Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

23. Februar


XXIII FEBRVARII.

SANCTI QVI VII KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sancta Martha, Virgo & Martyr Asturicæ in Hispania.
S. Cresconius, Martyr in Africa.
S. Zeno, Martyr in Africa.
S. Menander, Martyr in Africa.
S. Carinianus, Martyr in Africa.
S. Arion, Martyr in Africa.
S. Hippolytus, Martyr in Africa.
S. Diodorus, Martyr in Africa.
S. Menelantus, Martyr in Africa.
S. Athora, Martyr in Africa.
S. Petrus, Martyr in Africa.
S. Lambeses, Martyr in Africa.
S. Lucianus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
Alii XXXV, Martyres in Africa.
S. Eros, Martyr Smyrnȩ in Asia.
S. Carpophorus, Martyr Smyrnȩ in Asia.
S. Gerontius, Martyr Smyrnȩ in Asia.
S. Sinon, Martyr in Asia.
S. Herulus, Martyr in Asia.
S. Cuscumus, Martyr in Asia.
S. Menalippus, Martyr in Asia.
S. Sinertes, Martyr in Asia.
S. Siricus, Martyr in Asia.
S. Thea Martyr.
S. Sirenus, sive Sinerius, monachus & Martyr Sirmij in Pannonia inferiore.
SS. LXXII Martyres, Sirmij in Pannonia inferiore.
S. Senerotes, Martyr in Pānoniis.
S. Antigonus, Martyr in Pānoniis.
S. Rutilus, Martyr in Pānoniis.
S. Libius, Martyr in Pānoniis.
S. Rogatianus, Martyr in Pānoniis.
S. Primianus, Episcopus & Martyr, Anconæ in Piceno.
S. Polycarpus, Presbyter Romanus Cōfessor.
S. Clemens Martyr.
S. Romana, Virgo Romana, Tuderti in Vmbria.
S. Zebinas, Anachoreta in Syria.
S. Polychronius, Anachoreta in Syria.
S. Moyses, Anachoreta in Syria.
S. Damianus, Anachoreta in Syria.
S. Ioannes, Anachoreta in Syria.
S. Moyses, Anachoreta in Syria.
S. Antiochus, Anachoreta in Syria.
S. Antoninus, sive Antonius, Anachoreta in Syria.
S. Florentius Confessor, Hispali in Hispania.
S. Dositheus monachus, in Palæstina.
S. Felix, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Milburga Virgo, Wēlochij in Anglia.
S. Lazarus Confessor, monachus, Presbyter ac pictor Constantinopoli.
S. Celsi Episcopi Treuirorum Inuentio.
S. Milo, Episcopus Beneuentanus in Italia.
B. Petrus Damianus S. R. E. Episcopus Cardinalis Ostiensis, Prior Eremi Sanctæ Crucis Fontis Auellani, Fauentiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Boisilus Præpositus monasterij Mailrosensis, Magister S. Cudberti, refertur hoc die a Dauide Camerario. De eo egimus XXIII Ianuarij.
S. Polycarpus Episcopus Smyrnensis hoc die martyrio coronatus dicitur, coliturq; a Græcis, vt patet ex Menæi & Menologio: inscriptus etiam Martyrologio S. Hieronymi, Rabani, Galesinij & aliis. Vitam dedimus XXVI Ianuarij.
S. Eleutherius Episcopus & Confessor memoratur hoc die in Kalendario Breuiarij MS. S. Waldetrudis in vrbe Hannoniæ Montensi. Est hic Eleutherius Episcopus Tornacensis, cuius Acta dedimus XX Februarij.
Victor Martyr, nullo adscripto loco, refertur hoc die a Felicio. Forsan is est, qui cum aliis quamplurimis Nicomediæ passus dicitur, de quo egimus XXII Februarij.
Maximus inscriptus est paruo, sed antiquo, MS. S. Maximini, nobis ignotus, nisi sit Maxima inter Martyres Nicomedienses recensita XXII Februarij.
B. Margarita de Cortona, colitur hoc die officio Ecclesiastico in Ordine FF. Minorum, & memoratur in Bononia perlustrata Masini. Vitam dedimus XXII Februarij.
Coronæ Domini festum Vercellis agi hoc die tradunt Ferrarius in generali Catalogo, Saussaius in Martyrol. Gallicano & Lahierius in Menologio Virginum.
S. Iuuenalis Martyris, S. Maximini Episcopi Confessoris. ossa Billoni in Aruernia inferiore asseruantur, cum corpore S. Syreni monachi & Martyris, de quo hoc ipso die agemus. Nobis adhuc non constat, quo die hi duo coluntur, aut qui fuerint. Memoratur Iuuenalis quidam Martyr in Martyrol. Romano VII Maij; Maximini Episcopi, & Martyris apud Saussaium tres, Treuirensis & Vesontionensis XXIX Maij, Aquensis VIII Iunij. Alicuiusne ex his eæ sint reliquiæ, non est vnde diuinemus.
Serenus anachoreta Ægyptius, cuius meminit Ioannes Caßianus lib. 4 de Vitis Patrum cap 50 & collat. 7 & 8, Sanctis adscribitur a Petro Equilino lib. 3 cap. 148. Maurolycus & Felicius illius hoc die meminerunt, cum de S. Sireno Martyre Syrmiensi agunt, sed absque Sancti titulo. Nondum in vetustis Martyrologiis, aut Ecclesiarum Kalendariis, eius nomen reperimus, ac ne in Menæis quidem.
Montanus Archiepiscopus Toletanus præfuit Synodo Toletanæ II sub Amalarico Rege, Æra ⅠƆLXV, anno Christi ⅠƆXXVII, mortuus anno ⅠƆXXXIV, & quidem, si poëmati Auli Hali, nobis ignoti, credimus, VII Kalend. Martij: hoc die inscriptus est Martyrologio Hispanico Tamaij Salazarij, qui fatetur, eius anamnesin nullam reperiri apud aliquem ex martyrographis, dempto P. Higuera MS. hoc die, sed quod recentißimum est. Sanctum appellat Marietta lib. 5 SS. Hispan. cap. 10. In Synodo Toletana, sub Gundemaro Æra ⅠƆCXLVIII, laudatur Concilij forma apud sanctum Montanum Episcopum in eadem vrbe habita. Similia congerit Tamaius ex Chronicis Maximo & Iuliano Petro, & Aduersariis Luitprando adscriptis. Ambrosius Morales lib. 11 Chronici Hispanici cap. 48 eius nomen sæpe repetit ac semel sanctum Archiepiscopum appellat. Abstinent titulo Sancti & Beati Castejon in Primatu Toletano tomo 1 par. 1 cap. 8 fol. 124, Mariana lib. 5 Histor. Hispan. cap. 7, Padilla tomo 2 centuria 6 ca. 12 & plerique scriptores. Pisa lib. 2 Historiæ Toletanæ cap. 10 proponit primorum quinquaginta Episcoporum Toletanorum catalogum, qui in aula Capituli eiusdem ecclesiæ adseruatur: in quo quinque solum Archiepiscopi appellantur Sancti, secluso Montano vicesimo Archiepiscopo. Nulla etiam eidē veneratio adscribitur in Officiis propriis Toletanis.
Egfridus Presbyter dicitur e Northumbria venisse ad Merwaldum Merciorum Regem, de quo mox agemus, eumq; ad fidem conuersum baptizasse, & sanctus Presbyter appellatur infra in Actis S. Milburgæ num. 2. Nulli hactenus nomen Martyrologio inscriptum reperimus.
Merwaldus Rex Merciorum Occidentalium & Domneua coniux, parentes SS. Milburgæ, Mildredæ & Milgithæ, ac Meruini pueruli, dein continentiam pari consensu vouerunt. Merwaldus, insignis fidei propagator, iteratis vicibus Sanctus appellatur in Genealogia Regum Merciorum cum Appendice Chronici Wigorniensis excusa. Domneua eiusq; tres sorores appellantur in Vita S. Wereburgæ III Februarij num. 1 filiæ sanctæ Eormredi: ac prior beata & regia Domneua. Collectis dein Virginibus præfuit in monasterio a se in Thaneto insula constructo. A nonnullis auctoribus pro Domneua statuitur Merwaldi vxor Ermenburga soror eius, & Sancta habetur. An etiam per errorem titulus ille ad hanc translatus sit, ac potius spectet ad Domneuam, alibi disquirendum erit.
S. Saro, vel Saxo, datus coadiutor viuenti Bertiloni Abbati S. Benigni Diuione, tempore Caroli Calui, sepultusque Pulteriis. Ita Claudius Robertus in Diuione. Adscriptus is est Catalogo generali Sanctorum a Ferrario & Beatus appellatur. Citantur monumenta Ecclesiæ Diuionensis & monasterij Pullariensis. Saussaius in Supplemento Martyrol. Gall. Beatum appellat, licet in Piorum solum classe locet, quos alio charactere excudit. Gaultherotus in Lingonum Anastasi pag. 334 meminit fundationis monasterij Pulteriensis, nulla facta Saronis mentione.
S. Ioannes Presbyter in Britannia minori, qui in exigua cellula oratorij in agro Caionensi constructa, miraculis claruit, inscriptus est ad hunc diem Martyrologio Gallicano Saussaij. Ignotus is est Alberto Magno de Morlaix in libro de Sanctis Britanniæ minoris, siue Armoricæ, qui Indices habet varios, alium Sanctorum, quorum Acta vel integra habet, vel mutila, aut in aliorum Sanctorum Vita memorata; alium eorum quorum necdum Acta vlla potuit assequi. Quare & nos certiora venerationis & vitæ illius monumenta optamus proferri.
Ordonius Episcopus Asturicensis in Legionensi Hispaniarum regno floruit seculo XI. quem Lucas Tudensis in Chronico mundi, Æra ⅭⅠƆLXXV appellat immutabilem fide, prudentia & largitate Antistitem & gloriosissimum Episcopum: qui cum Albito Episcopo Legionensi & aliis a Ferdinando Magno Rege Hispalim missus ad Regem Saracenorum Benabeth, corpus S. Isidori non absque miraculis inuentū Legionem detulit. Athanasius Lobera monachus Cisterciensis in Historia Legionensi anno 1596 excusa, par. 2 cap. 29 fol. 291 legatos a Rege asserit sanctum Episcopum Legionensem Aluitum & Ordonium Episcopum Asturicensem, quorum prudentia, diligentia & virtus ei perspecta erat. & fol. 292 Dominum Ordonium Episcopum bis vocat, nullo vspiam titulo Sancti aut Beati addito: quem titulum ei hoc seculo XVII dederunt Prudentius Sandouallius in Historia monasterij Sahaguntini anno 1601 edita § 36 & sequentibus, Antonius Yepez in Chronico Benedictino anno 1617 excuso, centuria 6 anno 1063 cap. 1, & alij illos secuti. Inscriptus dein martyrologiis Benedictinis Menardi & Bucelini & Hispanico Tamaij Salazarij ad hunc diem, quod mortuus die VII Kalendas Martij dicatur in epitaphio: quod his verbis concluditur: Anima eius requiescat in pace. vti legitur apud Sandouallium, Yepesium, Menardum. At Salazarius edidit: Anima eius requieuit in pace. Nulla denique fit mentio Ordonij in Ordine recitandi diuinum officium aut Missas pro diœcesi Asturicensi cum reliquarum Ecclesiarum Hispaniæ directorio, Madriti anno 1635 & 1646 edito. Non etiam in Asturicensi Breuiario MS. quod alibi, & non hic, citat Salazarius: neque demum apud Sancium Dauila, qui lib. 3 de Veneratione Reliquiarum cap. 8 pag. 296 recenset corpora Sanctorum, quæ in vrbe aut diœcesi Asturicensi adseruantur.
Bartholomæus Abbas Maioris-monasterij in Turonibus, ei præfuit annis XX, ab ⅭⅠƆIV ad ⅭⅠƆXXIV, mortuus VI Kalend. Martij, humatus in sinistra parte ad altare Apostolorum. Hic ecclesiam istam multis obedientiis ampliauit. Huius Vita miraculis & virtutibus plena in armario reperitur. Ita anonymus auctor, sed istius monasterij alumnus, habet in libello de Actibus Episcoporum ciuitatis Turonicæ & operibus Abbatum Maioris-monasterij. Ordericus Vitalis lib. 4 Histor. Eccl. asserit suis temporibus eidem monasterio præfuisse Albertum, Bartholomæum, Bernardum, Hilgotum, & Guilielmum Abbates: qui sanctitate & probitate multis profuerunt, & longe lateque famosi, vicinis & externis viriliter micuerunt. His motus Hugo Menardus Bartholomæum appellat Sanctum, & Martyrologio suo Benedictino inscripsit XXIII Februarij, qui tamen est dies VII Kalendas Martij, non VI, vt ipse priora verba monachi Turonensis citat lib. 2 Obseruationum: vnde & XXIV Februarij mortuum esse tradit Claudius Robertus in Gallia Christiana, Menardum secuti Saussaius in Martyrologio Gallicano, & Bucelinus in Menologio Benedictino, qui etiam ad hunc XXIII Februarij prolixiore eum encomio celebrant, ac Sancti titulum ei tribuunt. Nos vt Vitam supra memoratam signis, miraculis & virtutibus plenam obtineremus, impendimus operam Guilielmi Quirini Societatis nostræ Sacerdotis, qui eius sepulchrum inuisit, exiguo lapide clausum, cum hac inscriptione: Hic iacet Bartholomævs Abbas loci istivs. Nobisq; rescripsit, nihil fieri de ipso in Officio Ecclesiastico, non pingi nec haberi Sanctum, narrari ipsius siue amplexu siue precibus aliquem morbo liberatum: virum extitisse eximiæ virtutis: scripta monasterij ab hæreticis vel dissipata vel combusta. Ita ille binis ad nos litteris.
S. Dominicus Abbas Barregensis monasterij refertur in MS. Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti: de quo apud alios nihil legimus, ac ne situm quidem huius monasterij comperimus.
B. Otto Comitis Godefridi germanus frater, insignis cultor beatæ Virginis & S. Ioannis Apostoli, Cappenbergensis in Westphalia III Præpositus Ordinis Præmonstratensis, laudabiliter præfuit annis octodecim, obiit anno ⅭⅠƆCLXXXII sepultus in sanctuario. Vt illa ex Catalogo Præpositorum Cappēbergæ edidimus XIII Ianuarij ad Vitam B. Godefridi § 10 num. 52. Vbi in alio indiculo Bernardi a Mallinckrot dicitur D. Otto Comes, B. Godefridi germanus, pius fundator, qui cum officio annis fere sedecim functus esset, ex hac vita migrauit anno ⅭⅠƆCLXXXI VI Kalend. Febr. attumulatus B. Godefrido e regione summi altaris in superiori choro, in tumba eleuata atque extuberata, quȩ quidem tumba ab eo tempore numquam aperta legitur. De aliis cœnobiis ab his fratribus erectis agitur ibidem § 12. Hic Otto ad XXIII Februarij memoratur a Chrysostomo vander Sterren in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis & Beatus appellatur.
Leonora Correa sanctimonialis Ordinis Cisterciensis Eboræ in Lusitania, in monasterio S. Benedicti de Castris, mira erga venerabile Sacramentum Eucharisticum pietate floruit, miraculis etiam insignis, inscripta est Menologio Cisterciensi Henriquez, Menologio Benedictino Bucelini, & Hagiologio Lusitanico Cardosi: illi Beatum appellant, a quo titulo abstinet Cardosus, qui id certius nosse potuit: idemq; plures, qui de eo egerum, citat.
Cæsarius Prior Villariensis monasterij Ordinis Cisterciensis in Brabantia, (quem & Cæsarium Heisterbacensem nonnulli perperam pro vno eodemq; habuerunt) adscriptus hoc die Menologio Cisterciensi Henriquez & Benedictino Bucelini, qui Beatum appellant: at melius Piis adscribit Saussaius in Martyrol. Gallicano.
Iuniperus Siculus Ordinis Minorum, Hierosolymis pro Christiana fide a Turcis gladio cæsus, ac dein combustus, memoratur hoc die a Ferrario in generali Catalogo, Caietano de Sanctis Siculis, & Arturo a Monasterio in Additionibus ad Martyrol. Franciscanum. Agunt de eo reliqui historiæ Minorum scriptores: sed necdum publico Ecclesiæ iudicio inter Martyres colitur.
Gertrudis Ortenbergica vidua, tertij Ordinis S. Francisci, in magna apud Offenburgenses, in Mortnauia Sueuiæ Cisdanubianæ ditione, existimatione est, cuius effigies saxo sepulchrali apud Fratres Minores insculpta spectatur, cum hac inscriptione: Anno MCCCCXXXV, VII Kalendas Martij, hoc claudebatur antro Domina Gertrudis legitima cōsors quondam Domini Rickgeldeigin virtutum cultrix, Offenburg Missis, precibus, pluribus protegens a periculis. Fac amplius precamur. Est eius Vita sermone Germanico, seu Saxonico, mox ab obitu conscripta: quam mutilam sub finem, vbi de eiusdem morte & forsan miraculis agitur, habet Ioannes Gamansius noster, scribitq; eam numerare quinquagenos quaterniones & pressa omnes manu exaratos, hoc præfixo titulo: De sancta vita beatæ Dominæ dictæ Ruckeldegen, & magnalibus admirandis, quæ benignissimus Deus cum ea operatus est proprio nomine vocata Gerdrudi. At scriptor, vt addit idem Gamansius, indubitatam sibi adstruit fidem, quod teste oculata, B. Gertrudi ab arcanis intima, Domina Heilica Stouffenbergica eamdem cum ipsa regulam professa, vitæque regularis indiuidua socia, & virtutis æmula, singula dictante, calamo exceperit vniuersa. Cumq; idem Pater Offenburgi omnia accurate perquireret, & coram inspiceret, ab Ecclesiæ Rectore responsum tulit: eam certo Beatam & Sanctam esse, & talem reuera vixisse: cultum tamen incuria posterorum modo non obtinere, quod Sanctorum Canoni nondum sit inscripta. Cetera, vbi Vita prædicta ab aliquo Latine translata fuerit, plenius poterunt diiudicari.
Nicolaus Prior & Confessor in cœnobio S. Nicolai de Buscheto Genuæ, mortuus traditur anno ⅭⅠƆCCCCLVI, & miraculis clarus, refertur hoc die in Martyrologiis monasticis Wionis, Menardi, Bucelini. Nihil de veneratione sacra ad eius honorem conceßa intelleximus.
S. Matthiæ Apostoli vigilia agitur hoc die, aut si annus bissextilis fuerit, sequenti XXIV Februarij. Est ea inscripta Martyrologiis Romano & aliis. De S. Mathia agemus XXIV Februarij.
S. Modestus Archiepiscopus Treuirensis memoratur hoc die in Martyrologio Witfordi, in aliis XXIV Februarij.
S. Mandanus, seu Montanus, S. Tianus, seu Tiamanus, Arissurdi, siue Aridurdi. Martyrologia MSS. Tamlactense & Mariani Gormani Hibernica, nobis communicata a R. P. Ioanne Colgano, qui illum Mannanum, siue Monnanum, hunc Tiannum appellat, vsus altero Dungallensi Martyrologio: illumq; ait vocari strenuum pugilem, cetera ignorari. Suspicatur vero Martyres obiisse, & forsan in Maia insula Scotiæ Albiensis, illumq; Monnanum Archidiaconum videri esse, quem Camerarius refert in Menologio Sanctorum Scotorum Kalendis Martiis, vti & Dempsterus in Menologio suo, qui de eo agit in Historia Scotorum lib. 12 cap. 834, & pluribus Hector Boëthius lib. 10 Histor. Scot. pag. 206. Addit Colganus, Tianum forsan esse, quem illi Adrianum appellant. Hunc autem celebrant iidem Dempsterus & Camerarius IV Martij, arbitrati Episcopum fuisse, vel etiam Archiepiscopum S. Andreæ, atque ambos a Danis circa annum ⅠƆCCCLXXIV occisos. Quæ tum poterunt accuratius examinari I & IV Martij.
S. Guigneri, siue Fingaris, S. Pialæ, & sociorum, passio, auctore S. Anselmo Archiepiscopo Cantuariensi datur hoc die a Colgano, quasi esset Finchadanus, qui in Arda colitur, vti hoc die in Martyrol. MSS. Tamlactensi & Gormani refertur: Potißimum mouetur Colganus auctoritate Martyrologij Anglicani, quod bis citat. Verum fallitur. Adscriptus est in illo S. Finguaris non XXIII Februarij, sed XXIII Martij.
B. Elisabeta Virgo, soror S. Ludouici Regis Francorum memoratur hoc die in Menologio Virginum Laherij & Martyrologio Hispanico Tamaij Salazarij, quia scilicet Blancha matre Hispana prognata. Eam XXIII Februarij mortuam esse tradit etiam Arturus in Martyrologio Franciscano, qui ait a Leone X declaratam Beatam, & iniunctum Adriano Cardinali Boisisio, vt officium de ea recitandum componeret: addit solennitatem eius ob tempus Quadragesimale translatam esse ad diem (quando reliqua erunt examinanda) XXXI Augusti.
S. Gerardi, Episcopi Conadiensis in Hungaria in confiniis Tranßiluaniæ, corporis ad Venetos, vnde erat oriundus, Translatio hoc die celebratur a Maurolyco, Galesinio, Felicio, Greueno, Canisio, Ferrario tam in Catalogo generali, quam SS. Italiæ, & in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganij, Menardi, Bucelini. Dies eius natalis est XXIV Septembris.
S. Ioannes Scotus Episcopus Meckelenburgi martyrio coronatus refertur hoc die ab Menardo & Colgano, qui memoriam Translationis, vel Inuentionis, celebrari suspicatur. Helmoldus in Chronico Slauorum lib. 1 cap. 13, Adamus Bremensis lib. 4 cap. 11, aliiq; occisum tradunt X Nouembris.
S. Gorgonia soror S. Gregorij Nazianzeni colitur hoc die a Græcis, vt patet ex Menæis, & Maximo Cytheræo. Latini eam celebrant IX Decembris.
S. Finianus Confessor Episcopus Medensis dicitur Ofcio Ecclesiastico ab Hibernis coli XXIII Februarij: excusum id Parisiis anno 1620 cum officiis SS. Patricij, Columbæ, Brigidæ; & nonnullorum aliorum Sanctorum Hiberniæ. Colganus S. Finmanum, seu Finnenum Abbatem de Cluain-Eraird appellat, ratus tamen etiam Episcopum fuisse, eumq; esse, qui Tyminus, seu Thiminus Episcopus dicitur in MS. Florario, in auctario Greueni, Martyrologio Germanico Canisij, & Catalogo Ferrarij, quem vt alium distinguit Fitzimon in catalogo SS. Hiberniæ, & vtrumq; ad hunc diem memorat. Habemus aliquam Vitam eius, sed mutilam in codice MS. Salmantica pridem huc allato. Eam Vitam a nobis acceptam edidit Colganus ad hunc diem, qui notat. 1 asserit, se habere alias eiusdem Vitas, vnam Latinam ex codice Insulæ Sanctorum dandam ad XII Decembris, aliam Hibernicam, perantiqui tamen & elegantis styli. additq; in Appendice cap. 1 videri natale S. Finiani & a vetustis scriptoribus præcipue memoratum die XII Decembris. Vsserius etiam de Primordiis Ecclesiarum Britannicarum, cum pag. 954, dixisset S. Finiani memoriam celebrari XXIII Februarij, pag. 1064 inter emendanda monet delendum diem XXIII Februarij, & substituendum diem Decembris XII, quo die inscriptus est Kalendario Benedictino MS. S. Saluatoris, item Martyrologio Witfordi, & auctario Greueni, & relatis a Colgano Martyrologiis Subensi, Casselensi, Dungallensi, Mariani Gormani, Maguiri & aliorum. Quare & nos, cum Vita e codice Salmanticensi indige at aliqua correctione, & modo extet apud Colganum, differimus ad præscriptum ab Vsserio aliisq; diem XII Decemb.
S. Ioannis Euangelistæ natiuitas consignatur hoc die in Martyrologiis MSS. Tornacensi, Lætiensi & Aquicinctino, Florario MS. & auctario Greueni. De ea agendum erit XXVII Decemb.

DE S. MARTHA VIRGINE ET MARTYRE ASTVRICÆ IN HISPANIA

AN. CCLI

Commentarius præuius.

Martha, Virgo et Martyr Asturicae in Hispania (S.)

G. H.

[1] Asturica vrbs Hispaniæ peruetusta in regno Legionensi, Ptolemæo Augusta cognominata, gentis Asturum caput, quibus Astura fluuius nomen dedit: Sedes Episcopalis fertur ab ipso pene Ecclesiæ nascentis exordio ibidē erecta. [S. Marthæ Virg. & Mar. Acta MSS.] In ea vrbe martyrio coronata est S. Martha Virgo, cuius, inquit Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico ad XXIII Februarij, celebris in illa adest diœcesi memoria, frequens in Ecclesiis vocabulum, in fæminis agnomen, & in populis inuocatio. Acta eiusdem edidit idem Tamaius ex peruetusto Legendario MS. bibliothecæ Didaci de Arce Reynosa Episcopi Placentini, quæ & nos hic damus. Titulus Legendarij MS. hic est: Incipiunt historiæ, quæ non inueniuntur in Breuiario, scilicet reliquis Ecclesiis communi. Nam eadem fere Acta in Lectiones, quæ ad Matutinum recitari solent distributa sunt, atque ex iis Hispanice edita a Francisco Padilla in Historia Ecclesiastica Hispaniæ centuria 3 cap. 6. Illustre eiusdem elogium ex eodem officio Ecclesiastico excerptum legitur apud Thomam de Trugillo in Thesauro Concionatorum tomo 2 ad 23 Februarij his verbis.

[2] Celebrat Ecclesia Astorgensis festum B. Marthæ, & legitur in eius Officio, [eorum epitome:] quod tempore persecutionis factæ per Decium Imperatorem Romanum capta fuit Martha a Proconsule quodam, qui vocabatur Paternus. Qui etiam suasit illi, vt adoraret idola, quæ cum facere recusaret, posita fuit in equuleo, & ibi verberata nodosis quibusdam baculis, & deinceps in carcerem coniecta est. Post aliquot vero dies iussit eam Proconsul iterum ante se sisti, pollicitusque ipsi fuit se daturum esse filium suum in virum, si idola sua adoraret, & multa alia ipsi promisit. Hæc autem omnia Martha contempsit, dicens se esse desponsatam Iesu Christo, & nolle sibi quærere alium sponsum. Videns ergo tyrannus parum prodesse suas pollicitationes, & multo minus minas ipsas, iussit eam gladio interfici, & eius corpus coniici in locum quemdam immundissimum. Vnde honestissima quædam matrona illud eduxit, & honorifice sepeliuit. Consummatum autem est eius martyrium XXIII Februarij aut XXII, vt alij dicunt. Hæc ibi.

[3] XXII Februarij memoria eius celebratur in Menologio Virginum Lahierij nostri, [cultus 22 & 23 Februar.] & altero quodam Calendario. Sed XXIII die ritu duplici peragendum festum S. Marthæ per totam diœcesin Asturicensem præscribitur in Ordine recitandi diuinum officium aut Missas per Hispanias, anno 1635 & 1646 Madriti excuso. Ad quem etiam diem testantur eam coli Alphonsus Villegas in Appendice ad Flores Sanctorum: Ioannes Marietta de SS. Hispaniæ lib. 4 cap. 20, & lib. 22 agens de vrbe Asturicensi: Razzius de illustribus sanctitate fæminis tomo 1 fol. 170, qui fere e Trugillo verterunt relatum elogium, hic in sermonem Italicum, illi in Hispanicum. In Martyrologio Romano ad eumdem XXIII Februarij memoria eius istis est consecrata verbis: In ciuitate Asturicensi S. Marthæ Virginis & Martyris sub Decio Imperatore & Paterno Proconsule. Quia vero in Actis dicitur hæc sub Paterno in Hispaniis, eo quo Decius mortuus est anno, persecutio extitisse, martyrium S. Marthæ referendum est ad annum CCLI, [tēpus martyrij.] sub cuius finem aut initium sequentis Decij ambo & pater & filius perierunt. Consule commentarium præuium ad Vitam S. Agathæ 5 Februarij § 1 num. 5.

[4] Sanctius Dauila lib. 3 de Veneratione Reliquiarum cap. 8 pag. 296 enumerat Sanctos, quorum sacra corpora in vrbe & diœcesi Asturicensi adseruantur, [Corpus S. Marthæ an in monasterio Riua de Sil,] ac tradit in vicino monasterio Riua-de Sil dicto in veneratione haberi corpus S. Marthæ Virginis & Martyris, & variorum aliorum Sanctorum. Verum Petrus de Ayngo Ezpeleta in Antiq. Eccl. Asturic. num. 72 eumq; secutus Tamaius Salazarius, asserunt, sacra pignora adhuc debito adseruari honore in ecclesia sui nominis, quæ de Tera dicitur, ipsius Asturicensis diœcesis, [num potius in abbatia de Tera:] olim Benedictinorum cœnobium, nunc Abbatia, inter dignitatum titulos Cathedralis Ecclesiæ: adduntq; hoc luce clarius patescere, cum adhuc adsit Regis Alphonsi VII de hac apud Teram adseruatione diploma, quo ibidem exuuias honorifice collocatas Rex ipse profatur. Masinus in Bononia perlustrata tradit in æde Bononiensi S. Francisci videri maximam partem brachij S. Marthæ Virginis & Martyris, [aliquæ reliquiæ Bononiæ:] & aliquas eiusdem reliquias esse apud Barnabitas in templo S. Pauli: quæ de hac S. Martha intelligi innuit, dum ad XXIII Februarij eius festum collocatur.

[5] Multa esse in Asturiis, Gallæcia, Castella veteri & Legione oppida, S. Marthæ nomine consignata, [oppida ab ea denominata:] quorum nomenclaturā describere prolixum foret, scribit idem Tamaius Salazar, qui coronidis loco duplicatum acrostichon carmen, pulueris vetustate compositum, subdit his verbis: [antiquum acrostichō.]

Martyrem amare refert Asturica MarthaM
Ast amat & propriam cognoscunt tēporis ÆuA
Romanas noster nec penitus inuidet ardoR
Tot pia prodigiis continuis alma coruscaT
Hic iacet, hic nostras faciet ærūnas simul atq; a H
Alma tibi hic quāta educis nūc viscera MarthA

VITA
ex antiquo MS. Legendario
edita a Io. Tamaio Salazario.

Martha, Virgo et Martyr Asturicae in Hispania (S.)

BHL Number: 5550

[1] In Hispania ciuitate Asturum Augusta, quæ Astorgiēsis dignoscitur vrbs, [S. Martha Virgo & Martyr colitur Asturicæ:] passio S. Marthæ Virginis & Martyris: cuius gesta passionis, etsi inter obliuionis nebulas extiterint, adhuc tamen illustrissimum eius martyrium inter coronas Martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat.

[2] Ergo eo tempore, quo Decius contra fas nefasque Philippos Imperatores alium Romæ alterum Veronæ interficere iussit, & postmodum ad Imperij Romanorum gubernaculum adscendit tyrannus, eo quo mortuus est anno, [ea in persecutione Decij,] sub Proconsule Hispaniæ Paterno tanta persecutio Christianorum fuerat, vt infra duos menses innumerabilia millia martyrio coronarentur. Vnde inter tot tormentorum genera licet Christianorum aliqui deficerent, sed vt in plurimum maior pars ad passionis metam laureata deuenit. In ista igitur persecutionis procella ardens agnoscebatur Hispania, [iussu Paterni Proconsulis,] & cum Asturicam peruenisset Paternus, edictis horrida præconum voce propositis, Christianos inuestigare permisit satellitibus. Mos erat illis diabolica inolitus fraude, vt Christiani dignoscerentur statim, quod diis sacrificia indicerentur publica, quibus omnis populus adstare sub capitis pœna cogebatur. Si quiuis ergo ab isto deficiebat conuentu, [quia a sacrificio deorum abfuit,] vt Christianus tenebatur, & ad iudicum ergastula ducebatur, donec aut idolis offerre thura, aut se Christianum fateri compelleretur. Omnia hæc Asturicæ peregit Paternus, & cognito, quod Martha Virgo Asturicensis, ex nobilibus parentibus orta & diuitiis opulenta, deorum sacrificiis publicis non adfuisset, suspicione ducti satellites, euentum Ponconsuli retulerunt. [capta se Christianā fatetur:] Qui sanctam Virginem ad tribunal sisti præcipiens, Qua præsumptione, inquit iratus, audes deos nostros, nobilis cum sis, clandestino subterfugio despicere? Dic ergo, quæ sis tu, aut quo nomine vocaris? Cui Virgo: Martha vocor, ex nobili Asturicorum prosapia orta, Christo & nomen, & animam dedi: eius sum, qui me de nihilo fecit, & ad plura me elegit.

[3] Hæc inter se diglutiens verba Paternus, animum Virginis per blandimenta dictionum ad sui pertrahere voluntatem decreuit, ideo subdolo risu, vt diis litaret, [blanditias spernit:] Principibus obediret, & a Christianorum figmentis diuerteret, lenocinio verborum amfractu Virginem persuadebat. At constantissima Virgo in proposito persistens, impij Præsidis blanditias valido spiritu recusauit. Excanduit Paternus, & bili oppressus, pedibus & manibus humum & aërem verberabat. [in equuleo torquetur:] Tunc ad supplicia ventum. Eam in equuleum suspendi, & membratim corpus eius tenerum vngulis laniari, impositis insuper ad latera facibus, donec patentibus visceribus, eaque sale fricata, occubuisset, præcepit. Omnia prout iussum factum. Sed quid prodest humana potentia, [a Christo apparente corroboratur:] quando diuina reclamitat miseratio? E supplicio firmior egreditur Martha, ab equuleo deponitur inuincibilis Virgo, & eadem nocte Dominus cum ingenti lumine apparens eidē, ipsam dulciter confortauit. Cuius melliflua visione, & ad locutione, sic animata est, vt pro nihilo duceret cruciatus.

[4] Videns Proconsul, quod verbis eam, nec verberibus, superare non posset, post aliquot dies mutata vice coram se iterum sisti Virginem iubet. Denuo a Christi consortio dimouere, & ad idolorum cultum pertrahere Martham callida peroratione cupiebat, & ad tantam peruenit persuasionis instantiam, [reiicit nuptias cū filio Procos.] vt Virgini eius filium, in sponsum se coniuncturum promitteret. Sed sacrata fæmina, quæ sponsi in solitudine diuini vestigia quæritabat, & eius vocis sibilos adprehenderat, Proconsulis ignorantiam incusauit, & filij coniugium recusauit, seque Christi sponsam profitetur, a cuius dimoueri caritate & dilectione, nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas, nec periculum, nec persecutio, nec gladius valere poterat, fassa est. [gladio cæditur:] Iratus nimis Paternus intra se exclamans, dixit: Deficiens moriar, quia ab hac muliercula me superatum cerno. Tunc, ne Virginis victoria prodiret in publicum, B. Martham secreto ferali gladio percussam, in quemdam immundissimum locum sepeliri præcepit. Quo facto, [sepelitur.] a nobilissima & Christiana matrona corpus ex oleto extractum, illud honorificæ sepulturæ tradidit confidenter, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in secula. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS CRESCONIO, ZENONE, MENANDRO, CARINIANO, ARIONE, HIPPOLYTO, DIODORO, MENELANTO, ATHORA, PETRO, LAMBESE, LVCIANO, FELICE, ET ALIIS XXXV.

[Commentarius]

Cresconius, Martyr in Africa (S.)
Zeno, Martyr in Africa (S.)
Menander, Martyr in Africa (S.)
Carinianus, Martyr in Africa (S.)
Arion, Martyr in Africa (S.)
Hippolytus, Martyr in Africa (S.)
Diodorus, Martyr in Africa (S.)
Menelantus, Martyr in Africa (S.)
Athora, Martyr in Africa (S.)
Petrus, Martyr in Africa (S.)
Lambeses, Martyr in Africa (S.)
Lucianus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Alii XXXV, Martyres in Africa

Avctore I. B.

[1] Plurimos terra Africa in cælum Martyres misit, quorum tamen sæpe nuda extant nomina, Actis deperditis aut numquam conscriptis: multorum ne nomina quidem ipsa extant. Tredecim hoc die in vetustis optimæ notæ martyrologiis recensentur: [Horū Martyrū Acta ignota;] aliiq; adduntur XXXV aut XXXVI, solo numero, non proprio quisque vocabulo expressus. At qua in vrbe, aut pago, quo tempore, quibus Iudicibus, quo genere supplicij palmam martyrij adepti, obscurum est. Eos, ita enumera, quod S. Hieronymi dicitur, siue antiquißimum Ecclesiæ Romanæ Martyrologium MS. In Africa, Crisconi, Zenonis, Minandri, Cariniani, Arionis, Ipoliti, [nomina,] Diodori, Menelanti, Athoræ. Et alibi, Petri, Lambesis, Luciani, Felicis, & aliorum XXXV. At vetus MS. monasterij Marchianensis in vnicam classem omnes redigit, hoc modo: In Africa Chrysogoni. Zenonis, Minandri, Cariniani, Arionis, Hippolyti, Diodori, Menelanti, Athoræ, Petri, Lambesis, Lucianæ, Felicis, & aliorū XXXVI. Eadem in veteri item codice monasterij Aquicincti leguntur. Vt videatur illud & alibi, non aliud significare, quam alio intra eamdem Africam loco.

[2] In aliis Martyrologiis, non omnes, sed qui celebriores fortaßis fuere, [pauciora alibi recēsita,] nominantur. Ita MS. Augiæ-diuitis: In Africa, Cresconij, Zenonis, Emenandi, Diodori, Notkerus, qui a ⅠƆCC annis vixit, In Africa, aut, Grysconij, Zenonis, & aliorum multorum. MS. Lætiense Pannoniis Sanctis, de quibus infra, iungere eos videtur: In Pannoniis, inquit, SS. Antigoni, Rutuli, Libij. Eminandri & Zenonis. Ita & Hermannus Greuen cum Aquisgranensi martyrologio, Polycarpo aliisq; Asianis Felicem iungit: Et in Asia Polycarpi, Herotis, Felicis, cum aliis XII.

[3] Differentia est aliqua, vt patet, nonnullorum nominum in variis exemplaribus. Cresconius, alibi Crisconius, Chrysogonus, Grysionius appellatur. Menander, Minander, [nonnulla varie descripta.] Eminander, Eminandus. Carinianus, in MS. Aquicinctino Carimanus est: Melenantus, qui in ceteris Menelantus. In eodem & Marchianensi Luciana, qui alibi Lucianus. Denique duo illi codices XXXVI socios addunt tredecim illis nominatis, qui solum XXXV in veteri Romano.

DE SANCTIS MARTYRIB. SMYRNENSIB. EROTE, CARPOPHORO, GERONTIO.

[Commentarius]

Eros, Martyr Smyrnae in Asia (S.)
Carpophorus, Martyr Smyrnae in Asia (S.)
Gerontius, Martyr Smyrnae in Asia (S.)

I. B.

Smyrnæ Episcopus fuit, ac totius (vt S. Hieronymus auctor est cap. 17 de illustrib. Eccles. scriptorib.) Asiæ Princeps, S. Polycarpus: quem Latini venerantur XXVI Ianuarij, Græci XXIII Februarij, vt ex Menæis & Menologio ac Maximi Cytheræi Vitis SS. constat. Hoc etiam die quibusdam Latinorum Martyrologiis inscriptus, vt antea dictum. Illic quoque hoc die martyrij agonem peregerunt Eros, Carpophorus, Gerontius, vti ex veteribus Martyrologiis liquet: tempus modusq; certaminis incerta. [Horū Martyrum nomina ex Martyrologiis.] Quod post S. Polycarpi, descripta eorum nomina sunt, argumento id est fortaßis, illo fuisse ætate posteriores. Vetustißimum Romanum, siue S. Hieronymi, In Asia, inquit, nat. Polycarpi Episcopi cum aliis XII. Smyrni nat. Sanctorum Herotis, Carpofori. Distinctius B. Notkerus: Smyrnæ natiuitas Erotis & Carpophori. Vetus MS. monasterij S. Martini Tornaci: Smyrnæ natalis Sanctorum de antiquis, Heroti & Garphori. MS. Diuitis-Augiæ, siue Richenouiense: Et in Asia Herotis & Carpofori. Iungunt Gerontium MSS. Aquicincti & Marchianensis cœnobiorum: In Smyrna, inquiunt, natalis SS. Herotis, Carpori, Geronti. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi anno 1521 excuso, & Martyrol. Aquisgranense Felicem, qui inter Africanos Martyres antea numeratus, Polycarpo & Eroti sociant; Carpophoro omisso. ita enim habent: Et in Asia Polycarpi, Herotis, Felicis, cum aliis XII. De hisce duodecim actum in Vita S. Polycarpi. Solum Erotem habet MS. monasterij S. Cyriaci Romæ: Smyrna, inquit, nat. S. Herotis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ASIATICIS SINONE, HERVLO, CVSCVMO, MENALIPPO, ZENONE, SINERTE, SIRICO ET ALIIS.

[Commentarius]

Sinon, Martyr in Asia (S.)
Herulus, Martyr in Asia (S.)
Cuscumus, Martyr in Asia (S.)
Menalippus, Martyr in Asia (S.)
Sinertes, Martyr in Asia (S.)
Siricus, Martyr in Asia (S.)

I. B.

In eadem Asia, incertum quo loco, tempore, mortis genere, martyrij lauream eodem die consecuti sunt alij septem: de quibus antiquißimum Martyrol. Romanum, siue S. Hieronymi: In Asia Sinonis, Heruli, Cuscumi, Menalippi, Zenonis, Inertis, Sirici. MS. monasterij Marchianensis: In Asia Cosconij, Synorij, Heruli, Zenonis, Menalippi, Sinestis, Syricis, cum sociis eorum. Eadem habet MS. Aquicinctinum. MS. Richenouiense duos solum recenset: Item in Asia Sinoris, Heruli. Zeno hic Asiaticus, plane alius videtur ab Africano, qui Cresconij & Menandri atque aliorum socius: cum in iisdem ambo Martyrologiis memorentur. Qui Sinon nominatur in veteri Romano, alibi Sinor, & Synorius: Cosconius, qui Cuscumus: Sinestes denique, qui Inertes; melius forte Sinertes, Siricus, Siricius,an Cyricus sit, qui postremus locatur, haud diuinamus.

DE S. THEA MARTYRE.

[Commentarius]

Thea Martyr (S.)

I. B.

[1] Dvas Græci Theas venerantur, vt ex Menæis & Cytheræo constat. Altera Ægyptia fuit cum Paulo fratre ac sorore Valentina, siue Ουαλέντῃ, palmam adepta martyrij in Palæstina, vt ipsi referunt, XVIII Iulij, vt vero Romanæ tabulæ habent, [Duæ SS. Theæ:] XXV eiusdem: quamquam in his Theæ nomen non exprimatur. De altera Thea isthæc prædicant Menæa: Υῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ, ἁγία μάρτυς Θέ ξίφει τελειοῦται.

Θέην ἀποσκώ πτουσαν εἰς θέοὺς πλάνους
Ὁι τῆς πλάνης κτείνουσι προστάται ξίφει.

Eadem die, sancta Martyr Thea gladio vitam finit. [hæc gladio cæsa.]

Theam deridentem falsos deos,
Erroris præsides gladio trucidant.

Eam Cytheræus quoque refert hoc die. Nihil præterea nobis compertum.

DE S. SIRENO, SIVE SINERIO, MONACHO ET MARTYRE SIRMII IN PANNONIA INFERIORE

CIRCA AN. CCCII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sirenus, sive Sinerius, monachus et Martyr Sirmii in Pannonia inferiore (S.)

BHL Number: 7596

Avctore I. B.

§ I S Sirenus Sirmij in Pannonia peremptus, non Firmi, aut Sexti Firmi.

[1] Sirmium, vrbs Pannoniæ inferioris, Imperatorum aliquando sedes, Christi religione a primæuo Ecclesiæ statu collustratum, multoq; sanguine Martyrum nobilitatum fuit. In his Sirenus censetur, siue Sinerius, qui ex eorum genere, quos etiam persecutionum temporibus μοναχοὺς, [S. Sirenus monachus Martyr] siue μονὰζοντας, solitariam vitam in prædio quopiam suo, aut locis desertis, actitantes, reperimus appellatos, circa annum CCC palmam confeßionis tulit. Hunc quia Firmi in Piceno recentiores quidam mortem oppetijsse autumant, alij in ea Bæticæ vrbe, quam Plinius lib. 3 cap. 1 vocat Sexi Firmum, cognomine Iulium; ideo proferenda nobis verba antiquorum Martyrologiorum sunt, vt quæ olim de loco certaminis eius sententia fuerit, constet, simulq; appareat quæ nominis eius apud auctores varietas sit.

[2] Vetus Romanum Martyrologium ab Heriberto Rosweydo nostro editum ita habet: Apud Sirmium Sinerij monachi, & XLII Martyrum. [Sirmij passus traditur in Martyrologijs:] De hisce, non XLII, sed LXII, aut etiam LXXII, seorsim agemus. MS. Martyrologium monasterij Centulensis, siue S. Richarij, quod S. Bedæ nomine prætitulatum: Apud Sirmium S. Sireni monachi, qui sub Maximiano capite cæsus est. [præsertim antiquis,] Vsuardi plurima habemus exemplaria, etiam vetustißima, & non longo tempore post ipsius ætatem auctoris exarata, & non pauca typis edita, quibus & Romanum congruit, & Bellini de Padua ante centum fere & sexaginta annos excusum, ita habent: Apud Sirmium B. Sineri (Romanum, & quædam excusa ac MSS. Sireni) monachi & Martyris, qui iubente Maximiano Imp. tentus, cum se Christianum esse confiteretur, capite cæsus est. Consentiunt in hoc Martyris elogio alia ab annis ⅠƆ aut pluribus scripta Martyrologia, quæ alioquin Vsuardi nec nomen præferunt, nec ordinem phrasimq; in omnibus retinent. Vsuardi editio Parisiensis anni ⅭⅠƆⅠƆXXXVI, Sinetum vocat, apud Smyrnam passum.

[3] Bedæ nomine vulgatum typis Martyrologium ita S. Sireni cædem ac cædis locum, caussamq; explanat: Apud Sirmium, natale S. Sireni monachi, qui tempore Maximiani Imperatoris, cum vnius ex domesticis eius vxorem, hora incogrua in horto, quem ipse sibi excolebat, deambulantem, acrius increpando repulisset, iubente Maximiano tentus, & Christianum se esse confessus, capite cæsus est Eadem habentur in B. Adonis Viennensis, & in B. Notkeri Martyrologijs: nisi quod in hoc priores quatuor voces ita efferuntur: Apud Smirnam S. Synerij. In Bruxellensi quoque Ecclesiæ S. Gudilæ Martyrologio ita habetur: Apud Smyrnam S. Syneri. Ita & MS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus: [in pauculis Smyrnæ:] In Smyrna S. Sireni monachi, qui a Maximiano Imp. capite cæsus est, Sirmio eum tribuunt cum plerisque recentioribus, Molanus, Canisius, Ghinius, Galesinius. Monet postremus in Annotationibus, etsi Sirenum scripserit, Synerum tamen in multis MSS. appellari. Est ergo Sirenus, vel Sinerus, Synerius alibi, & Synetus, Serenus quoque & Senerus, [diuersimode appellatus:] imo & Sergius. Ita enim MS. Florarium: Apud Sirmium B. Sireni, alias Sergij, alias Seneri, monachi & Martyris sub Maximiano anno salutis 287.

[4] Probat varijs testimonijs & exemplis Baronius in Notationibus hoc die, Maximiani temporibus fuisse monachos, & ex eis quamplurimos coronatos esse martyrio. additq; agere etiam de Sireno Petrum in Catal. lib. 3. cap. 147. licet eum etiam Episcopum fuisse dicat. Id vero Petrus non dicit, ita namq; scribit: Serenus monachus & Martyr sub Maximiano Imp. apud Syrmium passus est. Nam cum ipse sibi hortum excoleret, & vnius ex domesticis Imperatoris amicus intimus esset; [Vitæ eius epitome ex Petro de Natal.] quadam die vxorem illius in horto suo hora incongrua deambulantem reperit, eamque acriter de inhonestate increpauit, quod sola hora inepta monachi pomerium introisset, eam quoque cum indignatione eiecit. Quæ viro suo de Sereno conqueritur, & quod eam turpiter eiecerit lamentatur. Qui verbis coniugis ad iracundiam motus, quem dudum vt amicum celauerat, Maximiano vti Christianum accusat. Sicque Serenus iubente Imperatore tentus, & se Christianum confessus, capite cæsus est VII Calen. Martii. Ita ille, nulla Episcopalis dignitatis facta mentione. Discrepant tamen ab his paullum, quæ infra dabimus, S. Sereni acta.

[5] Audiendi nunc qui in Italiam ac Hispaniam auocant athletæ huius certamen. Franciscus Maurolycus, Messanensis in Sicilia Abbas, cum Martyrologio a se concinnato, anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXVIII vulgauit Typographiam Sanctorum Christi Martyrum, per Primum Cabilunensem Episcopum ac Theologum anno salutis ⅭⅠƆCCCCL olim compositam, & tunc demum recognitam. In ea ita scriptum: Firmium Italiæ ciuitas, in Picenis. [Firmi in Piceno passus traditur ab aliquibus:] Hic Serenus monachus sub Maximiano Imp. Martyr. Secutus ipse Maurolycus ad VII Calendas Martij scribit: Apud Firmium Italiæ ciuitatem in Picenis, B. Sireni monachi & Martyris, qui iubente Maximiano Imp. tentus, cum se Christianum esse confiteretur, capite cæsus est. Nam Serenus Abbas in Scythiaca eremo Ægypti, sanctitate & castimonia inclytus, alius fuit. Maurolycum Italice expreßit Constantius Felicius medicus in Calendario, siue Ephemeridibus historicis anno ⅭⅠƆⅠƆLXXVII editis: Serenus inquit, monachus & Martyr, Firmi in Marchia, plexus capite, iussu Maximiani: Serenus Abbas Scythopoli, in solitudine Ægypti, exemplar sanctimoniæ & castitatis. Est Scythopolis, vt alibi diximus, vrbs Palæstinæ: solitudo vero, in qua Serenus Abbas vixisse dicitur, Scithi vel Scethi aut Scythis appellata in Ægypto erat.

