Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

22. Februar


XXII FEBRVARII.

SANCTI QVI VIII KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sancti Petri Apostoli Cathedra Antiochena.
S. Aristiō, antiquus Christi discipulus, Salaminæ in Cypro.
S. Abilius, Patriarcha III Alexandrinus.
S. Papias, Episcopus Hierapolitanus in Phrygia.
S. Anthusa, Martyr.
XII famuli eius, Martyres.
S. Gallus, Consul, Martyr Antiochiæ.
S. Victorinus, Martyr in Africa.
S. Eucirus, Martyr in Africa.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Fortuna, Martyr in Africa.
XXVIII socii Martyres in Africa.
S. Euterius Palatinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Victorina, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Paula, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Emerita, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Antonina, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Datiua, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Rogatiana, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Antiga, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Vrbana, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Maxima, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Marina, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Matrona, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Peregrina filia, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Secundula, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Iusta, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Castula, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Florentius, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Victor, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Marcellina, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Casta, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Donatula, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Libosa, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Flavia, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Dota, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Furnata, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Lucianus, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Amicus, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Regina, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Cyriacus, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Galatius, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Valerius, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
S. Gorgianus, Martyr Nicomediæ in Bythinia.
Martyres plurimi in Arabia.
S. Paschasius, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Thalassius, anachoreta iuxta Cyrum in Syria.
S. Limnæus, anachoreta iuxta Cyrum in Syria.
S. Baradatus, anachoreta in Syria.
S. Maximianus, Episcopus Rauennas in Italia.
S. Athanasius, Confessor in Bithynia.
B. Margarita Pœnitens, tertii Ordinis S. Francisci, Cortonæ in Etruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Telesphorus Papa hoc die colitur a Græcis in Menæis, & apud Maximum Cytheræum. Vitam eius dedimus die, quo Latini eum venerantur, V Ianuarij.
S. Epiphanij Episcopi Ticinensis Reliquiæ Hildesium in Germaniam hoc die translatæ: de qua Translatione post eius Vitam egimus XXI Ianuarij.
S. Polycarpus, Episcopus Smyrnensis refertur in Martyrol. MS. Marchianensi, a Græcis pluribusq; Latinis die sequenti. Acta dedimus XXVI Ianuarij.
S. Luparia senior, S. Claudia Luparia filia, inscriptæ sunt ad hunc diem Martyrologio Hispanico Tamaij Salazarij, qui senioris Conuersionem S. Iacobi Apostoli prædicationi tribuit. De ea in carmine sepulchrali Aulus Halus, ab eodem citatus, ista habet:

Colitur octauo Martis nunc sæpe Kalendas.
Et merito. Nostrum condidit illa Patrem.

Mirum interim non indicari Breuiaria aut Martyrologia, in quibus cultus illi aßignetur. Filiam Tamaius idem matri iungit, quod dies natalis ignoretur, & tamen in hymno S. Isidori mulier sancta, & sancta Dei fæmina appelletur. Plura de iis ex Dextri potißimum & Iuliani Petri Chronicis congerit, quæ lector apud illum videre potest. De iis opportunior agendi locus erit ad Acta & Translationem S. Iacobi Apostoli: de hac quamplurima adfert Tamaius.

Fechinus Presbyter, Mailanus Achadensis, Camanus filius Dodoni, Midabarius Rinndrochidij, Garnimia Virgo, filia Congali, Moëlbrigidus, seu Brigidianus, Archiep. Ardmachanus, referuntur hoc die in Festilogio MS. Hibernico Mariani Gormani, & Martyrol. MS. Tamlactensi: sed in hoc deest, Moëlbrigidus, quem B. Malbrigidum, siue Brigidanum, Abbatem Derensem & Primatem Armachanum appellat Colganus, deq; eo solo, reliquis omißis, agit, adiunctis nonnullis ex Annalibus MSS. Hibernicis. Verum quomodo reliquos omittat, hunc referat, haud satis assequimur, ac certiora nobis exhiberi monumenta optamus: maxime cum eum, qui Midabarius in citatis MSS. appellatur, ipse existimet Midabariam esse, sororem S. Berachij Abbatis & Episcopi, de qua agitur in huius Vita II ex Hibernico a Colgano, dein a nobis ad XV Februarij edita, diciturque ei dicata ecclesia de Buinlinn, id est, interprete Colgano, Rinndroichir. S. Malbridium, seu Brigidianum, inscripsit Menologio Benedictino Bucelinus, sed solum Colganum secutus.
Thecla Virgo, sanctimonialis Benedictina, dicitur in Chronicis Luitprandi & Iuliani Petri sanctitate floruisse circa annum ⅠƆCCCCXXX. Inscripta est ad hunc diem Martyrologio Hispanico Tamaij Salazarij, & Menologio Benedictino Bucelini. Citatur Martyrologium Maurolyci, sed hic de S. Thecla discipula S. Pauli agit, quam etiam hoc die referunt plurima, & aliquot seculis ante ætatem huius Theclæ conscripta Martyrologia, vt mox constabit.
Marnokdubus Eremita in Banzenoch adscriptus Menologio Scotico Dempsteri, eoque citato relatus in Catalogo Ferrarij, diciturq; de eo agi in Scotichronico a Magno Macullone exscripto, quod non vidimus. Nulla eius mentio vspiam fit a Camerario in Menologio Scotico.
S. Oliuerij Episcopi Caietani Translatio consignata exstat in quodam MS. non admodum vetusto. Vghellus in Italia sacra inter Episcopos Caietanos huius Oliuerij non meminit, nec Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ.
S. Ioannes Abbas miraculis clarus Lucæ in Italia. Menardus & Bucelinus, in Benedictino ille Martyrologio, hic Menologio. Nonnulla ab eo patrata miracula narrat Desiderius Abbas Casinensis, dein Victor III Pontifex Romanus, in Dialogis. Inter alia miracula illud est, quod aqua, qua manus in sacrificio Missæ abluerat, depulsa sit febris Alexandri Papæ II. Cuius miraculi meminit Baronius ad an. 1070 num. 30, nulla cultus ac venerationis Ioannis facta mentione. Silent Ferrarius in suis Catalogis & Franciottus de Sanctis Lucensibus. Ioannes Baptista Marus in Notis ad Dialogos Desiderij pag. 16 solum ait inter Beatos adscribi in Martyrol. Benedictino sub die XXII Februarij; apud Menardum nempe.
Quadratus, Abbas Bonæ-Vallis in diœcesi Rutenensi, reuelationibus & vitæ sanctimonia illustris, inscriptus est ad hunc diem Menologio Cisterciensi Henriquez & Benedictino Bucelini, ac Beatus appellatus. Saussaius in Martyrol. Gallicano solum Piis annumerat.
Henricus Hemmenrodensis monachus & Sacerdos (quo sacrificium offerente, a Conuerso quodam Saluatorem in effigie hominis in manibus eius conspectum scribit Cæsarius lib. 9 Histor. cap. 28) inscriptus ad hunc diem iisdem Menologiis Chrysostomi Henriquez & Bucelini, & Fastis Coloniensibus Gelenij: illi Beatum indigetant, hic solum venerabilem vocat.
Angelus de Porta-solis Perusinus ex Ordine Dominicano Episcopus Salcitanensis in Sardinia, translatus est ad Sedem Grossetanam in Etruria anno ⅭⅠƆCCCXXX, prope Grossetum defunctus anno ⅭⅠƆCCCXXXIV. Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ in Episcopis Grossetanis. Iacobillus Sanctis & Beatis Vmbriæ ad hunc XXII Februarij adscribit, potißimum motus hac inscriptione sepulchrali, quæ Perusij, vbi iacet apud Patres Prædicatores sepultus, infra effigiem eius legitur: B. F. Angelus Perusinus ob eximiam virtutem ac vitæ sanctitatem a Ioanne XXII Romæ Pœnitentiarius electus, & ab eodem Episcopus Grossetanus creatus.
Henricus Harphius Ordinis Seraphici S. Francisci, eximiæ eruditionis & contemplationis vir, fama sanctitatis & obseruantia regulari celebris, floruit ante ducentos annos, scriptis mysticis clarus, Mechliniæ in Belgio apud Franciscanos sepultus in medio chori, & lapide albo tectus. Ei Arturus a Monasterio in Martyrol. Franciscano ad hunc diem titulum Beati tribuit.
S. Martha Virgo Martyr sub Decio in Hispania passa, hoc die inscripta Menologio Virginum Lahierij & alteri Calendario Gallico: quo etiam passam illam martyrium ab aliquibus tradi asserit Trugillo: ac colitur XXIII Febr.
Sereni & aliorum XIII natale Sirmij. Ita MS. Martyrologium S. Hieronymi. At Seueri & aliorum LXXI legitur in MS. Richenouiensi. MSS. Lætiense & Tornacense Serenam appellant, quæ, inquiunt, tempore Maximiani plexione capitis suscepit martyrium. Inscriptus postridie Martyrol. Romano & aliis S. Sirenus sub Maximiano capite cæsus. Iunguntur alij LXXII etiam Sirmij paßi, de quibus hic agi opinamur, & remittimus ad XXIII Februarij.
S. Dositheus monachus Ecbatanis in Media. Ferrarius in Catal. SS. Is esse videtur S. Dorothei discipulus, de quo, cum Galesinio, agemus XXIII Februarij.
B. Petrus Damianus S. R. E. Cardinalis, Episcopus Ostiensis, Prior eremi sanctæ Crucis Fontis Auellani, & illustris scriptor, hoc die Fauentiæ in Italia mortuus est, inscriptusq; Martyrologiis Benedictinis & aliis. Colitur Fauentiæ die sequenti, quo & Vitam dabimus, XXIII Februarij.
S. Ioseph ab Arimathia, qui corpus Christi de cruce depositum, & aromatibus conditum in monumento suo nouo sepeliuit, memoratur hoc die in Martyrologio Leodij anno 1624 excuso. in Romano XVII Martij.
S. Abrunculus, siue Aprunculus, Episcopus Treuirorum refertur a Ferrario & Saussaio in Supplemento Martyrol. Gallicani, recte tamen hic annotat præcipuo eum honore coli XXII Aprilis.
SS. Andronici & Iuniæ (quorum meminit Paulus ad Romanos cap. 16 v. 7) reliquiarum inuentio celebri memoria recolitur hoc die in Menæis & apud Cytheræum, at dies natalis est apud eosdem Græcos XVII Maij.
S. Gregorius Papa VII, prius monachus Cluniacensis, exinde Abbas S. Pauli in Vrbe, memoratur in Calendario MS. S. Saluatoris, & altero recentiori. Colitur XXV Maij.
S. Guduuali Archiepiscopi Translatio aliqua contigit hoc die, inscripta Martyrologiis monasticis Wionis, Menardi, Dorganij, Bucelini, Anglicano Wilsoni, Germanico Canisij, generali Catalogo Ferrarij, Molani auctario ad Vsuardum. Annua memoria corporis Gandauum deportati fit III Decembris, quam ad hunc diem nonnulli referunt. De ea Translatione agitur V Februarij in Vita S. Bertulphi cap. 7 num. 30. Dies natalis celebratur VI Iunij.
Brixius Episcopus Morauiensis ex Chronico Scotico refertur a Camerario in Menologio SS. Scotorum. Si quæ certiora monumenta occurrant, poterimus eum referre cum Dempstero ad XII Augusti.
S. Concordiæ natalis Romæ. Ita MSS. S. Hieronymi, Richenouiense, Coloniense S. Mariæ ad Gradus. Via Tiburtina ad S. Laurentium, additur in MS. Tornacensi S. Martini; quam Deciana persecutio trucidauit. vt Beda, Rabanus, Notkerus, & mutata phrasi Galesinius, qui addit eam esse nutricem S. Hippolyti. Est hæc domi quidem occisa, sed socij via Tiburtina, vbi & cœmeterium esse S. Hippolyti tradit Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 16. Num S. Concordia ibidem cum S. Hippolyto in prædio S. Cyriacæ sepulta fuerit, examinabitur ad eius Acta XIII Augusti.
S. Thecla Virgo inscripta hoc die Martyrologiis S. Hieronymi, S. Cyriaci, Maurolyci, Greueni, aliisq;. Eadem in MSS. Richenouiensi & Lætiensi attribuitur Nicomediæ, ac præterea discipula S. Pauli dicitur in MSS. Tornacensi & Aquisgranensi, vti etiam apud Bedam, Rabanum, Notkerum, cum longo eiusdem elogio. Ea colitur XXIII Septembris.
Piatus Presbyter Martyr Tornaci in Belgio memoratur in Martyrologio Witfordi. Dies eius natalis est I Octob.
S. Edmundi Archiepiscopi Cantuariensis corporis eleuatio refertur hoc die in Menologio Benedictino Bucelini, & Cisterciensi Henriquez. De ea agendū ad Vitam XVI Nou.
S. Theodorus Martyr sub Maximiano, hic locatur in Coptico Calendario MS. Dedimus VII Februarij Acta S. Theodori Ducis, qui Heracleæ in Ponto palmam martyrij tulit, sed sub Licinio. Hic videtur S. Theodorus miles esse, qui & ipse celeberrimi nominis, sub Maximiano Amaseæ coronatus, colitur IX Nouemb.
Vel forte S. Theodorus Ægypti Episcopus, qui sub Galerio Maximino, cum S. Petro Alexandrino & aliis agonem consummauit XXVI Nouemb.
Siricius Papa, cum sedisset annos tredecim, mensem vnum, & dies quatuordecim, octauo Kalendas Martij ex hac vita migrans, sepultus est in cœmeterio Priscillæ via Salaria. Baronius in Annal. Eccl. ad an. 398 num. 1 allegans ita haberi apud indices omnes, licet apud Bedam sexto Kalendas Decembris ponatur obitus. At quinam illi indices omnes, aut quantæ sint auctoritatis, nescimus. In codice MS. perantiquo Petauiano, nunc Reginæ Sueciæ, de Pontificibus Romanis, deducto vsque ad Felicem III, siue annum circiter ⅠƆXXX, cum adiectis nominibus sequentium Pontificum vsque ad Pelagium decessorem S. Gregorij Magni, dicitur Siricius sedisse annos quindecim, dies XXV, ac mortuus VII Kalendas Martias. Apud Anastasium bibliothecarium de Vitis Pontificum, dicitur Siricius sedisse etiam annos quindecim, sed menses vndecim, dies viginti quinque, mortuus nono Kalendas Martias: & quidem anni Sedis quindecim aßignantur in omnibus codicibus MSS. quorum variæ lectiones adiectæ in regia editione anni 1649. Quindecim itidem Sedis annos probat Andreas Chesneus in Historia Pontificum ex antiquo epitaphio eidem Siricio erecto. At VIII Kalendas Martias mortuum esse legitur in nonnullis codicibus MSS. Anastasij inter varias lectiones obseruatis. De cultu ac veneratione S. Siricij silent Baronius, & Ciaconius in Vitis Pontificum, licet ambo referant apud Bedam VI Kal. Decembris poni obitum. Quod ad hos Februarij dies attinet, pauca admodum venerationis vestigia reperimus. In antiquo Calendario MS. quod Psalterio monasterij S. Maximini apud Treuiros extat præfixum, hæc leguntur: VIII Kalend. Mart. Nat. S. Ciricij Papæ. At nulla mentio fit in duobus antiquis MSS. Martyrologiis eiusdem monasterij S. Maximini, ad hunc diem: quo tamen inscriptus est Martyrologio Germanico Canisij, & Greueni ad Vsuardum auctario, sed in hoc non absque mendo Martyr appellatur. Dedimus XXI Februarij duos Siricios Martyres, ex antiquißimis nostris monumentis, Martyrologio scilicet MS. Romano, quod S. Hieronymo tribuitur, & altero Martyrologio MS. Richenouiensi. Horum alter Siricius est Martyr Adrumetinus in Africa, alter sociis S. Victorini adiunctus, quorum locus martyrij non indicatur. Alius Siricius Martyr in Asia colitur XXIII Februarij. An horum Martyrum occasione obitus Siricij Papæ ad hos Februarij dies relatus sit, forsan in dubium posset vocari. Cultum antiquum & venerationem S. Siricij Papæ adstruunt maxime vetusta & optimæ fidei Martyrologia, sed ad XXVI Nouembris, quorum nonnulla hic lubet ad tanti Pontificis firmandam existimationem proferre. Martyrologium MS. Romanum, siue S. Hieronymi iam citatum, vti & Richenouiense eum diem (quod sane notandum) ita auspicantur: VI Kalend. Decemb. Romæ depositio Sirici Episcopi. & in Aquileia Valentini Episcopi. & in Capua Nicandri, Cassiani, & Felicissimi. Saturnini &c. Eadem leguntur in MS. Aquisgranensi, sed Cyrici scriptum. In MS. monasterij S. Cyriaci, quo potißimum ad Martyrologium Romanum recognoscendum vsus est Baronius, hæc leguntur: V Kalend. Decemb. (vbi VI dies substituendus, vti & præcedentibus diebus) Romæ S. Sirici Episcopi, & Saturnini. In Aquileia Valeriani Episcopi & Confessoris. MS. Lætiense: VI Kalend. Decemb. Romæ natale SS. Sirici Episcopi, & Saturnini. MS. Tornacense S. Martini addit, & Martyris. Hactenus illustria & probatißima Martyrologia MSS. quibus consentit Beda excusus & MS. Romæ Syricij Episcopi. & in Capua Nicanoris, Cassiani & Felicissimi, nulla Saturnini, facta mentione. Rabanus ista his verbis exprimit: VI Kalend. Decemb. Romæ depositio Sirici Episcopi, & Saturnini, & in Aquileia Valentini Episcopi, & in Capua Nicanoris, Cassiani & Felicissimi. Molanus, ex Beda, vt indicat: Romæ Siricij Episcopi. Omißis aliis, qui ad diuersas classes spectant: quamuis Episcopi dignitate non expreßa, in auctario Greueni, in MS. S. Maximini, MSS. Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentij, & Florario Sanctorum, hæc ita coniungantur: Romæ SS. Sirici & Fortunati: quibus in alio MS. S. Maximini Valerianus adiungitur. Hæc modo de cultu & veneratione S. Siricij Episcopi seu Pontificis Romani indicasse sufficiat: reliqua eius Acta, ac reliquorum Martyrologiorum testimonia referenda erunt XXVI Nouemb.
Conceptio B. Mariæ Virginis hoc die inscripta Martyrol. MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Est isthic forsan votiua aliqua solennitas: vti per vniuersam Ecclesiam VIII Decembris.
S. Dionysia Virgo & Martyr. Greuen in Auctario Vsuardi. Nobis ea ignota est. Forsan est Alexandrina, quæ cum aliis colitur XII Decembris.
S. Synetus Martyr, gladio occisus celebratur in Menæis Græcorum & apud Cytheræum hoc die, ac dein longiori encomio XII Decembris, & Romanus dicitur, quo die etiam inscriptus est Menologio Græcorum. Illum eumdem arbitramur, qui in Martyrol. Romano aliisq; appellatur Synesius, coliturq; XII Decemb.
S. Detta Abbatissa Winbrunnensis & soror Regis Angliæ memoratur hoc die in Menologio Bucelini. De Winbrumensi cœnobio extructo & Tetta Abbatißa, quæ hic Detta, aliis etiam Tecla dicitur, egimus VI Februarij ad Vitam S. Inæ Regis num. 5. Colitur S. Tetta XVII Dec.
Mathusalem Patriarchæ obitus, quo senior in annis nemo fuit eorum, quos Scriptura commemorat, refertur hoc die in Florario MS. Græci in Menæis iustum appellant & filium Enochi a Deo rapti: eiusq; & aliorum primorum parentum memoriam recolunt XIX Decembris.

DE CATHEDRA S. PETRI ANTIOCHENA

an. Chr. XXXVII.

[Commentarius]

Petri Apostoli Cathedra Antiochena (SS.)

Avctore I. B.

[1] Antiochia, Syriæ totiusq; Orientis metropolis, prima Christianorum nobilißimum cognomen Christi discipulis tribuit, prima supremo nostræ religionis solio nobilitata, vt merito postea, licet aliam ob caussam, Theopolis sit a Iustiniano Aug. appellata. Huc Petrus Princeps Apostolorum, cum ingentem populi multitudinem Christo dedisse nomina audisset, venit, sedemq; regalis sui pontificij isthic ad tempus locauit. Testis Eusebius in Chronico, Olympiad. 205 an. 2. Petrus Apostolus, cum primus Antiochenam Ecclesiam fundasset, [S. Petrus Antiochiæ sedit 7 annis:] Romam mittitur: vbi Euangelium prædicans XXV annis eiusdem vrbis Episcopus perseuerat. Spatium temporis, quo Antiochiæ sedit, indicat liber de Romanis Pontificibus in Petro: Primus sedit cathedram Episcopatus in Antiochia annos VII. S. Gregorius quoque lib. 6 ep. 37 Ind. 15 ad S. Eulogium Alexandrinum Patriarcham: Itaque cum multi sint Apostoli, pro ipso tamen principatu sola Apostolorum Principis sedes in auctoritate conualuit, quæ in tribus locis vnius est. Ipse enim sublimauit Sedem, in qua etiam quiescere, & præsentem vitam finire dignatus est. Ipse decorauit Sedem, in qua Euangelistam discipulum misit. Ipse firmauit Sedem, in qua septem annis, quamuis discessurus, sedit. Inde iam colligi potest, quo anno Antiochiæ Petrus Sedem collocarit. [Cathedrā illic locauit an. 37] Nam cum secundo Claudij anno, vt scribit S. Hieronymus lib. de illustr. Ecclesiæ script. Romam perrexerit, vulgaris nimirum epochæ XLII exeunte vel sub initium XLIII, hinc si annos septem, siue sex annos, & partem aliquam septimi, dempseris; sequeretur eiusdem epochæ anno XXXVI ad finem vergente profectum fuisse Antiochiam, ibiq; sedem statuisse initio XXXVII, qui fuit Tiberij Imp. vltimus, a Christi morte secundum exactiorem calculum sextus. Vide accuratius hæc disputata apud Petauium nostrum to. 2 de Doctrina temporum.

[2] Extat Sedis illius memoria in Martyrologiis VIII Kal. Martij. Martyrol. MS. S. Hieronymi, siue vetus Romanum: Cathedra Petri in Antiochia. Consentiunt vetus Roman. a Rosweido editum, Vsuardus, Ado vulgatus, & pleraque MSS. etiam Bedæ nomen præferentia. [quæ dein quotannis 22 Febr. celebrata,] Alioquin typis excusum Bedæ Martyrol. ita habet: Cathedra S. Petri; qua sedit apud Antiochiam, vbi & primum cognominati sunt discipuli Christiani. Eadem leguntur in hodierno Romano Martyrol. & Rabani. Wandelbertus quoque in metrico Martyrol. ita habet:

Octauoque Petri Cathedra & doctrina coruscat,
Vrbs læta Antiochi quo primum Præsule vernat.

Martyrol. Coloniæ an. 1490 editum & plurima MSS. VVsuardi nomine insignita, itemq; Adonis MS. in monasterio S. Laurentij Leodij: Apud Antiochiam Cathedra S. Petri Apostoli, qui ab Antiochensibus pulso Simone Mago, qui eos seduxerat, vt sibi crederent, & Petrum lapidarent, ipse Petrus susceptus est, & cathedrali pontificatu exaltatus. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Apud Antiochiam Cathedra S. Petri Apostoli; qui post ascensionem Christi, Cathedrā Sacerdotalem in partibus Orientis tenuit annis quatuor; deinde venit Antiochiam, & pulso Simone Mago Cathedram pontificalem suscepit, quam ibi tenuit per annos septem. Quibus expletis, Petrus, vt Simonem Magum expugnaret, venit Romam, & ibi annis XXV, mensibus VII, diebus VIII, Ecclesiæ Romanæ digne præsedit, nullumque postea habuit successorem, qui tantum temporis in regimine summi apostolatus expleret. MS. Florarium: Apud Antiochiam Cathedra S. Petri Apostoli (IX Lect.) vbi videlicet pulso Simone Mago, Petrus susceptus est, & in Cathedra pontificali exaltatus an. salutis XXXVIII, vbi sedit annis septem, & inde profectus est Romam. Galesinius: Antiochiæ Cathedra S. Petri Apostoli, qui vinculis liberatus, cum Theophili Præfecti filium mortuum ad vitam reuocasset, Ecclesiæ Antiochenæ septem annis præfuit, pulso Simone Mago. Eadē fere habet Canisius, & Maurolycus aliis verbis.

[3] [(etsi de eius initio modoq; quædā apocrypha)] Hausta hæc sunt ex lib. 10 Recognitionum S. Clementis: quas Recognitiones, cum constet vel legitimum Clementis fœtum non esse, vel turpiter profecto deprauatum, neque fidem habere iis quæ gesta narrantur licet, nec lubet refutare, quandoquidem nonnulla fortaßis eorum euenerint. Plura in quibusdam manu exaratis codicibus habentur, sub titulo Cathedræ, sed ex eodem turbido fonte deriuata; e quo Iacobus quoque de Voragine, Petrus Equilinus, & alij sua hausere. De ritu festi huius breuiter, post alios, agit Bartholomæus Gauantus Comment. in Rubr. Breuiar. sect. 7 cap. 4. Quanta cura ac religione peragi anniuersaria Cathedræ solennitas soleret, ostendimus XVIII Ianu. cum de Romana Cathedra esset sermo.

[4] Operæ pretium est hic promere, quod de hac Cathedra cap. 83 Explicationis Diuinorum Officior. scribit Ioannes Beletus, qui ante 400 annos vixisse traditur, citaturq; ab ipso Iacobo de Voragine qui a 350 annis deceßit: Dicitur, inquit, festum B. Petri epularum. Fuit enim consuetudo veterum Ethnicorum, vt singulis annis mense Februarij, certo quopiam die, epulas ad parentum suorum tumulos apponerent, quas nocte dæmones consumebant, [festum epularum S. Petri dicta,] cum inde non minus falso quam ridicule animæ refici credebantur. Putabant enim huiusmodi epulas ab animabus circa tumulos errantibus absumi. Hæc autem consuetudo atque huiusmodi falsæ opinionis error a Christianis vix extirpari potuit. Quod quidem cum viri sancti animaduertissent, ac penitus illam consuetudinem extinguere voluissent, instituerunt festum de Cathedra S. Petri, tam de illa quæ fuit Romæ, quam quæ Antiochiæ, idque illo eodem die quo abominanda illa ab Ethnicis fiebant, vt solenni hoc festo prauæ illius consuetudinis festum omnino extingueretur. Vnde etiam ab illis epulis festum hoc appellatum est B. Pepri epvlarvm. Hæc Beletus. Alibi quoque religiosa aliqua instituta festiuitate, Ethnicorum profanæ superstitiones abolitæ: vti I Augusti de festo eiusdem S. Petri ad Vincula in Lectionibus Diuini officij refertur.

[5] Hinc porro cōfici posse videtur, quod VIII Kal. Martij agatur hoc festum, non ideo certum esse, vel appulisse eo die Antiochiam Petrum, vel in parata sibi (vt dicitur) a populo cathedra consedisse; cum propterea ad agendam illius Cathedræ memoriam is lectus sit dies, quo eius noua & sacra solennitate vetustæ superstitiones, eodem die celebrari solitæ, penitus ex animis eraderentur. Siluij certe laterculus anno Christi 448 scriptus, vti in Præfat. gener. ad Ianuar. cap. 4 § 3 diximus, ad hunc diem ista habet: Depositiō S. Petri & Pauli. [olim tamē Depositio SS. Petri & Pauli.] Cara cognatio. ideo dicta, quia tunc etsi fuerint viuorum parentum odia, tempore obitus deponuntur. Tunc igitur agebatur solenniter Romæ, Depositio Apostolorum, cuius ad III Kalend. Iulias, quo nunc celebratur, nulla in eodem Laterculo mentio. at nec alio die Cathedræ. An ad ferales illas Ethnicorum epulas sacratioribus permutandas, primum Natalis seu depositio Apostolorum celebrata; deinde, hac in æstatem reiecta instituta Cathedræ solennitas? At Siluio antiquior est S. Augustinus, cuius de S. Petri Cathedra sermonem citauimus 18 Ianuarij: nisi forte is alterius est.

DE S. ARISTIONE ANTIQVO CHRISTI DISCIPVLO, SALAMINÆ IN CYPRO.

I SECVLO.

[Commentarius]

Aristion, antiquus Christi discipulus, Salaminae in Cypro (S.)

Avctore I. B.

[1] Nvlla in Menæis Græcorum S. Aristionis mentio fit. Apud Latinos Februarij XXII consecrata eius memoria est. Quo die ista habent Vsuardus, Beda vulgatus, Ado, [S. Aristion 22 Febr.] & alij: Item S. Aristionis, qui fuit vnus de LXXII Christi discipulis. Aristonem quidam nuncupant; MS. Adonis exemplar in bibliotheca Reginæ Sueciæ, Aristippum. Vetus MS. monasterij Centulensis, Bedæ nomine prætitulatum, ita habet: Ipso die Aristionis, antiqui Christi discipuli. Locum, vbi vel præcipue in Euangelij semente desudarit, vel decesserit e vita, indicauit Equilinus lib. 3 cap. 142 his verbis: [in Cypro moritur?] post peractum prædicationis officium apud Salaminam in Cypro insula in Domino requieuit, VIII Kal. Martij, vt dicit Ado. Diem indicat Ado, non locum. Expressus hic in Martyrol. Romano hac formula: Salaminæ in Cypro S. Aristionis, qui (vt idem Papias, de quo immediate actum erat, testatur) fuit vnus de LXXII Christi discipulis. Paria habent Maurolycus, Galesinius, aliiq; recentiores.

[2] Eiusdem ita meminerunt XVII Octobris Beda vulgatus, Ado, Notkerus: Item B. Aristionis, [colitur & 17 Octob.] qui fuit vnus de LXX Christi discipulis. Congruit vetus Martyrol. Romanum a Rosweydo editum. MS. Centulense, vti & XXII Februarij, illic habet: Natalis B. Aristionis, qui vnus fuit ex antiquis Christi discipulis. At Hermannus Greuen sic scribit: Item secundum Adonem hic B. Aristionis, qui fuit vnus de LXXII Christi discipulis. Vsuardus habet eum VIII Kal. Martij. Ado ipse vtroque die eum locat.

[3] MS. Florarium eodem XVII Octobris ista de eo prædicat: Eodem die natale S. Aristionis, qui fuit vnus de LXXII discipulis, [doctus,] vir excellenti ingenio, magnæ probitatis, & miræ sanctitatis. Quæ congruunt cum iis quæ infra de eo tradidisse S. Papias dicitur. Nam alioquin Acta S. Aristionis nulla reperimus. Mentio eius fit in Actis S. Barnabæ, quæ tamen apocrypha esse ostendimus XIX Februarij in Auxibio, pleniusq; declarabimus XI Iunij, quo ipse Barnabas colitur: ea tamen cuicuimodi sint, extant in veteribus MSS. codicibus, istaq; de Aristione memorant: [in Cypro laborat:] Nauigantes autem inde peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem & Aristionem famulos Domini. Timon autem vrebatur magnis febribus &c. De Aristione nil amplius addunt.

[4] Aprocrypha synopsis LXXII Discipulorum, nomine Dorothei Tyrij edita in veterum PP. Bibliotheca, Aristionem inter eos non recenset: at nec Chronicon Alexandrinum a Radero nostro editum. Eusebius lib. 3 histor. Eccles. cap. 33 diserte eum & Ioannem Presbyterum τοῦς τοῦ κυρίου μαθητὰς Domini discipulos appellat, [e 72 Christi discipulis,] refertq; S. Papiæ verba, quibus fatetur, se ab iis plurima didicisse, quæ repræsentabuntur, cum mox hoc ipso die de S. Papia agetur. Ita Eusebium interpretatur Ruffinus lib. 3 cap. 28. Ipse vero Papias de se ita indicat, tamquam qui non ab Apostolis, sed ab eorum discipulis, susceperit fidem, per hæc verba: Non pigebit autem nos tibi omnia, quæ quondam a Presbyteris didicimus & bene retinemus recordantes, exponere, cum interpretationibus suis, & vt se eorum veritas habeat, explicare. Neque enim multa dicentibus, sed vera tradentibus auscultauimus: neque his qui hominum præcepta, sed qui Domini mandata memorabantur ab ipsa veritate suscepta. Quod si quando aduenisset aliquis ex his qui secuti sunt Apostolos, ab ipso sedulo expiscabar, quid Andreas, quid Petrus dixerit; quid autem Philippus vel Thomas, quid vero Iacobus, quid Ioannes, aut quid Matthæus, vel alius quis ex discipulis Domini: quæue Aristion vel Ioannes Presbyter ceterique discipuli dicebant. Ac pluribus interiectis: [S. Papiam multa docet.] Alia quoque quamplurima supra memorati Aristionis refert, tamquam ex verbis ei Domini tradita. Eadem fere habet S. Hieronymus cap. 18 libri de illust. Eccles. scriptoribus, atque ista ex Papia citat: Considerabam quid Andreas, quid Petrus dixissent, quid Philippus … quid etiam Aristion & senior Ioannes, discipuli Domini, loquebantur. Similia habet Nicephorus Callistus lib. 3 cap. 20, vbi & quæ in Eusebio habentur, Papiæ verba recitat. illa præsertim: ἅτε Ἀριστίων και πρεσβύτερα Ιωάννης τοῦ Κυρίου μαθητὰι λέγουσιν. Quæque Aristion & Ioannes Presbyter, qui & ipsi fuerant discipuli Domini, dicerent. Sed ista vberius infra in Papia.

[6] Menologium Græcorum ab Henrico Canisio editum, ad III Septembris ista habet: Eodem die natalis S. Aristionis Episcopi Alexandriæ, qui igne probatus migrauit in cælum. Vberius eius martyrium exequitur Galesinius II Septembris, e Græcis acceptum, vt ait. Verum in catalogo Patriarcharum Alexandrinorum, siue antiquo, quem Nicephorus confecit, siue recentiore, quem Abrahamus Ecchellensis Maronita nuper Latine vulgauit, nullus Aristion reperitur. Plura vetera MSS. eodem III Septemb. die Aristonem Episcopum referunt, sed Alexandriæ non tribuunt: tribuunt quædam Aristippum, sed diuersum ab Aristone, siue Aristione: de quibus agemus suo loco. Fueritne noster hic Aristion Episcopus, quemadmodum multi antiquorum Discipulorum, qui non præpropero martyrio, vt Stephanus, sublati, haud nobis constat. [an Episcopus fuerit?] Apud Papiam, Eusebium, Hieronymum, Ruffinum, Nicephorum Callistum citatos, Ioanni Presbytero semper præponitur, vt qui forsan in celsiori gradu locatus fuerit.

DE S. ABILIO PATRIARCHA III ALEXANDRINO.

An. Chr. XCVII.

[Commentarius]

Abilius, Patriarcha III Alexandrinus (S.)

Avctore. I. B.

[1] Tertius post S. Marcum Euangelistam Ecclesiæ Alexandrinæ præfuit S. Abilius. Ita Eusebius lib. 3 hist. Eccl. cap. 12: Quarto anno Domitiani, [S. Abilius Ep. Alexandr. creatus an. 4 Domitiani, Christi 84,] Anianus, qui primus Alexandrinæ Ecclesiæ præfuit, cum annos XXII compleuisset, moritur. Succedit Abilius. Græca sic habent: Τετάρτῳ μὲν οὖν ἔτει Δομετιανοῦ, τῆς κατ᾽ Αλεξάνδρειαν παροικίας πρῶτος Ανιανὸς, δύο πρὸς τοῖς ἔικοσιν ἀποπλήσας ἔτη, τελευτᾷ, διαδέχεται δ᾽ αὐτὸν δεύτερος Αβίλιος. Quæ non recte interpretatur Christophorsonus in hunc modum: Quarto anno Domitiani, Anianus, primus Ecclesiæ Alexandriæ præfuit, qui cum annos XXII in eo munere compleuisset, exiit e vita. In cuius locum secundus suffectus est Abilius. Baronius in Notat. ad XXII Februarij litt. F, vna tantum mutata dictione sic restituendam sententiam monet: Quarto anno Domitiani, Anianus, qui primus Ecclesiæ Alexandrinæ præfuit, cum annos XXII &c. probat correctionem, tum quia idem Eusebius lib. 2 cap. 23 Aniani initium statuit anno VIII Neronis, qui erat Christi LXII, a quo ad quartum Domitiani, Christi LXXXIV, sunt XXII anni; tum quia in Chronico eiusdem Eusebij ad IV Domitiani ita scriptum: Secundus Alexandrinæ Ecclesiæ constituitur Episcopus Abilius, qui præfuit annos XIII. Et Ruffinus lib. 3 cap. 12 ita priorem Eusebij locum vertit: Quarto igitur anno Domitiani Annianus, viginti & duobus annis ministrato sacerdotio, defunctus est. In cuius locum secundus succedit Abilius. Zonaras quoque to. 2 Annalium in Domitiano ita scribit: Quarto autem anno eius imperij, primus post Marcum Apostolum Alexandrinorum Ecclesiæ Pontifex mortuus est: & Abilius ei successit, secundus Episcopus Alexandriæ designatus. At Nicephorus Callistus lib. 3 cap. 2, Post hunc, inquit, Anianum videlicet, Abilius Sedem eam suscepit: qui cum eam XIII annis egregie rexisset, Cerdoni eam successori reliquit.

[2] De rebus a S. Abilio præclare gestis nihil hactenus legimus, nisi quod in historia Patriarcharum Cophtitarum Alexandriæ, quæ ab Abrahamo Ecchellensi Maronita Latinitate donata, excusa est Parisiis in typographia regia anno ⅭⅠƆⅠƆCLI, ista de eo habentur: III Melianus. Scriptum est in Vitis Patriarcharum: Assumpserunt hominem nomine Melianum, & ordinauerunt eum Patriarcham super Sede Marci: creuitque numerus fidelium in Ægypto, [fidem propagat:] Pentapoli & Africa, fuitque Ecclesia eius tempore in pace. Obiit autem die Lunæ prima Tuti, vacauitque Sedes tribus annis absque Patriarcha, quoniam eo tempore contigit destructio Ierosolymorum. Postrema hæc inepta: nam Hierosolyma capta anno II Vespasiani, Christi LXXI, Abilius anno demum LXXXIV Episcopus factus. Ipseque errorem suum auctor mox corrigit, æque absurde: nam cum a morte Meliani, siue Abilij, vacasse Sedem Alexandrinam scribat tribus annis; in eam deinde euectum Cerdonem scribit primo anno imperij Traiani, qui erat, secundum vulgarem Æram XCVIII Christi. [moritur an. 97.] An is tertius quartusue a captis Hierosolymis? Alioquin, vt habet Eusebij calculus ad Æram nostram accommodatus, obiisse videtur S. Abilius anno XCVII.

[3] Quod in epistola 3 S. Anacleti nomine edita asseritur, S. Marco succeßisse venerabilem Abilium, vti & alia quædam eiusdem epistolæ capita, diximus I Februarij ad Vitam S. Ignatij § 3 repugnare veterum historicorum scriptis, [non successit immediate S. Marco.] atque eam proinde epistolam haud satis certæ fidei esse. Veteribus assentitur Nicephorus in Chronologia, ante annos circiter ⅠƆCCC concinnata, vbi Patriarchas Alexandrinos ita enumerat: ά Μάρκος Ευαγγελιστὴς ἔτη β᾽ β᾽. Ανιᾶνος ἐτη κ᾽β. γ᾽ Αβῖλιος ἔτη ίβ. I Marcus Euangelista annos 2. II Anianus an. 22. III Abilius an. 12. Historia Ecchellensis citata, [sed S. Aniano:] annos S. Abilio tribuit 12, dies 286. Si S. Anianus obiit XXV Aprilis, ad. quem diem tabulis Martyrologij inscriptus est, sequeretur S. Abilium ordinatum fuisse circiter XI Maij, a quo ad XXII Februarij dies numerantur CCLXXXVI. Computati ab aliis anni XII pleni, [sedit annos 13 non integros:] neglecto quod supererat: ab aliis XIII, etsi non omnino pleni. Ita crebro ab auctoribus dispari modo ordinari ratiocinium annorum regni sacerdotiiue animaduertimus.

[4] Inscriptum est Latinorum Fastis S. Abilij nomen VIII Kalend. Martij. In Græcis nondum reperi. Beda vulgatus, Vsuardus, Ado, Notkerus, ita habent: Alexandriæ S. Abilij Episcopi, qui post B. Marcum secundus Episcopus, [inscriptus Martyrologiis 22 Febr.] XIII annos sacerdotium virtute conspicuus ministrauit. Eadem fere habet Martyrol. Romanum, & phrasi variata Galesinius. Abylam, siue Abylen, vocat Maurolycus: Alexandriæ, inquit, S. Abylæ Episcopi, qui tertius a S. Marco, XIII annis sacerdotium virtute conspicuus ministrauit. Breuißime eius meminit vetus Martyrol. Romanum a Rosweydo editum, & MSS. quædam: Alexandriȩ, Abilij Ep.

DE S. PAPIA EPISCOPO HIERAPOLITANO IN PHRYGIA

SVB INITIVM SECVLI II

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Papias, Episcopus Hierapolitanus in Phrygia (S.)

Avctore G. H.

§ I Cultus sacer S. Papiæ. Num fuerit auditor S. Ioannis Euangelistæ, an solum Ioannis senioris?

[1] Hierapolim Phrygiæ vrbem ab sancto Apostolo Philippo fuisse fide Christi collustratam, ac dein a SS. Papia, Abercio, & Claudio Apollinare excultam, diximus VII Februarij, [Colitur S. Papias 22 Febr.] quo S. Apollinaris potißimum colitur; quæ nolumus repetere ad hunc XXII Februarij, venerationi S. Papiæ dicatum. De eo apud Bedam excusum & MS. monasterij Richenbergensis ista habentur: [& auditor S. Ioannis Apostoli dicitur:] In Hierapoli S. Papiæ Episcopi, auditoris Ioannis Apostoli. Consentit MS. Treuirense: at Notkerus & Ado mutata parum phrasi eadem ita referunt: Apud Hierapolim S. Papiæ Episcopi, auditoris S. Ioannis Apostoli. In Adone MS. Ecclesiæ Morinorum, MS. Coloniensi Carmelitarum, MS. Leodiensi S. Lamberti, & antiquo Centulensi, quod nomen Bedæ præfert, dicitur: auditoris S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ. In MS. Adone S. Laurentij adscriptum erat recentiore manu: & B. Polycarpi condiscipuli & sodalis. Quæ ex Vsuardo desumpta sunt, in cuius exemplaribus MSS. quam pluribus & præcipuis vti & excusis, ista traduntur: Eodem die B. Papiæ Hierapolitanæ ciuitatis Episcopi, qui Ioannis Apostoli auditor, Polycarpi autem condiscipulus & sodalis fuit. Eadem habent MS. Antuerpiense Societatis Iesu per antiquum, quod Bedæ etiam nomine indigetatur, Bellinus item in Martyrologio secundum morem Ecclesiæ Romanæ, Maurolycus aliiq;. In MS. Florario additur: Claruit anno salutis centesimo quinto. Galesinius vberiore stylo hæc exornat: Hierapoli, inquit, S. Papiæ Episcopi. Is Asianus, B. Ioannis auditor, Apostolorum discipulus, Diui Polycarpi familiaris, Hierapolitanorum Episcopus consecratus, multos annos illi Ecclesiæ summa cum laude præfuit. [colitur etiā 17 Maij,] De hodierno Martyrologio Romano mox agemus. Iterum solennis memoria eiusdem S. Papiæ fit XVII Maij in MSS. Martyrologiis Centulensi, Leodiensi S. Lamberti, & S. Laurentij aliisq;, his verbis: Apud Hierapolim B. Papiæ Episcopi, qui Ioannis Apostoli auditor, Polycarpi autem condiscipulus & consodalis fuit. Eiusdem illic quoque meminit Maurolycus. At XXII Ianuarij aßignatur in Florario MS. Translatio S. Papiæ Episcopi Confessoris, [& forsan 22. Ianu.] vbi agi de hoc Hierapolitano Episcopo videri ad eum diē insinuauimus.

[2] Quod in his omnibus pene Martyrologiis habeatur Papias S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ discipulus, [auditor S. Ioannis Apostoli etiā habetur a S. Hieronymo,] haustum arbitramur a S. Hieronymo. Nam, primo hæc verba in Chronico Eusebij ab eo aucto habentur ad III annum Traiani apud Pontacum, aut II apud Miræum: Ioannem Apostolum vsque ad Traiani tempora permansisse Irenæus Episcopus scribit, quæ in Chronico Eusebij Græce habentur: quibus addit S. Hieronymus, Post quem, scilicet S. Ioannem mortuum, auditores eius insignes fuerunt Papias Hierapolitanus Episcopus, & Polycarpus Smyrnæus, & Ignatius Antiochenus. Dein idem Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 9 de S. Ioanne Euangelista hæc ait: Nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis Euangelistæ esse, super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. ac postea cap. 18, Papias, inquit, Ioannis auditor, Hierapolitanus Episcopus in Asia, quinque tantum scripsit volumina, quæ prænotauit: Explanatio sermonum Domini. Denique idem S. Hieronymus epistola 29 ad Theodoram in epitaphio Lucinij mariti, dum de Marco hæretico agit, hæc de SS. Irenæo & Papia memorat: Refert Irenæus, vir Apostolicorum temporum, & Papiæ, auditoris Euangelistæ Ioannis, discipulus, Episcopus Ecclesiæ Lugdunensis, quod Marcus quidam, de Basilidis gnostici stirpe descendens, primum ad Gallias venerit, & eas partes, per quas Rhodanus & Garumna fluunt, sua doctrina maculauerit. Quin & S. Irenæus eius discipulus, [S. Irenæo,] idem de Magistro suo prædicat lib. 5 aduersus Hereses cap. 33. Hæc autem, inquit, & Papias Ioannis auditor, Polycarpi autem contubernalis, vetus homo, per scripturam testimonium perhibet in quarto librorum suorum: sunt enim quinque libri illi conscripti. Hæc ibi, quæ Eusebius lib. 3 Hist. Eccl. cap. 33 ita citat: Ταῦτα δὲ καὶ Παπίας, Ιωάννου μὲν ἀκουστὴς Πολυκάρπου δὲ ἑταῖρος γεγονὼς, ἀρχαῖος ἀνὴρ, ἐγγάφως ἐπιμαρτυρεῖ &c. Vbi dum Ioannis auditor dicitur, Apostolum & Euangelistam intelligi, iam ex S. Hieronymo diximus. [Andrea Cæsareensi,] Secuti auctores tam Latini in prædictis Martyrologiis; quam varij Græci. Andreas Cæsareæ Cappadociæ Episcopus in commentario in Apocalypsin, ex quo Aretas Cæsareensis suum compendium decerpsit, cap. 34, seu sermone 12, Papiam B. Ioannis discipulum appellat; at planis verbis S. Anastasius Sinaita, Patriarcha Antiochenus, [S. Anastasio Sinaita,] lib. 7 in Hexaemeron, celebrem Papiam Hierapolitanum confirmat Ioannis Euangelistæ discipulum fuisse. Oecumenius denique in Acta Apostolorum cap. 2, Hoc autem clarius, [Oecumenio,] inquit, enarrat Papias Ioannis Apostoli discipulus, Græce, Τοῦτο δὲ σαφέστερον ἱστορεῖ Παπίας Ιωάννου του Ἀποστόλου μαθητής.

[3] S. Maximus Martyr ad cap. 7 magni Dionysij de Hierarchia Eccles. Papiam Hierapoleos in Asia Episcopum asserit cum S. Ioanne Euangelista floruisse, [cū S. Ioanne floruisse legitur apud S. Maximum,] Græce συνακμάσαντα τῷ θείῳ Ἐυαγγελιστῇ Ιωάννῃ. Plura addit Petrus Episcopus Equilinus in Catalogo lib. 3 cap. 141 his verbis: Papias Hieropolitanus Episcopus, Ioannis Apostoli auditor, Polycarpi quoque condiscipulus & consodalis fuit. Hic ab eodem Apostolo Hierapoli prædicante ordinatus Episcopus eiusdem ciuitatis, [ab eo Episcopus ordinatus apud Equilinū,] postquam gregi dominico pluribus annis laudabiliter præfuit, beato fine in Christo quieuit VIII Kalend. Martij. Hic quinque libros de verbis Domini composuit. At Petrus Halloix tomo 1 sanctorum Scriptorum Orientis in S. Papiæ Vita cap. 2, Non dubitauerim, inquit, pro vero recipere, illi a S. Ioanne Apostolo, cum. Asiæ Ecclesias partim fundaret, partim fundatas regeret, [aut cura Episcopatus cōmissa ei apud Halloix,] curam episcopatus, quemadmodum & Polycarpo, esse commissam. Ceterum S. Polycarpum annuente vniuerso cœtu Ecclesiasticorum a laicis electum esse, & ordinariam consecrationem ab Episcopis manuum impositione peractam tradit XXVI Ianuarij antiquus auctor Vitæ eius cap. 5. Quæ ita explicat Eusebius lib. 3 Hist. Eccl. cap. 30. Iisdem temporibus, [vixisse ætate SS. Polycarpi & Ignatij, apud Eusebium:] inquit, Polycarpus, qui magna fuit cum Apostolis familiaritate & notitia coniunctus, in Asia floruit, & Smyrnensis Ecclesiæ Episcopatum, eorum suffragiis, qui Dominum vidissent, quique eius fuissent ministri, obtinuit. Et de SS. Papia & Ignatio ista iungit: Cuius ætate Papias, Ecclesiæ quæ est Hierapoli Episcopus, magna fama & celebritate: vir plane cum aliarum omnium artium scientia disertissimus, tum cognitionis sacrarum litterarum non ignarus. Ignatius item, qui est ad nostram vsque memoriam multorum ore & sermone prædicatus, post Petrum successione secundus episcopatum Antiochenum sortitus est.

[4] An autem ordinaria illa electio & consecratio, qua S. Polycarpus ad Episcopatum vocatus, etiam in episcopatu SS. Papiæ & Ignatij adhibita sit, non legimus. Refragari videtur Baronius in hodierno Martyrologio, [aüditor Ioannis Senioris dicitur a Baronio:] vbi Ioannes, cuius Papias auditor fuit, non Apostolus & Euangelista, sed Senior appellatur. Hierapoli, inquit, in Phrygia, B. Papiæ eiusdem ciuitatis Episcopi, qui S. Ioannis Senioris auditor, Polycarpi autem sodalis fuit. Et in Annalibus ad an. 118 nu. 6 asserit in Martyrologia irrepsisse errorem, [non Ioannis Apostoli,] vt, qui dicendus est Ioannis Senioris discipulus, dicatur Ioannis Apostoli: vti hactenus accurate ideo a nobis expositum est, at modo qua potißimum de caußa Baronius ab aliis secedat, videamus. Ac primo num. 3 ex Eusebij libro 3 cap. 33, siue vltimo, ista adferuntur: Ipse quidem Papias in proœmio librorum suorum se neutiquam auditorem aut adspectorem fuisse sanctorum Apostolorum demonstrat; [neque Apostolorum ab Eusebio] sed ea; quæ ad fidem spectant, se ab iis accepisse, qui illis noti & familiares erant, docet. At Petrus Halloix quæstione ad Vitam S. Papiæ negat id verbis eius contineri, aut etiam ex illis colligi posse. Sunt autem hæc a Papia scripta, & ab Eusebio relata:

[5] Non grauabor tibi, quæ olim a Senioribus recte didici, & quorum memoriam recte retinui, ea cum suis expositionibus, [sed male ex hoc proœmio S. Papiæ probatur:] ad confirmandam eorum, quæ ab illis tradita sunt, veritatem contexere. Neque enim ego, vt plerique, multa dicentibus, sed vera docentibus delectabar: neque iis, qui extraneas præceptiones, sed qui a Domino per fidem traditas, & ab ipsa profectas veritate commemorant. Ac si forte quispiam aduenisset, qui Seniores fuisset assectatus, de eorumdem Seniorum sermonibus sciscitabar: Quid Andreas aut quid Petrus dixit? aut quid Philippus, aut quid Thomas, aut Iacobus, aut quid Ioannes, aut Matthæus, aut alius quispiam discipulorum Domini, & quæ Aristion & Ioannes πρεσβύτερος, Domini discipuli dicunt? Neque enim tantum emolumenti e libris, quantum e viua manentique voce me percepturum existimabam. Hæc S. Papias: quibus relatis ista infert Eusebius: [ex eo constat duos Ioannes fuisse, Euangelistā,] Vnde operæ pretium est cognoscere, Ioannis nomen bis esse ab eo recensitum; semel quidem cum illum Petro, Iacobo & Matthæo & aliis Apostolis annumerat, manifeste significat Ioannem Euangelistam: alterum autem variata oratione aliis extra Apostolorum numerum adscribit, Aristionem ei præponens, & clare eum πρεσβύτερον nominat: [& Presbyterum,] ita vt per hæc eorum vera ostendatur esse narratio, qui dixerunt duos fuisse in Asia eodem nomine nuncupatos, & duo esse Ephesi monumenta & vtrumque ad hoc vsque tempus Ioannis appellari. Atque his mentem aduertere est necessarium. Nam probabile est Ioannem illum posteriorem (nisi quis priorem malit) Apocalypsin eam vidisse, quæ sub nomine Ioannis fertur. Hæc Eusebius. Eodem modo ex relatis S. Papiæ verbis ista infert S. Hieronymus de Scriptor. Eccl. cap. 18 in Papia: Ex quo apparet in ipso catalogo nominum, alium esse Ioannem, qui inter Apostolos ponitur, & alium Seniorem Ioannem, [siue Seniorem:] quem post Aristionem enumerat. Hoc autem diximus propter superiorem opinionem, quam a plerisque retulimus traditam, duas posteriores epistolas Ioannis non Apostoli esse, sed Presbyteri: quem ante ipse Seniorem, Græci πρεσβύτερον appellant, qua etiam vsus Christophorsonus in versione Eusebij. De opinione aliquorum Ioanni Presbytero, seu seniori attribuentium & librum Apocalypseos & duas epistolas Ioannis, consule proœmium Cornelij a Lapide & aliorum interpretum ad illos tractatus.

[6] Hic solum, posito vtroque Ioanne, Apostolo scilicet & Presbytero, dicimus non recte ex verbis S. Papiæ inferri, eum non vidisse Apostolos, aut non fuisse discipulum S. Ioannis Apostoli: quia si quis redibat a comitatu Apostolorum aut Discipulorum Domini, æque inquirebat, quæ Aristion & Ioannes Presbyter, quam quæ Andreas, Petrus, Philippus, Thomas, Iacobus, Ioannes, Matthæus dicerent. Quæ tamen aliter videtur intellexisse Eusebius, dum post supra relata verba addit hæc sequentia: Καὶ νῦν δ᾽ἡμῖν δεδηλομένος Παπίας τοὺς μὲν τῶν Ἀποστόλων λόγους παρὰ τῶν αὐτοῖς παρηκολουθηκότων ὁμολογεῖ παρειληφέναι. [ex aliis & deperditis libris auditorē fuisse Aristionis & Ioannis Presbyteri tradit Eusebius:] Ἀριστιωνος καὶ οὖ πρεσβυτέρου Ἰωάννου ἁυτήκοον ἑαυτόν φησι γενέσθαι. ὀνομαστὶ γοῦν πολλάκις ἀυτῶν μνημονεύσας, ἐν τοῖς ἀυτοῦ συγγρ άμμασι τίθησιν αὐτῶν παραδόσεις. Quin etiam Papias, de quo iam egimus, Apostolorum dicta ab iis, qui ipsos assectati sunt, se accepisse confitetur, Aristionis & Ioannis τοῦ πρεσβυτέρου auditorem fuisse dicit: nominatim proinde illorum sæpe mentionem faciens, eorumdem traditiones scriptis suis inserit. Ac nonnullis interpositis addit, Papiam suis libris non solum Aristionis in sermones Domini explanationes, verum etiam traditiones Ioannis τοῦ πρεσβυτέρου complexum esse. Hæc Eusebius de Papia: cuius opera deperdita testimonium illi nequeunt conferre. Sed esto, S. Papias alicubi scripserit se Ioannis Presbyteri, aut senioris, auditorem fuisse, iis verbis non demonstrat se neutiquam S. Ioannis Apostoli auditorem aut adspectorem fuisse, quod ante ex proœmio librorum Papiæ male apud Eusebium inferri diximus. Nicephorus Callistus Eusebium fere describit, additq; eumdem Papiam vti testimoniis & auctoritatibus ex priore Ioannis, & itidem ex priore Petri epistolis. De S. Aristione hoc etiam die egimus.

§ II Errori Millenariorum S. Papias adhæret. An fuerit Episcopus Pergami? An socius S. Onesimi?

[7] Idem Eusebius de scriptis S. Papiæ ista dein iungit: Alia præterea idem auctor quasi traditione non scripta ad se delata apponit & nouas quasdam Seruatoris parabolas & doctrinas, [In scriptis S. Papiæ error millenariorum, obseruatus ab Eusebio,] & aliqua quædam fabulosiora: in quibus & mille annos post resurrectionem a mortuis, subsistente Christi regno corporaliter in hac terra. Quæ ego illum accepisse existimo male interpretantem narrationes Apostolicas, nec penetrantem, quæ ab illis mystice per similitudinem dicta sunt. Valde enim exiguo sensu erat, quemadmodum ex eius scriptis capere licet coniecturam. Hieronymus etiam de Script. Eccles. cap. 18 eadem confirmat: [S. Hieronymo,] Hic dicitur mille annorum Iudaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenæus & Apollinaris & ceteri, qui post resurrectionem aiunt in carne Dominum cum Sanctis regnaturum. Tertullianus quoque in libro de spe fidelium, & Victorinus Pictauionensis, & Lactantius hac opinione ducuntur. Similia habet S. Hieronymus in proœm. lib. 18 in Isaiam, & in cap. 36 Ezechielis lib. 11, & cap. 14 Hieremiæ lib. 4, vbi ista addit: Quæ licet non sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi Ecclesiasticorum virorum & Martyrum ista dixerunt, & vnusquisque in suo sensu abundet, & Domini iudicio cuncta reseruentur.

[8] Quibus relatis in Notis ad XXII Februarij addit Baronius: Hæc S. Hieronymus, quo tempore nihil adhuc ab Ecclesia de ea re fuisse definitum apparet. [Baronio,] Paullo post autem, cum Apollinaris hæresiarcha hanc de millenario sententiam niteretur adstruere, totisque neruis defendere conaretur, atque vt dogma Catholicum stabiliret, scriberetque (vt ait S. Hieronymus in proœmio lib. 18 in Isaiam) duo volumina aduersus Dionysium Alexandrinum, qui ea de re contra Irenæum librum ediderat; mox in eum atque alios millenarios zelus sanctorum Patrum exarsit, ita vt in hæresim ac patronum eius liberius inueherentur: cum præsertim ille adderet alias ad eam opinionem impietates, diceretque homines resurrecturos esse ad Legem, Circumcisionem, & sabbata seruanda, ad cibos electos, vt olim, & templum materiale constructuros. Id de eo scribit S. Basilius in epistola 74 ad Occidentales. Tunc autem, sicut ceteræ prauæ opiniones Apollinaris, ita hæc de millenario a Damaso Papa Romæ putatur, esse damnata. Hæc Baronius. At sententiam eam S. Papiæ de millenario ob magnam hominis æstimationem complures magnos viros esse secutos tradit idem Baronius in Annal. an. 118 num. 2. [secuti eum SS. Iustinus, Irenæus, Victorinus:] Inter quos sunt celebres Martyres, Iustinus Philosophus, inscriptus Martyrologio Romano ad XIII Aprilis, Irenæus ad XXVIII Iunij, & Victorinus ad II Nouemb. quando iterum erit occasio agendi de hoc millenarij errore. Quæ ab Isaaco Casaubono contra S: Papiam exercitatione 16 ad Annales Baronij num. 16 congeruntur exaggeratæ calumniæ & mendacia, reiiciuntur & perstringuntur a Petro Halloix in Notis ad cap. 1 Vitæ S. Papiæ litt. d.

[9] Idem Halloix ad cap. 2 Vitæ litt. breiicit futilem coniecturam Antiochi Brondi ausi asserere S. Papiam fuisse Angelum Pergami, [non fuit S. Papias Episcopus Pergami, in Apocalypsi reprehēsus:] cui Apocal. 2 hæc dicuntur: Scio vbi habitas, vbi sedes est satanæ, & tenes nomen meum, & non negasti fidem meam… Sed habeo aduersus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere & fornicari: ita habes & tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter pœnitentiam age: si quo minus, veniam tibi cito, & pugnabo cum illis in gladio oris meis &c. Ad quem locum Brondus ait possibile esse Ioannem hanc Ecclesiam Pergamensem Papiæ auditori suo commendasse, & postea successu temporis Hieropolitanam Ecclesiam in Phrygia post exilium Ioannis gubernasse, relicta Pergamensi alicui Pastori. Hæc ille ex nuda coniectura, quia potuisse fieri asserit: quod nobis non sufficit.

[10] Halloix cap. 3 Vitæ S. Papiæ narrat perseuerantiam eius in aduersis & felicem e mundo excessum, atque ista scribit: Est in Actis B. Onesimi discipuli S. Pauli, in eadem Asia tum Episcopi, & Papiæ nostro æqualis, perductum eum Romam, [non idē est Papias spiritalis commilito in Actis S. Onesimi,] ibique cum Romulo adiutore & Papia spirituali commilitone (sic videtur nostrum Papiam ob dignitatis & certaminis paritatem appellare) oblatum Tertullo Vrbis Præfecto, qui examinatos, & fidem in Christum constanter confessos, in tenebrosum abdi carcerem, & tormentis excruciari iusserit: sed exactis in afflictione totis octodecim diebus, ob frequentem populi ad eos concursum, colore lenitatis vrbe expulerit. Igitur Onesimus cum Apitione Puteolos tetendit: quonam autem Papias cum Romulo, non est ibi perscriptum … Sed de aliis vt taceam, certe de Papia hoc videor posse dicere, [neque Martyr habendus,] vel integram martyrij palmam, morte pro Christo fortiter obita, assecutum esse (quandoquidem a nonnullis non Episcopus, sed Episcopus & Martyr appelletur) vel certe in caussa fidei sustinenda, admodum multa tolerauisse. Nam & hoc titulo datum esse aliquibus palmare nomen Martyris, multorum scripta Sanctorum fidem faciunt. Hæc ibi. Qui vero martyrium attribuit S. Papiæ, est Stephanus Gobarus Tritheita apud Photium in Bibliotheca Cod. 232 num. 52, Quod ea, inquit, [vt per errorem videtur appellari apud Photium.] quæ dicta sunt de instauratione rerum a S. Gregorio Nyssæ Episcopo, non probet, sed nec Papiam Hierapoleos Episcopum & Martyrem, nec S. Irenæum Lugduni Antistitem admittat: vbi quidem dicunt regnum cælorum esse fruitionem quamdam ciborum sensibilium. Hæc ibi, & forsan per errorem nomen Martyris attributum S. Papiæ, quod S. Irenæo eius discipulo dandum erat. Ceterum de B. Onesimo S. Pauli discipulo, ac post obitum S. Timothei Episcopo Ephesino, egimus XVI Februarij, omißis Actis Græcis, quæ a Gentiano Herueto Latine reddita, apud Lipomanum, [S. Onesimus Puteolis sub Decio est interemptus.] Surium aliosq; extant, quod ea Acta plane confusa sint, & præcipua sui parte spectent ad S. Onesimum, Magistrum SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini, sub Decio comprehensum, & Puteolis pro fide Christi interemptum XXXI Iulij. Hinc Papias spiritalis eius commilito alius ab hoc S. Papia est, centum & triginta aut quadraginta annis iunior.

[11] Idem Petrus Halloix citato capite 3 asserit sanctimoniam S. Papiæ commendari, [sanctimonia S. Papiæ e quibus rebus colligatur.] primo quod iis temporibus e bona feruentium Christianorum copia selectus, atque ad Episcopi dignitatem prouectus sit, quibus longe pluris ad eiusmodi munia æstimabatur Christiana simplicitas, quam mundanæ stirpis nobilitas, & Spiritus diuitiæ, quam terræ thesauri, & modesta diuinæ legis cognitio, quam superba plurimarum scientiarum aceruatio. Deinde, quod apud viros sanctitate iuxta & eruditione clarissimos, tanta fuerit ob antiquam ac venerandam morum probitatem auctoritate, vt tum etiam, cum ab eius sententia in aliquo puncto discederent, eius tamen magni facerent ac reuererentur sanctimoniam. Denique insignis Papiæ sanctitatis argumentum, inquit, esse potest, & merito debet, illud tam vehemens atque incitatum animi studium, quo Apostolos & viros Apostolicos prosequebatur, & quo ardenter, si quis alius, æstuabat de ipsorum dictis & factis audiendi atque sciscitandi. At cultum ac venerationem eius sacram ex antiquis Martyrologiis probauimus.

[12] Quamdiu Ecclesiæ Hierapolitanæ Episcopus præfuerit, aut quo ætatis, Sedis ac Christi anno obierit, non legimus. [tempus Sedis, successor.] Fuit postmodum S. Abercius eiusdem Sedis Episcopus, qui sub Marco Antonino & Lucio Vero Imperatoribus potißimum floruit: cuius Acta Græca habemus ad XXII Octobris illustranda.

DE S. ANTHVSA ET XII FAMVLIS MARTYRIBVS

[Commentarius]

Anthusa, Martyr (S.)
XII famuli eius, Martyres

G. H.

Græci in magnis Menæis XXII Februarij hæc habent: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἁγία Ἀνθοῦσα, καὶ ὁι δώδεκα αὐτῆς οἰκέται ξίφει τελειοῦνται.

Εὔνους ἐφεῦρες, Ἀνθοῦσα, τοὺς οἰκέτας,
Ξίφει θανούσῃ συνθανόντας σοι ξίφει.

Eodem die S. Anthusa & duodecim eius famuli gladio vitam finiunt.

Beneuolos reperisti, Anthusa, hos famulos,
Qui te gladio moriente, etiam gladio cōmoriuntur.

Menæa describit Maximus Cytheræus. Cetera latent. Coluntur variæ Anthusæ aliis diebus: XXII Augusti Anthusa cum duobus domesticis Carissimo & Neophyto, qui ambo sub Valeriano Imperatore gladio percußi sunt, sed ipsa Anthusa, vt in eisdem Menæis legitur, ἐν εἰρήνῃ τῷ θεῷ τὸ πνεῦμα παρέθετο, in pace spiritum Deo reddidit: quæ alia ab hac Martyre est, quæ gladio occisa fuit.

DE S. GALLO CONSVLE MARTYRE ANTIOCHIÆ.

[Commentarius]

Gallus, Consul, Martyr Antiochiae (S.)

G. H.

Magnum Consulari dignitati ornamentum confert sanctitas Galli Consulis, maius allatura, si eius Acta olim & conscripta forent, & vti hic ederentur, reperiri a nobis potuissent. Sacram eius memoriam reducit numquam satis laudarum Martyrologium MS. Romanum vetustißimum, quod sub S. Hieronymi nomine citari solet, & hæc continet: VIII Kalendas Martij Cathedra Petri in Antiochia, & Romæ natale Concordiæ. In Antiochia natale Galli Consulis. Sequuntur dein quadraginta aut plures Martyres in varias classes distributi: vnde & Gallum martyrio coronatum colligimus, temporibus Romanorum Imperatorum, quando plures viri illustres Galli appellati. Nam seculo Christi primo Consulatum gesserunt C. Pompeius Longinus Gallus, & L. Asinius Gallus, ille anno XLIX, iste anno LXII. Seculo secundo Consules fuerunt Gallus & Flaccus anno CLXXIV. seculo tertio Faustus & Gallus anno CCXCVIII. Imo inter Imperatores Romanos Deciis anno CCLI pereuntibus succeßit Gallus Hostilius tum Dux limitanei exercitus in Mœsia. Seculo etiam quarto floruit Constantius Gallus Cæsar, ac sæpius Consul constitutus, frater Iuliani apostatæ, & Constantini Magni fratris filius, & filia eius ducta gener. Hæc de illustri Consulari & Cæsareo munere quod Galli gesserunt, & ob quam dignitatem Syriæ, quæ Consularis prouincia erat, potuerunt summa cum potestate præesse.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS VICTORINO, EVCIRO, PAVLO, DONATO, FORTVNA, ET ALIIS XXVIII.

[Commentarius]

Victorinus, Martyr in Africa (S.)
Eucirus, Martyr in Africa (S.)
Paulus, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Fortuna, Martyr in Africa (S.)
XXVIII socii Martyres in Africa

G. H.

[1] Qvi horum athletarum principem obtinet locum, solus Martyrologio MS. Richenouiensi inscriptus est his verbis: In Africa Victorini. [SS. Victorinus,] In MS. Aquisgranensi, & apud Hermannum Greuen in auctario Vsuardi, aliqui suis nominibus exprimuntur socij: In Africa Victorini Palatini, [Donatus, Fortuna,] Donati, Fortunæ & aliorum XXIX. Iacobus Pamelius in Notis ad epistolam Luciani, quæ est XX apud S. Cyprianum, ex Martyrologio MS. bibliothecæ Guilielmitarum Brugensium, quarti Martyris nomen indicat: VIII Kalend. Martij. In Africa sanctorum Martyrum, Victorini Palatini, [Paulus,] Pauli, Donati, Fortunæ, & aliorum viginti nouem. Quæ eisdem verbis leguntur in Martyrologio Galesinij, attestantis se ex codicibus MSS. accepisse. At Paulo omisso alius substituitur in antiquo MS. Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi, in quo hæc leguntur: In Africa SS. Victorini, [Eucirus, & 28. Quis Palatinus?] Euciri Palatini, Donati, Fortunæ, & aliorum XXVIII. An forte Palatinus vir censendus, ab aliis Martyribus distinctus? An Eucirus, qui infra Euterius? At Nicomediæ vnus, in Africa alter passus dicitur, si mendum abest. In Martyrologio S. Hieronymi iungitur Palatinus (seu viri nomen censeri debeat, seu dignitas, de qua infra) Euciro, in aliis Victorino: nisi id vitio amanuensium adscribendum.

[2] Arbitratur Pamelius de his Martyribus agere Lucianum in dicta apud S. Cyprianum epistola, dum ista ad Celerinum scribit: Et ideo, carissime frater, saluta Numeriam & Candidam, quæ secundum Pauli præceptum & ceterorum Martyrum, quorum nomina subiicio, [num illorū mentio in epistola Luciani.] Bassi in peierario, Mappalici in quæstione, Fortunionis in carcere, Pauli a quæstione, Fortunæ, Victoris, Herenei, Credulæ, Herenæ, Donati, Firmi, Venti, Fructi, Iuliæ, Martialis, Aristonis, qui, Deo volente, in carcere necati sunt. Hæc ibi: Paulus, Donatus, Fortuna, ij possunt existimari, qui hoc die in Martyrologiis nominantur: sed in ea epistola nulla Victorini, Euciri, Palatini mentio. De nonnullis a Lutiano enumeratis Martyribus egimus XI Februarij, de aliis acturi XXV eiusdem mensis & XVII Aprilis, quibus locis cum plurimi etiam nominentur socij, quorum non meminit Lucianus, argumento id esse diximus XI Februarij, potissimum indicatos illos esse, qui vel ex familia Celerini, Numeriæ aut Candidæ, vel eis erant specialius noti.

[3] S. Cyprianus epistola XXIII ad Clerum Romanum reprehendit ante memoratum Lucianum, quod manu eius scripti libelli nomine Pauli multis darentur, [nū S. Pauli apud Cyprianum?] & Lucianum non tantum Paulo adhuc in carcere posito, nomine illius libellos manu sua scriptos passim dedisse, sed & post eius excessum eadem facere sub eius nomine perseuerasse, dicentem hoc sibi ab illo mandatum. Quæ forsan de S. Paulo iam memorato sunt accipienda.

[4] Aliquas S. Victorini Martyris reliquias adseruari Bononiæ, tam in ecclesia S. Stephani, quam S. Bartholomæi, [Reliquiæ S. Victorini Bononiæ.] quæ est Clericorum Regularium Teatinorum, tradit Masinus in Bononia perlustrata ad XXII Februarij, sed num dicti ante Victorini sint, num alterius, non liquet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS EVTERIO PALATINO, VICTORINA, PAVLA, EMERITA, ANTONIANA, DATIVA, ROGATIANA, ANTIGA, VRBANA, MAXIMA, MARINA, MATRONA, PEREGRINA FILIA, SECVNDVLA, IVSTA, CASTVLA, FLORENTIO, VICTORE, MARCELLINA, CASTA, DONATVLA, LIBOSA, FLAVIA, DOTA, FVRNATA, LVCIANO, AMICO, REGINA, CYRIACO, GALATIO, VALERIO, GORGIANO.

[Commentarius]

Euterius Palatinus, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Victorina, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Paula, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Emerita, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Antonina, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Datiua, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Rogatiana, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Antiga, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Vrbana, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Maxima, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Marina, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Matrona, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Peregrina filia, Martyr Nicomediae in Bithynia (S.)
Secundula, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Iusta, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Castula, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Florentius, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Victor, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Marcellina, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Casta, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Donatula, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Libosa, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Flavia, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Dota, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Furnata, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Lucianus, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Amicus, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Regina, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Cyriacus, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Galatius, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Valerius, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)
Gorgianus, Martyr Nicomediae in Bythinia (S.)

G. H.

[1] Nicomedia Bithyniæ metropolis, illustre innumeris Martyribus theatrum præbuit: in qua nempe vrbe degebat Diocletianus, dum sæuißimam in Christianos persecutionem excitauit: atque illic, vt alios alibi designatos a se Præsides exemplo suo prouocaret, [Nicomediæ quamplurimi Martyres passi:] immanißimam de Christianis exercuit carnificinam. Hinc Tabulis Martyrologij Romani ad XVIII Martij adscripta sunt decem Martyrum millia, qui Nicomediæ pro Christi confeßione gladio percußi. XIII Iunij celebrantur plurimi sancti Martyres, qui in montibus & speluncis vicinis latentes, martyrium læto animo susceperunt, quos Græci in Menologio ad IV Septembris numerant tria millia sexcentos viginti octo. At XXV Decembris memorantur multa millia Martyrum, qui ecclesiæ inclusi, accenso circum igne consumpti sunt.

[2] Qui XXII Februarij referuntur ibidem paßi, solis adhuc nominibus cogniti: quæ ipsa quasi naufragio erepta exhibet antiquum MS. Martyrologium Romanum, [Eidem vrbi & hi adscripti.] quod S. Hieronymo adscribitur. In hoc relatis variarum claßium Martyribus, dein ista postremo loco habentur: Item Nicomediæ, Euterij Palatini, Victorinæ, Paulæ, Emeritæ, Antonianæ, Datiuæ, Rogatianæ, Antigæ, Vrbanæ, Maximæ, Marinæ Matronæ, Peregrinæ filiæ, Secundulæ, Iustæ, Castulæ, Florentij, Victoris, Marcellinæ, Castæ, Donatolæ, Libosæ, Flauiæ, Dotæ, Furnatæ, Luciani, Amici, Reginæ, Cyriaci, Galatij, Valerij, Gorgiani.

[3] [Quinam Palatini?] Qui velut primipilus statuitur Euterius, Palatinus dici videtur. Ita IV Martij colitur S. Caius Palatinus cum aliis XXVII in mare demersus: vbi Baronius annotat omnes, qui in Palatio ex familia Imperatorum militabant, Palatinos dictos, & præterea peculiarem ordinem militiæ Palatinæ fuisse. In Notitia dignitatum Imperij frequenter occurrunt Vexillationes Palatinæ, Legiones Palatinæ, Auxilia Palatina. At num recte matrona adiungatur Marinæ, eiusq; filia censeatur Peregrina; num vero & Matrona, & forsan Filia, sint propriæ personæ censendæ, dubitari potest.

[4] Scrupulum cuipiam mouere maiorem potest Nicomediæ vrbis nomen, cum præter Euterium Palatinum, Martyrum nomina sint Latina, & plurima fæminarum. Verum & Latina nomina in prouinciis vsurpata, [an hi Martyres alibi passi?] & ad vrbem in qua Augustus esset multi vndique, præsertim ex Italia militiæ, mercaturæ, alteriusue negotij caußa, confluere soliti. Alioquin celebris hoc die in plerisque Martyrologiis antiquis, S. Thecla Virgo, quæ in MSS. Richenouiensi, Lætiensi, & S. Cyriaci, vti & apud Bedam, Rabanum, Notkerum adscribitur Nicomediæ. In MS. S. Hieronymi hæc leguntur: Antiochiæ Natale S. Galli Consulis. Natale S. Theclæ Virginis. Interponendum fortaßis verbum Nicomediæ, per incuriam librariorum ad eos Martyres translatum. At nihil ob leuem hanc coniecturam immutari posse arbitramur: maxime quia item Nicomediæ legitur.

[5] Victor Martyr refertur XXIII Februarij a Felicio, & Maximus in MS. perantiquo S. Maximini, forsan sunt, qui his Martyribus annumerantur Victor & Maxima.

DE PLVRIMIS MARTYRIBVS IN ARABIA PASSIS.

CIRCA AN. CCCIV.

[Commentarius]

Martyres plurimi in Arabia

G. H.

[1] Evsebius libro 8 Historiæ Ecclesiasticæ immanem a Diocletiano motam in Christianos persecutionem describit, & præcipuorum per vniuersum Imperium Martyrum certamina enarrat: sed tandem quasi ob tot cædes tædio affectus, cap. 23 ita exclamat: Quid opus est multa persequi & nouas piorum Martyrum per orbem dimicationes, alteras alteri succedentes proferre? Et indicato S. Adauci & omnium Antandri vrbis in Phrygia incolarum certamine (vti VII Februarij diximus) ad alios Martyres cap. 23 progreditur, his verbis: Quid iam reliquos Martyres nominatim commemorare attinet, aut virorum multitudinem enumerare, [Martyres in Arabia passi referuntur ab Eusebio,] aut varia plagarum aut suppliciorum genera, quæ insignes Martyres perpessi sunt, oratione depingere? qui partim securibus percussi interierunt, sicut his qui erant in Arabia contigit, partim cruribus confractis diuexati, veluti his qui in Cappadocia versabantur accidit; partim etiam pedibus in sublime appensis, capiteque in terram demisso, igne paullatim succenso, & leniter exardescente & fumo e materia accensa suffocati, quemadmodum illis, qui in Mesopotamia morabantur, euenit. Hæc ibi, quæ etiam Ruffinus lib. 8 cap. 11 describit. Sed vnde, inquit, sufficimus propria vniuscuiusque Martyris per singulos enumerare supplicia? [Ruffino,] Quis enim possit vel illa repetere, quibus apud Arabiam sancti Martyres securibus percussi sunt? Nicephorus etiam lib. 7 cap. 11, Sed quid attinet, [Nicephoro,] ait, singulatim Martyres ipsos recensere, aut etiam numerum eorum inquirere, suppliciorum denique tam varias species stylo prosequi? Cum plerique eorum securi percussi, quod eis in Arabia accidit &c. Omitto quæ de Martyribus Cappadociæ & Mesopatamiæ adduntur: quorum sacra memoria die XXIII Maij quot annis recolitur. Alij in Arabia paßi fastis Martyrologij Romani adscripti sunt ad XXII diem Februarij his verbis: In Arabia commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, [& in Martyrol. Romano.] qui sub Maximino Imperatore sæuissime cæsi sunt. Martyres Cappadociæ & Mesopotamiæ, vti & Adaucus cum sociis dicuntur in eodem Martyrologio sub Maximiano Galerio coronati. At nos tam VII Februarij S. Adaucum, [quo tempore obierint?] quam IV eiusdem SS. Phileam & Philoromum diximus potius ipso adhuc imperante Diocletiano, cum Maximianus Galerius Cæsar esset, interemptos, quod & de his Martyribus etiam videtur dicendum. Consule § 2 Actorum S. Adauci, & SS. Phileæ & Philoromi § 1, nu. 5.

DE S. PASCHASIO EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCITER AN. CCCXIII.

[Commentarius]

Paschasius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

I. B.

[1] Viennensium Antistitum duodecimus memoratur S. Paschasius, in Catalogis, quos Ioannes a Bosco in Bibliotheca Cluniacensi, & Ioannes Licuræus in libro de antiquitate & sanctitate vrbis Viennensis vulgarunt. At Ioannes Chenu Biturix ex MS. codice quem ei Petrus Villarsius Archiepiscopus communicarat, [S. Paschasius Ep. Vienn. XII,] Claudius Robertus in Gallia Christiana, Antonius Demochares de diuino Missæ sacrificio cap. 29, vndecimum statuunt. Decessor eius fuit S. Simplides, siue Simplidas, de quo XI Februarij actum. Demochares Pascium, siue Paschasium vocat.

[2] Diocletiani ac Maximiani AA. temporibus illi Ecclesiæ præfuisse plerique consentiunt, [tempore Diocletiani,] atque adeo S. Mauricij a Maximiano interfecti reliquias cælesti ostento consecutum: cuius rei in Actis vulgatis S. Mauricij, inq; historia de eius martyrio a Guilielmo Baldesano edita, nullam mentionem reperio. His verbis factum id recenset in Martyrologio Gallicano Saussaius: Eo tempore, quo Thebæa legio apud Agaunum pro fidei constanti assertione agonem gloriosum expleuerat, [S. Mauricij reliquias adnatantes Angeli monitu excipit,] S. Mauricij, gloriosi huius agminis Principis, pretiosas exuuias, Rhodani immersas fluctibus, reuelante Angelo indicatas & inuentas colligere promeruit: quas magna veneratione in cryptæ S. Petri sacrario condidit. Vnde & tanti athletæ patrocinia, vrbs illa, quibus hodie gloriatur ac fruitur, adepta est. Luculentius id Gallice narrat cap. 5 Lieuræus. Summa est. Cæde Martyrum perpetrata, multorum trunca corpora ac capita, sanguine manantia, in Rhodanum amnem, cuius haud procul inde scaturigo est, proiecta, interq; ea S. Mauricij corpus, ac seorsim caput clypeo eius superpositum, Viennam vsque adnatasse. Hic admonitum ab Angelo Paschasium Præsulem, cum Clero ad flumen venisse, extraxisse ex vndis venerabilem eum thesaurum. Ita maiores tradidisse, atque ex S. Eucherio Lugdunensi, Sanctoq; Adone Viennensi in Legendariis Ecclesiæ Viennensis, [vt esse traditio Eccl. Vienn. dicitur:] & antiquis picturis constare. Ea Legendaria non vidimus. An quæ extant Acta S. Mauricij a S. Eucherio scripta sint, alibi quæremus: in iis certe Paschasij huiusq; miraculi nulla mentio extat. Testatur tamen Lieuræus, metropoliticam ædem, quæ prius sanctorum Machabæorum honori erat dicata, S. Mauricij nomine cœpisse celebrari: nunc caput eius ibi asseruari, auro gemmisq; ornatum, (at nec illud quidem integrum) & clypeum.

