Aberdoniæ, direpto ab hæreticis monasterio suo, per gradus sacri loci tractus, eliso cerebro triumphum duxit, inquit totidem verbis Dempsterus in Menologio Scotico, ex collectaneis Gilberti Bruni, & Henrici Sinclari, quæ non vidimus; neque remur adhuc ab Ecclesia Martyrem pronuntiatum.
Petrus Tolosanus monachus Clareuallensis, vir admirandis virtutibus, reuelationibus & prophetiæ dono insignis, ad hunc diem inscriptus est Kalendario Ordinis Cisterciensis, Menologiisq; Bucelini & Henriquez, qui Beatum appellant: Saussaius solum Piis adscribit.
S. Maximianus Archiepiscopus Rauennas inscriptus hoc die Martyrologio Romano, & Catalogo SS. Italiæ Ferrarij. Hieronymus Rubeus ait obiisse & Rauennæ coli XXII Februarij.
S. Seuerus monachus & socij LXII Martyres Sirmij memorantur ad hunc diem in MSS. Martyrologiis Aquiscinctino & Marchianensi: in aliis socij LXXII Seuero iunguntur, & quidem XXIII Febru.
S. Polycarpus Presbyter, qui Ethnicis ad fidem conuertendis, conuersis ad subeundum fortiter martyrium animandis, operam cum S. Sebastiano impendebat, in iisdem duobus MSS. hoc die locatur; in ceteris XXIII Febru.
S. Humburga Comitissa, alias Abbatissa, refertur hoc die in MS. Florario, pridie in auctario Hermanni Greuen, vbi diximus ignotam nobis esse; prædicari a Ferrarij B. Humbergam sororem S. Theobaldi XXIX Iunij.
S. Eustathius Patriarcha Antiochenus sub Constantio Imperatore Ariano in exilium pulsus, & Traianopoli in Thracia mortuus, colitur a Græcis hoc die, vt ex Menologio, Menæis, & Maximo Cytheræo patet: iterumq; VI Iunij, In MS. Martyrol. Coptico hoc die ponitur Astanius Patriarcha Antiochenus tempore Constantini Magni: is idem Eustathius est, quem Latini celebrant XVI Iulij.
S. Symmachus Papa memoratur hoc die in Greueni auctario ad Vsuardum; Maurolyci, Galesinij, Witfordi, Canisij Martyrologiis, & Kalendario quod Breuiario Eborensi anno 1548 excuso præfixum: colitur XIX Iulij.
S. Felicis Presbyteri & Martyris corpus Salerni in Italia asseruari, & anniuersaria celebritate coli XXI Februarij, tradit Baronius in Notat. ad XXVIII Augusti litt. F. Verum, vt infra ostendemus, cum de S. Felice Adrumetino agetur, est is S. Felix socius S. Adaucti, coliturq; XXX Augusti.
S. Hilarus, siue Hilarius, Papa, hoc die adscriptus Florario SS. & Maurolyci, Galesinij, Canisij Martyrologiis, variisq; Kalendariis, & Greueni ad Vsuardum auctario, vbi mendose Martyr indigetatur. De eo agemus X Sept.
S. Chunialdum, socium S. Ruperti Episcopi, de quo agemus XXVII Martij, scribit Dauid Camerarius hoc die coli solere in Scotia, nec vllum auctorem allegat. Colitur Salisburgi cum S. Gisilario XXIV Septemb.
S. Fintanus Corach Abbas & Episcopus Cluain fertensis memoratur hoc die a Colgano ex Fastis Hibernicis, in quibus etiam referuntur Cronanus Kill-beggiæ, & Colmanus in Ardbo in Vltonia, quos hic omittit Colganus, licet Colmanum hoc die coli scripserit ad XVIII Februarij, vt supra dictum. Vel non sat memor antea scriptorum hic fuit, vel Fastos illos non tanti fecit, vt sequi in omnibus vellet. Addubitat quoque, num forsan Fintanus hic successor sit S. Fintani Presbyteri & primi Abbatis de Cluain-Ednech, Fintanus Moeldubh dictus, vt in illius Vita XVII Februarij num. 26 indicatur, quem Moeldubium Fintanum idem Colganus coli tradit, quando forsan certiora proferet monumenta, XX Octob.
S. Ambrosij ope fertur Luchinus Vicecomes, Mediolanensium copiarum ductor ab Azone patrueli suo constitutus, victoriam insignem anno ⅭⅠƆCCCXXXIX XXI Februarij, die Dominica, de Leodrisio Vicecomite Azonis patruo retulisse: eiusq; rei anniuersaria ad posteros consecrata memoria. Corius scribit, dici ipsum sanctum Antistitem ab omnibus conspectum scutica hostes cædentem: ideoque Luchinum ei victoriam acceptam tulisse, & iacta in loco Parabiaco dicto templi fundamenta, quod S. Ambrosij de victoria nuncupatum, decretumque vt quotannis eo celebris supplicatio duceretur, non sine publicis donariis. Boßius solum ait, cum inita pugna maxima vtrimque strages ederetur, Luchinum ad religionem conuersum, Diuum Ambrosium vrbis Præsidem suppliciter implorasse… Vix finita prece, velut exauditam orationem sensisset, cohortatum ad audendum militem, pugnam instaurasse: milites seu numine imbutos, seu cohortatione Ducis animatos, tanto in hostem impetu illatos, vt sustineri nequiuerit &c. Ac subdit: Ex eo tempore religiosa ciuitas haud immemor meritorum, Diuum Ambrosium cum flagello depictum in æternam rei memoriam habere voluit. Molanus in auctario ad Vsuardum ex propriæ Ecclesiæ Martyrologio (Mediolanensis, opinor) ista habet: Mediolani festum S. Ambrosij, pro victoria ipso inuocato adepta ad Parabiacum anno ⅭⅠƆCCCXXXVIII. Vbi Cyclum superioris temporis sequitur Molanus, nam & illo anno ponit Boßius, initium anni a Paschate repetendo. Sed si Dominica fuit XXI Februarij, ergo & littera Dominicalis C, quæ ad annum sequentem pertinet. Galesinius sic scribit hoc ipso die: Mediolani apparitio S. Ambrosij ad vicum Parabiacum. Fatetur in Notationibus, olim celebratam eam solennitatem nomine Victoriæ, cælesti auxilio partæ: sed cum in breuiarij Ambrosiani recognitione versaretur … de aliorum, qui aderant, consilio, appellari potius censuisse Apparitionis nomine. De hac aliisq; victoriis eiusdem Diui interuentu relatis agere licebit ad illius festum VII Decembris.
S. Vrsicinus monachus hic recensetur in Menologio Benedictino Gabrielis Bucelini, forsan quia S. Germani Abbatis Grandis-vallis & Martyris, qui hoc die colitur, in Luxouiensi cœnobio collega. Verum eius celebritas agitur XXII Dec.

DE S. FELICE EPISCOPO III METENSI IN BELGICA I

CIRCA AN. C.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Felix, Episcopus Metensis in Belgica I (S.)

I. B.

[1] Tertius Mediomatricum ciuitati in Belgica prima Antistes S. Felix fuit, cuius mentio est XVIII Ianuarij in S. Deicoli Abbatis Vita ante annos fere ⅠƆCC scripta: vbi cap. 1 nu. 4 ista leguntur: Iuxta ordinem situum Metensem opulentissimam vrbem video non mediocriter decusatam, cui intantum Diuinitas consulere dignata, [S. Felicis nomen aureis litteris ab Angelo exaratum,] vt omnium Apostolorum suorum vocabula aureis ibi apicibus rutilent, Angelica sine dubio manu exaratis. Promeruit autem felix ipsa primores Patres istos, Clementem, Felicem, Auctorem, Cælestem, Adelphum, Arnulfum; exceptis quos Dominus solus nouit remunerandos. Primus fuit S. Clemens, Apostoli Petri, vt creditur, discipulus, qui XXIII Nouembris, quo & S. Clemens I Papa, colitur. Secundus S. Cælestis, siue Cælestius, XIV Octobris. Tertius denique S. Felix.

[2] Huius ad XXI Februarij consignata est in plurimis Martyrologiis excusis manuq; exaratis memoria. Metense, a Meurißio citatum, ita habet: Metis depositio S. Felicis Ep. & Conf. Romanum: Metis S. Felicis Episc. MS. monasterij S. Martini Treuiris: [inscriptum Martyrologiis 21 Feb.] Mettis Felicis Conf. Hermannus Greuen Carthusianus & Ioannes Molanus in auctario ad Vsuardum, aliudque Martyrologium Coloniæ anno 1490 editum, & MSS. plurima: Metis ciuitate natalis S. Felicis Ep. & Conf. qui sedit annos XLII, & menses VI. Idem habet MS. Florarium, sed sex illos menses omittit, additque anno CXXVIII obiisse. Galesinius, ex Calendario Metensi, vt ait: Metis S. Felicis Ep. & Conf. qui annis XL & mensibus VI cum Ecclesiam Metensem ad Dei voluntatem vigilanter administrasset, sanctarum vigiliarum, Episcopaliumque virtutum, ac diuinarum rerum, quas religiose gessit, laude florens, quieuit in Domino. Eadem, sed breuius aliquanto, prædicat de eo Canisius. Meminit quoque illius Maurolycus. Prolixius longe elogium contexit in Martyrol. Gallicano Saussaius, & S. Dionysio Areopagitæ adiutorem fuisse ait, eiq; superstitē, multas persecutiones superasse, atq; annis supra XL illam Ecclesiam gubernasse. Ac demum addit, eius colendæ memoriæ dicatam paullo post basilicam fuisse, in qua Diuinæ maiestatis mirabilia claruerunt. Quorum nobis nil certo exploratum: neque cur eum iterum Saussaius idem XXV Ianuarij collocet.

[3] Annis XLII Episcopi munus geßisse asseritur in monumentis archiui Metensis, vt Meurißius testatur, qui tamen non vsquequaque assentiri audet. Nulli nobis suppetunt, quibus nitamur, [quamdiu sederit, incertum:] solidi characteres. Vnus eorum Antistitum fuit Felix, de quibus Paulus Diaconus in libro de Episcopis Metensibus scribit, eorum studiis certum esse creuisse Dei Ecclesiā, quamuis eorum nobis specialiter occulta sint gesta. Successor illi a S. Ioanne Euangelista missus dicitur S. Patiens, vt in eius Vita retulimus VIII Februarij; in qua nu. 4 ita eum alloquitur S. Ioannes, postquam e Patmo ad Asiæ Ecclesias redierat: Carissime, in Spiritu reuelatum est mihi, [fuit decessor S. Patiētis:] quod Clemens quondam Patricius Vrbis, atque sui successores, qui a Coapostolo meo Petro ad primam Galliarum Belgicam in ciuitate Metensi sunt directi, duobus defunctis, qui superest, ex nostris sibi præstolatur successorem, secundum reuelationem. Qua de reuelatione postea iterum agit. Meurißius ex iisdem archiuis Ecclesiæ Metensis scribit S. Clementem biennio post martyrium S. Petri Apostoli obiisse, id est, anno Æræ vulgaris LXIX, licet ipse LXX ponat: sedisse deinde S. Cælestium annos XV; ad annum ergo, secundum nostrum calculum, LXXXIV. Si XLII Felicis adiiciantur, efficientur CXXVI, quem fere numerum auctor Florarij expreßit. Qui ergo potuit ei successor mitti S. Patiens, cum ipse Ioannes sexagesimo octauo post passionem Domini anno mortuus sit, vt S. Hieronymus libro de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 9 tradit, id est IC anno Christi? Sed cum Vita illa S. Patientis post annum ⅭⅠƆL scripta sit, nec vllas temporum notas proferat, nihil de vetustioribus illis Episcopis solide statuere poßumus. Edidimus illius partem, quam solam nacti tunc eramus. Reliquum postea ex codice Sermæ Reginæ Sueciæ descripsimus, vbi mentio fit S. Leonis IX Papæ, qui anno ⅭⅠƆXLIX ad pontificatum euectus est.

[4] Quam ait Saussaius, S. Felicis nomini dicatam postea basilicam fuisse, ea forsan est, quam Meurißius pag. 14 S. Felicis Presbyteri Nolani honori positam scribit, ac deinde S. Clementis dictam. Illic tamen arcam ait extare variis Diuorum exuuiis refertam, inter quas est brachium vnum huius S. Felicis Episcopi Metensis: fuisse corpus eius in crypta aut specu S. Clementis tumulatum, iuxta S. Cælestium; [eius reliquiæ.] sed postea ab S. Henrico Imperatore in Saxoniam translatum.

DE S. ANTHIMO EPISCOPO INTERAMNATE ET SPOLETINO IN VMBRIA

CIRCA AN. CLXXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Anthimus, Episc. Interamnas et Spoletinus in Vmbria (S.)

Avctore G. H.

[1] Interamna vrbs Vmbriæ Episcopalis varios mense Februario inquilinos Sanctos celebrat: ac die quidem XIV S. Valentinum Episcopum, a quo ad pietatem instituta S. Agape colitur postridie, seu XV Februarij: at qui adiunguntur paßim seu S. Valentino, [Interamnæ S. Anthimus Episc. colitur 21 Februarij,] siue S. Agapæ plures Martyres, duobus sequentibus diebus ibidem venerationem in officio Ecclesiastico habent, vti singulis hisce diebus diximus. S. Valentini decessor habetur S. Anthimus, quem Ferrarius, secutus monumenta Ecclesiæ Interamnensis, refert in Catalogo generali ad XXIFebruarij his verbis: Interamnæ S. Anthimi Episcopi, annotatque floruisse sub Pio I Pontifice, qui sedit ab anno CLVI ad annum CLXV, quo est martyrio affectus, die XI Iulij. Eumdem S. Anthimum coli XXI Februarij tradit Angelonus in Vitis Sanctorum Interamnensium Italico sermone, cum Historia eiusdem vrbis editis.

[2] Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopatu Interamnensi, secundum eius Sedis Episcopum collocat S. Anthimum, & ista narrat: S. Anthimus Interamnensium primum Episcopus, mox Spoletinam rexit Ecclesiam. Eius profestus dies XXI mensis Februarij concelebratur. S. Petri templum extra mœnia Interamnæ erexit, [S. Petri tēplū erigit:] vbi Cathedralis Sedes Episcoporum emineret, quod postea profanatum fuit. [per Vmbriā prædicat:] Eius mentio celebris habetur in Vita S. Concordij. Hic per totam Vmbriam Christi Domini Euangelium diuulgauit, & præcipue Fulginij. Idem Vghellus in Episcopatu Spoletino eumdem S. Anthimum Episcopum Interamnensem ait hanc etiam Sedem moderatum fuisse, [Sedem Spoletinam regit:] & in vetustissimis Kalendariis eius memoriam cum Martyris titulo reperiri adscriptam, plures sub eius nomine Ecclesias & imagines Spoleti & Interamnȩ reperiri, eiusque memoriam in lucem reuocasse Laurentium Castruccium Episcopum Spoletinum, [officio Ecclesiastico colitur:] officiumque, eo petente, a sancta Sede Apostolica concessum fuisse anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVIII. Additque eius Acta a Spoletina Ecclesia breui hoc elogio perstricta:

[3] S. Anthimus nobili genere ortus; sub grauissima Christi fidelium tempestate, Imperatore Marco Aurelio, primo Interamnensem, deinde Spoletinam rexit Ecclesiam, qui cum dexteritate morum ac doctrinæ grauitate, [doctrina & pietate excellit:] sanctitatis vitam æque coniungeret, mirum in modum populorum calamitates solabatur. Hic quidem in occulta verbi Dei prædicatione, fidelium institutione, atque in Ecclesiarum cultu ampliando, fideque propaganda non posteriores partes ferebat, quandoquidem sua industria ac sumptu plura oratoria, non Spoleti modo, [oratoria erigit:] sed etiam Interamnæ, dum eam regebat Ecclesiam, alia restituit, alia de nouo erexit: in illis Clericos dignis moribus repertos Diuino cultui mancipando, Hygini Romani Pontificis, cuius tempore floruit, vestigia secutus, qui primus formam Clero asseritur imposuisse. Ita apud Torquatum Vmbriæ Præsidem amicitia valuit, [S. Concordium Martyrem pro tempore liberat:] vt Concordium Romanorum ciuem primarium, quem ille Spoleti in vincula pro Christo coniecerat, liberatum apud se multo tempore retinere impetrarit. Cumque virum plane Apostolicum, vitæ ac morum integritate eximium, comperisset, sacrisque ante a Pio Papa initiatum presbyteratus honore cumulauit. Hic tandem præclarus Antistes multis virtutum præconiis cum omnibus diu prȩfulsisset, pluribusque pro Christo laboribus egregie perfunctus, quinto Idus Maij feliciter in Domino obdormiuit circa annum Domini centesimum septuagesimum sextum, [moritur circa annum 176 variis erectis ecclesiis illustris.] cui fideles tantorum meritorum memores tum Spoleti tum Interamnæ plures Ecclesias, quæ ad hæc vsque tempora supersunt, sub S. Anthimi nomine erexerunt. Hæc ibi: quæ eadem habet in eius Vita Angelonus.

[4] Acta supra nominati S. Concordij Presbyteri Martyris dedimus Kalendis Ianuarij: in his dicitur Torquatus Comes Thusciæ in grauissima persecutione Antonini Imperatoris habitasse in ciuitate Spoletana, misisse & accersiuisse ad se S. Concordium, quem post varias de Christo propositas quæstiones iussit fustibus mactari, [amicus Torquati Comitis,] & in custodiam publicam recludi. Tunc, vt refertur num. 5, venit nocte ad eum B. Eutyches cum S. Anthimo Episcopo, & quia Anthimus amicus erat Comitis, rogauit Torquatum Comitem, vt eum sibi concederet paucis diebus. Et permisit eum B. Anthimo, & habitauerunt simul multis diebus. Tempore autem opportuno consecrauit eum Presbyterum, [S. Concordium Presbyterum consecrat:] & cœperunt orationibus vacare. Post aliquantum vero temporis misit Comes, & tulit eum.

[5] Iacobillus in Vitis Sanctorum Vmbriæ celebrat S. Anthimum XI Maij, quo die aliquam corporis translationem arbitratur peractam fuisse, & mortuum tradit die XXI Februarij circa annum CLXXVI, qui annus in elogio citato exprimitur, [in aliquibus ab S. Anthimo Presbytero Martyre nō satis distinctus:] non dies XXI Februarij, sed XI Maij, quo etiam die alter S. Anthimus colitur, sed Presbyter, & Romæ sub Diocletiano Martyr effectus. Quem martyrij titulum ab hoc Presbytero ad S. Anthimum Episcopum perperam a Spoletinis olim delatum fuisse asserit Iacobillus, quod idem de XI die Maij est forsan dicendum. Demum addit, vt præcipuum Patronum a populo Stronconensi coli, [inuocatur contra tēpestates.] eiusq; patrocinium contra grandinem aliasque tempestates inuocari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MAVRICIO, PHOTINO EIVS FILIO, THEODORO, PHILIPPO, ET ALIIS LXVII MILITIBVS, APAMEÆ IN SYRIA II

SVB MAXIMIANO IMPER.

Commentarius præuius.

Mauricius, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Photinus eius filius, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Theodorus, miles, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Philippus, miles, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Alii LXVII milites, Martyres, Amaseae in Syria II

Avctore G. H.

[1] Sanctißimorum horum militum Ducis Mauricij meminit Theodoretus Episcopus Cyri sermone VIII de Græcarum affectionum curatione, siue Euangelicæ veritatis ex Gentilium philosophia cognitione: in cuius operis prologo asserit Græcorum Gentilium fabulis addictos dicere, ridiculum esse, quod honore Martyres prosequamur, & insignis stultitiæ, quod viuentes ab iis, qui vita functi sunt, vllum sibi commodum comparare contendant. [Theodoretus S. Mauricij meminit inter præcipuos Martyres,] propterea in octaua disputatione seu sermone inquit, se illorum obiectiones proferre, qui nos accusant, quod honore Martyres prosequamur, simulque defensionem complecti: in qua variis tormentorum generibus propositis, addit immortalem illis Martyribus gloriam collatam, memoriamque nullo tempore finiendam. Ac generosæ, inquit, animæ triumphatorum cælum nunc obambulant & Angelorum choris intersunt: eorum vero corpora non singula cuiusque condunt monumenta, sed vrbes & vici hæc inter se partiti, animarum illos seruatores corporumque medicos appellant, veneranturque tamquam vrbium præsides atque custodes, [quorū corpora in veneratione sunt,] & horum apud Deum vniuersorum interuentu diuina per eos munera consequuntur. Sectis eorum corporibus integra & indiuisa gratia perseuerat: & tenues illæ ac tantillæ reliquiæ integro nullasque in partes dissecto Martyri parem habent virtutem. [aut etiam tenues reliquiæ:] Quæ enim adstat gratia, dona distribuit, & fide supplicantium liberalitatem metitur … Hos autem Martyres non deos facimus, sed tamquam Dei testes seruosque amantissimos honoramus, qui tanto amore Creatorem Seruatoremque prosecuti sunt, vt mortem illius caussa susceptam optabilem duxerint, suaque ipsi corpora pro eo tradiderunt, qui corpus suum pro nobis cruci tradidit… Hi sunt vere hominum duces & propugnatores & auxiliatores, malorumque depulsores, damna quæ a dæmonibus infliguntur, procul arcentes.

[2] Victorum Martyrum templa clara & conspicua cernuntur, magnitudineque præstantia & omni ornatus genere illustria, & pulchritudinis splendorem late fundentia. [quibus illustria erecta templa:] Neque ad hæc nos semel bisue aut sexies quotannis accedimus, sed frequentes conuentus celebramus: sæpe etiam diebus singulis horum. Domino laudes decantamus, [in iisq; ad impetrandum eorum patrociniū] & qui integra sunt valetudine, hanc sibi conseruari, qui autem morbo quopiam conflictantur, hunc depelli petunt. Petunt & liberos qui carent, & quæ steriles sunt rogant vt matres fiant: qui donum adepti sunt, saluum id sibi seruari postulant. Qui peregrinationem aliquam auspicantur, ab his petunt, vt viæ sibi comites sint ducesque itineris: qui sospites redierunt, non illos adeuntes vt Deos, sed tamquam diuinos homines eos orantes, intercessoresque sibi vt esse velint postulantes. [donaria oblata,] Quod vero votorum compotes fiant, qui fideliter petunt, palam testantur illorum donaria, curationem indicantia. Alij enim oculorum, alij pedum, alij manuum simulacra suspendunt, ex argento auroque confecta. Accipit enim horum Dominus etiam parua, pretiique exigui, pro ferentis facultate donum metiens. Hæc autem morborum depulsionem indicant, cui testandæ ab iis posita sunt, qui sanitatem receperunt. Quin & nascentibus filiis Martyrum vocabula imponere student, securitatem inde ipsis tutelamque comparantes … Demum festis deorum abolitis, nunc Petri & Pauli & Thomæ & Sergij & Marcelli & Leontij & Panteleemonis & Antonini & Mauricij aliorumque Martyrum solennitates peraguntur, [& dies festi instituti.] & modestæ celebrantur festiuitates, diuina cantica, sacrorumque sermonum auditionem, & preces ornatas laudabilibus lacrymis exhibentes.

[3] Hactenus excerpta ex sermone Theodoreti de Martyribus: quæ ad S. Mauricium eiusq; socios Martyres, pertinere vel ideo magis arbitramur, quod hi gloriosum suum certamen inter maiores æstatis calores peregerint, & tamen alios festos dies nacti sint, seu XXI Februarij, seu XXVII Decembris, vti mox constabit: [Ea intelligenda de S. Mauricio Apameensi,] forsan quod reliquiæ illis diebus translatæ sint, aut templa ad illorum honorem dicata. Nam agere Theodoretum de S. Mauricio Apameensi & gentili suo, adiuncti supra socij satis indicant; ex his in eadem Maximiani persecutione paßi sunt, Antoninus cum sociis Cæsareæ in Palæstina Idibus Nouembris, Pantaleon seu Panteleemon medicus Nicomediæ XXVII Iulij, Sergius VII Octobris in prouincia Euphratesia, in qua & Sergiopolis ab huius nomine dicta est, & Cyrus vrbs Theodoretum Episcopum habuit. Passus etiam, sed serius, in eadem Apamea est XIV Augusti Marcellus Episcopus, cuius nonnulla gesta idem Theodoretus narrat lib. 1 Histor. Eccl. cap. 19. at Leontium supra relatum, esse militem Tripoli in Syria passum XVIII Iunij obseruat in Notis Martyrologij Baronius, qui XXII Septembris, quo die S. Mauricius Agaunensis & Dux Thebæorum militum colitur, [non Agaunensi & Duce Thebæorum militum:] fatetur se aliquando non inutium adhæsisse sententiæ illorum, qui vtrumque Mauritium, pro vno eodemq; Martyre censuerunt. Verum ob auctoritatem Theodoreti se coactum ab illa opinione recedere, neque verisimile videri, hūc in tam paruo Martyrum numero prætermisisse innumeros fere perillustres in Syria passos, & externos tam longe positos in exemplum adducere voluisse.

[4] Vitam S. Mauritij Apameensis & septuaginta sociorum Græcam ex MS. codice perantiquo nacti sumus eleganter atque accurate scriptam: [Horū Martyrum Vita datur ex MS. Græco collata cū Metaphraste.] quam nonnullis hinc inde immutatis suo operi de Vitis Sanctorum inseruit Metaphrastes, ac Latinam a Gentiano Herueto redditam edidit Lipomanus ad XXI Februarij, & Surius mense Iulij; cum qua & nos hanc Græcam Vitam contulimus. Titulus in MS. præfigitur eiusmodi: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Μαυρικίου καὶ τῶν ἐβδομήκοντα μαθητῶν αὐτοῦ. Quæ apud Lipomanum ita Latine leguntur. Martyrium sancti & gloriosi Martyris Christi Mauricij & septuaginta militum, qui erant etiam eius discipuli.

[5] [Epitome Vitæ ex Menæis ad 21 Feb.] Græci præcipuo eos cultu venerantur XXI Februarij, & hoc elogio excellentiora eorum gesta attingunt: Eodem die memoria sancti Martyris Mauritij & sociorum septuaginta Martyrum. Vixerunt hi imperante Maximiano, apud quem, dum vrbem Apameam transiret, delati sunt, quod Christiani essent. Adducti ergo ad eum, Christianos se professi sunt: mox zonis militaribus priuantur, ac carceri includuntur: & post triduum ad tribunal citati examinantur. Cum autem in fide constantes persisterent, grauiter cæsi, in ignem proiiciuntur: deinde in equuleo suspenduntur, ac ferro latera eorum raduntur. Cum autem Maximianus S. Mauricium grauius vellet affligere, iubet Photinum eius filium capite plecti. Postquam vero vidit eos immotos in suscepta fide conseruanda, neque imperata facere, misit eos in nemorosum locum inter duo flumina & lacum fitum, ac vespis, muscis, culicibusque variis refertum. Carnifices ergo cum ad siluam peruenissent, eos vestibus nudatos, ac vinculis constrictos palis alligarunt, & melle circumcirca vnxerunt: ad quam pœnam infligendam erat illa anni tempestas maxime opportuna. Corpus etiam S. Photini coram oculis patris sui Mauricij iaculis confixerunt, atque ita abiuerunt. Sed beati illi ac generosi athletæ decem diebus & noctibus intolerabilibus afflicti cruciatibus & tormentis perdurarunt, sed tandem inter preces ad Deum fusas finem viuendi fecerunt.

[6] Hæc Græci in magnis Menæis ad XXI Februarij, ad quem diem eadem leguntur apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων. Metaphrastes etiam, vt diximus, Acta horum Martyrum ad eumdem XXI Februarij retulit, vti apud Lipomanum licet videre. Alter dies eorum venerationi consecratus est XXVII Decembris, [commemoratio 27 Decemb.] vt liquet ex Menologio a Canisio edito, in quo hæc leguntur: Eodem die commemoratio sancti Martyris Mauricij & septuaginta sociorum, qui sub Maximiano Imperatore apud vrbem Apameensem passi sunt. Eodem die in magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum elogium supra relatum repetitur, sed valde contractum.

[7] De tempore autem anni, qua martyrium paßi sunt, hæc num. 18 in Actis leguntur: μὲν οὗτος καύσωνος εστὶ καιρὸς, Πάνεμος γὰρ μὴν τηνικαῦτα καθέστηκε. [Mortui mense Panemo, id est Iulio,] Est hoc quidem tempus maximi æstus, erat enim tunc mensis Panemus. de quo aliisq; mensibus Orientalium varij scripserunt, ac post Scaligerum aliosq; accurate Petauius noster lib. 1 de Doctrina temporum, qui cap. 29 menses Græcos seu Syromacedonicos tradit, quos arbitratur fixos a Iulianorum Calendis exordium sumpsisse, ac Panemum apud Syros, quod hic quærimus, mensi Iulio Romanorum respondisse. Quo mense ad diem XXVI in Menæis inter alios Sanctos nominatur Mauricius. Sed difficile scitu est, de quo ea verba sint accipienda: [an 26 dies] Eodem die commemoratio sancti Patris nostri Symeonis Stylitæ, Presbyteri & Archimandritæ, & S. Ignatij Tzeroneti, & Encœnia Archangeli Gabrielis trans fretum in Chaldis, & S. Ioannis Palæolauritæ, & S. Mauricij, & SS. Appionis & Hierusalem. Hæc ibi. Colitur Ioannes Palæolauritæ in eisdem Menæis XX Aprilis, & aliquo elogio exornatur. An simili modo Mauricij Apameensis dies natalis aliaue solennitas indicetur, ex nudo nomine non liquet.

[8] Laurentius Surius, quam repererat martyrij S. Mauricij & sociorum historiam a Lipomano ad XXI Februarij, reiecit in Iulium, ac tum post relatas ad XXVIII diem Vitas S. Philastrij Episcopi Brixiensis, & S. Friderici Episcopi Vltraiectini, [vnde adscripti 18 Iulij.] apposuit Acta S. Mauricij & sociorum cum hac nota marginali: Passi sunt hi Martyres mense Iulio, sed incertum quo die. In tertia editione retenta eadem sunt verba, sed adiectus XVIII Iulij: quo die Galesinius ex MS. inquit, & Metaphraste, vt est apud Surium, adscripsit suo Martyrologio his verbis: Apameæ sanctorum Martyrum Mauricij & septuaginta militum: qui, Maximiano Imperatore, per varia diuersaque cruciamentorum stigmata, nobile martyrium obierunt, præclaris datis religionis Christianæ testimoniis. Eosdem refert Ferrarius in Catalogo generali, allegata Galesinij auctoritate.

VITA EX MS. GRÆCO,
collata cum Metaphraste.

Mauricius, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Photinus eius filius, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Theodorus, miles, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Philippus, miles, Martyr, Amaseae in Syria II (S.)
Alii LXVII milites, Martyres, Amaseae in Syria II

ex MS. Græco.

CAPVT I
Iter Maximiani Imperatoris in Syriam. Horum Martyrum captiuitas. S. Mauricij cum Imperatore disceptatio.

[1] Vbi Martyrum memoria est, ibi solida in Deum pietas ostenditur, ac mens sapientiæ amans Deo coniungitur: res etiam corporeæ commeant ad hæreditatem spiritalem, & pax acquiritur immobilis, qua animorum perturbationes frænantur, dum cælestes spiritus & terrena corpora mutuo fœdere conciliantur. [Memoria Martyrum vtilis.] Quis enim eorum certamen mentis intuens oculis, non erit remotus a carne & mundo, dum e sola in Deum pietate eorum carnem intelligit conculcatam? Non enim caro his concupiscit, neque puluis terræ contra Dei imaginem rebellat, sed quicumque arbitratur quodcumque deterius gubernari ab alio præstantiore, mentem comparat immotam ad cælestem metam.

[2] Tale certamen aliquando proponitur septuaginta Martyribus, quorum pretiosum & Christi amantem sanguinem, Apameensium excipiens metropolis, sanctum & Deo gratum emisit sacrificium, pro pretioso vnguento totum corpus Christi, [vti 70 Apameensiū, passorū sub Maximiano,] nempe sanctam Ecclesiam, eorum sanguine inungens. Maximianus enim inprimis impius & iniquus Imperator, quamlibet, quantumuis magnam, crudelitatem contendens superare, studebat vt omnes, qui subiecti erant eius Imperio, offerrent execrandis & immundis dæmonibus: vt per eorum adorationem & deorum, vti falso nominabantur, falsam religionem, suo Imperio acquireret præsidium & magnificentiam. Cum hoc ergo facere statuisset, ipse seipsum ad hoc sedulum & industrium constituit ministrum. [addicto cultui dæmonum:] Nolebat enim, vt Imperatores qui eum præcesserant, iubendo scribere ad locorum Præsides, vt idolorum cultus curam gererent: sed ipse impigre & diligenter obibat orbem terræ, effectus velox minister altarium dæmonum, sperans infelix per suum aduentum se effecturum, vt, qui defecerant ab eius superstitione, & accesserant ad veritatis Christi cognitionem, transfugerent ad errorem suorum immundorum & execrandorum deorum.

[3] Tali ergo animo Romam relinquens Maximianus impius tyrannus, & per Orientis partes iter faciens, peruenit Apameam, quæ est metropolis secundæ prouinciæ Syrorum. [apud quem Apameam profectum] Quo in loco idolorum sacerdotes ad eum accedentes, accusabant Christianos, dicentes ei: O diuinissime Imperator, cum dij nobis dederint loquendi libertatem apud tuam pietatem, deferimus ad tuam inuictam potentiam, quod vnusquisque eorum, qui sunt apud nos, cum timore & desiderio honorat maximos & patrios tuos deos; maxime autem Iouem patrem deorum, & Apollinem admirabilem, qui sunt aliis diis superiores, & imperium tuæ potestatis valde conseruant & tuentur. [accusantur Mauricius & milites eius 70.] Mauricius autem & qui sunt cum eo septuaginta milites tuæ potentiæ, in altum elati honoribus tuis & muneribus, & qui ditia & magnifica dona ex te perceperunt, deos habent contemptui, & aduersus magnum tuum & inuictum imperium exercent tyrannidem abducti errore Christianorum.

[4] Hæc ergo cum audisset tyrannus Maximianus, animo valde fuit iratus, & præcordiis incensus, ac mente magis arsit, quam fornax: præcipue cum accepisset, tales in suo exercitu esse milites. Die ergo assignato insigni, & loco inuento apto ad populi spectaculum, in medio portarum septemtrionalium metropolis Apameensium, quæ dicitur a Vicinia Hamaxica, iussit illic parari iudicium & duci inclytos Martyres. Cum in alto autem tribunali impius sedisset tyrannus, concurrisset vero vniuersa ciuitas & omnis ætas ad eos spectandos, adeo vt nec virgines quidem, [coram tribunali eius sistuntur:] quæ degunt in thalamis, remanserint in suis habitaculis; duxerunt satellites septuaginta Christi milites.

[5] Hos cum adspexisset Imperator, dixit eorum Duci: Nos sperabamus, o Maurici, quod nostris fruentes donis, & alimento gloriantes imperatorio, primosque honores & dignitates a nobis consecuti, insisteretis vestigiis nostræ tranquillitatis, & eos, qui conarētur resilire a nostra b religione, diis grata, fortibus factis & omne genus doctrinis conuerteretis ad sanitatem, quod ȩgrotaret curantes, & quod claudicaret corrigentes, [acriter obiurgantur:] & quod bellum gereret pacificantes: & vt breuiter multa dicam, quidquid se non ex nostro haberet instituto, tamquam inimicum & hostile subiicientes. Sed de vobis, vt videtur, contrarium accepimus. Non solum enim non conuertistis eos, qui aduersus nostram rebellarunt religionem, sed etiam ipsi aduersus deos nostros omnipotentes tyrannidem exercentes, & qui eis sunt constituti honores & sacrificia ac libamina abolentes, aliis fuistis duces ad barathrum interitus: si vera sunt, quæ de vobis ad nostras aures peruenerunt.

[6] Dixit Mauricius: Imperator, quæ a nobis exercetur tyrannis aduersus deos, qui sunt nullo sensu præditi, nobis a vero Deo validam acquirit victoriam & coronam gloriæ. Non enim aspernamur & nihili facimus Deum, qui nos finxit, vt stulta est tua traditio: [S. Mauricius inculcat vnius Dei notitiam:] sed glorificamus eum, qui est solus verus Deus, qui fecit cælum & terram & mare & omnia quæ in eis sunt. Dæmones autem, qui hominibus afferunt exitium, non conuenit deos vocare, o Imperator. Dixit Maximianus: Cum honorem a diis sis consecutus, & militiæ primum locum sortitus, o Maurici, eis pulchram refers gratiam. Mauricius dixit: Numquam honorem accepi a diis vestris, neque volo eos honorare. Quis enim vnquam ex hominibus, qui Dei habet cognitionem, sustinuerit honorare materias nullo sensu præditas? Sed quibus non est mens, quæ rectis gubernatur rationibus, propterea quod iumentis comparati sint insipientibus, & similes facti sint eis, ij lapides & ligna in deos referunt, mentemque eis tribuunt, & honorant tamquam deos. Dixit Imperator Maximianus: Quoniam primas partes obtinuisti in ordinibus nostræ administrationis, o Maurici, id tibi magnam præbuit confidentiam, & effecit audaciorem: adeo vt splendide & citra vllam conturbationem respondeas nostræ serenitati.

[Annotata]

a Græce Γειτνεία Ἁμαξικά, ita iterum num. 11 legitur. Gentianus Amaxica, & Amazica habet.

b Apud Lipomanum & Surium legione, forte errore typographico, Græce θεοφὶλὴς θρησκεία.

CAPVT II
Inquisitio fidei facta. SS. Theodori, Philippi, Photini, aliorumque responsum. Zona militaris ablata.

[7] Tvnc iubet eo separato reliquos interrogari, & eis dicit Imperator: Quis vobis tantam fecit iniuriam, o fratres, vt deficeretis a diis seruatoribus; accederetis autem errori hominum, qui adorant hominem crucifixum tamquam vnum homicidam? Non enim sic vos erudiimus, neque in tali doctrina eduximus. Tunc Theodorus & Philippus, tamquam ex ore sanctorum septuaginta Martyrum, dixerunt: Nos, o tyranne Imperator Maximiane, tantum absumus ab errore, vt te quoque optemus liberari ab errore, a quo nos fuimus liberati, vnum & solum adorantes verum Deum, [SS. Theodorus & Philippus explicant mysterium SS. Trinitatis:] Patrem omnipotentem, & vnigenitum eius Filium Iesum Christum Dominum nostrum, qui est Dei virtus & Dei sapientia: & sanctissimum eius Spiritum, qui nobis inspirauit cognitionem & intelligentiam, vt a confiteamur quidem Trinitatem, quæ est eiusdem essentiæ; abominemur autem immundam tuam religionem: & hanc quidem abiiciamus perituram religionem; militiam vero militemus Deo, qui est Rex exercituum. Dixit Maximianus: Video, o Philippe, te senectutem quidem habere reuerendam, intelligentia autem multum cedere iuuenibus. Confuge ergo ad deos, & sis bonus consiliarius reliquis tuis militibus de diis adorandis, vt maiora dona & honores a nobis consequaris. Dixit S. Philippus: Ego non sum futurus malus consiliarius iis, qui sua sponte deducti sunt ad timorem veri Dei. Scriptum est enim: Væ ei, per quem malum venit.

[8] Dixit Maximianus: Lenitas nostræ patientiæ te audaciorem effecit, Philippe. [Matt. 18. 8] Nolite ergo in his insistere, ne iustas pœnas in vos irritetis, & euadatis exemplum nostræ indignationis, audentes nominare hominem, qui a vobis est relatus in deos. Respondentes vero sancti septuaginta Martyres, [omnes constanter fidem profitentur:] dixerunt tyranno: Vanæ & inanes minæ, o Imperator, tuæ abominationis, virtutem nobis ex alto largiuntur. Non enim ingreditur aut inhabitat metus tormentorum in bona mente & stabili eorum, qui diligunt Dominum. Tunc Maximianus Imperator, [habitu militari & zonis priuantur:] iussit auferri a sanctis septuaginta militibus habitum militiæ, & eis abscindi zonas, & adduci eos cum magna ignominia. Cumque hæc magna celeritate effecissent satellites, dixit eis tyrannus: Videte, quale vobis obtigerit dedecus propter vestram inobedientiam. Sancti dixerunt tyranno: Etiamsi tu, vt existimas, nos exuisti, sed est Deus noster in cælis, quem colimus, qui nos induit stola æternæ gloriæ, quam ipse non es dignus audire propter satanam patrem tuum, qui in te loquitur.

[9] Tunc valde iratus tyrannus, dixit: O execrandi & indigni deorum beneuolentia, vos vestram ignominiam vobis conciliastis. A nobis enim honore affecti, maximos deos affecistis contumelia, & nostram contempsistis amicitiam. Respondentes autem Sancti, dixerunt Tyranno: [honorem militarem contēnunt:] Hæc militia tua, vt quæ nihil sit, præterit: & qui adest honor, est tibi dedecus: quoniam oblitus es Dei, qui hanc tibi dedit potestatem. Inanima vero simulacra, quæ te nihil iuuant, quod ea non cognoscant eum, qui ipsa honore afficit aut contumelia, in deos stolide refers. [carceri mancipantur:] Dixit tyrannus: Propter nostri imperij clementiam vobis parcens, & volens vitam vobis esse saluam, adhuc vos patior. iussitque eos tres dies includi in carcere, vt caperent consilium, quod eis expediret.

[10] Cum autem satellites implessent iussum Imperatoris, & eos in custodia inclusissent cum collaribus, Sancti dixerunt inter se: Fratres, paremus omnes vna eademque mente nostras animas ad orationem, & intense oremus Deum nostrum, vt det nobis sapientiam & cognitionem per sanctum suum Spiritum, [se inuicem excitant:] & iniiciat in os nostrum, quid respondeamus: vt admiretur tyrannus veritatem nostræ fidei. Et se ad precandum conferentes Sancti septuaginta, [& auxiliū Dei implorant:] tamquam ex vna anima dixerunt: Deus omnipotens, cuius potestas æterna, & regnum non interit, mitte ad nos sanctissimum tuum Spiritum, vt in ipso exultemus & lætemur, & vincamus erroris nequitias, & extollamur in vera tua fide per sanctum Spiritum, qui loquitur in nobis, secūdum tuam veram promissionem & propter ablatam a nobis mundanam dignitatem efficiamur milites in sancta tua ciuitate, b in qua tecum venient omnes congregati in fide Christi tui, cum quo tibi Patri debetur gloria & potestas cum sancto & viuifico Spiritu in secula. Amen.

[11] Completis autem tribus diebus, præsidens rursus Maximianus, in eumdem locum portæ Hamaxicæ rursus concurrente vniuersa ciuitate, accersiit Sanctos. Hi vero accesserunt tracti a ministris, & steterunt ante impium. Hic autem minas temperans clementia, dixit eis: O viri, discite tandem quid vobis expediat: & accedentes, diis sacrificate, & vitam accipite, & non mortem acerbam. Dixerunt Sancti: De hoc bonum consilium cepimus, o Imperator: [coram Imperatore mortē propter Christum contemnunt:] odio habere hanc vitam, quæ est ad tempus; diligere vero mortem propositam, propter Christi desiderium. Per ipsum enim vitam æternam speramus lucrifacere. Decetero ergo fac breuiter, quod vis. Nos enim non negamus Deum nostrum, neque dæmones tuos adoramus. Nam in condemnatione huius mortis, quæ est ad tempus, liberamur ab æterna condemnatione.

[12] [S. Photinus adolescens generose nomen, genus ac fidē Christi profitetur.] Hæc cum dixissent Sancti, videns tyrannus in medio eorum adolescentem dixit ei: Quod est tibi nomen, & cuias es genere? Dixit adolescens: Nominor quidem Photinus, a vera luce accepto nomine. Sum autem miles Christi, qui pudore affecit patrem tuum satanam. Et sum genere quidem Romanus, filius vero & carnalis & spiritalis Mauricij clarissimi. Ex eo enim ortus, & ab eo accepta Dei cognitione, in Christi fide sum educatus: quem tu negans, o Imperator, comparatus es iumentis insipientibus, & similis factus es illis. Dixit tyrannus: Stultus es adolescens, & sunt tua verba ætate digna. At iam disce, quod tibi conducit: & accedens, sacrifica maximo deo Ioui, & parce tuæ iuuentuti. Dixit adolescens: Propterea quod non facio, quod vis, neque sacrifico simulacris, dicis me stultum esse. Nam quod attinet quidem ad fidem Domini mei Iesu Christi, valde sapio.

[Annotata]

a Gentianus vertit in secunda persona, confitearis, abomineris, abiicias, milites. Græce in infinitiuo locantur, sed qui a prima persona plurali præcedenti regitur: τὸ πνεῦμω τὸ πανάγιον τὸ εμπνεῦσαν ἡμῖν γνῶσιν καὶ σύνεσιν, ὁμολογεῖν μὲν τριάδα &c.

b Loco sequentium huius numeri ista leguntur apud Lipomanum: Et adscribamur in numerum ciuium cum omnibus tuis Sanctis, qui tibi a seculo recte in fide placuerunt: Quoniam tu es solus Deus, & te decet gloria & potentia. Amen.

CAPVT III
Verberibus, igne, ferreis vnguibus afflicti Martyres. S. Photinus capite plexus.

[13] Tvnc rursus dixit tyrannus Sanctis: Quousque importunitatem vestram sustinemus, & tormenta differimus ex benignitate incomparabili? Sacrificate ergo diis, ne in vos armetis iustitiam. [Sancti inscitiam Imperatoris arguūt:] Dixerunt Sancti tyranno: Si quid ingenij habeas aut scientiæ minister immundorum dæmonum, didicisti a Photino nostras vires. Si enim ille, cum sit ætate iuuenis, pudore affecit impiam tuam mentem & nullo sensu præditam, per sinceram suam fidem & Christi cognitionem; quanto magis nos contendemus tormenta omnia sustinere, vt pudore afficiamus patrem tuum diabolum, & placeamus Christo? Tunc iratus tyrannus, iussit Sanctos verberari crudis boum neruis: [cæduntur crudis boū neruis:] & cœperunt ministri eos cædere, donec carnes eorum discerpserunt: & cum valde emanaret eorum sanguis, Sancti sursum adspicientes in cælum clamabant, Christo Deo supplicantes, vt eis vires adderet, & leuaret eorum labores. Qui cum audiisset intensam eorum precationem, ad eos accessit potestate, quæ non cadit sub adspectum, [a Christo confirmātur:] & alleuauit labores tormentorum, & corda eorum in caritate erga se confirmauit.

[14] Cum defessi autem essent tortores, tyrannus dixit Sanctis: Cognouistis, o audaces homines & temerarij, quam sit mihi facile vitam vestram perdere? Sacrificate ergo dijs, ne acerbiora tormenta sentiatis. Sancti vero respondentes, dixerunt tyranno: Hoc cognosce, o impie & aliene a vero Deo nostro, quod quomodo tu Christi caritatem & eius splendorem non sentis propter tenebras, [expetunt alia tormēta:] quæ mentem tuam operiunt ex errore dæmonum; ita neque nos tormenta tua sentimus, propterea quod mens nostra sit illuminata a fide & caritate Christi Dei nostri. Excogita ergo alias in nos nouas machinas tormentorum. Sitit enim mens nostra, & desiderat quæ est ex Christo caritas, per tuam in nos sententiam contemplari Deum viuum & regnantem in secula.

[15] Hæc cum audiisset tyrannus & valde fuisset iratus, [sponte sua accedunt ad ignem:] iubet accendi rogum maximum, & in eum proiici Martyres. Cum implessent vero satellites inhumanum eius iussum, Sancti sua sponte accesserunt ad rogum, se inuicem adhortantes, vt ad ignem tamquam ad aquam accederent: neque vllam ducentes rationem carbonum exustionis., magno & constanti spiritu dixerunt tyranno: Nos, Maximiane, considerantes cæcitatem tuam & sensus egestatem, lapidei tui cordis miseremur, quod fueris minister erroris immundorum dæmonum, non valens resipiscere aut a cognoscere, quomodo omnem humanam superet fortitudinem tanta tolerantiæ perseuerantia. Quis enim absque diuina refrigeratione aduersus omnia exedentem flammam decertauerit? [manent illæsi:] Qui autem spiritu feruent & Deū induerunt, ignis consumens illos, qui sicut tu sunt impij, nequaquam pios lædere poterit. Flammæ enim non est a natura ingeneratum, vt consumatur a flamma, quæ est ad tempus, & in quam cadit interitus. Quamobrem frustra laboras, o stolide tyranne, qui nos, qui Christi conflagramus caritate, igne contendis consumere. Nos enim ignis candefecit, sicut candefit argentum.