[6] Nemo alius, etiam Italorum, quem quidem viderimus, hisce tribus scriptoribus, de loco certaminis S. Sireni assentitur. Ex eorum tamen verbis ansam habuisse videntur viri quidam docti, vt eum in Hispaniæ vrbem Sexi Firmum, [ab alijs Sexti Firmū in Hispania,] aut Sexti Firmum pertraherent. Nam quæ nostra memoria ab ijs procusa sunt, vel, vt credi volunt, producta, e vetustis scrinijs in lucem commentaria primum titulo Fragmentorum, Luitprandi, dein Aduersariorum; ea in priori editione Madritensi, adornata a D. Thoma Tamaio de Vargas, num. 158 ita habent: Decessit Q Serenus Samone in Gallecia cū opinione sanctitatis anno CLXV, relicto filio adolescentulo, [ex Aduersarijs Luitprandi,] qui fuit egregius medicus, & virtutis ac religionis amātissimus. Dies senioris Q, Sereni dicitur fuisse XIV Kal. Martij illo anno. Medici duo filij Q & M. Sereni passi sunt sub Seuero Alexandro. Item tertius & quartus Sereni passi cum alijs in Africa sub Diocletiano. Horum filij L. Serenus monachus, familiaris Diocletiani, & Publ. Serenus, Martyr, in Africa hic, ille vero in Hispania Sexti Firmij in Bætica passus est sub Diocletiano anno CCXC. In posteriori editione Antuerpiensi, anno ⅭⅠƆⅠƆCXL a Laurentio Ramirezio del Prado Consiliario regio & Hieronymo de la Higuera nostro curata, nu. 177 eadem habentur, nisi quod pro Seuero Alexandro, scriptum est Seuero Alexandriæ Dein sequitur nu. 178. Item Zenas & Q. Serenus passi cum alijs &c. quod in priori editione erat, Item tertius & quartus Sereni passi cum alijs. Demum nu. 179 pro Sexti Firmij est Sexti Firmi.

[7] Huius scriptoris auctoritate nixus Ioannes Tamaius de Salazar, eum esse censet, qui a plerisque Sirmij passus scribitur, atque in Martyrol. [indeq; Martyrologio Hispanico inscriptus:] Hispanico hocce elogio celebrat: Sexi-Firmi in Bætica S. L. Sereni monachi, filij Q. Sereni Samonensis Gallæci, qui cum in domo Diocletiani Imp. aliquando aulicus versaretur, vitam periculosam relinquens, & empto hortulo, ibidem contemplationi vacasset, a fæmina quadam aulica persecutus, primo Maximiano imperante in Hispaniam relegatur, post ad martyrij coronam intrepidus agonista peruenit. In Notis probat vrbem Hispaniæ fuisse Sexi-Firmum, vel Sexti-Firmum: quod vltro damus. Addit, si non illic martyrij consecutus est coronam, prosapia tamen Hispanum fuisse: nec hoc tamen sat solide probat.

[8] Non hic dicam, quod viri doctißimi, etiam Hispani, ista siue Fragmenta, siue Aduersaria, ab recentioribus supposita, neque Luitprandi legitimum fœtum esse: non enim eo argumento nunc opus ad veterum scriptorum de S. Sireno tuendam sententiam. [varie id refutatur,] Non quæram item cur aliter excusa quædam in secunda editione, ac in prima: quidq; sibi velit, quod horum (id est, Zenæ & Q Sereni) filij dicuntur L. & P. Serenus? Vter vtrius est? Non enim vtriusque vterque. Aut vnde nouit D. Tamaius Salazarius L. Serenum, Quincti filium fuisse, & non potius Zenæ, qui prior, vti & ipse inter filios, ponitur? Demus omnino ita scriptum a Luitprando, & minime obscure: etiamne asserit, eumdem esse Sirenum qui vetustioribus Martyrologijs ad VII Kalend. Martij inscriptus? Dicere id tamen eum demus: eiusne potius sententia stabimus, quam S. Bedæ, qui amplius CC annis eo antiquior fuit, & in omni scientiarum genere versatißimus? Potiusne, quam Vsuardi, qui Caroli Magni temporibus, centum & quinquaginta annis ante Luitprandum? Potius, quam B. Adonis Episcopi? Denique cur illi LXII aut LXXII Martyres, qui, vt mox dicemus, ibidem, in præfata vrbe, vbi S. Sirenus, certamen consummantes, regna mansura percepere; non etiam Sexti Firmo tribuuntur a Luitprando? Fiet id fortaßis in tertia editione.

[9] Quod Ferrarius, Galesinius, Molanus, Saussaius apud Aruernos coli S. Sirenum testantur, non est cur non adstipulemur: neque enim isthic occisum, [at non quod apud Aruernos coli dicatur.] sed modo coli, ob reliquias eo allatas asserunt. Nisi forte & alius sit. Neque illud assequimur, quod Tamaius scribit, doctis perperam arridere figmentum, absque vetusta commendatione politum. Nobis sane, quantauis commendatione politum figmentum, quamdiu figmentum esse deprehenditur, arridet numquam: ac ne tum quidem quando solum suspicio est figmenti.

§ II S. Sireni Acta, martyrij tempus, Reliquiæ.

[10] Acta S. Sireni breuiter complexi Vsuardus, Beda, Ado, Notkerus, ac Petrus Equilinus Episcopus, antea citati. Ioannes Tamaius Acta ait sui illius Sereni penitus deperijsse, illa se ex more compaginare. Summa est: L. Serenum, [Acta a Tamaio composita,] ab vno filiorum Q. Sereni medici, Quincto nimirum aut Marco, processisse. Antea dixerat Quincti filium. Aduersaria ab eo citata, Zenæ aut Quincti Sereni filium faciūt: qui, [gente Hispanum faciunt,] Quinctus in Africa passus, Sereni medici nepos erat. Tradit deinde Tamaius, Lucium politioribus litteris Romæ eruditum, carum Diocletiano, eius Domesticum & sodalem factum: postea auersantem aulæ fraudes, [aulicum,] Principisq; in Christianos sæuitiam, e palatio absceßisse, & hortulo, quem emerat, colendo occupatum, sibi ac Deo quietum vacasse. Cum dein vnius ex aulicis Maximiani vxorem, hora intempesta, in hortulo illo suo deambulantem, & clamoribus omnia complentem, [dein monachum,] acrius obiurgatam, inde expulisset; eam apud virum suum cum lacrymis de iniuria questam: ab hoc accusatum Sanctum, Vrbe decreto Maximiani eiectum, nauigasse in Hispaniam, [Roma relegatum,] atque ad Sexti-Firmi portum appulsum: ibi a satellitibus comprehensum, cum se Christianum fassus esset, plexum capite, [in Hispania occisum:] VII Kal. Martias anno CCXC. Hæc Tamaius, vberiore stylo.

[11] Alia Acta antiquiora ac veriora descripsimus ex veteri codice S. Martini Vltraiecti. quæ ita habent: [Alia vetera ex MS.]

Apud Sirmiensium ciuitatem Syrenus peregrinus monachus, Græcus ciuis, cum de locis peregrinis venisset, hortum colere cœpit, vt inde vitam transigeret, [gente Græcum,] eo quod aliam artem non nosset. Qui tempore persecutionis metuens corporales plagas, latitauit: [metu persecutionis latuisse,] & dum excoleret hortum suum, quadam die quædam mulier ingressa hortum eius, cœpit deambulare hora incompetenti. Cumque eam vir sanctus caussa lasciuitatis discurrere cognouisset, increpauit eam, monens vt egrederetur, & vt honesta matrona, [muliere ex horto eiecta,] disciplinate se haberet. At illa cum confusione egressa de horto viri Dei, cœpit fremere, dolens non quod inde pulsa esset, sed quod libidinis suæ caussam non adimplesset. Et statim scripsit ad virum suum, qui erat Domesticus Maximiani Imperatoris, insinuans ei iniuriam, quam passa fuisset.

[12] Cumque accepisset litteras vir eius & legisset, statim conquestus, ait Imperatori Maximiano: [ab eius viro accusatum] Nos cum lateri tuo adhæremus, matronȩ nostræ in longinquo positæ iniuriam patiuntur. At ille dedit ei potestatem vt vindicaret in eum per Rectorem prouinciæ. Ille ergo profectus ad Iudicem, ei Imperialia dicta porrexit, conquerens de Syreno. At Præses ei sibi exhibito dixit: Quare intulisti iniuriam matronæ tanti viri? At ille constanter respondit: Nulli matronæ aliquam iniuriam feci: sed recordor, [rem gestam narrasse,] quod ante hos dies quædam mulier in horto meo hora indecenti deambulabat, quam increpaui, & dixi, quod non recte versaretur mulier, quæ illa hora egressa de domo viri sui esset. Quod cum audisset vir eius, erubuit & obmutuit, nihilque amplius loqui Præsidi ausus est.

[13] Præses vero intra semetipsum cogitare cœpit de sancti viri libera obiurgatione, & ait: Hic homo Christianus est, cui displicuit mulierem in hortum suum impudice se gerentem videre. Dixitque illi: Cuius professionis es? At ille sine aliqua mora respondit. Christianus sum. Cui Præses: Vsque nunc vbi latitasti, vel quomodo subterfugisti, vt dijs non sacrificares? [fassum se Christianum,] At ille, Quomodo, inquit, placuit Deo, vsque nunc me reseruauit in corpore: modo autem quia palam voluit me esse, paratus sum pro nomine eius pati, vt habeam partem in regno ipsius. Præses autem hæc audiens, vehementer iratus, dixit: Quia hucusque Imperialia præcepta latendo contempsisti, [capite plexū Sirmij.] & dijs sacrificare noluisti, iubemus te capite plecti, qui statim raptus ac ductus ad locum passionis, decollatus est.

[14] Qui apud Aruernos in Gallia colitur S. Syrenus, siue Syreneus Martyr, eum Sirmiensem hunc esse asserit Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani ad hunc diem. [Hic, aliusve Sirenus, colitur apud Aruernos,] Coli Aruernis scripsere ante eum quidam: vbi pro religione decertasset, non indicarunt. Ioannes Molanus in auctario ad Vsuardum ita habet hoc die: In territorio Aruernensi, S. Syrenei, Martyris egregij. Petrus Galesinius: Aruernis, S. Syreni, qui egregio martyrio coronatus est. Ferrarius in generali Catal. SS. qui Galesinium in Notis citat: Aruernis S. Sereni Martyris. Nec aliud Saussaio perspectum fuisse videtur, cum Martyrologium cœpit cudere, nam in eo ad hunc diem ita scripsit: Claromonte Aruernorum S. Syreni Martyris, qui propter egregiam in Christi nomine confitendo constantiam, dira perpessus, exacto illustri agone, palmam sempiternæ gloriæ accepit.

[15] Ast in Martyrologij eiusdem supplemento disertius rem expreßit his verbis: In Aruernia vico Billonensi, susceptio & veneratio pretiosi corporis S. Syreni monachi Martyris, qui cum se Christianum esse confiteretur, [reliquijs eius Billonum allatis:] iubente Maximiano Imp. apud Sirmium capite cæsus est. Cuius sacra gleba deinde in Gallias tralata, in collegiata ecclesia præsignati vici colenda reposita est, cum ossibus SS. Inuenalis Martyris & Maximini Episcopi & Confessoris. Fit autem ad tanti Cælitis patrocinium perpetuus incolarum concursus: qui maxime occurrente necessitate serenitatis vel pluuiæ, ad huius gloriosi sui Tutelaris prȩsidium fideliter recurrentes, [inuocatur pro serenitate ac pluuia:] opem ex eius meritis & suffragijs desideratam consequuntur. Beatissimi autem huius Martyris bis in anno recolitur summa veneratione memoria: hac die scilicet in antedicta Ecclesia Billonensi; [Claromonte 10 Maij colitur:] porro VI Idus Maij ab Ecclesia matrice Aruernensi: forte quod hæc colat translationem, illa natalem propria solennitate veneretur. Ita Saussaius.

[16] Quem Billonensem vicum appellat, reor Billonum, inferioris Aruerniæ. [habet sibi dicatam Billoni collegiatam ecclesiam:] siue Limaniæ, oppidum esse. Nam Franciscus Ranchinus in descriptione Franciæ pag. 296 primariam eius oppidi ecclesiam, in qua numerosum Canonicorum collegium est, dicatam scribit Sancto cuidam, quem Cerneuf Gallice vocat: reor Serenum vel Sirenum esse. Qui sint autem S. Iuuenalis Martyr, & S. Maximinus Episc, Confessor, alibi quæremus, vel ad proprium cuiusq; diem, vbi eum erimus assecuti, vel vbi commodum videbitur, cum alterius Sancti, nomine eodem nuncupati, facienda erit memoria.

[17] Porro S. Sireni huius nostri in quibusdam Martyrologijs ad alios dies translatus natalis, [ab alijs colitur 21 & 22 Febr,] incuria librariorum, qui ea transcripsere, an alia potius caußa, haud scio. In Martyrologijs monasteriorum Marchianensis & Aquicinctini, XXI Februarij, verbis, quibus hoc XXIII die vtitur Vsuardus, inscripti, & LXII Martyres Sirmij paßi, & Seuerus (pro Sireno, monachus ac Martyr, vt ibi indicauimus. At XXII ita habet MS. S. Hieronymi, seu vetutißimum Romanum: Sirminat. Sereni & aliorum XIII. MS. Diuitis-Augiæ, seu Richenouiense eodem XXII die: Sirmio S. Seueri & aliorum LXXI. Vetus MS. Lætiensis monasterij: In Sirmio, natale Serenæ, quæ tempore Maximiani plexione capitis suscepit martyrium. Variat in verbis pauculis mendose expreßis MS. S. Martini Tornaci: In Syrmia, inquit, natalis S. Serenæ, quæ tempore Maximini, [& 23.] plexione capitis proprium suscepit martyrium. Richardus Witfordus in Martyrol. Anglicano initio seculi superioris editæ, ad XXIV Februarij eum refert,

[18] Non videtur autem S. Sirenus, quod in Aduersarijs Luitprandi scribit Io. Tamaius, anno CCXC occubuisse; nedum CCLXXXVII, quod Florarium: sed fortaßis circa annum CCCII aut CCCIII. Miratur certe Præses, [quando martyrium subierit?] vti nu. 13 Acta MSS. habent; vsque nunc latitarit, vel quomodo subterfugerit vt dijs non sacrificaret? At Martyr, Quomodo, inquit, placuit Deo, vsque nunc me reseruauit in corpore. Non ergo initio persecutionis cæsus, quando non tanta cura perquirebantur Christiani; sed postquam ea ita immodice exarsit, vt nullæ eos latebræ tegere, nullus abscondere angulus posset, quod præcipue duobus imperij Diocletiani & Maximiani postremis annis accidit, CCCII & CCCIII. Atque adeo fortaßis, qui post Sirenum hic subnectuntur LXII aut LXXII Martyres ante eum in vrbe eadem palmam consecuti sunt. Petrus de Natal. lib. 3 cap. 150 scribit sub eodem Imperatore passos, quo Serenus.

DE LXXII MARTYRIBVS SIRMII IN PANNONIA INFERIORE

[Commentarius]

LXXII Martyres, Sirmii in Pannonia inferiore (SS.)

I. B.

[1] Eodem quo S. Sirenus loco, gloriose pro Christo depugnarunt Martyres alij LXXII, vt plurimi codices habent, aut LXI, vt alij: ac fortaßis ante eum, vt diximus. Cum eo certe Martyrologijs adscripti ad VII Kal. Martij, quo die Beda excusus, ac MS. monasterij Centulensis: Item aliorum LXII, qui ibidem passi sunt; vbi scilicet Sirenus, de quo immediate egerat. Idem habet Ado & MSS. Martyrologia complura: idem Notkerus, sed LXXII statuit, & cum Smyrnæ cæsum Sirenum scripserit, [Sirmienses Martyres 72, vel 62,] consequens esset, etiam hos Smyrnam amandandos, nisi errorem eum plurium sententia corrigendum probassemus. Vsuardus ita habet: Item natalis sexaginta duum, qui martyrij certamen in præfata vrbe consummantes, regna mansura perceperunt. Vsuardum pleriq; alij sequuntur: sed ex his Romanum Martyrol. Maurolycus alijq; plurimi, LXXII statuunt. Vetus Romanum supra in Sireno citatum, XLII. MS. Florarium: Natale Sanctorum LXXII. Martyrum in præfata vrbe. Sirmio, nempe. Galesinus: Eo ipso præterea loco Sanctorum LXII aliorum Martyrum, qui cælesti præsidio diuinaque constantia ad omnem cruciatum perferendum communiti, coronati sunt,

[2] Maurolycus, qui, vt diximus, Apud Firmium (ita enim habet) Italiæ ciuitatem in Picenis Sireni martyrium constituerat, adieceratq; fuisse Serenum Abbatem in Scythiaca eremo Ægypti, subnectit: [non Firmani:] Item natale Sanctorum LXXII, qui martyrij certamine in præfata vrbe consummato, regna mansura perceperunt. Quæ illa præfata vrbs? Firmum, opinor; nam in Scythiaca, eremo cellæ ascetarum multa. vrbs nulla olim. Obscurius a Constantio Felicio Serenus monachus & Martyr Firmi in Piceno locatur, Serenus Abbas in Scythopoli, in solitudine Ægypti; dein ista subduntur: LXXII Martyres occisi in superdicta vrbe. Scythopoli? an Firmi? Qui S. Sirenum Sexi Firmi in Hispania ponunt, idem de his statuant oportet, si Martyrologia vetusta ad se trahere velint, vt solum Sexi Firmum pro Sirmio restituant.

[3] MS. S. Hieronymi, vt in Sireno diximus, eum XXII Februarij refert cum aliis XIII qui hi ipsi sunt, numero alterato. [alibi 22 & 21 Febr. relati.] In MSS. Aquicinctino & Marchianensi XXI Februarij, vti & Serenus, ipsis Vsuardi verbis positi. Nihil de horum actis præterea comperimus.

DE SS. SENEROTE, ANTIGONO, RVTILO, LIBIO, ROGATIANO, MARTYRIBVS IN PANNONIIS.

[Commentarius]

Senerotes, Martyr in Pannoniis (S.)
Antigonus, Martyr in Pannoniis (S.)
Rutilus, Martyr in Pannoniis (S.)
Libius, Martyr in Pannoniis (S.)
Rogatianus, Martyr in Pannoniis (S.)

Avctore I. B.

Sirmij quoque, vt præcedentes, agone glorioso perfunctos esse hos Martyres indicat vetustißimum Martyrologium Romanum, [Hi Martyres Sirmij passi, an] siue S. Hieronymi, in quo ista leguntur: In Sirmio, Sinerotis, Antigoni, Rutili, Libi. Consonat Richenouiense: In Sirmio Senerotis. Pannoniis generatim, [alibi in Pannonia, incertum.] nullo peculiari oppido locoue expresso, eos tribuunt plerique alij. Beda, Rabanus, Notkerus, Martyrologium Ecclesiæ Aquisgranensis, Hermannus Greuen, Galesinius: In Pannoniis Seneroti, Antigoni, Rutili, Libij. Quem Senerotem Richenouiense MS. & S. Hieron. alij Senetorum vocant etiam MSS. Bedæ exemplaria, [Nomina varie scripta.] excusa Seronetum, vti & Galesinius ac Ferrarius. Antigonius est Bedæ & Rabano, qui ceteris Antigonus: qui Rutilus, is Bedæ, Notkero, Galesinio, ac MS. Lætiensi Rutulus; Rotulus Rabano, Greueno, Martyrol. Aquisgranensi. Libij ac Libi nomen promiscue scriptum, Labi apud Greuenum. Lætiense Martyrol. solum habet: In Pannoniis SS. Antigoni, Rutuli, Libij; omisso Senerote. MSS. Marchianense & Aquicinctinum; quartum addunt, Rogatianum, quem prætermittere nobis religio fuit, cum sint illa valde bonæ notæ Martyrologia. ita ergo habent: In Pannoniis Seneroti, Antigoni, Rutuli, Libij, Rogatiani. Alium Rutilum in Pannonia passum memorat Martyrol. Romanum IV Iunij, qui ab hoc diuersus: nam MS. S. Hieronymi hunc Sirmij cæsum tradit cum tribus sociis, illum Sabariæ cum duobus.

DE S. PRIMIANO EPISCOPO ET MARTYRE, ANCONÆ IN PICENO

Commentarius præuius.

Primianus, Episcopus et Martyr, Anconae in Piceno (S.)

I. B.

[1] Anconæ, vrbe Piceni antiqua & celebri, ad Hadriaticum mare sit a, colitur XXIII Februarij S. Primianus Episcopus Grȩcus (incertum cuius Sedis) ac Martyr, vti Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, [S. Primiani Ep. M. cultus,] inq; generali Catalogo SS. & Ferdinandus Vghellus tom. 1 Italiæ sacræ tradunt: ac fatentur ambo, quo tempore floruerit, tuleritque palmam martyrij, ignorari: ex sepulchrali inscriptione constare, Græcum fuisse: proprium habuisse Anconæ templum, in quo etiamnum eius seruantur reliquiæ: verum id hoc tempore S. Francisci de Paula appellari. quod huius alumni in eo nunc diuinum opus perurgeant.

[2] Præter inscriptionem, quam citant, extat narratio Inuentionis eius, [Inuentionis & Trāslationis narratio excusa,] quæ ante fere CCC annos contigit: itemq; Reuelatio martyrij ac translationis, & miracula quædam, tunc descripta in libro, qui cum reliquiis asseruari dicitur in Curia Anconitana. Vtramque eam narrationem Italice vertit Georgius Tromba Theologus ac Sacerdos Anconitanus, ediq; in lucem typis Marci Saluioni anno ⅭⅠƆⅠƆCIX curauit: nos Latine denuo interpretati sumus, cum adipisci antographum nequiremus.

[3] Ex ea narratione constat, inuentas esse S. Primiani reliquias sub Ioanne Episcopo Anconitano, aliquanto ante quam Auenione in Italiam Gregorius XI Pontisex Max. remigraret, [Reliquiæ inuētæ circa an, 1370,] quod anno ⅭⅠƆCCCLXXVI accidit. Episcopum illum Anconitanum appellat Thomas Herrera in Alphabeto Augustiniano Ioannem Thedescum; Vghellus Ioannem de Tudescis, aitq; hic, antea Episcopum Capitoliensem fuisse, siue Capitoliadis in Palæstina II sub Archiepiscopo Scythopolitano: electum Anconitanum anno ⅭⅠƆCCCXLIX. X Kal. Nouembris, annos multos ei præfuisse Ecclesiæ: cui nempe successor Bartholomæus Vlarius ex ordine Minorum electus anno ⅭⅠƆCCCLXXXI.

[4] Ioannis huius Episcopi tempore piæ mulieri indicasse in somnis narratur S. Primianus, se ante annos amplius mille martyrium subiisse: [martyrij tempus.] vt ad tempora Diocletiani videatur posse referri. Quod ait Vghellus, dubitari a plerisque an Anconitanus fuerit Episcopus; ipse se alibi Episcopum fuisse eidem matronæ indicauit; sed inde ab Anconitanis suas reliquias Anconam nauigio fuisse deportatas annis circiter CCCC ante eam reuelationem, [translatio 1 seculo 10,] decimo nimirum Christi seculo.

[5] Ferrarius scribit eum propriam habuisse ecclesiam in vrbe Ancona: [ecclesia eius Anconæ,] Vghellus quoque templum, in quo quiescit, eius nomini fuisse consecratum asserit. Ex Inuentionis historia constat, eam ædem dictam fuisse S. Mariæ de Turriano. An postea, cultu in ea S. Primiani instaurato illius cœperit nomine celebrari, haud scimus.

[6] Testatur Georgius Tromba, solennem eiusdem Sancti translationem factam die X Maij an. ⅭⅠƆⅠƆCIX, [translatio nupera 10 Maij, festum.] curante Carolo Cardinali de Comitibus, tunc Anconitano Antistite. Constitutum fuerat olim a Ioanne Episcopo, vt memoria S. Primiani anniuersaria celebritate perageretur Dominica II Quadragesimæ, censereturq; in classe festorum mobilium: affixa ea postmodum diei VII Kal. Martij, vt ex Tabulis illius Ecclesiæ scribit Ferrarius. Qui S. Primiano martyrij socius fuit S. Georgius, an vspiam, & quo die, colatur, incertum. Primianus Martyr memoratur quodam I Ianuarij, sed nec Episcopus dicitur fuisse, & plures socios habet.

NARRATIO INVENTIONIS B. PRIMIANI EPISC. MART.
ex Italico Georgij Trombæ.

Primianus, Episcopus et Martyr, Anconae in Piceno (S.)

ex Italico Geor. Trombæ.

[1] Deus Opt. Max. qui mirabilis est & gloriosus in Sanctis suis, diuitias pauperum seruorum suorum non patitur absconditas latere: sed vt suæ omnipotentiæ in victoriosis illis athletis magnificentia splendescat, quæ eorum exuuiæ mortalibus omnino erant ignotæ, eas non sine miraculo profert in lucem. Eximius certe thesaurus corporis B. Primiani Episcopi & Martyris, Anconæ in ecclesia S. Mariæ de Turriano dicta, [S. Primiani Ep. Mart.] immemorabili tempore occultus iacuerat: sed cum dies adfuit, qua eum numen decreuerat erui e latebris oportere, Iacobus Benamatus Canonicus Anconitanus, & Smedutius Paulinus itidem Canonicus, illiusque Ecclesiæ de Turriano Rector, dum peracto officio Diuino soli intra eam ædem essent; diuini Spiritus instinctu, conspicantur opus aliquod e marmore fabricatum in muro, [tumulus in muro,] ad dextrum latus aræ maioris, quod tantillum fere spatij occupabat, quantum ad sepulturam quampiam opus esset: supra quod armarium erat concinnatum, in quo Diuina Eucharistia tum asseruabatur, asseruaturque etiam hoc tempore ab templi illius Rectoribus ac Præsidibus. Cum eminus spectantes mirarentur operis elegantiam, propius accessere, vt antiquam adeo memoriam explorarent. Vbi magno labore, ad id idoneis instrumentis discoopertæ litteræ erant, epigraphe apparuit muro incisa, ita tamen vetusta trita & obfuscata, vt non facile perlegi posset. Erat autem eiusmodi: [agnitus ex inscriptione,] Hic reqviescit corpvs beati Primiani Episcopi, qvi fvit Græcvs Eaque verba exinde spectata lectaque passim ab omnibus.

[2] Paucis post diebus idem Smedutius Ecclesiæ Rector, quique eius fabricæ præerat magister fabrum, cupidi eruendæ veritatis, numine instigante, omnibus accurate circumspectis, ex superiori parte, vbi fenestra erat & sanctissimum Sacramentum asseruabatur, quibus opus instrumētis lapidem quadratum, [reclusus:] artificioseque laboratum, pia opera inde reuellunt. Post eum lapidem inane spatium erat, ibique theca lignea. Qua reuerenter ac religiose aperta vniuersa integri corporis membra reperta, præclara sindone obuoluta. Omnibus dein, vti antea fuerant, repositis, rem Episcopo Ancoconitano F. Ioanni ex Ordine Eremitarum, a vtiæ honestissimæ ac sanctissimæ viro, [inuentæ in eo reliquiæ,] aperiendam iudicarunt: intereaque curandam cratem ferream, ac nouam thecam argento alioque nitore eleganter ornatam instructamque, vt tanti thesauri dignitas merebatur.

[3] Primum igitur Episcopum adeunt, rem omnem diserte exponunt, orant, quo certius omnia confirmentur, ad locum ipse se conferat, lustretque omnia. Admiratus, quæ ab iis, aliisque fide dignis hominibus, varia eiusdem Martyris miracula narrabantur, spopondit se ad eam ædem esse venturum; venitque cum magna Cleri caterua, [ab Episcopo visitatæ:] & summa reuerentia ac sensu pietatis oculis ipse suis cuncta lustrauit, comperitque rite sibi cuncta esse relata. Dein Deo actis gratiis, hymno Te Devm lavdamvs decantato, decreuit vt is dies, quo sanctum illud corpus erat inuentum, secunda nimirum Dominica Quadragesimæ, inter Festa mobilia, vt vocant, [festum institutum Dominica 2 Quadragesimæ.] referretur. Eamque celebritatem idem Episcopus cum Clero & populi concurrentis turba permagna, Officio ac cetero solenni ritu, recepto Ecclesiæ more, condecorauit, Iesu Christo suffragante, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Vghellus scribit eum Anconitanam rexisse Ecclesiam, cum summa laude prudentiæ, pietatisque in populum.

REVELATIO S. PRIMIANI
de suo martyrio & 1 translatione,
ex Italico eiusdem Georg. Trombæ.

Primianus, Episcopus et Martyr, Anconae in Piceno (S.)

[1] Omnipotens Deus, vt illustrius opera sua manifestet, ac seruos suos ingenti gloria extollat, [Deus multa in somnis reuelat.] multa ac mirabilia per insomnia declarare solet, vt ex veteri ac nouo Testamento liquet: in illo futura denuntiata in somnis Iosepho Iacobi Patriarchæ filio, ac Pharaoni Regi Ægypti, in hoc vero, Iosepho sponso Deiparæ Virginis, ac Magis, qui Christum adoratum venerant, & responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reuersi sunt in regionem suam. Beati quoque a Liberij corpus, loco antea incognito tumulatum, debere ad basilicam Cathedralem Anconitanam deportari, monita in somnis mulier quædam narratur in ipsius historia. Quoniam autem idem semper fuit, est, eritque Deus, apud quem nulla præteriti futuriue temporis differentia est, haud videri mirum debet, si, vt olim, ita nunc quoque, aliqua suorum famulorum miracula per quietem manifestet.

[2] Certe quo tempore S. Primiani repertum est corpus, mulier quædam, Ceccola nomine, cum filium haberet morbo epileptico misere conflictatum, Deo Sanctoque Primiano sese voto obstrinxit, [S. Primianus matronæ filium paralyticū sibi commendanti] Diuo huic, si eius patrocinio ab hac infirmitate filius eius liberaretur, curaturam se vt decimæ omnium, quæ is acquisisset, bonorum, offerrentur. Secundum id votum, species est matronæ nocte insequenti per somnium oblata eiusmodi: videre sibi videbatur S. Primianum, procera statura, forma eleganti, habitu pontificio indutum, ornatum mitra pedoque pastorali, [in somnis apparet,] via Ceptaria versus ȩdem S. Mariȩ de Turriano incedentem, & cum ad hāc fere iam peruenisset, ab eo se aduocatam, eumque secutam, sed præ metu ac reuerentia, propius minime ausam accedere; [& ad se vocatam] nec cum secundo quidem esset accersita: sed cum tertio eam appellasset, tum demum ei appropinquasse, & ista edicentem audisse: Adi huius templi Sacerdotes, meoque nomine eos mone, minime mihi placere, [iubet edicere, ne argentū suis reliquiis ornandis adbibeatur:] vt cratem ante sepulchrum meum conficiant, verum id postulare, vt corpus meum Antistes Anconitanus ex eo, in quo nunc iacet, monumento eximat, imponatque in thecam cypressinam, argento minime coopertam: cupio enim, vt quilibet mea intueri ossa queat, neque vllus his ornatus adhibeatur, cum supra corporis mei reliquias custodiatur sanctissimum corporis Christi sacramentum absque simili ornatu: [quare?] nec decet, seruo maiorem quam Domino exhiberi honorem. Id propterea dixisse Sanctus videtur, quod iam tacite apud se decreuerant Presbyteri eius Ecclesiæ, capsam nouam fabricari, eique argentea insignia obducere, vt superius dictum.

[3] Tam familiari Sancti sermone audentior facta mulier, ex eo ita quærit: Sanctissime Pater, vnde huc venisti, & quando hic es tumulatus? Respondit Sanctus: Socij tres simul pro Christi fide martyrium sustinuimus. [ei martyrij sui modum tempusq; indicat,] Primianus ego, alter Georgius: tertij quoque nomen protulit, cuius ipsa oblita fuit. Et mihi quidem, addidit Sanctus, post alia tormenta, crudelissime caput ictum est, itaque excussa anima ad cælos cum palma martyrij euolauit. Amplius mille anni a cædis meæ tempore effluxerunt. Cumque boni ciues Anconitani nauibus appulsi essent ad eas oras, vbi meum sepultum corpus erat; id me volente, huc vexerunt, & in tumulo, vbi nūc iacet, condiderunt. Quieui hic annis CCCC, [tempusq; primæ translationis:] cupioque porro quiescere ad diem vsque vniuersalis resurrectionis. Permisi autem e priore loco asportari me, quia illic in me Christi nomen ab incolis minime colebatur.

[4] Scito autem, intra breue tempus mare sæuissima turbatum iri tempestate. Væ matribus quorum nunc filij nauigant: multi enim naufragium facient, & mortis periculum incurrent: [prædicit horribilem tempestatē.] sed nonnullos Deus multorum Sanctorum meritis discrimini eripiet. Illa vero, Quid fiet, ait, triremi, missa ad Pontificem b Maximum Romam reuehendum, aut certe in Italiam, nam in ea multi sunt e primoribus huius vrbis? Ea triremis, inquit S. Primianus, [& se quibusdam subuenturum:] præsentissimum naufragij periculum incurret: verum quia e vectoribus nonnulli auxilium a me poscent, diuino munere incolumes euadent. Rursum percunctatur matrona: Quid futurum, Sancte Pater, naui Cescoli Rossi Anconitani, vicini mei? Luctuosa sane foret eius iactura. Respondit Sanctus: Admone Cescoli vxorem, me vt religiosa obsecratione veneretur: atque ego numen precibus flectam, vt periculo eripiatur, & ad domum meam, ad templum nempe, in quo meæ reliquiæ asseruantur, saluus adueniat, etsi ingentia pericula ac præsentem prope ruinam sit subiturus.

[5] Percunctatur deinceps mulier: Nihilne, Sanctissime Pater, ad illam propulsandam tempestatem præsidij est? B. Primianus dixit: [suggerit modum ad eam depellendam procul ab ea vrbe:] Suggere id consilij Sacerdotibus basilicæ huius, vt cum incipiet dira illa tempestas desæuire, linteum sumant, quod in capsa, in qua reliquiæ meæ iacent, repertum est, & in tectum ipsius basilicæ cum tedis, sonantibus campanis, ascendant, atque linteum ad omnem cæli partem protendant. Ad quantum spatij cerni linteum, audirique campanarum sonitus poterit, subsidet tempestas, & circumstantes Deus ex eo periculo liberabit, deprecatione mea placatus. Id si Sacerdotes neglexerint, multi naufragio peribunt. Soluta somno mulier, ad eam adiit ecclesiam, & in somnis visa narrauit.

[6] Haud vana vaticinatio fuit, nec inani insomnio delusa mulier. Tertio post mense in ipso Pentecostes peruigilio, [ea tēpestas accidit pridie Pentecostes:] ita truculenta & immanis in mari coorta tempestas, vt nemo eorum qui tunc aderant, similem vidisse se vel audisse meminisset. Quæ in portu erant naues, crassis validisque rudentibus religatæ, vix toto plurium nauicularium conamine retineri potuerunt, ne mutuo allisu quassarentur: [multæ ad Anconam labefactatæ naues:] vna nequidquam contra nitentibus nautis in murum impacta diffractaque est. Epidauria quædam, quæ extra portum ad eius murum stabat, vi tempestatis in scopulum S. Clementis proiecta, periit ipsa, & quotquot in ea erant, submersi sunt.

[7] [vna ope S. Primiani e præsenti periculo erepta.] Dein recrudescente tempestatis eiusdem rabie, Anconitana vna Pasqualini Peruccij ad eumdem allisa est scopulum. Quod cernentes eorum vxores, qui in ea erant naui, eiulantes, vimque magnam lacrymarum fundentes, ad sepulchrum S. Primiani religiose confugiunt, eum exorant vt ab suis exitium auertat. Simul conceptæ preces, repressus ventorum furor, procellæ sedatæ, reddita cælo serenitas, nauis periculo exempta, saluis vectoribus nautisque, illæsa portum subiit, propitiante iratum numen S. Primiano.

[Annotata]

a S. Liberius Confessor, Regis Armeniæ, vt aiunt, filius, Anconæ vrbis Patronus, colitur 27 Maij.

b Is videtur fuisse Gregorius XI, qui Auenione, vbi decessores eius per annos 70 commorati erant, in Italiam remigrauit anno 1376.

DE S. POLYCARPO PRESBYTERO ROMANO CONFESSORE

CIRCA AN. CCC.

Sylloge historica.

Polycarpus, Presbyter Romanus Confessor (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Polycarpi natalis, ætas, sepulti ab eo Martyres.

[1] Venerantur Græci die XXIII Februarij S. Polycarpum Smyrnensem in Asia Episcopum, cuius Vitam ac martyrium dedimus XXVI Ianuarij: nam eo die illum Romana Ecclesia celebrat. Hoc tamē etiam die multis Latinorum Fastis adscriptus reperitur, [S. Polycarpus inscriptus martyrologiis 23 Febr.] seu Græcorum imitatione, seu quia, cum nomen nudum, vt fere in antiquißimis Martyrologiis, legissent, qui eos Fastos concinnabant, existimarunt Polycarpum Episcopum esse, martyrio scriptisq; clarissimum, qui Presbyter Romanus erat, Episcopo illo Asiatico annis circiter CXXX iunior. Huius enim ita consecrata hic in plerisq; Martyrologiis, Vsuardi, Adonis, Bedæ, Notkeri, Bellini, ac Romano quoque memoria: Ipso die (pro iis verbis, Romæ habet Maurolycus & Martyrol. Rom.) S. Polycarpi Presbyteri & Confessors, qui cum B. Sebastiano plurimos ad Christi fidem conuertit, atque ad martyrij gloriam exhortando perduxit. Eadem habet MS. Florarium, Constantius Felicius, aliiq; recentiores: Galesinius phrasi diffusiore, vti & Canisius; sed in hoc nonnulla corrigenda. Wandelbertus monachus in Martyrologio metrico ante ⅠƆCCC annos scripto ista de eo canit:

Septimus eximio Polycarpi splendet honore,
Presbyter ore, fide, Christi qui iussa secutus,
Martyrio turbam potuit seruare fidelem.

Quædam probatæ vetustatis, sed fere tamen æui ignoti, Martyrologia, eius quam breuißime meminerunt. Vetus Romanum a Rosweydo editum: Romæ Polycarpi Presbyteri. Addunt MSS. Carmeli Coloniensis, & monasterij S. Martini Tornaci. & Confessoris. MS. monasterij Centulensis, Bedæ nomine prænotatum: Romæ S. Polycarpi Presbyteri & Confess. qui B. Sebastiani adiutor & cooperator floruit.

[2] Idem ipsum MS. rursus die sequenti ista habet: Romæ S. Polycarpi Presbyteri & Confess. de quo in gestis S. Sebastiani legitur. [& 24] Forsaneo die reliquiarum eius ad monasterium Altumvillare facta translatio, vt annotauit Saussaius infra citandus. Alioquin & XXI Februarij in MSS. Martyrologiis monasteriorum Marchianensis & Aquicinctini, iisdem, quibus hic ab Vsuardo, [ae 21.] verbis refertur.

[3] Eius Acta non videntur seorsim conscripta, sed aliorum Sanctorum rebus gestis permista. Acta S. Vrbani Papæ accepimus Capua ab humanißimo & eruditißimo Siluestro Aioßa, in quibus memoratur S. Marmenia, quæ sanctum Pontificem, sociosq; Martyres, sepulturæ tradiderat, & ipsa martyrij palmam adepta, vna cum S. Lucina filia & aliis promiscui sexus XXII, quarto Kalendas Iunias. Dein ista subnectuntur: Quidam autem Sacerdos, Sauinus nomine, qui iam fere per XII annos in carcere fuerat pro Christi nomine maceratus, cum audisset B. Marmeniam vna cum omnibus suis perrexisse ad Dominum, [sepelit S. Sabini & aliorum Martyrum corpora circa an. 230] in eadem custodia nimis afflictus, orans emisit spiritum. Quod audiens Taurinus, iussit funem in pedibus eius ligari, & trahi corpus eius, & in foro publico inhumatum relinqui. Cuius corpus rapuit noctu quidam Polycarpus Presbyter, & sepeliuit in sarcophago cum CXXV aliis Martyribus. Eadem a Paulo Aringo to. I Romæ subterraneæ lib. 1 cap. 13 ex Actis S. Marmeniæ (quæ Acta nos necdum vidimus) ita narrantur: Venerabilis per omnia Sanctus, nomine Sabinus, qui & ipse officium sacerdotale gerebat, &c. migrauit ad Christum, iam per XII annos maceratus diu in carcere ob confessionem Iesu Christi Nazareni filij Dei omnipotentis. At vbi sensit Taurinus, cum esset carcerarius, quod S. Sabinus defunctus esset, funem illaqueauit pedibus, & trahebat corpus eius per terram, & in foro illud dimisit inhumatum. Deinde venit quidam Polycarpus Presbyter nocte, & accepit corpus eiusdem Sancti Sabini, & recondidit in sarcophago, vbi ceteri XXII, de quibus supra, sepulti fuerant.

[4] Quærat tamen fortaßis nonnemo, hicne Polycarpus idem ille sit, qui in Actis S. Sebastiani memoratur, coliturque hoc die, quia haud satis congruere ætas vtriusque videatur. Interfectus traditur S. Vrbanus Papa Agricola & Clementino Coss. anno nimirum CCXXX Christi. [vsque ad temeora Diocletiani clarus.] Si iam tunc Presbyter erat Polycarpus, matura vt virtute ita & ætate, pro temporum illorum disciplina, initiatus sacerdotio; quam grandem natu fuisse necesse est, cum LX post annis ea egit quæ mox narrabimus? Diuersos tamen facere absque certioribus tabulis nolim. Porro si idem est, quam multa & illustria tam longo annorum decursu, tam variis Ecclesiæ temporibus, extitere illius benefacta! Verum ea vel non sunt omnia conscripta, vel interciderunt, vel certe nobis nondum in notitiam venerunt. Ex Actis S. Sebastiani editis ad XX Ianuarij, quæ palam explorata recitabimus.

§ II ex cap X & XI Actorū S. Sebastiani.
Baptizati a S. Polycarpo LXVIII, conuersi a S. Sebastiano.

[5] Cvm S. Sebastianus viros clarißimos Marcellianum & Marcum fratres geminos, parentum ac coniugum blanditiis, vt Christo renuntiarent, diu multumq; oppugnatos, & iā nutantes confirmasset parentesque ipsos & coniuges aliosq; amicos. & Nicostratum Primiscrinium cum Zoë vxore, & captiuos, qui in publica custodia detinebantur, conuertisset; [S. Polycarpus a S. Sebastiano e latebris euocatus,] posthæc (vt Acta eius habent cap. 10 nu. 31 & deinceps) S. Sebastianus abiit ad Polycarpum Presbyterum, vbi erat caussa persecutionis occultus, & narrauit ei omnia quæ gesta sunt.

[6] Quibus auditis S. Polycarpus gratias egit Deo, & vna cum eo venit ad domum Nicostrati Primiscrinij, & videns turbas credentium, salutans eos cum omni gaudio, dixit: Beati omnes vos, qui audistis vocem Domini nostri Iesu Christi dicentis: [conuersis gratulatur,] Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos requiescere faciam. [Matth. 11. 28] Tollite iugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum, & humilis corde: & inuenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suaue est, & onus meum leue. Vos itaque fratres nostri, quos nondum baptismatis vnda diluit, & consecrando Deo omnipotenti carissimos filios fecit pro hoc quod a proposito sancto reuocare conati estis beatissimos milites Christi, [eosq; ad pœnitentiam hortatus,] opus vobis erat pœnitentia, vt per ipsam ad indulgentiam veniretis. Nunc autem quia ad tantam gloriam accessistis, vt etiam ad passionem a qua dolenter alios reuocare voluistis ad ipsam desideretis gratanter velle currere & libenter amplecti, sciatis vos & ad indulgentiam peruenisse, & ad palmam attingere. Vetus hoc est artificium Christi. Nam ipsum quem vas electionis suæ dignatus est, & voluit magistrum gentibus dare, qui non solum fidelium animos a pietatis proposito reuocabat, sed etiam nolentes a Christo discedere lapidibus obruebat; hunc nobis ipse Dominus Apostolum condonauit, tribuitque nobis ex Saulo Paulum, ex apostata fecit Apostolum, & dedit Ecclesiæ suæ ex persecutore doctorem. Amator passionis factus est is, qui persecutionis auctor extiterat: & qui in alienis afflictionibus prius gratulabatur, in suis postmodum persecutionibus lætabatur. Ipse ergo qui tunc in Apostolo suo virtutem istam exercuit, ipse & nunc de ipso inferorum conclaui, & ex ipsis draconum faucibus animarum vestrarum captiuitatem eripuit, & vobis nunc a tenebris ad lucem remeantibus æternæ vitæ ianuas patefecit. Quia ergo omnes dæmones, qui sunt tenebrarum filij, [indicit illis ieiunium vsque ad vesperam.] contristantur, vnde & omnes sancti Angeli, qui sunt filij lucis, gratulantur; accedat vnusquisque vestrum, & det nomen suum, vt hodierno die vsque ad vesperam percurrente ieiunio, festiuum baptismatis sacramentum opportunum tempus inueniat. Iustum est enim, vt lux a mortali mundo abscedens ad nostras mentes immortales accedat, vt qui in isto seculo volutati in luto tenebrarum sumus, aqua sanctificationis abluti ac mundati, & sinceritate induti alacres pergamus ad Christum. Hæc & his similia prosequente S. Polycarpo vniuersi gauisi sunt, & vnusquisque nomen suum festinabat, priusquam interrogaretur, offerre.

[7] Cumque hæc agerentur, venit Claudius Commentariensis ad Primiscrinij Nicostrati domum, [Nicostratus Præfecto Vrbis de captiuis domū ductis respondet:] vbi ista agebantur; & dicit Nicostrato: Vehementer præfectura commota est, quod personas reorum tuæ domus custodiæ tradi iussisti. Hac de caussa suis te iussit Præfectus aspectibus præsentari. Vide quale debeas interrogatus dare responsum. Ingressus itaque ad Prȩfectum Nicostratus, cum interrogatus fuisset, cur eas personas, quas carceris claustra retinebant, suæ voluerit domus mancipari custodiæ, respondit: Amplitudinis Vestræ iussu Christianas intra domum meam custodiendas suscepi personas, quibus vt terrorem passionis incuterem, reorum illos feci sociari personis, vt iussioni vestræ & persuasioni nostræ, si non consensu suo, saltem alieno experimento consentiant, & metuant ne similis eos pœna concludat. Libentissime igitur hæc audiens Præfectus dimisit eum dicens: Magno te censu a parentibus eorum remunerari faciam, cum per te illis fuerint incolumes filij restituti.

[8] Reuertens itaque ad domum suam Nicostratus Primiscrinius cum Claudio Commentariensi, cœpit vniuersa referre, [conuersionē suā & suors narrat Cūlaudio:] & qualiter S. Sebastianus cum sit amicus Imperatorum, Christianissimus sit, & in eruditione diuina perfectus, & qualiter animas Christianorum sua exhortatione reuocasset, & quod satis idonea ratione docuisset istam vitam fugitiuam & imaginariam esse, & sic dum teneri putatur, auferri. Narrabat etiam, quomodo veniens repente lux de cælo perlustrasset eum, & quomodo vxorem eius, quæ per sex annos muta fuerat, fecit loqui.

[9] Cum hæc narrasset Nicostratus Claudio, corruit ad pedes Nicostrati Claudius, dicens: Ex amissa coniuge duos filios habeo, [is filios suos isthuc adducit, a morbis sanandos,] ex quibus vnus hydropis morbo fatigatur, alius diuersis vulneribus opprimitur: rogo vt iubeas eos visitari. Non enim dubito, quod ille, qui potuit facere vt post sex annos loqueretur vxor tua, faciat, si voluerit, vt ad filios meos sanitas redeat. Et hæc dicens proripuit se ad domum suam, & fecit inter manus adduci duos filios suos, & introducens eos intra domum, vbi erant Sancti Dei, proiecit eos ante pedes eorum, dicens: Nulla penitus dubietatis signa in corde meo remanserunt: sed ex toto corde credens, quod Christus, quem colitis, ipse sit verus Deus, detuli huc vobis duo incrementa mea, credens quod possint per vos a mortis periculo liberari. Dicunt ei omnes simul Sancti Dei: Omnes, [& baptismū petit.] quos hic hodie infirmitas aliqua tenet, mox vt Christiani facti fuerint, sanabūtur.

[10] Cumque clamaret Claudius credere se, & desiderare fieri Christianum, iussit S. Polycarpus, vt darent singuli nomina sua. Primus itaque omnium dedit nomen suū a Tranquillinus pater Marcelliani & Marci. Post hunc sex amici eorum, id est, Ariston, Crescentianus, [Polycarpus baptizādorum petit nomina:] Eutychianus, Vrbanus, Vitalis & Iustus; post hos Nicostratus Primiscrinius, & Castorius frater eius, & Claudius Commentariensis. Post hos filij Claudij, Felicissimus & Felix. Post hos Marcia mater Marcelliani & Marci, cum vxoribus eorum, & filiis: simul autem & Symphorosa vxor Claudij, & Zoë vxor Nicostrati. Post hos omnis familia quæ erat in domo Nicostrati, animæ triginta & tres promiscui sexus & ætatis. Dehinc omnes, qui vincti fuerant, ac de carceris squallore adducti, animæ sedecim.

[11] [baptizat 68:] Igitur omnes isti LXVIII a S. Polycarpo Presbytero baptizati, & a S. Sebastiano suscepti sunt: fæminarum autem matres factæ sunt b Beatrix & Lucina. Primum itaque Claudij filios, hydropicum vnum, & alterum vulneribus plenum, [hydropicū, & vlcerosum baptizādo sanat,] mox vbi in nomine sanctæ Trinitatis intinxit, ita de fonte sani eleuati sunt, vt nec signum in eis alicuius morbi præteriti remansisset. Post hos autem infantulos, Tranquillinus pater SS. Marcelliani & Marci, qui ita podagrico & chiragrico fuerat dolore constrictus, vt, sicut supra dictum est, vix in manibus portaretur. Hunc dum exuerent indumentis, [& podagricum,] & ille intolerabili se diceret dolore torqueri, interrogat eum Polycarpus Presbyter dicens: Tranquilline, si ex toto corde credis vnigenitum filium Dei Dominum Iesum Christum tibi salutem posse conferre, & omnibus peccatis tuis indulgentiam condonare, proprio ore edicito. Tranquillinus respondit: [etsi id non postulantē, sed generose fidē prosessum:] Ego indulgentiam solam peccatis meis dari & desidero & credo. Ceterum etsi post baptismatis huius sanctificationem in doloribus fuero, non potero de fide Christi vlterius dubitare. Probaui enim, & ex toto corde credens in mea mente consensi, quod filius Dei sit Dominus Iesus Christus, qui potest & animabus & corporibus salutem tribuere, & a morte æterna ad vitam perpetuam reuocare. Hæc cum dixisset voce magna, omnes Sancti præ gaudio lacrymas effundebant, & rogabant Dominum vt fidei eius fructus ostenderetur. Sanctus igitur Polycarpus Confessor & Presbyter, mox vt eum c chrismatis liniuit vnguento, interrogauit eum iterum, si crederet in Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Statim, vt respondit, Credo, resolutæ sunt manus eius, quæ erant nodosæ, & genua simul & plantæ pedum eius ita sunt incolumes redditæ, vt acsi puerulus renouatis pedibus suis in fontem descenderet, clamans & dicens: Tu es Deus vnus & verus, quem miser iste mundus ignorat.

[12] Hoc itaque ordine suo baptizato, vniuersi, prout competebat, baptizati sunt, & per dies decem d qui supererant dilationi, quam meruerant, in Dei laudibus perdurantes ducebant dies & noctes in hymnis & canticis, & quasi fideles milites parabant animos suos ad dimicandum pro Christi nomine in martyrio bellaturi, [omnes ad martyrium se parant.] ita vt & in mulieribus & infantulis amor ferueret martyrij, & inuicem se ad confessionem sancti nominis contra diabolicas acies præpararent.