[3] Quot dein annis, post Diocletianum, qui anno CCCIV imperium deposuit, [successor eius Verus II, forte & Claudius dictus, inter est concilio Arelatensi an. 314.] Ecclesiam Viennensem gubernarit Paschasius, ita fere colligi potest: Synodo Arelatensi, Volusiano & Aniano Coss. anno Chr. CCCXIV habitæ, adfuere inter alios Verus Episcopus, Bedas Exorcista, de ciuitate Viennensi. Ergo iam obierat S. Paschasius. Omnes Episcoporum Catalogi supra citati S. Claudium succeßisse S. Paschasio tradunt; S. Verum I, qui Kalendis Augustæ colitur, Traiani vixisse temporibus, secundum S. Gregorij Magni æqualem fuisse. Ast hic tertius fuit, vt Baronius quoque in Notat. ad Martyrol. scribit. & nos XIII Ianuarij annotauimus, quo die eius agitur memoria. Verus II is fuit qui illi Arelatensi synodo interfuit, forsan Claudius Verus appellatus, ac priori nomine celebrior apud posteros, vt a duobus aliis Veris distingueretur. Ado certe, & ipse Viennensis Episcopus, in Chronico ita scribit: Vno eodemque tempore & illud sacratissimum concilium apud Arelaten ⅠƆC Episcoporum colligitur, Marino tunc Episcopo eiusdem ciuitatis existente: apud Viennam Claudio in Catholico dogmate clarissimo Episcopo.

[4] Obiit ergo ante illud concilium S. Paschasius, de quo idem paullo ante S. Ado: [ante quam synodum mortuus Paschasius,] Floruit tunc temporis Melciades Romanæ Ecclesiæ Pontifex. Floruit & tunc temporis vir disertissimus Paschasius, Viennensis Ecclesiæ Episcopus. Mortuus est S. Melchiades X Decembris anno CCCXIII, cui suffectus anno sequenti S. Siluester Kalendis Februarij. Recitant Lieuræus ac Boscius S. Siluestri ad vniuersos Episcopos per Gallias epistolam, qua statuisse dicitur, ne quis ordinis Ecclesiastici ad se veniret aut alio proficisceretur, nisi Metropolitani Viennensis Formatas accepisset, quibus sacerdotium suum, vel locum Ecclesiasticum, quem habebat, scriptorum eius adstipulatione perdoceret. Ac deinde ista subnectit: [dicitur primatus priuilegio donatus a S. Siluestro,] Hoc autem priuilegium formatarum Fratri & Coepiscopo Paschasio, & posteris eius, meritorum illius speciali contemplatione concessimus. Prouinciæ vero septem ad Viennensem Ecclesiam pertinentes, sicut Romanus Catalogus testatur, hæ sunt: Viennensis I; Narbonensis I, quæ est secunda; Narbonensis II, quæ est Aquis, tertia; Aquitanica I, quæ est Biturix, quarta; Aquitanica II, quæ est Burdegala, quinta; Nouempopulana, quæ est Auxia, sexta; atque Alpes maritimæ, quæ est Ebredunum, septima.

[5] Quam epistolam qui accuratius expendere voluerit, adeoq; refellere, legere poterit quæ in concilio Taurinensi Canone 2 decernuntur, quæq; in epistola prima Zosimi Papæ ad Episcopos Galliæ, & Leonis quinta ad Episcopos Prouinciæ. Illud nobis hic sat est, [haud satis solide:] quod Nouempopulaniæ metropolis eo tempore non Ausciorum ciuitas, sed Elusatium fuerit. Cumq; S. Siluester Pontifex sit factus Kalendis Februarij S. Paschasius XXII mensis eiusdem, vel anno præcedenti, cum adhuc viueret Melchiades mortuus; aut si CCCXIV, XXI diebus a creatione Siluestri; non videatur cum Siluestro tam arctam contrahere notitiam potuisse, vt hic meritorum illius speciali contemplatione impelli potuerit, ad hoc illi impertiendum priuilegium, quod sapientißimi deinde Pontifices ignorarint, certe ratum esse minime voluerint. Sensit id, nec penitus respuere voluit, Saussaius, dum ita de S. Paschasio scripsit: Idem beatus Episcopus S. Siluestro ob egregiam sanctitatis laudem fuit percarus, ex cuius gratia nonnulla Ecclesiæ suæ decora adiunxit.

[6] Agitur S. Paschasij anniuersaria memoria in Ecclesia Viennensi VIII Kalendas Martias, erectumq; illi est altare, ac sacellum, in metropolitico templo, vt Lieuræus testatur. [colitur 22 Febr.] Eius complura ad eum diem meminere Martyrologia. Beda vulgatus & MSS. varia ita habent: Viennæ S. Paschasij Confess. atque Pontificis. Ado, Galesinius, & varia Vsuardi nomine insignita exemplaria addunt, admirandæ sanctitatis viri. Martyrol. Romanum: Viennæ S. Paschasij Episcopi, eruditione & morum sanctitate præclari. Alij breuius eius meminerunt.

DE SS. THALASSIO ET LIMNÆO ANACHORETIS IVXTA CYRVM IN SYRIA

SECVLO V.

Commentarius præuius.

Thalassius, anachoreta iuxta Cyrum in Syria (S.)
Limnaeus, anachoreta iuxta Cyrum in Syria (S.)

G. H.

[1] Theodoretus Cyri, vrbis prouinciæ Euphratensis in Syria, Episcopus, octingentarum Ecclesiarum pastoralem curam in ea diœcesi sortitus est: quam cum viginti & sex annis rexisset, [Expurgata Cyri regione Marcionis hæresi,] nullum asserit lolium hæreseos relictum, sed gregem vniuersum omnibus erroribus ereptum, supra mille animas Marcionis morbo liberatas, multasq; alias ex Arrij & Eunomij partibus ad Christum Dominum perductas. Illustre huius rei testimonium tradit in epistola ad S. Leonem Pontificem Romanum, quæ est inter epistolas eius nu. 113. In Philotheo etiam, seu Religiosa historia, cap. 21 ait execrandum Marcionem multas impietatis spinas seminasse in regione vrbis Cyri, quas cum ipse conaretur radicitus euellere, omnem subiisse laborem, [degunt SS. Thalassius & Limnæus in vico Telima.] & omnibus aßidue machinis fuisse vsum. Eum Theodoreti laborem feliciter excepit vicus Tillima, Græce κώμη Τίλλιμα, Longo Tillina, Rosweydo Helimna dictus, religiosa SS. Thalassij & Limnæi exercitatione celebris. At S. Limnæus alio dein vsus magistro est, S. Marone, cuius Vitam ad XIV Februarij illustrauimus. Quo tempore condiscipulus illius fuit S. Iacobus, ab Rosweydo Hypæthrius cognominatus, a Nicephoro Callisto & in Concilio Chalcedonensi Nisibenus appellatus, vti mox in Vita S. Baradati dicetur, ac plenius XXVI Nouembris; quo eum Græci colunt.

[2] Alius a S. Limnæo inhabitatus locus est in vico Targala, seu Targalla, [S. Limnæus habitat in vico Targala.] in eoq; discipulum eius fuisse S. Ioannem referunt Menæa proximo die XXIII Februarij, quo eum cum SS. Moyse, Antiocho & Antonino, siue Antonio, celebrant, his verbis: μὲν ὅσιος Ἰωάννης γνώριμος καὶ φοιτητὴς γέγονε Λιμναίου, τοῦ ἐν ὄρει τῷ τῇ κώμῃ Ταργάλα πελάζοντι ἀσκήσαντος. S. Ioannes per se notus, sectator fuit Limnæi, qui in monte vico Targala imminente vitam solitariam egit. Eadem habet Maximus Cytheræus. Hinc errori typographico imputandum est, dum hoc die vicus ille non Targala, sed Galgala, Græce Γάλγαλα, appellatur, quem errorem etiam Cytheræus expreßit.

[3] Græci ergo in Menæis hæc habent XXII Februarij: Eodem die memoria sanctorum Patrum nostrorum Thalassij & Limnæi, [coluntur 22 Febr.] ad quorum nomina in adiuncto disticho ita alludunt:

Λιμὴν Λιμναῖον καὶ Θαλάσσιον φέρει
Ὥσπερ θὰλασσαν ἐκφυγόντας τὸν βίον.

Portus Limnæum & Thalassium accipit,
Qui tamquam e mari, ex hac vita effugerunt.

Hæc dein adiungitur Vitæ epitome:

[4] Ex his Thalassius in monte quodam domicilium monasticum excitauit, [Vitæ eorum epitome e Menæis.] qui morum candore & submissione animi facile omnibus præstabat. Limnæus vero & ipse vitam asceticam præcipuo in amore habuit, atque ad eumdem Magnum Thalassium admodum adhuc iuuenis venit, & ab illo in religiosa vita institutus, contulit se ad celeberrimum virum Maronem, cuius virtutem æmulatus, cœpit subdialem vitam agere. Occupato ergo vertice montis, qui vico Galgala dicto imminet, vitam solitariam ducens, in eo permansit: neque vllam casam, nec tabernaculum, nec tugurium fixit, sed septo confecto ex siccis lapidibus se inclusit, cælo pro tecto vsus. Hinc a Deo tanta gratia faciendorum miraculorum exornatus est, vt Apostolos imitatus, & dæmones expulerit, & morbos curarit. Cum aliquando Sanctus iter faceret, a serpente ictus est, sed solis precibus visus est mortem superare. Laborabat aliquando morbo colico, graui sane atque admodum molesto, sed Deo inuocato sanus euasit. Oculis captos & stipem petere coactos congregauit, & in cellulis extructis iussit degere, ac pro ratione numeroque miserorum alimenta iis necessaria, ab his qui ad eum ventitabant, emendicauit. Cum ita totos triginta octo annos sub dio vixisset, spiritum Deo reddidit.

[5] Hæc Menæa, & ex illis Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων. [Vita vberior ex Theodoreto.] Excerpta ea sunt ex Historia religiosa seu Philotheo Theodoreti, qui S. Limnæum sæpius inuisit. Eius hæc narratio est.

VITA
Ex Philotheo Theodoreti cap. XXII

Thalassius, anachoreta iuxta Cyrum in Syria (S.)
Limnaeus, anachoreta iuxta Cyrum in Syria (S.)

ex Philotheo Theodoreti

[1] Tillima est apud nos quidam vicus, qui olim quidem excepit semina impietatis Marcionis, nunc autem euangelica fruitur agricultura. Eius ad meridiem est quidam collis, neque valde asper, neque admodum accliuis. In eo monasticum ædificauit habitaculum Thalassius vir admirabilis, [Thalassius simplicitate morum & māsuetudine elucet.] qui est multis quidem aliis quoque bonis exornatus, sed morum simplicitate mansuetudineque & moderatione omnes homines sui temporis superauit. Hoc autem dico, non vt qui soli credam auditui, sed qui eius etiam fecerim periculum. Ad virum enim sæpe accessi, & eius sum sæpe vsus suaui consuetudine.

[2] Ab eo in hoc loco fuit initiatus, qui nunc ab omnibus decantatur Limnæus, [Limnæus Thalassij discipulus,] & cum admodum iuuenis ad illam peruenisset palæstram, pulchre in hac summa instituebatur philosophia. Et primum quidem cum linguam sciret esse lubricam, adhuc adolescens hoc sibi constituit silentium: mansitque longissimo tempore cum nemine quidquam loquens. [silentium sibi indicit:] Postquam autem diuini illius senis doctrinæ satis fuit particeps, & se ostendit expressam illius virtutis imaginem, accessit ad magnum illum Maronem, cuius prius quoque meminimus. Accessit autem eodem tempore quo diuinus quoque Iacobus. Cum autem ex eo quoque magnam percepisset vtilitatem, [a Marone instructus, sub dio degit:] & quæ sub dio agitur vitam esset æmulatus, occupauit aliud montis cacumen, quod imminet cuidam vico, quem nominant Targalam. In eo degit vsque in hodiernum diem, non habens domunculam, non tabernaculum, non tugurium: sed solo continetur septo quod est ædificatum ex lapidibus ne luto quidem compaginatis. Habet autem quoddam paruum ostium luto assidue obstructum: quod aduenientibus quidem aliis numquam aperit, mihi autem soli accedenti hoc permittit facere. Ea de caussa vndiquaque congregantur plurimi, cum meum aduentum senserint, desiderantes esse mei ingressus participes. Cum iis autem, qui aliquando ad ipsum veniunt, loquens per paruam quamdam fenestram, illis impertit benedictionem, [morbidos & dæmoniacos curat:] per eam plurimis sanitatem largiens. Seruatoris enim nostri vtens nomine, & morbos cessare facit, & dæmones expellit, & apostolica imitatur miracula.

[3] Non solum autem iis qui ad ipsum veniunt suppeditat curationem, sed eam quoque sæpe numero præbuit suo corpori. Eum enim iam pridem inuaserat morbus colicus. Quam sint autem acres qui ex eo oriuntur dolores & cruciatus, optime quidem sciunt qui illum sunt experti: sciunt autem ij quoque qui eius fuere spectatores. Prouoluuntur enim similiter atque ij qui rabie agitantur, huc & illuc se vertentes, & crebro pedes extendentes & contrahentes: nonnumquam autem sedent & surgunt & ambulant, aliquam quietis viam quærentes: & ideo assident balneis, sæpe ex eo aliquam accipientes consolationem. Et quid opus est longiori vti oratione in iis enumerandis, quæ sunt aperta & manifesta omnibus? [oratione & signo Crucis colicum morbum pellit:] Cum hoc morbo colluctans, & tot tantisque cruciatus doloribus, non medicinæ accepit auxilium, non lectum ingredi sustinuit, non a medicamentis aut cibis est recreatus, sed in tabula humi iacente sedens, oratione & Crucis signaculo est curatus, & carmine diuinæ appellationis sopiit cruciatus.

[4] Porro autem cum is quoque noctu aliquando ambularet, calcauit dormientem viperam. Ea vero apprehendens plantam pedis, in eam dentes infixit. Cum autem pedi conaretur opem ferre, se quidem inclinauit, & ei manum admouit; os autem bestia in eam conuertit. Cum autem rursus sinistra esset vsus vt ei succurreret, in eam quoque traxit iram bestiæ. Postquam autem fuit eius furor exsatiatus (illi enim plus quam decem morsus intulit) tunc quidem recessit, & suam cauernam repetiit. Ille autem vndique maximis cruciabatur doloribus. [viperæ venenum dispellit:] Sed neque tunc passus est vti arte medicinæ: sed vulneribus adhibuit sola fidei medicamenta, Crucisque signaculum, & orationem, & Dei inuocationem. Ideo autem, vt existimo, Deus vniuersorum permisit illam bestiam in illud sacrum corpus furere, vt diuinæ illius animæ omnibus apertam ostenderet tolerantiam. Nam eius quoque, quod generosi & fortis animi Iob, idem videmus fuisse consilium. Siuit enim eum maximis iisque omnis generis agitari fluctibus, cum sapientiam gubernatoris vellet omnibus ostendere. Vndenam enim alias cognouissemus vel illius fortitudinem, vel huius tolerantiam, nisi in eos quæuis tela coniiciendi datus esset locus inimico pietatis?

[5] Atque ad viri quidem tolerantiam docendam hæc sufficiunt, clementiam autem & benignitatem aliunde ostendemus. Nam cum multos visu priuatos, [benignus in cæcos & pauperes:] & qui mendicare cogebantur congregasset, & vtrimque ad Orientem & Occidentem eis habitacula ædificasset, iussit in eis degere, & Deum laudare, alimentum eis necessarium præcipiens suppeditari ab illis qui ad ipsum veniebant. Ipse autem medius inter eos inclusus, & hos & illos incitat ad hymnodiam: & licet eos audire Deum assidue laudantes. Tanta est eius perpetua benignitas in eos qui sunt eiusdem generis. [38 annos sub dio vixit.] Eorum autem quæ sub dio suscipiuntur certaminum, ipsi & magno Iacobo est idem tempus. Iam enim complerunt trigesimum octauum annum.

DE S. BARADATO ANACHORETA IN SYRIA

CIRCA AN. CCCCLX.

Commentarius præuius.

Baradatus, anachoreta in Syria (S.)

G. H.

[1] Inter illustres Orientis anachoretas, imperantibus Theodosio iuniore, Marciano ac Leone Thrace, floruit S. Baradatus, siue Varadatus, cuius longæuam admodum exercitationem varia indicant. [S. Baradatus vixit sub Theodosio iuniore,] Cum etenim cellæ statura sua humiliori inclusus; longum transegisset tempus, postea egressus est obtemperans monitis Theodoti Episcopi Antiocheni, vt infra Acta ex Theodoreto habent, qui lib. 5 Historiæ Eccles. cap. 37 scribit, Alexandro Antiochiæ Episcopo vita functo, [& Theodoto Patriarcha Antiocheno.] Theodotum, continentiæ velut margaritam, Ecclesiæ præsulatum obtinuisse, virum mansuetudine insignem & accurata vitæ institutione egregie exornatum. Sedisse eum annos quatuor tradunt Nicephorus & Theophanes in sua singuli Chronographia, sed non videntur eius anni a Theophane recte disponi, asserente aliquot eum annis ante S. Atticum Constantinopolitanum obiisse. Verum cum S. Attici successorem Sisinnium, pridie Kalendas Martij anno CCCCXXVI Episcopum factum, vna cum Theodoto Antiocheno interfuisse Synodo contra hæreticos Massalianos collectæ tradat Photius in bibliotheca tmemate 52, cum hoc post S. Attici obitum vixisse eum necesse est. In Menæis infra Theodoretus pro Theodoto appellatur: quem etiam errorem Maximus Cytheræus amplexus est. De tempore, quo ante Theodotum sedit Alexander egimus VIII Ianuarij ad Vitam S. Attici § 6, & X Februarij ad Vitam S. Zenonis monachi pag. 390.

[2] Mortuo Theodosio iuniore anno CCCCL succeßit Marcianus, cui anno CCCCLVII itidem defuncto substitutus Leo est, qui sanctitatem Baradati adeo suspexit, vt epistolam, quā Imperij fui præcipuis Episcopis ac Patriarchis & Pontifici Romano S. Leoni misit, [accipit epistolam a Leone Imperatore:] eidem etiam inscribi communicariq; voluerit. Extat ea Epistola tertia parte Concilij Chalcedonensis num. 21, tomo 9 Conciliorum pag. 165, inscripta Anatolio Episcopo Constantinopolitano, eaque relata enumerantur Episcopi quinquaginta nouem, quibus eadem missa fuit, vti etiam tribus his monachis Iacobo Nisibeno, Simeoni & Varadato. Edita eadem epistola Græce est ab Euagrio lib. 2 cap. 9, qui hæc subiungit: Istæ sunt quidem litteræ ad Anatolium. Similes prorsus scripsit etiam ad alios Episcopos, & ad viros illustres, qui per id temporis, vt supra demonstratum est, vitam inopem, & rebus omnibus ad victum necessariis destitutam egerunt: ex quorum numero Simeones fuit, [celebris habetur cum S. Simeone Stylita,] qui omnium primus cœpit in columna habitare, illudque domicilij genus inuenit, de quo superior nostra mentionem fecit historia. His annumerantur Baradatus & Iacobus, ambo Syri. Græce Βαράδατος est, potestq; Latine Baradatus & Varadatus scribi. De S. Simeone Stylita actum est V Ianuarij, de Iacobo agit Theodoretus in Philotheo cap. 21, Græci in Menæis & Menologio XXVI Nouemb. & Nicephorus lib. 15 Hist. Eccl. cap. 22 de eo & S. Baradato hæc pauca tradit: Inter monachos clari etiam maxime fuere Baradatos & Iacobus Nisibenus. [& Iacobo Nisibeno iuniore:] Mallet hunc Rosweydus noster in Notis ad Theodoretum num. 52 non Nisibenum, sed Hypæthrium cognominari, vt a celebri Episcopo Iacobo Nisibeno, qui Consilio œcumenico Nicæno primo interfuit, distinguatur, sed is Episcopus fuit, atque integro seculo, aut amplius. hoc monacho senior, coliturq; XV Iulij.

[3] S. Baradatus accepta Leonis Imperatoris epistola humanißimum remisit responsum. Extat illud quoque par. 3 Concilij Calchedonensis num. 61, dicto tomo 9 Conciliorum a pag. 391 cum hac inscriptione: [rescribit Leoni Imperatori.] Terræ marisque & totius generis humani Domino, orbis terrarum Victori, & piissimo Augusto Leoni Imperatori pauper Varadatus in Domino salutem. As dein ita exorditur epistolam: Terribiles litteras Imperij vestri suscipiens per Eutropium Magistrianum, vestræ diuinitatis famulum, valde gauisus sum (semper enim gratiam tranquillitatis vestræ suscepimus) eo quod sit potestas vestra sollicita pro sanctis Ecclesiis Domini Iesu Christi, cunctisque pauperibus sub vestro Imperio constitutis. Adhortatur Imperatorem, vt pro defensione Incarnationis Christi & Concilij Chalcedonensis, contra aduersarios fortem se instar leonis præstet, ac tandem ita concludit: Hæc cum tremore scripsi vestræ pietatis Imperio septima & vicesima die Augusti mensis, [anno 457.] anno Imperij secundo, Indictione decima. Saluto vestram diuinitatem, & omnes diligentes tranquillitatem vestram, & deprecor omnipotentem Deum, vt statuat vestrum Imperium longæuis in hoc mundo temporibus, & in futuro seculo coram Deo. Annum illum Æræ Christianæ numeramus CCCCLVII. Quamdiu postea vixerit Baradatus, non constat.

[4] Græci in Menæis & apud Maximum Cytheræum annua celebritate colunt S. Baradatum XXII Februarij: [colitur 22 Februarij.] Eodem, inquiunt, die memoria sancti Patris nostri Baradati: de quo hoc additur distichon.

Ἐν γῇ νεκρώσας, ὡς λέγει Παῦλος, μέλη,
Ζωῆς μέτεσχεν ἐν πόλῳ Βαραδάτος.

Cum mortificasset, vt Paulus ait, membra super terram,
Vitæ particeps fuit in cælo Baradatus. [Coloss. 3. 5]

Additur elogium elegans, sed quod totum e Philotheo Theodoreti desumptum est, [Vita ex Theodoreto.] qui cap. 27 de eo adhuc viuente agit, vtpote ante eum etiam vita functus.

VITA
Ex Philotheo Theodoreti cap. XXVII.

Baradatus, anachoreta in Syria (S.)

ex Theodoreto.

[1] Et communis hominum hostis inuenit multas vias vitij, vniuersam humanam naturam studens penitus perdere; & pietatis veræque religionis alumni multas & diuersas excogitauere scalas, quibus in cælum adscenderetur. Alij quidem per classes decertantes (sunt autem hi cœtus innumerabiles) incorruptis fruuntur coronis, [Inter varia mona sticæ vitæ studia,] & desideratum adscensum consequuntur. Alij autem vitam amplectentes monasticam, & cum Deo solum loqui meditantes, & nullam consolationem humanam participantes, sic victores publice renuntiantur. Alij autem in tabernaculis, & alij in tuguriis degentes, Deum laudibus celebrant. Alij vero amplectuntur vitam in antris & speluncis. Multi autem, ex quibus aliquorum meminimus, non antrum, non tabernaculum, non speluncam, non tugurium habere decreuerunt, sed nudo aëri sua corpora mandantes, contrarias qualitates tolerant, aliquando quidem summo gelu concreti, aliquando autem igne radiorum exusti. Iam vero eorum quoque rursusest vita diuersa. Nam alij quidem stant assidue, alij vero in sessionem & stationem diem diuidunt: & alij quidem septis quibusdam inclusi, fugiunt multorum congressionem; alij vero nullo huiusmodi vtentes tegumento, propositi sunt omnibus, qui eos volunt contemplari. [nouum viuendi genus amplexus S. Baradatus:] Vnumquodque autem horum in præsentia necesse habui persequi, cum admirabilis Baradati vellem vitam conscribere. Is enim excogitauit nouas rationes exercendæ tolerantiæ.

[2] Nam cum primum quidem longo tempore se inclusisset in domuncula, sola diuina fruebatur contemplatione. Illinc cum rupem occupasset imminentem, & paruam quamdam arcam, [cellæ statura sua humiliori se includit:] nec iusta quidem symmetria corpori congruentem, ex lignis construxisset, in ea vitam degebat, deorsum assidue incuruari coactus. Non habebat enim altitudinem eius longitudini iusta proportione conuenientem. Non erat autem ea compacta asseribus, sed erat aperta similiter atque cancelli; & erat similis fenestris quæ latiores habent ingressus luminis. Quocirca nec a pluuiæ erat impetu libera, nec erat tecta a flamma solis: sed vtraque non minus admittebat, quam alia quȩ sunt sub diuo: in hoc autem solo ea superabat, quod accederet labor inclusionis.

[3] Cum autem longum tempus hoc modo transegisset, postea egressus est, cedens precibus diuini Theodoti, cui obtigerat pōtificalis Sedes Antiochena. [stat assidue pellibus tectus,] Stat autem assidue manus in cælum extendens, & vniuersorum Deum laudans; totum corpus tunica pellicea contegens: circa nasum autem solum & os reliquit modicum ingressum spiritui, vt respiret, communem aërem excipiens, quoniam humana natura non posset aliter viuere: omnem autem eum laborem sustinet, cum non sit corpore valde robusto, sed valetudinario & multis morbis obnoxio. [corpore sēper infirmo:] Feruens autem animi alacritas, & diuino amore incensa cogit vt laboret qui non potest laborare.

[4] Iam vero sapientia quoque & intelligentia ornatus, optime & interrogat & respondet, [melius Aristotelicis ratiocinatur.] & ratiocinatur nonnumquam melius & potentius iis qui Aristotelicos legere labyrinthos. Cum sit autem in ipso summo virtutis fastigio, non sinit vt arrogantia simul efferatur spiritus, sed iubet eum deorsum repere circa ipsum latus montis. Scit enim quantum sibi damnum mens conciliat quæ tumet & ardet insolentia. Hæc est in summa eius philosphia.

[5] Cui concedatur vt crescendo possit metam cursus attingere. Est enim communis piorum lætitia, horum qui victoria potiti sunt gloria. Mihi autem detur, [Auctor Sanctorum preces implorat.] vt eorum suffultus precibus, non sim procul ab hoc monte: sed paullatim conscendam, & me eorum contemplationis voluptate expleam.

DE S. MAXIMIANO EPISCOPO RAVENNATE IN ITALIA.

AN. ⅠƆLVI.

[Praefatio]

Maximianus, Episcopus Rauennas in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Vicesimus nonus Ecclesiæ Rauennatis Antistes fuit S. Maximianus, aut trigesimus, vt vult Ferdinandus Vghellus tom. 2 Italiæ sacræ, [S. Maximianus Ep. Rauenn.] qui duodecimum, inter SS. Marcellinum & Seuerum, Agapitum secundum statuit, quem Hieronymus Rubeus omittit, aut certe S. Seueri successorem facit, cum hic Vghello Agapitus tertius sit. S. Maximiani nomen Martyrologio Romano ad diem XXI Februarij inscripsit Baronius, [colitur non 21, sed 22 Febr.] his verbis: Rauennæ S. Maximiani Episcopi & Confessoris. Eodem die natalem eius consecrat in Catal. SS. Italiæ Philippus Ferrarius, eiusq; Vitæ epitomen exhibet, ex fusiori narratione Rubei, quem & Baronius in Notis citat. Ipse tamen Rubeus lib. 3 histor. Rauenn. pag. 169 ita diserte scribit: Sub id tempus Maximianus Rauennas Archiepiscopus moritur, octauo Kal. Mart. Hoc enim die, non autem nono Kalendas, in Vita ipsius (quæ vetustissimo charactere manuscripta, apud sacras Virgines Diui Andreæ hactenus seruatur) legimus, [eius Vita MS.] & in Rauennati Ecclesia eius dies festus agitur.

[2] Citat Vitam eamdem paullo post Rubeus pag. 172 his verbis: Diui Maximiani acta, quæ vetustissimo charactere in pergameno exarata, adhuc apud Diui Andreæ sacras Virgines seruantur, adducunt me &c. [alia ab Agnello scripta deperdita:] Acta quoque S. Maximiani, & aliorum Rauennatium Episcoporum conscripsisse Andream Agnellum testatur idem infra, sed eum illius commentarium periisse: quem tamen ipse identidem citat; vsus forsan ex illo excerptis. Scripsit autem Agnellus, vt lib. 5 pag. 238 & alibi Rubeus ostendit, circiter annum Christi ⅠƆCCCXXX. Quæ alia de S. Maximiano tradit Rubeus, ex variorum templorum vetustis inscriptionibus, aliisq; monumentis, diligenter collegit. Nos ex eius historia accepimus, quæ ad hunc sanctum Antistitem proprie pertinent, [ex variis collecta a Rubeo hic editur:] & in quatuor capita distribuimus, quo lectoris tædium leuaremus.

[3] Anno ⅠƆXLVI Christi Maximianum scribit Rubeus ad infulas Rauennatis Ecclesiæ inauguratum a Vigilio Papa, & quidem Constantinopoli, qui eo tamen non nisi anno sequenti peruenit: migrasse e vita anno ⅠƆLVI, die XXII Februarij. Ex antiquis inscriptionibus ternos temporum characteres depromit idem scriptor, [eius Sedis tempus.] ex quibus constet Ecclesiæ illi præfuisse annis ⅠƆXLVII, ⅠƆXLIX, ⅠƆL. Primus expressus cap. 2 nu. 11, vbi dicitur B. Vitalis Martyris basilicam consecrasse die XIV Kal. Maij Ind. X, P. C. Basilij VI. quæ annum ⅠƆXLVII designant. At ca. 3 nu. 14 traditur Classensem S. Apollinaris ædem consecrasse die Nonarum Maij, Indictione XII, P. C. Basilij VIII: anno videlicet ⅠƆXLIX. ⅠƆL annum indicat nu. 18 templum S. Stephani, III Id. Decembris, Indictione XIV (a Septembri scilicet inchoata) P. C. Basilij IX dedicatum.

VITA
ex hist. Rauenn. Hieronymi Rubei.

Maximianus, Episcopus Rauennas in Italia (S.)

ex Hieron. Rvbeo.

CAPVT I
S. Maximiani ortus. adeptus Episcopatus.

[1] Moritur Victor Archiepiscopus Rauennas anno ⅠƆXLVI, XV Kal. Martij sepultus in sacello Diuorum Nazarij & Celsi iuxta ecclesiam, cum parum diu Rauennati Ecclesiæ præfuisset. In eius locum Maximianus subrogatur, admirabili euentu. Nam a Polæ ortus; quæ vrbs est Iapidiæ, Colonia a veteribus vocata, tametsi Plinius sua ætate Iuliam Pietatem appellari scribat; sacrisque ibidem initiatus, vitæ sanctitate ad Sacerdotis munus adspirans, Diaconus cum esset, foderetque terram, sementem facturus, vas ingens auri plenum reperit. [S. Maximianus auri vase reperto, partē caute seruat,] Ille primum nouo casu, quid ageret incertus, mox boue interfecto & exenterato, ventrem ipsius numismatibus implet: accersitisque sutoribus, curauit ex hircorum pelle magnas confici soleas, quas item aureis nummis impleuit. Quod reliquum fuerat, b religione tactus, ad Iustinianum affert. Sciscitanti autem Cæsari, an aliquam sibi partem retinuisset, respondit: Deum testor, Augustissime Cæsar, [partem fert ad Imp. Iustinianum,] nihil mihi seruatum, nisi quantum in ventrem ac soleas exposui. Accepit Iustinianus perinde ac de victu & vestitu dictum, cum tamen de eo intelligeret Maximianus, quod occultum suppresserat.

[2] Dum autem secum volueret quid muneris homini daret adeo fideli, [a quo Episcopus Rauennas designatur,] nuntiatum est Victorem Rauennatem Archiepiscopum diem obiisse. Quocirca, Rauennatibus c pallium ab Cæsare per legatos petentibus, iussit Maximianum in eorum Archiepiscopum ab d Vigilio Pōtifice Maximo consecrari. Is tum Pontifex apud Patras Achaiæ vrbem exulabat, Theodoræ, vxoris Iustiniani, iussu: quæ cum e Arthemium foueret virum hæreticum, Vigilium ei in hoc assentiri recusantem, ad se Byzantium deduci curauit, [cōsecratur a Vigilio Papa:] & carcere, inediaque misere cruciatum, Patras relegauerat. Archiepiscopus itaque Rauennatum sacratur ab Vigilio Maximianus, pridie Idus Octobris, Basilij Iunioris quinquies P. C. Indictione decima, quod incidit in annum a partu Virginis ⅠƆXLVI, f cum annum ætatis ageret octauum & quadragesimum, acceptoque pallio Rauennam venit.

[3] Rauennates, qui interea alium in Archiepiscopum suffecerant, & Maximiani ignobilitatem spernebant, vrbe hominem excluserunt. Ipse, vti summa vir moderatione, ac Christiana innocentia, ne longius ab grege abesset, extra portam Diui Victoris, [exclusus a Rauennatibus, prope vrbē degit:] haud procul a flumine, quod Fossasconti appellatum Agnellus scribit, iuxta Diui Eusebij templum, iis in ædibus, quas Vnimūdus Arianus Episcopus Theoderici Regis tempore ædificauerat, habitauit; necnon & apud Diui Georgij: quas omnes ædes ac domus ædificatas ab Arianis Agnellus memoriæ prodit; Episcopiaque vocata fuisse, quod illas Episcopi incolerent; extitisseque omnes ad sua tempora, quibus temporibus Valerius, g Rauennatum Antistes, eas est demolitus, ex earumque ruinis domum erexit, quæ Noua ac Valeriana dicebatur.

[4] In tanta dissensione Rauennatum & Archiepiscopi, non defuere, [non sinit de se querelas ad Imp. deferri:] qui per legatos superbiam ac contumaciam Rauennatum significare Cæsari tentarent. Sed cum id resciuisset Maximianus, retraxit eorum conatum, & se totum Dei prouidentiæ tradidit: cœpitque interea & blandioribus verbis & muneribus animos reluctantium mollire; Deumque assidue precari, vt quod sibi esset honori, & populo vsui, id efficeret. Rauennates tandem, virtute hominis perspecta, [tandem a ciuibus admittitur:] eum libenter in Archiepiscopum recipiunt.

[Annotata]

a Pola vrbs Episcopalis Istriæ, antiquissima. De qua Plinius, hic a Rubeo citatus, lib. 3 cap. 19 scribit: Oppida Istriæ ciuium Romanorum, Ægida, Parentium, colonia Pola, [Pola vrbs.] quæ nunc Pietas-Iulia, quondam a Colchis condita. Quod Rubeus ait a veteribus Coloniam vocatam, rectius scripsisset, eo olim ciuium Romanorum coloniam ductam. De Iapidum regione agit Plinius eodem libro cap. 18.

b Quod ius Principi in thesauros fortuito inuentos, disputant Theologi ac Iuris interpretes, etiamq; Euangeliorum, ad id quod Matthæus cap. 13 v. 44 dicitur.

c Solum id voluit fortassis, aut debuit scriptor dicere, quia Rauennæ sedes erat Exarchorum, quos terræ Italiæ præficiebat Imperator, huic nuntiatam esse Episcopi mortem; si quid iuris forte ad nominandum successorem arrogare is sibi solebat: vti etiam in Romani Pontificis confirmationem arrogasse ostendit Baronius ad an. 554 nu. 1 & 2. Ceterum de Pallio ab Imperatoribus dato Episcopis Rauennatibus, quale illud fuerit, quatenus eo vti illis licuerit, & an certa quæ de eo traduntur, disputat Baronius to. 5 ad an. 432 num. 91 & seqq.

d De Vigilio Papa fusius alibi agemus, nam eum quoque Sanctorum catalogo multi adscribunt.

e Anthimum voluit scribere: quem quidem excommunicauit Vigilius, at non ideo in exilium deportatus, sed ob Trium capitulorum controuersiam, anno, vt habet Baronius, 553, mortua pridem Theodora Augusta.

f At non nisi anno sequenti, 547 peruenisse Constantinopolim Vigilius videtur, vt Baronius ad eum annum nu. 26 ostendit.

g De his Valerij ædificiis ista habet Rubeus idem lib. 5 pag. 255 ad annum 809: Demoliendas curauit basilicas Diuorum Georgii & Eusebii, Arrianorum ætate, vt scripsimus, ex ædificatas, extra Diui Victoris portam. Ex iis autem omnibus euersis templis, egregias ædes, Agnello teste, extruxit, cognomento Valerianas.

CAPVT II
Templum S. Vitalis Martyris Rauennæ a S. Maximiano consecratum, ornatum.

[5] Hvius Archiepiscopatus initio absolutum est augustissimum Diui Vitalis templum, ingenti quidem, sed erudito sumptu. Nam totum orbiculare est, [absoluit S. Vitalis tēplum orbiculare,] duplici ordine columnarum: alter superior, qui testudinem sustinet, & porticum efficit, e quo, quasi ad theatri simulacrum, in templi pauimentum, quod erat tessellati & vermiculati operis, despectatur. Inferiores columnæ, superiores & theatrum fulciunt, sectoque lapide pretioso vestiuntur: quo eodem genere lapidum vniuersi parietes incrustabantur; nunc aliqua in parte non absunt. In iis lapidibus natura admirabili lusit opificio, [marmore mirabiliter variegato ornatum:] efformatis animalium, rerumque præterea diuersarum imaginibus, & Sacerdotis præsertim sacris vestibus induti, perinde acsi esset rem diuinam facturus. Quod si grauissimus ille philosophus Albertus Magnus vehementer miratur Regis caput, quod Venetiis, dum secarentur lapides, ad parietes templi incrustandos, viderat; quid de hoc dixisset, quod vniuersum est absolutum, & Christianæ religionis pallio ac vestibus indutum?

[6] Aram maximam Diuæ Mariæ Virgini, ex alabastrite miræ perspicuitatis, [aram D. Virgini dedicat,] dicauit, cuius testudinem quatuor columnis suffulsit: quæ cum pretiosæ essent omnes, earum tamen vna longe omnes nobilitate superabat. Hanc aram, cum superioribus annis Cassinenses cucullati, qui modo templum incolunt, e medio sacelli ad parietem propius admouissent, columnas in ipso sacelli ingressu collocauere; & marmoreo pariete adiecto, [insignibus e marmore columnis ornatam:] sacellum intercluserunt; quo a populo magis secreti, rem diuinam faciant. Quæ omnium præstantissima columna est, dextrorsum ingredientibus apparet: in eaque spectantur Porphyritis, Ophitis, Iaspidum omnis generis, Carbunculi, Chalcedonij, Achates, compluriumque huiusmodi pretiosorum lapidum matrices; &, quod voluptatem auget, humanorum capitum integre expressa simulacra, diuersarumque huiusmodi rerum. Inter has columnas quod est spatij, statuæ ex marmore geminorum vtrimque puerorum, & cochlea marina, aut certe buccinum, & serpens, qui Æsculapium referre creditur, complent, adeo insigni arte præcellentium artificum, vt, cum auctor ignoretur, tamen vel ipsius Phidiæ, ac Praxitelis opera æquare credantur.

[7] Eo loco vbi sanctum cadauer Diui Vitalis tumulatum erat, foueam excauarunt, cuius pauimentum pari artificio, quo & templum, exornatum. Inde ad hæc vsque tempora aqua emanat. [aliā supra sepulchrū S. Vitalis:] Foueæ aram imposuit, testudine columnis quatuor pretiosissimis suffulta, contectam: quas columnas vniuersamque aram, ac testitudinem, argento bracteato vestiit: adiecitque vtrimque specula, e quibus vniuersi templi simulacrum redditur, quæ adhuc extant; sed reliqua sunt sublata. Porta ad occidentem structuræ specie vniuerso operi consentiens, octo columnis præstantibus suffulta erat, [splendidæ quoque tēpli fores:] ornamentisque alabastrite & candidissimo marmore, multoque passim ophite cælata spectabatur: quamquam e regione vniuscuiusque columnæ, ianuæ minores, adapertæ, postibus multiiuga historia sculptis, aderant. Nunc nihil omnino superest: aliundeque, a meridie scilicet & oriente, ingressus in ædem patet.

[8] In sacelli maioris testudine, a Ecclesij, & Maximiani, Iustinianique Cæsaris imagines vermiculato opere conspiciuntur. Nam Ecclesius, vt diximus, ædificationi, donec vixit, præfuit; Maximianus ædificatam ædem sacrauit. [templi consecrationi adfuisse Iustinianus dicitur, cū vxore,] Cum autem consecraretur, (cuius consecrationis dies fuit XIV Kalendas Maij, anno quadragesimo septimo supra quingentesimum ab ortu Christi), interfuisse Iustinianum atque Theodoram vxorem ferunt, b contigisseque vt, cum in templum Theodora ingrederetur, accurissentque puellæ, aquam lustralem in faciem illius vt de more spargerent, dimouentes carbasea vela, quibus contegebatur atque circumdabatur aquæ vas, ne quid in eam impurum decideret, [& hæc aqua lustrali aspersa a cælesti columba:] visa fuerit columba candidissima cælitus demissa, inter vela ad aquam se conferens, & Theodoram alarum in aqua concussione aspergens, summa omnium, qui aderant, admiratione. Huius rei testimonium pictura facit, in testudine maioris sacelli, vermiculato opere elaborata, quæ nunc visitur.

[9] Quamquam, quod in me est, adduci nulla ratione possum, vt id credam Theodoræ contigisse, fæminæ improbæ; quæ & Anthemium hæreticum tueretur, & Vigilium Pontificem, [quod; licet veteri pictura expressum, non est credibile:] ob id, vti supra, summis cruciatibus, carcere, & exilio impie affecerit. Et de pictura columbæ quod dicitur, ego eam non ob mysterium significandum, sed ornamenti caussa putauerim adiectum, quod scilicet sculptores ad ornatum in vasis medio eam auem, qua significari simplicitatem ac puritatem scribitur, apposuerint. Pictura vero eius vasis simulacrum refert. Nisi forte, si tamen assentiri vulgatæ isti famæ ac inueteratæ velimus, id eo tempore factum putemus, quo Vigilius est in Sedem restitutus: coniicere que fortasse possumus, Theodoram resipuisse; Deo commonstrante hoc exemplo, quam procul ab vera religione abfuerit.

[10] Cum itaque interessent sacris Iustinianus & Theodora, vt ferunt, vna cum innumeris Proceribus, [consecratio a S. Maximiano peracta:] ac matronis frequentique præterea populi multitudine, Maximianus Archiepiscopus, summa pompa ædem sacrauit; atque inter cetera, Diuis Nazario & Celso sanctissimum illud sacellum, de quo diximus, quod valuis ex ære mire sculptis ac cælatis claudebatur. Sacello hæc erant inscripta,

Ardua consurgunt venerando culmine templa,
      Nomine c Vitalis sanctificata Deo:
Geruasiusque tenet simul hanc Protasius arcem, [opus ab Ecclesio Ep. curatum,]
      Quos genus atque fides, templaque consociant;
His genitor natis, fugiens contagia mundi,
      Exemplum fidei, martyriique fuit.
Tradidit hanc primum Iulianus Ecclesius arcem,
      Qui sibi commissum mira peregit opus;
Hoc quoque perpetua mandauit lege tenendum,
      Hoc nulli liceat condere membra loco.
Sed quæ Pontificum constant monumenta priorū,
      Fas sibi sit tantum ponere, vel simile.

[11] In Diui autem Vitalis porticu, quam Ardicam appellabant, hæc legebantur: Beati Vitalis basilicam, mandato Ecclesij Episcopi, Iulianus Argentarius ædificauit, [per Iulianū Argentarium:] ornauit, atque dedicauit: consecrante vero Reuerendissimo Maximiano Episcopo sub die XIIII Kalendas Maij, sexies P. C. Basilij Iun. V. C. Indictione X. Quo loco cum nulla fiat mentio Iustiniani; neque Procopius rhetor eorum temporum æqualis libello, quem edidit de Iustiniani ædificiis, vbi omnia vel minima diligentissime persequitur, quidquam de his Rauennatibus afferat; ego nihil certi, quod scribam, habeo: fides esto penes horum auctores, qui consecratum templum Iustinianum & Theodoram egregiis muneribus exornauisse, & confestim Iulianum Argentarium consecrationis mysterium, [dona a Iustiniano collata.] quod extat adhuc, vermiculato opere pingendum curauisse, tradunt. In eius testudinis centro, agnus tanta arte pictus est, vt, quocumque te recipias, conuersam ad te faciem habere videatur, quod non minimam in pictura laudem habet. [lib. 35. c. 10] Siquidem scribit Plinius, Amulium pictorem, grauem ac seuerum, eumdemque floridum fuisse, cuius esset Minerua spectantem aspectans quacumque aspiceretur. Controuertisse Maximianum Archiepiscopum ferunt hoc tempore cum Imperij ministris de silua, cognomento Iustrum appellata: [& silua Ecclesiæ data.] & Iustinianum, Maximiano, quem vnice diligebat, edicto ac publicis tabulis mandauisse, vti Ecclesiæ Rauennatis perpetuo esset.

[Annotata]

a [S. Ecclesius Ep.] Colitur S. Ecclesius Ep. Rauennas 27 Iulij: creatus dicitur Episcopus anno 514, sedisse annis 28.

b Merito hæc postea refellit Rubeus, quæ constat veteri historiæ repugnare.

c Colitur S. Vitalis Martyr, & S. Valeria eius coniux, 28 Aprilis: SS. Geruasius & Protasius, eorum filij, 19 Iunij.

CAPVT III
Templa alia a S. Maximiano ædificata, dedicata, instaurata, ornata. Reliquiæ SS. translatæ.

[12] [Maximianus Polæ templum ædificat:] Ædificauit Maximianus apud Polam etiam patriam templum Diuȩ Mariȩ Virgini, quod Formosum vocauit; eique Sacerdotis, qui templo præesset, domum adiunxit: & opes suas omnes Rauennati Ecclesiæ dono dedit, quas Agnellus refert suo etiam tempore seruari. Diui Andreæ templum, quod a Chrysologus ædificauerat, pretiosis ex marmore columnis & variegatis, iucundo naturæ lusu, suffulsit. Quo tempore Diui Andreæ Apostoli sanctum cadauer oblatum Maximiano refert Agnellus; [ornat templum S. Andreæ, eiusq; corpus Patris abstulisse dicitur,] in Orientemque Patras illum profectum, vt Rauennam cadauer deueheret. Sed cum hæc Iustinianus resciuisset, iussisse vti ad se Maximianus Byzantium veniret; deferret cadauer Apostoli, quod ingenti desiderio videndi illius teneretur. Id cum Maximianus effecisset, Cæsarem aiunt pluribus apud eum egisse, vti Byzantij sanctum cadauer relinqueret; decere enim, vt, cum primam orbis Sedem, [& Constātinopoli reliquisse,] Romam ipsam, Petrus frater Ecclesiæ caput teneret; Byzantium, quæ succedere illi ob Imperij dignitatem videbatur, haberet Andreas. Tum Maximianus, Fac, inquit, vt lubet: id tantum mihi des, vt liceat cum meis Sacerdotibus nocte ad Apostoli sanctum cadauer hymnos decantare. Cui cum annuisset Cæsar, ipsi totam noctem insomnem ducentes, precibus ad Deum fusis, arrepto Maximianus gladio, cadaueri barbam abscidit; vnaque cum aliis sanctorum virorum reliquiis, eam, assentiente Iustiniano, Rauennam inuexit, & sub ara maxima templi Diui Andreæ, cuius templum columnis suffulserat, collocauit.

[13] Hæc, quæ ab Agnello scribuntur, non videntur consentire cum iis, quæ alij tradunt scriptores non ignobiles, b Ricobaldus præsertim & Platina in Cleto, affirmantes Constantij Cæsaris, [quo 200 annis prius erat translatum,] qui Constantini primi filius fuit, tempore, Apostoli Andreæ, Lucæ Euangelistæ, & Timothei c reliquias Byzantium importatas, magno populi plausu & ingenti veneratione exceptas. Vtcumque sit, [barbā adfert Rauēnam:] omnium consensu constat, barbam Diui Andreæ Maximianum sub ara eius templi maxima collocauisse. Atque hinc patet, turpiter eos errare, qui putant Maximianum Diui Andreæ templum ædificasse, cum id Petro Chrysologo ferendum sit acceptum…

[14] Maximianus Archiepiscopus consecrauit etiam ædem illam præclarā, quam Diuo Apollinari in d Classe Argentarius, [Classense S. Apollinaris teplū consecrat:] hortante Vrsicino Archiepiscopo, & Iustiniano Cæsare assentiente, extruxerat. Cuius rei argumentum tabella extat ex marmore, quæ eius sæculi characteribus, & dicendi modo Latine sculpta, in eius templi medio nunc cernitur. In templi autem porticu magnis characteribus: Beati Apollinaris Sacerdotis basilicam, mandato beatissimi Vrsicini Episcopi e, a fundamentis Iulianus Argentarius ædificauit, ornauit, atque dedicauit: consecrante vero Beato Maximiano Episcopo, die Nonarum Maij, Indictione duodecima, octies P. C. Basilij. Quod tempus in annum cadit a partu Virginis quingentesimum quadragesimū nonū.

[15] Maximianus cadauer Diui f Probi cum ceteris sanctorum Antistitum cadaueribus, [S. Probi tēplum instaurat, reliquias transfert:] vnguentis delibutum, optimo loco posuit: ac in frontispicio templi Diui Probi, in quo sancta cadauera locauerat, quod erat ad mare, (modo ne vestigium quidem seruat) Diuorum Probi, g Eleocadij, & Caloceri imagines tessellato opere pingendas curauit; ædemque illam vniuersam instaurauit & ornauit. Grauissimus post Diuum Hieronymum, [historiam scribit,] atque Orosium historiarum scriptor; quarum nihil superest, præter paucula verba, quæ quoniam vetustissimus illius vitæ scriptor Andreas Agnellus apposuit, nos ad tanti viri memoriam pro viribus conseruandam, carere illis hanc nostram historiam noluimus. hæc autem sunt:

[16] In Alexandria vero nulla extrinsecus malitia, sed quod seditiosum semper genus inquietum est, ciuile inter se motum est bellum, non virtutis medio, neque ob defensionem, sed ob necem atque interitum ciuium. Commoti vniuersi Præfectum suum intra ecclesiam occiderunt: [cuius solū extat fragmentum:] qui iam ante aliquot annos similiter Episcopum suum, accusantes hæreticum, interfecerunt. Quo comperto Imperator, in iram versus, funditus ciuitatem iussit euerti. Denique misso alio Præfecto, Lauditio nomine, intra ipsam ciuitatem quadraginta viros per singulas regiones suspendit in ligno. Sed tunc elaborauit Dioscorus eiusdem vrbis Episcopus, & manifeste posuit animam suam pro ouibus suis, electique ex eremo monachi apud Imperatorem properant, atque pro excessu ciuium veniam exorant. Cessit Sacerdotibus Imperator, & inposterum vt ab huiusmodi cauerent, iussit. Huic Episcopo apud Alexandriam h Timotheus suffectus est, quem ego in Orientem nauigans, recte administrantem in sua ciuitate vidi, sed ante parua Nazamba ciuitas Ciliciæ, terræ motu facto, concidit, in quo periisse ferunt millia hominum amplius triginta.

[17] Hactenus Maximianus: qui Rauennæ ædificauit ad memoriam obtruncationis Diuo Ioanni Baptistæ ædem extra vrbem, [templū S. Ioannis decollati ædificat:] quam nunc ædem In marmorario appellamus. Tricollim, quam vulgari nomine Canonicam vocabat, absoluit; adiectis sua, & aliquorum superiorum Archiepiscoporum, imagine, hisque carminibus.

Hic i Petrus iunior Christi præcepta secutus,
      Vt decuit, sacris moribus exiliit:
Hic quoque fundauit mirandis molibus arcem,
      Nominis ipse sui hæc monumenta dedit.
Huius post obitum Aurelianus gessit honores, [de se & decessoribus inscriptionē statuit:]
      Post hunc Antistes, extitit Ecclesius:
Hinc fuit Vrsicinus, sequitur post ordine Victor,
      Temporibus iunior Maximianus adest.
Is Polensis erat, Christi Leuita profundus,
      Lege Dei miserans, & pietate bonus:
Quem Deus ipse virum decorauit culmine sacro,
      Ecclesiæque suæ Pontificem statuit;
Ipse autem factis propriis se non meruisse
      Culmen Apostolicum, sed pietate Dei.

Hæc carmina eo etiam libentius descripsi, quo Archiepiscoporum ordo clarius eluceat…

[18] Sub id fere tempus Maximianus Archiepiscopus Diuo Stephano templum Rauennæ excitauit, haud procul ab Opilionis posterula, [S. Stephani templū ædificat, & consecrat.] quod tessellato opere, multisque Diuorum reliquiis ornauit, dedicauitque, vt hæc ostendit inscriptio, quæ in illius templi porticu legebatur. In honorem sancti Protomartyris Stephani, seruus Christi Maximianus Episcopus hanc basilicam ipso iuuante, a fundamentis construxit & dedicauit die tertia Idus Decembris, Indictione XIIII nouies P. C. Basilij Iun. V. C. Adscripsit & hæc carmina supra arcum testudinis extrinsecus:

Tēpla micant Stephani k Martyris & nomine sacra,
      Qui prius eximium Martyris egit opus.
Omnibus vna datur sacro pro sanguine palma,
      Plus tamen hic fruitur, tempore quo prior est.
Ipse fidem, votumque tuum nunc, magne Sacerdos
      Maxime, te iuuans, hoc opus explicuit.
Nam talem subito fundatis molibus aulam
      Sola arte hominum facere non poterat.
Vndecimum fulgens renouat dum luna recursum,
      Et cœpta, & pulchro condita fine nitet.

Inciderunt autem hȩc in annum a partu Virginis quingentesimum quinquagesimum…

[19] Prodigia complura sub id tempus Rauennæ visa Agnellus scribit, multisque in ipsa clarissima meridiei luce secum colloquentes homines os ad os visos; ingentemque omnibus terrorem incussisse: & octauo Kalend. Sextil. hora diei tertia acies in aēre inter se pugnauisse. Maximianus interea Rauennatum Archiepiscopus vascula duo ex auro, pondo octo & viginti, [multa donat Ecclesiæ Rauennati vasa,] in quibus sanctum Chrisma seruaretur, Rauennati Ecclesiæ dono dedit: quorum alterum paullo ante sua tempora periisse Agnellus testatur, alterum exstare, cui sic erat inscriptum: Seruus Christi Maximianus Archiepiscopus hoc Chrismatarium ad vsus fidelium fieri iussit. Donauit & l endothyn byssinam præstantissimam, omnem Christi Dei historiam continentem: qua in die festo Epiphaniæ aram maximam exornari consuesse testatur Agnellus. [ornamēta,] Eam tamen Maximianus non perfecit, sed Agnellus, qui illi in Archiepiscopatu subrogatus est. Adiunxit & ex auro aliam endothyn, in qua auro textili pictæ erant omnium, qui illum præcesserant, Archiepiscoporum Rauennatum imagines. Fecit & geminas alias, in quibus margaritis & vnionibus sic erat descriptum: Parce Domine, parce populo tuo, & memento mei peccatoris, quem de stercore exaltasti in regno tuo. Crucem quoque auream maiorem, quæ Agnelli tempore extabat, faciendam curauit, & gemmis ac margaritis pinxerat: in cuius medio ligni Crucis, cui Christus Deus suffixus fuerat, frustulum conclusit. [libros:] Diuinos omnes libros, qui duo & septuaginta numerantur, Sacerdotum suorum & templi vsibus, describendos elegantissimo charactere curauit, & ipsemet perdiligenter emendauit. Pauca de multis referuntur, cum in eo, optimi Archiepiscopi munere functo, quicquam numquam fuerit desideratum, quod ad salutem sui populi, Ecclesiæque administrationem facere videretur. Opes suas omnes Rauennati Ecclesiæ reliquit…

[Annotata]

a De S. Petro Chrysologo, 21 Episcopo Rauennate, agemus 3 Decembr.

b Geruasius Ricobaldus Ferrariensis, Canonicus Rauennas, circa annum 1290 floruit, vti lib. 6 testatur Rubeus, qui & scripta eius recenset. Platina in manibus est.

c De hac translatione egimus 24 Ianuarij ad S. Timothei Acta.

d De Classe oppido actum 31 Ianuarij ad Vitam S. Geminiani Mutinen. Episc. & 7 Februarij ad S. Seueri Ep. Rauenn. Vitam. De S. Apollinaris monasterio agemus ad eius natalem 23 Iulij, cuius & mentio facta 7 Febr. ad Vitam S. Romualdi.

e S. Ecclesij, de quo cap. 2 actum, successor fuit Vrsicinus, 27 Rauennatium Episcopus.

f De S. Probo Ep. Rauennate agemus 10 Nouemb.

g De S. Eleocadio actum 14 Febr. de S. Calocero II eiusdem.

h Hic hæreticus fuit, vti & decessor. Nec mirum, si Maximianus recte Episcopatum administrasse scribat: ita forsan ab hospite accepit, cum essent ciues plerique Eutychiani.

i S. Petrus II siue Iunior, 24 Ep. Rauen. colitur 31 Iulij.

k Fortassis mris aut quid simile scriptum, vt meritis aut alia vox indicaretur, quod litterarum compendium non assecutus lector, Martyris posuit, contra legem carminis, & sententiæ venustatem, cum rursus in sequenti versu Martyris apte locetur.

l Arbitror Endytin scribere voluisse. In Euchologio Græco, quod Iacobus Goar edidit, in Ordine fieri solito magna feria quinta in ablutione sanctæ mensæ, inter cetera ista habentur: εἶ τα τίθεται τὸ με τάρκα καὶ μετὰ τοῦτο ἐνδυταῖς ἐνδύουσι, [Ενδυτὴο.] ποιοῦντος τοῦ πατρι άρχου τήν εὐχὴν ταύτην. Tum vero velamen, Ad carnem dictum, altari apponunt: & alia deinceps operimenta, Patriarcha hanc orationem faciente. Notat Goar a quibusdam τὴν ἐνδυτὴν in fæminino efferri: esse mantile, seu mappam altaris maiorem. Rubeus videtur sumere pro ea veste, quæ non insternitur altari, sed anteriorem eius partem tegit, aut supra illud ad ornatum erigitur, vt passim hic fit.

CAPVT IV
S. Maximiani obitus, translatio.

[20] Svb id tempus Maximianus Rauennas Archiepiscopus moritur octauo Kal. Martij. Hoc enim die, non autem nono Kalendas, in Vita ipsius, quæ vetustissimo charactere manu scripta, [Moritur 22 Febr.] apud sacras Virgines Diui Andreæ hactenus seruatur, legimus, & in Rauennati Ecclesia eius dies festus agitur. Sepultus est ad aram maximam in Diui Andreæ, vbi illius barbam collocauerat. Inde sublatus tempore Petronacij Archiepiscopi, vti narrabimus.

[21] Quod vero hunc in hæresim aliquando lapsum fuisse, plerique recentes auctores scribunt; & id omnino a veritate longe abest, & quod a Maximiano Istriæ Episcopo est adscribendum, Rauennati falso imponunt. Quia enim multis propter inscitiam visum fuerat, concilium Constantinopolitanū de Chalcedonensis auctoritate plurimum diminuisse, tribus eius, vt rebantur, Capitibus infirmatis; Liguriæ, Venetiæ & Istriæ Episcopi, quorum erant principes, in Venetia Macedonius Aquileiensis in Liguria b, Honoratus Mediolanensis, & in Istria Maximianus; conuenerant Aquileiæ, & concilium illud minime obseruandum statuerant. Itaque vbi pontificatum iniit Pelagius, [diuersus a Maximiano Istriæ Episcopo schismatico.] scriptis ad Narsetem litteris, Petroque & Proiecto illuc missis, Thracium, & Maximianum Episcopos, ac potius, vt ipse inquit, nomina tantum Episcoporum habentes, ad Romanæ Ecclesiæ auctoritatem reuocare, & ne res Ecclesiasticas ad proprios vsus conuerterent, vti faciebant, curare contendit. Sed cum eorum Episcoporum nemo præceptis Pontificiis obedientem se præbuisset, nouas scripsit ad Narsetem litteras, vt ad Iustinianum illos Constantinopolim mitteret. sic autem deinde addit: De Liguribus, Veneticis & Istris Episcopis, quid dicam? quos idonea est Excellentia Vestra, & ratione, & potestate reprimere. Ne dimittatis in contemptum Apostolicarum Sedium, de sua rusticitate gloriari: cum si quid eos de iudicio vniuersalis synodi, quod Constantinopoli per c primam nuper elapsam Indictionem actum est; forte mouebat, ad Sedem Apostolicam; quod semper factum est, electis aliquibus de suis, qui dare, & accipere rationem possent, dirigere debuerunt; & non clausis oculis, sanctam Ecclesiam lacerare. Cum igitur in Istria nequaquam Rauenna sit, neque ab vllo posita ibidem vnquam fuerit, prorsus dicendum est, Maximianum Archiepiscopum Rauennatem, virum sanctitate insignem, illum non esse, de quo scribit Pelagius, & a nouissimis scriptoribus, iniuria, hæreseos aliquando damnatum.

[22] d Petronax decimum quintum iam annum Archiepiscopus, cum omnes illum Rauennates hortarentur, vti S. Maximiani Archiepiscopi cadauer ex humo eductum, qua ignobiliter contegebatur, [Circa annum 831] honestiore loco poneret, multis precibus fatigatus, tandem ad Diui Andreæ se conferens, precatione prius adhibita, fabris mandauit, vt tabulam e marmore, quam appellabant Græca voce e Platoniam, tollerent. Quibus minus accurate agentibus, confracta est, quam ob rem Petronax, vt erat irritabilis naturæ, vehementer commotus, acriter illis minitans, Andream Agnellum Sacerdotem, in ordine Sedis suæ decimum præstantissima arte, summoque in omnibus rebus ingenio præditum, illis præfecit. Cuius præscripto cuncta cum agerentur, [sepulchro aperto, ossa eius in aqua reperta,] & iam sublatus esset lapis, quo sepulchrum operiebatur, sub aqua Diui Maximiani ossa se in conspectum dederunt: erat enim plenum aquæ monumentum. Obortæ hic omnibus lacrymæ implorareque suppliciter omnes sancti Archiepiscopi opem ingenti veneratione, eius vitam, monita, religionemque recensentes, ac suam ipsorum miseriam, atque calamitatem lamentantes & deplorantes. Ex aqua extracta sacra ossa exsiccantur, inuoluuntur linteo, & obsignantur, dum ipsum monumentum in liberiorem auram educeretur.

[23] Quæ integra inuenta sunt ossa, tenuia erant, sed procera & adeo articulis connexa, vt vix annum spoliata carne viderentur: nihil, extra vnicum maxillæ dexteræ dentem, deerat. Itaque generoso vino, [vino abluta transferūtur.] odoribus variis atque aromatibus permisto abluta diligenter, supplicatione omnium ordinum indicta, summa totius populi religione & reuerentia, eodem in monumento locantur, & ingenti lacrymarum imbre, qui ex omnium oculis large defluebat, clauduntur. Plures deinde dies veneratio & timor in animis omnium insedit, perinde, ac Maximianum præsentem intuerentur.

[24] Hæc ex Andrea Agnello descripsimus, qui his non solum interfuit, sed præfuit, [Eius & aliorū gesta ab Andrea Agnello descripta.] summaque doctrina eruditus, de Rauennatibus Archiepiscopis volumen grauissime scriptum reliquit: quod cum diu in Archiepiscopatus bibliotheca fuisset, superioribus annis cum multis aliis sublatum, nullibi inuenitur, magna quidem certe iactura.

[Annotata]

a Maximilianus vocatur schismaticus hic Episcopus in epistola 2 Pelagij ad Marsetem in editione Binij, & apud Baronium ad an. 556 nu. 12.

b Fuse hoc refutauimus 8 Februarij in S. Honorati Vita § 2 & 3.

c Anno scilicet 553, siue post consulatum Basilii XII IV Non. Maias.

d Hæc lib. 4 tradit Rubeus pag. 238, qui Petronacem statuit 49 Episcopum Rauennatem, Vghellus 50, qui Pertinacem vocat & Petronacium, & 817 anno Christi ei Ecclesiæ præfectum scribit, vti & Rubeus. Facta igitur hæc S. Maximiani eleuatio anno 831.

e De voce Platonia actum 20 Ianuarij ad Acta S. Sebastiani § 3 nu. 10. Ducta a Græco πλατὸς, quod latum, expansumue significat.

DE S. ATHANASIO CONFESSORE IN BITHYNIA.

SECVLO IX

[Commentarius]

Athanasius, Confessor in Bithynia (S.)

G. H.

[1] Paulopetrium religiosorum hominum palæstra fuit, sanctis Apostolis Petro & Paulo dicata, [S. Athanasius colitur 22 Februarij:] vt innuunt Menæa ad hunc diem his versibus:

Ἀθανάσιος θρέμμα Παυλοπετρίου
Ἀποστόλοις σύνεστι Παύλῳ καὶ Πέτρῳ.

Athanasius alumnus Paulopetrij
Simul est cum Apostolis Paulo & Petro.

Hoc autem texitur S. Athanasij elogium in eisdem Græcorum Menæis, & βίοις ἁγίων Maximi Cytheræi.

[2] Eodem die sancti Patris nostri & Confessoris Athanasij, [Constantinopoli natus,] qui in Paulopetrio quiescit. Sanctus hic Constantinopoli piis, religiosis ac locupletibus parentibus natus, ab ipsis teneris vnguiculis pietatem coluit, & ad monasticum statum ac habitum ad spirauit. Profectus ergo ad Nicomediæ partes, [prope Nicomediam monachus,] prope sinum maris in monachum attonsus est, adeoque in virtutibus excelluit, vt fama eius ad Imperatores deferretur. At Leone Iconomacho imperante de cultu incontaminatarum imaginum accusatus, [sub Leone Imp. exiliū & verbera passus, moritur:] multis cruciatibus tortus, & acerbissimis exiliis & malis afflictus, in orthodoxa tamen fide ad mortem vsque constantissime perseuerauit, ac demum ad Dominum migrauit.

[3] Hæc Menæa: in quibus qui memoratur Leo Iconomachus, est Armenius, qui anno ⅠƆCCCXIII Imperium inuasit, Michaële cedere coacto, nec omnino inuito: occisus est Leo nocte Natalis Dominici anno ⅠƆCCCXX, in sacras imagines & Catholicos, præsertim monachos, omni atrocitate bacchatus. De eius persecutione egimus IV Februarij in Vita S. Nicolai Studitæ cap. 3 & 4, [an socius S. Nicolai Studitæ] vbi exilium, cruciatus & verbera S. Nicolao eiusq; Præposito S. Theodoro Studitæ inflicta narrantur. Fuitq; forsan S. Athanasius, de quo hic agimus, socius S. Nicolai in primis vitæ monasticæ exercitiis, quæ ita in eius Vita cap. 2 num. 12 describuntur: Habebat sane communis Pater noster ac Dei famulus Nicolaus, ipsam vitam suam, tacentem quamdam exhortationem: habebat & fratrem, ceu accuratam quamdam virtutum eius imaginem: quin omnes tandem, ceu alium quempiam medium solem, virtutum radiis collucentem, a Deo datum illud munus, animis vtilem ac præclarum conuiuam, [sub S. Theodoro Studita?] Magnum Theodorum habebant: eratque reuera virtutis schola, nouus quidam paradisus, multiplici florum genere vernans. Etenim ad istos accedebant, Ioseph quoque sapientissimi Patris nostri frater, ac postmodum celebris Thessalonicēsium ciuitatis factus Archiepiscopus, quin & Timotheus, Athanasius quoque, & Naucratius, ac alij plures, quos breuitatis caussa omitto, in terrestri illo cælo agebant. Quos enim mores coniungunt, locus quoque in vnum cogit. Hæc ibi; quæ Constantinopoli gesta sunt, vnde tum S. Athanasius in Bithyniam fortaßis migrauit, si quidem is est Confessor ille, de quo hic agimus, vt omnino videtur.

[4] S. Theodorus Studita ad memoratum iam Naucratium, carceri inclusum, scripsit epistolam a Baronio ad an. 809 num. 44 relatam, in qua Athanasij eiusq; fortis certaminis meminit in exordio his verbis: Tria hæc in me effecerunt litteræ tuæ, fili desiderate: simul enim obstupui, admiratus sum, & cantaui. Primum propter impios, [an S. Theodorus scribat Naucratio de eius certamine?] alterum propter pios, tertium propter Deum, qui corroborat eos, qui in eius lege innituntur. Ac de sacro quidem Athanasio, eiusque sociis desideratissimis, ac de fortissimo item meo Theososto, & de septemdecim eius strenuissimis comitibus, cum satis dictum sit in meis ad illos epistolis, omittendum est hoc loco, quamuis longiore digni sint oratione ac laudibus, qui diuinitus ac fortiter decertarunt. Hæc Theodorus in illa Epistola, quæ sub Leone Armeno scripta potius videtur. An epistola eiusdem Theodori ad Athanasium fratrem, relata a Baronio ad eumdem annum 809 num. 30, eidem Athanasio scripta sit, non constat. Certiora indagari possent si omnia S. Theodori Studitæ opera typis mandarentur, aut S. Athanasij Vita exstaret.

DE B. MARGARITA POENITENTE TERTII ORD. S. FRANCISCI, CORTONÆ IN VMBRIA

AN. ⅭⅠƆCCXCVII.

Commentarius præuius.

Margarita Poenitens, tertii Ordinis S. Francisci, Cortonae in Etruria (B.)

Avctore I. B.

§ I B. Margaritæ de Cortona publica veneratio, ab Apostolica Sede sancita.

[1] Cortona vrbs est Etruriæ vetutißima, haud procul ab Trasymeno lacu sita, Episcopali Cathedra a Ioanne XXII Pont. Max. ante CCC annos ornata. [B. Margarita, post 350 annos adhuc incorrupta,] Illic ab anno ⅭⅠƆCCLXXVII ad ⅭⅠƆCCXCVII eximia sanctitudinis fama vixit Margarita, quæ inde vulgo de Cortona cognominata, tertium ordinem S. Francisci professa. Adhuc eius corpus, pulchrum, vegetum, & illæsum visitur, vt scribit Lucas Wadingus to. 2 Annal. Minor. ad annum 1297 § 28, & alij infra citandi. Conceßit Leo X Pontifex, vt anniuersaria celebritate coleretur in vrbe & diœcesi Cortonensi, ipso quo deceßit die XXII Februarij, & corpus omnibus venerandum proponeretur. Dein Vrbanus VIII eam facultatem extendit ad omnes Ordinis S. Francisci viros ac mulieres. Extat de ea re in Bullario Angeli Mariæ Cherubini, bulla Vrbani, data Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ ⅭⅠƆⅠƆCXXIII, Idib. Decembris, Pontificatus eius anno primo; quæ incipit: Cælestis aquæ flumen. e qua hæc transscripsimus:

[2] § 1 Alias siquidem fel. rec. Leo Papa X prædecessor noster, ex præclaris attestationibus a piæ mem. Bonifacio VIII & Eugenio IV Romanis Pontificibus, etiam prædecessoribus nostris, de B. Margarita de Cortona moniali tertij Ordinis S. Francisci de Pœnitentia prolatis, motus, quod festum ipsius B. Margaritæ, cum Officio nec Virginis nec Martyris, [indulto Leonis X colitur Cortonæ:] in ecclesia S. Margaritæ ciuitatis Cortonensis, singulis annis die XXII mensis Februarij celebrari, eademque B. Margarita a quibusuis Christi fidelibus in ciuitate prȩdicta, & illa diœcesi, priuatim & publice venerari, licite & libere valeret, Apostolica auctoritate indulsit, prout in suis exinde confectis litteris plenius cōtinetur.

[3] § 2 Nuperrime vero Congregatio Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium super sacris Ritibus deputatorum, [censente Congregatione Rituū posse permitti vt vbique colatur a PP. Minoribus,] considerata sanctitate prædictæ B. Margaritæ, quæ a trecentum annis & vltra, continuo miraculorum splendore coruscat, necnon mirabili illius corporis integritate, quæ his etiam diebus supra naturæ vires odorem efflat suauissimum; ad instantiam non solum Cleri & populi Cortonensis, sed etiam Fratrum Ordinis S. Francisci de Obseruantia nuncupatorum, dilectorum filiorum; ad omnes eiusdem Ordinis S. Francisci viros & mulieres indultum prædictum extendi posse, habito super hoc fel. mem. Gregorij Papæ XV, similiter prædecessoris nostri beneplacitō, ac omnibus eiusdem S.R.E. Cardinalibus vnanimiter consentientibus, decreuit.

[4] § 3 Quare pro eorumdem Cleri & populi ac Fratrum parte, [ipsis id petentibus,] Nobis nuper fuit humiliter supplicatum, quatenus pro eorumdem desiderio, vt infra, annuere de benignitate Apostolica dignaremur.

§ 4 Nos igitur attendentes, quod sicut ipsa B. Margarita coruscat in cælis, ita quasi multiplici rutilantium honore gemmarum corona decora, [permittitur ab Vrbano VIII.] cæli vniuerso præfulgeat;… huiusmodi supplicationibus inclinati, de voto eiusdem Congregationis S. R. E. Cardinalium super Ritibus Ecclesiæ deputatorum, indultum, & desuper confectas litteras huiusmodi, ad omnes & singulas personas, tam viros videlicet quam mulieres, nunc & pro tempore existentes eiusdem Ordinis S. Francisci, earumque ecclesias, tam intra Italiam, quam extra eam vbicumque consistentes; ita quod ex nunc de cetero, perpetuis futuris temporibus, possint huiusmodi festum dictæ B. Margaritæ in earum ecclesiis huiusmodi quotannis dicta die XXII Februarij, cum Officio nec Virginis nec Martyris celebrare, & eamdem B. Margaritam priuatim & publice venerari libere & licite possint & valeant; Apostolica auctoritate prædicta extendimus &c.

[5] Philippus Ferrarius in generali Catal. SS. ita XXII Februarij breuiter eius meminit: [inscripta Martyrologiis 22 Feb.] Cortonæ B. Margaritæ Pœnitentis. Meminit & in Catal. SS. Italiæ, vt infra dicemus. Arturus a Monasterio in Martyrol. Franciscano, tribus commemoratis sui instituti viris illustribus, Electo, Henrico Harphio, Alphonso Roderico, qui non sunt tamen in Catalogum SS. relati, de B. Margarita scribit in hæc verba: Cortonij in Tuscia, B. Margaretæ Tertiariæ, vitæ sanctitate & multis illustribusque miraculis celeberrimæ. Ac multa dein suggerit in Notationibus, de eius vita, sanctitate, laudatoribus. Extra Cortonensem ciuitatem ac forte & diœcesim ob S. Petri Cathedram Antiochenam, quæ die XXII celebratur festo duplici maiore, vt vocant, colitur B. Margarita postridie, [23 colitur a PP. Minoribus.] id est, XXIII Februarij, vt patet ex Officiis propriis Sanctorum Ordinis Minorum, & annotat Antonius Masinus in Bononia perlustrata, vbi altare esse ait B. Margaritæ dedicatum in æde Annuntiatæ, quæ est Minorum de Obseruantia extra portam.

§ II B. Margaritæ Vita a Confessario scripta, & aliis.

[6] Scripta est Vita B. Margaritæ a F. Iuncta Beuagnate, siue Meuanate, Meuania nempe oriundo, quod est Vmbriæ infra Fulginium ad Tiniæ Clitumniq; confluentes oppidum, vulgo nunc Beuagna dictum. [Vita eius scripta a F. Iuncta, eius confessario,] Fuit hic Iuncta rerum spiritalium apprime callens, cui Margarita, quod ei delicta sua confiteri soleret, & ab eo præclaris monitis ad absolutionem virtutis identidem instrueretur, debere se plurimum declarabat, ac Deum frequenter pro eo orabat. De ea Vita, eiusq; scribendæ occasione, ac postea approbatione, ista tradit Wadingus ad an. 1297 § 28: Scripsit eius Vitam accurate & diffuse F. Iuncta Beuegnatis, sanctæ fæminæ Confessarius, duodecim capitulis distinctam, quam penes me habeo MS. in qua vel quæ ipse viderat, [fideliter & accurate,] vel quæ ex ore ipsius famulæ Dei, vel ab eiusdem Confessariis perceperat, fideliter & sincere enarrauit. Prouinciam hanc ei imposuit Fr. Leo de Castillione hæreticæ prauitatis Inquisitor in Hetruria: quam recte & rite obiisse, & Vitam veridice scripsisse dixerunt, & suis syngraphis comprobarunt Fr. Ioannes etiam Inquisitor, Fr. Tarlatus S. Theologiæ professor, Fr. Philippus Custos de Castillione, Fr. Vbaldus de Colle Guardianus, & Fr. Paulus de Socio, qui alternis vicibus fuerunt omnes beatæ fæminæ Confessarij. Eamdem Legendam approbarunt Fr. Raynerius Senensis, Fr. Bartholomæus, Fr. Thomas, & Fr. Antonius, [approbata a viris doctis & Legato Apostolico:] successiui Prouinciales Tusciæ Ministri. Legerunt eamdem & commendarunt plurimi viri docti vtriusque status, Ecclesiastici & secularis: sed & prædictus Cardinalis Legatus voluit sibi dari vnum exemplar, quod deuote asseruabat, & vltro piis quibusque viris legendam & transscribendam offerebat. Hæc Wadingus. Cuius hic meminit Cardinalis Legati, is fuit Neapoleo Vrsinus sub Clemente V Apostolicæ Sedis in Italia Legatus, qui anno ⅭⅠƆCCLXXXVIII a Nicolao IV in sacrum collegium adlectus, obiit Auenone sub Clemente VI, anno ⅭⅠƆCCCXLVII.

[7] Hanc Vitam, necdum Latine vulgatam, quod quidem compertum nobis sit, primi hic edimus, sed Prologo carentem; [hic edita, sine titulo, & cap. 12,] qui alibi extare dicitur, hoc initio: In nomine Iesu Christi Nazareni Crucifixi. Incipit deuotionis Legenda. Satis feruentibus animis fructuosum esse putaui, non totum, quia non erat possibile, sed flores quosdam eligere de vita mirabili Deo deuotissimæ Margaritæ agentis austeram pœnitentiam in Cortona. Deest & caput duodecimū, per decem, vt infra ca. XI dicitur, diuisum capitula, de signis, quæ Deus omnipotens ad ipsius honorem, per propinqua remotaque loca peregit & agere non desinit. Perfruatur interea pius lector iis, quæ hic damus. Sunt enim profecto eiusmodi, quæ non solum scelerum detestationem ingenerare animis, sed eximiam quamdam caritatem erga Deum, ac zelum salutis mortalium, [pia & vtilis.] præcipueq; sanctißimæ Eucharistiæ crebro suscipiendæ desiderium, excitare poßint. Leuibus subinde mendis, nec paucis, aspersum nostrum apographum fuit: nec omnia corrigere ex sola coniectura licuit. Quatenus autem pro diuinis reuelationibus accipienda sint, quæ Margarita, in mentis præsertim extasi diuinitus intellexisse memoratur, viderint mysticæ Theologiæ doctores; quale illud nu. 146 de Magdalenæ in antro pœnitentia. Laudes in Ordinem Seraphicum paßim congestæ, verißimæ sunt. Quod subinde videatur omnibus Ordinibus doctrina & sanctitate, tunc in Ecclesia florentibus præferri, vel verum est, saltem de plerisque, vel intelligi eo sensu debet, quo illud Ecclesiastici 44 v. 20 de Abrahamo pronuntiatū, Ecclesia non minus vere quam religiose singulis fere Pontificibus Confessoribus tribuit: Non est inuentus similis illi, qui conseruauit Legem Excelsi.

[8] Scripsere postea de B. Margarita non pauci. Marcus Vlyßipponensis, Portuensis in Lusitania Episcopus, [Alia ab aliis de ea scripta:] parte 2 Chronicorum Ordinis Minorum, lib. 5 cap. 29 & 8 sequentibus sermone Lusitanico gesta eius narrat. Et capite quidem 37 scribit, in ecclesia S. Basilij, nouo tumulo conditam, magna celebritate, concursuq; Cleri ac populi, & magnis deinceps illustratam miraculis, quæ illic circum eius tumulum picta cernuntur. Iuncta Beuagnas non S. Basilij sed S. Blasij ædem fuisse ait, [miracula picta:] in qua sepulta Margarita. Cum Cortonam venisset Leo X Papa, vidissetq; miracula, & populi erga Margaritam pietatem, indulsit, bulla de ea re edita, inquit, vt de illa officium Ecclesiasticum recitari, ac celebrari festum in ea æde totaque vrbe liceret, die Cathedræ S. Petri: [ostenditur corpus populo:] quo die sanctæ matronæ corpus populo, qui vndique eo confluit, ostenditur, integrum ac solidum, formosumq;, & grandi statura. Refellit hoc Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, aitq; paruam fuisse, vt ipsemet vidit. Addit Marcus, [fuit breui statura, sepulta in templo S. Basilij, iam S. Margaritæ:] ædem illam, in qua sepulta est Margarita, egregie postea instauratam, insigni adiecto sacello, in quo eius asseruatur corpus: tandem Minoribus, qui de Obseruantia vocantur, Eugenij IV auctoritate traditam, exædificato quoque illis monasterio.