[16] Cum omnes autem, qui audiebant, propter hæc verba admirarentur, tyrannus, qui erat vas interitus, perseuerauit velle Sanctos perdere, & neque persuasus fuit verbis gloriosorum Martyrum, neque rebus ipsis fuit obstupefactus. [ferreis vnguibus eorū latera cæduntur.] Quamobrem iubet rursus Sanctorum palis affixorum latera ferreis vnguibus fortiter radi. Cum ergo sancti & generosi Martyres hoc quoque certamen strenue decertarent, & omnes admirarentur huius Imperatoris amentiam, præclarus Martyr Mauricius dixit tyranno: Non sentis tuam imbecillitatem & miseriam, o immunde & profane tyranne, quod Photinus paruus hic adolescens tui imperij fregerit audaciam? Talia enim & tam multa subiisse tormenta, est tui crudelissimi imperij confractio. Quomodo ergo vniuersam nostram phalangem frangere poteris, qui a tantillo adolescente fueris superatus?

[17] Propter hæc verba ira percitus sceleratus Maximianus, & ardentibus eum intuens oculis, & stridens in eum dentibus, & volens sanctum & beatum Christi Martyrem Mauricium acerbe vlcisci, iubet spiculatori, vt ante oculos patris filium conficiat & occidat. [S. Photinus decollatur.] Eo itaque præsente, & filium adspiciente, eius caput abscidit spiculator. Cum ergo hoc modo beatissimi Photini caput venerandum fuisset amputatum, isque pulchre & gloriose migrasset ad Dominum, dixit præclarus Mauricius: Nostrum desiderium impleuisti, o tyranne, & de cetero firmum & stabilem habemus cursum cælestem. Quis enim ex nostra multitudine sustinebit superari a Photino Christi milite, qui migrauit in cælum, & pudore affecit patrem tuum diabolum? Ad hæc maiori studio & contentione tormentorum in nos excogita cruciatus, & nihil a te prætermittatur eorum, quæ probant, an firmam & immobilem fidem Christo seruemus.

[Annotatum]

a Gentianus ita vertit: Cognoscere Deum cæli & terræ, qui tantam nobis fortitudinem dedit & tolerantiam.

CAPVT IV
Lenta mors Martyribus a vespis & crabronibus illata. Reliquiæ sepultæ.

[18] Qvando autem vidit Maximianus sanctos Christi Martyres prompto & alacri animo perseuerantes, & rectam suam fidem non deserentes, conuocato inhumano suo senatu, cum eis consultabat, quemadmodum sanctos Martyres morte afficeret acerbissima, per quos terrorem afferret Christianis, [Consilio inito vt vespis ac crabonibus interficiendi tradantur,] qui erant in toto orbe terrarum, efficeretque vt ab inculpata religione deficerent. Vnus igitur ex iis, qui in senatum conuenerant, qui erat radix acerbitatis, & fructus nequitiæ, & cuiusuis alterius malitiæ & iniustitiæ arbor feracissima, suasit tyranno, dicens: Est hoc quidem tempus maximi æstus, erat enim tunc mensis a Panemus: locus vero extra ciuitatem versus occidentem inter duos eam præterlabentes fluuios & lacum situs est, constitutione quidem planus, fœno autem & infinita alia materia plenus: quem, qui in eo loco habitant, vocant Rogam, propterea quod sit b vesparum ac muscarum acerbarum habitaculum ac spatium varij generis culicibus repletum, quos meridie ne facile quidem potest aliquis transire sine periculo. Iube ergo eorum corpora vngi melle, & in eo alligari cum animalculis, vt in hoc cruciatu sentiant interitum grauiorem tormentis omnibus, quæ præcesserunt, & cognoscant, non esse maledictis incessendos æternos nostros deos. Et quid iuuerunt ausos contrariam, quam Imperatores peragant, inire viam.

[19] Placuit verbum & consilium hoc Imperatori & vniuerso Senatui, & iubet Imperator eos tradi huic supplicio. [vincti ex vrbe educuntur:] Cum itaque meridiem obseruassent ministri iniquitatis, & tempus animaduertissent quietum, in quo, flatu ventorum, infinita animalculorum multitudo est, quæ corporibus, in quæ incidunt, grauem & molestam efficiunt perforationem; catenis vinctos deduxerunt Sanctos in hunc locum: eumque elegerunt humidum, situm prope fontem perennem, ex quo enasci solent limosæ lacunæ & voragines, vbi etiam solet degere multitudo eiusmodi animalculorum. Melle quidem vngunt Sanctorum veneranda corpora; lignis autem eos vehementer alligant in eo loco, proiicientes etiam venerandum corpus inclyti Martyris Photini ante faciem patris sui benedicti Mauritij, reputantes se ex eo ei maius allaturos supplicium. [melle vncti animalculis exponuntur:] Hæc ergo cum fecissent, quamprimum recesserunt, vt qui venenatorum animalculorū minime ferrent impetum.

[20] Cum itaque Sancti decem dies & noctes hoc intolerabile & acerbum pertulissent supplicium, sublatis ad Deum oculis, precati sunt, dicentes: Domine Deus noster, qui nos creasti ad imaginem & similitudinem tuam, & deduxisti nos ad agnitionem tuæ veritatis, & diuinitatis, & vnigeniti tui Filij, & sanctissimi Spiritus, apud te nostras animas deponimus, & rogamus, [post decem dies felicissime decedunt:] vt eas colloces cum omnibus Sanctis, qui tibi placuerunt a seculo. c Hæc cum precati essent, Deo tradiderunt beatas & diuinas animas, & sic dignati fuerunt coronis decertationis.

[21] Sceleratus autem & tyrannicus Imperator Maximianus, [capita post mortem abscinduntur:] etiam post mortem irascens semper viuentibus Martyribus (Deo enim viuunt, qui secundum Deum emigrarunt, & hinc excesserūt) cum audiuisset eos emisisse animas iubet carnificibus abscindi veneranda eorum capita, & proiici in eumdem locum. Hi vero cum e lignis deposuissent venerandas eorum reliquias, non veriti sunt amputare colenda eorum capita. Cum ea autem abscidissent, vbique per illam siluam proiecerunt ac dissiparunt. Quidam vero fratres fideles noctu cum magno timore accedentes, collegerunt veneranda eorum capita & sanctissima eorum corpora, & cum honore & multa odoris suauitate, diuinaque psalmodia & intensis precibus, in terra fodientes, deposuerunt ipsa in eo loco, [sepeliuntur sanctæ reliquiæ.] vbi decertauerunt præclari & fortes Christi milites. In quo etiam apparent tamquam luminaria in mundo.

[22] d Lætare igitur Apamea, spirituali circumcincta corona ex diuersis lapidibus pretiosis composita, ac cȩlesti ditata thesauro conferente quamdam diuinissimi splendoris concordiam. [Epilogus ad Apameenses.] Variæ quidem diuitiarum effulgent margaritæ, sed ad illam, quæ lucem præbet ad vnam eamdemque increatæ Trinitatis fidem, cælum exultat: terra quoque sole iustitiæ illuminata, ac multiplicibus stellis relucens, in septuaginta his Martyribus gloriam Dei diuulgat. Quorum nos quoque omnes dignemur esse celebris conuentus participes & gratiæ, vno animo & consensu fruentes, quæ ab eis proficiscitur, curatione, in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria & potentia, cum Patre & sancto Spiritu nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a De Panemo mense supra egimus, eumq; conuenire apud Syros cum Iulio Romanorum diximus.

b Græce hæc ita leguntur: διὰ τὸ σφηκῶν καὶ χαλκομυιῶν πικρὸν κατάγώγιον ὑπάρχον, κωνωπῶν τε καὶ σκνιπῶν πεπληρωμένον χωρίον. De quibus Aldrouandus lib. de Insectis disputat, ac lib. 1 cap. 6 de vespis, quæ σφῆκες Græce dicuntur, quo tamen nomine crabones etiam intelligi ostendit pag. 198, 199, 225 & seqq. Loco χαλκομυῖῶν, in Menæis μυῖῶν legitur. Sunt autem μυῖα muscæ, & χαλκῆ μυῖα aheneæ muscæ a colore æris ita vocatæ, de quibus Aldrouandus lib. 3 cap. 1 pag. 346. At culices Græce κώνωπας & σκνῖπας dici tradit cap. 5 pag 382 & seq. hos etiam culices muliones Latinis dici. De culicibus silet Gentianus.

c Apud Lipomanum adduntur hæc verba: Quoniam te dileximus & te desiderauimus ex toto animo nostro, & pro te nosipsos ad mortem tradidimus. Tu es enim Deus solus benignus & clemens, & te decet gloria in secula, Amen.

d Hæc ad Apameenses apostophre deest apud Lipomanum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VERVLO, SECVNDINO, SIRICIO, FELICE, SERVVLO, SATVRNINO, FORTVNATO, IOCVNDO, IVLIANO, ALEXANDRO, ET XVI SOCIIS, ADRVMETI IN AFRICA

Sylloge historica.

Verulus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Secundinus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Siricius, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Felix, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Seruulus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Saturninus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Iocundus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Iulianus, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Alexander, Martyr, Adrumeti in Africa (S.)
Alii XVI Martyres, Adrumeti in Africa

Avctore G. H.

[1] Tria hic expendenda: quæ scilicet fuerit constituta hisce athletis palæstra victoriæ? quot ij fuerint, quæq; eorum nomina? quo potißimum floruerint tempore, [Sācti Martyres] seu quanam persecutione cæsi. Ac primo Africam aßignant omnia fere Martyrologia, quorum aliqua nullam præterea memorant ciuitatem: [in Africa,] alia addunt Adrumetum, Hadrumetum, [Adrumeti passi,] Adrumentum, Adrumitum, & ex librariorum errore Assumitum, Arimetum. Vrbs ea est Africæ propriæ, antiqua & celebris in Bizacena prouincia, a priscis scriptoribus vario etiam nomine insignita: Ptolemæo lib. 4 cap. 3 Ἀδρούμιτιος κολώνια, Adrumittus Colonia. Straboni lib. 17 Ἀδρύμη πόλις, ἐν ᾗ καὶ νεώρια ἦν. Adrume ciuitas, in qua etiam erant naualia, ob commodum sinum, qui Adrumeticus appellabatur. Stephano de Vrbibus Ἀδρύμης, Ἀδρύμητος, quem tamen genitiuum asserit etiam pro recto assumi. Aliter etiam nuncupari a Thucydide, Pausania, Tacito, Plinio, obseruat Ortelius in Thesauro Geographico. Adrumeticum Mauilum Martyrem memorat Tertullianus lib. ad Scapulam cap. 3, quem cum Martyrologio Romano celebrauimus IV Ianuarij. At Felicis Episcopi Adrumeti meminit Victor Vticensis lib. 1. & Filolocius Episcopus Adrumetinus interfuit Collationi Carthaginensi anno CCCCXI.

[2] Tres ex hisce Adrumeti paßis hoc die Martyribus suggerunt Vsuardus, Bellinus, Canisius, Maurolycus, Felicius, item MSS. Martyrologia S. Richarij, Leodiense S. Lamberti, Brugense S. Donatiani, Treuirense S. Paulini, Coloniense Carmelitarum, Bruxellense S. Gudilæ, Vltraiectinum S. Mariæ, Adonis MS. Morinense & S. Laurentij apud Leodium, MS. Florarium, Martyrologium Coloniæ an. 1490 excusum. In his eadem vbique fere verba leguntur: In Africa, ciuitate Adrumeto, SS. Veruli, [Verulus, Secūdinus, Seruulus,] Secundini, Seruuli & aliorum viginti. Verulus, aliis Verolus, Veronus, & Netolus dicitur: Secundinus, in Vsuardo MS. Reginæ Sueciæ Secundianus. Martyrologium MS. Lætiense quatuor nomina Martyrum profert, & quidem tria a prioribus diuersa: In Africa natale SS. Seruuli, Iuliani, Saturnini, Felicis, [Iulianus Saturninus, Felix,] & aliorum decem & septem. Martyrologium MS. Tornacense S. Martini, quintum adiungit his verbis: In Africa natalis SS. Secundi, Seruuli, Iuliani, Saturnini, Felicis & aliorum septemdecim. Hic Secundus in Martyrologio Lætiensi omissus, aliis Secundinus est. Iulianus ex his duobus MSS. sed perantiquis, a nobis additur, ab aliis prætermissus. In MS. Martyrol. S. Cyriaci Romæ sex nominantur Martyres: [Siricus, vel Siricius,] In Africa natal. SS. Veroli, Secundini, Seruuli, Sirici, Felicis, Saturnini. nulla facta anonymorum sociorum mentione: quos octodecim fuisse tradit Martyrol. MS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus, præter sex nominatos: In Africa natale SS. Saturnini, Secundi, Seruuli, Sirici, Felicis, Iocundi, [Iocundus,] & aliorum octodecim. Apud Bedam septem suis nominibus exprimuntur: In Africa, inquit, SS. Veroli, Seruoli, Secundini, Siricij, Felicis, Saturnini, [Fortunatus,] Fortunati & aliorum sedecim. Eadem leguntur apud Rabanum, sed Sirici resumpto nomine, non Siricij, sicut apud Bedam legitur.

[3] In perantiquo MS. Richenouiensi, omisso Secundino, hi septem exprimuntur: In Africa Assumito ciuitate, Verili, Iocundi, Seruuli, Sirici, Felicis, Saturnini, Fortunati. [in aliis Martyrologiis expressi,] Octo recensentur a Notkero his vocabulis: In Africa SS. Veruli, Secundini, Seruuli, Syricij, Felicis, Iocundi, Saturnini, Fortunati & aliorum septemdecim. Alibi Victorini &c. [cum Victorino hinc amouendo:] Qui tamen Victorinus in MS. Aquisgranensi Afris illis iungitur: In Africa natalis SS. Veroli, Seruoli, Secundini, Sirici, Felicis, Saturnini, Fortunati, Iocundini, Victorini, & aliorum XXVIII. Legendum videtur, & aliorum XVIII, nisi socij Victorini, qui tamen plures fuerunt, coniungantur. In peruetusto & a mille prope annis exarato Martyrologio Romano, quod S. Hieronymi indigetatur, hæc leguntur: VIIII Kal. Martij. In Africa ciuitate Adrumitu, natalis SS. Veruli, Secundini, Seruoli, Sirici, Felicis, Saturnini, Fortunati, Iocundi & aliorum octodecim. Et alibi Victorini, Mippalici &c. de quibus seorsim agemus. At relatis, hisce octo quia supra nominatum adiungimus Iulianum, alij anonymi, non octodecim, sed solum septemdecim remanent: quos Beda & Rabanus Sedecim asserunt, quot & nos in titulo posuimus, pro decimo septimo iungentes S. Alexandrum, [adiungitur S. Alexander, cum 16 sociis anonymis.] cuius vnius mentio fit in Martyrologio MS. monasterij S. Maximini his verbis: IX Kal. Martij. In Africa Natale S. Alexandri. Ita vniuersim damus sanctos Martyres sex & viginti, quot etiam in antiquo Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi, memorantur, sed pro duobus anonymis substituimus Iulianum & Alexandrum ex aliis Martyrologiis.

[4] Hæc de numero Martyrum, inter quos num aliqui fuerint Episcopi aut Presbyteri, in silentio tam variorum & illustrium Martyrologiorum, non coniectamus. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, præter tres hic ex eo relatos, addit sequentes: Item Syrici, Saturnini, Fortunati, Iocundi Episcopi, Victorini, [An S. Iocundus Episcopus] Petri. De S. Victorino plurimorum Martyrum Duce, cui Petrus adiungitur, seorsim actum iri iam monuimus. Baronius in Notationibus ad XXVIII Augusti indicat litt. f apud Salernitanos in ecclesia cathedrali corpora SS. Fortunati, Caij & Anthes, qui eo die coluntur, asseruari in inferiori crypta; [& S. Felix Presbyter?] in superiori autem sub altari maiori positum esse corpus S. Felicis Presbyteri & Martyris, cuius anniuersaria celebritas illio agitur XXI Februarij. Verum in Officiis Salernitanis anno 1594 excusis colitur S. Felix XXX Augusti cum S. Adaucto via Ostiensi occisus, cuius corpus in altari maiori reconditum requiescere ibidem legitur, nulla alicuius cultus ad XXI Februarij facta mentione. [S. Secundini reliquiæ Bononiæ. S. Seruuli Volaterris.] Bononiæ in æde S. Luciæ aliquas S. Secundini reliquias esse in veneratione obseruat Masinus in Bononia perlustrata ad XXI Februarij, quasi S. Secundini Martyris Adrumetini essent. Ita & S. Seruuli huius reliquias se habere Volaterrani, in suo ad nos transmisso scripto, indicarunt.

[5] De tempore martyrij apud citatos hactenus auctores altum silentium est. Passum esse S. Mauilum Adrumeti in persecutione Seueri Imperatoris dictum est IV Ianuarij: sed non continuo hi adiungendi. In Martyrologio MS. Treuirensi S. Martini hæc leguntur ad XX Februarij: In Africa Secundini Martyris & aliorum XXIIII, [An Martyres hi passi sub Diocletiano?] qui iubente Diocletiano per diuersa tormenta occisi sunt. Quæ nobis non improbantur. Petrus Galesinius in suo Martyrologio necem horum adscribit Wandalis, his verbis: Adrumenti in Africa SS. Veruli, Secundini, Seruuli & anorum viginti, qui in Vādalica persecutione, corona insigniter donati sunt. [an in VVādalica persecutione?] De quibus, vt in Notationibus ait, scribit etiam Nicolaus monachus, sed breuiter, vt ceteri. Quis vero ille Nicolaus? Citarat ante Vsuardum, quem in Præfatione etiam monachum appellat: an eum hic forsan citare voluit, calamo errante? Agit is de tribus eisdem Martyribus & XX sociis Adrumeti paßis, vti & ceteri, sed Wandalicæ persecutionis non meminerunt, quam sæpius apponit absque antiquorum auctoritate Galesinius. Hunc interim secutus Baronius ista Martyrologio Romano adscripsit: Adrumeti in Africa sanctorum Martyrum Veruli, Secundini, Syricij, Felicis, Seruuli, Saturnini, Fortunati, & aliorum sexdecim, qui in persecutione Wandalica ob Catholicæ fidei confessionem coronati sunt. In Notis hæc monet: De his etiam Beda & Vsuardus. Quod hic additum est, hos passos esse in persecutione Wandalica, ex dicto vetere manuscripto scias restitutum. Intelligit Martyrologium MS. monasterij S. Cyriaci, in quo hæc solum verba contineri supra diximus: IX Kal. Martij. In Africa Natal. SS. Veroli, Secundini, Seruuli, Sirici, Felicis, Saturnini, absque mentione vrbis Adrumetinæ, S. Fortunati & aliorum sedecim, aut persecutionis Wandalicæ, quam primus apposuit Galesinius, qui interim in Præfatione sua ad Martyrologium, citata S. Augustini auctoritate, ait plenam esse Africam, & refertam vbique terrarum prouinciam Martyribus, neque fere locum vsquam esse, vbi aliqua non extent monumenta generosæ cædis pro Christi gloria toleratæ: quæ tamen ad persecutionem Wandalicam referri non omnia possunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VICTORINO, MAPPALICO, PVSITIMO, CRISPINO, SECVNDIOLO, DINARE, TITO, RVSTICO, TVMVLO, MASTREDO, IVSTO, SECVRO, MASSERIO, GLORIOSO, ALTO, IVSTO, AMATORE, SECVNDA, SIRICIO, PETRO.

[Commentarius]

Victorinus, Martyr (S.)
Mappalicus, Martyr (S.)
Pusitimus, Martyr (S.)
Crispinus, Martyr (S.)
Secundiolus, Martyr (S.)
Dinaris, Martyr (S.)
Titus, Martyr (S.)
Rusticus, Martyr (S.)
Tumulus, Martyr (S.)
Mastredus. Martyr (S.)
Iustus, Martyr (S.)
Securus, Martyr (S.)
Masserius, Martyr (S.)
Gloriosus, Martyr (S.)
Altus, Martyr (S.)
Iustus alter, Martyr (S.)
Amator, Martyr (S.)
Secunda, Martyr (S.)
Siricius, Martyr (S.)
Petrus, Martyr (S.)

G. H.

Illustris horum pugilum Dux & antesignanus est S. Victorinus, quem Wandelbertus hoc versu celebrat:

Victorine, tuo nonus de nomine fulget.

[Martyrum Dux Victorinus,] Idem Victorinus memoratur in Martyrologio MS. Aquisgranensi, & cum Petro apud Hermannum Greuen, sed consociatus Martyribus Adrumetinis, a quibus eum hic seiungimus. Quibus Martyribus relatis ista addit Notkerus: [cum Mappalico,] Alibi Victorini, Mappalici & plurimorum aliorum Martyrum: qui post recensitos eosdem Martyres Adrumetinos hoc ordine referuntur in antiquo MS. Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi: Et alibi Victurini, [alij 18,] Mappalici, Pusitimi, Crispini, Secundioli, Dinaris, Titi, Rustici, Tumuli, Mastredi, Iusti, Securi, Masserij, Gloriosi, Alti, Atoris, Iusti, Amatoris, Secundæ, Siricij. In MS. Adone Reginæ Sueciæ, qui fuit Ecclesiæ Telonensis in Prouincia, ista leguntur: Item Iusti, [inter hos Iustus, Amator,] Amatoris. Pro his mendose in MS. recenti Carthusiæ Bruxellensis legitur, Iusti & Pastoris. Quod mendum etiam refellitur ex MS. Richenouiensi, in quo post Martyres Adrumetinos hi adduntur: Item Iusti, Amatoris, Secundæ, [Secunda, Siricius,] Sirisi. Ita duo Siricij leguntur in MS. S. Hieronymi & Richenouiensi, quorum alter inter Adrumetinos Martyres est relatus. In MS. S. Maximini paruo, sed perantiquo, hi Martyres variarum claßium coniunguntur, Potamius, Iocundus, Iustus, Crispinus, Petrus. Ex his Potamius est Martyr Cyprius, [Crispinus:] quem XX Februarij retulimus, Iocundus inter Martyres Adrumetinos hoc die recensetur. Huc spectant Iustus & Crispinus ab aliis memorati, [adiungitur Petrus,] quibus Petrus adiungitur in MS. hoc antiquo. Ab Hermanno Greuen in auctario Vsuardi Victorino horum Martyrum Duci socium eumdem Petrum additum esse diximus. Quod in MS. vetustißimo Romano habetur, Atoris, an peculiare Martyris sit nomen, an dimidiatum Amatoris exaratum dormitante amanuensi, haud definimus. Maluimus ergo incertum Sanctum non proponere.

DE SANCTIS SEPTVAGINTA NOVEM MARTYRIBVS IN SICILIA.

CIRCA AN. CCCIII

[Commentarius]

LXXIX Martyres in Sicilia (SS.)

G. H.

[1] Corona horum Martyrum Siculorum inscripta est ad XXI Februarij quam plurimis Martyrologiis, e quibus Martyrologium MS. S. Richarij hæc tradit: Apud Siciliam Martyrum septuaginta & octo sub Diocletiano. [Martyres 79 sub Diocletiano in Sicilia 21 Febr.] Verum in reliquis omnibus referuntur septuaginta & nouem. Ita Martyrologium MS. Treuirense S. Martini & Florarium MS. In Sicilia sanctorum Martyrum LXXIX sub Diocletiano. Quæ fere eadem habentur in MS. Coloniensi Carmelitarum. Vetus Martyrologium Romanum a Rosweydo editum ista tradit: In Sicilia sanctorum Martyrum LXXIX sub Diocletiano diuersa tormenta passorum. [diuersa tormenta passi:] Consonant quæ in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus leguntur. Ceterum Beda, Vsuardus, Ado, Bellinus, Maurolycus, Canisius, Viola SS. Martyrologia MSS. Leodiense S. Lamberti, Treuirense S. Paulini, Vltraiectinum S. Mariæ, Bruxellense S. Gudilæ, vti excusum Coloniæ anno 1490 eisdem hos Martyres exornant verbis: Apud Siciliam, inquiunt, sanctorum Martyrum septuaginta nouem, qui sub Diocletiano per diuersa tormenta confessionis suæ coronam a Christo sibi paratam percipere meruerunt. His assentiuntur Martyrologium Romanum hodiernum, & Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 138, citato S. Hieronymi Martyrologio, quod a nostro est diuersum.

[2] Galesinius relatum encomium suis verbis amplificat: In Sicilia, sanctorum Martyrum septuaginta nouem. Ij Diocletiano Imperatore in crucem dati, inauditis suppliciis affecti, [an in crucem acti?] confessionis, quam summa constantia adhibuerunt, palmam sibi a Christo Domino paratam acceperunt. Hæc Galesinius, citato præter Bedam & Vsuardum Wandelberto, qui horum Martyrum haud meminit. Similia habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, nulla tamen crucis facta mentione: obseruatq; nesciri, in qua Siciliæ vrbe paßi sint, cum id nec Martyrologia doceant, neque vspiam in ea insula coli credat. Octauius Caietanus in Idea operis de Sanctis Siculis citato Martyrologio Romano hæc tradit in Martyrologio Siculo: In Sicilia natalis SS. MM. LXXIX sub Diocletiano & Maximiano. In Indice chronico eosdem ad annum Christi CCCIII refert, sed in Indice topico asserit incerti loci Martyres esse.

[3] Ferrarius in Catalogo generali SS. ex Tabulis & Kalendario Ecclesiæ (vt ait) Cæsaraugustanæ ad XXI Februarij ista scribit: [Cæsaraugustæ attribuuntur 79 Martyres 21 Feb. a Ferrario:] Cæsaraugustæ in Hispania sanctorum septuaginta nouem Martyrum: annotatq; nihil præterea de illis apud aliquem reperiri. Quæ eadem ante idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ tradiderat de Sanctis Siculis, qui eodem numero sunt LXXIX, eodemq; XXI Februarij palmam sunt martyrij adepti, vnde aliquam locorum confusionem veremur apud scriptores irrepsisse. Certe Ioan. Tamaius Salazar diligens Sanctorum Hispaniæ indagator, plane horum Cæsaraugustanorum Martyrum non meminit. [qui iidem videntur.] Tabulas illas Ecclesiæ Cæsaraugustanæ non vidimus: eo certi nihil possumus pronuntiare. Forsan Calendarium aliquod, siue Ephemerides vulgares viderit Ferrarius, excusas in Saragossa, quod Cæsaraugustam Hispaniæ interpretatus sit, cum eodem nomine Hispani Syracusas appellent. In eiusmodi autem ephemeridibus præ ceteris fere describuntur, vel qui publicum vbique cultum habent Sancti, vel qui illius prouinciæ sunt, et si non proprie ad eam vrbem pertineant, in qua excusa illa Calendaria sunt. Vnde suspicari liceret LXXIX Sanctos Siculos, quorum est in Martyrologiis celebris hoc die memoria, tali Calendario Syracusis excuso inscriptos, vt etiam supra in catalogo Prætermissorum monuimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SICVLIS CLAVDIO, SABINO, ET MAXIMO.

CIRCA AN. CCCIII

[Commentarius]

Claudius, Martyr in Sicilia (S.)
Sabinus, Martyr in Sicilia (S.)
Maximus, Martyr in Sicilia (S.)

G. H.

Tres hosce Martyres Siciliæ adscribit Octauius Caietanus in Idea operis de Sanctis Siculis, citatisq; Breuiario Panormitano MS. & alio Gallicano, hæc scribit in Martyrologio Siculo die XXI Februarij: Eodem die SS. Claudij, Sabini & Maximi Martyrum sub iisdem Imperatoribus: Diocletiano & Maximiano, sub quibus scripserat in Sicilia passos LXXIX Martyres, de quibus iam egimus. An hieorum Duces & Antesignani in glorioso pro Christi fide defendenda certamine fuerunt? Certe cum eisdem in Indice chronico passos tradit anno CCCIII, item incerti loci Martyres asserit in Indice topico. Ferrarius in Catalogo generali, Apud Panormum, ait, sanctorum Martyrum Claudij, Sabini & Maximi. subnotatq; eorum Acta in citato Breuiario Panormitano enarrari, quæ non vidimus.

DE S. IRENE VIRGINE, SORORE S. DAMASI PAPÆ.

AN. CCCLXXIX

[Praefatio]

Irene Virgo, soror S. Damasi Papae, in Hispania (S.)

G. H.

[1] Sanctißimæ Virginis Irenes, quæ aliis Hirena, Erena & Heira dicitur, aliqua Acta ex peruetusto MS. Martyrologio Hispaniensi eruit Thomas de Herrera Augustinianus, [S. Irenes Acta,] prouinciæ Castellæ Rector prouincialis, a cuius calamo habemus Alphabetum Augustinianum magno iudicio elaboratum. Hæc autem S. Irenes Acta ex dicto Martyrologio edidit Ioannes Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico ad XXI Februarij, quod in Actis dicatur mortua die bisdeno cum alio Februi, seu Februarij XXI, vnde & hoc ei texuit Tamaius elogium: [cultus 21 Febr.] Romæ natalis S. Irenæ Virginis Deo dicatæ, & sororis B. Damasi Pontificis Maximi, quæ cum Patribus & fratre Hispanis Vrbem pergeret, ibidem sancti fratris doctrina & conuersatione nutrita, relictis periculosi seculi anfractibus, & deuictis mundialis afflictationis laboribus; Christi, cui castitatem deuouerat, insequi vestigia, reclusa constituit: ideo sacro velamine amicta, inter solitudinis silentiosos secessus, amœnissimos æternæ beatitudinis campos adinuenit. Hæc ibi. Franciscus Lahierius noster in magno Menologio Virginum XI Decembris, quo die S. Damasus Papa colitur, S. Irenen Virginem celebrat collecto eius encomio ex Viridario Portugalliæ Ludouici dos Anjos, [& 11 Dec.] qui cap. 34 & 35 Acta S. Damasi Papæ & sororis eius S. Erenæ coniungit. Eumdem sequitur Georgius Cardosus in officiis Sanctorum Lusitaniæ pag. 18, & S. Erenam etiam appellat.

[2] In Antiquarum inscriptionum a Grutero collectarum appendice extat pag. 1172 num. 10 epitaphium S. Irenes sororis S. Damasi Papæ, [Epitaphiū:] vti his verbis appellat Baronius in Addendis ad an. 384, & hæc adscribit: Porro aureas illas de Virginitate lucubrationes ad sanctam sororem Virginem, Irenen nomine, a Damaso scriptas fuisse putamus, quam & defunctam prosecutus est epitaphio, quod diu latens, Dei beneficio his diebus in lucem emersit. [mortua est an. 379.] Mortua autem in Actis dicitur ad bissenum Pontificatus Damasi annum. ergo anno CCCLXXIX cum hic legitimis suffragiis electus sit XV die Septembris anni CCCLXVII, cuius initium fœdo Vrsicini schismate turbatum est, de quo & S. Irenes patria ac parentibus plenior dicendi locus erit ad Acta S. Damasi XI Decembris.

VITA
a Io. Tamaio Salazario ex MS. edita.

Irene Virgo, soror S. Damasi Papae, in Hispania (S.)

Avctore G. H.

[1] Incipiunt Domino adiuuante actiones B. Hirenæ Virginis & sanctimonialis, sororis Damasi Papæ, Hispani. Iste qui ex patre Antonio nobili Hispano prognatus Romam adiuerat, [In Hispaniis nata,] habuit germanam sororem, nomine Hirenam, quæ ab aliquibus etiam Heira dicebatur, & cum Romæ cum patribus & Damaso Virgo beata commoraretur, sæpe sæpius in Vrbis cum pia matre sanctorum Martyrum catecumbis pernoctabat in oratione ad Dominum Iesum Christum, [Romæ degit,] a quo, vt sibi & patribus ac fratri concederet veniam peccatorum & vitam æternam, postulabat. Crescebat in ea cum ætate sanctitudo, cum hac in Deum & egenos caritas, tanto cautionis inuolucro, vt, licet quotidie aliquot famelicos saturaret, [in egenos benigna,] numquam patrum aut fratris ista ad aures peruenerit miseratio. Cum vero patre & matre orbata in Damasi contubernio permaneret, mundi delicias fugiens, fratri promisit, se viuituram in castitate & reclusione apud ipsum, donec Deus cælestisque Sponsus ipsius recordaretur ad gloriam. Damasus sororis Virginis intentionem auscultans, [castitatem amplexa,] non inuenustæ puellæ propositum & demirans & laudans, illam in persecutione promissæ castitatis verbo & opere perhortabat: [cui libellus de Virginitate dicatus:] cui non multo post, vt illam facilius retineret, libellum de Virginitate conscripsit. In hoc ergo quotidie legebat Hirena, & maximos profectionis & continuationis fructus in eius lectione cognoscebat. In istis quippe sanctis vitam gloriosam & Angelicam transigebat operibus, cum frater Damasus ad apicem Pontificatus Romani electus, ipsius cathedram ascendit, non obstantibus Vrsicini & sequacium molestiis: a quibus Deus, qui Damasi fratris electioni præfuerat, Ecclesiam breui tempore liberauit, [vt tollatur schisma, sollicita,] non sine beatæ Virginis magnis dolorum conflictionibus, quia toto schismatis tempore ipsa in ieiuniis & orationibus persistens, ad beneuolum Sponsum precibus, vt illud tanto sanguine cruentatum a sua Ecclesia schisma depelleret, confugiebat. Quod obtentum est & orationibus Ecclesiæ, & istius Virginis Hirenæ veri Pontificis sororis deprecationibus, humiliationibus & ieiuniis. Quæ (iam pacifice Damasus frater gubernabat Ecclesiam vniuersalem) ad bisenum sui Pontificatus annum, [obit 21 Februarij.] & die bisdeno cum alio Februi, febre correpta, illæsam & puram animam reddidit Redemptori. Cui Papa Damasus hoc sarcophago appendere carmen sepulchrale curauit.

      HOC TVMVLO SACRATA DEO NVNC MEMBRA QVIESCVNT.
HIC SOROR EST DAMASI: NOMEN SI QVÆRIS, IRENE.
VOVERAT HÆC SESE CHRISTO, CVM VITA MANERET. [Epitaphiū ei a S. Damaso positum.]
VIRGINIS VT MERITVM SANCTVS PVDOR IPSE PROBARET,
BISDENAS HIEMES, NECDVM COMPLEVERAT ÆTAS,
EGREGIOS MORES VITÆ, PRÆCESSERAT ÆTAS,
PROPOSITVM MENTIS PIETAS VENERANDA PVELLÆ.
MAGNIFICOS FRVCTVS DEDERAT MELIORIBVS ANNIS.
TE GERMANA SOROR, NOSTRI NVNC TESTIS AMORIS,
CVM FVGERET MVNDVM DEDERAT MIHI PIGNVS HONESTVM.
QVEM SIBI CVM RAPERET MELIOR TVNC REGIA CÆLI,
NON TIMVIT MORTEM, CÆLOS QVOD LIBERA ADIRET.
SED DOLVI FATEOR CONSORTIA PERDERE VITÆ:
NVNC VENIENTE DEO, NOSTRI REMINISCERE VIRGO,
ET TVA PER DOMINVM PRÆSTET MIHI FACVLA LVMEN.

DE S. VITALINA VIRGINE ARTONÆ APVD ARVERNOS

CIRCA AN. CCCXC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Vitalina Virgo, Artonae apud Aruernos in Gallia (S.)

Avctore I. B.

[1] Artona oppidum est apud Aruernos in Gallia, vbi & collegium Canonicorum, quorum in Ecclesia. coli arbitror S. Vitalinam Virginem: culta certe olim, vti auctor est S. Gregorius Turonensis lib. de gloria Confessorum, [S. Vitalina colitur Artonæ 21 Febr.] 5 cap. quod mox integrum recitabimus. De ea Molanus in prima editione auctarij ad Vsuardum: In Gallia Vitalinæ Virginis sanctissimæ. Omisit in posteriori editione; qua caußa, nescio. Eadem habet Canisius. Eam præclaro elogio ornat hoc eodem die Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani, cuius hoc initium est. Apud Aruernos vico Arthona quondam dicto, S. Vitalinæ Virginis Deo sacræ, [Virgo Deo deuota:] quæ ætate in puro Dei seruitio confecta, Sponso cælesti vt pro meritis iungeretur, placida morte ac præmatura, hac ex luce migrauit, sepultaque est in eodem vico, cum multa sanctitatis opinione apud incolas semper viueret, contigit vt eo transiret Claro-montem petens S. Martinus Episcopus Turonensis.

[2] Cetera ex S. Gregorio audiamus: Simile huic facto (egerat cap. 4 de S. Gatiano Episcopo, qui S. Martino e tumulo responderat) Simile ergo huic facto, inquit, [petit e sepulchro benedictionē a S. Martino,] apud Arthonam Aruernensem vicum referre sæpius senes viros audiui. Vitalina quædam religiosa in hoc loco quiescit: ad cuius B. Martinus tumulum veniens, dedit salutationem, & illa vt sibi dignaretur benedicere flagitauit. Postquam autem expleuerunt orationem, conuersus vir beatus, Dic, ait, sanctissima Virgo, [nōdum Dei visione fruens,] si iam Domini præsentiam meruisti? Quæ ait: Restitit mihi vna caussa, quæ facilis in seculo videbatur. Sexta enim feria, qua Redemptorem mundi passum nouimus, aquis ablui caput. [ob lotum caput in Parasceues] Recedens autem beatus Confessor a tumulo Virginis, ait suis: Væ nobis, qui in hoc mundo versamur! Si hæc Virgo Christi sacrata hinc offendiculum meruit, quod sexta feria abluit caput; quid nos faciemus, quos quotidie fallax seculum peccare persuadet? Multa etiam in eo vico vir beatus operatus est, quæ insequi longum putaui.

[3] Egressus autem vir Dei ab Arthonensi vico, ad vrbem Aruernam gressum direxit. Audientes autem Senatores vrbis, [S. Martinus pompā secularem deuitans,] qui tunc in loco illo nobilitatis Romanæ stemmate refulgebant, quod scilicet vir sanctus appropinquaret vrbi, egressi sunt in occursum eius cum equitibus & carrucis, cum curribus atque rhedis. At ille asello impositus, super stratum vilissimum residens, cum aduenisset in cacumen montis Belenatensis, de quo vici Ricomagensis positio contemplatur, vidit hos cū his pompis ad se accedere, dixitque: Quid sibi volunt hi, qui nobis cum hoc apparatu appropinquant? Respondit vnus, qui prior accesserat: Quia Senatores Aruerni veniunt in occursum tui. Cur ille, Non est meum, inquit, vt cum hac iactantia ingrediar in vrbem eorum. Et confestim retorto retrorsum aselli fræno, viam, qua venerat, regredi cœpit. At illi consequentes eum suppliciter deprecabantur, vt ad vrbem accederet, dicentes: Audiuimus famam sanctitatis tuæ: multi sunt enim infirmi quos te oportet visitare. Cumque obtinere non possent, [ægris sanatis,] impositis manibus super infirmos, qui aduenerant, sanitati restituit: & ad vicum Arthonensem regressus est. Extat autem in hoc loco cancellus, in quo Sanctus dicitur stetisse. Post hæc accedens ad tumulum Virginis ait: Gaude nunc, [ad eā redit, & post 3 dies Deum visuram indicat.] Vitalina soror beatissima: post triduum enim maiestati Dominicæ præsentaberis, & discessit ab eo loco.

[4] Post hæc multis per visum Virgo ostensa est, & beneficia petita præbuit, & diem obitus sui, in quo commemoratio eius celebraretur, [Vitalina diem, quo coli debeat, in visione edicit:] edixit. Quod non aliter sentiendum est, nisi quia beati Antistitis obtentu Dominicæ maiestatis præsentiam meruisset, vt hæc deinceps ageret. Quodam autem tempore celebratis in eius honorem vigiliis, cum Archipresbyter loci Eulalius Clericos conuiuio inuitasset, [ad epulas eo die necessaria diuinitus subministrat:] Edatius vero alius Presbyter viduis ac pauperibus reliquis edulium præpararet; & vni pisces deessent, alteri vinum bonum; commonitus piscator quidam per visum a Virgine est, vt Archipresbytero piscium copiam deferret, surrexitque e lectulo, inuenitque immanem piscem in lapsum suum, quem vbi iussus fuit exhibuit. Edatio autem Presbytero adparuit similiter per visum, dicens: Vade, & sub vna arbore atrij inuenies vnum trientem: ipsum donans, vinum dignum epulis pauperum comparabis. At ille nulli quæ viderat narrauit: abiit, inquisiuit, & reperit, coëmptoque vino, pauperes Christi refecit. Sicque virtus Virginis vtrique apparens, de speciebus, quæ minus erant vtroque loco, plantauit.

[5] Hactenus S. Gregorius Turonensis. Eadem ex illo narrat verbis aliis Saussaius: [quæ eius culpa?] eadem Gallice Franciscus Laherius noster in Menologio Virginum: qui coniicit lege aliqua eo tempore vetitum fuisse in Gallia, ne die Parasceues caput quis lauaret. Quod enim alioqui delictum futurum fuisse Vitalinæ? Nusquam legis illius mentionem reperi. Addit, [pœna?] non fuisse eam tunc pœna sensus cruciatam, sed solo videndi Dei desiderio.

[6] Subiungit Saussaius: Colitur etiam Metis beata hæc Virgo ex auito more, vt ex maioris Ecclesiæ constat priscis diptychis. Ea nos diptycha non vidimus. [dicitur & Metis coli.] Ferrarius quoque in generali Catal. SS. ita scribit: Metis in Gallia S. Vitalinæ Virginis. Citat Molanum, & tabulas Ecclesiæ Metensis. Vixisse S. Vitalinam arbitror tempore ipso quo Ecclesiæ Turonensi præerat S. Martinus; mortuam mense forsan vno alteroue prius quam Arthonam Sanctus idem veniret: [quando obierit?] circa annum CCCXC, inquit Laherius.

DE S. SEVERIANO EPISCOPO SCYTHOPOLITANO MARTYRE

An. Chr. CCCCLII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Severianus, Episc. Scythopolitanus Martyr (S.)

Avctore I. B.

[1] Absoluta Chalcedonensi synodo, quæ quarta œcumenica fuit, anno CCCCLI habita contra Eutychetem, vnicam in Christo naturam asserentem ex diuinæ humanæq; commixtione conflatam; [Turbæ in Palæstina an. 452] factiosi quidam monachi, Eutycheti obstinate adhærentes, magnas in Palæstina turbas excitarunt. Eas Cyrillus monachus; antiquus auctor & grauis, in Vita S. Euthymij Magni Abbatis, quam XX Ianuarij dedimus, describit cap. 12, e quo pauca excerpemus.

[2] Cum Sanctus ille Abbas, iam LXXV natus annos, synodi decreta a Stephano Iamniæ & Ioanne Saracenorum Episcopis, discipulis olim suis, ad se allata amplexus esset, vt concinentia rectæ regulæ veritatis; peruasit repente fama totam solitudinem, quod Magnus quoque Euthymius sequeretur synodum Chalcedonensem. Hoc autem omnes propemodum monachos ad eam attraxisset, nisi quidam Theodosius, habitu quidem monachus, moribus vero præstigiator importunissimus & mente corruptissimus, veniens in Palæstinam, cum de dicta synodo quædam improbe confinxisset, [contra conciliū Chalcedonense,] quod euerteret quidem dogma rectæ fidei, introduceret autem, vel potius reuocaret, dogmata Nestorij; cepissetque Eudociam, [excitatæ a Theodosio monacho, qui Sedem Hierosolytanam inuadit,] quæ tunc versabatur in Palȩstina; per ipsam induxit omnes monachos: & deinde etiam Sedem Hierosolymitanam inuerecunde (o iustitia!) & impudenter inuadit, & cum ex potestate accepisset facultatem, bellum gerit aduersus diuinos canones & leges. Hincque factum est, vt homines probi & moderati, a Sedibus & sacris expellerentur, & nonnulli etiam ab eo interimerentur, & manus sceleratas Pontificum sanguine (proh dolor!) pollueret: malefici autem & præstigiatores, & pestes & carceribus potius digni quam Sedibus, sacrorum interpretes crearentur & Sacerdotes, & apud hunc sceleratum & exitiosum hominem magnam assequerentur potentiam.

[3] Plura de iis motibus subdit idem scriptor, vtq; Eudocia Augusta, Theodosij iunioris vidua, sit ad Catholicas partes opera S. Euthymij reuocata. Quod autem sceleratos homines ait Pontificum sanguine manus polluisse, id expreßius declarat Imperator Marcianus in epistola ad Archimandritas, monachos & reliquos habitantes in Ælia & circa eam, quæ habetur post concilium Chalcedonense, vbi inter alia ita loquitur: Sed nihil horum, quæ tentata sunt, nostram latuit pietatem, quando & monumentorum gestis & singulorum relationibus, nobis apertum est, quomodo & Æliensium ciuitas a vobis velut hostibus capta sit, [vrbe per monachos capta, occiso Diacono,] qui habitare in monasteriis & eiusmodi solum locis residere debuistis. Insuper & venerandæ memoriæ Diaconi commissa cædes, & quod illius post necem etiam communi sepultura priuatum, insensibiliter tractum subdebatur iniuriis. Quomodo etiam domus incensæ & portæ clausæ sint ciuitatis, & quasi legibus propriis ciuitatis custodiebatis muros, & carcere violenter aperto, malorum præsumptoribus remissio pœnarum, & periculosæ fugæ præbebatur occasio. Proficientibus autem ad peiora postremis, minora fuisse præcedentia demonstrantes, Iuuenalem sanctissimum Episcopum, & alios reuerendissimos Sacerdotes, [fugato Iuuenale Episcopo,] per quemdam ad hoc destinatum interficere voluistis. Cum vero is qui missus fuerat, fuisset spe sua deceptus, sine effectu suam vesaniam, & eorum a quibus missus fuerat, esse non sinens, Seuerianum sanctæ memoriæ Episcopum gladio percutiens, neque his qui cum eo erant pepercit.

[4] Hæc & alia plura religiosißimus Imperator. Quam Æliam vocat, ea est Ierusalem, ab Ælio Hadriano Imp. reædificata. Diaconus a seditiosis illis occisus, est S. Athanasius, Martyrologio Romano inscriptus V Iulij. Meminit eorum tumultuum Euagrius lib. 2 cap. 5 traditq; Theodosium illum pseudoëpiscopum antea a proprio suo Episcopo in maleficiis deprehensum expulsum fuisse e monasterio, [homo improbus & infamis:] & dum Alexandriæ forte versaretur … multis, vtpote seditiosum, verberibus dilaceratum, cameloque maleficorum impositum, circum vrbem ductum fuisse: eumdem maxime omnium concilium Chalcedonense perturbasse, & primum omnium monachis illis in Palæstina quid in concilio statutum esset, nuntiasse: ab iis autem ipso die sancto Paschæ Episcopum Hierosolymorum esse designatum.

[5] Nicephorus Callistus lib. 15 cap. 9 Theodosium scribit menses XX in Sede Hierosolymitana tyrannidem exercuisse. [sedit 20 menses:] Seditionem autem illam ita exarsisse tradit: Monachi quidam, qui synodo interfuerant, & diuersa ab eius decretis sentiebant, cum Hierosolyma venissent, proditam esse fidem clamitarunt, lamentantes, & monasticum ordinem satagentes concitare atque impellere, vt quæ in synodo rite acta erant, rescinderent. De S. Seueriani cæde ista habet: Cum Episcopi necdum a synodo reuersi essent, [S. Seuerianum occidit:] Theodosius alios ordinans in vrbes quasque misit. Seuerianum autem Scythopolis Episcopum, quod maleuolentiæ illius suffragari nollet, oppido exactum interemit.