[Annotata]

a Omnes hi sacris Fastis adscripti, vt alibi diximus. dicemusq;: Trāquillinus 6 Iulij. Marcellianus & Marcus 18 Iunij. Ariston. Crescentianus, Eutychianus, Vrbanus, Vitalis, Iustus, Marcia, Symphorosa, Felicissimus, Felix 2 Iulij. Zoë 5 Iulij. Nicostratus, Castorius, Claudius 7 Iulij.

b Colitur S. Beatrix 29 Iulij. S. Lucina 30 Iunij. De hac in Actis S. Marcelli 16 Ianuarij actum. Diuersa est a S. Lucina Virgine filia S. Marmeniæ, de qua § 1 nu. 3.

c Quidam codices habent, olei.

d Addunt item quidam codices, & sex.

§ III ex iisdem Actis cap. 12 & sequent.
S. Polycarpus cum S. Sebastiano Chromatium Vrbis Præfectum, ac filium eius Tiburtium, conuertit & baptizat: cum Chromatio mittitur in Campaniam.

[13] Agrestius Chromatius Vrbis Romæ Præfectus, elapsis XXX diebus, [Chromatius Pr. Vr. intelligit Tranquillinū Christianum factum:] quos Tranquillinus poposcerat, vt filios a profeßione Christianæ religionis retraheret; eum ad se accersit, & quid filiis factum sit quærit. Respondet, se quoque Christo nomen dedisse, ac mox acerbißimis podagræ & chiragræ doloribus esse liberatum: simul & vanos Gentilium deos irridet, & Christi Diuinitatem assumptæque humanitatis mysterium exponit. Quæ cap. XII & XIII Actorum S. Sebastiani continentur: dein ista sequuntur.

[14] Tunc Præfectus iussit eum recipi a Commentariis, dicens: [eum rursū noctu accersit:] Proxima te audiam sessione. Post hæc mittit & adduci eum ad se præcepit per noctem occulte, & offerens ei infinitum pondus auri, dicebat: Ostende mihi medicamentum ex quo recuperasti salutem. Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram & furorem Dei passuros esse, qui gratiam eius vel venumdandam existimant vel emendam. Vnde si vis a podagrico dolore liberari, [quærit quomodo a podagra curatus sit:] crede Christum filium Dei, & liberaberis, & sicut hodie me vides, ita saluus eris. Nempe vix manibus deferebar, & vndecim annos per omnes iuncturas neruorum in corpore meo dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico vt Christum verum Deum esse credidi, salutis meæ gaudia recepi, & sum incolumis, quia verum Deum Saluatorem meum agnoui.

[15] Tunc Præfectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, vt, si mihi promiserit sanitatem, [iubet ad se adduci S. Polycarpū:] possim & ego fieri Christianus. Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpum Presbyterum, narrauit ei omnia quæ gesta vel dicta sunt: & ducens eum intra domum occulte, Præfecti eum aspectibus præsentauit. Cui Præfectus ait: Licet grauis animaduersio Principum Christianis infesta sit, tamen spe recuperandæ salutis offeram vobis quidquid illud est vsque ad dimidium bonorum patrimonij mei, si ab hac nodositate a condylomatum mei fuerint membra corporis resoluta. [qui eius pro sanitate dona respuens,] Tunc S. Polycarpus subridens ait: Potens est Dominus Iesus Christus, vt ignorantiæ tuæ ianuas aperiat, & ostendat tibi quod ipse sit corporis tui restaurator. Nam pecuniam siue qui offerunt, siue qui oblatam accipiunt, non solum nullam dolentibus conferunt medicinam, sed etiam ipsi sibi insanabilem morbum assumunt. Dicit ei Præfectus: Dic ergo mihi, quid faciam, [uadet vt credat, eūq; catechizat,] vt consequi valeam quod spero. Dicit ei Polycarpus: Si credideris ex toto corde tuo, sicut credidit Tranquillinus, saluus eris. Dicit ei Præfectus: Quo ordine credere debeam intimato. Tunc S. Polycarpus catechizauit eum, & indixit ei vt per triduum ieiunaret. Et conuocans ad se S. Sebastianum tribus diebus & tribus noctibus ieiunauit cum eo: [indicto tridui ieiunio:] & cum lacrymis pariter orabant, vt fidem nominis sui in salutem volentis credere Dominus declararet.

[16] Igitur cum dies tertia, quæ constituta fuerat, aduenisset, ad domum sustinentis Præfecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuæ. At ille resalutauit eos officiosissime, & hortatur eos sedere iuxta se, & dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum, [vrgenti vt baptizetur,] quem podagrico & chiragrico videram dolore contractum. A quo genus medicamenti, vnde fuisset saluatus, inquirens, tale ab eo recepi responsum: Dum fidem meam in idolis ponerem, debilis & nimia sum infirmitate contractus; at vbi vnum Deum in cælis didici ostensione Christianorum, [& sicut Tranquillinus sanetur,] abnegaui vniuersa, quæ sine caussa colueram, & tradidi fidem animi mei Christo. Mox autem vt vnum & verum Deum in cælis regnare confessus sum, statim omnis, quam per vndecim annos amiseram, ad me reuersa est sanitas, & omnis a me est protinus infirmitas separata. Hæc audiui auribus, probaui oculis, corde credidi: superest vt quod fecistis Tranquillino, & mihi faciatis, vt possim mei corporis recipere sanitatem.

[17] Polycarpus Presbyter dixit: Si transeuntes dolores anima hominis non suffert, quid de illis doloribus actura est, quibus nullus vnquam euenit finis, nulla datur omnino successio? Nam isti dolores illorum dolorum imaginem portant, [explicat æternatormenta.] & quantum distat inter ignem viuum & picturam eius, tantum distat inter dolores, quos nunc patitur corpus, & illos quos anima passura est, si ignara Creatoris sui, præsentis vitæ impleuerit munus. Age ergo nobiscum prius de doloribus illis, & esto de illa pœna sollicitus, quæ habet ignem semper ardentem, & vermem semper edentem.

[18] Tunc Chromatius Vrbis Romæ Præfectus, cum vnico filio suo Tiburtio, dedit nomen suum, dicens: In hoc de fide mea certos vos esse conuenit, in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto. [S. Sebastianus monet, ne sola spe sanitatis Christianus fiat,] S. Sebastianus dixit:! Vide ne sola recuperatione tui corporis ductus te Christianum fieri speres, sed magis spe vitæ æternæ facias mentem tuam puram ad videndam rationem veritatis. Nisi enim agnoueris quis sit Creator tuus, non poteris inuenire salutem, quam quæris. Chromatius dixit: Ergo & rusticos & simplicissimos homines non videmus esse Christianos, ita vt inter mille viros vix inuenias vnum qui possit vel sermonum disciplinam adipisci? Numquid hi omnes ad istam inquisitionem attingere potuerunt dum fierent Christiani? S. Sebastianus ait: Hoc responsum tuum nostræ partis firmat assertionem. Nam ab origine mūdi cum ruricolis & pastoribus ouium Deus habuit rationem, & iuxta finem mundi veniens non elegit Grāmaticos & Oratores, sed piscatores & simplices, & ipsis tradidit notitiam suam.

[19] Chromatius dixit: Cur ergo me dicis prius debere agnoscere, quis sit Creator meus, quem nisi agnouerim salutem inuenire non possim? S. Sebastianus dixit: Quia multos deos, & multas deas coluisti. Nisi ergo hos a corde tuo excluseris, & imagines eorum confregeris, & cognoueris vnum & verum Deum, vitam & salutem inuenire non poteris. Chromatius dixit: Indica ergo mihi, quis sit vnus & verus Deus. S. Sebastianus respondit: Si seruum tuum ad hauriendam aquam miseris, dum ad fontem venerit, aspicit prius ne sordes aliquæ intus lateant in lagena, & non est ausus aquam in vas mittere, nisi mundatum a sordibus viderit; [& vt idola sua cōfringi sinat:] nos tibi quomodo poterimus tradere fontem veritatis, nisi prius te ab omnibus idolorum sordibus & squalloribus feceris alienum? Chromatius dixit: Et quo ordine alienus effici potero ab his? S. Sebastianus dixit: Da nobis potestatem, vt omnia idola, quæ in domo tua inuenerimus, lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea & argentea vel ærea conflemus, & pretia eorum egentibus diuidamus. Chromatius dixit: Et cum hæc feceritis, mihi qui fructus accedet? S. Sebastianus dixit: Omnium neruorum tuorum, quorum nodositate constringeris, [certo deinde sanandum:] statim consequeris sanitatem; & quasi qui numquam dolueris, ita pedibus tuis currere incipies, & agnoscere quod inimicos tuæ salutis deos dilexeris; tuum vero parentem hunc esse, qui te, statim vt eius notitiam atque culturam inueneris, restaurat & saluat.

[20] Chromatius dixit: Nolite vosmetipsos ad hanc iniuriam deponere: [nec vult id per famulos fieri:] sed seruis meis præcipiam; & ipsi vniuersa confringent. S. Sebastianus dixit: Dubij & timidi & infideles si ea confregerint, inueniet diabolus per quamcumque negligentiam eorum occasionem lȩdendi eos, & statim vt læsi fuerint, dicent infideles, propterea eos læsos esse quia idola confregerunt. Nisi enim loricam habens non eripitur ictibus sagittarum. Galea enim & scuto, & hasta vtitur docta manus in prælio, vt ex munimine armorum & impetu feriendi assumat audaciam, & terga non vertat. Similiter & milites Dei, qui scuto fidei muniuntur, & lorica tegminis Christi proteguntur, habentes galeam fidei & salutis, ipsis est tutum inire certamen. Pugnant enim acerrime & fortiter vincunt, quia contra inuisibilem hostem die noctuque infatigabiliter præliantur; & sunt tecti in omnibus membris, fide potius armati quam ferro. Chromatius dixit: Fiat voluntas Dei & vestra. Tunc S. Polycarpus Presbyter, [ea cum ipso confringit S. Polycarpus:] & B. Sebastianus præcingentes se orauerunt: & post orationem amplius quam ducenta idolorum signa confringentes, cœperunt gratias agere Deo suo.

[21] Post hæc accesserunt ad Chromatium dicentes ei: Confringentibus nobis idola tu debuisti sanitatem recipere, nisi forte aliqua tibi in animo signa infidelitatis derelinquuntur. Hoc enim apud nos certum gerimus, quod aut est aliquid, quod nondum est fractum; aut, si omnia fracta sunt, quid in animo geras nobis euidentius manifesta. Tunc ille: Habeo, inquit, cubiculum holouitreum, [cælum vitreum ad vsus astrologiæ iudiciariæ factum.] in quo omnis disciplina stellarum ac mathesis mechanica est arte constructa, in cuius fabrica pater meus Tarquinius amplius quam ducenta pondo auri dignoscitur expendisse. Cui S. Sebastianus dixit: Si hoc tu integrum habere volueris, te ipsum frangis. Chromatius dixit: Quid enim? Mathesis aut ephemeris aliquo sacrificiorum vsu coluntur, cum tantum eis mensium & annorum cursus certo numero per horarum spatia distinguuntur? & lunaris globi plenitudo vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio; & calculi computatione præuidetur? [monet confringendum:] S. Polycarpus Presbyter dixit: Illic signa Leonis & Capricorni & Sagittarij, & Scorpionis, & Tauri sunt; illic in Ariete Luna, in Cancro hora, [rationem dat S. Polycarpus:] in Ioue stella, in Mercurio tropica, in Venere Mars, & in omnibus istis monstruosis dȩmonibus ars Deo inimica cognoscitur. Ista Christiani ita recusant, vt non solum ipsi non habeant, non colant, non credant, non teneant; verum etiam nec amicos illos habeant, qui huiuscemodi nugis suum occupant pectus? Omnia enim ista falsa deceptionisque ministra sunt: similitudo in eis veritatis est, non ipsa veritas.

[22] Dicit ei Chromatius: Quid? quod nonnumquam futura prænuntiant? S. Sebastianus dixit: Ista omnia vanissima esse & falsissima, Christo reuelante, cognouimus, quæ tibi nunc manifestius aperiemus. [S. Sebastianus fallaciam astrologorum ostendit,] Præcipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas, illo tempore te asperis casibus laborasse, & inquire per quas stellas hoc tibi euenerit mali. Responsa eius erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus b apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut c climacterica tibi in centro sunt nata, aut d syndetus fuit cum malo, aut inuisibilis, aut in schemate, aut immobilis circa te extitit cursus in stellis. Hæc & his similia cum dixerit, rationis tibi verisimile assignare nititur aliquid & probare. Age nunc, interroga alterum mathematicum, cui ipsas horas ipsumque tempus in bonis tibi exuberasse casibus dicas: illico videbis eum tibi rationabilia schemata infinita afferre, quibus approbet, quia in ipsis tibi temporibus euenire debuerint bona. Circulum etenim tenet ex omni parte collectum, in quo diuersas & varias caussas accipit, ex quibus occasionem capiat dicendi quod voluerit. Nam futura dum penitus præuidere non possunt, climactericas dicunt, id est, naturæ rei incerta profugia. Nam diuersis temporibus nati vno naufragio perierunt, & vna hora diei vel noctis exorti, [& vanitatem eius artis.] alter ad mendicitatem deponitur, ascendit alter ad regnum: & in vno prælio innumerabilis multitudo prosternitur, & vno die, imo vno puncto, in vna domo, duæ feminæ, pudicissima altera, altera efficitur impudica: vtriusque stellæ si meritum contulerint, nec meretrix vituperanda est, nec casta laudanda. Certe legum latores & Principes sacra sua præuaricata puniunt, & ideo forum, ideo iudex, ideo iura, vt iusti laudentur recte, & iniusti merito puniantur. Et hoc nolo vt otiosum existimes, quod te ipsum nondum saluatum attendis. Nam si ex integro a te inimici generis humani cæremonias abiiceres, in temetipso quod verum est didicisses.

[23] Audiens hæc Chromatius dixit: Verus ille Deus est, qui vos tales probatur habere cultores. Nam omnis sermo vester ita rationibus affluit, vt & pecudum ad rationem veram mentes inclinet. Vnde etiam hoc ipsum quod ad ornatum domus visus sum excepisse, [Chromatis annuente vt confringatur,] ne impediat saluti meæ eius incolumitas, dissipetur. Credo enim, & hæc fides mea est, quod his omnibus, quæ Christianitatis lex abominatur & prohibet, si a me ex integro separauero, & præsentem merear salutem consequi & futuram.

[24] Audiens hæc filius eius Tiburtius dixit: Nulla patior ratione hoc opus pretiosum & præcipuum & incomparabile deiici. Sed ne paternæ saluti videar venire contrarius, [filius iis mortem minatur ni deinde patrem sanent:] deferantur duo clibani & accensi ante ianuam cubiculi præparentur, vt dum destructum ab eis fuerit, & pater meus non receperit sanitatem, ambo in singulis clibanis ardentibus demergantur. Audiens hæc pater eius, prohibebat fieri. Sancti vero non solum non metuebant promissum exitium, verum etiam constanter præparari clibanos hortabantur.

[25] Tunc accesserunt ad vniuersa idola crystallina & holouitrea, & omne opus illud mechanicum & subito dum Sanctorum manibus frangerentur, [dum id cōfringunt:] apparuit ante oculos Chromatij iuuenis, cuius facies flammeo radiabat aspectu, & dixit ei: [apparente Angelo sanatur Chromatius:] Misit me Dominus meus Iesus Christus, cui credidisti, vt omnium membrorum tuorum recipias sanitatem. Ad hanc vocem sanissimus redditus cœpit currere post iuuenem, vt pedes eius oscularetur. At ille dixit ei: Vide ne contingas me, quia nondum baptismatis sanctificatio te a squalloribus abluit idolorum. Videns hæc Tiburtius filius eius, aduoluitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius Præfectus astringebat plantas B. Sebastiani, [petit cum filio baptismum:] & ambo vna voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus & omnipotens vnigenitus filius Dei, quem prædicatis boni ministri eius.

[26] Tunc B. Sebastianus dixit Chromatio: Sicut ipse nosti, principatum primæ cohortis ago, sed vtrum sit militia hominis, nescire olim decreui, nec vellem. Ad hoc tantum sub chlamyde latere volui, vt nutantium animos instruerem, & dubitantes constantes efficerem, ne passionum doloribus cederent, quos fides fecerat bellatores. Tu autem amplissimæ potestatis apicem gerens, non potes temetipsum nec a spectaculis tollere, neque iudicandis negotiis absentare. Simulans igitur ægritudinem, tibi ipsi postula successorem, vt possis liber ab occupationibus mundi, futuræ vitæ rudimenta suscipere, [suadente S. Sebastiano petit Vrbis præfectura liberari:] vt secunda natiuitate iterum natus æternis efficiaris parentibus proles. Eodem itaque die mittit ad amicos suos in palatio positos, per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium diuinæ militiæ, antequam baptizaretur, accepit.

[27] Quid memorem, quam plenissimæ fidei fuerit, quamque acris ingenij contra infidelium asserta constiterit? Sequens lectio manifestat. Nam in initio qualiter sit sacrosancti fontis vnda perfusus, mentis eius fides euidenter enituit. Interrogatus si crederet, dixit: Credo. Iterum inrerrogatus, vtrum abrenuntiaret omnibus idolis, respondit: Abrenuntio. Prosecuta est interrogatio Sacerdotis, [generoso animo, ante baptismum, peccatis renūtiat, ablata restituit,] vtrum renuntiaret omnibus peccatis. At ille ait: Ista prius debuisti inquirere, antequam has aulas Regis cælorum intrarem. Nunc autem reinduam me non baptizatus, vt omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam, omnibus debitoribus meis chirographa restituam, si cui aliquid violenter abstuli, integrum reddi præcipiam. Duæ mihi post vxoris obitum concubinæ sunt, & istis dotem & maritos tradam, ab omni nexu seruili, ingenuo, priuato, vel publico actuum meorum nodos exsoluam. Et ita demum promittam renuntiaturum me omnibus peccatis diabolicis, [concubinas dotatas collocat.] & voluptatibus mundi. Dicit ei Polycarpus Presbyter: Beatiorem te cælestis vnda perfundet, cum ea, quæ arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleueris: nam & Quadragesimæ tempus ideo baptizandis iniungitur, vt tot diebus ipsi discant renuntiaturos se esse omnibus artibus inimici, & mundi commerciis, si qui verissime effici volunt Christiani.

[28] Tunc Tiburtius iuuenis sapientissimus dixit: Pater, [S. Polycarpus Tiburtium baptizat,] si tibi pro renuntiandis negotiis tempus flagitas, ego qui adhuc suscepturus eram negotia fori, soli susceptionis voluntati renuntio: & qui futurus eram aduocatus ad agendas caussas mortalium, suscipiam Christianitatem, ad agendas actiones Angelicas, cum vnus esse cœpero ex eorum numero, qui æternam vitam accipiunt, & efficiuntur caussidici sanctitatis. [suscipiente eum S. Sebastiano.] Tunc amplexatus est eum B. Sebastianus: quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater susceptionis eius est factus.

[29] Igitur dum pauci admodum transacti fuissent dies omnibus rite abrenuntiatis a Chromatio mundi negotiis, [Chromatius baptizatur cum 1400. seruis,] suscepit Chromatius sacri baptismatis nouitatem: & cum eodem ex familia eius promiscui sexus mille quadringentæ animæ, quos omnes prius manumissionis gratia a seruitutis nodo exsoluit, & donis optimis instruxit, dicens hoc: Illi qui Deum incipiunt habere patrem, [quos omnes manumittit.] serui hominis non debent esse.

[30] Erat autem Papa Vrbis Romæ nomine e Caius, vir magnæ prudentiæ magnæque virtutis, imperantibus, f Carino, Diocletiano & Maximiano. Sed Diocletianus in Vrbe erat cum Maximiano: Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus: [Persecutio mitior Carino Christianis fauente;] & eius intuitu lenta persecutio Diocletiani circa Christianos esse cœperat, quia Carinus habebat aliquos amicos, quos huius tituli professio decorabat.

[31] Igitur occiso Carino in ciuitate Maguntiaco, g Maximiano & Aquilino Consulibus, facta est persecutio talis, vt nullus emeret vel venundaret aliquid, nisi qui h statunculis positis in eo loco, vbi emendi gratia ventum fuisset, [acerba, eo occiso.] thuris exhibuisset incensum. Circa insulas, circa vicos, circa nymphæa quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui idolis delibassent.

[32] Tunc S. Caij Episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, [Chromatius Christianos alit:] & vniuersos ita fouebat, vt nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta vis persecutionis extiterat, vt opinio ipsa Christianitatis eius celari non posset, meruit ex i sacro rescripto Chromatius, vt medendi gratia in Campano littore moraretur, in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam.

[33] Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum & B. Sebastianum, [præfectura solutus rus secedit cum multis. S. Polycarpo, vt eum comitetur mandat S. Gaius Papa,] quis horum duorum in Vrbe remaneret, & quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum. Quibus altercantibus venerabilis Papa Caius dixit: Dum ambo passionis coronam quæritis, acquisitum Domino populum desolatis. Vnde mihi videtur, vt tu, frater Polycarpe, quia & sacerdotij rectum tramitem tenes, & scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes & animos dubios ædificandos. At ille his auditis quieuit, & blandum Papæ imperiū æquanimiter tulit.

[34] Venit itaque dies Dominica, in qua Caius Episcopus agens quæ Dei sunt, intra domum Chromatij, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Iesus Christus præscius fragilitatis humanæ, duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet & martyrij, vt hi, qui martyrij pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant, & dantes latus bellantibus, Christi militum, qui pro eius sunt nomine pugnaturi, sollicitudinem gerant. [aliis idem permittit.] Pergant itaque qui volunt vna cum filiis nostris Chromatio & Tiburtio: & mecum in hac vrbe qui voluerint maneant. Non enim nos terrarum spatia diuident, quos Christi caritas nectit, nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur aspectu. Hæc & his similia dicente Papa Caio, exclamauit k Tiburtius vir clarissimus dicens: Obsecro te, Pater & Episcoporum Episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare. Mihi enim valde iucundum est & optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, [S. Tiburtius in Vrbe manet spe martyrij.] tantum vt illius vitæ dignitatem inueniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant. Tunc S. Caius congaudens fidei eius lacrymas effundebat, orans vt omnes qui remanserant certamine victores existerent, triumphum martyrij capientes.

[Annotata]

a Κονδύλωμα est in condylis, siue articulis digitorum, tuber vel inflammatio, vt alibi dictum.

b Tempus, quo planetæ in eamdem partem signiferi per eosdem numeros redeunt, per quos cursus sui principium cœperant, ἀποκατάστασιν vocari, alibi ex Columella indicauimus.

c Plura de climacterum & horoscoporum vana obseruatione notauimus ad Acta S. Sebastiani cap. 6 Not. f.

d Monuimus ibidem Not. g, fortassis syndesmus legendum, id est coniunctio.

e De S. Caio Papa egimus supra 18 Febr. ad SS. Claudij & Maximi Acta, & 19 Febr. ad S. Gabini fratris: colitur ipse Caius 22 Aprilis.

f Carinus sub finem anni 282 Cæsar creatus, anno 286, Diocletiani 3, ab eo victus & interfectus est, apud Margum, seu Murgumin Moësia, vt habent plerique, licet hic Maguntiaci in Germania I occisus dicatur.

g Imo M. Iunio Maximo II & Vettio Aquilino, vt habent tabulæ consulares: nisi forte Maximo Maximianus Herculeus sit subrogatus, qui anno sequenti 287 secundum Consul ponitur, cum nulla fiat mentio primi consulatus.

h De hac voce dictum ad cap. 18 Actorum S. Sebastiani Notat. f. deq; insulis & nymphæis.

i Ea illi gratia facta rescripto Augustorum, vt curandæ sanitatis caussa secedere in Campaniam ei liceret. Quod ita interpretantur quidam, vt eo relegatum putent.

k Colitur S. Tiburtius II Augusti.

§ IV S. Polycarpi corpus in Gallia: alibi reliquiæ aliquæ.

[35] Qvo loco, quoue lethi genere, vitam S. Polycarpus finierit, nusquam traditur. Ex iis qui illum ac Chromatium in Campaniam comitati sunt, Ariston, Crescentianus, Eutychianus, Vrbanus, Vitalis, Iustus, Suessæ Auruncæ, quæ nunc vulgo Sessa Italis est, martyrio coronati sunt, vt II Iulij dicemus. An S. Polycarpus antea ibidem decesserit, an post eorum cædem redierit Romam, [S. Polycarpi obitus:] & quamdiu illic superstes vixerit, non auguramur. Sicca morte defunctum indicant cuncta Martyrologia, dum Confessorem appellant. Martyrem facere videtur Constantinus Chinius, ita scribens: Tandem & ipse Martyribus associatus, palmam promeruit, VII Kal. Februarij.

[36] Corpus post annum ⅠƆCCCXL in Galliam translatum ad monasterium Altumvillare, siue Altvillare, quod S. Niuardus Episcopus Remensis annis ferme ducentis prius, [Altvillare in Galliā,] ad Matronam amnem in finibus diœcesis Remensis, ædificarat, vt in eius Vita I Septēbris narratur, inq; S. Bercharij primi illius Abbatis ac Martyris XVIII Octobris, & in historia Remēsi Flodoardi li. 2. ca. 7. & 10. At ca. 8. postquam de reliquiis egit S. Helenæ a Theotgiso monacho Roma eo allatis, de corpore S. Polycarpi ista subnectit: [quo antea S. Helenæ Aug.] Denique vt perlata est ad præfatum Altvillarense monasteriū sacratissima gleba, quibusdā dubitantibus an ipsa foret Helena Constantini Augusti genitrix, vitalisque ligni repertrix; id probabili Christus asseuerare dignatus est aquæ iudicio, triduano supplicatus ieiunio. Mittuntur etiam tres fratres ex eodem monasterio Romam, ad indagandam translationis huius beatæ Reginæ certitudinem. Qui redeuntes & veritatis huius indaginem, & geminatum gaudium, [corpus translatū,] corpus videlicet B. Polycarpi Presbyteri, collegæ S. Sebastiani, huic attulere cœnobio.

[37] Accuratius id narrat, Theotgisi suppar Almannus ibidem & ipse monachus, qui Vitam, Translationem ac miracula S. Helenæ conscripsit: Et ne, inquit, præfata examinatio minor esset, quam vt posset populo satisfacere; ex edicto & consensu totius Remensis Ecclesiæ, & Vicedomini, nomine Parduli, auctoritate, qui fuit postea Laudunensis Episcopus (nam sine benedictione Episcopali Remensis ciuitas tum temporis erat) necnon ex consensu prædictæ congregationis, [vacante Sede Remensi,] mittuntur ad Vrbem de eodem Altouillari monasterio, quod pollebat reliquiis pretiosi corporis, duo Fratres monastica religione probati, & sacerdotali munere conspicui, & tertius tantum monachus, vt in ore duorum vel trium testium staret omne verbum: qui hæc omnia, in quibus dubitatio fuerat de B. Helena, cum secreto tum diligenter inquirerent, [a 3 monachis alia caussa Romā missis,] & sibi quantocyus nuntiarent. Post non multos igitur dies, prædicti Fratres redeuntes ab Vrbe, non solum veritatis indaginem, sed etiam geminatum gaudium retulerunt. Attulerunt enim sacrum corpus B. Polycarpi, qui in collegio B. Sebastiani, prædicatione, baptismate & exemplo, multis fuit ducatui ad fidem rectam, ac per hoc pariter ad vitam æternam.

[38] Hæc, inquam, litteris tradidit Almannus, de quo Sigebertus Gemblacensis lib. de Scriptorib. Eccles. cap. 98 ita scribit: [vt scripsit Almannus ibidem monachus:] Almannus monachus Altvillarensis scripsit Vitam S. Niuardi Archiep. Remensis, Vitam Sindulphi, Vitam Helenæ Reginæ, & Translationem eius a Roma ad cœnobium Altvillarense: & quia suo tempore Francia a Normannis vastabatur &c. Vitam eam ac Translationem dabimus XVIII Augusti, quo S. Helena colitur: S. Sindulphi XX Octobris. Populationis illius Normannicæ meminit idem sub finem miraculorum S. Helenæ, & Altivillaris supellectilem omnem direptam, combustaq; ædificia memorat, corpora dumtaxat Sanctorum & reliquias seruatas. Hinc ergo perspicere est, vixisse Almannum sub finem noni seculi, cum sub initium decimi Normannica illa tempestas conquieuerit.

[39] Tempus Translationis ipse indicat, dum ait Theotgisum, siue Teatgisum, aut Tetgisum, (vt in diuersis exemplaribus nuncupatur) anno ⅠƆCCCXL Romam profectum soluendi voti caussa, inde sacrum illud pignus asportasse. Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum ⅠƆCCCXLIX ita scribit: [non anno 849 facta translatio S. Helenæ:] S. Helena Imperatrix a filio suo Constantino Magno, primo huius nominis Imperatore, Romæ in ecclesia SS. Marcellini & Petri Martyrum, in mausoleo purpureo sepulta, ad Franciam a Theogiso monacho transfertur, & in diœcesi Remensi, magna Francorum veneratione excolitur, recondita in cœnobio S. Petri, quod Altumvillare dicitur. Sed, siue ista Sigebertus scripsit, vti ipsius verbis recitat Bellouacensis lib. 24 cap. 36, omißis vltimis illis, recondita &c. quæ & ab optimæ notæ codice Lobiensi aberant) seu quis ea (vt censebat Autbertus Miræus) ad Sigebertum adiecit; manifestum est eo anno non contigisse. Nam ante eum annum & Hincmarus Remensis. Archiepiscopus fuit, & Pardulus Laudunensis Episcopus: interfuit enim vterque anno ⅠƆCCCXLVIII Concilio apud Carisiacum, in quo Gothescalcus damnatus. At cum reliquiæ allatæ, [nec tunc vacabat Sedes Remensis:] vt iam ex Almanno dictum, & ciuitas Remensis sine benedictione Episcopali, & Pardulus adhuc eius Vicedominus erat, siue, vt in historia Miraculorum dicitur, Remorum Prætor.

[40] Quæri tamen potest, an statim postea mißi sint Romam tres alij monachi, an aliquot post annis, ob ea quæ ibidem subnectuntur: Carolus autem Imperator, inquit Almannus, cum famam audiisset, quod in Altumvillare S. Helena deportata diceretur, nullo modo credere voluit. Vnde conuocans Episcopum ipsius ciuitatis, cum Abbatibus & viris religiosis, [veritas aquæ feruentis iudicio probata,] in ipso monasterio voluit iudicium publicum fieri, vtrum monachi verum dicerent, an falsa proferrent: Iudicauerunt itaque non aliter credendum, nisi monachus isdem, qui eam ad nos asportauerat, manifestum indicium fecisset, & in calidam aquam toto corpore nudatus intraret. Sed, vt Deus rei veritatem manifestius panderet, ita hunc inter feruidas aquas conseruauit illæsum, sicut & ab ipso mendacio, quod dicebatur, nouerat incorruptum. Hoc nimirum est illud aquæ iudicium, cuius Flodoardus meminit.

[41] Qui hic nominatur Carolus Imperator, Caluus est, Ludouici Pij filius, qui tunc Rex erat Occidentalium Francorum, [coram Carolo Caluo Rege,] atque anno demum ⅠƆCCCLXXV post Ludouici II obitum Imperator est factus. Sed quis ille est, & cuius ciuitatis Episcopus, qui ab eo conuocatus dicitur? Si Remensis, ergo id non nisi anno ⅠƆCCCXLV aut sub finem præcedentis contigit, quando electus est Hincmarus. Forsan Laudunensis Simeon fuit, aut alius Metropoli Remensi subiectus, qui post Ebbonem expulsum sacra tantisper illic administrarit. Certe non ad annos aliquot eam dilatam esse controuersiam videtur ex Flodoardi verbis colligi: Vt perlata est, inquit, ad præfatum Altvillarense monasterium sacratissima gleba, quæ indicare videntur, non multo post eam translationem illud iudicium contigisse. Profectus est Romam Theotgisus, vt diximus, anno ⅠƆCCCXL, rediitq; cū Remensis Ecclesia Antistite vacaret: non eodem igitur anno, nec initio sequentis. Nam Ebbo XXIV Iulij anno ⅠƆCCCXL a Lothario in suam Sedem restitutus, [non initio anni 841 cum Episcopus esset Ebbo:] eam tenuit anno fere integro: donec audiens Carolum Caluum, antea a Lothario fratre pulsum, resumptis viribus in Belgicam aduentare, iterum ad Lotharium fugit anno ⅠƆCCCXLI: sicq; Episcopo destituta est Ecclesia Remensis, donec anno ⅠƆCCCXLIV, aut sequenti, ad eam regendam admotus est Hincmarus, qui vsque ad annum ⅠƆCCCLXXXII ei præfuit.

[42] Iam si VII Februarij allatæ sunt cælestes illæ exuuiæ Altvillare, vti in quamplurimis Martyrologiis ac vetustis Kalendariis annotatum; [sed post translationē 7 Febr. 842 factā:] perspicuum est, non nisi anno ⅠƆCCCXLII id contingere potuisse, cum alioqui mense Februario anni ⅠƆCCCXLI non careret Remensis Ecclesia Pastore. Eodem ipso anno illa aquæ feruentis probatio ad veritatem firmandam adhibita: ac mißi postea Romam tres alij monachi, qui inde corpus S. Polycarpi attulerunt paucis post mensibus: id enim arbitror significare ista Almanni verba, post non multos dies. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano ad XXIV Februarij ista habet: Eodem die, in territorio Remensi, Altumvillari monasterio, [fors allatū S. Polycarpi corpus 24 Febr. 843, aut prius.] Translatio corporis B. Polycarpi Presbyteri, qui S. Sebastianum in multorum ad Christi fidem conuersione, Romæ magna pietatis instantia adiuuit: plurimosque, diuini officij salutari perfuuctione, ad martyrij pugnam & palmam perduxit: quibus meritis Deo factus acceptissimus, ad æternam assumptus est beatitudinem. Si eo die contigit illa Translatio, ad annum ⅠƆCCCXLIII est reiicienda. Meminit huius quoque Translationis Petrus Halloix noster to. 1 de Vitis illustrium Scriptorum Orientis in Notationib. ad Præfationem Vitæ S. Polycarpi Episc. Smyrnensis & Martyris.

[43] [Aliquæ eius reliquiæ Bononiæ.] Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, cum accuratißimum indicem habeat Reliquiarum, quæ in variis eiusdem Vrbis Ecclesiis asseruantur, S. Polycarpi Presbyteri omnino non meminit. Bononiæ in ecclesia S. Iacobi maioris aliquas extare huius S. Polycarpi Presbyteri reliquias testatur Antonius Masinus in libro qui inscribitur Bononia perlustrata.

DE S. CLEMENTE MARTYRE.

[Commentarius]

Clemens Martyr (S.)

G. H.

Plures Clementis nomine celebres Sancti memorantur: ab omnibus hic diuersus videtur, cuius XXIII Februarij in Græcorum Menæis ita consignata memoria:

Τῆ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος μάρτυς Κλήμης ξίφει τελειοῦται.
Κλήμης τὸ κλῆμα τῆς νοητῆς ἀμπέλου,
Καινόν τι γλεῦκος αἵμα τμηθεὶς ἐκχέει.

Eodem die sanctus Martyr Clemens gladio percussus obit.
Clemens palmes rationalis vitis,
Nouum dat mustum dum sanguinem percussus effundit.

Maximus Cytheræus de eodem agit, sed quem Martyrem facit, in pace ait obiisse. Græce ἒν ἐιρήνῃ, vbi ξίφει gladio legendum est. Locus non additur. In Græcia aut Orientali quapiam prouincia coronatum arbitramur. Refertur Clemens quidam in MSS. Martyrologiis S. Hieronymi & Richenouiensi ad XXI Nouemb. sed Romȩ passus: cui additur in Romano Martyrologio Celsus, diciturq; in Notis agere de his prædicta antiqua MSS. monasterij S. Cyriaci in Vrbe. Verum in nostro apographo Roma accepto ea nomina desunt.

DE S. ROMANA VIRG. ROMANA, TVDERTI IN VMBRIA

CIRCA AN. CCCXXIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Romana, Virgo Romana, Tuderti in Vmbria (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Romanæ ortus, conuersio, vita solitaria, ætas, publica veneratio.

[1] Tvder vrbs est Vmbriæ antiqua, in colle sita, haud longe a Tiberi amne, Tudertum etiam, præsertim a mediæ ætatis scriptoribus, appellata, Italis nunc Todi. Hic S. Romana Virgo, ortu animisq; vere Romana, non solo nomine, VII Kalend. Martij colitur, ita Romano Martyrologio a Cardinali Baronio inscripta: [S. Romana Tuderti colitur 23 Febr.] Tuderti S. Romanæ Virginis, quæ a S. Siluestro Papa baptizata, in antris & speluncis cælestem vitam duxit, & miraculorum gloria claruit. Eius res gestas descripserunt Ioannes Baptista Posseuinus in Vitis Sanctorum Tudertium anno ⅭⅠƆ ⅠƆ XCVII editis, Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, Ludouicus Iacobillus in Vitis SS. Vmbriæ, Franciscus Laherius noster in Menologio Virginum. Meminit quoque illius Baronius to. 3 Annal. ad an. 335, vbi de S. Siluestri Papæ obitu agit: De eodem etiam Siluestro, inquit, non prætermittimus, eius plantationem fuisse nobilissimam Virginem, Romanam nomine.

[2] Ea, vt idem ait Baronius, ceteriq;, filia fuit Calpurnij Præfecti Vrbis. Cuius Calpurnij, siue, vt alia exemplaria habent, Calphurnij, aut Calfurnij, mentio fit in Concil. 2 Romano sub Siluestro, [Ea filia Calpurnij V. Pr.] habito Crispo Cæsare III & Constantino Cæsare III Coss. anno CCCXXIV, vbi sub finem cap. 1 ita habetur: Erat enim ibi & Calphurnius, qui primo gentilis & postea Christianus, Præfectus Vrbis. Existimant Iacobillus & Lahierius, S. Firminam Virg. & Martyrem, [forte soror S. Firminæ V. M.] quæ Ameriæ XXIV Nouembris colitur, huius Romanæ sororem fuisse: Calpurnij certe Vrbis Præfecti filia fuit. Ita Antonius Maria Gratianus a Burgo sancti Sepulchri, Episcopus Amerinus, in eius Vita scribit: Firmina Virgo Romana, clara Pisonum gente prognata, cuius pater Calphurnius præfecturæ Vrbis honore fulgebat, Agoliani octauo ab Ameria lapide, procul suorum splendore atque amplitudine, vitam in solitudine, humili ac tenui cultu victuque, agebat. Ea tamen annis aliquot prius quam Romana nasceretur, coronam erat adepta martyrij, sæuientibus in Christianos Diocletiano ac Maximiano, cum Romana annos solum nata decem esset, quo tempore in Soracte latebat S. Siluester Papa, anno primum CCCXIV ad pontificatum euectus, qui quando latebras illas petierit ad eius Vitam XXXI Decembris quæremus. Neque illud hic dißimularim inter eos qui Præfecturam Vrbis administrarunt a consulatu Valeriani II & Gallieni, ad Constantij Aug. VI & Constantij Galli II, siue ab anno CCLIV ad CCCLIV, nullum Calpurnium, seu Calfurnium reperiri, vt patet in libello de Præfectis Vrbis ad Ægidio Bucherio nostro cap. XIII Commentarij in Canonem Paschalem Victorij edito. Sed maiorem apud nos fidem obtinet Concilium Romanum citatum, quam iste libellus: in quo cum sæpe vno anno Præfecti Vrbis duo, tres & nonnumquam quinque annotentur; suspicari licet, omissum, & pluribus forsan annis, Calpurnij nomen: vti & Chromatij Agrestij, de quo paullo ante egimus ex Actis S. Sebastiani, omissum.

[3] Illo ergo progenita patre Romana, cum a Christianis (quorum ideo vberior tunc erat Romæ copia, quod tam luculentus paullo ante sparsus erat Martyrum cruor, [clam fidem docta,] fæcundißimum fidei semen) ipsa quoq; fidei eiusdem mysteriis a pueritia fere instituta clam parentibus est: illudq; admonita, quibus Deus pretiosum virginitatis thesaurum esset elargitus, adniti eos oportere, vt non solam corporis integritatem, sed totam ei animam dedicent, eiusq; amore vel pauperibus facultates suas largiantur, vel eas, domumque & parentes relinquant. Deo igitur ceu sponso corpus animumque consecrat, cum annum ætatis decimum attigisset. [Cum nuptiis destinaretur,] At pater tradere eam primario adolescenti coniugem statuerat, eoque citius quod abhorrere eam adhuc a nuptiis sensisset, metueretque ne Christiani cuiuspiam hortatu aliorsum flecteretur: minas etiam intentarat, ni sibi hac in re pareret. Gnara illa, quæ pater, quam versuta agitaret consilia, ad sponsum suum Iesum cum lacrymis recurrit. Missa ab hoc cælitus candidißima columba (Angelum interpretatur Laherius, [cælestis columbæ voce animata, fugere statuit:] Posseuinus Spiritum sanctum) has protulit voces: Melior est via iustorum, quam Principum. Tum vero parentes ac patriam relinquere statuit, & in longinquum aliquem remotumq; a turbis locum secedere, vbi in consortio Christianorum, quos adhuc procella aliqua turbabat, ac publico arcebat, vacare Deo, atque adeo acerba quæque, si inciderent, tolerare posset.

[4] Abdiderat se eo tempore S. Siluester Pontifex in quædam montis Soractis latibula, cum nonnullis e Clero, vt tempestatem declinaret, quæ concitanda aduersus Ecclesiam videbatur. Ibi pietatem singulari studio colens, rem Christianam, quo poterat, modo, gubernabat. Id quoque Romana inaudierat. Eo igitur iter intendit, plebeio aut agresti, vt credebile est, habitu, eiusmodi certe, qui minimum oculos aduerteret hominum. Comite negant mortali vsam: ductores tamen adfuisse Angelos, et si fortaßis minime aspectabili specie, nemo ire inficias potest. Ad montem vt peruenit, Pontificem inuestigando per sese, [venit ad S. Siluestrum in Soracte iatentem:] & ex obuiis sciscitando, tandem ad speluncam, vbi is latebat, deuenit. Ingreditur intrepide, in terramque prostrata, aliorum primum Sacerdotum, dein & ipsius Siluestri pedes exosculatur. Hic Angelicam quamdam in Virgine speciem admiratus, (nam decor animi, dignitatem quamdam eximiam corpori affundebat) interrogat quæ sit & vnde, cuiusue rei gratia eo venerit, aut quo tendat. Romana vocor, inquit illa, Calfurnij Præfecti Vrbis filia: Iesu Christi amore omnia dimisi, parata mortem etiam oppetere, [ab eo baptismum petit] vt eo frui in cælis merear. Ad te autem, Sancte Pater, huc veni, vt me Baptismi lauacro ab omni vitiorum macula emundes, & consecres Deo. Id vbi ero consecuta, metu omni abiecto, libens moriar, vt ad æternam demigrem vitam. Pontifex immensa quadam perfusus Spiritus consolatione, dum illos in tenella Virgine animos cerneret, actis Deo gratiis, [& percipit,] eam baptismo tingit, ac dein ita affatur: Ego te, filia, hodie hostiam viuam, & acceptam Deo, consecro, vt Creatori tuo animam puram & immaculatam reddas: ac Diuinam maiestatem precor, vt omnes eius gratia perfecti euadamus, & viriliter pro eius honore decertemus. Is nempe in Euāgelio, illis qui hic sui amore parentes reliquerint, [cum piis monitis:] aut mortem adierint, vitam immortalem ac beatā in cælis pollicetur. Illa palam obsecrare Deum, vt sibi martyrij palmam largiretur: Pontificem quoque & ceteros adstantes rogare, Deum ipsi in sacrificiis suis aliisque precationibus propitiarent, vt robur ipsi gratiæ cælestis largiretur, quo nec mortalem quemquam metueret, & tormenta quæuis superaret.

[5] Cum ei rursus Pontifex bene precatus esset, illa Tuder versus viam capeßit, vbi multos degere Christianos didicerat, vt locum quempiam in illius ciuitatis agro auium inhabitaret, quod diuino instinctu menti eius insederat. Locum ergo deuenit quinque millibus passuum ab ea vrbe distantem, ad ipsam fere Tiberis ripam. [in specis Tuder tinæ ditionis sancte vi-] Ibi specus quasdam videt, siue antra, subter montes excauata, quæ etiamnum ingredientes horrore quodam percellunt, & S. Romanæ specus appellantur. Illic substitit Virgo sanctißima ad menses complures, precatione, rerumq; Diuinarum contemplatione, ac vigiliis aliisq; afflictationum modis sese Deo acceptabile sacrificium immolans, herbis siluestribus in propinquo lectis victitans, atque aquæ potu.

[6] Non diu potuit ita abscondita lucerna non in oculos incurrere mortalium. Diffusus odor sanctitatis eius per ciuitatem Tudertinam, [visitur a Christianis, ac 2 Sacerdotibus] ac vicos. Conuenere ad eam Christiani complures, Deoque grates cecinere, qui in infirmo sexu, tamq; tenera ætate tantam illi virtutem tribuisset. Sacerdotes ex iis duo, Dei nutu, vt & sancti illius obitus testes essent, & sepulturam ei honestam curarent, cum ipsa diebus aliquot in specubus illis substiterunt, simul psalmos ac hymnos Deo precesq; alias offerentes. [voce columbæ euocata] Cum simul positis humi genibus Deo supplicarent, niuea e cælo aduolans columba, supra Romanæ caput adstitit, atque istas protulit voces: Via Iustorum recta. Sanctorum semita, qua ad cælum perueniant, parata. Domine, omnes qui ad te confugiunt, non confundentur in æternum. Sensit Romana, sese a sponso suo ad cælum inuitari, [orans moritur:] cui paullo post coram iisdem Sacerdotibus, intenta adhuc precationi, purißimam animam reddidit, annos decem ac menses sex nata, die XXIII Februarij, Constantino Magno Romani imperij habenas moderante.

[7] Calfurnius vbique locorum perquiri filiam iusserat: ac demum intellexit, in specum quamdam circa Tuder seceßisse, multosque magno sensu pietatis ad eam conuenire. Eo & ipse cum coniuge atque aliis comitibus properat. Sed vt illuc venit, iam exspirarat: [patre eo adueniente,] necdum tamen corpus erat tumulatum, quod parens vterque effusis lacrymis rigarunt, immodicis lamentis filiam lugentes. Tum Sacerdotum illorum vnus, Cohibete nunc fletus, inquit. Filia vestra ex hoc lacrymarum pelago ad portum æternæ lætitiæ peruenit: iamque fruitur sponsi sui Iesu deliciis in cælo. Potius eam orate, vt ab illo lumen vobis, quod ipsi illuxit, [ac cælesti voce confirmato,] impetret, vestriq; apud Deum patrocinium suscipiat, vt ad eamdem vos aliquando beatitatem interminabilem pertingatis. Audita ipso momento vox hæc e cælis: Iustus est Dominus.

[8] Sepultum est illic a parentibus, eorumq; famulitio, ac binis illis Sacerdotibus, magna religione ac honorificentia corpus virginieum. [sepelitur,] Permansere deinceps longo tempore in eadem specu Sacerdotes iidem, aramq; erexerunt, vt sacrificium in ea immolarent, & alias religiosas functiones obirent: [altari ibidem erecto:] occultißimum tamen habuere, quo loco sacrum eum thesaurum defodissent. Agebat tunc animam in eadem Tudertium regione quidam, XVIII iam annis lepra conflictatus. [eius meritis sanatur leprosus:] Is audita Romanæ sanctißima vita ac obitu, ad Sacerdotes illos mittit, vt pro sua incolumitate Sanctam precentur. Quod vbi egere, illi restituta illico sanitas est, vitaque ad septem annos producta. Obstupuere eum leprosi ipsius parentes, tum præcipue, qui adhuc aderant, Romanæ. Hos monuit alter Sacerdos, summe id filiæ in votis fuisse, & esse etiamnum, vt ipsi quoque baptismum suscipiant, palamq; se Christianos profiteantur, omni repudiata superstitione, ac metu seposito. Adeant proinde Siluestrum Pontificem, tunc quidem in Soracte latentem, [conuertuntur parentes,] sed breui proditurum in lucem, & pacem Ecclesiæ asserturum. Ab eo sanctis præceptionibus institutos, baptismo suscepto ab omni criminum sorde ablutum iri. Paruit filiæ votis, piiq; Sacerdotis monitis, Calfurnius cum vxore & comitibus: [& a S. Siluestro baptizantur.] ipsoque ducente Sacerdote Siluestrum adierunt, a quo mysteriis nostræ religionis rite instituti, ac tincti baptismo sunt: vti & ipse non multo post Constantinus Augustus. Reuersus ad specum S. Romanæ Sacerdos, cum socio diu in religlosis actionibus perseuerauit. Concurrebant eodem Christiani perquam frequentes, ac multa illic fiebant miracula.

[9] Hæc fere Iacobillus ac Posseuinus. Vsus hic antiquißimis codicibus manu exaratis, quos Tuderti ait asseruari: vnde etiam Baronius in Notat. ad Martyrol. eius Acta se accepisse testatur. [Vnde hæc accepta?] Monet Posseuinus in vetusto MS. Tudertino dici eam Placidiani cuiusdam filiam fuisse. Quo tempore decesserit, haud ita facile nunc possumus definire, [forte anno 324 mortua,] donec suo loco disquisierimus, quando in Soracte S. Siluester latuerit: si, quod quidam volunt anno CCCXXIII, dicendum erit cum Baronio, eum anno CCCXXIV Romam reuocatum, eodemq; S. Romanam obiisse. Quare in citato Romano concilio, cui subscriptum, III Kalend. Iunij, Domno Constantino Aug. III & Prisco Cos. (vel potius, vt habent tabulæ consulares, Crispo & Constantino III Coss.) in eo, inquam, concilio adfuisse dicitur Calpurnius, qui primo gentilis & postea Christianus Præfectus Vrbis; recens nimirum ad fidem ipso anno conuersus. Haud sane apte rem putauit Laherius, qui annos aliquot in sua specu exegisse Romanam scribit, antequam baptismo lustraretur a S. Siluestro: obiisse autem anno circiter CCCXII. Etiamne prius quam Pontifex fieret Siluester, [Saltem non 312.] qui anno demum CCCXIV electus?

§ II S. Romanæ gemina translatio.