[9] Italice Vitam eamdem succinctius aliquanto descripsit ediditq; in Vitis fæminarum sanctitate illustrium, ac deinde in Vitis SS. Etruriæ, Siluanus Razzius Camaldulensis, qui & ipse vtrobique magna statura fuisse tradit, ex fide nempe dictorum Chronicorum, quæ citat. Vitam quoque Margaritæ Italice, stylo eleganti, Bononiæ edidit Gaspar Bombacius anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVIII, vna cum S Wenefridæ Virginis ac Martyris Vita, ac B. Luciæ de Stifonte Virginis Bononiensis: quem libellum inscripsit Scenam sacrorum & profanorum amorum. Ex eo libello quædam inferius excerpemus. Breuiorem eiusdem Margaritæ Vitam Latine vulgauit Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, ex eoq; licet non citato, Abrahamus Bzouius to. 13 Annal. ad an. 1297 § 18. Luculenter de ea agit Wadingus, antea citatus, to. 2 Annal. Ordinis Minorum. Sed in narranda eius conuersione a ceteris discrepat. ita enim ad an. 1277 § 13 scribit: Eodem anno illud ipsum institutum (Tertij Ordinis de Pœnitentia dicti) amplexa est B. Margarita Cortonensis, ita dicta a sepulturæ loco, licet Aluiani Clusinæ diœcesis oppido progenita. Hæc prius vanam & lubricam vitam ducens, [a lasciua vita conuersa] vagis thoris assueta, etsi proprium habuerit virum e Monte Politiano, ex quo filium suscepit (alij amicum volunt) egregia forma & lasciuo ornatu multorum post se corda trahebat: donec interemptum virum, & in foueam occulte proiectum vidit fœde vermibus scaturientem, & facta manu Domini super eam, [viso putrido corpore sui seductoris,] cœpit secum cogitare mundum & quȩ in mundo sunt arbitranda vt stercora, & carnis delicias, vere fœdissimas esse spurcitias. Rediit itaque vultu confusa, doloribus attrita, & lacrymis irrigata, in domum patris sui, ad vitam eius confusibilem offensi, a quo precibus & lacrymis meruit admitti. Crine tonso & neglecto capite, quod antea summo cultu curabat, pullis & humilibus vestibus vtebatur &c.

[11] Ita maritum ei tribuit, quem Vita per Iunctam Beuagnatem deceptorem, ac hostem salutis eius appellat: neque ea Vita indicat eam aliis corpus suum prostituisse, sed illi vni per nouem annos adhæsisse, seu spe nuptiarum, seu mundo muliebri copioso, [nō mariti,] (cuius mirum quantum cupida erat) aliisq; muneribus illectam, vt coniicit Bombacius: qui natam scribit Lauiani, diœcesis Clusinæ castello, siue pago, posseßione antiqua nobilißimæ Oddorum familiæ, cui cum Balionis olim de principatu Perusino lis fuit. Conuersionem eamdem ita narrat Ferrarius: Margarita Lauiani, agri Perusini pago, nata, carnis illecebris dedita, nobili cuidam, illi seruiens, adhæsit. Cum is domo secedens catellam secum duxisset; illa sola domum post aliquot dies rediens, ac gemens, Margaritam, [ad id tracta a cane:] veste dentibus apprehensa, extra domum pertrahere conabatur. Quæ admirans, catellam sequitur, donec ad quamdam lignorum congeriem veniens catella substitit, ligna respiciens & attingens, quasi dominam vt ea amoueret monens. Margarita itaque cum aliquot ligna amouisset, dominum suum mortuum, iamque vermibus scatentem, videt. Quo spectaculo adeo commota est, vt anteactæ vitæ pœnitens, domum paternam repetierit. Sed a patre, nouercæ persuasione, [a paire domo eiecta:] domo eiecta, ad orationem, qua se Deo commendabat, confugiens, interius vt Cortonam ad Fratres Minores se conferat, admonetur. Ita Ferrarius. Concordant quæ apud Bombacium & alios leguntur. Quod autem ait Ferrarius, seruiisse, seruiit certe, & turpißimam quidem seruitutem, sed non vt ancillaria ministeria obiret, cui splendorem vestium ceterumq; ornatum etiam nobiles matronæ inuiderent. Domo eiectam a patre, Iuncta ipse scribit.

[12] Margaritæ ita meminit ante annos CCL Bartholomæus Pisanus lib. 1 Conformitatum, fructu 8 parte 4 de tertio Ordine, fol. 107: Sancta etiam Margarita de Cortona, [iam ante 250 annos Sancta habita:] quæ multis claruit & claret signis, Soror de tertio Ordine fuit. Petrus Rodulphius Toßianensis, qui dein Senogalliensis Episcopus fuit, lib. 1 historiarum Seraphicæ religionis fol. 140 ista habet: B. Margarita Cortonensis, magnis miraculis illustris, ex Aluiano oppido Clusentinȩ diœcesis, pulchra quidem corpore, sed pulchrior mente, primo a teneris vitiis dedita, deinde (Deo inspirante) se Christo consecrauit: cuius vitam & singularia miracula quidam Confessarius scripsit: quam probauerunt quidam Theologi, & Cardinalis Vrsinus Legatus Apostolicus in tota Italia. Assumpsit habitum S. Claræ anno 1277, ab imagine Crucifixi admonita, [multas in vita persecutiones passa:] multasque & varias perturbationes passa est.

[13] Franciscus Gonzaga, de origine Seraphicæ religionis 1 parte pag. 100 in Beatis, hoc eam elogio decorat: B. Margarita a Cortonio, magnis illustribusque miraculis celeberrima. Et 2 parte, conuentu 2, qui est S. Margaretæ Cortonij, ista de ea scribit: In quo frequentius XX Fratres commorantur, requiescitque corpus B. Margaretæ a Cortonio, de tertio beati Patris Francisci Ordine, quæ plurimis miraculis claret. Eius corpus aliunde exhumatum, anno Domini ⅭⅠƆⅠƆLXXX ad nouum sepulchrum, [translata an. 1580,] sibi prope summum altare erectum translatum est. Demum Odoricus Raynaldus to. 14. Annal. Ecclesiast. ad an. 1297 nu. 68 ita scribit: Nunc ad Margaritam Cortonensem, quæ adeo anteactæ vitæ luxit crimina, [par Virginibus.] vt plurium sanctarum Virginum merita ipsam æquasse, incorruptæ ipsius reliquiæ ac miracula testentur, orationem conuertimus. Ac pergit § 69. Traductam ex impura vita ad meliorem frugem, insigni Diuinæ misericordiæ prodigio, ac tristi amatoris sui cadaueris putridi aspectu, narrat Ferrarius. Tum ea subiungit quæ in Ferrario habentur, ac de celebritate a Leone X permißa, ab Vrbano VIII sancita, ex Wadingo meminit. Denique plures alij recentiores scriptores honorificā Margaritæ mentionem faciunt.

VITA EX MSS.
auctore F. Iuncta Beuagnate.

Margarita Poenitens, tertii Ordinis S. Francisci, Cortonae in Etruria (B.)

BHL Number: 5314

Avctore Fr. Ivncta, ex MSS.

CAPVT I
De conuersatione ipsius in habitu seculari.

a

[1] Christo Deo deuota, mente pura, corde feruida, Margarita anno a Christi natiuitate millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, quo se Ordini B. Francisci manibus iunctis, cum lacrymis, coram Fratre Ranaldo bonæ memoriæ Aretino Custode, genibus flexis humiliter obtulit, [Margarita anno 1277 habitu 3 Ordinis induta,] & sponte in corpore & anima est oblata; assumptis etiam Ordinis tertij beati Patris Frācisci cum magna precum instantia indumentis; dum semel deuota oraret coram imagine Christi, b quæ nunc est in altari inferiori dictorum Fratrum, & diceret sibi, Quid vis paupercula? sancto illustrata Spiritu, statim respondens ait: Non quæro, nec volo aliud, [solū Iesum expetit, qui eā e cruce alloquitur:] nisi vos, Domine mi Iesu.

[2] Item alias dum oraret, audiuit Dominum recitantem, & ad eius gratam memoriam reuocantem suæ gradum vocationis, in quo vitæ pristinæ status euidenter includitur, ordine subsequente: Recordare, inquit, paupercula, multiformium gratiarum quas animæ tuæ concessi, & luminum vt reuertereris ad me. Recordare, quod hoste c tuæ salutis defuncto, ad patrem tuum Lauianum, [a patre domo exclusa,] confecta doloribus, lacrymis irrigata, facie lacerata, nigris induta vestibus, valdeque confusa rediisti. Recordare, quod, tua suggerente nouerca, de paterna te pater expulit domo, paternæ penitus miserationis oblitus. Sed velut ignorans quæ te agere oportebat, omni consilio & auxilio destituta, sub eius, quæ in horte ipsius erat, ficulnea sedens & mœrens, me tunc in tuum magistrum, patrem, sponsum ac Dominum postulans, tuam miseriam mentis & corporis humiliter deplorasti. Ille namque serpens antiquus, a patre tuo te cernens expulsam, in eius opprobrium tuumque casum occasione patenter assumpta, [tentatur a diabolo vt ideo liberius peccet:] de corporali tuæ specie iuuentutis, tuum cor inducebat præsumere, suadendo quod excusabiliter, vt abiecta, peccare valebas, & vbicumque stares & ire velles, a magnis etiam carnalibus dominis amareris propter corporis speciem.

[3] Ego autem interioris tuæ formæ formator, &, quam reformare volebam, dilector existens, conscientiam tuam per mei luminis inspirationem commoui, & vt Cortonam pergeres, ac Fratrum meorum Minorum te obedientiæ mancipares. d Quæ assumptis spiritualibus viribus tuum iter sine mora Cortonium direxisti, [diuino instinctu tradit se FF. Minorum disciplinæ,] & iuxta mandatum meum te Fratibus obtulisti, disciplinis eorum ac monitis animum cum vigilantia inclinando. Recordare, quod tui cordis remedium fuit pro initio tuæ salutis timor reuerentiæ filialis, quem infixi menti tuæ de Fratribus Minoribus, quorum te curæ commisi. [cū summa ergo eos reuerentia:] Quo perfecte concepto, inuisibilem hostem terrui, & illam, quam contra te sumpserat de tua calamitate audaciam, mea dispensante gratia, conquassaui. Nonne statim tremebas? nonne cum Frater aliquis de Ordine tui Patris apparebat in ecclesia, domibus, seu via præ verecundia facies tua perfundebatur rubore, timens sedere, vel loqui, seu inueniri a secularibus coram ipsis?

[4] Recordare, quod ordinaui tunc animam ad totalem contemptum omnium secularium ornamentorum, & te instruxi cordialiter, vt paullatim amore mei a secularium dominarum te consortio sequestrares. Recordare, [dedit se austeritati vitæ,] quod tuum corpus, pristinis deliciis assuetum, non solum ciborum delectabilium, sed ciborum omnium abstinentiæ per gratiam deputaui. Recordare, quod meis præmunita gratiis fortior effecta, continuis te ieiuniis macerasti, & mollibus spretis indumentis, lectulum durissimum, nunc cratis de viminibus, nunc nudæ terræ, nunc e assidis, cum ceruicalibus de ligno vel lapide, suauiter elegisti. Recordare copiosi muneris timoris, doloris & fletus continui, quod tam copiose tibi largiri dignatus sum, [assidue flēs ex dolore,] vt non solum Fratres Minores, quibus te commendaui, cum lacrymarum interrogares profluuio, si ego tuus Pater & Dominus exulem factam in delictis te de cetero ad misericordiam & patriam reuocarem; verum etiam seculares interrogando cum fletibus dolorosis de hoc, tuis amaris suppliciis ad fletus vberrimos commouebas. Sed nec istud desinas recordari, [& amore:] quod tibi suauis exhibitus, tuos amaros fletus in dulces lacrymas mirabiliter commutaui, dum de mea Natiuitate, de Virgine, de Virginis Matris sublimitate, & aliorum Sanctorum solennitatibus deuotas lacrymas effudisti.

[5] Hæc post obitum f deceptoris tui, qui nouem annis te volente tuæ puritati & honestati parauit insidias incessanter, [9 annis in peccato vixerat:] fuerunt conuersionis initia. Recordare, paupercula, transitus, quem fecisti sola de nocte per aquam, vbi te hostis antiquus, eo quod ibas ad innouandum meæ Passionis supplicia, suffocasset: sed ego, misericordiæ paternæ non immemor, te g curialiter custodiui & liberaui. Recordare similiter, quod adhuc mundo tibi placente, dum viuebas in tenebris vitiorum, ego magister verax, tui doctor effectus, dotaui te materna compassione ad pauperes & afflictos, & præbui tibi tantum odorem de locis solitariis & remotis, [seruata ne suffocaretur a diabolo? tūc quoque misericors erga pauperes,] quod in deuotione accensa dicebas: O quam suauiter ibi oraret homo, quamque solenniter & deuote in locis talibus Deo persoluerentur præconia laudum! quamque quiete, secure & ordinate agere posset quis pœnitentiam salutarem! Recordare, quod in statu tenebræ constituta, in solitaria domo vel camera degens, a radio meæ illustrationis illuminata, [subinde malā suā vitam defiens & accusans:] tuum deflebas casum: & dum salutabaris a nobilibus vel infimis de Castro aut villa, redarguebas eos dicens, quod tuam vitam reprehensibilem agnoscentes, subtrahere tibi debebant omnino salutationem atque alloquium.

[6] Recordare, quod de statu pristino te diuellens sub nobilium Dominarum societate, h Sanctæ Marinariæ & Raneriæ specialiter in principio collocaui. Recordare, quod tui aspectus decorem, quem hactenus in mei magnam iniuriam conseruare conata es, imo & augere, adeo abhorrere & odire cœpisti, vt nunc abstinentia, [corpus deformat:] nunc lapidis allisione, nunc pulueris ollarum appositione,nunc diminutione frequenti sanguinis, delere desiderasti. Recordare, quod ignis amoris mei sic te transformauit in me, vt cum lacrymis a Guardiano Fratrum Minorum de Cortona habitum Fratrum de Pœnitentia, vt proxima mihi & peregrina seculo fieres, cum lacrymis, precibus & instantia sæpius postulasti. [habitum Pœnitētis,] Quare vltra dare Fratres habitum differebant? Certe tum quia dubitabant de constantia mentis eius, tum quia nimis formosa, nimisque iuuenis videbatur. [ex caussa dilatum,] Sed postquam Fratres inseparabiliter eam Christo adhærere viderunt, postquam in feruore spiritus magis ac magis in Deum ascendere conspexerunt; postquam audierunt eam dicentem, Patres mei, quibus sum a Domino commendata, non hæsitetis de me: quia si toto tempore vitæ meæ in solitudine vasta moram contraherem, adeo Deum meum diligo, adeo mentem meam confortauit Omnipotens, quod de nulla creatura, [feruenter petit] nullaque tentatione timerem, propter spem quam in Deum fixi, me ad suam gratiam reuocantem. Ac postquam me fugisse mundum vidistis, me religiosarum personarum consortio sociaui, meamque vitam mutaui in melius, per gratiam mihi datam a Christo, cur timetis? Cur me differtis induere? Illius ergo amore, qui eamdem sua virtute induerat; [& tandem accipit:] his auditis induerunt eam Fratres. Quæ sicut mutauit habitum, ita & spiritum virtutibus, pro vt patebit deuote legentibus in capitulis inferius annotatis.

[7] Hanc autem mutationem nesciens prædicebat, dum solatiose a consociis Dominabus de ornatu sui corporis argueretur, dicentibus: Quid erit de te, Margarita vanissima? Et ipsa dicebat: Adhuc tempus adueniet, in quo me nominabitis Sanctam, cum sancta fuero: & visitabitis me cum baculo peregrino, i scarcellis pendentibus ab humeris vestris. [prædixerat adhuc peccatrix, se sanctam futuram.] Quod quidem factum cernimus, non solum in hominibus de diuersis locis currentibus, sed etiam in multitudine mulierum deuote venientium ad suum corpus & tumulum visitandum.

[Annotata]

a Nouem priorum capitum tituli videntur ab auctore ipso præfixi: erant certe in MS. codice. Eam autem capitum diuisionem, etsi nonnihil ab instituto nostro discrepantem (nam quædam nimis prolixa) retinuimus tamen, quia diserte expressum, in capita 12 distributam, esse Vitam.

b Extat etiamnum ille crucifixus, vti mihi P. Ioannes Baptista Hollantius noster, in Italiam cum Octauio Picolominio Duce Amalphitano profectus, ex ipsa vrbe Cortonensi 7 Iulij anno 1643 scripsit, cum pridie eum spectasset.

c Quem tamen VVadingus, vt supra indicauimus, proprium eius virum fuisse scribit. Et inferius nu. 39 dicitur sui viri opulentiam demonstrasse; quia ei nimirum vt viro cohabitabat.

d Videtur adhuc verbum deesse, aut & expungi debere.

e Siue asseris: plancam multi mediæ ætatis scriptores vocant.

f Hic est, qui ante hostis salutis appellatus.

g Id est, humaniter & benigne. Sic infra num. 33 vocatur Christus dominus curialissimus, & postea eius curialitas prædicatur.

h An sorte scriptum scilicet? Nullam certe Sanctam Marinariam nouimus: nisi quod S. Marmeriam Martyrem habet Ferrarius in indice Catalogi SS. Italiæ, quam Antonius Gallonius libro de Virginibus Romanis Marmeniam vocat. De ea filia que eius S. Licinia Virgine & Martyre agemus 25 Maij.

i Est Italis scarsella siue scarcella, pera coriacea, qualem qui pietatis caussa peregrinantur ad loca sacra, accipere a Pastoribus suis solent, vna cum scipione,

CAPVT II
De perfecta conuersione ipsius ad Deū.

[8] Recepto igitur a Fratribus Minoribus pœnitentiæ habitu, mox per sancti Spiritus infusionem noua fæmina visa est. [Conuersa,] Nam sic eam in se transformauit supernus amor, vt ex tunc attentiori cura studeret perquirere, [secreto gaudet:] qualiter se in solitario loco absconderet; tum ne cū his, qui de terrenis rebus loquuntur, loquendi haberet materiam, tum quia Regi omnium seculorum, vt noua Magdalena, meditando, orando, flendo, & ieiunando, sine medio iungi optabat. Summi quidem amoris flamma succensa, [corpus affligit inedia,] cuncta quæ animum seu corpus oblectare solent, sibi substrahere cœpit, vt mundo crucifixa, mundum contemneret, & se frequēti sanguinis minutione, sine intermissione ieiunij, debilitare desiderans, nuda humus eligitur pro lectulo fatigati corpusculi. Nemo enim tam auidus auri, quantum. Margarita sui corporis exterminationis extitit: [vigilia.] quæ vt noctes insomnes facilius duceret, raro etiam in petra vel ligno caput languidum, debilitatum ieiuniis & effusionibus lacrymarum, reclinare volebat.

[9] [precibus,] Hæc in oratione peruigilans a prima vigilia noctis vsque ad horam diei nonam fletus amaros protrahebat, orando: ex vehementia quippe infixi doloris, nunc ex memoria suorum defectuum, [lacrymis,] nunc ex recordatione Crucifixi Iesu, cuius erat mente Cruci confixa, tam anxia cum fletibus emittebat suspiria, vt sæpissime mori timeret, sæpissime sensum ac vocem amitteret, & velut exanimis remaneret. A turbarum strepitu semotam elegit cellulam honestatis amatrix, prope tamen nobilium dominarum hospitia, vt secretius ac securius moraretur. [verberibus:] In qua se Deo nimirum litabat, cum disciplinis, alapis ac pugnis tam acriter, quod caro naturaliter candida, illius amore liuida penitus appareret, cuius liuore sanati sumus. Plus dicebat se lætari de sui destructione corporis, quam non solum petebat a Domino, sed procurabat omnibus modis ardenter, quam si ad imperiale fastigium fuisset euecta.

[10] Sed quia conuersorum primordia blandis refouenda sunt modis, (nam per gradus ascenditur ad virtutes) vt huius temporis formidolosi non paueant subdere spiritui carnem suam, [primo carnis esu abstinet,] suorum describo gradus ieiuniorum. Inchoata namque salutis via, primo Christi famula Margarita solutis diebus, vt ita loquar, cibaria sua, non omittendo ieiunium, a sagimine condiebat, carnes nullatenus comedendo. [dein adipe:] Parum post in diuinum amorem dulcius sursum ducta, omni carnium spreta pinguedine, solum liquorem olei sumendis cibariis apponebat.

[11] Et quoniam de suarum manuum labore se & filium decreuerat alere, cœpit nobiles Dominas de Cortona humilis Margarita diligenter custodire in puerperio. [puerperis seruit, cum solita abstinētia,] Quibus licet cibaria, quæ ipsarum statui competebant, delitiose pararet, ita in Quadragesimalibus cibis continuabat ieiunia, ac si quadragesimale tempus adesset: ibique cantantibus aliis ad languentis solatium, sola seorsum adeo liquefiebat in fletu, quod cantantes ibidem conuertebat ad planctum, [& compūctione,] & mœrentes cum ea sua cantica suspendebant. Hæc est illa Margarita, [quam sic in aliis excitat, etiā verbo:] quæ tam feruenter de Dei misericordia loquebatur, atque seueritate iustitiæ, quod nullum cor adstantium reperiebatur ita secularibus deliciis deditum, quod se a lamentis præ calore verborum ipsius defenderet. Vt autem nobis Margaritæ discretio splendeat, antequam vellet propter ieiunium familias Dominarum, quibus seruiebat, [sūma discretione vtitur,] de sibi coquendis grauare cibariis, coram carnes edentibus ab esu carnium abstinens, de aliis cibis communibus, quæ sibi apponebantur, quandoque tenuiter comedebat: ibique famulatus parienti non subtrahens, summa cum diligentia Horas canonicas, cum aliis deuotis orationibus quas Horis addebat, Domino nostro integraliter persoluebat. [preces non omittens,] Ibi tamquam lilium inter spinas, lux in tenebris, & aurum inter pulueres posita, ieiunans & lacrymans, [nec alios iudicans:] vigilans & laborans, edentes, bibentes, cantantes & in otio dormientes minime iudicabat. Hæc est illa, quæ balneum præparans Dominabus, in lauacro solummodo fletu se lauabat. Per singulas namque noctes lectum conscientiæ incessanter expurgans, per virtutem doloris continui, quem gerebat in corde pro aspersione sanguinis Iesu Christi, abluere animam non cessabat. Et vidit eam pauper orantem in aëre.

[12] Et quoniam prædictorum obsequiorum de caussa, in Missis & prædicationibus Domini famula Christo seruire nequibat ad votum, [dimisso hoc seruitio vacat diuinis:] se subtraxit celeriter a seruitio Dominarum, & quærens solitas consolationes recipere, & ad desiderata citius largienda largum Dominum cœpit inuitare. Et vbi hæc acta sunt? Certe in domo Domini Dominæ Diabellæ, in qua pater misericordiarum & luminum tanta Margaritam misericordiæ pietate dotauit, vt ipsam domum in hospitium misericordiæ commutaret. Ad hanc domum Margarita cor suum posuit, [domū misericordiæ institui curat:] & ipsam in vsum pauperum adeo computauit, vt temporibus opportunis penitus vellet, quod nec mobilibus nec immobilibus, ad subuentionem pauperum largius peragendam, vel in minimo parceretur. Et suis plantatoribus non ingrata, iussit & ordinauit, vt infirmariæ Fratrum Minorum de Cortona, de rebus prædictæ domus misericordiæ necessitas infirmorum Fratrum plenarie semper administraretur. O vere misericordiæ Mater, quæ tam intenta fuit de consolationibus pauperum, vt sibi nihil de rebus prædictæ domus, in quantacumque fuerit penuria posita, vsque ad finem suum permiserit assignari. In illa quidem domo misericordiæ Pater tanta misericordiæ condescensione ipsam repleuit, quod nunc personaliter, [recreatur diuinis visionibus:] qui vbique est, suum communicabat alloquium, nunc ei donabat Angelorum solatium, nunc cum ea existens deterrebat in bello hostem antiquum. Tunc temporis Margarita, in cunctis rebus Christo deuota, ad honorem Baptistæ, quem sibi in aduocatum elegerat, [festo S. Ioānis pauperes pascit de suo:] festum pauperibus faciens annuatim de suarum manuum laboribus, pauperes, (se ac filium priuante) quos parauerat, cibis sollicite satiabat.

[13] Hæc est illa feruida Margarita, quæ B. Franciscum Patrem suum instantissime precibus exorabat, vt suis meritis impetraret a Christo, in munus singularis amoris, suorum plenariam indulgentiam peccatorum. Quantumcumque infirma esset vel debilis; [certis cibis ex pœnitētia abstinet:] in suȩ conuersationis primordio extra quadragesimalia tempora caseum non sumebat, nec oua: & in quadragesimis nullo genere piscium vtebatur. Et, quod plus est, quidquid de sibi missis cibariis subtrahere poterat, pauperibus rependere celeriter conabatur cum lacrymis, [omnia sibi data erogat in pauperes:] nihil pro suis necessitatibus retinendo. O agnita piæ Matris pietas, quæ adeo pauperes & egenos attraxit, vt relictis diuitum ostiis, ad suæ cellulæ ostium, in qua parum, imo nihil quasi tenebat, turmatim congregabantur! Et quia vicinæ Dominæ compatiebantur eidem, ipsa tamen inuita, quæ in visceribus caritatis pauperes diligebat, pauperes a cella eius nitebantur expellere, vt haberet occasionem aliquid retinendi pro se.

[14] Necdum reclusa penitus, ad locum Fratrum Minorum de mane solito more deuote pergens, vsque ad tertiam, quando non ieiunabat populus, in oratione manebat. Et ad cellam rediens, cum silentio, ostio clauso, parum vacabat operi, & multum orationi. Initium sapientiæ, [operatur:] Christi timor, sic eius occupauerat mentem, vt nullius vellet faciem intueri: nec audire, nec loqui de secularium moribus. Nam si præcedenti die quicquam dixerat vel audierat cū aliquo seculari, ad secularia negotia pertinens, [de secularibus locuta,] assuetas Christi dulcedines nullatenus præsumebat in orando nocturnis horis repetere. Sed cum interna mæstitia lacrymando noctem ducebat insomnem. [se dein castigat:] Quo dolore ardens, pugnis tundebat pectora, & vociferans veluti parturiens, internum mœrorem cordis b dormiendo in vico excitando plorantibus demonstrabat.

[15] Et quia non moritur amaritudo nisi in dulcedine, nec frigus extinguitur nisi in calore, [meditando Passionem recreatur:] adeo tantis afflicta doloribus, ad Crucis meditationem & Redemptoris ludibria animum reuocando, indicibilibus fletibus insistebat, quod in Christi supplicio tam amaro, omnis amaritudo mentis dulcorabatur. Hæc autem, dilectissimi Fratres, meditatio passionis tam anxie renouabatur in ipsa, quod nunc lacerabat tunicam in dorso ac facie, [in se sæuit:] nunc percutiebat alapis genas, nunc fabricabat super suum dorsum cum nodosa chordula, illius amore, super cuius dorsum fabricauerant peccatores. In tam dolorosis amarisque fletibus & suspiriis, nunc de suis defectibus, nunc de Iesu Christi passione conceptis, posita; sciens quod veræ dilectionis euidentissimum signum est, operum exhibitio, recta ad exterminationem pristinæ vitæ vanique honoris seculi, pro eleemosyna cœpit ire per terram, [publice mendicat,] nullius domum ingrediens, nulliusque faciem hominis intuendo. Hæc est illa Margarita verissima, cui si aliqua Domina integrum panem dare volebat, recusabat eumdem, timens ne daretur eidem pro reuerentia speciali. Verumtamen tanta postea sibi ad pauperes inerat pietas, quod integros recipere nullatenus recusabat. Hæc est illa Margarita, [omniaq; dat pauperibus,] carissimi, quæ capsam donans & vasa pauperibus tribuens, panem pro suo victu in olla fracta & lapide tecta, paupertatis amore, recondidit.

[16] Hæc est illa, quæ Euangelicum verbum perfecte impleuit, quando præ amore dilectissimi sponsi Iesu, vnicum filium expulit, & illi pauperes peregrinos & notos pro Christo præponens, [se defraudans ac filium,] rebus sibi deputatis ad vsum se diligenter sæpe priuauit. [Matt. 10. 37] Ad hanc igitur verebantur seculares accedere, tum quia raro loquebatur in cella, tum quia æternum adeo filio vterino præponebat amorem, vt nihil ei coquere vellet, ne tempus impediretur orandi, tum quia raro secum loquebatur eidem. [cui vix loquitur:] Dicebat namque: Fili mi, cum ad cellam redieris, sicut cibum crudum inueneris, ita sume, tenendo silentium; quia tempus diuinis laudibus impendendum, in te nulla ratione distribuam.

[17] Et quamuis circa suum se filium sic haberet, nihilominus carnes, pisces & diuersa pro pauperibus Christi parabat cibaria, [cibos parat pauperibus,] in quorum occupata ministeriis, tempus non se dicebat amittere, cum spiritus suggereret hæc exercere, non caro. Cum vero Margarita non haberet cibaria, quæ pauperibus posset expendere, acquirebat eis interulas, cultellos, cingula, vrceolos, scyphos, & ligna pro foco, tunicas, c fiscones, & opertoria lecti. [aliaq; iis procurat,] Et si non habebat quod posset tribuere, suæ tunicæ manicas dissuebat, & velum deponens de capite, nunc Pater noster, [etiā rebus necessariis se priuans:] & cingulum, & tigna tecti decorticans, etiam vrceolum aquæ benedictæ, sinon poterat aliud exhibere, præbebat: tantum de filio suo curans, sicut esset maternæ miserationis oblita. Quod experientia certa didicimus, cum in Sanctorum d … pauperes inuitaret ad epulas, nec sibi, nec filio aliquid reseruabat.

[18] Post hæc facta manu Domini super eam, non contenta ieiuniis pristinis, cœpit interdum olus absque sagiminis & olei appositione comedere: & paullo post omnibus rebus coctis, præter panem, dimissis, continuando ieiunium, panem in lacrymis comedens, pro variis ferculis nihil addebat, nisi e Auellanas paucas velamygdala. [oleo abstinet.] Et ne credas quod tam arcta ieiuniorum asperitas, paucorum fuerit dierum vel mensium: [postea coctis eduliis:] hanc pluribus annis continuauit, orationibus vacans, ieiunaque vsque post horam nonam vel etiam vespertinam manebat.

[19] Hæc ita proximorum vitia cum Christi Passione defleuit, quod non solum frequenter præ dolore radices oculorum videbantur de suis orbibus erui, verum etiam aliquando lacrymæ in sanguinem versæ sunt, [sanguineas lacrymas fundit:] cum tam nouis in sudore ac pallore ab astantibus visis angustiis, quod de ipsius separatione animæ verisimiliter autumabant. Et si de hominis salute speratur, qui semel suos, iuxta mandatum sanctæ Matris Ecclesiæ, confitetur in anno defectus, vel saltem in morte; qua fronte, qua temeritate de illa quis dubitat, quæ numquam de suorum accusatione defectuum, [deceptoris memoriam auersatur,] imo virtutum, quas vitia esse timebat, potuit satiari. Et, vt vere superno regno apta inueniretur, suo mandauit filio, vt numquam vel minimum consanguineum sui patris coram ipsa præsumeret nominare: quia nec memor eorum esse poterat aut volebat, quæ suum perfecte posuerat cor in Christo. Quoties audiret vel diceret aliquid quantumcumque vtile, quod fructuosum proximo & Deo perfecte gratum non videretur, eidem tanto timore consternabatur, vt corporeis viribus destituta loquelam perderet, [sollicita ne Deū auditu aut verbo offendat:] & corporeo priuaretur calore. Dicebat namque, quod zelotypus ille sponsus æternus tam curiose animas speculatur, quas condidit, vt actiones nostras, quas credimus esse virtutes, vitia deputet, & vnde pia merces speratur operum, inde puniat aliquando in æternum.

[20] Hæc est illa Margarita, quæ sic intenta fuit lectioni diuinæ, quæ mentes erudit & illustrat, vt si quando prædicaretur in loco Fratrū sui Patris B. Francisci diebus Dominicis & festiuis, [diu ieiuna manet, vt melius attendat concioni:] nulla ratione ieiunium frāgeret, vt in sua seruaretur tenuitate ingenium, & feruore suo facilius anima frueretur, etiam si prædicandum esset post nonam. Si quis inter vos æmulatur charismata meliora, hæc auide discat, quod Christi famula Margarita nulli tantum inuidebat, quantum languentibus & mendicis, nudis, famelicis, & afflictis. [inuidet afflictis:] Omnes, inquit mihi, Confessori suo, vallatos & oneratos augustiis, a suis, si possem, pœnis eximerem, & me solam vellem induere calamitates eorumdem.

[21] Quadam itaque die Margarita in cella vilissima trahens moram, orans, suspirans, ieiunans, & confitens, exulem se clamauit in fletibus, admirans de patientia Saluatoris, qui eam tam pie, [dolet de præteritis peccatis:] tam diu suis prisco tempore tolerauerat in offensis. Cum igitur die sequenti post festum S. Thomæ Apostoli supplicationi feruenter esset intenta, Christum loquentem sibi dignatiua dignatione audiuit intellectualiter hæc dicentem: Paupercula Margarita, per Cortonam pro eleemosynis vlterius non discurras, [Christus eā vetat mēdicare,] sed absque obliquatione itineris ad electorum meorum Fratrum locum pergas ad audiendas Missas, prædicationesque eorum, quia ipsis te commendaui, & eis singulariter curam tuæ salutis commisi. Nec hæsites de tuorum plenaria remissione peccaminum, quam obtinebis, quia iam te feci calorem frigidorum inflammatiuum, [spondet veniam peccatorum,] vt me diligant & feruenti spiritu me sequantur. Iam te in exemplum præbui peccatorum, vt in te certissime videant, quod si se ad gratiam præparare voluerint, sum paratus eis misericordiam elargiri, sicut misericors fui tecum. Committo igitur te, sicut thesaurum meum, paupercula mea, Fratrum meorum monitis & custodiæ, [committit eam PP. Minoribus,] quibus iniungo, vt te semper mei amore protegant atque instruant, in quocumque loco moram contraxeris. Pro studiosa namque sollicitudine, quam dicti Fratres circa tuam salutem gerent, totus adhuc Ordo ipsorum honorabilis f mundo erit. Ad quod verbum pro sacra religione prolatum a Christo, Margarita effecta iucundior, tamquam filia de suis sollicita Patribus, Deo Patri Patrum ordinem commendauit: cuius recommendationem sollicitudine paterna suscipiens, Margaritæ respondens, ait: In tuis desideriis tecum sum, & Fratres, quos mihi recommendasti, [pro iis orātē exaudit.] sunt illi electi, quos intima diligo caritate.

[22] Cupiens Domini famula præcipuo signo dilectionis, tamquam adoptata veraciter filia, Deo Patri inseparabiliter copulari, cœpit ardenter humilibus & lacrymosis precibus ab ipso perquirere, quando appellaretur Filia, sicut ab eo paupercula vocabatur. Cui amator hominum, [optat ipsa a Deo filia appellari:] cuius amor numquam extinguitur, statim ad instar iudicis deterrentis, & magistri discipulum corrigentis, ait: Non adhuc vocaberis Filia, quia filia peccati es: cum vero a tuis vitiis integraliter per generalem confessionem iterum purgata fueris, te inter filias numerabo. Quod quidem verbum tanti terroris extitit, vt fletibus irrigata, suppliciter Dominum exoraret, dicens: Domine Iesu Christe, qui es lux vera, tenebras pellens, ostende mihi, qui cernis omnia, & quem nullum latet latibulum, cuncta vitia mea, quæ latent in corde meo, [omnia peccata diuinitus cognoscit,] vt lauer in confessione plenissima, &, te miserante, merear Filia nominari & fieri. Vix felix Margarita verba compleuerat, & virtus æterna, quæ intus docebat, sic offensas præteritas, nondum confessione deletas, reduxit ad mentem, quod vsque ad minimum cogitatum omnes suos defectus agnouit. Reuelabat enim pius Pater nunc animæ pudentia sua, ne cogatur in die nouissimo iustus Iudex cunctis ostendere gentibus & regnis ignominiam eius.

[23] Hac autem generali confessione, cum tam luminosa cunctorum offensione defectuum, diebus octo in manibus meis cum lacrymis ordinate, [& diebus 8 confitetur:] secundum pristinæ vitæ cursum continuata, vt fieret vas purissimum in sanctificatione & honore, deuote accessit sine velo, [chorda collo alligata comunicat:] & cum chorda circa collum ad Dominici corporis sacramentum: paneque sumpto nouissimo, qui dat vitam mundo, audiuit Iesum Christum dulci modo Filiam proclamantem: cuius vox adeo fuit dulcis, quod in illa Margarita defecit, & mori propter latitudinem gaudij dubitauit. Inflata vero dulcedine sæpe die illa in extaticum eleuata excessum, [a Christo filia appellata,] coram Fratre Ranaldo Custode, Fratre Vbaldo Guardiano Martio, Domina Gilia, me Confessore, sensum perdidit atque motum. Cum autem ad exteriorem sensum redibat, in quantum loqui poterat, dicere conabatur (vix enim exprimere poterat, quod dicebat in Deum absorpta) & præ admiratione dicebat: [multos raptus patitur,] O infinita summa dulcedo Dei! O dies mihi a te Christe promissa! O verbum omni suauitate repletum, cum me Filiam nominasti! Hisque dictis, coram omnibus, non ficte (vt quidam dixerunt æmuli) rapiebatur in Deum, sicut experientia multiformi Fratres experti sunt per manus adstantium Dominarum, [ab aliis probatos:] in agitando corpus & dilapidando: & cum redibat ad vsum sensuum, admirando dicebat animæ, quomodo in illo verbo a Rege Christo prolato a suo corpore non migrarat. Et iterum ad se rediens, [summo solatio perfunditur:] cum immensa redundantia dulciter affluentium lacrymarum hæc dicebat: O verbum diu desideratum, feruenti animo postulatum, verbum omni securitate munitum atque recordatione iucundum! Filia mea, inquit, Deus meus; Filia mea, dixit Christus meus.

[24] Posthæc accessit Angelus Margaritæ custodiæ deputatus, & dixit ei multa verba bona, & promissa retulit copiosa, [visitatur ab Angelo custode,] inuitans eam ad cuncta creantis & gubernantis amorem, dicens: Ego non sum tuus Dominus: sed summi Regis nuntius sum. Et quia videbatur semiplena iucunditas in loquutione Angelica, respectu præteritæ, dixit ei: Mirum ergo non est, quia ita me tua non inebriauit iocunditate præsentia, sicut Pater omnium, quem solum desiderat anima mea, Christus cum locutus est mihi, dicens, O filia. Dicat ergo Angelus salutis administrator sollicitus, dicat: Ego tui Creatoris nuntius sum, qui venio in mente tua æterno Domino nostro præparare hospitium. Et inchoans a fundamento humilitatis, [qui animā eius præparat Deo:] omnes defectus ab anima expulit: & virtutes in ea per ordinem disponendo, inperceptibiliter eam virtutibus adornauit.

[25] Inter cetera, quæ in memoria de Saluatore nostro retinuit, mirabile illud fuit commercium, quod Deus nobiscum dignatus est facere assumptionem humanæ naturæ, inclinationem maiestatis infinitæ considerans, [miratur Incarnationem, & dignitatem D. V.] & dignitatem Matris Domini nostri, quæ puritate & humilitate sua inclinauit eumdem: ex cuius deuotione, vitæ panem in die tantæ natiuitatis desiderabat & sperabat recipere: sed nequaquam præ reuerentia audebat accedere, nisi eam prius pastor ouium liberaliter inuitaret. [iubetur ante communionem flere vno die,] Sed quia tam ineffabile Sacramentum non absque digna dispositione ac deuota præparatione sumendum est, vt humiliter ad tam sublimem Regem suscipiendum accederet, & ad cibum supernorum spirituum degustandum auidior fieret, locutus est Christus Margaritæ, dicens: Iucunditatem istam, quam de me quæris, in die Ioannis Euangelistæ dilecti mei tibi reseruo. Nam illa die gustabis, ad altare loci Patris tui, dulcedinem inexpertam. Nolo autem vt in die meæ natiuitatis communices quia mecum iubilabunt. Angelorum exercitus in excelsis. Volo quod flendo saties inter animalia in diuersorio vagientem: & vt deuotius præpareris, ego do tibi Rex omnium istam legem, vt in die Protomartyris mei Stephani, ad aptandum mihi tuo æterno Creatori mentis hospitium, [vno silere,] cum secularibus non loquaris. Illa etiam die qua me in anima tua recipies, [& ipso die communionis:] eamdem normam inuiolabiliter obseruabis: vt ego, quem vnice cum tanta flamma desiderij postulas, vniar tibi gratia speciali.

[26] Vix mandatum in oratorio Fratrum Minorum oranti expleuerat, & g ecclesiam magister sui nati oratorium ingressus, noua de filio retulit, & sui laboris pretium postulauit. Audi ergo quod sequitur. Sic erat Christi famula Margarita a mundi curis, inpedimentum menti semotȩ præstantibus, sic erat exuta maternis affectibus, ac si non stetisset cum seculo, quod horrebat, vel si numquam filium peperisset. [dæmone filij morte nuntiante, nil mouetur:] Quod satis euidenter ostenditur, cum publice sibi ab hoste insidiante narratum est, quod filius eius ab ea in extrema paupertate relictus, cui maternas subtraxerat manus, se in quemdam puteum Aretinum præ nimietate tristitiæ suffocarat. Quod videbatur similitudinarium signum, tum quia in scholis nec Aretij reperiebatur ab aliquo, tum quia Cortonam non fuerat ad paschandum cum matre reuersus. Interim magistro declamatorie, [filij magistro, die communionis, nil respondet:] quia non responderat, tamquam de superba & ingratissima, indignata facie coram Fratribus murmuranti; dilecta Dei Margarita in amatum Deum conuersa, soli Christo interno constanter magistro obediens, nequaquam vel minimum verbum respondit, cum super hoc a Fratribus nostris instantissime rogaretur. Rogaui enim eam de hoc ego indignus Confessor eius: & sanctæ memoriæ Frater Benignus. Sed ideo Margarita nunc Deo coniuncta in cælis, tunc nobis non obediuit in terris, quia Christo sibi dicenti in anima, Nunc videbo si tui magistrum nati respexeris, si ei responderis, vel aliquam creaturam mihi proponere attentabis, respondit, quod mandatum eius nullatenus præteriret. Et ideo magistro adstanti clam exprobranti & comminanti, nec Fratribus, vt loqueretur rogantibus, obediuit. Cumque Domino diceret, Non loquar ei, Domine mi; & dictus magister turbatus abisset, audiuit gratum Iesum, [quod Christo gratum:] a quo est virtus omnis & gratia, dicentem sibi: Vide filia Margarita, quanta te fortitudine indui: quantamque constantiam tibi præbui: nam dulce fuit animæ tuæ coram illis, qui tibi molesti erant, silere, nihilque interrogantibus respondere.

[27] Nocte quadam in octaua Epiphaniæ, dum sola in cella oraret, considerans quod orationi vacantibus solitudo necessaria est, [optat cellæ includi:] petiit sibi concedi a Domino, ne vlterius de cella exiret, tum quia deuotæ Dominæ circumdabant illam in oratorio beati Patris sui Francisci, & sæpe suis verbis impediebant orantem; tum quia cella a strepitu mundanorum erat semota; tum quia corpus grauabatur nimis discurrere, debilitatum languoribus ex pœnitentiæ austeritate contractis, tum quia consolationes diuinas in publico recipere recusabat. Æterna vero prouidentia, quæ congruis coaptat cuncta temporibus, non votis condescendens, sed fructu; tale Margaritæ responsum dedit: Cur petis, o Margarita, [negat id illi tunc Deus,] meas incessanter gustare dulcedines, & amaritudines disponentes ad ipsas prægustare non vis? Cur postulas, vt te in cella recludam? Vade, vade ad locum Fratrum Minorum, ibi solitam contrahere moram. Vade, inquit, ad locum B. Francisci Patris tui, vt ibi audias Missas: & ibi me reuerenter adora, & vide me manibus Sacerdotum. Vade, & non te recludas, quousque te abscondere volam.

[28] Mane facto, vix potuit pro debilitate ad Fratrum locum accedere, [& in tēplo mira lætitia eam replet,] in quo dum fuit, tanta subito est repleta suauitatis diuinæ dulcedine, quod vsque ad solis occasum illa pace fruens orationem protraxit: item & de sero cum noua lætitia remeauit ad cellam. In oratorio namque Fratrum magister internus, hanc normam viuendi dederat, dicens: Nolo, Filia, vt loquaris cum secularibus huius temporis adhuc: [vetatq; loquicū secularibus.] sed si occasione tuarum infirmitatum indiges aliorum suffragiis, obsequia cum silentio suscipe: & mulieri tibi ministranti necessitates tuas sub silentio breuibus verbis pande. Nam si hūc modum deuote seruaueris, tibi, non solum pro te, [aut in sibi loquētium vultu oculos figere,] verum etiam pro meis fidelibus, magna & vtilissima reuelabo. Et caue ne timeas vnquam creaturam aliquam plusquam me, nec oculum dirigas siue figas in vultus tecum loquentium personarum. Quanto enim plus fueris a talium colloquiis separata, tanto tibi ero propinquior: & tanto tibi & menti tuæ ero domesticus & humanus, quanto cum seculo inueniam te siluestrem. De Fratribus vero Minoribus, qui mittentur ad te, non intelligas hoc tibi mandari, quia ipsi sunt tuæ salutis occasio. Recordare, quoties tibi damnosa extitit familiaris allocutio secularium personarum: quot & quales pœnas traxeris: [& damna ostendit talium locutionum.] & sustinebis adhuc, nisi plenius solito te correxeris. Quanto ergo rarius cum eis locuta fueris, tanto sæpius tecum loquar, & dona tibi dabo maxima. Quæ quidem dona mihi narrare noluit: tum quia nimis videbantur excedere cogitatum, tum ratione vilitatis suæ, quam consolationibus præponebat, & fiebat incredula de promissis.

[29] Cernens autem hostis antiquus, animarum deceptionibus semper sollicitus, Margaritam plus solito virtutibus decorari, [a diabolo tentatur variis figuris.] sæpissime cellam eius intrare cœpit, & in diuersarum effigies rerum se transfigurans, nunc se specie mulieris, nunc hominis, nūc serpentum, nunc quadrupedum animalium ipsius aspectui præsentabat: & non contentus tam deformi repræsentatione quam horrida se ingerere ac præsentare, minas inferebat horribiles: nam modo dicebat, eam esse deceptam, nunc asserebat se illam violenter extracturum de cella: [& suggestionibus:] nunc promittebat æterna supplicia: nunc improperabat eidem pristinæ statum vitæ: nunc dicebat, quod non perseueraret in Christo, nec in virtute finaliter; nunc alliciebat eamdem ad delicata sumenda sub pallio discretionis cibaria.

[30] Sed ille, cuius oculi super iustos, & aures ad preces eorum, [a Christo animatur,] trementi ac oranti assistens, ait: Ne timeas, filia Margarita, nec dubites, quia semper tecum ero in tribulationibus & tentationibus tuis. Et quia gustato Spiritu cuncta desipiunt, omnia quæ tibi sum donaturus, præambulo sermone, antequam donem, ostendam. Sed si appetis meæ consolationis, quæ omne h excedit, præsentiam, loquelam tuam cunctis (Fratribus Minoribus dumtaxat exceptis) subtrahe diligenter. [iubeturq; nulli facile loqui, nisi suis PP. spiritualibus;] Ipsi enim Fratres mores tuos varia virtutum venustate decorant. Ipsi te instruunt mihi sponso tuo inseparabiliter adhærere. Ipsi de me, summa & æterna Deitate, salutaria & alta documenta proponunt. Et sicut ego Creator omnium cuncta in esse produxi, & producta conseruo; ita volo & iubeo, quod amore mei omnes creaturas cum reuerentia diligas, nullam in animo iudicans vel contemnens, [omnes tamen promiscue amare:] & nullum tædium aut displicentiam animi contra aliquem de cetero serues: Regis æterni sibi facti mandati non immemor, quanto ardentius crescebat in amore Dei, tanto sollicitius compatiebatur afflictis, & gaudebat de bonis alterius. Quod patet in rebus ad suæ necessitatis vsum concessis, quas suæ subtrahendo necessitati, pauperibus transmittebat.

[31] Hæc affatu diuino directa, ad altissimumque contemplationis verticem inuitata, illum, qui candor est lucis æternæ, audiuit dicentem sibi: Filia mea tamdiu te in hac cella commorari permisi, quousque meæ complacuit voluntati. Quare nolo, [iubetur dein ad aliam cellā migrare.] quod hic vlterius maneas, nec in cella, quæ sub loco veteri facta est: sed ad cellam perge, quæ est sub vertice arcis. Sed quia huic mutationi Fratres assentire nolebant, tum quia locus nimis erat a Fratrum conuentu remotus, tum quia timebant (quod accidit) ne alibi sepeliri contingat: Sed de sepultura tua bene testamentum conditum est, quia ibi plane concluditur, quod sine impedimento transferenda es ad ipsorum locum inde, vbicumque & in quocumque loco te mori contigerit. Neque volo, Filia, quod Fratres dubitent: quia eos minime dubitare oportet, [post mortē transferenda ad ædem FF. Minorum:] cum sub eorum cura securaque custodia te omni tempore cōmiserim, & committo, ac dono sanctæ religioni tui Patris B. Francisci in vita pariter & post obitum.

[32] Ait iterum Margaritæ Dominus: Fratribus autem illis, qui te visitauerint amore mei, dic, quod illius ad te inclinentur amore, qui de cælo descendit, non ad honores & gaudia, sed ad murmurationes & varias pœnas. Ego namque lætitia Angelorum descendi ad mundi tristitias: [qui moniti qua intentione eam viserent,] & nihil præter amaras tribulationes seruaui. Ego enim tuus Iesus super communibus donis nouam gratiam tibi dedi: & tibi dico, quod, quantum est ex parte tua, fugias creaturas, & solitudinem quære: sed quod ago in te pro filiis meis, sinas me agere, quia ego duco te. In hora Communionis dixit ei Iesus: Filia, Fratres dicunt, quod multum laborauerunt in te, & verū est. Sed ego cariori pretio te redemi, & in maioribus laboribus pro te steti. Et quāuis illos fecerim tuos magistros exteriores, ego tamen tuus magister interior sum, & fui. [& ne huic migrationi obsisterent.] Ego dux tui itineris factus, misericorditer dignatus sum educere te de abysso profundissima huius mundi, & tuarum miseriarum. Meum namque fuit tuæ conuersionis initium, meaque omnis tuæ conuersationis regula: & ero medium & finis salutis tuæ. Ego te duxi ad cellam istam, in qua minus offendor, & magis a te mihi seruitur. Ideo dicas Fratri Iunctæ, quod non impediat moram tuam in ea, cum opus meum fuerit quod venisti. Et quia Fratribus te commisi, & eis obedisti, cum te reduxerunt ad cellam primam; ideo gratiam meam non minui, nec subtraxi.

[33] Alia die, quia Christi famula Margarita more solito dulcedine diuina frui non poterat, fremere, flere & dolere amare cœperat, & Dominum curialissimum postulare. Ille vero qui dixit, Pulsate, & aperietur vobis, trementi respondit, dicens: Tu in terra me petis per memoriam terrenorum, & in terra me reperis. [Matt. 7. 7.] Si autem in cælo me postulares, sola cælestia meditando, cælestes, quas cum lacrymis quæris, dulcedines inuenires. Separare itaque a mundo funditus, qui spiritualiter viuere non sinit. Ad quod verbum Margarita respondit: Ego separata, Domine mi, a mundo tibi non seruio. [priuatur cōsolatione ob conuersationem cum secularibus:] Cui Saluator ait: Licet, Filia, certes cum tentationibus i … illis, tutior via tentationum est, quam cum secularibus conuersari. Nam in tentationibus purgaris certamine: sed in imaginationibus rerum inferiorum, meum tabernaculum, quod feci de corde tuo, in multis occupationibus impeditur.

[34] Post hæc Leuiathan videns famulam iocundatam, inuidia motus pestifera, in eam repente irruit, & cum impetu dixit eidem, quod tota eius vita nihil erat aliud quam deceptio, & quod illæ non erant suauitates internæ ab ipso Iesu, [ingerente dæmone, eam decipi,] qui omnis est suauitatis principium. Ad cuius suggestionem tam validam repellendam, dum Margarita Dominum exoraret, vt eius hostis, in Angelum lucis se transformare non posset, qui dixit, quod illæ consolationes erant ab eo, statim Christus amator veridicus Margaritam confortans, ait: Nonne, Filia, nosti, quod animarum ille deceptor nequit illa tibi tribuere bona, [a Christo confirmatur:] quæ dono? nec potest animam ingredi, nisi ego Creator tuus. Quomodo tam dulcia gaudia menti tuæ, quibus in æternum priuatus est, tibi largiri posset? Et tamen, cum in se non habeat, quod tu sentis, nititur auferre omne gaudium, quando potest. Verumtamen noli timere eum, quia de tua salute auidus, non permittam te ab hoste decipi tam crudeli.

[35] Volens iustitiæ Sol mentis oculos Margaritæ clarius illustrare, quadam die, quasi hora nona, post Dominici corporis sacramentum deuote susceptum, supernis irradiata splendoribus, audiuit Christum dicentem sibi: Filia, quia tu deuote laudes Sanctis omnibus persoluisti amore mei, [Sanctos laudat,] concedam eis, vt tibi vicissitudinaliter impetrent virtutes & dona, quibus ab inuicem distinguuntur: communicabunt, inquam, de statu suo Seraphin ardorem, & ceteri Angeli statum suum, [qui vicissim pro ea orant,] & Prophetæ spiritum prophetizandi. Et quia post meæ Diuinitatis essentiam, & assumptæ humanitatis reuerentiam, & Matris virginitatis gratiam, immediate B. Franciscum Patrem tuum laudare non cessas, ne timeas: sed ordinem pristinum in tuis laudibus tene, ipsum Patrem tuum post Matrem meam in tuis laudibus Sanctis aliis præponendo. [præsertim S. Franciscus:] Nam mihi de hoc plurimum placuisti. Ipse namque suis precibus tuam sollicite petit salutem. Et tu post: Matrem meam virginem laudes ei referre non cesses. Nunc seruis mihi per obedientiam mandatorum cum timore pariter & amore: sed tempus appropinquat, in quo mihi de tua vita obedies, secundum supernæ vocis oraculum & splendorem. [docendam se ab Angelo intelligit:] Tunc etiam tuus Angelus te docebit personas, cum quibus loqui non debeas: & quas honorare debeas, & docere. Numquam enim tantum de me tuo sponso fuisti zelotypa, sicut ego de tua salute sum.

[36] Ne quisquam de se præsumat, Verbum Dei, quod caro de Virgine factum est, ait: Quia volo, quod anima tua sine dubitatione de his quæ dico remaneat; [iubetur imperatæ inclusionis caussam indicare Cōfessario,] non verearis dicere caussam Fratri Ioanni & Fratri Iunctæ, quare te inclusi, vt & ipsi non dubitent vel negligant te includere. Et cum in cella inclusa fueris, non loqueris nisi Confessori tuo & Fratribus meis Minoribus, quibus a principio te commisi: a quorum familiari consilio numquam volo quod te excludas. Et si vnquam tempus aduenerit, [sequi instructionem PP. Minorum,] in quo tenteris de non loquendo & obediendo eisdem, non sequeris illam venenosam suggestionem, quia erit tentatio tui hostis. Do tamen tibi pro illo tempore loquendi licentiam in tuis tibi languoribus seruienti, tam aliorum religiosorum quam secularium vitato colloquio. Cuncta similiter, quæ tibi singulari familiaritate monstrabo, Fratribus, Minoribus prædictis aperire non differas, & ipsi per te relata non pandant, quousque viderint adimpleta quæ dicis. Tuum corpus infirmitate grauatum, [sibi reuelata iis aperire:] languoris ardore non consumitur: quia ignis meus suauis & dulcis consumit culpam, & disponit ad gratiam. Sed ignis tribulationis mundi huius est amarus, infectiuus & afflictiuus. Ego autem, filia Margarita, quæ vere coram me effecta es margarita, sum ille tuus Iesus, qui de Maria Virgine carnem sumpsi, & post insidias & afflictiones varias, pro salute humani generis in Cruce pependi.

[37] Quadam nocte dum in cella Margarita oraret, ecce Angelus Domini suæ custodiæ deputatus, dixit: Scias, Dilecta Domini nostri, [animatur ab Angelo custode,] quod nondum videre vales in fundo fontis mundissima Regis. Sed confide & confortare, quia tuus sponsus sine macula Iesus Christus, abdita producendo in lucem, clarius & manifestius locuturus est tecum. Hæc est illa, quæ ad tantam illo tempore innocentiam venerat, vt nulla ratione crederet, quod aliqui homines in seculo commorantes, pro aliqua re terrena Deum vellent offendere, corde, & ore vel opere. Nam dicebat: [vere innocens] Est ne aliqua creatura, Pater, quæ altissimo Creatori tam dulci intentaret inferre iniuriam? Hæc est illa, [tamq; humilis,] quam non extollebat de operibus virtuosis elatio, quia de suis virtutibus nec meritis præsumebat. Hæc est illa Margarita, quæ sic Christum purissimum allexerat, vt amator sui decoris effectus inuitaret eamdem ad sui corporis communionem deuotam, dicens: Filia, recipe me. Sed maiestatis Diuinæ contemplans celsitudinem, [vt etiam inuitante Christo] suamque considerans paruitatem, tantus eam terror inuasit, quod timore cogente, Christo inuitanti respondens ait: Tanta est tuæ maiestatis & puritatis immensitas, & meorum defectuum magnitudo, quod punienda coram toto mundo esset præsumptio, si te apparente, [vix auderet communicare] vbi sol oritur, oculos eleuarem solum ad te videndum de vltima parte mundi. Et sic concertatio magna fiebat in anima Margaritæ: quia suauitatis diuinæ ipsam ex vna parte miro modo dulcedo cum auiditate allexerat, & ex altera retrahebat suæ consideratio paruitatis & vilitatis, qua se viliorem cunctis in mundo viuentibus asserebat.

[38] Huic tam excellenti virtuti se hostis opponens, de sede sua elatione depositus, tentare Margaritam humillimam de vana gloria cœpit. [tentationē variæ gloriæ superat.] Sed ipsa contra ipsius insidias subito ad arma suæ defensionis surrexit. Tentator namque dicebat, quod variis erat a Christo exornata virtutibus, & quod in conspectu omnium statuum Deus eam fecerat honorabilem & famosam, ponens in argumentum suæ malitiæ multitudinem visitantium & eam cum deuotione requirentium personarum. Et Margarita, quæ solius æterni Dei quærebat gloriam, nocturni silentij tempus expectans, cœpit vicinis quiescentibus de solario sibi præstitæ domus cum fletu clamare, dicens: Surgite Cortonenses, Surgite, Surgite, dico Surgite, & sine moræ dispendio cum lampadibus de vestra me expellite regione. [palam proclamatis suis peccatis:] Nam ego sum illa peccatrix, quȩ hȩc & hȩc contra Deum & proximum egi: & recitata per ordinem, cum inundantia lacrymarum, excitando vicinos vndique, vita sua, prȩ admiratione, compassione & ȩdificatione plenissima; omnes in suis compungebantur cubiculis, gratias Domino cum lacrymis referentes: & tunc fugit deuictus hostis superbus ab humili Margarita.

[39] Aliud euidentissimum signum perfectionis, ipsius exprimere cogor, & propalare debeo, in detestationē superbiȩ mundanorum. Ordinauerat Christi famula Margarita in omnibus semper contrariis curare contraria. Quapropter ad Montem Politianum arripere suum iter decreuerat: & per illam terram, in qua variis fuerat ornata vestibus, per quam auro insertis crinibus, eques & pedes, vncta facie, sui viri opulentiam demonstrando incesserat, in sui abiectionem honoris, tonso capite, semicinctus induta, ostiatim volebat ab illis eleemosynam petere, apud quos gloriata est rerum copiis abundasse. [vult vbi olim peccarat mendicare] Ordinauerat etiam tunc mulierem quamdam secum ducere, quæ ipsam velatam fascia duceret velut cæcam, & per funem in collo positum retineret, & voce præconia diceret: Hæc est illa Margarita, [& vt stulta circumduci, & vetera sua peccata publicari:] quæ olim suis moribus in elationem erectis, sua vana gloria & malis exemplis, multas in terra nostra animas vulnerauit. Et tunc intendebat ita per ordinem ductricem docere, quod nec minimam circumstantiam suorum desectuum, quorum habuisset memoriam, siluisset. Sic, inquit, Pater mi Frater Iuncta, saturata opprobriis, quibus præ omnibus creaturis sum digna, reuertar: & sic patienti pro me Christo in aliquo conformabor, sic & apud illos fatua reputabor, coram quibus in meis colloquiis & aspectibus mutuis gloriabar. Sed ego suus Confessor, filiæ Patriarchæ Iacob discursum commemorans, [vetat id prudenter Confessarius:] & attendens quod mulieribus in iuuentutis flore constitutis non sunt de facili prolixorum itinerum concedendæ licentiæ, & quod indiscreti feruoris impetus sunt discretionis chamo sȩpe frænandi, & quia sui contemptus est aliquando maioris elationis occasio; per obedientiam sibi prorsus inhibui, quod bona voluntas sibi sufficeret in hac parte, & merito tanti propositi non careret, & præmium obedientiæ reciperet in futuro.

[40] Nouis vtens remediis Christi filia Margarita, præter tantæ arctitudinis abstinentiam, asperitatis disciplinas, & afflictiones corporeas, quas in sui consumptionem corporis auidissime renouauit, quia decor faciei eius non abolebatur citissime, secundum desiderium suum, inusitatatum genus excogitauit supplicij, vt in sui speciosi vultus deformitatem incurreret. Sed quia veræ obedientiæ filia, sine sui baiuli conscientia non attentabat agere quod optabat, timens ne sub virtutum coloribus lateret hostis antiqui deceptio, dixit mihi: Pater mi, vestra mihi concedat pietas, vt contra meum corpus, quod tantum odio, possim nunc agere quæ diutius concupiui. [vti & ne sibi nares & labrum præcidat,] Et vt vestra inhibitio non impediat meæ spiritualis voluntatis impetum, certam conscientiam vestram reddo, quod (quamuis libenter facerem) lethaliter me non lædam. Quia vero tam implicita quam dubia feruentis animi videbatur, propter quod licentiam retardabam, dixit mihi ad expressionem propositi, quod vnam latenter nouaculam acquisierat, qua sibi nasum cum labij parte superiori abscindere festinabat. Et merito, inquit, hoc vigilanter desidero, quia vultus mei decor multorum animas vulnerauit. Cum igitur de me ipsa velim propter offensum Deum vindictam expetere, [ad deformandam faciem:] & speciem mei corporis in deformitatem conuertere, supplico, vt sacrificium præordinatum, de vestra licentia, sine impedimento Christo largiar Regi nostro. Ad quam ego conuersus, dixi: Filia mea, hæc tibi nulla ratione concedam, tum quia ex metu decori aspectus magis absconderis, tum quia ex nimia sanguinis emanatione de vulnere posses deficere, vel vulnus in alterius speciem mali poterit transmutari. Quare si attentaueris, quod cogitasti explere, te de cetero in confessione non audiam: & animæ tuæ curam vna cum meis Fratribus omnino relinquam. Quo mandato recepto vix vltricem manum ferrumque paratum a carnis decisione compescuit.

[41] In die natiuitatis æterni Regis de Virgine, Angelus Domini Margaritæ custos locutus est ei dicens: Recordare, [Angelus custos exhibitos ei a Christo fauores inculcat,] Margarita, graduum beneficiorum, quæ tibi contulit Dominus Deus noster. Nam primo extraxit te de manibus ferocissimi lupi, qui te dimisit in campo. Secundo reduxit te ad ouium caulas per contritionem amaram & confessionem integram. Tertio tibi nuptias fecit, in quibus tibi donauit annulum, virtutem habentem virgæ Moisi: sicut enim virga illa Moisi obediebat ad nutum in miraculis, quæ fecit contra Ægyptum; ita tibi annulus gratiæ in ieiuniis, orationibus, lacrymis, puritate, paupertate, patientia, humilitate & caritate obedit. Omnia namque aspera & difficilia, tibi leuia sunt per annulum gratiæ tibi datæ. Quarto nec de hoc Conditor noster fuit contentus, sed suum tibi conuiuium, in quo soli amici conuiuantur, parauit & fecit: & in eo sinum misericordiæ, quam Ioanni ad recumbendum donauerat, animæ tuæ ad quiescendum exhibuit. Quinto Creator noster non solum concessit, vt intrares in eum per amoris incendium, verum & ipse ingressus est animam tuam per gratiam. Quare te hortor, dilecta Dei, & reuocata Dei, vt toto corde & tota virtute ad Creatorem tuum reuertaris & Dominum, quia & ipse tibi dixit, quod ad vulnus sui lateris lactanda es. [hortatur ad patientiam:] Ideo para te cum omni fortitudine ad tribulationes pro sui amore nominis tolerandas.

[42] Ne crebrescente fama honorabilior haberetur, curam cœpit relinquere de pueris baptizandis, a quorum parentibus cum deuotione requirebatur. Agebat etiam hoc propter discursum nimium, quem spernebat. Dum vero super tali meditaretur proposito, [pueros solebat ipsa in baptismo suscipere:] & tanti boni meritum perdere dubitaret, in magno perplexitatis agone posita, vidit venientem ad se, matrem filij procuratoris nostrorum Fratrum, vt filium filij baptizaret. Quæ dubitans cor inuitantis offendere, precantis statim precibus annuit, & cum dicta ad k plebem perrexit. Baptizato denique puero, cum magno mentis pauore ad cellam rediens, noctem cum lacrymis duxit insomnem. Cui mœstorum consolator Margaritæ benigne se offerens, dixit trementi filiæ, quod non cuilibet suggestioni animum flecteret, [postea id omisit,] & numquam iret ad plebem ad aliquem puerum baptizandum. Et nisi te contingeret ire ad locum Fratrum, quorum te, sicut nosti, curæ commisi, quantum ad corpus & animam, aliter non egrediaris de cella tua. Et cum iueris ad locum prædictum, [Christo iubente, solū ad ædē PP. Minorum iret, & certo loco oraret.] locum iuxta pulpitum non dimittas. Erat enim locus ille sic honestus, quod nullius adstantium videre poterat faciem personarum. Et cum omnes viderent eam, eius faciem non poterant intueri. Et ait iterum Dominus ad eam: Filia, tria signa gratiæ fuerunt tibi data in statu mundi: nam primo habuisti timorem maiorem aliis personis, secundo verecundiam de omnibus peccatis tuis, [tria signa gratiæ percipiendæ.] tertio humilitatem propriæ reputationis.

[43] Hæc lacrymosis precibus suum Patrem B. Franciscum quadam die rogauit, vt suis meritis ei dignaretur acquirere plenariam indulgentiam omnium delictorum. [a Christo absolutionē peccatorū obtinet per S. Franciscum.] Qui suis suffragantibus meritis dilectæ filiæ Pater a Domino impetrauit, vt ei viuæ vocis oraculo plenissime indulgeret. Quod quidem donum Margaritæ concessit Altissimus, expresse loquens in anima, dicens: Ego Iesus Christus, filius summi & æterni Patris pro te crucifixus, ab omnibus tuis defectibus plenarie te absoluo.

[Annotata]

a Sagimen vsurpant medij æui scriptores pro aruina, vel pinguedine. Vide Vossium de vitiis sermonis lib. 3 cap. 44.

b Videretur potius legendum: dormientes in vico excitando ploratibus.

c Idem vocabulum reperitur in Vita S. Brigidæ I Febr. cap. 16 nu. 96, pag. 132 E. & in Vita S. Darlugdachæ ibidem pag. 186. Infra cap. 3 num. 47 Nulli rei sibi ad necessarium victum missæ parcebat, non tunicæ, non mantello, non fisconi, non ceruicali.

d Videtur deesse festis.

e Ita vulgo coryli appellātur, quod circa Auellam siue Abellam, vrbem Campaniæ magna copia nascantur, imo & circa Abellinum, vnde & a Plinio Abellinæ dictæ, vti retulimus 9 Febr. cum de SS. Sabino Ep. & Romulo Diac. ageremus § 4 nu. 29 pag. 335 E.

f Id maxime completum, cum ei Cælitum decreti sunt honores.

g Illud verbum redundat. Videtur potius legendum, & ecce, aut quid simile.

h Videtur hic requiri desiderium, vel quid simile.

i Scriptum erat inhorris, vel inhonis: forte legendum, inhonestis.

k Id est, templum parochiale oppidi aut pagi. Itali pieue vocant.

CAPVT III
De austeritate victus & cultus, & paupertatis amoris.

[44] Diuina bonitas, cunctarum magistra virtutum, Margaritæ precibus insistenti tale documentum imposuit, dicens: Si cupis, Filia, Magdalenæ sequi vestigia, & in suis eam consolationibus sociare, cuncta, quæ corpori tuo placent, [Domini monitu corpus affligit:] deseras: & omnia tui corporis membra, quæ me cuncta cernentem superbis actibus ad iracundiam prouocarunt, spiritui subiiciendo sic atterere studeas, sicut atteritur palea cum excutitur a frumento. Nec ob hoc tamen tanta debilitate grauaberis ex ieiuniis, febribus & passionibus tuis, quod tu non possis ad prædicationes & Missas Fratrum, quamdiu placuerit mihi, accedere. Ex abstinentia namque stricte seruata sic erat viribus destituta corporeis, quod de crate, terra, vel asside, vbi sine paleis paullulum dormiebat de nocte, nulla crederet ratione surgere posse, vt mane veniret ad locum Fratrum, quorum ordinis planta erat, [satis tamen valet, vt templum videat:] sed roborata gustu supernæ dulcedinis, ita velociter mane properabat ad locum, ac si nullum passa fuisset in nocte languorem. O austeritatis amatrix, quid mihi baiulo tuo de austeritate seruanda dixisti! Iocundatur anima mea in passionibus mei corporis, & exultans timore magno concutitur, ne sumpta occasione sustentandæ naturæ cogatis me, sub cuius obedientia sum, coctis vti cibariis ac bibere vinum. Tantum enim in ea creuerat feruor amoris, quod nullum recipiens de impassibilitate solatium, dicebat se timere ne corpus simularet se languidum & infirmum. [corpus ad ferendum qua ratione excitet?] Quomodo, inquit, in Dei seruitio proponet mihi debilitatis querelam, quod si vanitatibus adhæsit, nec in seruitio sui, nec hostis, vel mundi fuisset debile vel infirmum? Quare ei tantum credam toto tempore vitæ meæ, quantum creditur proditori, latroni & hosti pessimo.

[45] Cernentes autem piæ Dominæ Margaritam contra suum corpus tam rigidam quam seueram, coxerunt sine sale & oleo paucas ficus siccas, vt cum adiuratione diuini nominis sic debilem confertarent. [coctas ficus, aliarum instantia, comedit:] Precibus vero ipsarum, instantia violenta & importunitate deuicta, de illis caricis parum edens, vt soli Deo sola liberius posset intendere, extra cellam curialibus precibus Dominas dictas licentiauit. Et quia hoc mandatum a Christo receperat, vt pro sustentatione naturæ, quandocumque comederet, [inde mœrēs] anima Christum meditando internam dulcedinem degustaret. Et hoc vt Dominabus assistentibus cælaretur, [interius a Christo recreatur] nullatenus, quemadmodum solebat, egisset; cœpit illis abeuntibus inconsolabiliter flere, & negligentiam suam voce præconia coram Christo iudice confiteri. Dulcis autem Iesus suorum amator, cuius dulcedinem requirebat, tam instanter cum lacrymis requisitus, quærentem se visitare non differens, visitatam filiam in altis reuelationibus & promissis, tanta familiaritate refecit, quod cunctorum statim oblita dolorum, interno iubilo replebatur.

[46] Quæsiui enim ab ea diligenter, quare facie tam serena iocundabatur, & vnde tam insperata lætitia sumpsit exordium? Quæ sui vilificationem considerans dixit, quod Christus eam dure correxit, dicens: Filia, tu desiderasti Magdalenæ dulcedinem, & mulierum verbis, [correpta tamē quod id fecisset,] te per abstinentiam in insaniam deuenire dicentium, apposuisti leuiter aurem. Numquid non recordaris verborum Marthæ, quando Lazarum quatriduanum ab inferis resucitaui, cum dixi: Ego sum resurrectio & vita, qui credit in me &c. [Ioan. 11. 25] Scias ergo quod magis te roborat & conseruat gratia mea, quam alimenta corporea, quæ tu sumis. Tu etiam Magdalenæ statum, quātum ad solitudinem cum desiderio postulasti, & quamuis te in desertum non destinarem, [iussaq; hominum alloquiis & aspectu abstinere.] cum deserta non sint his apta temporibus, ita siluestris maneas intra terram, sicut si intra loca deserta maneres: ibique Fratres Minores, quorum te curæ commisi, filia, & committo, personam tibi assignent, quæ seruiat tuis necessitatibus cum silentio, & non cures cū illa loqui, vel ipsius, cum ad te venerit, faciem intueri. A Fratribus autem, quos tibi dedi in Patres, nihil recipias seruitij vel laboris, quod ipsorum possit honoribus derogare. Iniungo etiam tibi, [velo capitis vti non albo.] vt capitis velum e peciolis factum omni priuetur albedine. Et si times, ne filiorum meorum accedentium ad te stomachi sordem panni abhorreant, non de hoc oportet vt dubites, quia dum propius te misi ad eos, & posui sub eorum sancta custodia, & tunc in tuis adhuc fœteres defectibus, te propter amorem meum nullus adhorruit, sed in filiam receperunt. Quanto ergo magis faciam, cum te consecraui in tabernaculum meū, quod non vilipendetur, te ex fœtore panniculi: ibi pie consolator te, & visitationes meas suauitate plenissima degustabis!

[47] a Paupertatis amatrix, & summopere terrena contemnens, quæ sub cælo sunt, vt lucrifaceret Iesum Christum, arbitrabatur cuncta, corde, ore ac opere, sicut lutum. Quadam igitur die sursum in cælum erectis luminibus ad quæstionem sibi propositam, vtrum nimiam consolationem spiritus vellet pro inæstimabili quantitate thesauri perdere vel differre, respondit, dicens: [nihil vult possideres] Si Dominus meus Iesus Christus compelleret me ad possidendum aliquid terrenorum, toties cum lacrymis & gemitibus appellarem ad ipsum, quousque ab hoc præcepto plenarie me eximeret. Huius desiderij luculenter veritatem conspicimus, si recte pensamus, quod nulli rei sibi ad necessarium victum missæ parcebat, non tunicæ, non mantello, non fisconi, non ceruicali, non cingulis, imo nec ipsis signaculis, [omnia das pauperibus,] quæ tenebat ad Horarum & orationum debitum persoluendum; quando omnia statim, sicut propria pauperibus redderet, cum tanto desiderio cordis, quod sæpe in cella nuda remansit, nunc inuoluta b sextorio, nunc alterius sororis operta tunicula vel mantello. [etiā vestes,] Hæc licet libenter ageret in æstiuis caloribus, alacrius tamen hæc conabatur perficere temporibus hiemnalis algoris. Et si quando non haberet præ manibus quod tribuere posset egenis, cum lacrymis maniculas dissuebat de tunica, velumque leuabat de capite, & vrceolum aquæ benedictæ donabat eisdem. [aliaq; necessaria.] Cum ratione languoris ex austeritatibus spontaneo rigore assumptis, etiam æstiuis temporibus, calefieri non valeret, glaciali tempore furtim ligna de sibi facto foco leuabat, & clam cum miris obsecrationibus per seruitialem suam pauperibus destinabat.

[48] Domini famula Margarita, ad cuncta sui corporis aspera pro Christi amore promptissima, sic omnia delitiosa est aspernata cibaria, quod post suam conuersionem noluit ficus recentes, quousque aduixit, cōedere, quia nimis eidem in seculari statu placuerant. Hanc etiam sibi normam indixit, quantumcumque infirma, de carnibus auium & quadrupedum & modo parandi, quas libentius in seculari conuersatione comederat. [quo cibo vteretur?] Et ne subrepat tibi cogitatio carnium pro præscriptis nominibus, scire debes, quod multis annorum curriculis solum pane, aut cum herbis crudis vel paucis nucellis aut agmygdalis, debile sustentauit corpusculum, præmissa semper cum multis suspiriis oratione prolixa. Et post cibum redditis actionibus gratiarum, inuitans secum Sanctos & ceteras creaturas ad laudem Domini gubernantis. [eo sumpto gratias agit,] Numquam enim cibum sumere attentabat, nisi prius Horarum debito persoluto, quinquies saltem diceret Pater noster cum salutatione beatæ Virginis, in quinque vulnerum Iesu Christi memoriam. Sumpta etiam Communione, [& Christi vulnera honorati] ratione tam tenui tot Pater noster similiter referebat.

[49] Antiquus hostis, animarum deceptor, videns tam arctum rigorem abstinentiæ Margaritam nec in minimo relaxare; bellator quamuis nescius a fæmina prosternendus accedens ait: O misera, quid hac agis in cella? [diabolo abstinentiā eius impugnanti] Renuntia, renuntia, consilio tibi, Diuinæ gratiæ, & noli de cetero velle tantorum donorum abundare muneribus, ex quo nec absque magnis vales adipisci laboribus, nec sine cruciatiuis timoribus custodire. Vtilius namque fuisset tibi, si Regulam generalem tuorum Fratrum de pœnitentia cum eisdem communiter conseruares: & illam misericordiam, quam exspectant ieiunando, & ecclesias & prædicationibus & officiis frequentando, cum eis pariter recepisses: satisnamque tibi sufficiebat, vt inuenireris in numero saluandorum. Quid ergo hic agis misera? Cur in hac cella inclusa perdis simul corpus & animam? Ad quæ verba, Christi famula Margarita ad austeritatis seruandum propositum effecta robustior, tentatori respondens ait: Responde mihi, seductor, responde: Debetne aliqua creatura tibi seruire vel modicum, [fortiter & sapienter respondet:] cum semper sis in omni suggestione tua intentus ad malum? cum nec creaueris, nec redemeris hominem, nec gubernes? Consentiendum est quippe soli Creatori, Redemptori & gubernatori, qui suos vbique seruientes lætificat & exaltat, & præmium æternæ gloriæ daturus est eis. Nonne qui tuæ veneno plenæ persuasioni assentiunt, quamdiu viuunt mordentur conscientiæ stimulo, & stipendium tandem recipient tecum damnationis æternæ? Dominatori ergo Iesu ex omnibus viribus tamquam Creatori verissimo & præmiatori largissimo in perpetuum seruiam, qui sibi seruientes in cælis & terra honorat, qui me docuit abstinentiæ, quam non desero, normam, & pollicitus est, si in eo perseruauero, vitam æternam.

[50] Dimicatrix Margarita doctissima, & assiduitate bellandi effecta sagacior, arctiori se abstinentiæ subdens, dum renouari sibi prælium sensit, contra pestiferum bellum arctius se muniuit. In Dominica prima de Quadragesima, in qua victoriosa legitur Christi pugna contra gulam, [esis caulibus semicoctis,] quædam Domina de caulibus semicoctis ad refocillandam debilem detulit Margaritam. Ad cuius instantiam modico cibo sumpto, infirmum stomachum sentiens aggrauatum, inconsolabiliter noctem ducendo insomnem, cum lacrymis Dominum exorando, [inde grauata lacrymatur:] dicebat, quod eidem se præsentare nullatenus præ verecundia præsumebat. Iudex autem iustus, qui cum tranquillitate iudicat, Margaritæ flenti compatiens, sic respondit: Si te ipsam, filia, tolerare non vales, & motum cordis stomachus oneratus impedit; quomodo tibi meam communicabo præsentiam, [reprehenditur a Christo,] cum in Euangelio dixerim, Attendite ne grauentur corda vestra? O modicæ fidei, ego in cælo reficio Angelos atque Sanctos sine cibo materiali, quo vteris & times quod deseram te, quam in tabernaculum meum elegi. [Luc. 21. 34] Tene igitur vitam pristinam in quouis pane propter languidum corpus tuum cum vino valde lymphato, admygdalis vel nucellis: quibus cibis tantam dulcedinem apponam & gratiam, [iubeturq; solita diæta vti:] quod tibi non solum amore mei, pro quo in consumptionem tui corporis incurristi, sed debilitatem eius plenarie sustentabunt. Cum vero nimis ex abstinentiæ longitudine arcta debilitatum fuerit corpus tuum, tunc delicata tibi concedam cibaria, quando gustus ita fuerit dissipatus, vt tibi vinum non sapiat, [vinū aliaq; vt lutum et sapiunt:] nec cibus. Ita namque stomachus eius elanguit, quod vinum & omnia gustui eius in saporem luti conuersa sunt. Sed cum in angustiis innumeris, quas tolerabat, eam inducerem ad requirendum remedia de consilio medicorum, medicos & medicinas aspernans, dicebat cum lacrymis, quod optabat corpus suum videret infectum & consumptum a vermibus. [corpus suspectum habet,] Et cum vix posset loqui, credebat quod fingeret se infirmum: nam vocabat id proditorem occultum.

[51] Quadam igitur die cum eam cernerem propter abstinentias, passiones varias, viribus destitutam, & per hoc vellem aliqualem ciborum recreationem inducere; illa quæ in hostiam viuentem, sanctam, Deoque placentem corpus obtulerat, sciens quod hostis antiquus nostris nos vincere cupit armis, mihi suo Confessori respondit, dicens: Pater mi, [& assidue persequitur] cum fœdus pacis inter animam meam & corpus habitura non sim, nec vnquam sibi parcere velim, sinatis me sine ciborum mutatione ipsum atterere, quia toto tempore vitæ meæ, donec deficiat, non quiescam: nec ipsum credatis ita mortificatum & debile, vt apparet: quia hoc agit, vt extinguam debitum, quod contraxit in seculo, dum vacauit deliciis & voluptatibus suis. Sufficiat vobis, Pater sufficiat, quod in istis Paschalibus diebus, vestro præcepto cogente, contra desiderium meum apposui oleum inter herbas. His dictis, in abundantiam lacrymarum prorūpens, suo corpori locuta est, dicens: O corpus meum, cur me non adiuuas tuo Creatori & Redemptori seruire. Cur non es forte ad eius obsequium, sicut fueras olim in ipsius præceptorum transgressione? Noli ergo conqueri, nec lamentari, [& obiurgat:] noli te fingere semiuiuum, quia tuam sarcinam, quam supposui, penitus feres: sicut in prædicto in nostri Creatoris iniurias tuas tuli. Ipsaque in cella relicta, quia nihil sibi boni videbatur quod ageret; flebat, flendoque dicebat: Domine mi Rex, gloria Beatorum, summe Iesu, gratia electorum tuorum, propter amarum calicem, quem bibisti pro me, non tantum abstinere a corporalibus cibis appeto, verum etiam millies in die, si possem, propter immortalis animæ meæ vitam mori desidero. [docetur nisi gula domita neminē, fieri perfectum:] Ad quod verbum inuocatus Iesus (qui prope est his qui inuocant in veritate) Margaritæ respondens ait: Filia mea, dicas hæc omnia Fratri Iunctæ, & quod Christiani, & serui mei nequeunt in hac vita esse perfecti, nisi restrinxerint gulæ vitium: nam sine cibi potusque abstinentia non extinguitur carnis motus, illique magis impetus carnis patiuntur & sentiunt, qui remedium abstinentiæ repulerunt?