[6] Inscriptum est S. Seueriani nomen Martyrologio Romano his verbis: [cuius in Martyrol. nomen,] Scythopoli in Palæstina S. Seueriani Episcopi & Martyris. In nullis aliis Fastis Baronio antiquioribus id reperi. Nisi is sit de quo Kalendis Februarij MS. Florarium, Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum, multa MSS. Martyrologia ad vsum variarum Belgij Ecclesiarum interpolata, ita meminere: Ipso die sanctorum Episcoporum Polycarpi & Seueriani. Meminit S. Seueriani Baronius iterum in Annalib. to. 6 an. 452 nu. 29. Non constat, quo mense ac die sit interemptus: alioquin si constaret mense Februario contigisse eius martyrium, referendum esset ad annum CCCCLIII, [cædis tempus.] cum præcedenti Februario necdum in Cathedram Hierosolymitanam intrusus esset Theodosius.

[7] Scythopolis, cuius erat Antistes S. Seuerianus, in Coelesyria statuitur a Ptolemæo tabula 4 Asiæ; [Scythopolis vbi sita?] haud satis accurate, cum cis Iordanem sita fuerit. Melius Strabo, περὶ Γᾶλιλαίαν Σκυθόπολις, inquit. Scythopolis quæ iuxta Galilæam. Erat enim non procul a Iordane, vbi is e mari Galilææ, siue Tiberiadis, emergit. Plinius lib. 5 cap. 18 in Decapolitana regione locat, aitq; antea Nysam dictam fuisse, a Libero patre, sepulta nutrice ibi, Scythis deductis. Fabulæ. S. Hieronymus de ea ita scribit: Bethsan. Ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit expellere: & nunc appellatur Scythopolis, vrbs nobilis Palæstinæ, quam interdum Scriptura nominat Domum San, quod in lingua nostra interpretatur inimicus. Eusebius: Σκυθόπολις ἐπίσημος πὸλις Παλαιστὶνης. Καλεῖ δὲ ἀυτὴν γραφὴ καὶ Ὀῖκον Σὴμ, ὅπερ ἐστὶ Ὀῖκα ἐχθροῦ. Iacobus Bonfrerius in Commentariis ad cap. 17 Iosue v. II quærit quando eam Scythæ occuparint, traditq; ad Christi vsque & Iosephi historici tempora eos illam tenuisse, ac proinde a Iudæis Scythopolitas pro alienigenis habitos. Fuit autem, vt in Notitia Episcopatuum patriarchatus Hierosolymitani scribit Carolus a S. Paulo, Palæstinæ secundæ Metropolis.

DE S. ZACHARIA PATRIARCHA HIEROSOLYMITANO

AN. Chr. ⅠƆCXXXI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Zacharias, Patriarcha Hierosolymitanus (S.)

Avctore G. H.

[1] Avctor Chronici Alexandrini, quod in Imperio Heraclij desinit, exordium Sedis S. Zachariæ ad annum Phocæ VII collocat his verbis: [S. Zacharias Presbyter & Custos sacrorū vasorum Cōstātinopoli,] Παύεται δὲ καὶ Ἰσάκιος ἀπὸ Ἱεροσολύμιων, καὶ γίνεται ἀντ᾽ άυτοῦ Σαχαρίας ἀπὸ Πρεσβυτέρων καὶ Σκευοφυλάκων τῆς ἐκκλησίας Κωνσταντινουπόλεως. Moritur vero etiam Isacius Patriarcha Hierosolymorum: in cuius locum sufficitur Zacharias Presbyter ac Custos sacrorum vasorum Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Annus hic Phocæ VII conuenit in annum Æræ Christianæ ⅠƆCIX, [fit Patriarcha Hierosolymorum anno 609,] quem etiam indicat in Chronico illo præfixa Indictio XII. Præerat tum Ecclesiæ Constantinopolitanæ Thomas Patriarcha, anno sequenti ⅠƆCX, Indictione XIII, die XX Martij, feria sexta mortuus, ac XXII eiusdem mensis die Dominica terræ mandatus: cui succeßit Sergius XVIII Aprilis Sabbato magno creatus. Qui characteres dictum annum ⅠƆCX annotant, cyclo Lunæ & Solis III ac littera Dominicali D. Imperauit Phocas annis fere octo: cœpit anno Christi ⅠƆCII Indictione VI, die XIII Nouemb. feria sexta, qua a Cyriaco Patriarcha coronatus est. Interfectus vero ab Heraclio est anno ⅠƆCX, Indictione XIV, die V Octob. feria secunda, vti hæc in eodem Chronico Alexandrino obseruantur. Theophanes in Chronographia annos regni eius fuisse septem in tabulis adiunctis sæpius indicat, ac septimo anno adscribit initium Patriarchatus dictorum Sergij & Zachariæ, nec non Ioannis Alexandrini. vnde & in Historia Anastasij Bibliothecarij hæc leguntur: Anno Imperij Phocæ septimo Sergius Constantinopolitanus, Zacharias Hierosolymitanus, & Ioannes Alexandrinus habentur Antistites. Potuit autem a Theophane, qui annos cum Indictione a Septembri orditur, ad eumdem annum referri initium Episcopatus & Sergij & S. Zachariæ, si hic Septembri anni ⅠƆCIX aut post creatus Patriarcha Hierosolymitanus, [an post Augustum mensem?] & Sergius, vt diximus, Constantinopolitanus mense Aprili anni sequentis ⅠƆCX. Sed Theophanem non exacte eam temporum rationem obseruare mox constabit. Magis nutare ac vacillare videtur S. Nicephorus Archiepiscopus Constantinopolitanus in annis S. Zachariæ eiusq; successoris Modesti aßignandis, dum in Chronographia breui de Episcopis Hierosolymitanis sexagesimum illum censet his verbis: [non sedit 22 annis ante captā Hierosolymam:] Σαχαρίας πρὸ τῆς αἰχμαλώσεως ἔτη κβ᾽. LX. Zacharias ante captiuitatem annis XXII. & in Breuiario historico scribit Hierosolymam captam (quod anno ⅠƆCXIV contigisse mox dicetur) Μοδέστου τηνικαῦτα Ἱεροσολύμων προεδρεύοντος, Modesto Hierosolymorum iam tum gubernante Ecclesiam. Quæ ex dicendis vltro corruunt.

[2] Phoca Imperatore, Indictione XIV, die V Octobris feria II interempto, in Imperatorem a Sergio Patriarcha inauguratus est Heraclius: cui ex Imperatrice Eudocia Heraclius iunior Constantinus natus est III Maij, feria quarta, Indictione XV anno Imperij Heraclij II, Christi ⅠƆCXII, anno sequenti XXII Ianuarij a patre Imperator constitutus: eiusq; deinceps ac patris nomen rebus gerendis adscribi iussum. vti in Chronico Alexandrino ad annum sequentem ⅠƆCXIV, quo Hierosolyma capta, his verbis refertur: Indictione II, Heraclij IV, post Consulatum Heraclij Augusti III, [ea anno 614 mense Iunio capta,] & Imperij Heraclij Iunioris Constantini anno 11. Hoc anno mense Iunio, malum nobis accidit, æternis lacrymis prosequendum. Præter alias enim multas Orientis ciuitates etiam Hierosolyma a Persis capta est, multis millibus in ea; Clericis, monachis, sacris Virginibus occisis. Incenditur Dominicum sepulchrum, nobilissimaque Dei templa, &, vt verbo dicam, pretiosa omnia euertuntur. Veneranda Crucis ligna vna cum vasis sacris, [cum ligno SS. Crucis captiuus in Persidem abducitur:] quorum innumerus fuit numerus, a Persis auferuntur. Ipse Zacharias Patriarcha captiuus ducitur. Atque hæc omnia non longo facta sunt tempore, sed intra paucos dies accidere. Hactenus Chronicon Alexandrinum, cum accurato calculo anni Imperatorum, Indictionis II, & mensis Iunij, anni scilicet Christi ⅠƆCXIV. Theophanes omisso mense, reiicit in annum quintum Heraclij forsan ab Octobri, anni ⅠƆCX quo imperium auspicatus Heraclius, ad Kalendas Ianuarij primum annum determinans, quintum ab iisdem Kalendis ad Iunium: vt sic tres pleni anni sint, duo vix dimidiati. Porro rem gestam ita narrat idem Theophanes: Hoc anno Persæ Iordanis loca, Palæstinam & sanctam ciuitatem armorum vi subegerunt, & manibus, vt quidam asserunt, [90000 Christianorū a Iudæ is occisis.] Iudæorum plurimos, ad nonaginta videlicet millia, trucidarunt. Singuli etenim pro suis quique facultatibus Christianos ementes, confestim occidebant. Capto vero Hierosolymorum Patriarcha Zacharia, pretioso etiam & viuifico Crucis ligno locis illis erepto, captiuorum hominum multitudinem innumeram in Persidem abduxerunt. Hæ c Theophanes, quem describit Cedrenus, Latine vertit etiam Anastasius, edidit q; in Historia Miscellæ Paulus Diaconus: qui omnes annum Heraclij quintum expresserunt, cum quartus solum esset; ea qua diximus supputatione vsi. Pro multitudine hominum captiuorum in Persidem abductorum, vertit Anastasius multam prȩdam: Græce apud Theophanem & Cedrenum legitur, σὸν ἀιχμαλωσίᾳ πολλῇ. cum captiuitate multa.

[3] S. Nicephorus Patriarcha in Breuiario historico paucis rem ita perstringit: At Chosroës rursum contra Romanos exercitum mittens, Sarbarum ei Ducem præfecit: qui Oriente peruastato, [Modesto, non Patriarcha Hierosolymitano,] salutaris Crucis viuifica ligna in sanctis locis occupat, Modesto tunc Hierosolymorum Ecclesiam gubernante. Dux Sarbarus, etiam Sarbarazas dicitur. In errorem incidit forsan Nicephorus, quod Modestus, dein S. Zachariæ successor, hoc in captiuitate ad plures annos apud Persas detento, præfuerit Vicarius Ecclesiæ Hierosolymitanæ. Id testantur Acta antiqua S. Anastasij Persæ in Nicæno II Concilio laudata, & a nobis ex MSS. Græcis Latine reddita, atque vna cum aliis ex Latinis MSS. edita ad XXII Ianuarij. In hisce dicitur S. Anastasius num. XI in sancta ciuitate perductus ad Eliam sanctissimum Presbyterum sanctæ Resurrectionis, [sed Vicario S. Zachariæ constituto,] qui eum tamquam a Deo prædestinatum suscepit filium, & postea indicauit de eo Modesto sanctissimo Presbytero & Vicario Apostolicæ Sedis, & fecit eum baptizari. In Græcis Actis legitur: τῷ τηνικαῦτα τοποτηρήτῃ Ἀποστολικοῦ θρόνου. Qui eo tempore Vicarius erat Apostolici throni. Baptizatus est S. Anastasius Indictione VIII, anno Heraclij X, Christi ⅠƆCXX. [Abbate monasterij S. Theodosij.] Erat autem eo tempore Modestus Archimandrita monasterij S. Theodosij, vti in Notis ad Nicephorum obseruat Petauius pag. 71 editionis regiæ, citatis nonnullis verbis Theophanis, quæ in codice Peyreziano solum legi tradit Iacobus Goar in Notis ad Theophanem pag. 609, additurq; ab eo templum Resurrectionis & aliud in sancta Bethleem a Persis exustum, fuisse reparatum. Adscriptus est S. Modestus Græcorum Menæis ad XVIII Decembris. Huic, capto S. Zacharia, administrationem Ecclesiæ Hierosolymitanæ iniunctam fuisse probat ex Antiocho monacho Baronius ad annum 616 num. 7.

[4] Idem Baronius relata ad annum 614 lamentatione eiusdem Antiochi monachi Palæstinæ ob sanctißimam Crucem ablatam, & captiuos abductos, hanc num. 22 subiicit consolationem: Etenim, inquit, non vt olim, cum tempore Sedeciæ Regis facta est Hierosolymorum desolatio, ad septuaginta annos retardata est eius restauratio, neque vt sub Tito Imperatore facta est numquam resarcienda vastatio; sed paucos post annos contigit hostium præpotens debellatio, [liberatur S. Zacharias] & captiuorum qui aderant, nec non sancti Episcopi Zachariæ & aliorum postliminio reuersio, atque sanctissimæ Crucis cum triumpho solennis restitutio, ecclesiarumque, vt suo loco dicturi sumus, integra restauratio. Hæc Baronius, qui singula quæque ad varios annos, quibus ea opinabatur contigisse, narrat: verum haud satis exacte calculos ab eo positos ostendimus ad Vitam S. Anastasij Persæ, cuius martyrium & Chosrois necem adscripsit anno ⅠƆCXXVII: [post martyrium S. Anastasij Persæ & necē Chosroæ Regis anno 628.] cum ille quidem martyrio coronatus dicatur in Actis XXII Ianuarij, anno XVIII Imperij religiosissimi Heraclij, & XVI filij eius Constantini; (Christi nimirum ⅠƆCXXVIII) & concaptiuos pridie obitus sui ita allocutus: Ego crastino die vitam finio: vos post paucos dies liberabimini, & iniquus impiusque Rex Chosroës interficietur. Additur, post decem dies prima Februarij Heraclium in Persidem cum exercitu venisse. Extat in Chronico Alexandrino epistola Heraclij Imperatoris Indictione prima, anno Imperij XVIII, e Perside mense Aprili (cuius III dies dicitur Dominica fuisse) Constantinopolim missa, ibiq; lecta XV Maij, ipsa Pentecostes die, qua memorat Chosroëm Regem a filio Siroëo XXIV Februarij eiusdem Indictionis primæ captum, & XXVIII occisum. Quæ nulli prorsus anno, quam ⅠƆCXXVIII accommodari possunt Cyclo Lunæ II, Solis XXI, litteris Dominicalibus B C, quo Pascha celebratum fuit XXVII Martij, ac consequenter Pentecoste XV Maij. [a Theophane perperā ad annum 627 relatam,] Theophanes de Principum conspiratione contra Chosroën huiusq; nece accurate scripsit, sed omnibus simul ad annum Heraclij XVII relatis, & quæ per duas hiemes gesta, vni eidemq; anno attribuit, ac dein ad annum Heraclij XVIII solum ea narrat, quæ æstate illius anni facta. Theophanem sequuntur Cedrenus, Anastasius, Paulus Diaconus, & post alios recentiores Baronius. Hæc de ratione temporis. De liberato S. Zacharia hæc habet idem Theophanes: Tum vero Siroës datis ad Heraclium litteris, execrabilis Chosrois necem annuntiat: paceque ære & ferro diuturniore cum eo composita, detentos custodiis Christianos & per vniuersam Persidem captiuos cum Patriarcha Zacharia ac venerandis & viuificis lignis, Hierosolymis, cum olim a Sarbaraza caperentur, sublatis, restituit. Heraclius vicißim, quotquot apud Christianos detinebantur captiui Persæ, liberatos in Persidem remisit, & magno cum triumpho Constantinopolim reuersus est. Quæ omnia anno ⅠƆCXXVIII, Heraclij XVIII, gesta sunt.

[5] Anno vero Heraclij XIX, inquit Theophanes, ineunte vere Heraclius Imperator venerandis & viuificis lignis secum latis, regia ciuitate soluens Hierosolymam Deo grates persoluturus perrexit … Dein Hierosolymam ingressus, [restituitur Sedi anno 629, cum Gruce Christi,] Patriarcha Zacharia Sedi suæ restituto, & venerandis viuificisque lignis loco suo redditis, debitas gratias Deo persoluit. Quæ eadem apud Cedrenum, Zonaram, Anastasium, Paulum Diaconum aliosq; leguntur. Annus is Christi erat ⅠƆCXXIX. Heraclius dein anno Imperij XXIV, Christi ⅠƆCXXXIV, cum Sophronius Patriarcha Hierosolymitanæ Ecclesiæ præesset, quasi rebus iam desperatis, [Constantinopolim postea anno 634 delata.] Syria relicta, & venerandis viuificæ Crucis lignis secum Hierosolyma asportatis Constantinopolim recessit, vti idem Theophanes, & post eum alij ad illum annum scribunt. At S. Nicephorus in Breuiario historico temporibus permistis ad Indictionem II, id est, annum ⅠƆCXXIX ista tradit: Ipse Heraclius viuifica ligna, ita vti erant cum primum capta sunt, obsignata secum deferens, Hierosolymam perrexit & Modesto Patriarchæ eiusque Clero demonstrauit … Posthæc erecta illic Cruce, Imperator eam illico Byzantium remittit. Cui Sergius Patriarcha ex Blachernis, quod templum Dei Matris est, cum litaniis obuiam processit, & ad maximam ecclesiam deducens, ibidem illam erexit. Hæc omnia secunda Indictione contigerunt. Huc vsque S. Nicephorus, quem sequitur Suidas verbo Heraclius. Sed Modestus in illud tempus solum Vicarius fuit, dein post obitum S. Zachariæ, iussu Heraclij Imperatoris Patriarcha ordinatus, præfuit duobus annis, quos Theophanes constituit anno Imperij Heraclij XXII & sequenti, Christi ⅠƆCXXXII ac sequenti. At Nicephorus in Chronographia breui de Episcopis Hierosolymitanis vnum solum Modesto tribuit annum: [sedit 22 annos] & S. Zachariæ XXII cum Theophane, quos ab anno Christi ⅠƆCIX ad annum ⅠƆCXXXI numerari oportere censemus.

[6] Græci in Menæis, atque Maximi Cytheræi βίοις ἁγίων, natalem S. Zachariæ celebrant XXI Februarij his verbis: [colitur 21 Februarij.] Eodem die S. Zacharias Patriarcha Hierosolymitanus quiescit in pace. In Menæ is additur hoc distichon:

Μακάριος εἶ καὶ θαιὼν Σαχαρίὰ,
Σαχαρία πρόεδρε γῆς μακαρίας.

Sanctus es & a morte, Zacharia,
Zacharia Antistes terræ sanctæ.

DE S. PATERIO EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

INITIO VII SEC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Paterius, Episc. Brixiensis in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Inter illustres Brixiæ ciuitatis Episcopos recensetur Paterius a Ramperto Episcopo in sermone de translatione S. Philastrij, [S. Paterij Ep. Brixiēsis ætas,] qui a Surio editus ad XVIII Iulij. Eum plerique circa initium septimi a Christo seculi vixisse consentiunt. Nam falli Eliam Capreolum lib. 4 historiæ Brixianæ certum videtur, dum B. Paterium refert ad tempora Marciani Imperatoris. Cui enim credibile, post S. Philastrium, qui S. Ambrosij æ qualis fuit, ad Marciani imperium, annis circiter LX, præfuisse Ecclesiæ Brixianæ XVII Antistites, (nam decimus septimus a Philastrio est Paterius) ab hoc ad Rampertum per annos CCCLXXX, vix totidem? At Paterij sat certa erit ætas, si constiterit S. Gregorij fuisse discipulum; de quare postea.

[2] Eum sui ciues die XXI Februarij ad aras venerantur. quo die ita illius meminit Martyrol. [nomen in Martyrologiis,] Romanum: Brixiæ S. Paterij Episcopi. addit Galesinius, & Confessoris. Benedictus Dorganius in Calendario Benedictino: S. Paterij Episcopi admirabilis sanctitatis. Arnoldus Wion: Brixiæ S. Paterij eiusdem ciuitatis Episcopi, discipuli S. Gregorij Papæ, admirabilis sanctitate viri. Menardus eadem habet, sed & doctrina conspicuum addit fuisse. Wion lib. 2 Ligni vitæ monachum; lib. 3 pag. 56 monachum S. Andreæ Romæ, ait extitisse. Monachilis profeßionis neque Ferdinandus Vghellus to. 4 Italiæ sacræ, neque Ioannes Franciscus Florentinus in Antistitum Brixianorum Indice Chronologico meminerunt. Vterque patria Antiochenum faciunt, Wion (cui libentius subscribimus) Romanum.

[3] De eius reliquiis in hunc modum scribit Florentinus: Eius cineres olim a S. Floriani in colle Digno, [reliquiarū translatio.] in ædem eiusdem Sancti, quæ in pago S. Euphemiæ visitur, translatos, Patres congregationis Casinensis in S. Euphemiæ Brixiæ anno ⅭⅠƆCCCCLXXVIII intulerūt. Cuius diem IX Cal. Mart. festum facimus. Ita geminam translationem indicat; vnicam Vghellus: Eius ossa, inquit, diuturniori mora conquieuerunt in ecclesia S. Floriani in Colledigno, indeque translata fuerunt in ecclesiam S. Euphemiæ, monachorum Cassinensium, anno ⅭⅠƆCCCCLXXVIII. Idem S. Antherium, seu Paterium, eum vocat.

[4] Antonius Posseuinus in Apparatu, & iam citatus Wion, atque etiam Menardus, [An idē, qui expositionē Scripturæ] eumdem esse autumant, cuius extat Expositio noui ac veteris Testamenti ex libris S. Gregorij excerpta. Sigebertus, Honorius Augustodunensis, Trithemius, cum de Paterio scriptore agunt, Episcopatus non meminere. Sigebertus lib. de scriptorib. cap. 43 ita scribit: Paterius Romanæ Ecclesiæ Notarius & Secundicerius, colligens omnia diuinæ Scripturæ testimonia, per quæ Gregorius obscura suæ expositionis dilucidauit, tres libros edidit, duos de testimoniis veteris Testamenti, & vnum de testimoniis noui Testamenti: ipsumque codicem appellauit librum Testimoniorum. Eadem de illo, sed paullo vberius, tradit Trithemius: breuius Honorius, ipsis Sigeberti verbis Posseuinus. Meminit librorum eius Beda lib. 7 in Cantica Cantic. sub initium his verbis: Audiui autem, quod Paterius, eiusdem B. Gregorij discipulus, de tota sancta Scriptura, quæque ille per partes in suis operibus explanauit, collecta ex ordine in vnum volumen coëgerit … Verum necdum illud merui videre.

[5] Addita est ea Expositio operibus S. Gregorij, vt a Petro Tußinianensi recensita, dicataq; Gregorio XIV prodierunt: [ex libris S. Gregorij excerpsit,] sed duo tantum sunt nunc libri prior in Pentateuchum, libros Iudicum & Regum, Psalmos & Salomonem; posterior in nouum Testamentum: videtur Expositio in reliquos veteris Testamenti libros intercidisse. Occasionem suscipiendi illius operis tempusq; in proœmio auctor indicat: Dum beatissimi atque Apostolici Gregorlj, Pontificis nostri, vestri quoque (addam) nutritoris, dicta sæpius lectione percurrerem, auidiusque mihi eis assiduum esse ipsa luculentissima verborum eius satisfactio suaderet; quiddam in eis reperi sine comparatione potissimum. ac post pauca: Huius ergo rei ardenti nimis desiderio prouocatus, quædam de eisdem testimoniis cœperam sub quadam breuitate decerpere, aliqua vero negligendo transire. Quod dum fieret, sicut conscientia mea mihi testis est, me nolente, atque hoc cautius prouidente, ne a quoquam aliquo modo nosceretur, per quosdam ad eiusdem Apostolici notitiam Pontificis nostri vsque peruenit. Qui me verbis mox, [ipso probāte eumq; animante Gregorio.] quibus Beatitudo vestra nouit, suasoriis, atque ad superna trahentibus, hortando cœpit accendere, quatenus hoc quod neglecte cœperam, explere studiosius debuissem, ita vt & opus, & librum, in quo testimonium positum legeretur, vel ex quare ortum esset, in tituli eius prænotatione designarem. Cuius rei pondus, mearumque virium impossibilitatem pensans, in ancipiti deprehensus, sicut nauta graui fluctuum procella turbatus, ad orationum eius portum, pauens, fateor, fidensque confugi: sciens impossibile non fore, quod a tanto mihi Præsule, & res ad multorum ædificationem profutura fieret, iuberetur. Moxque hoc imperantis suffragio prouocatus, adsumens, quo valui studio, veteris ac noui Testamenti in vnum testimonia congesta collegi.

[6] At sub finem eiusdem proœmij ita eum alloquitur, cui opus suum dicat, fortaßis Bonifacium IV aut Deusdedit, certe quidem (vt ego arbitror) Pontificem aliquem ex iis qui proxime S. Gregorium secuti sunt: Quæ Beatitudini Vestræ, [& alicui ē proximis illius successoribus dicauit?] inquit, non temeritatis ausu, sed amore vestri prouocatus studij, quod in inquisitione diuini olim feruet eloquij, sciens maxime in dictis prædicti Pontificis nostri, quanta noscendi vestræ sit auiditas mentis, ex multis voluminibus pauca componens, studui destinare: humili obsecrans prece, qua valeo, vt dum vobis, vel quisquis legerit, in hoc opere laboris mei cura placuerit, pro me ad Dominum intercessores esse dignentur, quatenus hoc pondere corruptionis exuto, a meorum absolutus inueniri merear vinculis peccatorum.

[7] Hic suam satis perspicue indicat ætatem, cum ad hoc opus suscipiendum, sese scribat animatum a S. Gregorio, [idem sane existimari potest:] qui XII Martij, ⅠƆCIV Christi anno, pontificatus sui XIV deceßit. Circa idem tempus vixisse S. Paterium Brixiensem Episcopum satis perspicue liquet ex Antistitum eius vrbis catalogo apud Vghellum: vt propterea credibile videatur, quod viri eruditi sentiunt, vnum eumdemq; fuisse. Nam procul vero est, quod Aubertus Miræus in cap. 43 Sigeberti annotauit: Paterium, sub Cælestino I Papa, legatione functum fuisse ad Hibernos, constat ex Miscellaneis Gerardi Vossij to. 5 Bibliothecæ Patrum. Imo Patricius is fuit, vt ex citato loco constat: Miræus solum indicem editionis Colon. legisse videtur, vbi Paterius excusum.

[8] [an monachus fuerit?] Arnoldus Wion in Notationib. ad Martyrol. Benedictinum, fors vt validius probet monachum fuisse Paterium, istud ex Trithemio citat operis eius exordium: Cum beatissimi Apostolici Gregorij Pontificis nostri, nostri quoque ad Deum nutritoris, ita sæpius lectionem percurrerem & c. At Trithemius solum habet: Dum beatissimi atque Apostolici, nullo amplius addito verbo. Et neque ipse neque Beda, Benedictini ambo, monachum fuisse tradunt.

DE B. PIPPINO DVCE ET MAIORE-DOMVS REGVM AVSTRASIÆ, NIVELLÆ IN BRABANTIA

an. Chr. ⅠƆCXLVI.

Commentarius præuius.

Pippinus, Dux et Maior-Domus Regum Austrasiae, Niuellae in Brabantia (B.)

BHL Number: 2606, 4960, 6854

Avctore I. B.

§ I Brabantiæ Ducatus. B. Pippini patria, genus, dignitas.

[1] Primum Brabantiæ Ducem B. Pippinum prædicant recentiores Belgicarum rerum scriptores. Est Brabantia omniū Germaniæ inferioris prouinciarum hactenus prima, sex & viginti munitas vallo ac mœ nibus vrbes complexa, [Brabantia ampla Belgij prouincia,] inq; iis nobiles illas, Bruxellam, Louanium, Siluamducis, Bredam, Bergam ad Somam, & (quæ quondam regni Lothariensis marka, limesq; Imperij Germanici, peculiaris prouinciæ titulo gaudet, quamuis a multis retro seculis cum Brabantia in leges ac iura eadem, sub vnius dominatu Ptincipis coaluerit) diuitiis ac magnificentia nulli reliquarum secundam Antuerpiam; Thenas denique, Niuellam, & alias: prætereaq; oppida nullis cincta muris septemdecim: Mosa fere ac Scaldi fluuius concluditur. Intra eos, quæ olim gentes consederint, alibi dictum. Teutonicæ pleræque, seu Germanicæ, [occupata olim a Germanis,] fuerunt: a quibus victi Aborigines, vel in alias Belgij oras seceßere, vel in idem cum aduenis nomen conuenere. Mox subacti omnes a Romanis, idoneisq; præsidiis coërciti, cum iis sensim coniugia ac societatem, [Romanis,] vt fit, iniere; atque ab iis cultum humanitatis, linguam, &, quod caput est, Christianam postea religionem didicere. Regesne sui aut Duces singulis hisce populis, etiam sub Romanorum imperio, præfuerint, haud liquet. Relicti fortaßis principio Reges, vt alibi; & de Eburonibus manifestum est ex Cæsare: postea sub Romanis Præfectis ac Præsidibus, prouincialium fuere proprij magistratus. Senescente in Gallia, Germania, Britannia, atque alibi, Romanæ Reip. potentia & auctoritate, variærursus barbaræ nationes Rheno transito hasce prouincias populatæ sunt. Sed a Francis, quorum antea pars precario in Taxandria (ea modo magnā partem ad Barbantiam spectat) a Iuliano apostata sedes obtinuerat, maior dein vis incubuit: qui non, vt ceteri, solum vastato agro percurrere regionem, alioq; conuehere spolia, sed castra munire, præsidia arcesq; Romanorum expugnare aggreßi, mutuis cladibus septuaginta amplius annos cum Romanis in Belgica luctati sunt. Vbi eam perdomuere, reliquam omnem Galliam, effusi more amnis, ad Pyrenæos vsque Clodouæo Duce peruaserunt. Etsi vero eo tempore cædem immensam factam hominum esse constat, non tamen omne penitus aut Belgicum genus aut Romanum excisum. [Francis:] Sed cum nihil opis aliunde ostenderetur, in Francorum ius nomenque concesserunt. Hinc paßim in Sanctorum Vitis, aliisq; vetustis historiis, Romani, adeoq; senatorij sanguinis Episcopos aut Duces licet obseruare: ipsumq; auum S. Arnulphi (cuius Arnulphi filius Ansegisus B. Pippini gener fuit) senatoria ortum stirpe prædicant.

[2] Pippinus igitur noster, Francus fuerit, an Romanus, an Belgicæ Germanicæue orginis, [in hac natus B. Pippinus,] puta Aduaticæ aut Tungricæ, ingenue fatemur nos ignorare. Consule, si lubet, Petrum Diuæum lib. 3 rer. Brabanticarum. Sunt qui nobilißimis inter Francos maioribus, sunt qui vetustis Tungrorum Regibus ortum asserant: genealogias etiam contexant; sed eiusmodi vt viris eruditis risum moueant, gerræ meræ. Auctor coætaneus, qui Niuellæ agebat, matura iam ætate, cum S. Gertrudis octodecim post Pippinum patrem annis mortua est, in huius Vita ita breuiter de eius prosapia loquitur: Sed quo ordine de terrena origine genealogiam assumpserit, [nobilissimo genere,] huic sermoni inserere longum est. Quisnam in Europa habitans huius progeniei altitudinem, nomina ignorat, & loca? Alij plura de his adiecere. Qui S. Genulphi Episc. miracuta, a nobis XVII Ianuarij edita, ante annos fere ⅠƆCC conscripsit, cap. 2 nu. 4 virum egregiæ nobilitatis appellat. Carolomanni & Emegardis filius fuit, de quibus nihil fide dignum apud antiquos scriptores legi. Recentior Pippini Vita, de qua inferius, Carolomannum Principem vocat. Diuæus vult Maiorem-Domus fuisse, nec auctorem producit. Vir illustris fuit: id solum constat. Videtur in Hasbanio luculentas posseßiones habuisse, ac Landas fortaßis, vnde recentiores scriptores ipsi Pippino cognomen fingunt, antiquis ignotum, Landesij, Landensis, Landini, Landisij, a Landis, a Landiniensis; & volunt magnam tunc vrbem fuisse. Ita MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis ad XXI Februarij: Apud Landen Brabantiæ tunc ciuitatem grandem, depositio Pippini Ducis &c. Ædificatam a Landone Rege hariolatur Christianus Massæus, & alia æque futilia de Pippini maioribus tradit. Tenue nunc Brabantiæ oppidum est ad Getam amnem: [Landen oppidum excolit:] quia tamen illic sepultus fuisse Pippinus memoratur, vt infra dicemus, id ipse struxisse aut excoluisse existimari potest, vti alter Pippinus Herstallum, nepotes eius Leptinas, Iupiliam, aliaq;, præsertim circa Mosam, loca.

[3] An ergo Brabantiæ Dux Pippinus? Dux fuit, triumq; bellicosißimorum Regum Clotarij, Dagoberti, S. Sigeberti, palatio in Austrasia præfuit, [luculenta bona possidet,] ac sub iis res bellicas summa auctoritate administrauit. Idem in eo terrarum tractu, qui nunc Brabantia dicitur, amplas posseß iones vel a maioribus accepit, vel Regum munificentia obtinuit. [vbi postea Ducatus Brabātiæ:] Ducatus Brabantiæ aliquot post seculis nominari cœpit. Ducem fuisse in iis partibus, centum fere post Pippinum annis, Chrodobertum, ex S. Eucherij Vita XX Februarij patet. An eum præcipue Ducatum administrarit Pippinus, an Comitatum fortaßis vnum alterumue, aut etiam plures, iure proprio possederit, incertum. Nam in Hasbanio, vbi Landæ, Comitatus olim tempore Caroli Calui, altero post Pippinum seculo, quatuor fuisse constat: totidem in Bracbanto.

[4] Et in Bracbanto quidem, eiusdem Pippini sororis maritus aut gener Witgerus opinas habuit fortunas, de quibus ita loquitur Vita S. Rayneldis Virginis & Martyris, XVI Iulij a nobis edenda: Igitur beatissima Virgo Rayneldis nobilissimis natalibus, Condacensi castro, quod super Scelt fluuium situm est, extitit oriunda. Nam regnante Pippino Duce, patre sanctissimæ Virginis Gertrudis… pater illius Comes Wigerus nomine, totius Lotharingiæ Ducatus officium gerebat, [vti & R. VVitgerus eius affinis.] & inter Palatinos Principes primatum tenebat … Fuit autem possessio eius supra prædictum castrum nomine Condacum, & Amniacum, Vginiacumque, cum aliis prædiis multis, quorum nomina non expedit hic recitari. Coniunxit ergo sibi in matrimonio puellam regiam, supradicti Ducis sororis filiam, nomine Amelbergam … Ex hac ergo dedit ei Deus sobolem sanctissimam, Emebertum, postea sanctæ Cameracensis Ecclesiæ Pastorem beatissimum: tresque filias, quarum vna Gudila, altera Rayneldis vocabatur, [pater SS. Gudilæ & Rayneldis,]& tertia Pharaildis, vt in Vita beatissimæ Gudilæ habetur. Geminam S. Gudilæ Vitam dedimus VIII Ianuarij, quarum prior post annum ⅭⅠƆXLVIII scripta, vt ibi ostendimus: vnde consequens est, hanc S. Rayneldis multo esse recentiorem. Quare nec mirum, si mendis aspersa sit: quale illud, quod Witgerus Comes dicatur totius Lotharingiæ Ducatus officium gessisse, cum non nisi annis CC & amplius post Pippini huius obitum Witgeriq;, nomen Lotharingiæ, siue regni Lothariensis cognitum fuerit, quando Lothario, Lotharij Imp. filio, Ludouici Pij nepote, anno ⅠƆCCCLXIX sine liberis defuncto, ditionem eius inter se patrui eius Ludouicus Germanicus & Carolus Caluus, ac deinde hic idem Caluus & Ludouicus Germanici filius partiti sunt, non sine bellis. Nec in eo solum mihi videtur Vitæ illius scriptor hallucinatus, sed perperam quoque Condacum castrum super Scelt fluuium collocare, ratus Condatum esse Hannoniæ oppidum ad Hainæ Scaldisq; confluentes: cum Contacum esse videatur, pagus insignis, medio inter Mechliniam & Antuerpiam spatio, aliquot millibus passuum a Scaldi. Nam cum patrimonium suum S. Rayneldis, Witgeri Comitis filia, Lobiensi monasterio tradiderit, fatentur Lobienses se amplißima bona Contaci (quod vulgo nunc Contick dicitur) possedisse, [dominus Contaci, siue Cotick,] & iura etiamnum quædam retinere, ceteris Cardinali Granuellano venditis: Condati vero negant se quidquam poß idere, aut meminisse a maioribus suis possessum.

[5] Iidem Lobienses Sanctas pagum veteris Bracbanti, vbi corpus asseruatur S. Reyneldis, etiamnum tenent ex eius donatione, [& pagi Sainctes] licet parte iurisdictionis alienata. Et in Bracbanto fuisse Witgeri posseßiones, siue auitas, seu dotales vxoris, coniicere est ex eiusdem S. Gudilæ Vita, in qua cap. I nu. 3 ista leguntur: Beata igitur Gudila Virgo dignissimum habuit ortum in Brabantensi pago … parentibus secundum seculi dignitatem excellenti insignitis prosapia, & in administrationem reip. adeptis honorum fastigia. Pater siquidem eius extitit Witgerus, quem in fascibus Comitatus egisse accepimus: genitrix vero eius generosissima Amulberga constat nuncupata … Copulabatur enim sanguine S. Gertrudæ, quæ filia Pippini, connubia viriliter contempsit in terris, vt esset apta cælestibus thalamis. In altera eiusdem Gudilæ Vita cap. I nu. I ista habentur: Igitur Sigiberti Regis temporibus, qui fuit Dagoberti Regis filius, extitit quidam Comes, Witgerus nomine, in pago Brabantensi, probabilis moribus; cuius thalamis inhæ rebat coniux dignissima, cuius fuerat nomen Amelberga, Maioris- Domus inclyta Pippini sorore progenita. Baldricus Tornacensis in Chronico Cameracensi, a nobis citatus § 2 Vitæ S. Emeberti, siue Ableberti, XV Ianuarij, ita scribit: Hic ex Bracbatensi pago oriundus, parentibus siquidem & vitæ & generis dignitate clarissimis, patre videlicet Witgero Comite, sancto viro, atque Amulberga matre editus est. De S. Amelberga, siue Amalberga, aut Amulberga, & B. Witgero eius marito, agemus X Iulij, vbi dicitur ipsa Sanctas oppidum, quod a filia Reynelde Lobiensibus donatum, excoluisse.

[6] Erat autem Bracbantum (sic fere olim scripserunt) ea præcipue regio, [in veteri Bracbāto:] quæ nunc Scaldi Sennaque concluditur, & ab Aldenarda, Gandauo, Teneramunda, Bruxellam vsque & Hallas, altiusq; protenditur. Pars illius in Flandrensium, pars in Hainoënsium Comitum postea ius conceßit: pars a Comitibus Louaniensibus retenta, qui se inferioris Lotharingiæ Duces, & Brabantiæ (a Bracbanto ducta nomenclatura) appellarunt, ditione ad Mosam & Batauiæ limites producta: quos ad limites Pippini quoque olim fuere posseßiones, cum ibi etiamnum oppidum extet, Mons S. Gertrudis, siue Gertrudenbergh, cuius Otto I in diplomate, a Miræo in Notitia Ecclesiarum Belgij edito, ita meminit: Hæreditas S. Gertrudis sita in pago Tessandria super fluuio Struona, in villa quæ dicitur Bergom, cum integritate sua illic aspiciente: insulæ tres, prima Bieuelant, secunda Spiesant, tertia Gerselre. Hilsundis quoque Comitissa Striensis, inter bona, quæ monasterio Thorensi a se in gratiam filiæ suæ Benedictæ fundato donarat, nominat Montem littoris, quæ eadem est Gertrudenberga; Vbi, inquit, beatissima Gertrudis corporaliter conuersata est, & cellam habet a B. Amando consecratam.

[7] Bracbanti porro, quo de agimus, etymologiam inuestigant nunc viri docti. Iustus Lipsius Louanij lib. I cap. 13, [vnde Bracbanti nomen?] Bant, inquit, limitem significat: sic Oisterbant & Westerbant appellata, quæ Austrouantiam & Westrouantiam non bene efferunt aut scribunt. Et fuit sane limitanea hæc regio inter vtraque regna; (Lotharij ac Caroli, vt antea iam exposuerat, ac deinceps Francorum ac Lothariensium, siue Germanorum) ideoque Brac, A crasso, fortasse dicta, quia sæpe cessabantij agri & inculti erant: quod nos BRAECKEN, & BRAECKLANDT vocamus. At multo ante eam regnorum partitionem nomen id regioni fuit. S. Bonifacius in Vita S. Liuini terram Bracbantisiam vocat, aut, vt alius codex habet, Bracbentisiam. Ipse S. Liuinus, centum ante S. Bonifacium annis, ducentis ante eam diuisionem, in carmine ad S. Floribertum Abbatem Gandensem, ita scribit:

Impia barbarico gens exagitata tumultu
      Hic Bracbanta furit, meque cruenta petit.

Alij id nomen formant a Bant, quot fœdus aut vinculum significat, & Brack salsum: quia ad Bracbanti fines, inde a Selandia Scaldis fluuius æstum marinum patiatur, salsasq; ab eo aquas voluat. Factum inde fortaßis, vt fœderatæ, quæ ad Scaldim colebant gentes, ditionem suam omnem Brackbant appellarint, aut Brack-kant. Quid si ab incolarum sagacitate, & pernici ad prædas indole, nomen regio accepit? Nam brack etiam canem venaticum significat.

[8] Quæ autem Bracbantorum, B. Pippini ætate fuerit indoles, excitata S. Liuini perspicere Vita licet, vbi ista scribit S. Bonifacius: Quo ingrediente salutiferis gressibus venerando Pontifice, admirabatur amœ nissimam terram spatiosam, & delectabilem nimis, & benignitate Domini exuberantem, lacte & melle, [incolæ eo æuo insignes,] & diuersarum frugum arborumque fertilitate, omniumque bonorum abundantia affatim affluentem: incolas quoque personali forma corporum micantes, cultu vestimentorum compositos, loquela & morum grauitate honestos, magnanimos viros, egregios præliatores, regali militia idoneos, & omni exercitatione studiorum suorum huic seculo digniter conformatos. [Ps. 31. 9] Sed quia iuxta psalmodicam vocem, sicut equus & mulus, [sed vitiis dediti:] quibus non est intellectus, in chamo & fræno constricti sunt, Satanæ instinctu legem Dei præuaricantes, adulteriis, rapinis, furtis, periuriis, homicidiis fœdati sunt, vt feroces canes pestifera rabie inuicem se mordentes, sua quæque alternatim dolo fraudantes, mutua se cæde prosternentes &c. Ij tunc Bracbantorum mores, non omniū fortaßis, sed Gandauo propinquiorum, apud quos Euangelium S. Liuinus prædicauit, & martyrij coronam adeptus est. Non est reliquæ Brabantiæ, præsertim vbi Taxandri olim habitauere, eadem quæ veteris Bracbanti fertilitas. At quas huius incolarum virtutes prædicat S. Bonifacius, eæ nunc toti reliquæ genti communes: vitia cultu religionis abolita, vt non facile nunc Brabantimorum comitate, vsu armorum, studio ciuilis prudentiæ, ac mansuetudine, villi Belgicorum populorum concedant.

[9] Hoc igitur tractu terrarum, atque eiusmodi inter populos, quas diximus, Pippinus peculiares posseßiones habebat: ac præterea summa in regno Austrasiæ auctoritate pollebat. Nam, vt habent Annales Metenses a Chesnæo to. 3 Scriptorum Francicor. editi, [latius in Belgio imperat Pippinus,] populum inter Carbonariam siluam & Mosam fluuium, & vsque ad Fresionum fines vastis limitibus habitantem, iustis legibus gubernabat. Vberius ea tradit auctor antiquus, qui primam S. Gertrudis Vitam, a coæ taneo conscriptam, interpolauit: Pippinus, inquit, nobilissimi quondam Karlomanni Principis filius, qui cum B. Arnulpho sub Lothario & Dagoberto Regibus populum inter Carbonariam siluam, & fluuios Mosam & Mosellam, vsque ad Frisonum fines vastis limitibus habitantem, iustis legibus gubernauit. De Carbonaria silua, quæ nunc Hannoniæ pars maxima, accurate agit. Ægidius Bucherius noster Belgij Romani lib. 12 cap. II.

[10] Vitam habemus quamdam S. Arnulphi, ex antiquo codice Cancellariæ Vicensis descriptam a Francisco Laherio nostro. In ea dicitur Anchisus, [& Germania:] eiusdem Arnulphi patris consultu, filiam Principis Germaniæ secundæ Pippini, Beggam nomine, duxisse in matrimonium. Ac paullo post indicatur quid nomine Germaniæ secundæ auctor intelligat: Toringorum, inquit, regionem intrauerat, quæ non modica prouinciæ pars est Germaniæ secundæ, in qua est Colonia Metropolis.

[11] Eadem S. Arnulphi Vita (vt obiter hic indicemus quod alibi erit attentius examinandum) de Waldrada B. Pippini sorore, aut amita, ista habet: Ex huius Pippini sorore, Waldrada nomine, natus est Gualchisus, qui Sanctum genuit Wandregisilum Christi Confessorem. Bouchetus in stemmate Regum Francorum pag. 62 Waldradam ait ipsi Walchiso nuptam, [consanguineus S. VVandregisili:] matrem fuisse S. Wandregisili. Wasseburgius fol. XVII idem asserit, eamq; fuisse Pippini Herstalli materteram: vnde sequeretur Pippini filiam, Sanctarum Beggæ & Gertrudis sororem extitisse. Certior fides est eius, qui S. Wandregisili Vitam S. Lantberto Episcopo Lugdunensi dedicauit, atque eorum quæ scribit, nonnulla a se ipso visa, pleraque etiam venerabilium monachorum eius, qui ei per prolixa adhæserunt tempora, assertione verissima prolata cognouisse profitetur. Hic ergo ita scribit: Denique genitor eius, Waltchisus nomine, ex nobilissima prosapia ortus, consobrinus extiterat Pippini excellentissimi Principis Francorum. Vnde consequens esset Waldradam matrem fuisse Walchisi, Pippini non sororem, sed amitam. Verum ista ad S. Wandregisili Vitam XXII Iulij discutientur.

[12] Vetus scriptor de Maioribus Domus regiæ ab Andrea Chesnæo to. 2 scriptorum Francicor. editus, tradit Maiorum-Domus primum apud Austrasiam Pippinum fuisse. Quod haudquaquam nobis probatur. Nam Childebertus Rex Austrasiæ Maiorem Domus regiæ Florentianum habuit, quem S. Gregorius Turonensis lib. 9 histor. Francor. cap. 30 scribit cum Romulfo Palatij sui Comite, anno Regis eiusdem XIV, Christi ⅠƆLXXXIX, missum ab eo in Pictauos ad censum exigendum. [an primus in Austrasia Maior-Domus?] Quin & S. Arnulphum scribit Regino ac nonnulli alij, ipsaq; adeo Pippini Vita, quam infra dabimus, ante pontificatum hanc eamdem dignitatem irreprehensibiliter administrasse. Quod tamen ipsiusmet Arnulphi Vitæ auctor, qui se laudabilia facta, quæ gessit, nonnulla a familiaribus illius narrantibus, pleraque per semetipsum cognouisse testatur, (ac proinde, vt postea patebit, annis amplius ducentis antiquior illo Vitæ B. Pippini, siue S. Gertrudis, scriptore fuit) minime affirmat: sed solum Domesticum atque Consiliarium Regis Theodeberti appellat, ea tamen gratiæ & potentiæ prærogatiua, vt sex prouinciæ, quas ex tunc & nunc totidem agunt Domestici, sub illius administratione solius regerentur arbitrio. An Pippinus ante Maior-Domus fuerit, quam Austrasia Clothario subiiceretur, & totius Austrasiæ, an solum inferioris, infra quæremus. Theodericus Abbas S. Trudonis in Vita S. Landradæ Virginis simul Maiores-Domus fuisse sub Clothario Arnulphum & Pippinum scribit: Pippinus, inquit, Carlomanni filius, cum viro Dei Arnulpho, postea Metensi Episcopo, Maiores erant Domus. Vterque tamen Austrasius erat. An pari simul potestate gesserint id munus, an diuersa parte regni, definiat qui asserit, Pippino Arnulphoq; seculis quatuor, & quod excurrit, posterior.

§ II B. Pippini Vita. ab eo gesta viuente Clotario II vsque adan. ⅠƆCXXVIII.