[10] Qvamdiu manserit S. Romanæ corpus in primo sepulturæ loco, incertum. Translatum est mille fere post eius decessum annis in S. Fortunati Episc. Tudertini basilicam intra eamdem vrbem, vna cum aliis Diuorum exuuiis. Ita to. 1 Italiæ sacræ Vghellus: Nicolaus Armatus, ex Canonico Rotomagensi electus an. ⅭⅠƆ CCXCVII VIII Kalend. Maij Tudertinus Episcopus, anno ⅭⅠƆ CCCI, die XIX Augusti, [S. Romanæ & aliorum 4 SS. corpora translata 19 Aug. 1301.] die XIX Augusti, in basilicam S. Fortunati transtulit corpora SS. Cassiani, Callisti, Fortunati, Romanæ & Dignæ. Turpe erratum extat in Vitæ epitome apud Ferrarium, sed a typographi forsan negligentia, anno ⅭⅠƆI hanc translationem esse factam. Idem tamen Laherius expreßit.

[11] Collocata fuisse ea sacra corpora testatur Posseuinus sub principe altari eiusdem basilicæ, semperque singulari culta religione. Sed quia altare illud magnam basilicæ partem occupabat, Angeli Cæsij Episcopi, senatusque Tudertini, decreto, [iterum inuenta 13 Dec. 1580,] anno ⅭⅠƆ ⅠƆLXXX destructum est, vt splendidius loco aptiore restauraretur. Sub illo igitur altari, die XIII Decembris reperta quinque illa corpora sunt in quatuor arcis lapideis, intra antiquißimum sepulchrum marmoreum: singulis apposita epigraphe erat plumbo incisa. Inspexit hasce omnes reliquias idem Angelus Episcopus, & populo, qui frequens concurrerat, venerandas exhibuit, atque ad sacrarium deportauit, ibi asseruandas, donec alius iis reponendis aptatus esset locus. [in sacrario reposita:] In Acta res omnis relata tunc est.

[12] Quia vero sperabat Antistes, breui omnia expeditum iri, cum Gregorio XIII Pontifice Maximo egit, vt indulgentiis impertitis populi pietatem ad cohonestandam eam translationem inflammaret. Recitat Posseuinus Pontificis diploma datum Tusculi X Iunij ⅭⅠƆ ⅠƆLXXXI, in quo ista habentur: Omnibus vtriusque sexus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis, ac sanctissimo Eucharistiæ sacramento refectis, qui Ecclesiam S. Fortunati Tudertini, eo die, quo Translatio corporum Sanctorum Fortunati, Calixti, & Cassiani, ac Sanctarum Romanæ & Dignæ Virginum, [in diē futuræ translationis datæ a Gregorio 13 indulgentiæ,] ex sacristia dictæ ecclesiæ, vbi nunc reperiuntur, in aliud sepulchrum sub altari nouo, in ipsamet ecclesia honorifice & decenter præparatum, fiet; & deinde singulis annis die Translationis huiusmodi, a primis Vesperis vsque ad occasum solis eiusdem diei, deuote visitauerint, & ibi pro pace inter Christianos Principes conseruanda, ac hæresum extirpatione, sanctæque Matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem, misericorditer in Domino perpetuo concedimus.

[13] Verum quia impensæ ad operis absolutionem necessariæ lentius repræsentabantur, ad XVI annos dilata translatio est, [in diem sequentē aliæ a Clemente 8.] atque anno demum ⅭⅠƆ ⅠƆXCVI peracta, die V Maij, quæ erat Dominica tertia post Octauam Paschæ: nam huius celebritas tunc in XIV diem Aprilis inciderat, littera Dominicali F. Qui tunc Ecclesiæ Romanæ præerat Clemens VIII, ad indulgentiam perpetuam a Gregorio XIII concessam, aliam in diem insequentem, itidem plenariam, adiecit. Qua pompa, quoque splendore ac magnificentia instituta sit supplicatio, in eaque reliquiæ circumlatæ, egregie describit Posseuinus, & quæ variis locis statuæ, [solenniter translata 5 Maij 1596] arcus, inscriptiones, de quibus forsan luculentius agemus ad S. Fortunati Episcopi diem. Aderant præter Cæsium Tudertinum tres alij Episcopi, aduenarum supra XL millia.

[14] Reædificatum erat maius altare dictæ ædis S. Fortunati, propius Chorum. Sub eo altari Episcopus suo ære elegans sacellum ædificarat, in eoq; sepulchrum e versicolori marmore præclare elaboratum. In illud sacellum quatuor cypreßinæ thecæ, quibus inclusæ horum quinque Sanctorum reliquiæ erant, a totidem Episcopis, die VI Maij, Vesperis cantatis, deportatæ sunt. Quæ SS. Dignæ & Romanæ exuuias continebat, [in nouum sacellum illata postridie,] ea ab Antistite Perusino Neapoleone Comitulo gestabatur. Posita in fronte sacelli ad perpetuam rei memoriam hæc inscriptio est:

Dei gloriæ, & Sanctorum venerationi. Corpora Sanctorum Cassiani & Calixti Martyrum, & Fortunati Confessoris, Episcoporum Tudertinorum; ac Sanctarum Dignæ & Romanæ Virginum eiusdem ciuitatis; [addita epigraphe.] a Nicolao Armato Episc. Tudert. anno sal. MCCCI die XIX Augusti translata & recondita, Angelus Cæsius Episcopus Tudertinus, Cameræ Apostolicæ Clericus præsidens, anno MDLXXX, die XIII Decembris a se reperta & diligenter recognita, per ciuitatem solenni ritu trāstulit, die V Maij, anno MDXCVI, & hoc sepulchro sua impensa magnificentius extructo, pie collocauit, die VI Maij, eiusdem anni: Inscripsit hanc Translationem generali Catalogo SS. Ferrarius ad V Maij.

[15] Angeli Cæsij præstantißimi Antistitis elogium ex MS. Catalogo Episcopor. Tudert. recitat citatus iam sæpius Vghellus. in quo huius translationis ita mentio fit: Sanctorum Cassiani & Callisti Martyrum & Fortunati Confessoris, Episcoporum Tudertinorum, ac SS. Romanæ & Dignæ Virginum, corpora in templo S. Fortunati, illustriori sepulchro, ære suo condito, solenni pompa transtulit. Ibidem B. Iacoboni de Benedictis ossa decentius posuit. [aliorū SS. natales.] De B. Iacobono, vel potius Iacopono, vt vulgo appellatur, agemus XXV Martij. Colitur S. Fortunatus XXX Iunij & XIV Octobris, S. Digna Virgo & Martyr XI Augusti, S. Cassianus Ep. Tudert. Mart. XIII eiusdem, S. Callistus XIV. Eorum autem anniuersariam solennitatem agitestatur Iacobillus ritu duplici, Lectionibus propriis, a sacra Rituum Congregatione approbatis, præloq; excusis.

[16] Testatur Antonius Masinus in Bononia perlustrata, Bononiæ asseruari S. Romanæ Virginis reliquias aliquas in templo S. Martini maioris, & in S. Francisci: quas arbitror huius potius Romanæ esse, quam Antiochenæ illius Diaconissæ, [S. Romanæ reliquiæ Bononiæ.] quæ S. Pelagiam pœnitentem, vt in huius Vita VIII Octobris narratur, de sacro fonte suscepit.

DE SS. ZEBINA, POLYCHRONIO, MOYSE, DAMIANO, ANACHORETIS IN SYRIA.

V SECVLO

[Praefatio]

Zebinas, Anachoretae in Syria (S.)
Polychronius, Anachoretae in Syria (S.)
Moyses, Anachoretae in Syria (S.)
Damianus, Anachoretae in Syria (S.)

I. B.

[1] Mvlti in Cyristica regione, Theodosio iuniore imperante, vitæ sanctimonia celebres extiterunt anachoretæ, quorum certamina Theodoretus, Cyri in eadem prouincia Episcopus, in Philotheo, siue religiosa historia, [Horum cōmemoratio 23 Febr.] commemorat. Eorum plerosq; Græci publica veneratione colunt, vt ex eorum Menæis & Maximi Cytherorum Episcopi Vitis Sanctorum perspicere est. Et quidem in vtrisque quatuor horum annotata XXIII Februarij memoria est, his verbis: Τῇ ἀυτῆ ἡμέρᾳ μνήμη Τῶν ὁσίων Πάτέρων ἡμῶν Ζεβινᾶ, Πολυχρονίου, Μωσέως, καὶ Δαμιανοῦ. Dein ista additur Vitæ eorum epitome.

[2] Ex his diuinus Zebinas in monte quodam sibi religiosam palæstram excitauit, [Vitæ epitome ex Menæis:] in quo vsque ad senectutem asceticis sese laboribus exercuit. Superabat autem cunctos illius ætatis homines precum assiduitate. Cum dein præ senio stare non posset, scipione nixus precationibus vacabat. Cum ita admirabilem & Deo gratam vitam egisset, expirauit. Diuinus autem Polychronius, eius discipulus, ita presse Magistri vitam imitatus est, vt nec cera annulorum formas ita repræsentet. Nam in assidua statione & precum studio perseuerabat. Ferrum tamen non gestabat, ne infirmioribus quibusdam damno esset, eos nimirum a vita religiosa deterrens. At quercus radicem, tanti ponderis, vt non facile eam quis ambabus manibus mouere posset, humeris sustinens, ita corpus eo onere affligebat. Quibus ex laboribus diuina in eo gratia efflorescebat: etenim & precibus æstum immodicum fregit, & vacuum lecythum oleo repleuit: aliisque pluribus perpetratis prodigiis ad Dominum migrauit. Eius discipuli fuere Moyses & Damianus. Et ille quidem in Polychronij cella habitauit, eiusque virtutem in se ad viuum expressit. Damianus autem vicum quemdam ingressus, cui Hiera nomen, cum iuxta Hellos domunculam desertissimam reperisset, in ea mansit, Magistri quoque sui viuendi normam accuratissime secutus: nihil enim in cella habebat, præter sportulam lenticulæ, quam ad victum adhibebat. Tantam illi vtilitatem ex Polychronij conuictu perceperunt, sancteque & jpsi vitam peregerunt.

[3] Hactenus Menæa, quæ Cytheræus in vulgarem linguam, qua nunc Græci vtuntur, transtulit. [plenior ex Theodoreto.] Luculentius disertiusq; eorum Acta narrat Theodoretus cap. 24 Philothei, siue religiosæ historiæ, qui liber nonus in Vitis Patrum. Editionem Heriberti Rosweydi ex Gentiani Herueti interpretatione cum Græco textu & Sirmondi translatione contulimus.

VITA
auctore Theodoreto cap. XXIV Philothei.

Zebinas, Anachoretae in Syria (S.)
Polychronius, Anachoretae in Syria (S.)
Moyses, Anachoretae in Syria (S.)
Damianus, Anachoretae in Syria (S.)

Avctore Theodoreto Ep.

[1] Zebinam prædicant vsque in hodiernum diem, qui vt illum viderent digni sunt habiti. a Aiunt autem eum, cum ad extremam peruenisset senectutem, iisdem esse laboribus vsum vsque ad finem: [Zebinas ob senium nil de laboribus remittit, assiduus in oratione,] nec, licet grauissimo premeretur senio, ex certaminibus iuuentutis aliquid immutasse. Superabat autem, vt dixerunt, omnes sui temporis homines assiduitate orationis. In ea enim diu noctuque versans, non solum non satiabatur, sed etiam desiderium efficiebat vehementius. Quin etiam cum iis qui ad ipsum veniebant paucis disserens, nō poterat in animum inducere, vt cogitationē a cælis deduceret: sed statim ab illis liberatus, vt nec tantillum quidem ab iis quæ sunt Dei vniuersorum separatus, offerebat rursus deprecationem. [senex baculo nitēs,] Postquam autem non permittebat senectus, vt citra molestiā stare posset assidue, sustentaculum ei præbebat baculum, cui innixus Dominum & laudabat & orabat. [hospitalis:] Cum autem præter alia bona esset ornatus amore in hospites, iubebat multos, ex iis qui ad ipsum veniebant, exspectare vesperam. Illi autem timentes ne tota nocte illic starent, aliqua sua negotia prætexentes, se ab illis subducebant laboribus.

[2] Hunc ille quoque magnus admiratus est b Maro: & omnes ad se venientes ad illum ire iubebat, [honoratus iudicio S. Maronis,] & accipere eius benedictionem, eum Patrem & Magistrum nominans, & totius virtutis exemplar vocans. Rogauit autem vt in eodem quoque sepulcro poneretur: sed non siuerunt, c qui corpus illud sacrum diripuerunt, & in eum locum, quem diximus, detulerunt. Diuinus autem Zebinas, [post mortē miraculis,] cum ante eum obiisset, in vico ei propinquo (is autem appellatur d Cirtica) iusta sibi facta accepit. In eius sepulcro maximam e ædem ȩdificarunt: iis enim qui cum fide accedunt, variam ac multiplicem effundit curationem. [templo ei erecto.] Habet autem nunc quoque sub eodem tecto f Martyres, qui apud Persas quidem decertarunt, annuis autem & celebribus festis a nobis honorantur.

[3] Huius doctrinam magnus accepit Polychronius: quinetiam diuinissimus g Iacobus dicebat eum sibi primum dedisse tunicam ex pilis contextam. Ego autem, qui illum numquam vidi (ante meum enim aduentum vitæ finem acceperat) in hoc egregio Polychronio diuini Zebinæ video philosophiam: [Polychronius Zebinæ discipulus,] non sic enim cera exprimit figuras annulorum, vt hic illius effingit formam & characterem. Hoc autem aperte scio, ea quæ de illo narrantur, cum iis quæ ab hoc fiunt, conferens. Est enim similiter diuino incensus desiderio, [eiusq; imitator,] & est terrenis omnibus superior, & corpori alligatus mentem habet alatam, & quæ fertur sublime, aëremque traiicit & ætherem, [in studio orationis] & cælis fit sublimior, & perpetuo diuinam visione apprehendit contemplationem, nec potest illinc vnquam mentem detrahere: quinetiam cum iis qui adueniunt colloquem, superna mente peragat.

[4] [& nocturna statione:] Eius autem per totam noctem vigiliam & stationem hinc didici. Cum eum viderem simul & cum senio conflictantem & cum imbecillitate, & h nullam omnino habentem curam corporis, sæpius precatus ei persuasi, [consilio Theodoreti duos socios admittit,] vt duos assumeret, qui simul habitarent, & aliquam consolationem ab eis acciperet. Quoniam autem petiit viros virtute claros, qui per se in alio degebant monasterio; illis quoque viris admirandis persuasi, vt diuini hominis curam omnibus præponerent. Ij cum paruo tempore cum eo habitassent, conati sunt fugere, per noctem illam non ferentes stationem. Cum autem virum diuinum i obsecrarem, vt imbecillitate corporis metiretur laborem; Non solum, inquit, eos non cogo stare mecum assidue, sed etiam sæpe præcipio, [non tamen cogit ad pares labores.] vt decumbant: illi autem, Et quomodo possemus, aiebant, eo, qui in laboribus consenuit, stante, & imbecillitatem corporis despiciente, decumbere, cum simus sani & in media ætate? Sed venerandi quidem mihi capitis nocturnos labores sic didici.

[5] Hi autem viri procedente tempore sibi tantam parauere virtutem, [ij quoque sancte viuunt:] vt cum hoc magno viro eam persequerentur philosophiā. Et k Moyses quidem, (hoc est enim ei nomen) permansit vsque in hodiernum diem, tamquam patri & domino omne ei seruitium exhibens, &, quæ ex sacra illa anima coruscat, [Moyses ei adhæret:] virtutem accurate perfecteque exprimens.

[6] Damianus autem (hoc enim erat nomen alteri) cum peruenisset ad quemdam l vicum non procul situm, ei autem est nomen Niara, [Damianus alio migrat.] & præter alias paruam quamdam inuenisset domunculam, in illa degit, idem vitæ institutum persequens: adeo vt qui hunc & illum recte norunt, eum aspicientes, existiment se videre B. Polychronij animam in alio corpore. Eadem enim & simplicitas & mansuetudo & moderatio, eadem lenitas sermonis, eadem in congressu suauitas, [magistro simillimus:] eadem animæ vigilantia, & Dei intelligentia, idem status & labor & vigilia & cibus, & quæ est ex lege diuina paupertas & nihil possidere. Nam præter vnam sportulam, [lente madefacta viuit.] quæ lentem habet madefactam, nihil est in habitaculo. Tantam accepit vtilitatem ex consuetudine magni Polychronij.

[7] Ego autem relicto discipulo redibo ad magistrum: a fonte enim riui fluenta procedunt. [Polychronius virtutes occultat:] Hic ergo cum aliis vitiis eiecta quoque ex anima gloriæ cupididitate, & inanis gloriæ conculcata tyrannide, studebat semper labores occultare. Et m ferrum quidem vt gestaret non inducebat in animum, timens ne ex eo aliquid damni hauriret, si arrogantiæ inflammationem anima ex eo accepisset. [graui onere pressus orat,] Cum autem quercus grauissimam radicem ad se deferri iussisset, vt qui ad alium scilicet vsum ea opus haberet, eam & noctu imponebat humeris, & ea imposita orabat, & interdiu, cum esset ei otium. Cum autem veniret aliquis, & pulsaret ostium, eam in loco aliquo abscondebat. Hanc cum vidisset quidam, mihi indicauit: & cum vellem scire, [frustra id impedire conante Theodoreto:] quantum esset eius pondus vix eam potui tollere ambabus manibus. Is autem cum me aspexisset, iussit eam dimittere: ego autem eum rogabam, vt mihi eam permitteret accipere, vt ei eriperem occasionem laboris. Postquam autem eum vidi ægre ferre, ei cessi desiderio victoriæ.

[8] Ex his laboribus efflorescit ei quoque data gratia diuinitus, & multa fiunt miracula illius orationibus. [clarescit miraculis:] Erenim cum grauis illa siccitas, quæ homines affligebat, ad preces incitaret, venit ad eum multitudo Sacerdotum. Erat autem vna cum eis quidam quoque, cui Antiochenæ regionis multi vici pascendi erant crediti. Is ex iis qui aderant, rogabat seniores, vt ei persuaderent, vt manum dexteram imponeret lecytho. Cum ij autem dixissent, eum non esse id facturum; dum preces post hæc fierent, & venerandum mihi caput oraret, ille pone stans porrexit duabus manibus lecythum. [orans lecythum oleo replet:] Is autē ita cœpit scatere, vt duo aut tres ex iis qui aderant manus extenderent, & eas plenas oleo acciperēt. Sed licet & diuinæ gratiȩ fundat radios, & rectis officiis prȩclarisque & ex virtute rebus gestis sit plenus, & quotidie colligat opes philosophiæ; est tamen tanta modestia & moderatione præditus, [omniū aduent antiū pedes osculatur:] vt vniuscuiusque ex iis qui ad ipsum veniunt, ambos pedes amplectatur, & frontem terræ imponat, siue fuerit miles, siue opifex siue rusticus.

[9] Narrabo autem aliquid quod possit docere eius simplicitatem & moderationem. Quidam vir bonus, cui huius gentis obtigit præfectura, cum Cyrum venisset, cupiebat mecum frui aspectu horum magnorum athletarum. Cum alios ergo obiissemus, ad hunc quoque accessimus, cuius virtutem nunc narramus. Cum ego itaque dixissem esse n Præfectum qui mecum accessisset, & æqui iustique amatorem, statim homo diuinus vtrasque manus tendens & ambos pedes prehendens, [supplex Ducis preces implorat:] Volo, inquit, vt mihi aliquam promittas petitionem. Cum is autem ægre ferret & vt surgeret oraret, & se quod iusserit facturum polliceretur, (coniiciebat enim eum velle rogare pro aliquo ex iis qui eius parebant ditioni) Quoniam ergo, inquit homo diuinus, es pollicitus, & iureiurando promissum confirmasti, acri & vehementi studio Deo pro me offer preces. Is autem frontem pulsans obsecrabat, vt eum absolueret a iureiurando, vt qui non esset dignus o pro ipso preces offerre Domino. Eius ergo qui in tam alta philosophia tanta sit modestia ac moderatione, quænam oratio possit eius laudes pro dignitate consequi.

[10] Huius in laboribus suscipiendis studium ne varij quidem ac multiplices morbi, qui in eum incubuere, retardarunt: [ob morbos non intermittit labores:] sed cum a variis morbis obsideatur, eosdem labores sustinet. Cum multis autem sæpe verbis apud eum egerimus, vix hanc ædificauimus domunculam, corpori plane frigefacto aliquantulum caloris procurantes. Ei multi quidem adhuc superstites aurum sæpe obtulerunt, [aurū oblatū respuit:] & qui etiam excessere reliquerunt: sed nihil ab vllo vnquam accepit, sed eorum quæ efferebantur eos iussit esse dispensatores. [cilicium elegantius datori remittit:] Porro autem magnus quoque Iacobus p cilicium, ab aliquo ad se delatum, ad ipsum misit: sed id quoque remisit, cum id esse videret densius & elegantius. Perpetuo enim vsus est vilibus & minimi pretij vestibus. Adeo autem existimauit paupertatem esse quouis regno magis expetendam, [paupertatē magni æstimat:] vt nec necessarium quidem semper haberet nutrimentum. Scio enim me sæpe venisse, & benedictionem petiisse, neque aliquid aliud inuenisse, quam solas duas caricas. Huius mel, & iis qui vident, est valde expetendum; & iis qui audiunt, suaue & maxime iucundum. Nullum enim vidi hominem, ne ex iisquidem, qui sunt faceti & dicaces, qui vlla vnquam reprehensionis labe eum asperserit: [omnibus est venerationi.] sed omnes eum & prædicant & celebrant, & ad ipsum venientes minime volunt recedere.

[Annotata]

a Fatetur infra nu. 3 Theodoretus, eum a se non visum.

b Ita Sirmondus, Græce Μ᾽αρων. Rosvveydus habebat Marum. Vitam S. Maronis dedimus 14 Februarij ex cap. 16 eiusdem Theodoreti.

c Hoc ibidem narratur nu. 3.

d Græce est Κίττα.

e Græce habetur: καὶ σηκὸν δὲ τῇ θήκῃ μέγιστον ᾠκοδόμησαν. vertit Sirmondus: templumque loculo eius maximum inædificarunt.

f Sunt hi Martyres ex iis fortassis, quos idem Theodoretus lib. 5 histor. Eccles. cap. 38 scribit sub Vararane Isdegerdæ filio crudelissimis tormentis excarnificatos, e quibus fuit S. Beniamin Diaconus, qui 31 Martij colitur. [Martyres Persæ.] Fuerunt alioquin & alij quamplurimi in Perside martyrio coronati, præsertim sub Sapore, sed 100 fere annis ante Theodoretum. Ast Isdegerdes & Vararanes eius tempore in Christianos sæuierunt.

g De hoc Iacobo egit Theodoretus cap, 21. Colitur 26 Nouemb.

h Græce, Καὶ θεραπείας οὐδεμιᾶς ἀπολαύοντα. Sirmondus vertit, & melius, nullo prorsus famulatu subleuari.

i Sirmondus, orarent. Ἰκέτευον, tam tertiæ personæ pluralis est, quam primæ singularis. Sed tum ex sancti viri responso, tum ex discipulorum excusatione liquet, Theodoretum ipsum fuisse, qui orauit, vt laborem imbecillitate corporis metiretur.

k Ita Theodoret. Μωϋσῆς. Menæa item in contextu elogij Μωϋσῆς habent, in titulo, vt diximus, τοῦ ὁσίου Μωσέως.

l Græce, πόλιν τινὰ. vertit Sinmondus, vrbem quamdam.

m Vt Ioannes, de quo mox, aliiq; antea commemorati a Theodoreto.

n Sirmond. Ducem esse. Græce, ὡς ἡγεμών ἐστιν.

o Sirmondus: vt qui nec pro seipso dignas Domino preces offerre possit. Græce, ὡς οὐκ ἀξιόχρεως ὢν οὐδὲ τὰς ὑπὲρ ἀυτοῦ ἰκετείας τῷ δεσπότῃ προσφέρειν.

p Græce est, σισύραν. Sirmondus vertit, pelliceam vestem.

DE SANCTIS ANACHORETIS SYRIS IOANNE, MOYSE, ANTIOCHO, ANTONINO, SIVE ANTONIO.

SECVLO V

[Praefatio]

Ioannes, Anachoretae in Syria (S.)
Moyses, Anachoretae in Syria (S.)
Antiochus, Anachoretae in Syria (S.)
Antoninus, sive Antonius, Anachoretae in Syria (S.)

I. B.

Hos quoque athletas Cyristica tulit regio: Theodoretus Cyri Episcopus, adhuc superstites, scriptis suis celebrauit, cap. 23 Philothei. Ioannes S. Limnæi, [Horū anniuersaria commemoratio,] de quo XXII Februarij actum, discipulus fuisse traditur. Moyses hic alius est ab illo S. Polychronij discipulo, quem antea retulimus. Nam hic σιδηροφόρος fuit, ferrum gestans, vt & reliqui tres, at non alter ille Moyses. Qui Antonius est apud Rosweydum in Vitis PP. & apud Cytheræum, [nomina,] is Antoninus appellatur in Græco textu Theodoreti apud Sirmondum, & in Menæis. In his τετραρίθμου σοντάγματος, quadruplicis turmæ huius, vt vocant, sic consecrata memoria est: Τῇ αὐτῇ ἡμέρα μνήμη τῶν ὁσίων πατρῶν ἡμῶν, Ιωάννου, Μωϋσέως, Ἀντιόχου, καὶ Ἀντωνίνου. Eodem die (XXIII Februarij) commemoratio sanctorum Patrum nostrorum Ioannis, Moysis, Antiochi & Antonini. Tum Vitam breui epitome perstringunt ac fere ex Theodoreto: [Vita.] quæ eadem extat in Βίοις Αγίων Maximi Cytherorum Episcopi.

VITA EX MENÆIS.

Ioannes, Anachoretae in Syria (S.)
Moyses, Anachoretae in Syria (S.)
Antiochus, Anachoretae in Syria (S.)
Antoninus, sive Antonius, Anachoretae in Syria (S.)

[1] Ex his Ioannes familiaris fuit ac discipulus a Limnæi, montem vico Targala vicinum incolentis, atque illic ad virtutum exercitationem diligenter incumbētis. [S. Ioannes in rupe aspera] Ioannes porro cum in rupem quamdam asperam, ac frigidam Septemtrionibusque expositam venisset, illic nonaginta quinque dies commoratus, inde abscessit: at postea reuersus, quinque & viginti annos sub dio transegit. Cibus ei panis erat cum sale, vestis cilicium. Ferramentis magni ponderis corpus omne configebat. His ergo grauatus, [austere viuit.] & Solis radiis adustus, nulla tamen vnquam remissione laborum respirare animum patiebatur. Seuerat iuxta eius gramineum thorum, quidam illi familiaris amygdalum: [omnem respuens recreationē:] quæ cum decursu temporis arbor facta vmbram illi præberet; b excidi eam iussit, ne quid inde hauriret solatij.

[2] His ille laboribus exercitus migrauit ad Dominum. Cuius laudatissimus Moyses insistens vestigiis, in edito quodam vertice, qui c Ramæ vico incumbebat, vitam & ipse asceticam coluit. At magnus Antiochus, iam senex, in loco solitario septum sibi construxit. [eius imitatores S. Moyses, S. Antiochus,] Beatissimus quoque d Antoninus in senili corpore, pares iuuenibus labores suscipiebat. Vestis erat eadem omnibus, idem victus, statio, precationes assiduæ die ac nocte: & nec diuturnitas temporis, nec senectus, nec imbecillitas naturæ, eorum tolerantiam debilitauit: [S. Antoninus, etiam senes se macerāt.] at semper viuidum quasique efflorescentem in seipsis laborandi ardorem alebant. Sancta igitur eiusmodi canitie conspicui, in pace animas Deo reddiderunt. Tantam illi ex diuini Ioannis conuictu & exercitatione perceperunt vtilitatem.

[Annotata]

a Id non diserte tradit Theodoretus, sed solum idem vitæ institutum sectatum esse, quod Limnæus, de quo immediate ante egerat. Addit, virum fuisse præter cetera lenitate & mansuetudine illustrem.

b Addit Theodoret. visumque oblectaret.

c Ita & Theodoretus Sirmondi ἐν ὑψήλῃ τινὶ κορυφῇ Ραμᾶς ὐπερκειμένῃ τῆς ἀώμης. In Rosvveydi edidione est Romæ.

d Ita & Sirmondi Theodoretus, Rosvveydi Antonius.

DE S. FLORENTIO CONFESSORE, HISPALI IN HISPANIA.

AN. CCCCLXXXV.

[Commentarius]

Florentius Confessor, Hispali in Hispania (S.)

I. B.

[1] Recentiores Hispanicarum rerum scriptores Florentios duos Hispali vrbi vindicant, in Cælitum album relatos, Martyrem alterum, alterum Confessorem. Illum esse volunt, qui in Martyrologiis memoratur XXVII Octobris martyrium fecisse apud castrum Tyle: [S. Florentius Hispali colitur] quod castrum cum in Gallia sit, frustra ipsi in Hispania quærunt, contortis etiam locorum quorumdam vocabulis. Sed de eo nos ad eum diem viderimus. Confessoris ita ad XXIII Februarij inscripta Martyrologio Romano memoria est: Hispali in Hispania S. Florentij Confessoris. Hæc de eo scribit Ambrosius Morales lib. 10 Chronic. cap. 28. Admodum celebris est Hispali S. Florentius, quem alij Martyrem appellant, alij Confessorem. Aiunt cum eius corporis reliquiis, quas in ea Ecclesia asseruant, repertum esse Latinum epitaphium, e quo coustet, in pace quieuisse virum sanctum XXIII Februarij, [23 Febr.] vixisse annos LIII, sepultum XV Martij (imo XIII, vt mox patebit) anno CCCCLXXXV. Quæ si ita sunt, Confessor fuit, non Martyr, quia nulla eo tempore grassabatur in Hispaniis persecutio, vnde ei occasio martyrij posset offerri. Et vero quod in pace quieuisse dicitur, argumento est, naturali morte defunctum, absque carcere aut tormentis. Aiunt quoque Hispanum fuisse, genere nobilem. Verum hæc mihi haud ita explorata sunt ac certa, [incertum an nobilis & Hispanus:] vt cuperem, vtque iure esse oporteret. Inest tamen epitaphio illi sufficiens pondus, cum præsertim Ecclesia Hispalensis eo die officium Ecclesiasticum de S. Florentio recitet.

[2] Ita Morales, summo vir iudicio & apud eruditos auctoritate. Ab eo plerique descripserunt, etsi non omnes citent, & quidam maiori asseueratione vtantur, eius illa addubitatione omißa, quæ scriptoris sinceritatem insigniter commendat. Agunt ergo de S. Florentio Thomas Trugillus tom. 2 Thesauri Concion. par. 2 Marietta lib. 6 de SS. Hisp. cap. 3. [a multis laudatus:] Alphonsus Villegas par. 1 Floris SS. Rudericus Carus Antiquit. Hispal. lib. 2 cap. 11. Alphonsus Spinosa Antiquit. Hispal. lib. 2 cap. 15 Franciscus Biuarius in Notat. ad Dextri Chronicum. At L. Marineus Siculus lib. 5 de reb. Hispan. mirifice hallucinatur, ita de S. Florentio scribens: [in vnum conflatus cum nescio quo Martyre.] S. Florentius Martyr Hispanus & genere nobilis, sub Deciano Præside passus, martyrio coronatus est. Hoc legitur in catalogo Sanctorum Romano. Cuius reliquiæ sanctæ nostris temporibus in ecclesia Hispalensi apud sacrarium, cum aliis Sanctorum reliquiis, in magno pretio ac veneratione fidelium Christianorum, in capsula videntur, quæ talibus versiculis in vrna simul inclusis designantur. Subdit citatam a Morale inscriptionem, de qua mox. Sed quis ille Decianus Præses? an Dacianus sub Diocletiano? an alius quispiam sub Decio? Procul illi distant ab anno CCCCLXXXV. Qui alterum Florentium Martyrem Hispaniæ, adeoq; Hispali, asserere conantur, sub Traiano peremptum volunt. Ita Chronicon quod M. Maximi Episcopi Cæsar augustani nomine editum, ad annum ⅠƆCXII Christi: Floret memoria per Hispanias vtriusque Florentij Hispalensis: prioris (qui dictus est Rusticus, ad quem scripsit Plinius Secundus) Martyris sub Traiano passi, alterius Confessoris sub Zenone Episc. Hispalensi.

[3] Inscriptionem antea citatam ita repræsentat Rudericus Carus in Notationib. ad Maximi Chronicon:

REQVIEVIT IN PACE
FLORENTIVS VIR SANCTVS
DIE X KALENDAS MARTIAS. [13 Martij sepultus:]
VIXIT ANNIS LIII,
ET DEPOSITVS EST DIE III
IDVS MARTIAS, ERA DXXIII.

Addit Antonius Quintanaduennas noster in libro de SS. Hispalensibus: anno Domini CCCCLXXXV. Quæ & habet Marineus Siculus, & Ioannes Tamaius Salazar. At Spinosa loco citato, & Franciscus Padilla histor. Eccles. Hispan. centur. 5 cap. 35 ita epigraphen illam efferunt: Sanctus vir Florentius quieuit in pace XXIII Februar. Vixit autem an. LIII. Sepultus XV Martij an. Dom. CCCCLXXXV. Quod Carus & Quintanaduennas habent, X Kal. Martij obiisse, qui dies Februarij XX est, Tamaius correxit, VII Kalendas Martij. At neque III Id. Martij, siue die XIII, neque XV, in vllo Martyrologio annotata S. Florentij depositio.

[4] Scribit Padilla recitari de eo officium ab Ecclesia Hispalensi XV Martij. Ea si consuetudo tenuit, quo tempore scribebat Padilla, ante L annos, modo antiquata est. [honoratur officio duplici 2 classis:] Nam testatur Quintanaduennas, ab anno ⅭⅠƆⅠƆCXXIV celebrari eum officio duplici secundæ claßis, die XXIII Februarij: fieri tunc in basilica metropolitana solennem supplicationem, in qua eius corpus inclusum arcæ argenteæ, circumgestetur: [corpus circumfertur:] inuentum autem pretiosum id pignus cum illius ædis fundamenta foderentur. Aliud de eo nihil reperimus. Quod Tamaius scribit, ex nobili Gothorum origine apud Hispalim natum, [an Gothus?] minus multo probatur nobis, quam quod supra vt inexploratum reiecit Morales, quod Hispanus & genere nobilis fuisse assereretur.

DE S. DOSITHEO MONACHO IN PALÆSTINA

CIRCA AN. ⅠƆXXX.

Commentarius præuius.

Dositheus monachus, in Palaestina (S.)

Avctore I.B.

[1] Miratus sum sæpenumero, quid caussæ esset, cur neque in Menæis Græcorum, neque in vetustis Latinorum Martyrologiis nomina inscripta extarent S. Dorothei Archimandritæ, [SS. Dorothei & Dosithei non sunt in antiquis Fastis nomina:] Sanctiq; Dosithei eius discipuli; cum vtriusque grauißimis testimoniis celebrata sanctimonia sit. De Dorotheo certe quid duo sapientißimi sanctissimiq; Patres senserint, Theodorus Studita & Tarasius Constantinopolitanus Patriarcha, perspicere est in Prologo ad ipsius Dorothei Asceticas institutiones, qui ab Studita fortassis quopiam monacho, Orthodoxo certe ac religioso scriptore, [laudatus tamen S. Dorotheus a S. Theodoro Studita,] compositus est. Ita ergo loquitur: Hunc librum virtutis præcepta tradentem, & animæ maxime vtilem, vt opus reuera Dorothei Orthodoxi, & inter Patres conspicui, admittere debemus, cum non sit illius infidelis & peruersi. Quemadmodum etiam Pater Noster & Christi Confessor, Theodorus, Studiensis monasterij moderator sapientissimus, in suo ad discipulos testamento recte docuit. Qui postquam suæ fidei sensum declarauit, & omnes ad vnum atheos hæreticos anathemate damnauit, sic insuper subiungit: Et vniuersim tam antiqui quam noui Testamenti librum diuinitus inspiratum, & præterea omnium Sanctorum diuino loquorum Patrum, Doctorumque & ascetarum Vitas ac diuina scripta suscipio. Hoc autem dixi propter aperte perniciosum Pāphilum, qui ex Oriente aduentitans, Sanctos illos viros Marcum, Isaiam, Barsanuphium, Dorotheum & Hesychium calumniatus est. Nec vero ego, cum Barsanuphium, Isaiam, Dorotheum nomino, illos Acephalorum propugnatores, qui & ipsi capite minuti sunt, aut Decaceratarum, siue Decicornium coniuratos socios intelligo, [& S. Tarasio Patriarcha CP.] qui & a S. Sophronio tabella anathematis confixi sunt: sed alios videlicet illos supra nominatos, ab his diuersos, quos ego per examen sanctissimi Patriatchæ Tarasij, iam pridem summo sacerdotio fungentis, necnon aliorum fide dignorum hominum, tam indigenarum, quam Orientalium, testimonio probatos, ex paterna traditione amplector. His accedit quod imago Barsanuphij in diuino sacrario magni templi, vna cum sanctis Patribus, Antonio, Ephræmo, aliisque collocetur &c. Alia de Dorothei virtutibus sane luculenter prædicat quidam eius (vt creditur) discipulus, [atque ipsius librorum inuentore ac discipulo:] in epistola ad Fratrem petentem sibi Dorothei sermones ab eo inuentos, transmitti: quæ epistola iisdem sermonibus, siue institutionibus, aut doctrinis præfixa extat in Bibliotheca PP. sed a Balthasare Corderio nostro, in noua Dorothei interpretatione pars bona omissa est, quod in Græco non extaret. Verum nulla magis ingenua ac sincera haberi B. Dorothei laudatio potest, quam quæ ipsiusmet stylo in iisdē institutionibus expressa est. Sed de eo forsan alibi vberius.

[2] Beatum autem Dositheum ita ipse Dorotheus, laudatißimus eius magister, laudat Institutione 1 de abnegatione: Considerate parumper, [S. Dositheus autem ab ipso S. Dorotheo,] ad quantum profectum conferat propriæ præcisio voluntatis. Exemplo sit B. Dositheus. Ex quali vita, ex quali luxu, ex quali socordia, homo ille, cum neque verbum Dei vnquam audiuisset, ad qualem tamen mensuram sanctitatis exiguo temporis spatio peruenerit audiuistis, eo quod obedientiam amplecteretur, & propriam abscinderet voluntatem. Sed quomodo etiam glorificauit eum Deus, neque permisit tantam eius virtutem abire in obliuionem, sed sancto cuidam seni reuelauit, qui & vidit illum inter omnes istos Sanctos, ipsorum beatitudine fruentem. Quod vberius narratur in ipsius Dosithei Vita, ab eodem scripta B. Dorothei discipulo, [& in Vita,] qui eius institutiones inuenit. Ita enim in fine Epistolæ ad Fratrem eas institutiones petentem: [scripta ab eiusdem S. Dorothei discipulo:] Ego vero prius de S. Dosithei vita compendio dicam: qui beati Patris Dorothei primus discipulus fuit, dum adhuc esset sub Abbate Serido, & obedientiæ certamen secundum Christum viriliter decertaret. Priora illa verba, Ego vero prius, ita efferuntur in Ingolstadiensi anni ⅭⅠƆⅠƆCXVI editione: Ego vero demum. In Græco est, πρότερον δὲ. Corderius ea omisit.

[3] Primus ex recentioribus S. Dosithei nomen Martyrologio suo inscripsit Petrus Galesinius die XXIII Februarij, his verbis: [inscriptus Martylogio Galesinij 23 Febr.] In vrbe Ecchatana S. Docithei monachi & Confessoris, qui nullis sacrarum rerum doctrinis eruditus, breui ad perfectionem progressus, pro vitæ religiosæ meritis præmium cæleste accepit. Secutus Galesinium Ferrarius, ad XXII Februarij ita scripsit: Ecbatanis in Media S. Docithei monachi. Citat in Annotat. Menologium Græcorum, in quo neque Dosithei nomen, neque Dorothei reperio. [non vixit Ecbatanis in Syria,] Annotat Galesinius præter Ecbatanam Mediæ metropolim, aliam esse eiusdem nominis in Syria. In Phænice fuit, de qua Plinius lib. 5 cap. 19 ita scribit: Memoria vrbium, Dorum, Sycaminon, promontorium Carmelum, & in monte oppidum eodem nomine, quondam Ecbatana dictum. De hoc etiam Stephanus de vrbibus: Εκβάτανα μεγάλη μερις τῆς Μηδίας ἔστι, καὶ Συρίας πόλις. Ecbatana magna pars Mediæ est, & vrbs Syriæ. At in neutra monasticam vitam egit Dositheus. Vnde originem traxerit, nusquam traditur. Monachus factus in monasterio S. Seridi. Vbi autem illud? Tam prope ab Ascalone ciuitate Palæstinæ distabat, [sed medii diei itinere ab Ascalone,] vt die vno ex tractu Ascalonensi ad illud proficisci quis posset, & vesperi domum reuerti. Patet id ex ipso S. Dorotheo Instituti sic scribente: Cum quondam in monasterio Abbatis Seridi versarer, venit eo discipulus cuiusdam magni senis ex partibus Ascalonis, ad quippiam Abbatis sui nomine percunctandum. Habebat autem in mandatis a sene, vt vesperi ad cellam propriam reuerteretur. Quod ille ita accurate executus est, vt nec tempestate vehementißima, imbribusq; & tonitruis, ac torrentis exundatione, nec Seridensium monachorum, ipsiusq; inter eos Dorothei, vt isthic ea nocte maneret, induci se cohortationibus sit passus. Eritne qui ex partibus Ascalonis ad Carmelum vsque ire die vno potuisse, ac redire, eum existimet?

[4] Non illic ergo S. Seridi monasterium fuit. Fuit autem Ascaloni vtcumque vicinum, in pomœrio, aut agro certe, ciuitatis Gazæ. Idem enim est Seridus, & qui in Vita S. Ioannis Eleemonis XXIII Ianuarij Seridon appellatur, [in monasterio S. Seridi, seu Seridonis,] paullum mutata terminatione nominis. Erat Seridonis ita celebris fama etiam tunc cum Ecclesiam Alexandrinam gubernaret Ioannes, vt non aliter describi necesse esset eius monasterium, quam vt Seridonis monasterium diceretur: itidem vt Seridi. In dicta Vita cap. 11 nu. 64 pag. 511, Leontius Episcopus de S. Vitalio, qui colitur XX eiusdem mensis, sic loquitur: Et habitans prius in monasterio Seridonis, exiit & venit Alexandriam. Tum vt situm monasterij indicet nu. 69 ita scribit: Sepulto ergo eo in multo honore, permansit is qui ab eo correctus & sanus factus est, faciens memoriam eius. Postmodum autem & renuntiauit seculo, ingressus monasterium Abbatis Seridonis in Gaza, [in territorio Gazensi.] & suscepit cellulam Abbatis Vitalij secundum fidem, & in ea permansit vsque ad mortem suam. Metaphrastes in eiusdem S. Ioannis Eleemonis Vita, ibidem cap. 10 nu. 59 Magnum Seridonem vocat: Cum quietem, inquit, & silentium ageret in monasterio Magni Seridonis, venit Alexandriam. Sacrosancti silentij exemplum in eodem monasterio præbuerat S. Barsanuphius senex, [vbi & S. Barsanuphius,] qui ne Beato quidem Dorotheo loquebatur, nisi S. Serido seu Seridone internuntio, vt infra in S. Dosithei Vita patebit. In Vita autem S. Barsanuphij, quam forsan XI Aprilis, quo Martyrologio Romano inscriptus est, vel, quo obiisse dicitur, XIII Septembris dabimus, Euagge appellatur Abbatis Seridi monasterium, si mendum abest.

[5] Illic ergo quinquennium exegit Dositheus ac sancte mortuus est, viuente adhuc & in extremis illi adstante S. Barsanuphio, qui & memoratur Hierosolymam cum aliis quibusdam sanctis ac Sapientibus monachis euocatus, [qui morienti adstitit.] ac demum Constantinopolim, vt moliente nescio quid Iustiniano in fauorem hæreticorum, resisterent. Fuit id fortaßis tempore Concilij Constantinopolitani sub Menna Patriarcha, in quo tamen Barsanuphij nomen non legitur, sed aliorum ex eadem Palestina & Phœnice Archimandritarum ac monachorum, qui insigni zelo Anthimi damnationem vrserunt, quod esset Eutychiana hæresi insectus. Habitum id concilium est anno ⅠƆXXXVI. Vnde coniicere licet, sub Iustino seniore, aut primis Iustiniani temporibus circa annum fortasse ⅠƆXXX, vixisse S. Dositheum. [circa annum 530.] Neque nobis probatur, quod in Paradiso Carmelitici decoris Alegræus scribit, quinto Christi seculo floruisse Dorotheum ac Dositheum. Sed longius aberrat a vero Alardus Wyelius, qui in Bibliotheca veterum PP. Coloniæ edita hunc Dorotheum inter eos scriptores locat, qui seculo quarto, id est, inter CCC annum Christi & CCCC floruerunt. Quomodo ergo citat S. Dorotheus Abbatem Zosimam, qui sub Iustino seniore clarus vitæ sanctimonia fuit, vti lib. 17 cap. 4. tradit Nicephorus Callistus, aut cap. 5, si de altero Zosima est sermo, qui eodem tempore vixit, & S. Mariam Ægyptiacam sepeliuit? Colitur hic IV Aprilis, alter XXX Nouembris. Citat autem S. Dorotheus non scripta Zosimæ, sed verba, vt ab eius ore accepisse, non legisse, videatur: Sicut dixit Abbas Zosimas, inquit, qui nempe ipsius temporibus vixerat. Illud miror, Ioannem Baptistam de Lezana, accuratißimum scriptorem Annalium Ordinis Carmelitici, nec quinto, nec sexto seculo, Barsanuphij, Seridi, Dorothei, Dosithei meminisse, cum vtrumque Zosimam aliosq; quamplurimos, commemoret inter sui instituti professores, & magni Eliæ imitatores: quod de Dorotheo sociisq; potiori iure asserere poterat, cum, vt diximus, nonnulli eos in ipso monte Carmelo habitasse putent, a quibus tamen dissentire nos antea declarauimus.

VITA S. DOSITHEI
auctore coætaneo anonymo,
interprete Balthasare Corderio S. I.

Dositheus monachus, in Palaestina (S.)

Avctore coætaneo.

[1] Beatus vere Abbas Dorotheus vitam solitariam, Deo adiuuāte, amplexus, ad Abbatis Seridi cœnobium secessit, vbi magnos quosdam ac complures reperit quieti deditos: inter quos duo erant eximij magni senes, sanctissimus scilicet a Barsanuphius, eiusdemque discipulus, siue coëxercitans, Abbas Ioannes, [S. Dorotheus fit monachus sub Serido Abb.] qui propter eam quam a Deo habebat futura præuidendi gratiam cognominatus est Propheta: quibus cum semetipsum omni fiducia formandum tradidisset, magno quidem seni per sanctum Abbatem Seridum loquebatur, Abbati vero Ioanni Prophetæ etiam deseruire promeruit.

[2] Cum adhuc Beatus Abbas Dorotheus versaretur in cœnobio Abbatis Seridi, & certamen Christianæ obedientiæ perficeret, decreuerunt sancti senes, vt eo loci ipse b valetudinarium extrueret, eiusdemque curam haberet. Nam si quando infirmabantur Fratres, valde afflictabantur, [construit valetudinarium] quod nullum, qui ipsorum curam gereret, haberent. Extruxit igitur, adiuuante Deo, valetudinarium, proprio secundum carnem fratre sumptus ipsi suppeditante. [sumptu fratris.] Erat enim vit Christi admodum diligens & monachorum amicus singularis. Porro ipse Abbas Dorotheus, vt dixi, vna cum aliis quibusdam piis ac religiosis Fratribus, curam habebat ægrotantium, quippe cui huiusmodi administrationis demandata erat dispensatio.

[3] Quadam igitur die accersiuit eum præfatus Abbas Seridus: [Dositheus delicatus iuuenis,] qui cum ad eum venisset, iuuenem quemdam inuenit militari sago indutum, delicatissimum iuxta ac c formosissimum. Is autem tunc forte venerat ad monasterium, vna cum quibusdam amicis Abbatis, qui erant de palatio Ducis. Vt igitur accessit Dorotheus, assumit eum seorsum Abbas Seridus, eique dicit: Hi viri adduxerunt hunc adolescentem, dicentes eum velle hic in monasterio commorari: & vereor ne forte sit alicuius magnorum istorum filius, qui vel suffuratus sit quippiam, vel mali quid egerit, & fugere velit, nosque periculo exponamur, neque enim habitus eius, neque forma est cuiuspiam, qui monasticam profiteri vitam cupiat. Hic autem erat d delicium cuiusdam Tribuni, in magno luxu vitam transigens, (semper enim istiusmodi deliciæ perquam molliter educantur) nec vmquam Dei verbum audiuerat: [rudis rerū fidei,] sed quidam familiares Tribuni mētionem illi fecerant sanctæ ciuitatis, cuius & ipse visendæ desiderio tenebatur. Petiit igitur a Tribuno, vt ad loca illa sancta inuisenda mitteretur. [it Hierosolymam:] Ille autem nolens eum mœrere, cum reperisset quemdam amicum suum germanum illuc abeuntem, ait illi: Gratificare mihi, & iuuenem hunc tecum assume, vt loca sancta inuisat. Ille vir puerum a Tribuno susceptum in omni honore ac recreatione habuit, suæ & vxoris mensæ illum adhibens.

[4] Vbi vero ad sanctam ciuitatem peruenissent & loca sancta adorassent, profecti sunt Gethsemanum, vbi erant inferni depicta supplicia. Cum igitur adolescens illi spectaculo intentus & obstupefactus assisteret, [videt picta tormenta inferni:] videt mulierem quamdam venerabilem, purpura indutam, sibi adstantem, quæ singulos quosque damnatorum ei declarabat, atque alia quædam tamquam ex se monebat. e Gloria tibi Christe, qui omnia facis propter hominum salutem. [monitu Sanctæ cuiusdam,] Adolescens vero ille cum hæc ab ipsa audiuisset, tacebat & admirabatur: numquam enim, vt dixi, verbum Dei audiuerat, nequedum de iudicio quidquam intellexerat. Conuersus igitur ad eam dixit: Domina, quid quis faciet, vt hæc supplicia euadat? Illa vero respondens ait: Ieiuna, [vt ea euadat,] & ne vescaris carnibus, & iugiter ora, & has pœnas euades. Ceterum cum hæc tria illi præcepta dedisset, iam amplius non apparuit, sed euanuit.

[5] Ex eo igitur tempore iuuenis ille compunctus permansit, & tria illa præcepta, quæ dederat ei mulier, sedulo seruabat. Amicus vero Tribuni, [ieiunat, carne abstinet, orat:] videns eum ieiunantem & carnibus abstinentem, affligebatur causa Tribuni, quem sciebat ipsum magni facere. Commilitones vero istiusmodi vitæ institutum considerantes aiunt ad eum: Fili, quæ tu facis, non sunt hominis in seculo degere cupientis. Si igitur hoc modo viuere volueris, confer te ad monasterium, & seruabis animam tuam. Ille vero, qui necdum de Deo quidquam nouerat, neque quid esset monasterium sciebat, ea dumtaxat, quæ ab ista muliere audiuerat, obseruabat.