[52] Tantum hæc amatrix pauperis Iesu paupertatem dilexit, quod spretis omnibus vasculis, quæ ad necessaria sibi retinere valebat, etiam ollam fractam, [corpus decipit vt assuefaciat abstinētiæ.] in qua panem retinere inceperat, repulit extra cellam. Hæc, vt non paueas pœnitentiæ austeritatem assumere, mirabili cautela vsa est ad suum decipiendum corpusculum: nam priusquam inciperet panem & aquam comedere, ieiunando quotidie de die in diem ita commutauit paropsidem, quousque ad paropsidulam, vbi datur sinapium, corpus assuefecit: & ex inde, quotidianum assumens per multos annos ieiunium, coctis dimissis cibariis, pane tantum & aqua cum auellanis paucis vel amygdalis corpus debile sustentauit. c

[Annotata]

a Hic interiectus erat titulus, absque noui capitis nota: De contemptu rerum temporalium, & amore paupertatis. Quæ est quasi altera pars capitis 3.

b Ita scriptum. An forte textorio?

c Videtur aliquid deesse.

CAPVT IV
De profunda ipsius humilitate.

[53] Ex suorum consideratione defectuum ad tam profundam humilitatem Dei famula Margarita descenderat, vt altissima voce cum inconsummabili fletu exprimeret, [Ob præterita peccata se humiliat,] qualiter omnium Creatorem offenderat, & quibus modis obedientiam præceptorum, corda deædificauerat proximorum. Interpellabat non solum cum lacrymis & suspitiis Sanctos pro suorum impetranda remissione peccaminum; verum etiam seculares in limo mundialium vitiorum defixos interrogabat vt ebria, si Deus impiorum, vltor vnquam parceret maximæ peccatricum, dicens: Creditis ne, carissimi Patres & Matres, quod Deus omnipotens exulem suam velit de cetero in suam gratiam misericorditer reuocare? Et hæc dicendo ita tremebat, & infrigidabatur-vniuersaliter cum sudore, tamquam ad capitalem sententiam duceretur. [etiam corā secularibus:] Tunc memor Margarita existens honorum indigne sibi exhibitorum in seculo, in abiectionem sui capillos radendo abiecit, [caput neglectim velat:] & caput hactenus auro & margaritis ornatum vilissimis peciolis alligauit.

[54] a Post modicum, quadam die Dominica Lauianum, vbi orta fuerat & nutrita, se transtulit, & intra Missarum solennia ad collum coram populo cingulo pro torque ligato, [in patria miro modo se humiliat:] ad pedes prouoluta Dominæ Manentissæ, indulgentiam cum tam inundanti lacrymarum profluuio petiit, quod omnes adstantes in fletum & admirationem adduxit. Hanc postea Dominam intantum dilexit, quod sua prædicatione Ordinis pœnitentium habitum induit, & quousque corporaliter vixit in mundo, parauit hospitium; alimenta necessaria, quæ sibi subtrahebat, exhibuit, & se exuendo eam proprio indumento vestiuit.

[55] Mulier quædam non desinens Margaritæ humilitati detrahere, & curialitati quam habebat ad miseros, hanc vltionem suæ murmurationis ab ea recepit: huic enim pia Margarita suam misit tunicam & velum capitis, [sibi detrahentem beneficiis cumulat:] cum cibariis quæ parata pro ipsa fuerant. Neque his contenta vindictis, Euangelica filia, sed vt maiori humilitate lædentem se ad amorem caritatis attraheret, procurauit fideliter, quomodo mulieris verbo sua debita sua sollicitudine totaliter soluerent. O vere humilis, & non nequiter se humilians, Margarita! quæ deuotioni fidelium a longinquis regionibus accedentium, vt tangerentur ab ea, & a suis languoribus sanarentur, [rogatur ægros tangere vt sanet: cur renuat?] cum lacrymis respondebat, dicens: Si ego creaturarum vilissima vos tangerem, vt cupitis, vel signarem, certa sum, propter meorum multitudinem delictorum, quod potius augebitur vobis infirmitas quam recedat.

[56] Ad superna polorum regna Margarita scandere cupiens, nulla elatione intumescebat interius vel efferebatur exterius, ex familiari consortio quod habebat cum Christo. Cum enim Rex gloriæ Christus sermonem cum ipsa protenderet, non solum de ipsius præconio laudum, [timens ne a dæmone decipiatur sub Christi persona,] sed de promissis mirabiliter factis, se indignam diuinis reuelationibus reputans, semper ista dicebat eidem: Si verba blanditiæ inuisibilis hostis b se in lucis Angelum transformantis, in Christi virtute prȩcipio, vt statim taceas & recedas. Ille vero Iesus, qui humilia respicit & exaltat humiles in excelsis, respōdit, quod ille erat qui loquebatur secum, qui suscitauerat eam pendens in Cruce, & vocauerat eam ad lamenta pœnitentiæ, [ab hoc certa redditur:] qua purgatur anima ab omni macula vitiorum. Et ego Iesus redemptor tuus, quem in omnibus rebus diligis & requiris, dico tibi, quod tu es illa dilecta filia, cui maiora dona largiar gratiarum, quam alicui fæminæ tuo tempore moranti sub cælo. Quæ cum diceret, Cur Altissimus tam alta dona concedit corporeis viribus destitutæ, quæ operari non poterat; humiliter sentienti de se respondit: Filia mea Margarita, non desideras tu me toto corde super omnia quæ haberi possunt? [cur ab eo tot donis ornetur:] Nonne mortem libenter tolerares pro me? Numquid tu non es pauper amore mei? Nonne viuis in continuo desiderio de me solum? Nonne times in omnibus actionibus tuis, ne vita tua vel in re minima me offendat! Et cum de his omnibus Domino responderet, Sic, ait ei Saluator noster: In prædictis omnibus meritorie mihi seruis. Ama igitur me, quia diligo te: lauda me; quia laudabo te, & laudari faciam te a mundo.

[57] Paruulus qui datus est nobis a Patre, antiquus dierum, in tempore natus de Virgine Christus, paruulum se Margaritæ demonstrans, tam plena suæ suauitatis ebrietate Margaritam repleuit, quod corpori eius sibi delato nequiit assurgere. Cum tamen eius præsentiam reuerenter cognosceret, & velut ebrietate diuini amoris retenta, loqui nesciret in optatis autem requiescens delitiis pro Cortonensibus quos diligebat, oranti respondit Saluator, quod pax inter eos & Dominum c Guillermum Episcopum penitus fieret: & cum ipso celeriter ad concordiam peruenirent. [pro Cortonensibus orans exauditur: iussa quosdam de peccatis monere,]

[58] Tunc reuelatum est, quod aliquas sibi deuotas personas, de quibusdam earum defectibus, vt confiterentur purius, arguere non differret, & singulorum, quæ pandebat eidem, vitia detegere non timeret. Et hæc omnia vera inuenta sunt, quæ sibi a Domino dicebantur. Verum illa, quæ se solam in omnibus, non alios iudicabat, quia nihil eorum, quæ sibi a Domino dicebantur, præsumebat ostendere, me Confessore suo eam arguente, quod premebat, contra Domini voluntatem & proximi commodum, in silentio linguam suam, & ei donata pro aliis reddere sicut debitrix tenebatur, nec humilitas impedire, dum animarum compassionem & languidis remedia subtrahere sine periculo non valebat: & quod ita mihi referre non poterat, & eius nomine non expresso interrogarem confitentes secundum illam seriem delictorum, [id sinit per Confessariū fieri, se non nominata.] respondit mihi: Ex quo, Pater mi, meum nomen exprimere non debetis, indicabo vobis propter zelum salutis animarum, quidquid eis fuerit a Domino reuelatum.

[59] Humilitas prima Christianorum virtus, adeo Margaritæ animam suo imperio subiugauerat, in decoro gestuum, custodia sensuum, dulcedine cordis, [humillima,] breuitate verborum, obliuione iniuriarum, & amore penuriæ rerum omnium, quod omnibus sui corporis blandimentis exclusis, [tentationē vanæ gloriæ a dæmone suggestam] nulli singulari vel communi laudi suorum virtuosorum operum, quæ incessanter & ardenter agebat, aurem cordis vel corporis inclinauit. Cuius humilitatem superbus ille hostis ferre non valens, cellam eius intrauit nocturno tempore dum oraret: & narrare non cessans in quanta nominis fama excreuerat, quam magna multitudo virorum & mulierum ipsam præ deuotione videre & tangere cupiebat, & in gratia Dei confirmata præmia superna susceptura ineffabiliter esset. Hanc dolosi hostis suasionem abhorrens, adinstar fortis athletæ, [repellit, sua recitans peccata:] ad vincendas eius insidias se parauit ad pugnam: nam statim sua cœpit deflere vitia, & suis, vt potuit, culpis per ordinem recitatis, vocibus clamosis superbum satellitem, qui tentabat de vana gloria, prostrando deuicit.

[60] Ad verissimam sui cognitionem Margarita perueniens, iustitiæ solis radio illustrata mentaliter, ad nihil aliud videbatur intendere, quam ad sui contemptum. Non enim vilem solum se ostendebat in vilitate indumentorum, verbis & moribus, sed quod plus, [vilem se in omnibus ostendit:] nisi rara virtus humilitas, honorata honores sibi collatos in sui dedecus conuertebat. Vnde semel contigit, quod quidem puer de d Burgo sancti sepulchri vexaretur a dæmone tam crudeliter, vt vix a tribus viris fortissimis teneretur. Hic puer nunc a monialibus, nunc a consanguineis & amicis adiuratus, per quem Sanctorum liberandus erat, [energumenum, dum ad eam ducitur,] interrogantibus semper vna voce respondit, quod virtute orationum & meritorum Sororis Margaritæ, quæ morabatur Cortonæ, infestus dæmon expelleretur. Portatur itaque puer de Burgo Cortonam: qui dum esset prope Castrum Gerardi, [liberatum,] vnde cacumina arcis poterant intueri, aërem illum sacris Margaritæ supplicationibus communitum pati non valens, puerum cum maxima & lacrymabili vexatione quasi discerpendo reliquit. Dixerat namque ducentibus eum: Ego quia non potero duci Cortonam ad videndam pœnitentiam Margaritæ, quæ suis orationibus nos incendit, puerum vobis in itinere vestro reddam. Gratissimus socius Deo de beneficio meritis Margaritæ collato puerum cum gratiarum actionibus sanum eidem præsentans, in tantum Margaritam dolorem adduxit, quod inconsolabiliter vltra quam dicam, altos emittens gemitus sic respondit: Cum sim vitiorum fȩx omniū, plena demeritis, & vas abominabile, vas detestabile, [sese humilians, negat propter se curatum:] & stabulum spurcitiarū fœtulētū, nūquam credatis, quod summa & æterna ac sapientissima virtus, quæ numquam potest in suis errare operibus, hoc in mei amore fecerit. Illis autem sine dubitatione miraculi recedentibus consolatis, sola Margarita sine consolatione remansit. Nam flens, & nullam consolationem recipiens, dicebat, se firmiter credere, quod non solum post annos discretionis Deum suis culpis offenderat, verum etiam credebat indubitanter, & cum lacrymarum imbribus affirmabat, se in matris vtero Deum offendere inchoasse. Et verbis prædictis cum gemitibus innumerabilibus, addebat, quod omnino nulla creatura sub cælo erat Margarita deterior. Satis ergo Scriptura attestante concluditur, quod ante Deū inuenerat gratiam, quæ tam funditus mentem suam sine fictione, in omni virtutum opere vilipendere non cessabat. Vnde quanto sedebat adinstar Magdalenæ humilius, tanto amplius vt vallis fertilis de Domino capiebat.

[61] Incarnata pro nobis Sapientia Patris Christus, qui suis reuelabat arcana paruulis, (quia vbi humilitas, ibi sapientia sociatur) Margaritæ suum corpus deuote recipienti, [queritur de diabolo dicente stultā euasuram:] & vero Magistro dicenti, Domine mi, quem modo recepi quamuis indigna, hostis noster, animarum, quas tuo pretioso sanguine redemisti, deceptor, non est veritus mihi dicere, quod si solito more vos tam anhelanter requirerem, efficerer insensata. Cui Christus respondens ait: Verum dixisti, filia, quod est animarum deceptor: sed ne timeas, quia tu es plantula mea, & ego plantator tuus: tu me sequeris, & ego sum ille ductor, quem solum postulas puro corde. In cuius dignatiuo colloquio tam mira fuit subito repleta Margarita dulcedine, [summa cōsolatione perfūditur a Christo,] vt Deo diceret, quod ipsam tolerare non poterat, quia se deficere sentiebat. Et rursum clamauit dicens: Verum dixisti, Paule dilecte Dei Apostole, verum dixisti, vas electionis, quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparauit Deus diligentibus se. [1 Cor. 2. 9] Cui respondit iterum intellectuali dulcedine Saluator dicens: Cuncta quæ homines nunc e… qui nihil sunt respectu eorum quæ fient, nam oculus non comprehendet, & cor nesciet cogitare perfecte vel credere, quæ tibi donaturus sum.

[62] Tunc ei vas summæ humilitatis speculum, scilicet Mariam Matrem suam Virginem ostendit ei, dicens: Filia mea, ecce tibi ostendo & dono electam tuam. [qui ei D. Virg. ostendit,] Et Margarita respondit: Domine, cum stabulum fuerim peccatorum, cur mihi tam alta promittis? Et cur, Domine, dicis electam Matrem illam purissimam, quam ostendis? Non dicatis, si placet, electam, sed cælique terræque Imperatricem & Dominam. Et Dominus ad eam: Filia, Pater meus diligit te, & Mater illa beatissima cum omnibus exercitibus Beatorum: &, Vis, inquit, videre eam. Iterum Margarita respondit: Domine, dulcedo summa, illam volo, illamque desidero. Sed ideo fortassis eam vt debeam postulare ignoro, quia cum te sentio, cum te gusto, teque possideo, Sanctum Sanctorum illam credo cum omni cælesti curia possidere. Ad quam responsionem Iesus Christus sic hilarem se ostendit, quod in tam immenso lumine spirituali menti ostenso fere defecit. Cui etiam quod sequitur, dixit. His consolationibus adhuc sine impedimento frueris.

[63] Promissio vero tam larga suscepta, tam de exhibitis gratiis, quam promissis, humiles gratiarum actiones retulit Domino Iesu Christo. His gratiarum actionibus redditis, iterum ait ei Dominus: Tu es filia mea, quia mihi obedis: tu sponsa mea, quia me solum diligis: tu es mater mea, quia voluntatem Patris mei, in quantum vires sufficiunt, imples. Et dico tibi, quod sub cælo non est aliqua quam diligam plusquam te. Verumtamen super hoc verbum noli præsumere, quia post consolationes istas numquam tam caro pretio eas emisti, sicut in posterum emes: nam tempus adueniet, in quo perpendes in pœnis tuis, quam caro pretio te redemi. Humilis autem glorificanda, [& illi tribulationes prædicit:] de suis viribus omnino diffidens, ait: Domine mi Iesu Christe, poterone sustinere eas? Et Dominus ad eam: Ego Deus tuus, Filia, maiora toleraui pro te. Dubitansque filia Ordinis & oblata, ne tribulationes illæ Ordinem sui Patris B. Francisci tangerent, præfatum Ordinem Domino recommendans, audiuit eum dicentem sibi: [ipsa pro Ordine Minorum orat,] Ego plantaui te, filia, in viridario mei amoris, Nihil enim tantum secutus est Pater tuus Franciscus dilectus meus, sicut amorem meum. Tantum quippe dilexit me, quod pro nullo alio homine tantum hodie diligor, quantum pro illo. Et scias quod illi, qui laborarunt pro te, magnum stipendium consolationis recipient. Ad quod verbum Margarita cum iucunditate respondens, ait: Gratias tibi, altissime Deus meus, reddo pro eis, quia pro me reducenda & conseruanda in te, qui omnium estis caussa meritorum, amore vestri multum laborauerunt pro me.

[64] Humilis Margarita nauiculam suæ mentis in fluctibus fluctuare sentiens, Domino nostro dixit: Non inclinemini vos ad tam vilissimam creaturam, Domine mi; quia sub cælo tenebra sum & fui. Hæc ea cum deuotione dicente, respondit Dominus: Filia, tu eris in mundo lux. Et cum diceret, Domine mi, [iis præsertim qui eā in spiritu iuuabant:] benedictionem tuam infunde omnibus, qui in viridario sunt amoris, & specialiter his Patribus, qui pro mea salute tam fideliter laborarunt; respondit ei Dominus, dicens: Ego, filia, faciam eis gratiam pro assumptis laboribus specialem, & dabo eis lumen in prædicationibus eorumdem: in cuius signum benedico eis ex parte Patris mei sanctique Spiritus, [quibus Christus benedicit,] necnon & beatissimæ Virginis Matris meæ. Et quia tu rogasti, quod non vis esse tenebra, dico tibi quod tu eris lux splendida, & non tenebra: & de hoc exaudiui orationem tuam. Et ait Margarita Domino: Saluator mi Domine Rex, istam precem cum desiderio magno tibi obtuli: & rogo te, inquit, Domine Deus meus, vt sicut me satiasti dulcedine præsentiæ tuæ, ita me ancillam tuam mundo sepelias, & numquam mea secreta, quæ in excessu mentis reuelas, permittas loqui. Cui respondit Dominus dicens: Margarita, hoc erit in voluntate mea, vt loquaris vel non. Dabo autem tibi meos Apostolos Fratres Minores, qui prædicabunt quæ in te fient, sicut Apostoli gentibus prædicauerunt Euangelium meum.

[65] Et rursum Dominus ait: Tu dixisti, ne inclinarer ad loquendum tecum. Et ego dico tibi, quod licet augeri vel minui nequaquam in me f … per exempla tamen vitæ tuæ & dona mea quæ optabuntur in te, exaltabor ab illis per immutationem vitæ, qui modo tamquam paruulum me vilipendunt & debilem, sua reiterando vitia, nec me diligunt, nec laudant, [& prædicit multos per eam conuertendos,] sed ore ac opere blasphemant: nam per te ad suam mentem corde humili & animo contrito reuertentes, & me suum Redemptorem immensum & æternum Deum recognoscentes, feruenter amabunt, & assidue cum reuerentia seruient, & infatigabiliter laudabunt. Per te quam plurimi, qui nunc velut ingrati desiderare me nesciunt, de lætitia mea mentaliter illustrati, nouo desiderio replebuntur, me cū maxima cordis auiditate ac lacrymis requirentes. Margarita vero se ad hæc omnia indignam pariter & ineptam reclamans, cum Domino nostro diceret, Facias Domine vas animæ meæ purum & lucidum, quia fui fœditas omni fœditate fœtidior, & tenebra omni obscuritate obscurior; audiuit eum dicentem sibi: Filia eris lux in multis prouinciis mundi. Et licet Margarita lux esset iustitiæ, bonitatis, & veritatis in Domino, [tū laudat, quod, licet cū timore,] cum tanto tamen tremore omnium sensuum ad altare, dum Christum reciperet, accedebat, quod omnes adstantes ad stuporem mentis mutabat & fletum. Et quia feruorem sæpe communicandi præ reuerentia illius inaccessibilis lucis interponere nec retardare valebat, dixit: Offendo te, Domine mi, [frequenter comunicet, ex consilio Confessarij:] in illa siti auidissima, quam de frequenti communione Corporis & Sanguinis tui concepi. Respondit Dominus, dicens: Quia valde mihi de ipsa places, benedico Confessori tuo, cui gratiam faciam gratialem, qui hoc tibi agere consulit, & te in tuo timore confortat: quia quidquid tibi indicauero, fiet: & omnes preces ad te iuste prolatas, quas meditando & orando proposueris coram me, dulciter audiam & admittam.

[66] Gratissima suis benefactoribus Margarita, hȩc audiens pro Cortonensibus exorauit, vt eos a cunctis periculis misericorditer liberaret, de quibus intus & extra tunc temporis timebatur. Vix preces formauerat; & æterna veritas, verum esse affirmans quod dixerat, Margaritæ respondit: Filia, quamuis propter eorum opera variis periculis digni sint, [orat pro Cortonensibus, & exauditur:] tamen propter amorem, quem habent ad te cum tanta reuerentia & deuotione, faciam eis gratiam specialem: nec istud sustinebunt periculum, de quo timent. Eamdemque gratiam non tantum eis impertiar; sed omnibus qui te propter nomen meum dilexerint & defendent. E conuerso autem omnes, qui corde, ore vel opere præsumpserunt te affligere, sic affligam vt nolim preces tuas audire pro eis. Ad quod verbum Margarita, suos pro Christi amore amans persecutores, cum fletu & cum timore Domino comminanti dixit: Illam pie Domine, orationem suppliciter offero, quam tuus Sanctus Moyses pro sorore detrahente & omnibus se lædentibus fudit, vt omnibus indulgeas: & amore beatæ Virginis & Sanctorum tuorum, [orat feruēter pro se persequentibus:] pro malis quocumque animo & quocumque modo ab eis mihi illatis, illa sempiterna gaudia, quæ a te cum lacrymis postulo, larga pietate retribuas. Et si prædictis indulgere non vis solum pro ipsorum culpa purganda, eis indulgendo me punias.

[67] Humilis Margarita erubescens, considerata maiestatis altissimi Dei humiliatione, superbire vel modice, in extatica posita visione, Corpore Christi sumpto, comparabat se luto & cineri: [se humiliat, & peccata sua cum mœrore recogitat:] & os suum ponens in puluerem, se solam in mundo tenebrosiorem esse ac fuisse tenebram proclamabat, dicens: Sero, summe Pater omnium, ad te veni: sero te diligere inchoaui: quem vtinam dilexissem in vtero matris meæ! Dominus autem tunc omnes pristinæ conuersationis ostendit defectus: quibus visis, cunctis se esse creaturis Margarita viliorem cum fletibus exclamauit. Quam nimio terrore perculsam, vt in spe misericordiæ constitueret, benigne respondit: Tarde, filia, pœnitentiam inchoasti, & cito: tarde, quoad dilationem; & cito, quantum ad feruentem dilectionem. [Christus varie eam solatur,] Ex qua responsione tam suauiter facta, feruentiori iocundata fiducia, vocauit Apostolorum principem Petrum, dicens: Beatissime Petre, dilecte Dei, bene dixisti dum contra recedentes a vitæ fonte locutus es dicens: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. [Ioan. 6. 69] Vtinam, Domine mi, sine quo esse non possum, tempore illo fuissem, quo hæc tuus dixit Apostolus! quia te adorassem deuote cum illa reuerentissima discipula Magdalena. Ad quam Dominus respondit dicens: Recordare quod dixi Apostolo meo Thomæ, Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt & crediderunt. Amen dico tibi, quod maius erit præmium illorum, qui modo credunt & non viderunt, quam aliorum qui me viderunt & crediderunt. Ama igitur me, plantula mea, quam plantaui in viridario B. Francisci, & quam feci meum per gratiam instrumentum. Audiens autem grata filia sui Patris nomen per os Domini nominari, dixit: Domine magne & potens, multum dilexisti Patrem meum, quem tantis honorasti muneribus. Et Dominus, Multum, inquit, dilexi eum, quia valde dilectus fui ab eo. Et dico tibi, quod sui Ordinis amor mihi multum est suauis, propter eum quem dilexi in omni odore suauitatis. [ac S. Franciscum mirifice laudat:] Quapropter illa quæ fuit a socia colloquente correpta, quia dixerat, quod Pater tuus Frāciscus fuerat quasi nouus Deus, non in excessu feruentis amoris loquens, nolo quod arguatur de hoc. Nam ipsum feci quantum ad aliqua priuilegia mihi similem. Ego enim elegi duodecim Apostolos, B. Franciscus meus multos habuit & habet electos. Ego septuaginta duos discipulos congregaui. & ipse vero tot habet, quod mundo quasi videntur innumeri.

[68] Et g ostendens ei B. Franciscum cum multitudine Sanctorum, interrogabat eam quare non postulabat eorum consortium. Quæ respondens Domino nostro, dixit: Domine omnes Sanctos volo omnesque desidero, sed vos solum amma mea cum lacrymis continue postulat, quia ad te solum, perpetuum ac indeficiens bonum meum ordinata sum. Et Dominus ad eam: Quia tu solum me quæris, [ipsa solum Deū quærit,] faciam te magnam in gloria mea & tu me in plena lætitia possidebis. Ad quod verbum, cum iocunditate mixta timore Christo respondens, ait: Verum dicis, Domine mi, quod non quæro nisi vos. Quare de precor maiestatem tuam, vt oculo pietatis tuæ respicias fidem meam. Ille vero qui diligentibus se dixit, Discite a me, quia mitis sum & humilis corde, loquitur Margaritȩ, dicens: Pœnæ tibi crescent, secundum quas erunt in te mira etiam incrementa donorum. [Matth. 11. 29] [parata ad quæuis ferenda,] Sed Margarita soli Deo placere desiderans, ait: Parata est anima mea, Domine, pro tui honore nominis omnes pœnas recipere, & omnia tormentorum genera tolerare libenter: nec videbuntur amaræ mihi, nisi quoad timorem ne te offendam. Et succurre mihi, Domine, in tam magnis donis tuis, quæ præ tui amoris ebrietate silere nequeo, nec perpendat mundus, quia sicut tu, qui omnia nosti, scis quod laudes nolo huius seculi. Des ergo mihi hanc consolationem, vt consolationes mirabiles, [laudes humanas deuitans:] quas in tanta copia de tui gloria paradisi gustaui, ita in abscondito teneam, vt nemo me audiat de ipsis loquentem.

[69] Tunc exaltator humilium Christus, in extatica visione Margaritæ respondit h in ordine Seraphin tam indicibilis speciositatis, quam ei dare promisit. Quæ eius pulchritudinem narrare nesciens, dixit: Magne Domine mi, si vestris Apostolis hanc dedisses, totum cælum mirari deberet, nedum mihi quæ sola fui tenebra vitiorum. In qua visione corpus languidum & ieiuniis maceratum tanta delectatione mentis, [in raptu corroboratur:] fortitudine ac lætitia fruebatur, quod erigebatur sursum, ac si vellet animam suam sequi. Et non sentiens aliquem de adstantibus, clamabat dicens: Domine mi, nunc anima mea tui degustat ac sentit gloriam paradisi. Nam dicere poterat cor meum & caro mea. Et quoniam tunc audiuit Christum dicentem sibi, Filia mea, publice dicas, & publice clama, quod tu es electa mea, [magnificis nominibus a Christo honorata,] & vere filia mea. Margarita vero, quæ non altum, in tanta meritorum celsitudine posita, sentiebat: sed in omnibus donis ei a Christo concessis timoris aculeo pungebatur, respondit, dicens: Non imponatis mihi, Domine mi, tam sublime nomen, quia nulla creatura vilior me in seculo isto vnquam potuit reperiri, [sese magis humiliat,] nec poterit, sicut credo. Et quia quanto quis maior est, & humiliat se in omnibus, maiora suscipit munera gratiarum, ille qui humilia respicit, loquitur iterum ei, dicens: Amen dico tibi, quod hæc omnia quæ tibi prædicta & ostensa sunt, perfecte perficientur in te.

[70] Pro pœnitentiæ consideratione & vilitatis, quæ ad virtutum perfectionem transferunt hominem; sic impresserat in anima Margaritȩ, vt ad nihil aliud tam principaliter videretur intenta, quam ad sibi appropriandum omnes defectus in summo, [& omnia in se vitia agnoscit, præter hæresim:] qui dicebantur esse, vel inueniri poterant in delinquentibus creaturis. Hæc omnes viliores conditiones sibi statuum mulierum & hominum totaliter adscribebat, respectu natiuitatis, amoris & paupertatis, &, sicut superius dictum est, præterquam de hæresi, cunctis maculatam se vitiis deplorabat. Hæc autem sine fictione asserens, suspirans & lacrymans non parum dolebat, si audientes hȩc quæ referebat de se non crederent, intantum desiderabat aspernari & vilipendi.

[71] Qua virtute Dominus delectatus ita respondit, dicens: Tu, filia mea, dicis quod scrutatus sum in huius seculi abysso, & inde viliorem omnibus te extraxi, & te vilissimam creaturam elegi: [vilis electa a Christo, ad salutem aliorum:] sed hoc ideo feci, vt paruos faciam magnos, peccatores iustos, & vilissimos ac detestabiles pretiosos. Margarita autem in pretiosum vas conuersa per Christum, magis de sua fragilitate diffidens, ait iterum: Domine Iesu Christe, separa me a mundo, quia continue viuo in dubio. Iam si separare me modo dignatus fueris, non timebo de cetero a tua misericordia separari. Dubitantem ac timētem misericordiarum Pater Christus Iesus confortans, ait: Tu es filia mea, ita iam in gratia confirmata & sanctificata, in anima & corpore, [confirmata in gratia:] propter veram fidem, & desiderium feruens, ac puram tuam intentionem, quam habes ad me in cunctis, quæ cogitas, dicis & agis, quod numquam separari te permittam a me. Sed te honorabo, in vita pariter & post mortem Margarita vero, quæ ad solos defectus suos mentis oculos dirigebat, Christo respondit, dicens: Domine mi, quomodo tam alta concederes tam vilissimæ creaturæ? Et Dominus ad eam: Quia feci te rete, pisces in mundi fluctibus natantes capiens; ideo non fient solū, quæ tibi promittuntur pro te, sed propter populum meum dirigendum ad me. Quare volo quod diffundantur & publicentur gratiæ, [multos instruit.] quas tibi concessi & concedam, non solum citra mare, sed vltra. Et quis potest numerare Hispanos, Apulos, Romanos & ceteros: venientes ad eam, vt instruerentur salutaribus monitis?

[72] Cum inueneris balsamum sine odore, solem absque splendore, & ignem calore priuatum, tunc inuenire poteris cor Margaritæ sine humilitatis profundæ virtute. Quantæ namque humilitatis fuerit mens illa, [Adulter obstinatus] quæ præ amore pauperum non parcebat tunicæ, nec alicui rei assignatȩ sibi ad arctum necessitatis vsum, sequens eximium miraculum declarabit. Cuiusdam namque viduæ filius in adulterium cadens, alterius viri vxorem auferens, publice cum adultera, quod peius est, in peccato permansit. Cuius cor induratum mater ipsius, cum nec lacrymis nec precibus emollire valeret, vt sublatam viro suo vxorem redderet, & vt pœnitentiam agere non differret salubrem; respondit ei alligatus tanto vinculo filius, & meditatus fuerat Margaritȩ virtutem, dicens, & tam inconsolabiliter matri flenti, ait: [pane ab ea accepto cōuertendum se dicit:] Si de pane mihi acquirere de mensa Christi famulæ Margaritæ potueris, & vnam solam buccellam cōedam, spero quod ipsius suffragantibus meritis, non solum cum omni celeritate viro suo hanc, quæ mihi adhæsit, mulierem remittam, sed cum dolore debito Christo Domino, quem offendi tam grauiter, dignos pœnitentiæ fructus reddam. Festina mater hæc audiens, ad cellam famulæ Christi Margaritæ cucurrit. Sed panem ab ea signatum minime habere poterat, quia Dei famula ei negabat, [quo difficulter ob eius humilitatem obtento,] dicens: Quidquid mihi vilissimæ appositum fuerit, ex contactu manuum mearum adeo maculatur, quod si qua virtus in rebus a me tactis prius extiterat, subito recedit & perditur. Sed mater pro filio panem postulare non desinens cum importunis & lacrymosis precibus, vix tandem panem obtinuit, quem optabat. O mira res, dignaque præconio! Mox vt filius particulam panis delatam sibi gustauit, [cōuertitur.] statim in nouum conuersus hominem, renouans spiritum mentis suæ repentino motu, viro illi vxorem humiliter vltroque restituit: & ad confitendum perpetratum flagitium cum vera contritione cucurrit.

[73] Perfectæ fidei & humilitatis, non suæ amatrix prudentiæ Margarita, quæ nulli sibi promissioni factæ credebat, nisi veraciter resplendebat in ea sanctarum Scripturarum conformitas & canonicæ auctoritatis veritas. In festo igitur regiæ Virginis Catharinæ, ad altare Christi suspiciens, audiuit eum dicentem sibi: Filia, ego te collocabo inter Seraphin, vbi sunt ardentes Virgines caritate. [Margarita discit a Christo se collocandā in cælo inter Virgines,] Ad quod verbum cum mentis stupore Margarita respondens, ait: Domine, quomodo posset hoc fieri, cum fuerim tot maculata peccatis? Ille vero qui per suum Prophetam promiserat, Reuertere ad me, & ego suscipiam te, trepidantis humilitatem acceptans, ait: Filia, tuarum pœnarum varietas sic animam tuam defæcabit a vitiorum contagio, quod tuæ contritiones & pœnæ conformabunt te munditiæ virginali. [Ierem. 3. 1] Super quo verbo amplius timens, interrogauit Christum magistrum, si inter Virginum choros in cælesti gloria collocauerat Magdalenam. Cui verus magister dixit: Excepta Maria Virgine, [vti & Magdalenam.] ac Martyre Catharina, nulla inter Virginum choros maior est Magdalena. Sed quia suæ despectionis pondere semper ad ima tendebat, nulla ratione pandere voluit ea quæ Saluator noster in hoc ei sermone promisit. Nihil enim de arcanis sibi ostensis reserare volebat, nisi prius vel diuino cogeretur edicto, vel meis induceretur pro sua certiori salute consiliis, [reuelationes suas quando Confessario aperiret?] vel suis impulsa timoribus, ne lateret deceptio contra diuinarum concordiam Scripturarum. Quantacumque namque suauitatis internæ compleretur dulcedine, quanto cumque supernæ irradiationis illustraretur splendore, & ineffabilis veritatis instrueretur exemplis, nihil præsumebat, si videbatur in aliquo dissonare.

[74] Humilis corde Margarita, quæ dicere poterat cum Psalmista, Domine, non est exaltatum cor meum, in die Dominica Lætare, per me coacta, vt Regem Regum omnium Christum communicando reciperet, obediendo mihi communicans, omnis amaritudo mentis subito in dulcedinem conuersa est: & timore in securitatem mutato, cor pacificæ tranquillitatis donum obtinuit. [Psal. 130. 1] [Christū de more non audit a cōmunione,] Sed quia solito more secum sponsus optatus non loquebatur Iesus, dixit: O Iesu tranquilla cordis mei iucunditas. O Iesu pax mea, gaudium meum, & sola spes, quam solum quærit & desiderat anima mea; quid est hoc quod sentio te in anima mea, & te loquentem non audio? Estne mihi tua, quæ liquefacit & reficit, sublata locutio propter aliquem defectum non plene purgatum? Et Dominus ad eam; O inobediens, [quia non statim obedierat Cōfessario] cur tuo statim Confessori Fratri Iunctæ non obedisti de corporis mei communione recipienda! Tunc humilis Margarita respondit: Domine, idcirco inobediens extiti, quia me putabam omni virtutum decore nudatam, eo quod vestræ carebam suauitatis dulcedine. Si tamen ex hoc vestram curialitatem, quæ tam dignatiua & admiranda condescensione se mihi communicat & permittit, offendi, dico humiliter meam culpam. Et Dominus ad eam: [ex nimiā humilitate:] Non irritasti me de subtractione tua, quia considerasti meæ celsitudinem maiestatis, & timebas tuorum defectuum vilitatem. Verumtamen, filia, tibi mando, vt quoties a Fratre Iuncta quicquid tibi fuerit imperatum, obedias ei: quia largiturus sum menti eius in omnibus dispositionibus vitæ tuæ lumen gratiæ specialis.

[75] [ad ferendas afflictiones, sibi a Christo prædictas, infirmam se agnoscit:] Margarita vero se magis abiiciens, Christo se offerenti respondit, dicens: Quomodo cæli terræque Creator, & speculum sine macula, bonum meum æternum, tam vilissima creatura cunctis vitiata defectibus, & tam variis tribulationum & tentationum agitata molestiis, accedere ad altare tuum, quod pro me in ara Crucis Deo Patri sacrificasti, sumere corpus auderem? Et Dominus ad eam: Numquid non recordaris, quod dixi tibi, vt quotiescumque afflicta fueris, ad me tuæ portum tranquillitatis accedas? Numquid nondixi tibi, quod istud vas mea protectum custodia, nulla concussione frangetur? Et Margarita respondit: Domine mi, tantȩ fragilitatis me sine dubitatione cognosco, quod ad primum tentationum & afflictionum, quas patior, ictum timeo ne frangatur. Et Dominus ad eam: Filia, tua consideratio frequens vilitatis, & oriens inde timor, tibi ostendit quod ita fiat: sed oculus meus te custodiet, & virtus mea proteget te vbique. Et tibi prædico, quod vsque ad tui obitus diem in fornacem mitteris afflictionum. Ad hoc verbum Margarita respondit: Domine, tam paruulum & fragile vas quomodo poterit tanto tempore in fornace tolerare? Nullum enim sub cælo vas credo meo fore fragilius. Et ideo si misericordiæ tuæ placet, notum fac mihi, Domine, finem meum, & quantum vis vinam temporis. Cui Dominus, Tu viues, inquit, ad voluntatem meam.

[76] Noua humilitatis discipula, quæ non se comparabat maioribus, non paribus, nec minoribus, non pluribus, non paucis, neque vni, in suorum continenti deploratione defectuum ita cum lacrymis se cunctis despectiorem agnouit & credidit, vt cogeretur præ dolore dicere: Vtinam, Domine, numquam nata fuissem, ex quo tam te offendi, nec seruio mandatis tuis! Et quia de hoc verbo Christus eam dure corripuit, [exaggerans suam vilitatem,] ei respondit dicens: Ideo hoc verbum, Domine, protuli, quia stupendum videbatur omnino, quod tantæ sublimitatis maiestas ad tam miserrimam condescenderet creaturam, & iunctæ miseriæ vase dignaretur animæ commori. [Deiq; bonitatem,] Ignorasti, Domine mi, qui omnia nosti, meam cum instabilitate miseriam? Bene sciebas id quod eram, & quid sim modo, & quod sub cælo creatura tam vilis tamque fragilis non extitit. Tunc lilium conuallium vallem cordis Margaritæ tam subito ex suauitate repleuit, [interno solatio roboratur ad tolerātiam:] vt ipsa clamando diceret, quod si omnes pœnas, quas Sancti pro Christi nomine passi sunt, toleraret, cum illa consolatione mirabili, in dulcedinem & solatium verterentur. Et Dominus ad eam: Filia Margarita, nullus vnquam Sanctorum suis viribus durasset in pœnis, si mea non fuissent gratia præmuniti. Cur ergo nō credis, quod sicut eos in suppliciis roboraui, possim tuum vas tam illæsibile facere ad omnium tormentorum genera perferenda, vt nulla tribulatione lædatur? Margarita respondit: Credo, Domine, quod omnia quæ vis facere, potes, sed non sum digna vt fiat hoc mihi. Tunc ille, qui intellectum dat paruulis, tantis subito paruulam suam irradiauit splendoribus, vt multarum absentium personarum atque præsentium cordium arcana cognosceret: [absentia & arcana mentium cognoscit:] & consilia ac desideria inconfessa reuelans, multos ad veram & integram confessionem delictorum cum mentis amara contritione & renouatione vitæ transmisit.

[77] Dixit humilis Margarita Domino: Domine mi, non dicatis, quod spreuerim misericordiam & sapientiam vestram, cum dixi, Vtinam orta non essem! Ideo enim dixi, quia ab Adam vsque nunc non recolo creaturam aliquam indigniorem me muneribus vestris. Et Dominus ad eam: [præ omnibus se indignam gratia fatetur:] Recordare, quod possum, cui volo mea dona largiri. Estne oblita Magdalenæ, mulieris Samaritanæ, Cananææ, Publicani; Matthæi, quem feci Apostolum meum, & latronis cui paradisum promisi? Recordor, inquit Margarita, Domine, horum & plurium, quibus tua beneficia contulisti: & fateor indubitanter, quod digniores me fuerunt gratia tua, cum sim plena vitiis & omni virtute nudata. Et iterum Dominus ad eam dixit: Amen dico tibi, filia Margarita, quod a planta pedis vsque ad verticem capitis tui indui te gratia, & virtutibus adornaui. Et Margarita respondit: Domine mi, tamen quia respectu eorum quæ mihi ostendis & promittis, prædicta dona videntur pauca, nec tam magna; tum quia semper timeo, ne auferas mihi propter demerita mea collata merita, tum quia creuit auiditas te habendi, sæpe nihil mihi videtur quod habeam. Et Dominus ad eam: Sicut tu credis, filia, quod Deus sit summa & non fallens veritas, ita crede quod ea quæ promissa sunt tibi perficientur. Et Margarita ait: Magister altissime, [animatur ad nouas afflictiones:] doce me, quare hoc tempore passa sim tam nouas afflictiones. Et Dominus ad eam: Filia mea, similiter habitura es nouas consolationes de me, propter quas contra te inuidentium hostium nouus est renatus exercitus. Sed noli timere eum, quia te protegam, quam benedico ex parte Patris mei & sancti Spiritus, nec non & beatissimæ Virginis Matris meæ.

[78] Quanto magis Margarita superinfusa dona super se sentiebat a summo fonte descendere, [rogat Christum, vt a se tam indigna recedat,] eo amplius in suam paruitatem mentis oculum dirigebat. Vnde cum lacrymis ait: Domine Iesu, expelle me a te, & recede a me vilissima & indigna. Et quia vera humilitas puritati annexa est, statim Dominus effectus ad eā familiarior, fecit ei de seruanda puritate sermonem. Quo audito Margarita respondit, dicens: Domine, [qui ei inculcat puritatem,] tu qui fons puritatis es, solus eam donare potes, & donatam seruare. Nūquam enim sine te quisquam Sanctorum perseuerauit in ea. Cui respondit Dominus, dicens: Si vis eam inuiolabiliter custodire, fer tecum quinque lapides meorum vulnerum, [5 suorum vulnerum memoriā,] & cum eis tuum hostem in fronte percutias, quid a me postulasti cum pertingere te feci vsque ad mei lateris vulnus? Margarita respondit: Domine, plenam de tua bonitate notitiam, & perfectum cordis amorem. [humilitatem,] Et Dominus ad eam: Si vis hæc, serua tui cordis humilitatem, vt tibi & mentis semper operam resignes. Si mei notitiam appetis, caritas ardens semper a me Creatore tuo incipiat: & omnes creaturas tam intime dilige, vt ab amore tui non separes etiam Sarracenos, [caritatem,] compatiendo perditioni eorum. Scis enim quod ego eos creaui & affectus tormentis redemi, ideoque cunctis in afflictione positis condole, & cum omnibus lætare lætantibus.

[79] Ante conspectum veri Agni Iesu Christi Margarita omnem mentis elationem deponens, in vigilia sui Patris B. Francisci, corpore Christi cum timore magno recepto, audiuit vocem dicentem sibi: Amas tu me? & priusquam responderet aliquid, dixit: Dicas, quod non: nam mentem tuam propter timores & aliorum occupationes non tenes fixam in me. Mando tibi, quod omnia quæ in te operatus sum bona reducas ad me. Quod si non feceris, [vtq; omnia Dei dona ad eum referat,] esto quod non puniam te, punirem te post obitum tuum. Et Margarita respondit: Parce mihi, Domine, quia in tanta dulcedinis tuæ suauitate, quam sentio, nimis secure tecum loquor. Et vtinam hoc sit veræ amicitiæ tuæ signum, & non meæ præsumptionis vitium! Et quia tu scis, Domine, qualis sum per me, committo me inter misericordiæ tuæ brachia, velut mortuam, quæ nullum habet sensum ad operandum. Hoc enim dico, Domine mi, quia sine te viuere non valeo. Cui Saluator dixit: Si ego tibi gratiam dono, & viam bene operandi demonstro, quare non operaris? Agnoscisne aliquam creaturam, cui hodie tantam gratiam largiar sicut tibi? [agnoscat gratiam sibi datam,] Auari me fecerunt auarum: duri me sibi reddunt asperum: non quod sim auarus vel asper, sed in se talem merentur experiri effectum. Cumque diuinæ suauitatis dulcedinem humiliter postularet cum fleribus, iterum audiuit Christum dicentem sibi: Tu in terra me petis, & ibi me inuenis: nam si sola meditando cælestia me postulares, quem quæris, veraciter inuenires in cælis. Et quod credis tu maioris humilitatis signum, vel orare mihi regi tuo mentaliter, inquantum tibi possibile est, aut me rogare vt ad te satiandam misericorditer condescendam? Et vix interrogatione completa, ostendit quod maioris humilitatis signum erat, mentaliter orare Christo. [mentaliter oret:] In collocutione autem ista diuinȩ consolationis donum recipiens Margarita dixit: O Christe creaturarum quies, sine quo nulla est pax, da requiem mihi fideli tuæ. Ad quod verbum Christus respondit, Non sum, inquit, requies per effectum, nisi solum diligentium me, sum tamen delinquentium pax & requies, quoad sustentationem misericordiæ, non quod ex ipsa degustent internam requiem, cum sit eis abominabile verbum meum.

[80] In festo B. Barnabæ Apostoli, suscepto cum reuerenti humilitate corpore Saluatoris, audiuit eum dicentem sibi: Iocundare anima mea. Margarita vero in Deum absorpta, cum crederet quod Christus non Margaritæ, sed sibi diceret, audiuit iterum dicentem sibi: Iocundare filia mea Hierusalem, quia venit ad habitandum in te Imperator Hierusalem, [ipsa se Christi alloquio & donis indignam profitetur,] & in te per gratiam fecit sedem imperialem. Lauda me, quia laudabo te. Ama me, quia diligo te. Seruias mihi, quia tibi seruiam & ministrabo. Tunc Dei famula Margarita Christo respondens, ait: Domine mi, ego sum certa, quod paruitas mea non est tantam misericordiam digna recipere: & est tam vera ista responsio, quod totus mundus me de ista non vinceret. Imo plus dico, Domine mi, quod si maximus ignis mihi præpararetur, prius me in ipsum permitterem ad comburendum proiici, quam ab ista responsione recedere. Et Dominus ad eam: Incredula, tu nescis quid operati sunt Sancti: nec quomodo me inclinaui ad illos, qui præcesserunt, & modo sunt. Vnde tua responsio videretur claudere cælum misericordiæ meæ, si non excusaret te visio magnitudinis & speciositatis meæ. Et dico tibi, quod si puritas Angelorum, Sanctorumque omnium qui in cælo terraquæ sunt, ponerentur simul, si non condescenderem eis, nihil esset respectu meæ clarissimæ puritatis. Non descendi ego filia, ad sumendam carnem de Virgine Maria? Ita feci, o simplex mea. Numquid non descendi ad permittendum me tangi a peccatoribus, & ad morandum & comedendum cum eis? Vnde ergo, si rationibus meis non ita modo vinxi & ligaui cor tuum, [parata tamē quiduis pati, ne eū offendat,] quod prius in accensissimo igne te comburi permitteres, quam hoc negares, vel me velles offendere? Et scis bene, quod te in hoc desiderio viuere facio, vt potius omnia tormentorum genera pati desideres, quam meam velis offendere maiestatem? O viola plena humilitatis odore: humilitas enim tua in hoc est aliorum humilitati dissimilis, quia non prætenditur tam magna exterioribus signis, verbis & opere, quanta reperitur in te. [non ficte humilis.] Erat namque Margarita, exemplo Christi, non ficte, sed veraciter mansueta & humilis corde. Quidam Frater dixit, quod mirabatur, quare tam feruenter non loquebatur de Deo. Et ipsa respondit, dicens: Ita Dominus fecit mecum, sicut accommodans, cui res accommodata non redditur; qui postea non accommodat, cum ab eo aliquid requiritur: sic quia ego Christo grata non extiti, mihi merito subtraxit quod dederat.

[Annotata]

a Iterum hic interiectus erat titulus: De contemptu mundi.

b Videtur hic verbum aliquod deesse.

c Guillerminus, siue Guilielmus Vbertinus, anno 1248 factus Episcopus Aretinus, dein & vrbis tyrannus, ad arma magis, quam ad diuinum cultum promouendum procliuis, vt ex Villano scribit Vghellus, Cortonam occupauerat: occubuit tandem in prælio II Iulij, anno 1289.

d [Burgum Sancti Sepulchri, vrbs.] Burgum sancti Sepulchri, ciuitas est Etruriæ, sub dominio certe Magni Ducis, sed intra Vmbriæ fortasse fines: Cathedra Episcopali ornata est a Leone X, nobili abbatia Ordinis Camaldulensis in Cathedralem erecta, ipsoq; Abbate in Episcopum ordinato. De vrbis origine & nomine agit Vghellus to. 3 Italiæ sacræ.

e Videtur verbum vnum deesse.

f Iterum aliquid deest.

g Ita exigere sensus videtur. scriptum erat, respondens.

h Nisi aliquid desit, obscurus est sensus.

CAPVT V
De Passione Christi, & meditatione & patientia.

[81] Meditantem pro nobis in cruce passum Christum Iesum, ipse triumphator inuitans Margaritam ad bellum, ait: Para te ad bellum, & ad dura, incommoda & difficilia toleranda, dum vixeris: quia sicut aurum in fornace probatur, ita tribulationibus, tentationibus, timoribus, vigiliis, lacrymis, fame, siti, frigore & nuditate, purgabo te: & dum purgata fueris, ad gloriam migrabis felicitatis æternæ. [Passionem meditans, ad aspera inuitatur, sed in iis cōsolanda:] Nec de his formido te terreat. Sed viriliter age, & lætanter omnia sustine: quia in omni tribulatione tua tecum ero, & vt non deficias in progressu tam aspero, sæpe suauitate meæ præsentiæ te reficiam. Tunc Dei famula Margarita, in diuini erecta feruorem amoris, clamauit dicens: Ego amore tui, Domine Iesu Christe, [offert se ad quæuis:] qui tot supplicia tolerasti pro me, ad omnia perferenda genera tormentorum lætanter offero me: & parata sum cū omni desiderio pro te summe dilecto mori. In illis autem feruoribus multa, quæ referre noluit, videns, tandem ad me Fratrem Iontam cum speciali iucunditate conuersa, dixit: vis o Pater mi, iocundus ad locum Fratresque reuerti? Cumque responderem quod sic, ait: [intelligit in FF. Minoribus esse Spiritum sanctum.] Scias a Christo me scire indubitanter, nec hæsites, quod Spiritus sanctus magis in Fratribus tui Ordinis habitat, quam inter aliquos qui sub cælo morentur.

[82] Consolationes diuinæ, quæ secundum multitudinem dolorum, qui tolerantur pro Christo passo, lætificant animam; ita in Margaritæ mente dulciter abundabant, vt cuncta redderent promptissima, quæ viderentur multis non solum difficilia, sed impossibilia, perferenda illius amore qui confortabat eamdem. Quadam igitur die dum Christi ludibria cogitaret, [a Christo animatur ad dura ferenda,] audiuit eum dicentem sibi: Filia grauis est tui corporis languor, quod volo paullatim consumi: grauis tui molestia tentatoris, sed grauissima omnium & magis affligens pœna mearum suauitatum subtractio, vel dilatio: sed ne timeas, nec mireris, [præcipue ariditatē:] quia quanto magis meis delectationibus te replebo, tanto magis hostis inuidēs contra te suarum tentationum iacula iacere molietur. Tu autem, sponsa mea, non timeas eum, quoniam ego sponsus tuus, quem solum diligis, tecum sum. Non multo post crudelis tentator accedens, vt eam ad electiora cibaria facilius reducere posset, omnium ciborum, quos vnquam viderat Margarita, seu gustauerat, vel audierat nominari, subito porrexit & propinauit odores. Verum ita cor eius allexerat diuinæ pietatis dulcedo, quod tacere non valens illam, [ciborum odoribus tentatur.] quam de Christi suauitate conceperat, diceret cum fluuio lacrymarum: Parce mihi, Domine Deus meus, quia nihil posset plene reficere, nisi vestra præsentia, in qua est plena & infinita suauitas.

[83] Regis nostri Iesu Christi passio, & Virginis Matris Mariæ compassio, ita mentem repleuerat Margaritæ, quod nil tam asperum, nil tam durum opponebatur eidem, quod non dulciter & faciliter pateretur. Quadam igitur nocte, [optans sentire passionem, & cōpassionem Deiparæ,] dum cum lacrymis a Domino postularet instanter, quod inquantum possibile suis viribus esset, de Matris dolore, quem senserat iuxta Crucem, sua curialitate concedere dignaretur, audiuit Christum dicentem sibi. In hora prima diei more solito vadas ad locum meorum Fratrum, vbi tantæ acerbitatis, amaritudinis & pœnæ dolorem meæ Passionis senties, qualem & quantum numquam sensisti, [Christo iubente it ad templū FF. Minorum,] nec experta fuisti. Horaque prædicta dum venisset ad locum, me suum Confessorem requirens, humiliter pro speciali poposcit gratia, quatenus nulla ratione de loco Fratrum egrederetur, quia sicut sibi fuerat reuelatum a Domino, debebat ad Crucem die illa mentaliter crucifigi. Finitis itaque Missarum solenniis, prope horam tertiam anima illico Deo deuota felle passionis potata, & in Deum absorpta, videre cœpit proditoris processum, Iudæorum impetum, & audire Iudæorum clamores, & dira consilia, [ibi in extasi videt sigillatim omnia mysteria Passionis:] quæ Christi supplicia conspirabant. Nunc videbat Christum proditorie salutari cum osculo, nunc videbat eum duci cum facibus & laternis ligatum, nunc a Petro negari, & ab Apostolis deseri, nunc facie liuidum, nunc ad columnam sine misericordia flagellari, nunc contemni, nūc illudi, nunc velatum facie, nunc conspui, nunc eius genas & capillos conuelli, nunc derisorie adorari, nunc cum magna celeritate crucem, clauos, lanceam, testesque falsos contra Christum parari. Quando autem peruenit ad voces illas, Ecce Rex vester; &, Non habemus Regem nisi Cæsarem; &, Ego nullam inuenio in eo mortis caussam; &, Accipite eum vos, & crucifigite eum; [clamat ex dolore, velutq; deficit:] ita in dolore cum vociferatione defecit, quod omnes qui adstabant crediderunt firmiter eam mori. [Ioan. 19. 15] Tunc illi animæ, quam doloris gladius pertransibat, fuit ostensa Mater Virgo filium suum sequens angariatum cum mulieribus & Mariis & Magdalena, inter concurrentium ac blasphemantium Iudæorum consortia. Et dicebat: Nunc video eum de palatio extrahi, nunc extra portam duci, & Simonem angariari: nunc video eum clauari, nunc latrones hinc, in medio poni Dominum meum. Nunc sinister latro murmurat: nunc bonus excusat, & regnum postulat: nunc Dominum meum audio gloriam promittentem: nunc Matrem commendat discipulo, nunc Virgini Matri nepotem. Nunc Iudæi insultant & murmurant: nunc etiam tenebræ occupant totam terram: nunc sitit Dominus meus, & felleus potus ei datur: nunc indulget suis crucifixoribus, & spiritum. Deo Patri voce altissima recommendat. Nunc, ait, videt anima mea Longinum a cæcum ad Crucem duci & lanceam poni in manibus suis, & illuminatur modo pretioso sanguine Dei mei. Et, vt cuncta breuiori sermone concludam, nil de serie Passionis reliquit.

[84] Hoc tam nouum & compassione plenum spectaculum ita Cortonenses omnes commouit, [concurrūt spectatum ciues,] quod relictis officiis suis & artibus, homines & mulieres, infantibus & languidis & in cunis decumbentibus, pluries illa die oratorium nostri loci, ad honorem B. Francisci constructum, in fletu & planctu repleuerunt. Videbant namque non iuxta Crucem, sed quasi in Cruce positam Margaritam, diris confectam doloribus, in qua tam mira patuerunt signa doloris, vt in mortis articulo crederemus eam penitus constitutam. Præ nimio enim vehementique dolore stridebat dentibus, [videntq; mira patientem:] torquebatur vt vermis & torques, discolorabatur ad instar cineris, perdebat pulsum, amittebat loquelam, & glaciabatur totaliter: & ita sunt effectæ raucæ fauces eius, vt vix posset intelligi cum redibat ad sensum. Adeo enim vsque in horam nonam sensuum extrinsecus vsum perdidit, quod nec concursum flentis populi, nec assistentium Dominarum eamque tenentium facies vocemque cognouit. Et quia prætereundum esse non arbitror, quod non dixi, audi quod sequitur. Nimirum vbi morientis Domini & Saluatoris hora, scilicet nona, peruenit, atque inclinato capite sacer ille spiritus emittitur; suum adeo caput reclinauit obliquatum in pectore, [tandemq; demisso capite velut exanimē:] vt omnes eam mortuam crederemus, amissis pariter omnium sensuum motibus atque sensu. Sic enim permansit coram Fratribus nostris, & omnibus aliis qui adstabant non sine affluentia lacrymarum, ab hora illius diei nona vsque ad vesperam.

[85] Vespere autem facto, quasi de morte resurgens, cum noua mentis lætitia faciem sursum erexit: oculisque eleuatis in cælum lætanter, [post plures horas læta surgit:] & tamquam miris nouisque dotata muneribus, gratias cœpit reddere copiosas bonorum omnium largitori. Sed quia versa retrorsum in oratorio vidit multitudinem personarum, extrema gaudij occupauit timor amarus, & cœpit vehementer affligi, [dolet corā populo hæc gesta:] quia Deus illum Passionis dolorem in conspectu concesserat populorum, & non in cella. At suorum amantium admirandus amator amaritudinem Margaritæ sedans, dixit: De omnibus, quæ circa te & sine te hodie acta sunt, non timeas, nec dubites, quia te feci speculum peccatorum quantumcumque obstinatorum, vt agnoscant per te, quam libenter impertior eis meam misericordiam vt saluentur. Quo audito Margarita, [Christo, qui id statuit, acquiescit:] Christo grata & de salute proximorum sollicita, sic respondit: Vbicumque tibi honoris & laudis tributum persoluitur, & populo, quem redemisti, potest reddi salutis occasio, ibi potius, & non alibi, libet, altissime Domine, commorari.

[86] Nobis autem mirantibus de corporis viribus tam subito reparatis, dixit, quod fortior erat, quam fuerat summo mane. [vegeta demum redit] Sero itaque facto Margarita licentiata per me, suam remeauit ad cellam: & veluti noua Magdalena, quæ Christum in Cruce mentaliter viderat, credens eum sibi sublatum, ebriata doloribus, [Christum requirens, etiam ab obuiis,] incessanter cum fletibus alta voce ab omnibus, quos videbat, suum crucifixum Dominum requirebat, tam pie quod omnes adstantes vel sibi obuiantes prouocabat ad fletum. Ardensque desiderio, Christi amore dicebat: Vidistis vos Dominum meum? Quo ibo infelicissima vt inueniam eum? O si te possem videre Domine mi, quam infinito gaudio me repleres! Quæro, suspiro, clamo, vigilo, laboro, & deficit cor meum: nec te inuenio, quia sublatus per duram mortem mihi fuisti. O Angeli, homines & creaturæ omnes, docete me Dominum meum Iesum Christum crucifixum, quem quæro & inuenire non possum. Heu, heu! quid fecisti Domine mi, vt tam viliter & crudeliter tractaretur tua benignitas? Cur me dereliquisti amor meus? vbi modo absconditus es? quia te videre & audire desidero: nec audio, nec video. Et in hac siti sic anxia, in qua cibum dimisit & somnum, stetit ab hora dicta vsque ad mane sequentis Dominicæ.

[87] Dominica vero sequenti dum in loco Fratrum Minorum celebrarentur Missarum solennia, & ego Frater Iuncta, Confessor eius, in pulpito populo prædicarem, [& postea sub concione, in raptu:] præ timore & verecundia renuens Margarita, vix doloris impetum per breuissimam morulam continens, vt extra se posita & mente alienata, coram omnibus clamare cœpit, si sciebam Dominum crucifixum, & vbi Magistrum eius posuerant? Ad cuius irremediabilem fletum omnes adstantes viri & mulieres cum deuoto feruore flere cœperunt. Ego autem, cui tam auide loquebatur, tū ad ingerendam cordi eius fiduciam de reinueniendo Magistrum, tum ne prædicatio verbi Dei impedimentum reciperet; alta voce respondi, quod adeo erat curialis & largus Saluator, quem sic ardenter quærebat, vt diu non posset suam differre vel celare præsentiā. Quæ cum audiuit, quod eidem celeriter appareret, semiuiua coram omni plebe resedit.

[88] Celebrato denique Missarum officio, dum ad suam cellam rediret, cum lacrymis & inenarrabilibus suspiriis per viam repetebat, si suum sciebant vel viderant Saluatorem? Cellamque intrans, & se ibi cum dolore recondens, cibo, potu, somnoque relictis, solum flere libebat, & flendo dicere: Amor, meus Iesus, [& nocte in cella:] quis te occidit? Et quis te mihi abstulit bonum meum? Amor meus doce tu me vbi nunc es absconditus. Quare viuo, si te habere non valeo, quam per præsentiam suscitasti? In his quidem cruciatibus perdurauit vsque in mane diei Lunæ, in quo verus amator diligentium se, qui prius apparuerat liuidus & despectus, cum stola immortalitatis flenti & postulanti apparens, sic Margaritam sua præsentia quietauit, quod omnes mentis & corporis expellendo dolores, [qui apparens, eam quietat.] & arcana multa magna reuelans, Margaritam cum iocunditate reliquit. Pastor tum ille bonus, qui Apostolos in apparitione sua corripuit, Margaritam, [sed obiurgat, quod propter adstantes feruorem in se cōpresserit:] quæ propter adstantes feruores doloresque in mente construxerat quærendo Iesum, valde redarguit, quia plene imitata non fuerat Magdalenam in omni modo quærendi.

[89] Audiens Christi famula Margarita, quomodo Sancti per fidem vicerunt regna, & operati sunt iustitiam, mihi Fratri Iunctæ loquenti respondit, quod admirandum fuisset, si ad ludibria & mortem cum cantu & visu non properabant. Ego namque tam infirma, tam libenter gusto de suauitate gloriæ Paradisi solatium, quod ipsum nulli magnificentiæ vel honori valeo similare: [spe gloriæ cælestis, parata omnia tormenta ferre,] tantusque ac talis est iste status, quod ad eius odorem irem cum iubilo ad omnia toleranda genera tormentorum. Tantum sentio, tantumque haurio de illo fonte, qui numquam deficit, quod nec adusta ignibus, nec incisa mucronibus, crederem vel minimum sentire dolorem. Tantam similiter de arrha promissæ mihi gloriæ securitatem recipio, vt nullius absque pœna videre possim faciem creaturæ. Imo & quod plus est, [optat pro Christo mori, & quæuis pati:] dissolui cupio, ac mori celeriter: quia mori pro summa vita mihi gaudium est, & viuere vlterius reputo non solum amarum supplicium, sed infernum. Tua enim dulcedo ita, Domine, me allexit, vt pro tui amore nominis corrodi vellem carnem meam vsque ad ossium medullas a b verminibus, quia vel aliqualiter satisfacerem tibi de culpa prædicta, vel aliqualiter tibi conformare in pœna, vel citius, sicut opto, egrederer de huius vitæ miseria. Et si vermis vnus de carne caderet in terra, Domine mi, cum osculo recolligerem præ lætitia, & statim reponerem in loco doloris. Hæc tam anhelanter desiderabat Altissimum, vt non desineret flere negligentiæ vitium, quo carebat omnino. Quia ei nil videbatur agere virtuosum cum præter excessum contemplationis diuinæ, & continuam vitæ asperitatem, & proximorum adhortationes perutiles, & infirmitatum molestias, dicebat in die vltra sexcenta Pater noster cum salutatione beatæ Virginis, [assidue cū Deo vel pro Deo occupata:] & Gloria Patri. Et quia volui ipsius mitigare dolorem & inconsolabilem fletum sedare, dixi, quod feruens desiderium de Christo conceptum, & eius meditatio Passionis assidua continua erat oratio, cum dulcior & efficacior sit mentalis oratio, quam vocalis, & parum potest. c

[90] Cum infirmitatis angustiæ inualescerent, & tentationes variæ molestarent, astitit ei fidelis Deus, vt faceret in tentatione prouentum, [tentatæ adest Deus,] roborans viribus destitutam, & illustrans a tentatoribus varie peruasam. Et dixit ei: Filia, quantum nunc in præsentia mea lætaris? Et illa: Tanta est, tamque indicibilis iocunditas ista, quod cum dulcedine hac, quam sentio, omnia eligo genera tormentorum, & nullam tentationem seu suppliciū expauesco. [repletq; eā incredibili solatio:] Omnem etenim superat pœnam, omnesque dolores euacuat: & ita omnes amaritudines & in dulcedinem vertit tuæ consolationis præsentia, quod cum ipsa incunctanter & lætanter immergerer absque pœna in plumbum liquatum & feruens oleum, & in ardenti fornace cantarem. Nimirum tantum erat contenta inflictas iniurias vincere, quod penitus ignorare & obliuisci summopere nitebatur efficaciter se lædentibus ministrando sine querela, nisi vbi de iniuria viriliter defensabat, & conscientiam perurgens ipsam impelleret ad loquendum pro vitiorum extirpatione & plantatione virtutum.

[91] Quadam igitur die dum confortandi caussa cellam eius ingrederer, [futura diuinitus cognoscit:] quando Senis prouinciale fiebat Capitulum, coram me cum magno feruore locuta est, dicens: Pater mi, Frater Iunta, Spiritu sancto didici reuelante, quod modo Fratres in Capitulo congregati vos hortari ordinant circa visitationem meam. Nam propter experientiam Scripturarum, & multiformium illusionum quæ in multis repertæ sunt, de statu meo quidam dubitant. [dubitant nonnulli PP. Minores de eius spiritu:] Sed tanta est condescensio Diuinæ pietatis, quod me vestram plantulam vobis a Christo recommendatam totaliter vos permittet deserere. Celebratoque Capitulo, iuxta verbum Margaritæ, nouus Custos Fratrum Cortonam veniens, legem mihi Confessori suo imposuit ex parte Capituli, non quod eam desererem, [Cōfessarius iubetur semel octiduo eam adire:] sed vt semel intra octo dies visitarem, nisi dum aliquis ei nouus casus accideret, vel cum in suis languoribus contingeret eam grauius laborare. Cernens autem hostis antiquus aliquos Fratres de ipsius perseuerentia dubitare, & ne consolationes illæ per illusionem vel fictionem fierent, ad acquirendam famæ popularis celebritatem; cœpit in cellam dicere, quod Fratres experientia docti, sapientia Scripturarum illuminati, [dæmon ei vt deceptæ insultat:] & gratia sancti Spiritus plenius illustrati, idcirco de ipsa cœperant dubitare, quia per eos cognoscebatur veraciter, quod tota vita, reuelatio & consolationes, quæ videbantur diuinæ, nihil erant nisi deceptio.

[92] Propter quod Margarita statim se in orationem prosternens, cum lacrymis & tremore dixit: Domine Iesu Christe, quem solum sequi simplici & pura mente desidero, quem solum amo, propter quem corpori meo non parco, & cuncta quæ sub cælo sunt terrena contemno, cuius Scripturæ, inquantum simplicitas mea de prædicationibus tuorum filiorum capit, fideliter credo; adiuua me flentem & languentem & in noua dubitatione positam. Et Dominus ad eam: [dolentem & flentem solatur Christus:] Cur fles? Et illa: Domine mi, qui scis omnia antequam fiant, bene nosti, quod aliud agere modo non possum, tum quia pugno cum inuisibilibus hostibus certantibus contra me, tum quia Fratres, quibus me commendasti, sua dubitatione me terrent. Æternus autem Rex vt pusillanimem confortaret, in speculum se pœnitentiæ ponens, ait: Filia, non mireris, si de te Fratres varia opinantur & dubitant, quia de me vero Deo, filio Dei viui, quidam crediderunt, quidam vero dubitauerunt. Ad quod verbum Margarita, in omni tribulatione rutilans sicut aurum optimum in fornace, dulcorata & roborata mentaliter, sicut oculis meis vidi, prudenter cum insipientibus, libenter cum profitentibus, & lætanter cum perfectis se præparauit ad omnia dura & aspera toleranda. Adamantinum enim cor eius nulla frangebatur iniuria, nulla in quampiam lingua eius erigebatur querela. Mos namque Domini famulæ erat, tam ex vehementia diuini amoris, quam internæ compunctionis, vel timoris, seu fraternæ compassionis, flentibus suspiria suspiriis adhærere, & internum dolorem animi cohibere ac celare non posse. Qua ex re sæpe ad vocem flentis, & in oratione cum Deo sæpe loquentis, vicinæ Dominæ cum magna deuotione currebant, & extra cellam ostium obseruantes, cum inundantia lacrymarum orante sese, d quis in visis & auditis feruoribus ad diuinum amorem cordialiter renouabant.

[93] Accidit autem, quod quædam mulier quodam zelo ducta custodiæ repellere cum clamore a cella dictas Dominas, ibi flentes & laudantes Dominum, conaretur. Ad cuius verba non secundū sciētiam prolata, mulier quædam tamquam impatiens contumeliose respondit, quædam improperia, quæ nec loco, nec tempori congruebant, voce garrula iaculauit. Cuius amaritudinem dulcis Margarita intra cellam orans dulcorare dum voluit, sociam licentiauit de cella, & irritatam fæminam, vt secum ea nocte maneret, humiliter inuitauit. Sed quia erumpens furor, & fæmineus maxime, omne quod recte dicitur, putat esse peruersum, quasi obsessa a dæmone, multas Margaritæ contumelias protulit. Sed illa, quæ in Deum animum fixerat, [ipsa quamdam mulierem iratā & maledicentem miris modis placat:] nullis commota iniuriis, suauioribus inuitationibus rationes pulcherrimas ostendendo, se ipsam accusando, de muliere curauit, nec potuit: nam in suo furore per tinaciter manens, nec assensit, nec cellam intrare voluit, nec ad preces assistentium Dominarum a clamore contumelioso cessauit. Videns autem Christi famula quod ad eam intrare nolebat, rogauit eamdem, vt ea in suo suscipere dignaretur hospitio, & erat parata manere secum: sed ira ipsius ita impedierat animum, quod Dei famulam, quam cum precibus inuitare debuit, nulla ratione recepit. More autem medicorum, qui calidis curant frigida, illo sero cænam sibi missam transtulit humiliter cum desiderio cordis intimo osculandi labia, quæ aperta fuerant indecenter in infamiam Margaritæ. Nam dicebat, quomodocumque amore Domini Iesu Christi patiar, maxima dulcedo refectionis mihi videtur.

[94] Quamuis enim per ordinem die qualibet circulum faceret Passionis, speciali tamen modo ipsius renouabatur in corde quolibet die Veneris, [Passionem præcipue recolit feria 6.] de quo dicebat, quod nullus Christianorum tali die lætari debet. Vnde in Parasceue Domini doloris impetus violentus ipsam expulit extra cellam, & tonso capite velut ebria, sicut mater amisso filio, flebat Dominum, eundo, vociferando, per terram vsque ad locum Fratrum Minorum, quibus eam recommendauerat Christus Dominus, iuissetque tunc per omnes ecclesias si admirabilis eius honestas & timor Fratrum non cohibuisset eamdem. Vnde amator diligentium se ac Redemptor dixit flenti Passionem eius: Si esses in vasta & nemorosa solitudine nocturnis horis & tenebrosis, hostibus insidiantibus & dolosis plena, differres currere ad me. Et Margarita respondit: [Christus eius feruorem reprimit.] Credo, mi Domine, quod ad instar pueri gestientis obuiare matri vocanti, præ desiderio veniendi ad vos in via caderem, & viua supra vires currendo penitus remanerem. Et Christus ait: Filia, cur vis in terra facere Paradisum, cum ego meo corpori diuinitati coniuncto non dederim? Non speres hoc, quia nulla tibi ratione continget. Tu namque vis facere sicut Petrus, qui postquam in monte Thabor meæ claritatis splendorem fuit intuitus, tria voluit ebrius spiritu figere tabernacula, nesciens quid diceret, inconsueta repletus dulcedine. [Matth. 17. 4] Quapropter, sicut ei quod petiit non concessi, ita nec Paradisum, quem tibi sum donaturus in patria, sine medio possidebis in via.

[95] Imitatrix Altissimi Margarita, ad solum Christum, quem vnice diligebat, anhelans, sine ipsius visitatione dulcedinis non poterat consolari. Vnde cum esset in infirmitatibus patiens & tentationibus fortis, illum, sine quo nihll est validum, nihilque sanctum, cuius dulcedo subtrahebatur ad tempus, sæpe cum lacrymis repetebat, dicens: Vbi nunc est tua super omnia quæ desiderari possunt dulcis præsentia, [desolatione,] sine qua viuo in amaritudine amarissima? Pater sancte, Pater vnice, Pater misericordiæ, [febri,] cur quotidianis febribus laborantem, & nullam præter te medicinam volentem, deseris? Cur me defensor meus pugnantem cum hostibus, [spectris dæmonum vexata,] qui me visibiliter in figuris variis vallauerunt, relinquis? Vbi abscondar? quam pugnæ victoriam consequar sine te? Iesus vero suorum merces pugnantium, & languentium medicina, Margaritæ respondit, dicens: Quo vsque vixeris corporaliter in hac vita, diuersis & magnis tribulationibus affligeris. Et licet semper tecum sim, [intelligit semper patiendum:] non tamen sine intermissione, vt optas, senties dulcedinem meam. Nam quamdiu super tam ineffabili refectionis mensa quiesceres, nulla tribulatio, nulla corporalis infirmitas, nullaque impetuosa tentatio te grauaret. Tunc Margarita diuinis confortata colloquiis, Magistro veritatis respondit, dicens: Domine, quantumcumque pro tui honore nominis afflicta fuero, te laudabo: tibique inseparabiliter adhærebo: & quia non possum viuere sine te, per quem omnia viuunt, ideo non deseras me. Eadem hora, qua ego Confessor eius, Margaritam visitaui, in extremis (vt credebat) præ timore Domini laborantem, & dixi ei, [recreatur verbis Cōfessarij,] quod spem suam in illo poneret, cum beatissimi ciues supernæ ciuitatis ante ipsam in exitu sociarent. Auditoque nomine ciuitatis supernæ, statim rapitur in excessu, & vidit Matrem Domini Regi filio supplicantem pro ipsius festinanda felicitate. [visa Deipara & Christo:] Post visionem remansit ei de recessu per mortem auiditas, cum eius auiditate securitas, excluso timore pristino, quem habebat de iustitiæ Dei seueritate, quia Christum viderat iuxta matrem arridentem sibi cum omni blanditate & maternis precibus annuentem.

[96] Gratissima Christi famula Margarita, post octauam Epiphaniæ Passionem Saluatoris nostri meditans cum lacrymis, in qua meditatione tam anxie ab hora noctis matutinali remansit confecta doloribus vsque ad horam primam, in qua renouatus est dolor mentis propter Christi verbera & ludibria & totius ordinem Passionis: quem meditando inconsolabili fletu, [compatitur D. Virgini:] Matri Redemptoris nostri cruciatiua pietate compatiens, magis quam prius se mentaliter Cruci confixit. Cuius cordialem compassionem Christus acceptans, loquitur ei, dicens: Filia mea Margarita, quousque iuxta Crucem stetisti, multis gratiarum muneribus te ditaui: & receptis maiora donassem, si te non absentasses a Cruce. [a Christo iubetur ad Crucem redire,] Eapropter more solito ad Crucem reuerti non differas, vbi consueueras cum irremediabilibus stare fletibus a media nocte vsque ad horam nonam. Tunc, vt experientia didicisti, te virtutibus gratiosis & donis spiritualibus adornabam, lumine veritatis pro te & aliis illustrabam, & in tentationibus variis te nouo & inæstimabili robore muniebam. Ad Crucem igitur meam redire non differas, vbi cum plena dulcedine non solum tibi reddam dona pristina, sed maiora. Numquam fumis tentationum ostia tui cordis aperias, & secundum conscientiæ tuæ stimulum confessione accusatoria & numquam palpando, sed diligenter euiscerando tuos defectus Confessori reuela. Passionem meam altis vocibus hactenus inconsolabiliter flendo solebas exprimere: [fletum ob detrahētes nō cohibere,] nunc propter detrahentium metum, qui tui fletum doloris temere pro vana gloria fieri existimant, silentium tibi penitus indidisti. Ad fletum ergo pristinum reuerti non differas: qula propter secularium, & mendaciter interpretantium bona, quæ in me fiunt, verba vana & falsa duris cruciatibus punienda, Passionem meam sub gutture non replices, nec abscondas: quia nulla ratione debes timere proximum, vbi ex parte tua non datur peccandi, sed gloriam & gratiam promerendi occasio. Cum igitur mihi soli, qui te creaui ac redemi, placere desideres, & curialibus fletibus, in quibus gratiam obtinebis, & damnum aliquod receptura non es, Passionem meam non recitas. [Passionem mente voceq; reuoluere,] Nam si eam vigilanter & incessanter mente voceque reuolueris, omnes petitiones tuas vt benignus pater admittam, & illustrabo te, non solum pro tua salute, sed pro aliorum, quam plurima reuelabo.

[97] Huius præcepti Margarita non immemor, fleuit altissime Christi Passionem ab hora matutinali vsque in horam diei primam. Quæ cum diceret per singula Passionis supplicia, Ad hæc te, Domine, nostri amoris vinculum inclinauit; audiuit Christum dicentem sibi: Filia, tu dixisti, quod amor vestri ad patiendum me compulit, & quod vestrarum zelo animarum feci, quidquid feci: [parare se ad afflictiones ferēdas,] & scias quemadmodum ego cum maxima veni angustia ad requirendum te, ita venies tu cum multis amaritudinibus & afflictionibus ad requirendum me. Para te igitur ad tribulationes maximas. Sicut enim vita tua vana olim contra me per linguas murmuratorum clamauit in castris, in siluis, pratis & villis; ita tu clamare non cesses meam per ordinem peccatorum: & quod semper in hac vita vixi in laboribus & pœnis pro amore humani generis. Qui autem super hoc præsumpserit contra te murmurare, [& palam enuntiare sigillatim a Christo gesta nostri amore,] offendet me grauiter: & tu mihi placebis. Clama igitur, filia, quod amore vestri captus e sinu Patris descendi in vterum Virginis Matris, quando cælorum Domina se dixit ancillam. Clama circumcisionis cauterium, adorationem Magorum, oblationem in templo in manu senis mei Simeonis, persecutionem Herodis, & fugam in Ægyptum. Clama, quod ego summa & æterna sapientia iacens infantulus in præsepio super fœnum vagitus dedi, & coram pastoribus atque magis me adorantibus, qui os mutorum aperueram, silui. Clama paupertatem meam, & cum essem annorum XII remansi inter Doctores interrogās eos sufficienter, & instruens, cum Mater mea cum dolore immenso inter notos cum lacrymis requireret & cognatos. Clama quod cunctorum Creator & Dominus, qui cælos ornaueram stellis, non reseruaui mihi ad vsum nisi vestimentum & soleas. Clama vocationem discipulorum, & operationes miraculorum: [eius miracula,] & dicas, quod cæcos inluminaui, leprosos mundaui, paralyticos curaui, obsessos a dæmonibus liberaui, & mortuos suscitaui. Clama suscitationem Lazari ad preces sororum eius. Clama pietatem, quam habui circa illum paralyticum, qui diu steterat ad piscinam. Et scias, quod sicut murmuratum fuit de meis miraculis & doctrinis, sic de Fratribus Minoribus, Patribus tuis, murmurare præsument. Sed quemadmodum propter verba detrahētium mihi nunquam deserere volui opera mea bona, [constantiā in bene agendo, FF. Minoribus imitādam,] ita nec Fratres subtrahant se propter iniqua loquentes a sanctis operibus suis, quæ in me agunt. Clama, quomodo ex itinere fatigatus sitiui ad puteum, & ibi cum fæmina longum sermonem feci, & per illam Samaritanam, Samaritanos conuerti. Clama quando cum publicanis & peccatoribus, Pharisæisque comedi, & in eius conuiuio, vt spem de venia peccatoribus darem, flenti Magdalenæ peperci. Clama, quod me ab illo tentari permisi corporaliterque deferri qui dignus non est de cetero me videre.

[98] Clama quod in laboribus meis sudaui sudore aqueo, & in passionibus metu sanguineo. Clama cuncta quæ de me didicisti, quantum ad meæ vitæ & conuersationis decursum. Clama iterum meæ vilissimum venditionis forum. [Passionis omnia mysteria:] Clama cœnam, quam cum discipulis feci, & quam humiliter pedes eorum laui. Clama quod osculo proditus fui, alapis cæsus, ligatus, capillis tonsus, velatus facie & ab illis derisus, quos mirabiliter & potenter eduxeram de Ægyptiaca seruitute. Clama, quod multi cucurrerunt ad videndum me pati, non vt meis compaterentur suppliciis & doloribus, sed vt simul congratularentur malis meis. Clama, quod fui nudatus & flagellatus, colaphizatus & sputo fœdatus hominum impiorum. Clama Crucis angariam, coronam spineam, ictus arundinis, remissionem seditiosi & homicidæ Barabbæ, & innocenti Regi suo, quem paullo ante cum ramis honorauerant, parcere noluerunt. Clama Crucis ascensum, societatem latronum, clauorum duritiam, quam in manibus & pedibus delicatis sustinui. Clama, quod crucifixoribus meis indulsi, latronem recepi, & Matrem Virginem discipulo Ioanni Virgini commendaui. Clama, quomodo cor meum in tanta pœnarum angustia aruit, & sitienti Domino suo felleum poculum propinarunt. Clama flendo, quod in lecto Crucis caput spinarum aculeis perforatum & percussionibus infirmatum non habuit vbi se reclinaret. Clama, quod in manu Patris animam recommendans, inclinato capite super pectus, exanime corpus mea Matre mœstissima in cruce reliqui. Clama, quomodo immsericordes & crudelissimi, emisso spiritu, penetrauerunt lancea latus meum, vnde emanauit tuæ redemptionis sanguis & aqua. Volo autem, vt quodlibet opus tantæ dignationis meæ dicas, quod solus amor animarum me inclinauit ad omnia hæc agenda.