[13] Dvæ extant typis editæ Vitæ B. Pippini, vna a Surio ad XXI Februarij, altera a Chesnæo to. I scriptorum Francicorum a pag. 594 ex codice MS. Claudij Doremieux Atrebatis. Hæc ad verbum excerpta est ex libro primo Vitæ tripartiæ S. Gertrudis, [Duæ eius Vitæ:] quam XVII Martij dabimus. Auctor Niuellensis monasterij alumnus fuit, vt patet ex iis quæ eadem Vita habet de S. Itta, siue Iduberga, eiusdem Gertrudis matre, Pippini coniuge: Vxor igitur eius, inquit, [vna a quopiam Niuellensi scripta] venerabilis Itta, ex clarissima nobilitate Aquitaniæ oriunda, sicut ex possessionum eius traditione ad nos facta indubitanter cognoscimus. Quas quidem per multa tempora, quamdiu pax viguit, Ecclesia nostra tenuit, multamque inde pecuniam per annos singulos exactores nostri referre solebant. Sed demum inualescente bellorum tumultu, quia res longe remota erat, & sine legatorum periculo adiri non poterat, paullatim negligi cœpit, donec tandem in ius alienum cessit. Scripta autem videtur post CM annum Christi. Nam cum lib. I cap. vltimo de filiis Ludouici Pij Lothario, Ludouico, Carolo egisset, ista subnectit: Sed quid vltra alios Reges vel Imperatores de hac gloriosa stirpe memorare laborem, [post an. 900,] cum & eorum multiplex sit numerus, & idem nominum similitudine confusus, vt tot Carolos, Carlomannos, Lotharios, Pippinos, Ludouicos, nec narrationis breuitas commode explicare queat, nec memoriæ angustia complecti sufficiat.

[14] Fuit tamen ea Vita conscripta multo ante annum MC, circa quem annum Stephanus Abbas cœnobij S. Iacobi Leodij tres libros de Vita S. Modoaldi Treuirensis Episcopi composuit, & Thietmaro Helmwardensi Abbati dicauit. Sub initium autem libri primi ita loquitur: Fuit soror eius, Itta nomine, [diu ante 1100,] mulier admodum venerabilis, ac Deo deuota in fide & operibus bonis. Quæ quidem matrimonio iuncta clarissimo Duci Pippino, genere & opibus, quod in potentibus tanto extat mirum, quanto rarum, sublimitate scilicet honorum & humilitate morum, [quando citata a Stephano Ab, in Vita S. Modoaldi,] æque nobilissimo, Diuina prouidentia in omni pietatis studio sibi vnanimem sortiri meruit thori legalis consortem. Cuius exemplo vt discant potentes humiliari, qui de inani solent potentia gloriari, non dedignentur, quæso, audire, quod de ipsius mariti laudibus repertum, huic operi non indignum duxi vtiliter inserere. Tempore quo Dux egregius ac verissimus Pater patriæ rebus humanis excessit, tanto Austriam totam dolore perculit, vt planctui eius planctus Regum nequaquam conferri possit. Fuit namque probatissimæ vitæ, ac purissimæ famæ, &c. Et lib. 2 paullo post initium: Clarebant tunc temporis in palatio viri strenuissimi, iidemque religiosissimi: inter quos eminebat Pippinus, Carlomanni filius, Dux clarissimus & Maior-Domus sub Clotario, Dagoberto, & Sigeberto potentissimis Regibus: cuius laudum præconia, quia in superiori libello breuiter perstrinximus, nunc, vbi res exigit, de ipsius consilio & æquitate, prudentia & fortitudine paullo latius disseramus. Ea tempestate Dagobertus rerum potiebatur, sub quo idem Dux, dignitate modicum a sublimitate regia differente præditus, omnia regni negotia prudentissima dispositione ordinabat, præstabatque tam in bello fortitudine, quam iustitia in pace. Et quæ sequuntur num. 2. Tum quædam ex num. 5 ac plura ex 6 subiungit. Nec mirum, quod in Austrasia Episcopus factus S. Modoaldus, soror eius S. Itta ibidem Pippino nupta, ex Aquitania oriundi: quoniam, vt I Februarij ad S. Sigeberti Vitam dictum, multæ in Aquitania prouinciæ Austrasiorum Regibus erant subiectæ.

[15] Prima ergo capita Vitæ illius tripartitæ, quæ alibi sub titulo Vitæ B. Pippini edita, [excerpta ex Vita, S. Gertrudis:] hic ex 2 MSS. monasterij Rubeævallis Canonicorum regularium prope Bruxellam dabimus, cum MSS. monasteriorum S. Maximini ac Bonifontis & Chesnæi editione collata.

[16] Vita altera a Surio edita, ex codice MS. grauiter, vt apparet, conscripta, vt ipsemet in titulo annotauit, [altera ex ea contracta] ex priore contracta est, post annum saltem ⅭⅠƆXL, quando iam se Comites Louanienses Brabantiæ Duces appellabant. Ita enim orditur: Venerabilis Pippinus Dux Brabantiæ, ex patre Carolomanno Principe & matre Emegarde, fuit Maior-Domus Franciæ sub Clotario Rege Francorum & Dagoberto eius filio. Qua dignitate parum a dominatione ac sublimitate regia differente præditus, omnia prudenti dispositione ordinabat. Alia subnectit, quæ in priore Vita vsque ad nu. 4 totidem fere verbis narrantur. Tum ista interponit: [a quopiam Brabanto Teutone:] Beatus igitur Pippinus primo Regum Austrasiæ, postmodum ipsius Austrasiæ inferioris Præpositus & Dux gloriosus, erat lingua & natione Teutonicus. Decus ergo & gloria Teutonicorum, speculum & norma Brabantinorum, via & exemplar morum. Beatus iste Pater patrum Pippinus, egregius Dux, postquam Domum regiam, & inferiorem Austrasiam, suæ fidei commissam, strenuissime gubernasset, vocatus est ad patriam sine fine duraturam, recepturus suæ fidelitatis mercedem condignam. Cuius mors tanto luctu totam Austrasiam perculit. Et quæ sequuntur vsque ad num. 9. Quibus ex verbis patet auctorem Teutonem fuisse, siue ex ea ortum parte Brabantiæ, quæ Teutonico sermone vtitur: est autem ea multo maxima, Niuella solum & tractu qui Romana Brabantia, siue Gallica appellatur, linguam Gallicam retinentibus. Quæ idem narrat de Pippini translatione, infra repræsentabimus. Quod autem præcipue inferiorem Austrasiam ab eo administratam prædicat, id propterea dici arbitror, quod in inferiore Austrasia auitas posseßiones habuerit, ex ea ortus, atque, vt antea diximus, Ducatum in ea geßisse videatur, etiam prius quam Maior-Domus renuntiaretur, eamq; defenderit contra Frisones vicinos hostes, ac Saxones Transrhenanos. Alioquin Regum Austrasiæ sedes Metis fuit, vt alibi ostendimus, quorum ibidem palatio præerat. Sub initium tamen regni an Dagobertus Metis habitarit, an Coloniæ aut alibi, ambigi potest.

[17] Agunt de B. Pippini rebus gestis plerique alij rerum Gallicarum Belgicarumq; scriptores, vti & fuse Christophorus Browerus noster in Annalib. Treuirensibus. Nemo tamen eius ætatem diserte consignat. Natus videtur circa annum ⅠƆLXXX, aut non multo post, quandoquidem anno ⅠƆCXIII, cum, [natus Pippinus circa an. 580,] mortuo Theoderico Burgundiæ & Austrasiæ Rege, monarchiam regni Francorum adeptus est Clotharius, magna iam præditus erat auctoritate. Testatur id Fredegarius cap. 40 his verbis: Chlotarius factione Arnulfi & Pippini, vel ceterorum Procerum, [an. 614 Austrasios inducit, vt Clotario 2 se subdant:] Auster ingreditur. Fusius id narratur in Erchanberti fragmento apud Chesnæum tom. 1 pag. 780 in hunc modum: Chlotarius Rex de Austris, postquam Theodericus & Theodebertus Reges & germani mortui sunt, recepit regnum eorum, consilio & adiutorio Pippini senioris, qui tunc temporis Maior-Domus erat.

[18] At quomodo is Maior-Domus, cum Fredegarius scribat cap. 40 Sigebertum, Theoderici filium, ab auia Brunechilde in Thuringiam missum cū Warnachario Maiore-Domus? [an tū Maior-Domus?] Quin & Clotarius, vt idem tradit auctor cap. 42, Sigeberto obuiam cum exercitu venit, multos iam de Austrasiis secum habens factione Warnacharij Maioris-Domus. An prius sub Theodeberto Maior-Domus erat Pippinus, sed, quod ei fide summa adhæsisset, a Theoderico victore de ea dignitate deiectus, & Warnacharius, qui iam ante in Burgundia Maior-Domus fuerat, id munus in vtroque regno gessit? Interfecta Brunichilde, idem Warnacharius, vt Fredegarius scribit, in regno Burgundiæ substituitur Maior-Domus, sacramento a Chlotario accepto, ne vnquam vitæ suæ temporibus degradaretur. In Auster Rado hunc gradum honoris assumpsit. Quid ergo Pippino factum? An ita præclare de Clothario & regno meritus, ipsemet degradatus? An forsan inferioris Austrasiæ Maior-Domus mansit, veteri Ripuariorum Regum Palatio Coloniæ præfectus, dum superiorem Austrasiam, Alsatiam nimirum vicinasq; ditiones Rado administrat? An potius Erchanbertus, quo tempore Maioris-Domus dignitatem præcipue meritus est Pippinus, Austrasios Clothario concilians, eam tunc geßisse illum existimauit, quæ aliquanto tamen post ei sit delata?

[19] Post non multum certe, vt idem scribit Erchanbertus, Rex præfatum Pippinum in Austris cum filio suo iam adulto Dagoberto misit, ibidem eum Regem constituendum, ipsumque ei in Maiorem-Domus ac pædagogum constituens. Contigit illud anno Christi ⅠƆCXXII, aut præcedenti. Fredegarius cap. 47, Anno, inquit, [an primū an. 621 cū datus moderator Dagoberto R.] XXXVIII (alius codex habet, XXXIX) regni Chlotarij, Dagobertum filium suum consortem regni fecit, eumque super Austrasios Regem instituit: retenens sibi, quod Ardenna & Vosagus versus Neuster & Burgundiam excludebant. Quantam præclara Dagoberti indoles sapientißimorum sanctißimorumq; virorum Arnulphi Pippinique præceptionibus ad omnem virtutum regiarum laudem confirmata, [qui sub eo egregius euadit,] ipsi gloriam, Austrasiis vtilitatem pepererit, in Pippini Vita nu. 5, ac nu. 11 ipsis Fredegarij verbis, perspicere est. Quæ eadem ab aliis auctoribus exaggerantur, & alibi a nobis commemorata.

[20] Bella aduersus vicinos Saxones ac Frisones, vtrosque armis exercitatißimos, & quietis pro inolita barbarie impatientes, geßisse Regem adolescentem, [eius ductu bella gerit,] manu strenuum cupidumq; gloriæ vix dubium est, & in his duce potißimum vsum Pippino. Verum ea non sunt enucleate mandata litteris. In Gestis Dagoberti cap. 14, inq; Regum Francorum Gestis cap. 41, atque apud Aimoinum lib. 4 cap. 18, illustris memoratur cum Bertoaldo Duce Saxonum pugna: quæ si vere contigit, ductu consilioq; Pippini inita est, etsi illius citati auctores non meminerint. Sed quia Fredegarius tacitus eam præterit, haud satis trium illorum scriptorum, seculis aliquot Dagoberti ætate posteriorum, testimonio firmari censent viri quidam eruditi. Browerus lib. 7 Annal. Treuirensium ad an. 628 pag. 411 eam videtur pro inquisita planeq; sibi explorata minime afferre audere: Dagobertum interea ferunt, inquit, rem impigre cum gente Saxonum gessisse. Ac deinde: mares omnes delesse Clotharium tradunt, quos gladio suo reperisset longiores. Minus adhuc pro vero constat, quod in nostratibus Chronicis traditur, Ritzardum Frisonum Regem, Francici ac Christiani nominis hostem acerrimum, nescio quo in prælio, Pippini ipsius manu obtruncatum, opima illi spolia ceßisse.

[21] Interea de scelerato homine sumpsit Dagobertus supplicium: ad quod eum stimulasse Pippinus atque Arnulphus dicuntur, sed non ad perfidiæ, quæ intercurrisse videtur, infamiam. Rem narrat Fredegarius cap. 52, quod caput abest tamen a nonnullis MSS. exemplaribus: Anno, inquit, XLI Chlotarij Regis, cum Dagobertus iam vtiliter regnaret in Auster, quidam ex Proceribus de gente nobili Ayglolfinga (imo Agilolfinga, siue Boica) nomine Chrodoaldus, in offensam Dagoberti cadens, instigantibus beatissimo viro Arnulpho Pontifice, [eius consilio de Aulico innocentiū oppressore supplicium sumit,] & Pippino Maiore-Domus, seu & ceteris prioribus sublimatis in Auster, eo quod esset ipse Chrodoaldus rebus plurimis ditatus, ceterarum facultatum cupiditate peruasor, superbiæ deditus, elatione plenus, nec quidquam boni in ipso reperiretur. Cumque Dagobertus ipsum iam vellet pro suis facinoribus interficere; Chrodoaldus ad Chlotarium terga vertit, vt suam cum filio vitam obtinere dignaretur. Chlotarius cum Dagobertum vidisset, inter ceteras conlocutiones Chrodoaldi vitam precatur. Dagobertus promittens, si id quod male gesserat emendaret Chrodoaldus, vitæ periculum non haberet. Sed nulla extante mora, cum Chrodoaldus cum Dagoberto Treuiris accessisset, iussu Dagoberti interfectus est. Cui Bertharius, homo Scarponensis, euaginato gladio ad ostium cubiculi caput truncauit. Videtur Browerus priora illa Fredegarij verba ita legisse in quopiam exemplari, ita certe intellexisse, vt instigantibus beatissimo Arnulpho Pontifice & Pippino Maiore-Domus, seu & ceteris Prioribus, (aut forte Primoribus) sublimatus in Auster dicatur Chrodoaldus. ita enim scribit: Rodoaldum Boium illustri apud Austrasianos bonoque genere, Arnulphi Præsulis ac Pippini Maioris-Domus consilio hortatuque, in amicorum numerum adscripserat Dagobertus, &, quo carum sibi virum ostenderet, haud mediocres honores impertierat. Quod autem statim vt Treuiros reuertit, contra datam fidem interfectus dicitur, argumento est, in pristina eum perseuerasse arrogantia, quod nec a Pippino Arnulphoue, nec a Clothario patre reprehensum Dagoberti factum legatur.

[22] Anno insequenti, Christi nimirum ⅠƆCXXVI, XLII regni Chlotarij, vt cap. 53 scribit Fredegarius, Dagobertus cultu regio, & iussu patris, honeste cum Leudibus, in Clippiaco non procul Parisius venit, ibique germanam Sichildæ Reginæ, nomine Gomadrudem, in coniugium accepit. Transactis nuptiis, die tertio, inter Clotharium & filium suum Dagobertum grauis orta fuit intentio. Petebat enim Dagobertus cuncta, quæ ad regnum Austrasiorum pertenebant, suæ ditioni velle recipere. Quod Chlotarius vehementer denegabat, eidem ex hoc nihil velle concedere. Electi sunt ab his duobus Regibus XII Franci, vt eorum disceptatione hæc finiretur intentio. [alteram regni portionem a patre obtinet,] Inter quos & Dominus Arnulphus Pontifex Mettensis, cum reliquis Episcopis, elegitur, vt benignissime, sicut sua erat sanctitas, inter patrem & filium pro pacis loqueretur concordia. Tandem a Pontificibus, vel sapientissimis viris Proceribus, pater pacificatur cum filio: reddensque ei solidatum, quod aspiciebat ad regnum Austrasiorum, hoc tantum exinde, quod citra Ligerem vel Prouinciæ partes situm erat, suæ ditioni retinuit. Eadem habet Aimoinus lib. 4 cap. 12. Quas vrbes ac prouincias trans Ligerim possederint Austrasiæ Reges, declaratum est 1 Februarij ad Vitam S. Sigeberti. Satis autem constare videtur, inter duodecim illos regiarum controuersiarum arbitros fuisse Pippinum, cuius erat & summa apud Austrasios dignitas, & fides erga vtrumque Regem egregie plurimis in rebus perspecta.

[23] Aliud Dagoberti pium factum, cuius iidem Pippinus & Arnulphus auctores extiterant, commemoratum est in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 1 cap. 5, [bona largitur Ecclesiæ.] ex Marquardi Freheri libro de veteri Lupoduno siue Laudemburgo, quod Ecclesiæ Wormatiensi idem Rex donauit. Diploma datum Moguntiæ, sub die II Kalend. Octobris, anno regni VI; Austrasiani nimirum, nam ante sextum annum regni Westrici, siue occidentalis Franciæ, iam Episcopatu sese Arnulphus abdicarat, & in eremum secesserat. Ita orditur illud diploma: Dagobertus Rex Francorum. Cunctos nosse volumus, qualiter nos de remedio animæ nostræ, & de futura retributione cogitantes, omnino proposuimus in animo nostro Ecclesias Dei de allodiis nostris cohȩredes facere, & loca Sanctorum augmentare. De hoc tulimus bonum consilium Procerum nostrorum, Pippini, qui est Maior-Domus, Arnolfi Metensis Episcopi, Huniberti Coloniensis Archiepiscopi: & inde misericordiam Dei consequi, & eius Sanctorum suffragia promereri confidimus. Reliqua fas est legere loco citato, & quæ ad eam firmandam donationem a posterioribus Regibus atque Imperatoribus rescripta ac statuta sunt.

§ III Gesta a B. Pippino, eiusue consilio, ab anno ⅠƆCXXVIII ad ⅠƆCXXXIX.

[24] Anno XLV regni Chlotarius moritur, inquit Fredegarius cap. 56. is erat Christi ⅠƆCXXVIII. Dagobertus autem, [Idem Dagobertus anno 628 mortuo patre,] ignarus quibus Procerum & populorum studiis Legati, quos in Burgundiam & Westrasiam mittere cogitabat, essent excipiendi, exercitum ad Austrasiæ fines promouit. Quia his omnibus in rebus B. Pippini potißimum consilio operaque est vsus, lubet quæ inferius in Vita nu. 5 & 11 paullo breuius perstringuntur, ipsis Fredegarij verbis hic recensere. Dagobertus, inquit, cernens genitorem suum fuisse defunctum, vniuersis Leudibus, quos regebat in Auster, iubet cum exercitu promouere. [Burgūdos & VVestrasios prudenter sibi subiicit,] Missos in Burgundiam & Wester (excusa mendose Auster habent) direxit, vt suum deberent regimen elegere. Cumque Remis venisset, per suggestiones accedens, omnes Pontifices & Leudi de regno Burgundiæ inibi se tradidisse noscuntur. Sed & Neustrasiæ Pontificum & Procerum plurima pars regnum Dagoberti visi sunt expetisse. Charibertus frater suus nitebatur, si potuisset, regnum adsumere: sed eius voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Produlphus (Sichildis Reginæ frater) vellens nepotem suum stabilire in regnum, aduersus Dagobertum muscipulare cœperat: sed huius rei vicissitudinem probauit euentus.

[25] Cumque regnum Chlotarij, tam Neptrici quam Burgundiæ, a Dagoberto fuisset præoccupatum, [parte Aquitaniæ Chariberto fratri concessa:] captis thesauris & suæ ditioni redactis; tandem misericordia motus, consilio sapientum vsus, citra Ligerem & limitem Spaniæ, qui ponitur partibus Wasconiæ, seu & montes Pyrenæos, pagos & ciuitates fratri suo Chariberto ad transagendum, quod ad instar priuato habitu ei viuendum potuisset sufficere, noscitur concessisse: pagum Tolosanum, Caturcinum &c.

[26] Eodem fere tempore accidere, quæ in Vita S. Magni, siue Magnoaldi VI Septembris narrantur, quamquam Pippino Regi B. Karlomanni fratri tribuantur, quæ manifestum est ad hunc Pippinum spectare. Cum ergo tribus annis post S. Galli obitum, ipso anno quo Chlotarius Rex deceßit, aut non multo post, Otwinus pessimus Dux & Erchonaldus præfectus cœnobium S. Galli diripuissent, multis monachorum interfectis, Magnoaldo & Theodoro flagellatis ac vulneratis; non post multum temporis misit Pippinus (qui, vt paullo ante dicitur, Maior-Domus vocabatur) exercitum copiosum ad deuastandam Alamannorum prouinciam, [Pippinus Alamānos debellat:] suæque ditioni & Francorum subiugandam. Cumque tota terra hostili repleretur incursu, Otwinus & Erchonaldus nescientes qua parte se flecterent, semetipsos gladio interfecerunt, quatenus vltio diuina in eos peracta collata signa manifestent. Hunc in Alamanniam exercitum misisse Pippinus dicitur, quod apud Dagobertum summa polleret auctoritate, eumq; ad id bellum in sacrilegij vltionem Alamannis inferendum instigasset.

[27] Paullo post in eadem Vita iterum mentio fit eiusdem Pippini. [in Rætia locum sui iuris, venatibus aptum,] Nam S. Wictherpus Augustanus Episcopus de loco vbi Faucense ab eodem S. Magno ædificatum cœnobium est, ita loquitur: Locus ille valde angustus est & inhabitabilis, & iam diuersæ feræ ibi morantur, id est, cerui, apri multi, plurimi vrsi, & propter illorum multiplicationem Dominus Rex Pippinus ad suam venationem exercendam illum saltum ad opus suum tenet. Inferius deinde: Profectus est supradictus Episcopus Wictherpus ad gloriosum Regem Pippinum, qui tunc temporis Germaniam totamque Galliam regebat, [litteris S. Colūbani ad Chlotariū Regem] cum epistola B. Columbani, quam ad Lotharium direxit flagitans pro sanctis viris Gallo & Magno consistentibus in regno suo, vt eos benigne in amore Domini foueret, eisque familiaria loca, prout opportunum foret, in sua ditione tribueret. Sed quoniam Lotharius Rex minime adimplere valuit hoc propter diuersorum inimicorum Dei infestationes, præfatus gloriosus Rex propter amorem & petitionem fratris sui carissimi Karolomanni, qui propter Deum relinquens temporalem regni gloriæ pompam monasterio se tradidit, & eleemosynæ suæ largitatem, necnon & petitionem præfati Episcopi, ipsum locum sublimare in aliquo largitionis suæ solatio dignaretur. Cumque gloriosus Princeps præfatus accepisset epistolam, [sibi reddetis,] compunctus ex petitione fraterna, diligenter interrogare cœpit suos Proceres ex Alamannia, qualis ille locus esset, quem præfatus Episcopus postulabat sublimari. Tunc Dux Gunzo ex prouinciis Augustensis Rætiæ respondens dixit: Vere, Domine Rex, ille locus tenuis quidem est facultate, sed optimus, si impeditio vermium deesset, ad venandum: quia plurimi cerui, damulæ, & hinuli, ibicesque diuersi ibi morantur, vrsorum quoque ac luporum multitudo plurima.

[28] Wictherpus vero Episcopus cœpit narrare de virtutibus beati viri, quomodo Domino adiuuante draconem interfecit, & ceteras virtutes, [intellectis S. Magni miraculis,] quas Dominus per merita ipsius & orationes ostendere dignatus est, vel quomodo ille locus purificatus sit, vbi B. Magnus morabatur. Et hæc audiens gloriosus Rex Pippinus, commotus valde animo dixit: In veritate comperi, quia quamuis ille locus tam tenuis sit facultate, tamen pro meritis tanti viri celebri erit diffamatus rumore, [huic donat, fundatq; Faucense cœnobium;] sicut auditum habemus iam locum esse, vbi corpus B. Galli requiescere videtur. Inquisiuit ergo a præfato Gunzone, vbi vicinis locis potuisset tributarios inuenire de eodem pago, qui vectigalia annuatim reditibus regiis inferre debeant. Plura deinde subiungit de illustri illa donatione, ac dein ista: His regiæ potestatis Præsul Wictherpus adornatus solatiis, & sublimatus honoribus, impertitisque donis optimis B. Magno a Rege Pippino, lætus ad patriam regreditur, iniungens beato viro ea omni diligentia &c. Et hæc quidem certum est ad B. Pippinum pertinere, atque ab eo qui Vitam S. Magni, a Theodoro eius socio scriptam, [quæ male Pippino Regi adscripta.] aliquot post seculis interpolauit, illa de Karolomanno Pippini Regis fratre imperite infarta, cum SS. Magnus & Wictherpus centum fere annis prius mortui sint, quam Rex fieret Pippinus Karolomanni frater, filius Martelli. Sed de his plenius ad S. Magni Vitam, & indicata quædam XVI Ianuarij ad Vitam S. Tozzonis, qui S. Wictherpo in Cathedram Augustanam succeßit. Nunc ad Dagobertum reuertamur, B. Pippini obtemperantem sapientißimis consiliis.

[29] Anno ⅠƆCXXXIV (aut forte sub exitum præcedentis) Burgundiæ regnum peragrare, ac stabilire vbique iustitiam aggressus est Dagobertus, quod citatus antea ita cap. 58 narrat Fredegarius: [Dagobertus an. 634 iustitiam in Burgūdia administrat,] Dagobertus cum iam anno VII (aliqua exemplaria sexto habent) regnaret maxima parte regni patris, vt supra memini, Burgundias ingreditur. Tanto timore Pontifices & Proceres in regno Burgundiæ consistentes, seu & ceteros Leudes, aduentus Dagoberti concusserat, vt a cunctis esset mirandus. Pauperibus iustitiam, habentibus gaudium vehementer inrogauerat. Cumque Lingonas ciuitatem venisset, tantam in vniuersis Leudibus suis, tam sublimibus quam pauperibus, iudicabat iustitiam, vt crederetur omnino fuisse Deo placibile, [summa diligentia, & populi approbatione:] vbi nullum intercedebat præmium, nec personarum acceptio, nisi sola dominabatur iustitia, quam diligit Altissimus. Deinde adgressus Diuionem, imoque & Latona resedens aliquantis diebus, tantam intentionem ad vniuersum regni sui populum iustitia iudicandum posuerat. Huius benignitatis desiderio plenus, nec somnum capiebat oculis, nec cibo satiabatur, intentissime cogitans, vt omnes cum iustitia recepta de conspectu suo læti remearent.

[30] Ad eum vsque annum, Christi ⅠƆCXXXIV, apud Austrasios regni sedem retinuit Dagobertus, & Pippini præcipue consilio, [quæ omnia gerit B. Pippini cōsilio,] quæ commemorata sunt, geßit. Testatur id Fredegarius: Vsque eo tempore (vsque nempe, quem diximus, annum regni Westrici septimum) ab initio quo regnare cœperat, consilio primitus beatissimi Arnulfi Mettensis vrbis Pontificis, & Pippini Maioris-Domus vsus, tanta prosperitate regale regimen in Auster regebat, [in Austrasia habitans,] vt a cunctis gentibus immenso ordine laudem haberet. Timorem vero sic fortem sua concusserat vtilitas, vt iam deuotione arriperent suæ se tradere ditioni: vt etiam gentes, [estq; remotis gentibus venerationi:] quȩ circa limitem Auarorū & Sclauorum consistebant, eum prompte expeterent, vt ille post tergum eorum iret feliciter, & Auaros & Sclauos ceterasque gentium nationes, vsque manu publica suæ ditioni subiiciendum fiducialiter spondebant. Post discessum B. Arnulfi (qui contigit anno ⅠƆCXXX) adhuc consilium Pippini Maioris-Domus & Huniberti Pontificis vrbis Coloniæ vtens, & ab ipso fortiter admonitus, tanta prosperitate & iustitiæ amore complexus vniuersas sibi subditas gentes … regebat, vt nullus de Francorum Regibus præcedentibus sua laude fuisset præcellentior.

[31] Et hæc quidem, vsque dum ad Parisius (vt idem interiicit Fredegarius) peruenit Dagobertus, eodem anno VII regni Westrici, ⅠƆCXXXIV Christi: quo pertransita, vt diximus, summa cum iustitiæ commendatione, Burgundia, interfecto Cabilone Brudulfo auunculo fratris sui Chariberti, [anno 634 migrat Parisios:] per Senonas Parisius venit, ibique Gomadrudem Reginam, Brudulsi sororem, in Romiliaco villa, vbi ipsam in matrimonium acceperat, relinquens, eo quod esset sterilis, cum consilio Francorum (Westrasiorum credo, quorum tunc cœpit deliniri obsequiis, & a virtutis tramite seduci) Nanthildem vnam ex puellis de monasterio, in matrimonium accipiens, Reginam sublimauit. [vxorē repudicat, & aliā ducit,] MS. quoddam Reginæ Sueciæ, quod Goldasti fuerat, habet, Nanthidem vnam ex puellis de ministerio fuisse, scilicet Gomadrudis Reginæ. Ita & S. Bathildis, ex Erchinoaldi, qui tunc Palatium gubernabat, ministerio ad Clodouæi II nuptias euecta, vt in vtraque eius Vita XXVI Ianuarij dicitur. Anno sequenti, Christi ⅠƆCXXXV, VIII regni sui, cum Auster regio cultu circuiret Dagobertus, quamdam puellam, nomine Ragnetrudem, stratui suo adsciuit: de qua eo anno habuit filium, nomine Sigibertum. Sed priusquam hic nasceretur, reuertens in Neptrico Dagobertus, sedem patris sui Chlotarij deligens, assidue resedere disposuit. Cum omnis iustitiæ, quam prius dilexerat, [auaritiæ & luxuria deditus:] fuisset oblitus, cupiditatis instinctu super rebus Ecclesiarum & Leudium sagaci desiderio vellet omnibus vndique spoliis nouos implere thesauros; luxuriæ supra modum deditus. Ita cap. 60 Fredegarius, quæ & in B. Pippini Vita nu. 6, & 11 narrantur.

[32] S. Amandum Episcopum supra VI Februarij vidimus, velut alterum Ioannem Baptistam, [obiurgatur a S. Amando:] Regis publica flagitia intrepide arguisse, ideoque ab illo proscriptum, vt his verbis Baudemundus eius discipulus cap. 4 Vitæ ipsius nu. 16 testatur: Ipse Pontifex, dum pro capitalibus criminibus, quod nullus Sacerdotum facere ausus est, ipsum redargueret Regem, iubente eo, non absque iniuria, de regno eius fuerat expulsus. Quid Pippinus interea? An regiæ libidini assentatus, ipse quoque iustitiæ tramitem deseruit? [monet eum quoque B. Pippinus,] Quid egerit, qua animi magnitudine flagitia Regis castigarit, qua prudentia æmulorum machinationes fregerit, nu. 6 & 7 in Vita, & præsertim II Fredegarij verbis declaratur. Cui ita consonat Aimoinus lib. 4 cap. 20. Auersum, inquit, cor Dagoberti a Deo fuisse æstimabatur, prorsusque abalienatum, nisi in semet reuersus, peccata sua eleemosynis redimere deliberasset. Erat in regno eius Pippinus, de potentissimis Austrasiorum, familiaritati eius inhærens, [ac prudenter se gerit,] qui oderat improbos, nec se miscebat flagitiosis. Hunc quidam malignantium Dagoberto adorsi sunt facere odiosum. Sed Domini protectus clementia (cuius in obseruanda iustitia sectabatur præcepta) & insidias paratas euasit, & Regi vtilia suadendo fidelissimus apparuit.

[33] Sed qua caußa Austrasiorum præcipue aduersus eum, vt Fredegarius ait, exarsit zelus? Multi ac plerique Leudes, vt idem habet scriptor, Dagoberti nequitiam gemebant: [inuisus Austrasiis,] atque ij præcipue qui admirabilem in eo vitæ integritatem suspexerant Austrasij: quos & illud vniuersim vrebat, quia Aulam regiam in Westrasiam translatam videbant, magno regni Austrasiani detrimento & dedecore: atque hoc fortaßis Pippini concilio tribuebant, quem videbant Regi in Westrasia quoque adhærere. Eoq; progressa illorum rabies est, vt clade non vna affecti a Sclauis Winidis sint, [qui vltro se vinci sinūt a barbaris:] cum eos vincere possent, anno præsertim Dagoberti nono. Ita Fredegarius cap. 68. Istamque victoriam, quam Winidi contra Francos meruerunt, non tantum Sclauinorum fortitudo obtenuit, quantum dementatio Austrasiorum, dum se cernebant cum Dagoberto odium incurrisse, & assidue expoliarentur.

[34] Consulebat tamen etiam in Westrasia commodis Austrasiorum Pippinus. Qui anno ⅠƆCXXXV natum Dagoberto filium, Austrasiis diuinitus destinatum Regem, ipso annuente patre, baptizari Aureliæ solenni pompa curauit. Qua de re Fredegarius: [Sigebertū Regis filiū an. 635 fert Aureliam,] Ipse vero Pippinus eo anno cum Sigiberto filio Dagoberti ad Charibertum Regem accessit. Charibertus Aurelianis veniens, Sigibertum de sancto lauacro excepit. Collatum ei baptisma est a S. Amando Episcopo, qui regno Dagoberti, vt diximus, expulsus, remotiora perquirens loca, vt scribit Baudemundus, verbum Dei gentibus prædicabat, in regno (vt ad eius Vitam coniectauimus) Chariberti apud Vascones. Is multis precibus ab ipso Dagoberto, quosq; is deprecatores adhibuerat, a SS. Eligio & Audoëno. vix tandem exoratus, annuit id se officij salutaris præstiturum. Accepit igitur vir sanctus, [vbi a S. Amando baptizatur corā patre,] ait idem Baudemundus, in manibus puerum, & benedicens eum catechumenum fecit. Cumque finita oratione, nemo ex circumstante multitudine respondisset, Amen; aperuit Dominus os pueri, atque audientibus cunctis, clara voce respondit, Amen. Statimque eum regenerans sacro baptismate, impositoque nomine Sigeberto, Regem atque omnem eius exercitum tunc S. Amandus magno repleuit gaudio. Aderat ei cæremoniæ ipse Dagobertus, vt ex toto Baudemundi contextu patet. Aimoinus, qui circa annum ⅭⅠƆ scripsit, ita rem exponit: [respondetq; Amen adhuc infās:] Filium anno VIII regni sui suscepit Dagobertus. Quem dum postmodum in Aurelianensi vrbe venerabilis vir Amandus Traiectensium Episcopus iuxta morem fidelium præsignaret, assistente genitore, pariterque Ariberto Aquitaniæ Rege, finita oratione, & nullo e tanta exercitus multitudine Amen respondente, aperuit Dominus os pueri, qui non plusquam XXX (Baudemundus habet, circiter XL) a natiuitate expleuerat dies, ac audientibus cunctis respondit, Amen. Statim igitur sanctus Antistes eum regenerauit, quem Aripertus Rex de sacro fonte leuauit. Magnus ex hoc facto stupor cum exultatione non tam Reges quam vniuersos repleuit circumastantes. Aimoinus parachronismo vsus, dum a S. Amando Traiectensium Episcopo baptizatum scribit S. Sigebertum. Erat tunc quidem Episcopus Amandus: at nondum Traiectensis, sed ad gentium conuersionem ordinatus, nulla certa aßignata Sede. Magis etiam fallitur Guilielmus Rebreuiettes, qui in Vita Gallica S. Gertrudis cap. 4 pag. 35 ait fuisse tunc Episcopum Parisiensem.

[35] Pippinus porro, vt inuidiæ tantisper cederet, Sigebertum nutriendum suscepit, eumq;, summa Dagoberti voluntate in Aquitaniam, [nutritur a B. Pippino in Aquitania,] vbi dotales S. Ittæ vxoris eius posseßiones erant, asportauit. Narrat hoc Sigebertus Gemblacensis in S. Sigeberti Vita, ex antiquioribus monumentis concinnata, cap. 2 nu. 6 his verbis: Aut vix, aut numquam inuidiam effugit gloria. Pippinus Maior-Domus, qui caute & prudenter se agebat in cunctis regni vel palatij negotiis, bonus in consiliis, fortitudine terribilis, cultu iustitiæ & fidei proposito per omnia laudabilis, quo magis omnes gratia anteibat, eo maiorem omnium pene Austrasiorum contra se inuidiam conflauerat; obseruantibus æmulis, vt amouerent eum a latere Regis: vt aut disiungerent eum a Regis corde, aut facerent eum plecti morte. Sed ille callens moderari animo suo, noluit vinci a malo, [ideo a regia se subducente:] sed vicit malum in bono. Nam, vt se & omne regnum absolueret discordiæ scandalo, arrepto ad nutriendum Sigeberto Regis filio, inuidorum factioni cessit, & ad Charibertum Regis fratrem in Aquitania morantem contendit. Non multo post, transeunte nubecula huius tempestatis, lætior rediit per concordiam aura serenitatis. Mortuus est anno ⅠƆCXXXVI Charibertus, totaq; Aquitania ad Dagobertum rediit.

[36] Cum trimulus iam esset Sigebertus, Rex est datus Austrasiis, vt vel sic ad fines suos tutandos excitarentur. Ita cap. 75 Fredegarius: Anno XI regni Dagoberti, cum Winidi iussu Samonis fortiter sæuirent, [anno 638 fit Rex Austrasiæ:] & sæpe transcenso eorum limite, regnum Francorum, vastando Thoringiam & reliquos pagos, ingrederentur; Dagobertus Mettis vrbem veniens, cum consilio Pontificum, seu & Procerum, omnibusque Primatibus regni sui consentientibus, Sigebertum filium suum in Auster regnum sublimauit, sedemque Mettis ciuitatem habere permisit. Hunibertum Coloniæ vrbis Pontificem, & Adalgiselum Ducem Palatij, ad regnum gubernandum instituit. Thesaurum, quod sufficeret, filio tradens cōdigne (vt decuit) eum huius culmine sublimauit: & quodcumque eidem largitus fuerat, sigillatim præceptionibus roborandum decreuit. Deinceps Austrasij eorum studio limitem & regnum Francorum contra Winidos vtiliter defensare noscuntur. Eadem commemorat Aimoinus lib. 4 cap. 26.

[37] In Vita B. Pippini inferius danda, nu. XI, vbi videtur hoc Fredegarij caput citari, ista habentur: Cuniberto Pontifici & Adagisilo Duci & Pippino Maiori-Domus regnum gubernandum constituit Dagobertus. [an sub B. Pippini tutela?] In quam sententiam plura dicuntur nu. 8 & 9. In Gestis Regum Francorum cap. 42 ista leguntur: Habuit prædictus Rex ex Regina sua Nanthilde, de genere Saxonorum, filios duos, Sigibertum & Chlodoueum. Sigibertum vero maiorem filium suum in Auster, vna cum Pippino Duce, direxit in regno statutum, Chlodoueum quippe iuniorem secum retinuit. At non erat adhuc natus Chlodoueus, quando Rex creatus est Sigebertus, neque eadem ambo matre geniti sunt. Quæ duo, ei quod de Pippino dicitur omnem derogant fidem. Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum 640 ita scribit: Dagobertus Rex Sigibertum filium suum Austrasiis Regem mittit, sub tutela Pippini & Chuniberti Episcopi. Idem Gemblacensis in Vita S. Sigeberti Regis cap. 3 nu. 7 ista habet: Tutelam vero Regis, cuius pueritiæ timebat, commisit Cuniberto Archiepiscopo Coloniensi & Adelgiso Duci: curam vero regni Austrasiorum & prouidentiam omnium imposuit Pippino Principi. Discrepat ab horum narratione, qui multo antiquor est, Pippini ipsius ætati suppar, Fredegarius, qui cap. 85, quod infra recitabimus, [id non videtur.] Pippinum Maiorem-Domus scribit & ceteros Duces Austrasiorum, qui vsque in transitu Dagoberti suæ fuerant ditioni retenti, Sigibertum vnanimi conspiratione expetisse &c. In Fredegarij sententiam ita concedit Aimoinus lib. 4 cap. 36. Pippinus, inquit, qui sub Dagoberto, cum aliquibus ex Austria Primoribus, Palatium incoluerat, eo obeunte, ad Sigebertum se confert.

§ IV B. Pippino filia Gertrudis Christo desponsa: thesauri Dagoberti dimidium Sigeberto ab eo vindicatum: extructum Meldariæ monasterium ad sepulcrum S. Hermelindis.

[38] Eo tempore illud euenit, quod Vitæ S. Gertrudis coætaneus scriptor narrat in hunc modum: Igitur cum esset in domo parentum sancta Dei puella Gertrudis, [B. Pippinus Dagobertū conuiuio excipit.] secus pedes beatæ memoriæ genitricis suæ Ittæ, die ac nocte, verbo ac sapientia meditabatur Deo cara & omnibus amata, super suas coætaneas crescebat. Hoc primum electionis sibi in Christi seruitio initium fuit, sicut per iustum & veracem hominem comperi, qui præsens sibi aderat. Dum Pippinus genitor suus Regem Dagobertum in domo sua ad nobile prandium inuitaret; aduenit ibidem vnus pestifer homo, filius Ducis Austrasiorum, qui a Rege & a parentibus puellæ postulauit, vt sibi ipsa puella in matrimonium iungeretur secundum seculi dignitatem. Propter ambitionem & mutuam amicitiam placuit Regi: & patri puellæ suasit, vt in sua præsentia illa cum matre sua euocaretur. Illis autem ignorantibus propter quam caussam vocauerit infantem, interrogatur inter epulas a Rege, si illum puerum auro fabricatum, sericis indutum, voluisset habere sponsum. [coram quo nobilē procū S. Gertrudis aspernatur, Christo se sponsam professa,] Illa autem quasi furore repleta, respuit illum cum iuramento, & dixit: Nec illum, nec alium terrenum, nisi Christum volo habere sponsum. Ita vt ipse Rex & Proceres sui valde mirarentur super iis, quæ a parua puella Dei iussione dicta erant. Ille vero puer recessit confusus, iracundia plenus: sancta Dei puella ad suam se conuertit genitricem. Ex illa die parentes eius cognouerunt a quali Rege amata fuerit. Post annos vero XIV cum pater eius Pippinus de hac luce migrasset &c.

[39] In tripartita Vita S. Gertrudis lib. 2 cap. 3, & aliis quæ ex priore illa a variis consertæ sunt, dicitur breui interiecto tempore huiusmodi suspicionem venerabili Pippino patri eius iniecisse dæmon, vt illud conseruandæ virginitatis propositum crederet puerilis esse leuitatis, [nec postea a patre vt nuberet sollicitata,] non Diuinæ inspirationis: ideoq; voluisse eam petenti iuueni matrimonio coniungere. Sed occultatam eam a matre, deinde in partes Orientalis Franciæ cum Atalongo Presbytero & Bernardo Diacono, conscia matre profectam, in loco qui postea Carleburg dictus habitasse, donec procum mortuum intellexit. Verum ista haud satis credibilia videri, II Februarij ad Vitam S. Hadelogæ § 3 ostendimus: [nec in Frāconiam ideo fugit,] quæ denuo expendendæ erunt XVII Martij ad Vitam S. Gertrudis. Cum illa expetita ad nuptias est, nondum XII erat annorum: obiit enim XXXIII anno ætatis, Christi ⅠƆCLXIV, vnde consequens est, quod & in Vita eius dicitur, XIV fuisse annorum cum pater eius Pippinus deceßit anno ⅠƆCXLVI. Contigit autem amplius duobus annis ante obitum Pippini, cum Dagobertus ipse 2 annis mense, ac diebus 2 ante Pippinum sit mortuus. Abiit ergo tam tenera ætate, prudentißima matre Itta consentiente, in tam longinquam regionem, vbi adhuc grassabatur idololatria, vt ex Vita patet S. Kiliani, qui annis XL post B. Pippini obitum illic martyrio coronatus est? Quid, quod tempore S. Bonifacij, centum circiter post obitum eiusdem Pippini annis, reuelatæ dicuntur reliquiæ S. Kiliani eidem Adalongo, qui ignorabat Kilianum, forsitan vt vix eius audiuerit famam, quæ paullatim ignorantia obsoleuerat, vt in ipsius S. Kiliani Vita VIII Iulij dicitur? Qui vero poterat, qui tanto tempore ante illic habitarat, non vidisse Euangelium illic prædicantem, [sed alia fortassis:] non audisse martyrio coronatum? Sane si vlla eo venit, vt nuptias fugeret, Gertrudis Pippini filia, cum sancto illo Presbytero, alterius Pippini fuit, vt illic ex aliorum quoque sententia indicauimus.

[40] Anno ergo regni sui Westrici & Burgundici XVI, Christi ⅠƆCXLIV XIX Ianuarij mortuus est Dagobertus: [Dagoberto an. 644, 19 Ian. mortuo] ac filius suus Chlodoueus, vt cap. 79 scribit Fredegarius, sub tenera ætate regnum patris adsciuit. Omnes Leudes de Neuster & Burgundia eum Massolaco villa sublimant in regnum. Æga vero cum Regina Nanthilde, quam Dagobertus reliquerat, regebat Palatium. Tum demum in Austrasiam reuertit Pippinus, effecitq; vt pars thesaurorum Dagoberti Sigeberto filio cederet. Ita cap. 85 idem Fredegarius: [redit in Austrasiā Pippinus:] Cum Pippinus Maior-Domus post Dagoberti obitum, & ceteri Duces Austrasiorum, qui vsque in transitu Dagoberti suæ fuerant ditioni retenti, Sigebertum vnanimi conspiratione expetissent; Pippinus cum Chuniberto, [eum aliis Proceribus procurat Sigeberto R. medium paterni thesauri,] sicut & prius amicitiæ cultu in inuicem conlocati fuerant, & nuper sicut & prius, amicitia vehementer se firmiter in perpetuo conseruanda obligant: omnesque Leudes Austrasiorum secum vterque prudenter & cum dulcedine adtrahentes, eos benigne gubernantes, eorum amicitiam constringunt semperque seruandam. Igitur discurrentibus Legatis, partem Sigeberto debitam de thesauris Dagoberti, a Nanthilde Regina & Chlodouæo Rege ad Sigebertum requiritur. Ad quod reddendum placitus instituitur. Chunibertus Pontifex vrbis Coloniæ, & Pippinus Maior-Domus, cum aliquibus Primatibus Austrasiæ, a Sigiberto directi, Compendium villam vsque perueniunt: ibique thesaurus Dagoberti, iubente Nanthilde & Chlodoueo, instantia Æganæ Maioris-Domus, præsentatur, & æquilancia diuiditur. Tertiam tamen partem, de quibus Dagobertus adquæsierat, Nanthildis Regina receperat. Chunibertus & Pippinus hunc thesaurum, quæ pars fuit Sigiberti, Mettis faciunt perducere, Sigiberto præsentare & describere.

[41] Eadem, ipsis fere Fredegarij verbis, in Gestis Dagoberti narrantur. Aimoinus lib. 4 cap. 36 ostendit suggerente potißimum Pippino, eam partem hæreditatis creuisse Sigebertum. Igitur Pippinus, [præcipuus eius consilij auctor,] inquit, qui sub Dagoberto assidue, cum aliquibus ex Austria Primoribus, Palatium incoluerat, eo obeunte ad Sigebertum se confert: iunctoque cum Chuniberto Pontifice (vt pridem) amicitiarum fœdere, vtilia cum eo Regi memorato ministrabat consilia. Ex quorum sententia Sigebertus ad Chlodouæum dirigit fratrem, qui debitam sibi portionem ex paternis poscerent thesauris &c. Gemblacensis in Vita S. Sigeberti cap. 3 nu. 9. Cum in omnibus, inquit, inter se Deo placita vigeret concordia, pro vno tamen negotio pene voluit introrepere discordia. Sigeberto enim Rege repetente sibi debitam partem paterni thesauri, nitebantur ei contraire Proceres qui erant ex parte Clodouei. Sed Pippino Principe & Cuniberto Archiepiscopo fortiter & rationabiliter instantibus, pro sui potentia ab inuitis Neustriæ Primatibus extorserunt, [reluctantibus initio VVestrasiis:] mediante iustitia, vt ex condicto ad villam Compendium veniretur, ibique thesaurus Regis æqua lance diuideretur, suaque cuique pars competenter daretur. Ventum est &c.