[6] [ducitur ad monasterium:] Ait ergo ad illos iuuenis: Vos ducite, me, quo nostis. Ego enim quo me conferam penitus nescio. Quidam autem ex illis, vt dixi, erant amici Abbatis Seridi, qui hunc adolescentem vna secum ad monasterium, adduxerunt. Tunc Abbas misit B. Dorotheum, qui ipsi loqueretur, ipsumque examinaret. [a S. Dorotheo examinatur:] At ille nihil aliud respondere nouerat, quam, Volo saluari. Reuersus igitur Dorotheus Abbati refert: Si omnino decreueris ipsum admittere, nil est quod timeas, nullum enim vitium habet. Dicit ei Abbas: Fac igitur caritatem, & tecum illum assume, vt saluetur: nolo enim eum inter Fratres commorari. Ipse vero præ modestia instanter id recusabat, dicens, [ei traditur instituendus,] neque status neque moduli esse sui onus istiusmodi in se suscipere. Cui Abbas: Ego, inquit, & tuum onus & illius gesto; tu cur affligeris? Tunc dicit ei B. Dorotheus: Quoniam igitur hoc omnino decreuisti, expone illud f seni, si tibi videtur: Bene, inquit ille, ego exponam ei. Pergit itaque, [probante S. Barsanuphio:] & rem seni refert. Tunc senex ipsi declarat, vt sic eum susciperet: Per te enim, inquit, Deus saluabit eum. Tunc suscepit ipsum cum gaudio, & secum habuit in valetudinario, atque Dositheum appellauit.

[7] Quando autem edendi tempus aduenerat, dicebat ei: Comede ad satietatem, tantummodo obserua mihi, quantum comederis. Et abiens comedit, & venit dicens ipsi: Comedi vnum panem cum dimidio. Erat autem panis quatuor librarum. Ait illi Dorotheus: Num bene te habes, Dosithee? Respondit ille: Etiam, [solitus cōedere 6 libras panis,] Domine, bene habeo. Tum ait Dorotheus: Numquid esuris? Nequaquam, Domine, inquit ille; minime esurio. Igitur, infert Dorotheus, comede panem vnum & quartam alterius partem: aliam vero quartam partem in duas partes diuidito, quarum alteram comede, & fecit sic. Tum ait ei Dorotheus: Esurisne Dosithee? Respondit: Etiam, Domine, modicum esurio. Post paucos dies, iterum dicit illi: Quomodo habes, Dosithee, numquid mansisti famelicus? Nequaquam, [sensim docetur 8 vnciis esse contentus:] Domine, sed per preces tuas bene habeo. Igitur, inquit, tolle aliud dimidium quartæ partis, & fecit sic. Iterum post paucos dies dicit ipsi: Quomodo nunc te habes? numquid esuris? Respondit: Bene habeo, Domine. Dicit illi: Diuide quartam illam aliam partem in duas partes, & dimidium comede, alterum dimidium relinque. Et fecit similiter: sicque Deo cooperante, paullatim ex sex libris constitit in octo vnciis. Etenim vel in comedendo etiam valet assuetudo.

[8] Ceterum iuuenis iste mitissimus erat in omni opere, quod faciebat. Ministrabat autem ægrotis in valetudinario, & quilibet ministerio eius recreabatur. Omnia enim munde peragebat. [seruit ægris:] Si vero contigisset eum erga quemquam infirmum negligentia vsum, aut verbulum aliquod cum ira locutum fuisse, dimissis omnibus flens cellulam ingrediebatur. Cum igitur alij ministri valetudinarij ingrederentur ad ipsum consolandum, nec ipse consolationem vllam admitteret, adibant Dorotheum, eique dicebant: Fac caritatem, Domine, & disce quid habeat hic Frater, [aspere locutus fiet,] quod lacrymetur, & nescimus quare. Itaque ingressus est, & reperit eum humi sedentem, ac flentem, eique ait: Quid est tibi, Dosithee? quid habes? cur fles? Cui ille: Ignosce, Domine, quoniam iratus fui, & male locutus sum Fratri meo. Et dixit ipsi: Itane irasceris, Dosithee? Itane non pudet te iratum etiam male loqui Fratri tuo? An ignoras, [a Dorotheo obiurgatur,] ipsum esse Christum, teque Christum affligere? Tum ille demisso vultu flebat amare, nihil penitus loquens. Postquam vero vidit illum satis fleuisse, aiebat ei: Deus tibi parcat; g surge, modo incipiamus, & diligentiam adhibeamus, [dein animatur,] ac Deus opem feret. Quo audito, statim surgebat, cum gaudio ad ministerium suum, accurrens, ac si a Deo arrham accepisset.

[9] Ministri ergo valetudinarij mores eius obseruarant, & quando videbant ipsum lacrymātem, dicebant: Quid habet Dositheus? Quid erroris commisit? aiebantque B. Dorotheo: Domine, ingredere cellam eius, quia habes isthic negotium. Cum igitur ingressus inuenisset ipsum humi sedentem ac flentem, satis intelligebat ipsum male verbum aliquod locutum fuisse, dicebatque ei: Quid hoc rei est, Dosithee? rursusne Christum afflixisti? rursusne iratus fuisti? Nonne pudet te? te tandem non corrigis? At ille pergebat flere. Cum ergo iterum vidisset ipsum lacrymis saturatum, Surge, [vt denuo incipiat:] inquiebat, Deus tibi parcat, denuo incipe, & imposterum te emenda. Ipse vero actutum cum fiducia tristitiam illam abigebat, & ad opus suum sese accingebat.

[10] Ceterum ægrotis lectulos commodissime sternebat: adeo autem ingenuus ac liber erat in cogitationibus suis manifestandis, [contra vanam gloriā munitur:] vt non raro cum lectulos egregie strauisset, ac B. Dorotheum illac transire videret, ei diceret: Domine, Domine, cogitatio mihi dicit: Eleganter lectulos sternis. Et respondit ei Dorotheus: Papæ Domine, ecce bonus seruus factus es, insignis cubicularius, sed non bonus monachus euasisti.

[11] Numquam autem sinebat ipsum erga rem quampiam, aut materiam quamcumque affici. Omnia enim cum gaudio & cum fiducia excipiebat, [varie exercetur, ne vlli rei afficiatur:] & in omnibus alacriter obediebat. Si quando indigebat veste, Dorotheus eam illi suppeditabat: quam ille deinde abiens magna cum modestia & elegantia consuebat. Cumque illam absoluisset, vocabat ipsum Dorotheus, ei dicens: Dosithee consuistine vestem istam? Respondebat. Ita Domine, recte atque eleganter ipsam concinnaui. Tum Dorotheus: Vade, inquiebat, da ipsam huic Fratri, aut huic infirmo. Et abibat, ac dabat ipsam magna cum alacritate. Rursus ipsi aliam vestem porrigebat, quam vt iterum eleganter sarciuisset ac concinnasset, similiter aiebat ei: Trade illam isti Fratri, ac protinus eam porrigebat, [numquam murmurat:] nec vnquam affligebatur, aut murmurabat, dicens: Postquam laboraui sarciens & concinnans vestem aliquam, tulit eam a me, atque alteri præbet: sed quidquid boni audiebat, id magna promptitudine exequebatur.

[12] Alio quodam tempore quidam h Apocrisiarius seu monasterij procurator, attulit illi cultellum valde concinnum & affabre factum: quem cum accepisset, tulit ad Abbatem Doro theum, dicens: Frater ille hunc cultellum attulit, quem ego accepi, vt si iusseris, habeamus illum in valetudinario, quoniam optime scindit panes. Porro numquam Beatus ille in valetudinario quidquam habuit amplius rei alicuius venustæ, quam recte valens. Ait igitur ipsi: Age, affer illum, vt videam num sit præstans. Quem cum ipsi tradidisset, dicens: Reuera, Domine, i idoneus est ad parandas offas. Vt autem vidit illum vere accommodum esse ad opus, sed quoniam non volebat ipsum cuicumque rei nimis affici, non permisit vt eum possideret. Ait igitur ipsi: Dosithee, siccine tibi placet! [cultellum laudatum iubetur nō tangere:] Numquid vis esse seruus cultelli huius, & non seruus Dei? Siccine, Dosithee, tibi placet, vt cultelli huius affectu illigeris? Et non te pudet velle, vt cultellus iste tui potius dominetur quam Deus? Quo audito, minime abnuit, sed silens oculos deorsum flexit. Postmodum vbi illum increpare perrexisset, Vade, inquit, depone cultellum istum, nec tangas eum. Qui vsque adeo exinde cauit ne ipsum tangeret, vt neque alteri vnquam ipsum tradiderit, sed & aliis ministris illo vtentibus, ipse solus abstinebat. [quod accurate seruat:] Nec vnquam dixit, Cur ego ab omnibus absolute abstrahor? Sed omnia quæcumque audiebat, cum gaudio perficiebat.

[13] Hoc igitur modo exiguum illud tempus, quo in monasterio vixit, transegit. Vixit enim circiter annos quinque, & sic mortuus est in obedientia, ne vnica quidem in re propriam faciens voluntatē, neque quidquam ex perturbatione vnquam peragens. Quando autem infirmatus fuit, & sanguinem spuit, [tabe laborans suggerit oua sibi posse prodesse,] (tabe enim extinctus est) audiuit a quodam oua sorbilia multum conferre iis qui sanguinem excreant. Nouerat autem hoc & B. Dorotheus, qui libenter illi remedium aliquod attulisset, sed præ nimia distractione id illi non venerat in mentem. Ait igitur illi Dositheus: Domine, vellem tibi suggerere aliquid, quod mihi profuturum audiui, sed nollem id mihi concederes, quoniam istiusmodi cogitatio me infestat. Cui ille: Dic mihi, inquit, Dosithee, quidnam illud rei sit. Tum ille, Sponde, inquit, te mihi non daturum istud, quandoquidem, vt dixi, cogitatio eius me turbat. Cui Dorotheus, Recte, inquit, vt vis faciam. Tunc ille: Audiui, inquit, oua sorbilia conducere iis qui sanguinem spuunt; sed te per Dominum obsecro, cum ex temetipso non statueris mihi dare, ne des mihi propter cogitationem meam. [sed obtinet vt non dētur:] Recte, inquit Dorotheus, cum non velis, non dabo tibi, tantum ne turberis. Satagebat autem pro ouis illi dare res alias, quæ conducebant sanitati, quandoquidem dixerat sese ouorum cogitatione turbari. Ecce etiam in tanta infirmitate contra propriam voluntatem decertabat.

[14] Habebat vero etiam iugem Dei memoriam, quoniam ei deuotus erat, iugiter dicendo: Domine Iesv Christe, Deus meus, miserere mei, Fili Dei adiuua me. Hanc nimirum orationem assidue habebat in ore. Quando autem infirmabatur, dicebat ipsi: Dosithee, curam habe orationis, vide ne ipsam perdas. [sēper orat,] Ille vero respondebat: Bene, Domine, ora pro me. [etiā æger:] Rursus cum ingrauesceret morbus, ait ipsi: Quid est, Dosithee, quomodo se habet oratio? etiamnum sibi constat? Et respondebat: Ita, Domine, per tuas preces. Vbi vero magis ac magis ingrauescere cœpit morbus, (in tantam enim incidit imbecillitatem, vt in sindone gestaretur) ait illi: Quomodo se habet oratio, Dosithee? [docetur Dei saltem memor esse:] Tunc respondit: Ignosce, Domine, iam amplius incumbere illi nequeo. Cui ille, Omitte igitur, inquit, orationem, ac Dei tantum memor esto, eumque tibi præsentem considera.

[15] Porro valde laborabat, & magno seni significabat dicens: Dimitte me, quia non possum amplius. Cui senex, Sustine, inquit, fili, quoniam prope est misericordia Dei. [venia obtenta a S. Barsanuphio moritur,] Beatus vero Dorotheus intuebatur eum laborantem, & anxius erat ne quidpiam damni pateretur. Rursus post aliquot dies ait seni: Domine, non possum amplius. Tunc dicit illi senex: Vade in pace, ac siste te sanctæ Trinitati, & ora pro nobis.

[16] Fratres vero istiusmodi missionem senis audientes, cœperunt contristari ac dicere: Quid omnino fecit hic? vel quodnam fuit opus eius, vt audiret istiusmodi? Secundum veritatem enim non viderant ipsum biduo ieiunantem, [nō magna austeritate sanctitatē adeptus,] quemadmodum aliqui isthic faciebant, vel ante vigilias euigilantem, sed neque ad ipsam vigiliam excitabatur, nisi post duas sequentias, neque illum viderant exercitium aliquod obeuntem; sed viderant ipsum pauxillo iusculi, aut pisciculi capitello, vel alia re quapiam, quæ ægrotis superfuerat, vescentem. Erant autem isthic quidam, vt dixi, qui tanto tempore ad duos dies ieiunauerant, ac duplices vigilias fecerant, & exercitiis vacauerant.

[17] Vt igitur audierunt illi istiusmodi senis responsum iuueni datum, qui vix quintum peregerat annum in monasterio, [sed insigni obedientia,] conturbabantur ignorautes eius exercitationem, atque indiscussam in rebus omnibus obedientiam, & quod ne semel quidem propriam voluntatem expleuisset. Si contingeret B. Dorotheum ipsi verbulum aliquando quasi ridendo dicere, protinus accurrens cum festinatione abibat, [in ea simplicissimus:] & absque vlla discussione quidquid dicebatur peragebat. Exempli gratia: Cum in principio ex consuetudine quadam asperius loqueretur, B. Dorotheus, quasi ipsum perstringens, ait ei: Opus est phiala vini meri Dosithee; vade igitur, accipe lagenulam. Quo audito simpliciter abiit, & adfert phialam vino plenam, & panem, ac tradit illi tamquam benedictionem accepturus. Ille vero cum id ignoraret, quasi admirabundus attendebat ei, atque dicebat: Quid vis? Respondit: Quoniam iussisti vt caperem lagenam vini meri, da mihi benedictionem. Tunc ait ei: Stulte quia vociferaris, sicut Gothi (etenim illi quando ad iram prouocantur, clamant, & tumultuantur) idcirco dixi tibi: Accipe lagenam vini meri, quia etiam tu tamquam Gothus vociferaris. Quod cum audisset prostratus veniam petiit, & abiit, ac phialam reposuit.

[18] Alias vero iterum venit ad Dorotheum, interrogans ipsum de aliquo Scripturæ sacræ verbo: [in humilitate exercetur:] cœperat enim propter animi puritatem Scripturas quasdam intelligere. Ille vero nolebat tunc in his versari, sed magis humilitate seruari. Quando igitur interrogauit ipsum, [interrogās Abbatem de loco Scripturæ] respondit se nescire. At ille nihil cogitans, iterum venit, & interrogat eum de quodam alio Scripturæ capite. Cui etiam tunc respondit: Nescio, sed vade interroga Abbatem. At ipse abibat, nihil penitus diiudicans. Beatus autem Dorotheus, iam prædixerat Abbati seorsum: Si venerit Dositheus ad te, vt interroget quidpiam scripturisticum, verbera ipsum parumper. Cum igitur venisset, atque interrogasset eum, cœpit illum cædere dicens: Cur non taces, cum nihil scias? Tune hæc audes interrogare? non consideras impuritatem tuam? Postquam hæc & talia dixisset, dimisit illum, duas ei alapas impingens. [ab eo percutitur,] Ille vero reuersus est ad Dorotheum, genas ei ex alapis rubras ostendens ac dicens: En adhuc firmas solidasque habeo. Nec dixit illi: Cur tu non correxisti me, sed ad Abbatem misisti? [nec murmurat:] Nil tale dixit, sed omnia cum fide ab illo accipiebat, & sine discussione peragebat. [cogitationes clare aperit:] Quando autem ipsum de sua cogitatione interrogabat, tanta fidei certitudine ac persuasione, quæ audierat, suscipiebat & conseruabat, vt non opus esset de eadem cogitatione ipsum amplius interrogare. Hanc igitur admirabilem eius exercitationem, cum ignorarent, vt dixi, fratres quidam, de senis dimissione murmurabant.

[19] Ceterum cum. Deus gloriam ipsi pro sancta illa obedieutia præparatam, nec non Dorothei, tum adhuc discipuli, singularem in regendis ac seruandis animabus gratiam manifestare vellet, qua ipsum absque errore tam breui & compendiosa via ad Deum adduxisset; non multis post B. Dosithei obitum diebus, [cuidā viro sancto apparet inter Sanctos illius cœnobij,] quidam sanctus & magnus senex, qui isthic hospitio excipiebatur, videre cupiebat sanctos Patres, qui in eo cœnobio vita functi erant & obdormierant. Rogauit itaque Deum, sibi vt eos reuelaret: & vidit veluti in choro illos omnes sibi astantes, inter quos & iuuenem quemdam aspexit assistentem, de quo admirabundus interrogabat, quisnam esset ille iuuenis, quem inter Patres conspexisset: cumque formæ illius signa & characteres accurate descripsisset, agnouerunt omnes Dositheum fuisse, & glorificauerunt Deum, admirantes, de qua vitæ conuersatione, [& agnoscitur eius sanctitas.] de quo primo statu, ac viuendi ratione, ad quanta præmia, qualemue mensuram tam breui tempore pro sola dumtaxat obedientiæ indiscussa obseruatione, ac propriæ voluntatis abnegatione pertingere meruit.

[Annotata]

a De S. Barsanuphio egimus in prologomenis. Vitam eius dabimus 11 April. vel 13 Septemb.

b In Vita S. Barsanuphij non tam valetudinarum pro Fratribus id fuisse innuitur, quam xenodochium pauperibus excipiendis. ita habetur: Voluit autem ibidem ad pauperum susceptionem domicilium construi: quod opus cuidam iuueni de Antiochia venienti, & in amore Dei feruenti, nomine Dorotheo, agendum commisit.

c Chrysostomus Calaber vertit: vultuque iucundissimum.

d Idem: Erat autem hic fortasse cuiuspiam Tribuni, seu Prȩfecti militum, filius.

e Desunt hæc apud Calabrum, vsque Adolescens.

f Barsanuphio nimirum.

g Calaber: Surge, & iam hinc denuo sumamus initium, & nobis posthac caueamus, demusque operam ne quemquam mœrore afficiamus: & Deus nobis opem feret.

h Ita loquitur Instit. 1 B. Dorotheus. Frater etiam ille quem Abbas eius ob ipsorum necessitates in pagum miserat ad suum apocrisiarium. Ad quem locum multa commentatur Corderius.

i Calaber, ad vsum nostrum accommodatus valde.

DE S. FELICE EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA

CIRCA AN. ⅠƆCLII.

Commentarius præuius.

Felix, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

I. B.

[1] Brixiæ S. Felicis Episcopi anniuersariam memoriam VII Kalendas Martij celebrari testatur Martyrologium Romanum, hac parte auctum a Baronio, & Galesinius. Vitam eius sermone Italico composuit Ascanius Martinengus, [S. Felicis natalis, Vita:] quam Latine transtulimus, etsi pluribus verbis id fere solum contineat, quod in Antistitum Brixianorum indice chronologico Ioannes Franciscus Florentinius ita perstrinxit: S. Felix annos circiter XL Ecclesiam gubernauit: [alia de eo breuiter scripta,] Adoaldi & Theodolindæ Regum auxilio templa quamplura erexit & bonis auxit: suis adhortationibus a ciuitate contra Mahometem auxiliares copias impetrauit: sua denique opera effecit, vt quem Arianis Episcopum Rotharius Longobardorum Rex, & eiusdem sectæ, in vrbe præfecerat, eumdem paullo post tolleret. Huius cineres ab humili loco in templo S. Afræ an. ⅭⅠƆ ⅠƆVIII arcæ alabastrinæ, iam ante ciuitatis consilio præparatæ, illati sunt. Celebratur VII Cal. Mart.

[2] Epitomen quoque Vitæ eiusdem habet Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ: apud quem ista propria, in quibus a Martinengo ac Florentinio dissentit; persu asisse Arioualdo Regi S. Felicem, [a pluribus:] vt Heraclio Imperatori aduersus Saracenos auxilia contractis copiis mitteret in Asiam. Cuius id vetusti scriptoris testimonio probat? Addit, Arianis Episcopis, quos Rotarius multis in locis ordinandos curarat, S. Felicem sese opposuisse, & coram & scriptis. Quis ea citat scripta? Demum, ciuitatem ab ea labe immunem seruasse, Regis minas, qui exilium intentabat, negligentem. Amplius tradit Vghellus, eiectum Brixia Felicem: Ceterum Felix, inquit, non vsque adeo felix fuit, quin sub Rotario Rege Ariano senserit incommoda insultantis fortunæ. Arianum enim Episcopum in Brixiana Sede sibi præferri indoluit. Verum sua patientia ac sanctimonia, non modo indignæ insectationis impetum fregit, sed etiam compulit Regem, vt, Ariano eiecto, Pastorem Catholicum ad Sedem reduceret. At cum Paulus Diaconus duos simul constitutos Episcopos scribat, [an e Sede deiectus a Rotario?] non eiectos Catholicos; nescio an hoc de S. Felice credibile sit: nisi forte Regem aduersum se irritarit, acriter illius decretum impugnans. Longe id verisimilius est, quod Martinengus scribit, a S. Felice confirmatos in fide Catholicos, hæreticorum errores erudite confutatos, itaque accensam plebem, vt concordiæ caussa censuerit Rex auocandum inde Arianum, Pollionis etiam fortasse (si, quod volunt; regius Cancellarius is fuit, ciuisq; Brixiensis,) consilio impulsus. Alibi ipsi conuersi Arianorum Episcopi, vt de Anastasio Ticinensi tradit lib. 4 cap. 44 Paulus Diaconus. De auxiliis Heraclio mißis, illud minus alienum a ratione, quod idem scribit Vghellus, etsi haud facile me credulum præbeo: Populum Brixianum, inquit, frequentissimis habitis concionibus adhortatus est, vt contra Mahometanam sectam in Orientem ferret suppetias. Sunt illa pleraque ex Eliæ Capreoli historia Brixiensi accepta.

[3] Ferrarius annos XXX illi Ecclesiæ præfuisse Felicem scribit, obiisse circa annum ⅠƆCLVI Christi: ac Martinengum arguit, [Sedis tempus.] qui XL annos illi tribuat, velit tamen anno ⅠƆCXXVI creatum, ⅠƆCLVI obiisse: cum diserte is scribat, circa annum ⅠƆCLVI deceßisse Rotarium, sub extremam Felicis ætatem, ac regnum deinde tenuisse quinquennio Rodoaldum, postea Aritpertum: sed nihil tum gestum esse memorabile, quod ad Felicem pertinere videatur. Ceteri in XL annos consentiunt, sed eos Vghellus ab anno ⅠƆCXII orditur. Nullæ proferuntur vetustæ temporum notæ, vnde certum quid definire valeamus.

VITA
ex Italico Ascanij Martinengi.

Felix, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

ex Italico Martinengi.

[1] Qvam sum expertus in scribenda a S. Faustini Episcopi Vita difficultatem, eadem cupienti S. Felicis res gestas commemorare, [Auctor, deficientibus monumentis,] haud paullo grauior occurrit. Nam cum isthic vix tenui mentione annalium, aut rancidæ antiquitatis fragmento adiutus, perbreuem de eius vita commentarium contexere sim coactus; hic omnia me deficiunt: neque enim aut antiquitas vlla, quæ S. Felicis illustria facta explicet, venit in manus; aut eius externi historici, ac ne nostratium quidem rerum annales, nisi obiter, meminere. Quare veniam mihi tribui ab iis, qui hæc legent, flagito; si prætermissis, familia, ex qua ortus est, progenitorum nominibus, educatione ipsius, animique & corporis præclaris dotibus, & quæ ei peculiaria euenere, de quibus altum apud scriptores omnes silentium; [S. Felicis Vitam ex temporum, quibus vixit, fortuna colligit.] ea prosequar dumtaxat, quæ illa tempestate religioni Christianæ, ac præcipue vrbi nostræ Brixianæ accidere: vnde de Antistitis sanctissimi pietate ac virtutibus ceteris fieri coniectura queat.

[2] Recensetur S. Felix in annalibus Brixianis b septimus & vicesimus eius vrbis Episcopus, ac c Dominico successisse memoratur. Annalibus subscribit d Rābertus. Euectus ad eum gradum dignitatis est Felix, [S. Felix fit Episcopus circa annum 625] vt vulgo opinio est, circa annum Christi ⅠƆCXXV, eumque tenuit annis circiter XL, quantum ex annalium fide, aliorumque monumentis scriptorum, statuere potui. Potiebantur tunc rerum Longobardi, sub quorum & Brixia dominatu erat. Imperium inter eos circa annum Christi ⅠƆCXVIII (vt in appendice ad Eusebij Chronicon tradit Matthæus Palmerius) e Adaloaldus, Agilulpho vita functo, est adeptus, vel etiamnum puer, quod Paulus Diaconus testatur, [sub Pege Adaloaldo:] vel certe maturiori iam ætate, ducta f Theoderici Francorum Regis filia, vt nostri memorant annales. Is cum Theodolinda matre, singularis pietatis fæmina, regnum decem annis administrauit. Horum igitur extremis temporibus, Felicis potissimum intercessione, cuius erat sanctitatis præclara existimatio, [restaurat ecclesias:] multæ in nostra vrbe restauratæ sacræ ædes, amplisque dotatæ facultatibus sunt.

[3] Adoloaldo dein mente capto, suscepit regni gubernacula Arioualdus circa annum nostræ salutis g ⅠƆCXXVIII, cum triēnio iam Episcopale munus Felix gessisset. Eo tempore (vt quidem censet Capreolus; nam Palmerius ad Adaloaldi imperium id reuocat) impius Mahumetus, superbo sibi adscito Magni Prophetæ & Spiritus Dei nomine, ex Arabia egressus, orbem h terrarum nefariæ doctrinæ figmentis replebat, multosque Asiæ atque Africȩ populos in suæ pertraxerat impietatis societatem: cum nemo rudes illos populos sana doctrina erudiret. Qui i deinde veluti Sara legitima Abrahæ vxore orti, diuinorumque promissorum hæredes, Saraceni dici voluere, quasi diuinitus imposita nomenclatura. Atque huic vesaniæ ita istorum temporum obsecuta est improbitas, vt numeroso conflato exercitu in k Syriam irruperint, ac late ferro flammaque grassati, multis excidium vrbibus attulerint, ac complures sibi populos subiecerint. Heraclius, qui tunc Orienti præerat Imperator, m sacrosancta Christi Cruce Hierosolymis Constantinopolim ablata, ne in Barbarorum, quorum late terror volitabat, manus veniret, omnibus suis contractis copiis, sociorumque auxiliis, iis n obuiam ibat, immanem illam propulsaturus ab Imperij finibus calamitatem. Felix igitur noster, quippe, qui vt prouidus ac sapiens nauclerus, [excitasse suos dicitur, vt ad bellum cōtra Mahometanos irent:] aduentantem eminus imminentemque Ecclesiæ naui prospiciebat procellam, quam tetra nubes tunc in Oriente exorta minabatur; annuente Arioualdo Rege, ita suorum ciuium, vi dicendi animos accēdit, vt ipsimet haud exiles copias contraxerint, quæ cum ceteris Italis, Christianȩ religionis propugnatoribus iunctæ, cum eximia laude Italicæ nationis, haud parum subsidij attulere, ad comprimendum in præsentia hostilem impetum, o pellendumque ex occupatis iam Imperij prouinciis.

[4] Excessit haud multo post e vita Arioualdus. Regnum Rotario delatum, sapientiæ ac disciplinæ militaris laude præstanti viro, sub annum Christi ⅠƆCXL. p Prȩbita tunc Felici noui acriorisque laboris occasio. Nam, siue id cum lacte virus combiberat Rotarius, siue ingenij, quo plurimum valebat, fiducia, [Rotario hæreticos Episcopos intrudente,] eo erroris erat imprudens prolapsus; Arianam hæresim ita tuendam susceperat, vt (monstrum immane!) binos in singulis vrbibus Antistites legi, Orthodoxum vnum, alterum Arianum, vellet: vt nimirum Ecclesia, dilectissima Christo sponsa, nouo portenti genere geminum attolleret caput. Id cum esset Brixiȩ quoque factum, haud facile exprimi verbis potest, quantum Felici, sanctissimo zelosissimoque Pontifici, molestiæ dolorisque attulerit. Quam ille assidue imbecilles solabatur, dubios nutantesque confirmabat, erigebat lapsos, [suos confirmat Felix,] solidis rationibus conuincebat obstinatos, in quorum animis altas iam radices egerat peruersa ac scelerata superstitio! Species hæc erat assidui belli: arena committendo certamini, locus quiuis: arma, quibus feriendus hostis esset, argumenta: quibus coniecta ab eo tela depellenda, responsa sapientiæ ac prudentiæ plena: [assidue decertans cū Arianis,] victoriæ summa, impositum aduersariis silentium. Concurrebatur passim in templis, foris, compitis, domibus. Quanto vero animi ardore huc atque illuc ferebatur Felix! vt prouidi ducis partes omnes strenue exequebatur! vt addebat animos Catholicis! vt arma subministrabat! At, sicubi infirmiorem aciem perspexerat, vt inferebat sese! vt perculsorum reficiebat animos! vt victoriam variam atque illustrem reportabat! Asserebat porro Ariana impietas minorem Patre Filium, vtroque Spiritum sanctum, atrocem nimirum sanctissimæ Trinitati blasphemiam inferens. Nam sunt in ea Pater, Filius, Spiritus sanctus coæterni, vt sol, radius, lumen, quorum sine aliis nullum nascitur: vnius eiusdemque substantiȩ; [eorumq; errores confutans,] vt aqua limpidi fontis, riui inde promanantis, ac lacus in quem confluit: gloria & perfectione æquales; vt viui vultus forma in terso speculo, aut crystallino fonte exhibetur. Quoniam igitur furialis illa impietas tanta temeritate ipsam sanctissimæ Trinitatis splendidissimam gloriam, & ineffabilem incessebat maiestatem; eo acrius Felix ceterique Orthodoxi, iusta perciti indignatione, vt fidi clientes, pro æterni Regis honore dimicabant. Tantum denique Felicis indefessus ardor potuit, vt ciues fere in seditionem sint versi. Rotarius intellecta tumultus popularis occasione, alterum inde Episcopum amouit: præsertim cum audisset, [obtinet vt Arianus Episcopus remoueatur:] Catholicos efficacibus argumentis imposuisse Arianis silentium. Felix eximia perfusus animi volupate, quod instar generosæ aquilæ pullos suos a serpente defendisset, cum publicis sacrificiis quam potuit maximas Deo gratias egit.

[5] Iussit deinde Rotharius (vt Paulus & Palmerius tradunt) leges, quæ sola memoria seruabantur nullis consignatæ litteris, digeri ac describi, in codicem vnū relatas: idque ius omne Edictum appellatum. Nam septuaginta septem annis, adeo ampla re, nullis scriptis legibus vixerant Longobardi. [dat operam ne Lege Longobardorum lædantur Ecclesiæ iura:] Præcipuus tam præclaræ rei auctor q Pollio fuit, vir eximia eruditione, Rotarij Cancellarius, patria Brixianus, vt Annales testantur. Hic quoque (vt ego quidem existimo, etsi a nullis id traditum scriptoribus est) Felicis aliorumque Episcoporum diligentia cautum, ne quæ in legum codicem statuta referrentur, quæ Ecclesiasticam libertatem & iurisdictionem violarent impedirentue.

[6] Alia eo tempore luctuosa cum primis euenit calamitas: ingenti enim terræ motu vniuersa concussa Italia est, [terræmotu, imbribus, peste afflictos ciues] ac præcipue Brixiæ vrbs: vbi multa prostrata humi ædificia, multi oppressi ruina mortales. Secuti imbres diuturni ac copiosi: ab his eluuio, qua funditus domus plurimæ euersæ, vicique adeo integri, multi exstincti homines, agri late inundati fructuumque spes intercepta. Deinde (vt fere calamitas vna alterius est gradus) e noxio putrique vapore, qui expirabat e terra, pestilentia orta, qua intumescebant quæ afflata erant corpora, ita fœdum in morem, vt agnosci homines non possent. Ita vero ea sæuiit lues, vt pars sit maxima ciuium Brixianorum deleta: ac passim fœtida cernebantur corpora, partim in lectis, partim in nuda humo strata, vt erant subita vi morbi correpta distentaque. Quam vero publica isthæc calamitas grauiter Felicis conuulnerarit animum, non potest exprimi verbis. Sed pro singulari sua sapientia, cum omnia hæc a diuina manu sentiret infligi flagra (quippe quæ sola conturbat elementa, terram quatit, aquam concitat, inficit aërem, mortalium irritata sceleribus) salutare remedium arripit, [hortatur ad pœnitētiam & preces:] placandæ diuinæ Maiestatis consilium. Publicis igitur ad populum sermonibus, priuatisque colloquiis, insigni animi feruore ac facundia, Ionas noster hortari omnes ad pœnitentiam, quæ vna diuinam vltionem inhibere, atque iratam serenare numinis faciem potest.

[7] Ipsemet dein extentis brachiis, sublatisque in cælum oculis, inflammato mirifice spiritu, ita precabatur Deum: Ignosce, Domine, populo tuo: non patiaris ei insultare Mahumetanos & hæreticos: qui conspecta crudeli hac eius strage, concludunt blasphemi, non esse fidem religionemque nostrā tibi acceptam. Scio, Domine, [orat ipse pro iis feruēter,] non solere a diuina tua manu armari aduersus hominē creaturas, nisi in grauium criminum, quibus diuina tua læsa Maiestas sit, vltionem. Ea enim caussa haustus olim diluuio orbis terrarum, igni deletæ vrbes quinque, absorpti telluris hiatu Core, Dathan, Abiron, flamma icti Nadab & Abiu, Angeli gladio cȩsus Sennacheribi numerosus exercitus. Eadem nunc caussa, terræmotu concussa hæc ciuitas, inundatione vastatus ager, pestilentia extincti mortales. Sed quid, Domine, aperi sinum, excita viscera misericordiæ tuæ, dic Angelo frameam vibranti vltricem: Satis est, reduc dexteram. Sin adhuc aliam incussurus es plagam, en me paratum, velut alis filios meos tecturum: me feri, sicque iusta tua residat indignatio. Parce populo tuo, aut e numero me viuentium expunge, atque e caduca hac vita me exime. Mihi pretiosa iucundaque mors continget, quæ vitam his mihi perquam dilectis conseruet. Ita sæpius secreto precabatur Felix: inde ad publicas decernendas supplicationes conuersum credibile est Litaniis vsum, quas non ita pridem ad similem auertendam calamitatem magnus composuerat Gregorius. Omni interea ope succurrere afflictis, sepelire mortuorum corpora, nulla sordium ac tabis habita ratione, [eosq; iuuat.] pari humilitatis humanitatisque officio amplis eleemosynis alioque subsidio egentes iuuare. Sub extremam Felicis ætatem, mortuo circa r annum ⅠƆCLVI Rotario, regnum Rodoaldus quinquennio tenuit: hunc Aritpertus excepit: nihil tum gestum est memorabile.

[8] Ista sunt, quæ de Felicis virtutibus, ac rebus ab eo præclare gestis, colligere potui. In hoc certe obscuro scriptorum silentio, quo eius inuoluta est vita, istæ virtutis eius scintillæ, a fortuna temporum, quibus vixit, ductæ, possunt eximias eius animi dotes testari. An non enim illustrem eius sanctitatem fuisse necesse est, quem Reges populique tanti æstimarint? religionem, [Anacephalæosis dictorum,] qui tot restaurarit templa? zelum, qui longe ab domo aduersus Mahumetanos ferri arma suaserit? doctrinam, qui hæresim Arianam contuderit? pietatem, qui gregi suo in tam acerba calamitate succurrerit? An non egregia opera, quæ tantam ei & in terris gloriam, & in cælis coronam peperere?

[9] Tandem viuendi finem Felix fecit, cum ad extremum senium peruenisset. Cum enim tunc non crearentur, [S. Felix pii moritur:] nisi qui matura ætate essent, Antistites, ipseque XL in eo munere annos exegerit, necesse est omnino grandem natu fuisse. Neque minus, quam vita, vt credibile est, sancta mors fuit: vtraque multis conspicua miraculis, etsi ad nostram ea notitiam non peruenerint. Id fortassis nostra in conseruanda spiritualium nostrorum progenitorium memoria segnities meruit. Quæ tamen eius sanctitatis ac meritorum opinio fuerit, argumento est illius sepulchrum. [honorifice sepelitur,] Erat arca e saxo versicolore sane quam pretioso, quodque ego non his in regionibus, sed in Africa excisum crediderim, parte anteriore plurimis exilibus statuis, Longobardico more vestitis, ornata: quæ cum deinde moueretur, fracta est, eiusque perspectus valor: ac secta in partes, ex iisque confecti, qui ante altare ædis S. Afræ cernuntur, cancelli. Quod esset hoc saxum ad eo vetustum, vt iam exedi ætate inciperet, & cælatæ cultu Longobardico statuæ, præter repertam intus in lamina epigraphen, euidenter fidem faciebant, iis ipsis, quibus mortuus est Felix, monumentum hoc illi excitatum esse imperij Longobardici temporibus. Id vero aut religiosorum illorum Principum, aut vrbis ipsius, cupientis sacris Præsulis sui ossibus, dignum eius magnitudine, existimatione, meritis tumulum erigere, opus fuisse, inde conficias, quod & pretiosum adeo saxum, ita variis elegantibusque distinctum venis, ex longinquis aduectum regionibus, accurate sculptum, etsi rudi cælo, vt ea erant tempora. Est igitur sacrum corpus insigni funeris pompa, multis cum piorum lacrymis, in æde s SS. Faustini & Iouitæ ad sanguinem, quæ iam S. Afræ dicitur; intra eam arcam depositum. Neque vnquam ex ea exemptum, etsi ipsa arca, variis temporibus, alio atque alio eiusdem ædis loco statuta sit. Ea demum anno ⅭⅠƆⅠƆVIII in sacello ad meridiem reperta; [corpus inuentum an. 1508.] in nouam basilicam sacrum deportatum est pignus, collocatumque haud procul eo loco, vbi prius conditum fuerat, in ara templi media, quæ maioris elegantiæ atque ornatus gratia ad Australem partem obuersa est.

[Annotata]

a De S. Faustino Episcopo Brixiensi egimus 16 Febr.

b Tricesimus est apud Vghellum.

c Colitur S. Dominicus, S. Felicis decessor, 20 Decembr.

d Aliis Rampertus. dictus. ab Vghello Episcopus Brixiensis 44 statuitur. Extat eiusdem Ramperti tractatus de translatione S. Philastrij, vbi inter alios Episcopos Brixienses recenset quoque Dominicum ac Felicem.

e Adaloaldus vocatur a Paulo Diacono & aliis, ab Erycio Puteano Adalualdus, vti a Baronio, qui & Adoualdum appellat.

f Paulus Diaconus lib. 4 cap. 31 desponsatam ei fuisse filiam Theodeberti, Regis Austrasiæ, scribit, patre adhuc viuente, anno 604, vel 605, cum ad huc puerulus esset. Erat vero Theodebertus Theodorici Burgundiæ Regis frater, ab eo victus regnoq; exutus anno 612. Agilulphus anno 616 obiisse traditur.

g Imo 626, secundum ea quæ de morte Agilulphi iam dicta.

h Hoc multi recentiores confingunt. Ne Arabia quidem tota potitus videtur Mahometes, qui anno 631 impuram animam efflauit. Successores vi armorum superstitionem suam propagarunt.

i Cur ait deinde? Multis ante Mahometem seculis celebre nomen fuit Saracenorum, qui & Christianam fidem complexi, vt alibi diximus,

k Factum id sub Vmaro, qui tertio loco post Mahometen Ameras Arabum fuit.

m Id factum scribit Cedrenus anno Heraclij 24, Christi 633, aut initio 634.

n Non ipsemet, sed varij Duces ab eo missi, qui omnes victi ab Vmaro, subiugataq;, viuente adhuc Heraclio, Syria, Palæstina, Ægyptus, aliæq; prouinciæ. Ita qui res tantas in Perside egerat Heraclius, totq; prælia commiserat secundissimo euentu, postquam in hæresim prolapsus est Monothelitarum, ignauus & infelix deinceps fuit.

o Non est sane tunc pulsus. Italorum hanc expeditionem alij quoque e recentioribus memorant, Vghellus, Florentinius, Ferrarius, Capreolus. At non veteres, quos quidem viderim. Potuisse aliquos fieri delectus ab Exarcho, in quibus & Brixienses aliqui nomina dederint, missiq; in Orientem sint, non inficior: sed quæro auctorem, qui id scribat.

p Alij aiunt 638. Quæ hic narrat Martinengus de Rotario, deq; duobus Episcopis pene per omnes regni ciuitates constitutis, ac Legibus Longobardorum in vnum codicem redactis, habet Paulus Diaconus lib. 4 cap. 44.

q Ita narrat Capreolus in Brixiensibus annalibus.

r Alij anno 654 statuunt Rotharis siue Rotharij mortem: & forte etiam prius statuenda, cum Rodoaldus eius filius 5 annis regnasse dicatur, Aripertus deinde 9, cuius eiectis filiis Grimoaldus regnuminuasit anno 662, vt ostendimus 9 Febr. ad Vitam S. Sabini Ep. Canusini § 10 nu. 60.

s De hac æde actum 15 Februarij ad SS. Faustini & Iouitæ Acta § 3 num. 11.

DE S. EARCONGOTA REGIA VIRGINE ANGLA, EBORIACI, SEV FARÆ-MONASTERIO, IN GALLIA.

SVB FINEM SECVLI VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Earcongota, Regia Virgine Angla, Eboriaci, seu Farae-Monasterio, in Gallia (S.)

Avctore G. H.

[1] Inter illustriora in Gallia monasteria fæminarum ante mille annos extructa numerari debet, quod in diœcesi Meldensi etiamnū extat, olim ab Agnerico Comite, SS. Walberti & Faronis Episcoporum Meldensium parente, [In S. Faræ monasterio] in saltu Brigensi & sui dominij prædio, S. Faræ filiæ suæ ædificatum. Ei loco tunc Eboriacus nomen erat. postea a sanctæ huius Abbatissæ memoria, Faræ-monasterium: ad quod variorum collatio Sacerdotiorum etiamnum spectat, extra agrum quoque Meldensem, in diœcesibus Siluanectensi, Parisiensi, Bellouacensi. Colitur autem S. Fara, vt patet ex Breuiario Meldensi & Martyrologio Gallicano, VII Decembris: quamuis in Martyrol. Romano etiam, sub nomine Burgundoforæ, III Aprilis referatur. Tanta ea fuit celebritate sanctitatis, vt huius splendore ad suam disciplinam traxerit ex Gallia, [vixerunt S. Edelburga Abbatissa,] Anglia, Hibernia nobilißimas puellas, ac Regum Principumq; filias. Inter has enituit S. Edelburga, Annæ Regis Anglorum Orientalium filia, quæ S. Faræ in monasterij regimine subrogata, vitam in sanctitate compleuit VII Iulij, quo die publica ei impenditur veneratio. [& S. Earcongota:] Huius ex sorore neptis S. Earcongota fuit, de qua hic agere instituimus, nata Earcomberto Rege Cantiorum & S. Sexburga, Annæ Regis filia: ac soror fuit S. Erminildæ, Wulfhero Regi Merciorum nuptæ: huius illustrauimus XIII Februarij Vitam, & nobilißimam æque ac sanctißimam progeniem deduximus, a pagina 686 ad paginam 692.

[2] Trithemius Abbas lib. 3 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 55 succincta epitome Vitam S. Faræ Abbatissæ complectitur, ac sequente capite, [colitur illa 7 Iulij,] prætermißa S. Edelburga matertera, agit de S. Earcongota, quam Eracongotam appellat: ac quem diem natalem S. Edelburgæ Beda lib. 3 Hist. Eccl. Angl. scribit in magna gloria solere celebrari, mēdose ad S. Earcongotam transfert, diem nempe Nonarum Iuliarum. In verba Trithemij iurarunt mox scriptores Martyrologij Benedictini, Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, Maihew: secuti etiam Ferrarius in Catalogo generali, & Saussaius in supplemento Martyrol. Gallic. quorum & nos ducti auctoritate, monuimus alibi Acta eius ad illum VII Iulij differenda esse. Verum vt ex Breuiario Meldensi didicimus, eius in illa diœcesi fieri XXIII Februarij, vna cum Vigilia S. Matthiæ commemorationem, nullam alibi eius extare mentionem; [S. Earcongota 23 Febr.] hic de ea duximus promenda, quæ potißimum, apud Bedam cap. 8 libri 3 extant.

[3] Anno, inquit, Dominicæ Incarnationis sexcentesimo quadragesimo Eadbaldus Rex Cantuariorum, transiens ex hac vita Earconberto filio regni gubernacula reliquit. [filia piissimi Earcoberti Regis Cantiorū.] Quæ ille suscepta viginti quatuor annis & aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus Regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul & ieiunium quadraginta dierum obseruari principali auctoritate præcepit. Quæ ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas & competentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongota, vt condigna parenti soboles, magnarum fuit virgo virtutum, semper seruiens Deo in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab Abbatissa nobilissima, vocabulo Fara, in loco qui dicitur in Brige. Nam eo tempore, necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Britannia, (Reges ac diuites, vt in Saxonica translatione additur) monasticæ conuersationis gratia, Francorum vel Galliarum monasteria adire solebant: sed & filias suas eisdem erudiendas, ac sponso cælesti copulandas mittebant, maxime in Brige, & in Cale, & in Andilegum monasterio. Inter quas erat Saethryth filia vxoris Annæ Regis Orientalium Anglorum, & filia naturalis eiusdem Regis Æthilberg, quæ vtraque cum esset peregrina, præ merito virtutum, eiusdem monasterij Brigensis est Abbatissa constituta. [& S. Sexburgæ:] Cuius Regis filia maior Sexburga vxor Earconberti Regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi.

[4] Huius autem Virginis Deo dedicatæ multa quidem ab incolis loci illius solent opera virtutum & signa miraculorum vsque hodie narrari. [clarescit miraculis:] Verum nos de transitu tantum illius, quo cælestia regna petiit, aliquid breuiter dicere sufficiat. [aliarum se precibus comendat,] Imminente ergo die suæ vocationis, cœpit circumire monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque maxime, quæ vel ætate prouecta vel probitate erant morum insigniores, quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celabat esse futurum. [instare sibi mortē edocta per reuelationē:] Quam videlicet reuelationem huiusmodi esse perhibebat: Vidisse sese albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare, hosque a se interrogatos, quid quærerent aut quid sibi vellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, vt aureum illud numisma, quod eo de Cantia venerat, secum assumerent.

[5] Ipsa autem nocte, in cuius vltima parte, id est, incipiente aurora, præsentis mundi tenebras transiens, supernam migrauit ad lucem, [moritur Angelis psallētibus:] multi de fratribus eiusdem monasterij, qui aliis erant in ædibus, iam manifeste se concentus Angelorum psallentium audisse referebant, & sonitum quasi plurimæ multitudinis monasterium ingredientis. Vnde mox egressi dignoscere quid esset, viderunt lucem cælitus emissam fuisse permaximam, quæ sanctam illam animam, [in luce magna ad cælos ducitur:] carnis vinculis absolutam, ad æterna patriæ cælestis gaudia ducebat. Addunt & alia, quæ ipsa nocte in monasterio eodem diuinitus fuerint ostensa miracula. Sed hæc nos ad alia tendentes suis narrare permittimus. Sepultum est autem corpus venerabile Virginis & sponsæ Christi in ecclesia beati Protomartyris Stephani. [sepelitur in æde S. Stephani,] Placuitque post diem tertium, vt lapis, quo monumentum tegebatur, amoueretur, & altius ipso in loco reponeretur: quod dum fieret, tantæ fragrantiæ suauitas ab imis ebulliuit, vt cunctis qui adstabant Fratribus & Sororibus, quasi opobalsami cellaria esse viderentur aperta. Sed & matertera eius, de qua diximus, Æthilberg… cuius esset virtutis magis post mortem claruit … cuius corpus transtulerunt in ecclesiam B. Stephani Martyris: [in quam translatum corpus S. Edelburgæ.] cuius videlicet natalis ibi in magna gloria solet celebrari die Nonarum Iuliarum.

[6] Hactenus Beda, cuius vltima verba a S. Edelburga Abbatissa, quam Æthilberg vocat, ad S. Earcongotam transtulit, vt supra indicatum, Trithemius, & post eum Harpsfeldius in Historia Eccl. Angl. seculo 7 cap. 5. Wion aliud mendum adiunxit, vt Abbatissam Brigensem appellaret. [Non fuit S. Earcongota Abbatissa:] Secuti Dorganius, Bucelinus, Ferrarius, Saussaius, ac Wilsonus in priori Martyrologij Anglicani editione ad eumdem VII Iulij; in posteriore enim prætermissa est. Iterum Briæ, inquit, Saussaius, in agro Meldensi S. Earcongothæ Reginæ & Abbatissæ, quæ S. Edilburgæ prædictæ Abbatissæ, suæ materteræ, sacro in regimine successit, non minus dotibus gratiæ, quam præfecturæ vice insignis: quemadmodum venerabilis Beda veraci encomïo testatur. Verba Bedæ dedimus, in quibus nulla præfectura, aut regimen S. Earcongotæ tribuitur. Abbatissæ statuuntur Saethryth filia vxoris Annæ Regis, atque eiusdem Regis filia naturalis Æthilberg, siue Edelburga. In Gallia Christiana Claudij Roberti, sed, vt præfatur, incerta serie temporum, hæ primæ Abbatissæ Pharæ monasterij referuntur: S. Phara, S. Edebburgis filia Regis Saxonum Orientalium (imo S. Edelburga filia Regis Anglorum Orientalium) Giburgis, Heluidis, Rothildis, Mathildis, Emma, Hauidis &c. nulla S. Eorcōgotæ facta mentione, imo ne Saethrythis quidem, quæ saltem S. Edelburgæ succeßit.

[7] Henricus Archidiaconus Huntingdonensis in tractatu MS. de Sanctis Angliæ illustre encomium, sed ex Beda excerptum, habet SS. Erchengodæ & materteræ Ethelburth, (ita enim ambas appellat) & hanc ait celebrari Nonis Iulij, [laudatur ab aliis scriptoribus:] illius natalem cum Beda silet. Wigorniensis ad annum 640 agens de Rege Ercomberto hæc solum addit: Cuius filia Ercongota, quam peperit ei S. Sexburga Regina, extitit magnarum Virgo virtutum. Plura ex Beda addit Westmonasteriensis ad annum 641. Ioannes Bromton in Regno Cantiæ pag. 740 Ercongecam nuncupat, quæ, inquit, amore sacræ religionis monasteria petiit transmarina, vbi Virgo requiescens, claris a Christo suscepta miraculis se ostendit. Malmesburiensis hæc ita refert: Cuius Ercomberti filia Ercongetha, tanto soboles non indigna parente, æmulisque virtutis lineamentis patri respondēs, Kalas monasterium apud Gallias sanctitudinis suæ luce vestiuit. Est monasterium illud in regali villa, quæ Kala dicebatur, extructum a S. Bathilde Regina Francorum, [non vixit in Kalensi monasterio:] cum ipsa vidua post obitum Chlodouei II, anno ⅠƆCLXII vita functi, cum paruulo filio Rege Chlothario III regnum gubernaret Francorum, vti ex Actis S. Bertiliæ primæ Abbatissæ diximus XXVI Ianuarij ad Vitam S. Bathildis Reginæ pag. 734 num. 12. cum pridem in S. Faræ monasterio habitaret S. Earcongota, imo iam defunctæ S. Faræ successerat S. Edelburgæ matertera: quæ eodem errore, forsan e Malmesburiensi hausto, in Martyrologio Anglicano secundæ editionis ad VII Iulij dicitur Kalensis Abbatissa.