[99] Instante Resurrectionis tempore, in quo Christi famula Margarita summo cum desiderio requirebat in lacrymis sui præsentiam Redemptoris, statim se amanti animæ obtulit, & conqueritur de peccatoribus ei dicens: [quinā modo crucifixores Christi in omni genere hominum?] Respice intellectuali oculo, & vide quomodo crucior assidue a generatione humana. Et vt facilius iniurias meas agnoscas, meos tibi distinguo crucifixores. Qui sunt illi qui me produnt vt Iudas? Illi profecto sunt qui loquuntur, rident, comedunt, bibunt & dormiunt cum hominibus, & pro pecunia eos occidunt. Qui sunt, qui exuunt me, & super vestem meam miserunt sortem? Prædones viarum. Qui sunt qui modo me ad Pilatum accusantes adducunt? Iudices, qui cum falsis probationibus, vel sententiis condemnant, vel hominem faciunt condemnari. Qui sunt illi, qui modo tondent capillos meos? Aurifices, mercatores & artifices, qui per auaritiam suam variis modis & nouis lucrandi intendunt. Qui sunt illi, qui me ligatum ad columnam dure flagellāt? Illi quidē, qui homines in insulis & castris ligant & flagellant & mutilant, vt se redimendo supra vires expendant, & similiter baiuli curiarum. Qui sunt illi qui alapas & colaphos mihi dare non cessant: Illi qui hoc tempore in religiosos & Clericos manus iniiciunt violenter: qui enim tangit eos iniuriose, etiam si digni sint, tangit pupillam oculi mei. Qui sunt illi qui genas meas & barbam euellere non formidant? Hi sunt miseri & a spe gloriæ separati fœneratores. Qui sunt illi, qui Crucem arctam mihi fabricant atque breuem, vt non habeat locum nec reclinatorium caput meum? Hi sunt diuisores terrarum, qui suos conciues extra domos suas eiicientes cogunt mēdicare, furari, rapere, & meretricari per mundum. Qui sunt illi, qui furiose proclamant, Crucifige, crucifige eum? Hi sunt statutarij & consiliarij nimis iniqui, qui contra legem meam legem condunt, & vel contra conscientiam, vel per ignorantiam dicunt, Fiat. Qui sunt illi, qui faciem meam velant? Sunt adulteri & fornicatores. Qui sunt illi, qui in faciem meam spuere non verentur? Blasphemantes nomen meum, & figmentis faciem suam pingentes. Qui sunt illi qui me clauis in cruce configunt? Monetarum falsatores. Qui sunt illi, qui felle, myrrha & aceto animam meam per illa supplicia a corpore separant? Qui peccant innominabili vitio contra naturam: quod quidem vitium exterminaui in natiuitate mea. Qui sunt illi, qui me derident in Cruce? Qui vident corpus meum in altari, & minime credunt. Quis est Herodes, qui me deridet? Quilibet malus Prælatus.

[100] [plures nunc quam olim inter Iudæos,] Et scias, filia, quod plures hodie Iudæos inter Christianos inuenio contra me, quam coram Pilato fuerint tempore passionis meæ. Illi corpori meo conati sunt infligere corporalem mortem: isti vero in me pariter & in membris renouant plagas meas, intantum quod si corpus sumptum de Virgine magnum esset, sicut machina mundialis, & esset passibile, non inueniretur in eo locus, quantum pungere posset cuspis acus, sine vulnere, a peccatis eorum pluries iteratis. Plures namque Iudæi sunt, qui me hoc tempore crucifigunt, quam fuerint in die passionis meæ. Et quare hoc? Nonne formaui eos, cum non essent, ad imaginem meam? Nonne posueram eos in Paradiso deliciarum? [post tot beneficia.] nonne dederam eis præcepta mea? Ipsi namque mandatum fregerunt, & ego veni obedire pro eis. Ipsi gloriam perdiderunt, & ego ipsorum miseriæ particeps sum effectus. Ipsi cælum perdiderunt, & ego pro eis ad terram descendi. Ipsi vulnerati sunt, filia, & ego vulneribus meis curaui eos. Ipsi dulcedinem gratiæ, nec non & gloriæ, amiserunt: & ego pro eis gustaui potionem amaram. Ipsi coronam regiam perdiderunt, & ego pro eis portaui coronam spineam. Paruus factus sum, vt eos facerem magnos: esuriui, vt eos reficerem: laboraui, vt quiescerent: & vt magnis honoribus fungerentur, multis opprobriis pro eorum salute afflictus sum. Considera, filia, si genus humanum sola beneficia temporalia ei a me sub cælo concessa meditari valeret, ne dum spiritualia & æterna; cur ergo Reges & potestates, iudices & notarij, rectores locorum, & eorum officiales, Iudæi, Saraceni & ceteræ nationes renouant plagas meas; quibus omnia concessa & in posterum concedenda benedicerem si se a vitiis abstinerent? Sed ita vniuersaliter mundus vitiorum sordibus se fœdauit, quod vix de mille inuenies electum vnum.

[101] Tu me, filia, velut absentatum a te cum amarissimo sæpe fletu requiris: sed si me tantum desideras, cur non redis ad Crucem, in qua me toties confixisti? Ex quo quidem verbo adeo vulnerata, perterrita & confusa remansit, quod nec audebat Christum, quem tam ardenter amabat; repetere, nec oculos suos ad cælum leuare. Verum Christi benignitas consternatum cor ad securitatem reducens, ait: Sine dubio me sæpissime crucifixisti: sed postquam conuersa es ad me, & postquam tertij ordinis tui Patris dilecti mei Francisci habitum de manibus Guardiani Fratrum Minorum sumpsisti, & ipsorum te ordini deuotissime obtulisti, vnxisti plagas meas, [quales admitti debeant ad habitum tertij ordinis?] & cum dolore cordis amarissimo me de supplicio Crucis deposuisti, & numquam ibi fui per te repositus. Et dicas, filia, Fratribus Minoribus, quod nulli debent habitum, quem tibi donauerunt, concedere, qui sub eorum obedientia & doctrina noluerint conuersari. Et scias quod priusquam personam aliquam induant, studeant intueri diligenter conditionem, statum, ætatem & idoneitatem induendorum.

[102] Semel cum sola cum gemitibus in cella orans suum sponsum Christum requireret, subito se inueniens positam in maxima mentis tranquillitate, dixit: Redde te mihi, [Margarita summo amore Christum inuocat:] altissime Deus. Redde te mihi amator meus, redde te mihi, Creator meus: redde te mihi, Redemptor meus: redde te mihi, sponsus meus, quia sine te nullam quietem inuenio. Curialissimus vero sponsus a sponsa sua cum suspiriis & fletibus humiliter postulatus, statim respondit, dicens: Ego sum ille tuus Saluator, qui te a mortis sententia reuocaui; primo in Crucis patibulo, deinde ad pœnitentiam te vocaui sicut Matthæum & Magdalenam. [qui amanter respondens] Nam sicut illi me fideliter post suam conuersionem secuti sunt, ita tu venies ad me post multas tribulationes vilificata & murmurata. Non tamen per sanguinis martyrium egredieris de seculo, sicut ipsi. Et sicut de Magdalena murmuratum fuit, quod ornamenta contempserat, & ardenter sequebatur me; ita te multi deridebunt sequentem me. [prædicit ei detractiones,] Sed non cures, quia tu es filia mea, dilecta mea, soror mea, quam præ omnibus fæminis, quæ hodie sunt in terra, diligo. Esto igitur fortis & confortare, quia licet pœnæ tibi crescant, crescet & gratia. Et dicas baiulo tuo Fratri Iuntæ, quod significet Fratri Ioanni, vt oret pro te instanter, quia tot erunt pœnæ tuæ, & ita suspicione plenæ, quod ambo dubitabunt sæpe de te: [& suspiciones sinistras de ea,] & ita erunt dubitatione plenæ coram multis, vsque ad abitum tuum: in fine autem tuo assecurabo te, & multis relinques consolationem & gratiam. Nam tu es, filia mea, lux in tenebris posita. Et volo quod vita tua sit confirmatrix fidei meæ, ad instar Patris tui B. Francisci, qui fuit renouator fidei & Ecclesiæ meæ. Ego enim in speculum peccatorum vocaui te ad pœnitentiam, sicut B. Matthæum publicum peccatorem. Nolo, filia, quod examines pœnas tuas vel nomines: sed te cum eis inter brachia meæ caritatis reclina. Socia ista, quam tenes, affliget te, quia non tenet legem de vasculo vitreo, [& afflictionem a socia sua:] nec de verbis. Et ait Dominus iterum: Ego te permittam vilipendi a multis & detrahentium verbis percuti: sed tempus veniet, in quo tuos pœnitebit murmuratores: de quorum insensata detractione non timeas, quia gratia tibi concessa non minuetur. Tu dicis, quod delectabiles & suaues pœnas tuas æstimares, & melle crederes dulciores, si scires eas placere mihi Creatori tuo. Et ego tibi respondeo, quod sicut Frater Iunta Confessor tuus ad confortandum te verum dixit, [asserit omnia eius opera sibi placere] tuum ieiunium, tuus cibus, vigiliæ, somnus, silentium, & locutio, consolationes & tribulationes, requies & tentatio, labor & tota vita tua mihi placent: quia omnia reducis ad me, & ordinas in me. Tu enim es tabernaculum meum, & in te loquitur summa Trinitas vnus Deus: tu es tabernaculum & cella Matris meæ, quia in omnibus donis tibi a me collatis, & in posterum largiendis, mecum est, [& Matriuæ:] & tibi congaudet in omnibus consolationibus tuis, & super his me rogat instanter.

[103] Sabbato Dominicæ XXII post Pentecosten, recepto corpore Iesu Christi, tam magna suauitatis fuit repleta dulcedine, vt corpus eius ex præambula infirmitate & pœnitentiæ austeritate viribus destitutum stare non poterat. Ille autem qui cuncta disponit suauiter, suæ famulæ Margaritæ loquitur dicens: Quia debilitas tua dulcia Magristi tui colloquia ferre non valet, [iubet eam ob debilitatem caput reclinare: interrogat an credat:] reclina de mea licentia super ceruicali caput tuum & inclinato capite dixit ei: Credis tu, quod ego æternus & vnus Deus sum, Pater & Filius & Spiritus sanctus? Et Margarita respondit: Domine, tu qui omnia nosti, bene scis, quod certissime credo. Cur interrogas me, & in timore me videris ponere? Filia, inquit Dominus, ego & Petrum interrogaui, quia delector in amicabili & mutua collocutione dilectorum meorum. Et Margarita respondit: [cur delectetur ipse agere cū hominibus?] Quomodo potest in creatura delectari, cuius delectatio tanta est, quod nec augeri potest, nec mutari, nec minui? Et Dominus ad eam: Filia, Scriptura de me loquitur, dicens: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. [Prou. 8. 31] Hoc etiam ago tecum, vt illum quem expuli de Paradiso, in te affligam, qui me non cessat, quantum in se est, in Cruce reponere per animarum sublationem lethiferam.

[104] Margarita soli Christo placere desiderans ait: Domine mi, quamuis pœnæ, quas tolero, supra mearum virium facultatem, nihil eas reputo, quod tibi placuerint. Placeat tibi, Domine mi, desiderium cordis mei, quod in te posui & locaui. Et Dominus ad eam: Filia multum delector in amoribus puris. [docet eam signa puri amoris,] Audiens autem amatrix purissima laudem puræ dilectionis, dixit: Domine doce me amorem tui purum, quem nemo vnquam habere potuit, nisi a te fonte bonorum omnium. Vis, inquit Dominus, vt ostendam tibi purissimi amoris signa, quæ in te sunt? Et Margarita respondit, quod sic. Et Dominus ait: Non velles tu mori libenter amore mei? Non est tibi dulce cum fletibus ieiunare continue pro mei amore nominis? Nonne paupertatem in te seruas arctissimam illius amore, qui pro te pauper & egens factus est? Nonne libenter omnium secularium fugis loquelam, vt soli mihi Deo tuo facilius vniaris? Nullum etiam genus tormentorum fugeres amore mei? Et Margarita respondit: Domine mi, nihil est tam graue, durum vel asperum, quod mihi leue non sit amore suauissimi amoris tui. Sed in tanto me timore relinquis, quod his omnibus exutam me credo. Qua de re dixit ei Dominus. [& timoris filialis vtilitatem,] Iste timor afflictiuus in desiderio tuo, quod habes de me, soluet culpas de anima tua. Non autem dubites quia omnia, quæ tibi promissa sunt, perficientur: & eris in patria mea magna, si pœnas sustinueris sine murmure & querela. Tene tamen modum, quem hactenus tenuisti de alia pœna tua, & ego reuelabo tibi statum offendentium te.

[105] Cernens autem Margarita, quod non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in nobis, Domino respondit, dicens: Domine mi, quomodo tam alta esse possem, quæ præ ceteris creaturis infimior sum per culpam, & nihil boni sentio in anima mea vnde confidam? Et Dominus ad eam: Non possum ego Dominus omnium de thesauris meis donare cuilibet quantum placet? Dic ergo mihi, si nunc es satiata ex meæ familiaritatis larga dulcedine? Et Margarita respondit: Domine mi, vere fateor, quod Paradisus est, vbicumque vos estis. Tamen licet ita sit, non credo satiari de vobis, [Sanctos hic a Deo non satiari,] vt satietas auiditatem non pariat, nisi in superna gloria beatorum: nam infinita gaudia te gustantium, sunt fidelium metuum attractiua. Et Dominus ad eam: Tu credis firmiter, & fateris, quod vnus Deus in substantia sit, Pater & Filius & Spiritus sanctus? Et Margarita respondit: Sicut ego credo te vnum in essentia, & trinum in personis, ita donares mihi de promissis plenam securitatem. Et Dominus ad eam: Filia tu non es habitura, [nec habere securitatē.] dum vixeris, illam plenam, quam requiris cum lacrymis, securitatem, quousque locauero te in gloria regni mei. Et Margarita respondit: Tenuistisne, Domine, sanctos viros in his dubiis, in quibus tenetis me? Et Dominus ad eam: Sanctis meis in tormentis dedi fortitudinem, securitatem vero plenam non habuerunt, nisi in patria.

[106] Dominica intra octauam Epiphaniæ, in excessu mentis diu posita, [Margarita in raptu egreditur e cella vt Christum quærat: reducitur a Confessario:] ad se cum feruore rediens, extra cellam egressa est: & in illa ebrietate quærebat extra quem intus ferebat in anima Iesum Christum, & leuata supra se currebat ad locum Fratrum: cui Frater Confessor obuians dixit: Veni ad tuum Dominum Iesum Christum, & sic intra cellam reduxit eam: vbi excessum mentis continuans, audiuit Christum dicentem sibi: Tu vis esse filia lactis, sed tu eris filia fellis, in pœnis quas patieris. Sed per ea efficieris filia mea electa & soror, & similabunt te mihi: pro maiori enim vtilitate tua statui quandoque me tibi subtrahere, [quomodo Deus se piis subtrahat?] quia volo de te facere quod fit de auro in fornace proiecto, & purgando animam tuam, rusticitates & offensas, quas egisti dum eras in seculo. Sed dico tibi quod intensus amor animæ tuæ ac singularis & purus, qui me solum cum instantia precum requirit in lacrymis, flectit me ad misericordiam largiendam. Et Margarita respondit: Domine mi, tuæ supplico maiestati, quatenus mihi digneris concedere, quod vbique & semper tibi seruiam, te diligam & continue laudare possim, sine offensa cogitationum, locutionum & operum. Tantum namque nomen tuum est dulce in anima mea, quod numquam recuso fel, nec debeo recusare in perpetuum, quia ipsum pro me in cruce gustasti. Et Dominus ad eam: [iis inuidet dæmon statū gratiæ.] Si Lucifer inter tuos hostes crudelior posset ad te de inferno venire, statim ad te decipiendum veniret. Sic irritatus est contra te, ratione status gratiæ, in quo posui te. Et bene filia defenderis: nam licet a te recedam quo ad gustum delectationis, quam nunc audis; semper tamen sum tecum, quantum ad præsentiam meæ protectionis & gratiæ.

[107] Diebus Paschalibus, præcedentibus, die Veneris ante Dominicam primam in XL in afflictione posita Dominum suppliciter postulauit. Cuius ego suus Confessor afflictioni compatiens, cœpi ei legere quædam de diuinis promissionibus sibi factis, quas dum audiuit nouam resumens fiduciam, dixit: Iuuetis me, Pater animæ meæ, [Margarita post cōmunionē summo gaudio perfusa,] ad confessionem subtilissimam faciendam, vt Creatorem meum hoc mane recipiam, in cuius desiderio diu protracto infirmata sum, & elanguerunt omnes sensus mei. Finitaque confessione & deuotissime corpore Christi recepto, statim dolor & languor totaliter abierunt. Nam illius suauitate refecta, qui Angelos, & beatos inebriat in excelsis, omnis mœror in gaudium conuersus est. Tunc etiam ipsius anima liquefacta est cum dilectus locutus est ei dicens: Filia mea es tu nunc in gaudio, quæ tam in lacrymis & dolore stetisti? Et Margarita respondit: Domine mi, Saluator bone, dies hæc vere dies gaudij appellanda est, quia gaudium meum est ineffabile: sed ieiunium tam prolixum de te tam diu in fletibus me facere coegisti. Quare te in tantis angustiis amor singularis animæ meæ, quem solum amo, quæro & cupio, mihi abscondisti & absentasti? [quo diu canurat,] Filia, inquit Dominus Margaritæ, quia tempus nuper elapsum, illud ieiunium repræsentat, quod a baprismate incepi, idcirco volui quod me solitaria in tuo ieiunio sociares. [& quare?] Sed quia hoc tempus ieiunium illud insinuat, quod ab Ecclesia per Spiritum sanctum illustrata institutum est, in eo me tibi exhibeo & concedo. Et Margarita respondit: Domine, quia hodie dies Veneris est, quæ vobis amarissima fuit, nollem tam miris abundare solatiis, nollem gaudia ista sentire. Sed te Regem meum & Deum crucifixum in amaritudine sociare: nam ita fecisti diem istam dulcissimam, quod nunquam in tua locutione suaui tantam securitatem lætitiamque suscepi. Quapropter indulge mihi, consolator amantissime Iesu, quod cum tanta tecum familiaritate locuta sum.

[108] Dulcis & rectus Dominus, qui transgressoribus Legis legem rememorat, vt Margaritam timidam, redderet tutiorem, dixit: Filia conqueror tibi de omnibus populis, qui ligati sunt suorum funibus vitiorum, non inuite, sed ex certa scientia & voluntate: [Mundani homines sponte sua ligati trahuntur ad infernum,] quod postquam ligati sunt, flagellantur durissime, & trahuntur de vitio in vitium, & verberantur, nec sentiunt, nec resistunt. Conqueror etiam tibi de ipsis, filia, quia populi, quos ad imaginem meam formaui, bestiæ sunt effecti, & de e artis inferni sibi fecerunt in mundo gloriam, & patriæ gloriam, quam eis promisi, infernale supplicium æstimarunt: Nonne vt eos soluerem me ligari ad columnam permisi? Si autem ipsi voluntarie se ligari promittunt, non imputent bonitati meæ. Ideoque merito de ipsis conqueror, quia dicunt amarum dulce, & dulce amarum esse. Nonne vt facerem eos liberos, & velum, quod erat ante eorum oculos, remoueretur; feci me pro peccatis eorum seruum, & velum coram Pilato & plebe Iudæorum portaui? Cur igitur me Creatore spreto fecerunt sibi illos deos nouos, quos eieci de gloria Paradisi? Cur me Creatorem suum obliti sunt? Cur eorum vincula videntur suauia, vt sic ligati ad pœnam sponte ducantur æternam, cum dicam eis, ite maledicti in ignem æternum? Tunc horribiliter turbabuntur, videntes ad regnum inuitari Beatos, & se tam infinito bono priuatos in incendium proiici sempiternum.

[109] His tam familiariter Margaritæ reseratis a Christo, cœpit tamquam pia mater compati peccatoribus, & dicere: Domine mi, non permittatis, quod populi vestri vadant ad tam horribiles pœnas. Et Dominus ad eam: Dæmones, a quibus se ligari permittunt, [facti dæmonū iumēta:] flagellant eos quotidie, sicut triticum trituratur in area: nam ipsorum bestiæ sunt effecti ad ferenda eorum onera, & dura, quæ patiuntur, pericula non agnoscunt: sed tales, quibus obedientiam promiserunt, quia non habent potentiam faciendi nisi mala, stipendiabunt eos de illa pecunia, quam habent in regno suo: nam pestilentiam promissione mea dabunt eis, & inter se sinam eos venire ad rerum & personarum consumptionem. Margarita vero compassione & pietate plenissima, populis obstinatis in malo compatiens, dixit Domino: Misericordia; misericordia, misericordia, [orat pro iis Margarita:] Domine Deus. Et Dominus ad eam: Ego voco eos, & ipsi non audiunt vocem meam, quia surdi effecti sunt. Et dico tibi, quod quantumcumque durus sit homo, & non duplici corde, nec simulate, rediret ad me, ad plenam misericordiam reciperem eum & gratiam. Insuper eis Angelos meos ad custodiam transmitto, qui frequenter inflammant eos ad pœnitentiam salutarem. Audiens Christi famula Margarita ministerium Angelorum, Christum de ipsorum consortio interrogauit, [intelligit quomodo Angeli malis assistant:] dicens: Dignanturne, Domine, stare cum peccatoribus Angeli gloriosi? Et Dominus ad eam: Quamuis non continue propter fœtorem vitiorum, sæpe reinuitant eos ad gratiam, & nituntur eos reducere ad misericordiam meam: ad quorum inuitationem apostatæ angeli dolent & contremiscunt. Dicas ergo Fratribus, quod frequenter prædicent verbum meum, & aperiant doctrina sua surdorum aures, & suis exemplis illuminent cæcos. Margarita vero solum suæ vilitatis imum conspiciens, dixit: Domine Rex omnipotens, magna sunt valde quæ audio: Sed non inuenio in me bonum, pro cuius merito mihi debeas de illatis a mundo iniuriis lamentari. Et vnde tam mira familiaritas & incredibilis? Et Dominus ad eam: Ego delector in humilitate, puritate, & caritate tua. Et sicut a magno tempore vsque ad nunc non extitit mulier, cui tam alta monstrentur, [quam ipsa sancta & Deo cara.] ita in præsenti tempore non est magis afflicta in se quam tu. Sed ne timeas, quia tu scis quia ego sum Deus tuus, qui te custodiam. Ad quod verbum Margarita respondit: Tu es Pater meus, Redemptor meus, & lux vera, cui displicere timeo in pœnis meis. Et Dominus ad eam: Vince, & dirumpe pœnas timoris: & confitere bene peccatorum circumstantiam, nec omittas communionem Corporis mei propter tribulationum tuarum varietatem.

[110] Inuitata igitur ad diuinam mensam, subito in spiritu delata est coram Matris Dei regali solio. Et admirans de mutatione tam subita, dixit: Domine, cum vobiscum in terra loquerer, quid est quod tam imperceptibiliter meam animam in cælum duxisti? Et Dominus ad eam: [rapitur anima in cælum:] Hoc ideo, vt familiarius matri meæ Reginæ cælorum, aliisque Sanctis, qui mihi assistunt, te recommendes. Tunc ait Margarita ad Dominam: Domina cæli, aduocata cæli & mundi, & Mater Dei mei, Filius vester me duxit ad vos, qui est ductor meus. Et ego, inquit Domina, recipio te & preces tuas: quia tu es filia, quam Creatori, qui requieuit in vtero meo, cum precum instantia continue recommendo. [agit cum D. Virg.] Ex qua responsione mirabiliter iocundata, gratias agere cœpit Matri æterni Iudicis, dicens: Multum, Domina, mirabatur cor meum, quod non fruebatur allocutione tua: sed idcirco vos fortasse non audiebant mecum loquentem, quia solum Filium vestrum Dominum meum desideranter postulabam. Et ait Mater Domini ad eam: Filia, qui quærit vnigenitum meū, & Dominum, me postulat: & qui habet ipsum, habet me. Et reddita gratiarum actione Matri Dei, quæ ipsam & Filium eius in sui recommendatione recepit, conuertit se ad Sanctos omnes ciuitatis æternæ, & præcipue ad Beatos Ioannem Baptistam & Euangelistam, B. Franciscum Patrem suum, [& SS.] & Catharinam, vt orent pro ea, gaudiis & iocunditate repleta in loco illo felicitatis. Dixit Altissimus: Tu semper esse desideras in statu quietis & pacis æternæ: & non reminisceris verborum, quæ tibi dixi in anno illo, quo te in cella reclusi, quia lactanda eras ad vulnus mei lateris. Vnde quia tempus instat, para te ad pœnas tibi promissas. Margarita Christo sibi loquenti respondit: Domine mi, spes vnica & tutum refugium meum, reuela mihi per misericordiam tuam, si pœnæ mihi promissæ sunt purgatiuæ culparum mearum, vel ad gratiam inductiuæ. Et Dominus ad eam: [intelligit peccata sua dimissa,] filia, propter amaram contritionem, pœnitentiam & deprecationes varias, misericordia mea præteritas culpas tuas omnes deleuit: & ideo amodo sunt & erunt in augmentum gratiæ ac virtutum. [matrem post 10 annos purgatorij esse in cælo:] Et lætare, Filia, de matre tua, pro qua rogasti me, quia licet in purgatorio moram per decem annos contraxerit, nunc est in gloria Paradisi.

[111] Post hæc exstatico illo statu sublato, Margarita se in cella reperiens, subtractis etiam tam dignatiuis alloquiis, lacrymis rigabatur facies eius, & dicebat: Hei mihi, [ad se reuersa,] Domine mi, vbi me reperio nunc? Vbicumque enim sine tua præsentia tam suaui me sentio, in infernovideor collocari, Domini famulæ in cella oranti astitit Angelus confortans eam. Quæ dixit ei: Angele Dei, custos animæ meæ, ostende mihi, quibus signis agnosci possunt virtuosi & perfecti electi Dei. [discit ab Angelo] Et respondit ei Angelus. Ille perfecte electus est, qui totum cor suum a rebus infimis separat, & coniunctus soli Deo, ad ipsum clamat & suspirat toto corde die ac nocte. Quo audito Margarita respondit: Veni ad virtutes electorum Angele Dei. [quæ sint signa Electionis.] Ille, inquit Angelus, est electus, qui habet has virtutes; prima est profunda humilitas, quam debet habere illius amore, qui se humiliauit vsque ad crucem. Secundo debet habere perfectissimam caritatem. Tertio ille est electus, in quo impletur illud verbum, Beati mundo corde. [Matt. 5. 8] Quarto ille est electus, qui seipsum abnegat, imo & interficit propter Christum; non ferro, vel quocumque alio modo, sed suam mortificando voluntatem, & vt paratus sit ad mortem suscipiendam pro Christi nomine, si pro defensione Christianæ fidei tempus exposceret. Ille etiam se pro Christo occidit, qui suos mortificat sensus per pœnitentiam. Ille quinto electus est, qui compassionem veram habet ad pauperes, & in cuius ore non solum veritas semper est, sed honestas vitæ in moribus. Ille similiter electus est, qui amore Domini Iesu Christi reseruat sibi omnes pœnas, vt aliis auferat, & male vult indui, comedere, bibere, & ceteros bene. Ille etiam electus est, qui de amicorum & inimicorum afflictione affligitur & tristatur, & lætatur de omnium consolatione, & ad neminem in aliqua prosperitate positum habet inuidiam.

[112] Intra hebdomadam de Passione, deuotissime corpore Christi recepto, timens ne loquentes extra cellam secularia verba proferrent, quia de solo Deo cupiebat audire, dixit: Domine, non me permittas a serpente morderi, ne mens mea vagetur in aliqua re tibi contraria, quæ tibi soli adhærere desiderat. Post longam vero precum instantiam, quibus solum Christi postulabat alloquium, dixit ei Saluator noster: Multum es fatigata, filia Margarita: [Christus sentire Passionem cœpit a suscitatione Lazari:] sed plus fatigatus fui ego in ascensu scalarum crucis, nam pœna mea fuit prolixior quam dicat Scriptura. Ab illa enim die, qua Lazarum suscitaui, cernebam deliberatum meorum ordinem tormentorum in cordibus hostium: repræsentabatur animæ meæ Diuinitati coniunctæ, proditorum studium, congregata in me flagella, & voces aduersantium, nunc claui, spinæ, potus amarus, & crucis pondus, nunc lancea penetratura latus meum: in quarum fixa & certa imaginatione pœnarum alterabatur coram discipulis meis a sua specie corpus meum, nec aduertebant. Et quia Dei famula ad illa verba cum tanta familiaritate prolata præ dulcedine Christi iuxta votum suum dolere non poterat, dixit: Domine, numquam tam magnam dulcedinem & consolationem recepi. Et Dominus ad eam: Vis esse certa de mea dulcedine, hoc tamen quoad oculum mundi signa dilectionis subtraham, & inde non modicam pœnam recipies. Non enim videbitur mundo de deliciis vita tua sic ordinata, vt erit, [prædicit Margaritæ, mundanos ei detracturos:] quia volo quod sicut mundus me spreuit, & non cognouit, ita spernet te, & murmurabit de te.

[113] In festo B. Marci, dum in sacramento altaris optatam lætitiam degustasset, ipsum Christum audiuit loquentem & dicentem sibi: Tu rogasti feruenti animo curiam meam, vt suis orationibus impetrarēt, quod tibi ostenderem si ascensus ad cellam de arce placuit mihi: & in signum, quod mihi placuit, [permittit vt migret ad aliam cellam:] do tibi benedictionem meam ex parte Patris, mea & sancti Spiritus; nec non beatissimæ Virginis Matris meæ, & ex parte totius curiæ regni mei. Tu fugis amore mei, & ego fugi amore generationis humanæ. Tu fugis ad conseruandam & augendam gratiam: sed tribulationes fugere non valebis. Et hoc dicto subito quædam crux apparuit super eam, cuius brachia protendebantur de manu in manum, & stipes eius a capite vsque ad pedes, non tamen Dei famula clauis ferreis erat confixa. Tunc benedicens ei Dominus, & manu propria signum Crucis faciens, statim alia crux, in qua Christus erat confixus, apparuit: ad cuius dolorosum contuitum anima Margaritæ amaricata dixit: Domine mi, [prædicit crucifigendam tribulationibus:] crucifigar ego. Et Dominus ad eam: Filia mea, tu eris crucifixa tribulationibus, & non in cruce. Tu fugis creaturas, quantum potes, ne me offendas: & ego te conseruabo ne possis offendere. Sed dico tibi, quod tu es modicæ fidei, quia cum habeas tam feruentia, tamque sancta desideria de me, quod amore mei deseris te, cur credis, quod te velim deserere? Non ego deseram te, [sed in iis se illi adfuturum:] filia, sed sum, & ero semper tecum. Nam tuum zelum, vt ne me offendas, agnosco, qui tantus est, quod non curas fugere pro maioribus consolationibus obtinendis, sed solum ne offendar a te. Sed in hac fuga virtuosa, nec me offendes: & cum tribulatione grauaberis, meis consolationibus multiformiter perfrueris, & in tribulationibus deficiet corpus tuum. Dic ergo Fratri Iunctæ baiulo tuo ex parte mea, quod non impediat quin libere possis ascendere ad cellam arcis. [iubet FF. Minoribus dici, ne migrationi obstent:] Et scribat Fratri Ioanni Benedicto, quod pro mutatione ista non alteret, neque subtrahat sollicitudinem suam a te: Sed recommendet te amicis meis, qui cum eo sunt. Et quia non ita libenter conuersatur anima tua cum certis personis, sicut cum quibusdam; hic est modus illuminatæ mentis, quem tibi Frater Iuncta monstrauit. Cum autem veneris ad dictam cellam, ibi stabis, sicut docebo te. [quædam occulta aperit:] Et scias quod talis persona, de cuius statu dubitas, quamuis confessus fuerit, a malis tamen desideriis & suis operibus non cessauit. Et ille hoc dicit tibi, qui de illa matre humili nasci dignatus est, quæ dixit: Ecce ancilla Domini: in quo quidem verbo carnem de ipsa sumpsit. Et ne dubites de prædictis, ecce saluto eam, dicens: Aue Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui.

[114] Ad famulam Dei laboribus, tentationibus & infirmitatibus variis fatigatam veniens Sacerdos S. Marci; cum reuerentissima deuotione parauit se ad recipiendum nostri Saluatoris corpus, in cuius amoris suauitate, statim vt ipsum recepit, absorpta est a consolatione superna, in qua per magnam moram quiescēs, ad suorum sensuum sensibilis vsum reuersa non est vsque ad horam tertiam. Stans autem insensibilis & irreuerberantibus oculis Domino respondebat, cum mentis iubilatione, quam in facie prætendebat, dicens: Domine, quid dicis mihi, quod quidquid volo postulare a te, nihil aliud quæro, nisi vt vita mea tuæ maiestati perfectissime seruiat, & te verum Deum meum solum diligens, sim fidelibus tuis, qui in me confidunt, lux, non tenebra? [educit vt paret se ad tribulationes:] Cui Dominus: Filia, breuem sermonem tibi faciens dico, quod postquam cellam istam ingressa es, tranquillitatem sensisti corporalem pariter ac mentalem. Amodo igitur para te ad tribulationes infirmitatum & variarum tentationum antiqui hostis.

[115] Alia die priusquam Sacerdos S. Marci, deferens Christi corpus, cellam intraret, Margarita repletur interna iocunditate in sui Saluatoris, quem desiderabat, aduentu: & recepto cum summa reuerentia pane vitæ, locutus est ei, dicens: Es nunc in pœna, filia? Et cum responderet, [eam solatur:] quod sic; ait Dominus: Et ego similiter fui pro amore humani generis, & non pro culpa mea. Filia dilige me, quia pauci sunt qui me ament. Seruias mihi Creatori tuo, quia pauci mihi seruire volunt. Lauda me, quia pauci sunt intenti laudibus meis. [de peccatis mortalium queritur post tot sua beneficia:] Ego enim me feci hominem, de Maria Virgine carnem sumens, a qua lactari volui, in cuna reclinari. Et tandem Crucis tormentum non renuens, fui iudicatus & traditus in manus Pilati, & sine mortis caussa, ipso testante, Cruci affixus fui. Et quamuis fuerit dira mors, quam inflixerunt tunc Iudæi, amarior tamen esset ista, si passibilis essem, quam Christiani, peccata peccatis ad dendo, infligere non cessant. Et tantus est fœtor vitiorum eorum, quod iam vsque ad Patrem ascendit. Tu miraris, quod festum Assumptionis habuisti tam durum: sed dico tibi, quod precibus Matris meæ procuratum est tibi dulce. [D. Virginē pro ipsa orasse die Assumptionis:] Nam dicebat mihi Filio suo: Deuotam meam, iam ad te per gratiam reuocatam, quæ tam confidit de me, consolari placeat in hac mea solennitate. Tota namque curia cum magna iocunditate præstolatur tuæ dilectionis diem. Tu es in pœna, & ego pro te fui. Pœnæ tibi crescunt, quia tui finis tempus abbreuiatur. [iubet Sacerdotem moneri de peccatis:] Roga Sacerdotem talis ecclesiæ, quod faciat vnam confessionem generalem: & non verecunderis ei dicere, quod sit fortis in bello carnis, quia sum paratus facere gratiā, si se disposuerit.

[116] Quodam mane intra Octauam B. Francisci, accepto cum reuerentia pane vitæ, dixit ei Beatorum cibus, qui omnes reficit, Dominus Iesus Christus: Filia, debilis & infirma propter austeritatem vitæ, quam continuasti amore mei, non timeas reclinare caput. Tu credis transisse mare tribulationum, quas passura es: sed adhuc patieris multas tribulationes & murmurationes, & eris quasi derelicta, Nam tu eris tenebra in oculis lucis, id est, in oculis eorum qui debent esse lux. Et sicut non fui cognitus in fine meo, sed defecisse reputabar a mundo, qui me non cognouit, [prædicit eā contemnēdam,] & postea cognouit me mundus; ita qui te modo tenebram dicunt, post tuum obitum te cognoscent cum verecundia & dolore. Sed recordare, quod vas tuum purificandum erat variis pœnis, quas dum toleras amore mei, non solum exuis te vestem defectuum, sed te induam muneribus gratiarum.

[117] Sabbato Dominicæ XX post Pentecosten, recepto corpore veri Dei, loquitur Christus Margaritæ, dicens: Separa te, filia, quantum potes, ab omni familiaritate secularium personarum, præterquam ab ordine Fratrum Minorum. Et scias, quod pœnarum tuarum varietas leuis & parua in oculis aliorum videtur: Sed quoad te, [tentationes ei pro martyrio reputandas,] quæ sentis eam grauis est & plena doloris. Et si non inuenis qui tibi inferat multa genera tormentorum, pro vt desideras, sustine dulciter calicis pœnas amore mei. Bella autem tua, in quibus vas tuum ornabitur, quia videntur tibi magis amara & suspecta, quam supplicia, pro martyrio tibi reputabuntur. Margarita hæc audiens respondit: Dominus, ego non credo, quod vas animæ meæ in talibus pœnis purificari valeat vel ornari. Et Dominus ad eam: Verum dicis, quod simpliciter pœnæ non purgarent vel ornarent te. Et scias quod in tentationibus, infirmitatibus & aliis operationibus bonis tuis multas patieris tribulationes: sed ita in omnibus te defendam, [nec peccaturā mortaliter:] quod numquam mortaliter, quamdiu vixeris, me offendes.

[118] Et ait Margarita ad Dominum: Gratias ago tibi, dulcissime Iesu Christe, amator meus, quia semper mihi prædicis tam dulcia quam amara, ad quæ peruentura sum, antequam fiant. Sed rogote, amantissime Deus, quem solum fero in corde meo per amorem, vt adimpleas desiderium meum, & de tua defensione fiduciam mihi præsta. Cui Saluator ait: [cur tamen ei non det omnem securitatem?] Non habebis confidentiam plenam, quousque poneris in gloria regni mei. Et hoc ago, vt melius conserues exhibita tibi dona, & augeantur in te dona gratiarum, ac per hoc circa salutem tuam fias magis sollicita. Ego vero, qui hoc dignatus sum tibi loqui, sum Iesus Christus Saluator tuus, de Maria Virgine natus, lactatus, in præsepio reclinatus, a Ioanne baptizatus, qui pro te nudus crucem ascendi. Et quia Margarita Baptistam inter alios Sanctos specialiter honorabat, Dominum interrogauit, dicens: Orat pro me maiestatem tuam ille Præcursor tuus, quem elegi pro aduocato meo? Et Dominus ad eam: Non tantum ipse, sed Ioannes Euangelista, & tuus Pater Franciscus, & Catharina, cum omni curia regni mei. Tu etiam, filia, dic in tuis angustiis, Pater noster. Et Margarita respondit: Ego dico, Domine mi, sed in tanta debilitate non videor sentire saporem. [iubetur etiam in angustiis & infirmitate orare:] Et Dominus ad eam: Non obmittas ob hoc cum dicere poteris: & dicendo ad Crucem redeas. Et Margarita respondit: Ego tunc orans ad Crucem tuam reuertens expelli videor. Et ostendit ei Dominus, quod ideo videbatur expelli, quia mens in tribulationibus efficiebatur instabilis. Et iterum dixit ei: Etiam sic instabilis & afflicta gustas sine mora beneficium Crucis meæ. Et Margarita respondit: Domine, pone in corpore meo lepram, ne de cetero te offendam, & digneris me pietate tua ad Crucem reducere. Quoad petitionem primam, dixit ei, quod ei sufficerent pœnæ suæ, quia cum lepra secura esset, sed cum tentationibus & infirmitate corporea ipsam conseruabat in timore & gratia. Ad secundam vero petitionem ait: [cur eæ lepra, quam petebat vtiliores?] Ego te sæpe ad Crucem reuoco & reduco: sed creatura debes apponere studium, vt reuerti merearis. Tu me rogas, ne vlterius possis peccare de fine tuo. Sed dico tibi, quod tantum in hac valle miseriæ te dimittam, quousque placebit voluntati meæ.

[119] In nocte post festum B. Benedicti, cum fleret amarissime Dei famula Margarita præ nimia compassione, quam habebat ad quemdam Patrem suum in afflictionibus positum, respondit flenti & oranti Dominus, dicens: [orat pro Patre quodam afflicto:] Dic ei, quod paret se, quia non est hæc vltima tribulatio eius, nam adhuc intrinsecus & extrinsecus adeo affligetur ipse, & cui donum meæ concessero passionis, quod interdum de casu suo timebit. Verumtamen confortetur in me, quia nec ipsum cadere per impœnitentiam sinam, & tandem in magno statu remanebit. Et cum hæc diceret Dominus, videbat Margarita Dominum erga illum valde familiarem.

[120] Quadam die Margarita audiuit Dominum dicentem sibi: Vade ad Crucem, & scrutare plagas meas intus & extra, & discas quantum & quomodo fuerunt amaræ. [scrutari vulnera Christi iubetur,] Cumque deuota mens statim Domino obedisset, audiuit quod sequitur: Ego Dominus, qui numquam mentior, quia sum veritas, dico tibi, quod per afflictiones tuas varias, antequam de seculo isto migres, intrabis in plagas meas. Ita post hæc in meditationem Crucis, [inq; ea intrat per tribulationes:] doloribus adeo intus vulnerabatur mente, quod nerui oculorum videbantur extrahi, & volas manuum tangere non valebat.

[121] In die Inuentionis capitis Præcursoris, corpore Christi percepto, dixit Margaritæ Dominus: Tu petiuisti pro Fratribus meis benedictionem, [ipsa orante, benedicit Christus, Minoribus] & ego Redemptor omnium benedico simul omnibus, amore Electorum meorum, cum quibus sunt. Sed dic Vicariis meis, quod ipsi parent se ad tribulationes, quia Fratres Minores, præ ceteris qui sub cælo sunt, me imitantur. Confortentur autem, [& tribulationes denuntiat,] quia cum eis ero. Et quamuis alios benedixerim, istos specialiter benedico, quia de te amore mei curam fideliter gerere non spreuerunt. Et dico tibi, quod plus valet vna dies reconciliationis & gratiæ, quam annus: & plus talis annus, quam centum anni. Margarita autem soli Deo adhærere cupiens, dixit: Domine, quando separabor a seculo, & ad te peruenire valebo? Et Dominus ad eam: Quantum placebit mihi, vt dictum est, & tamdiu erit longa vita tua, & inquantum possibile est corpori humano respondere dominis, prius emes ea quam habeas. Præpara ergo te ad varias & magnas tribulationes. [& ipsi,] Et Margarita respondit: Domine, vos pollicemini dona inæstimabilia mihi, & confidentiam plenam non relinquitis. Et Dominus ad eam: [cui plenam confidentiā negat:] Confidentiam illam, quam appetis, non habebis in vita tua. Et illa respondit, Hoc, inquit, postulo, vt non decipiar. Et Dominus ad eam: Amen dico tibi, non decipieris in his quæ tibi promissa sunt. Et illa: Domine, non pro me hoc postulo, sed propter fidem illorum qui te occasione mei laudabunt, seruient, amabunt atque desiderabunt: nam Domine Deus meus, quidquid amo & desidero, pro vobis ago, non pro me indigna & vilissima creatura. Et Dominus ad eam. Tu me amas, & amaberis: seruies mihi, & seruietur tibi: desideras, & desideraberis: laudas, & laudaberis: obedis mihi, & obedietur tibi.

[122] In festo Protomartyris S. Stephani, post fletum indicibilem, & multas cum Christo allocutiones factas, intulit Christus dicens: Tu es effecta multum præsumptuosa, quia in huius seculi vita misera gloriam meam desideras postulare. Sed volo, quod habeas lætitiam in hoc mundo ad instar mei, [iterum ei denuntiat tribulationes,] sequendo me in degustatione pœnarum mearum. Quare para te ad tribulationes, quia in via non est patria obtinenda. Tunc Margarita respondit: Paradisus est Dei, vbicumque vos estis. Et Dominus ad eam: Ego ero & non ero tecum: eris enim induta gratia mea, [& sui subtractionē:] & tibi videbitur quod sis nuda, quia non me permittam cognosci in te a te. Volo namque semper te in timore meo seruare, vt crescas in gratia mea.

[123] Quodam die post festum Ascensionis Iesu Christi dixit Dominus Margaritæ: Veni mentaliter sursum, filia sancti Spiritus, cui reuelo quod numquam post redemptionem factam tot iuerunt ad inferni supplicia, quot vadunt modo, quibus non compatior propter me vt indigens eis; [ei indicat, plurimos eo tempore damnari:] sed propter eos qui sine me vera vita mortem incurrent æternam. Ego enim continue vado post eos cum misericordiæ voce, ne pereant: ideoque tibi de ipsis conqueror, quos meo sanguine pretioso redemi. Et iterum: Eleua cor tuum, & veni sursum, filia Spiritus sancti, vt dicas salutationem totam beatissimæ Virginis Matris meæ. Dictaque Aue Maria, ait Margarita Domino: Quid est, Domine, quod non ita protense vobiscum gaudeo sicut solebam? Et Dominus ad eam: Feceram te fontem, [monet iterū vt paret se ad patiendum,] in quo saluari peccatores debent: & tu misericordiæ fontem turbasti, sed dolor tuus te in gratia conseruauit. Para te ad infirmitates & tribulationes, & recordare quod pro te aspera passus sum: & sicut in hac vita quietem non habui, ita & tu habitura non es.

[124] Vox illa, quæ te in festo Archangeli toties inuitauit, vox fuit Principis Ecclesiæ Michaëlis, qui ex parte mea inuitauit te in signum potestatis tibi dandæ, & fortitudinis in tribulatione, ac luminis respectu reuelationis. Et Margarita respondit: Domine, valde timeo ne oculos tuæ maiestatis offendam, si me his, quæ me cum tanta fide requirunt, offero & communico creaturis. Placet mihi, ait Dominus, vt consoleris afflictos: sed modum discretioni tuæ committo, [soletur afflictos, nō omittat bona propter alios, sola comedat ob pietatem:] & ne opera, quæ gratia mea operatur in te, prætermittas propter aliorum iudicia. Iubeo tibi, vt sola comedas: nolo enim, quod deuotiones perdas & lacrymas propter adstantes dum comedis. Hæc enim comedendo flebat, & mentem suspendebat in tantum, quod sæpe cibo dimisso, dum sederet ad mensam, quasi cum Deo loqueretur: nunc rapiebatur, nunc orabat, nunc laudabat, nunc petebat cibari sempiterna lætitia in præsentia cibi pro corpore præparati. Et ait Dominus iterum: Solum illa, quæ non aguntur amore mei & secundum meæ beneplacitum voluntatis, relinquenda sunt, tam in publico quam in priuato.

[125] Alia die oranti locutus est Dominus dicens: Tribulationes tibi crescunt. Et Margarita respondit: Domine, offendam vos ego in eis? [denuntiat tribulationes,] Et Dominus ad eam: Dico tibi, Margarita, quia tu mereberis in eis gratiam & gloriam & benedictionem. Alioquin venialiter me offendes: sed ne timeas, quia ego ero protector tuus in illis tribulationibus. Tu affligeris in isto Sacerdote, quia tristatur hostis antiquus, quod euasit de manibus eius. Domini autem famula dixit: Dimitto eum, Domine mi? Et Dominus ad eam: Non deseras eum, sed adiuua. Tu filia fugies, quam posui contra falsas religiosas. Et fuga tua erit tuæ coronæ caussa. [& fugam:] Et scias, quod confessio tua tam vniuersalis, & tam expressa, est specialis virtus tibi concessa, qua pauci vtuntur & indigent. Recordare, quod me tibi ostendi aliquando mansuetum, & admisi tibi mansuetudinem: aliquando me tibi ostendi ad instar Iudicis iudicantis, & iudicialem tibi rationem ostendi: aliquando sermonem feci; & tu multos inducis ad pœnitentiam: aliquando locutus sum tibi dulciter, & dimisi tibi dulcedinem locutionis. [hortatur, vt homines inducat ad pœnitentiā;] Ego eram delectabilis in conspectu discipulorum: & tu es in conspectu creaturarum, quia te faciam lucem, quantum ad tenebrarum cognoscendam subtilitatem. Vnde volo, quod serues purum librum conscientiæ tuæ, in quo recondo rationes meas, [sed puram conscientiā seruet:] & sedem animæ tuæ, in qua requiesco. Tene clausum templum meum, & firma ipsum claue Passionis meæ.

[126] Altera die oranti Margaritæ astitit Angelus, dicens: Para te ad tot tribulationes per quas voles mori, nec poteris. Et Margarita rogauit Altissimum, quatenus eam fortem faceret in eis, ne ipsum offenderet. Cui postea Saluator dixit: Quam pœnam tu posses maiorem pati, quam timere ne me offendas? Dico enim tibi, quod amicis meis debet omne peccatum displicere plicere in conscientia sua sicut mortales. Nam quicumque venire vult post me, [pœna ei maxima, timor ne Deum offendat:] & cogitat ea quæ sunt contraria voluntati meȩ; si facit ibi moram, grauiter me offendit in mora illa: si vero contra talem cogitationem insurgit, meretur coronam gloriæ pro victoria.

[127] Pluribus in tribulatione consummatis diebus, recepit Margarita Christi corpus cum magna reuerentia & timore: quo recepto, audiuit eum in anima dicentem sibi: [patitur obtrectatores:] Filia, cuius caritas murmuratoribus impugnatur, coronabitur in cælis: nam plus compateris sanguini meo in Cruce fuso, quam aliqua creatura quæ viuat hodie. Quia licet multi plorent super acerbissima Passione mea, & sanguinis mei effusione, non tamen plorant eo modo, [compatitur Christo, omniū perfectissime:] quo tu, filia mea. Ego enim fui in tribulationibus, & tu in tribulationibus tribularis: ego in laboribus, & tu laboras: de me fuit murmuratum, & de tuis operibus murmurabitur: ego sum in gloria, & tu anima poneris ibi. Sed dico tibi, quod tribulationes tibi crescunt. Audiens Margarita tribulationum nomina, Christo sponso respondit: Si tribulationes mihi crescunt, augeatur mihi gratia tua. Et Dominus ad eam: Tu es separata a pristinis gradibus, quibus venitur ad gratiam: [transfertur ad altiorē gradum cognitionis Dei,] & nunc volo, quod ascendas ad altiorem statum notitiæ meæ. Et Margarita respondit: Si hoc agitis, Domine, circa me, cur me ponitis in tam afflictiuis timoribus? Et Dominus ad eam: Quemadmodum subtraxi & abscondi potentiam meam in ligno Crucis, [semper cū timore:] ita me tibi abscondi in f hoc mentis coronæ tuæ: vt tu cognoscas, qualis es pro te sine me. Sed multi sunt de secta Thomæ Apostoli mei, quia tardi sunt ad credendum ea quæ aguntur in te. Clama nunc, Gloria in excelsis Deo: quod sonat mutationem nouam in altissimum Deum. Clama, Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis: quod significat pacem inter populos perfidorum Christianorum.

[128] In sancto die Pentecostes Christum audiuit loquentem, sumpta salutari hostia, & dicentem: Filia tribulationis gloriæ & altitudinis, quam prope Virgines ponam in patria, [intelligit se maiori anxietate cruciandam, sicq; illuminādam:] tribulationes tuæ tanti dubij erunt, quod non solum non credens ascendere ad promissum tibi statum, sed credes a pristino cecidisse. In hoc statu recipies lumen cognitionis ad operandum opera virtuosa, ad extinguendum multa mala aliena, & recipies in ea gradum auctoritatis perfectæ fidei. Lauda & ama me: & seruies mihi Creatori tuo, qui dedi eam tibi de illa fide, quam habes, quod quoties vides me in altari, credis semper recipere nouum donum. Verum credis, & ita est. Tu dicis, quod non recepisti noua signa gratiæ in die ista, quæ dies est Spiritus sancti. Et ego dico tibi, quod recepisti maxima & non cognouisti. Scias quod hinc ad paucos dies Frater Iuncta conabitur te iuuare in tribulationibus tuis, & non poterit, quia elegi te per hanc viam, & eas concessi tibi.

[129] In die B. Ioannis Euangelistæ cœpit alta voce clamare, dicens: Curramus omnes ad fontem superni amoris. Quo dicto Christum audiuit dicentem sibi: Lux noua in tenebris orta, cui ego, qui passus fui & resurrexi, benedico. Sed certa sis, quod pœnæ tibi crescunt, [prædicūtur ei a Deo nouæ afflictiones,] & vnum de martyriis tuis erit filius tuus, qui saluabitur: nam tibi concessum est a Patre meo, quod transeas per viam tribulationum mearum: sed quanto plus vilificaberis, quæ non cognosceris modo, tantum magis ero tecum. Et in rebus omnibus, in quibus olim me offendisti, [in rebus quibus Deū ante offendit:] pœnas recipies, quas ignorabis interpretari dicens: Tunc punit Deus talem, quem dudum commisi defectum.

[130] Quadam die cum intima deuotione corpore Christi sumpto, audiuit eum dicentem sibi: Filia territa, de his quæ dixi tibi, non decipieris, quia scripta es in vitæ æternæ libro. Benedico te ex parte Patris mei & Spiritus sancti, nec non beatissimæ Virginis Matris meæ, de qua carnem illam sumpsi, quæ in Cruce pependit, resurrexit, & in cælum ascendit, & ex parte totius curiæ cælestis, quæ te non cognitam a creaturis, cum magna lætitia postulat. Do tibi lumen nouum mentis, per quod scias te interrogantibus faciliter & veraciter respondere. Recipiens enim a tuo Angelo reuelationes, & ego interdum loquor tecum, licet non ita sæpe. [nouo lumine donatur: electa ad patiēdum:] Et sis fortis in tribulationibus ad quas Pater meus te elegit, vt per hanc viam sequaris me crucifixum, vsque ad finem tuum.

[131] In festo SS. Laurentini & Pergentini dixit: Quamuis, Domine, non sim digna ad tui sanctissimi Corporis accedere sacramentum, sicut infirma ad medicum & medicinam. [3 Iun.] g Christique corpore cum tremore recepto, audiuit eum dicentem sibi: Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi, & agnus Dei, qui tollo peccata mundi. Tu vis venire ad Patrem meum? Et illa: Domine, quando sum vobiscum, sum cum Patre & Spiritu sancto. Et Dominus ad eam: Credis tu sic? Et Margarita respondit: Domine, qui omnia nosti, [interrogatur an credat?] tu scis quod ego credo. Ad quod verbum, data benedictione ait: Vt non dubites, saluta Matrem meam. Et dixit, Aue Maria, vsque Benedictus fructus ventris tui. Et salutatione finita, iterum ait: Filia, diligis me? Et Margarita respondit: Non solum te, Domine, [tertio, an amet?] diligo, sed te desidero, si placeret tibi, & esse in corde tuo. Et Dominus, Cur, inquit, intrare vis cor meum, & non intras vulnus lateris mei? Et Margarita respondens, ait: Domine Iesu Christe, si ero in corde tuo, ero in vulnere lateris, & omnibus locis clauorum, corona spinarum, felle & aceto & velo posito super venerabilibus oculis vestris. Et ait Dominus iterum: Filia diligis me? Et Margarita respondit: Domine, tunc te amabo, quando sensero in corpore meo tam acriter de pœna, quam accepisti pro me quod iunctis manibus anima mea separetur. Et ait Dominus: Nolles tu aliam mortem? Et Margarita respondit: Non desidero aliter mori, quia mortem hanc eligere debeo amore tui, & propter culpam meam. Et Dominus dixit: Sapientia mea tanta est, quod in isto dolore scirem tibi dare dulcem mortem. Et Margarita respondit: Domine Iesu Christe, nollem dulcem mortem in hoc, sed desidero vitam amara compassione tuarum pœnarum deficere. Tertio vero interrogans eam dixit: Amas tu me? Et Margarita respondit: Domine, si amarem te, seruirem tibi: & credo quod nulla creatura te vnquam, quantum es dignus diligi, amauerit. Et Dominus ad eam: Verum dixisti. Et ait Margarita: Ego vellem non solum te diligere, sed si posset fieri plusquam amare: tantum desidero habere de amore tuo. Nam ad hoc teneor, si considero meam vilitatem, quæ omnes alias superat, & non potest altitudinem tuæ dignitatis attingere, quæ inclinauit se tantum miseriæ meæ. Et Dominus ad eam: Velles sic mori, sicut B. Andreas? Et Margarita respondit: Domine, iube me mori in quocumque statu vis, dummodo in hoc dolore moriar, [vult in dolore Passionis mori, & crucifixa.] quem tam desideranter exposco. Nam si in hoc dolore morerer, in hora illa essem crucifixa. Et hoc conuenientissimum iudico, quia video in hoc mundo, quod moritur filius aliquando sine culpa pro patre: quanto magis taliter mori debeo, quæ commisi culpam non solum in parentibus primis, & pro me tu prior mortuus es; sed propria voluntate & actu? Cui Dominus: Nolles tu sudorem meum? Et quia volebat omnes sentire passionis dolores, & ita mori, non respondit de sudore quæsita. Et ait iterum Dominus: Si fieret noua Scriptura super illam, quam dedi, non possent homines comprehendere sudorem meum, [quam anxius Christi sudor?] quomodo fuit anxius.

[132] Decima octaua die Iulij corpore Christi deuote recepto, [Margarita repletur magna securitate:] ascendit Margarita in quamdam mentalem securitatem, a Domino postulans, vt semper ei in omnibus rebus seruiret, & numquam eum offenderet. Et, vt hoc, inquit, Domine, fiat, me velut mortuam in brachia misericordiæ tuæ pono, & me ipsam deserere volo, vt tu solus me regas. Et ait: Beate Paule tecum clamo, Quis separabit me a Christo Domino meo? Certe, Domine mi, nec fames, nec sitis, nec ignis aut ferrum, nec tribulatio aliqua. Tantum enim de te feruorem dedisti, quod cum ipso currerem prompta & securitate plena: & si totus mundus se mihi opponeret, non me separare posset a te. [Rom. 8. 35] Et illo mane remansit cum tranquillitate & noua mentis iocunditate.

[133] In vigilia S. Claræ, Dei recepto filio, audiuit eum loquentem sibi: [Christus gaudet cruciatibus suis, velpro vno toleratis:] Benedictæ sunt omnes pœnæ, quas pro anima tua sustinui, & illa Incarnatio, & benedicti sunt omnes labores, quos pertuli & ille amor, qui me coniunxit humano generi. Paucos hodie habeo filios bonos, respectu malorum: Sed si haberem in seculo tantum vnum, benedicerem ei omnes pœnas, quas fui passus.

[134] Die Lunæ post Pentecosten, dum Christum de manu Sacerdotis vellet recipere, dixit ei: Ego venio ad te, & tu non venis ad me: diligo te, & tu non diligis me: [amanter ad Margaritam venit in Eucharistia:] seruio tibi, & tu non seruis mihi: laudo te, & tu non laudas me, quantum debes. Et quid facies, filia, in tot tuis tribulationibus, quæ habitas inter lupos? Amen dico tibi, quod ego iuui B. Paulum in tribulationibus suis, ero tecum etiam: qui protexi B. Gregorium in tribulationibus & infirmitatibus suis, & protegam te. Et Margarita respondit: Cum scias omnia, Domine, antequam fiant, quare me vilissimam creaturam interrogas? Et Dominus ad eam: Hoc est dicere, quod ego de purissimo & candidissimo vtero Virginis natus, cuius animæ altitudo fuit eius profunda humilitas, [statuit eam speculum pœnientiæ:] pietatem habeo ad te, lucem nouæ conuersationis, quam mundo dedi, vt imitetur pœnitentiā tuam, & saluetur.

[135] Sabbato Dominicæ XX post Pentecosten deuote Saluatore recepto, tranquillitatem mentis inueniens, vidit postea statim Christum in Cruce eleuatum, [queritur de hominum peccatis,] conquerentem de paucis lacrymis, de modica deuotione, puritate, humilitate, veritate, & caritate; de multa vana gloria, inuidia & immunditia, & sollicitudine rerum temporalium, vnde oriuntur tentationes variæ. Et dixit, quod illi qui tam fortiter tentantur sæpe sunt suarum tentationum caussa. Quare si posset in cælo fieri planctus, ita hodie flerem super omnem statum ibi cum Sanctis, sicut fleui super Hierusalem, quando cum ramis palmarum fui receptus. [deq; vanis sermonibus seruorum suorum:] Item conquestus est de seruis suis, qui auide & parum loquuntur de ipso, multumque de rebus mundi, & non prædicant Euangelium eius populo suo. Et de Prælatis, qui non ordinant paces. Si tu haberes, inquit, perfectam caritatem, non velles solum stare ad vbera mearum consolationum, sed fleres iniurias meas, & stares cum offenso Deo tuo, & considerares, quomodo es digna tribulatione, & non consolatione, [hortatur ad patientiam,] & quod es vas purgandum variis tentationibus, vbi reconduntur tam pretiosa dona. Et Margarita respondit: Domine, sic me vestra dulcedo allexit, quod aliud agere non possum. Et quia desiderabat quotidie communicare, & habere copiam ministri Dei; respondit ei Dominus, quod non haberet hic consolationes suas plene. Et iterum dixit ei: Multum placuisti mihi diebus præteritis de victoria tua, [quam & laudat,] quam habuisti in vilificationibus de te factis. Et illa respondit: Domine, non habeo, vnde possim placere tibi. Et Dominus ad eam: Tu posses melius seruire mihi, & si timor tuus, qui te seruat ne cadas, nec redderet animam tuam sparsam per cogitat ones varias, quas nescis abiicere. Ad quod verbum timuit magis. Christus autem eam confortans dixit: Si vis adiutorium veniendi ad me, non des tam de tempore in cogitationibus seculi: sed reuertere ad Crucem, & ibi reperies me, & consolationibus solitis perfrueris, meque tibi non tantum subtraham. Dum confiteris vitia tua vicariis meis: cæla quantumcumque valueris, personarum nomina te lædentium: sed si circumstantias aliter exprimere non posses, non cogo te ad tacendum. Separa te igitur ab omni familiaritate secularium, quantum potes, & aliorum præterquam ab ordine & Fratribus Patris tui. Et dico tibi, [& ad vitandā conuersationē seculariū: ostendit ei nouum in pectore vulnus.] quod in consolationibus receptura es tribulationes. Et ostendit ei nouum vulnus ante pectus ex parte cordis, dicens, quod superius nominati ipsum fecerant, quos cum vulnere laterali redemerat. Videns autem Christus Margaritam timore perterritam propter admonitionem superius factam, ne occuparet mentem in cogitationibus mundanorum, & vt reuerteretur ad Crucem, iterum dixit ei: Si vis adiutorium, reuertere ad Crucem, & ibi reperies me.

[Annotata]

a Ita quidam pij homines arbitrantur, propter illa verba Ioan. 19.35. Et qui vidit, testimonium perhibuit. Quæ sunt de ipso S. Ioanne dicta. De S. Longino agemus 15 Martij.

b Vermina intestinorum dolores, quæ & tormina. Hic vermes sunt. Ita & Onomasticum a Martinio citatum: Vermina, σκώληκες. Est autem σκώληξ vermis quicumque.

c Videtur aliquid deesse.

d Hic mendum aliquod.

e Ita scriptum. An actis legendum, vel atriis?

f An forte, in augmentum coronæ tuæ legendum?

g Videtur deesse aliquid, vt compleatur sententia.

CAPVT VI
De oratione deuota & fide prædicationis.

[136] Inter cetera Margaritæ gratissima, fuit Sanctorum solenniis vacare solenniter, & eorum se precibus commendare feruenter. [Margarita colit festæ SS.] Qua ex re in nocte Conuersionis S. Pauli Deo mente coniuncta, dixit: Iustum rationabile, dignumque est valde, Saluator meus, vt tibi soli deuote seruiam, & tuam solummodo faciam voluntatem, quia tua summa & ineffabilis voluntas & misericordia descendit ad nos tam viles: & quem cæli capere non poterant, [agit gratias Christo:] in vtero te puellæ Virginis nouem mensibus abscondisti: & cui famulabatur Angelorum exercitus in excelsis, te vsque ad piscatorum pedum oscula in nostrum obsequium mancipasti. Iustum est, vt seruiamus tibi, cuius vita secundum assumptam nostram mortalitatem fuit paupertas, labor & pœna, vsque ad acerbissimam mortem Crucis. Per illam ergo tam inæstimabilem pietatem rogo te, Domine, vt cor meum & vitam perfecte ordinare digneris ad amorem tuum. His dictis, locutus est ei Dominus dicens: Semper vis haurire de me viuo fonte dulcedinem, & ego pro te hausi amaritudinem. Semper vis de me viuo pane satiari & refici, & ego pro tua salute te famelicus expectaui. Si vis quod ego summa sapientia tibi ad votum seruiam, non negligas obedire mandatis meis. Nā te & quamlibet humanam creaturam certifico, quod nec tibi nec aliis conceditur vti gratiarum mearum muneribus, nisi abneget quis semetipsum, [excitatur vt eum sequatur,] secundum Euangelium meum, & tollat crucem suam, & sequatur me. [Matt. 16. 24]

[137] Omnium bonorum dux & amor Iesus, volens post vestigia sua ducere Margaritam, ait: Pœnas grauissimas pro amore meo recipies & portabis, in quibus dum te sine mentalibus consolationibus senseris, reducas ad animum tuum verbum Fratris Iunctæ Confessoris tui, dicentis, quod in tua siti, quam habes de me, tecum sum. Quis namque tibi lumen internum donat? Quis feruorem? quis sitim & desideria? Quis te protegere dignatur in bellis? Et cum Margarita dixisset: [qui ei adest in tribulatione,] Vos, Domine mi Iesu Christe; ait Dominus: Cur ergo mihi non agis gratias ex omni mente tua, cum de gratiarum actionibus plus mihi placeas, quam de dulcedine mea, quam petis & recipis? Noli timere, filia, nec dubites, quia licet illas, quas desideras, consolationes non gustes; quandocumque me cum auiditate & lacrymosa deuotione requiris, tecum sum. Sed tu vis semper satiari de me, cum pro te extiterim mundo attenuatus & vacuus. Verumtamen memento verbi Confessoris tui, qui vt te confortaret in angustiis tuis magnis, dixit vtrumque, quod omnes etiam tui capillos capitis indui misericordia mea. Confortare igitur & lætare, quia non semper cotinuabitur tibi amaritudo & angustia: nam cum te duxerim vsque ad ripam vt cadere dubites, [& promittit magnā consolationem,] tecum ero, sicut fui cum B. Paulo, cui meam promisi gratiam. Et tam magna tibi concedam, quod nescies Patri tuo Confessori referre. Nonne tibi videtur magna dulcedo, quam de me sentis? non dicatis, inquit Margarita, Domine, magnam, cum sit ineffabilis, inexcogitabilis & infinita.

[138] In vigilia Purificationis Virginis, decorus sponsus flenti Margaritæ ipsius ab sentiam, locutus est, dicens: Ne timeas, filia, quia si seruare vis Euangelium meum, & cunctis, quæ sub cælo sunt, rebus renunties funditus, numquam deseram te, & Sororem meam te vocabo. Ad cuius tam dulcia & attractiua colloquia, tantam sensit mixtam siti dulcedinem, quod altissima voce dixit, [ac largitur,] qualiter nec Domina, nec Angeli, nec Beati in superna Dei fruitione, quantumcumque satiarentur de Deo, remanere poterant sine fame & siti de summo Deo? Ego enim, Domine mi, nunc admirabilem dulcedinem quietis de te recipio, & tamen cum ipsa de te famem sustineo. Et dum tantarum continuaret cum dulci fletu præconia laudum, cum æstuantis amoris incendio, in suis precibus docta fuit a Domino, [monetq; vt singulos ordines Angelorum inuocet:] quod singulos inuocaret ordines Spirituū supernorum, eamque similiter docens, ipsos ad suum inuitare præsidium, & inexplicabiles gratias in ordinibus singulis omnium Creatori. Hæc adeo feruenter in Christi quiescebat solatiis, quod suas cogebatur Horas differre, quas cum tanta deuotione dicebat, quod nisi eas complesset ad votum, quantumcumque languida & infirma, non solum nolebat comedere, sed nec audebat communicare. Et cum totum tempus fere occuparet in desiderio Dei, oratione ac fletibus, nihilominus pro qualibet. Hora XL Pater noster cum salutatione Virginis & Gloria Patri, Deo persoluebat.

[139] Quadam igitur die orans & lacrymans in oratorio Patris sui B. Francisci, incalescens feruidius præ diuinæ gustu dulcedinis in diuinum amorem, coram multis pro deuotione astantibus, propter timorem publicati amoris, quem occultare non poterat, humiliter Christo supplicans cum lacrymis, [ipsa optat cito mori,] postulat vt eam celeriter de isto nequam seculo educere dignaretur. Et iterum dixit: Saluator optime, si placet infinitæ pietati tuæ, festinanter vellem ad te venire: intantum timeo ne debilis anima mea, si superuixero, in aliquo te offendat. [ne vnquā peccet,] Christus autem, qui hoc ei desiderium cum timore donauerat, iussit eidem quod se patienter exponeret ad multas sui corporis passiones. Quæ respondens ait: [parata quidlibet pati,] Lætanter, Domine, ad cuncta pro tui honore nominis toleranda pœnalia me offero, & concedo: & cuncta quæ mihi inferri possent supplicia, pro tui amoris dulcedine pro nihilo reputabo. Tunc Dominus ad eam: Scis tu alicui consolationi creatæ, signo, exemplo aut verbo, hanc quam sentis iocundatiuam assimilare dulcedinem? [incredibili iucunditate perfusa:] Non dicatis, inquit Margarita, Domine mi, quod eam alicui rei possim assimilare; quia nec omnes Beatos, qui sunt in regno cælorū, arbitror dulcedinem tuam scire vel posse variare. Sed hoc confiteor, [omnia se impetrare per D Virg. fatetur:] Creator meus, quod hæc magna dona per intercessionem Matris Virginis Mariæ me recepisse cognosco, cui nihil negas.

[140] In nocte B. Blasij audiuit Christum dicentem sibi: Tu semper vis meæ visitationis continuare dulcedinem, sed desiderium istud obtinere in hoc seculo non valebis. Nam qui me sequebantur Apostoli, mea sine intermissione dulcedine minime fruebantur. [inuitatur a Christo vt per scalā Passionis ascendat:] Quare vis sine labore meæ suauitatis gustare dulcedinem, & non facis a circulam de meæ humilitatis connubio, de profunda humilitate mea, & gradibus conuersationis meæ, & de ordine Passionis? Recordare mearum vilificationum, quando Pilatus me ligatum mittebat Herodi, & Herodes illusum remittebat Pilato. Si enim per huius scalas gradus ascenderis, confortare secure, quia in cælo & in terra mihi Creatori tuo inseparabiliter coniungeris.

[141] Præcipuum diuinæ gratiæ signum, desiderium erat continuum audiendi Scripturæ diuinæ verbum. Numquam inueni eam sic suis viribus destitutam, quin audito Dei verbo statim leuaretur in mentis gaudium, [delectatur verbo Dei,] & resolueretur in lacrymis & laudibus sui opificis Iesu Christi. Et quia semen Diuini verbi sic hortus excultus & pinguis suscipiebat, ideo mihi, suo indigno Confessori, dicebat: Pater, loquimini mihi de Deo, quia verbum eius me statim inebriat, inflāmat, illuminat, & confortat, & ita simul corpus sanat & animam, quod quamdiu sonat in anima mea, nihil sentio de infirmitatibus meis. Nomen ferebat Iesu Christi tam incessanter in corde, [& nomine Iesv:] quod ad expressionem ipsius in suarum locutionum principio, medio atque fine, quasi tota liquefiebat in lacrymis, & dicebat: O nomen super omne nomen dulcissimum, cuius virtus me reuocauit ad gratiam, cuius sanguine redempta sum, cuius amor me sibi adhærere allexit.

[142] Hæc mihi ab ea de oratione eius quærenti, respondit: Frater, beatissima Trinitate inuocata, quæ est vnus Deus æternus & immensus, recommendo me Iesu Dei filio, pro nobis incarnato, Redemptori nostro, [Meditationis eius ordo circa SS. Trinitatē,] & Matri eius Beatæ Mariæ Virgini, aduocatæ nostræ, nec non & cunctis Sanctorum ordinibus, inchoans ab inflammatis Seraphin, deinde reuertor ad Dominum Iesum Christum, per Spiritum sanctum conceptum de Maria Virgine, ac partum sine dolore, [SS.] ad Angelorum lætitiam, Magorum reuerentiam, paruuli nati Domini mei fugam, & eius laboriosa itinera. [Christi vitam] Deinde meditor Samaritanæ dignatiuum colloquium, defensionem mulieris in templo, & pietatem quam exhibuit filiæ Cananeæ, leprosis, cæcis, & paralytico ad piscinam. Intueor etiam illos summæ puritatis tenerrimos pedes sine calceamentis, per villas, castra & ciuitates discurrere, & super marinos vortices sine inūdatione incedere. Contemplor item miraculorum operationē, Matthæi & Magdalenæ compunctionem, Lazari & aliorum miram suscitationem. Et gradiens per hos gradus, ad quemlibet in singulis refero laudes Creatori. Laudo similiter in Sanctorum ordinibus illum, qui cunctos condidit Sanctos, in quorum solenniis copiosa mihi & noua dona concesserunt. Et orationem continuans, quamuis cum tepiditate & defectu, ad omnia Domini beneficia sine meritis mihi collata, gratiarum actiones refero: [& passionem:] deinde ad secretum & viuum fontem Dominum Iesum mentem, in quantum ipse dignatur, figo: & ibi sitibunda permanens anima contemplatur, proditorium osculum, forum venditionis incomparabilis thesauri tam vilissimum, sudorem sanguineum, negantem discipulum, alaparum iniuriam, sputorum ignominiam, verborum contumeliam, Crucis angariam, clauorum fixuram, oculos velatos, testes corruptos, iudices impios, Iudæos perfidos, latronem excusantem, Dominum parcentem, Iesum Matrem discipulo commendantem. Deinde cum fletu amaro contemplor seu meditor felleum potum, solem obscuratum, saxa scissa, monumenta aperta, caput inclinatum, & spiritum Domini mei Patri commendatum. Et sic iuxta Crucem mœrore confecta, Virgini Matri commori desidero, & gladio sui doloris mente confodi, ipsi cum lacrymis supplicans, vt illum ineffabilem, quē fuit passa, dolorem mihi largiri dignetur, quia pro me peccāte & redimenda est mortuus Dominus meus.

[143] In festo B. Laurentij Christus Margaritæ oranti cum magna iocunditate se offerens, ostendit ei tunc vnam sedem in illo mentis excessu, quæ protendebatur per cælum multum, quæ erat tam miri decoris, quod eius pulchritudinem, sicut erat, nesciuit comprehendere, ita nec sciuit proferre: in capite vero illius speciosissimæ sedis vidit beatum Patrem Franciscum in eminentiori parte sedentem. Et fuit reuelatum eidem, quod ex illo sublimi & glorioso loco Seraphico primus Angelus fuit expulsus. Et ait ad eam Christus: Nondum vales, [videt locū S. Francisci & Fratrum eius, vnde eiectus Lucifer: & solium D. Virginis:] filia, huius sedis splendorem plene comprehendere, quia nondum es gloriosa, sed in defectu viæ. Exinde in admirabilius lumen eleuata superius iuxta solium Matris tam luminosum fuit ei ostensum, quod præ nimia claritate comprehendere non valens, audiuit Christum dicentem sibi: Ideo decorem Matris non potes comprehendere, quia ipsam præ ceteris creaturis in meam similitudinem transformaui. Ille autem locus tam sublimis & largus, vbi filium meum dilectum B. Franciscum contemplata es, replebitur Fratribus suis, qui iam Ecclesiam meā fere repleuerunt.

[144] Quadam die corpore Domini nostri deuote sumpto, audiuit eum dicentem sibi: Lauda & honora Matrem meam speciosissimam in me. De cuius pulchritudine & altitudine nec mundus loquitur, nec Scriptura. Hanc Matrem & Dominam ego summa sapientia & æterna creaui ad habitandum in ea. [iubetur eā honorare,] Hæc enim, filia mea, fuit Mater & Domina. Quare tibi præcipio & impono, vt ipsam laudes & honores, & ipsam laudari & honorari facias, quantum potes, quia est omni laude dignissima. Ipsa namque fuit vas purissimum, quod præparaui mihi pro totius salute humani generis. Ipsa etiam mater est, quæ me sine dolore peperit, & virginali lacte pauit. Et Margarita respondit: Domine, quam magna est humilitas vestra, quæ inclinatur ad commendationem creaturæ. Et Dominus ad eam: Si posset in cælo plus dari creaturæ laudis & honoris, [immenso honore dignam,] suum esset, quia digna est illa dulcissima mater. Tu Margarita lauda me, non te: honora me, non te: cum enim laudaueris & honorificaueris me, laudabo & honorabo te. Ama igitur solum me, & seruias mihi. Et Margarita respondit: Domine mi, sæpissime parcis culpæ meæ. Et Dominus ad eam: Timor mundi, & desiderium ne me offendas, tenet te in me. Sed caue ne me recipias, cum Sacerdos habet me in manu sua, nisi prius ei de tuis defectibus dixeris tuam culpam. Et dicas Fratri Iunctæ Confessori tuo, [& Confessariū monere vt libenter audiat peccatores pœnitentes:] qui tibi inhibuit, quod non mitteres ad eum tot homines & mulieres, quos verbis & lacrymis conuertis ad me, pro confessionibus audiendis, & dixit tibi, quod nolebat purgare stabula tot in die. Dic quod non purgat stabula, sed præparat in animabus confitentium mihi sedem, dum audit confitentem.

[145] Sequenti die venit Angelus eius ad eam, & dixit ei: [docetur ab Angelo suo modum audiendi sacrum:] Cum poteris stare in oratorio tibi facto genu flexa, & absque pulunari de pluma, tenens manus ad instar ministrantis vel cancellatas more solito supplicantis, ora. Et cum nimis debilitata fueris, appodia te aliquantulum super scamno: & sis ibi mente viua, firma & sollicita circa Dei verbum, dum Missa dicetur tibi: in quarum Missarum principiis signa te Crucis signaculo totam, & aquam recipias benedictam, & si vis tunc Dei filium Dominum nostrum Creatorem recipere omni die, habes a Deo nostro plenariam recipiendi licentiam: in quibus Missis inuenies argumentum feruoris. Et dicit Dominus, quod erit tecum ad largiendum tibi mentis constantiam.

[146] In vigilia beatissimæ Magdalenæ, quæ prius surgere propter infirmitatem non poterat, in feruorem animarum ascendens & laudum, subito roborata est ita plenissime, [vidit S. Magdalenā in summa gloria,] quod omnes adstantes mirati sunt: fecitque in illa iocunditate sero illo Diuinas cantare laudes. Post hæc anima eius in excessu leuata mentis, vidit beatissimam Christi Apostolam Magdalenam in vestitu deargentato, ferentem coronam intextam de lapidibus pretiosis, & eam beatos Angelos circumdantes. In qua visione audiuit Christum dicentem sibi: Sicut Pater meus dixit Ioanni Baptistæ de me, Hic est filius meus; sic dico, quod hæc est filia mea dilecta. Et quia miraris de ipsius tam fulgido vestimento, scias quod ipsam lucrata est in antro deserti, in quo etiam coronam, quam vides, de lapidibus pretiosis in victoriis suarum tentationum, quas in illa pœnitentia passa est, [ob tētutiones in antro suo toleratas:] meruit obtinere. Quibus dictis, subito visio supradicta subtracta est, & Margaritam in tam magna debilitate reliquit, quod sursum caput languidum erigere non valebat.

[147] Nocte altera in oratione peruigilans, in excessu mentis euecta, vidit Beatorum agmina, & Christum in solio stantem, & iocunda facie famulam suam Margaritam respicientem. Quæ ducta per Angelum, & in eius anima ruens amplexus, conquerebatur, dicens: Pater mi, cur animam, quæ nihil aliud petit quam vos, vestris priuatis amplexibus? Et Dominus ad eam: Non amplectar te, filia, quousque amore mei multas aduersitates recipias. [anhelat in raptu ad Christi amplexum,] Margarita vero quæ sui consumptionē corporis sitiebat, respondit dicens: Domine mi, quando erit istud consumptum corpusculum? Et facta est ei responsio, quam optabat, per Angelum dicentem sibi: [& suam mortem:] Tu Margarita diu & multum desiderasti tui consumptionem corporis: ad quod desiderium plene pertinges, antequam migres ad nos. Hoc per me tibi significat ille Dominus noster Iesus Christus, qui non solum me creauit & te, sed omnes creaturas. Ad quæ verba ad instar mulieris in partu vociferantis altissime flere cœpit, admirans de dignatiua humanatione summi Dei. Ille autem, [varie eum conspicit:] qui electorum tristitiam vertit in gaudium, statim flauus & paruulus & niue candidior, nudus in præsepio reclinatus apparuit: & postea surgens ad Matris pectus in virginali gremio sedit.