[42] Per hosce dies, quantum assequi coniectura datur, repertum S. Hermelindis Virginis corpus, [S. Hermelindis cognatæ eius] cuius honori monasterium B. Pippinus construxit. Vitam illius dabimus XXIX Octobris, e qua huc afferemus nunc quæ ad Pippinum, eamq; inuentionem spectant. Ea nobilibus nata parentibus, beatissimæ Gertrudi, vt in Vita eius dicitur, consanguinitate propinqua fuit. Vita minor a Surio e Traiectensi MS. edita habet: De nobili eius prosapia descendisse dicitur Pippinus pater S. Gertrudis. Odencam villam, vulgo nunc Ter Donck, iuxta Louaniolum vicum, siue Louenioul, quam parentes illi ad famulatus sui vsum tradiderant, relinquens, ad vicum Beuecum seceßit: inde Angeli monitu in locum tunc solitarium, quam Meldricem olim, siue Meldrishem, ac Meldradium, nunc fere Meldariam, vulgo Meldert vocant: ibi cursu vitæ sanctißime peracto, ab Angelis tumulata dicitur, &, vt habet Vita, [corpus ab Angelis tumulatum,] quadraginta & octo annis latuit a cultu seculi. Tandem hac ratione inuentum eius corpus, multisq; & mortalium donariis & cælestibus prodigiis honoratum narrant schedæ Meldarienses, [post 48 annos,] & codices Corsendoncani.

[43] Erat vir quidam in villa Wareloos nuncupata, qui commissis sibi a domino suo omnibus bonis suis, ipso domino procul absistente, parabat se ad eum ire. Cumque iter faceret per præfatum locum, Angelorum visitatione dicatum; contigit vt longius abire nequiret, sed interueniente nocte totam vigiliam ipsius noctis super equum suum residens custodiret. Mediæ autem ipsius noctis hora, resplenduit insula luce mirifica. [luce per noctem ad illud cuidā apparente,] Subito homo pauore concutitur, eiusque genua timoris gratia inuicem colliduntur. Credo tamen eum non exigui fuisse meriti, qui tam insigne miraculum cernere meruit obtutibus proprij luminis. Cum luce enim auditi sunt ab eo psallentes chori inedicibili dulcedinis affamine, summi Patris venerantes Prolem in tantæ Virginis castitate. Cumque abscedente luce lux enituisset diurna, prædictus vir signis propriis locum deuotus notauit: gratiasque referens Altissimo pro ineffabili miraculo, arripiente itinere cœpto, peruenit ad dominum suum: ibique famulatu eius festinanter, prout valuit, explicito, impetrata itineris licentia, reuersus est ad prædictam eremum. Iam enim cordis eius intima penetrauerat lux diuina. Non enim immemor luminis, quod viderat, ad monumentum sui signi sollicitus excubabat ac deuotus.

[44] Igitur. illi excubanti, & Diuinæ illustrationis spectaculum præstolanti, lux lucidissima enituit, [idq; iterato,] & ob monumentum suæ fidei locum ineffabili miraculo insigniuit. Qui certus de visione sacra, lætus redit ad propria, lætior reuersurus ad diuinæ seruitutis obsequia. Nam ad suæ possessionis vt peruenit iura, domus valde bonæ pretium assumens in auxilij sui suffragium ibidem euexit, [qui sacellū illic ædificat,] & ad honorem sacræ Virginis super eius tumulum capellam fabricauit, ibique cum sobrietate viuens finem dierum in pace sortitus est. Dignum quidem viri sanctitatis meritum, & admirabile fidei firmamentum, cuius solius in hoc opere placuit obsequium. Erant enim plures in illius æui diebus, qui maioris seruitutis famulatum valerent præstare. Sed si audeo fateri veridica ratione, digni non fuere tam mirifica manifestatione. Tali ergo modo reuelata, pro operibus præfati viri longe lateque est diuulgata. Ad cuius ineffabile donum gentes venere omnium seculorum, quidam gradu inferiores, [ad quod fit populorum concursus,] quidam vero prælucida nobilitate pollentes venerunt, nuptæ & virgines, matronæ supplices & viduæ continentes: vniuersæque, vt ita referam, nationes ad auditi signi miraculum venerunt, Christi mirabilia referentes. Crescente itaque magnitudinis gloria, crescere etiam cœpit laus humana: quantoque deuotius quærebatur, tanto gloriosior in miraculis inueniebatur. Nam vt fidelium amplius solidarentur mentes, credulitatis suæ monumentum sumpsere venerantes. Erupta enim telluris soliditate, apparuit sarcophagus, [reperitur:] in quo iacebat inuiolatæ Virginis corpus.

[45] Eo tempore Pippinus Dux inter Francigenas post Regem principatum regebat regni, gloriosus in conspectu populi, gloriosior in conspectu Domini, qui & ipse genuerat filiam, videlicet S. Gertrudem, priuilegio summæ benedictionis insignitam. Hic prædictus Princeps res gestas comperiens, & nouam beati rumoris famam percipiens, [Pippinus illic monasteriū Virginum ædificat & fundat,] ad locum celer ac deuotus peruenit: sacrumque corpus leuatum e tumulo, digno honore condidit, prædiorumque permaxima multitudine locum ditauit, iaciens fundamentum monasterij, vbi Christum recoleret plebs Dei. Ob reuerentiam igitur summi Dei, meritumque beatissimæ castitatis, idem Dux perfecit aulam Virgini Sanctorum consortio coæquali; instituens illic sanctarum Virginum chorum, quæ indesinenter debitæ laudis persoluerent sacrificium. Seruorum etiam dedit turbam non minimam, qui totius seruitutis constanter impenderent iura. Tandem perfecto pretiosi templi oraculo, ac sacris muneribus ac ministris redimito, Ecclesiasticæ religionis firmauit morem, sanctæque regulæ stabiliuit auctoritatem: quam vt deuotiori inibi degentes implerent certamine atque conamine, subiecit eis Clericorum cohortem, qui alternis vicibus instarent sacris Missarum solenniis. Erat enim congregatio vicina monasterio B. Bauonis Confessoris in monte qui Teutonice dicitur Calfsberghe, qui in nostra lingua dicitur Mons vituli. Interea consummatis omnibus, quæ ibidem de opere Dei construenda erant, recessit Dux nobilissimus gratia Dei non minime refectus.

[46] Hæc in Vita S. Hermelindis ex MSS. Meldariensi & Corsendoncano, quam suo loco integram dabimus. Monasterij vtriusque tam Meldariensis quam Calfmontani, negant vllum iam superesse vestigium. Ideo in MS. Meldariensi, vbi de ædificato a Pippino monasterio agitur, [quod iam non extat,] adscriptum margini est, In Niuella: imperite, non enim a Pippino Niuellense constructum cœnobium est, sed post eius mortem a S. Itta vidua, ac Gertrude filia. Nulla monasterij Meldariensis mentio est in breuiori Vita eiusdem Sanctæ a Surio edita ex MS. codice Ecclesiæ Traiectensis. Sed de Pippino ista cap. 3 habentur: De nobili eius prosapia descendisse dicitur Pippinus pater S. Gertrudis, cuius meritis B. Ermelindis studuit esse coæqualis. Sed corrigendum, quæ meritis Beatæ Ermelindis. Fuit enim facile XXX annis post mortem S. Hermelindis nata S. Gertrudis. [sed eius memoria apud Eginartum:] Ceterum mentio fit illius monasterij in Miraculis SS. Marcellini & Petri, quæ Eginardus Abbas conscripsit, extantq; in vltima editione Surij ad 11 diem Iunij. Nam lib. 4 cap. 22 dicitur ad eorum reliquias in æde S. Seruatij Traiecti ad Mosam puer quidam, nomine Folchardus, de monasterio quod Meldradium vocatur, qui erat cruribus ac pedibus miserabili contractione distortus … coram omni populo curatus. Euersum arbitror id monasterium & Calfmontanum cum postea eum Belgij tractum populati sunt Normanni. Calfmontani bona, aiunt Meldarienses, ab Ecclesia S. Bartholomæi Leodij nunc poßideri, Virginum a Begghinis Louaniensibus. Id si verum est, sancitum olim forte inter Ducem Brabantiæ & Episcopum Leodiensem, occasione bellorum Hasbaniensium inter duos illos Principes.

[47] Cardinalis Baronius to. 8 Annal. ad annum 631 nu. 8, aliud tribuit Pippino huic sanctißimo Principi decus, quod ad eius nepotem Pippinum Herstallum pertinet, quod S. Wironem Episcopum, vt peccata ei confiteretur, nudis pedibus adire sit solitus. Venerat e Scotia Wiro, [Qui Pippinus Dux Francorū.] cum S. Plechelmo itidem Episcopo & Otgero Diacono, in Franciam, & benigne a Pippino excepti, in iis partibus, quæ nondum satis erant fide Christiana excultæ, (ad confinia, vt reor, Frisonum, Saxonum, Germanorum) Euangelium prædicarunt. Demum in monte S. Petri, vt tunc dicebatur, nunc S. Odiliæ mons est, ad Ruram flumen, haud procul Ruræmunda, [ad montem S. Odiliæ in Gelria] postea ædificata vrbe, quæ nunc Episcopalis est, sedem eodem annuente Duce fixerunt, monasterio ædificato. Quod antea indicauimus Christianæ submißionis ac pietatis facinus, narratur in S. Wironis Vita ad diem VIII Maij edenda: Tantæ, inquit, venerationis apud præfatum Francorum Ducem habebatur, [S. VVironē adiit nudis pedibus, confessionis caussa,] vt Præsulem animæ tutorem, ob vitæ sanctitatis insigne, inter suos eum venerabatur. Nam solitus erat illi lubrica lapsus humani detegere: nec dedignatus est, gratia Confessionis discalceatus eum adire, eiusque oris imperio parere. Consultis etiam natu maiorum interesse sæpius accitur, quandoquidem habilis consilio, nec futilis eloquio. Similia habentur de S. Plechelmo in eius Vita XV Iulij. Sed Pippinus, inquit, Francorum Rex incomparandus in tanta veneratione eum habebat, vt singulis annis initiante quadragesimali tempore de suo palatio descendens, [& S. Plechelmum,] nudis pedibus & regali deposita purpura, ad præfatum locum, quem Sanctus incoluerat, ire properat, & cum eo tenuit consilium, quomodo regni gubernacula secundum Domini voluntatem gubernaret, & sanctæ fidei magnitudinem in seipso suisque subiectis adaugeret. Ibi quoque cum summo Sacerdote Domini confessione criminum facta, & accepta pœnitentia, de humanitatis parte deflet contracta.

[48] Hæc a Pippino Herstallo esse gesta scripsit Ioannes Gerbrandus a Leidis Chron. Belgic. lib. 2 cap. 16. [Herstallus fuit.] Ioannes item Molanus in Natalib. SS. Belgij. Diffuse quoque id confirmat Willebrordus Boschartius in libro de Apostolis Frisiæ. Baronius loco citato, quia Herstallum, postquam e pellice filium suscepit, (fors & plures) prorsus auersum a Deo & pietate animum habuisse existimauit, nihil ab eo tam sublimis humilitatis susceptum credere potuit: sed ad auum transtulit, [non hic eius auus,] matris eius Beggæ patrem B. Pippinum: cum tamen alibi S. Wironem fateatur ad annum vsque ⅠƆCC & longe vltra vitam produxisse.

[49] Necdum veterem alium scriptorem legimus, qui factum illud narrarit, præterquam in S. Wironis Sanctiq; Plechelmi Vita. Ast illa longe posteriorem B. Pippino fuisse S. Wironem ostendit, quem affirmat sibi imitandos proposuisse, admiranda meritorum virtutumque magnitudine præcellentes, Patricium, Cuthbertum, Columbam, [qui mortuus priusquam forte VViro nasceretur.] patriæ columnas, terræ lucernas; eorum exemplis cupientem inniti, religionemque sanctimoniæ anhelantem æmulari. Erat, cum mortuus est B. Pippinus anno ⅠƆCXLVI, adhuc puer Cuthbertus: qui anno ⅠƆCLI, cum oues pasceret, S. Aidani animam vidit ab Angelis in cælum deduci, ac tunc monasticam vitam adhuc adolescens amplexus est: obiit vero anno ⅠƆCLXXXV non admodum prouecta ætate. Inde ergo statui potest, S. Wironem, qui S. Cutberti virtutes dicitur imitatus, non videri natum fuisse adhuc quando B. Pippinus deceßit. Non est autem (quod quidam temere crediderunt) S. Plechelmus, S. Wironis socius, idem, quem Venerabilis Beda cap. vltimo historiæ gentis Angl. Pechthelmum vocat, aitq; tunc, anno nimirum ⅠƆCCXXXI Candidæ Casæ Episcopum fuisse: nam XVII tunc anni ab obitu Pippini Herstalli effluxerant. Sed ad B. Pippinum reuertamur.

§ V B. Pippini mors, translatio, habiti ei qui Beatis honores.

[50] Tandem ergo plurimis clarus benefactis migrauit e viuis Pippinus XXI Februarij, anno Christi ⅠƆCXLVI. Ita Fredegarius cap. 85 memorata thesaurorum Dagoberti, quam ante retulimus, diuisione, subdit: Post vero anni circulum Pippinus moritur: [Pippinus moritur 21 Febr. 646] nec paruum dolorem eiusdem transitus cunctis generauit in Auster, eo quod ab ipsis pro iustitiæ cultu & bonitate eiusdem dilectus fuisset. Eadem habentur in Gestis Dagoberti cap. 47, atque apud Aimoinum lib. 4 cap. 38. Amplificat luctum illum Austrasiorum Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Sigeberti Regis I Februarij cap. 4 nu. 10 his verbis: Sequens annus luctum maximum intulit Regi Sigeberto eiusque regno, [magno S. Sigeberti R. & populi colore:] Pippino Maiore-Domus ex hac luce subtracto: qui ipsum Sigebertum nutrierat a puero, & imbecillitatem pueritiæ & adolescentiæ eius validi sui auxilij sustentauerat brachio. Hic omnimodis regno vtilis, genere, potentia, prudentia & fortitudine super omnes nominabilis, Grimoaldum filium suum rerum suarum hæredem fecit: [eius liberi:] duas quoque filias Gertrudem & Beggham, ad laudem & gloriam generis sui post se reliquit. Colitur S. Begga XVII Decembris. Ioannes Chapeauillus Annot. ad cap. 54 Harigeri Ab. ex marginali annotatione MS. codicis Aureæ-vallis, addit Viuentiam, quæ, inquit, Coloniæ in cœnobio sanctarum Virginum quiescit. [an in his S. Viuentia?] De hac agemus XVII Martij quo colitur, eodem quo S. Gertrudis die, ideoq; forsan eius habita soror, B. Pippini filia: quod vt adstruamus, nullum adhuc nobis argumentum suppetit,

[51] Tumulatus est Pippinus, non Niuellæ, vt lib. 14 Chron. scribit Christianus Massæus, sed Landis, vnde est postea Niuellam corpus eius translatum. Quo ea translatio tempore contigerit, nusquam comperi. Haud dubitem, quin a pluribus iam seculis. Translationis modum Pippini Vita, quæ a Surio edita est, ita commemorat: Huius autem beati viri corpus, eo honore quo decuit, [corpus Lādis sepultū,] in ciuitate sua Landis conditum est, ibique diu iacuit: donec diuino instinctu viri fideles illud ad locum eminentiorem & celebriorem transtulerunt; non patientes thesaurum tam pretiosum humillimi viculi loculo occultari; statuentes præclaram lucernam non sub modio, [Niuellam translatū,] sed super candelabrum reponendam, vt luceat meritis & signis, omnibus qui in domo Dei sunt, vt cernere datur vsque in præsentem diem. [Matt. 5. 15]Vt autem ostenderetur quanti meriti esset apud Deum, tale fertur in die translationis eius contigisse miraculum. Nam cum veneranda eius ossa de tumulo, vbi dudum reposita erant, leuarentur, vt ad ciuitatem Niuellensem, locum videlicet eius reuerentiæ competentiorem, transferrentur, cum copiosis id actum cereis, sicut decuit, ardentibus. Cumque de Landis vsque Niuellam populus fidelis per tantum terræ spatium venerandas reliquias cum luminaribus prosequeretur, [cereis per 30 M. P. vento minime exstinctis,] & aura esset multum ventosa, ne vnus quidem cereorum vi extinctus ventorum esse perhibetur, quousque peruentum est ad locum optatum. Ipsius itaque sacræ reliquiæ collocatæ sunt, vt decuit, in capsa decenti iuxta feretrum filiæ suæ S. Gertrudis: [publice in processione circumfertur:] quæ singulis annis in diebus Rogationum circumferuntur a Clero, ad laudem Domini nostri Iesu Christi, cui est laus & gloria in secula seculorum, Amen.

[52] Meminere huius Translationis multi e recentioribus, qui Belgicas antiquitates illustrarunt. Mirum illud, quod de Pippino scribit Ioannes Molanus cap. 13 libelli de Martyrologiis, siue præfationis ad Martyrologium Vsuardi: [quale eius olim anniuersarium?] Iduberga, inquit, mater B. Gertrudis eleuata est quidem cum Pippino & nutrice B. Gertrudis, Niuellæ in filiæ suæ quondam monasterio, a quadringentis autem annis Canonicarum collegio; & tamen ibidem pro ea & Pippino auniuersariæ Missæ de defunctis celebrantur. Quo id auctore didicerit Molanus, an coram ita fieri viderit, non indicat. Si is illius æuo mos viguit, nunc antiquatus est. Idem in ipso auctario ad Vsuardum edito an. 1568 die XXI Februarij ita habet: Liber anniuersariorum apud Canonicas Niuellæ: Vigiliæ dispersæ S. Pippini. Qui fieri poterant anniuersariæ pro eo Missæ, si Sanctus scribebatur etiam in veteri Necrologio? Factæ nimirum olim fuerant, priusquam vel Ecclesiæ publica auctoritate, vel vnanimi populorum pietate, Sanctorum aut Beatorum albo inscriberetur.

[53] De eo Franciscus Haræus, egregie in Sanctorum rebus versatus, neque sane nimium mollis censor, initio Annalium Ducum Brabantiæ, ita scribit: [Beatus appellatus,]Beatus Pippinus (ita vocatur ob insignem sanctimoniam virtutibus eius bellicis, quod rarum est, coniunctam) &c. Ac paullo post: Ad meliorem vitam transiit Landis oppidulo Brabantiæ, prætorio tunc Austrasiæ inferioris seu Cismosanæ: sed translatus, non sine opinione eximiæ sanctitatis, ornat nunc vna cum filia sanctissima Gertrude & coniuge Itta ciuitatem Niuellensem. Antea monuimus non videri prætorium fuisse Austrasiæ Landas, sed in Pippini fundis oppidum, aut vicum, vt in citata Translationis historia appellatur. In recentioribus Martyrologiis semper Beati aut Sancti titulo ornatur. Balduinus Willotius noster in Martyrologio Belgico, Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgij, Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, Ægidius Gelenius in Fastis Agrippinensibus Beatum vocant: sed quem hic citat Ducis Agrippinensium ei titulum tribuentem S. Ludgerum, is non de hoc agit Pippino, sed Martelli filio, qui dein Rex fuit, vt videre est ad Vitam S. Swiberti Kalendis Martij.

[54] Heribertus Rosweydus noster in Vitis SS. quas Belgico sermone edidit, Sanctum Pippinum vocat. [& Sāctus,] Ita & Ferrarius in generali Catal. SS. Landis in Brabantia S. Pippini primi Ducis. Andreas Boeius noster in Flandrico Martyrologio: Niuellæ natalis S. Pippini Ducis Brabantiæ patris SS. Gertrudis & Beggæ. Sanctum quoque indigetat Saussaius in Martyrol. Gallicano, atque insigni decorat elogio. Denique Molanus in posteriori editione Vsuardi an. 1583 ista addit: Eodem die obitus S. Pippini. Et, Vigiliæ dispersæ S. Pipini, cuius corpus Niuellæ quiescit in tumba portatili, & circumfertur in Litaniis: sicut & Idubergæ, & nutricis S. Gertrudis. Idem Molanus in Indiculo SS. Belgij de eius exuuiis ita scribit: Quiescit Niuellæ in capsa, iuxta altare filiæ suæ S. Gertrudis. Quæ capsa etiam in Litaniis circumfertur, licet non sit inscriptus in Sanctorum numerum. De illo honore reliquiarum ista habet Saussaius: Quiescit Niuellis in Brabantia, vbi & honore Sanctis debito colitur: corpus enim eius pridem eleuatum, ac deinde ob clara merita in capsa portatili collocatum, ad venerationem cum ipsius Idubergæ sanctissimæ coniugis hierotheca quotannis a Clero in diebus Rogationum circumferri solet magna celebritate. Et hic sane honos est, qui non nisi Sanctis aut Beatis haberi solet, quamuis Osficio Ecclesiastico non colatur. Miræus quoque reliquias eius, Idubergæ coniugis, S. Gertrudis in singulis capsis circumferri tradit.

[55] Matthiæ Houij Archiepiscopi Mechliniensis ac Belgij Primatis auctoritate editum est anno ⅭⅠƆⅠƆCII Processionale ritibus Ecclesiæ Romanæ accommodatum, [in Litaniis inuocatus.] vt omnibus Belgicæ Ecclesiis, quæ vsum Romanum receperant, aut in posterum recepturæ erant, vsui esset. In eo præscribitur Litania maior feria secunda Rogationum cantanda, in qua plerique Sancti, qui in Belgio floruerunt, inuocantur, interq; ceteros S. Pipinus. Verum quatenus illud Proceßionale vel Romanæ congregationi de Ritibus probatum, vel ab ceteris Ecclesiis Belgicis receptum sit, haud habeo compertum.

[56] In MS. Florario SS. inscriptum est XX Februarij B. Pippini nomen his verbis: Apud Niuellam depositio Pipini I Ducis Brabantiæ patris S. Gertrudis. Obiit anno salutis 647. Eodem anno eius obitum consignat Sigebertus in Chronico, & recentiores complures. Obiit anno priore, tertio Clodouei II. [mortuum esse anno 646 probatur.] Nam eo anno Æganem Maiorem-Domus eiusdem Regis obiisse constat ex Fredegario cap. 83 & aliis. At Gesta Dagoberti, narrata cap. 47 morte Pippini, hæc subnectunt: Ega quoque anno tertio Hludouij Regis Clippiaco villa febre vexatus, & ipse moritur. Quibus verbis clare indicatur prius mortuum esse Pippinum. Annus autem primus Clodouæi fuit ⅠƆCXLIV a XIX Ianuarij, ergo tertius, ⅠƆCXLVI.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex Actis S. Gertrudis filiæ.

Pippinus, Dux et Maior-Domus Regum Austrasiae, Niuellae in Brabantia (B.)

BHL Number: 3493

ex actis S. Gertrvdis.

PROLOGVS.

[1] Notissimum est, ac celebri fama peruulgatum, patrem beatissimæ Dominoque dilectæ Virginis Gertrudis Pippinvm extitisse. Sed præter nomen cetera vitæ gestorumque eius cunctis pene historias a ignorantibus manent incognita. Nos quidem pauca in gestis Francorum sparsim inuenta colligentes, nostro stylo continuam facere narrationem curauimus. Quam idcirco volumus in propositi nostri operis exordio præmittere, vt siquis nobilissimæ Virginis genus nosse cupiat, de ipsius hoc Vita familiarius, quam aliunde petat.

[2] Fuit igitur Pippinus Carolomanni filius, Dux & b Maior-Domus sub c Clothario, Dagoberto & Sigeberto potentissimis Regibus. [B. Pippinus Maior-Domus,] Qua dignitate, modice differente a sublimitate regia, præditus omnia prudentissima dispositione ordinabat, præstabatque tam in bello fortitudine, quam iustitia in pace. Erat erga Regem fidei seruantissimus, erga populum vero tenacissimus æquitatis, & in disceptanda vtrorumque caussa d firmissimo animi iudicio persistēs. Nec munera populi ad subuertendum ius regium respiciebat, nec gratiam Regis ad obruendam populi iustitiam attendebat. [iuris regij ac populi ex æquo defensor,] Siquidem Regem Deum Regi homini præferebat: cuius mandato prohibitum nouerat, vultum potentis honorare, vel personam pauperis in iudicio attendere. [Leuit. 19. 15] Tam ergo quæ plebis erant, plebi defendebat: quam quæ Cæsaris, Cæsari restituebat. Studebat ad lineam Diuinæ iustitiæ omnes iudiciorum suorum sententias dirigere.

[3] Quæ res tum totius plebis testimonio, vt post docebimus, [adiutore vtitur S. Arnulpho Ep. Meten.] tum vero vel maxime hinc arguitur, quod B. Arnulphum Metensium Pontificem, quem in timore & dilectione Domini nouerat excreuisse, omnium consiliorum suorum vel negotiorum socium assumebat. Si quid enim ipse litterarum ignorantia minus cerneret, ille quasi fidelissimus Diuinæ voluntatis interpres rectissime enuntiabat: qui & sacrarum scripturarum sententia eruditus erat, & ante pontificatum hanc eamdem e dignitatem irreprehensibiliter administrauerat. [dein S. Cuniberto Ep. Colon.] Hoc adiutore fretus, Regem ipsum æquitatis fræno cohibebat, si quando neglecto iure, potestate regia abuti voluisset. Defuncto quoque prædicto viro, f B. Cunibertum Coloniensium Antistitem, pari sanctitatis fama illustrem, curabat in hac negotiorum administratione participem habere. Perpendere potes, quo æquitatis ardore accensus fuerit, qui tam circumspectos custodes, tamque incorruptos arbitros consiliis delegerit. Quia enim a prauitate auersus, rectis & honestis studiis attentissimus extitit, semper vsus est in exercitio sancti operis sanctorum virorum consiliis.

[4] Primum ergo hic egregius Princeps sub Clothario Rege, patre Dagoberti, Maior-Domus effectus, præcipuam potestatem summumque venerationis locum apud ipsum obtinuit: eo quod eum idem Rex erga Dominum Deum pietate, [Dagoberti ado escentuli Regis moderator cōstitutus,] erga se vero deuotissimum fide cognouit. Qui cum proposuisset filium suum Dagobertum in amplissimi regni parte Regem ordinare, sed infirmis annis, & immaturis sensibus parum fideret, hunc talem virum præ cunctis Principibus credidit, quem teneræ ætatis rectorem, ac regiæ administrationis prouisorem statueret. Commisit ergo adolescentem in manum eius, fretumque consiliis & industria prudentissimi monitoris eum ad regnandum in Austriam direxit. g

[5] Susceptum itaque iuuenem studuit Pippinus quam optimis moribus adornare, timorem Domini & amorem iustitiæ inculcare, docens quod scriptum est: Rex qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius firmabitur in æternum. [Prou. 29. 14] [eum ita instituit,] Eius vero prudentia Dagobertus non solum hanc partem prospere administrauit, sed totum patris regnum, quod latissimum erat, post decessum eius obtinuit: [vt feliciter regnarit,] cum tam frater eius Charibertus, h quam plerique Principes, summo studio niti vellent, ac potestatem regiam in se quisque reflectere certarent. Sed cito oppressa est factio illorum sanis consiliis prudentissimi Ducis. [virtutum merito gratus omnibus:] Dagobertus igitur breui confirmatus in regno, liberalitate, iustitia, mansuetudine, aliisque artibus, quibus Regem decebat, i cunctos sibi arctissimo amore deuinxit, ac boni monitoris industria, eo celebritatis splendore enituit, vt cunctis ante se Regibus nobiliore fama præcelleret, omnesque eum immensis laudibus prædicarent.

[6] Sed hanc regiam viam, hanc virtutis lineam tenuit, quamdiu sanam doctrinam sapientissimi præceptoris sustinuit, & non ad sua desideria coaceruauit sibi magistros. Felix si secundum viri sapientis monitum de mille pacificis suis vnum hunc elegisset Consiliarium. [postea in adulteria,] [Cant. 8. 12] [Eccli. 6. 6] [3 Reg. II 4] Sed demum Salomonis exemplo deprauatum est ad tempus cor eius per mulieres: [Cant. 8. 12] vtque solet in magna rerum copia & soluta libertate prona esse in consensum peccati natura mortalium, ob diuitiarum affluentiam ac secundos rerum successus, a bono honestoque in prauum abstractus, salubribus monitis aures occlusit. [Eccli. 6. 6.] [3 Reg. II. 4]Cœpit ergo tam auaritia, quam libidine æstuare, rebus Ecclesiarum k nouos thesauros implere, & præter concubinas, quarum multiplex erat numerus, [&rapina bonorum Ecclesiæ prolapsum] contra ius Canonicum, & regium decus, trium Reginarum l incestis abuti amplexibus. Quo dolore Pippinus permotus, eum liberrimo ore increpabat, exprobrans, quod maximis Domini beneficiis ingratus existeret.[arguit Pippinus:]

[7] Sed ille obscœnis libidinibus potius, quam sanis monitis obtemperās, malebat more phrenetici medicum quolibet modo extinguere, quam a prauitatis suæ furore resipiscere. Ad quod scelus non parum incitabatur peruersis suggestionibus reproborum hominum, [eius & æmulorum insidias caute declinat:] virtuti Pippini inuidentium malitiose. Sed Pippinus in modum sancti animalis habentis oculos ante & retro, vndique circumspectus, prudenteragebat in cunctis. Verumtamen vt ipsis verbis historiæ Francorum vtar, amor iustitiæ, ac timor Domini, quem m diligebat, ipsum liberauit a malis. [Fredeg. c. 61] Nec mirum, si, deprauante tanta rerum gloria, Rex minus in via Domini adhuc perfectus, ab eius magisterio in domum fornicationis, & homicidij cupiditatem incidit, cum ipse Dauid, qui secundum cor Domini electus fuerat, quique Prophetas suos eruditores habebat, mox vt pressuræ pondere caruit, ea lasciuientis animi leuitate captus est, vt in illicitos amplexus alienæ coniugis primo rueret; post ad obruendam infamiam perpetrati flagitij deuotum militem extinguens, adulterium homicidio cumularet. Sed benignus Deus, qui Dauid a commisso scelere per pœnitentiam purgauit, hunc quoque ab effusione iusti sanguinis desperata opportunitate innoxium seruauit. Nam videns Dagobertus minime eum insidiis capi posse; simul etiam saniore consilio reputans dignitatis suæ statum labefactari, si virum nobilem, potentem,[pristinam apud eum gratiam obtinet:] fide &iustitia popularibus acceptum, perimeret; paullatim animum reflexit, cœpitque egregium Ducem magis reuereri.

[8] Denique conceptam malitiam ita in pacem & gratiam commutauit, vt filium suum Sigebertum illi absque suspicione commendans, in Austriam ad regnandum mitteret, n expertus in seipso fidem eius, & efficacem industriam, [Austrasiā cum S. Sigiberto Rege adhuc puero feliciter regit:] qua prospere hanc ipsam regni partem, adhuc patre suo superstite, administrauerat, eoque defuncto, ad totius regni obtentum, reuictis omnibus aduersatiis, peruenerat. Transfusa est ergo per eiusdem rectoris prudentissimum consilium eadem prosperitas in filium: ita vt Sigeberto regnante, sed Pippino regente, & accommodante operam suam, deinceps Austrasij terminos suos contra barbaros strenue defenderint, quorum creberrimis incursibus eatenus impugnari solebant.

[9] Sed & mortuo postmodum Dagoberto, omne regnum Francorum ad Sigebertum transtulisset, nisi prius facta descriptione totius regni, pater cum Sigeberto pactum firmasset, vt ipse Austria contentus, iuniori fratri Clodouæo Franciam permitteret. In huius vero Clodouæi potestate, [partē thesauri patris ei obtinet:] matrisque eius Nanthildis Reginæ copiosissimi thesauri Dagoberti Regis indiuisi fuerant relicti. o Quorum diuisionem Pippinus cum Cuniberto Pontifice expostulans, ex arbitrio suo obtinuit, iustamque partem receptam Sigeberto Regi Mettis deportari fecit.

[10] [moritur,] Sed eodem anno expleto,egregius Dux ac verissimus Pater patriæ, rebus humanis excessit. Cuius mors tanto dolore totam Austriam perculit, vt planctui eius planctus Regum nequaquam conferri possit. [magno omnium luctu.] Fuit namque probatissimæ vitæ, ac purissimæ famæ, sapientiæ domicilium, consiliorum thesaurus, defensio legum, controuersiarum finis, munimentum patriæ, Curiæ decus, via Ducum, & disciplina Regum. Qui profecto si beati Iob exemplo suas laudes prædicare voluisset, ex persona sapientiæ, quæ eum vberrime repleuerat, verissime & absque vitio dicere potuisset: Per me Reges regnant, & conditores legum iusta decernunt. [Prou. 8. 15]

[11] Sed ne videar de vita beatissimi Ducis nouum attulisse figmentum, [Dicta verbis Fredegarij confirmantur,] non abs re erit, si in testimonium sanctitatis eius eadem verba, quæ in gestis Francorum diuersis in locis inserta sunt, hic in vnum collecta sub oculis posuero. Sunt ergo in hunc modum sese habentia. [cap. 58] Vsque ad id tempus ab initio quo regnare cœpit Dagobertus, consilio beatissimi Arnulfi Metensis vrbis Pontificis, & Pippini Maioris-Domus vsus, tanta prosperitate regale regimen in Austria regebat, vt a cunctis gentibus immensam laudem haberet. [cap. 58] Et paullo infra: Post decessum B. Arnulfi, adhuc consilio Pippini Maioris-Domus, & Cuniberti Pontificis vrbis Coloniæ vtens, & ab ipsis fortiter admonitus, tantæ prosperitatis & iustitiæ amorem complexus, vniuersas sibi gentes subditas sic regebat, vt nullus de Francorum Regibus præcedentibus sua laude fuisset præcellentior. Item post narrationem de tribus Reginis & concubinis Dagoberti: Hæc cernens Pippinus, cum esset cautior cunctis, & consiliosus valde, plenissimus fide, ab omnibus est dilectus pro iustitiæ amore, qua Dagobertum instruxerat, dum suo vsus fuerat consilio, sibi tamen nequaquam oblitus iustitiam, neque recedens a via bonitatis, cum ad Dagobertum accederet, prudenteragebat in cunctis, & cautum se in omnibus ostendebat. [cap. 61.]Zelus Austrasiorum vehementer in eum surgebat, vt etiam ipsum conarentur Dagoberto facere odiosum, vt potius interficeretur. Sed iustitiæ amor, & Dei timor, quem diligenter amplexatus fuerat, ipsum liberauit a malis. Et aliquanto infra: Dagobertus Mettis vrbem veniens, cum consilio Pontificum seu Procerum, Sigebertum filium suum in Austriæ regno sublimauit, & Cuniberto Pontifici, & Adagisilo Duci, & Pippino Maiori-Domus regnum gubernandum constituit: quorum studio deinceps Austrasij limitem & regnum Francorum contra Winidos vtiliter defensasse noscuntur. [cap. 85.] Item post pauca: Cum Pippinus Maior-Domus, post Dagoberti obitum, & ceteri Duces Austrasiorum cum Sigeberto vnanimiter conspirationem expetissent; Pippinus cum Cuniberto, sicut & amicitiæ cultu inuicem colligati fuerant, & nuper sicut & prius amicitiam perpetuo se firmiter conseruaturos obligauerant, omnesque leudes Austrasiorum secum vterque prudenter & cum dulcedine attrahentes, benigne gubernabant. Ac deinceps: Cunibertus Pontifex & Pippinus Maior-Domus a Sigeberto directi villam Compendium vsque perueniunt, ibique thesaurus Dagoberti, iubente Nanthilde & Clodoueo, præsentatur, & æqua lance diuiditur. Cunibertus & Pippinus partem Sigeberti Mettis faciunt perduci, & Sigeberto præsentatur & describitur. Vltimum vero laudabilis & honestissimæ vitæ præconium eadem Historia his verbis concludit: Post anni circulum Pippinus moritur, nec paruum dolorem eiusdem transitus cunctis generauit in Austria, eo quod ab ipsis pro iustitiæ cultu & bonitate eiusdem dilectus dilectus fuisset. Quis plura testimonia industriæ, potentiæ, ac bonitatis eius desideret?

[Annotata]

a Non igitur vlla tunc extabat B. Pippini Vita, cum hæc scripta est.

b An primus fuerit, vt dicitur in libello de Maioribus-Domus, supra inquisitum.

c Videtur Erchanbertus supra citatus indicare, iam tum Maiorem-Domus fuisse, cum Clotharius regnum Austrasiæ sibi vindicauit, mortuo an. 613 Theoderico, qui anno præcedente illud inuaserat, Theodeberto fratre victo.

d Stephanus in Vita S. Modoaldi 12 Maij, hanc citans, legit fortissimo.

e Id non habet Vita ipsius Arnulphi a coætaneo scripta, vt ante monuimus: habent tamen alij posteriores scriptores..

f Colitur S. Cumbertus 12 Nouembris. Sedit 40 annis. Anno 624 vel 625 concilio Remensi sub Sonnatio interfuit: vixitq; vltra 660. Quare corrigendum quod in eius Vita MS. habetur, adolescentem eum Dagoberto Regi eiusq; vxori in aula seruiuisse, cum Episcopus fuerit antequam vxorem duceret Dagobertus.

g Factum id anno 621 vel 622 ipsius Clotharij anno 38 vel, vt habet Petauianus codex Reginæ Sueciæ, & MS. Iacobi Sirmondi nostri, 39: cœperat autem regnare anno 584.

h Gesta Dagoberti apud Chesnæum to. 1 pag. 577 ita habent cap. 16. Hairbertus frater eius nitebatur, si posset, regnum assumere. Sed illius voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Brunulfus vero, qui frater fuerat Sichildis Reginæ, volens nepotem suum Hairbertum stabilire in regnum, aduersus Dagobertum muscipulare cœperat.

i Fusius hæc narrantur apud Fredegarium cap. 58 & in Gestis Dagoberti cap. 22. huiusq; gloriæ laus consilio Pippini, Arnulphi, & Cuniberti tribuitur.

k Et Leudium, inquit Fredegarius cap. 60, id est clientum, præsertim Procerum.

l Nanthildis, Vulfgundis, Berthildis, vt scribit Fredegarius.

m Fredegarius cap. 61 habet, quem diligenter amplexerat.

n Factum id anno 638. de eo Gesta Regum Francorum cap. 43.

o De hac diuisione antea actum, iterumq; inferius ex Fredegarij cap. 85. De eadem agitur in Gestis Dagoberti cap. 47.

DE S. GVMBERTO, SEV GONDEBERTO, ARCHIEPISCOPO SENONENSI IN GALLIA, FVNDATORE MONASTERII SENONENSIS IN VOSAGO

SECVLO VII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gumbertus, seu Gondebertus, Archiepisc. Senonensis in Gallia (S.)

Avctore G. H.

[1] Vosagus mons, saltus, silua, eremus, Vosaga, Vosega, Vasega, Vosagum, Vagesum, Vogesum etiam, Vocesum, Vogesus, [In Vosago saltu] Vegasum, appellatus, late per confinia Burgundiæ, Alsatiæ ac potißimum Lotharingiæ extentus, illustria præbuit olim domicilia variis sanctis eremitis & cœnobitis, [plures Sancti vixerūt,] quorum Acta Gallico commentario complexus est Ioannes Ruerus. Ad hanc Vosagensem eremum plures Episcopi relicta Sede sua confugerunt: e quibus sunt S. Arnulphus Metensis, [etiam relicto Episcopatu:] S. Hildulphus Treuirensis, S. Deodatus Niuernensis, S. Gumbertus seu Gondebertus, aut Gondelbertus Senonensis: quos B. Petrus Damianus tomo 3 operum, opusculo 19 de Abdicatione Episcopatus cap. 7 laudat, & de S. Gumberto ista tradit: [vti S. Gū bertus ex Archiepiscopo Senonensi] Quid Gondebertum, præclarissimum videlicet Archiepiscopum Senonum? Hic plane cælesti desiderio æstuans, commissam dimisit Ecclesiam, & in loco, qui Grandiauium dicitur, cœnobium Senonense construxit, quod scilicet ex relictæ Ecclesiæ vocabulo denominauit. Huius Senonensis cœnobij historiam scriptam fuisse a Richerio monacho Senonensi tempore S. Ludouici Regis Francorum tradunt Ruerus, [Abbas Senonensis cœnobij a se extructi. ] Claudius Robertus in Gallia Christiana, Andreas Chesneus in bibliotheca historiæ Francorum cap. 20, qui asserit in hac MS. historia contineri Abbates Senonenses, Episcopos Tullenses & Metenses & aliquot Lotharingiæ Duces.

[2] De Episcopis Tullensibus, Metensibus, Treuirensibus, qui seculo Christi septimo & octauo floruerunt, egi in Diatriba particulari de tribus Dagobertis Regibus lib. 4 cap. 5 & 6, ac secessum S. Arnulphi ad eremum Vosagi relicto Episcopatu Metensi referendum ostendi ad annum ⅠƆCXXX aut sequentem. [In tempore variis Sāctis assignato erratum,]Secutus eodem seculo est S. Deodatus Episcopus Niuernensis, fundator monasterij Vallis-Galileæ ad Mortam fluuium, cuius fundationis tabulas a Childerico Rege factas signarunt Numerianus Archiepiscopus Treuirensis, & Episcopi Chlodulphus Metensis, Gisloaldus Virdunensis & Eborinus Tullensis, qui simul sub initium regni Childerici, qui anno ⅠƆCLXIV regnum capeßiuit, illis Ecclesiis præfuerunt. Succeßit Numeriano S. Hildulphus, qui priuilegia immunitatesq; S. Deodato concessas confirmauit, ac relicto Episcopatu Medianum monasterium extruxit, cui simul & Valli Galileæ a Deodati morte præfuit, mortuus circa annum ⅠƆCXCII. Cuius interim Episcopatum ad tempora Pippini Regis & annum ⅠƆCCLIV multi reiiciunt, ex eius Actis fœde interpolatis in errorem abducti: [& S. Gūbertus relatus ad tēpora Pippini Regis & Caroli Magni:] inter quos forsan sunt censendi, qui S. Gumbertum ad tempora Pippini & Caroli Regum transtulere. Ita Robertus monachus Altißiodorensis in Chronologia inter annum 760 & 777 eius Episcopatum collocat his verbis: Senonensi Ecclesiæ post Lupum præfuit Viricarius, & post eum Godeschalcus, cui successit vir dignissimæ vitæ S. Gumbertus, qui Domnum Petrum virum venerabilem habuit successorem. Hæc ibi. In Chronico MS. anonymi Senonensis Canonici, a Natiuitate Christi vsque ad annum ⅭⅠƆCCXCV, cuius meminit Chesneus in Bibliotheca historiæ Francorum cap. 19, ista tabula 19 leguntur: S. Leo IV Romanorum Pontifex. Karolus Magnus Imperator Romanorum, & Rex Francorum. Sanctus Gumbertus Confessor Senonensis Archiepiscopus. Præponuntur dein capita dictæ tabulæ hoc modo: De morte Pippini. De morte Karolomanni. De S. Gumberto &c. Quibus dein repetitis hæc de isto adduntur: Sanctus Gumbertus, vir iustus, laudabilis & honestus, illo tempore virtutibus resplendebat, fulgens miraculis & exemplis. Hæc in codice MS. Senonensi, qui olim fuit Alexandri Petauij, nunc Reginæ Sueciæ, num. 677. Eodem modo Gotescalco anno ⅠƆCCLXXIII mortuo succeßisse Gumbertum, & anno ⅠƆCCLXXVIII obiisse sub Carolo Magno scribunt Demochares & Chenu in Archiepiscopis Senonensibus, nulla facta eius in eremum secessus mentione. At Claudius Robertus hæc ita coniungit: XXXIX Gotescalcus obiit ⅠƆCCLXXIII, XL S. Gumbertus, vel Gaudebertus, abdicato Archiepiscopatu eremitam egit in monte Vosaco, vel Vogeso, vt notat Seruatius Lairueltz in Optica Religiosorum. Obiit anno ⅠƆCCLXXVIII. De quo etiam Petrus Damiani lib. I epist. 9. Virum dignissimæ vitæ Chronicon S. Mariani, & miraculis clarum Chronicon S. Petri Viui vocat. Hæc ibi. Verba Petri Damiani, & Chronici S. Mariani auctore Roberto monacho Altißiodorensi dedimus. Chronicon S. Petri Viui conuenit cum Senonensi.

[3] Lairueltz in Indice cœnobiorum Ordinis Præmonstratensis in Circaria Lotharingiæ ista scribit: Stiuagium, [aliis primus incola Vosagi mōtis habitus,] filia Flabonis montis,cœnobium inter montes Vosagiæ super Mortam fluuium situm. Fuit olim Ordinis S. Benedicti tempore nobilissimi viri Gaudeberti, qui abdicato Archiepiscopatu Senonensi primus fuit eremi de Vosago habitator & Senoniensis monasterij Ordinis S. Benedicti, quod construxit & dotauit, primus Abbas. Hæc Lairueltz S. Mariæ Maioris apud Mussipontanos in Lotharingia Abbas. Huic adsentitur Ruerus & ipse apud S. Deodatum Canonicus, qui S. Gundelbertum inter primos eremi Vosagensis habitatores censet, dum sub finem partis 2 Antiquitatum Vosagensium tradit eum abdicasse Episcopatum Senonensem, quo tempore bello intestino a Reginis Brunechilde & Fredegunde excitato ardebat Francia, [qui seculoVI] quando scilicet dolo Fredegundis confossus est Sigebertus I Rex Austrasiorum maritus Brunechildis: quod factum anno ⅠƆLXXV. [aut initio 7 vixerit.] Aut certe addit ex aliorum opinione id euenisse, dum Theodebertus & Theodericus fratres (quod auiæ Brunichildi imputatur) mutuis vsque adeo exarserunt odiis, vt Theodebertus a fratre prælio victus, vita simul & regno sit exutus, quod anno ⅠƆCXII contigit. Eadem forsan e monasteriorum situ possunt confirmari. Est namq; ad Murtham fluuium, postquam hic relicto S. Deodati oppido defluit, supra memoratum Stiuagium cœnobium, vulgo Estiuay, ante quod volunt Senonense monasteriū a S. Gumberto extructum in loco Grandiauio olim dicto, nunc Valle Senonensi, ad fontes fere riui, qui supra Stiuagium Murthæ miscetur, [aut saltem ante S. Hildulphum qui monasteriū Medianū post an. 670 fundauit.] nec procul inde exoritur Bruschius, qui Alsatiam vicinam perlabitur. Fundi Senonensis monasterij cum agris siluisq; adiunctis descriptionem ex Richerio monacho tradit Ruerus pag. 194. Inter vtrumque monasterium Stiuagium scilicet & Senonam, extruxit ad eumdem riuum S. Hildulphus tertium monasterium, quod a situ Medianum dictum est, & ab vtroque æquali interuallo disiunctum: vt illa ante hoc Medianum, quod post annum ⅠƆCLXX cœptum erigi, videantur constructa fuisse.

[4] Demum Senonense hoc monasterium ante tempora Pippini Regis & Caroli Magni extitisse colligimus e primis Abbatibus, quos e commentario Richerij monachi edidit Ruerus lib. I par. 3 cap. 7 hoc ordine I S. Gondelbertus Archiepiscopus Senonensis, fundator monasterij. [S. Gūberti successores;] II Magneranus. III Agericus. IV Magenranus. V Bonnolus. VI Stephanus. VII Angilramus Episcopus Metensis, [horū septimus Angilramnus Episc. Metensis tempore Caroli Magni.] cui præfecturam huius monasterij a Carolo Magno collatam diximus XVI Februarij ad Vitam S. Simeonis Episcopi Metensis, cuius corpus ad. huius Senonensis monasterij ecclesiam voluit transferre, sed repugnantibus monachis in extructa in vicino colle ædicula deposuit. Dein cum Episcopatus sui cura & Palatinis officiis nimium premeretur Angilramus Archicapellanus Regis Caroli constitutus, Senonensibus Abbatem præfecit Horgantum eiusdem instituti monachum, atque anno ⅠƆCCXCI mortuus est. Reliquos eiusdem monasterij Abbates ad nostra vsque tempora addit Ruerus, qui tam constantem per mille circiter annos disciplinæ monasticæ secundum regulam S. Benedicti obseruationem attribuit felicibus auspiciis S. Gondeberti, vt ipse eum vocat.