[8] Quo autem obierit anno S. Earcongota, non constat: Wigorniensis de ea agit ad annum ⅠƆCXL, quo Ercombertus pater suscepit regnum Cantiorum, Mortuus hic dicitur in Chronologia Saxonica anno ⅠƆCLXIV. Trithemius scribit Earcongotam in monasterio Brigensi claruisse anno ⅠƆCLX. Bucelinus anno ⅠƆCLXXX, alij aliter. [quo tempore obierit?] Vixisse S. Ermenildam sororem eius ad annum circiter ⅠƆCC diximus ad eius Vitam. Sub finem seculi septimi obiisse opinamur S. Earcongotam.

DE S. MILBVRGA VIRGINE VVENLOCHII IN ANGLIA

CIRCA AN. Chr. ⅠƆCCXXII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Milburga Virgo, Wenlochii in Anglia (S.)

BHL Number: 5959

Avctore G. H.

§ I S. Milburgæ familia regia: mater eius non S. Ermenburga, sed Domneua.

[1] Qva parte in Salopia, hodiernæ Angliæ Comitatu, apud occidentales Mercios flumen Sabrina Cornauios & Ordouices, antiquos Britanniæ populos, disterminat; illic in Transsabrina regione, quæ ad Ordouices olim spectabat, [VVenlochij in Salopia] visitur oppidum Wenlochium, aliis Winlocium, & Ventolochium, Saxonice Wimnicas, Anglice Wenloche, nunc calce, vt ait Cambdenus in Salopiæ descriptione, sub Richardo II æris fodina notum: sed multo notius Saxonico seculo antiquissima sanctimonialium habitatione, vbi Milburga sanctissima Virgo vitam egit & tumulum accepit. [vixit S. Milburga,] De ea Lelandus lib. 2 collectan. in Monastico Anglicano pag. 613 editus ista habet: Milburga Abbatissa Ventolocēsis, loco, qui Wimnicas antiquitus nuncupatur, cælesti conuersatione feliciter illustratur, beata dormitione & perpetua mansione glorificatur, vbi constructo venerabili monasterio præfuit ipsa Mater Angelica. Willielmus Malmesburiensis de Gestis Pontificum Anglorum lib. 4 titulo de Monasteriis Episcopatus Herefordensis, hæc ita explanat: In diœcesi præsulatus sunt duo cœnobia, apud Scrobesberiam, & Wenloch. Scrobesberiensium recens est, a Rogero Comite de Monte Gomerico constitutum… Apud Wenloch fuit antiquissima sanctimonialium habitatio: ibique beatissima Milburga, soror S. Mildredæ, neptis Pendæ Regis Merciorum ex filio, [prognata ex Regibus Merciorū,] transegit vitam, & sita est.

[2] Familiam Pendæ Regis deduximus XIII Februarij § 1 Vitæ S. Ermenildæ Reginæ Merciorum, quæ nupta fuit Wlfhero filio Pendæ, fratri Peadæ, Ethelredi, Merualdi: prognata Merualdo est S. Milburga. Fuerunt autem Reges Merciorum Wulfherius, [filia Mervvaldi,] eique mortuo suffectus S. Ethelredus. At Peada fuit Rex Middelenglorum, siue Mediterraneorum Anglorum, & fauore Oswij Regis, Australium Merciorum: Merwaldus vero, siue Merewaldus, aut Merwale, Rex Weston-hecanorum dicitur in Genealogia Regum Merciæ, sub finem Chronici Wigorniensis, scilicet qui in occidentali plaga Merciorum regnum tenuit, vti tradunt Wigorniensis ad an. 675, ad sequentem Westmonasteriensis. Eumdem Merwaldum appellant tamen Regem Merciorum Simeon Dunelmensis in Historia Regum Anglorum col. 89, [Regis Occidentaliū Merciorū,] Radulfus de Diceto in Abbreuiationibus Chronicorum ad an. 679 aliiq;, cum Vita S. Milburgæ, in qua ista apud Capgrauium fol. 23, leguntur: Erat Merwaldus Rex Merciorum paganismo deditus, quando sanctus Presbyter Edfridus doctrina clarus a Northumbria, velut cælesti oraculo præmonitus, ad conuertendum eum venit. [ab Edfrido ad fidem Christi cōuersi,] Accepit enim oraculum diuinum, vt in terram Merciorum ad locum Redeswode vocatum pergeret, & Regem eius conuerteret. At Merwaldus Rex Merciorum, vt in eadem Vita dicitur, a sancto Presbytero Edfrido baptismum & fidei gratiam suscepit anno gratiæ sexcentesimo sexagesimo. Fundata autem in honore S. Petri ecclesia rebus & possessionibus opulenter ditatur, [anno 660,] & B. Edfridus illi præficitur. Goscelinus III Februarij in Vita S. Wereburgæ num. 2 tam Merwalam, [fidei propagatoris:] quam fratres eius ait Christianæ institutionis non solum cultores, verum etiam primos & intensissimos fuisse propagatores. Imo & Sancti titulus illi iteratis vicibus tribuitur in citata Genealogia Regum Merciæ, cum Wigorniensi edita. Videtur & sedes Episcopalis Herefordiensis eidem suam originem debere.

[3] Clara itidem est S. Milburga stirpe materna, a Regibus Cantiorum exorta. Nam abauum habuit S. Ethelbertum Regem, qui primus Regum Anglorum Christi fidem professus est, [& materno genere orta ex Regibus Cātiorum,] vti in eius Vita XXIV Februarij dicetur: proauus eiusdem fuit Eadbaldus Cantiorum itidem Rex, auus Ermenredus, siue Eormredus, frater Ercomberti Regis, de cuius progenie Goscelinus monachus in Vita S. Wereburgæ Virginis III Februarij ista num. 1 tradit: Eormredo autem ex inclyta coniuge Oslaua nati sunt Æthelredus atque Æthilbrichtus, quos innocenter iugulatos, splendida lucis columna de cælo prodidit Christi Martyres: quatuor quoque sibi filiæ sanctæ, Domneua, Ærmēberga, Ærmenburga & Ærmengida, velut paradisiaci fontis quadrifida emicuere flumina. In Vita MS. SS. Ethelredi & Ethelbrecti XVII Octob. quatuor horum sorores appellantur Domneua, Ermēburga, Etheldritha & Ermengitha. Domneua an Ermenburga, vxor fuerit Merwaldi, [non matre S. Ermenburga,] ac mater S. Milburgæ, disceptatur inter auctores. Malmesburiensis lib. 4 de Gestis Regum Anglorum cap. 4 pro Ermenburga (quod tamen mox ostendemus minus nobis probari) ista pronunciat. Merewaldus Ermenburgam filiam Ermenredi, fratris eiusdem Erconberti, vxorem habuit: suscepitque ex ea tres filias, Milburgam, quæ Weneloch, & Mildritam, quæ Cantiæ in monasterio S. Augustini requiescit, & Milgitham. Eodem modo apud Wigorniensem, Merewaldo Regina sua S. Ermenburga, Regis Ermenredi filia, peperit tres filias, sanctam videlicet Milburgam, S. Mildritham & S. Milgitham, vnumque filium Merefinum eximiæ sanctitatis puerum. Quæ eadem apud Westmonasteriensem aliosq; recentiores repetuntur. At Goscelinus in memorata Vita S. Wereburgæ Domneuam harum Virginum matrem num. 2 aßignat: Beata & regia, inquit, Domneua, regio Wlferi germano Merwalo coniugata, ad summæ Trinitatis gratiam triplicem Virginitatis protulit lauream, sanctissimas scilicet sorores Mildburgam, [sed Domneua,] Mildrydam ac Mildgydam, quæ distinctis monasteriorum suorum lapidibus irradiant patriam. Vita MS. SS. Ethelredi & Ethelbrecti Goscelino assentitur his verbis: Tradita est autem Dompneua Mirwaldo filio Pendȩ Regis Merciorum in vxorem, qui genuit ex ea sanctas Virgines Mildredam, Milburgam & Milgitham. Et ipsa S. Milburgæ Acta apud Capgrauium asserunt, Merwaldum ex Dompneua genuisse Milburgam Virginem, Mildredam atque Milgitham. Henricus Huntingdonensis in tractatu MS. de Sanctis Angliæ ista scribit: Milburgæ virginalem videbis vitam apud Winlocum, quæ fuit filia Merwaldi filij Pendæ Regis, & Domneuæ filiæ Ermenredi, filij Regis Edbaldi, Cantuariæ. Milgitha vero soror eius in finibus Nordhumbrorum quiescit. Mildridæ vero tertiæ sororis cælibem vitam in insula Tenehet reperies. Sunt eadem excusa in Prologo Roberti de monte, post opera Guiberti Abbatis B. Mariæ de Nouigento pag. 741. Eamdem Domneuam harum Virginum matrem ex Vita S. Milburgæ scribit Harpsfeldius in Histor. Angl. seculo 7. cap. 23. Incipit ea Vita, Beata igitur Virgo, & desinit, arceri videatur, quam necdum vidimus: forsan est a Goscelino monacho scripta, cui aliqua eius Vita attribuitur a Wione, Molano, Valerio Andrea aliisq;.

[4] Guilielmus Thornus in Vita S. Mildredæ, in Chronico eiusdem cap. 24 edita, Dompneua, inquit, quæ secundum quosdam est dicta Ermenburga, traditur in vxorem filio Pendæ Regis Merciorum nomine Merwale, quæ genuit sibi filium, nomine Merfin, filiasque tres, S. Milburgam, S. Mildredam & S. Milgitham. Post quorum procreationem Rex & Regina pro merenda vita æterna Deo deuouerunt castitatem. [quæ cum marito castitatem vouit.] In Vita S. Milburgæ apud Capgrauium hæc vltima istis verbis confirmantur: Tandem Merwaldus & Dompneua mutuo consensu in castitate vitæ finem dederunt. Dompneua autem in Thaneto insula fundato in honore B. Mariæ monasterio Virgines congregauit, [& monasterium in insula Thaneto extruxit,] & illis exēplū totius sanctitatis præbens præfuit: cui filia sua Mildreda cū septuaginta Virginibus vice materna feliciter successit. Historiam fundati monasterij in Thanetensi insula agri Cantiani describit dictus Thornus in Vita S. Mildredæ, illustranda ad XIII Iulij, extatq; recusa in Monastico Anglicano, cum antiqua tabella geographica ecclesiarum & monasteriorum eiusdem insulæ Thaneti, in qua ista verba leguntur adscripta: Istud monasterium de S. Maria fundauit Domneua, quæ Domneua ibidem in Historia fundationis dicitur cum Egberti Regis Cantiorum auxilio construxisse cœnobium virginale & filiam suam Mildredam, [a Rege Cātiorum adiuta.] Merwaldi Merciorum Regis filiam, de partibus transmarinis, [cum filia S. Mildreda Abbatissa ibidē sepulta] monasterio videlicet Calensi prope Parisios, reuocauit, & eidem cœnobio a S. Theodoro Abbatissam consecrauit, vbi septuaginta virginibus, quas mater sua congregauerat, præsidebat. Vixit autem cum sororibus suis vsque ad terminum vitæ suæ. Qua mortua & cum matre sua Domneua in eodem monasterio sepulta successit Eadburga. Eduardus III Rex Angliæ in quodam diplomate monachis S. Augustini anno ⅭⅠƆCCCLXII, concesso, & ab eodem Thorno cap. 40 Chronici § 9 excuso, Domneuam S Mildredæ matrem fuisse scribit: Ego etiam, inquit, eiusdem Regis stemmate ortus, & regno eius Deo iuuante potitus, Tanatos insulam trado, quam Hegbertus Rex iure hæreditario concessit venerabili Reginæ Domneuæ, matri scilicet S. Mildrethæ, quantum cerua cursu suo lustrauerat, pro interemptione duorum fratrum eius Æthelredi atq; Æthelberti &c. Ex quibus constat matrem S. Mildredæ, eiusq; sororum SS. Milburgæ & Mildwidæ, extruxisse monasterium S. Mariæ in insula Thaneto, [at S. Ermēburga, Abbatissa Eastreiæ fuit.] eamq; dici Dompneuam, quæ etiam ibidem sepulta est. At S. Ermenburgam non in insula Thaneto, sed Eastreiæ (quæ in Cantio Orientali, haud procul oppido Sandwico, vicinæ ditioni, siue Hundredæ nomen dedit Abbatissam, monasterij ab Rege in honorem SS. Ethelredi & Ethelberti fratrum Martyrum exstructi, vixisse & requieuisse, tradunt Westmonasteriensis ad an. 654, Maiheuw 21 Ianuarij, Wilsonus in Martyrol. Anglic. 19 Nouemb. quando hæc examinanda erunt, maxime si aliqua interim eius Acta reperiantur, cum hi auctores eadem illi attribuant, quæ ad sororem eius Domneuam pertinent.

§ II S. Milburgæ vita monastica, miracula, obitus.

[5] Hæc de parentibus & regia stirpe S. Milburgæ, cuius piam iuuentutem & vitam monasticam ita describit auctor Vitæ apud Capgrauium: Beata igitur Milburga, sicut suis progenitoribus piis Merwaldo & Dompneua, Merciorum Dominis, [S. Milburga fit sanctimonialis,] lux primogenita extitit, sic in regno parentum Deo sacratis Virginibus viduisque Dux primiceria vitæ cælestis præfulsit. Constructo enim in loco, qui Wimnicas antiquitus dicebatur, monasterio, modo dicto Wenloke, Virginibus congregatis præfuit ipsa Mater & vitæ regularis Magistra. Ab ineunte enim ætate omni studio Deo seruire curauit: [& Abbatissa,] & ornatus eius præter quod erat intrinsecus, de exteriore non curauit. Appetitores virginalis pudicitiæ repellebat, [a pueritia virtutis & castitatis amans:] nullius, nisi Christi solius amorem admittens, cui soli voto ardenti adhærebat. Vilescebat ei vita mundialis, sponsus mortalis, proles carnalis: & cænobij discipula pro Christo subdita efficitur. Hæc ibi. Apud Harpsfeldium, forsan ex citata ante Vita, dicitur per Theodorum Dorouernensem Achiepiscopum consecrata, & monasterium amplis possessionibus, multis & pretiosis Sanctorum reliquiis, magnisque priuilegiis & prærogatiuis a patre Merwaldo & patruo Wulfhero Merciorum Regibus exornatum.

[6] Non defuit piæ voluntati S. Milburgæ fauor cælestis, vt virginitas Christo sponso oblata conseruaretur. Cum enim, vti apud Capgrauium legitur, vice quadam extra monasterium in quadam villa, nomine Stokes, moraretur, filius Regis cuiusdam eam per violentiam rapere, [prædonem pudicitiæ fugit,] & in coniugium sibi copulare affectabat. Et collecta militum manu, cum moliretur sibi prædam facere de Virgine, ostensa cælitus famulæ Christi iuuenis nequitia, fuga statim cum familia præparatur. Interea vir ille temerarius ad locum veniens, & Virginem non inueniens, lupo rapidior agnam Christi fugientem insequitur. Erat ibi amnis quidam, nomine Corf, vado meabilis & alueo mediocris, quem Virgo cum suis fugiens leuiter transiuit, [& amne subito intumescente seruatur:] & persecutor iniquus transire non potuit. Nam aqua subito intumescens omnem transeuntibus semitam denegabat. Confusus igitur iuuenis & attonitus, amplius Virgini talia inferre non præsumpsit. Hæc ibi. Corf seu Corue amnis in agro siue Hundreda Wenlochiensi exortus prope Ludlouium oppidum Temdæ fluuio immistus, infra Wigorniam vrbem celebrem Sabrinæ illabitur. Verum, non solum amnis, sed & anseres siluesires, quas aucas etiam Goscelinus cap. 3 Vitæ S. Wereburgæ appellat, Virginis voluntati inseruiebant: quod, aliaq; miracula ita in eadem Vita referuntur.

[7] Cum autem aucæ indomitæ in eodem loco de Stokes Virginis sanctæ agros occupantes depascerent, & passim depopularentur, [anseribus siluestribus imperat, ne agris suis noceant:] damno sanctæ Virgini nuntiato, non turbatur. Potens enim meritis & virtutibus, auibus illis imperat, vt in agris eius earum nulla remaneat, nec inposterum de genere illarum agris suis damnum aliquod inferre præsumat. Virginis itaque imperio volucres hac lege coërcentur, vt satis eius vlterius non nocentes, iussis suis obediant, & agris valefaciant. Singulis annis hoc miraculum renouant, dum quasi iussionis memores, præceptum transgredi metuunt, & agros vitantes a satis abstinent: aut enim famelicæ sic ad pascua descendunt secus agros, aut volatu fatigatæ, quasi respirando sic perparum eis insident, vt impastæ inde citius recedant.

[8] Cum autem nocte quadam diutius solito orationibus & contemplationi vacasset, fatigata sopori membra dedit, & orto sole percussa solis radio, [sacrum velamen e radio solis suspensum recipit:] de somno subito expergefacta, redditur attonita. Cumque maturius solito attonita procederet, de capite suo sacrum velamen quasi nescia proiecit. Nec mora, solis radius, diuino nutu, antequam terram tangeret, illud suscepit, & donec ad se reuersa esset, pendulum in aëre coram ipsa mansit: & cæleste miraculum cognoscens, cælitus se visitatam intellexit: Deo gratias inde libauit, benedixit & magnificauit.

[9] Vidua cum filio suo mortuo venit ad Virginem sanctam, & solam in oratorio eam inueniens, ad pedes eius cum gemitu cecidit, [filium viduæ mortuum] & vt vitæ restitueretur filius eius, sua intercessione iugiter implorauit. Cui Virgo ait: Non es, inquit, sanæ mentis, quid a me fieri deposcis? Vade & sepeli mortuum tuum, teque morituram præpara post filium tuum. Ad hoc enim vt moriatur omnis homo nascitur. Non a te, inquit vidua, recedam, nisi prolem meam mihi restituas viuam. Videns enim Virgo sancta mulieris fidem, cum iuxta defuncti corpus in oratione se prosterneret, [fusis precibus, & igne cælesti circumdata,] tantus ignis protinus super eam de cælo venit, vt inde tota cooperiri atque comburi videretur. Quod cum Soror quædam vidisset, exclamauit dicens: Domina mi, surge velocius, & de incendio exire festina: totam te igne coopertam grandi video. Quo dicto, tota species ignea ab oculis eius euanuit, & surgente ab oratione Virgine, [resuscitat:] viduæ filius a morte resuscitatus matri redditur.

[10] Decursis in omni sanctitate & puritate duodecim lustris, ingrauescente corporis molestia & febribus fatigata, conuocatis Sororibus; Vos, inquit, hactenus, dilectissimæ Sorores, [moribunda sanctimoniales adhortatur:] sicut animæ meæ viscera dilexi, & sicut mater filiis pia sollicitudine præfui. Iam vero diuina pietate cursu peregrinationis meæ terminante, & supernæ vocationis gratia me ad brauium misericorditer inuitante, carnis vniuersæ viam ingredior, Deo & B. Mariæ vos relinquo. Et multis salutaribus monitis & exhortationibus illas instruens, VII Kalendas Iulij migrauit ad Christum, [obit VII Calendas, non Iulij,] & in monasterio suo cum honore sepelitur. Hactenus Vita a Capgrauio edita: in qua forsan error typographicus est, dum dicitur migrasse ad Christum VII Kalendas Iulij, quo die nullis hactenus inscriptum Martyrologiis nomen legimus. Harpsfeldius ait feliciter ad VII Calendarum Martij commigrasse, & non tantum mortuo vitam, [sed Martij:] sed etiam cæco lumen redditum eius meritis esse.

[11] Ætas S. Milburgæ hac ratione colligi potest. Suscepit genitor Merwaldus fidem Christianam & sacrum baptismum anno Christi ⅠƆCLX, cui dein nuptui tradita est Domneua, neque aliter licitum erat Christianam Virginem Pagano in coniugem dari, [nata patre, ante nuptias Christi fidem amplexo,] ne fides & sacramenta cælestis Regis consortio profanarentur Regis, qui veri Dei cultus esset ignarus, vti Beda lib. 2 Histor. Angl. cap. 9 scribit Eadbaldum Regem Cantiorum respondisse S. Edwino Northan-Hymbrorum Regi, cum hic necdum Christianus S. Edelburgam filiam eius missis procis in coniugem peteret. Eodem modo diximus XIII Februarij pag. 687 § 3 S. Ermenildam ab Ercomberto Rege Cantiorum Eadbaldi filio non fuisse desponsatam Wulfhero, nisi eximie & constanter Christiano. Quod idem de Ermenredo, siue Eormredo, fratre Ercomberti, & altero Eadbaldi filio dicendum est, cuius filiam fuisse Domneuam constat. Nupta ergo sit Merwaldo anno conuersionis eius, aut sequenti ⅠƆCLXI. Cum ergo primogenita dicatur S. Milburga, forsan anno ⅠƆCLXII nata, quam decursis duodecim lustris, id est, sexaginta annis, [mortua circa annū Christi 722.] migrauisse ad Christum supra dictum est; annus is foret ⅠƆCCXXII.

§ III Corporis S. Milburgæ inuentio, miracula, veneratio.

[12] Ex memorato supra Lelando, de morte S. Milburgæ citantur ista pag. 613 Monastici Anglicani: Gleba vero virginei corporis cultu celebri reconditur ante maius altare in ecclesia sanctæ Trinitatis. [Sepulchrū S. Milburgæ] Verum, vt Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 13 tradit, Milburga quæ apud Weneloch requiescit, [incognitū:] olim ab accolis nota, post aduentum Normannorum dum nescitur locus sepulchri, aliquamdiu obliuioni data. Sed locum omnino desertum fuisse scribit idem Malmesburiensis lib. 4 de Gestis Pontificum, [monasterium desertum datum Cluniacensibus:] dum eum Rogerus Comes de Monte-Gomerico monachis Cluniacensibus impleuit. Cambdenas in Montgomeriæ descriptione asserit, Rogerum Montgomericum fuisse Comitem Salopiæ, cuius patrimonij erat Montgomerij, & Montem-Gomericum dictum: qui, vt est in libro Angliæ censuali, castrum construxit. At sepulchrum Virginis Milburgæ, inquit Malmesburiensis, clam erat nouis aduenis, monachis Cluniacensibus, omnibus videlicet vetustatis monumentis violentia hostium & temporis deletis.

[13] Edowardus Maihew ad XXIII Februarij asserit a nonnullis tradi S. Odonem Bellensem de corporis S. Milburgæ inuentione librum edidisse. At notatur ab Harpsfeldio in margine, miracula post eius inuentionem Atonem Ostiensem Episcopum & Cardinalem conscripsisse. Forsan vnus idemq; est Otho, vel Odo Castillionæus, Vrbani II Pontificis nepos, e monacho Cluniacensi ab eo in Episcopum Cardinalem Ostiensem anno ⅭⅠƆLXXXVIII adlectus, qui Paschalem II anno ⅭⅠƆXCIX inaugurauit: & forsan ab eo in Angliam Legatus a latere missus est: Maximus orator dicitur in poëmate Baldrici Abbatis Burgulensis apud Franciscum Chesneum tomo 4 Histor. Franc. Tunc, inquit Harpsfeldius ex hoc scriptore, [Corpus S. Milburgæ repertum ann. 1101,] Deus ipse amoris erga sponsam suam Milburgam non obscura testimonia Angliæ nostræ exhibuit, corpusque ipsum Virginis, licet post multa secula, ad notitiam venerationemque hominum in apertum protulit, ad annum salutis millesimum centesimum primum, & Imperium Henrici, in loco, qui Winlocum dicitur. Raimundus quidam, dum forte operaretur in monasterio sanctæ Trinitatis, arculam, siue capsam veterem reperit, & in ea scripturam ab Alstano quodam Presbytero conscriptam, quȩ testabatur Virginis corpus prope altare ibidem sepultum. Sed cum altare non appareret nihil erat adhuc certi. Atqui Deus hanc omnem incertitudinem paullo post sustulit. Cum enim in ea ecclesia duo pueruli, vt fit, luderent, repente terra se aperuit, ita quidem, vt primo vnum, deinde & alterum puerum ad genua vsque absorberet. Qui casus magnam monachis admirationem occasionemque præstitit, vt terram effodiendam curarent. Quod cum peregissent, incidunt in quædam humana ossa, & postridie in fundamentum ipsius altaris, de quo mentionem fecimus.

[14] Hæc ibi, quæ paullulum aliter enarrat Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 13. Nuper vero, inquit, adunato ibi conuentu monachorum Cluniacensium, dum inchoata noui templi machina, quidam puer per pauimentum concitatius cursitaret, [odorem suauissimum exhalat:] effracta mausolei fouea, propalam corpus Virginis fecit. Tunc balsamici odoris aura per ecclesiam spirante, altius leuatum tot miracula præbuit, vt cateruatim eo populorum vndæ confluerent. Vix patuli campi capiebant agmina viatorum, dum æquis vmbonibus diues & mendicus se agerent, cunctos in commune præcipitante fide. [ad id ægri sanantur:] Nec cassum euentum res habuit, adeo vt nullus inde, nisi extincta vel mitigata valetudine discederet, nonnullosque regius morbus, medicis sane incurabilis, per merita Virginis relinqueret. Eadem repetit Malmesburiensis lib. 4 de Gestis Pontif. Angl. & Continuator Bedæ lib. 2 cap. 33.

[15] Aliqua miracula ibidem facta exponit Harpsfeldius his verbis: Concurrebant iam ad fidem rei, adque gloriam Dei sponsæque suæ manifestandam, & alia, eaque insignia testimonia. [leprosæ,] Nam ad eas reliquias ita recens inuentas horrenda lepra a duabus mulieribus depulsa est: mulieri lumen oculorum restitutum, quod amiserat: puer illuminatus est, [cæci:] qui numquam oculis prius quidquam vsurpauerat. Fuit & alia mulier in vicina villa, quæ Petelia dicitur, [ægra epota aqua reliquiarum lotione sacrata] graui ægritudine quinque annos concussa, quæ mox vt aquam, qua sacræ Reliquiæ ablutæ erant, ebibit, morbum omnem excussit, horrendumque simul aspectu vermem euomuit, qui geminum in capite, geminum in cauda cornu, sexque pedes habebat. Ad fidem vero rei, [vermem euomit:] vermis ille ligno quodam excauato inclusus, in monasterio conseruabatur. Hæc Harpsfeldius, quæ eadem Anglicano sermone edidit Hieronymus Porterus in Floribus SS. Angliæ, & villam Peteliam vertit pagum, seu vicum Patton, estq; forsan quod ad sinistram Corfi amnis ripam Peton in Chorographicis tabulis visitur.

[16] Florent præterea in Wallia gloriosæ Virginis Milburgæ miracula loco, qui eius nomine, eo quod sui iuris aliquando fuerat, Landmylien Wallice dicitur, [in VVallia miracula fiunt:] quod in terram Milburgæ Latino sermone vertitur. Ita Lelandus in Monastico Anglicano pag. 613 editus.

[17] Nomen S. Milburgæ inscriptum est antiquo Martyrologio nostro MS. quod Bedæ nomen præfert, in quo ista habentur, [eius anniuersaria veneratio 23 Febru.] XXIII Februarij: In Britannia B. Milburgæ Virginis, cuius virtutibus & miraculis claruit. Inscriptum quoque nomen MS. Florario, Martyrologio Coloniæ edito anno 1490, auctariis Greueni & Molani ad Vsuardum, Martyrologiis Galesinij, Canisij, & Romano, in quo ista leguntur: In Anglia S. Milburgis Virginis, filiæ Regis Merciorum. Wion & Menardus in Martyrologio Monastico, In Anglia, aiunt, monasterio Feneloch (Menardus Wenloch) depositio S. Milburgis Virginis, Merwaldi Merciorum Principis filiæ, cuius corpus post multos annos incorruptum inuentum est. Quæ in Calendario Benedictino aliquanto contractius expreßit Dorganius: at longiore encomio eam celebrant Bucelinus, Machew, Porterus, & Wilsonus in Martyrologio Anglicano: cuius verba ita Latine sonant: Wenlochij in Salopia depositio S. Milburgæ Virginis & Abbatissæ, filiæ Merwaldi Regis Merciorum, cuius magnam sanctitatem & vitæ innocentiam dignatus est Deus confirmare variis miraculis, per eam tam in vita quam a morte patratis. Mortua autem est circa annum Christi sexcentesimum septuagesimum quartum, & in proprio monasterio Wenchochiensi sepulta. Cuius sacrum corpus tempore Guilielmi Conquæstoris Regis, facta pio viro reuelatione, integrum atque incorruptum eleuatum est, & pretiosis impositum loculis, magno cum honore & veneratione in dicto monasterio Wenlochiensi, quod ipsa ædificarat. adseruabatur etiam vsque ad tempora Regis Henrici VIII, & ruinam tam præclari monumenti.

[18] Hæc ibi. Annos tam ætatis & obitus S. Milburgæ, quam inuentionis reliquiarum aliter ex antiquis monumentis deduximus. Mortuus est Guilielmus Conquæstor anno ⅭⅠƆLXXXVII, Guilielmus Rufus autem eius filius anno ⅭⅠƆC, cui alter filius Henricus I succeßit: ad cuius regnum idem Wilsonus in secunda editione Martyrologij Anglicani corporis inuentionem melius refert XXVI Maij his verbis: [& 26 Maij.] Eodem die Winlochij in Salopia Translatio S. Milburgæ Virginis & Abbatissæ filiæ Merwaldi Principis Merciorum, cuius sacrum corpus anno Christi millesimo centesimo primo, fauore cælesti a monachis Wenlochiensibus inuentum est, & ad eminentiorem locum eiusdem monasterij translatum. Vbi & magna veneratione adseruatum fuit, & multis claruit miraculis, vsque ad tempora Henrici VIII quando monumentum illud destructum est.

DE S. LAZARO CONFESSORE MONACHO PRESBYTERO, AC PICTORE, CONSTANTINOPOLI

CIRCITER AN. CHR. ⅠƆCCCLXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Lazarus Confessor, monachus, Presbyter ac pictor Constantinopoli (S.)

Avctore I. B.

[1] Theophilus Imperator (qui Michaële Balbo patre, Octobri mense an. ⅠƆCCCXXIX, mortuo gubernacula suscepit, tenuitq; annis XII, III mensibus) adeo capitali aduersus sacras imagines flagrabat odio: vt (quod Georgius Cedrenus, [Sub Theophilo Imp. Iconomacho] Ioannes Sciliszes, Curopalates aliiq; testantur) qui eas colerent, Episcopi, eorumque subditi, ac præsertim monachi, quique pingerent, in carceres sontibus debitos compingerentur, aut in montes ac speluncas expellerentur, siti ac fame interituri. Edixerat quoque ne monachis fas esset in vrbes ingredi, sed vt omni modo arcerentur, vt nusquam, ne in agris quidem, tuto in conspectum hominum dare se auderent. Proprium semper fuit hæreticorum, atque eorum qui in perniciosas nouitates inclinant, [multa passi monachi] odisse monachos, antiquæ pietatis præ vulgo tenaces. Statuerat idem Tyrannus pictores omnes e medio tollere, [& pictores:] nisi si vitæ tuendæ gratia, imagines conspuere, vtque profanas res humi abiectas conculcare vellent.

[2] Inter alios captus est Lazarus, e Chazana ortus, ab ineunte ætate monasticam vitam amplexus, ac dein Sacerdotio initiatus, [S. Lazarus monachus, idemq; pictor, (vt plures ea ætate)] vt infra dicetur, & tunc (vt ait Cedrenus) arte pingendi celebris. Videntur autem complures ea tempestate monachi pingendi artem didicisse, quod abrogatis per Imperatorum edicta Diuorum imaginibus, non facile alij reperirentur, qui vel cum capitis periculo eas pingerent, vel etiam arti illi, spe quæstus sublata, se addicerent. Ita XI Februarij in Vita S. Theodoræ Augustæ Methodium monachum diximus pictorem fuisse, suaque arte Bogori Bulgarorum Regi pietatem inculcasse: qui nobis videtur is esse, quem IX Martij Olomucensis Ecclesia veneratur, Morauorum & Bulgarorum cum S. Cyrillo Apostolum.

[3] Lazarum igitur Theomachus (ita Imperatorem pro Theophilo appellat Cedrenus) blandis primum verbis subigere tentauit. [tentatur blanditiis,] Vt vero sensit adulatione capi non posse, ad sibi familiarem vim conuersus, ita illum tormentis excruciauit, [dein diris tormentis,] vt iis minime superfuturus existimaretur: dein taliter affectum carceri inclusit. Vbi vero intellexit eum viribus receptis, denuo sacras imagines pingere; laminas ferreas ignitas palmis manuum eius admoueri iussit. Carnem igitur depastus est ignis, donec anima deficiente pugil semimortuus corruit. [manu adusta:] Verum oportebat eum Diuina prouidentia posteris reseruari. Quare cum eum Tyrannus animam agere didicisset, [dimissus pingit imaginem miraculosam S. Ioannis,] Augustæ & quorumdam aliorum, quos illa intimos habebat, e custodia dimissus est, atque in templo Præcursoris, quod φοβεροῦ, siue Terribilis, dicitur, occultatus, itaque vt erat plagis male affectus, imaginem eiusdem Præcursoris depinxit, quæ diutissime conseruata est, ac morbos sanabat. Et hæc tunc quidem ita gesta sunt.

[4] Post Tyranni autem interitum, vera iterum Fide elucescente, Iesu Christi Dei & hominis imaginem suis manibus erexit, quæ est in Chalce. Græce est, τὴν ἐν τῇ χαλκῇ ἐικανα ὀικείός χερσὶν ἀνεστήλωσεν. [ac post mortē Tyranni, Saluatoris] Gabius vertit: In ærea columna… imaginem suis manibus impressit. Zonaras ita de hac imagine scribit: Fertur & post Tyranni interitum, Seruatoris imaginem in Chalce pinxisse, & qualis nunc cernitur, restituisse, cum quæ prius ibi fuerat Diuina imago, dudum erasa fuisset. Viuebat autem Zonaras anno ⅭⅠƆCXVIII, siue Mūdi, vt ait, sexies millesimo vicesimo sexto, ad quem suos perduxit Annales. Curia aliqua χαλκὴ, siue publicum ædificium fuisse videtur, ab æreis forsan valuis, rostrisue aut cancellis ita dictum. Constantinus Imp. de auo suo Basilio ita scribit: Ἐξαιρέτως δὲ τὸ λεγόμενον τῆς χαλκῆς λαμπρότατον τὸ παλαὶ καὶ ἀξιάγαστον ὄικημα, τῷ χρόνῳ καὶ τῇ τῶν κρατούντων ῥαθυμὶᾳ, ἴσως δὲ καὶ ἀπό τινων ἐμπρησμῶν κατὰ μέρη πολλὰ διαῥῥυὲν καὶ τὴν ὀροφὴν πονήσασαν ἐσχηκὸς, ἀυτὸς καὶ πόνῳ καὶ δαπάναις συχναῖς ἀπεκάθησέ τε καὶ περιεποιήσατο, καὶ καινὸν κατέστησε δικαστήριον Αρέιου τε πάγου καὶ Ἡλιαίας σεμνότερον. [in Chalce, curia iudiciali:] Ante tamen omnia in Chalces splendidissima olim & maxime admirabili æde, quam tempore & imperantium negligentia, forte etiam & incendiis, multis in locis vitium facientem, & fatiscente iam tecto squallentem, ipsemet labore & profusis impensis expurgauit refecitque, & noua illic Iudicum subsellia instituit, Areopago & Heliæa augustiora.

[5] Idem B. Lazarus, inquit Cedrenus, ab admirabili Imperatrice Theodora rogatus, vt marito suo ignosceret, veniamque ei a Deo impetraret, Non est, ait, o Augusta, iniustus Deus, vt nostræ dilectionis, [orat pro anima Theophili:] & ipsius caussa toleratarum ærumnarum obliuiscatur, odium vero illius & immodicum furorem iis anteponat. De hac re fusius egimus XI Februarij ad S. Theodoræ Vitam § 7.

[6] Romam postea venit B. Lazarus tempore Benedicti III Papæ, qui Leoni IV mortuo XVII die Iulij anno ⅠƆCCCLV suffectus, deceßit XVI Februarij an. ⅠƆCCCLVIII. De Lazaro ita in Benedicto scribit Anastasius Bibliothecarius: [Romam mittitur a Michaële 3 Imp.] Huius temporibus Michaël, filius Theophili Imperatoris, Constantinopolitanæ vrbis Imperator, ob amorem Apostolorum misit ad B. Petrum Apostolum donum per manum Lazari monachi & pictoriæ artis nimie eruditi, genere vero Chazai, id est, [cum muneribus pretiosis:] Euangelium de auro purissimo cum diuersis lapidibus pretiosis. Calicem vero similiter de auro, & lapidibus circumdatum, reticulo pendente de gemmis albis pretiosis miræ pulchritudinis decoratum, & vela duo de olouero cum Cruce de olouero, & lista similiter de chrysoclauo, & parua coopertoria ipsius calicis, sicut mos Græcorum est. Similiter & vestem de purpura imperiali munda super altare maius, ex omni parte cum historia & cancellis, & rosis de chrysoclauo magnæ pulchritudinis deornatam, etiam & velum de stauraci vnum, cum Cruce de chrysoclauo, & litteris de auro Grȩcis. Baronius to. 10 ad annum 856 nu. 6 paullum variantibus verbis ex alio MS. hæc recitat; quiq; hic genere Chazaus fuisse dicitur Lazarus, ipse genere Chazarum vocat. Sæpius Chazarorum & Chazariȩ mentio fit apud Cedrenum; ac nominatim cum de Heraclio & Chosroe agit, Turcos Orientales Chazaros appellari scribit. Voces Anastasij quasdam obscuriores alij exponunt, [natione Chazarus fuit, siue Turcus,] vt Gerardus Ioannes Voßius in libris de vitiis sermonis, qui listam fimbriam; holouerum, vel olouerum purpureum; chrysoclauum auro clauatum, vel auroclauum; velum de staurari vel stauracinum, interpretatur esse cui intexti pampini vel corymbi.

[7] Quæ hactenus relata sunt de Lazaro, breuiter perstringunt Menæa Græcorum ad XVII Nouembris, his verbis: Eodem die memoria sancti Confessoris Lazari pictoris.

Te, Christe, iam non pingit Lazarus,
Sed videt viuentem, nec coloribus sensibilem.

Hic ab vsque pueritia vitam monasticam ingressus, pingendi scientiam edoctus est; [a pueritia monachus,] & ad vitæ austeritatem ac continentiam, etiam misericordiæ erga pauperes singulare studium adhibuit. Vnde & Sacerdotij gradu decoratus est. [dein Sacerdos:] Ex quo tempore aduersus omnes hæreses accinctus, tantas ærumnas, non solum ab Eutychianis, Nestorianis, [alios hæreticos impugnat:] Dioscorianis, sed & ab impiis Iconomachis perpessus est, vt verbis exprimi nullis possint. Missus est etiam Romam veterem, vt paternorum & Apostolicorum dogmatum fidem propugnaret: reuersusque cum magna gloria, [iterum it Romam:] iterum simili ex caussa Romam abiit, sed in medio itinere correptus ægritudine, decessit. Venerandum eius corpus relatum Constantinopolim, [in via moritur.] in S. Euandri templo humatū est.

[8] Eadem habet in Βίοις Ἁγίων Maximus Ep. Cytheræus. Eadem Menologion Sirleti, præterquam de vltimo itinere Romano, (quod fortaßis vel in caußa S. Ignatij, vel tempore Basilij Imperatoris suscepit) deq; reportato Constinopolim corpore. Quod autem dicitur & in Menæis & in Menologio, pro patriis & Apostolicis dogmatibus pugnaturus Romam venisse (nisi ea fortaßis glossa est cuiuspiam recentioris Græci) ita videtur intelligendum, [cur Romā missus?] quod Imperatoris nomine, nouo Pontifici oblaturus obedientiam venerit, & pseudopapæ Anastasio anathema dicturus: siue tum missus est, cum matre summota, solus rerum summam administrare Michaël cœpit, ne fortaßis sinistra de eo suspicio Romæ oriretur, quasi dogmata Fidei, patris exemplo, niteretur conuellere; siue quam primum auditum est, Lotharium ac Ludouicum Imperatores, falsa improborum relatione deceptos, Anastasij partes tueri velle, tunc S. Theodoræ & S. Ignatij Patriarchæ consilio ablegatus Romam Lazarus est, vt profiteretur, si quid illi mouerent, staturum pro legitimo Pontifice Orientis Imperatorem.

[9] Memoriam S. Lazari celebrant Græci, vt iam diximus, XVII Nouembris, quo die etiam Ferrarius in generali Catalogo SS. ita de eo meminit: [eius natalis 17 Nou. & 23 Feb.] Constantinopoli S. Lazari pictoris, multa ob sacras imagines passi. At Baronius Martyrologio Romano ad XXIII Februarij nomen illius inscripsit, addito hoc elogio: Constantinopoli S. Lazari monachi: qui cum sacras imagines pingeret, Theophili Imperatoris Iconoclastæ iussu, diris suppliciis excruciatur, & manus ei candenti ferro comburitur: sed Dei virtute sanatus, abrasas imagines sanctas pingendo restituit, ac demum in pace quieuit.

[10] In Notationibus hæc addit: Agunt autem Græci de eo die XVII Octob. quando ex Cithiensi vrbe translatum est corpus eius Constantinopolim, vt testatum habetur in dicto Menologio eo die. [non recolitur eius Translatio 17 Octob.] Verba Menologij sunt: Eodem die Relatio pretiosarum reliquiarum Sancti & Iusti Lazari, quas reliquias celeberrimus & fidelissimus Imperator Leo, diuino zelo commotus, in templo pulcherrimo, sub eius sancti viri nomine dicato, ex vrbe Cytiensi Constantinopolim translatas, in argenteis loculis reposuit.

[11] At sunt ea de S. Lazaro fratre Mariæ & Marthæ intelligenda. Patet ex Cedreno, [Sed Lazari fratris S. Magdalenæ, & ad illius templum vtriusque reliquiæ allatæ,] qui de Leone Sapiente Imp. filio Basilij Macedonis, sic scribit: Erexit ibidem & aliud templum, nomini S. Lazari dicatum: inque eo Sancti eiusdem allatum corpus collocauit, at sororis eius Mariæ Magdalenæ reliquias ex Epheso aduectas. Illud ex Epheso deest Curopalatæ, neque ad S. Lazari lipsana pertinet, sed ad S. Magdalenæ; vt ex Græco colligere est: Ἀνήγειρε δὲ καὶ ναὸν ἄλλον κατὰ τοὺς τόπους εἰς ὄνομα τοῦ Ἁγίου Λαζάρου, ἐν ᾧ καὶ τὸ τοῦ Ἅγίου μετακομίσας ἀπέθετο σῶμα καὶ γὰρ ἀδελφῆς αὐτοῦ Μαριας τῆς Μαγδαληνῆς ἐξ Ἐφέσου μετακομίσας. Nam quod bis verbum μετακομίσας repetat, indicio est non eodem ex loco thesaurum vtrumque apportatum. Zonaras vnde Magdalenæ allatæ reliquiæ sint non exprimit, seorsim tamen allatas innuit, ita scribens: Nomini S. Lazari aliud posuit templum, in quo sacrum eius corpus recondidit ex Cypro allatū, sed & Magdalenæ Mariȩ.

[12] Clarius hæc in Menæis explanantur, vbi Lazari corpus inuentum dicitur ἐν τῇ νῆσῳ Κΰπρου, ἐν τῇ Κυτιαίων πόλει. in insula Cypri in Cytiæorum vrbe, cum hac inscriptione: [Lazari ex Cypro.] Lazarus quatriduanus & amicus Christi. At XXII Iulij dicitur ἁγία μυροφόρος καὶ ἰσαπόστολος Μαρία Μαγδαληνή, [Magdalenæ Epheso.] Sancta vnguentifera & par Apostolis Maria Magdalena, Ephesum venisse ad S. Ioannem Theologum & Apostolum, ibique sancte obdormiuisse, ac tumulata in aditu speluncæ, in qua postea quieuerunt septem Sancti pueri Dormientes. Leone deinde beatæ memoriæ Imperatore nostro, reliquiæ S. Magdalenæ allatæ sunt Constantinopolim, & in monasterio S. Lazari depositæ. De S. Maria Magdalena plenius agemus XXII Iulij, deq; fratre eius S. Lazaro XVII Decembris.

DE S. CELSO EPISCOPO TREVIRENSI

CIRCA AN. CMLXXX.

Commentarius præuius.

Celsi Episcopi Treuirorum Inuentio (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Celsus Treuirorum V Episcopus, CCCC annis antiquior Celso Toletano.

[1] Treuirorum vrbs antiqua & illustris, sedes olim Præfecti prætorio Galliarum, ac nonnullorum etiam Imperatorum, ac Belgicæ primæ metropolis; a tribus S. Petri Apostolorum Principis discipulis, Euchario, Valerio, Materno, [Treuirorū primi 3 Episcopi, discipuli S. Petri:] Christianam fidem edocta est: vt habet vetus traditio, ab omnibus recepta, variis testata monumentis, & vel eo solide argumento firmata, a nobis exposito alibi sæpius, quod S. Maximinus II, qui Agrippinensi concilio anno CCCXLVI & Sardicensi CCCXLVII interfuit, vicesimus octauus ab Eucherio eius vrbis Antistes numeretur. Cum ergo qui inter vtrumque eam Ecclesiam gubernarunt, omnes fere ad aras inuocentur, ac multi tamen sicca morte defuncti sint, nonnulli annos plures sederint, Maternus XL, XV Valerius; consequens esse videtur, vt simul omnes tria explesse secula censeri queant.

[2] S. Materno S. Auspicius succeßit, qui VIII Iulij colitur: huic S. Celsus, vti constat ex Catalogis, [quintus S. Celsus] quos exhibent Antonius Demochares to. 2 de sacrificio Missæ, cap. 33, Claudius Robertus in Gallia Christiana, Petrus Merssæus Cratepolius in Annalib. Archiep. Treuiren. Gabriel Bucelinus Germaniæ sacræ parte 1 pag. 33, (qui tamen fallitur dum obiisse scribit XXIII Febr. vt mox dicemus) Ægidius Bucherius noster Belgij Romani lib. 6 cap. 4, Wilhelmus Kyriander Comment. de Augusta Treuir. par. 3 pag. 39, Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis pag. 537, Gesta Treuiror. MSS. Ioannes Enen, eiusq; interpres Ioannes Scheckmannus, in eorumdem Gestorum epitome, edita anno ⅭⅠƆⅠƆXVII, Christophorus Browerus in accuratißimis Treuir. annalibus, MS. codex Ser. Reginæ Sueciæ, in quo Nomina Pontificum Treuericæ vrbis, ad Egilbertum vsque, vt sub eo proinde exaratus is liber videatur: fertur autem Vdoni succeßisse Egilbertus anno ⅭⅠƆLXXIX.

[3] Inscriptum est Martyrologiis S. Celsi nomen IV Ianuarij, vt ad eum diem diximus. Hermannus Greuen Carthusianus in auctario ad Vsuardum, edito anno ⅭⅠƆⅠƆXXI, [coli solet 4 Ianuarij,] eo die ita habet: Treuiris Celsi Episcopi & Confess. Aliud Martyrol. ibidem ano ⅭⅠƆCCCCXC excusum: Treueris S. Celsi Episc. & Confessoris Christi, qui in cœmeterio S. Eucharij requiescit. Petrus Canisius noster in Germanico Martyrologio: Treuiris S. Celsi Ep. & Conf. cuius Inuētio XXIII Februarij celebratur. MS. Florarium: Treuiris depositio Celsi Episc. & Martyris. Confessorem faciunt ceteri iam citati. Ita & Maurolycus, ac Martyrol. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti ante aliquot secula exaratum: Item Celsi Confessoris. Eo die obiisse constat ex Browero, qui lib. 10 Annal. pag. 592 tradit, tumulo S. Celsi circa annum CMLXXIX reperto, præter epitaphium tribus distichis constans, inscripta fuisse hæc verba: [eo die sepultus,] Depositus pridie Nonarum Ianuariarum. Et vero Theodericus, qui circa annum ⅭⅠƆVIII historiam Inuentionis S. Celsi litteris mandauit, infra nu. 21 testatur S. Egbertum Episcopum pro concione adhortatum esse ciues, vt frequentius B. Celsum visitare non supersederent, & vt inposterum singulis annis eius natalitium diem, qui constat pridie Nonas Ianuarij, summo honore celebrare studerent, Apostolica auctoritate mandasse.

[4] Saussaius in Martyrol. Gallicano Depositionem & Inuentionem coniungit, & quidem ad XXIII Februarij quo solum die eius nunc fit vna cum vigilia S. Matthiæ commemoratio, ac tertia lectio de eo recitatur, vt patet ex officiis propriis anno ⅭⅠƆⅠƆCXLVI excusis. Ita autem habet Saussaius: Treuiris depositio & Inuentio S. Celsi Ep. & Conf. qui quintus ordine nobilis huius Sedis Antistes, eā Ecclesiam inter ipsos persecutionum turbines mirifice direxit: vitaque & moribus cum Christi disciplina consonis, tum studio, tum exemplo, populi sui mentes ad patriæ cælestis amorem accendit. Denique optime munito ouili doctrinis & disciplinis, [zelosus] æternam ad requiem profectus est. Quibus autem polleat apud Dominum meritis, post obitum magnis virtutum diuinarum significationibus, [& ab obitis clarus miraculis,] quæ ad eius patrocinium peractæ sunt, innotuit. Ita ille. Miracula, quæ extant, non nisi post Eleuationem accidisse memorantur: si quæ prius edita, ea vel conscripta non sunt, vel certe consepulta dein obliuione. De eo in MSS. Gestis Treuirorum ista leguntur: Deinde Auspicius quidam Ecclesiæ regimen tenuit. Deinde insignes per legitimas successiones, sanctitate & gloria pollentes extiterunt: sanctissimus scilicet nomine vel meritis Celsus, animo sublimis, sed & genere clarus, non segnis patriæ semper vbique vigens, affectu pio, honore actuque serenus. Quæ fere sunt ex eius epitaphio sumpta.

[5] Ætatem S. Celsi ita determinat Browerus lib. 2 Annal. ad annum 3 Antonini, [mortuus circa an. 142.] 141 Christi: Eodem vero tempore Celsus, cuius inuentioni apud Treuiros XXIII Februarij dies consecratus est, testata miris operibus Confessoris ac Martyris innocentia, Auspicio in Treuericæ Ecclesiæ gubernatione successerat. Hos in eo gerendo munere simul XIII annos confecisse, ex eo deprehendas, quod Felicem primum, qui surrogatus in Celsi locum, pontificatum ab anno Christi centesimo quadragesimo secundo iniisse, nonnulli sentiunt veterum. Hæc suo quoque calculo comprobat Bucherius noster loco antea citato.