[148] Exceptis Horarum prolixitatibus & mentalibus excessibus, [frequentes raptus patitur:] qui noctem diemque fere totum aliquando occupabant, cum inter sociarum manus irreuerberatis oculis insensibiliter a mane in vesperum tenebatur; nihilominus temporis particulas, quæ supererant, diuinis laudibus adornabat. Memor namque illius admirabilis cœnæ, in qua corpus suum Apostolis tradidit, & discipulorum pedes lauit summi Patris Filius, dicebat decem Pater noster, pro captura facta in horto decem, pro corona & illusionibus decem, [ad memoriā Passionis multas orationes Dominicas recitat,] pro columna decem, pro Cruce, in qua nudus pependit, decem, pro qualibet manu confixa decem, pro quolibet pede decem, pro qualibet aure contumeliis & detractationibus lacessita decem, pro fœtore loci & sputis impiorum decem, pro velo ante oculos venerabiles posito viginti, pro felleo potu decem, pro lancea decem. Et ad quamlibet pœnam Christi, quam sciebat distinguere, cum gemitibus & lacrymosis suspiriis eumdem numerum persoluebat. Excrescentibus in ea feruoribus in meditatione beneficiorum, [pro variis hominum generibus:] quæ Christus humano generi contulerat, fecit acquiri fabarum non paruum numerum, quibus vnum vasculum replens, hoc modo euacuauit: nam primo pro suis defectibus, quos multis annis in amaritudine mentis defleuerat, dixit 400 Pater noster: pro ordine B. Francisci, cui eam Dominus recommendauerat, 100. pro cunctis Ecclesiæ sanctis ordinibus in virtute conseruandis & gratia. 100. Pro electis, quos Deus in statu gratiæ posuit, 100. pro peccantibus, qui diuina sunt gratia denudati, 100. pro Confessoribus 100, & pro benefactoribus 100. pro terræ sanctæ subsidio 100. Et pro laudatoribus Matris Dei 100. Pro spiritualibus fidelibus filiis & compatribus suis, 100. Pro Cortonensibus sibi deuotis 100. pro lædentibus vero eam alia 100.

[149] b Vi famula superni amoris amplius renouata, cœpit amore Dei Patris dicere centum Pater noster. [pro variis beneficiis sibi aliisq; collatis,] Pro honore Filij 100. Et ad laudem sancti Spiritus 100. Pro Matre Domini 100. & pro omni eius parentela 100. pro creatione visibilium & inuisibilium, 100. Et pro infusione nouarum animarum in corporibus, 100. pro primis parentibus in paradiso locatis 100. Et pro transgressione ipsorum 100. Pro prænuntiatione Christi aduentus 100. Et quia venit ad nos in tempore præfinito a Patre, 100. Pro Angelo Gabriele ad Mariam Virginem misso 100. Et pro humili respōsione Virginis 100. Pro verbo illo, Ecce Ancilla Domini 100. Et quia Mater Domini visitauit Elizabeth, 100. Quia Deum nouem mensibus portauit in vtero, 100. Et quia pariens, in præsepio eum reclinauit, 100. Quia Mater Dei extitit, 100. Et pro honore Ioseph senis, 100. quia Christus præsepe non abhorruit, [& mysteriis vitæ Christi:] 100. Et quia circumcidi voluit, 100. pro adoratione sanctorum Magorum 100. Et quia in templo voluit præsentari, 100. quia dignatus est conuersari in seculo, centum. Et quia immensus factus est breuis; æternus, temporalis, & immortalis, passibilis, 100. quia Pater eum misit 100. Et quia ipse personaliter incarnari voluit, 100. Et pro Spiritu sancto, qui hoc opus fecit, 100. Et quia cum Matre Virgine in Ægyptum fugit. 100. Et quia post triduum in templo repertus est in medio Doctorum, 100. Pro obedientia, quam exhibuit Matri & baiulo suo Ioseph, 100. Pro labore itineris 100. quia dignatus est loqui peccatoribus, & Cananeæ, 100. quia Magdalenam in conuiuio recepit & commendauit, 100. Pro laboribus Dominæ nostræ 100. quia disputauit Christus cum Scribis & Pharisæis, 100. quia fatigatus & sitiens sedit ad puteum, 100. Et Samaritanam conuertit & populum, 100. Et pro prædicationibus aliis per villas & ciuitates factis 100. pro illis locis in quibus sudauit 100. Et pro omnibus insidiis, quas humiliter passus est, 100. Et quia videri & tangi ab hominibus dignatus est, 100. in honore baptismi Christi 100. Et pro vocatione Apostolorum 100. quia panem materialem coram Apostolis suis sanctissimis manibus fregit, 100. Et quia eis & nobis sacram Scripturam dedit & exposuit, 100. quia mundo multas scientias dedit, 100. Et quia cum eis & cum peccatoribus manducauit, 100. pro quadragesima in deserto facta 100. Et quia esuriuit, & se tentari permisit, 100. pro paupertate, quam nascendo, viuendo, & moriendo seruauit, 100. Et pro omnibus locis, in quibus Iesus, Beatorum lætitia, plorauit, 100. pro monte Sinai, vbi legem Moysi dederat 100. Pro transfiguratione in mōte Tabor 100. pro cœna vltima, quam cum discipulis fecit, 100. Et pro sermone magno, quem eis fecit, 100. Pro corpore suo, quod eis dedit Dominus, 100. Et quia proditoris & discipulorum pedes lauit, 100. Pro loco, quem non declinauit, vbi facta fuit proditio, 100. Pro flagellis, alapis, & derisionibus receptis in nocte, 100. Pro osculo proditoris tam mansuete suscepto 100. Et quia dixit ei, Quod facturus es, fac citius, 100. Pro cruce in qua positus fuit, 100. Et pro aliis tormentis quæ sustinuit pro salute humani generis, 100. Pro latrone quem in cruce inuitauit ad regnum, 100. Et pro testimonio ei a creaturis exhibito in Passione & alias, 100. Pro dolore Virginis Matris & Ioannis, 100. pro fide Matris, quam tunc in mente seruauit, 100. Et pro sanctis Patribus de limbo eductis, 100. pro resurrectione ipsius Domini, 100. Et quia Petro, Magdalenæ, & aliis Christi discipulis apparere dignatus est, 100. quia discipulos salutauit, 100. Et quia post resurrectionem cum eis comedere voluit, 100. quia cicatrices vulnerum in corpore suo seruauit, 100. Et quia Magdalenæ in forma hortulani se ostendit & eam nominauit, 100. Item quia duobus discipulis in forma peregrini apparuit, 100. Pro ascensione Domini nostri in cælum, 100. Pro omnibus operibus quæ pro creaturis perfecit & perficit, 100. Et quia Spiritum sanctum Apostolis misit, 100. Et pro aduentu finalis iudicij, 100. Et quia decalogum præceptorum ad nostram salutem docuerat Moysen, 100. Pro Patriarchis & sanctis Prophetis 100. Pro collegio beatorum Apostolorum 100. Pro constantia Martyrum 100. Pro sanctis Dei Sacerdotibus 100. Pro sanctis Virginibus 100. Pro Deo deuotis viduis 100. Pro confirmatis in gratia, 100. Et pro nondum conuersis ad pœnitentiam 100. Pro Sacramentis Ecclesiæ sanctæ concessis, 100. Et pro baptismo fidelibus dato 100. Et pro omnibus temporalibus bonis humanæ naturæ concessis 100: Pro auctoritate absoluendi & ligandi Sacerdotibus tradita 100. Pro continua pietate, quam Christus habet ad animas, 100. Et pro doctrina & gratia infusa prædicatoribus 100. Pro septem donis Spiritus sancti 100. Et pro quatuor Euangelistis 100. Pro dilatione egressus Matris Dei de seculo ad nostram salutem 100. Et pro miraculoso aduentu Apostolorum in eius Assumptione 100. Et quia materia non deest laudis, non debet deesse lingua laudantis a laudibus, ideo quia Margaritam liberauit a multis periculis in statu mundi, & eam nutrierat cum esset Christo rebellis 100. Et pro lumine conscientiæ sibi dato 100. Et propter inobedientiam mandatorum, quam incurrerat, 100. Et quia Deus eam reuocauit ad gratiam, 100 Et quia eripuit eam de manibus tentatorum, 100. quia omnia peccata viuæ vocis oraculo ei dimisit, 100. Et pro largitate publica & priuata 100. Pro ingratitudine, quam habuerat ad beneficia Dei, 100. Et pro ianua paradisi electis aperta 100. Nec non pro beatissimis Angelis nobis ad custodiam deputatis 100. Pro his, quæ Dominus Iesus in hora matutinali passus est, 100. Et pro singulis horis dixit 100.

[150] Cor suum tradens Deo deuota Margarita ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui vocauerat eam, quia flammam diuini amoris, qui eam dilatauit ad omnes, cohibere non valuit, nunc diuini familiaritate colloquij, nunc temporalis largitate subsidij, nunc orationum studio vigilanti, omnibus omni modo, quo poterat, subuenire studebat. Vnde mihi Confessori suo dicebat: Noueris, Pater mi, quod in orationum multarum principiis adtendens meæ vilitatis miseriam, recurro prius ad Dei mei Matrem, deinde singulis honoratis Sanctorū ordinibus, eorumque inuocato suffragio, [orās inuocat primo D. V. & SS.] confidentius supplico Regi Deo, vt per ipsos tam sibi gratos filios preces meas oblatas cum lacrymis oculo pietatis respicere, & cum misericordia recipere dignetur: redditisque gratiis de collatis muneribus, oro pro cunctis in Purgatorij pœna reclusis, secundum notitiæ meæ gradum. Deinde oro pro Papa nostro sanctissimo, eiusque toto assistente collegio. Post hæc oro pro cunctis Ecclesiæ sanctæ ordinibus, sub quacumque norma viuendi positis, [tum varios status hominū Deo cōmendat.] vt conseruentur virtuosiores in gratia, & debiles protegantur, ne vnquam succumbant in pugna. Oro iterum pro Legatis omnibus a Sede sancta transmissis pro salute fidelium. Nunc oro pro Terræ sanctæ subsidio & recuperatione, quam opto: nunc pro Regibus Christianis, & omnium terrarum Principibus & rectoribus: nunc pro terrarum concordiis conseruandis, nunc pro omnibus sedandis guerris. Nunc oro pro Virginibus, coniugatis, & viduis, nunc pro omnibus orphanis & pupillis, nunc pro afflictis omnibus & captiuis, nunc pro Cortona, in qua me Deus tot virtutibus adornauit: nunc pro meis Confessoribus & magistris: nunc pro Fratrum Minorum ordine, quorum curæ me Christus semper & vbique commisit: nunc pro benefactoribus meis, & pro omnibus illis qui fuerunt caussa meæ salutis. Oro etiam pro peccatoribus omnibus, vt Deus eos reducat ad gratiam: & pro infidelibus & hæreticis, vt ad matrem sanctam nostram Ecclesiam sequendam se conuertant. Sed dum pro Tartaris, Saracenis, & aliis infidelibus oro, sentio in corde dulcedinem & feruorem. Cum autem pro Iudæis oro, eorum ingratitudo mihi occurrens, statim illa dulcedo videtur mihi atque feruor subtrahi. Oro similiter instantissimis precibus pro omnibus, qui me verbo vel facto læserunt publice, vel occulte. Deinde reuertor ad amantis Iesu desiderium: & quantum ab ipso conceditur, [postea ad Christum se attollit;] ascendo in contemplationis amplexum, vbi ex familiaritate Altissimi anima tantam sentit dulcedinem, & ad tantam violentiam trahitur, quod filij mei non possum ferre præsentiam, nisi inquantum scio quod imposterum ordinem nostrum ingredietur, sicut mihi Dominus promisit ac reuelauit, & quod non solum adhuc Frater fiet, verum & Sacerdos & sui verbi prædicator. [diuinitus cognoscit filio suo euentura,]

[151] Humilis corde Dei famula Margarita se leuissimam in omnibus recognoscens, orauit dicens: Domine Iesu Christe, non vos irritet miseria mea, vt subtrahatis mihi vilissimæ, nullam virtutem habenti, ea quȩ per misericordiam promisistis. Cui Saluator respondit, dicens: [se coram Deo humiliat:] Complacuit Patri meo sanctoque Spiritui, nec non mihi, & meæ Matri Virgini, de qua pro salute humana incarnari volui, quam non separas a laudibus tuis, & quæ rogat, vt gratias tuas augeam, vt seruentur tibi promissa dona. Et Margarita respondit: Domine, cum ego sim superbiæ vasculum, sine humilitate, honestate, patientia & caritate, quomodo mihi aliqua vestra dona darentur? [summe cupit illi placere,] Et Dominus ad eam: Non habes tu plenam voluntatem placendi mihi? Non sentis tu nouas pœnas, quando non seruis mihi? Nonne fugis libenter omnes creaturas, ne me offendas? Numquid non exuis te, amore mei? Et Margarita respondit: Domine mi, si vtrumque ago, tu nosti, quod quia in tuis operibus non sum feruida, sed otiosa, quomodo dona tua communicares tam vilissimæ creaturæ? Defende me, Domine, ab omni culpa & insultu acediæ. Et Dominus ad eam: [& liberari ab insultu acediæ:] Hæc tentatio est quoddam martyrium tibi concessum, vt vires tuas exerceas fortiter ad gratiam meam c exercendam. Et cum illa diceret: Quantum te, Domine, in pigritiis meis offendo! nec de donis elata efficeretur, & pauida remaneret, nil ei super isto verbo respondit.

[152] Quodam mane cum loqueretur de Christi Passione feruenter inebriata doloribus, dixit: Si tunc astitissem Domino meo crucifixo Iesu, dixissem quod prius me poneret in inferno, quam illos cruciatus in suo speciosissimo corpore pateretur. Ad quod verbum quasi contra Diuinam dispensationem prolatum Frater commotus, de ipsius deceptione timens, dixit ei: Mater Domini nostri, quæ super omnes dilexit eum, iuxta crucem stans confecta mœroribus, seipsam, si opportunum fuisset, pro salute omnium immolasset: adiiciēs quod quasi ex simili caussa dixit Christus Petro, qui eum pati nolebat: Vade post me, sathana. Nobis quidem eam relinquentibus in mentis excessu, & ad locum redeuntibus Fratrum, [Vade post me satanas, Matt. 16. 23, magis diabolo dictū, quā Petro.] loquitur Christus Margaritæ dicens: Filia, dic Fratri, quod ipse verum dixit, & bene. Verbum autem illud non solum dixi, me amanti feruenter, sed etiam sathanæ, qui dissuadere nitebatur præ timore passionis, quam mihi optanter interim procurabat: ipse tamen antiquus hostis me plenarie non cognouit vsque ad expoliationem inferni, in qua quidem tanto fuit dolore repletus, quod, si possibile fuisset ipsum posse mori, mortuus tunc fuisset. Sed tunc Petrum propter excessiuum suæ dilectionis feruorem ex eo verbo non minus eum dilexi. Non ponant igitur Fratres in dubium fidelissimum tui cordis amorem, qui meæ respondit inclinationi, quam gratis mundo exhibui. Nam si dum patiebar in Cruce hoc verbum dixisses, fides tua, quæ tota est pura, saluam te fecisset. [Similis Petri & Margaritæ feruor:] Tu enim es planta mea, quæ siccas plantas virides facis: nam de te consurget aqua ad irrigandas radices arborum aridarum. Tu es enim filia mea, soror & socia, cui concessit Pater meus gratiam, quam non perdes. Ad quæ verba Christi famula Margarita perterrita, Christo respondit dicens: Non me permittas, Domine, decipi: quia nihil in me virtutis inuenio, vnde hoc inposterum debeam præstolari vel præsenter valeam possidere. Tunc se Christus ei ostendit, veluti crucifixum, [videt hæc cor Christi per vulnus lateris,] dicens: Pone palmas super locis clauorum manuum mearum. Et cum Margarita ob reuerentiam diceret, Non Domine mi; subito patuit vulnus lateris amantis Iesu, & in cauerna illa cor sui est intuita Saluatoris. In quo excessu amplectens Dominum crucifixum sursum ab eo ferebatur in cælum, [amplexa crucifixum sursum fertur:] & audiuit eum dicentem sibi: Filia, de istis vulneribus trahes illa, quæ queunt prædicatores referre.

[153] Dixitque ei iterum Dominus: Dicas etiam Fratribus Minoribus, Patribus tuis, quod sedes illa tam speciosissima, quam vidisti in ordine Seraphin, fuit Luciferi, in qua Pater tuus B. Franciscus residet gloriosus: & longitudo illa, quæ continuatur cum sede, replebitur Fratribus sui ordinis, qui tanti Patris imitabuntur vestigia: cuius religio magna est, [Minores commendati: iubentur faciles esse in admittendo:] & propter maximum ordinis eius cor, membra eius, quæ paruula sunt, innouabuntur. Propter quod ad ordinem cupientes venire recipere non dubitent: quia si non reciperem ab eis nisi castitatem & officium, placet mihi quod eos recipiant. Et si non reciperem amplius, nisi quod recedunt a mundi proditionibus, homicidiis, periuriis, furtis, vsuris, & carnalitatibus, contentus ero. Nam a vendentibus, etiam olera, offendor multum, sed sicut extenditur misericordia mea ad populum induratum, qui recessita me, ita iustitia mea extendetur ad ipsius punitionem. Et tu, filia, para te ad patientiam, quia tota vita erit in martyrio, tam dubio tamque duro, quod potius eligeres Sanctorum supplicia, quam tuas, quas sustinebis, pœnas. Et quia Dei famula non timebat pœnas, [Margaritæ dura patienda prædicuntur:] sed solum Dei sui offensam, respondit dicens: Quomodo faciam, Domine mi, in pœnis prædictis? Timeo non pœnam, sed tuam offensionem. Et Dominus ad eam: Tu bene iuuaberis in tribulationibus tuis, filia: & in tribulationibus posita migrabis ad regnum cælorum. Tu es instrumentum meum, quod, dum volo quod tangatur, tangetur. Quare tibi dico, quod pax Aretini d Episcopi cum Cortonensibus fiet.

[154] Die Dominica post Pentecosten cum deuota reuerentia Christi recepto corpore, statim gaudio terminato dicere cœpit: Cur anima mea tuum sponsum Dei filium non quæris ad Crucem? Quo dicto, surgens de loco, vbi orabat & quiescebat, aspersit se aqua benedicta in suorum purgatione defectuum: & subito de cella cum feruore maximo egrediens cœpit Christum vocibus postulare. [& in raptu Christi pedes visa sibi lauare:] Quæ in instanti ad Christi pedes intellectualiter posita, lauit pedes eius & tersit: & faciem eius videre desiderans, rogabat Altissimum, vt desideranti se ostendere dignaretur. Qui respondens, ait: Faciem meam plene in sua specie videre non poteris, quo vsque locabo te in gloria Beatorum. Et Margarita respondit: Domine mi, prolixas quadragesimas me sinitis facere de vobis. Cui Saluator dixit: Sicut sunt quadragesimalia tempora tibi concessa, ita & festa de me tibi paschalia reseruantur. Et Margarita respondit: Domine, placet tibi, quod loquar magna dona tua, quæ mihi largiris, coram astantibus? Et Dominus ad eam: Quia in illa tua locutione extatica, cum non sentis quæ loqueris, panduntur misericordiæ meæ dona, volo quod ita loquaris. Ad quod verbum Margarita securior reddita, dixit: Tu es pater meus, suscitator meus, sponsus meus, lætitia mea, & gaudium omnium gaudiorum. Et Dominus ad eam: Tu es filia mea, socia electa. Et Margarita respondit: [sinitur eius dona raptus tēpore aperire:] Quantum me diligis, Saluator meus, non me remittas in desertum, amator meus. Et Dominus ad eam. Ego remitto te, sicut ouem inter lupos. Et Margarita respondit dicens: Domine mi, destruatur cito moles corporis mei, vt merear venire ad te per viam tribulationis. [optat cito mori:] Et Dominus ad eam: Quamuis tribulationes tuæ duræ debeant esse, maior erit tamen illa, quam patieris de me; neque enim maior, nec durior esse potest, quam sentire se animā sine me. Et Margarita respōdit: Tu es, Domine, vita mea, per quem viuo: & si in desertum remiseris me, mortem incurro. Tu thesaurus meus, sine quo omnis opulentia videtur mihi summa paupertas. Ad quem Christus se ostendens hilarem, dicebat ei, quod in desertum rediret. Quem cum Margarita mentali contemplaretur oculo, [videt Christū & D. V. in thronis sedētes,] vidit Christum in throno mirabili residentem, & Matrem Virginem a dextris eius in alio inæstimabili solio coronatam super omnes choros Angelorum sedentem, & Margaritæ congaudentem. Tunc inuitauit eam æternus Rex de visione distincta omnium beatorum agminum. De qua pollicitatione tam iocunda, tam larga, tam immenso gaudio dilatatum est cor, quod aperiri videbatur, & vix potuit respondere, [summo gaudio perfusa:] dicens: Domine, quem vnice diligo, quia a te facta sum, te videre desidero, qui me tanto replesti gaudio, quod nec tacere possim, nec exprimere. Deinde ad Matrem Domini se conuertens, ait: Domina mea, dicatis, quæso, Filio vestro, quod ostendat mihi vultus sui iucunditatem.

[155] Dicebat Margarita Confessori suo: Pater mi, nihil de rebus ad victum vel indumentum mihi transmissis retinere volo. [cupit omnia sibi parata dari pauperibus:] Nam desidero esurire, vt satiem pauperes; exuere me, vt induam eos; dare tunicam nouam ipsis, & ipsorum me tegere semicinctiis, & in omni rerum penuria remanere, vt ipsi abundare possint. Et dicebat Fratribus: O Patres mei, nulli personæ pro meis necessitatibus faciatis, sicut consueuistis, aliquid signari: quia currere volo ad desiderium animæ meæ Christum, omnibus rebus exonerata. Et si quid est alicui pro meis necessitatibus assignatum, pauperibus Domini mei Iesu Christi crucifixi, quos in visceribus meis porto, sine mora distribuatis.

[156] In festo beatissimæ Magdalenæ interrogauit Margarita Dominum nostrum, quem cum suis stigmatibus Passionis videbat, si omne genus humanum in huius seculi termino cum illis plagis eum visurum est? Respondit Dominus, [videt stigmata Christi, videnda in iudicio:] quod sic eum visurus est omnis oculus. Sed istæ plagæ, inquit, filia mea, erunt ad gaudia Beatorum, & confusionem perpetuam reproborum. Et Margarita respondit: Et non dolebunt de tali visione Beati! Et Dominus ad eam: Quia in eis erit tam perfecta gloria, quod nulla potest eis admisceri tristitia, dolere non poterunt, sed in me Redemptore de sua redemptione gaudebunt. Et vis, ait Dominus, vt ostendam tibi dona, quæ tibi daturus sum? Et Margarita respondit: Non, Domine mi, tu enim es gaudium meum, quem solum cernere cupio: vita, qua viuo: lætitia, qua gaudeo: requies, in qua requiesco: & totum bonum animæ meæ. Confiteor, Domine mi, quem plagatum video, quod tu es ille, qui pro humano genere pati & mori dignatus es. Sed quæso, vt non patiaris creaturas, contra quas video nunc tam iratum, separari a te, & ire ad incendia sempiterna. Scio, Domine, quod nulla pœna maior esse potest, quam separari a te lætitia infinita. Et cum Saluator per modū licentiandi eam benedictione donare vellet; [orat nō dimitti ab ea visione:] Margarita respondit: Domine, vestram benedictionem opto: sed differatis eam, vt non recedam. Timore autem crescente de tanti terminatione solatij, conuertit se ad Matrem Domini nostri, dicens: Speciosa Mater & Domina, exora Filium tuum, & dic ei, vt sui aspectus iocunditatem mihi non subtrahat, quia nollem ab hac iocundissima visione recedere. Et si me dispensatione sua remittit, dicatis ei, Mater, quod mihi præstet de reuersione ad tantæ felicitatis solatium promissionem. Et quia Christus inuitauit eam ad suorum visionem Sanctorum respondit: Domine mi, qui estis Sanctus Sanctorum, lumen, dulcedo, & corona eorum, quem solum videre desidero, cum vos videro & habuero, ero coram Beatis omnibus.

[157] [Christi vulnera tangere nō audet præ reuerentia:] Tunc inuitauit eam Altissimus, vt suis manibus e cicatricibus signatas tangere non tardaret. Quod agere præ reuerentia renuens, amoris signum & confidentiam postulauit. Et Dominus ad eam: In signum dilectionis & confidentiæ tibi mādo, quod numquam loquaris nisi de me. Et Margarita respondit: Domine mi, quia hoc præceptum implere non possum sine adiutorio gratiæ tuæ, succurat mihi libenter obedienti misericordia tua: & quia solus nosti fragilitatem meam, absconde me a creaturis tuis, & cum loqui nesciam, non me cogas, vt aliquid referam populo tuo vel alicui personæ in speciali. Tunc gratissima filia, suis Patribus non ingrata, interrogauit Altissimum, dicens: Domine Iesu Christe, splendor æterni Patris, [iubetur nō loqui nisi de Deo: quærit de PP. Minoribus,] quantum diligis Patres meos Fratres Minores, quibus me commendasti? Et Dominus ad eam: Filia mea, maiores sunt apud me magisque dilecti, quam aliqui de mundo. Ad quod verbum cum exultatione perceptum, benedictionem pro omnibus a Sacerdote æterno Christo Iesu humiliter postulauit. Qui benedicens eos, ait: [quibus benedicit Christus:] Benedico omnibus Fratribus Minoribus, filia, ex parte Patris mei & sancti Spiritus. In quo dignatiuo colloquio effecta securior, adiunxit dicens: Et quid erit, Domine mi, de his duobus Patribus meis electis tuis, qui tui amore tam sollicite meæ saluti se inclinauerunt? Studeant, inquit Dominus, semper effici meliores, cum habeant arrham æternæ gloriæ. Et quid hoc, Domine, quod vnum eorum permisisti grauari prælationis officio? Cui Christus respondens, ait: Scias quod aduersarij mei multiplicati sunt ad tentandum populos meos: & Fratres Minores, quibus dedi retia prædicationis meæ, scutum sunt animarum.

[158] In nocte B. Claræ Virginis, oranti Margaritæ astitit vnus Angelus sex alas habens: ad cuius benedictionem subito tanto fuit amoris repleta incendio, [visitur ab Angelo cū miro gaudio:] quod gaudium externum a risu non poterat cohibere. Cuius lætitiam sæpius illa nocte Angelus renouauit, descendens & apparens eidem. Vnde Fratrem Confessorem rogauit instanter, vt numquam coram astantibus dictum Angelum nominaret, quia præ lætitia tanti nominis cor repletum iubilo in iucunditatem faciem resoluebat, quantumcumque grauaretur infirmitate. Et interrogans de tam noua iocunditate, responsum accepit, quod ab illo Seraphico Angelo susceperat tam mirum iocundumqum incendium.

[159] In prima Dominica de Aduentu, Margarita, quæ fontem vitæ sitiebat ardenter, recepto cum reuerentia Christi corpore, orauit cum fletu dicens: Per illam misericordiam, quam latroni dare dignatus es in crucis patibulo, te, mi Domine, obsecro, ne me permittas ab antiquo serpente decipi & morderi. Ideo namque ad arcem misericordiæ tuæ recurro, & ad pietatem tuam cum timore confugio, [timet peccare.] quia maiestati tuæ numquam seruiui, nec seruio, sed offendo continue. Cui pius Pater & Dominus respondens ait: Si me tuis cogitationibus offendis, filia, illos defectus purgas continuis doloribus, quos in animo tuo portas, & lachrymis, quas effundis. Et ego creator tuus, qui te in Paradiso formaui in prima matre, de Maria Virgine natus & in cruce passus, benedico sanguinem illum, quem in tua redemptione effudi: quia tu es illa creatura, quam hodie plus diligo, [sūme Christo dilecta:] quam diligatur aliqua mulier quæ inueniatur sub cœlo.

[160] Die Veneris præcedente vigiliam B. Thomæ Apostoli, famulæ Dei Margaritæ flenti & oranti Angelus Domini locutus est, dicens: Benedico cellam & omnes habitantes in ea, vt illuminentur atque purgentur, [visitur & benedicitur ab Angelo:] & crescant in feruore amoris. Domini famulæ cum fletu dicenti, Domine, ego clamo dolores & angustias patiens in absentia dulcedinis tuæ, sine qua viuere non possum, & nemo respondet afflictæ; ad eius clamorem sponsus diu desideratus Angelum misit hæc dicentem: Ego sum nuntius tui Domini, quem quotidie postulas: Ego nuntius tui Patris & Redemptoris. Quæ in magnis reuelationibus & promissis timore concussa, nec tamen recedens ab actionibus gratiarum, laudauit mittentem Deum in Angelo destinato, & Angelum in Domino destinante, dicens: Laus tibi sit, Angele Dei, de tam larga benedictione, [ei gratias agit:] tamque prolixo sermone. Sed sermo tuus, Angele Dei, valde me terruit, quia propter tam alta promissa dubito ne ipse velit vlterius mecum loqui, quem solum desiderat anima mea; ex quo per te tam alta narrauit atque promisit. Cui Angelus dixit: Recordare, Margarita, verbi a Domino tibi dicti, quod vsque ad obitus tui diem noua gratia crescet tibi: nec de diuinæ subtractione locutionis timeas, quia tecum loquitur alteriori modo Deus, quam vnquā locutus fuerit. Recordare similiter Euangelici verbi, quod tibi exposuit Confessor tuus de proximo diligendo. Et Margarita respondit, dicens: Et quis est iste proximus carior & intimior peramandus? Dominus noster, inquit ei Angelus, Iesus Christus, pro te & omnibus natus & in præsepio reclinatus: sed lux in tenebris orta est, & tenebræ eam non cognouerunt.

[161] Super nascentis autem pueri pœnalitatibus assumptis Margarita meditans, cœpit timere, ne illa die, qua lætitia summa erat, fieret subtractio tanti gaudij. Vnde dixit Angelo, quod timebat de duro Paschate. Et Angelus ad eam dixit: Si de duro Paschate times, recordare quod Christus non habuit hic suaue. Et Margarita respondit: Quare ergo facit Ecclesia nouam lætitiam, & concedit carnes in illa die comedere Christianis, & beatus Pater meus Franciscus dicebat, quod totus mundus iubilare debebat, quia ortum est lumen totius generis humani, atque immensum gaudium? Et Angelus ad eam. Verum est, quod gaudium totius mundi natum est: sed amici Dei contristari debent illa die, quia Rex noster natus est ad pœnas & diuersas tribulationes. Et tu Margarita dicis, quod tali die omnis status fidelium iocundatur. Et ego respondeo, quod tale gaudium Christus Dominus non acceptat. Multi enim sunt, qui lætantur in isto paschate, qui finaliter tristabuntur: vt multi tristantur in nato puero, qui in æterna gloria lætabuntur. Dixit iterum Margarita ad Angelum: Roga Dominum meum, vt infligat corpori meo infirmitatem consumptiuam, vt ipsum de cetero non possim offendere. Et Angelus ad eam: Dominus noster vult vt sis humilis, obediens, & reuerens: & hoc, quod postulas, erit in voluntate eius. [optat morbum, ne amplius peccet:] Et Margarita dixit: Non recedas, Angele sancte, cuius præsentia me lætificat, & benedictio tua, de qua me inuitas, inducet nouam gratiam, & roborabit in bellis animam meam. Et benedixit eam ex parte Patris & Filij & Spiritus sancti, Matris Domini, & sua, & omnium Beatorum. Et ait iterum Margarita ad Angelum: Roga Saluatorem nostrum, qui nouit desiderium cordis nostri, quia nihil sub cælo ita formido, sicut maiestatē suam offendere, [maximē horret peccatum:] & eius signa perfecti amoris per negligentem famulatum amittere. Quare tibi supplico toto corde, vt dicas mihi, quantum me diligit, vel quantum coram ipsius oculis displicet vita mea. Et Angelus ad eam: Hæc responsio tibi fiet secundum voluntatem mittentis Dei nostri.

[162] In festo B. Blasij, auiditate crescente de Christi sumendo corpore, cum timore communicauit. Quo recepto, sentiens gaudium excedens alia cuncta gaudia, dixit, quod ineffabile gaudium erat, vbicumque se offerebat amanti animæ Christus, lætitia Beatorum. Tunc locutus ad eam Christus ait: [deprecatur ne se ei penitus subtrahat Christus.] Ego me tibi, filia, subtraham. Et Margarita respondit: Non respondeat subtractio tua, Domine, multitudini vitiorum meorum: sed intuere sitim, quam continue patior de te, & timores, quos habeo, & ob tui reuerentiam anima mea sustinet. Satis namque videntur mihi graues & importabiles istæ pœnȩ, vt sufficere deberent tantæ fragilitati. Et Dominus ad eam: Non recordaris tu Matris meæ, quantum sine me remansit in mundo, & præsentiam meam non videbat? Et Margarita respondit: Domine, si Mater illa gloriosa stabat in die sine præsenti visitatione, in nocte visitabatur: & si in nocte, visitabatur a præsentia misericordiæ tuæ frequenter in die. Et Dominus ad eam: Scias diem transisse cum nocte, in quibus me, sicut intelligis, non habebat: habebat tamen Archangelum Gabrielem, [Deipara in terra sæpe a Gabriele visitabatur.] quem ad eam præmiseram salutandam, dum de ipsa dignatus sum carnem sumere, qui sæpissime visitabat eamdem. Et Margarita respondit: Domine Iesu Christe, Mater vestra sanctificata fuerat antequam nata. Et vos (vt ego) offendere non timebat, quia magis erat confirmata in gratia, quam aliæ creaturæ. Sed ego ancilla tua sum velut res quæ non est, & statim desinit esse. Et ideo timens ne a te summa vita peccando recedam, tuam visitationem desidero, quia sine te perseuerare posse non credo. Et Dominus ad eam: Ego quidem, filia, tibi ad tempus me subtraham, Et tribulationes tibi crescent & multiplicabuntur. Et Margarita fortiter Christum amans, respondit: [Margarita optat tribulationes, modo in ijs placeat Deo,] Dummodo tibi placeant, & in illis tibi seruiam, & incessanter laudem nomen tuum, ea opto, & ad recipiendum me præparo. Et Dominus: Filia mea, quam feci in pœnis albam per inocentiæ puritatem, & rubicundam per amoris ardorem, in te requiesco, & in pœnis tuis mihi seruis, & laudabis me factorem tuum.

[163] Feria tertia post primam Dominicam in Quadragesima, cum reuerentia corpore Christi recepto, audiuit ipsum dicentem sibi: Es tu in tribulatione? Et cum Margarita responderet, Domine tu scis; dixit ei Dominus: Et ego sum in consolatione de tuis pœnis, quia te mihi coniungunt. Et Margarita respondit: Domine, tu dixeras ancillæ tuæ, quod ego iam coniuncta eram tibi per gratiam. Et Dominus ad eam: Omnis anima, quæ in gratia est vsque in finem, si non crescit in gratia, retrocedit. Et Margarita respondit: [vt placere intelligit a Christo,] Verum est, Domine, quod es in consolatione, quia tu es ipsa consolatio. Et Dominus ad eam: Filia, ego fui quantum ad humanitatem in magnis tribulationibus. Et tu fuge mundum, quem tam fugere postulasti, quod adhuc largiar tibi istud bonum. Et Margarita respondit: Domine, ego me ipsam fugio, & de me ipsa tibi lamentor. Et Dominus ad eam: Filia, & de me similiter lamentaris. Et Margarita cum tremore dixit: Domine, ideo de te conquesta sum, quia de fuga mundi meum desiderium minime compleuisti. Vellem namque omni familiaritate creaturarum carere, vt plenius te cognoscere ac diligere possem. Animarum vero zelator, se ad prædicatorum exhortationem conuertens ait: Dic illi paruulo, quem in cælesti Hierusalem magnum faciam, [& iubetur quemdam concionatorem animare,] quod studeat semper in amore meo atq; seruitio & in Scripturis meis: & ego dabo lumen ei ad prædicandum iniurias, quas recipio quotidie a deceptoribus hominibus, secundum artes eorum & officia. Numquam enim tam me offendit mundus. Offendor enim de illo vitio, quod in mea natiuitate puniui, a coniugatis in matrimonio, & a Virginibus & a nuptis, per superbiam, inanem gloriam & inuidiam. Dic ergo, quod prædicet Euangelium meum, & vitia corrigat: prædicet cum auctoritate & ardore cordis: nec timeat infamantium verba, quia faciam adhuc eius prædicationes agnosci. Et dic ei, quod in sinu meo eum porto, & in statu gratiæ, in quo posui animam tuam, suam portem.

[164] In vigilia B. Claræ Virginis, quia Christi famula Margarita plusquam in aliis diebus cupiebat signa dilectionis diuinæ in se ostendi, [ipsa in se seruare caritatem & reuerentiam:] licet omnes homines mundi & mulieres videre Sanctas cupiant, dixit ei Dominus: Filia, in te non habes caritatem perfectam, in gradu enim, in quo nunc es, seruare debes caritatem & reuerentiam. Reuerentiam enim tuam præcedit cognitio, quæ numquam te sinet formare petitionem aliquam cum signo elationis seu præsumptionis. Perfecta vero caritas in amarum petitur, cum se eleuat per ardorem super se, vt transcendat in me, præponendo sibi ceteras creaturas. Sicut inuitatus ad nuptias, quia se ceteris dignior deceptis elegit humiliter nouissimum locum, & sequitur omnes qui intrant palatium, non præcedit. De verbo illo, quod per feruorem dixisti, ne timeas, quia sicut Petrus amore feruens dum incidit auriculam, in ore meæ prædicationis meruit veniam, ita & tu in verbo prædicto.

[165] In vigilia Natiuitatis beatæ Virginis, Dei Filio reuerenter suscepto, ex inæstimabili suauitate, quam sentiebat in ipso, ait: Domine mi suauissime, quid facient de infinita suauitate animæ Beatorum in patria, dum de te gaudium sustinebunt inexcogitabile, ineffabile & infinitum? Infinita est hæc iocunditas, qua fruor nunc, Domine mi. Et Dominus ad eam: Beatorum animæ facient secundum voluntatem meam. Et maior erit iocunditas tua in patria, quam sit ista. Et quia desideras profundari totaliter in fonte amoris mei, ideo tam sæpe requiris, quantum te diligo. Cum dico tibi, quod tu es filia Dei, electa Dei, & reuocata Dei, quam speciali custodio diligentia; cur dubitas ergo, cum tribulationes & infirmitates tuæ placeant mihi? Nulli cor tuum, [nulli rei cor præbere, nisi Deo:] filia, rei præbeas, nisi mihi dilecto tuo: solum me dilige, meisque laudibus sis intenta, quod te amabo & laudari faciam. Tu dicis quod in continua fame viuis de me. Et ego dico tibi, quod in maiori fame vixi, quam tu: nam corpus meum, quod traxi de Virgine, semper fuit de quiete recipienda famelicum.

[166] Post festum translationis beati Patris Francisci, in excessu mentis posita propter promissa ostensa præmia, ita cœpit loqui: Nihil horum, quæ promittis, Domine, & ostendis, sciam referre. Et Dominus ad eam: Ego tuus Dominus Iesus Christus volo, quod nunc salutes beatissimam Trinitatem, & gloriosam beatam Virginem Matrem meam, [in summa cōsolatione] cum tota curia Beatorum. In quo verbo tam immenso fuit repleta feruore, tantaque dulcedine, vt noua securitate percepta diceret: Tu es ille, qui pro salute humani generis de Maria Virgine nasci dignatus es. Et Dominus ad eam: Es tu digna huius tam miræ suauitatis gratia, [fatetur se ea indignā:] quam nunc sentis? Et cum Margarita responderet, quod non; quia cum illa non crederet posse pati quidquam molestiæ in inferno; dixit ei Dominus: Hæc gratia non solum tibi pro te conceditur, sed pro filiis meis, qui etiam digni non sunt. Est autem dignus ille sanguis, qui emanauit tam large de meo corpore in Crucis patibulo pro ingratis. Et Margarita pro quibusdam orans, Domino dixit: Exaudi Domine preces seruorum tuorum. Et Dominus ad eam: [discit qualis esse debeat oratio, vt exaudiatur:] Non sunt preces, sed appetitus superbiæ, qui cogit eos laborare in terra. Oratio enim recta requirit cor ab omni labe defectuū defæcatum, cor humile ad suarum miseriarum notitiam, meæ etiam maiestatis cognitionem ad reuerentiam obtinendam. Requirit etiam cor separatum ab omni strepitu mundanorum affectuum, atque internarum & externarum sollicitudinum. Ego enim, qui sum dignior omni nobilitate, me feci seruum & subditum præ cunctis humiliorem.

[167] In cella sua quadam die Margarita orationi & meditationi diuinæ vacans, audiuit in spiritu vocem dicentem sibi: Veni sponsa in desertum, & esto ibi, vt plenius valeas delectari cum Iesu Christo dilecto tuo, & ibi sapiens anima cum diuina sapientia commoretur. Et Margarita respondit: [inuitatur in desertū:] Quomodo associaretur tanta simplicitas cum sapientia infinita? Et Dominus ad eam: Noli de sapientia mirari, nouiter nominata, quia numquam de me Creatore tuo, & de subtilitatibus hostis tui agnouisti tantum, quantum cognosces amodo. [interrogatur, an amet:] Et cum diceret ei, Amas tu me? & ipsa respondisset, Tu scis, Domine, quia amo te; sed numquam, Domine, te amaui; dixit Dominus: Non reciperes tu supplicia mortis amore mei si oporteret? Et Margarita respondit: Domine, nec gratia, nec munus, debetur mihi, nec alicui creaturæ morienti pro te, quando a patiente supplicia non recedis, sed es cum ipso. Tunc gratissimus Deus adiunxit, dicens: Dic seruo meo, quem tibi in Confessorem, spiritualem baiulum, assignaui, quod tale studium apponat in omnibus quæ gerenda sunt, vt merito filius meus vocari possit. Et tu in oratione tua reuerentius me inuita, & dic: Quando veniam ad te & inueniam te, Saluator Deus meus? Et noli dicere, sicut hactenus dixisti: Veni, vel redi Domine, cum tu debeas tamquam me indigens reuerenter venire ad me. [iubetur reuerentius orare:]

[168] In festo BB. Ioannis & Pauli post communionem corporis Saluatoris, [26 Iun.] audiuit subito vocem dicentem sibi: Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi: si quis manducauerit ex hoc pane, viuet in æternum. Pro quibus verbis iocundata mentaliter, gratias egit diuinæ benignitati, quia se permiserat recipi ab eadem. Et in excessu mentis euecta, vidit Christi humanitatem candidissima veste indutam contexta aureis stellis, & Matrem Virginem indutam aureo & cælestino indumento. [videt Christū, D. Virg.] Et cum interrogaret de specioso Angelo, qui astabat, summi fuit Regis responsio, quod erat Princeps cælestis curiæ Michaël, [S. Michaëlëm:] qui semper est paratus diuinis obedire mandatis, & meam diuinam sine labore perficit voluntatem. Inuitata vero a Rege, cuius decorem contemplabatur, ex parte vulneris lateralis adducta est. Et quia desiderabat coram facie eius stare, dixit ei Dominus, quod ideo posita fuit in parte dextera in arrham societatis benedicendorum. Et dixit ei: Tu credis in debilitatibus tuis deficere, & recedere de hac vita: sed non migrabis hoc anno de mundo isto, nec in sequenti. Tot enim annorum erit vita tua, quot ordinauit voluntas & sapientia mea: nec dierum numerum vitæ tuæ refero modo tibi. Tu dicis, quod frequenter dubitas me recipere: & ego tibi concedo, quod me possis recipere omni die. Nam, sicut Frater Ioannes tibi retulit, in omni mei communione animæ tuæ largiar nouum lumen, [hanrit e plagis Christi pias allocutiones.] & de plagis meis hauries tam altas & tam familiares allocutiones, quas mundus capere non potest, nec ei pandendæ sunt.

[Annotata]

a Ita scriptum. An circulum legendum? an cruculam.

b Non satis perspicua sententia. An forte legendum, Christi famula superno amore (aut, superni amoris igne) amplius renouata?

c An exercere gratiam vocat, gratiæ cooperari? an potius hic emerendam, vel merendam, legendum?

d De eo actum ad cap. 4. Not. c.

e Videtur deesse, ipsius manus.

CAPVT VII
De puritate conscientiæ, & frequenti confessione & communione.

[169] Fratrum Minorum plantula, Christi famula, Margarita in suæ conuersionis primordiis non tantum nitebatur confiteri qualibet die, verum etiam cum fletu & planctu repentinos detegebat coram astantibus sociis cogitationum incursus. Semel igitur continuatis diebus octo generali confessione cum gemitibus, [Confessione generali per 8 dies facta,] doloribus & circumstantiarum expressione mirifica, sicut ei oranti fuerat diuinitus præostensa, ad optatum diem B. Ioannis Euangelistæ ieiunando & vigilando deueniens, in oratorio prædictorum Fratrum, populo recedente, appensa chordula ad collum, [communicat fune ad collum ligato:] madida facie, capiteque nudato, coram altari beatæ Virgini se prosternens, ad Dominici corporis sacramentum tremens, & totaliter effecta subito pallida, reuerenter accessit. Et recepeo corpore summi Dei, inter adstantium brachia insensibilis effecta, declinauit se, atque defecit. Tunc præ diuini gustus dulcedine cœpit serenata facie iocundari, visumque prætendebat Angelicum, ac dicebat: Hanc ebriatam amore diuino lætitiam, quam pro die Natiuitatis eius petieram, [in raptu mirabili gaudio perfruitur:] in hanc diem Saluator omnium reseruauit. Exinde irreuerberatis oculis & apertis nihil videns, quærenti Domino, qui loquebatur ad cor ipsius, quantum creuerat eius anima, ita respondit, dicens: Domine, maior est nunc anima mea, quam totus mundus, quia in ea vos habeo, quem: cæli & terra non capiunt. Et cum fletu postulans dilecti Dei continuare præsentiam, ita de subtractione dulcedinis cœpit timere, vt nihil aliud nisi flere liberet. Et ait flenti Dominus: Filia mea, scias indubitanter, te cum isto timore ad cellam tuam reuersuram.

[170] Ad tam altissimum sacramentum corporis Christi reuerenter se præparans, ante orationem cellam totam purgabat a puluere, dicens, quod viæ tegi deberent auro purissimo, [communicatura cellā mundat:] qua transituri sunt cum Christi corpore Sacerdotes. Vnde liquefiebat vt cera, cum eius præsentiam sentiebat, & retinebat cereum ad Christi corpus illuminandum. Intātum namque ipsam allexerat diuinæ suauitatis notitia, & deterrebat suæ consideratio vilitatis, quod auiditatem frequentandæ communionis retardabat humilitas, [ardet & metuit cōmunicare:] & formidinem ex aduerso mentis auiditas animabat. Propterea valde admirans de pugna tam noua, quam sentiebat in se, cum timore ac fletu cœpit tantæ nouitatis inuestigare principium. Cui Dominus respondens ait: Non timeas, filia, nec mireris, quia quælibet anima cupiens tam nobilissimum Sacramentum recipere, sic deberet a cunctis purgari defectibus, vt solari munditiæ similis videretur & esset.

[171] Christi famula Margarita dum in oratione sacratissima Deo diceret, quod tam vilissimæ creaturæ se numquam Christus communicare deberet; responsum recepit a Domino, quod splendore tam mirifico non erat induta virtutū pro se tantummodo, sed vt a Christo tam dignatiuæ vocationis spes desperatis redeundi plenaria ad sinum misericordiæ donaretur. [donatur gratia, vt aliis prosit:] Et dixit ei, quod tempus appropinquabat, in quo tam copiosis ditanda erat gratiarum muneribus, b cum summa deuotione fideles cuperent audire loquentem, & eius tunicam lacerare deuote, & ad ipsam accederent de propinquis prouinciis & remotis, vt eam possent videre & tangere, & a suis pestibus liberari.

[172] Conscientiæ puritatem sectantem c habenti Saluator redarguit, quia propter metum circumstantium personarum, feruorem ipsum requirendum cohibuit vel celabat. Mandauit etiam purissimæ sponsæ suæ, vt qualibet die ad minus semel confiteretur Fratri Iunctæ Confessori suo, tum quia magis coram prædicto Fratre verecundabatur, [confitetur quotidie:] tum quia plus aliis Confessoribus redarguebat eamdem. Et ideo dixit famulæ suæ, quod ratione curæ præcipuæ, quam dictus Frater de ipsa gesserat, [quis optimus illi Confessarius] reseruabat eidem munus gratiæ specialis. Hæc sæpe a communione corporis Christi se humiliter subtrahebat, nunc ex contemplatione maiestatis excelsæ, nunc ex consideratione propriæ vilitatis. Ex qua humilitate inclinatus Altissimus ait: Filia, non te subtrahas, [inuitatur a Christo, vt sæpe communicet,] vt cœpisti, a mei Corporis sacramento, quia sic est cor tuum iam purgatum a vitiis, quod vt me sæpe recipias tibi mando. Tu vero Confessori prædicto de tuis defectibus te accusa, & secularibus parum loquere, cum pondus orationis ferre pristino more non valeas propter infirmitates. [raro loquatur secularibus:] Ama igitur silentium, & si potes continue confiteri priusquam comedas, nullatenus negligas adimplere. Et sicut agebas dum ibas ad locum Fratrum, ita priusquam cibum sumas, confitearis defectus tuos Fratri: & Fratribus supradictis semper detege vitam tuam, vt nulla tentatio te decipiat.

[173] In Matris summi Dei annuntiatione, dum solito more cum fletu ad Christum recurreret, supernæ consolationis irradiata splendoribus, quæsiuit a Domino, si esset eius anima a vitiorum maculis defæcata? Qui ei respondit, quod nihil graue oculos suæ maiestatis offendens in eius mente remanserat expiandum, [sinitur quotidie communicare:] & ait: Ideo benedico tibi, & volo quod amore mei te ipsam diligenter ab omni defectu custodias, & me cum volueris recipias omni die. Quæ diuina repleta dulcedine rogauit Altissimum, vt ita cor eius dignaretur munire virtutibus, vt nil de cetero præter Deum posset intrare in illud. Mane itaque facto cum Missarum solēniis interesset, tam excessiuus in ea creuit feruor amoris, quod supprimere vocem in conspectu adstantis populi non valebat. [feruorē & raptū vult corā populo tegere:] Ipsa quidem hora perfusa lacrymis, fatigata suspiriis, me quæsiuit, & quod differrem sibi dare corpus Altissimi, post Missam conuentus humiliter exorauit, vt mentalis ebrietatis feruorem humanis aspectibus atque laudibus occultaret. Nolebat enim coram populo chordam sibi ad collum ligare, & capite nudato coram altari Fratrum imbribus lacrymarum perfusa accedere, ne de simulatione aut fictione aliqui eam temere indicarent. Sic namque spiritu rapiebatur in Deum, vt astantes liquido crederent eam præsentialiter suum cernere Creatorem. Recepto igitur tunc corpore sui sanctissimi Creatoris, ille qui in animas sanctas se transfert, locutus est ei, dicens: Confide, [post cōmunionem, a Christo cōfirmatur:] filia, quia tu es dilecta mea & discipula mea, quam conseruabo in gratia, defendam in tentatione, consolabor in angustiis, & ducam in vitam æternam. Credisne, quod sim verus Deus æterno Patri Filius coæqualis? Et Margarita respondit: Non solum credo, sed vehementer admiror, quomodo non aliter anima mea liquescit in præsentia tua. Et timens ne cum aliquo defectu Christi corpus assumpsisset; benedixit ei Dominus, & dixit, quod purgauerat eam, & recordaretur verbi, quod B. Paulo dixerat: Sufficit tibi gratia mea. [2 Cor. 12. 9] Et quia dulcedo illa mirabilis subtrahi videbatur, ob hoc semiuiua caput suum reclinauit, dicens. O summa dilectio mea, rogo te vt animam de corpore isto educas, vt liberius tecum sim. [optat mori, vt ei adsita] Ille vero qui sua bonitate suauiter cuncta disponit, in lacrymis postulatus, Margaritæ dixit, quod ideo ipsam in timore posuerat, vt implerentur omnia, quæ de ipsa scripta fuerant, & quod in timoribus suam vitam duceret & finiret.

[174] Ignis amoris adeo erat in ipsius anima accumulatus quod tam in publico, quam in priuato, in magna Dei dulcedine posita diceret: Domine, Domine vbi es? Ego autem, qui semper fui de statu salutis eius zelotypus dicens quid dixerat, Domine Pater & Fili & Spiritus sancte, an Domine Iesu Christe, [SS. Trinitatē nomine Domine inuocat:] respondit dicens: Ego illum vnicum & æternum Deum inuoco, qui est Pater, Filius & Spiritus sanctus. Et cum super isto verbo timeret, Dominus dixit ei: Satis, filia, mihi placet modus, quem tenes, quia tuæ deuotionis intentio dirigitur ad maiorem descriptionem meæ dominationis. Sicut namque vicarius meus, in quo posui plenitudinem potestatis, ad maiorem sui status perfectionem non vocatur Papa, sed Pater sanctus; ita in modo tuæ locutionis quasi digniori vocabulo vtens me ita nominas. Et quia timens hostis deceptionem dicebat, Domine Saluator meus, nihil aliud quæro nisi te Redemptorem meum; audiuit eum dicentem sibi: Ego sum Christus, de Maria Virgine natus, [a Christo quærit, cur se subinde relinquat?] qui te diro redemi supplicio. Et Margarita respondit: Domine, quid est hoc, quod aliquando sic a me videmini elongatus? Christus respondens ait: Noli timere, filia, quia cum tibi videtur, quod deseruerim te, tecum sum, ad tuas sedandas tentationes, & ero, vt mea dulcedine quietius perfruaris.

[175] Cernens se Christi famula Margarita velut triticum sub tribulo positum, quantum ad pœnarum molestias diuersarum, quas tolerabat, dixit: Domine Iesu Christe, fili Patris æterni, [optat vt pœnæ suæ Deo placeant,] qui de Virgine nasci dignatus es, hoc mecum agat misericordia tua, vt omnes afflictiones, quas fero pro tui amore & honore nominis, tibi placeant, & in eis de cetero non omittam ciborum abstinentiam, orationem solitam, & vigiliarum continuationem, & lacrymarum effusionem, quas mihi hucusque tua curialitate largitus es. Est hæc enim consolatio mea, vt numquam corpori meo parcas. Nā si tua me vult damnare iustitia, vt sum digna, concedatis mihi interim, quamdiu vixero, [parata post damnari, modo hic Deo seruiat:] quod purissime tam mente quam corpore tibi seruiam, & in nullo de cetero vitio te offendam. Et in isto modo parata sum pergere ad pœnas. Christus autem suæ pietatis aures ad has humiles preces inclinans, ait: Filia recipe me sæpius solito, quia per mei corporis visionem & sumptionem deuotam, ad tam multiformium munera gratiarum ascendere meruisti. [inuiatur ad frequentem communionem;] Et hoc fuit tuæ magnum salutis, & consolationū principium. Nec mireris, si post acceptam requiem plus nō affligeris & tentaris, quia prægustatæ suauitatis subtractio tibi fit ad tuæ fidei maiorem probationem: nam quovsque me tecum sentis, te nulla pœna pungit: sed cum subtrahi tibi videor, in angustia remanes. Et tamen tecum sum per gratiam, quamuis quoad dulcedines videar absentatus. Sustine igitur cum omni patientia pœnas tuas, quia tu nosti quare pateris tot aduersa. [& patientiam etiam in ariditate:] Et quid dices, si non dimisero tibi nisi timorem, amorem, tentationes & pœnas?

[176] Reuertere sine dilatione ad illam cellam, ad quam te Frater Ioannes redire iusserat, vbi voces tui deuoti feruoris securius eleuabas. Et quia tibi videtur, quod ingressus iste, [iubetur redire ad priorem cellam, nec curare hominum dicta:] propter apparentiam leuitatis, materiam præbeat alijs murmurandi, hanc verecundiam pœnalem ideo tolera, quia mulieri te inuitanti ad aliam cellam non expressisti tuam plenarie voluntatē; sed excusando te dicebas, quod eras ire parata, quocumque Fratres, quorum curæ commissa es, te locare decreuerint. [ibi specie serpentum tentata a diabolo:] Reuertere, inquam, ad cellam illam, in qua te antiquus hostis in serpentum specie molestabit. Tu enim scis quantas consolationes in superiori cella, ad quam de mea voluntate perrexeras, recepisti, iuxta promissionem quam tibi feceram. Et si dubitas de murmuratione loquentium circa hoc, recordare quod de mevero & summo bono etiā extitit murmuratum.

[177] Passionis Christi, vestigia Margarita sequi desiderans, nil in diebus Veneris gustare volens, nisi mœrorem & luctum, diebus illis communicare nolebat. Quapropter Saluator locutus est ei, [non comedit die Veneris,] dicens: Cur me die Veneris recusas recipere: in qua velocius ad me deberes accedere, quam in Natiuitate mea vel Resurrectione, cum illa die magis humano generi me coniunxerim per amorem? [iubetur tamen communicaret] Illa namque dies est, in qua extensus in ligno Crucis per amoris amplexum totum genus humanum, sicut pater vnicum filium, amplexatus sum.

[178] Altera vero die tentator, ipsius cellam ingrediens, quia principis tenebrarum perficere iussa contra Margaritam non poterat, quasi dolens & mœrens dicebat in cella: Heu, heu quo ibo? quomodo indignationem me mittētis ad istam, quæ suis me vicit orationibus, ferre potero? [dæmonem turpia cantantem] Et post modicum audaciam fingens cum simulata lætitia, sectando per cellam orantis & flentis, cantauit turpissimas cantationes, & Christi famulam lachrymantem, & se Domino commendantem, procaciter inuocabat ad cantum: qui quoniam a fletu mentem eius nequiuit suspendere, turpissimis improperijs spiritus fœdus vtens blasphemauit eamdem. Et quia vasculum sanctitudinis Christum ferens non poterat quicquam in se recipere: [precibus & lacrymis fugat:] quod diuinæ maiestatis oculos posset offendere, tentantem precibus & lachrymis repulit ac eiecit.

[179] Vt ad Christi corpus suscipiendum cum reuerentia quilibet se disponat, Saluator insinuat in his verbis: Filia, inquit, conquetor tibi multum de irreuerentia Sacerdotum, qui me in tam magna multitudine quotidie tangunt, nec me diligunt, nec agnoscunt. Si enim me veraciter agnoscerent, [docetur quam mūdiesse debeant Sacerdotes:] scirent quod nulla posset in rebus creatis similitudo, pulchritudo reperiri per aliquem, cui debet Sacerdos celebrans comparari. Et tamen me pollutis manibus tangere non verentur: sed maius faciunt de me forum, quam de luto facerent platearum. Ad quod verbum Margarita, timore percussa, Christo respondens, ait: Cur ergo, Domine mi, tam sæpe cogitis, & tam frequenter me inuitatis, vt sic indigna vestrum recipiam corpus? Cui Dominus: Ego quidem, Filia, æterni Dei Patris Filius de Maria Virgine natus, iam te purgaui a defectibus tuis: & ideo benedico te ex parte Patris mei, mea, & sancti Spiritus, & beatæ Virginis Matris meæ.

[180] Quodam mane post communionem corporis Domini Margarita super tam dignatiua Domini condescensione admirans, dixit: Cur, Domine, in cœna tua Iudæ & alijs te tam humiliasti: Et nunc te ipsum largiendo humilias? Et Dominus admiranti respondit: Filia, multi sunt hodie Iudæ similes, a quibus me sacramentaliter recipi & tentari permitto. Sed quia tu amore mei te sæpius exuisti, & cunctis rebus inopem te fecisti, gratiarum donis te induam & ditabo. [paupertate & tribulationibus vnitur Christe:] Quare in tribulationibus tuis ne timeas, quia te mihi vnient & acceptam facient per amorem. Et benedictione consueta recepta, audiuit Christum sibi maxima promitentem, quæ mihi suo Confessori propter humilitatem noluit reserare.

[181] In octaua S. Laurentij, tanta post communionem corporis Christi fuit repleta dulcedine, quod præ desiderio recipiendi eum sequenti die, dicebat: Domine Iesu Christe, infinita dulcedo animæ meæ, ego indigna famula tua cum desiderio me inuito pro die crastina ad sacramentum tui corporis recipiendum. Ille vero, qui se desiderantium vota non spernit, dixit quod die quolibet dabat ei de cōmunione desideratā licentiam. Ego feci, inquit, maius donum tibi in Cruce cum passibiliter me donaui, quam sit istud. [ab eo Socia appellatur, & sinitur quotidie communicare:] Et Margarita respondens, ait: Verum est, inquit, Domine. quo ad pœnam, quam tolerasti pro nobis, quos tam caro pretio redemisti. Cuius gratitudini se Christus inclinans, Margaritæ respondens ait: Tu es creatura mea, & ego Creator tuus; filia, & ego pater, electa, & ego electus, quem præ omnibus elegisti. Ego Dominus tuus, & tibi non dico ancilla, sed socia mea es. Tu alba per innocentiam in me facta, & rubicunda per ardorem caritatis. Non ergo timeas me recipere omni die, cum in anima tua locum quietis paraueris humiliter & deuote.

[182] Die quadam sumpto filio summi Patris, tanta fuit subito pace repleta, vt alte clamaret, & diceret, se esse in delicijs summi Dei, & beate sentire gaudia Paradisi. Cui cum Christus diceret, si esset satiata mentaliter, respondens ait: Domine Iesu Christe, talia sunt gaudia tua, quod etiam in cælo gaudens esurire credo per incrementum auiditatis. Tanta etiam panis in te, [ex communione vires accipit, & consolationem,] quem modo sumpsi, me fortitudine roborasti, quod omni debilitate remota, & infirmitate sublata, me vera iocunditate replesti. Et Christus ait: Cur ergo me non recipias omni die, cum in te locum odoris & quietis reperiam? Et quia timere cœpit, ne feruor de donis & consolationibus promissis conceptus pateret astantibus, rogauit omnes qui aderant præ deuotione plorantes, vt line mora exirent de cella. Verum lux vera sui communicatiua nobis æqualiter dixit ei: [quam vetatur celare ad stantes.] Non loquar tecum, si emiseris assistentes, cum fecerim te speculum peccatorum.

[183] Sequenti die communicans, vix Dei famula Margarita superinfusam lætitiam potuit tolerare: quæ miro modo completa dulcedine, audiuit Christum omnia dulcorantem, dicentem sibi: Filia mea electa, benedico tibi ex parte Patris, mea & Spiritus sancti, nec non & beatissimȩ Virginis, de qua carnem sumpsi, [purgatur subtractione consolationis:] in qua multa tormenta sustinui. Et dico tibi, quod in subtractione mea te punio & purgo de tuis offensis. Et quia maiora secreta suscipies, quam vnquam senseris, priusquam ad ipsam peruenias, afflictiones non modicas tolerabis. Recede ergo a secularium accedentium locutione, sicut hactenus desiderium habuisti. Quanto namque ab eorum consortio fueris separata, tanto propinquior ero tibi. Et dicas Fratri Iunctæ, quod paret se ad impertiendum tibi tuæ salutis consilia, secundum ordinem sacrarum Scripturarum, quæ quidem consilia semper circa te diligenter præcogitet. [iubetur abstinere alloquio secularium. Confessarijs præcogitanda, quibus suos instruant.] Et tu ipsius reuerenter vtaris consilio, & te recommendo eidem, sicut olim te commendaueram Fratri Ioanni defuncto.

[184] Dominica vigesima tertia post Pentecosten, in hora diei prima, recepto cum reuerentia corpore Saluatoris, audiuit Dominum dicentem sibi: Filia, credis tu, quod ego sim Dominus Deus tuus? Et Margarita respondit: Creator meus, Pater & vera iocunditas cordis mei, cur me interrogas? Et Dominus ad eam: Filia, in maiori parte hominū quam huius seculi, quatum in eis est, morior: & pauci sunt in quibus viuam per gratiam. [indigne communicantes crucifigunt Christum:] Intantum etenim me offendunt, quod si in me vero Deo cadere posset pœnalis affectus propter horrorē vitiorū, quem committunt, striderē cum lacrymis, dum communicant. Nam me indigne recipiēdo, denuo crucifigūt, & porrigunt amarius poculū, quā propinatū mihi fuerit a Iudæis. Propterea recordare, quod sicut permisi me tangi, & portari in sanctā ciuitatem, & excelsum montem, ab hoste antiquo; & ita nunc iniurias patior ab indeuote suscipientibus & sine reuerentia tractantibus me. Vnde dicas Fratri Iunctæ Confessori tuo, quod mandans ei ex parte mea, vt nemini de cetero præbeat corpus meum, nisi sit persona religiosa, [qui ad communionem admittendi?] vel secularis, quæ sui vultus curiositatem spreuerit, vel deserere sit parata, & in meis beneplacitis & præceptis disposuerit se feruenter; nimis enim offendor in communionibus secularium in vita eorum. Væ autem illis, qui me in desinenter offendunt, vt sine suarum correctione culparum sumere me præsumant, quia contra eos alibi examinatio dura fiet. Et quia per conscientiæ lumen a gratia illustrata, notitiam habes de statibus plurimorum, hic est gladius, quem te docuit Frater Iunta. Para te interim ad tribulationes, [Margaritæ loco martyrij est despectus:] quia venies in multarum contemptum personarum: quæ vilificatio de te facta erit loco martyrij, quod non infligitur modo sicut temporibus tyrannorum. Tunc præ timore ne me offendas, paruæ pœnæ tibi maximæ videbuntur. Sed ne timeas, filia mea, soror & socia mea, cum in præsentia personarum minuentur consolationes tibi. Nam ideo fiet ita, vt mundo despectior habearis tuæque gratiæ securius consequerentur.

[185] In Natiuitate filij Dei secundum carnē, puer ille qui omnia fecit verbo virtutis suæ, dixit: Filia, quȩ es in pœna, pete modo quicquid vis. Et Mārgarita respondens, ait: [præ omnire petit, vt Deum non offendat:] Domine Iesu Christe, concedatis mihi, vt numquam vos offendam. Et ait ad eam Dominus: Nō quæris tu vitæ supernæ regnum? Et Margarita respondit. Concedatis mihi, Domine mi, hoc donum, quod postulo, vt vobis semper seruiam, & numquam vos offendam. Et postea mittatis me quocumque vultis. Quod verbum intantum nato de virgine placuit, vt ei diceret: Tu es ancilla mea, propter statum culpæ præteritæ, famula mea propter obsequium pœnitentiæ, soror mea in statu gratiæ, & filia propter arrham æternæ gloriæ.

[186] Post huius diei solennitatem conuertens se Margarita ad suorum memoriam delictorum, in cordis amaritudine, [post accuratam confessionem] & indicibili copia lacrymarum, generalem confessionem continuans in fletu rauca est effecta, & præ diebus octo nec quasi cibum sumere potuit, nec dormire. Confessione completa coram me Fratre Iuncta vsque ad minimum vitium, in octaua Innocentium recepit Christum bonorum omnium largitorem, dicens: Domine Rex optimus, hoc donum postulo a misericordia tua, vt vita mea tibi seruiat, & per exemplum meum te laudent omnes creaturæ tuæ, & numquam tuam valeam offendere maiestatem. In tanto autem feruore tunc excreuit, quod extra cellam egrediens pro desiderio audiendi Missarum solemnia, [præ feruore egreditur & cella:] etiam verbum Dei, currebat ad locum Fratrum: & venisset, nisi quia ego suus Confessor, qui aderam, reduxi eam in suam cellam, & respondit Domino interroganti, si esset in iocunditate maxima dicens: Domine, iocunditas tua est infinita & inuisibilis, & gaudium, quod de te sentio, est inæstimabile. Et interrogauit eum, si eius confessio tam dolorosa, suæ placuerit maiestati? Et Dominus ad eam: Tu es, quæ per sollicitudinem continuam facis te noua gratia dignam.

[187] Paulo post audiuit pulsari campanam quamdam cuiusdam ecclesiæ secularis ad leuationem corporis Christi, ob cuius amorem statim rapitur, & in manibus Sacerdotis vidit puerum speciosum, niue candidiorem, indutum auro purissimo: sed manus tenentis eum omnem nigredinem excedebant. Et ait Dominus ad eam: Videtur tibi, [videt in raptu Christum speciosum a Sacerdote nigris manibus eleuari,] quod ego Creator tuus sim speciosior omni re? Et illa respondit: Domine mi, dicere non valerem admirabilem pulchritudinem tuam: sed risus meus in fletu vertitur: tum quia te Regem Regum video tā irreuerenter tractari, tum quia cum dolore ac timore clamare compellor, Misericordia, misericordia, misericordia, pro illis fædissimis manibus, vt gratia tuæ remissionis purgētur. Inclinans autē se pietas summa ad preces filiæ supplicantis, [& pro eo orat:] respondit: Paret se Presbyter ille, pro quo misericordiam implorasti per custodiam sui ad pœnitentiam dolorosam, si vult misericordiam inuenire. Et dicas Fratri Iunctæ, quod magna pars illorum tam fœdis manibus me contingunt. Rediens autem ad vsum sensuum, cœpit dicere Pater noster, & vltra Qui es in cælis, propter mentis ebriatiuam dulcedinem vsque ad diei serum sæpius inchoans, procedere vlterius minime valuit. In hac etiam visione felici Christum audiuit dicentem sibi: Corpus meum, quod tam candidum conspexisti, repræsentat humanitatem: sed aureum caput & indumentum, assumentem diuinitatem. Post hæc accessit Angelus eius custos, & cum lætitia dixit ei: Confortare in Domino Margarita, quia senties de dulcedine, quam in patria de gustamus, priusquam venias ad consortia Beatorum, & parum durabit tibi.

[188] Sabbato inter octauam Epiphaniæ, summum bonum, quod in se continet omne bonum, communicando suscipiens, audiuit ipsum dicentem sibi: Es modo filia contenta & consolata? Et dum responderet, quod sic, ait: Para igitur te ad recipiendum me sæpius, [inuitatur, vt sæpe communicet,] quia in anima tua locum quietis & dulcis amoris inuenio. Et Margarita respondit: Domine tu solus me præparare potes ad condignam receptionem tam inȩstimabilis Sacramenti. Et Dominus ad eam: Verum dixisti, sed adhibe studium ex parte tua, [(sed bene parata)] vt animam puram teneas atque dulcedinem: & cum talis fueris, sæpe communica: & dicas baiulo tuo, quem tibi concessi, vt ipse sibi agat. Et Margarita respondit: Domine, si bonitate tua, a qua omnis virtus descendit, hæc quæ mandas inuenirentur in me, nihilominus frequentare timerem tam altissimum sacramentum, dum meam considero vilitatem. Et Dominus ad eam: Quamuis, filia, uerum dicas, sperare semper debes de misericordia mea. Et ego a te recedere volens, remanendo tecum do tibi paternam benedictionem. Et Margarita respondit; Domine, quando facies sermonem illum terrore plenum, in quo etiam Confessor meus timebit mecum, sicut promittis? Respondit Dominus: Sermonem illum tibi faciam, quando erit voluntas mea.

[189] Ad tam altissimum sacramenti remedium inuitata a Domino sæpius frequentandum, Christo respondit, dicens: Cum ero, Domine, in pelago variarū pœnarū quomodo reciperem vos? Et Dominus ad eā: Præcipio tibi ex parte Patris, mea, Spiritus sancti, [præcipue in tribulatione;] nec non beatissimæ Matris meæ, B. Pauli, cuius hodie festa celebrantur, & totius exercitus Beatorum, vt tunc sæpius recipias me, fiduciam plenariam de mea misericordia tecum ferēs. Benedico autem tibi, si hoc feceris, ex parte Matris meæ, & omnium electorum: & mittam tibi Angelum meum. Ad quod verbum Margarita respondit: Libentissime, Domine, ipsum volo; sed libentius opto Creatorem omnium Angelorum. Paullo post Angelus interrogauit eam, [Angelum orat, sibi impetret ne amplius Deum offendat:] si vellet aliquid postulare. Cui Margarita respondit: Dominus Iesus Christus nouit cor meum: & quamuis sit nuntius desiderij mei coram ipso, tu reuerende Angele Dei digneris pro me a Domino impetrare, vt semper ei seruiat vita mea ita perfecte, vt ipsum de cetero non offendam.

[190] In festo Purificationis purissimæ Dei Matris famula Christi repleri auida de corporis Christi communione, sed humilis humilia de se credens, dicebat se displicibilem coram Deo, quia subtraxerat ei consueta suæ suauitatis gaudia. Ego autem immeritus eius Confessor, de Scripturis diuinis cum ea loquens, erexi ad fiduciam cor timentis, ita quod statim confessa est, & absolutione percepta, mandaui quod sine dilatione Christum reciperet, [in desolatione timēs communicare, animatur a Cōfessario:] etiamsi consolationes pristinas esset nullatenus receptura, tum quia nouum gratiæ donum in Communione reciperet, tum quia ex Christi susceptione robustior fieret contra inuisibiliū hostium tela nequissima, & dolosas tentationes. Confessione autem generaliter facta, misit ad Sacerdotem, de cuius manu Christi reuerenter suscepit corpus. Sed quia more solito statim consolationem non senserat, timenti & flenti & conquerenti Christus respondit, dicens: Filia, noli mirari, si me citius non sensisti, quia gustus animæ tuæ, priusquam me reciperes, non erat dispositus. Idcirco tibi me talem præbeo, qualem te reperio. Et Margarita Christo respondens, ait: Domine, ego te recipere dubitabam, quia non videbatur mihi, quod ad tam altissimum sacramentum recipiendum disposita esset anima mea. [a Christo Mater peccatorū appellatur,] Et Dominus ad eam: Filia, quia mihi placet, quod tu recipias me, qui præbui tibi adiutorium vt venires ad me, præstiti eum Patri peccatorum. Ego enim feci tibi peccatorum matrem; & qui impedit te, impedit matrem meam. Super quo verbo admirans & stupens, audiuit: Sicut ego beatissimam Virginem Matrem meam feci pro salute humani generis, ita & ego elegi te in speculum, & modo in peccatorum matrem. Tu enim es speciosissima facta per gratiam coram me in cælo, & sanctam faciam te in terris: & non dico tibi, quod faciam, quia ornata per misericordiam facta es iam. Tu dicis te nudam virtutibus, & ego dico tibi, quod tu es ornata. Tu dicis te pauperem, quia me credis carere; & ego infinito thesauro te ditaui. Filia, in qua locum quietis inueni, non te nomino Lilium horti, [& Lilium campi.] sed campi: quia tanti odoris eris, quod nares vitiis obturatas, quæ me nunc minime sentiunt, aperies ad sentiendum odorem tuum, & sicut defert aura odorem lilij ita ego portabo odorem tuum longe lateque, [quare?] vt campi lilium merito nomineris. Et quia mirabilis illa, quam de Christo sentiebat suauitatis dulcedinem, cum interpolatione dabatur; admirari cœpit & dicere, cur hoc esset? Cui Christus dixit: Non mireris, si me talem tibi dono, qualem te inuenio: mens namque sparsa est, & in multis laboribus tædiosa. Vide Magdalenam, cui me talem præsentaui post resurrectionem in horto, qualis erat apud se ipsam. Scalam peccatorum te feci, vt per exempla vitæ tuæ pergant ad me. [quid in ea imitaturi peccatores?] Et Margarita respondit: In quo virtutis exemplo peccatores imitari me possent? Et Dominus ad eam: Imitabuntur abstinentias tuas, ieiunia tua, humilitatem, & tribulationes, quas amore mei alacriter recepisti. Imitabuntur humilitatem sanctæ conuersationis tuæ, & mansuetudinem, quam habes in vita tua. Imitabuntur honestatem tuam, & sollicitudinem, quam habes de fuga mundi.

[191] Cupiens itaque super cȩlesti dulcedine inhærere, interrogauit dulcedinis fonem, dicens: Magna sunt, Domine, quæ ostenditis, sed mihi non affirmatis. Et Dominus ad eam: Non habebis securitatem, quam petis de te, nec etiam illi qui corrigunt te, quamdiu vixeris. Et Margarita respondit: Et quare, Domine, [orat securitatem:] semper dum mihi loqueris nouam mihi facis de tuis donis promissionem? Et Dominus ad eam: Idcirco hoc ago, quia quolibet die vsque ad tuum obitum noua gratiæ dona recipies, & cum eis nouas afflictiones: & tu hodie nouum gaudium recepisti, sed Mater mea in die Purificationis secundum Legis obseruantiam isto fuit priuata gaudio, dum a Simeone me tenente in vlnis prȩnuntiatus extitit internæ gladius passionis. Et Margarita respondit: Bene credo, Domine. Christo vero sermonem perficiente, Margaritæ dicenti, Domine, si paruum sermonem facis, securitatem des mihi, vt quamdiu vixero, vobis sine vestrorum transgressione seruiam mandatorum. Et Christus ait: [solum intelligit, non peccaturā amplius mortaliter:] Assecuro te, quod quamdiu vixeris, numquam mortaliter me offendes. Et Margarita respondit: Domine, ego credo vos offendere semper in afflictionibus meis, & tentationibus tam duris. Et Dominus ad eam: Tu purgaris in pœnis timorum tuorum.

[192] Puritatis amator Iesus Margaritæ puritatem quærenti cum lacrymis, dixit: Quantum potes recordari de cogitationibus, loquelis, & omnium quæ audiuisti cum displicentia mea, dic Fratri Iunctȩ Confessori tuo. [iubetur omnes defectus accurate confiteri,] Timensque Margarita præceptum hoc non posse perficere, respondens ait: Quomodo possem, Domine mi, omnium defectuum recordari, cum nauigem inter marinos tempestuosos fluctus huius seculi? Et Dominus ad eam, quantum diligis me Deum tuū? Et Margarita respondit: Quare me de amore interrogas? Tues Deus meus, Creator meus, Redemptor meus. quem suppliciter rogo, vt non facias tam arctum præceptum de tuo recipiendo Corpore.

[193] Cum oraret Dei famula Margarita, audiuit vocem dicentem sibi: Præpara te, o stella, quia sol iustitiæ descendere vult ad faciendum in te sedem suam, & suos vult radios extendere pietatis atque iustitiæ. Sed suarum aspernatrix laudum Margarita hæc audiens, dixit: Si placet tibi, nolo hoc dicere Fratri Iunctæ. Et Dominus ad eam: Dic ei & Fratribus, quod abscondant te: & tu abscondere, quantum potes. Tu enim stare vis ad vbera consolationum mearum, & nolles te communicare filiis meis. Bene poteram te secrete solam vocare, & ad regnum ducere Paradisi. Et Margarita respondit: Ego considero fragilitatem meam, & desidero solum vobiscum esse; & ideo filiorum vestrorum non recordabar: verumtamen si de hoc vos offendi cum timore & tremore dico meam culpam. Et Dominus ad eam: Si esses plena caritate, [peccatorū salutem curare,] compatereris pœnis meis, quas pro peccatoribus passus sum, & filiis meis, quos redemi. Et Margarita: Domine, ego dico meam culpam de modica caritate, quantum ad sollicitudinem, non quantum ad desiderium, quod in mente gero, & supplico vt faciatis eis plenam misericordiam. Et Dominus ad eam: Numquid non dixi tibi, quod tu eris lumen cæcorum, & qui caritatem habet, ad filios meos, me diligit?

[194] Dic etiam filiis meis Fratribus, quod non faciant sermonem de inanibus, sed de verbis Euangelij & epistolarum B. Pauli electi mei; & non curent de murmurationibus populorum, [& dicere PP. Minoribus quædam seruāda circa conciones:] quia de me omnium Domino fuit murmuratum. Dic etiam iterum dictis Fratribus Minoribus, quod ipsi retia d a me sancti Euangelij in maiori auctoritate, quam omnes qui prædicant in seculo & sancta Ecclesia verbum meum, quibus mando, vt recommendatam habeant mortem meam, vt dum prædicant, in corde suo ferant meorum ordinem tormentorum: ex hac enim morte materiam habent deterrendi homines ne peccent, & alliciendi eos, ad promissam & acquisitam tanto pretio beatam felicitatem: & dicant peccatoribus, qui me in illo vitio offendunt, quod puniui in Natiuitate mea, quod nouus exercitus dæmonum de inferno egressus est ad generationis humanæ vexationem. Idcirco mundus plus solito indiget prædicatione. Item dixit ei: Tu dicis, filia, quod amas me; & ego dico tibi, quod non est, creatura aliqua sub cælo, quæ credat vel cogitet quantum diligo te: & doles tu de offensis, quas egisti contra me? Et Margarita respondit: Tu, qui omnia nosti antequam fiant, scis si doleo, & quantum doleo.

[195] Dictaque culpa de præcepto Domini coram ipso de offensis omnibus ab hora baptismatis vsque in illa hora quomodocumque patratis, [a Christo absolutionē omnium peccatorū accipit:] audiuit Christum dicentem sibi: Et ego, filia, te absoluo ab omnibus offensis tuis, quas egisti cogitatione, loquutione, & operatione, a tuæ natiuitatis exordio vsque nunc. Tunc ex inopinata gratia, quam recepit, in lacrymis liquefacta exclamauit, dicens: Angelici omnes exercitus, cæli, aër, ignis, mare, terra, & omnia quæ in vobis sunt, laudate pro me Creatorem nostrum de tam infinita misericordia, quam fecit mihi maximæ peccatricum. [gratias agit:] In Conditoremque omnium mentem leuans, ait: Ego ancilla tua, quæ nunc a te recepi cunctorum meorum absolutionem defectuum, refero tibi summo & æterno Sacerdoti gratias sine fine. Postquam vero gratis, sine omni merito tam large mihi parcere voluisti, concede mihi, vt in spiritu audiam quod post absolutionem suam B. Mariæ Magdalenæ dicere dignatus es, Vade in pace; & misericordiæ tuæ roborata virtute, te de cetero non offendam. [confirmatur in gratia:] Cuius precibus Christus annuens, ait: Et ego, filia, tibi confirmo gratiam, quam petisti, vt numquam mortaliter me offendas: in cuius signum te iterum benedico. Tu dicis mihi, quod ego sum Pater tuus, & ego dico, quod tu es filia mea, quæ dicis quod amas me. Et Margarita respondit: Domine, alias præcepisti mihi de communione frequentanda: sed in ea multa impedimenta sustinui. Et Dominus ad eam: Crede, filia mea, Fratri Iunctæ Confessori tuo de primis tentationum motibus, & cum tunsione pectoris statim dicas culpam tuam. [de primis motibus peccatorum quid agere debeat?] Nec tamen tali confessione contenta sis, cum postea Sacerdoti poteris, & scieris confiteri, sed de his cum facultatem confitendi vel memoriam non habueris; ego tuus protector ero: neque timeas, quod tibi Confessor desit: quia in tuis necessitatibus tibi prouideri faciam de Confessore. Caue tamen, ne Confessorem tibi deputatum recuses, sed ei totaliter aperias vitam tuam. Tunc Dei famula Margarita cœpit altissima voce clamare, dicens: O infinitæ misericordiæ pietas, cui tantum inclinamini, vt velitis esse meus Sacerdos & doctor! O infinita misericordia mea, quæ nunc dimisisti mihi culpas omnes præteritas & præsentes! Domine, inquit, mi, offendo te in fuga creaturarum. Et Dominus ad eam: Non offendis, tum propter sitim, quam habes de me, tum quia tuam fugis fragilitatem.