[5] Natalis sancti huius Episcopi aßignatur ad Kalendas Martij in Florario Sanctorum MS. his verbis: [Colitur S. Gumbertus I Martij] Senonis S. Gumberti eiusdem vrbis Episcopi. At XXI Februarij eumdem celebrant Menardus in Martyrologio monastico, & Saussaius in Gallicano. [& 21 Feb.] Illius hæc verba sunt: In monte Vosego B. Gumberti Archiepiscopi Senonensis, qui relicto episcopatu, monasterium Senonense de nomine sui episcopatus in eodem monte ædificauit. At longiore hoc elogio a Saussaio exornatur: In monte Vogeso depositio S. Gundeberti Episcopi Senonensis, qui cum variis virtutibus ornatus, potissimum vero religione effulgeret, post Gotescalcum ad Metropoliticæ huius Sedis gubernacula subuectus, sanctis moribus subditos informans, Domino lucra animarum plurima fideli villicatione comparauit. Deinde solitariæ vitæ desiderio incensus, quo humilius atque securius Christi obsequiis insisteret, relicto Episcopatu ad hanc solitudinem se contulit: vbi monasterium de sui Episcopatus nomine ædificauit: [extruxit in monasterio ecclesiam S. Mariæ,] cuius ecclesiam Diuina iussione sacrauit in sanctissimæ Dei genitricis Mariæ memoriam & honorem. Illic vir sanctus religiosa congregatione collecta, iis pietatis radiis emicuit, vt ascetis delapsum de cælo sidus sibi ad æternitatis iter monstrandum per eximia totius religionis opera merito videretur. Cuius sanctimoniam cum miracula etiam maxima prodidissent, tandem vita in Christi famulatu egregie consummata, cæleste ad præmium pertransiuit, atque magis post mortem clarificatus est diuinæ gloriæ, qua fruitur, indiciis. Hæc ibi. [aliam S. Petri,] Præter memoratam Deiparæ Virginis ædem aliud ab eo erectum fuisse multo amplius templum, ac S. Petro Apostolorum Principi dicatum addit Ruerus: a quo Senonense S. Petri monasterium ab aliis nuncupatur. Eumdem hoc XXI Februarij celebrat Bucelinus in Menologio Benedictino, atque ad annum ⅠƆCCLXXVIII eius obitum refert, quod diximus nobis non probari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS GERMANO ABBATE ET RANDOALDO PRÆPOSITO, GRANDIVALLE IN DIOECESI BASILEENSI.

SVB FINEM VII SEC.

[Praefatio]

Germanus Abbas, Martyr in Grandiualle apud Heluetios (S.)
Randoaldus Praepositus, Martyr in Grandiualle apud Heluetios (S.)

I. B.

[1] Est in Rauracorum regione vallis, prope ad Heluetiorum fines porrecta, Birsa fluuio irrigua, qui pluribus auctus riuis Rheno iuxta Basileam miscetur. Vallis ipsa Episcopo Basileensi paret, ab antiquo Grādis-vallis dicta: quod Galli nomen retinent, Germani Granfel vocant, atque vsitatius Munsterthal, id est, Monasterij-vallem, a pago qui Monasterium etiamnum appellatur, quia monasterium illic celebre fuit, quod S. Waldebertus Abbas Luxouiensis seculo Christi septimo instituit, [S. Germanus Ab. Grandiuallensis] fundum largiente Gundonis, siue Gundoino Duce, eiq; primum Abbatem S. Germanum præfecit. Multorum dein Regum atque Imperatorum fauore floruit, præclaris munitum priuilegiis. Postea in possessionem ceßit Episcopi Basileensis, ac demum in collegium Canonicorum versum, ab annis amplius quingentis. Canonici seculo superiore in oppidum Telsbergam, siue Delemontem, migrarunt, hæreseos lue per vniuersam Grandem-vallem grassante, quam Bernates Heluctij afflarant.

[2] [seculo Chr. 7] Vixit S. Germanus ante annos ⅭⅠƆ. Litteris quippe eruditus a S. Modoaldo Treuirensi Episcopo, qui synodo Remensi sub Sonnatio habitæ anno ⅠƆCXXIV, aut initio sequentis, interfuit. Dein annos natus XVII Germanus S. Arnulphum adiit iam in eremo versantem, in quam sub annum ⅠƆCXXX secesserat. Demum Luxonij sub S. Waldeberto tertio Abbate monasticam vitam egit, vna cum Numeriano fratre, eo, opinor, qui S. Modoaldo in Cathedram succeßit, coliturq; V Iulij.

[3] Vitam S. Germani scripsit Bobolenus Presbyter, rogantibus Grandiuallensibus monachis, [(cuius Vita a Boboleno coætaneo scripta,] quorum nonnulli, rerum ab illo præclare gestarum testes oculati, adhuc in viuis erant, cum eam Vitam ederet Bobolenus. Petrus Franciscus Chiffletius noster eam e veteri codice descriptam ad nos misit. Henricus Murerus Carthusianus Germanice vertit, [& aliis)] atque in Heluetia sacra edidit. Breuius eam perstrinxit, citato Boboleno, Christianus Vrstisius Chronic. Basileen. lib. 1 cap. 2. Dicitur Sebastianus Brantius superiore seculo eam elegiaco complexus poëmate, quod non vidimus.

[4] Celebratur in diœcesi Basileensi ritu duplici memoria S. Germani, Sanctiq; Randoaldi Præpositi Grandivallensis, qui simul cum eo ab impiis interfectus martyrij lauream retulit; XXI Februarij. [colitur 21 Febr. cū S. Rādoaldo:] Lectiones proprias ex nouis officiis illius diœcesis Vitæ subnectemus. MS. Florarium ita eo die illius meminit: Germani Abbatis. Nihil in aliis Martyrologiis de eo adhuc legimus.

[5] Solere olim ad eius venerandas reliquias confluere peregrinorum turbas aiunt. Cum vero ante ducentos fere annos dubitatio quædam de iis reliquiis mota esset, [eius reliquiæ an. 1477 visitatæ:] num eæ in saxeo sarcophago adhuc essent inclusæ; anno ⅭⅠƆCCCCLXXVII feria quarta post festum S. Margaritæ, Henricus Ampringius Præpositus ac reliqui Canonici magna cum reuerentia, ac religioso cantu tumulum aperuerunt, & non sine sensu piæ voluptatis sacra ossa in eo repererunt. Nec videtur antea vnquam per ⅠƆCCLXXVII annos reclusus is tumulus fuisse. Ita Murerus, qui iis verbis innuere videtur, anno ⅠƆCC sanctorum Martyrum cædem contigisse. Nos prius aliquanto factam censemus. Nam ex ætate S. Arnulphi, quem in eremo conuenit, cum ipse septemdecim esset annorum, [tempus martyrij,] satis constat ante annum ⅠƆCXX natum fuisse, & vigor ille animi & corporis, quo impium Ducem adiit libros secum ac reliquias ferens, decrepitum senem non fuisse ostendit, octogenario maiorem: quare videmur coniicere posse circiter annum ⅠƆCLXXVII esse occisum.

[6] Nobis tamen haud probatur, quod de S. Germano refertur in Vita quadam S. Arnulphi, quam ex antiquo codice MS. Cancellariæ Vicensis descripsit, & ad nos anno ⅭⅠƆⅠƆCXLVII Mußiponto misit Franciscus Laherius noster; nam § vltimo ista leguntur: Constat præterea, quod hic vir beatus monachi habitum in eremo suscepit, [an Abbas consecratus a S. Arnulpho?] & B. Germanum in Abbatem consecrauit, & in Basileensem regionem ad prædicandum misit. Qui B. Germanus congregationem religiosorum, in loco qui dicitur Grādis-vallis, adunauit. Sed dum incolarum vitia increparet, odium incurrit: perseuerans martyrium promeruit, & in prædicta Grandi-valle requiescit in Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen. Sed his refragatur Bobolenus auctor coæuus. Et qui credibile sit, Abbatem a S. Arnulpho consecratum, cum adhuc esset iuuenis? Cuius autem monasterij Abbas consecrari ab anachorita potuit? Missus solum ab eo est vt vita monastica in cœnobio S. Romarici initiaretur.

VITA
auctore Boboleno coæuo,
ex veteri MS eruta a Pet Fran. Chiffletio S I.

Germanus Abbas, Martyr in Grandiualle apud Heluetios (S.)
Randoaldus Praepositus, Martyr in Grandiualle apud Heluetios (S.)

BHL Number: 3467

Avctore Boboleno coætaneo, ex MSS.

[1] [Bobolenus vnde acceperit quæ scribit?] Dominis eximiis, & sacris culminibus decoratis, religionisque copia fultis, & in sanctitate semper vbique pollentibus, a Deicolo, b Leudemundo, & c Ingefrido Patribus, Bobolenus exiguus omnium Presbyterorum. Pauci admodum dies sunt, quod a quibusdam sanctis Fratribus flagitatus, vt S. Germani Abbatis Grandiuallensis meo studerem stylo texere gesta, præsertim qui cum eo fuerunt in tempore, & penes ipsum patrata viderunt: a quibus etiam & nos per venerabiles viros Chadoaldum & Aridium didicimus, qui nunc superstites sunt.

[2] Igitur Sanctus Germanus Abbas & Martyr, natali solo Treuirensium vrbis incola fuit, ex genere Senatorum genitus, [S. Germanus Treuirensis nobilis,] sed nobilior sanctitate. Pater eius Optardus; fratres vero eius Opthomarus & Numerianus. Opthomarus sub Dagoberto Rege quondam regia elegantia d & e mundana scientia inclytus sub Rege Sigeberto, idemque auxilio fultus Domini ceteris Proceribus sublimior fuit. Cum esset S. Germanus infantulus, traditus est B. f Modoaldo, qui & ipse illis diebus Treuirorum vrbis Cathedram arce sanctitatis tenebat: [a S. Modoaldo eruditur,] qui cum audisset eum elegantem, & sagacis ingenij cerneret puerum, litteris liberalibus eum erudire cœpit.

[3] Tandem cœpit vir Dei sanctitate & scientia pollere, ita vt omnes mirarentur constantiam eius: & audiebat a legentibus B. Pauli sententiam dicentis; Præterit enim figura huius mundi: restat enim vt qui vtuntur hoc mundo, tamquam non vtentes sint. [1 Cor. 7. 31] Euangelicæ verba sententiæ considerabat, dicentis; quod diues difficile intrabit in regnum cælorum. [Matth. 19. 23] Tantam itaque viro Dominus gratiam ab hominibus dedit, [cunctis carus,] vt non solum a Clericis, sed ab omnibus nimio diligeretur affectu: nihil in eo superbiæ, vel arrogantiæ, sed omnibus beneuolus habebatur: in terris positus, cælestibus se secretis aptum ostendebat; [virtute omni conspicuus:] erat enim adspectu angelicus, sermone nitidus, opere sanctus, corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, fide Catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus, & omni suauitate conspicuus: meditabatur apud se in ætate puerili, quod postea iuuenis impleuit.

[4] Cum vero esset annorum septemdecim, anhelanti animo cœpit tacitus intra semetipsum cogitare, qualiter mundanas illecebras, & delectationes huius seculi, [anhelat ad vitam monasticam:] blanditiasque euadere posset. B. Modoaldum Episcopum flagitare cœpit: O venerabilis Pater, permitte me, vt omnibus prius positis, ad monasterium, quo me iusserit Diuina pietas, pergam. At vero B. Modoaldus mirari cœpit adolescentis animum, quod tam viriliter ageret, vt eremum desideraret; ait ad eum: O iuuenis, magnum & altum petere desideras; sed iuuenibus lubricum est iter, per quod terente pede ire festinas; dixitque ad eum: Non sum ausus tibi dare g promissum, propter regiam potestatem, quia scriptum est: Non est enim potestas, nisi a Deo. [Rom. 13. 1 & 2] Et iterum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.

[5] Ille vero, vt erat audax, confidens in Domino, omnia sua distribuens, [sua dat pauperibus:] dedit pauperibus, iuxta Euangelij vocem: assumptisque secum tribus pueris comitantibus eum B. h Arnulphum Episcopum expetiit, qui in illis diebus in eremo, cui vocabulum est Horenbergo, vitam sanctam ducebat. At vero B. i Arnulphus cernens eum, ouanti animo, gratias agens omnium conditori, excepit lætus & hilaris, & k comam capitis tondebat, & apud se aliquandiu commorari fecit; vt esset imitans vitam & mores viri Dei. [cohabitat S. Arnulpho in eremo:] Deinde ad monasterium B. Romarici, quod vulgo vocant l Castellum, in cacumine montium suo opere constructum, venit: mittens duos e suis, qui fratrem suum, Numerianum nomine, m paruuli adhuc ætate, ad ipsum adducere deberent: [mittitur ad monasterium,] cupiens eum de seculi actibus ad instituta sanctorum Patrum, vel regulam monachorum, & sanctam vitæ conuersionem adducere.

[6] [quo Numerianū fratrem euocat:] Beatum vero Germanum ad ipsum monasterium venientem omnes, vna cum fratre suo ouantes excipiunt, referentes Conditori gratias, quod de tantæ prosapiæ genere sibi Dominus ad suum vocaret seruitium. Totum corpus suum affligens in ieiuniis & vigiliis & orationibus, semper Deo vacans, [sancte & humiliter se gerit:] nihil amplius præter quotidianum victum referuabat. Vestitus eius vilitas erat: exemplum humilitatis & caritatis omnibus exhibebat; ita vt ad ligna cædenda cum n collega suo ad siluas pergeret; & suis humeris deferret: sermonum B. Pauli considerabat sententiam, dicentis, Qui non laborat, non manducet. [2 Thess. 3. 10]

[7] Tantam autem Dominus gratiam ei dedit, vt nullus esset, qui non cuperet vitam & mores illius imitari. Tum deinde assumpsit secum o B. Chuanem magnæ religionis virum, ex genere Burgundionum: & accipiens salubrius consilium, [it Luxouiū ad S. VValdebertum cum fratre:] monasterium antiquorum opere constructum, cuius vocabulum est p Luxouium, ambo pariter cum suis q sodalibus expetunt. Erat autem Pater monasterij illius r Waldebertus nomine, vir egregius, ex genere s Sicambrorum, & magnæ conuersionis vitæ. Cumque eos aspexisset t Sacerdos Dei, omnes vnanimiter hilari vultu intra monasterij septa recepit ouans. Ingressus vero homo Dei cum suo fratre monasterium, mortificationem carnis, & sanctæ religionis vitam, & obedientiam ambo spontanea voluntate depromunt. Cumque cerneret eum B. Waldebertus virum esse industrium, [fit Sacerdos:] eum Presbyterum fieri iussit; omnis chorus Fratrum in eius veneratione clamauerunt, dicentes, Germanum dignum esse presbyterio. Sancto itaque ordinato Presbytero, omnem gratiam transcendebat in Clero.

[8] Cernens vero Deo plenus, & Spiritu sancto repletus Sacerdos Dei Waldebertus, certatim vndique cateruas monachorum coadunari, cœpit de tam plurima multitudine, si forte vbivbi posset, loca vberrima, vbi de suis monachis ad habitandum adunaret, exquirere. Audiens autem u Gundonius vir illustris, quod B. Waldebertus Abba sagaci intentione requirebat loca, vbi monachi sui residere, [Grandi-valle a Gūdonio data S. VValdeberto,] & vitam sanctam degere deberent, ministros suos ad eum direxit, vt ad ipsum quantocyus properarent. Tum vero B. Waldebertus absque vlla ambiguitate ad ipsum Gundonium accedit, dans consilium. Illustris vir Gundonius dedit illi loca opportuna; & licet difficilis sit introitus eorum, aditus eorum inueniri queunt. Tunc cœpit Waldebertus lenibus verbis mulcere animum eius, vt si vellet pro Dei intuitu, vel pro remedio animæ suæ, vel pro absolutione peccaminum suorum, firmitatem de ipsis locis manibus suis, seu bonorum hominum roboratam manibus exhiberet.

[9] Deinde Waldebertus, cum timore Dei, & oratione Fratrum,ad ipsum locum accessit: & inuenit locum vberrimum, infra saxorum concaua, vallem, quam nuncupauit Grandem vallem: & est x amnis in ea, cum multitudine piscium; hortans fratres suos, [& monachis ab eo ibi constitutis,] vt ibidem consistere deberent. Accersiuit itaque ad se vnum de Presbyteris suis, nomine Fridoaldum, de paucis monachis Domini Columbani Abbatis, admonens vt ad ipsum locum accedat. Ille vero de obedientiæ bono, nihil dubitans, cum aliquot Fratribus ad ipsum locum cum timore Dei accessit: exercens se in labore cū suis cœpit ligna cædere, qualiter victitare deberent.

[10] Post hæc cœpit Waldebertus Sacerdos Dei intra semetipsum tacitus cogitare, si posset reperire de suis Fratribus, ex genere nobili, & sacris apicibus, vel litteris eruditum, in sanctitate conspicuum, qui ipsos monachos secundum tenorem regulæ gubernare & regere deberet. Quid plura? Deo iubente, vel inspirante, S. Germanus eligitur Abbas. Igitur venerabilis vir, Sacerdos Dei, cum ipso Germano, ad ipsum monasterium Grandem-Vallem veniunt: [fit Abbas:] cœpit eum cum suis monachis exhortari; vt nihil formidaret, sed vt vir sanctus lumbos suos accingeret. Ille vero de obedientiæ bono nihil dubitans, accedens cum timore Dei laborem arripuit. Waldebertus vero Fratres exhortabatur, vt eos de sua obedientia absolutos reddat, & S. Germano, pro Dei intuitu, obedientiæ colla submitterent: quod & ita fecerunt. Accepta igitur benedictione, tria monasteria, scilicet y S. Vrsicini, atque z Verdunense, necnon & Grandis-vallense, in suo recepit dominio. Tantam autem ei gratiam Dominus dedit, vt non solum a suis, verum etiam ab omni ætate & sexu, nimio diligeretur affectu. Cernens ergo S. Germanus Abbas, [aditū vallis aptat:] quod difficilis esset introitus eorum, cœpit saxorum dura manibus quatere; & sunt intrantibus patefacta vsque in præsentem diem.

[11] Contigit autem vt moreretur Gundonius Dux, & Bonifacius Dux, aa siue Cathicus, in locum eius succederet: qui cœpit nequiter opprimere populum illum vicini monasterij, [Cathicum incolas vallis persequentem] cœpitque imputare quod eius antecessori semper rebelles fuissent. Illis vero protestantibus, quod nefas erat quod eis imputabatur, multis modis affligere eos conabatur. Et quia Deo omnipotenti cura est de his qui certant pro eo, volens athletam suum laureare, quem præsciuit pro suis laboribus coronandum, tandem excitatus est Cathicus in scelus. Igitur homines hos, neque audientes tunc, iubens ad se venire bb centenarios illius vallis, eos in exilium ire præcepit. Tunc Cathicus quod iniquo consilio cœperat explere, seu quod venenata mente tractauerat, omnino cupiens adimplere, assumpsit secum phalanges Alamannorum gentis bellicosæ: orto iam sole ingressus est super valle.

[12] Quod cum nuntiatum esset B. Germano cc … Salmundus a partibus Aquilonis cum magno exercitu ingrederetur super valle illa, & Cathicus ab alia parte cum ingenti exercitu adueniret; tunc B. Germanus, accepta secum pignora Sanctorum, cum libris, & dd Præposito monasterij, nomine Randoaldo, ad eum properare studet. [cum reliquiis adit, comite Rādoaldo,] Sed antequam perueniret ad eum, homines inimici, diabolo impleti, proiecerunt eum in terram : qui tandem peruenerunt ad Cathicum, & inuenit eum in basilica S. Mauritij cum Erico Comite, consiliantes in inuicem. Cœpit autem B. Germanus alloqui eum, & dicere: Inimice Die & veritatis, [& monet:] cur ingressus es super homines Christianos? Cur non pertimescis ad naufragium perducere monasterium meum, quod ipse ædificaui? At ille veniam postulat de commisso scelere, falsa humilitate vadimonium suum in manum eius dare voluit. Sed ille renuit eum accipere, promittens se de omnibus satisfacturum esse. Egressus inde reliquit eum in basilica S. Mauritij, cum vno tantū comite, nomine Randoaldo.

[13] [Deum pro suis orat:] Ille vero videns, quod nihil proficeret, sed per totam vallem cernens tamquam a luporum morsibus vicinos monasterij laniari, & domus eorum incendio concremari, fleuit diutissime, & manus palmasque in cælum tendens, dicebat: Vide Domine, ne sileas, quia gens barbara ingressa est super nos. Quem repedare volentem ad monasterium suum, cum collega suo, in via secuti sunt homines pleni dæmonio: quos videns S. Germanus Martyr & Sacerdos Dei, verbis pacificis eos alloquebatur, dicens: Nolite, filij mei, tantum nefas perpetrare in populo Dei. [nudatur ab impiis,] Illi vero, vt erant repleti dæmonio, eum exspoliauerunt vestimentis suis. Cumque cerneret B. Germanus martyrium suum prope adesse, Fratri suo Randoaldo loquebatur, dicens: Simus pacifici, Frater mi, quia hodie fructum bonorum nostrorum consequimur. Cumque exspoliassent eum, vna cum collega suo, aiebat, dicens: Gratias ago tibi, Pastor bone, quia non me fraudasti bonis tuis. Dignare me recipere cum Fratre meo in consortio Sanctorum tuorum. Post hæc, vox ei de cælo venit, [ac voce cælesti confirmatus, occiditur,] dicens: Veni fidelis dispensator, aperti sunt tibi cæli: congaudent tibi Angeli mei, vt perducant te in cælestem Ierusalem. Et hæc dicens, vnus ex iis, qui erat audacior, repletus dæmonio, ee lancea perfodit eum, simulque & Randoaldum. Corpus remansit exanime, anima illius penetrauit cælos.

[14] Cumque hæc acta fuissent, Fratres eius requirebant eum, huc atque illuc circumeuntes. Fere hora tertia noctis inuenerunt ff eum iam defunctum vna cum collega suo: & leuantes corpus eius cum eiulatu magno, deferunt in basilicam S. Vrsicini suo opere constructam, [21 Febr.] prosternentes eum nudum ante conspectum Dei. Acta sunt hæc ipsa nocte, in vigilia Cathedræ S. Petri. Cum Fratres ad vigilias excubarent, nuntius venit, qui diceret, Patrem monasterij ab hoste iniquo interfectum fuisse. Illi vero cum eiulatu magno deferunt eum in basilicam S. Petri, & sepelierunt eum: vbi præstantur beneficia orationum, ipso præstante, [illustratur, miraculis,] cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Factum est autem redeunte anni circulo, dies natalis Domini aduenit: [locus cædis cælesti luce:] tantum lumen coruscans referunt in ipsa vigilia natalis Domini, gg vbi interfectum corpus B. Germani fuit, de cælo venit, vt omnes mirarentur, & replerentur timore magno.

[15] Vnus autem e Fratribus ipsa die interfectionis eius, inter hostium cuneos, cingulum, quod vulgo bracile vocatur, inter manus trahentium inuenit, & monasterij vestiario detulit. hh [eius cingulo potui immerso sanatæ febres,] Tunc omnes Fratres tamquam munus de cælo prolatum ouantes excipiunt, & illud in ecclesia inter pignora Sanctorum suspendunt. Post hæc contigit, vt aliquis homo vicinus monasterij magnis febrium detineretur infirmitatibus: vix a suis deportatus in monasterium venit: cumque ecclesiæ limen attigisset aspexit cingulum almi Germani pendere. Tum cœpit cum eiulatu magno precari, vt illud contingere liceret. Tunc vnus de Diaconibus repleuit calicem, & immersit, & dedit bibere ægroto: & statim vt bibit, ad pristinam restitutus est sanitatem. Adeo plura sunt a B. Germano facta miracula, vt vix verbis concipi queant.

[Annotata]

a Murerus Deicolam vocat, Vrstisius Deiculum.

b Murero hic est Laudemundus.

c Iste vtrique Nigofridus.

d Hic videtur Numerianus, qui postea Treuirensis Episcopus fuit, coliturq; 5 Iulij.

e An hæc secernenda, vt sub Dagoberto regia elegantia floruerit Opthomarus, adhuc iuuenis; mundana icientia sub Sigeberto? Murerus in Dagoberti ac deinde in Sigeberti aula spectabilem fuisse ait. Eius fortassis commendatione Numerianus Episcopus factus.

f S. Modoaldum antea diximus circiter an. 622 Treuirorum Episcopum esse factum. Colitur 12 Maij.

g Videtur legendum, permissum.

h Colitur S. Arnulphus Episc. 16 Augusti: secessisse in eremum circiter an. 630 diximus alibi.

i Vrstisius Herrenberg vocat, vti & Lectiones infra.

k Addit Murerus, (qui tamen ad verbum se Vitam hanc Germanice reddere profitetur) monastico more habitum S. Benedicti dedisse Germano Arnulphum.

l Murerus & Vrstisius scribunt locum iam Romelsberg appellari: Ruerus Romberg. De S. Romarico agemus 8 Decemb.

m An paruulum?

n Fratre scilicet, vt vertit Murer.

o Chumianum vocat Vrstisius: Murerus Chumianum vel Cunanum.

p De Luxouio plenius agetur in Vita S. Columbani 21 Nou.

q Atque inter hos Numeriano fratre, vt habet Murer.

r Murerus Wandelbertum vocat, non recte. Colitur S. Waldebertus, siue Walbertus, 2 Maij.

s Vitæ ipsius auctor ait inclyta prosapia clarissimum, in pago qui Pontiuus dicitur, honoribus & rerum dignitate ditissimum fuisse, nulla Sicambricæ originis mentione facta.

t Addit Murerus, Waldebertum diuina reuelatione didicisse, qua caussa priorem locum Germanus & socij reliquissent.

u Ita etiam vocant Murerus & Vrstisius. Erat alioquin eo tempore Gundoinus, S. Salabergæ parens, vir illustris, & S. VValdeberto amicus, vti in Vita S. Salabergæ 22 Septemb. dicitur. Murerus Gundonium in Alsatia Ducem fuisse ait.

x Birsa, vt ante dictum.

y S. Vrsicinus monachus Luxouiensis S. Columbani discipulus, eremiticam deinde circa Dubim fluuium vitam egit, ac postea discipulos collegit. Illud monasterium aliquando Abbati Grandis-vallis subiectum fuisse tradit Vrstisius lib. 1 Chron. Basileen. pag. II. Dein Basileensi Episcopo datum, [S. Vrsicini opp.] inq; collegium mutatum 12 Canonicorum, quibus Præpositus præest. Oppidum nunc est, Germanis S. Vrsitz dictum. Colitur S. Vrsicinus 20 Decemb.

z Murerus vtrumque hoc monasterium S. Vrsicini & Verdunense omittit. Vrstisius Verdunense vocat S. Paul zu Werd, id est, S. Pauli ad insulam.

aa Vrstisius & Murerus scribunt Bonifacium Gundonij successorem de monasterio quoque Grandiuallensi bene meritum: sed, qui ei successit, Cathicum, tyranni animum induisse.

bb Vterque scriptor Maiorem, siue Prætorem, & alios primarios in exilium pulsos scribit.

cc Videtur legendum, quod Cathelmundus.Ita hunc barbarorum ducem vocant Vrstisius & Murerus.

dd Murerus Priorem vocat, Vrstisius Conuentualem Fratrem.

ee Murerus ait caput S. Germano amputatum, S. Randoaldum ab alio hasta transfixum. Idem habent Lectiones infra.

ff Non procul a pago Rennendorff, inquit Murerus, & Lectiones.

gg Murerus ait, supra sepulchrum S. Germani cæleste lumen splenduisse.

hh Bracile cingulum est, vt hic dicitur, & forte interius, a quo braccæ & caligarum corrigiæ dependebant. [Bracile.] Quidam pro zona, qua succingitur tunica, accipiunt. Pulchre de ea voce disserit Haftenus Disquisition. monasticar. lib. 5 tract. 4 disq. 4.

LECTIONES
ex Officiis Eccl. Basileensis
DE SS. GERMANO ET RANDOALDO.

Germanus Abbas, Martyr in Grandiualle apud Heluetios (S.)
Randoaldus Praepositus, Martyr in Grandiualle apud Heluetios (S.)

LECT. IV.

Germanus Treuiris natus, patrem habuit Optardum Senatorij ordinis virum. Puer S. Modoaldo eiusdem vrbis Episcopo erudiendus traditus est: quo doctore tantum in omni virtutum & scientiarum genere profecit, vt annos natus XVII, Euangelicæ perfectionis amore, [S. Germanus pie eruditus,] de seculi deliciis & voluptatibus deserendis serio cœperit cogitare. Modoaldo proinde animi sui sensus aperit, qui monet ne temere nouum vitæ genus suscipiat. [sua dat pauperibus:] At Germanus Deo fretus perstat in sententia: fortunas suas egentibus distribuit, & tribus comitatus sociis ad B. Arnulphum Metensem olim Episcopum in Herrenbergensem eremum proficiscitur.

LECT. V.

Hic pro more tonsus, monasticū habitum induit. Edoctus a B. Arnulpho religiosæ vitȩ instituta ad S. Romarici monasterium perrexit. [fit monachus cum fratre] Quo cum minorem fratrem Numerianum euocasset, persuasit vt idem vitæ genus secum sectaretur. Mox corpus ieiuniis & vigiliis affligens, orandi studio, vestium vilitate, & labore manuum, omnibus erat humilitatis & caritatis exemplo. Inde venit Luxouium, cum ei monasterio præesset Abbas Walbertus. Is explorata Germani virtute, [Sacerdos;] eum iussit fieri Presbyterum: & aliquanto post tempore præfecit Fratribus in Grandis-vallis monasterio, [Abbas:] quod haud procul Delsperga Gundonius eius regionis dominus pia benignitate extruebat. Curauit res eiusdem monasterij magna cum prudentia & sanctitatis laude.

LECT. VI.

Defuncto autem Gundonio, Cathicus successor monasterij clientes indignis modis afflixit, tandēq; immissis militibus, vallem flamma ferroque vastauit. Quem S. Germanus cum Randoaldo comite accedens, [improbos monens] pro officio libere monuit, vt ab innocentium Christianorum cladibus abstineret. In reditu a barbaris militibus intercepti prope pagum Rhennendorff, [occiditur cum Randoaldo.] vestibus spoliantur. Germanus comite ad constantiam excitato, capite truncatus occubuit. Randoaldus lancea perfossus, vna cum Abbate suo, IX Calendas Martij, martyrij coronam adeptus est. Quorum corpora a Fratribus in monasterium delata, ibidem in S. Petri ecclesia honorifice sunt sepulta.

DE S. PETRO MAIVMENO CHARTVLARIO ET MARTYRE IN PALÆSTINA

AN. ⅠƆCCXLIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Petrus Maiumenus, Chartularius et Martyr in Palaestina (S.)

Avctore I. B.

[1] Maiuma vrbs est Palæstinæ primæ, XX solum stadiis Gaza distans, quam Constantinus Magnus, quia Christianam complexa erat religionem, ciuitatis honore ornauit, & de filij sui nomine Constantiam appellauit. Iulianus apostata eamdem ob caussam & nomine eo priuauit, [S. Petrus Maiumexus,] diciq; λιμένα τῆς Γάζης, Portum Gazæ iußit, & Gazæis subiecit. Sed postea a Christianis Imperatoribus in pristinam dignitatem, quam ei Constantinus contulerat, restituta est. Quæ plenius narrat Nicephorus Callistus lib. 10 cap. 4 aliiq; antiquiores. Hic vel natus est vel martyrij etiam palmam adeptus, S. Petrus Maiumenus, Πετρὸς κατὰ τὸν Μαἳουμᾶν, vt habet Theophanes. Baronius Mauimenum vocat, & Damasci coronatum tradit, illius memoria ita Martyrologio Romano inscripta: [colitur 21 Febr.] Damasci S. Petri Mauimeni, qui cum diceret Arabibus quibusdam ad se ægrotum venientibus; Omnis qui fidem Christianam Catholicam non amplectitur, damnatus est, sicut & Mahumet pseudopropheta vester; ab illis necatus est.

[2] Baronio præisse videntur Menæa, quæ & Maximus Cytheræus secutus, [alibi 9 Febr.] IX die Februarij his verbis: Τῇ αὐτῆ ἡμέρᾳ ἅγιος ἱερομάρτυς Πέτρος Δαμασκηνὸς ξίφει τελειοῦται. Eodem die sanctus Hieromartyr Petrus Damascenus gladio vitam finit. Addunt Menæa:

διελέγξας τοὺς πααπλῆγας Πέτρος,
Θνήσκει μονόπληξ τῷ διὰ ξίφους τέλει.

Arguens insanos Petrus
Occumbit ictu vno, finem ense assecutus.

Licet autem S. Petrus Damasci Metropolita, vt dicemus IV Octobris, gladio quoque finierit vitam; quod tamen de insanorum Mahometanorum reprehensione dicitur, [diuersus a S. Petro Ep. Damasc.] proprie in Maiumenum conuenit: quem fortaßis ideo Menæorum auctor Damascenum appellat, quod Theophanes narrata S. Petri Damasceni nece de Maiumeno mox subdit: Τοὺτου ζηλωτὴς καὶ ὁμώνυμος Πέτρος, κατὰ τὸν Μαἳουμᾶν ἐν τοῖς ἀυτοῖς ἀνεδείχθη χρόνοις, μάρτυς ὑπὲρ χριστοῦ αὐτομόλως. Quæ ita vertit doctißimus Iacobus Goar Ord. FF. Prædic. Congreg. S. Ludouici Vicarius Generalis: Eius æmulus & eiusdem nominis consors Petrus apud Maiumam, insigne pro Christo martyrium sub hæc tempora sponte tulit. Anastasius autem Bibliothecarius sic ea verba interpretatur: Huius æmulator & Omonymus Petrus apud Maiumam eisdem temporibus ostensus est pro Christo Martyr vltroneus. [ipse verisimilius Maiumæ passus,] Ipse quoque Baronius Annal. to. 9 an. 742 nu. 3 ista ex Theophane prosert: Huius æmulator homonymus Petrus apud Mauimenam iisdem temporibus ostensus est pro Christo Martyr vltroneus. Nec mouere quemquam debet, quod eius encomium scripsisse S. Ioannes Damascenus dicitur: non enim tanto interuallo abest Maiuma Damascus, vt non eo pertingere mox potuerit tam celebris rei fama. Propius etiam abest Maiuma Laura S. Sabbæ, in qua tunc Ioannes monachum agebat: ac forsan Petri martyrium ei statim nuntiauit S. Cosmas Maiumenus Episcopus, cum eo & litteris domi eruditus & postea monachus factus. Sed Theophanem audiamus idem martyrium narrantem ad annum secundum Constantini Copronymi, qui Leoni Isaurico patri, XVIII Iunij ⅠƆCCXLI mortuo, successerat.

[3] Eius, inquit, id est, Petri sanctißimi Damasci Metropolitæ, iubente Valid Arabum Principe, interfecti, æmulus & eiusdem nominis consors Petrus, apud Maiumam insigne pro Christo martyrium sub hæc tempora sponte tulit. Morbo quippe detentus, Arabum Proceres, ceu ex Chartularij publicorum vectigalium munere ipsis notus, [vbi Chartularius erat:] sibi familiares, ad priuatum colloquium inuitauit. Tum is ad illos, Vestræ huius, inquit, ad me visitandum profectionis mercedem a Deo recipiatis, precor: [æger Arabes monet,] licet enim fidei luce priuati, amici tamen estis censendi. Testamenti itaque mei, quod huiusmodi est, volo vos esse testes: Qui non credit in Patrem, Filium & Spiritum sanctum, consubstantialem & viuificam in vnitate naturæ personarum Trinitatem, is animæ oculis occæcatus est, & æterno supplicio dignus. Muamed falsus vester vates & Antichristi præcursor, [& Mahometum execratur:] eiusmodi extitit. Quamobrem si mihi nunc cælum & terram coram vobis obtestanti aliquatenus fidem adhibetis, fabulosam & deliram eius doctrinam eiurate. Hoc necessitudinis erga vos meæ præsens argumentum; beneuolum hoc admittite consilium: ne parem cum eo cruciatum sustineatis. Arabes sacros istos & pares alios sermones explicantem audientes, & vna simul stupore & insania correpti, virum bene valere iusserunt, tamquam in mentis delirium eum lapsum arbitrati. Is vbi vires ex infirmitate recepit, valida voce publice vociferari cœpit: [sanus eadē repetens occiditur:] Anathema Muamed & fabulosæ eius doctrinæ, credentibusque in eum omnibus. Extemplo gladij pœnæ suppositus, Martyr declaratur. Eum orationum suarum encomiis sanctus Pater noster Ioannes, ob eloquij sanctitatisque, [laudatus a S. Ioan. Damasceno] velut aureo fulgore radiantem spiritualem gratiam, Chrysorrhoas recte cognominatus, celebrauit.

[4] Hæc Theophanes ex noua Goaris interpretatione. Qui hic Chrysorrhoas, ab χρυσὸς quod aurum significat, & ῥοὴ fluxus, cognominatus dicitur, est S. Ioannes Damascenus, [Chrysorrhoa dicto.] de quo agemus VI Maij. Fors Chrysorrhoæ cognomen ideo tulit, quod Chrysorrhoæ amni Damasceno similis, libris variis, velut doctrinæ suæ riuis, late animos irrigaret. De eo amne scribit Strabo lib. 16 in hæc verba: Chrysorrhoas ab vrbe & regione Damascenorum incipiens, totus fere in riuos consumitur, multa enim loca & profunda irrigat. Et ipse fluuius forsan hoc nomen ideo adeptus, quod magnæ fertilitatis atque opum caussa accolis esset, eosq; velut aureo fluxu ditaret.

[5] Qui Theophani dicitur Valid Princeps Arabum, Ὀυαλὶδ ὑιὸς Ισάμ, Anastasio est Hualid, vel Vhalid, filius Hisan. auctori Miscellæ, ex editione Gruteri, Vhalid filius Isam: ex Henrici Canisij, Gizid filius Habdimelich. Chartularium (quod munus gerebat S. Petrus) exponit Goar, Scriniarium, siue qui in chartas & codices acta vel rationes recenset. Anastasius ita explicat: [Carthularij munus.] Cum Chartularius esset, & publica tributa facta ratione conferret. Idem de Chrysorrhoæ cognomine ita scribit: Qui bene cognominatus est Chrysorroas, propter auream & fulgidam sancti Spiritus gratiam, quæ in ipso, tam in verbo quam in vitæ actu, effloruit.

DE S. TIMOTHEO ANACHORETA IN SYMBOLIS HABITANTE.

[Commentarius]

Timotheus, anachoreta in Symbolis (S.)

I. B.

[1] Plures in Vitis Patrum Timothei memorantur, inq; variis Fastis. Diuersus ab iis omnibus videtur ἐν ἁγίοις Πατὴρ ἡμῶν Υιμόθεος ἐν συμβόλοις. [S. Timothei mansio in Symbolis vbi?] S. P. N. Timotheus qui in Symbolis habitauit. At quis hic sit locus, nobis haud satis exploratum. Strabo lib. 7 Geographiæ Συμβόλων λιμένα in Taurica Cherroneso locat, Symbolorum portum, vti & Ptolemæus aliiq;. Circa hunc portum habitasse in monte aliquo Timotheum non est vnde certo coniicere liceat: nam & alibi illius nominis loca. Apud Surium XVI Decembris Vita extat S. Platonis Confessoris, in qua ista habentur: Longius aufugiens ad Olympi partes, ad eum peruenit locum ac virum, qui diuinitus monstratus ei fuerat: ad quemdam, inquam, Archimandritam, ex eorum numero, qui erant in regione illa. Locus, quem dicimus, Symbolus appellabatur: vir autem Theoctistus, cuius mores boni, genus perspicuum, & finis sanctus fuit. Vnus fortaßis erat Timotheus ex eorum quoque numero, qui degebant in ea regione, aut etiam Theoctisti discipulus. Vixit autem hic Theoctistus seculo Christi octauo, sub Constantino Copronymo eiusq; filio Leone. Non est autem, [nomen in Martyrologiis.] quod suspicetur quisquam Timotheum hunc nostrum illum esse, qui S. Simeonem Stylitam, vt V Ianuarij relatum, in cœnobium suum admisit; nam is Archimandrita erat, siue cœnobij præses, noster anachorita.

[2] Quacumque vel ætate vel loco vixerit Timotheus, a Græcis colitur XXI Februarij. Quo die ex Latinis Molanus in auctario ad Vsuardū in secunda editione an. ⅭⅠƆⅠƆLXXXIII ista habet: Die XXI S. P. Timothei, qui fuit in Symbolis. Ferrarius quoque in generali Catal. SS. Apud Græcos S. Timothei Eremitæ. At Menæa multis eum celebrant canticis & antiphonis, in quibus eius prædicant continentiam, precum aßiduitatem, rerum diuinarum scientiam, [asceticæ virtutes,] paßionum mortificationem, morborum quorumlibet curationem, de dæmonibus humana corpora infestantibus victorias. Tum vitæ eius epitomen per modum Lectionis exhibent, quæ & apud Maximum Cytheræum extat, & in Anthologio nouo Antonij Arcudij, Clementis VIII auctoritate edito. Ita ergo habent:

[3] Sanctus hic a teneris vnguiculis religiosam vitam sectatus, multa abstinentia & assidua precatione, [mortificatio passionum,] vitiosorum desideriorū & affectuum petulantiam repressit atque extinxit, vt omni motu passionum superior quodammodo videretur, sancti Spiritus domicilium effectus. [virginitatis cura,] Virginitatem corporis animique ad finem vsque vitæ seruauit, nec fæminam vllam in conspectum venire vnquam passus est. In montibus ac desertis locis versabatur, ac rore lacrymarum animam ipse suam irrigabat: vnde & curationum gratia donatus, dæmones ex humanis corporibus expellebat, [gratia curationum.] & alias quasuis ægritudines sanabat. Cum ea ratione vixisset, in senectute bona decedens, ad Dominum migrauit.

DE S. GEORGIO EPISCOPO AMASTRENO IN PAPHLAGONIA

INITIO IX SEC.

Commentarius præuius.

Georgius, Episcopus Amastrenus in Paphlagonia (S.)

I. B.

[1] Amastris vrbs est Paphlagoniæ ad Pontum Euxinum, cuius situm atque originem, vt facilius quæ postea dicenda erunt intelligantur, visum ex Strabone declarare. Ita is scribit lib. 12 Geographiæ: Post amnem Parthenium Amastris est, [Amastris ciuitas Paphlagoniæ,] vrbs eiusdem cum ea a qua condita est nominis. Sita est in peninsula, cuius isthmus vtrimque portum habet. Fuit autem Amastris vxor Dionysij Heracleæ tyranni, filia Oxyathræ, qui Darij frater fuit ab Alexandro debellati. Præpropere Strabonem legit Claudius Salmasius in Exercitationibus Plinianis pag. 889 ita scribens: [a Darij fratris filia fundata,] Amastrim ciuitatem ex quatuor pagis compositam fuisse tradit Strabo ab Amastride Dionysij tyranni Heracleæ vxore, Darij sorore quem deuicit Alexander. Non sororem Darij facit Strabo, sed illius fratris filiam. Pergit Strabo: Ἐκείνη μὲν οὖν ἐκ τεττάρων κατοικιῶν συνῴκισε τὴν πόλιν, ἔκτε Σησάμου καὶ Κυτώρου, καὶ Κρώμνης (ὧν καὶ Ὅμηρος μέμνηται ἐν τῷ Παφλαγονικῷ διακόσμῳ) τετάρτης δὲ τῆς Τηΐου, ἀλλ᾽ αὕτη μὲν τάχυ ἀπέστη τῆς κοινωνίας, αἱ δὲ ἄλλαι συνέμειναν. Xylander ita vertit: Hæc vrbem e quatuor pagis composuit, Sesamo, Cytoro, Cromna, (quorum etiam in Paphlagonum recensione meminit Homerus) ac Teïo: verum hic cito defecit a societate, reliqui in vno corpore permanserunt. Vereor ne qui ista legunt homines semidocti, vicos quatuor muro circumducto in vnam vrbem coagmentatos existiment, [oppidis aliquot ei subiectis,] aut certe pagorum quatuor incolas e suis abductos sedibus intra mœnia vrbis vnius iussos sedem figere. Non ea videtur, scriptoris sententia, sed quatuor oppida, aut colonias eo antea ductas, aut pagos, id est, multitudinem hominum certam regionem habitantium societate inuicem iisdemq; institutis deuinctam, (quæ apud Cæsarem, Tacitum, aliosq;, Pagi notio) ciuitatem dein vnam, cuius caput Amastris, effecisse. Ita Ciuitatis vocabulum explicare Liuius videtur decad. 3 lib. 6, de Capua loquens: Ceterum habitari tantum, tamquam vrbem, Capuam, frequentarique placuit: corpus nullum ciuitatis, nec senatus, nec plebis concilium, nec magistratus esse: sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore: præfectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. Talem ergo ciuitatem ex quatuor illis vrbibus Regina constituit, cuius arx, aut caput, siue, vt Strabo idem scribit, ἀκρόπολις Sesamus esset, quæ Amastridis nomen induit. Nam Plinius lib. 6 cap. 2 ita scribit: Sesamum oppidum, quod nunc Amastris. Cytorum vero olim emporium fuisse Sinopensium Strabo ait: Plinius LXIV M.P. a Tio distare. Hoc ordine recensentur a Ptolemæo: Τῖον, Παρθενίου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Ἄμαστρις, Κρῶμνα, Κύτωρον. At Stephanus Amastrida ait prius Cromnam appellatam: cum tamen constet octauo Æræ Christianæ seculo oppidum fuisse Cromnam celeberrimæ vrbi Amastridi propinquum, vt infra cap. 2 Vitæ nu. 3 dicitur. Τῖον autem, vt Ptolemæus appellat, siue Τίος, vt Stephanus, aut Τἤἳον, vt Strabo, huius æuo oppidulum erat, nihil habens memoratu dignum; πολίχνιον, inquit, οὐδὲν ἔχον μνήμης ἄξιον. Paullo ante dixerat Καύκωνας, qui oram maris accolunt a Mariandynis vsque ad Parthenium fluuium, πόλιν ἔχειν τὸ Τήἳον, vrbem habere Teium. Et vero Episcopali solio ea vrbs ornata erat iam ab initio quinti post Christi ortum seculi, sub Claudiopoli metropoli Honoriadis.

[2] Ipsa quoque Amastris Episcopum habuit tertio seculo. Eusebius enim lib. 4 cap. 22 de S. Dionysio Corinthiorum Episcopo ita loquitur: Καὶ τῇ ἐκκλησίᾳ δὲ τῇ παροικουσῃ Ἄμαστριν, ἅμα ταῖς κατὰ Πόντον, ἐπιστείλας, Βακχυλίδου μὲν καὶ Ελπιστοῦ, ὡς ἀν᾽ αὐτὸν ἐπὶ τὸ γράψαι προτρεψάντων μέμνηται, γραφῶν τε θείων ἐξηγήσεις παρατέθειται, Επίσκοπον αὐτῶν ὀνόματι Γάλμαν ὑποσημαίνων. Quæ ita vertit lib. 4 cap. 23 Ruffinus: Scribit & aliam Ecclesiæ Amastrenorum, ceterisque cum ea Ponti Ecclesiis; in qua Bacchilidis & Helpisti meminit, [Episcopum habuit 3 seculo Palmam,] tamquam qui eum cohortati sint ad scribendum: & multa in ea ex diuinis Scripturis explanat, simulque Episcopi eorum, nomine Palmeæ. Episcopus hic Palmas est plerisque, vt videatur in Græco textu Eusebij, quem edidit Christophorsonus error irrepsisse ex similitudine duarum litterarum, Π & Γ, P & G. De eodem Nicephorus Callistus lib. 4 cap. 8. Αμάστριδι δὲ καὶ ταῖς κατὰ Πόντον ἐκκλησίαις ἐπιστέλλων, Βακχυλίδου καὶ Ελπίστου, ὡς προτρεψαμένων, μνεῖαν ποιεῖται τῶ γράμματι, Παλμᾶν τε ἐπίσκοπον ἐκείνοις παρασημαίνεται. Amastridi porro & Ponticis Ecclesiis scribens, Bacchylidæ & Elpisti, qui eum ad scribendum sint cohortati, & Palmæ Episcopi mentionem infert. Quibus ex testimoniis constat, quod & Stephanus scripsit, ab Αμαστις casum genitiuum esse Αμάστιδος, licet Strabo Αμάστρεως formet: Σήσαμος ἀκρόπολις τῆς Αμάστρεως. Idem Gentile Αμαστριανὸς facit. Πλείστη δὲ καὶ ἀρίστη πύκος φύεται κατὰ τὴν Αμαστριανὴν, και μάλιστα κατὰ τὸ Κύτωρον. Plurima autem & optima buxus in Amastriana regione nascitur, maxime ad Cytorum. Αμαστρηνὸς quoque vsurpatum fuisse patet ex Ruffino, qui Amastrenum vertit. Nec mirum, cum vrbs ipsa Αμάστρη a multis medij æui Græcis scriptoribus appelletur. Quin & Αμάστριον dicitur in ciuili dispositione prouinciarum & ciuitatum orientalis imperij, quam ex MS. Vaticano edidit Carolus a S. Paulo in Parergo ad Geographiam sacram. S. Hieronymus lib. de Scriptor. Eccles. cap. 27 scripsisse S. Dionysium Corinthiorum Episcopum tradit ad Ecclesiam Amastrianam.