[6] Hæc porro propterea deduxi vberius, quam ad IV Ianuarij faciendum censueram, quod Hispani quidam scriptores, interq; eos amicus noster Ioannes Tamaius de Salazar, eumdem hunc esse Celsum putant, [Quidā vixisse putāt seculo 6,] qui sub annum ⅠƆXX Toletanus Episcopus fuit, Montani decessor. Hauserunt id ex duobus Chronicis nuper editis, altero sub nomine M. Maximi Cæsaraugustani Episcopi, altero Iuliani Petri. Prius ad Æram ⅠƆLVI, siue annum ⅠƆXVIII Christi, ita habet: Hectori Toletano Episcopo succedit Celsus natione Germanus, vir egregie doctus, & opinione raræ sanctitatis clarus. Iulianus nu. 259: Hectori Toletano succedit Celsus, vir natione Germanus, vir sanctus, cuius agitur in Germania dies XXX Maij. Vir fuit doctus. Hector, vel Ferrandus, rediit in Africam: ad annos ⅠƆXL viuit: supplet opera S. Fulgentij Ruspensis Episcopi, magistri sui, qui Iberiæ, vel Ibris, migrat ex hac vita anno Domini ⅠƆXLV. Ad annum vero ⅠƆXXV ista habet Maximus: B. Montanus succedit Celso sanctissimo viro, qui patriam suam Treuerensem repetens, ibique prædicans, vitæ sanctimonia ac miraculorum frequentia fulget: eius translatio celebratur XXIII die Februarij. Iulianus autem nu. 265, Celso, inquit, viro sanctissimo, ad Germaniam profecto, & ibidem sancte mortuo, succedit Montanus, Archidiaconus Toletanus, doctus & sanctus.

[7] Acta hinc S. Celsi, Episcopi Toletani in Hispania, vt ait, & Treuerensis in Germania, Confessoris, [& Toleti Ferrando magistro vsum,] ista concinnauit Ioan. Tamaius: Celsus cum ex Germania originem duxisset, in Hispanias adolescens aduentauit, & apud Toletum, vrbem Gothorum regiam, S. Hectori Ferrando ipsius Sedis Præsuli adhærens, tanti Magistri doctrinam æmulatus, ad sublimem eruditionis Ecclesiasticæ apicem, mira sedulitate peruenit. Porro Celsi disciplina pietasque sic omnium ciuium animos amabili compositione molliuit, vt vita functo Ferrando, in patriarchalem Hispaniæ Sedem suffectus, Toletanæ Ecclesiæ baculum reportaret. [eoq; mortuo Toletanum Episcopum factum:] Dein pluribus interiectis, ista subdit: Hac & aliis feruentis zeli, doctrinæ, & virtutum operationibus cumulatissime exantlatis, in Germaniam redire compulsus, [dein redisse Treuiros,] apud Treuiros fuit humanissime susceptus: in quorum contubernio ita vitam traduxit honestissimam, vt demortuo Aprunculo ipsius vrbis Episcopo, ei, meritis efflagitantibus, & omnium suffragiis expetentibus, renuens licet, successerit Antistes. Illam demum Ecclesiam inter validos persecutionum turbines mirifice rexit & direxit, vita & moribus cum Christi disciplina consonis, [factum ibi Episcopum,] tum studio, tum exemplo, populi sui mentes ad patriæ cælestis amorem accendit. Denique optime munito ouili Dominico doctrinis & disciplinis, æternam ad requiem profectus est, III Kal. Iunij, anno Domini DXXV. Cuius corpus in ecclesia S. Eucharij sepultum, [mortuū 30 Maij 525.] ad vsque annum DCCCCLXXVIII delituit: quo Egbertus Traiectensis Episcopus, post Treuirensis, illud VII Kalendas Martij, in eadem inuenit ecclesia: & honorifice collocatum, mira ciuium veneratione colitur.

[8] Non verebor iam, ne irascatur mihi humanißimus Tamaius, aut, (vt ad XIX Ianuarij pag. 194) oggānire scribat, si nolim supposititiis illis commentariis Dextri, Maximi, aliorumq; niti, cum ipse sibi id licere voluerit, vt ab iis impune resiliret. Ait enim, Hectorem Ferrandum anno ⅠƆXVIII mortuum, quem Iulianus ad annum ⅠƆXLV vixisse tradit. Et hoc sane quidem fatendum est, si idem hic esse dicatur Ferrandus Carthaginensis Ecclesiæ Diaconus, sanctiq; Fulgentij discipulus, [At Ferrādus vltra annum 530 vixit,] quem ipsi volunt suppleuisse opera magistri sui: vt non potuerit annis XII ante hunc deceßisse, cum ipsemet Tamaius obitum S. Fulgentij anno ⅠƆXXIX statuat. Imo ad annum ⅠƆXLVI peruenit, quando, excitata iam Constantinopoli quæstione de Tribus Capitulis, ipse, vt alias sæpius, [imo & 546:] ab Anatolio & Pelagio S. R. E. Diaconis rogatus est, vt (quod Facundus Hermianensis Episcopus lib. 4 cap. 3 testatur) habito de hac caussa diligenti tractatu cum reuerentissimo eiusdem Ecclesiæ Carthaginensis Episcopo, vel aliis, quos & zelum fidei & diuinæ Scripturæ sciret habere notitiam, consulentibus responderet, quid obseruandum in commune omnibus videretur.

[9] Sed de Ferrando plura fortaßis alibi, si nobis constiterit Sanctorum albo esse adscriptum. Illud hic sufficiat verbo indicasse, Celsi illius Toletani Episcopi, qui tamen a nostro hoc quam longißime distat, non fuisse decessorem, neque eumdem esse Hectorem illum Carthaginis Spartariæ Episcopum, qui concilio Tarraconensi anno Christi ⅠƆXVI interfuit: [nec Episcopus fuit,] neque demum omnino Episcopum fuisse. Nam Facundus iam citatus, ipsius Ferrandi æqualis, eodem libro, laudabilis in Christo memoriæ Ferrandum Carthaginensem Diaconum vocat. [sed tantum Diaconus Carthaginensis:] An si tot annis Episcopus fuisset, id ignorare Facundus, in eadem cum ipso Africa degens, potuisset? Ipse quoque Ferrandus ita epistolam suam vel libellum pro Tribus Capitulis orditur: Dominis beatissimis, & deuotis obsequiis prosequendis, Sanctis fratribus & Condiaconis, Pelagio & Anatolio Ferrandus exiguus. Quo more rituq; Condiaconum se illorum faceret, si iam tot annos Episcopus fuisset, & quidem in clarißimis duabus Hispaniæ vrbibus? Quid de eo S. Isidorus Hispalensis in eadem Hispania doctißimus Episcopus? nonne cap. 14 libri de Scriptoribus Ecclesiast. Ecclesiæ Carthaginensis Diaconum vocat, nulla Episcopatus facta mentione, cuius nec ceteri antiqui meminerunt?

[10] Verum missam nunc longiorem de Ferrando disputationem faciamus, quando ea nihil attinet ad S. Celsum Treuirensem Episcopum, qui CCCC annis eo antiquior est. Neque accuratißimus Garsias Loaysa, Hectorem, qui concilio Tarraconensi interfuit, vel Ferrandum vocat, vel in catalogo Antistitum Toletanorum reponit, sed succeßisse Petro I Celsum ait, [Celsus Toletanus Petro successit:] Celso Montanum, qui anno Christi ⅠƆXXVII concilio Toletano II præfuit. Congruit Catalogus quem Franciscus Pisa vulgauit ex tabula sacrarij Toletani. Nec illud dißimulauerim non probari mihi, neque probandum facile Curiæ Romanæ, quod dicatur ille Montani decessor Celsus in Patriarchalem Hispaniæ Sedem suffectus. Non enim Metropolitam, v. g. Cæsareæ Cappadociæ, Ephesi, Heracleæ, quem nos Primatem nunc vocamus, quisquam Patriarcham recte dixerit.

[11] Quod nu. 4 recitauimus S. Celsi Treuirensis elogium ex Saussaio, eius partem ad Toletanum transtulit, vt iam diximus, Tamaius: illud tamen minus apte, quod cum ille inter ipsos persecutionum turbines, Ethnicis nimirum Imperatoribus adhuc Christianos infestantibus, [eius tempore Treuiris Episcopus fuit S, Vibicius,] S. Celsum Ecclesiam suam direxisse scribat; hic quoque Celsum alterum inter validos persecutionum turbines mirifice rexisse & direxisse eam scribat. Qui enim turbines persecutionum Ecclesiam Treuirensem agitarunt ab anno ⅠƆXVIII ad ⅠƆXXV; [sub Theoderico pio Rege:] quo obiisse Celsum ait? Tenebat tunc Austrasiæ regnum Theodericus Clodouei Magni filius, religionis propagandæ, ornandæq; Ecclesiæ studiosus. Sed nec illud quidem Tamaius sat idoneo calculo firmarit, quod Celsum, quem ait anno ⅠƆXXV obiisse, statuat S. Aprunculi successorem, qui non nisi anno ⅠƆXXVIII S. Vibicio succeßit, vt ad illius natalem XXII Aprilis dicemus, & ad Vibicij V Nouembris.

[12] [Celsus Toletanus nec in Germania,] Quod Celsum suum Iulianus coli in Germania, Treuiris Tamaius, XXX Maij scribant; nullum vidi MS. aut excusum Martyrologium, (vidi autem plurima) Breuiarium nullum, in quo ad eum diem Celsi extet nomen. Neque Toleti etiam aut coli olim, [nec Toleti Sanctus habetur.] aut Sanctus appellari solet, vt ex Pisa & Loaysa patet. Didacus de Castejon Episcopus Lucensis in libro de Primatu Ecclesiæ Toletanæ, sed Maximum & Iulianum secutus, Sanctum vocat & coli Treuiris asserit: clamant Treuiri nullum se Celsum nosse, præter antiquum illum, seu Confessorē seu Martyrem, tertium a S. Materno Apostoli Petri discipulo.

§ II Inuentionis S. Celsi tempus, historia, commemoratio.

[13] Qvæ prima Treuiris, totoq; forsan Belgio, creditur fundata Christianus ecclesia, domus fuit Albanæ mulieris senatoriæ, cuius S. Eucharius extinctum filium diuina virtute ad vitam reuocarat, [Albanæ domus Treuiris a S. Euchario consecrata,] vt XXIX Ianuarij in Vita S. Valerij cap. 3 nu. 13 dictum. De ea ecclesia ista leguntur in Epitome gestorum Treuirorum Scheckmanni lib. 2 cap. 1. Tum illa domum, quam satis amplam & præeminentem habebat, sanctificante B. Euchario, in ecclesiam deputauit: quā B. Eucharius sub nomine S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ consecrauit. Sita est ad meridiem vrbis extra portam mediam: quam hodie incolunt religiosi ordinis viri, Christo sub regula D. Benedicti militantes. Digne tandem pro meritis remunerandus sacer Antistes Eucharius vbi iam XXIII annis pontificium administrasset, VI Id. Decemb. in pace quieuit, & sepultus est in basilica S. Ioannis prædicta.

[14] Verum S. Eucharius, quem tradunt anno LXXIII obiisse, [(sed non S. Ioanni Euangelistæ)] qui potuit ecclesiam S. Ioanni Euangelistæ in Diuos recepto dedicare, cum hunc S. Hieronymus lib. de illustr. Eccl. scriptorib. cap. 9 dicat vsque ad Traianum Principem perseuerasse … & confectum senio, sexagesimo octauo post Passionem Domini anno mortuum? Is autem erat annus Æræ vulgaris XCIX. Ea forsan ædes postmodum restaurata, S. Ioanni Apostolo dicata, dein ab ipsomet Euchario nouum titulum sumpsit. Browerus non ab Euchario, sed solum antiquitus Apostolo dicatam scribit Annal. lib. 2 pag. 174. Corpus eius (Eucharij nempe) anno Christi LXXIII, [ipseq; in ea sepultus,] æde, quæ antiquitus B. Ioanni Euangelistæ, inde vero ipsius nomini sacra dicataque fuit, humatum est: vbi & septemdecim ordine deinceps succedentium Antistitum sepulchra, [& 17 successores,] magna olim veneratione & præcipua religione colebantur. Cum anno deinde ⅭⅠƆCXXVII inuentæ S. Mathiæ Apostoli ibidem reliquiæ essent, templumq; restauratum, & ab Eugenio III Papa Idib. Ianuarij ⅭⅠƆCXLVIII dedicatum; sensim postea templum & monasterium S. Mathiæ nomine ad hæc vsque tempora celebratum, vti plenius dicetur XXIV Februarij ad S. Mathiæ Vitam.

[15] Inter septemdecim illos Præsules, quos Browerus scribit in æde S. Eucharij post illum sepultos, S. Celsus fuit: [interq; eos Celsus,] cuius corpus ⅠƆCCCXXXVI post eius obitum annis inuentum, translatumq; ab Egberto Treuirensi Episcopo, viro nobilißimo, quem Ioannes Gerbrandus a Leidis in Chron. Belgico lib. 8 cap. 2 Theoderici Hollandiæ secundi Comitis filium fuisse scribit: [cuius corpus sub Egberto Ep. inuentum:] de quo plenius agemus IX Decembris, egimusq; obiter XV Februarij, cum de S. Seuero Presbytero esset sermo.

[16] Huius Inuentionis Translationisq; historiam litterarum monumentis consignauit Theodericus eius temporis scriptor non indoctus. [Inuentionis historia scripta a Theoderico monacho,] De eo Trithemius in Chronicis monasterij Hirsaugiensis ad annum ⅭⅠƆ pag. 43 ita scribit: His quoque temporibus claruit apud Treuiros nostros Theodoricus monachus cœnobij S. Mathiæ Apostoli, ordinis nostri, qui cum esset vir studiosus atque doctissimus, scripsit de inuentione S. Celsi librum vnum: quæ per Egbertum Archiepiscopum VII Calend. Martij, in præfato monasterio facta est. Non satis Trithemij verba expendit doctißimus Ioan. Tamaius de Salazar, cuius ad diem XXIII Februarij hic est titulus Inuentionis: Historia de Inuentione Reliquiarum S. Celsi Confessoris, auctore Theodorico monacho in cœnobio S. Mathiæ Hirsaugensi, qui vixit anno Domini MI. Non est Hirsaugia Treuiris, nec S. Mathiæ in ea cœnobium: [non Hirsaugiensi.] sed in diœcesi Spirensi trans Rhenum, atque in Ducatu Wirtenbergensi, ad Nagoltam fluuium, qui Entio immistus, Niccaro illabitur, ac demum in Rhenum defertur: olim id cœnobium S. Aurelij cella dicebatur. Eius Chronica componere cœpit Trithemius cum Abbas Spanheimensis esset, absoluit cum præesset cœnobio S. Iacobi Maioris apud Herbipolim. Is porro loco citato apud Treuiros nostros scribit, quod in diœcesi Treuirensi natus esset. Alioquin sexta post linea ostendit S. Mathiæ monasterium Treuiris fuisse: Floruit etiam his temporibus, inquit, Theodorus monachus S. Mathiæ Treuirensis, contemporaneus Theodorici monachi & condiscipulus. [sed S. Eucharij, siue S. Mathiæ Treuiris:] Sed ipsemet Theodericus disertißime testatur, se in illo cœnobio, quod tunc S. Eucharij dicebatur, anno ⅭⅠƆVI monachum factum, ac paullo post iubente Richardo Abbate Inuentionem illam S. Celsi ac miracula mandasse litteris, eiusdemq; cœnobij monachos identidem Fratres nostros vocat.

[17] Inuentionis ac Translationis S. Celsi meminit Magnum Chronicon Belgicum, sed ridiculo modo: Venerabilis Egbertus, inquit, Traiectensis Episcopus, [alibi eius Inuentionis mentio.] filius Theodorici, secundi Hollandiæ Comitis, nobilitate & virtute insignis, cœpit anno Domini ⅠƆCCCCLXX. Tum quibusdam interiectis: Corpus S. Celsi Confessoris in cœmeterio S. Eucharij, ipse pro celebrando ibidem diuino Officio ad monasterium pertulit: cumque post expleta Missarum solennia a Fratribus obnixe ad cibi potusque caritatem sumendam rogaretur; ne eis onerosus cum tanta comitatus ambitione esset, maluit oblatam a Fratribus caritatem reiicere, & reditum suum in vrbem maturare. Cum vero venisset ad fluuium Oleuia, cœpit infirmitate graui deficere, & simul vt ad Sedem suam venit, diem clausit extremum. Sepultus ibidem in parua ecclesia, quam ipse construxerat in honorem S. Andreæ. Hæc ex Chronicis eorumdem Pontificum. Ita ibi. Vnde occasio præbita Tamaio scribendi, quod supra nu. 7 relatum, Egbertum primo Traiectensem Episcopum, post Treuirensem fuisse. Carebat tunc Traiectum superius, siue ad Mosam, [Egbertus Traiectēsis Episcopus non fuit.] Episcopis, Sede ante CCL annos Leodium translata: inferius Traiectum, siue Vltraiectum, nullum habuit Egbertum Episcopum. In Chronico mendum a typographo est: sed maius incuria scriptoris aut collectoris, dum mortem Egberti coniungit cum S. Celsi translatione. [Magnum Chronicon Belgicum correctum.] In Chronicis, quæ citat, siue Gestis Treuirorum, ita habetur: Corpus insuper S. Celsi Confessoris in cimiterio S. Eucharij reperit. Ac deinde, duabus interiectis paginis, ista subnectuntur: Adueniente quondam festiuitate S. Eucharij, ipse pro celebrando ibidem diuino officio ad eius monasterium perrexit. Cumque post expleta &c. vt in Chronico, sed additur, ecclesiam illam S. Andreæ, in qua ipse sepultus, fuisse in latere ecclesiæ dextro. Eadem fere omnia, quæ in Gestis Treuirorum extant, narrat Gerbrandus a Leidis lib. 8 Chronici Belgici cap. 2, & Vita MS. Egberti, inde excerpta. Browerus Egberto lib. 10 pag. 590 scribit, anni ⅠƆCCCCLXXVIII vel principio, vel prope id certe, gubernationem Treuirensis Ecclesiæ obtigisse: [Egbertus creatus an. 978 mortuus 993,] ac pag. 606, V Idus Decēb. anno Dominicæ Incarnationis ⅠƆCCCCXCIII obiisse, cum Ecclesiam rexisset senos denosque per annos. Agit & ipse satis luculente de inuentione S. Celsi & translatione, sed certo anno non videtur affigere. Contigit tamen antequam Otto II anno CMLXXX abiret in Italiam.

[18] De S. Celsi translatione vaticinatus videri cuipiam poßit M. Maximus, [Chronicon M. Maximi notatū,] dum, vt supra nu. 6 retulimus, ad annum ⅠƆXXV scribit eius translationem celebrari XXIII Februarij, cum ipse Maximus initio septimi seculi vixerit, illa decimo acciderit. Occurrit Tamaius, aitq; ista verba vspiam ad marginem adscripta, in contextum irrepsisse. Facile id quidem excusari potest, cum ita non raro interpolari scripta eiusmodi soleant: nisi totum illud Chronicon eruditis plane sublestum haberetur.

[19] Ceterum est anniuersaria illius Inuentionis Translationisue commemoratio plerisque recentiorum Martyrologijs inscripta. [Inuentionis festum:] Recitauimus supra nu. 4 elogium, quod de eo Saussaius contexuit. Hermannus Greuen, Galesinius, Canisius: Treuiris inuentio S. Celsi Episcopi & Confessoris. Eadem, verbo subinde vno mutato demptoue, habent Martyrol. Coloniæ excusum anno 1490, Maurolycus, Molanus, Ferrarius. MS. Florarium, vt & supra, Martyrem, facit.

[20] Lubet demum adijcere Lectionem, quæ tertia in vigilia S. Mathiæ legitur Treuiris de S. Celso, in qua tamen corrigendum, quod dicitur, [an indictū ab Egberto?] Egbertum eius anniuersarium imposterum VII Kalend. Martij indixisse, nam Theodericus solum tradit, mandasse, vt festum eius pridie Nonas Ianuarij religiose coleretur. Forsan tamen postea vel ipse decreuit, vel aliquis successorum, vt etiam Inuentionis solennitas XXIII Februarij ageretur. Lectio porro ita habet:

[21] Celsus claro stemmate ortus, Treuirenses & Tungrenses gubernandos post Auspicium suscepit, [Lectio Officij Treuiren. de S. Celso.] quintus inter primos illarum Ecclesiarum Episcopos, qui efferata in religionem Christianam gētium immanitate sublati sunt. Quo in munere tredecim annos eumdem confecisse traditione accepimus. Huius corpus olim Egbertus Archiepiscopus, dum nouæ basilicæ S. Mathiæ fundamentis aperiendis implicaretur, certo indicio inuenit, eiusque virtutem & eximiam sanctitatem vniuersæ multitudini, Inuentionis solennitatem frequentanti probauit! Nam velo particulam ex digito B. Celsi inuoluit, iactauitque in prunas viuas ad se sacrificantem ex composito allatas. Missæ autem canone peracto, reliquias sacras illæso atque innoxio velo, ingenti omnium cum stupore, domita flamma Præsul extraxit: eius anniuersarium inposterum septimo Kalendas Martij indicens.

HISTORIA INVENTIONIS S. CELSI
auctore Theoderico monacho,
ex MSS. Budecensi & Treuirensi.

Celsi Episcopi Treuirorum Inuentio (S.)

BHL Number: 1720

Avctore Theoderico, ex MSS.

EPISTOLA DEDICATORIA AVCTORIS.

[1] Excellentissimo Christi operario Patrique permagnifico Richardo, suus ille suorum vltimus Theodericus, [Theodericus monachus, iussu Richardi Abb.] quo inter monachos nihil habetur vilius, monastici tamen haud immemor propositi, omni apologiæ dimota ambage, veræ obedientiæ obsequelam. Rogat namque paterna pietas vestra, imo ineuitabiliter imperando iniungit, quatenus Inuentionem sacratissimæ glebæ beati Confessoris Christi Celsi, cuius præclara merita eiusdem vocaminis produntur etymologia; necnon qua occasione, Diuinitati quidem ante temporis motum cognita, nostris autem a fæcelentis diebus, piæ memoriæ Egberto Treuericæ vrbis Hierarcha, [S. Celsi inuentionem & miracula,] ob enormem quamdam Ecclesiæ vtilitatem solenniter nacta beata eius lipsana mortalibus sint tandem detecta; sed & insigni meritorum illius indicio, quȩ ob tanti thesauri eatenus occultati optabilem ostensionem luce clarius acta esse noscuntur, mea pusillitas qualicumque relatu, stylo memoriæque, posteritati prospiciens, mandare non differat. Neque enim æquū fore censetis, vt tanta miraculorum tanti viri coruscatio, ob multorum salutis augmentum cælitus profusa, inerti remaneat taciturnitate abstrusa.

[2] Ad quod ego, Miror, inquam, admodum tantæ prudentiæ virum, ac vehementi stupore percellor, quidnam vobis animi sit, quod omissis & quasi vilipensis tot vernulis domi militiæque insugillabiliter agentibus, quos in B. Eucharij spiritali gymnasio, dogmate fouetis sacro, [etsi minus quam alii ad id aptus,] inexperti aduētitij imbecilles humeros tanti mole mandaminis b carricare malitis. Testem enim omniscium adhibeo Deum, (non quod eiusmodi mentis sim, quod vestræ præceptioni, quod fas non est, vel muscitando recalcitrare velim) plures vestris in laribus promotioris ingenij expertus sum Fratres, quibus si idipsum onus duce obedientiæ ratione imponeretur, impertesis, vt verum fatear, humeris portare, ac vestris per omnia votis ad plenum satisfacere quiuissent.

[3] Sed quid pluribus opus est? Destinatum est quidem monachis, quadam specialitate præ ceteris, [scribenda suscipit.] quatenus moram nesciant in explendis priorū suorum præceptis; & quamquam illis iniungantur impossibilia, de Domini semper miseratione confidentes, sciant sibi omnia fore explebilia. Quapropter experiar votis quæ iniungitis, certo certius credens, quod B. Celsus suis mihi precibus possit obtinere, quatenus hoc glaucum pelagus merear saluis mercibus enatare, atque ad optabilem portum illæsus valeam peruenire.

[Annotata]

a [Fȩcelentus.] Ita habebat Gamansij nostri apographum: vixq; ambigo, quin auctor, nouas rarasq; identidem voces affectans, ita scripserit.

b [Carricare.] Carricare obseruat Gerardus Ioannes Vossius lib. 4 de vitiis sermonis & variis glossematis cap. 3 pro onerare, ac proprie currum onerare, carro aliquid aduehere, vsurpatum a variis modij æui scriptoribus.

CAPVT I
S. Eucharij monasterium Treuiris ab Egberto Episcopo reædificatum.

Præfatio.

[4] Cvm omnibus diuinæ atque humanæ philosophiæ sectatoribus liquido constet, quod Treuerica Metropolis tum mundanæ dignitatis antiquitate, tum etiam Catholicæ fidei Cardinali maiestate, iure meritoque totius Galliȩ a Archisterium sit hactenus vocitata, atq; Apostolicæ auctoritatis quadam particularitate ceteris vndiq; [Ob Treuirorum honorem] secus Ecclesiis eminentius sublimata; ob hoc scilicet lætabile accidens, quod eam vniuersitatis conditrix personalis Trinitas atque essentiatis vnitas Deus, primitiuo sancti Euangelij fulgore per trium b operatiorum suorum perpetim remunerandum laborem deifice visitare atque illuminare dignata est; satis reuera inconsequens visitur, si ea quæ iam clementi respectu, in calce temporum, apud eiusdem vrbis Ariopagum ostendere censuit, silentij torpore fumaliter in auras euanescant. Si enim suaui loquo superstite Augustino apud c Hipponem regiam vrbem similia panderentur, [narranda quæ recenter illic mira euenere.] augustissimus ipse rhetor, rhetoricis (vti sibi moris fuit) plura obinde volumina venustaret floribus. Sed magnum magna, paruum autem parua decent. Dimittamus Augustinum philosophiæ pennis ad sidera volare. Nos autem per d tapinosin præcelsa gesta fenestratim propalantes, humilibus oportet consentire. Omnipotens etenim Deus, qui absque indigentia aliqua possidet omnia, solius tantū salutis nostræ auidus esse creditur, nec obseruat in eius sacrificio quantum sit, sed ex quanto illi offeratur. Hinc ordiendum est atque expediendum opus propositum: sed vtinam tam diligenter explicitum fiat, quam deuote obedientia inchoat.

[5] Anno Dominicæ Incarnationis CMLXXVIII, quando diuæ memoriæ e Otto secundus, Maximi Augusti, Ottonis relatiuus, [Egbertus Episc. Treuiren.] Romanæ monarchiæ apicem strenue gubernando, Princeps agebat in sceptro: sanctæ Treuirensi a Deo conseruandæ Ecclesiæ præfuit beatæ recordationis vir virtutum f Egbertus Archimandrita lampabilis, [clarus genere,] clarus quidem parentelæ generositate, sed clarior totius probitatis impretiabili dote. Et reuera, quia ipsa gemina claritudine pollucibiliter viguit, vti honor debitus poposcit, totius regni Pontificibus atque Optimatibus ipsa sui reuerentia præcelluit. Denique statura procerus, [forma,] vultus autem rutila formositate præ omnibus tunc temporis primatibus enituit venustius. [auctoritate,] Erat enim monachorum præcipuus tutor ac nutritor, ac regularis disciplinæ specialis amator: quippe qui sub habitu Episcopi humile pectus occultauit deuotissimi monachi, [caritate erga monachos,] sicque se cum Martha foras profudit ad explendum frequens ministerium Domini, [pietate,] vt tamen cum Maria totum se conferret ad studium verbi diuini: faciens se diuinitati gratam hostiam, in practica videlicet columbam, in theorica autem turturem.

[6] De liberalitate vero eius, qua vnice opimatus extitit, quid condignum eloquar? Nouum quippe in illo Ioannem, quem g Eleimonem vocant, videres: quia opes, [liberalitate in pauperes] quas ei Deus profusius largitus est, pleno, vt ita dixerim, cornu per manus egentium transmisit in cælum. Monasteria namque, quæ Treuericæ subiacēt exedræ, [& monasteria valde tunc indiga,] ante ipsius sane tempora vltra communem Deo seruientium modum erant indiga, atque asperrima victualium necnon vtensilium confecta inopia: & ob hoc religio monastica non minimum passa est deliquium. Sicque rarescente morum perfectorum ventilatore, ignis ille diuini amoris, quem Veritas misit in terram & voluit vehementer accendi, [& collapsa:] iam abundante quoquo locorum iniquitate, non modo frigescere, verum, quod periculosius est, modis omnibus cœpit extingui.

[7] Nam venerandæ memoriæ antecessor eius Theodericus, doctor quidem extitit facundissimus, atque familiæ Domini procurator industrius; sed quia temporis angustia ob multiplices rei publicæ exactiones totiens totiensque erat coartatus, [quod non potuerat decessor,] minus monasteriorum necessitudinibus consuluit: quia nec vnde, obuium sibi fuit. At iste summo veneramine nominandus, [ea restaurat,] regiam viam a dextris & a sinistris incedens, militum ambitionem refrænare non timuit: conprouincialium tyrannidem æquus arbiter auctoritate compressit, & omnia quæ monasteriis hostili fuerant inuasione subtracta, manu potestatiua vndecumque recollegit, [& quæ adempta, vindicat:] ac monasteriorum partibus sub magna vigilantia reconsignauit, &, vt pius pater familias, neglecta atque ætate consumpta resarcire tantopere curauit.

[8] Cumque paterna lumina & ad septa B. Eucharij contorqueret, [cœnobio S. Eucharij Gotheriū Abbatem præficit,] monachorumque illius paupertatulæ nimium condoleret; sapienti vsus consilio, primum monasterio dignum delegit dispensatorem, Abbatem videlicet, nomine Gotherium, vnice apud h Gandense cænobium i disciplinatum, cui tantum supplementi sumptuum in agris vineisque, exceptis aliis perplurimis donariis, ornamento monasterij conducibilibus, [ac multa largitur,] contulit, vt quamdiu firmamenti sphæra voluitur, eius perenne meritum proinde capiat incrementum. Quāta autem aliis monasteriis suæ pastoralitati æque subactis, & agente inopiæ pressura pene collapsis, [vti & aliis:] ad restaurationis gratiā larga manu concesserit, qualiterue monasticæ religioni, quæ tunc temporis vbique pessumdari videbatur, vtpote fauorabilis animarum languentium archiater, auctorali antidoto succurrerit, modum atque calculum excedunt, ideoque ad narrandum sermo succumbit.

[9] Adeo denique virtutum pædagoga caritas in eius pectore vigorabili imperio sceptrum obtinuit, quatenus cum Beato Iob haud iniuria dicere posset, quia ex vtero matris meæ egressa est caritas mecum. [Iob 31. 18] Doluit siquidem frequenter vndisque luminibus alta multotiens suspiria traxit, quod sacellum, [illud splendidius reædificare cogitat:] in quo pretiosus Domini Archipræsul Eucharius, vna cum beatissimis k commanipularibus suis, in pace pausitat & aduentum Redemptoris expectat, humili nimis atque paupertino, tot labentibus annis, duraret instrumento: secum anxius in archiuo mentis voluens, quatenus vitam sospitate comitante, condigno, quantum ad hominum æstimationem, apparatu, iactato nouo fundamine, tantis Patronis omnigeno, vti l decuerit, ornatu dominicalem vnguetenus perpoliret Ecclesiam; nauci pendens istam nostram veteranam, & ex obliquo vocans eam redituum repositorium.

[10] Cumque tam spiritali voto crebra intentione esset occupatus; accidit quadam vice, vt præfato Principi, qui eum Apostolici honoris prærogatiua dignatus est, [probante Ottone 2 Imp.] præ ceteris Ecclesiarum Vatibus morali affatu coësset, eique inter alia Ecclesiasticæ vtilitatis consilia huiusce m voluntatis ianuas aperiret. Imperator vero, vti Catholicissimus mundialis aulæ rector, tanto tanti Pontificis coniubilans voto, præ nimia mentis alacritate, in hæc prosiliit orsa: Benedictus Deus super thronum æternæ maiestatis suæ, qui nobis tam gratam sibi inspirare dignatus est voluntatem: & benedictus B. Eucharij monachorum vnanimus cœtus, per cuius necessarias orationes totius Imperij nostri a Domino reguntur sortes. Et si diuina sors in diebus nostris hoc propositum perduxerit ad effectum, lætus iam posthac viam vniuersæ carnis ingrediar: tantum vt apud Iesum Christum Iudicem iustum, B. Eucharium, primum Treuericæ vrbis doctorem, pium pro excessibus meis merear inuenire patronum.

[11] Et post hæc, Ite, inquit, quantocyus, & omni conamine spiritali instate tam pio labori. Potens enim est Deus, qui vobis præstitit velle, subministrare & posse. Ita autem nolo vos lateat, quia si feruida voluntate ad iaciendum fundamentum insudare satagitis, postquam mihi compertum fuerit, quod tantum in altum consurgat, quatenus vnius cubiti mensuram super terram ostendat; [& auxiliū spondente.] tales vobis de fisco nostro suppetias præbebo, vt paruo aliquantorum interstitio annorum, vsque adeo profectum læto sudore capiat, qui citra spem communem ad summum vsque pertingat.

[Annotata]

a In Vita S. Deicoli, 40 circiter annis ante hanc historiam scripta, editaque a nobis 18 Ianuarij ca. 1 nu. 2. gloriantur se sortiri Dominici gregis ductores in ciuitatibus muratis, & archisteriis Episcopalibus, nec non castellis turribus præmunitis. Vbi ea vox sumi videtur pro Ecclesia Episcopali: [Archisterium.] Alibi pro monasterio: 17 Ianuarij in Vita S. Antonij cap. 19 nu. 108. qui ad interius archisterium, propter asperitatem itineris, & ob sequentium multitudinem, & horridam solitudinem ire non poterant. vbi multa annotauimus de ea voce. 4 Ianuarij in Vita S. Faustæ Virg. Mart. pag. 1091 pro eodem est architerium cap. 1 nu. 3. Tantam etenim erga ipsum architerium habebat deuotionem. Notauimus apud S. Eulogium arcysterium & ascysterium legi. [architerium.] Potius asceterium, siue ἀσκητήριον legendum, id est, exercitationis palæstra.

b Hi primi Treuirorum Episcopi, S. Eucharius, colitur 8 Decemb. S. Valerius, 29 Ianuarij, S. Maternus 14 Septembris, de quibus sæpe alibi actum.

c Hippo Regius, Africæ vrbs, cuius Episcopus fuit S. Augustinus.

d Ταπέινωσις est humilitas, siue abiectio, hic styli vitium est.

e Otto 2 anno 967 a patre collega imperij adscitus, atque a Pontifice die Natiuitatis Christi coronatus; patre anno 973, 7 Maij mortuo. solus deinceps imperauit vsque ad 8 Decembris 983.

f Multi Sanctum ac Beatum vocant, Vitamq; adeo eius cum Sancti titulo reperimus in MSS. codicibus, [Egbertus Ep. Treuir. an Sāctus?] sed ex Gestis Treuirorum excerptam. Testatur Brovverus pag. 606 memoriam eius passim in ritualibus & antiquis Fastorum libris ad 9 Decembris diem annotatam. Quo die de eo agemus. Supra retulimus, secundi Hollandiæ Comitis dici filium fuisse.

g De S. Ioanne Eleemosynario, Patriarcha Alexandrino, fuse egimus 23 Ianuarij, quo colitur a Latinis, a Græcis 12 Nouembris.

h Celebre fuit in vrbe Gandauo monasterium, a S. Amando, vt ad eius Vitam 6 Febr. diximus, fundatum, sub nomine S. Petri & Apostolorum, dein S. Bauonis dictum: stetit, vbi nunc arx, bona post ad S. Ioannis ædem translata, [Gandense monasterium.] quæ nunc S. Bauonis appellatur, Cathedra Episcopali & collegio canonicorum illustris.

i Erat non multo ante a S. Gerardo restituta in Gandensi cœnobio, aliisq; per Flandriam, monachilis disciplina, vt ad eius Vitam 3 Octob & alibi dicetur.

k Valerio & Materno, de quibus antea dictum.

l Ita MS. Treuirense S. Maximini. At Budicense, e quo nobis Vitam hanc Ioan. Gamansius noster descripsit, habebat, decreuerit.

m Ita codex Budicensis. Treuirensis, vtilitatis.

CAPVT II
Sepulchrum S. Celsi inuentum, diligenter & sancte custoditum: Reliquiarum decreta translatio.

[12] Qvo Cæsareo gloriosus Pontifex animatus promisso, diuino comitatus auxilio, mentis conceptum opere tenus implere gestiens, quamplurimis strenue accersitis & corrasis cæmentariis atque fossoribus, [Cœpto opere, inuenitur sepulchrum S. Celsi] ad locum tetendit. Cumque iam per dies aliquot fodiendo laboratum fuisset; repente fossores inopinis ictibus, in ter quaterque Beati Celsi, vti diuinitati placuit, a polyandrum impegerunt. Quia, sicut in libro beati Iob legitur, nihil fit in terra sine caussa; non enim hoc fatum, sed dispositio diuina esse creditur, (quia Catholicis auribus fatum abhorret) quamuis aliud occurrerit, præterquam quod intendebatur. [Iob 5. 6.] Nā si B. Celsus eo loci depositus non fuisset, [Dei dispositione,] a fossore nullo modo inueniri potuisset. Rursus si fossor terram non subrueret, thesaurus Domini adhuc inuentus non esset. Nam quod omnipotens Deus ante secula fieri disposuit, hoc mortalibus miris modis in seculo secundum suum velle declarat. Ecce dum insensibiles lapides ad obsequium Domini dolantur, lapides viui inueniuntur: quatenus viuaci ingenio aduertamus, quod Diuinitas non in manufactis templis habitat, sed potius nos ipsi templum Dei viui esse debemus, propter quod Verbum caro factum est, & habitauit in nobis.

[13] Erat autem sarcophagus ipse, in quo resurrectionis nudum granum maturandi gratia per tot tēpora latuit, miri candoris petra, quam vulgus b cretam vocat: & tabula desuper marmorea, in qua sanctitatis eius index titulus fuit c caraxatus, hunc modum continens:

Sollicitus quicumque cupis cognoscere tumbam, [cum epitaphio:]
      Præclarus iacet hic nomine vel meritis
Celsus, quem Dominus vero insigniuit honore,
      Non segnis patriæ semper vbique vigens:
Qui genus atque ortum claro de stemmate traxit,
      Affectuque pio conditur hoc tumulo.

[14] Operarius autem, qui primus omnium in tumulum offendit, rusticus erat; & totius pene rationis, vti id hominum genus noscitur, incapax. [Iob 5. 6.] Non enim sciebat Beatum Iob dixisse, Caussam, [cuius tabulam fossor temere frangit,] quam nesciebam, diligentissime inuestigabam: sed præcipitationi manum incautus dedit, tabulamque bipenni rapit: vt vix a doctis viris titulus legi inerrato quiuisset. Cumque a circumstantibus mordaciter satis reprehenderetur, quare tam temere ageret, vt nec scripturæ parcere vellet; insanum caput pro minimo suscipiens, tale fertur dare responsum: Quidnam promerui? Petra ista, quam rupi, non maioris apud me pretij æstimatur, [addita blasphemia,] quam vilissima, quæ sub pedibus meis calcatur, nec differentia aliqua esse videtur. Sed vt omnibus in propatulo claresceret, quod apud iustum Iudicem Deum nihil remaneat inultum, quod tam negligenter margaritam, quæ in summi Regis ornamento ponenda est, attrectauit, impune misero non cessit: ita vt omnibus tam præsentibus, qui viderant, quamque absentibus, qui fama volāte didicerant, non minimum incuteret metum. Nam die tertia, subitanea morte vitam finiuit: vt omnipotens Deus ostenderet liquidius, [ob quam triduo post subito moritur:] quod B. Celsus omni reuerentia spiritali nominandus, fidelibus sit cum Apostolo odor vitæ in vitam, infidelibus autem atque obstinatis odor mortis in mortem. [2 Cor. 2. 16] Sicque factum est, vt vnius perditio multorum fieret saluatio, iuxta quod Salomon ait: Multato pestilente astutior erit innocens. [Prou. 21. 11]

[15] Cumque tam lætus rumor sub cursili festinantia ad pij Pontificis notitiam peruenisset, multilauda gratiarum actione, omnium datorem largitionum benedixit Deum: sicque impiger moræ nescius ad diuinum spectaculum proruit, Clero circumstipatus. Sed quamuis incepti operis esset auidissimus, hanc tamen interruptionem sustinuit lætissimus, [Egbertus eo venit.] vera fide ex tituli assertione certificatus, quod in diebus suis super vrbem Treuericam diuinitatis dignanter delapsus esset respectus. Omnibus igitur, quæ acciderant, prudentiæ scalpello diligenter rimatis; [& tumulū obsignat,] beati pignoris d taphum de loco depositionis mouere nequaquam præsumpsit, sed tantum auctoritatis suæ sigillo sub vigilum excubiis signare curauit: psalmicines interim monachos ibidem constituens, qui ob merita tanti Iusti inintermissibiles persoluerent laudes diuinitati: [assidua ibi psalmodia instituta:] quoad ipse Coëpiscoporum suorum consultu plenius perdisceret, quid de re tanta fieri oporteret: sicque transcripto tituli e tomo, Episcopij delegauit Clauiculario.

[16] Cumque, secundum tanti Pastoris intemerabile statutum, die noctuque Fratres in pausatorio Iustorum, nunc sub diuo, nunc sub tecto diuinum frequentarent officium; summumque importunis precibus compellarent solem, qui voluntatem timentium se proculdubio facit, & deprecationem illorum exaudire solet; non multo post corrogata est imperiali edicto solennis synodus quamplurium Episcoporum atque Abbatum, Patrum videlicet Belgicæ necnon Germaniæ, apud regale palatium, quod barbarico vocabulo Engilenheim vocitatur: [in synodo Engilenheimensi] in qua nonnulla Ecclesiasticæ vtilitati necessaria, sanctorum Canonum prȩuiante auctoritate, dulciter sunt promulgata, atque successuræ posteritati inuiolabiliter obseruanda indicta. Cui necessario interfuit Treuericæ Ecclesiæ Metropolitanus benemeritus Egbertus, cuius memoria, quamdiu Hodie dicitur, semper est in benedictione habenda: quia piis eius studiis asscribitur, quod suæ Ecclesiæ Clerus scientia ac religione nobilitatur. Discussis sane inibi multis, quæ synodica postulat rubrica, postquam tantus Archipræsul, qui inter omnes illos primatum tenuit, vacuum sibi fore ad loquendum peruidit, [inuentionē illam narrat:] arrepto pitaciolo, cui erat inscriptus B. Celsi titulus, ordine quo oportuit; qualia apud vrbem suam diuina dignatio præ manibus reuelauerit, Tulliana facundia coram perorauit, titulumque ipse recitauit.

[17] Quibus auditis Imperator, immenso perfusus f gaudimonio, sacrum & Deo decibilem his verbis affatus est conuentum: [gratulatur Imperator,] Gaudete fratres & Patres in Domino, & laudate ex intimis visceribus Dominum Deū nostrum, qui mira æternæ suæ bonitatis gratia respicere dignatus est ad tempora nostra, dando Ecclesiæ suæ apud Treuericam Metropolim nouum patronum B. Celsum, quem virtutibus perplumem plenumque dierum, a tempore exitus sui de Ægypto, hactenus in supernis sedibus conciuilitauit frequentiis Angelorum. Iterum rogo, gaudete, quia, vt verum fatear, non solum exinde nobis salus aucta est, verum etiam pij Pastoris probitas eiusdem vrbis, quem in præsentiarum cernitis, enucleatim patefacta est. Quod cum audissent vtriusque ordinis Sacerdotes Domini, [& Episcopi,] qui eidem sacræ interfuerunt synodo, expansis ad cælum manibus, pias præ gaudio fuderunt lacrymas, immensas Conditori referentes grates, qui tam gloriosum pignus non passus est subterrari diutius, sed cuius apud ipsum esset meriti, miraculis, coruscātibus censuit palificari. Neque enim fas fuit, vt illi deesset in terris obsequium Ecclesiasticæ militiæ, cui iam in cælis a Domino reddita erat corona iustitiæ. Post hæc sacro placuit concilio, quatenus Augusti g prostagmate præunte, atque Episcoporum indisgregabili consensu comitante, [probantq; vt reliquiæ honorifice eleuentur:] Treuericus Vates nauiter Sedem suam reuisere debuisset, & glebam B. Celsi, vna cū h subice Clero, de tumulo proprio leuare, atque sublimiter in arcella, quasi in quodam diuinarum opum gazophylacio collocare, sicque totius sanctitatis cultu, acsi summi Regis non qualecumque membrum, sacro altari imponere.

[Annotata]

a Polyandrum sæpius in Vitis SS. occurrit, pro cœmeterio aut sepulchro. In Vita S. Viuentij 13 Ianu. cap. 7 nu. 37 pag. 811. Donec inueniatut Sancti polyandrum Viuentij. [Polyandrum.] Et 15 Ianu. in historiaTranslat. S. Mauri cap. 7 nu. 47 pag. 1060: Venerabilia exornare non desinit polyandra Sanctorum. Item 25 Ian. pag. 636 in 2 Vita S. Præiecti cap. 3 num. 23: Vas direxit argenteum ad polyandrum sancti Pontificis exornandum. At 17 Ianu. pag. 168 in Vitæ S. Sulpitij Pij prologo, videtur pro monumento vel signo aut claritate sumi: Cui scilicet prudenti viro, etsi natura debitæ mortis extinxit corpusculum, fulget tamen viuentium miraculorum polyandro.

b An in vulgo censet hic scriptor Ciceronem, Virgilium, Persium, & alios, qui ea voce ad hunc sensum vsi?

c Ita 18 Ian. pag. 202 in Vita S. Deicoli cap. 2 nu. 11. Venerandi fratres Gallus atque Deicolus, quorum & superius vocabula caraxauimus. [Caraxare.] Hunc ipsum ex nostro opere locum citat lib. 4 de variis glossematis cap. 3 pag. 664 Gerardus Ioannes Vossius, & alia multa addit ex aliis scriptoribus, notatq; charaxare potius legendum videri.

d Τάφος sepulchrum est Græce, siue tumulus.

e Tomus, τόμος, sectio est aut fragmentum libri. Hic sensus est, in pittacio aliquo: aut charta de scriptam illam sepulchri epigraphen fuisse.

f Gaudimonium a veteri quoque interprete prophetiæ Baruch cap. 4 nu. 34 vsurpatum: [Gaudimonium.] Et gaudimonium eius erit in luctum.

g Πρόσταγμα mandatum est, lex, edictum.

h Subicem aut Subiicem, pro subiecto dixere veterum quidam. Vide Gellium lib. 4 cap. 17. [Subex.]

CAPVT III
Reliquiarum S. Celsi solennis eleuatio, translatio: earum veritas igne probata.

[18] Tali quippe mandato atque consilio percepto, beatus Archipræsul Egbertus, vti prudens animal, tot Patrum se benedictionibus atque orationibus muniuit, necnon Imperiali gratiæ tenacius iunxit, sicque prospero successu iter maturauit, diuina vallatus tutela, comitumque lateratus caterua. Cumque semetipsum in propria Sede recepisset, [S. Egbertus Clerū suæ diœcesis conuocat,] pauculis intercapedinantibus diebus, conuocauit ad se omnes sapientia præditos Abbates & monachos, Presbyteros quoque & Clericos, ad suam diœcesim pertinētes: rem gestam palam omnibus retulit. Quos cum omnes synodali decreto consentaneos inueniret, processionem festiuam illico construxit, cum Crucibus, & cereis, thuribulis quoque textibusque Euangelij gemmatis, omnique Ecclesiastico apparatu, [eoq; probāte solennem supplicationem instituit:] combinatis Fratribus hymnum Domini dulce canentibus, asylum B. Eucharij, lætitiæ lacrymis plenus, pedetentim adiit. Iam vero postquam sanctis Christi Confessoribus sese votumque suum simpliciter commendauit, laudisona voce tanti collegij ad cælum vsque pertingente, ad speificum locum tremebundus accessit: [post preces,] ibique Diuinitati morosius supplicauit, quatenus tam sacro desiderio non fraudari, quin potius voti compos mereretur effici.

[19] Sed quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, postquam a oramini finem imposuit, fide plenus Deo gratum aggressus est opus, ablatoque munimine sigilli: sacrum mausoleum fecit repagulari. Quo aperto, tanta mirifici odoris suauitas profusa est, ac tanta superni nectaris flagrantia emanauit, vt æstimarent se omnes, qui aderāt, [tumulum S. Celsi aperit,] Diuinitatis gloria obumbrari, atque deliciis interesse Paradisi: sicque metu simul gaudioque perculsi, hoc modo proruperunt in laudem Domini: Benedictus Dominus Israel, [e quo suauis odor diffūditur:] qui numquam deserit sperantes in se, quia nostri Pontificis exigentibus beatis meritis Israëlitam suum, qui b meritum & nomen prodit Celsum, reuelari disposuit in diebus nostris. Ac deinde, Beatus, inquiunt, quē elegisti, Domine, & assumpsisti, quia super omnia bona tua illum vti fidelem seruum constituisti, ac nostræ paruitati Patronum piissimum contulisti.

[20] Inter hæc sacræ modulationis otia Sacerdos Domini Egbertus reuerenter depopulauit tumbam, auferens ab ea ossa c exsucta & albida, & posuit in sindone munda & candida, iubilans cum omni Clero aptissimum & commodum tali officio responsorium: Exultabunt Sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis. Quis enim dicere sufficiat quantus ibi, non mæroris, sed lætitiæ spiritalis fletus exundabat, [eleuat S. Celsi reliquias,] quando tantus Pontifex inter hymnisonas voces se cohibere non poterat, quin ad laudes Redemptoris, lacrymarum imbribus faciem irrigaret deuotus? Inter læta vero monachorum carmina, atque resultantia Clericorum iubila, permixti vndique vulgi vox perstrepuit canora, & in tanto fidelium cœtu nihil aliud audiebatur, nisi tantum Kyrie eleison, &, Gloria tibi Domine. Postquam autem B. Celsi ossa, tanto tempore humiliata, Domino reuelante fuerant glorificata; Episcopali sunt diligentia in arca gestatoria collocata, [reponitq; in arca gestatoria,] & a viris timoratis de loco sepulchri honorifice delata, atque Ecclesiæ B. Eucharij summa reuerentia illata. Cumque Deo amabilis Archipræsul cælesti dote locupletatus, & tanta credentium numerositate circumfultus, [in qua ad templum S. Eucharij feruntur.] idem monasterium fuisset ingressus, illum hymnum Ecclesiasticum Paschali gaudio celebrem, cuius initium est, Te Devm Lavdamvs, ipse primus diapasontica voce inchoauit, & tanti collegij sonoritate honeste finiuit, lampadibus candentibus, campanis crepitantibus, thuribulis aromatum incensione fragrantibus, quatenus omnibus indubium constaret, quod in illa tantæ iucunditatis processione, Angelorum simul atque hominum concentus summæ Diuinitati in odorem suauitatis esset oblatus.