[196] Dixit Margaritæ Saluator: Nullum de cetero, filia, [monetur ne quem iudicet,] iudices, nulliusque vitam despicias, & animam nullam spernas. Propter quod Margarita obedire cupiens, respondit & dixit: Domine mi, facies mihi vnquam gratiam de fuga creaturarum? Et respondens Dominus, dixit ei: Filia, sine Fratres meos Minores te ponere & tractare per manus quæ eis placuerunt: quia ipsorum regimini & curæ totaliter te commisi. Et Margarita hæc audiens, Christo respondens, ait: Domine mi, [vtq; de sua habitatione acquiescat FF. Minoribus.] cum velim penitus a seculo separari, ipsi me non ponunt in solitudine, sicut desiderat anima mea. Et Dominus ad eam: Filia, ideo te non ponunt, quia tu es stella mundo, concessa nouiter ad cæcos illuminandum, deuios reducendum ad viam rectam, & erigendum lapsos de sarcina delictorum. Tu es vexillum nouum, quo reducentur peccatores ad me, sub quo & pœnitentes deuote fundent lacrymas suas largiter & suspiria. Et quia humilis Margarita de his, quæ promittebantur, fiduciam propter suæ vilitatis contuitum non habebat, audiuit vocem dicentem sibi: Ego Christus Dei filius, de Maria Virgine natus, adimplebo promissa mea, & vsque ad finem tuum cresces in ardorem maioris dilectionis.

[197] In die Calendarum Maij nouam montis intrauit cellam Dei famula Margarita, [includitur nouæ cellæ.] vt tumultum ac præsentiam fugeret personarum. Qua ingressa, misit pro Sacerdore S. Georgij sene Domino, e Fratri Iunctȩ, a quo facta pro mane crastino petiit corpus Christi. Facto igitur mane Sacerdos accipiens pixidem hostiarum non consecratarum obtulit ei, cogitans corpus Christi. Hoc nimirum accidit Sacerdoti, [Maleficæ corpus Christi de ecclesia furantur.] quia propter maleficas, quæ corpus Christi de ecclesia furabantur, Christi corpus in vase firmauerat intra domum, in qua pyxis erat iuxta pyxidem posita de hostiis consecrandis: qui propter defectum memoriæ, & affectum celerius accedendi, detulit pyxidem, quam non debuit. Domini autem famula Margarita, [Hostiā non consecratā sibi præbitā diuinitus cognoscit:] nullam sentiens in communione dulcedinem, vt solebat, suis ascribens defectibus, indulgentiam lacrymis inconsolabiliter postulabat. Mœstorum autem consolator mirificus, dubitanti & flenti respondit, dicens: Filia, ne plores, quia Sacerdos ille non dedit me tibi, ideo meæ suauissimæ suauitatis præsentiam non sensisti. Hac responsione percepta, sine dilatione pro ipso Sacerdote remisit, & interrogauit eum, quare non dederat ei Dominum Iesum Christum. Qui cum verecundia ei respondens, assignauit rationem superius enarratam. Ex tunc plena fide Margarita tantum de Sacerdotis obliuione timorem cepit, quod potius volebat a communione desistere, quam in præteritæ deceptionis dubio plus affligi. Cuius dubium Agnus innocens euacuare volens, in sequenti communione locutus est Margaritæ, dicens: Ego sum Iesus Christus, Dei viui coæternus filius, [ne id alias fiat valde angitur:] qui mundum visitaui, & de Maria Virgine carnem sumpsi, in cuius signum Matrem salutans dico, Aue Maria gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui. Tu dixisti Fratri Iunctæ, quod permitteret Dominum suam peccatricem acriter verberare, & non doleret tantum de afflictionibus tuis. Verum dixisti, nam mea peccatrix es, quam intus & extra mundaui, & cum qua plenissimam pacem feci.

[198] In eadem cella sequenti die, summa cum reuerentia recepto corpore Saluatoris, audiuit eum dicentem sibi: Tu miraris, quod non loquar ita sæpe tibi vt vis; sed si tantum seruiri tibi, dignum est, antequam ad plenariam consolationem pertingas, seruias mihi cum oratione & lacrymis, desiderio magno & suspiriis dolorosis. Tu etiam cum timore interrogas, si tuæ vitæ status mihi placet? Et ego dico tibi, quod desideria tua, quæ habes de me, mihi accepta sunt. [iubetur solum de Deo cogitare,] Tamen venialiter me offendis, quia in visis & auditis distractionem recipis ex timore, cum deberes solum cogitare de me. In aliis vero tuis operibus mihi places. Et Margarita respondit, dicens: Domine, tu nosti quod non habeo sollicitudinem de rebus a populo subtrahendis pro me, quæ tantum paupertatem desidero, sed ne baiula & pauperes, qui recurrunt ad me, indigentiæ suæ damnum patiantur pro me, & ne de receptione rerum præbeatur deædificationis exemplum. Et Dominus ad eam: Numquam scruteris terrena: sed meum præsepe, meam paupertatem, cunam, magnos labores, proditionem discipuli, & immensa supplicia, [nec terrena scrutari:] quæ in Cruce sustinui.

[199] f Reuerentissima Christi famula Margarita irreuerentiæ vitium tota mente detestans, audiuit iterum Christum sibi dicentem: Tu, filia, dubitas, me recipere de manu Sacerdotis S. Georgij, quia tibi videtur quod irreuerenter me tibi præbeat. Sed ne timeas, quia recipio reuerentiam cordis tui: Et quamuis actus suorum sensuum mihi displiceant, non tamen displicet mihi oratio per me ordinata ad tam altissimum Sacramentum, [studiosa reuerentia erga Venerabile:] ad quod descendo. Si autem maiorem fidem & deuotionem habes in recipiendo me ab vno Presbytero, quam ab alio, scias, quod quia libentius me concedo per manus bonorum quam malorum, ideo maiora signa gratiæ conferuntur in manibus eorumdem.

[200] Quodam sabbato in mane desiderium habens adhuc maiorem de Christo sentire lætitiam, dixit, quod volebat plenius gaudium de Christi gustare præsentia. Ad quam petitionem Christus interrogauit eam, dicens: Quomodo tu es digna tam grandia postulare? Et Margarita respondit: Non sum digna, Domine Iesu Christe, sed ad solam misericordiæ tuæ sedem confugio. [arguitur a Christo, quod de spiritalibus solatiis sollicita,] Cui Dominus: Tuus gustus infirmatus est, quia gratias, quas tibi donare dignatus sum, non tibi concessi propter te tantum, sed etiam propter amorem illorum, qui me, quantum in eis est, in Cruce reponunt, & tamen eis paterna pietate, vt ad me redeant, in omni re misericorditer condescendo. Et tu es indiscreta, quia non curas lactare nisi te: & de redemptis filiis, [minus laboret pro conuersione peccatorū;] pro quibus tantam gratiam feci, curare non vis. Et Margarita respondit: Domine, si hæc via vtilior est filiis tuis, reducite me ad sermonem vestrum, & ad pristinæ nostræ familiaritatis statum. Et vereor, Domine, quia g factus Sacerdos meus ad absoluendum me. Vnde tibi Sacerdoti æterno de indiscretionibus meis dico meam culpam. Et Dominus ad eam: Non sum contentus, vt mihi soli de tuis defectibus dicas culpam tuam, nisi Confessori tuo integraliter studeas confiteri. Cum autem hoc egeris, recordare, quod leprosos misi ad Sacerdotes secundum Legem.

[201] Et quia in suorum rememoratione defectuum tota replebatur lætitia, dixit: Domine, quomodo potuit Mater vestra tam ineffabile gaudium sustinere, cum vos concepit de Spiritu sancto? Et Dominus ad eam: Sicut volui per potentiam & sapientiam meam, ita & potuit. Quid est, inquit Deus, quod tu es filia mea, & ego non sum pater tuus? Quod horum prius eligeres, an quod ego essem tuus pater ex parte mea, & tu non esses filia, vel quod tu filia, & ego non essem pater? Et si vis super hoc consilium, do tibi licentiam requirendi. Anima vero eius interius illuminata respōdit: Domine, eligo vt sim filia ex parte mea, nam tu Deus creatione pater es omnium. Et Dominus ad illam: [iubetur abstinere se a conuersatione secularium,] Magnam custodiam circa se anima debet gerere, quæ facta est instrumentum meum. Et Margarita respondit, dicens: Domine mi, vere magnam. Et Dominus ad eam: Si vis habere, separa te a mundo. Et Margarita: Domine mi, separata tuæ non seruio maiestati. Et Dominus ad eam: Licet cum tentationibus certes, tutior tamen via est, quam cum secularibus conuersari. Nam certando purgatur anima: sed si cum secularibus moram contraxeris, imaginibus occupata rerum visibilium, occupatur tabernaculum meum & obnubilatur, [& compati Christo rursus a peccatoribus crucifixo:] nec potest habere compassionem ad me offensum, cum omni die a peccatoribus in Cruce reponar. In illa vero reprehensione tam dulci, fuerunt eidem ostensi defectus omnes eius, & omnia loca in quibus suum offenderat Creatorem. Et quia more pristino gaudiis non fruebatur, dixit: Domine, cur ineffabilia gaudia regni tui modo non sentio? Et Dominus ad eam: Ego respondeo statui tuo, quia occupationibus personarum ad te pergentium nimis tuum animum inclinasti. Et Margarita respondit: Et tu, Domine mi, reponas me in solitudinis statu. Et Dominus ad eam: Ego sum pater tuus, & tu non es filia mea. Et Margarita respondit: Et ego vere confiteor, Pater mi, quod amore filiorum vestrorum tam copiosa mihi gratiarum munera contulisti tu, qui es solus gaudium Angelorum, & lætitia Beatorum. Ad quod verbum tantam ei Christus iocunditatem infudit, vt dicere cogeretur, quod si nuda tunc poneretur in flammis, in prædictis reprehensionibus dolere non posset. Vnde ait: Tantum, Domine, de facie tua mihi ostensa gaudium mentis concepi, quod cæli, terra & omnia quæ in eis sunt, in eius impressione deficerent. Nam quam cito præsentiam tuam sensi, [magnis perfruitur mentis deliciis:] coram qua nemo turbari potest, ostendisti multa quæ narrare nequirem: & iccirco a te igne, qui numquam deficis, inflammari desidero; cognoscere cupiens quantum amor a te. Et ait iterum Dominus: Tu non curas, Margarita, nisi de te. Et Margarita respondit: Domine, quia dixisti, quod appetitus animæ meæ erat infirmus, supplico misericordiæ tuæ, sanes eum. Et Dominus ad eam: Ego tibi præbui medicinam, qua minime vteris, nisi quoad timorem & desiderium. Et quia non curas de corpore tuo propter amorem meum, tu vis esse in Paschate, atque deliciis gratiosis modo, sed de me facies Quadragesimam. Sed recordare illius, cui dimisi quingentos denarios, & noluit dimittere quinquaginta. Tunc pro duobus Patribus suis Dominum rogans, audiuit eum dicentem sibi: Dicas eis ex parte mea: Beati mundo corde, quia facie ad faciem me videbunt.

[202] Vt autem illa cum Beatis visione in perpetuum frui posset, splendor paternæ gloriæ Dei filius erudiuit eam dicens: Cum fecerim te tabernaculum meum, volo & rogo, vt ipsum omni puritate custodias. Et Margarita respondit, dicens: Domine, de hoc debeo te rogare, non tu me. Et ideo tuæ supplico maiestati, vt custodias immaculatum tabernaculum, quod creasti. Ita enim, Domine, in custodiendo requiritur labor & cautela, quod nulla ratione me sine te summa potentia custodire valerem. Et quia sermonem hunc videmini velle finire, cum tua, qui vbique præsens es, benedictione dimitte. Et Dominus ad eam: [benedicitur a Christo:] Et ego te benedico, & per gratiam vsque ad tuum obitum tecum ero. Et Margarita respondit: Domine, quomodo Patri meo Fratri Iunctæ potero tam alta referre? & ipse quomodo capere? Et Dominus respondit: Filia, studeas dicere, sicut scies, & ego instruam eum. In tribulatione mentis & corporis Dei famula Margarita se videns, dubitabat Christi corpus recipere, quia non credebat posse tanto Domino debitam reuerentiam exhibere. Diuino autem in ea crescente feruore, [cum timore communicat:] intantum de sumendo eo sitis aucta est, quod cum lacrymis & metu Christi corpus recepit. Quo gustato audiuit eum dicentem sibi: Filia, tu distinctius & plenius tuos defectus in confessionibus aperis, [distincte confitetur:] quam aliqua creatura quæ sub cælo reperiatur: vnde non dubites nec timeas me sæpe recipere, quia tecum ero. Et Margarita respondens, ait: Domine Iesu Christe, quia te nimis offendo, iccirco communionem tui sanctissimi corporis frequentare non audeo. In hoc, inquit Dominus, [in tribulatione nimiū plorat:] me offendis venialiter, quia nimis conquereris, & super te ploras in tribulationibus tuis. Tamen dico tibi, quod solita confessione præmissa sæpe tuum me recipias Creatorem.

[203] Post hanc dignatiuam inuitationem, sequenti die communicans audiuit Christum dicentem sibi: Ego, filia, sum panis qui de cælo descendi: si quis manducauerit ex hoc pane, mortē non gustabit in æternum. Iste vero panis, quem ego do, caro mea est. Et qui de pane isto deuote comederit, resuscitabo eum in nouissimo die. Sed dico tibi, quod in multis morior, quantum in eis est, qui me indigne recipere non verentur. Et Margarita respondit: Cum sis vita infinita, quomodo posses mori? Et Dominus ad eam: [intelligit Christum crucifigi ab indigne cōmunicantibus,] Multi me recipiunt, in quibus nullam appono gratiam, quoniam me in suis peccatis denuo crucifigunt. Et Margarita interrogauit Dominum, dicens: Domine, ergo quomodo dona conceditis his, qui non viuunt in continua puritate? Et Dominus dixit: Credis tu, quod Magdalena in illa puritate steterit, quam intelligis, vt sine momento temporis continue mei recordaretur? Dico tibi, quod non: viuebat tamen in continuo desiderio placendi mihi, & in continua vitæ asperitate. Deinde ignis sancti Spiritus, qui ardebat in ea, subito omnes defectus animæ concremans, expurgabat & consumebat eos.

[204] [& quomodo Magdaena assiduo seruiebat Deo.] In Paschalibus diebus sacramentum vitæ recipiens, Regem omnium seculorum audiuit dicentem sibi: Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi: & qui manducat me, non videbit mortem in æternum. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Ego sum diuinitas illa, quæ se reclusit in carne illa, quæ prius concepta fuerat in corpore Annæ. Semper enim reclinaui me ad misericordiam, & numquam inueni plenarie correspondentem caritati meæ, & curialissimæ largitati. Et dico tibi, quod propter iniurias & peccata, quæ multiplicant peccatores, [Peccatis impeditur prædicatio.] impeditur verbum prædicationis meæ ne proferatur eis.

[205] Die Lunæ post secundam Dominicam de Pentecoste, Christi recepto corpore, ineffabilem iocunditatem & attrahentem dulcedinem sentiens, audiuit eum, qui summa dulcedo est, dicentem sibi: Filia, ego sum Creator, [magnis gaudiis perfunditur excommunione,] lumen, fortitudo, amator & gloria animæ tuæ. Et Margarita respondit: Domine, ne dicas hoc verbum nisi ex parte tua, quia scio quod semper amasti me, amor summe. Nam ex parte mea meus amor est sicut vmbra frigida & obscura. Sed supplico tibi, Redemptor meus, vt me facias candidam puritate, & rubicundam per amorem: & auge semper in me desiderium caritatis tuæ. Die Martis sequentis Dominicæ, antequam Christi corpus reciperet, in cōfessione sua dolorosæ contritionis amaritudinem passa est, quia non videbatur, quod eius vita curreret secundum diuinæ beneplacitum voluntatis. Cumque Sacerdos surgeret completa confessione, [pulsa subito tristitia:] vt Margaritæ flenti pararet hostiam salutarem, subito omnis dolor in lætitiam conuersus est, & audiuit panem viuum dicentem sibi: Ego sum panis viuus qui de cælo descendo, & in te delectabiliter requiesco. Et Margarita respondit: Quomodo magnitudo tua tam immensa, Domine, & puritas admirabilis, inclinaretur ad tantam miseriam, quæ est in me? Et Dominus ad eam: O incredula, cui dedi pulchriorem arrham, quæ possit pœnitenti donari, & perfectiorem in rebus omnibus, per quas anima mihi placere potest in via, dic isti filio meo & tuo, quod numquam tecum de danda tibi communione contendat, [iubetur absoluere Horas ante communionem:] nisi prius perfeceris Horas tuas. Margarita vero soli Deo coniuncta per desiderium inflammata dixit: Domine, quid est cogitare, quod tu venis ad me, & ego non venio ad te? Et Christus respondit: Filia, tu es illa, quam diuinus oculus per gratiam intuetur. Et Margarita respondit: Domine, vos intuemini omnes creaturas, & nulla cogitatio cordis humani sapientiæ tuæ inuisibilis potest esse. [respicitur a Deo per gratiam:] Et Dominus ad eam: Ego te per gratiam respicio alio modo quam vniuersaliter alias creaturas. Et tu timorem magnum habes, sed maiorem adhuc senties, & facies vnam Quadragesimam de me, quæ ducit ad solenne Pascha.

[206] Die Lunæ intra octauam Assumptionis beatæ Virginis, post communionem perceptam, audito, Ego sum panis viuus, &c. vsque, in æternum; audiuit etiam vocem dicentem sibi: Filia, laboribus, tentationibus & infirmitatibus fatigata, quæ te nescis ordinare, quare te laudas excusando & lamentaris? [vetatur in tentatione lamentari:] Angelus tuus hoc mane in tua confessione recepit, & in expressione circumstantiarum defectuum cordis tui. Scias, quod multum est vtile reuertenti ad me, dispositio naturæ bonæ ad gratiam. Et ego tibi lumen dedi ad notitiam veritatis adipiscendam, quod placet mihi magis quam litteratorum studium, qui consueuerunt sermocinari. Nullus enim sermo tam mihi placere potest, quantum tenere viam veritatis.

[Annotata]

a Vel deest aliquid, vel vox hæc, Christo, redundat.

b Hic quoque videtur deesse aliquid.

c Hæc quoque vox habenti redundare videtur.

d Deest aliquid.

e Hic quoque.

f Hic iterum titulus interiectus: De confessione & communione, Caput VII.

g Suspicor hic mendum.

CAPVT VIII
De materna pietate, & de eius infatigabili zelo animarum.

[207] Mattis affectum induens, pietate simul & zelo salutis plena, sollicite inuigilabat ad singulos. Cum igitur quadam die super crate sederet infirma, vna dūtaxat de a tacolino induta tunicula hyemalis algoris tempore super cilicio, [a Christo iubetur tunicā pauperi donare,] reuelante Domino didicit, quod in quadam villa per milliaria plura distante, quidam morabatur homo, verecundus & pauper, paruulam ætate familiam habens, ac per hoc inutilem & inertem, numerosam tamen, victu pariter & cultu carentem. Eapropter mandatum a dilecto Christo recepit, quod tunicam sui amore de nouo transmissam, sine dilatione homini supradicto curialiter destinaret. Tunc illum pauperem cum iocunditate & feruore mirabili, exuendo se, induit, dicens: Domine, libenter cor meum, si fas esset, donare pauperibus vellē.

[208] Ordinauerat ad communem vtilitatem orationes suas, sicut fuerat a matre indocta in seculo, dicens: Rogo te, Domine, pro salute omnium, [pro omnibus orare:] pro quibus me vis orare. Sed caritatis ardore amplius excrescente, sine personarum exceptione Dominum pro omnibus deprecans cœpit timere, quia morem suæ matris fregerat in orando. Ad quod verbum Christus respondit, dicens: Filia, non recte docuit te mater tua. Nam (quia debes orare pro omnibus) multum mihi placuit oratio tua generalis. Ego enim veni pro omnibus, & pro omnibus fui mortuus. De patre tuo, pro quo me tam instanter rogasti, dico tibi, [ab eo cognoscit patrem suum in cælo esse:] quod de purgatorio eductus est. Nec dubites propter vitam eius præteritam, quam nosti, quia purgatoriæ pœnæ sunt variæ, & sibi fuerunt multum afflictoriæ reseruatæ, vt citius purgaretur. Filia mea, dicas Fratri Iunctæ, pro quo me rogas, quod sollicite prædicet, feruenter audiat confessiones, inter discordes concordiam seminet, [quædā Cōfessario cōmendat Christi monitu:] non sit tener, sed fortis, hominum abhorreat laudes, & non discurrat Missas suas.

[209] Ad tam latissimam caritatem suam disposuerat sponsam Christus, quod non solum a remotis prouinciis quamplurimi properabant, verum etiam diuina permissione animæ defunctorum de suis receptaculis accedentes, ipsius suffragium cum instantia postulabant: inter quos duo, qui fuerant interfecti, dixerunt ei: Quamuis in morte non potuerimus confiteri, [pro apparētibus animabus orat,] quia nostram præuidimus mortem, cum prædones extraxerunt nos de itinere, quo ibamus, per siluam ducentes, dedit nobis subito Creator noster contritionē de culpis nostris, & patientiam in morte, quam crudeliter intulerunt, & sic per misericordiam suam nos ab æternis incendiis liberauit. Nos autem, dilecta Dei, fuimus ambo sutores, & ego præcipue tecum loquens, legalitatem, quam debui, in mercando non habui. Quare supplico, vt facias, pia mater, cum meis de domo, vt pro me satisfaciant specialiter: & pro isto similiter, qui est mecum: nam sumus in magnis purgatorij cruciatibus: & ego magis propter dolosas & amicabiles in signo locutiones, in ficta dilectione: ora ergo pro nobis, sponsa Dei. Igitur oranti Dei famulæ Margaritæ pro istis duobus, [& pro aliis in purgatorio existentibus.] & aliis qui in tantis angustiis cruciantur, respondit Dominus dicens ei: Dicas Fratribus Minoribus, quod animas defunctorum habeant in memoria quæ sunt in tanta multitudine, quod vix corda hominum cogitarent, [quæ innumeræ:] & tamen a caris suis modicum adiuuantur. Et dicas eis, quod religiosi, qui nimis curis secularibus se immiscent, in Purgatorio grauiora supplicia patiuntur.

[210] In festo B. Claræ Virginis, dum Christi famula Deum exoraret pro quodam in amaritudine & leuitate animi constituto, [orat pro quodam afflicto,] dixit ei Pater clementiæ, quod ipsa mitteret statim pro suo Confessore, & diceret ei ex parte sua; vt illius Prælatum induceret ad compatiendum subdito suo, qui est sicut lapis in machina, & paratus ad præcipitium. [& Christi monitu, vt ei ignoscat Superior procurat, ne labatur:] Et quantumcumque Prælatus doleat de iniuria mea, nihilominus recordetur, quod Petro respondi: Non dico tibi septies, sed septuagies septies. Quare volo, quod debili faciat plenam misericordiam, & ipse postea dolebit amare de omnibus, in quibus me grauiter offendit. Tu etiam rogasti me pro Gilia, quam propter amorem tuum, & opera eius virtuosa ponam in gloria Paradisi in ordine Cherubin.

[211] [25 Oct.] In festo SS. Chrysanthi & Dariæ, post Christi corporis sumptionem locutus est ipse Christus Margaritæ, dicens: quamuis tribulationes tibi crescant, non omittas propter hoc vitiosorum vitia extirpare, [iubetur peccata extirpare,] & in eorum mentibus serere, & plantare germina virtuosa. Filia, semina, & ego dabo tibi semen, & infundam gratiam verbis oris tui. Et si rarius loquar tecum, & sine locutione largiar tibi lumina, vt verba tua prædicere vera possint. Filia, Deus tuus est immaculata innocentia, & ideo non mireris; si tibi quæ peruenisti in quamdam columbinam innocentiæ puritatem, talia referuntur.

[212] Tempore quo morabar Senis, Margaritæ oranti Saluator ait: Scribe: Pater Deus filio suo benedictionem & recommandationem internam suorum Filiorum, quos tanto redemit pretio, [scribere pia monita religioso Sacerdoti,] & illorum præcipue qui recesserunt de via mea. Cresce in gradibus gratiarum, vt quæ sunt Dei, semper Deo, & lumen tibi donatum appropries Creatori tuo. Nam ego summus & vnus Deus, volo tam in cælo, quam in terra meos honorare amicos. Vnde non sit tibi durum, fili, laborare pro me: quia si memor fueris fatigationum mearum, & infiniti præmij, quod paraui tibi, labores dulces erunt & cum indefessa lætitia fatigaberis, b culpam, quam meus amicus Franciscus vidit mentaliter pro te orās, significat sacrificium operum Dei tui, quia portas nomen meū, vt feruenti deuotione coram populo duro prædices. Crux illa in tuis manibus posita, inuitat te, vt sæpe ad Crucem redeas. Rosa autem tibi data significat purissimam castitatem, cuius odor extenditur ad amicos. Quare doceo te, sicut pater filium, vt cum populo prædicaueris, præbeas te peccatoribus tractabilem & humanum, & in comminationibus, quas contra peccata facies, peccatoribus meam clementiam, quam libenter largior peccatori redeunti, misceas verbis illis. Tu etiam, fili mi, redde te grauem moribus in omnibus operibus tuis, quia semper ero tecum, nisi me perdas culpa tua.

[213] Sequenti die post B. Magdalenæ festum, accipienti cum reuerentia corpus Christi, Saluator locutus est Margaritæ, dicens: Plora misericordiam meā, quæ die noctuque clamat, [piscari animas,] & quasi fimo vilior æstimatur, quia non cognoscitur a generatione humana. Plora inobedientiam tuam, quia non obedisti mihi de piscatione animarum, quæ indigent me summo & vero bono, non ego eis. Et Margarita respondit: Domine mi Iesu Christe, ego dubito de mea fragilitate. Et Dominus ad eam: Non nomines beneficia mea & opera, quæ facio per te fieri: nec dubites, quia te labi non sinam in aliquod mortale peccatum, si incesseris per viam per quam te ducam. Ego namque habeo misericordiam, & cum ipsa iustitiam exequor. Ama igitur, filia, vnicum Deum tuum, & ipsum solum postula & honora, [monere FF. Minores, vt solū Dei honorem curent:] & solius honorem Dei tui desidera, & non tuum: & dicas Fratribus Minoribus ex parte mea, quod non curent de murmurationibus, infirmitatibus, tribulationibus, & suarum necessitatum subtractionibus, fame ac siti, nec de honoribus; sed solum me postulent, & teneant veritatem. Oportet enim, quod honor eorum me honoret, & omnis ad me bonorum omnium referatur honor.

[214] Quȩdam secularis Domina magnæ famæ propter frequentationes confessionis, sic erat in animo quieta, quod non credebat aliquod graue peccatum in anima remansisse. Sed quia intenta erat saluti & honori ac necessitatibus, Margaritæ Dei famulæ, pro ipsa feruenter oranti Saluator locutus est, dicens: Filia, [cuidam piæ viduæ vetera peccata diuinitus cognita per Confessarium reuocat in memoriā, vt ea confiteatur:] incipias narrare Fratri Iūctæ defectus illius, pro qua orasti: & cum ceperis loqui, ostendam eos tibi per ordinem, & ipse scribat ad eius vtilitatem. Die ergo, vt illa tibi pro amore meo deuota confiteatur, quia priusquam nuptui traderetur, fuit nimis audax, siue prompta, & corde non perfecte honesta. Confiteatur de auiditate nimia circa illum virum, quem habuit postea, & de immoderato desiderio ad eum cito eundi. Confiteatur de honestate, quam habuit in oculis, loquela & opere manuum, quia desiderauit eam quoad honorem mundi. Confiteatur quia priusquam fuerit annulo subarrhata, caput suum ornauit & dorsum & nimia cordis hilaritate vadens ad ipsum virum, morando secum, de me veram non habuit notitiam, nec saporem. Confiteatur de inordinatis aspectibus secum, & quod in loquelis & tactibus etiam in solennitatibus meis atque Sanctorum transgressa est ordinem iuraque coniugij. Confiteatur de excessiuis desideriis standi secum, non solum in eius præsentia, sed absentia. Confiteatur, quo tempore magnæ aduersitatis cuiusdam affinis sui iurauit illicite, & falsam, quantum in ea fuit, dari sententiam procurauit: nec doluit tantum de nota infamiæ accusati, quantum de damno pecuniæ communi soluendæ. Confiteatur, quia me offendit eundo ad palatium Potestatis, in quo appetiit supra socias de pulchritudine corporis commendari. Confiteatur, quia familiam sæpe accusabat occulte, & ostendebat signa tenerioris dilectionis circa eos & domus negotia, vt ab eis plus ceteris amaretur; & tamen nec illos, quos tanto venerabatur studio, nec alias personas vere dilexit, exceptis viro suo & filiis, quos nimis amauit. Dicat suam culpam de laudibus mundi, quarum auida fuit, & quod numquam me digne ad altare suscepit: nam nec cum amara communicauit contritione, nec cum integritate confessionis: & quamuis multum ecclesiam frequentaret, parum gustauit deuotionis in mea Natiuitate, Cœna, Passione, Resurrectione, & aliis solennitatibus Virginis & Sanctorum: nam in his temporibus & Quadragesimis parum cogitauit de me, nec ordinate in orationibus sciuit expendere tempus suum: sed orationes aridas sine lacrymis habuit, & ieiunia sua fecit absque honore & amore deuotionis. Confiteatur de inordinatis ciborum desideriis, & fleat suam tenacitatem, quam in eleemosynis habuit. Confiteatur diligenter, quia vsa est male ablatis, & recordetur bene quod quantumue expēdit: nam denarij quos expendit & extraxit de marsupio viri sui, vel fuerunt violenter & fraudulēter acquisiti, vel de ludo. Vnde volo quod certis personis, quas ipsa nouit, satisfaciat per se, vel per alium diligenter: de incertis vero, ad sui libitum Confessoris. Et quia hæc de bonis viri sui, dum potuit, non restituit, nunc integraliter de suo restituat. Recordetur, quod tamquam mater familias tenuit marsupium suæ domus, & multas inutiles expensas fecit & superfluas de illicite acquisitis, de quibus satisfaciat pro illa parte, quam in se non recusauit expendere. Confiteatur, quia non doluit de suæ terræ destructione, quia volebat quod vna pars alterā superaret, & ei dominaretur, propter quod palliatam habuit inuidiam ad multos consanguineos suos, si non erant in seditione suo viro conformes. Multum enim dolebat, si vel modicum in suis elationibus redderetur abiectior. Dicat etiam culpam suam de omni dominatione quam tenere voluit, in domo patris, quā a sui sorore viri nullo modo sustinuisset. Dicat suam culpam de omnibus rebus cōsortis sui, & reddat quidquid ei ablatum de consensu eius fuerat. Confiteatur etiam, quod nimis parca extitit circa pupillos consortis sui, quibus sicut pauperibus satisfacere debuit, c iniuriose prolatis contra mares & mulieres de domo, cum veritate ac mendacio. Dicat suam culpam de omni ornatu corporis.

[215] Totius perfectionis amator integraliter animam, quam redemit, curare desiderans, reliquas morborum reliquias potenter expellens, ait: [Deus alia plurima peccata & defectus olim commissos denuntiari eidem viduæ iubet,] Confiteatur iterum de detractionibus & iudiciis circa proximorum nobilitatem, bonitatem & pulchritudinem; quia spernebat atque vilipendebat aliorum sufficientiam, defectus exprimendo quos nouerat, & si alij dicerent, libenter discebat: bona vero si quæ de proximo nouerat, reticebat: & corde, ore ac signis iudicabat alios de superbia & aliis vitiis, & sæpissime de vitiis quæ numquam commiserant, sicut ipsa; quæ si nullum vitium, quæ aliis imputabat, de certo perpetrasset, de aliis minime murmurare debuit. Confiteatur, quia si inueniebat personam, de qua confideret, mordaciter detrahebat, & loquendo blandiebatur præsentibus, dicendo de ipsis bene. Confiteatur, quia superbe cupiens aliis dominari, laudari desiderauit præaliis, de nobilitate & rerum copia, quam in aliis cum mœrore animi inuidebat. Dicat etiam culpam suam de mentis vagatione & de discursu sensuum, quia appetiit quæcumque appetibilia alios possidere aspiciebat. Confiteatur, quia licet frequentaret ecclesiam, tamen non habebat cor ad diuinum officium, sed ad loquendum cum mulieribus in ecclesia: & si silebat, ibidem cor in exterioribus vagabatur. Et quamuis sanctarum personarum notitiam quæreret & haberet, & specialiter Fratrum Minorum, de ipsis non hausit saporem, nec se ipsorum moribus conformauit: sed, quod peius est, murmurabat de predicationibus & officiis eorumdem: & si ei aliquando placebat prædicatio diuinumque officium; extra ecclesiam posita, Dei obliuiscebatur & verborum eius. Dicat suam culpam de ingratitudine beneficiorum meorum, quia eam de multis periculis liberaui, quæ credebat se penitus decessuram: nec cum his omnibus a mundo euelli potuit, sed ei mente inhæsit, neque nunc studet amissum redimere tempus. Dicat suam culpam de tempore vitæ suæ in displicentia mea consumpto: & quod, si quod mihi gratum est opus, hoc non egit solum amore mei, sed vel metu æternæ pœnæ, vel timore verecundiæ temporalis. Sed si se damnandam firmiter credidisset, debuit mihi cor eius cum intima seruire dilectione, quod per proditricem loquelam in malitiis texit. Dicat etiam suam culpam, quod multas virtutes in pluribus commendauit, quas commendatos sciebat penitus non habere. Et quamuis ab immunditiæ vitio pura esset, præterquam cum viro suo, cum sanctum matrimonium copulauit, tamen non dolebat de lapsis in carnis vitium, sed eis detrahendo, cum aliis plerumque lætabatur. Dicat suam culpam, quod alios arguebat de malo lucro, possessionibus, loturis, ornamentis & ligaturis, dicens, quod tam pretiosa tamque cara possidentibus minime congruebant: quia sæpe inordinate comedebat: & si non vitasset dispendium, inordinatius & ardentius comedisset: de gulæ vitio alios condemnabat, & sua distribuit pauperibus pro mei honore nominis: & retributionem postulabat & expectabat temporalis præmij potius quam æterni. Dicat suam culpam, quod ipsius orationes opprimebantur honore cupidinum mundanarum. Confiteatur autem de indiscretione, quam habuit circa famulas suæ domus, & cum modica compassione ad pauperes creaturas manus extendebat amore mei: & hinc est quod pauperes iudicauit, quantum ad eorum conuersationem, ad fletum, risum, iocum, cibum & potum subtrahendo eleemosynam suam, & per detractionem similiter alienam. Confiteatur, quod duplicia indumenta ferens & pretiosa, nuditate & frigore laborantibus compati neglexit & misereri. Libenter enim pecuniam cumulauit, & vix de frusto panis subuenire pauperibus studuit. Dicat suam culpam, quia illud nomen, quod Matri meæ per antonomasiam competit, vt sola Domina nominetur, sibi adscripsit: & si quæ nobiliores illo nomine vocarentur, deridebat eas: & seruire nolens aliis, exigebat ab omnibus famulatum. Dicat suam culpam, quia offendit me in cibo & ieiunio, in solitudine & societate, stando & ambulando, tempore aduersitatis & prosperitatis: & quamuis libenter sociaret se mulieribus formosis, ornatis & comptis, intantum se amauit amore priuato, quod ceteris melior ac pulchrior voluit reputari. Confiteatur, quod in mei fui factoris iniuriam, ad speculum se ornabat, & se videndo meditabatur miserias huius mundi, inuidendo sæpius decori ac pinguedini mulierum. Confiteatur, quia paruas tribulationes suas, æstimauit magnas; & aliorum maximas, dicens paruas, de tolerantibus eas murmurando tam dure, quod de homicidiis & proximorum languoribus non dolebat in corde, sed lætabatur, quantumcumque fleret cum flentibus in ecclesiis vel domibus eorumdem. Dicat suam culpam, quia non recreauit famulas post laborem, sed erat tenax in earum necessitatibus, non tantum sanitatis tempore, sed ægritudinis: quando enim consolatione indigebant, dicebat eis improperia multa, & infamabat eas per domum de gula & de negligentia: in partubus suis nimis delitiis attendebat: tacebat etiam quæ loqui volebat, & loquebatur se ceteris conformando quæ siluisset libenter. Confiteatur, quia deuias personas propter honorem mundi vitauit, nec eas in suum consortium & familiare colloquium admittebat, quia intus & extra superbia plena fuit. [sed eam ad spem erigi:] Verumtamen confortetur in me, & vitam suam examinare non differat, reducendo ad memoriam suas culpas: & ego infundam lumen gratiæ menti eius.

[216] Frater quidam, Philippus nomine, dubitans interrogare in confessionibus pœnitentes propter stultitiam male interpretantium interrogationes, & non interrogare timebat, propter verecundiam vitia occultantium, [itē Minori cuidā dici, ne omittat interrogare pœnitentes, cum id putat faciendum.] per me Confessorem, Margaritam rogari fecit, vt in oratione impetraret a Domino huius dubij veritatem. Cui dixit Dominus: Dic ex parte mea, quod secure audiat & interroget confitentes, quia diuisiones gratiarum in hominibus sunt distinctæ: quapropter hanc virtutem audiendi & interrogandi concessi ego propter sui cordis & corporis puritatem. Ideo si mille posset in die vna confessiones audire, nullum deserat, qui desideret confiteri: nullumque interrogare postponat, quem interrogatione credat verisimiliter indigere. Peccatores namque per se non confitentur, quia cæcitatem mentis contrahunt a peccato, & ideo suos defectus nequeunt videre: merito quippe cæci sunt, quia me lucem veram in suis mentibus retinere non possunt propter fœtorem peccati: postquam vero anima per confessionem fuerit defæcata, illuminatur, & sua vitia conspicit, & intuendo veraciter plorat & dolet. Idcirco filia, necesse est, vt Confessores de peccatis interrogent: ex hoc enim tam pio studio, tamque feruenti animarum zelo, plus diligo Fratres Minores, quam aliquem Ordinem, quia ex eorum laboribus studiosis plures animas lucror.

[217] Visitans Christi famulam Margaritam celebraui in oratorio, & dedi ei Christi corporis sacramentum. Quæ cum reuerentia magna communicans, orauit dicens: Domine redde mihi alta consilia, quæ consueui a te recipere. Et Dominus ad eam: [Cur piis afflictiones necessariæ?] Quia do tibi quod magis tuæ saluti expedit, non postules consilia pristina reddi tibi. Colloquium enim meum familiare dilectis meis reseruo alibi. Ego enim in vita ista steti in tribulatione, & amici mei similiter debent velle stare. Et si nulla tribulatio eos tangeret, quia tamen a peccatoribus vbique offendor, deberent affligi, iuraque mea defendere pro viribus & docere. [monita Dei iussu data eius Confessario:] Illi autem qui hoc faciunt nullum timeant, quia cum illis ero. Quare dicas Fratri Iunctæ baiulo tuo, quod verba Euangeliorum meorum & epistolas B. Pauli, electi mei, prædicet feruenter populo, & ego in eo speciale gratiæ donum ponam. Et quidquid tibi ex nunc ostendero, solum loquaris. Scias etiam, filia, quod simonia in mundo creuit intantum, quod patres filios sacerdotes fieri faciunt propter auiditatem mundialium rerum: qua excrescente ecclesia mea tribulatione magna percutietur: & Fratres Minores tunc temporis affligentur, & si cuncti, qui sunt in ordine, non agerent aliam pœnitentiam, satis videtur eis magna illa, quam habebunt. Dicas etiam baiulo tuo, quod ego habeo paucos pugiles, qui viriliter pugnent pro mei honore nominis. Postquam igitur eum elegi pro me ad pugnandum, semper studeat mihi placentia suo posse perficere: & coram me sit lux in ordine suo, & occupatus non faciat congregationem de horis suis.

[218] Die Lunæ post primam Dominicam de Aduentu, audiuit intellectualiter in anima vocem dicentem sibi: In deserto huius mundi posui te, sicut rosam inter spinas. Ego enim Dei filius de Maria Virgine natus, qui hæc loquor, perficiam quæ promitto. Animarum autem zelatrix feruida de se humilia sentiens ait: Domine, non sum digna, vt in me tam magna promissa perficias, sed propter gloriam nominis tui, quod tantum offendi, & propter salutem quam desidero fiat quod tua gratia repromittit. Et Dominus ad eam: Filia, verum dicis, & ego interponam remedia animarum multarum languentium sanatiua, non solum in terra ista, sed in multis & remotis locis atque prouinciis propter amorem tui. Et Margarita respondit: Domine, Cortonenses tuæ recommendo bonitati, vt fidei eorum, quam pro amore tuo in me habuerunt, respondere digneris. [orat pro Cortonensibus,] Et Dominus ad eam: Quia Cortonenses tibi fuerunt largi amore mei, ipsorum fidei respondebo, & pro omni numata quam expenderunt in te, recipient auri marcam in domo pacis & consolationis. Et Margarita respondit: Domine, non rogaui te pro ipsis cum desiderio sic feruenti, quia velim minimam laudem temporalis honoris ab eis recipere; sed solum quæro salutem eorum, vt qui amore tui se tantum inclinauerunt ad laborandum pro me, recipiant in me gratiam specialem. Et Dominus ad eam: Et ego ponam eos in magno statu, & caro pretio vendiderunt mihi bona mea. [exaudita, se humiliat:] Et tu non cognosceris, quuosque videbunt homines, quæ non vident; & audient, quȩ non audierant. Tu enim es filia, electa, soror, quæ solam dilectionem sequeris meam. Et Margarita respondit: Cum nulla creatura plus me tuam maiestatem offenderit, & omni fuerim abysso profundior vilitate, quomodo possent credi magna de me? Tu dicis, inquit Dominus, quod nihil amas præter me, & mihi soli seruire desideras. Et ego tibi dico, quod me amabis, mihique seruies ita pure, quod numquam me mortaliter offendes: & amor tuus inquantum creaturæ conuenit, dici poterit sine mensura & tu poteris dici immensurata: Tu dicis, quod sum lætitia ineffabilis electorum: sed pauci sunt, in quibus lætari possum sicut in mente tua: amatores enim & electi mei debent esse humillimi, corde puri, vt me cernere mereantur, & in fine suo per amorem amplectar eos, eis obuians cum Beatis.

[219] In festo B. Ioannis Euangelistæ in scholis Fratrum cum fratre Ranaldo & Fratre Vbaldo, ego scriptor horum, Margaritæ assistens post communionem, cœpit ei Frater Ranaldus tunc Custodiæ Custos loqui, dicens: Ecce mihi in Christi dulcedine quiescenti noua relatione monstratur, quod anima quædam sit criminibus onerata, vt penitus sit æternis deputanda suppliciis, nisi eam reduxeris ad pœnitentiæ statum monitis & exhortationibus tuis: & vnum dumtaxat e duobus tibi conceditur; primum, vt vel qua nunc frueris, priueris dulcedine, [interrogata an lucrari animam vellet, perdendo dulcedinem gratiæ,] & animam illam reduces ad gratiam, vel si expauescis tam iocundo priuari solatio, inferni deputabitur omnino suppliciis. Quod horum deliberabis omittere? Et Margarita respondit: Angustiæ mihi sunt vndique, & ex vtraque parte timore percutior, nam si desero tam ineffabilem Christi suauitatem, quam gusto, amarissimam pœnam nouæ mortis incurro; & si desero animam, [non potest resoluere:] Christi redemptam sanguine, dubito de mei Creatoris offensa. Qua de re propositam quæstionem, insolutam dimitto: tanta enim est hæc dulcedo, quam sentio, quod si perseueraret in anima, semper crederem in pœnis illæsa viuere sine cibo.

[220] Sero igitur facto Margarita tremens ad cellam rediit, & illam noctem duxit insomnem, orans & lacrymans, cum suspiriis dolorosis, interrogauit de suorum remissione peccatorum Creatorem. Cuius votis Rex pietatis Christus placidus annuens respondit, dicens: Nequaquam vocassem te in die dilecti Ioannis, filia, si tuorum omnium non donassem veniam delictorum: [cognoscit omnia peccata sibi condonata,] in cuius veritatis certitudinale argumentum, quemadmodum tunc, ita & modo absoluo te ex parte Patris mei cælestis, cui sum coæternus & consubstantialis filius, & sancti Spiritus. Et quamuis omnia peccata tibi dimissa sint, semper tamen scrutinium conscientiæ facias & de cunctis desideriis cordis tui, quibus me offendisti, non differas confiteri. Mira res, & memoriæ commendanda: mox namque vt præfatum præceptum recepit, [iubetur tamen conscientiam examinare. & confiteri defectus.] irradiata splendoribus sapientiæ Dei mentaliter, cuncta desideria tam confessa quam inconfessa in vna luce panduntur.

[221] Nocte insuper sequenti super ei proposita quæstione a Fratre Ranaldo alloquitur Christus Margaritæ dicens: O Filia, quia Fratri non respondisti, quia tibi dederat optionem, bene fecisti: nam sine mea præsentia iam tibi communicata per gratiam non credendo viuere posse, & animam pro suis damnandam sceleribus nolebas liberare: quantum namque animas diligis, quas tanto redemi pretio, tibi pluries reuelaui: de quarum zelo plus mihi placent Fratres Minores, quam aliquis ordo Ecclesiæ meæ: Sunt enim vtiliores animarum zelatores, quos hodie mundus habeat. Vnde sicut ego Saluator mundi prædictum fundaui ordinem & plantaui, [Ordo Minorum a Christo laudatur] ita se studeant caritatis vinculo ad inuicem communire & caritatem seruare tam integralem, quod sine differentia personarum inter eos tractentur minores quemadmodum & maiores: & vt tantus ordo in sua permaneat puritate, volo quod præfati Pastores ordinis amouere summopere studeant quidquid in ordine sancto modo reperitur abolendum. Sicut enim mare omnem abiicit sordem, ita & ipsi omnem defectum, tam excelsum ordinem maculantem. Circa insuper prædicationes, quas faciunt, constantiam habeant & feruorem, nec amore vel metu a veritatis tramite obliquentur. Et si aliquando contra prædicationes eorum per aliquos fuerit murmuratum, recordentur humiliter quod mihi omnium Creatori in prædicationibus & miraculis multas iniurias inuidi parauerunt atque insidias. Hic est ordo, inquit Dominus, [ob zelum,] filia, qui mihi suscitat animas a morte peccati: & cui dedi, do, & dabo gratiam specialem in operibus suis. Margarita autem cordialiter amans ordinem prælibatum, ex his quæ audierat iocundata, respondit dicens: Intrabunt omnes, Domine, in hoc amoris tui viridarium? Et Dominus ad eam: Omnes ingredientur, sed de fructibus eius æqualiter non gustabunt. Nulla enim res quantum amor mihi placere potest, nec amore potest res pulchrior inueniri. Si totus namque mundus daretur amore mei, sine sapore ac feruore amoris, si sustinerem quoad misericordiam id quod fieret, quantum ad complacentiam parum valeret. Nemo enim potest ad me venire nisi per viam dilectionis. Et Margarita respondit: Cur, Domine, Fratrum Minorum ordinem vocas Amoris viridarium? [& Amoris viridarium vocatur.] Numquid non aliud est tam singulare viridarium caritatis? Et respondit Christus dicens: Non est tanti amoris aliquod in orbe collegium, vt ordo prædictus. Et ideo ipsum tibi dedi, & do ad instruendum te, sicut Apostolos, quos intelligere faciam, [Margarita videt Dei Matrem:] quæ dabuntur tibi. Et tunc ostendit ei Matrem suam, dicens: Hæc est, quæ diligit te. In quibus verbis tanta fuit dulcedinis anima suauitate repleta, vt diceret, quod si vel modicum vlterius cresceret, ipsam tolerare non posset. Et rogauit Dominum nostrum, vt ipsam in vita consolationibus, quas silere non poterat, mundo absconderet, quia laudes vitabat humanas.

[222] Die quadam Margaritæ oranti pro suis Patribus audiuit Dominum dicentem sibi: Seruus meus defunctus, est in optata gloria: Vnde dic etiam seruo meo viuenti: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt in regno cælorum. [præclara monita accipit pro Confessario suo,] Qui cum fuerit occupationibus hominum deditus, reddat mentem suam statim ad me, & cuncta quæ agit, ad me bonorum principium referens; & ego ita illuminabo eum, quod non offendet me. Numquam secularium famam cōsideret, nec subsidiorum eorum paueat subtractionem: sed semper contra eorum vitia in ore suo vsum teneat, & conseruet sermonem sanctissimæ veritatis: d Et dico tibi, filiæ, quæ ista nunc recusas, quæ panduntur tibi propter salutem humani generis, vt veraciter trahatur ad me, & discat in te quod pro modica pœnitentia cito potest ascendere vsque ad excellentiam gratiarum.

[223] Feria secunda post Pentecosten recepit corpus Christi, dicentis ei, quod salutaret B. Virginem, vsque Benedictus fructus ventris tui. [docetur omnia ad Christum referre:] Qua salutatione finita, iterum dixit ei: Si omnia bona mihi Christo, & non tibi reddideris, cum desiderio profectus animarum, cuncta quæ promittes in nomine meo, & non ad famam tuam, perficientur, & sanabis animas tibi deuotas, sicut tibi prædictum est: Sed omnes, quas sanabis, non perseuerabunt in me. [quidq; futurum illis qui eius monitis parebunt.] Et Margarita dubitans super promisso verbo respondens ait: Promittam ego, Domine, tuæ pietatis largitatem indifferenter? Et Dominus ad eam: Ita imperfectis & perfectis promitte, quamdiu maiestati meæ seruire voluerint, & me amare ac laudare. Nam in illis, qui non perseuerabunt, fulgebit in inferno contra eos tuæ caritatis splendor, quia quoad hoc patientur maiora supplicia: & perseuerantibus in consiliis tuis, mei sanguinis meritum communicabo, cum eos præmiabo in gloria regni mei, & per exempla tua sequentur me: reddent mihi gratiarum actiones, & vocem laudis. Et quia tranquillitatis dulcedinem, qua frui consueuerat, non videbat, admiranti respondit Dominus, dicens: Talem me tibi dono, qualem te inuenio.

[224] Feria quarta post Pentecosten sumpto Filio Dei cum reuerentia mirabili, ad altare audiuit eum dicentem sibi: Amas tu me? Et priusquam aliquid responderet, dixit Dominus: Dicas, quod non. Vbinam est pristinus feruor desideriorum tuorum, quo accēsa, & in motum violenti amoris dulciter ducta, me continue cum lacrymis postulabas, inclinans voluntatem meam ad preces tuas: De hoc amore iterum requirens Dominus Margaritam, [prouocatur ad feruorē amoris,] dixit: Ama me, filia, quia ego amo te. Illa vero timens ne haberet in mente aliquid, quod diuinæ maiestatis aspectum offenderet, ait: Domine mi, si aliquid latet in anima mea, quod voluntati tuæ displiceat? Et Dominus ad eam: Filia, nullum habes peccatum mortale in te, sed nebula mundanorum audituum, sonusque verborum, quæ referunt accedentes ad te, impediunt locum quietis conscientiæ tuæ: & separant mentem tuam a contemplatione mea. Tunc Dominum rogauit, [& moderāda alloquia secularium.] pro quodam in tribulatione maxima constituto: audiuit Christum Dominum respondentem: Scias, quod secum sum quantum ad misericordiam retinendi eum ne pereat: sed duritia cordis eius mearum consolationum impedit largitatē.

[Annotata]

a In Italico Vocabulario Academicorum furfuris, siue della Crusca, dicitur Taccolino genus esse vestis iam ignotum. [Tacolinū] Sed hic potius materiam videtur significare, quam formam vestis.

b Ita scriptum. Non assequor sensum.

c Videtur hic requiri, Dicat etiam culpam de verbis.

d Hic quoque obscurus sensus.

CAPVT IX
De reuelatione sui status & aliorum.

[225] Qvædam nobilis & deuota Domina, filium habens paruulum & vnicum in mortis articulo constitutum, cum fiducia recuperandȩ salutis ipsum Dei famulæ cum lacrymis commendauit. Pro quo dum oraret suppliciter Deum, tum ratione pietatis ad matrem, tum ratione gratitudinis, quam gerebat in corde propter reuerentiam magnam, quam habebat ad eam, audiuit eum dicentem sibi: [Felices qui paruuli moriūtur.] Tu plus compateris matri pueri, quam sanguini quem effudi. Tu enim nosti, quod ætate prouecti nolunt venire ad me, & ideo paruulos, qui sine macula egrediuntur de mundo, in hæreditate regni cælorum adopto. Ego Dei filius natus de Virgine, quamuis recedam, tecum remaneo.

[226] Quidam carus Deo Frater quotidie communicare desiderans, tamen retrahebatur timore, [Quidā desiderans sæpe communicare,] ita quod etiam raro communicare non audebat, nec accedebat ad Christi corporis sacramentum suscipiendum. Qua ex re Dei famulam Margaritam requirens, rogauit eam, vt impetraret a Domino suis precibus donum sæpe communicandi. Cuius orationi Saluator annuens, dixit: Dic Fratri, quem feci de numero electorum, & diligo vt filium, quod quantum ad eius innocentiæ puritatem ipsi me concederem omni die, sed non quantum ad linguæ vsum. Suam igitur prius linguam coërceat, quantumcumque loquatur ex magno zelo: [iubetur nō multum loqui etiam ex zelo:] & cum benedictione mea me recipiat, quando volet.

[227] Frater Benignus re & nomine, dubitans de frequentatione Missarum, meruit per Margaritam in hac forma responsum a Domino: Dic Fratri Benigno pauide frequentanti mei corporis sacramentum, quod de licentia mea frequenter celebret, sed priusquam accedat ad altare ad celebrandum, suos defectus plenarie confitens, suum animum ordinet ad quietem. In misericordia autem, quam habet tam vigilanter ad pauperes, vsque ad finem mando quod perseueret: quia multum mihi placuit modus eius, quem hactenus tenuit, requirendo per domos pauperes, debiles & infirmos, [F. Benignus laudatur a studio erga pauperes,] quos in confessionibus libentius recipit, quam diuites seculares. Adeo enim pauperum necessitatibus erat intentus, quod non solum eis quæ poterat procurabat, sed sibimet necessaria subtrahebat, & pro eis debita de Prælati sui licentia contrahebat. Et ait iterum Dominus ad eamdem: Dic etiam ei, quod dimittendo solum pannos de dorso, illis, qui tenentur restituere illicite acquisita, non parcat. [iubeturq; seuere vrgere restitutionem:] Si vero cōfitentes non habent vnde restituant, & dolent parati fideliter reddere, si facultas adesset, absoluat eos ex parte mea.

[228] Frater quidam de administratione prouinciæ Thusciæ, ne vlterius prælationis grauaretur officio, orationis Margaritæ suffragium cum instantia procurauit. [abhorrenti a regimine] Et orans pro eo soror, audiuit pastorum Principem taliter respondentem: Quamuis placeat mihi præfatus Frater de fuga prælationis, recordetur tamen, quod propter obedientiam mori volui: [commendatur obedientia:] quam omni virtuti religiosus debet præponere, patienter obediendo Prælatis, cum tantum mihi placeat, quod vere obedienti multos defectus indulgeam.

[229] Cum semel Deo deuota Soror pro vno Fratre Dominum exoraret, audiuit eum dicentem sibi: Benedico Fratrem, pro quo me rogas. Cui dicas, quod mentem suam semper in puritate conseruet, [alteri puritas mentis,] & sine mora cum potest, suos confiteatur defectus & cogitatus. Non sit tener & dubius, sed fortis & constans. Ad Missas autem dicendas accedens, dicat eas cum magna mentis tranquillitate. Non sit in suis prædicationibus curiosus, sed caritate feruidus, & interna pace placatus. Missas eius præcedat deuotio præparata: [& varia circa Missam] Missas non currat, nec ante eas cum Fratribus loqui velit. Si autem ipsum loqui oporteat, roget Fratres, quod differant ei loqui; & talem secum ministrum ducat, qui nec ignorantia, nec tædio seu negligentia deordinet animum celebrātis: & si contigerit cum non gustare consolationes in Missis, quas appetit, non diffidat, quia ob hoc gratia non decrescet. [& conciones:] Prædicet sollicite verbum meum, cum omni rectitudine & vigore, & retia prædicationis feruenter extendens, populo referat quæ discursurus est. Et si nihil poterit in sua prædicatione lucrari, securus expectet remunerationis ȩternȩmunus. Vigilanti animo studeat peccatoribus subuenire, non solum prædicando & confessiones audiendo, sed tractatum concordiarum non deserat propter diffidentiam, quam incurrit ex duritia peccatorum. Ipse namque sæpius, cum suum cernit contemni consilium, & inobedientium reperit dura corda, se retrahit ab inceptis: non autem sic, dum inuenerit cor paratum.

[230] Cum pro Fratre Ioanne de Castill Dominum exoraret, respondit ei Saluator dicens: Dic ei, quod recordetur verbi mei, Beati mundo corde &c. Super quo verbo dum subtiliter fuerit meditatus, dabo ei lumen, vt ipsum intelligat ea subtilitate, qua debet intelligi & seruari. [alteri religiosæ virtutes:] Studeat me suis precibus inuocare, quia donabo me animæ eius. Elapso tempore seruiuit mihi de Inquisitionis officio: nunc seruire studeat de cordis munditia, mentis constantia, corporis maceratione, & in statu orationum. Nec prætermittendum est diuinum consilium, imo beneplacitum & præceptum, in quo inuenit anima, vnde purgetur a vitiis, & reguletur in moribus, illustretur sapientia ineffabili, & in virtutibus crescat.

[231] Dixit ergo dominus Margaritæ oranti: Dicas filio meo, quod ego me recommando ei, vt recordetur sui Patris Crucifixi, [Confessario eius, memoria Crucifixi,] non semel, sed pluries, imo continuo: & sciat quod de terra, vbi nunc est, quoad gentis multitudinem ibi existentis, plures vadunt ad interni supplicia quam ex alia terra Christianorum. Tanta enim est eorum superbia, quod non solum ibi, sed in multis mundi partibus seminatur per eos, [castigatio superbiæ populi:] & multiformiter enutritur. Quare sicut B. Franciscus, dilectus filius meus, mulierem comptam coëgit ad portandum per vicos Assisij super caput suum pecudum intestina, ita mulieres seculares, & aliæ in suæ detestationem superbiæ a Confessoribus suis similiter cogi facere deberent. Tu conquereris, quod non habes solitam suauitatem, nec habere potes modo in me; quia in corde tuo timoribus & variis sollicitudinibus sparso, [correptio dura ipsius Margaritæ,] inueniri non posset, & quia separasti me a delectatione mea, volo quod ipse te dure corripiat. Dic etiam ei quod cum mentis constantia & locutionis dulcedine instanter prædicet de Epistolis Pauli & de Euangeliis meis. Nam dulcedo est habitus trahens audientium corda ad amorem prædicatoris. Cumque arguit de vitiis criminosis, arguat in communi: quia tam vniuersaliter mundus infectus est vitiis, [multaq; circa conciones:] quod cum veritate potest generaliter mundum redarguere dicens: Quælibet Christiana persona, cuiuscumque sit status, debet cauere sibi a tali vitio, debet de agendis quærere consilium Scripturarum sanctarum, & Deum continuo postulare. Ipse similiter, qui hæc prædicare nouit, me cum lacrymis in orationibus postulet: & ego docebo eum, cor eius illuminans in prædicationibus suis. Præbeat mihi cor suum semper, & cuncta, quæ aget, bona mihi soli bono diligenter appropriet, & secum vbique ferat frænum timoris mei. Filia, Apostoli dubitauerunt de me, & ego retinui te tam robustam in fide, quod de me dubium aliquod non sensisti. Dic etiam baiulo tuo, quod ego feci eum cameram thesauri mei: propter quod circa me Creatorem suum perfectior esse debet. Vnde sicut diligit benedictionem meam, in prædicationibus suis ardenter extrahat veritatem, quia paucos hodie prædicatores inuenio, qui eam proferant sicut debent.

[232] In die a Translationis B. Francisci post communionem Saluator, quem receperat, locutus est ei, dicens: Conqueror de iniuriis mundanorum. Et Margarita mundo compatiens, Christo respondit, dicens: Domine, tu nosti de quam fragili materia secundum corpora facti sunt: & ideo tuæ supplico maiestati, [iubetur Margarita suis deuotis quædam commendare:] quatenus eorum infirmitati condescendere non recuses. Et Dominus ad eam: Si ipsi scirent, quantum eis dimittitur hac de caussa, magis essent grati quam sunt. Propterea dicas deuotis tuis, quod plorent, quia ego fleui; ieiunent, quia ego ieiunaui; orent, quia ego pro eis oraui secundum humanitatem ad Patrem; agant pœnitentiam, quia pro eis feci asperam in hac vita, non pro me, & ipsorum peccata pertaui, non mea. Et quæ promiseris in nomine meo tibi credentibus, illa faciam eis. Sed peccatores auari me fecerunt de largo auarum, & duri, de pio durum: non quod ego sim auarus vel durus sed ipsorum exigentibus meritis talis contra eos effectus sum.

[233] Dixit semel Dominus Margaritæ euigilanti & flenti Firmissime tene, quod magna tribulatio erit in mundo, quam mouebit Ecclesiæ a b Lucifero dæmon, [prædicitur ei noua Ecclesiæ persecutio,] qui numquam, postquam fuerat religatus, egressus fuerat de inferno. Iste totum circuibit mundum, & viam Anti Christo, sicut præcursor eius, sollicite præparabit. Et erit tribulatio talis, quod multi religiosi egredientur de ordinibus suis, & moniales de monasteriis. Illo quidem tempore ordo Fratrum Minorum valde affligetur. Sed confortentur in me quia ipsos protegam, daboque prædictæ religioni gratiam meam. Et sciant, quod ampliorem gratiam eis dedi, quam aliquibus religiosis, qui sunt in mundo. Parent se ad tribulationes, per quas mihi conformes fient: [& afflictio Ordinis Minorum:] quia tantum eos diligo, vt ipsorum vitam meæ velim per ordinem conformari. Ille similiter malignus spiritus ordinabit in mundo proditiones & homicidia, congregans dæmonum acies contra genus humanum; sicut vna ciuitas exercitus & insidias præparat contra alteram ciuitatem. Hic plurima contra sanctam Ecclesiam pericula suscitabit, vt fideles contemnant eamdem: & de diuino officio & prædicationibus murmurabunt, & verbum meum non poterit libere prædicari.

[234] Feria sexta in Albis reperi Christi famulam Margaritam lacrymas cum magno mœrore cordis fundentem. Cui dum Euangelij verba Resurrectionis exprimerem, ex tam iocunda relatione repleta lætitia bis coram Fratribus rapta, in illo mentali excessu multa vidit, & postea retulit, quæ propter angustiam temporis non collegi. Vnum autem, quod sequitur, memoriæ commendans, interrogaui eam humiliter, vt virtutes nobis referret, quas verus Frater habere debet: sed propter profundam humilitatem referre nolens, sequenti nocte orantem Saluator interrogauit, cur nobis noluerat respondere, & dixit ei: Dic Confessori tuo Fratri Iunctæ, quod ille est verus Frater Minor, [Quis sit verus Frater Minor?] in quo adinstar mei, qui sum veritas, inuenitur. Ille est Frater Minor, cuius cor mundum est secundum verbum meum, Beati mundo corde, &c. Ille est Frater Minor, qui suum tempus in oratione dispensat, sinon est Clericus, si autem est prædicator & Sacerdos, expedit ipsum in prædicatione, officio, Missis & confessionibus audiendis. Et dico tibi, quod lacrymæ prædicatoris orantis plus illuminat, quam lectio Scripturarum. Ille est Frater Minor, qui paupertatem diligit amore mei, qui pauper extiti. Ille est Frater Minor, qui est obediens, sicut ego Patri meo fui obediens vsque ad mortem Crucis. Ille est Frater Minor, qui paratus est suscipere mortem & verbera gaudenter, si opportebit, & inter verecundias pro me illatas & contumelias erit humilis in omni tribulatione iocundus: Nam & ego creator vester patienter toleraui pœnas amaras.

[235] Plantula Minorum Fratrum cupiens gratum Ordini fructum reddere, quadam die pro suis nutritoribus Dominum exorauit. Cui Dominus: Dic Fratribus Minoribus meis, quod animæ eorum in me intrare non different per amorem, quia sic animas eorum intrabo per gratiam. Ingredi autem cupientes incipiant a præsepio meo, & dirigant suam meditationem cum dolore per ordinem vsque ad meæ finale supplicium Passionis. [Commendatur FF. Minoribus vt meditētur vitam & passionē Christi:] In quolibet gradu meorum suppliciorum considerent ardentis cordis dilectionem. Sic enim agendo fortes erunt in tribulatione sua, & in animas eorum me transferens confirmabo eos mihi, cum ipsorum studio in prædicationibus, orationibus vitæ meæ, & opprobriis meis.

[236] In mense Maio anno Domini 1288 locutus est Christus famulæ suæ, dicens: Electa mea, ille malignus spiritus, quem tibi prædixi, iam exiuit de inferno in periculum animarum transmissus cum exercitu suo, scilicet dæmonum valde magno, & est nunc cum dæmonibus in vasta solitudine, ad quam non est accessus hominum, quos libenter occiderent si auderent. Et iste legatus Luciferi tam astutus timet se Lucifero præsentare, si mala ad quæ missus est perficere non valebit. Huic omnes qui sub cælo sunt dæmones, ad nutum obedire nituntur, & tamquam magistro, malitiæ sagacissimo instructori, referunt sigillatim cuncta, quæ per mundum perpetrant mala. Huius noui & pessimi Ducis tanta est ad malum subtilitas, quod a principio mundi non fuerunt sagaciores homines ad peccandum, discordiasque seminandum, quam nunc sunt, & amodo fient. Hic omnis perditionis rigidus procurator & pernix maiorem stragem faciet suo tempore animarum, quam facturus sit cum venerit Antichristus, qui nondum est natus. Nam Antichristus multas animas capiet, sed in fine paucas retinebit. Et quia hic tam crudelissimus multa mala ordinabit, [conatibus dæmonum resistant:] & multos faciet homines occidi per mundum; dic Fratribus Minoribus, quod viriliter contra eius malitiam sint parati, quia contra eos multas ordinabit afflictiones. Confortetur autem ordo meus, quia cum eis ero, & sciant Fratres quod peccatores de animabus suis stabula faciūt vitiorum, volo, quod ipsi suis prædicationibus eas purgent, & nullum suis terroribus ad desperationem inducant. Quod si peccator pœnitentiam respuit quæ iniungitur, accipiant Fratres ab eo quod poterunt, [confitentibus prudēter pœnitētiam iniūgant.] euellendo totaliter omnia germina vitiorum per subtiles confessiones de mentibus eorumdem.

[237] Quidam Frater, scilicet Frater Corradus, de remota prouincia ad famulam Dei videndam pergens, se orationibus Margaritæ commendauit. Qua orante, responsum accepit a Domino hæc dicente: Dic ei quod Missas celebret in hunc modum: die Dominico dicat Missam propter meæ natiuitatis & resurrectionis memoriā. Die Lunæ Missam de mortuis, pro his qui affliguntur in Purgatorio. [Cuidam F, Corrado commēdata pro obtinenda deuotione:] Die Veneris de passione mea. Die autem sabbati de Matre mea Virgine gloriosa: quas si dixerit liquefiet in amore meo. Non lamentetur de obsequiis, quæ Fratribus facere consueuit, quia non facit modo: non enim impono ei quod expleta Missa sua in aliis Missis seruiat quantum potest. Deinde Missis expletis ad cellam suam, & interdum de me loquendo possit cum Fratribus recreari. Nec se omnibus in suo feruore communicet. Numquam audeat petere certum donum: sed omnia quæ postulauerit, in orando voluntati meæ committat. Quod si fecerit, spirituales gratias ei dabo. Sed vnum faciat, & sciat quia numquam tam caro pretio emit eas sicut amodo,

[238] Et quia in signum gratiæ cupiebat a Christo corrigi, dixit: O Domine mi, quare me non corrigitis, sicut illum, cum sim de omnibus corrigenda? Dixit Dominus ad eam: Tunc te corrigo, cum te ab hominum secularitate separo. Tunc te corrigo, cum in timore te constituo. Tunc te corrigo, cum te in diffidentia promissorum conseruo. Ille autem Frater cum sequenti nocte pro Margarita Dominum exoraret, [idem videt Magaritā diuino igne ardentem:] vidit eam in spiritu, diuini amoris igne totam ardentem, & tunc audiuit vocem Angeli dicentem sibi. Hȩc est illa Margarita, quæ nihil desiderat, nihilque requirit nisi Dominum nostrum Iesum Christum.

[239] In die B. Laurentij videns Christum Margarita in magna lætitia, dixit ei: Cur Domine, cum sis lætitia infinita, non reples me iocunditate tua quam solum desidero? Et Dominus ad eam: Quando me contemplaris in lætitia, tunc ostendo tibi, quod ego sum. Cum autem aliter, [cur ei Christus lætus appareat,] meditari debes qualis effectus fui pro salute humani generis. Eadem hora ostensi sunt in illa fontali luce multi bellantes aduersus ordinem Fratrum Minorum, ad cuius belli spectaculum Christus ad ordinem B. Francisci miro modo iocundabatur, & tanta videbatur moueri lætitiā circa eos, [lætusq; FF. Minores certantes aspiciat?] quod Dei famula nesciebat describere: ad prædictum autem Ordinem persequentes iocundari minime videbatur, nec turbari. Ex qua re in admiratione posita dixit: Quid est hoc, Domine? nonne cunctæ creaturæ tuæ sunt? Cur ergo ad Fratres Minores tuum aspectum cum tanta serenitate conuertis, & ad impugnantes eos turbata facie, sicut ad illos qui de tanta culpa perire possunt, non te ostendis? Et Dominus ad eam: Filia, circa istos ita iocundor, quia eos mihi reseruo, & in altissimo statu ponam eos. Sed circa illos turbari non videor, quia finaliter per Fratrum Minorum monita & exempla & documenta redibunt ad me. Amen quippe dico tibi, quomodo quibusdam de illis religiosis persecutio non placebit, quam facient inuidentes, & tamen sequentur eos, sicut in Passione mea quidam Iudæorum non consenserunt nec eam tractauerunt, sed non impediuerunt conspirationes.

[240] In festo B. Catharinæ Virginis post communionem corporis & sanguinis Saluatoris, rogauit sociam cum affluentia lacrymarum, vt Domino Iesu supplicaret celeriter, vt nihil nisi Dominum, sitienti se, larga condescensione donaret. Dicebat namque, quod anima postquam suauitatem Dei gustare inchoat, grauiter tolerat quidquid audit, quidquid sentit, quod Deus non est. Tunc æstuanti animæ misit Deus Angelum suum, qui diceret, quod mulierem sibi assistentem licentiaret, ne gaudia Margaritæ reuelaret extraneis. Qua emissa locutus est ei Dominus, dicens: Filia mea, pœnæ tuæ mihi placent: & quia tibi crescunt, para te ad eas. Et Margarita respondit: Saluator meus nomina eas mihi. Et Dominus ad eam: Non nominabo omnes tibi, sed dico quod tu es manus trahens illos, qui sunt in pelago vitiorum seculi suffocati. Tu lux trahens illos, qui sedent in tenebris. [D. V. & SS. orant vt Margarita cito moriatur:] Tu es filia electa & benedicta a Patre & me Filio, & Spiritu sancto, & beatissima Virgine Maria matre mea, quam cum Catharina benedicit omnis cælestis curia Beatorum, exspectans aduentum animæ tuæ, rogans cum instantia, vt accelerem tuum de mundo exitum. Nec volo quod venias ad me nisi prius experiaris & videas, quæ senserunt Apostoli mei. Dic etiam Fratribus Minoribus, quod tempus approximat, ad quod parent se ad tribulationes, in quibus videbuntur a statu pristino cecidisse: [præuidet instantem FF. Minoribus tribulationē.] sed ego cum eis ero, nec remanebit in mundo religio tā dilecta, nec aliquis ordo tantum seruiet mihi.

[241] Quidam Frater adeo se orationis studio mancipauerat, quod quidquid aliud ageret quam orare & diuinis officijs interesse, aut prædicationi verbi diuini tȩdiosum videbatur eidem pariter & damnosum. Is inter cetera hoc desiderabat præcipue, vt Christum semel intra octo dies recipere posset: sed quia considerabat diuinæ Maiestatis sublimitatem, & propriam vilitatem, ad tantæ Maiestatis Sacramentum accedere minime præsumebat, [cupienti cuidam sæpius communicare,] nisi eum prius Christi famula securaret. Quæ cum oraret pro eo Dominum, audiuit eum dicentem sibi: Filia, tu dixeras, quod de quindena in quindenam me suum reciperet Creatorem, & hoc concedo; nec etiam huic orationi consentio propter affectus, quos ipse habebat; sed vt augeatur in ipso sitis de me, & auidus me recipiat. Cum autem me desiderauerit, & non sumet, recordetur Doctoris mei dicentis: [inculcatur emendatio defectuum,] Crede & manducasti. Quare diu ei, quod ad nouam gratiam se disponat, & illos, quos de sua conuersatione agnoscet, studeat emendare ac purgare defectus, Crucem meam teneat: & coram se in dormitorio, choro & claustro, coquina, refectorio, & omnibus locis intus & extra & vbicumque fuerit, crucifigat se in me: [& spiritualis crucifixio.] quia de hoc fonte non solum hauriet gratias, quas optauit, verum alias, quas petierit, salutares. Et dic ei, vt confortetur in me, quia tempus veniet, in quo ei concedam quod me possit recipere omni die, & tunc separabitur a coquina. Et ita postea impletum est, sicut ipsa prædixerat.

[242] Baiuli sui non immemor Margarita, hæc a Christo de ipso accepit: Dic ei, quod sicut ego non eram cognitus, dum eram in terra cum discipulis meis; sic ipse in locis & terris a religiosis & secularibus quamdiu cum eis erit, &c. Famulæ Dei supplicanti pro anima Gilliæ famulæ suæ iam defunctæ, respondit Angelus, dicens ei: [Margarita intelligit famulam ob iracundum zelū fore mense vno in Purgatorio,] Gillia morabitur in loco Purgatorij mense vno, in quo tamen leues pœnas patietur propter iras suas per zelum, &c. In festo Purificationis Virginis gloriosȩ fuit Margaritȩ a Domino reuelatum, quod illo mane quatuor Angelos pro anima Gilliæ destinauerat, & eam, sicut ei prædixerat, collocauit in ordine Cherubin &c. Eodem mane pro tribus defunctis, pro quibus instanter rogasti me, Margarita, tibi, inquit Christus, [post inter Cherubin locandam:] respondeo, quod secundum illorum opinionem, qui eos iudicant, nequaquam damnati sunt: sed tam pœnales tolerant cruciatus, quod nisi ministerio beatorum Angelorum visitarentur, [Animas in Purgatorio visitari ab Angelis:] crederent se esse damnatos, quia prope damnatos stant. Scias quod varijs tribulationibus mundus affligetur propter peccata: nam intantum creuerunt iniquitates hominum huius seculi, quod, si ex parre mea dici posset, propter eorum crimina vereor pro eis rogare Patrem; & Mater mea, omnium aduocatrix, timeret me suum pro eis Filium exorare. Scias etiam filia, quod quemadmodum cellæ Fratrum distinctæ sunt, [diuersas esse pœnas Purgatorij:] ita Purgatorij pœnæ per loca diuersa sunt: aliqui enim purgantur in tenebrarum densitate, alij vero in aquis fluentibus, alij in glacie, alij vero incendio æstuantis ignis &c.

[243] In nocte secundæ Dominicæ Aduentus, & infra, sic locutus est Christus Margaritæ: Volo quod omnes amici mei habeant mentis puritatem, oris veritatem, carnis castitatem, sensuum mortificationem, & perfectam ac inseparabilem caritatem. Et sicut ego Dominus omnium, me subieci pro omnibus creaturis, [quæ requirat a seruis suis Deus:] ita serui mei omnibus se æstiment viliores, & abiectiores appetant reputari. Et si albi fuerint per munditiam castitatis, & rubicundi per amorem, eorum laudes coram me faciam redolere: & a me bonorum omnium largitore abundantiorem gratiam obtinebunt, & electi mei vere nominabuntur. Conqueror tibi de simulatoribus & duplicibus, quorum opera mihi non seruiunt, sed offendunt. Conqueror etiam, [variorum statuum peccata:] sicut alias conquestus sum, de Regibus, Potestatibus terrarum, Rectoribus, Iudicibus, scribis, officialibus, censalibus atque arbitris quæstionum. Conqueror de malis virginibus, coniugatis & viduis, de mercatoribus falsis & vsurariis prauis, qui de suis offensis aspere punientur. Nam qui in hoc seculo dilationem punitionis recipiunt, punientur durius in loco illo & tempore, quibus voces eorū exaudiri non poterunt, nec aliquorum suffragiis adiuuari.

[244] Quando credebat Dei famula Margarita recipere nouæ consolationis signum a Domino, dicebat prius intra se: Quid mihi dabit Dominus nunc? De qua meditatione redarguit eam Saluator, dicens: Cur niteris æstimare sapientiam infinitam? [se per viam Crucis ad consolationes peruenturam,] Numquam imponere audeas operibus meis finem, in nulla sui parte mea tangas opera perscrutando: si autem vis pertingere ad id quod optas, curre per viam Crucis, & inde secure venire poteris ad dona maxima, quæ expectas. Et in hac tua simplicitate ideo te non deserui, quia sitis, quam habes de mea gratia, te excusat. Rogo te, quod omni die specialem facias reuerentiam laudum beatæ Virgini, S. Ioseph deuotissimo nutricio meo, [monetur vt B. V. & S. Iosephum honores quotidie,] quia Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et tunc ostendit Margaritæ opera bona humani generis tepide facta, & semiplena cum defectu & negligentia. Et quamuis tam imperfecta sint, a Deo tamen per inclinationem misericordiæ acceptantur. Et ait ei Iesus: Quare non adornas mihi locum in anima tua, in qua sedere volo? Et Margarita respondit: Parare locum nescio, nec valeo sine vobis. Et cum hodie dies Veneris sit, in qua sentire debeo quod sensisti, debeo me affligere in meditatione tuorum vulnerum quæ portasti. Ad quod verbum Christus respondens ait: Quousque in terra viator moratus sum, vna die in corpore consolationem perfectam non habui, & tamen amicos meos sæpe sentire facio Paradisum & requiem in hac vita. Et Margarita respondit: Quid est, Domine, quod in mente non possum retinere tam alta dona, quȩ mihi concedit tua largitas? Et Dominus respondit: Ideo tibi hoc accidit, quia sitis tua cogit te currere ad consolationes alias, quas habiturā te credis. Et dixit ei iterum Dominus: Volo, quod doleas de tempore, in quo me offendisti. Et Margarita respondit: Domine, si corpus meum magnum esset sicut est machina mundialis, & totum liquesceret in lacrymis & sudore sanguinis, præ dolore iniuriarum, [valde dolet de prætentis peccatis:] quas intuli vobis, non possem minori offensæ plenarie respondere. Et tamen doleo & tantum dolere desidero, quantum mihi concedere dignabitur tua gratia. Quæ tanta mox fuit repleta dulcedine, vt præ admiratione diceret Saluatori: Quomodo possunt, Domine, omnes exercitus Beatorum, qui sunt in patria coram te, [magna consolatione repletur:] tantam sustinere dulcedinem? Et Dominus ad eam: Ita possunt sicut largitur eis virtutem curialitas mea. Et iste gradus pro suo modulo similatur statui Ioannis Euangelistæ, quando vidit ineffabilia, & de illo statu remansit ei tantum lumen quod fuit paratus docere totum orbem, & omnibus Ecclesijs de me scribere copiose. Et hoc ei curialitate mea donaui, quia tempus passionis meæ dubitauit de me. Et Margarita respondit: Domine, numquam in prædicationibus hæc audiui, quod Scriptura tua hæc diceret. Et Dominus ad eam: Si Scriptura mea discipulorum dubia per omnia posuisset, etsi quibusdam fuisset vtile, multis vero fuisset damnosum. Et cum ostenderet se velle terminare sermonē, ait Margarita ad Dominum: Domine, non permittas me separari a te. Cui cum Christus diceret, quod a gratia eius numquam separaretur, tanta fuit repleta cum nouo corde dulcedine, quod in cælum anima trahebatur, dicens: Domine, tuæ humiliter supplico maiestati, [orat pro omnibus:] quod omnium corda hac dulcedine repleas, quia si te gustauerint, numquam tuam præsument offendere maiestatem.