[3] Illic porro Episcopus, sub finem octaui seculi noniq; initium, fuit S. Georgius: qui cum alia plurima maximaq; in ipsam ciuitatem beneficia congeßit, [8 seculo S. Georgium,] tum ne Ecclesia sub Metropolitæ Gangrensis potestate esset, obtinuit. Edita est ex MS. Vaticano ab citato iam Carolo a S. Paulo Notitia Patriarchatus Constantinopolitani, [per eum facta antocephala:] in qua XLVI antocephali Archiepiscopi recensentur, trigesimus nonus est, Αμάστρης ἐν τῇ ἐπαρχίᾳ παφλαγονίας. Altera Notitia ab eodem edita est, siue Τάξις προκαθεδρίας &c. Ordo sedium Patriarcharum, Metropolitanorum &c. in qua trigesimus septimus est Αμάστριδος, ἐπαρχίας παφλαγονίας, Episcopus Amastridis, prouinciæ Paphlagoniæ. Vtraque ea Notitia post annum ⅠƆCCC concinnata, cum circa id tempus primum illud adepta sit decus Ecclesia Amastrena, vt cap. 6 Vitæ S. Georgij refertur.

[4] Vitam hanc auctor anonymus composuit, instigatu Ioannis cuiusdam, inclyti & virtutis studiosi, [illius Vita scripta sub finem 9 seculi,] vt cap. 9 nu. 48 profitetur, inq; exordio ostendit se aliena auctoritate eam scribendam suscepisse. Est illa porro non rhetoricis quidem vacua pigmentis, sed verbosior subinde quam necesse sit, & nimiis amplificationibus axaggerata. Scriptam coniicio circa tempora Basilij fortasse Macedonis, aut Leonis Sapientis. Memmit certe incursionis Russorum, qui Michaëlis III ac Bardæ eius auunculi temporibus, imperij Romani fines infestasse leguntur. Eam Vitam olim ex codice Græco bibliothecæ Regis Christianißimi describi curarat Paulus Petauius, [hic ex Græco edita:] donaratq; Frontoni Ducæo nostro, versaq; a se Latine priora duo capitæ: Fronto ad Heribertum Rosweydum misit, qui & aliud nactus erat exemplar, sed mutilum: an ex eodem codice, dubito, cum in quibusdam verbis discrepantia insit, sed exigua. Nos integram de Græco vertimus.

[5] Sancti ipsius ætas perspicue indicatur, cum S. Tarasij Patriarchæ Constantinopolitani auctoritate sit ad solium Episcopale euectus: factus autem est Patriarcha Tarasius anno Christi ⅠƆCCLXXXIV, [vixit S. Georgius sub Irene & Constātino AA.] mortuus ⅠƆCCCVI. Præterea fuisse dicitur S. Georgius Irenæ Augustæ, eiusq; filio Constantino, & Nicephoro Logothetæ, dein Imperatori, familiaris. Ast, vt ex Theophane constat VI Id. Septembris, Indictione IV, anno Christi ⅠƆCCLXXX, Irene piissima cum filio suo Constantino gloriose imperium diuinitus accepit. Anno ⅠƆCCXC pulsa matre solus imperare cœpit Constantinus: cui anno ⅠƆCCXCVII euulsi oculi sunt, matriq; restitutum imperium, quod anno ⅠƆCCCII, Indict. XI, pridie Kalendas Nouembris Nicephorus generalis Logotheta inuasit, Irene relegata: hic anno ⅠƆCCCXI ab Crunno Rege Bulgarorum interfectus est, filiusq; eius Stauratius, anno ⅠƆCCCIII, ex patris voluntate, a S. Tarasio Imperator coronatus, acceptis in prælio eodem, in quo Nicephorus perierat, vulneribus, & ipse non multo post deceßit.

[6] Quo S. Georgius obierit anno non indicatur. Peruenisse ad imperium Nicephori ex cap. 8 nu. 35 constat, cum illud ei, obscure licet, paullo ante prædixerit. γυναικὸς γάρ τινα χηρευουσης ὄικων ἐυμεγέθων κτήτορος κληρονόμον αἰτὸν οὐ μετὰ πολὺ γεοήσεσθαι ἅγιοσ ἀπεφήνατο. [& sub Nicephoro,] Declarauit enim illi Sanctus, breui eum viduæ cuiusdam, amplissimas ædes possidentis, hæredem fore: quod contigit quando Irene pulsa eius palatium imperiumq; occupauit. Quid deinde? Imperium adeptus eumdem Præsulem, adhuc superstitem, summo honore prosecutus est. οὐδὲν γάρ αὐτῷ τὸ βασιλικὸν διὰδημα, οὐδὲ πᾶσα τῶν ῥωμαίων ἀρχὴ, πρὸς τῷ ἐκείνῳ συνδιαιτᾶσθαι τε και συνεῖναι και συναυλίζεσθαι. Non tanti regium diadema, ipsumque Romanum imperium faciebat, quanti cum illo colloqui, commorari, conuiuere posse. Quæ sequuntur, fortaßis post viri sancti mortem acciderunt, [sub eo mortuus,] quando dicitur idem Imperator solitus λάθρα τὸ ἐκείνου περιβάλλεσθαι χιτώνιον και τριβώνιον, καὶ τῆς αὐτοῦ ἡγεῖσθαι τοῦτο βασιλείας φυλακτήριον καὶ κραταίωμα. Clanculum eius indui tunica attritoque pallio, illudque imperij sui tutelam & firmamentum existimare. Has fortaßis sancti Pontificis reliquias, cum eius obitum nuntiarunt Amastreni, ad se deferri voluit, seu sincera pietate, & cælestis auxilij per eum demerendi fiducia, seu vt religionis famam eo facto aucuparetur, versutus simulandi artifex, vt Theophanes scribit.

[7] Nusquam hactenus in Latinorum Fastis huius S. Georgij nomen reperimus. [colitur 21 Febr.] Venerantur eum Græci hoc die, vt ex Menæis constat, vbi & luculentum eius elogium legitur rudem quamdam Vitæ epitomen complectens, quæ & apud Maximum Cytheræum extat.

VITA
siue de eius gestis oratio,
auctore anonymo,
ex MS. Græco Regis Christianiss.

Georgius, Episcopus Amastrenus in Paphlagonia (S.)

Avctore anonymo, ex MS. Græco.

CAPVT I
Auctoris Exordium, Propositio.

[1] Qvi se ad gymnica in stadio ineunda certamina offerunt, non prius a moderatoribus ad professionem nominis admittuntur, quam experimento aliquo idoneam sibi ad illa habilitatem a natura insitam demonstrarint. Nos vero, etsi neque vsu adhuc probati simus, [Auctor dū Georgium iussus laudat,] neque quidquam præsenti dignum certamine præ nobis ipsi tulerimus, tamen spiritales agonothetæ præsidesque certaminum in ipsum dicendi stadium campumque compellunt: adeo vt dilatio mihi ac tergiuersatio omnis notam aliquam effugere nequeat. Nam & iis, qui me ad illa excitant, morem gerere periculosum est, & non minor ex taciturnitate ac silentio pœna esse proposita videtur. Illud enim quamdam temeritatis speciem habet: quoniam quidquid, præter quod consentaneum est, audemus, temeritate plenum est: in hoc vero negligentiæ inest aliqua suspicio. Sed cum hæc ita, vt reuera habent, habere se perspicue sermo noster declararit; atque ex rebus fugiendis ea potius eligenda sit, quæ minus habeat malitiæ; [mauult temerarius quam negligens videri:] temeritas autem minus quam negligentia habere periculi videatur, (nam illam quandoque generosus quidam ardor efficit, & inflammatus animi impetus excitat; negligentia vero supinæ abiectæque mentis est, & desperationi proximæ:) cum hæc, inquam, ita se habeant, nos eorum quæ ex ambobus sequuntur, alterum, hoc est dicendi munus, optabilius rati, ad orationis campum certamenque ipsum procedere gestimus. Ita tamen vt ipso dicendi initio, Deum exoremus, ne quod aggredimur, alacritate voluntateque nostra multo sit inferius.

[2] Verum ne dum purgare nos diligenter contendimus, præfationis prolixitas tædium ac molestiam auditoribus afferat, cupientibus quam citissime ipsam audire narrationem; argumentum, cuius illi desiderio tenentur, velut laxatis repagulis in medium producamus: & sancti viri egregiis factis summatim perstrictis, iucundam præsentibus narrationem instituamus, eosdemque ad reliquam auscultandam orationem promptiores alacrioresque reddamus. Sed quis magnam illam ac vere cælestem a agriculturam ignorat? Diuinum dico Georgium, veræ vitis palmitem ac germen, cuius ad extremos terrarum fines gloria personuit? Cuius quamplurima quidem extant miracula, sed multo plura egregie ac laudabiliter ab eo gesta. Eum, inquam, quem b Imperatores ob prophetiæ gratiam in honore habuerunt: [eius facta & miracula summatim proponit.] quem Satrapæ ob insignem prodigiorum edendorum vim cultu & reuerentia prosecuti sunt: qui apud Patriarchas ante sacerdotium ob virtutis splendorem clarus & illustris fuit, & ante experimentum carus omnibus ac venerandus. Illud dico ascetarum exemplar, Sacerdotum ornamentum, eorum qui communem ac promiscuam vitam agunt præsidium, hostibus terribilem, optabilem suis, periclitantium auxilium, afflictorum solatium, ægrotantium medicum ac remedium quacumque premerentur ægritudine, peccatorum conuersionem, exemplum temperantiæ, iustitiæ trutinam, demum omnia omnibus, vt omnes lucrifaceret, aut certe quamplurimos, secundum magnificum Pauli dictum, ad optimum iter virtutis suis cohortationibus traduceret. [1 Cor. 9. 22] Sed cum paucis illis verbis promisso meo satisfecerim, vobis ex ipsis fimbriis de totius vestis textura coniiciendi potestatem faciens, iam ipsam narrationem diuino præsidio fretus aggredior. c

[Annotata]

a Γεώργημα. Allusio est ad ipsius Georgii nomen.

b Nicephorum intelligere videtur propter ea quæ cap. 8 de eo narrat, fors & Stauracium eius filium. Fuit tamen Georgius ab Irene Augusta, eiusq; filio Constantino, sincerius etiam quam ab illis, honoratus: sed quod hic ait auctor fuisse βασιλεῦσι δια τὸ τῆς προφητείας ἀιδέσιμον χάρισμα, ad Nicephorum proprie pertinet.

c Græce, ὡς ἅπαντας κερδῆσαι.

CAPVT II
Ortus S. Georgij ex sterilibus parentibus. Eius sanctitatis & sacerdotij prædictiones.

[3] Igitur Sancti huius parentes prænobiles & clarissimi fuere, qui Deo magis viuerent, quam carnis curam haberent. Pater Theodosius appellatus est, mater Megetho, a vt vel ante, quod fuit postea, vocaretur; aut fieret, quod ante vocata est, quæ virtutum maximum haud dubie templum extitit. At sane congruum est, ne ipsa quidem nomina fine inquisitione præterire. [S. Georgij pater Theodosius,] Nihil enim (si quis recte consideret) sine venerandis parentibus, siue eximiæ illorum proli, temere obtigit, non nomen ipsum, non factum, non studium aliquod: sed cuncta a Diuina prouidentia antea cognita & definita sunt. [mater Mogetho,] Quos enim præsciuit, inquit diuinus Aqostolus, hos & præordinauit. Quare & illi nomen rebus ipsis consentaneum sortiti sunt. [Rom. 8. 29] Et cum gratiæ magnitudine diuinum donum conueniens, fructum protulit: quemnam alium dixerim, quam b diuino illo munere dignum? Illi igitur, illi, inquam, c Cromnenorum oppidi erant incolæ, quod propinquum est Amastridi vrbi celeberrimæ, [Cromnæ habitantes,] per illos magis quam vllam opum copiam, aut præfecturæ potentiam celebratum. [sancte viuunt:] Quotidie hi virtutum suarum fructum Deo reddebant, iustitiam in omni vita ac temperantiam seruantes.

[4] Sed cum diu liberis caruissent, assidue ieiuniis ac precibus apud Deum instabant, vt sibi prolem aliquam ad generis successionem concederet. At quamdiu cum orationis illo veluti suffitu, infimi ac terreni sensus concretum aliquid fuit, qui cuncta ad vtilitatem nostram moderatur Deus, [diu liberis carentes,] distulit quod rogabatur largiri. Cumque iustam illam sententiam, longo iam tempore quod peterent abnuentem, Abrahamææ illæ animæ vidissent, nec quidquam se precibus profecisse; num tandem turpe aliquid & abiectum cogitarunt? aut sua illa indignum virtute dixerunt? aut illud animo suo ac mente finxerunt, [patienter id ferunt:] quasi sibi iuste id postulantibus, iniuste negatum, neque ad exitum perductum esset? An vero nulla prouidentia regi hæc inferiora suspicati sunt? an forte aliud quippiam cogitatione susceperunt, qualia inserere imbecillioribus mentibus nequam spiritus solet? Minime vero: sed dilationis huius caussam ad sese potius transtulerunt. Qui enim secundum Dei voluntatem viuunt, diuina iudicia rationis momento ac trutina ponderare solent, & si qua in re errarint, magna cum celeritate corrigere. Quamobrem deinceps alter Abrahami sibi exemplum ante oculos ponebat, vti nimirum pater in senectute sit factus: altera Saram & Annam intuebatur; quemadmodum in illa, propter Abrahami erga per egrinos hospitalitatem, longissimi temporis ætate transacta, extremo iam senio, Diuina prouidentia vim genitalem redingrarit, quasique innouarit naturam; hanc vero iusta obsecratio diuturnis sterilitatis vinculis exoluerit: vtque ambæ ex sterilibus fœcundæ factæ sint, atque illa quidem figuram veritatis, altera Sacerdotem & Prophetam ediderit. Tunc religiosa animi cogitatione ad ea exemplaria respicientes, velut communi consensu, petitionis suæ formulam mutarunt: nec iam aut successorem generis, [cum vouissent se filiū Deo oblaturos,] aut bonorum suorum hæredem, aut senectutis baculum impetrare studebant; sed si filius ipsis concederetur, se eum addicebant ante faciem Domini oblaturos, & velut sacrum quoddam donarium largitori Deo repensuros. Quæ cum hoc modo rite atque ex ordine concepta esset obsecratio; qui timentium se voluntatem facit Deus, [mater concipit:] petitionique eorum aures accommodat, diuino nutu sterilitatis vincula confregit: & quæ sterilis erat, concepit vtero prolem, nec spe excidit sua. Vbi autem post extinctam sterilitate virtutem generandi mater appellata est Sara, ipse quoque Abrahamus votis frustratus non est.

[5] Sed ne illa quidem prætermittenda sunt, quæ Sancti nostri natiuitatem præcesserunt prodigia: qua videlicet ratione a Deo electus fuerit, vtque vocationem non ab hominibus, nec per homines sortitus, sed priusquam ex maternis prodiret visceribus, [ea tēplum frequentat:] Sacerdos & vnctus sit & denominatus. Etenim cum sancta mater prægnans eum vtero gestaret, ipsa Elisabethæ similis, eum qui diuinum Præcursorem vitæ instituendæ ratione erat imitaturus; eaque ad templum assidue adiret, ac precibus vacaret, vti a prima ætate consueuerat; quibusdam vrbis illius primoribus, qui in templi vestibulo consederant, id manifestari contigit. Hi eam conspicati, nihil amplius quam vt fæminam honorarunt. Illa celeriter templum ingressa, solitas Deo preces obtulit. Ipsi sub vesperam domum reuersi, [quidam in somnis territi] qualia per nocturnam visionem perpessi sint, nunc declarabit oratio. Vidit vnusquisque illorum homines quosdam terribiles, qui fustibus dextras armati, ac truculentum vibrantes oculorum obtutum, nihil se atrocissimorum in eos suppliciorum omissuros minabantur. Quibus horrore perculsis, & dira illa comminatione attonitis planeque consternatis, (solet enim, si quid in somnis inusitatum acciderit, metus esse vehementior, vt ij norunt qui insomniorum periculum fecerunt) & cupientibus quam ob caussam ista pati eos oporteret, nosse; Quia, inquiunt illi, Pontifici vestro debitum honorem minime habuistis, istis vos malis affici oportet. Ast hi ea minime intelligentes, iurarunt, nihil se scire eiusmodi a se factum. Verum cum & illi minas vehementius intentarent, & hi enixius orarent, ægre tandem precibus moti, caussam aperiunt, [quod quem illa vtero gestabat, Episcopum non honorassent,] & rem omnem declarant. Eam nempe mulierem, quæ pridie per medium illorum transierat, sanctum in vtero infantem ferre dixerunt. Atque ita omnibus per ordinem expositis; subducti aspectibus sunt. Illi vero diluculo surgentes, velut ex condicto, eorum quæ viderant metu concitati singuli, mulierem sedulo adeunt, atque ad eius pedes prostrati, veniam poscunt, & cum lacrymis peccatum suum fatentur: eaque caussam sciscitante cur ista agerent, ipsi quæ sibi acciderant cuncta exponunt. Et factum est, [ab ea veniā petunt:] vt illis rei gestæ narratio gaudium ac voluptatem pareret, quod non vigilantibus sibi minæ illæ damnum atque exitium attulissent, simulque quod tantum patriæ suæ Diuina prouidentia munus impertiretur; huic vero cum gaudio admirationem.

[6] Exurgens vero generosa illa mulier, ad sanctum quemdam virum proficiscitur, [quæ ex viro sancto, qualis futurus filius, discit.] cui pro summa vitæ integritate ac munditie datum id erat diuinitus, vt futura prænosceret. Huic illa, quod factum erat exponit, atque ab eo quæ euentura erant, tamquam præsentia accipit, pueri videlicet nomen, sacerdotij susceptionem, præclaros eius in virtute progressus, quantisque Diuinæ gratiæ donis esset cumulandus. In quo Diuinæ prouidentiæ inscrutabilia iudicia licet intueri. Etenim quotiescumque ex sterili muliere fœtus oritur, magnas humanæ vitæ opportunitates & commoda conciliat. Reuoca nunc tibi in memoriam Isaacum, Samuelem, Ioannem: vt prior Domini figura extitit, & eorum quæ promissa a Deo erant, complementum, alter Propheta ac Sacerdos, Reges inungens; [Ex sterilibus nati semper illustres.] postremus denique, lucerna solis, gratiæ præcursor, initium pœnitentiæ. Verum quod mihi hic occurrit, dicere non abs re fortassis alienum sit: nimirum quie non sterili matre orti sunt, non omnes illustres extitisse: sed alium hoc, illum alio modo, vnumquemque, vt nouimus, pro virtutis incremento diuinum in se splendorem attraxisse: eorum vero, qui ex sterili matre prodierunt, neminem fuisse, qui non insigne quoddam nomen ac famam adeptus sit. Quid ita? an quia ex sterili? Minime vero. Sed qui omnia nouit antequam fiant, quoties eiusmodi aliquid vt mundo appareat decreuit, vinculis sterilitatis velut affixam deprecationem profert, vt oratione donum illud, non temere & vtcumque obtentum esse appareat. Atque hæc ideo dixi, non vt ei amplius quidquam ad gloriam ac celebritatem conferam; (neque enim solis facem illam ac splendorem clariorem efficere quisquam potest, neque magnitudini cæli aut siderum dispositioni, aut vlli alteri earum rerum, quæ aspectu ipso stupendæ sunt, cogitatione vero multo magis terrificæ, quid quam potest adiicere) sed vt illud agnoscatis, qualiter priusquam in lucem prodiret, electus a Deo fuerit, quantisque a Diuina gratia ornamentis ditatus.

[Annotata]

a Est enim μέγεθος magnitudo.

b Respicit ad Theodosii nomen, quod Dei donum significat.

c Κρώμνη, vt antea dictum, oppidum sub Amastrena ciuitate; Κρώμνα Stephano, qui gentile inde deducit Κρωμνίτης, Κρωμναῖος, Κρωμναιεύς. hic [Cromna opp.] Κρωμνηνὸς est.

CAPVT III
S. Georgij educatio, studia, in sacrum ordinem cooptatio.

[7] Sed ne a proposito suo aberrare videatur oratio, ad ipsum eius argumentum redeamus. Formatur igitur fœtus, crescit, editur in lucem: qui etsi infans videbatur, erat tamen diuina gratia plenus, eaque magis quam lacte nutriebatur, & Spiritu potius quam carne confirmatus adolescebat. Verum animaduerte, hostis, [Enuidia dæmonis,] qui ab initio homicida fuit, insidias. Obseruabat omnia sedulo, nec quiescere poterat. Cogitabat precibus impetratam eius generationem, meminerat quæ per somnium de infante acciderant prodigia. His omnibus angebatur: omnia considerabat. Est enim nequitia sua ad prospiciendum & coniectandum acutissimus, ad inuidendum bonis omnibus & insectandam honestatem propensus. Meminerat omnium, qui ex sterilibus matribus nati, ipsius vim ac potentiam calcauerant. Ad Isaacum reflectebat cogitationem, transibat ad Samuelem, reminiscebatur Ioannis: eos cogitatione reuoluens, affligebatur ac discruciabatur. Et priusquam is perfectus euaderet miles, tendebat neruos, aciem instruebat, iacula expediebat: priusquam iudutum armis videret, nitebatur eum vulnerare, aut potius occidere tentabat. Et ille quidem ita agebat, neque ab improbitate sua cessabat. [Deo permittente,] Mihi vero (quoniam eo deuenit oratio) illud incidit Pauli exclamare: O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! [Rom. 11. 33] quam inserutabilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ eius! Quomodo hostem sinit aduersus infantem suam malitiam exerere? Quomodo, qui militem suum nondum armauit, necdum præ ætatis imbecillitate ad scutum ac tela capessenda habilem, ab hoste lædi patitur? Sed hæc vsque ad miraculum disquisitione egent. Permittitur hostis solita sua aduersus puerum machinamenta adhibere. [Georgius trimulus in ignem incidit,] Quem solum repertum, tertium iam ætatis annum agentem in ignem impellit, ambasque illi manus & pedem alterum adurit. Neque id inconsulto factum arbitror. Præsagiebat ferus ille draco caput sibi ab eo aliquando conculcatum iri, ideoque pedibus eius insidiabatur: [sibiq; manus & pedē adurit:] sentiebat opera sua ab eo dissolutum iri, atque igne ei manus mutilare parabat. Et ille quidem ita secum cogitans, hæc moliebatur. At Deus ideo fortassis vulnerari militem suum permisit, vt oblata certaminis occasione virilius dimicaret, vtque cicatrices ex insidiis sibi ab hoste inflictorum vulnerum circumferens, generosius depugnaret, & iram omnem in solum hunc serpentem concitaret.

[8] At puer ex igne abstractus, opportunisque remediis curatus, crescebat ingenij perspicacia magis quam ætate. Vtque ad litteras condiscendas idoneus fuit, magistris traditur, & omni scientia tam nostrate quam externa, sacra, inquam, & profana, perfecte cruditur; ex hac quod vtilissimum eligens, illius argumenta omnia ad Christi obsequium pertrahens; [egregie proficit in litteris] alterius fucum adulterinum pura atque integra mente dispellens, fructus percipiebat vberrimos. Ac cernere licebat, naturæ quadam felicitate atque acumine mentis, exiguo tempore ea ab illo præclare gesta, quæ aliis etiam longissimum temporis spatium minime afferret. Quibus enim inest quidem ad condiscendas disciplinas promptitudo, sed carnales appetitiones nullo videntur studio vt coërceantur egere, iis equidem infructuosi & inutiles sunt omnes ingenij conatus, qui carnalium cupiditatum intemperantia illico intercidantur: at quibus carnalium appetitionum coërcitio coniuncta illi hauriendarum disciplinarum habitudini est, quanta inde ipsis progressio existat, [& moribus,] omnino complecti oratio non potest. Talis erat a prima ætate Iosephus hic, pudicitiæ norma, liber ab omni puerili viuendi ratione, ab efferatis animi cupiditatibus liber, [abhorrens a vitiis] iuuenilia deuitans lenocinia, ab inanibus blanditiis, ludicrisque oblectamentis, & omni, vt æquum est, malitia alienus, inque primo illo flore adolescentiæ seniorum mores & grauitatem exprimebat. In infirma ea ætate, quando natura minime ad id quod honestum solidumque est, propendet, sed ad malum potius fertur; ipse bonum eligens expetensque, a iuuenilibus voluptatibus longe refugiebat, & proportione quadam profectum virtutis corporis incremento declarabat, alterum altero decentissime exornans. [& omni leuitate:] Abhorrebat quidquid mollitiem ac luxum sapit: non colorum in corporibus elegantiæ, non membrorum competentiæ intendebat. Sermones de rebus humanis audire non sustinebat, qui silentium ac quietem munditiei animarum esse principium duceret. Cantilenas ad voluptatem factas, aut verba facetorum ac ridiculorum hominum, quibus robur animæ dissolui maxime solet, ne ad aures quidem sibi patiebatur accedere. Quare per fæculenta illa concuti sibi animum minime patiebatur, neque ad externa per sensus distrahi: quem potius ad seipsum conuertere satagebat, vt ad Dei cognitionem perueniret, eiusque splendore illuminatus, pulcherrima immutatione in dies transformaretur.

[9] Atque hæc illius fuerunt etiamtum adolescentis decora ac lucra. Vbi autem in virum euasit, atque in actuosa philosophia haud mediocriter profecit, [in Clericorum ordinem cooptatur.] euocatus est ab eo qui tunc in patria eius thronum sacerdotalem tenebat, vt in sortem Ecclesiasticorum adlegeretur, atque ad sacra officia consecraretur. De hinc & Deo carus extitit, & toti congregationi illius Ecclesiæ multo carior, quosdam verbis, alios moribus ad meliora pertrahens. [carus omnibus & venerabilis] Etiam ante sacerdotium Sacerdos, & nondum percepta ordinis gratia velut Antistes a puero habebatur. Multa namque ei aderant, quæ illum honorem ei conciliarent: morum compositio, mansuetudo, taciturnitas, suauitas indolis, animi constantia, benignitas sermonis, operum magnificentia. Ad hæc ieiunium sibi familiare fecerat: [ob virtutes:] temperantiam velut innatam habebat, humilitatem vnice sibi coagmentatam, caritatem contubernalem: per quæ motus iræ refræ nabat, atque aduersus solum peccatum armabatur, res fluxas contemnebat, & omne desiderium ad vera & solida bona excitabat: ac penitus appetitione omni, quæ promiscua pecudū, omnique terrestrium rerum sensu abiecto, seipsum in sublime euehens, templum diuino Spiritui præparabat.

CAPVT IV
S. Georgij vita anachoretica, monastica.

[10] At neque in his subsistere generosi militis ardor potuit: ad solitariam vitam cogitationem adiecit, extra turbas degere cupiens, [adspir at ad vitam solitariam:] idque quotidie obsecrans, vt sibi daretur, cum Deo quieta & imperturbata mente conuersari: memor assidue Eliæ, Moysis, Præcursoris; qua ratione ille in Choreb diuina sit apparitione dignatus; alter in Synæo monte tabulas acceperit Dei digito exaratas; hic vero mundi peccata tollentem baptizarit. Gaudet enim animus in eiusmodi historiarum recordatione versari, & diuino incensus amore plura reperire exempla. Dein clam discedit e patria, minime de sumptu ad profectionem sollicitus; non peram, non baculum, non æs in zona deferens, non seruorum multitudinem, non aliud quiduis ad peregrinationem accommodatum. Sed famulus vnicus, vnicumque iumentum illius ad profectionem ministerio suffecit. Non eum deuexæ iam parentum ætatis sollicitudo angebat: [clam discedit e patria,] quod esse frequentissimum, & vero rationi consentaneum, melioris viæ impedimentum solet. Difficulter enim ab huius seculi rebus homines auelluntur. Plerique vel parentum commiseratione, vel fratrum, [suis relictis,] aut certe consanguineorum, propriam negligentes salutem, ad honesti studium perinoueri non valent. Quarum rerum nullam hic, vehementi virtutis desiderio inflammatus, rationem ducebat. Parentum senectuti sustentandæ necessaria suppeditatum, iri ab eo qui eos condidit non ignorabat: consanguineorum quoque curam habiturum ipsorum factorem. Eremum Eliæ & Ioannis exemplo amplectitur, vt nullis tumultibus obnoxium animæ propugnaculum custodiens, Spiritus radios plenius excipiat.

[11] Vbi vero ad montis radicem peruenit, (a Agrioserica monti nomen erat) famulum cum iumento domum remittit. [in Agriosericam, mōntem inuiū, secedit:] Ab omni vero seiunctus terrena conuersatione, animæ munditia, summaque tranquillitate, Deo familiarius propinquat, inque montis interiora deducitur. Silua circum eum montem vltro enata, variarum cuiusuis generis arborum, fere valli instar est, nam aliis ex partibus vndique inaccessis rupibus cingitur. Est vero mons ille non solum ab omni vrbano strepitu remotus, sed qui ne viatorem quidem vllum admittat. Cum ad montis cacumen euasisset, antrum reperit, veram virtutis officinam. In hoc vir quidam, omni proiecta mundana vanitate, per summam vitæ integritatem Deo familiariter vtebatur, [ibi sanctū eremitam reperit,] tantosque in virtute progressus fecerat, vt & prophetiæ gratia esset donatus, atque ex intima cum Deo coniunctione futura rerum euenta prædiceret. Ad hunc Moysis aut Eliæ moribus similem, accessit ille Aaroni atque Elisæo minime dispar. Deus enim (quod vulgo dici solet) similem simili iungit. Suscipitur ab eo magna cum animi alacritate. Quid ni vero, qui antea seni propter virtutem præcognitus erat? Eamdem cum illo init viuendi rationem: & eum in virtutis studio iam aliquo vsque antea processisset, reliquum ab eo perdiscebat. Neque enim fugam seculi in eo dumtaxat, positam existimabat, vt corpore ab eo quis recedat, [in cuius se disciplinā tradit:] sed vt animæ ad corpus inclinatio abrumpatur, fiatque homo sine ciuitate, sine domo, sine re vlla propria, sine amicitia, sine tractatione negotiorum, sine humanarum scientiarum cognitione, ac sic paratus sit, impressas ex diuina doctrina formas prompte animo excipere. Talis ac tantus cum esset in studio virtutis, attonsus a venerabili sene, & b monachorum habitu indutus, sibi ipsi lex fit & regula æquitatis, ac veluti peregrinans a Domino; Angelis euadit familiaris.

[12] Non multo post cælestes chori senem euocauere, iamque hora migrationis instabat: cum diuina illa anima gnara imminentis sui decessus, generosum hunc pugilem accersit, [ab eo iubetur iam morituro, ad monasteriū Bonyssam migrare,] ac piis cohortationibus exsuscitat, & quæ euentura essent prædicit, iubetque ad monasterium quoddam, quod accolæ c Bonyssam appellant, accedere, ibi benigne absque mora recipiendum. Erat autem locus ille sanctimoniæ laude late celebratus, vbi monachorum cœtus Angelorum in terris vitam agens, ab omni terrestri commercio liber. Et senex quidem, vitæ exitu velut Eliæ curru vsus, ad desideratum suum ascendit, duplici gratia per suam cohortationem, vt Elisæum ille per meloten, discipulum impertitus. At magistri hic precibus confirmatus, ab extrema illa solitudine recedit, & celerrime ad cœnobium se confert, recipiturque ignotus atque si pridem notus fuisset, hospes velut qui semper illic habitasset. Habet enim hoc virtus, vt & tota in eo cui inest permaneat, & fulgorem suum in proximos emittat; [vbi statim admissus:] addat possessori ornatum quemdam inuisibilem, sed neque lateat eos qui simpliciter & incallide perspicere volunt: atque ante vllum experimentum venerabilem faciat eum qui illa præditus, vt ex solo cognosci possit aspectu. Vt enim agricolam agricola, miles militem, si velit, ex facie agnoscit; ita spiritalibus viris euenire solet. Coniiciebant ergo hi ex ea, quæ in vultu elucebat, hilaritate, quæ animæ intrinsecus constitutio esset, neque aliud habebant quod percunctarentur, quam vt prompte eum admitterent, vt fieret cœtus illius Patrum illustre ornamentum, ac veluti sol quidam congregationis illuminans firmamentum.

[13] Hic tandem stupendæ illius viuendi rationis, corporis expertem in corpore nitentis æmulari ordinem, particeps fit admirabilis ille vir, subitque exercitationis agones, & omnem fæculentæ ac terrestri vitæ accommodatam occasionem procul repellens, [illic sanctissime viuit:] ac nulla terrenarum rerum, quamuis necessariarum, cogitatione distrahi animum sinens, studium omne ad æterna acquirenda bona transfert. Qua vero ratione iustitiam ac temperantiam sibi comparauit, prudentiæ item ac fortitudinis partes impleuit, ac ceterarum virtutum quæ sub hisce generalibus apte subdiuidi in suas species solent! Diuinarum Scripturarum meditationi assidue vacabat, vt inde documenta rerum agendarum, & sanctorum hominum Vitas descriptas posterisque traditas, [colligit e Scripturis exēplaquæ imitetur, continentia Iosephi,] velut viuas quasdam imagines diuinæ institutionis ad imitationem bonorum operum erueret. Assidue historiam Ioseph reuoluens, atque ab eo continentiæ exempla condiscens ac hauriens, vt qui non solum fortiter voluptatibus repugnarit, sed & habitum virtuis assecutus fuerit. Quos autem inde fructus decerpserat, ad eos æmulandos ferebatur: suscitabat in animo eosdem assequendi desiderium, ac secundum eorum normam mores suos conformabat. Si in Iobi luctationes incidisset, [Iob patientiæ,] non solum robur & constantiam ab eo discebat, si aduersa quælibet, vtilli, euenirent, vt nimirum si a diuitiis in egestatem recideret, aut qui liberis abundasset, subito orbus existeret; verum & proximorum exprobrationem, si quando incidisset, moderate ferre doceretur, eumdem sibi & in hoc imitandum proponens, qui cum in fimeto vlceribus obsitus sederet, amicis insultantibus crebroque eum arguentibus, non est perturbatus, nec vocem vllam emisit, quæ commotionem animi significaret. Atque ita ex ceteris quod vtile esset decerpebat; a Dauide mansuetudinem, [fidei Abrahæ &c] a Salomone iustitiam ac prudentiam: alias ad Abraham redibat atque ab ipso sumebat exempla, eiusque in Deum fidei firmiter inhærebat.

[14] Denique, vt summatim dicam, is erat vitæ illius tenor, ea sublimitas mysticæ exercitationis, ea morum integritas in omni per diem ac noctem actione, vt dicendo scribendoue haud satis explicari possit. Quēadmodum enim per mortem ita soluuntur a corporibus animæ, vt simul omnibus vitæ curis liberentur; ita mens seiuncta erat, [perfectissimæ mortificationi deditus:] quasique emigrarat ab omni procul vitæ sollicitudine, vt composita ad imitandum statum Angelorum esse videretur. Adeo in ipso, quemadmodum in illis, non ira, non inuidia, non odium, non suspicio, neque aliud quidquam eiusmodi cernebatur. Sed caducarum rerum cupiditatem, honoris, gloriæ, arrogantiæ, splendoris, ac similium, penitus ex animo expulerat. Deliciæ illi temperantia erat, gloria ignotum hominibus esse, diuitiæ inopem esse, & omnem terrenarum rerum copiam velut puluerem excussisse. Quæ igitur hanc vitæ rationem satis subiicere oculis humana facundia possit? In his certe vita illi erat velut humanam inter incorporeamque naturam media.

[Annotata]

a Ita Græce, Ἀγριοσηρικη ἧν τῷ ὄρω ὄνομα. Menæa: καταλαμβάναι τὸ ὄρος τῆς Συρικῆς. Secedit in montem Syricæ. Ita & Maximus Cytheræus appellat.

b Gr. τὸ τῶν μοναχῶν χῆμα ὑποδυσάμενος. Menæa, λαμβάνει τὸ Ἀγγελικὸν χῆμα. Suscipit Angelicum habitum. Ita loquitur etiam Maximus.

c Gr. Βόνοσσαν. Menæa quoque τὴν Βόνυσσαν vocant, Cytheræus τὴν Βόνισσαν.

CAPVT V
S. Georgius Amastrenus Episcopus electus, vi abstractus e cœnobio, a S. Tarasio Patriarcha CP. inauguratur.

[15] Non exiguo illic tempore commoratus, ampliora in dies benefacta accumulabat, virtutū gradibus sursum enitens. Cumque ita esset sublimis, latere minime poterat. Quis enim lucernam supra montem positam abscondat? Neque innatus vnioni fulgor celari potest. Diffundebatur late claritas, erumpebat splendor, arcano Diuinæ prouidentiæ decreto. Ad patriam vsque fama eius peruenit, [a suis ciuibus in Episcopum expetitur,] ac tristitiam omnem detersit, pristinumque mœrorem in maximam animorum alacritatem commutauit, ac desperationis reliquias penitus abrasit. Et quoniam Ecclesiæ illius Antistes iam e viuis excesserat, diuino afflati instinctu consilium ineunt ciues, religiosum & tempori maxime accommodatum, vt is Episcopus eligatur, qui ante natiuitatem iam erat Sacerdos designatus. [missis ad eū legatis,] Decernirur legatio, quæ eum precetur vt annuat, summumque sacerdotium capessat. Lecti ad eam rem primarij quique tam ex ordine Ecclesiastico quam vrbanis magistratibus.

[16] Qui cum ad eum venissent, in hunc fere modum locuti sunt: Quæ te nutriit ciuitas, quæque lactauit Ecclesia, amplam a te nunc sperant remunerationem: illa quidem, vt pro præmio educationis per te clara euadat, & præ ceteris vrbibus illustri gloria celebretur; hæc vero vt præclare gubernetur, nihilque eorum, quæ penes illam instituta sunt, sacrorum negligatur. Ambæ, quia adhuc spe sua destituuntur, mœrent ac plangunt. [qui vt assentiatur persuadere conantur,] Nunc igitur accinge te itineri, & debitum exolue, ac nutricibus tuis educationis mercedem redde, quæ iusta sunt exequens. Percipiat patria tuo reditu dignitatem, inauguratione decus Ecclesia, vtraque ipso tuo ingressu lætitiam. Imitare mores antiquissimorum ab omni retro memoria Sanctorum, quorum æmulatus es vitam. Imitare eos qui ante gratiam vixerunt, quique post Christum: vt ex cunctis operibus tuis Diuinorum magnalium proueniat præconium, & peccatorum conuersio. Non enim vt teipsum serues, in eo virtutis perfectio consistit. Sed in multorum procuranda salute, vniuscuiusque Sanctorum consilij sublimitas perspicitur. Ideo Paulus ab Hierosolymis vsque in Illyricum discurrit, ideo tam crebras sustinuit persecutiones, tot terra marique pericula adiit. [etiam exēplo Christi, & SS.] Ideo Petrum alia ex aliis excipiebant vincula, angustiæ, & sexcenta id genus; ne singula recenseam. Hac eadem caussa Christus serui formam induit, suscepit alapas, sputa, colaphos, crucem denique ac mortem, & ad inferos descensum.

[17] Hæc cum legati aliaque in eam sententiam essent prolocuti; Magnus ille, ac vere Pacifici discipulus, miti voce iis respondit: Mihi, o viri, mundus crucifixus est, [recusantē] & ea quæ in mundo sunt. Regimen populi, sacrorumque administrationem, ea ambientibus lubens dimitto, quibus præsertim superna prouidentia suffragatur. O animum sublimem! o vere liberam mentem, cuius quæ pars optima a deteriori nequaquam est sauciata, sed inuicta prorsus & libera ab omni commixtione cum peiori, per honesti intentionem constitit, quæque nullius rei tangebatur studio, nisi vt viæ insisteret quæ ad extremum bonorum ducit, nec ad aliud omnino quidquam respiciebat. At cum cernerent Legati eum a proposito dimoueri minime posse, (o miraculum!) facinus aggrediuntur temerarium: (si ita fas est appellare, & non potius diuini cuiusdam impulsus operationem coniicere) consilium ineunt plenum pietatis simul & audaciæ. [vi abducunt,] Virum sanctum per vim abducunt, quantumuis repugnantem. Solet enim inflammatus ardor animi, opportunitatem nactus, quidlibet audere ac machinari. Carere tamen probro ista mihi audacia videtur, & cum reuerentia esse coniuncta.

[18] Et ille quidem præclaram hanc patiebatur tyrannidem: illi vero, vt spei primi responderant successus, [celeriter Constantinopolim properātes:] quantum poterant versus regiam vrbem properabant, imminuente viæ longitudinem alacritate animorum, spe vero laborem itineris subleuante, fide demum curante ne quid graue ac molestum occurreret, sed vt cuncta facilia essent. Et videre erat, omnia occasioni illi congruere, & ad propositum scopum mire esse accommodata, commendationem etiam a Patriarcha (is a Tarasius dicebatur) iis quæ suis suffragiis iam antea decreuerant maxime consentaneam: [vbi S. Tarasius Patriarcha,] recognouit quippe eum in ipso primo congressu. Contracta vero hunc in modum antea notitia erat. Priusquam magnus Tarasius pontificalem conscenderet thronum, cum in eam esset classem adlectus, qui arcana Imperatorum ministeria obeunt, (b A Secretis eos Latina voce appellant) & populo ad eam rem mercede conducto, nocturnam psalmodiam instituisset; [olim pueri virtutem miratus.] accidit vt magnus Georgius adhuc puer, vti semper templa adire solebat, forte etiam adesset, parsque fieret sacram psalmodiam concinentium. Finito cantu, cum iis qui cecinerant persolui merces deberet; & singulis, quod constitutum erat, pretium adnumeraretur, vbi ad eum ventum est, renuit quidquam accipere, dicens satius esse mercedem in futura vita consequi. Et hic quidem ita tunc se gessit. Ille vero contemplatus quod acciderat, & pueri virtutem admiratus, animo suo eam velut fomiti cuidam indidit, quæ demum memoria fota denuo exarsit. Solet enim præclara quælibet actio, [eū agnouit,] per corporeos oculos spiritalibus conspecta, indelibilem & inextinguibilem imprimere sui memoriam. Viro igitur super his palam examinato, id velut diuinæ prouidentiæ & voluntatis opus accepit, itaque censuit, [& electionem ratam habuit,] velut superno testimonio comprobatum, Sacerdotem declarandum, & Legatis quod ita diu expetierant annuendum.

[19] Verum siue Imperatoris allegatio, seu potius inuidiæ insultus quidam paullulum Patriarchæ propensum studium visus est stitisse. Ad eamdem enim Episcopalem Sedem alius Imperatoris suffragio designatus est. [& alteri ab Imperatore proposito,] At nequaquam diuino Antistiti Imperatoris mandatum persuadere potuit, vt mendacio veritatem posthaberet, aut regij vultus reuerentia moueretur, metueretue tyrannicam dexteram, aut deliniretur blanditiis: neque id Diuinorum præceptorum sincera obseruatio permisit. Igitur Ecclesiastico cœtu conuocato, ambos illos produxit, velut Matthiam & c Nicanorem, atque accurata consideratione & dissimilium facta contentione, [Cleri accurato iudicio,] tum ceteris in rebus tum præsertim iis quæ ad Ecclesiasticæ disciplinæ obseruationem spectant, is demum exitus fuit, vt quemadmodum aurum plumbo collatum multo splendidius pretiosiusque apparet, [prælatum,] sic illius virtus longe illustrior existeret. Ergo Sacerdotum & Cleri vniuersi consensus ac commune suffragium in Georgium, velut olim in Matthiam, cecidit. [Episcopum cosecrauit,] Tum vero pontificali vnctione inauguratur, & in patriam remittitur. Reuersus ex solitudine in regiam vrbem, breui tempore omnibus innotuit, [plaudentibus Constantinopolitanis,] ita vt desiderabilis ac reuerendus fieret ipsis Imperatoribus ac præfectis, populoque, potentibus iuxta ac tenuioribus, simul tamen cognitus auulsusque; vt non eorum animos vehemens viri desiderium incesserit, nisi vt defunctorie illud testarentur. Et ista quidem Byzantium. Ciues quod optabant adepti, neque spe sua frustrati, illum diu expetitum secum assumentes discedunt.

[20] Sed veluti frænis excussis transuersa vagatur, supraque quod concessum est sese prouehit oratio: & arcana quædam proferre gestit, atque explicare verbis, velut si occulta ea coram spectasset: nimirum super hoc præclaro euentu plausum laudationemque in cælo extitisse, faustamque acclamationem supernæ illius vrbis incolarum, totique adeo cælesti choro gaudium ingens obortum. Et merito quidem: nam quod gestum erat, ad multorum pertinebat salutem, vt deinceps exponemus. [Angelis quoque & animabus sanctis.] Multa enim ab eo præclare gesta, calamitates, quæ animis quoq; periculū afferebant, depulsæ, animæ expurgatæ, aliaq; id genus benefacta innumera. Lætantur autem hominum salute Angeli, cum sint singulorum custodes constituti. Merito igitur cum mortalibus in eiusmodi celebritate gaudent & exultant. Iam si in manu Dei sunt animæ Sanctorum, gaudet autem Deus peccatorum conuersione & salute; æquum est vt & illæ exultent videntes generis sui salutem viri tanti virtute & prudentia promotum iri. At de his hactenus.

[Annotata]

a Colitur S. Tarasius 25 Febr. vbi fuse de eo agemus.

b Ante 7 synodum œcumenicam extat Apologeticus ad populum a Tarasio a secretis compendiose dictus, die qua intimauerunt imperantes Irene & Constantinus populis vt fieret Patriarcha: qui & promotus est Indictione octaua; anno a creatione mundi 6293. Qui titulus ita conformatus videtur ab Anastasio Bibliothecario, qui eam synodum est interpretatus. In Græco neque officium a Secretis expressum, neque Augustorum nomina.

c Hic videtur Nicanor appellari qui in Actis. Apostolorum cap. I est Ioseph Barsabas cognomento Iustus. Est hic Martyrologio Romano, [S. Nicanor an Barsabas?] Bedæ, Adonis aliorumq; inscriptus 20 Iulij: Menæis cum ceteris Apostolis & nonnullis discipulis 30 Iunij. S. Nicanor, vnus e 7 Diaconis colitur a Latinis 10 Ianuarij, a Græcis 28 Iulij, iterumq; 28 Decembris dicitur in Menæis S. Nicanor Apostolus in pace quieuisse: nusquam innuitur eumdem fuisse Nicanorem ac Barsabam.

CAPVT VI
Amastrena Ecclesia antocephala, præclare a S. Georgio administrata. Saraceni precibus pulsi.

[21] Dvcebatur in patriam magnus ille thesaurus, breui conspicuam & celebrem illam redditurus: qui tum alia in eam contulit beneficia, tum illud, ne cui eius Ecclesia subesset Archiepiscopo impetrauit, insigni apud Imperatorem libertate vsus. Nam qui eo tempore a Gangrensium regebat metropolim, mirum in modum sese fastu & arrogantia efferebat, [Is postea obtinuit, ne Ecclesia Amastriana subesset Metropolitæ Gangrensi:] aut potius inhumanitatem exercebat, neque diuini huius Patris gratiæ quidquam tribuebat. Pietatem enim (vt est in prouerbio) abominatur peccator. Nam virtus ab eo qui virtute præditus est, vt fas exigit, laudari & coli solet, aduersari vero ei quod eiusmodi non est, palamque obsistere. Repulit is aliquando magnum illum supernæ Ierusalem Metropolitam, obseruantiæ studio ad eum visentem. Fuit id fortassis opus cuncta præclare ordinantis prouidentiæ, propter illius animi duritiem: ne deteriori quod melius erat subesset. Quod & præclare cessit. Nam inde euenit, vt eius ciuitatis Cathedra nulli alteri deinceps subiiceretur, iure merito, ad sancti viri postulationem regiæ manus accedente decreto. Et hæc non ideo dixi, quasi ordine prima fuerint, & in ipso Episcopatus exordio acciderint, quæ e contra multo post tempore facta sunt, sed quia in illa incidit oratio, velut recusans eadem secundo recensere.

[22] Verum ad propositum, eadem nunc reuocetur oratio, eiusque commemoret ingressum. Vehebatur ad patriam sacrum illud ornamentum, vas electionis, alter Paulus, simplicitatis & innocentiæ specimen, vita inculpatus, sermone affabilis, moribus integer. Nuntiatur vrbi eius aduentus. [summo ciuium concursu & lætitia] Cernere erat communem concursum, & plenum miraculi spectaculum: senes suæ oblitos imbecillitatis, ac si iis vigor iuuentæ inesset, in eius ruere occursum: infirmos robur induere, præque desiderio ortam ex inualetudine debilitatem excutere: fæminas quoque, velut abnegata naturæ teneritudine, viriles animos accipere: pueros pari ac senes desiderio exardescere: omnes denique, vt maxime sitientes cerui ad fontes solent, ita ad sancti viri præsentiam accurrere, atque inuicem velle præuenire. Plenæ erant viæ publicæ, plena compita: generales feriæ erant. [introducitur in suā Ecclesiam:] Quid vero attinet singillatim quæ tunc facta sunt recensere, quorum potest argumentum paucis perstringi? Introducitur Sanctus in ecclesiam matrem: claues, vt Petrus Apostolorum coryphæus, diuinitus accipit: clauum capessit peritus gubernator, gnarus absque vllo discrimine mare vitæ huius transmittere.

[23] Talis igitur fuit patriæ erga ipsum caritas. An ista forsan ciuium caritate minor generoso huic viro ad munus recte exequendum fuit contentio? aut si par contentio ac studium fuit ad res Ecclesiæ constituendas, haud tamen satis fortassis adfuit eruditionis? [cuius curā studiosissime gerit,] An doctrinis quidem egregie institutus, at quid decori ratio posceret non omnino attendebat? An in his quidem omnibus ita cumulate excelluit, vt nec explicari dicendo queat, at remansit in eo aliquod abiecti pusillique animi indicium? Minime vero. Simul omnia summo studio accurata ab eo perfectaque: sacræ constitutiones, ornatus & ordo altaris, Cleri compositio. In ipsum enim velut in depictam politissima arte tabulam intuentes, formas virtutum perquam elegantes effingebant: atque opere eruditi potius quam sermone, indelebiles honesti imagines animæ insculpebant. [omnibus præbens exempla virtutum:] Inde discebatur fides, spes, caritas: inde iustitia, temperantia ac reliqua virtutum feries: inde moderatio, mansuetudo, animi submissio: inde pupillorum ac viduarum patrocinium, mendicorum susceptio, resectio vsuræ, debitorum condonatio, commiseratio proximorum, præsertim indigentium, denique, quod caput est, aduersus Deum pietas, caducarum rerum contemptus, studium futurorum, inque omni virtutis genere progressus.

[24] Curæ vero ac patrocinij quod patriæ impendit, multa alia extant documenta: accessus ad Imperatores, libertas aduersus præfectos, tum alios, tum qui publica negotia curabant, tributorum abrogatio, [varie ciuibus benefacit:] iniuriarum inhibitio, auxilium inopum, vt plurimum spiritale, sæpe etiam corporale, atque alia quæ vir optimus Deoque intentus populo beneficia contulit. Vnum vero maximum & celebratissimum fuit. Facta erat hostium incursio, longe quam vlla ab omni hominum memoria truculentior. Omnes cuiusuis conditionis atque ætatis, si ad pugnam idonei videbantur, impiorum manibus abripiebantur in seruitutem, senes autem ac pueri, gladio perimebantur: & illi quidem ita abducebantur, ne quid forte viriliter ac strenue moliri possent; hi vero trucidabantur, quod inutiles & ad nullum apti quæstum forent, vel iam senio fracti, [Saracenis regionem illam crudelissime vastantibus,] vel ætatulæ infirmitate impediti. Ceteri ad pugnandum quidem inepti, non tamen inutiles ad ministerium, ignobili seruituti addicti distribuebantur. Terra sanguine redundabat, resonabant eiulatibus pagi, plena omnia lamentis, Iudæorum a Persis in seruitutem abductorum speciem quamdam exprimentibus. Neque enim crudelitate Persica minorem violentiam Agarenorum gens exercet: imo eo etiam maiorem multoque immitiorem, quod longe iis sunt fortitudine inferiores. Quo enim minus virium est, hoc ferociæ ostentatio maior, si quando victoria obtigerit: quemadmodum pro fortitudinis modo vberior commiseratio est. In matrum manibus cara pignora immaturam mortem ense sibi inferendam expectabant: illæ vero ceruices mucroni offerebant, ne oculis cernerent miseram prolem hostili manu discerpi. Quis multiformem calamitatem digne deplorarit? nostium sæuitiam, immanitatem, belluinam rabiem? Quomodo infans vberibus matris inhærens, per viscera lethalem plagam accipiebat? quomodo infelix mater mamillam infantis admouens ori, eius sanguinem gremio excipiebat? Sæpe etiam hostis violenta manu vnico gladij impetu simul matrem cum prole transfodiebat. Quis patrum explicet querelas & luctus, vltimosque natorum complexus? Ex genitorum manibus violente abstracti liberi miserandam iis tragœdiā excitabant.

[25] In illis vero ac similibus nequaquam sancti viri animam in diuersa passio timoris distrahebat: nec qua ratione ipsemet captiuitatem effugeret, dispiciebat: nihil humile & abiectum aut voluebat animo aut actitabat. [per pagos discurrit,] Sed sursum caput attollens, Crucis tropæo munitus, vicinos percurrebat pagos, omnes congregabat aduersus hostium velut luporum incursus; iisque velut in caula, in vrbe secure collocatis, ipse foris discurrebat, solus, [& homines in vrbem compellit:] inermis, pro patria periculum adiens, animam ponens pro ouibus, Pastoris, Domini ac summi Sacerdotis exemplo. Quid vero mirabilium Dominus, qui vnum ad mille fugandos, duos ad multa millia proturbanda instruere solet? Qui septem Sacerdotum circuitu, inflatis pari numero buccinis, sublimiora machinis omnibus Hierichontina mœnia prostrauit; is nunc Sacerdotis vnius circuitu vrbem populosam seruauit, gentem plenam furore, [hostes diuina virtute in fugam agit,] ac voluntate omnem obterendi hæreditatem Christi, repulit, precibus velut telis ictam fusamque, & cum infamia in patriam fugauit. Vere, vt dicitur, viri virtutem hostis, si non volens, at vel inuitus reueretur. Nam videre tunc licebat fugientes nemine persequente, cadentes nemine percutiente.

[26] Quid contra ipsam veritatem fingi magis inopinatum potest? Quæ admirabilior esse narratio? Olim fugauit Moyses Amalecitas Dei decreto, manibus in altum sublatis, mysterij maioris imaginem ac præsignationem portendens. [in hoc maior Moyse & Iosue:] At non sine luctu & sanguine tropæum erexit. Multis eguit ferro armatorum virorum turmis: eguit auxilio sustentantium sibi manus, cum pugna diuturnior esset. Iesus quoque filius Naue stitit solem contra Gabaon, & lunam b contra valles: hic autem nec armatum exercitum aduersus instructam hostium aciem misit, non equites, non iaculatores; neque alia re vlla ad pugnam opportuna opus habuit, non opera eguit sustinentium extensas ad Deum manus, non diei productione, nec vlla re alia earum quæ sunt enumeratæ & in historia referuntur. Sed solus, inermis, manus ad Deum protendens, vexillum sustulit, patriam seruauit, insuperabilem esse virtutem ostendit: hostibus persuasit, ne omnino de Christi grege reportare victoriæ insignia deinceps sperent, sed quod illis tunc contigit, norint diuinæ opus prouidentiæ fuisse, quæ occidit & vitam reddit, percutit & sanat: percutit vero, vt magnum quid operetur, vt per castigationem procuret animarum salutem, quemadmodum olim Israëlitas in captiuitatem redigi permisit, & ad seruitutem abduci, vt ne alienos deos deinceps venerarentur, sed ad veritatem conuerterentur.

[Annotata]

a Gangram Stephanus vocat hanc Paphlagoniæ vrbem, fatetur tamen ab Eratosthene Gangra dici neutro genere. Aliam ipse Arabiæ felicis vrbem Gangra vocat, [Gangra vrbs.] vnde gentile deduci ait Γαγγραιος, a Gangra priore Γαγγρηνὸς. Ita & hic dicitur τὴν τῶν Γαγγρηνῶν περιέπων μητρόπολιν. Latini Gangrensem vocant synodum Gangris habitam S. Siluestri Papæ tempore.

b Iosue 10 v. 12 dicitur, contra vallem Aialon. Septuaginta habent, κατὰ Γαβαὼν, κατὰ φάραγγα. Est φάραγξ vallis, vel vorago, aut hiatus.

CAPVT VII
Trapezante facta a S. Georgio miracula: captiui liberati.

[27] Nonne magna hæc sunt? nonne plena miraculi? Nullum profecto tale stratagema proferunt Græcorum historiæ. Quis Vlysses eiusmodi statuit tropæum? Qui a Heraclidæ aut Pelopidæ, quorum facinora nihil amplius habent, quam vt pudore ac dedecore plena appareant? Præ his ac talibus longe admirabiliora, quæ secuta sunt, aspice. Ea nunc declarabit oratio. Capti aliquando fuere vrbis eius mercatores b Trapezunte, de publicis criminibus per calumniam falso accusati. Graue omnino flagitium calumnia, [Amastrianis mercatoribus Trapezūte captis,] inuidiæ soboles: vtriusque vero finis est cædes. Capti igitur illi, & in publicam custodiam a Præfecto traditi, mortem sibi ense inferendam expectabant. Videre erat virorum, velut maleficorum iam necem opperientium, mutatos vultus, collapsam faciem, speciemque omnem obscuratam, ac naturale robur exhaustū, quasique sustinendi virtute orbatum, cor confractum, labascentia genua, voces singultu interruptas, nihilque perfecte significantes, oculos lacrymis oppletos, ac vi aspiciendi destitutos: audire voces lugentium orbitatem liberorum suorum & cognatorum, [eumq; in certo mortis periculo inuocantibus.] Deum inclamantium, inuocantium Sanctum: ac veluti audientem appellarent, Festina, inquiebant, ad opem nobis ferendam, eripe nos ab iniusta morte, libera nos ærumna qua premimur, ne sinas nos mactari suppliciis, quæ sceleratis debentur. Ne in nos inuidia consueta cæde debacchetur: ne in alieno solo noster profusus cruor, patriæ opprobrio sit: ne nos patiaris calumnia opprimi.

[28] Hæc & his similia mœsto animo vociferantium, vestesque lacerantium, [diuinitus id intelligit,] ac cinere capita aspergentium, misertus Dominus, rem omnem famulo suo manifestat, vt proximi commiseratione splendidiores ille sibi virtutis nectat coronas. Quid igitur? Proficiscitur e patria, non viæ spatio deterritus, non multa ad iter postulans, non corporis ægritudinem excusans, non hibernum tempus, non infestam ventorum turbine nauigationem, non aliud quidquam, qualibus multis solent pusillanimes retardari. Sed simul audiit, sponte iter capessiuit: [eoq; celeriter tendit,] simul ac præclarus hic pastor & magni illius pastorum principis imitator ouibus suis didicit interitum imminere, ad defensionem accurrit, ac naui conscensa, vt iniuste oppressis opitularetur, quam celerrime nauigauit. Omnia autem eius proposito obsecundare videbantur: secunda nauigatio, [secunda vsus nauigatione:] mari placato, & fluctuum impulsu leniter nauim prouehente, & tantum non vocem emittente, exultante certe quidem in Iusti ministerium. Nec erit qui non dictis fidem habeat, si primum hominem recogitet, eiusque ante lapsum dignitatem; qua ratione vniuersus hic aspectabilis mundus ad eius erat famulitium præparatus, ipseque omnium sub Conditore dominus constitutus, ac veluti paterfamilias, rebus omnibus vt seruis ancillisque nomina naturæ cuiusque consentanea imposuit: quæ cum ita se haberent, inobedientia propriam amisit dignitatem. Si præcepto paruisset, omnino eam retinuisset, & mare quoque ei obtemperasset. Astipulantur Prophetarum prodigia, & Apostolorum Martyrumque opera admirabilia, ne singillatim cunctos enumerem. Et ille diuino nutu omnia proposito suo obsecundantia nactus, transmisit, opem laturus iis quos extrema iam manebat sententia.

[29] At veritatis aduersarius, hostis iustorum, semper odio persequens honesta, malumque inseminans, & omne nequitiæ genus excogitans, præcurrit, & ad malum viam præparat, ac Ducis asseclam, aulæ Vicarium, vt Latina lingua dicitur, c ad hoc adiutorem adsciscit: qui simul atque intellexit, qua caussa vir sanctis eo esset appulsus, linguam velut nouaculam aduersus captiuos illos exacutam commouere cœpit, [Centurione quodam innocentiū cadem vrgente,] calumniam integrans, & crimina exaggerans, atque malignis verbis inuidiam fouens, improbisque argumentis nitens demonstrare viros non vni letho obnoxios esse, quippe maximis obstrictos sceleribus; vociferans euerri leges, deprauari mores, si non eorum quæ scelerate egerunt pœnas dederint, aliaque inculcans, quæ peruersa mens suggerere, & dolosa lingua effutire solet. Et ille quidem hoc modo miseris instabat. Dux autem in eamdem quoque sententiam inducebatur, [& Duce ei assentiente,] partim volens, quia stolida vsus ratiocinatione, partim nolens, sed improbo illi consiliario acquiescens. Est enim humanæ mentis asperitas vt ad virtutem flectatur intractabilis, & quæ difficillime sibi meliora persuaderi patiatur, ad deteriora maxime sit flexibilis.

[30] Quid ad hæc is qui Pharaonis primogenita sustulit, & multis signis Ægyptum perculit? d Ducis vxori oculos cæcauit, [huius vxor cæcitate percutitur:] qui fidem habere Dei seruo nolebat, vt cor eius durum emolliret, ac rigidum inflecteret, indomitumque cicuraret, atque impetum sisteret inuidiæ, cædis abrogatione, dolique arma retunderet, & veritati loquendi libertatem tribueret. Ille vbi audiit quod euenerat, ipse iam miserabilis, orat, supplicat, flet, [cui Sanctus, marito veniam postulante,] lamentatur, confitetur delictum, emendationem pollicetur, tam nunc ad beneuolentiam gratiamque compositus, quam antea ad animi duritiem. Solent enim qui affluente prosperitate insolentius sese efferebant, rebus in contrarium mutatis, grauius deiici, & qui incidere casus, eos intolerabiles existimare, spiritu pusillanimitatis male ad vtrumque comparati. At hic, discipulus illius qui septuagies septies condonari quæ in nos peccata essent mandauit, vere commiserationis pelagus, fons caritatis, humilitatis exemplar, vt contumaciam hominis vidit humilitate esse mutatam, vt superbos ad pœnitentiam redeuntes iamque supplices vidit; [precibus visum restituit,] non multis opus verbis fuit, illico fusis ad Deum precibus, depulit cæcitatem. [Matth. 18. 22] Illi vero cum oculis minime errantibus, & non dubio auditu, talium miraculorum experimentum cepissent, [& captiuos recepit liberos.] ob signa conspecta metu ac tremore correpti, Sancto viros sistunt, & criminis sui veniam precantur.

[31] Mulier autem quædam diuino amore inflammata, pia mulier, & fructibus ipsis pietatem demonstrans, Sanctum rogat, vt in ipsius domestico sacello sacram offerat liturgiam. Ecce autem miraculum, omnibus, quotquot vnquam acciderunt, miraculis exæquandum. Vbi mulieris fides, ibi diuina celebrantur miracula: [Vbi mulierum fides, ibi miracula,] vbi vero iracundia, semper malitia aliqua erumpit. Vtrumque in vno Propheta declaratum. Elias cum ipsum Iesabel persequeretur, in solitudine commoratur, terribilis ille Propheta, qui verbo vnico ignem e cælo elicuit, & infames sacerdotes combussit, e qui cælum clausit, & siccitate totum orbem castigauit. Idem hospitio receptus a vidua f Saraphthia, firinæ pugillum auget, [vt patet in Sarephthana,] multiplicatque oleum in lecytho, ac filium eius mortuum ad vitam reuocat matrique restituit. Elisæus quoque ad Sunamitidem diuersatur, ac simile patrat miraculum. [Sunamitide,] Raab meretrix exploratores hospitio accipit, & saluatur. Et, ne si omnia proferam, fastidium afferat oratio; Meretrix profert vnguentum pretiosum, & Iesum vngit, qui erat ipsemet verum vnguentum, Deus simul ac homo: & ipsa mali odoris actionibus liberatur. Maria quoque g Lazari soror ad Iesu considet pedes, salutari doctrinæ mentem applicans. Vere admirandæ fæminæ admirabile studium. [Magdalena,] Accipit hospitio amicum, nec hospitalitatem exercet, sed pro humili ministerio animum ad sublimium rerum contemplationem erigit. Sciebat enim eum, qui in solitudine manna pluit, & aquam e petra elicuit, ac quinque panibus quinque millia satiauit, nulla corporearum rerum premi inopia, quamuis nonnumquam, secundum leges corporis, pro nostræ salutis curatione ac dispensatione, esurierit, sitierit, fatigatus sit. Mulier eadem, a sorore incusata, audit ex ipso Verbo, bonam se partem elegisse, quæ in æternum permansura sit.

[32] Eam mihi admirabilis hæc mulier imitata videtur, aut etiam superasse. [Trapezuntina,] Nam cum in domum suam Sanctum accepisset, non solum quæ ad corporalem pertinebant necessitatem negligit, sed ea etiam, quæ ad diuinam liturgiam necessaria erant, panem, inquam, & vinum; ac totam se ad sancti Pontificis doctrinam transfert, omnium terrenarum rerum oblita. Quamobrem quod ei tunc accidit miraculum, [quæ Georgij exhortationi intendens,] acclamare videtur, bonam ei partem electam, quæ ab ea non sit auferenda. Nam absoluta adhortatione, quæ audientium animos a terrenis curis ad cælestia transtulerat, & præsentia, velut fluxa & peritura, contemni debere, sollicitudinem vero omnem ad æterna, quæ permanent, nec vicissitudinem admittunt, conuerti, persuasisset; ac iam reliquum esset, [neglexit necessaria ad sacrificium,] vt mysticum sacrificium perageretur, cum nondum essent ad manum quæ ad oblationem erant necessaria, vt dictum, miraculum ab Sācto factum, aut potius per ipsum a Deo, qui Prophetam in lacu, alterius Prophetæ ministerio, vt corui Eliam, nutriuit, & discipulis vltro diuinum illud prandium præparauit, [eaq; diuinitus suppeditata.] cum tertia apparitione suam resurrectionem declarauit, ex immortali sua penu, quam ipse largitor norat, panem & vinum deprompsit, in typum diuini illius corporis & pretiosi sanguinis, vt & seruum suum honoraret, & religiosum fidelis illius mulieris studium omnibus declararet.

[33] Qualibet vel maxime sonora lingua clarius, ex abundāti non iis solum qui tunc hæc spectarunt vel audiuerunt, sed & posteris omnibus confirmetur, eum esse qui dixit nullam rerum ad vitæ vsum spectantium curam esse habendam, nisi solius regni cælorum, ac tum cetera vltro adiectum iri. [Matth. 6. 33] [Diuina solum curāti, cetera adiiciūtur.] enim quæ rem talem ac tantam, præ vehementi ad cælestem doctrinam hauriendam attentione animi, neglexit, non solum non delicti alicuius rea, sed etiam laude digna fuit, vt ingenti illo miraculo declaratum est; quam multis malis eruendos, bonisque cumulandos homines censebimus, si coniicere in Dominum curam voluerint? Vtinam numquam cœptæ essent terra marique negotiationes, curæ intempestiuæ, diuturni labores, fatigationes, vigiliæ, quæ amarissimi sunt fœtus auaritiæ, vnde inuidiæ, cædes, naufragia; vnde latrones, fures, raptores; vnde mendacia, iusiurandum, periuria, aliaque innumerabilis multitudo malorum! Vtinam cogitationem suam omnem in Dominum coniecissent, qui volucres cæli, neque serentes neque metentes, nutrit: qui a principio primum hominum parentem beato illo & immortali vitæ statu ornauit, licet ob inobedientiæ lapsum, vt terram spinis horrentem coleret, panemque in sudore comederet, damnatus sit.

[Annotata]

a Heraclidæ ab Hercule oriundi, Pelopidæ a Pelope. Hi Argos & alia Peloponnesi tenuere, illi in eadem Peloponneso & Attica dominati. Vide de his Strabonem variis locis aliosq; Græcanicarum rerum scriptores.

b Τραπεσούς nobilis etiamnum Cappadociæ ad Pontum Euxinum ciuitas, versus Colchidem & Iberiam. [Trapezus vrbs.] Longius multo Trapezunte distat Amastris, quam Constantinopoli.

c Græce, ὑπασπιστὴν τῆς κόρτης, οὕτως τῇ Ἰταλῶν διαλέκτῳ λεγομενον. Ita verbo Κόρτη vsi alij. Corte Itali, Galli Cour, Curtis medij æui scriptores quidam, licet alij pro villa aut prædio ponant. Alioquin Κοόρτις cohors est Græcis quibusdam, ῥωμαικὴ σωεῖρα, vt videre est in Meursij Glossario Græcobarbaro.

d De eo videtur accipiendum potius quam de Vicario, quod in Græco dubie effertur, vt de vtrouis intelligi possit: Πηροῖ τῆς αὐτοῦ συζόγου τὰς ὄψεις. Cæcat ipsius coniugis oculos.

e Ita Græce, καὶ τοὺς τῆς ασχύνης ἱερεῖς καταφλέγων. Haud scio an non scriptorem hunc memoria fefellerit. Occidit quidem Elia. lib. 4 Reg. 1 cap. 1 binos quinquagenarios, ab Ochozia Rege missos, cum quinquagenis militibus, igne e cælis euocato: at non dicuntur ij fuisse sacerdotes. At lib. 3 Reg. cap. 18, cum prius precibus impetrasset a Deo, vt misso e cælis igne holocaustum, quod obtulerat, absumeretur, dein 450 sacerdotes Baal ad torrentem Cifon interfecit, ibidem v. 40 vbi nulla fit mentio ignis, sed serro potius iugulati videntur.

f Græce, παρὰ τῇ σαραφθίᾳ χήρᾳ. Vulgo Sarephtana dicitur, a Sarephta Sidoniorum, vt scribitur 3 Reg. 17. 9. in Græco Sarepta. & Lucæ 4.26 Sarephta Sidoniæ.

g Hic auctor, vti & alij quidam, Mariam sororem Lazari distinguunt ab ea quæ fuerat peccatrix. Qua de quæstione agemus ad 22 Iulij.

CAPVT VIII.
Alia S. Georgij miracula, prædictiones, benefacta.

[34] Verum ne a scopo exerret oratio, ad propositum reuocetur. Postquam eiusmodi miraculorum fructum Trapezus percepit, in patriam rediit Sanctus, quos seruarat, velut donum singulare, secum reducens. Inde vero proficisci ad vrbem regiam debuit: ita enim Imperatrici a Irenæ, eiusque filio Constantino carus erat, [S. Georgius euocatur ad aulam,] vt non diu illius præsentia carere posse, sed perspicue cogere eum velle viderentur, vt ipsis perpetuo adesset, & in societatem publicarum curarum veniret, atque Imperij habenas præclare regeret. Verum quia præ animi demissione, [Augustis gratissimus:] longas in palatiis moras nectere, & familiariter cum Imperatoribus agere, velut probro sibi ducebat, inde recessit.

[35] Cum igitur, vt dictum est, Byzantium peruenit, mirandum quiddam euenit, ex quo, præter cetera, apparuit, eum esse prophetico Spiritu plenum, perfectissimæ administrationis reip. exemplar, regulam rectissimam eorum qui diuino Spiritu instincti euentura prænuntiant: vt & simul significent, simul que obscuris indiciis rerum futurarum exitum inuoluant, atque eorum qui languidioris animi sunt, quique audaces & temerarij, affectionem, temperent, ne cuiuspiam repentinæ calamitatis caussa sit prædictio, sed obscura permaneat, eius expositio, postquam vero res euenerit, & vere prænuntiata fuisse agnoscatur, & gratiæ agantur Deo, qui cuncta nouit priusquam fiant. Eo igitur tempore Logotheta erat quidam, publicis vectigalibus præfectus, [Nicephoro Logothetæ prædicit imperium,] nomine Nicephorus, viri sancti in paucis amicus ac familiaris, quique eum sibi non in iis solum rebus quæ ad animam pertinent, sed & in reliqua vitæ instituendæ ratione b ducem ac magistrum adoptasset, vt eius consilio vitam, verba, actiones omnes regeret. Domum is emere quamdam cum vellet, id cum rectore hoc ac moderatore rerum omnium suarum communicat, & mox inhiberi præcipitem illum suum ad emptionem impetum sensit, [sed obscure,] simulque imperij adipiscendi indicium accepit: atque idem prope illi euenit quod Sauli, in quantum visus vterque accessionem præ principali opere, magis negotiatus. Declarauit enim illi Sanctus, breui eum viduæ cuiusdam, amplissimas ædes possidentis, hæredem fore. Id autem de Irene Augusta dicebat, c post quam imperij gubernacula suscepit. Interea tamen rei obscure prænuntiatæ veritatē, minime ille assecutus. Postquam vero quod prȩdictum erat euenit, [qui postea eum, eiusq; reliquias plurimi faciebat.] & prophetiæ donum, quo præditus erat Sanctus, agnouit; non tanti regium diadema, ipsumque Romanum imperium faciebat, quanti cum illo colloqui, commorari, conuiuere posse: adeo vt ipsam etiam purpuram contemneret, & d clanculum eius indueretur tunica attritoque pallio, illudque imperij sui tutelam esse duceret ac firmamentum: vt etiam lectos sperneret, seque in pauimentum abiiceret, atque excelsæ illius humicubationis & vigiliæ particeps fieret.

[36] Et hæc quidem ita se habuerunt. Reliquum vnum adhuc e multis commemorabitur, ac tunc ad terminum orationis accedam. Is aliquando per Pontum Euxinum nauigabat: cumque peruenisset ad locum vbi e Sangarij amnis per Galatiam fluentis, alueus in mare euoluitur, & ad ipsum ostium applicaret, illic inter vndam fluuialem ac maris æstum quædam velut pugna exorta est; cum & illa magno impetu delaberetur, & mare exasperatum, fluctus suos in terram exspueret. Adhæc ventus flare a terra cœpit, nec leui pauore nautas perculit, [precibus tempestatē sedat,] velut quos cum naui videretur in profundum demersurus, cum tunc ex sinistri cuiuspiam dæmonis impulsu vehementius spiraret, vt & fluctus dissecaret, quasique cachinnans, strepitum velut bullientis æstus excitaret. At paullo post remigio ad terram appulsa est nauis, e qua egressus vir sanctus, inque littoris aggere stans, sublatis in cælum manibus, [& a certo loco ventos impetuosos in perpetuū arcet,] ventum increpuit, ac tempestatem sedauit: nec vnquam deinceps violenti eiusmodi flatus eum locum infestarunt, Sancti imperio velut ineuitabili quopiam vinculo cohibiti. Quænam vero ad nostram salutem edita iam olim miracula non istud magnitudine longe exuperat? quæ prodigia non antecellit? Nam dæmones fugare, sanare morbos, [quod maximum miraculā:] atque alia innumera miracula patrare, quibus omnis historia ac poësis plena, haud difficile est Sanctis, qui intaminatam in se diuinitatis imaginem conseruarint, & proximi commiseratione istiusmodi miraculorum gratiam fuerint consecuti. Ipsa vero elementa firmare, ventorum incursibus imperare, increpare maris procellas iisque veluti firmissimum frænum imponere ac limitem præscribere, quem prætergredi fas non sit, hoc vero diuinæ naturæ est opus, quæ cælum instar pellis extendit, & terram super aquas firmauit, & arenis mare compescuit.

[37] Huic diuinæ naturæ, quantum coniici potest, eximia quadam humanorum affectuum vacuitate animique puritate, eiusmodi edendorum miraculorum gratia ita erat locupletatus Georgius, vt nemo non eorum particeps fieret. [de omnibus bene meretur,] Nam qui iam nascendo vitam hauserant, iis tunc illustribus eius miraculis copiose frui datum est. Qui autem nondum nati erant, sed futuro tempore suscipiendi, [præsētibus, futuris,] iis quoque in futurum illius beneficentiæ copia, donec depromatur, velut in penu recondita est. Ausit etiam fortassis dicere quispiam, etiam in Sanctos, qui iam olim vita functi sunt, partem aliquam beneficiorum eius fuisse deriuatam. Ex eorum enim imitatione similem viuendi modum vsurpans, [veteribus etiam Sanctis,] & quotidie, vt cum Dauide loquar, ascensiones in corde suo disponens, ac præclara quadam ratione mores quotidie in melius varians, cum quibusdam eorum certauit, alios superauit, & velut vnam ex omnium præclare factis speciem componens, eam in se accuratissime expressit: [Psal. 83. 6] vt ipsi quidem magnum fuerit in talia respicere exempla, maius illis, [dum eos imitando honorat,] talem nactos esse imitatorem. Nam & optimus pictor, & miles in acie Imperatoris sui robur imitari contendens, in prius exemplar solent gloriam referre.

[38] Plæclare enim vero omni verborum operumque armatura, velut aliis vernaculis instructus atque egregie pro pietate castris communitis, velut alterum Lot, gregem suum nulla saucium plaga seruauit, [præcipue Abraham,] tum promtissimam vsque ad sanguinem Deo omnium patri obtemperandi voluntatem retinens, tum euidentissime id re ipsa docens, & quotidie libera voluntate rem sacram factitans, vereque sese incruenti sacrificij mysten declarans, Dei filios & hæredes, ex Ecclesia ad diuinam normam ab ipso ordinata, [Isaac,] velut ex altera Rebecca sapienter procreauit: & gregem multiplicans, non nota carentibus, [Iacob,] sed insignitis & rationalibus ouibus, (quod omnino ex arte pastoritia probatum) sortitus est: quæ Abrahæ, Isaaco, Iacobo fuere diuitiæ. [Gen. 14. 14] Temperantiam summa cura exercens, [Ioseph,] versutam nequitiam, velut alteram Ægyptiam, terrenarum rerum expoliatione facile fugauit. Et noui Israëlis dux spiritualis designatus, ex peccati velut caliginosa Ægypto eum abstractum, in terram mysticam promissionis traduxit, amara doctrina quasi salsa maris Erythræi aqua abstergens quidquid Ægyptiacum & peregrinum adhuc adhæserat. Illud autem venerabile sacerdotium adeptus, non Moysem habuit, qui quæ ad Deum pertinent exponeret, [Moysem,] sed ipsemet immediate cum Deo sermonem miscens, proque populi ignorantia ac peccatis quotidie hostias offerens, [Aaron.] Iosephum, Moysem, [Phinees,] Aaronem exacte imitabatur. Zelum Phinees generose consequi nitebatur, auaritiam & mendacium inuicem magnam ad peniciem commixtas, &, quæ ab illis dolose progignitur, inuidiam, libertatis gladio excidens, probrosissimam aluum intersecans, & priusquam compleretur, fœdum abortum manifestans. Dauidis quoque in re pastoritia, [Dauidem,] priusquam inungeretur, robur egregie æmulatus, vrsinam rabiem ac leoninos passionum impetus, rationis virtute fortiter suffocauit, rectoremque animum munditie obarmans, inuisibilem Goliad secum congressum funda prostrauit. Eliæ & Ioannis exemplo cum solitudinem adamaret, [Eliam, Ioannem, Apostolos,] magis etiam quam illi impietatem reprehendit. Petri & Pauli ardorem in fide disseminanda ac magnanimitatem imitatus est: ac ceterorum denique discipulorum Verbi in obeunda Apostolici muneris functione accuratissimam solertiam in se quoque effinxerat, omnibus aperiens eorum arcanæ ac mysticæ doctrinæ oracula, tum quæ ad vitam instituendam pertinent, tum quæ a Deo instituta. [Martyres:] Martyrum pro veritate vsque ad mortem in conscientia declarabat instantiam, omnem malitiæ speciem fortiter euertens.

[39] Patres antiquos, qui in pastorali munere celebres extiterunt, [item veteres patres rem pastoritiam curantes,] longe antecelluit. Quis enim ita vnquam dispersas oues congregauit, perditas quæsiuit, claudicantes subleuauit, infirmas curauit? Et has quidem accommodatis ad conseruandum modis, illæsas vero purgationi aptis tuebatur remediis, nequaquam virga in sermone vtens, moribus potius quam verbo plerosque corrigens. Quomodo odiosam acerbitatem repulit, [ad omnem virtutem suos erudiens.] & benignitatem sublimi humilitate introduxit, cum auaritia simul commoditates relegans, introducens paupertatem & misericordiam, omnes iustitiæ connexuit, atque vt temperantia exornarentur prouidit, & ad fortitudinem pulchre erudiit, assuefaciens aduersus inuisibiles hostes generose depugnare? Nihil enim tantam vim habet ad virtutum acquisitionem, atque maiorum institutis exercendis manum sedulo admouere.

[Annotata]

a Hinc antea coniecturam diximus, hæc ante annum 790 contigisse;quando simul imperabant Irene & sub eius tutela Constantinus: eo enim anno illi abrogatum ab exercitu imperium est, quod anno 797 resumpsit, filio excæcato.

b Erat Nicephorus, vt ex Theophane patet, homo vaferrimus, & fortassis sanctum virum, quem ob sanctimoniæ opinionem obseruari ab Imperatoribus, a populo coli cernebat, simulata beneuolentia demereri sibi conabatur: aut si quando sincere eum consulebat, mox in transuersum sua ambitione, ceterisq; innatis vitiis abstrahebatur.

c Imo piissimam Augustam subdole & crudeliter e solio exturbauit, bonis exuit, relegatam confecit variis calamitatibus.

d Hæ astuti veteratoris erant artes, vt pius crederetur, qui alioquin vix satis recte de religione sentiebat, vt ex Theophane & aliis patet.

e [Sangarius fl.] Græce hic Σαγγάρεως ῥεῖθρον. & Σάγγαρος πόταμὸς Apud Ptolemæum lib. 5 cap.1 tabula 1 Asiæ, Σαγγαρις ποταμοῦ ἐκβολάι. Sangarij fluminis ostia. Sangarius quoque Straboni & Stephano est.

CAPVT IX
S. Georgij mors, sepultura, ad tumulum miracula. Auctoris peroratio.

[40] Verum quia oportebat eum, cum homo esset, ea quæque subire, quæ naturæ sunt, & excussa materiali concretione ad meliorem sortem transire, Deoque perfecte adhærentem corona pietatis redimiri; cum in postremam ægritudinem incidisset, agnouit terminum adesse, eumque lætus excepit, gratias agens Deo, qui eum creasset, & per resolutionem a corruptione eripi nunc vellet, [moritur:] rursus sublimius eum quibus censuisset iudiciis coagmentaturus. a Emigrauit e tabernaculo suo VIII mensis Dystri, & ad Deum transiit anima Deo plena, per mortem summis votorum potita. Videre erat b lacrymantium Imperatorum & Antistitum concursum: Magistratuum ac subditorum luctum inconsolabilem: illi recte gubernandi exemplar, hi præclare obediendi normam sibi ereptam lamentabantur. [magno omniū luctis sepelitur:] Sacerdotum manibus pie ac religiose sepelitur: apponitur Archiepiscopis Archiepiscopus, Apostolis Discipulus, Prophetis, præuidere futura solitus; Martyribus, qui quotidie sibi moriebatur propter Christum.

[41] Et humano quidem more tumulo conditur, minime tamen (neque Sanctum decebat) obliuione nomen eius sepelitur, sed miraculorum diuina quadam luce splendescit. [innumera ad eius sepulchrum fiunt miracula.] Quorum paucula ex multis delibabimus: nam si vniuersa complecti oratione velimus, quam multi ab immundis spiritibus vexati, solo sepulchri eius attactu, liberati sint, membris fractis eo aduecti, sanati domum suis pedibus redierint; oculorum priuati lumine ab aliis adducti, visu adepto profundam noctem effugerint; id perinde sit ac si vel exiguo cyatho oceanum metiri, vel numerum marinæ arenæ subducere, vel spatium quod a terra ad cælum portenditur, determinare aggrederemur. Sed velut ex vnguibus (quod est in prouerbio) leonem describemus: eiusque apud Deum gratiam & familiaritatem, etiam postquam e vita migrauit, opere ipso manifestum reddemus, atque vno alteroue eius miraculo in medium allato, finem orationi imponemus.

[42] Tanta vis aliquando cecidit imbrium, vt homines pene aquarum copia obrueret, ac secundum quodammodo diluuium videretur, prolutis late montibus, campis stagnantibus: plenæ aquis erant domus ac templa, partim quæ superne ex tecto defluebant partim quæ inferne per ostia irrumpentes omnia implebant. Vrbs tota vndique incurrentibus aquis quasi in medio mari agitata & concussa ruinam minabatur: [aquæ totā vrbem cōplentes.] nisi quæ omnia ad mortalium vtilitatem dirigit cælestis prouidentia, vibrans quidem vltionis romphæam, at non inferens plagam, sed pœnitentiæ nobis viam aperiens, fluxum aquarum stitisset, & salutem largita esset viri sancti deprecatione, vt facto ad eius tumulum miraculo declaratum est. Nam cum templum aquarum copia exundaret, nequaquam eius sepulchrum attigit: sed qui olim mare rubrum diuisit, ac Iordanem repressit, idem isthic quoque per famulum simile prodigium exhibuit. [eius sepulchrum cingunt, non attingunt:] Cernere erat mollem ac liquidam naturam in duritiem mutari, hinc inde a tumulo absistere firmi & immobilis muri instar, neque ei quidquam humoris aspergere. Vere mirabilis Deus in Sanctis suis, faciens prodigia & mirabilia supra omnem sermonem ac potentiam.

[43] Et illud quidem ita gestum est. Nec minus quæ postea euenerunt stupenda. Barbarorum irruptio facta est, c Russorum nempe, gentis (vt omnes norunt) immitis ac ferocis, cuique nihil humani inesse reliquum videtur. Sunt enim moribus efferatis, [Russis barbaris prouincias Asiæ ad Euxinum vastantibus.] ab omni humanitatis cultu alieni, ipso aspectu orisque specie ad diritatem & immanitatem compositi, ac nulla re, qua ceteri mortales, oblectari videntur, sed solis se pascere cædibus. Sæui igitur illi hostes, & nomine ipso, non re sola exitiales, a Propontide cladem auspicati, omnemque oram maritimam depasti, tandem Sancti huius patriæ appropinquarunt, [ipsamq; Amastrida vrbem,] passim cædentes, omnem sexum atque ætatem, nulla senum infantiumue commiseratione, sed promiscue contra omnes sanguinolentam armantes manum, perniciem inferre quam citissime contendebant: templa ab iis euersa, sacra profanata, deiecta altaria, proque iis nefariæ libationes & victimæ. Taurica illa vetus hospitum cædes ab his renouata, Virginum cædes, virorumque ac fæminarum: Nemo erat qui suppetias ferret, qui hostibus se opponeret, nemo. Prata, arbores, fontes stupebant. Ipsa conniuebat cælestis prouidentia, forsan vt malitia compleretur: vt euenisse sæpe Israëlitis ex Scriptura discimus.

[44] Egregius hic Pastor etsi corpore absens, spiritu tamen præsens aderat Deo, & incomprehensibilia eius iudicia velut præ oculis habens, eaque intime peruadens, nec suis auxilium ferebat, nec adhibebat ad Deum pro iis preces. [quidā volentes id sepulchrū subruere,] Tandem tamen vlterius dissimulare non valuit. Miraculum igitur edidit ceteris ibi factis nihilo inferius. Barbari enim in templum ingressi, & tumulum conspicati, thesaurum esse suspicati sunt, (& erat reuera thesaurus) eumque suffodere aggressi, [fiunt immobiles:] manibus ac pedibus dissoluti apparuerunt, atque inuisibilibus vinculis ligati, immobiles constiterunt, miserabiles, stupore ac metu perculsi, nihil aliud nisi loqui valentes.

[45] Horum Dux, vbi id prodigium vidit, & ipse metu ac pauore correptus, quemdam captiuum accersit, scitaturque ex eo, quid illud sibi velit quod euenerat, aut cuius id numinis fiat potentia? aut quid tandem ibi defossum sit? [Dux ex captiuo caussam intelligit,] quaue ratione ac modo ista milites patiantur? Dei, inquit captiuus, qui ex nihilo cuncta creauit, ea potentia est, qui quidquid vult facit, cui contradicere nemo potest, non Rex, non tyrannus, non Præfectus, non barbarus, nec quemcumque nominaris, non natio integra. Per ipsum enim Reges regnant, & tyrannni terræ imperant. Quid vero? ait barbarus, nonne & nos quotidie sacrificia offerimus diis, altaria instruentes, & libationes peragentes? At nequaquam, ait alter, dij veri sunt, quibus immolatis; neque eiusmodi Deo nostro hostiæ placent. Nullo enim indiget, cum omnium sit dominus. Aliane, inquit, hostia est, qua gaudeat Deus vester? Quomodo autem re nulla eget, si hostia saltem illa opus habet? Nulla, inquit captiuus, illi re opus est, sed, quia bonus est, actiones bonas suscipit, ex pura conscientia oblatas. Qui vero in eius conspectu per bona opera purus apparuerit, is ab illo maximo honore decoratur, viuus ac mortuus. Quisnam vero, ait, hic honos? Omne quod voluerint, inquit captiuus, facere in eius nomine, sibique honorem exhibentibus benefacere, dedecus irrogantes vlcisci. Atque eam ob rem cum tui hi milites, vt vides, effringere eius tumulum ausi sunt, quia iniuria est eius qui illic situs est, profanis barbarorum discuti manibus, qua apud Deum valet gratia, pedes eorum manusque ita alligauit. [& remedium:] Si autem volueris dictorum meorum veritatem explorare, age, profer donaria, ac per nos Christianos eum placa; statimque viri isti a molestia, qua distinentur, liberi euadent. Quærit alter, quibus gaudeat donariis, qualiaque suscipiat munera? Oleum, ait, & ceram, ea enim offerre Christiani solent, itemque captiuos in libertatem restitui, ecclesiis reuerentiam seruari vult. Hæc omnia si agere atque seruare volueris, videbis milites tuos valentes vt prius.

[46] Attonitus dictis barbarus, cuncta se quam primum facturum pollicetur: [Christianis Deum ac Sanctum orantibus,] & Christianis illis in plenam libertatem restitutis, Dei Sanctique deprecandi curam committit. Statim perquam luculente accenduntur luminaria, statio per omnem noctem & psalmorum concentus instituitur: [milites liberantur,] barbari vltione diuinitus inflicta soluuntur. Initur deinde reconciliatio gratiæ ac fœdus cum Christianis: [fit pax,] neque deinceps illi iniuriosi in sacra extitere: non suffodere diuina altaria, non sunt sacrilegis manibus religiosa depeculati cimelia, non sanguine ecclesias contaminarunt. Ita sepulchrum vnicum barbarorum arguit insaniam, cædes multas compescuit, immanissimos lupos in agnorum mansuetudinem commutauit, & prata prius saltusque venerantes, diuina reuereri & colere templa docuit. [cessant scelera.]

[47] Vidisti vim sepulchri, qua gentis integræ prostrata potentia est. Vidisti vim sepulchri, [Magnus illius sepulchri honos:] quæ vt lupus cum agno pasceretur effecit, secundum quod Esaias vaticinatus est, vtque pardus cum hœdo accubaret. Vidisti tumuli gloriam, miracula velut solares radios spargentem. [Esa. 11. 6] Vidisti puluerem multis missilibus hastisque validiorem. Vidisti reliquiarum virtute cordis refractarij duritiem mollescere. O sepulchrum apparens, sed mysticus thesaurus! O sepulchrum spolians sepulchra, multisque vitæ munus elargiens! O tumulus, cuius gloria ad ipsos vsque Oceani limites pertigit! O puluis, barbaros dissipans, eorumque gladios, [magna vis sacrarum reliquiarū.] armaque reliqua & castra conterens! O reliquiæ absconditæ, auro pretiosiores, exquisitis lapidibus lucidiores, bysso & purpura splendidiores, Regibus potentiores, Christianorum robur & gloria! O diuina seges, d (hanc enim Grȩci Γεώργιον vocant) in terra quidē sata Spiritus agricultura, aucta vero vsque ad cælū, tempestiue demessa, inque cælestibus horreis recondita, & suo tempore large diuisa, nec exhausta; confracta, nec vilior facta; erogata, nec euacuata; consumpta & multiplicata! O arbor procera, plantata ad decursus spiritalium aquarum, & in tempore admirabiles proferens fructus, cuius foliorum gratia, decor, & copia numquam defluet…

[48] O supernæ Ierusalem ciuis! o veri tabernaculi Sacerdos, & inexplicabilis illius pulchritudinis contemplator, respice nos e sublimi, [Auctor S. Georgium inuocat,] tuarumque laudum præcones protege: libera nos a peccatis ac lapsibus: erue a pressura, calamitatibus, necessitatibus, periculis, quouis denique incommodo. Ex miraculis tuæ cum Deo familiaritatis euidentia habemus argumenta. Non dubia gratia, non erubescenda deprecatio. Audaciæ, qua encomia tua aggressus sum, ignosce: suscipe propositum hoc meum, quando id & Deo acceptum. Non enim impetus temeritatis hic est, sed fidei inflammatæ studium & conatus ad id impellentis amicitiæ, Ioannis illius inclyti, ac virtutis studiosi: [Ioannis cuiusdam impulsu se hæc scripsisse profitetur,] cuius & adhortatione inductus, ne inobedientiæ culpam incurrerem, in hoc me tuarum laudum pelagus immisi: tamque gaudeo his me esse inferiorem, quam si in aliis palmam ferrem. Nam cum inferior rebus prædicandis oratio est, [iterumq; suā tenuitatem excusat.] re ipsa earum indicat magnitudinem, & tum sublimitatem virtutis ostendit, tum Deo proxime adstantis fiduciam. Esto igitur nobis patronus, vindex, defensor: da nobis ampliorem laudum materiam, noua miraculorum accessione, quam tua apud Deum familiaritate efficias. Defende vrbē tuam, gregem tuum conserua, in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria in infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Græce est, ἐκδημεῖ τοῦ σκήνους τῇ προ δὺς τῆς δεκάτης τοῦ Δύστρουμηνὸς. Respondet. Martio Δύστρος. Sed non ab eodem die ducebatur semper eius initium. Euagrius in historia Eccles. semper cum Kalendis Martij diem primum Dystri componit.

b An forsan circa Amastridem erat tunc cum filio Nicephorus? Haud alioquin video, qui hæc esse vera possint: neque enim Constantinopoli dicitur obiisse Georgius. Et tunc eius fortasse sibi χιτώνιον καὶ τριβὼνιον accepit, de quibus actum cap. 8 nu. 35.

c Gr. τῶν ρῶς. atque ita scriptoribus Græcis medij æui semper appellati leguntur, ὁι ῥῶς. Rossi & Russi passim a Latinis, imperite a quibusdam recentioribus Ruteni. [Russi.] Altero post Georgij ætatem seculo fidem complexa est gens Russorum, Duce VVlodom ro, & Catholicam quidem; temere postea Græcorum erroribus implexa.

d Interiecimus quinque hæc verba, vt sententia intelligeretur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 22. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.