[245] Post Purificationem Dominæ, communione percepta audiuit Christum dicentem sibi: In desideriis tuis laboras, & ego laboraui. Sed labor tuus non plene dum vixeris cognoscetur: sed post finem examinabuntur opera tua, & fructum facient, & tu de laboribus tuis recipies tantam gloriam, quantam corda hominum cogitare nescirent. [a Christo intelligit peccata hominum:] In illo tempore, quodam mane pane vitæ deuote recepto, audiuit Christum conquerentem de iniurijs a peccatoribus perpetratis, & dicentem: Conqueror de illo innominabili vitio, quod in mea natiuitate puniui. Conqueror de coniugatis, qui matrimoniis tam vitiose vtuntur, quod non veri coniuges sunt, sed adulteri nuncupantur. Conqueror de vana gloria nouiter adiuuenta in indumentis & aliis ornamentis, quæ sunt occasiones lucrorum illicitorū, & faciunt intuentes peccare mortaliter, imaginationes immunditiæ ipsorum mentibus imprimendo, & ideo de huiusmodi loturis, ornamentis & ligaturis sæpe mortaliter offendunt. [vanitati studentium,] Nam in facie sua ferunt audaciam & arma Sathanæ: necnon & in cordibus recondunt opera pessimi ducis & tentatoris. Et hinc est, quod non solum eorum cogitationes, locutiones, & opera terminentur ad ipsum; sed inde oritur, quod eorum orationes, peregrinationes, eleemosynæ ac ieiunia, cum ceteris bonis operibus minime Deo placent. Conqueror de falsis Potestatibus terrarumque Rectoribus, qui non dirigunt oculum rectæ intentionis in Deum: [Iudicum,] sed intuentur cogitatione obliqua, & ad famam propriam & ad pecuniarum thesaurum requirendum. Et de centum hodie non inuenies vnum qui ius suum alteri tribuat siue obliquitate. Pro dictis igitur caussis, siue ratione partis, seu carnalis attinentiæ, scrutantur leges, & dolos nouos inueniunt, vt decipiant & opprimant innocentes. Conqueror de notariis, qui offendunt me addendo, alterando, minuendo, differendo, [Notariorum,] de his quæ audiunt in testamentis & aliis contractibus, qui crudelitate rigidi non compatiuntur viduis, orphanis, & pupillis, sed solum pecuniæ cumulandæ intendunt: & hæc est ratio, quare conficiunt in iniuriam meam instrumenta fœnoris & iniuste acquirendorum. [Consiliariorum,] Conqueror de prauis consiliarijs, qui particularibus & priuatis amicitijs capti communem vtilitatem impediunt, non defendunt, & si aliquando pro Reipublicæ vtilitate videntur loqui, hæc ideo fideliter agere se ostendunt, vt laus & fama propterea in eorumdem commodum conuertarur. Quare verba eorum sub colore liciti proferuntur, vt etiam collegas opprimant, & in contentione confundant, maiorem legalitatem ad commune bonum monstrantes, opera vero nulla. Conqueror de nuntijs omnium curiarum, qui similantur eis, qui spoliauerunt me in Passione mea, defendendo pro vero falsum, viduis & pauperibus, pupillis & orphanis non parcentes. Conqueror de mercatoribus falsis, qui mendaciter & sine lege discretionis lucrari volunt, [mercatorum,] & veritatem in verbis occultant. Conqueror de vendentibus panem & vinum, cærum & oleum, pannum & olera, & quæcumque venduntur cum malitia in proximorum deceptionem, & de his qui vendunt mala pro bonis, & infirma pro sanis. [vendentium:] Conqueror etiam de his qui vendunt etiam triticum, salem, & oleum: & de artificibus omnibus, & de his qui me offendunt in pondere & mensura. Conqueror maxime, de illis qui ementibus & vendentibus inuident, & odiunt ementes ab alijs quam ab ipsis. Hi omnes si non se conuerterint ab his vitijs, ita multiplicabuntur eis aduersitates, quod vix eas poterunt tolerare. Nam merito hoc fiet, cum ego Dei filius sustinuerim pro eis tot verba & verbera, & ipsi pro me nolunt solummodo verbum pati. Et quare hoc? quia in me suum speculum non attendunt, verbum prædicationis meæ audire contemnunt, imitantes hostis antiqui dolos, actus & voluntatem.

[246] In vigilia B. Ioannis Baptistæ recepto corpore Saluatoris audiuit eum dicentem sibi: Filia, tibi dico, quod ego sum pastor bonus, qui custodio & cognosco oues meas. Iocundare filia Hierusalem, cum Fratribus tuis, qui sunt in ciuitate supernæ gloriæ, & exhilarentur de aduentu tuo. Et dico tibi, quod tu eris vnum speculum in vita æterna omnibus peccatoribus. Necesse namque est, [ipsa speculum peccatorum agnoscenda in die iudicij:] vt misericordia mea demonstretur in cælo & in terra; & sicut in die iudicij diuidentur iusti ab iniustis, ita cognoscentur tunc peccatores, qui receperunt a me gratiam, ab alijs iustis. In die illa iocundabuntur simul omnes, qui ad vocem famæ & pœnitentiæ tuæ fecerunt pœnitentiam de laboribus & pœnis, quas modo pateris. Tu es incredula, quæ non credis, quod de te possim facere vas purissimum. Ad quod verbum respondit Margarita dicens: Certa sum, Domine mi, quod nihil impossibile est sapientiæ, potentiæ, & bonitati tuæ: tamen impossibile mihi videtur, quod aliqua creatura possit respondere claritati tuæ, & magnitudini bonitatis tuæ, & quod mihi, quæ sum tenebra, inclineris. Tunc pietatis Rex & Magister Margaritæ respondit dicens: Nec istud est impossibile misericordiæ meæ, quia nunc es plena, cui meam misericordiam sum largitus.

[247] Cum tempore quodam Domino Iesu Christo ordinem Fratrum Minorum commendaret, audiuit eum respondentem & dicentem sibi: Filia mea, qui mihi placere desiderat, talis esse conetur, qualis extitit dilectus B. Franciscus: in cuius ordine, quem mihi cum tam intima deuotione commendas, nūquam fuerunt tot sancti homines, quot hodie, nec tot debiles: sed fortes & iusti qui sunt in eo, suis orationibus & exemplis sustentant & fouent debiles & infirmos. [iubentur Minores prædicare expeditionem in terram Sanctam,] Vnde dic eis ex parte mea, quos animarū posui piscatores, vt non cessent prædicationum suarum retia tendere in mare huius seculi fluctuosi. Prædicationem insuper Crucis vellem quod facerent, vt passagium fieret generale pro illius sanctæ terræ recuperatione desiderata, in qua nasci & mori dignatus sum. Multi namque (si hoc fieret,) ad fidem meam redibunt, & ibi a fidelibus honorabor. Prædicent etiam verbum meum cum feruore Spiritus, & promittant pœnitentibus meæ misericordiæ largitatem, & impœnitentibus comminentur æternam punitionem. Et sciant Fratres Minores, quod ampliores gratias dedi eis, & dabo, quam aliquibus religiosis, qui sint in orbe. Tamen parent se ad tolerantiam tribulationum, [parare se ad instantem tribulationem,] per quas mihi conformes fiant, & cum eis ero. Neque timeant, cum eos velim mihi, quantum ad vitæ ordinem, similari, quia numquam deseram eos. Habebunt enim, c per Pa. Qui videbitur totius mundi ordinator, & erit potius dissipator. Post tribulationem vero illam, præfatum ordinem exaltabo & magnifice sublimabo, confortentur igitur in me, soli mihi placere cupientes, & de paruis atque magnis, quos possunt ad Ordinem ducere, recipiant diligenter: quia mundus adeo vitijs hodie maculatur, & tanti periculi est in seculo remanere, quod, si recepti ad ordinem cum obseruantia castitatis solum dicerent horas suas, [ad Ordinem facile admittere.] ego talium accepto receptionem, & ad hoc solum eos recipi mando, si plus in ordine quam sit dictum facere non valerent. Hic est ille ordo, qui mihi prȩ omnibus placet, quia Fratres Minores sunt homines lacrymarum & abstinentiæ & maius lucrum referunt animarum quam aliqua religio huius mundi.

[248] Quodam mane, orto iam sole, cum magna mentis lætitia hæc quæ sequuntur recitauit, dicens: Noueris, Pater, quod hanc noctē cum dulcedine quietam transegi, & Dominum audiui dicentem: Soror mea dilecta, tu vis ita deficere in consolationibus meis, vt oculi tui nihil videant, & omnia corporis tui membra ad instar mortui nihil sentiant: hoc quidem donum habitura eris, [monetur Margarita mundo plene mori,] quandocunque mundo fueris mortua quo ad cogitationes, sicut mente defuncta es quantum ad opera secularia. Adhuc enim plene mortua non est, quia venti variarum cogitationum intrant animam tuam, idcirco murum caritatis custodiæ facito cordi tuo tam fortem, vt prȩter me nihil intrare valeat. Nam in te sponsa mea posui tabernaculum meum: ea propter soli mihi seruire sollicita sis, viuendo in meorum obedientia præceptorū & sollicitudine amoris, ad instar hominis ignem accendere cupientis, [Deo adhærere,] qui postquam ligna in struem coaptauerit, sufflat & ventilat, vt ignem accendat. Prædictis autem admonitionibus a Christo præmissis, adiunxit, dicens: Viuere etiam debes in timore continuo, quia inter hostes tuos adhuc in bello reperis te. [in timore ambulare:] Fac igitur, sicut qui solus incedit per terras hostium crudelium, a quibus timet capi, vulnerari, spoliari, & occidi: qui circumspicit vndique, arma numquam abijciens, nec quiescens, nec confidens de aliquo, donec ad locum perueniat dilectum. Morere mundo funditus, collatas a me gratias recognoscens. Et recordare, quod hactenus fugisti secularium personarum visitationes, locutiones & facies, propter timorem meum. Et nunc plena voluntate petis instanter, vt te siluestrem secularibus reddam, & ab eis faciam tam corpore quam mente semotam. Confortare itaque, filia & paupercula mea, confortare in me Domino Iesu Christo, quia tecum sum, & benedico tibi ex parte Patris, mea, sanctique Spiritus.

[249] Tenebrarum princeps Dei famulæ dolose insidians, & ei crudelissimo affectu se monstrans, accessit & dixit ei: Scias te numquam a Domino Deo tuo indulgentiam recepturam vel misericordiam, [dæmonem incitantem eam ad desperationem,] quam expectas, quia te ipsam per abstinentiam occidisti. Cui cum ipsa diceret, Recede, quia tuis non acquiesco blanditijs; statim ab oculis eius euanuit, iterum reuersurus. Breuissime tandem horæ spatio interiecto tam horribilis tamque stupendus redijt, quod nihil terribilius sub cælo credebat posse imaginari vel dici, qui dixit ei: O miserrima omnium, quæ sub cælo sunt, fœminarum, cui seruis? quem tam fideli animo sequi niteris? Cui te tam singulari & vnico amore iunxisti, omnibus amoribus procul pulsis? Talis enim est ille tuus dilectus Iesus Christus, [postea ad mortem sibi inferendā,] quem die noctuque requiris, & pro quo te tam varijs pœnis affligis, vt nulli suum velit communicare amorem, nisi deserenti, destruenti & occidenti. Tunc Margarita antiquo serpenti respondit, dicens: Nunc ex fallacijs tuis perpendo, quod tibi credendum non est, quia contrariarum propositionum es simulator: nam paullo ante mihi dixisti, quod me Deus propter abstinentiam misericordia sua priuauerat, & nunc in contrarium obijcis, quod me destruere debeo, si volo diuinam gratiam inuenire. [tum dira minantem,] Ex cuius responsione tam prompta hostis antiquus acrius prouocatus ad iram, teterrimus & sæuus apparens, ait: An ignoras, quod super te mihi potestas est data, vt omnes tui capillos capitis euellere possim, & te solitariam per cellam tam vilissime traham quam crudelissime? Christi vero famula Margarita, nullis fracta vel mutata terroribus, sciens quod formidari non debet, qui nihil nisi permissus potest, intrepida respondens ait: Si Dominus meus Iesus Christus hoc tibi iubet, [generose repellet,] quod iussit fac citius, vt suum non differas adimplere mandatum. Ad quod verbum prolatum humiliter, victus statim disparuit.

[250] Quo disparente Christus alloquitur eam, Margaritam redarguens, quia in prima suggestione timuerat: & instruxit eam, ne metueret minas eius, dicens, quia ciborum abstinentiam, [licet in prima tentatione timuerit:] & discretam refectionem secundum meæ libitum voluntatis fecisti. Et dico tibi, inquit Dominus Iesus, quod tentationum fraudulenta varietas te sæpius ducit ad ripam: sed sic impulsam cadere non permittam sum etenim in omnibus bellis tuis tecum: & quanto alloquutionibus secularium te subtraxeris, tanto largius mea gratia per frueris. [animatur a Christo,] Recordare quod hactenus in tentationum certamine lacrymis non solum refrigerantibus, verum etiam delicta purgantibus abundasti, quas ideo in angustijs tibi subtraxi, quia misericorditer iam plenarie cuncta delicta dimisi tibi: dolores tamen tui sunt sine lacrymis magis pœnosi, quia te præparo ad inæstimabile gratiæ ornamentum recipiendum, sine quo nemini licet ingredi gloriam regni mei. Sed oportuit te, filia, prius exuere veterem culpæ tunicam, cum qua meam omnipotentiam offendisti. Quam quia peccatores hic exuere contemnunt & differunt, in Purgatorij pœnis varijs & crudelibus cruciatibus eam cogentur deponere ac comburere. Et sicut nudus fui pro salute humani generis in cruce clauatus, sic quælibet anima mihi placere desiderans, debet se miseram illam vestem exuere: vt prius per contritionem confessionemque purgata, tandem proponat me nunquam offendere, nec vlterius se vitijs maculare. Quæ dum in vitandis agendisque suum feruenter conatum posuerit, postulet gratiam confidenter, quia curialiter in domum misericordiæ, cuius ostium numquam clausi, cum lætitia introducam. Et dicas Fratribus meis Minoribus de feruore prædicationis habendo, [iubiturq; FF. Miuores hortari, vt sint similes Apostolis in prædicatione,] quem tibi in præterito nuntiani, nec tradant obliuioni, quod sicut Apostoli mei non valuerunt omnes animas, quas optauerunt, lucrari, nec cuncta ad votum desiderata complere, cum in se haberent Spiritum sanctum, ita nec ipsi. Et sicut illi nec minis, nec flagellis, aliisque periculis obuiantibus vndique, veritatem obliquauerunt, aut tepide protulerunt, sed se cunctis periculis exponentes pro veritate mori parati erant, ita & Fratres mei nec blanditijs mundanorum aut minis a veritate prædicanda recedant. Et quia populi tenebris inuoluti, eorum prædicationem spernent, & eos audire contumaciter renuent; non merebuntur minus, si importune instabunt, [& aduersis:] sed eorum præmium maius erit. Quare cum non infligatur eis adhuc martyrium propter vniuersalem Ecclesiæ statum, volo quod loco suppliciorum murmurationem populi tenebrosi humiliter ferant, quibus cum prædicauerint verbum meum, verbis comminatorijs misceant Scripturarum, & misericordiæ largitatem, ne de suis peccatis desperationem incurrant. Ego autem, qui hoc dico, sum Dominus tuus Iesus Christus filius Dei viui, qui pro humano genere carnem sumpsi de beata Virgine, & omnia, quæ propter veritatem populi reseraul, pande. Et quia tu es prope tuæ salutis portum, iccirco antiquus hostis tuo fini insidians, infestantius solito te impugnat, & summo procurat studio, quicquid contra salutem tuam, [monetur de instante obitu, cui insidiatur dæmon:] cui tam crudeliter inuidet, poterit machinari. Et hoc vigilātius tractare molitur, quia nihil modo penes se inuenit, quod tibi pro statu pristino possit opponere. Tu vero ne timeas, sed confortare semper in me, quia ego sum tecum in omni certamine & quolibet tuo opere.

[151] In nocte dominicæ post Epiphaniam, intuens se Margarita sine suo munere tam copiosis gratiarum muneribus adornari, timuit, ne sub prætextu tam sacratarum reuelationum tētator decipiens se cȩlaret. Ex quo etiam fuit timore compulsa, [timet ne in reuelationibus decipiatur:] loquentem secum interrogare Iesum, si veraciter ille loqui dignaretur eidem qui de Matre Virgine natus, a Magis adoratus, a Iuda proditorie venundatus, & pro salute hominum passus in Cruce fuerat. Ad cuius euacuandum timorem Dei filius Iesus Christus respondens ait: Ego sum, filia, tuus Dominus Iesus, de Regina purissima natus, a Magis adoratus, qui pro salute hominū mortem subij, resurrexi, in cælum ascendi. Cur ergo times? cur dubitas? Nonne quæ in præterito tibi promiseram, iam vidisti & infallibiliter recepisti? [secura redditur a Christo,] sic & tibi promissa perficiam. In tentationibus multis suscipiam te, ne cadas: nec vnquam a gratia mea, qua tibi coniungor, te separari permittam. Tribulationes, quas pateris, te mihi conformant, & vsque ad tuæ defunctionis diem, filia mea Margarita, tecum ero. Nam & vt hæc impertiar tibi, tota cælestis curia postulat, vna cum Matre mea Virgine gloriosa Regina cæli, cui te tam viuam quam mortuam commendasti: ibique pro te astant Ioannes Præcursor meus, cum B. Francisco Patre tuo, Magdalena, & Catharina. In quibus verbis ita fuit illuminata veritatis splendoribus, quod absentium personarum, nostrum offendentium Creatorem, [cum mirabili illustratione:] horas & tempora offensionum, ac etiam modos per ordinem, cum lacrymis animo intra se descendebat: timore tamen ostentationis suæ & deceptionis diabolicæ ipsam retrahente, nihil de visis pandere præsumebat. Propter quod me rogauit, [iubetur nihil sine cōsilio Confessarij agere:] vt de tantorum notitia sibi data cum Fratre Ioanne tunc Custode conferrem, quia hoc habebat in mandatis a Domino, vt numquam a consilio eius recederet.

[252] In octaua B. Laurentij, dum Christi famula Margarita oraret, hostis callidus ad eam accessit, & ostendit ei fœdus ille spiritus tātæ fœditatis vitia, [fœdis peccatis a dæmone ostēsis,] quod ipso horrore ac pœna nimium cruciabant: statimque omnis vita eius præterita secularis coram oculis suis mentalibus apposita est. Ex cuius repræsentatione per ordinem facta, [& suis præteritis, exanimatur:] præ doloris angustia in tantam corporis debilitatem incurret, quod inter brachia cuiusdam devotæ Dominæ, sibi tunc assistentis, quasi exanimis recepta est. Tunc eius animæ in tam excessiuis doloribus laboranti propter offensarum præteritarum memoriā, consolator suorum dixit ei: Confitere nunc mihi filia, tuo Domino Iesu Christo. Ad quod verbum cuncta, quæ vnquam in hac vita cogitauerat, [omnia Christo confitetur,] dixerat, seu commiserat, eidem vniuersaliter sunt offensa: & cum indicibili mentis amaritudine dicta culpa de omnibus illis defectibus, quos ei lumen diuinum ostenderat, petiuit a Domino, vt in memoria suarum culparum perpetua vsque ad finem eam dimitteret, cunctam amaram & pœnosam & angustia plenam, quod omnes sui corporis artus præ doloris acerbitate deficerent. Qua oratione finita, summus pastor manum suam super ipsam extendēs ait: Absoluo te ex parte Patris mei, filia mea, sanctique Spiritus, [& ab eo absoluitur:] ab omnibus tuis defectibus, quos cogitasti, protulisti, & egisti vsque in istam horam.

[253] Intra octauam natiuitatis Virginis gloriosæ, sumpta Communione, inter cetera quæ locutus est ei Christus, hoc quoque ait: Tibi timor augebitur, & non habebis consuetas dulcedines, nisi raro, quamuis sæpius tecum loquar: sed & pœna tui oris, quam pateris, mihi placet: vbi rheuma corpus, guttur & linguam & labia tua decoquit & consumit. [molesto rheumate vexatur:] Et Margarita respondit: Domine, præ magnitudine amoris tui multum in hac pœna delector. Et Dominus ad eam: Ipsa durabit tibi vsque ad finem tuum, & erit amodo pœnosior solito, & amplius afflictiua. Et iterum ait Dominus: Pauci sunt hodie matrimoniali coniuncti copula, qui me digne recipiant ad altare: & quia me indigne recipiunt, fœditate sua me irritant ad vindictam. Et subdit: Nunc autem, quoad modum familiaris locutionis recedens dimitto te cum benedictione Trinitatis æternæ, & Matris meæ beatȩ Virginis; de qua carnem sumpsi passibilem. Cui Margarita respondit, dicens: Deus, vita mea, quia sine te viuere nequeo, supplico tuæ misericordiæ, vt non dedigneris esse cum anima mea, quæ solum te sitit. Tunc Iesus interrogauit eam, dicens: Diligis me? Cumque diceret, quod sic; ait: Non videtur tibi totus iste mundus quasi infernus amore mei? [Deo placet,] Et cum diceret, Domine mi, sic. Et ait: Nonne totum dares, nihil reseruando tibi mei amoris igne accensa? Et cum iterum affirmaret, Vere sic; adiunxit: Nonne cunctis mundialibus expropriata rebus, libenter, si oporteret, pro mei amore nominis omnes pœnas iocundissime tolerares? Et dum affirmaret, quod sic, ait ei Dominus: In his omnibus filia mihi seruis. Timebat enim Domini famula, ne vita ipsius Christo iudici displiceret in omnibus, eo quod præ nimia corporis infirmitate debilitata, non poterat more solito vitam asperam ducere, & assuetas sibi afflictiones disciplinarum ieiuniorumque inferre. Ad quem modificandum timorem Saluator respondit, dicens: Scias, [licet præ infirmitate solitas pœnitentias suscipere nō valeat:] quod Ioannella & Gillia tuæ sociæ ex asperitate pœnitentiæ, quam adinstar tui facere voluerunt, dies suos abbreuiauerunt, tuæ vitæ vestigia imitantes: quȩ vestigia multi adhuc sequentur, nec tamen offendent me.

[254] In festo S. Martini Confessoris, Saluatore nostro in altaris Sacramento deuote recepto, tanta fuit subito repleta dulcedine, quod omnis cōpago corporis omnesque animæ vires in illa suauitate deficere videbantur. Tunc ait Dominus. Quid a me petis, Margarita, Martyr mea? [Martyr cōpellatur a Christo,] Et Margarita virtutum adeo decorata virtutibus & decoribus, oblita pœnitentiæ pristinæ, in qua corpus spiritui seruire coëgerat, oblita laborum, lacrymarum, ieiuniorum, vigiliarum, dolorum, timorum, aliarumque virtutum, ad quas vltra æstimationem conuersationemque humanam conscenderat, nihil in se virtutis esse affirmans, æterni Patris filio Iesu respondit, dicens: Domine mi, cur me dicis Martyrem, cum nihil asperum, nihilque virtuosum pro tua sim passa dilectione? Cui dixit Dominus: Martyrium tuum, timor est, quem habes vt non me perdas, [timorem ne offendat Deum,] & ne me tuum creatorem offendas. Sed ego dico tibi, quod tu es noua lux, quam huic mundo donaui, illuminata per me. [& lux mundi:] Ad quod verbum humilis Margarita respondens ait: Fiat misericordia tua, Domine, super me, ne sim tenebra in hoc mundo, sed tua illuminatione, qui illuminatio manes, lucere me fac. Et Dominus ad eam: Nonne, filia, cunctis mundi delectationibus te amore mei priuasti? Nonne mei amore nominis optas cuncta ferre supplicia? Nonne propter me vniuersos pauperes in tuo corde recludis? Cumque Domino responderet, [illa se humiliat:] quod licet hæc omnia libenter ageret pro sui honore nominis, & omnia ferret libenter genera tormentorum, nihil esse tamen certitudinaliter affirmauit hæc omnia, respectu minoris inclinationis diuinæ, quam circa eam fecerat in hac vita.

[255] S. Petri in Vinculis, post communionem deuote susceptam, audiuit Christum dicentem sibi: Iocundare, filia Hierusalem, quia venit ad habitandum in te Imperator Hierusalem, & in te faciet sedem per gratiam. Et dico tibi, quod ego iocundor in operibus meis, quæ ago in te. Hæc alia vice in excessum mentis ascendens, corpore Christi deuote recepto, ait: Domine Iesu, postulo in omnibus operibus, quæ agam, seruire tibi sine defectu & offensione: [optat seruire Deo sine defectu,] cum hoc namque dono nullam tribulationem recuso. Quo dicto in quamdam nouam securitatem subito veniens, dixit: Domine mi bone Iesu, hanc petitionem de iure mihi debetis, & potestis concedere, cum rationabilis sit; & iustitia tua nulli subtrahat creaturæ, quod iustum est. Et Dominus ad eam: Non videtur tibi, quod postules altum donum? Et Margarita respondit: Maius mihi donum fecisti, quam istud sit. Et Dominus ad eam: Tu dixisti. At Margarita postulauit abbreuiari dies suos, cui Dominus respondens ait: [cito morri:] Quid facerent istæ oues tuæ? Et Margarita respondit: Domine, qui cuncta regis, ita reget gratia tua, quod erunt contenti post finem meum. Et iterum Dominus dixit ei: Sine timore amodo dicas, quod tu es filia & electa mea, & ego sum tuus electus Dominus Iesus Christus, qui de Maria Matre Virgine carnem sumpsi. Et dicas Fratri Corrado, quod nisi ei occurrat articulus infirmitatis, vt semel in hebdomada celebret Missam beatissimæ Virginis Matris meæ, cui Pater meus donauit, vt omnis qui a me vero Deo & homine vult consolationem recipere, [docetur per D. Virg. obr tineri consolationem] ab ipsa postulet confidenter: inclinatus namque atque præuentus piis Matris precibus, orationibus postulata concedo. Et sciat, quod quicumque habet caritatem & pacem in operationibus, quas agit amore mei, erit vas meæ gratiæ contentiuum. Et iterum dixit ei: Filia tu es ouis iam ad ouile reducta: cui abstuli Fratrem, Ioannem, qui verbo & exemplo erat veritas & vita; sed ego sum tibi vtrumque, & solus vita: in quo viues, quia mihi omnia viuunt. Tu etiam iam nosti a me, quod ille, quem extuli de monte gloriæ Paradisi, de inferno multos satellites astutissimos destinauit contra cœtum fidelium. Contra quos Fratres Minores tamquam Apostolos meos opposui. Et tibi mando, quod semper Fratrum Minorum vtaris consiliis, [iubetur obedire FF. Minoribus:] & mihi Deo studeas fideliter obedire: quibus dicas ex parte mea, quod te non cogant de eleemosynis pauperum, quia paupertatem arctissimam seruare debes: & ideo nihil occulte vel publice pro tuis necessitatibus facias reseruari. Tu enim te exuis, amore mei, qui sum d dicturus cum viuos ac mortuos iudicabo: Nudus fui, & operuisti me: tu ieiunas, amore mei: & quod tuæ necessitati subtrahis, in alimoniam pauperum conuertis: cui dicam, esurini & tu dedisti mihi manducare: te deseris, amore mei: & ego recolligo te in gremio meæ dilectionis. [Matth. 25. 36] [ibid. 35] His auditis, timore inæstimabili ex suarum meditatione culparum laborans, nulla ratione credebat, quod tam miro modo Deus se inclinaret ad eam. [iterū anxia ne a dæmone decipiatur,] Ille vero, cui placent hominum corda, ei flenti & oranti compatiens, Angelum de cælo transmisit, qui diceret: Ne timeas, sponsa Dei: sed confide in Domino Iesu Christo, qui tecum loqui dignatus est, qui neminem decipit: & mandata eius opere perfice. Nam aduersarius tuus, qui vbique discordias seminat, numquam te confortaret ad paces: sed vera pax Christus est, [ab Angelo custode docetur, has consolationes esse a Deo.] qui de faciendis concordiis te instruxit. Et ego, qui hæc loquor tecum, sum eius Angelus, ad tuam custodiam deputatus.

[256] Quinta decima die mensis Iulij, recepto cum reuerentia Dei filio, audiuit illum intellectualiter hæc loquentem: Filia tu es subtracti luminis ignis, & ardoris Spiritus sancti. Et hoc accidit tibi, quotiescumque citius porrigis mentem tuam ad ædificationem proximi, respectu tui, quam respectu honoris mei. Sed scias, [cur eæ illi subtractæ?] quod non esset aliqua res tam magna, quod ad honorem meum pura mente referres, in qua ego subtraherem tibi gratiam meam. Post hæc iussit Margaritæ Saluator noster, vt ei cor suum tribueret, & tempus expenderet in meditatione conuersationis ipsius, inchoans ab Incarnationis mysterio, discurrendo per singulos labores & pœnas, quas pro salute humani generis pati dignatus est. [in infirmitate a socia desertæ adest Christus:] Et quia tunc temporis socia eius ipsam deseruerat in infirmitate corporis fortiter laborantem, ille qui numquam deserit seruos suos, ait: Ne timeas; sicut enim ego conditor omnium aues induo & cetera nutrio, quæ mouentur in aquis, aëre, & terra; ita te induam atque pascam. Tu solum me postulas, sed ego attentius postulo te quam tu me. Tu autem commutas me pro minima cogitatione: & in eadem cogitatione, pro qua commutas me, non commuto te, sed tamquam filiæ tibi parco, & benedico ex parte Patris, mea, & sancti Spiritus, nec non & Matris meæ, quæ instanter cum omni curia Beatorum me rogat, [D. V. & SS. orāt, vt cito ad cælū veniat.] vt abbreuiem dies tuos: & vt læteris cum eisdem in gloria, Margarita, te cum alacritate expectāt. Tu quoque, quousque vocaberis, serua mihi cor tuum mundum, & omne verbum, quod egredietur de ore tuo, præordinetur & proferatur secundum meæ beneplacitum voluntatis.

[Annotata]

a Translatio S. Francisci celebratur in Ordine Minorum officio duplici 25 Maij.

b Suspicor legendum, secundus a Lucifero, quia dicitur numquam egressus ex inferno, postquam fuerat religatus, vt non posset generaliter de quolibet dæmone accipi, quem Lucifer in terram miserit.

c Ita scriptum erat. Quid sibi velit, non satis assequor. An indicatur Ioannes 22 Papa, per quem Ordo non nihil exagitatus est? an Petrus de Corbario ex ipso Ordine Antipapa?

d Ita restituimus, vt sensus exigebat. Scriptum erat, venturus.

CAPVT X
Variæ consolationes & fauores Margaritæ cælitus concessi. desiderium moriendi.

a

[257] Ad tantam circa Dei famulam Margaritam familiaritatem condescenderat Dei Filius, quod quidquid erat passura a creatura, [Margaritæ omnia sibi euentura prænoscit:] inuisibili vel humana, siue infirmitate vel aliter, & quidquid erat consolationis & gratiæ receptura, præuiis illustrationibus ineffabiliter reuelabat. Ex cuius tam familiari colloquio, sic in flammam superni amoris accendebatur, quod ineffabilem illam, quam intus sentiebat de Deo dulcedinem, silentio palliare non valens, alta voce cum lacrymis exprimebat, dicens: Tam ineffabilis est, Domine, [internam consolationem no potest dissimulare:] tuæ alloquutionis suauitas, quod omnia sub te posita animam meam replere non possent: & ideo vehemēter admiror, quod animæ hominum quas ad redemptionem creasti, te solum non amplectuntur & diligunt; & quomodo possunt amare vel intueri aliquam rem creatam. Et quia sibi videbatur b ex anima, quæ facta iam erat vt hortus deliciosus, esset tamquam ager plenus vepribus & incultus, ad arcem spei lacrymantem reduxit, ait consolator mœrentium: Noli timere, [cur ea serius detur:] filia mea, nec tristeris, si tua desideria differuntur: nam cum me in mentali quiete, de pietate mea non diffidens, expectas, plus mereris, dum me sic exclusa desideras; & te amplius postea consolabor, quam si statim ea quæ postulas inuenires.

[258] Sabbato primæ Dominicæ in Quadragesima, post corporis Iesu Christi deuotam susceptionem, mira dulcedo, quæ mentem eius repleuerat, statim dispensatione superna sublata est. Sed Margarita ad miserorum præsidium cor sine mora conuertens ait: Domina mea, tuus Filius, animæ meæ sponsus, deseruit me, [in desolatione implorat D. Virg.] sine quo viuere non valeo, nec quiesco. Cui speculum pietatis, cum lacrymis oranti & Dei Filium deposcenti, astitit, & carissimum suum Filium largiri dignata est suis curialiter precibus. Ille autem, cuius oculi fidem respiciunt, cum mira dulcedine se sitienti communicans, [quacū apparet illi Christus,] ait: Credis tu, quod ego sum verus Dei filius Iesus Christus? Et Margarita respondit: Vere, Domine, fateor quod tu es Filius Dei viui, quem semper expecto, & totis præcordiis concupisco. Et Dominus ad eam: Et ego Virginis Mariæ secundum carnem filius, qui sum tecum, benedico tibi vna cum illo æterno Patre, cuius sum vnigenitus. Tene vitæ conuersationisque legem, quam tibi dedi, & numquam eam obliuiscaris. [& illam benedicit:] Et si quando tibi meæ radius claritatis absconditur, & meæ suauitatis dulcedinem gustare non vales, vt exuris; idcirco tecum sic agitur, vt penitus cernas, qualis tu es ex te absque summa infinitaque lætitia. Cum vero me tibi large communico, tunc ineffabiliter experiris, quam magna, luminosa, & gratiosa per me Christum efficeris. Sed confide in me, quia quantumcumque videar tibi subtrahi, tecum ero: minime desereris. Quis enim de me æstuantem sitim donabit tibi, nisi ego æternus fons, Angelos & Beatos reficiens, qui sum in anima tua? Si enim me non haberes, nequaquam sitires, [adest illi etiam in desolatione:] in qua quidem siti tibi meritum crescit & gratia: vnde in pœna illius sitis, quam pateris, sicut vociferata es hactenus, numquam vocifereris. Tanta Margarita parum prius fuit suauitate repleta, [ipsa titionē ignitum nō sentit.] quod ignitus titio super pedem cadens contemplantis, licet pedem adureret, inde tamen doloris nihil sensit ad sensum reuersa: nec quidquam pedi adusto molestiam intulit.

[259] Dominica tertia in Quadragesima, Christi corpus deuote recipiens, assuetis est illustrata Christi sermonibus, hæc dicentis: Diligis me, tu filia? Ad quod verbum humilis Margarita respondens ait: Domine mi, cum B. Petro Apostolo tuo tibi respondeo: [Ioan. 12. 17] Tu scis, quia amo te. Ego, inquit Dominus, benedico tibi: & scias, quod in hoc te mihi assimilaui: inde contenta esse debes, quia sicut cum angustiis & pœnis variis requisiui te, ita cum multis tribulationibus me requires, & inuenies. Sed quia tu vis semper consolatione mea frui, & spiritualem mentis continuare lætitiam: [in tribulationibus fit Christo similis:] ideo tibi dico, sicut Paulo: Sufficit tibi gratia mea.

[260] In octaua B. Ioannis Euangelistæ, famulam Christi in dolore gaudio permisto reperiens, propter nimiam consolationem, quam de sui sponsi prȩsentia in transacta nocte receperat, afflicta erat non modicum, quia vltimus vitæ suæ dies desideratus non apparebat: [dolet sibi vitam protrahi:] nam cupiens superuestiri, petebat dissolui, vt esset cum Christo. [2 Cor. 12. 9] Sed ordinator ac dispensator omnium rerum Iesus, ad petitionem istam nec verbum respondens, admirationi, quam pluries super Natiuitate ipsius habuerat, respondit, dicens: Tu miraris, filia, quod in mea Natiuitate nō impendo tibi internæ iocunditatis solatia: & sic admirando conquereris, quod tali die Angeli & pastores lætati sunt, & magna repleti lætitia. Sed memor sis, [die Natiuitatis caret consolatione,] quod debes mihi tuo Domino conformari, qui paupertatem ac pœnalitates meas in ortu meo sine peccato suscipiens, vagire cœpi, omnium Angelorum lætitia, inter præsæpis angustias, vt genus humanum a suis fletibus liberarem. Quia igitur dies illa mihi extitit mortis exordium, [vt sit similis Christo:] & vita tua ordinata sit, vt, quantum tibi possibile est, meæ conuersationis imiteris vestigia; ne mireris, si tibi tali die subtrahitur consueta mentis lætitia & iocunditas. Tunc in excessu posita mentis, rogauit Altissimum, vt eam ad perfectam solitudinem reducere dignaretur: & non assensit eidem.

[261] His tam dignatiuis alloquiis aliquantulum terminatis, parum post missus ei Angelus ad suam custodiam deputatus, qui ad auferendam de corde ipsius dubitationem, salutauit cum reuerentia Matrem Dei, dicens: Aue Maria, per totum. Ex qua salutatione tam deuote Reginæ cæli exhibita effecta securior, a dicto Angelo quæsiuit cum lacrymis, quando sui videre poterit veste carnis exuta faciem Creatoris, [ex Angelo custode intelligit se adhuc diu victuram:] & collocabitur in sublimi gloria Beatorum! Cui Angelus respondens, ait: Noueris te, Margarita, in huius vitæ exilio longo temporis spatio permansuram. Et quia magna de sua felicitate promiserat ei Angelus, de quibus humilis Dei famula dubitabat, ad Altissimum rediens, quem amabat, audiuit eum dicentem sibi: Filia mea & dilecta Margarita, quando compleueris pœnitentiam oris tui, vocabo te, & quæ promisit tibi Angelus meus, in te perficiam. Et Margarita respondit: Domine, vas maximæ puritatis requirerent tam sublimia dona, quæ donasti, & in posterum tam liberaliter abque meis meritis donaturus es. [indignam se profitetur promissis sibi donis:] Et quia vas tale nō sum, compellor penitus a mea miseria miris gratiarum renuntiare muneribus. Et Dominus ad eam: Non fiunt hæc tibi propter te solum, sed etiam propter multos peccatores, ad sinum meæ misericordiæ reuocandos. Et quia tu fideliter laudes reddidisti, amore mei, omnibus Paradisi ordinibus sigillatim, ego concedam eis, vt eorum quilibet de suis tibi communicent virtutibus, quibus ad inuicem distinguuntur. Tu miraris, quod die Dominica mane tibi signum lætitiæ largior, cum communicas, quam in illa, qua prius corporis mei sum dignatus instituere sacramentum: scias, quod illa die surrexi a mortuis resuscitatus apparens ac gloriosus restitui lætitiam Apostolis & discipulis, quam promiseram; sic & modo spiritualiter tecum ero.

[262] Eadem die dum cum deuotione diuinum repostularet alloquium, misit ei Angelum suum: quem cum sensit, locuta est ei dicens: Angele mi, roga Dominum nostrum vt dignetur iterum loqui mecum. Angelus autem dixit ei: Filia benedicta a Domino nostro, qui creauit cælum & terram, [intelligit se scriptam in libro vieæ:] benedicta sit omnis sollicitudo, quam de te habui, Margarita: quia tu es scripta in libro æternȩ vitæ. Et dico tibi, quod summus Deus, qui hoc tibi donum largitus est, loquetur tibi magna, sicut desideras, quando placebit sibi.

[263] Feria sexta secundæ Dominicæ post Epiphaniam, recepto Dei filio, reuerenter cum magna mentis lætitia loquuta est, dicens: O gaudium ineffabile animæ meæ! O lætitia inæstimabilis, quam desidero! Hoc dicto, statim ad suum Angelum se conuertens, ait Rogo te per illam custodiam, quam geris de me de æterni mandato Regis, quod aliquod signum mihi ostendas si in gratia eius sum! Dubitabat namque non modicum, ne feruores indicibiles, [præ diuino feruore lacerat tunicam:] quos habebat in sui memoria conditoris, in quibus sibi tunicas sæpius lacerabat substituti essent, loco familiaritatis diuinæ locutionis. Sed ille qui ignis consumens est, a quo sicut omnes feruores sancti, locutus est ei, dicens: Tu soror mea, tu filia, tu lux in tenebris posita, quæ noctem mutabis in diem, tu candela posita in manibus peccatorum, quȩ ad me duces non solum Virgines, sed nuptas & viduas; scias, quod ad mitigandam Patris seueritatem, amore humani generis plagarum cicatrices ei demonstro. Dicas Fratri Iunctæ, quod prædicet, quia ab hora Passionis meæ vsque modo non indiguit mundus tam importuna prædicatione, vt nunc, & dicat, Beati mundo corde. Et certus sit, quod ipse videbit me facie ad faciem in cælesti curia Beatorum. [sēper quærit consolationem.] Et dico tibi, quod diligis me ad consolationem tuam. Nam quælibet anima ordinata perfecte me diligens, quærit aliquam consolationem in terris, quia reseruatur ei in cæli beatitudine. Sed tu es sicut puer, qui stare semper appetit ad vbera matris suæ, qui statim plorat, suspirat & clamat, si vel modicum separatur. Et non recordaris tu, quod ego Creator tuus a die qua de Virgine natus sum, [cum ea Christus ipse caruerit: iubetur ad eius vulnus lateris sugere,] vsque ad emissionem spiritus in patibulo, nesciui quid esset consolatio vna die in mundo. Quare tibi mando, quod sæpe venias ad vulnus lateris, & fugas inde, ac sentias quid exiuit pro salute totius humani generis. Cumque audisset a Domino quæ sunt dicta, respondit, ei dicens: Domine mi, timor, quem habeo de tua subtractione, ad eo me cruciat, inquietat & terret, vt nullam consolationem recipere possim, si te non sentio atque gusto. Et Dominus ad eam: Sicut dixi Paulo, tibi dico, quod sufficit tibi gratia mea. Et quamuis credas, quod sim elongatus a te: [qui etiā in desolatione ei adest.] sum tamen per gratiam iuxta te: & scias quod intra animam tuam non posset illusor loqui, qui te libenter deciperet, sicut loquor ego verus Dei æterni Filius, de Maria Virgine humanatus. Et data benedictione solita, salutationem beatæ Virginis dixit totam. Et ait: Idcirco respondi cogitationibus cordis tui, quas hostis animarum deceptor scire non potest, nisi per nutus & coniecturas exteriores.

[264] In octaua beatæ Virginis, quando ad cellam Christi corpus sensit deferri, facta prius Confessione deuota, tanta consolationis internæ subito fuit repleta lætitia, quod se omni tempore sublato a risu gratiam ostendente diuinam se continere non potuit, in hospitioque sui cordis Christo suscepto, [ridet ipsa præ spiritali læiitia:] audiuit eum dicentem sibi: Cum sis nimis debilis & infirma, fac reclinari super ceruicali per sociam caput tuum. Quo facto, dixit ei, quod erat plantula eius, quam ipse plantauerat in viridario mundi sicco. Nec mireris, quia dixi quod te plantaui in viridario amoris: primo in ordine B. Patris tui Francisci, quia illud est in me viride, siccum autem & sterilem mundum dico. A Patre meo tibi conceditur nouum donum, vt tu plantula mea nouos ramos germines & expandas, vt expandantur in infideles: ex quibus ramis volo, quod fluant aquæ misericordiæ ad siccas mundi plantulas humectandas. Hæc autem noua gratia fuit, cum vna corona donata tibi in festo Virginis meæ Claræ. Auditis tanti muneris verbis, statim illuminata per gratiam anima se ipsam vidit admirabili diademate coronatam, veste indutam candida, [videt animam suā coronatā:] intexta ex omni parte auro purissimo, & ait Margarita ad Dominum: Tu es Christus, filius Dei viui, Dominus meus & Deus meus, qui in hunc mundum pro nostra salute venisti. Et Dominus ad eam: Et ego dico tibi, [sponsa Christi est,] quod tu es electa filia mea & sponsa, & margarita rubicunda & alba in me, sancta & alba pro me. Nec inuenitur in mundo cor sciens perfecte meditari vel credere quam magna es in me. Tu dicis, quod de amore meo satiari non potes: & ego dico tibi, quod ego te amare non desinam. Nec finem impono amori tuo, dicens: [ab eo constanter a mata,] Talem ac tantam gratiam tibi feci, & ampliores gratias non expectes. Nec dicam: Dilexi te vsque nunc, teque deinceps amare quiescam. Tu dicis cum magna pœna, quod tuum refriguit cor in amando me Dominum tuum. Quod ita tibi videtur, quia infirmum corpus more solito in actionibus virtuosis non potest exercitari, [eumq; feruenter amans, etiā in infirmitate,] nec assuetas orationes ac laudes continuare: quod quamuis tibi quasi mortuum videatur, tamen dico tibi, quod in me viuit, & semper feruidum est in me. Nonne tibi videtur feruidum, cum omnia mihi donas, quæ etsi parna sint, numquid iudicat omnia, sciens omnia Deus, quod libentius pretiosiora suis pauperibus elargireris? Et verum dicis, nam libentius pro me dares aureum castrum, quam id quod das. Et Margarita respondit: [parata totū mundum illi dare:] Domine mi, non dicatis oppidum aureum, quia si totus mundus esset sub meȩ voluntatis imperio, non seruarem aliquid nisi quantum tempus cogeret meditari modum omnia expendendi secundum tuæ beneplacitum voluntatis. Et Dominus ad eam: Tu, filia mea, sis pauper amore mei, & non dubites de promissis. Illi qui me viderunt, minime cognouerunt me: sed tu me non vidisti & cognouisti. Et dicas Fratri Iunctæ baiulo tuo, quod hæc omnia colligat diligenter, quia tempus veniet, in quo legenda & audienda sunt cum magna mentis iocunditate. In ordine namque B. Francisci dilecti mei, quem mecum habeo, plus amor, quam ab aliquo statu qui sit in mundo: & ipsi Fratres a me arctius diliguntur. Vnde tu, filia, numquam ad eos habeas duritiem.

[265] Et Margarita respondit: Domine, multum admiror, quod omnes animæ non currunt anhalanter post te. Et Dominus ad eam: Filia, non currentibus post me, parum dono de me. Et Margarita respondit: Ita, Domine, dulcis ac suauis es in qualibet re, quod etiam in lacrymis iniuriarum tuarum, quas serui tui fecisse se recolunt, non deberent imponere finem, vt vel sic post te possent venire. Et quia sine te, Domine, numquam aliquis venit ad te; vere fateor, quod soli misericordiæ tuæ adscribenda est salutis nostræ vocatio. Cuius verba deuote prolata mediator Dei & hominum grata intimitate suscipiens, [agnoscit cōuersionem suā & bona omnia a Deo esse:] Margaritæ respondit, dicens: Quis te, filia, venire fecit ad pœnitentiam? Quis tibi fletus mearum offensarum donauit? Quis tibi tantas vires præstitit ieiunandi? Quis te tanta honestate ornauit? Quis te de virtute in virtutem deduxit? Et virtutum ei donatarum gradibus descriptis per ordinem, a Domino, Margarita respondit dicens: Vos hæc omnia, omnium origo virtutum, magne Iesu, mihi gratis donastis. Et Dominus ad eam: Dic ergo mihi de tantorum donorum ingratitudine culpam tuā, eo quod non tibi appropriasti quod tuum est, nec mihi fonti bonorum omnium, quidquid a me receperas. Ad quæ verba diuina correctionis, [arguitur de ingratitudine,] quasi percussa gladio ex vtraque parte acuto, respondit dicens: Ego, Domine Iesu Christe, confiteor verum esse quod dicitis, & vestræ maiestati cum dolore dico humiliter culpam meā. Quomodo ergo esse purus poterit amor meus, cum sim peccatrix tam maxima? Pater autem pietatis immensæ a tam doloroso timore releuans Margaritam, ait: O filia, non recordaris Magdalenæ? Quo verbo audito magis quam prius timens, respondit: Domine Iesu Christe, amor Magdalenæ fuit purus & feruidus, [laudatur tamen eius rectus amor] sed meus non. Et Dominus, ad eam: Filia mea, tuus amor rectus est inter omnes amores qui sub cælo sunt hodie circa me. De Margarita Senensi tibi dico, quod plus eam diligo, quam aliquam mulierem Cortonȩ manentem. Intantum mihi placet conuersio ac conuersatio eius, quod faciam ei gratiam copiosam donorum meorum.

[Annotata]

a Deerat titulus huius ac sequentis capitis in MS.

b An exanima? At non constat sensus. An quod anima, vel anima?

CAPVT XI
Variæ B. Margaritæ reuelationes, victoria de diabolo, mors, miracula.

[266] Dominica secunda de Aduentu dixit Dominus Margaritæ: Tu es illa, quæ bellum magnum facies contra hostem meum. Et dico tibi, quod populus meus me non agnoscens oblitus est mei, nec curat de me. Et quamuis me reputet ita vilem, [Christus ei conqueritur de multitudine & enormitate peccatorū:] & tam grauiter me offendat, non conqueror coram Patre meo de ipso, sicut tibi, nec ei offensas meas propono vt puniatur, sed me ipsum vt aduocatum coram eo præsento, & eorum sententiam reuocare delector. Sed tibi dico, quod amaras afflictiones recipient peccatores: nam sustinebunt guerrarum pericula, fames, & pestilentias, antequam veniat finis seculi. Tantum namque creuerunt fautores vitiorum mentis & corporis, quod non sunt vlterius tolerandi. Maior namque est malitia Christianorum in adinuentionibus criminum, quam in mentibus fuerit Iudæorum meæ tempore Passionis. Quare volo, quod prædicatores verbi mei mundo & sibi funditus moriantur, [vult vt prædicatores sibiipsis moriantur,] vt in me vera vita viuere semper possint. His dictis eam more solito benedixit.

[267] Tunc Dei famula Margarita, Christo respondens, ait: Quid agam, Domine mi, vt in vobis, perseueranter viuere possim? Intantum propter vestræ suauitatis gustum effecta sum audax, quod neque magnitudinem vestram cum debito timore considero, nam vilitatem meam attendo. Et Dominus ad eam: Teneas, filia, mentem puram. Oratio etiam tua, quam fecisti ad me, vt subiecta esses omnibus creaturis, quia multum mihi placuit, iubeo vt ex nunc non tam mihi, sed omnibus, in quantum ad meum honorem spectat, te subiicias, [vtq; ipsa se omnibus viliorem reputet:] & præ omnibus amore mei te reputes viliorem, exemplo mei, qui omnibus me subieci, & volui despectissimus reputari. Hæc namque humilis inclinatio exaltabit te inter Beatas, quæ sunt in cælis: sis etiam per innocentiam alba, & rubicunda per amorem, quia tu es tertia lux in ordine dilecti mei Francisci concessa. Nam in ordine Fratrum Minorum ipse prima lux, in ordine monialium B. Clara secunda, & tu in ordine Pœnitentium tertia. Hoc tam glorioso consummato colloquio, paullo post astitit ei Angelus eius, dicens: Ille Angelus Seraphici ordinis, qui descendit ad te, dimisit tibi dilectionis incendium & altioris cognitionis de Deo splendorem.

[268] In Epiphania Domini, cum deuote recepisset Altissimum, ille Iesus, qui in animas sanctas se transfert, locutus est ei, dicens: Esne vere, filia mea, nunc speciali iocunditate repleta? Et Margarita respondit: Benes scis, Domine, quod vbi tu es, vera & perfecta lætitia est. Et Dominus ad eam: Tu filia electa, socia & soror mea, postula quod vis. Et Margarita respondit: Domine mi, nihil aliud a te postulo, [ipsa nihil a Christo petit, nisi vt eum semper amet:] nisi vt semper amem te, & seruiam sine culpa maiestati tuæ. Et Dominus Margaritæ respondens ait: Et ego tibi hoc donum cōcedo, vt quamdiu vixeris me ames & laudes, mihique seruiat vita tua. Margarita autem respondit: Hodie, Domine Iesu Christe, animarum incensum & myrrham ab illis sapientibus Regibus recepisti. Et Dominus ad eam: Non videtur, inquit, magnum tibi, quod ille qui erat Pater omnium Deus, se fæminæ fecit filium pro totius salute humani generis? Non videtur magnum tibi, quod inuisibilis Deus factus visibilis sit, & impassibilis passus sit? Margarita autem super tam inæstimabilis memoria doni deficiens, Christo Regi respondit, dicens: Non valeo, Domine mi, respondere vobis de hoc, eo quod numquam comprehendi tantum de inclinatione pietatis tuæ, [intelligit Christi inclinationem ad nos in Incarnatione,] quantum nunc.

[269] Et Dominus ad eam: Filia, postquam pro peccatoribus tantæ acerbitatis mortem sustinui, deberentne me vlterius per peccatum crucifigere, & in meo corpore vulnera renouare? Durior namque pœna est, quantum ad eos pertinet, quam in me renouant peccatores, quam fuerit pœna Iudaicæ passionis: [ipsumq; denuo crucifigi & vulnerari a peccatoribus:] & ideo Pater de iniuria mea commotus, paratus est duram ferre sententiam contra humanum genus. At ego ipsorum Redemptor mitis & sollicitus aduocatus eos adhuc non deserens, intime rogo pro eis Patrem. Tu autem filia, quæ consueuisti mihi rationabiliter respondere, responde ad hæc. Et Margarita respondit: Domine, nescio respondere: sed de vno vehementer admiror, quod nunc tam plene satiata famelicam me inuenio. Et Dominus ad eam: Ita factæ sunt consolationes meæ, quod nec Angeli nec Sancti eas comprehendere possunt, nec de ipsis plenarie loqui sciunt. In illa etiam tantæ iocunditatis hora cœpit ei Christus de venturo statu eius tam excelsa promittere, [ab eo magna ipsi promittuntur,] quod humilis Margarita de meritis suis diffidens, ait: Domine, cum nec iuueniam in me bonum, etiam habitis donis priuari debeo. Et Dominus ad eam: Filia mea, plora, quia planctus tuus vertetur in gaudium, & sicut dixi Apostolis meis, plora quia ego ploraui: labora, quia ego laboraui & fatigatus sum: [sed iubetur ei intolerantia similis esse:] sis humilis, quia me humiliaui: dilige me, quia dilexi te: parce omnibus te lædentibus, quia in cruce peperci meis crucifixoribus: sis pauper, quia ab initio meæ natiuitatis de Virgine vsq; ad obitum pauper extiti: sustine murmurationes, quia de me fuit varie murmuratum. Ad hæc omnia reuerens Margarita respondit, dicens: Domine, si Apostolis hæc donasses, vt vita tua repræsenraretur in eis, maximum donum esset. Et Dominus ad eam: Filia, tu venies per viam tribulationum ad me. Et Margarita respondit: Largiatur mihi misericordia tua, Domine, vt te in pœnis promissis non offendam, & ex eo gaudens ad omnes me offero, & ad eas lætanter curro. Cui Dominus: Et ego dico tibi, quod numquam mortaliter me offendes. Et iterum dixit ad eam Dominus: Filia, dilecti mei plorare non debent super pœnis suis, sed super populis meis adinstar mei. Ipsi etiam amici mei tres debent habere planctus; primum quippe pro suis offensis, secundum pro acerbissima passione, [triplex eius planctus:] quam pro eis sustinui, tertium vero pro peccatoribus, qui offendendo me pereunt. Numquam enim post redemptionem humani generis ita hoc fletu mundus indiguit, sicut modo. Super isto autem fletu Margarita humiliter se excusans ait: Domine, indulge mihi, quia cum tanto desiderio curro post te, quod planctus, tum pro meis offensis tum pro tuis tormentis, tum etiam pro filijs perditis, exercere non valeo, sicut solebam: sed tuæ caritati supplico, summe Pater, quod peccatoribus, pro quibus pie mori dignatus es, plenam misericordiam largiaris cum omni culparum remissione ne pereant in peccatis.

[270] In festo B. Priscæ Virginis Corpus Domini nostri Iesu Christi recepit Christi famula Margarita reuerenter: in qua receptione deuota locutus est ei, dicens: [18 Ian.] Tu es filia mea, electa mea, quam feci lucem & speculum coram oculis tenebrosis, in illis, inquam, oculis, qui me lucem videre possunt, famula vero Christi, quæ se ipsam despiciebat in omnibus, Domino respondens ait: Quomodo possem lux fieri, quæ fui tenebra omni obscuritate obscurior? Et Dominus ad eam: Filia, ego te feci lucem in tenebris, & per exemplum te lapsorum manum, desperatorum fiduciam, deuiantium viam, & vitam morientium. Et scias, quod saltus, lætitia, & minæ terribiles, quas hostis contra te insurgendo monstrauit, insinuat quod ipse procurat tibi auferre Fratres Minores, [dæmon ab ea FF. Minores alienare conatur.] & plures personas quæ tibi seruiunt diligenter amore mei.

[271] Dominica post Pascha resurrectionis Domini nostri, dum Margarita fleret amare, quia non videbatur ei quod Domino nostro Iesu Christo posset ad votum seruire, statim mitigatus est dolor ille, [sociæ pio colloquio excitatur ad feruorem orationis:] quando quædam de sociabus eius de Deo dulciter loqui cœpit. Quibus inflammata verbis, cum illo feruore Saluatoris repostulabit mentali aduentum: Tunc ille veritatis Magister, qui dixit, Quærite & inuenietis, famula sua ipsum petenti respondit, dicens: Quid vis, filia mea? [Matth. 7. 7] Ne timeas, quia ego Creator tuus sum tecum. Vnde quod de altari præmeditata es, sis adimplere sollicita: & illa parte altaris nemo stet nisi tu, cum orare volueris: in alia vero parte comede & iace. Et quia timebat, ne vita eius displiceret coram oculis Creatoris, quia ratione infirmitatis obsequia solita persoluere Domino iuxta votum non poterat, in signū securitatis inuitauit eam Dei Filius de benedictione paterna. Et cum ipsa benedictionem postularet a Domino, ait: Ego, inquit Dominus, [benedicitur a Christo,] benedico te in omnibus operibus tuis. Humilis autem Margarita cuncta opera virtuosa, quæ fecerat, coram Deo reputans quasi nihil, respondens Domino, dixit: Qualia sunt, Domine, opera mea? Et Dominus ad eam: Filia, [& omnia eius opera:] tuus cibus & potus & somnus & vigilia, silentium & loquela, totaque vita tua, nunc quia continuum desiderium habes seruiendi mihi, & timorem ne me offendas, est oratio. Et iccirco te more solito benedico, & amore tui, quæ lux noua es, cellam, in qua propter me lates, benedico. Et dico tibi, quod tu es rosa posita inter flores: tu pura, posita propter castitatē, quam diligis, inter Virgines, post cuius obitū multi percutiēt pectoras, sua.

[272] Die Veneris post festum Apostolorum Petri & Pauli incalescens mente in laudibus Saluatoris, sensit duos Angelos immediate, qui in suo descensu fecerunt de cælo ad cellam eius vnam purissimam viam & vacuam, dixeruntque ei: Nunc Margarita, fecimus stragem in aëre de hostibus nostris, [a 2 Seraphinis, fugantibus odore suo dæmones] quia non potuerunt nostri aduentus tolerare odorem, quem ex consortio altissimi Dei contraximus, & nobiscum ferimus. Sed territi fugientes cesserunt nobis. Nos etiam tolerare non possumus fœtorem superbiȩ, quem secum tamquam Dei rebelles ferunt. Statimque coram ea vnus magnus apparuit circulus, in cuius medio vnus Angelorum apparuit in Cruce confixus ad instar Domini & Saluatoris. Quem cum cerneret, & quid hoc esset interrogaret; vnus eorum respondit dicens: Si tu haberes vnum filium, qui esset ita plagatus in corpore sicut pro salute humani generis extitit Cōditor noster Dominus Iesus Christus, nonne quotidie vulnera eius curares secundum tuarum virium possibilitatem? [excitatur ad meditanda, assidue vulnera Christi:] sed tu plagas Domini nostri Iesu Christi nec scrutaris, nec meditaris, nec lauas, nec vngis, vt debes. Tunc Domini famula petiit eorum nomina sibi recitari. Cui vnus eorum respondit dicens: Nos sumus de supremo Seraphico ordine Angelorum, in quo locaberis. Nec de nominibus nostris quæras, quia pauca exprimuntur in terris nomina Angelorum. Et Margarita respondit, dicens: Recommendetis me Domino nostro vestris precibus, & gloriosȩ Virgini Matri eius, vt in eorū gratia perseuerem. Cuius vocibus assensum præbentes dixerūt, quod remaneret cū benedictione æterni Dei.

[273] Tanta in illa hora lætitia sunt repletæ sociȩ assistentes, quod iocunditatem mentis nullatenus potuerunt ad inuicem occultare. Breuique temporis spatio interiecto, ecce Angelus Domini astitit dicens: [visitur ab alio Angelo:] Recipe Creatorem tuum hodie, quia conferet tibi nouam gratiam. Et Christus adueniens in domum suam: [dein a Christo,] quam propter humilitatem ac puritatem diligebat, dixit: Filia isto mane posui te in vna sublimitate coram Patre meo, & anima tua est cōtinue posita per gratiā coram diuina omnipotentia. Et Margarita respondit: Domine mi, quomodo fient hæc, cum anima mea non ascendat ad te in feruore amoris? Et Dominus ad eam: Desideria tua veniunt, & opera quæ continue fideliter agis in filijs meis, [qui eius desideria probat,] & curialitas tua largissima, quam plantaui in corde tuo. Sed illa bona, quæ in te operor, non sunt agnita; nam si in alijs creaturis mundi hodie plura nō fierent, ex hoc exemplo gentes deberēt ad me feruenter currere, ac conuerti ad pœnitentiā: in donis namque tibi collatis nullus defectus est perueniendi ad meam gloriam. [& sua in eam beneficia proponit,] Et quicquid tibi donatum est, habet in se ordinatam orationem, humilitatem, caritatem & sapientiæ claritatem ad impetrandum cuncta, quibus indiget anima. Et quia animæ tuæ infunditur gratia tam magna & copiosa, ideo a fecit sub tanto tuum corpus pondere gratiarum. Nec tantum ago hæc in anima tua ex tuis meritis, sed ex immensa caritate, quam ad te habeo.

[274] Cumque Rex ei magnificus eius caritatem proposuisset; Margarita respondens ait: Domine mi, quilibet fidelis amicus tuus habet caritatem. Et ideo non est mirum si haberem ego quæ adeo sum obligata tuæ dilectioni. [laudatq; eius caritatem] Et Dominus ad eam: Amici mei quamplurimi habent caritatem voluntatis; sed tu voluntatis & operis, & talis est amor meus. Filia, recordare, quod tu vocas discretionem matrem virtutum. [etiam operis:] Et verum dicis: sed tu es incredula, quam incredulitatem excusat humilitas cordis tui, cui videtur impossibile, quod tam immensa maiestas inclinetur tam infimæ vilitati. Sed tu dicis, quod ego Christus sum Dominus tuus; & ego dico tibi, quod tu es filia mea, quam bella tangunt, sicut fumus in principio tangit oculum, & post paullulum non sentitur. Et Margarita respondit: Domine Deus meus, da mihi licentiam vt quotiescumque cogitauero quicquam tuȩ contrarium maiestati, [ipsa mortem mauult, imo & infernum,] vt arrepto gladio sine peccato cor tam inania cogitans valeam penetrare. Et plus tibi dico, Domine mi, quod potius eligo vitijs defæcata ad infernum mitti, quam, si possibile esset, sine plenaria purgatione defectuum in tui superni regni gloria coronari. [præ peccato:]

[275] Die Iouis intra octauam Pentecostes, reuerenter Dei recepto Filio, audiuit eum dicentem sibi: Tu es rosa alba per innocētiam & rubicunda per amorem, & quicquid tu Patri meo petieris in nomine meo habebis; [precum eius efficacia.] & qui venerit ad te in nomine meo, recipient gratiam specialem. Nam quando mens tua offertur coram Patre, totus ordo Seraphicus tuo iocundatur amore: Maiestas enim diuina tunc eis reuelat, quod tu poneris in sede illius ordinis.

[276] Die Sabbati post secundam Dominicam post Pentecosten, recepto Dei Filio, subito in Deum & super se per excessum eleuata, audiuit eum dicentem sibi: Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi, & qui manducat me, ipse viuit propter me in æternum. Ego sum agnus Dei, qui tollo peccata mundi. Et tibi dico, quod pulchra res est, vt anima delectetur esse in deserto. Cui Margarita respondens ait: Domine mi, quare non ponitis me in eo? Et Dominus ad eam: Si esses ibi, valeret vnum de verbis tuis plusquam valeant modo multa: sed tu recipies in omnibus rebus, in quibus afflictus fui, martyrium; solis percussionibus plagisque exceptis. His expletis sermonibus, cœpit illa paullatim, quam senserat, lætitia subtrahi. Nec mirum. Nam aduersarius noster venit, & saltem pedibus & manibus plaudens more histrionis chorizantis, [videt dæmonem histrionice saltantem,] & raptoris capta præda cum victoria redeuntis de bello. Quæ cum suo diceret Confessori, Hostem nostrum video cum magna lætitia saltantem; & ille responderet eidem, quod contra eum staret intrepida, quia sicut vicerat ipsum in pristinis bellis, adhuc datura maius vulnus, quam aliqua quȩ in hoc tempore moretur sub cælo; audita est statim vox de cælo dicens: Quid agis cum anima ista, quam Dominus noster locabit in ordine Seraphin? Et mendax spiritus respondens ait: Tu non dicis verum, nec de istius anima sub diuina custodia posita ad eius finem desperare intendo. [& eius perditioni inhiantem:] Et Angelus Dei bonus Margaritæ dixit: Filia Hierusalem, noli timere, nec dubitare, nam tantum poterit contra te, [ab Angelo custode animatum] quantum ille qui habet victoris pedem super guttur suum, & in terra prostratus: qui quamuis conetur se tueri, & surgere amore viuendi, sub victore tamen victus iacet & captus. Ego enim animæ tuæ custos, quæ es nobile oppidum Dei, tecum sum.

[277] Antiquus autem propter hæc omnia non recedens, sed audacius bella mouens, [qui nouas contumelias in eam vomentem] contendere cœpit contra filiam summi Regis, innominatas nouasq; contumelias ingerens. Ille qui contumelia dignus est, vocauit Domini sponsam, bestiam fœtulentā, dicens: Quid hic agit hæc putrida bestia, & bellua, quæ nouam legē contra legem mundi, quam dimisit peccatoribus Dominus meus, inuenit? In qua ratione ac lege plus lucramur hodie, quam in antecedentibus gemmis: & tu cum lege tua noua plus vulneras Dominum meum, & me tuum hostem, quam aliqua creatura quæ hodie viuat sub cælo. Et dicis, quod habes Dei sapientiam, quam ego habeo, sicut & tu. Angelus autem Domini custos eius respondit ei dicens: Non est ita; quia hæc habet Dei sapientiam, & tu serpentis antiqui malitiam. Ad quæ verba magis indignatus ait: Ecce pulchrum vas, in quo Deus posuit sapientiam suam, cum qua Dominum meum grauiter vulnerat, sicut dixi. Sed si Dominus tuus permitteret, [refellit,] te subito totaliter exossarem. Et cœpit se his dictis fallaciter commendare, dicens: Ego sum de domicellis eius, & de maioribus eius curiæ, Et Margarita subridens ait: Suntne tam formosi domicelli & Dominus? Et hostis ait: Non possis tu euadere, quin venias ad videndum. Custos autem eius respondit dicens: Numquam continget hoc, quod ipsa socia vestra sit. Et hostis: [& multa minantem] Adhuc de ipsa non despero. Et sanctus Angelus Dei dixit: Sicut tu desperas, quod numquam post lapsum tuum in cælum potes ad nos redire ita numquam in pœnis tuis animam istam tanges: quamuis tibi a Deo permissum sit, quod ei multas inferas pœnas in vita ista, vt in illa gloriosius coronetur, & corona eius sit speciosior. Ideoque tibi præcipio, quod non contendas vlterius mecum, cum inter nos & vos de cetero nulla possit esse concordia: sed ad infernum rediens, hoc ferculum domino tuo deferas, dicens, quod si contra eam miserit omnes satellites infernales, omnipotentia & sapientia diuina proteget eam. Ad quæ verba hostis excandescens in furiam, [reprimit,] respondit dicens: Quomodo posuit hunc solam vexilliferam Dominus contra nos? Angelus sanctus dixit: Nos habemus multos, qui contra vos bellum retinent: & victoriam, quam contra vos faciet Margarita, nescitis adhuc. Tu duxisti tecum Margariten domicellum curia infernalis: sed ego habeo potestatem dominandi ab illo æterno & vero Deo, sub cuius imperio cuncta sunt posita. Cui respondit Sathan dicens: Quia nos a summis cecidimus gaudijs Paradisi, dicitis: quod sumus valde superbi: Et tamen in hoc euidenter ostenditur, quod vos estis ista superbia, quæ superbia fuit dicere, quod es potens. Et Angelus ad eum: Miserrime, non est imputandum superbiȩ, si dominatorem omnium Deum æternum magnificaui, [frustra ferociter insultantem:] qui olim fuisti mecum Angelus in ciuitate Domini, & nunc in bestiam fœtidam es conuersus. Dic mihi, quæ differentia est inter cadere & ascendere? Nos namque crescimus quotidie in sapientia & gratia Dei: vos vero in malitia, culpa & pœna. Et in hoc in malitia crescitis, quia illi, qui habent plus inter vos, communicant eam minus habentibus. Et ad Margaritam Dei Angelus se conuertens ait: Filia, recepitne modo tuus aduersarius magnum ictum? Ecce ait vexillum in tua manu repono: in quo sunt duæ Cruces, quarum vna est alba, & altera rubea, quæ significant aquam & sanguinem lateris Domini nostri: & cum ipso defendas te & vincas omnia bella hostis tui. [donatq; Margaritæ mysticum vexillum,] Tunc Dei famula Consessorem suum inuitauit, vt eam iuuaret ad subtilissimam confessionem faciendam, quia intendebat subtilius & frequentius solito confiteri. Ex quo verbo tentator furibundior contra ipsam effectus, ait: Malas grates habeat ille qui tibi donauit conscientiam tam subtilem. Et quia Dei famulæ visum est, quod aduersario non respondeat quantum debuerat, ex aduerso cœpit timere valde: cuius timorem sedare volens Angelus eius, ait: Noli timere filia, quia Dominus noster iussit, [cur ipse coram ea dæmoni responderit?] vt pro te loquerer contra ipsum: & ipse coram te mihi responsa daret quæ in tuum commodum perpendisti.

[278] Sabbato post festum S. Antonij, Saluatore nostro suscepto, subito anima illa sacra in excessiuæ admirationis ascendens gradum, adorauit referendo humiliter ei gratiam de tam infinita misericordia, dicens: Domine, tuæ supplico maiestati, vt me digneris illuminare, ne vnquam errem, retinere, vt non corruam; corrigere, [vehemens in ea desiderium communicādi,] ne offendam; & ad te meum ductorem ducere, ne deficiam. Quo dicto gaudium de Domino magis creuit, cum auiditate sequenti die suum recipiendi gaudium Iesum Christum, ad quem digne recipiendum orauit, dicens: Rogo te, Altissime, qui hodie mihi dixisti, quod in me per gratiam tuam viuis, vt ita digneris me ad tuam gratiam præparare, quod vsque ad meum obitum de beneplacito tuo te recipiam omni die. Ita nempe suauis es in anima mea, & tantum in me creuit auiditas de mira tua suauitate concepta, quod absque te vel ad momentum esse non possum sine doloris pœna.

[279] Dominica tertia post Pentecosten recepto Dei filio reuerenter audiuit eum dicentem sibi: [desiderium assiduum seruiendi Deo præseruat a mortalibus.] Ego sum panis viuus, qui de cælo descendi, qui viuo in te, & tu viuis in me. Nec de cetero morieris per culpam, quia te sine culpis mortalibus inuenio, & in continuo desiderio seruiendi & numquam me offendendi: propter quod dico tibi, quod quandocumque volueris, me recipias omni die.

[280] In festo Purificationis Virginis gloriosæ, recepto cum reuerentia corpore Saluatoris, locutus est ei Angelus Domini, dicens: Recordare Margarita, quid Dominus noster in rubo fecit. Dico enim tibi, quod tu es sicut b rubus, vbi magnus apponitur ignis, & applicatur ignis, qui ardet quousque tota consumitur; ita & tu poneris in tribulatione continua vsque ad finem tuum. Nam si habes pacem, præ timore conscientiæ viuis in guerra, [Margarita purgatur tribulatione.] & de timore affligeris. Sed sicut aurum in fornace purgatur; ita & tu Margarita in tribulatione purgaberis. Et quia solum erat diuinis intenta solatijs & meditationibus sacris, vt diuinas consolationes gustaret; dixit ei Angelus: Dominus noster diligenter expectat cor vsque ad amoris petitionem: & cum amor ipsum ardenter petierit, in animā venire differt Amor namq; inclinat eum ad agendum in anima subito, quæ aguntur in amantibus tepide per magna temporum interualla. [Tres gradus amoris.] Gradus autem huius amoris sunt tres, quibus ipsum creatorem trahit ad se fidelis & feruens anima. Primus est dolor de sui Creatoris offensa. Secundus est compassio sui: cum enim anima omni diuino solatio se existimat destitutam, nihil eam nisi Deus consolari potest. Tunc altissimus Deus noster more paterno ad misericordiam flectitur, & misericordiæ suæ signum, animæ sic mœrenti compatiens, non potest vlterius continere. Sed priusquam Pater omnium in animam veniat quam redemit, amor iste purgat omnes cordis illusionis. Margarita vero audiens nomen illusiones, Angelo respondens ait: Estne, Angele Dei, hæc illusio, quam Fratres dicunt per hostes nostros in somnis fieri? Et Angelus ad eam dixit: Non solum illa illusio est, sed animi in sublimi statu positæ gratiarum, omnis cogitatio quæ in Dominum Deum nostrum non dirigit, illusio dicitur. Tertius etiam gradus amoris est desiderium, quod mentem inflammat ad instar ignis: in quo gradu anima se stabiliens, vndique in rebus omnibus inuestigare non cessat, quomodo suum valeat inuenire dilectum, suum sponsum, Dominum nostrum Iesum Christū. Et quia in horum descriptione timore ac dolore non potuit, tanta mane illo erat dulcedinis repleta lætitia, mirabiliter cœpit timere. Cōtra timorē cuius Angelus remedium afferens, ait: Istud gaudium sumitur in te, Margarita, propter castitatis, [Vnde gaudium spiritale in anima Margaritæ?] reuerentiæ & veritatis continuum vsum: nec non & propter deuotionem, quam habes ad istud altissimum sacramentum. Et dico tibi, quod in communione tam reuerenter a Fratribus tibi Minoribus data, lumen largioris gratiæ in te crescit, propter reuerentiam singularem ac deuotionem, quam habes ad Dominum, qui delectatur in manibus amicorum suorum.

[281] Multis autem prætermissis, quæ colligi minime potuerunt, tunc ratione humilitatis Margaritæ solerter celantis arcana Dei, tum ratione Confessoris absentis per septennium, qui superiora collegit; ad vltimum famulæ Dei cum fletu postulantis de hoc mundo recedere. Et Saluator, misericordiæ fons, [anhelat ad mortem;] desiderium eius implere festinans, non solum illum migrationis annum, mensem, & quam longe prius denuntiauerat diem, verum etiam felicem. Et lætitia plenam insinuat horam, auroram videlicet soli vicinam, in qua cum gaudio transire debebat ad Christum, [præscit eius diem & horam:] cum animarum non modicum læta turma ei donanda & de pœnis Purgatorij liberanda.

[282] Cœpit igitur membris corporeis intantum destitui, quod decem & septem diebus nihil de cibis gustauit humanis: & radicali penitus deficiente humore, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, in festo Cathedræ B. Petri Apostoli, nono Kal. Martij, [moritur 22 Febr. 1297.] cum iubilo vultuque Angelico migrauit ad cælos. Tunc omnes ad stātes tam miro sunt odore repleti, [adstantibus mirifico odore perfusis:] quod in mentali satietate dulcedinis veraciter cognouerunt Margaritam fuisse vas sanctitatis & gratiæ cælestium charismatum contentiuum.

[283] Et in eadem nimirum hora quȩdam excellens anima contemplationi diuinȩ suspensa, in ciuitate Castelli vidit spiritum felicissimum Margaritæ cum lætitia ineffabili in cælum assumi, [visa animam in cælum ire cum multis eductis e Purgatorio:] & cum magna multitudine animarum de Purgatorio eductarum: quam ex illa die vocauit Magdalenam, Christi sponsam & seruam.

[284] Audiens autem populus de Cortona c transitū gloriosum, ad laudem & gloriam summi Regis, generali congregato concilio, ad ecclesiam d S. Blasij deuotissime concurrentes, balsamo conditum corpus purpurco vestimento indutum, & in nouo sepulchro, cum luminaribus, Clericorum & Religiosorum cœtu, [corpus honorifice sepultum,] solēniter tumularunt. In quo secundum promissa Dei, quia multis miraculis coruscauit, id eo restat duodecimum scribendum capitulum, per decem diuisum capitula, [clarescit miraculis.] de signis, quæ Deus omnipotens ad ipsius honorem per propinqua remotaque loca peregit & agere non desinit. Deo Gratias. Deest duodecimū huius vitæ Capitulum, in quo B. Margaritæ miracula diffusius enarrantur. Deinde subijciuntur aliorum attestationes de veritate Legendæ.

[Annotata]

a Videtur in hoc verbo mendum inesse.

b Ita scribendum censuimus. in MS. erat, Dominus.

c Ciuitas Castellana præcelsis in rupibus sita, vt ait Leander Albertus in Thusciæ descriptione, prope Tiberim, inter Perusiam & Burgum sancti sepulchri: Episcopali & ipsa Sede ornata, cuius Antistes immediate Pontifici Maximo subiectus est, Vghello teste to, I Ital. sacræ.

d Marcus Vlyssipponensis S. Basilij vocat Iunctæ potior fides: quamuis Gaspar Bombacius Marcum sequatur.

APPENDIX
aliquot miraculorum B. Margaritæ.

Margarita Poenitens, tertii Ordinis S. Francisci, Cortonae in Etruria (B.)

ex Bombacio.

[1] Qvoniam caput duodecimum Vitæ B. Margaritæ a F. Iuncta Benagnate conscriptæ, [Miracula ex Bombacio.] quod miracula eius meritis facta continebat, assequi necdum potuimus, paucula a Gaspare Bombacio Italice scripta, hic breuiter referemus.

[2] Vicus est agri Cortonensis, cui nomen Casale. Hic adolescens, Naldus nomine, cum boues, quos ad pascua duxerat, diffugere cerneret, eo percitus est oestro iracundiæ, vt ab inferis opem flagitaret. Affuit dæmon eumq; subito per aëra asportauit. Cum sub noctem vltro stabula boues repetissent, mirari herus, [Bubulcus a dæmone, quem inuocarat, possessus,] cui nomen Nutius, vbi bubulcus suus hæreret. Secum igitur comites aliquot sumit, Naldumq; nocte tota nequidquam perquirit. Die insequenti, quæ Dominica erat, domum sub horam nonam reuertentes, in silua iacentem reperiunt, humo attollunt, secum reducere conantur. Dæmon documentum mox aliud dedit, quam vana fiducia auxilij eius nitantur stolidi mortales. Nam cum in via fouea occurrisset aquæ plena, in eam bubulcum prono capite deturbat, vt ita suffocatum ad supplicia æterna eum raperet. Nutius miserum ex aqua educit, sentitq; demum ab insidente malo genio agitari. Dæmonem iubet edicere, quandonā, quod inique occuparit, domicilio sit excessurus. Hodie, inquit, in æde Sanctæ illius. Quo, ait Nutius, indicio egressum tuum signabis, quamue fidem promißi dabis? Porrigit improbus læuam pueri manum. [ad sepulchrum B. Margaritæ carbonem euomit, &, liberatur,] Cur enim, inquit alter, vel nunc perfidiose mentiris? At mendacij parens, Verum dixi, ait: excedam, ac tum, cuius nunc lingua loquor, carbonem vomet ante Margaritæ tumulum. Confestim properant Cortonam: ibi ante B. Margaritæ sepulchrum, carbonem, & vna flaminarum Tartarearum habitatorem, euomuit.

[3] Vxor Accursij cuiusdam Lucinianensis, lactentem filiolum somno sopitum in lecto deposuerat. Eius frater senior, dum abdita subter plumas arma, præcipiti festinatione extrahit, neque animum ad infantem aduertit, eum & stragulorum & reuoluti lecti pondere suffocauit. [puer suffocatus reuiuiscit eius ope:] Mater diuturnum filij somnum mirari, cuius vagitum solita erat mamma præbita identidem lenire, vltro accedit, vt ei det vbera. Vbi lecto oppressum reperit, illico eum inde euoluit, ac fascias dissoluit, dolore metuq; tremens: nullum vitæ indicium erat: percutit manibus pectus, genas lacerat, soluit comas, ac demum magna copia lacrymarum profusa, radio diuinæ lucis menti illapso, oculos adhuc fletu humentes ad cælum tollit, si filius reuiuiscat, eum se ad B. Margaritæ tumulum laturam vouet. Vix elocuta erat votum, cum infans oculos aperit, ac viuidum colorem recuperat, auideq; maternis ab vberibus lac sugit.

[4] In vico Megiano Perusinæ diœcesis, Dinus quidam degebat, asper homo ac truculentus, qui feritate sua vxorem eo adegit, vt illo relicto ad parentum se ædes reciperet. Quod vbi ille domum reuersus cognouit, adeo immani furore excanduit, vt filium trimulum in auiæ gremio vlnisq; quiescentem, vi abstrahens, guttur ita violente compresserit, vt per os, oculos, nares copiosus sanguis emanarit. Neque sic satiata crudelißimi patris rabies, sed, velut maternæ iniuriæ pœnas ab innocente nato repetiturus, humi eum proiicit, ac genibus in eum incumbens animam exprimit: & ne tam immanes paricidij graues, vbi id innotuisset, pœnas subire cogeretur, subito abscedit. [item alius a proprio patre enectus:] Quid ageret miserabilis auia, nepote ita nefarie orbata, metuensq; ne & filio, æqua Iudicis sententia, breui orbaretur? Plangebat interfectum, interfectori male metuebat: nec vindicari poterat absque nouo suo dolore & damno: at nec communicare cum vllo luctum suum. Quid si dein ipsa in suspicionem cædis vocaretur? Id metuens, nepotem triduo domi abditum retinet, motu omni ac spiritu carentem, neque de eo sepeliendo cogitans. Tertio die opportuna illi recordatio incidit miraculorum B. Margaritæ: vota illi facit, ipsoque momento nepos vitæ restituitur. Hæc Bombacius.

[5] Wadingus ad annum ⅭⅠƆCCXCVII num. 28 de B. Margaritæ miraculis ita scribit: Cœpit protinus multis coruscare miraculis, quæ hic summatim perstringimus. Decem mortuos mirifice suscitauit: sedecim a morbis incurabilibus, & ab ipsis mortis faucibus liberauit: sex cæcos illuminauit: totidem confractos solidauit: [alij mortui suscitati,] tres muti vt loquerentur, effecit: alios totidem a calculi vehementissimo dolore sanauit: quinque claudis & contractis gressum restituit: quatuor a dæmonio vendicauit: [plnresq; in necessitate extrema adiuti.] quatuor item naufragantibus miraculose subuenit: quinque cadentibus in puteos, vel ex tectis domorum, vel morbum patientibus caducum, præsens præstitit auxilium: duodecim tribulatis & afflictis remedium adhibuit. Quæ omnia scripta & comprobata fuerunt, partim coram Domino Neapoleone Vrsino Cardinale S. Hadriani, Sedis Apostolicæ Legato in Italia sub Clemente Quinto, partim aliis viris grauissimis. Quod hic ait, quatuor naufragantibus miraculose subuenisse Margaritam; Bombacius explicat, deprehensis violenta tempestate, serenam cæli temperiem commodam nauigationi, illius ope redditam. Addit, amentem vnam sensibus restitutam.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 23. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.