[21] Peracta igitur sanctarum reliquiarum decentissima illatione, reuerentissime a beato Pontifice sublimatæ sunt super S. Eucharij altare, gratissimis plausibus, omnibus in commune gaudentibus, [magno omnium gaudio:] dulcesque lacrymas vberrime profundentibus. Et reuera magna & inefficabilis erat caussa gaudendi, quando supernæ ciuitatis tantum municipem, Treuericus populus, per diuinam gratiam in patrocinatu meruit habere participem. Cumque ad Missarum solennia Archipræsul infulatus copia ministrorum processisset, [Egbertus Missam celebrat:] & tam deuotus conuentus Domino dulciter iubilare cœpisset, creuit in omnium cordibus, qui aderant, timor ac reuerentia erga B. Celsum, enixius diuinæ supplicantibus gratiæ, quatenus aliquod indicium eius sanctitatis ipsa die experiri mererentur: quod & factum est. Nā recitata sancti Euangelij lectione, [in ea concionatur:] Pontifex Ecclesiæ more populum admonendo allocutus est, & sicut nardus dedit odorem suum, intimans omnibus reuelationem sanctorum pignorum; exhortans eos, vr frequentius B. Celsum visitare non d supersederent: & vt in posterum singulis annis eius natalitium diem, [festum S. Celsi celebrandum indicit:] qui constat pridie Nonas Ianuarij, summo honore celebrare studerent, Apostolica auctoritate mandauit.

[22] Finito vero doctrinæ sermone, de pulpito rediit ad altare, quatenus Deo omnipotenti ad honorem B. Celsi, obque totius saluationem Christiani populi, nostræ redemptionis hostiam deuota mente offerret. [partem digiti eius igni imponit.] Cumque iam offertorius cantus cum magno iubilationis serio consummatus fuisset, & iam Præfationis ordo instaret; examinationis gratia experiri Sacerdos Domini præsumpsit, quid de B. Celso sentiendum foret, neforte in vacuū curreret, aut cucurrisset, accepto in oculis totius Cleri panniculo tenuissimi fili, & inuoluit illi articulum de compage digiti sacrati, & iniecit prunis thuribuli viuis, quibus thymiamata incendebantur, & totum illud horæ spatium, per quod Canonem mysticum ex integro peregit, illæsum atque ab igne intactum permansit: [quæ nō læditur:] quatenus Apostolicum illud per ignem materialem in B. Celso claresceret euidentius, quod de purgatorio generaliter præsagatum est omnibus, quia vniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.

[23] Ecce qui tribus pueris in camino ignis solatio affuit, ipse ad declaranda huius viri merita, ne vreretur panniculus, ardendi potestatem ademit carbonibus, qui numquam non fuit, [quod illustre miraculum:] numquam non erit, numquam aliter erit: quo nihil est secretius, nihilque præsentius: qui difficile inuenitur vbi sit, difficilius vbi non sit: cuius vnius bonitate facti sumus, iustitia pœnas luimus, clementia liberamur: in cuius simplici substantia vel natura nihil est violabile, nec compositum, nec fictum, nec terræ particula regnum eius est, nulla flagitia probat, numquam mentitur: cui nullius peccatum aut nocet, aut perturbat ordinem imperij sui, vel in primo, vel in imo. Si enim violentia, materialis & extinguibilis ignis non habuit potestatem lædendi illud inuolucrum, ob tantorum meritorum magnitudinem, qui fieri potest, vt in die furoris Domini, elementis ardentibus, potestatem accipit ille ignis purgatorius alicuius læsionis in B. Celso, iam resurrectionis filio, qui super fundamentum, quod Paulus architectus posuit, aurum, argentum, lapidesque pretiosos, quoad in carne præter carnem vixit, ædificare non desiit?

[24] Quo viso miraculo, Missarumque tenore completo, reposuit Episcopus Deo acceptabile pignus, [reliqua ossa in altari ponit.] reliquis ossibus super altare decenter locatis: dataque benedictione, dimisit populum in pace, laudantem Deum, ac dicentem: Nunc cognouimus quid habemus, quoniam bonus Dominus, quoniam in seculum misericordia eius.

[Annotata]

a [Oramen.] Oramen pro oratione, seu precatione, etiam alibi vsurpatum.

b MS. Budicense, meritum nomine prodit.

c Ita MSS. vtrumque.

d MS. Treuiren. desinerent.

MIRACVLA S. CELSI.

Celsi Episcopi Treuirorum Inuentio (S.)

BHL Number: 1721

Avctore Theoderico, ex MSS.

CAPVT I
Contractus & energumenus S. Celsi inuocatione sanati.

[1] Expeditis tandem, sermone licet impolito, calamoque siluestri, quæ narrationis series poscebat, de Inuentione corporis S. Celsi Confessoris Christi pretiosi, hinc iam stylum vertamus oportet ad dilucidanda eius inclyta miracula, quæ pius ac misericors Redemptor noster Iesus Christus reuelare dignatus est, per eius merita gloriosa, vt totum ad laudem eius pertineat, sine quo omnes Sācti nihil facere poterant. Et quis habet aliquid non suum? Preuenit namque, vt bene velint: sed nisi subsequatur & præstet vt possint, frustra conantur: quia non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Sed quia B. Celsus ante tempora secularia cum omnibus Sanctis prædestinatus est in regnum, idcirco Spiritu sancto præuentus est & subsecutus: quia nihil profuit illi vocatio, nisi subsequeretur in fine electio. Seruatis igitur sacris reliquiis B. Celsi super altare S. Eucharij, post Inuentionem per mensem integrum; placuit eiusdem cœnobij Patri, Gunderado nomine, [Reliquiæ S. Celsi post mensem] cunctisque Fratribus, quatenus arcam S. Celsi deferre debuissent in nauim Ecclesiæ, & ponere super sanctæ Crucis altare, quod est in introitu Propitiatorij, dicentes, ne forte B. Celsus, ob maximam humilitatem cedat Domino ac magistro suo S. Euchario, adeo vtique, vt quamdiu socialem super sanctum altare sortiuntur quietem, cohibeat se, [transferūtur ad altare sanctæ Crucis:] vtpote minor ac iunior ab indiciis signorum, sciens sibi in Euangelio scriptū, quia non est discipulus super Magistrum. [Matth. 10. 24]

[2] Quod cum factum fuisset, postea raris interpositis solibus, multis mirisque modis declarauit omnipotens Deus, quantum apud ipsum valeat dilectus Confessor suus B. Celsus. Nā in eodem monasterio S. Eucharij fuit quidam pauperculus, nomine Richolfus, qui ab ipso matris vtero ita contractus debilisque egressus est, vt vix humani corporis speciem aliquantulam ostentaret: ambulare non valuit, [quidā misere contractus] quia pedes recurui atque monstruosi natibus adhæserunt, & genutenus pergens, reptile potius quam ambulabile animal simulauit: interdum vero fustium fulcimine per ascellas subportatus, inferiorem corporis parte aëri potius quam terræ commendare solebat. Hune etenim Fratres admonere curabant, quatenus concessis nisibus altare sanctæ Crucis visitaret frequentius, promittentes ei opem sanitatis per intercessionem prouenire S. Celsi, cuius sacratissima inibi habebantur lipsana. Qui miserabilis, [ad eas noctu orans,] dum in eodem loco quadam nocte sese in orationem daret, & frequentibus suspiriis B. Celsum ad suum auxilium compelleret; subito diuina super eum gratia resplenduit, & ex vna corporis parte sospitatem, quam illi natiuitas negauit, per tanti intercessoris obtentum promeruit: ita sane, [ex parte sanatur,] vt altero ibidem sustentaculo in testimonium relicto, per alterum autem stratui proprio sese redderet. Sed quare ille, qui nihil non potest, qui omnia, quæ ex nihilo creauit, in nihilo suspendit, semisanatum hominem reliquerit, quem tamen postmodum ex integro sanauit, quia penetrare nequeo, viuacioris ingenij lectoribus discutiendum reseruo. Scriptum quippe de illo est: Qui viuit in æternum, creauit omnia simul. [Eccli. 18. 1] Sic namque ille pius, ille misericors facit, qui continet aquas in nubibus, vt non erumpant pariter deorsum, quia omnia in mensura & numero & pondere constituit: interdum concedendo parua, suadet ad quærenda maiora. Infirmum quippe vasculum, totum sanitatis pondus fortassis ferre non valuit: idcirco medicus partem subtraxit, & portabile fecit.

[3] Ex hac ergo diuinæ miserationis particula pauper animatus: fides indubitata spem illi totius recipiendæ sanitatis promisit: reputans in corde suo, quia qui cœpit in me opus bonum, potens est & perficere. Et iterum quadam nocte, [postea integre:] quiescentibus Fratribus, sese B. Celso in loco eodem offerens, perfectæ sanitatis a Domino, eius patrocinantibus meritis, indeptus est donum. Nam media fere nocte cœpit æstuare, atque nimij doloris voces emittere, & quasi tortorum violentia distentus, per omnes compagum iunctaras tantum dedit fragorem, quasi cremium quoddam tunderetur. Quod Fratres expergefacti in pausatorio audientes, alacriter ad diuinum spectaculum omnes proruūt, & inuenerunt eum inter diuinitatis manus tam mirifice iam conformatum, quatenus totius incommodi, quo ab incunabulis possessus fuerat, vel extrema vestigia in eo minime remanerent. His perspectis, omnipotenti Deo, eiusque famulo B. Celso gratias referre curabant, atque campanarum sonitu, hymnorumque dulcisono cantu ciues passim ad laudem Domini incitant.

[4] Cumque præ vbertate lætitiæ, tam insigne factum absque recrastinatione Archipræsuli intimare studuissent, solito lætior effectus, omnium bonorum largitori gratias retulit, qui in diebus suis ad confortandam Ecclesiam talia exhibere miracula voluit. Citatoque totius vrbis Clero, nec non monachorum sacro collegio, [Egbertus, re intellecta, eo venit,] B. Eucharij monasterium adire non distulit: compertoque minutius ordine atque opportunitate curationis, iuxta quod in Apostolorum Actibus legitur, repleti sunt omnes stupore & extasi in eo quod contigerat illi. [Act. 3. 10] Pontifex autem vt tam euidens diuini medicaminis miraculum longius latiusque innotesceret, Missarum protinus solennia festiue celebrare studuit. [Missam facit,] Cumque populum, hora tempestiua, secundum datam sibi sapientiam Catholico more euangelizaret, atque donum sanaminis coram propalaret; [pro concione miraculum exponit,] iubet recreatum humunculum in medium, quasi ad spectaculum sisti: quatenus apud omnes, qui aderant, mirabilior fieret gratia Dei, cum illum cernerent diuinitus reformatum propriis incedere plantis, quem eatenus non ignorabant hospite gressu vti, fustiumque subsidio inniti. Qui cum in medium adductus fuisset arbiter, & ab omnibus fuisset agnitus; [iubetq; sanatum coram omnibus ambulare,] iussus est ab Episcopo huc illucque gressum tendere, & palam cunctis ambulare. Cumque & iussa nouus viator explere conaretur, quis ibi risum, licet honestum, cohibere posset, cum nunc retro nunc in ante, vtpote ambulandi nescius, lapsantibus crusculis incederet, atque a vino ingurgitatū simularet? Quo experto B. Celsi miraculo, omnes in commune Deum benedixerunt, qui tam præclaro miraculo Sanctum suum magnificauit. Peracta denique Missarum celebratione, omnibusque rite consummatis, Pontifex dona dedit B. Celso: & ipsum sanatum, qui omnibus prodigio extitit, monachico habitu contexit, (erat enim de familia Episcopij) & quādiu aduiueret, [& monachica veste donat,] ne ab Ecclesiæ seruitio pedem retrahere præsumeret, præfixo mandat præcepto. Isdem autem renouatus pauper, plurimis annis, vti iussus fuit, in monasterio deseruiuit: & post curationem tanta corpulentia viguit & viribus abundauit, [qui deinde robustissimus.] vt inter omnes monasterij seruitores, parem inuenire sibi non posset. Vnde factum est, vt ad maiorem vtilitatem, Fratrum consensu, accedere debuisset, id est, ad officium fullonis, quo per plures annos inreprehensibiliter desudauit, atque omnibus amabilis permansit.

[5] Sed neque hoc silentio occulere debeo, quod in præsentia nostra ante paucos contigit annos. In eodem quoque S. Eucharij cænobio creuit quidam monachilis indolis paruulus, nomine Martinus, qui ab ipsis maternis sinibus B. Euchario fuit oblatus. Hic denique cum vigilanti cura, vna cum ceteris pueris, iuxta inuiolabile decretum Regulæ, in claustro custodiretur; quadam die æstiuo tempore accidit, vt magna nimborum violentia subita ingrueret aquarum inundantia. [Puer aquā cruce non signatam bibens,] Cumque Fratres, expleta iam vespertina synaxi, secundum consuetudinem ad cœnandum conuenirent; puerulus idem, accepto in refectorio vasculo, soliuagus quasi, ad hauriendum aquam egressus est. Qui, cum aquam de puteo trahere non valeret, perrexit ocyus cum vasculo ad oratorium S. Materni, vt tandem de a cloaca biberet, quæ nuper illic ante ecclesiæ fores pluuiæ importunitate constitit. Cumque ibi diutius moram ageret, secumque reuolueret, vtrum necne bibere debuisset, subito malignus spiritus, in speciem se cuiusdam seruitoris Ecclesiæ transfigurans, astitit puero propius, & accepto ab eo vasculo, aquam de cloaca hausit, eique ac si largus pincerna propinauit. Puer ergo tam miserabiliter delusus, poculum oblitus signare, studuit fundotenus ebibere, sicque ad refectorium redire. Finita autem cœna, & hymno dicto, Fratres ad ecclesiam, iuxta morem, cum psalmodia pergunt. De oratorio vero redeuntes, cœpit puer vagis oculis hac illacque tendere, [a dæmone corripitur,] & ex tremulo pectusculo quemdam grunnitum emittere, vt palam omnibus daretur intelligi, quod ab immundo possessore esset peruasus. Cumque puerorum pædagogus, [& magistrum male accipit:] nomine Dominicus, bonæ spei adolescens, disciplinam puero, adhuc rei nescius adhibere vellet; subito Magistrum puerulus conuiciando assiliit, eumque tenacius per capillos tenuit.

[6] Quod dum Fratres nimium attoniti peruidissent, vnanimes in orationis arma ruunt: vinctumque puerum ante altare S. Eucharij ponunt: Diuinitati flebiliter supplicantes, quatenus per Sanctorum suorum sibi cara merita, quantocyus puerum ab antiqui hostis liberaret peruasione. Oratione autem prolixius fusa, [monachorum precibus,] de diuina miseratione Fratres præsumentes, aquam protinus coram altare benedixerunt, [& aqua benedicta in honorem S. Celsi pota,] & in honore B. Celsi puerum bibere fecerūt. Quo hausto, dictu citius antiquus prædo, Dominici iuris fabricam fuga lapsus deseruit, seseque gehennalibus anfractibus dedit. Cumque iam sanæ mentis puer ceteris associatus coȩuulis in claustro resideret; testem sibi adhibuit rerum inuentorem Deum, [liberatur.] quod euidentius in hora suæ liberationis cerneret, qualiter vir Domini B. Celsus, eumdem malignum hostem stomachando loris ad portam ligatum teneret, eumque diutius cum eiusdem portæ vectibus torqueret, arctius interdicens ei atque interminans, ne locum Deo sacratum amodo temerare præsumpsisset. Benedictus per omnia Deus:

[Annotatum]

a Colluuionem aquæ pluuiæ videtur scriptor intelligere.

CAPVT II
Cæcitas, paralysis, aliaque incommoda, ope S. Celsi depulsa.

[7] Neque enim illud memorabile factum a minus censeo obliuioni tradendum, quod diuina largitas per veneranda B. Celsi patrocinia, ante aliquot annos, in conspectu Fratrum nostrorum operari dignata est. Nam miracula B. Celsi quid aliud æstimanda sunt, nisi fructus laboris S. Eucharij? Probitas nempe discipuli, est incrementum honoris magistri. Si enim talia apud Deum promeretur discipulus, quid putamus, si necessitas incubuerit, didascalus? In eiusdem quippe monasterij suburbio, ante hoc fere quinquennium quidam adolescens, Thiezo nomine, qui adhuc superest, ea peste percussus, quam elephantiam medici vocant, ad extrema venit, adeo vt ab omnibus iam amicis desperatus fuisset. Sed quamquam lues ipsa eodem anno nimium grassaretur, & non minimam stragem populi Christiani dedisset; huic tamen vitam non extorsit, sed suæ malignitatis rabie oculorum lumina extinxit. Cumque iam ipsa inualetudo quoquo modo ab eo post obcæcationem cessasset; mater eius ceteriq; cognati, valide super cæcitate eius contristati, salubre sibi inuenere consilium dicētes: Quid est hoc, quod patimur? Num vero B. Celsus, si ad eum confugimus, impos apud Deum iudicandus est, qui tam euidentia quotidie apud nos miracula exercet? His sermocinationibus mater, [cæcus ad eius tumulum illuminatur:] quam nimia doloris vis prȩ ceteris torsit, fidei spem agglutinans, quadam die eumdem filium suum, cum cereorum oblatione, B. Celso ad illuminandum offerens; prostrauerunt se ambo in pauimento, enixius sibi Diuinam clementiam adesse rogitantes, ac B. Celsi suffragia flagitantes. Quid plura? Diuina mox affuit miseratio: lumen emicuit cæco, & qui alieno ductu B. Celsum visitauit, diuinitus cōcesso proprio visu, inoffensa planta repedauit propria, laudans & benedicens Dominum nostrum Iesum Christum.

[8] Illud quoque nequaquam in vltimo loco ponendum esse iudico, quod in diebus b Luitolfi huius Treuericæ vrbis Archiepiscopi pius ac misericors mūdi Redemptor Christus, ad c elucubranda famuli sui dilecti Celsi merita gloriosa, exercere dignatus est. Nam eiusdem monasterij quidam ministerialis subulcum habuit, nomine Petrum, qui ingruente diutina morbi infirmitate, ita contractus ac præmortuus per omnes neruorum nexus effectus est vt per multos dies in stratu recubans, absque aliorum iuuamine, nullo se pacto in aliud posset latus declinare. Cumque iam tanti temporis prolixitate, [paralyticus sanatur,] omnis ab eo spes recuperandæ sospitatis ablata fuisset, tandem amicorum humeris, ad ecclesiam deportatus est, atque ante S. Celsi sacratissimam glebam positus: apud quem nec tantum remansit virium, quo saltem extremis digitorum articulis tangere quiuisset humum. Sed quid sunt aliud Dei mirabilia, nisi quæ hominibus sunt impossibilia? Custoditus namque ibidem per biduum tertia tandem die Diuino tactus respectu, plenus surrexit de terra viribus, [non tamen omnino integre:] adeo vt, sine cuiuspiam subsidio, suæ se referret domunculæ, claudicans tamen adhuc vno pede, quia non fuit restitutus plene. Quare autem & id percuratum non sit, dicat qui velit.

Doxa Deo, meritis & pie Celse tuis.

[9] Quoniam quidem, ad laudem Redemptoris, B. Celsi miracula qualicumque sermone cudere deliberauimus, d tametsi tenuitas e ingenioli nostri, cūcta quȩ de his ad nostram notitiam peruenire potuerunt, edicere nequit; vnum tamen, quod ad præsens animo occurrit, nullo modo indictum abibit. Ante hoc sane quadriennium creuit in eodem monasterio quidam septennis puerulus, nomine Azelinus, qui adhuc incolumis spirat, quem pene Fratres nostri omnes nouerunt: qui quadam die subcutaneo morbo crudeliter perculsus, tanto turgore cœpit inflari, vt quasi hydropicus videretur. Quid enim aliud fratres sui & amici erga tantam infirmitatem agerent non inueniebant, nisi desperato sanitatis reditu, exequias festine parabant. Nam iuxta humanam æstimationem omnis viuendi spes aberat: quippe qui totus vesicarum aggere cuneatus, [quidam a lethali tumore liberatur:] male lucida pelle videbatur quasi vitreus. Cumque in hac doloris angina vltimum traheret spiritum, repente frater eiusdem maior natu subintulit, clamore flebili dicens: O sancte Dei Celse, qui iam tot miseris & morte periclitantibus ad plenum subuenisti, succurre & huic fratri meo in præsenti periculo. Et si hoc egeris, testor gratiam tuam, quia quamdiu supererit, sanctitati tuæ singulis annis cereorum ratum persoluet censum. Qua peracta stipulatione, eadem hora (quod mirum dictu est) ita omnis illa inflatio detumuit, vt absque cunctatione aliqua cūctis constaret, quod patriota noster B. Celsus apud Deum hoc obtinere potuisset.

Hinc laus, hinc Domino trino sit semper & f vno,
Qui damnat reprobos, glorificatque pios.

[10] Neque enim hoc minore veneratione habendum est miraculum, quod in præsentia nostri, per B. Celsum operari dignatus est Christus filius Dei. Anno vero Dominicæ Incarnationis millesimo septimo, Indictione quinta, quædam arreptitia fæmina de contigua monasterij villa, parentum atque amicorum turma comitata, super vehiculum S. Celso sananda adducta est. Cumque S. Valerij Confessoris Christi annua g festiuitas adesset, & ad tantum Patronum plebs Treuerica certatim properaret, [energumina liberata:] continuit se B. Celsus ipsa die ab efficientia curationis, ob strepitum tantæ multitudinis. Nam & ipsa dæmoniaca per multa Sanctorum loca fuerat prius deuecta, sed quia diuinitus S. Celso fuerat reseruanda, nusquam alio fuit liberanda. Defluxa vero eadem festiuitate, deportata est misera in oratorium B. Materni, posita super eam arca B. Celsi. Custodia ergo ibidem ad triduum, quarto autem iam a maligno spiritu erepta, verum Christianæ mentis statum est h indepta.

[11] Quia vero beati viri miracula, quæ a veriloquis nobis comperta sunt relatoribus, quam verius potuimus, aliquanta iam stylo commendauimus; modis omnibus indecens fore censemus, si ea, quæ nostra ætate per eumdem Patrem Diuinitatis velle exercuit, torpenti silentio obmutescant. In sæpefato quippe B. Eucharij cœnobio, quidam singularis indolis adolescens conuersatus est, Burchardus nomine, qui ab ipsis pene cunabulis Deo omnipotenti nutriendus, ibidem a parentibus fuerat delegatus, quique adhuc superest, ac diaconij fungitur officio, necnon & mira vtilitate præ multis honori est monasterio. Hic denique cum nocte quadam iuxta inconuulsum Regulæ statum, vna cum Fratribus in dormitorio pausitaret, casu accidente quoddam animal insolens peruicaxque plurimum, quod araneæ nomen sortitum est, subito auriculæ eius cauernulas intrare persensit, atque tam infesti hospitis improbitate perculsus, de nocte illico surrexit, de tanto infortunio satis anxius. Quidnam ageret, quoue se consilio committeret, [aranea aurem adolescentis dormientis ingressa, ingentem excitans cruciatum,] præ nimia inquietudine obuium non habuit. Cumque per tres continuos dies, totidemque noctes, tam miserabili dolore vexaretur; (nam illud fugacissimum animal, quod pulicem vocant, tantam sibi irrogare infestationem credidit) Abbas monasterij, beatæ videlicet recordationis Gunderadus, cœpit vna cum Fratribus eidem adolescenti, quod proprium monachorum est, tamdiu in omnimodis conuenientibus compati, ac de eius incommoditate nimium conqueri, necnon & ope medicinali, tanto dolori frequentius mederi. Multa iam siquidem medicinalia incassum sibi exhibita fomenta; cœpit a nonnullis omnino desperari, quoniam videbant dolorem esse vehementem. Quid plurimis insudandum? Subito superno nutu incitatus, vnicum sibi ac speciale solamen delegit, terratenusque, vti monachis propositum est, B. Celso diutius prostratus, fide comite, [S. Celso inuocato excussa.] meritis eius se commendauit intentius. Finito tandem pauculis oramine verbis, illa maledicta extemplo bestiola retrogrado itu exiens, in volam eius dexteram cecidit. Quo viso miraculo lætissimus Frater isdem effectus, Deo omnipotenti eiusque dilecto famulo Celso, quem intercessorem promeruit, immensas gratiarum actiones, vti debitum poposcit, deuotissime retulit.

Sit laus, sit virtus, necnon iubilatio Christo.

[Annotata]

a Duplicem negationem pro simplici vsurpat.

b Luitolfus, siue Ludolphus, Egberto successit, seditq; annis fere 15,

c MS. Budic. dilucubranda.

d MS. Treuir. tamen.

e Idem MS. igniculi.

f Ita MSS. vtrumque, pro vni.

g Die nimirum 29 Ianu.

h MS. Treu. adepta.

CAPVT III
Tres monachæ Horreenses, ipseque scriptor, meritis S. Celsi sanantur.

[12] Hactenus de his egimus, quæ domestica & familiari relatione, de sancti virtutibus viri comperimus, hoc est de his dumtaxat, quæ vel in B. Eucharij septulis, vel in eiusdem monasterij appendiciis, congruis temporibus contigisse referuntur: iam ordo flagitat necessarius, vt & de medioximis atque a extimis ad nostram notitiam vsque perlata disseramus aliqua. Non enim potest ciuitas abscondi supra montem posita: & clarissima virtutum lucerna noluit, sub eiusdem monasterij modio, acsi radiorum inops, occultari, sed potius, vt omnibus, qui in domo Dei mansitant, protensis miraculorum flammis, prædux luminis existeret, longe lateque innotesci voluit b dilucebre. Est namque in eadem Treuerica vrbe quoddam monasterium situm, quod antiquitus c Horrei vocabulum accepit, Reginæ cȩli consecratum: in quo, a tempore orthodoxi Regis Dagoberti, [Monachæ Horriensi diuulsæ maxillæ,] sanctimoniales semper fæminæ Deo consueuerant deuotius deseruire. Illic denique quædam sanctimonialis fæmina de claro stemmate progenita, cui vocamen erat Henza, non minimæ (vt aiunt) vtilitatis extitit: quæ ineluctabili quodam miserabilique infortunio tacta est, non aliqua, vt credimus, vltione diuina, verum ad declaranda insignius gloriosa B. Celsi merita. Quadam vero die, dum hora competenti reficere vellet, ita subito mandibulæ eius ab inuicem diuulsæ sunt, vt mandendi officium prorsus sibi fuisset ablatum: sicque hianti fauce, prodigio cunctis extitit, atque per plures dies inediæ molestia laborauit. Cumque iam ab omnibus consororibus suis, ob diuturniorem dolorem, desperata fuisset; subito animo illius occurrit, quanta & qualia amator hominum Christus Iesus per B. Celsum quotidie ostenderit miraculorum beneficia, nequaquam fide hæsitans, sed plenius credens, quia citius & illius sanitatem non impos apud Deum obtinere posset, si pro illa pius precator accederet. Hæc dum sæpius secum reuolueret, tandem aliquando amicis suis palificauit, quantam spem in B. Celsi meritis haberet: sicque salubri reperto consilio, placibilem cereorum oblationem tanto festina transmisit Patrono. Res mira, ac vehementer stupenda. Denique vna eademque hora, qua cerei coram patrociniis beati viri sunt accensi, [cereis S. Celso oblatis restitutæ.] recepit eadem Nonna pristinæ sanitatis gaudia; ita procul dubio, vt cereorum portitores sub omni celeritate domum redeuntes, iam inuenissent viuida facie reficientem, quam paullo ante cum morte reliquerant confligentem. Hæc sunt dona tua, Iesu Redemptor Christe, qui Apostolis tuis pollicitus es, dicens: [Mar. 11. 24] Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, & fiet vobis, quiq; tanto virtutum iubare dilectum tuum Confessorem Celsum facis coruscare. Tibi semper sit, cum Patre sanctoque Pneumate, laus & gratiarum actio per æterna secula, Amen.

[13] Alio quoque tempore, in eodem semper Virginis Mariæ monasterio, quædam sanctimonialis fæmina extitit, quæ generoso sanguine procreata, haud vltimo in loco ibidem est habita, nomine Geila. Quam die quadam acerrima satis febricula inuadens, [alia diuturna febri liberata:] totum circiter annum absque interstitio aliquo, nunc ardore, nunc algore inimicius vexauit. Iam vero omni virium possibilitate exhausta, vltimum pallidula trahebat spiritum, nihilque aliud nisi exequias præstolabatur: cum subito omnipotentis Dei famulum Celsum ad memoriam reducens, sub omni festinantia fecit se ad monasterium S. Eucharij semiuiuam prouehi, atque ante patrocinia B. Celsi terratenus prosterni. Cumque aliquamdiu pro posse tanto supplicaret Patrono, tandem sui intercessoris suffragantibus meritis, diuinus super eam resplenduit intuitus: sicque optatæ sanitatis dote recepta, cum omni alacritate remeauit ad propria, laudans ac benedicens Deum ac Dominum Iesum Christum, qui saluos facit sperantes in se, cui gloria in secula seculorum, Amen.

[14] Sed neque hoc silentio præterire fas esse censemus, quod tam recenti memoria in eodem monasterio Diuinitatis benigna dignatio, per B. Celsi inclyta merita ostendere disposuit. Quædam namque ibidem magnæ parentelæ Nonna ab cunabulis versabatur, quæ Glismoda vocabatur: quam ita a renibus vsque ad talos paralysis diuulsit, vt per totum annum in lectulo recubans, numquam se in latus ad latus posset declinare, numquam absque baiularum adminiculo de stratu se posset erigere. Cumque iam in extremis posita foret, [alia diuturna paralysi.] subito quadam die magnis cœpit vocibus fautrices suas compellare, ac miris obtestationibus d quæsere, quatenus sese cursim absque cunctatione aliqua, ad monasteriū B. Eucharij deferre maturarent. Quæ postulata nil moratæ, corpus præmortuum summo conatu carrucæ vehiculo imposuerunt, & quo suauius potuerunt, ad locum destinatum perduxerunt. Cumque adminiculatricum manibus ante cistellam B. Celsi posita fuisset, quibus valuit viribus, tanto se interuentori cataplasmandam commendauit, ibique in orationibus pernoctauit. Mane autem facto, secundum quod monachis moris est, ientaculo caritatis accepto, ad propria remeauit. Iam vero dehinc post biduum, cum hora solita de lecto surgere cuperet, & nemo sibi ministrantium afforet, nisu quo potuit stipham lectuli apprehendit, ac sese ad ambulandum suffulsit. Quo tentato, subito superna B. Celsi patrociniis respecta gratia, totis exclamat viribus, dicens: Gratias Deo: ecce S. Celsi opitulantibus patrociniis dimissa sum ab infirmitatibus meis. Ex hoc namque tempore vsque in præsens tam perfecte restituta est sanitati, vt ab omnibus secum commorantibus quotidie dicatur: Benedictus sit ille in firmamento cæli, qui te respexit per suffragia beati Confessoris sui Celsi.

[15] Hactenus pro paruitate igniculi diuinitus mihi collati, audita tantum qualicumque dictatu notaui: nunc iam in calce opusculi aliquid libet depromere, quod in me virtus diuina, per B. Celsum dignata est ostendere: sed opportunius hoc, vt opinor, recitatur, si semotim proprio capitulo vtatur. Nam sicut ad diuinæ cumulum laudis aliorum commoda veracissimis gestis inserere magnæ mercedis esse dinoscitur, ita propria reticere, non minimæ damnationis creditur. Dominicæ Incarnationis anno millesimo sexto, qui est vltimus vicesimi quinti decennouenalis Cycli, [Scriptor an. 1006 monachus factus,] in secunda serie magni anni, qui Paschalis dicitur; vndosum huius mundi salum, Christo gubernante, nudus euasi, & ad tutissimum B. Eucharij portum hospitalitatis gratia confugi. Cumque ab eiusdē monasterij Patre, summæ venerationis viro, nomine Richardo, germanitus satis essem susceptus & omni monachili deuotione tractatus; Fratrum me conuentui immeritum iussit adunari, nec quasi hospitem iam, sed sicut familiarissimum, affatus est gratiuenam. Postquam autem pusillitatem meam monastici ordinis non minimam persensit habere notitiam, cum ex ipsa sui columbina simplicitate, tum & pro annositatis mea grandæuitate, sciolum me esse autumans, cum nec primis (vt ita dicā) litteris ad plenum fuissem instructus; paterna mihi persuasit auctoritate, quatenus aliqua in laudibus Redēptoris, de S. Celsi inclytis virtutibus ac miraculis nouiter exhibitis, calamo licet rusticano, scriptitare nullo pacto differrem. Cui sane persuasioni nequaquam refragandum fore ratus, partim tanti Patris imperatu, partim communi Fratrum compulsus rogatu, nuper in diebus Quadragesimæ, tantillum studui fabricare. Cumque, [inueterata podagra liberatur.] vt verum fatear, per tres fuissem continuos annos ita podagræ intricatus tumore, atque crurium exulceratione, vt vix baculo sustentari possem, (laus Deo) tantisper de S. Celso, quod didici, peracto, tam perfecte, tanto Patrono intercedente, restitutus sum, quatenus me Asahelem potius quam claudicantem monachum, existimare possis.

[Annotata]

a MS. Treu. extremis. an fors externis.

b MS. Treu. habebat. diluceri, quod cum præcedenti verbo synonymo, absque coniunctione minus apte collocatum videbatur. MS. Budic. diludebre. Haud dubitem scriptum ab auctore, noua identidem affectante verba, dilucebre, quasi clare ac dilucide, quod diluceat.

c Extat illud etiamnum Treuiris monasterium, quod S. Irminæ filiæ suæ Dagobertus Rex ædificauit; non primus, Clotarij secundi filius, [Horreū monasterium.] sed S. Sigeberti Regis Austrasiæ filius, primi Dagoberti nepos, vt in Diatriba de tribus Dagobertis demonstratum est.

d Ita MS. Budicense. Alterum habebat petere: sed illud magis scriptoris huius stylo congruit.

SERMO
Theoderici Sacerdotis & monachi
in solennitate S. Celsi legendus.

Celsi Episcopi Treuirorum Inuentio (S.)

Avctore Theoderico, ex MSS.

[1] Hodierna solennitas, Fratres carissimi, quam nobis auctor atque opifex humanæ salutis Christus Iesus, exoptatissimi Patris nostri, B. Celsi festiuo transitu consecrauit, tanto a nobis propensius debet obseruari, tantoque religiosius celebrari, quanto nos constat apud eius sepulchralem præsentiam, quotidianis atque continuis patrociniis adiuuari. [Festum S. Celsi monachi Eucharianis colendum,] Creditur enim apud omnipotentem Deum tanto arctius pro nostris excessibus interuenire, quanto deuotius eius sanctam festiuitatem solennizando nitimur redimere.

[2] Hæc est namque dies illa gloriosa, omnique spiritali tripudio veneranda, in qua supernæ illius ciuitatis semper virentia pascua, [eiq; iam in cælo triūphāti gratulandum:] mundi huius felix triumphator intrauit: & super omnia bona Domini sui constitutus, sine fine cum Christo regnaturus, est coronatus. Quapropter gaudeamus, & exultemus Domino, quia iam illum cum omnibus Sanctis decet collaudatio, quorum in regni Capitolio perpetuo agglutinatus est consortio. Iterum rogo, gaudeamus, quia iam ille septies beatus corona iustitiæ est a Domino remuneratus.

[3] Erat quippe vir beatissimus Celsus, vnus de Euangelicis illis palmitibus, de quibus ipse Dominus, Qui manet, inquit, in me, & ego in eo, hic fert fructum multum. [Ioan. 15. 5] [quia hic fructum protulit,] Nisi enim in vera vite, quæ Christus est, per fidem & dilectionem, quamdiu carnem vegetauit, maneret, talem fructum ferre nullo modo valeret. Mansit autem inconuulsabiliter in vite, sicut sponsa Ecclesia in suo capite: quia Spiritus adoptionis filiorum Dei, certissimam sibi in eius pectore sedem delegit, in quo semper, Abba Pater, clamauit. Vnde Dominus ipse in Euangelio, A fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. [Matth. 7. 16] Ergo, Fratres mei, vultis fructum cognoscere palmitis tanti, quem de succo traxit Spiritus sancti? Audite Apostolum, Fructus, inquit, Spiritus est, caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia, castitas, mansuetudo. [Gal. 5. 22] Iste namque est virtutum fructus, qui permanet in vitam æternam. Vnde & Dominus ad discipulos: Ego, inquit, vos elegi, vt eatis & fructum afferatis, & fructus vester maneat. [Ioan. 15. 16] Sicut enim de fructu arbor cognoscitur, ita B. Celsus oliua fructifera in domo Domini plantata, per fructum bonorum operum, notitiam dedit virtutum suarum, quia Spiritu ambulauit, & desideria carnis crucifixit. Fuit enim crucifixus mundo cum Apostolo, & omnia huius seculi blandimenta, quibus nonnumquam magni viri, veluti in visco capti sunt, [mundum contēnens,] quasi stercora recusauit, vt Christum lucrifaceret, & verus superni regni hæredipeta fieret. [Gal. 6. 14] Non enim incircumcisa aure audiuit sapientiam Dei in plateis clamitantem, hoc est, in latitudine omnium per orbem nationum prædicantem, Si quis diligit sapientiam, ad me declinet, & eam inueniet. [Prou. 9] Ergo quia sapientiam dilexit, per quā Deus Pater omnia creauit, & ipsam videlicet incarnatam; audiuit etiam per Euangelium suum clamantem ac dicentem: [attendens, sapientiæ:] Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis: & ego reficiam vos. [Matth. 11. 28] Post hanc vocem lætus cucurrit, quia Christum esse Dei sapientiam cognouit: & ideo iugum eius suaue & onus eius leue super se tulit, & vt mansuetissimū animal patienter portauit.

[4] Vt autem ille Beatissimus in proposito a ceromate, quasi propriis innitens viribus, non succumberet, audiens ab Apostolo, quia non coronabitur, nisi qui legitime certauerit, & ipsa veritate discipulis attestante, quod sine illa nihil facere possent; [2 Tim. 2. 5] supernorum desideriorū affectibus incitatus, cum ipsa Ecclesia sponsa in Canticis, quotidie ab ipso iuuari postulauit, dicens: [Ioan. 15. 5] Trahe me, vt merear post te currere in odore vnguentorū tuorū. [Cant. 1. 3] In odore quippe vnguentorum Domini, hoc est, in doctrina sancti Euangelij, B. Celsus non tantum ambulauit, sed etiam cucurrit: [celeriter Christum sequens,] quia nescit tarda molimina sancti Spiritus gratia. Ipse enim liberator noster Christus Iesus, ad redemptionem humani generis properans, sicut de eo Psalmista testatur, exultauit vt gigas ad currendam viam, vt esset a summo cælo egressio eius, & occursus eius vsque ad summum eius. [Psal. 18. 6] Tanta vero Spiritus sancti efficaciæ viuacitas est, vt nequaquam onustos & fessos, sed agiles atque expeditos quærat operarios. Hinc Paulus dicit: Sic currite, vt comprehendatis. [Cor. 9. 14, Heb. 4. 11] Et rursus, Festinemus, inquit, ingredi in illam requiem. Vnde notandum summo opere est, quod omnia opera Domini vbique cum festinatione iubentur fieri. Hinc est, quod Virgo Maria, percepto ab Angelo Diuino oraculo, statim cum festinatione montana conscendit, ac matrem Præcursoris Domini visitauit. Vnde & Redemptore nato, atque in præsepi reclinato, venerunt pastores festinantes, vt ea probarent quæ ab Angelo audierant. Hinc est enim, quod in Lege præcipitur pascha cum festinatione comedi, quia tanta beatitudo non cum desidia ac torpore quærenda est, sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. [Exo. 12. 11]

[5] Liquet ergo lucidius cunctis ratione vtentibus, quod iste vir Domini, Spiritu sancto præuentus, in omnibus mandatis diuinis sit strenuissimus inuentus: quia in hac vita odio habuit animam suam, vt in vitam æternam custodiret eam. Erat enim Euangelicus architectus, summarum instrumentis virtutum edoctus, [sapiens architectus,] de quo ipse Dominus ait: [Luc. 6. 47] Omnis qui venit ad me & audit sermones meos, & facit illos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, & posuit fundamentum supra petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, & non potuit eam mouere, quia fundata erat supra petram. Venit quippe per fidem B. Celsus ad Dominum, & audiuit sermones eius per ministerium Apostolorum & Euangelistarum, eosque in corde bono & optimo retinuit, [factor Legis, non solū auditor.] & fructum centuplum fecit: quia caritas Dei diffusa erat in corde eius per Spiritum sanctum, qui fuit possessor illius. Fecit autem eosdem sermones Domini, quia vigilanter audiuit Apostolum Paulum Romanis intonantem ac dicentem, quod non auditores Legis iusti sint apud Deum, sed factores Legis. [Rom. 2. 13] Iacobum vero Apostolum non minore perspicacia intendit, qui fidelibus persuadet dicens: [Iacob. 1. 22] Estote factores verbi, & non auditores tantum. Audiuit enim ipsum Saluatorem in Euangelio dicentem: [Luc. 11. 28] Beati, qui audiunt verbum Dei & custodiūt illud: atque omnibus medullis cordis & viribus corporis studuit audita custodire, præ se ferens curam animæ suæ. Et quia non auditor obliuiosus est factus, sed factor operis: id circo beatus in facto suo apud Deum & homines inuentus est. Iterum audiuit Dominum discipulis dicentem: [Luc. 12. 35] Sint lumbi vestri præcincti, & lucernæ ardentes: & ineuincibili agone per se, quod audiuit, custodire curauit: quia & munditiam Angelicæ castitatis exercuit, [lucens mūdo,] & lucernam se ardentem ad exemplum bonorum operum omnibus præbuit. Lucerna quippe est B. Celsus, quia in hoc caliginoso tempore veræ lucis radios, per miraculorum efficaciam cunctis solet spargere, qui in via Domini nituntur ambulare. Lucerna, inquam: nam sic lucet meritorum eius lux coram hominibus, vt per eum glorificent & collaudent Deum, qui gratia sua præueniente & subsequente talem ac tantum fecit eum. Rursus ex Euangelio audiuit: [Matth. 10. 16] Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ: atque eorumdem vim verborum solerter perpendens, omni vigilantia spiritali ita se eidem mandato coaptauit, [prudens, & simplex,] vt & serpentis astutia nouum hominem, quem in baptismo induit, nullo modo postea temeraret, & columbæ simplicitate, quæ nulli cupit nocere, astutiam serpentis temperaret. [1 Cor. 14. 20] Ita quoque secundum Apostolum malitia paruulus existere curauit, vt tamen a perfectorum sensu nequaquam deuiaret. Sicque in palæstra Catholicæ fidei indigladiabilis miles agonizans, bonum certamen certauit, cursum consummauit, fidem seruauit: nunc demum reddita est ei corona iustitiæ, quia fidelis est qui repromisit. Ergo quia B. Celsus sermones Domini & audiuit & fecit, ideo assimilatatus est homini domum humilitatis ædificare cupienti, qui posuit fundamentum fidei supra petram, quæ Christus est: quia omnis qui se hic humiliat, exaltabitur cum ipso in futuro, vtpote membrum sincerissimum in capite suo.

[6] Sed quia omnes, qui volunt pie viuere in Christo, persequutionem patiuntur; postquam fundamentum supra petram posuit, & secundum Apostolum superædificauit aurum, argentum, lapides pretiosos, omnesque virtutum gemmas inseruit; inundatione variarum tentationum a malignis spiritibus, [fortis in aduersis,] siue tyrannica præsumptione lymphante, illisum est flumen omnigenarum tribulationum domui illi, & non potuit eam a statu suo mouere. [1 Cor. 3. 12] Quare? Quia fundata erat supra petram. [1 Cor. 13. 8] Karitas enim, ait Apostolus, numquam excidit. Nam qua fronte cadere potest, quem omnia continens continet Deus? Ipse quippe est caritas. Vsque adeo vero diuinitatis inflammabatur odoribus, vt omnino certus cum Apostolo esset, quod neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua se posset sequestrare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu. [Rom. 8. 38]

[7] Laus illi & gratiarum actio, qui eum secundum Apostolum ante tempora secularia, cum omnibus Sāctis prædestinauit in regnum, & in beati ordinis albo, vtpote diuini prælij bellatorem, conscripsit. [Tit. 1. 2] Honor sit illi & potestas, qui eum elegit & assumpsit, [Deo gratiæ ideo agendæ.] manum eius dexteram tenuit, in voluntate sua deduxit, atque hodierna die cum gloria suscepit, in cæli palatio collocauit, Ecclesiæ suæ ad huc in terris peregrinanti piissimum patronum simulque fautorem concessit. Benedictus sit ille in firmamento cæli, qui est gloriosus in Sanctis suis, mirabilis in maiestate sua, cuius regnum & imperium absque vllius æui mutabilitate permanet inconuulsum, & nunc, & semper, & per immortalia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Videtur hic ceroma ponipro lucta, quam inituri ceromate, [Ceroma.] vel oleo vngebantur: vel pro ipsa palæstra.

DE S. MILONE EPISCOPO BENEVENTANO IN ITALIA

AN. ⅭⅠƆLXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Milo, Episcopus Beneuentanus in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Edidimus ad diem VIII Februarij Vitam S. Stephani, qui Ordinem Grandimontensem instituit: ipse pietate & litteris eruditus a Milone Archiepiscopo Beneuentano, qui Milus a quibusdam appellatur, & a Raphaële Volaterrano Molo. Is quoque tabulis Sanctorum adscriptus, [S. Milo Catalogis SS. adscriptus,] etsi officio Ecclesiastico minime honoretur. Topographia Sanctorum per Primum Cabilunensem Episcopum & Theologum anno salutis ⅭⅠƆCCCCL olim composita, ac deinde a Francisco Maurolyco recognita, editaq; anno ⅭⅠƆⅠƆLXVIII in locis quæ B. littera inchoantur, ita habet: Beneuentum Italiæ ciuitas. Hic Ianuarius Episcopus, Festus, Stephanus & Desiderius sub Diocletiano Martyres. Hic Milo Episcopus, qui educauit Stephanum Grandimontensem fundatorē.

[2] Diem, quo eius recolatur anniuersaria memoria, Cabilunensis non expreßit. [20 Nou.] In Topographia Philippi Ferrarij diei XX Nouembris aßignantur Dorus Ep. Beneuent. XXII. Deodatus Ep. Acutius M. Acuntius & fratres MM. Milus Ep. Repositus &c. Eodem quoque die ita habet Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum: Item eodem loco S. Mili similiter Episcopi. In codice quodam Carthusiæ Bruxellensis, sed non antiqua manu exarato, ista legi ad XXV Maij: In Beneuento S. Milonis Archiepiscopi eiusdem ciuitatis. [& 25 Maij.] At Marius Vipera Archidiaconus Beneuentanus, cui proinde haberi præ aliis fides debet, in Catalogo SS. Beneuentanorum pag. 88 ista habet: Februarij XXIII, de S. Milone Archiep. Beneuent. ac postea: [sed melius 23 Febr.] ad cælestem patriam euolauit Beneuenti VII Kalend. Martij. Idem in Chronologia Episcoporum Beneuentan. pag. 91 sic scribit: Die XXIII Februarij S. Milo Archiepiscopus noster obdormiuit in Domino. Atque hi omnes vel in Catalogo Sanctorum eum reponunt, vel absolute S. Milonem indigetant, vti & Ioannes Vincentius Ciarlantus Archipresbyter Iserniensis, in Memoriis historicis Samnij lib. 3 cap. 34. Geraldus autem septimus Prior Grandimontensis in Vita S. Stephani ante plura iam secula conscripta, cap. 1 nu. 3 B. Milonem vocat.

[3] Fuit autem S. Milo ex Aruernis in Gallia oriundus. Ita idem Geraldus: Eo vero tempore B. Milo prædictæ ciuitatis Archiepiscopatum regebat, [erat genere Aruernus:] huic viro, de quo loquimur, cognitus a iuuentute in finibus Aruerniæ, vnde genus habuerat. Quo anno decesserit, ex S. Stephani colligi ætate potest, quam illic § 3 præuij commentarij nu. 22 pertractauimus, ostendimusq; anno ⅭⅠƆXXIV obiisse, feria VI, VIII Februarij, cum a morte S. Milonis annos Romæ quatuor vixisset, quinquaginta in Muretensi cœnobio: vnde consequens est Milonem anno ⅭⅠƆLXX obiisse. Cum quo nostro calculo concordat Vipera, dum Arelium, S. Milonis successorem, tradit floruisse anno Domini ⅭⅠƆLXXI: Ciarlantus item loco citato, [obiit an. 1070.] dum ait Ordinem Grandimontensem institutum anno ⅭⅠƆLXXV, quinto nimirum a Milonis morte.

[4] Quæ de S. Milonis gestis tradita litteris extant, ea fere sunt ex Vita S. Stephani. Hunc annos XII natum pater in Apuliam duxit: vnde cum per Beneuentum ciuitatem, cōpletis orationibus, feliciter remearet; puer idem oblatus Deo, [S. Stephanū Grandimontensem 12 annis instituit litteris & virtute,] qui paruulos suscipit, infirmatus est. Eo vero tempore B. Milo prædictæ vrbis Archiepiscopatum regebat, huic viro, de quo loquitur, cognitus a iuuentute in finibus Aruerniæ, vnde genus habuerat. Cui Archiepiscopo nobilis prædictus filium suum commendauit, vt infirmitatis eius curam ageret, &, si viueret, eum erudiret: erat enim puer Stephanus iam duodennis … Post paucos vero dies, Diuina operante clementia, puer sanus factus est, & quasi oblitus patris & patriæ, hilaris & gaudens in terra fuit aliena. Vnde Archiepiscopus, velut pius pater & fidelis doctor, apud quem XII annis moratus est, bonitatem & disciplinam & scientiam ipsum studiosius edocuit: ac ipsum a scholis vacantem, cum suæ diœcesis placita pertractabat, pedibus suis adsistere faciebat. [& ad res tractandas adhibet,] Pueritiæ igitur Stephanus annos excedens, defuncto Archiepiscopo, Romam ingressus, & cum quodam Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali IV annos permansit.

[5] Carolus Fremonus, vt ad cap. 1 Vitæ S. Stephani, Annotat. h monuimus, in Gallica eiusdem Sancti Vita a se edita, tradit eum a S. Milone Subdiaconum, dein Diaconum ordinatum: & ab eo dum diœcesin visitaret, [sacrisq; initiat:] comitem adscitum, missumq; alias sæpe ad varia gerenda negotia: imo in vetustis quibusdam codicibus monasterij Grandimontensis dici, Archidiaconum eum, & Officialem Milonis fuisse. Ita ille.

[6] Quo tempore apud B. Milonem degebat Stephanus, in notitiam venit cuiusdam in Calabria religiosæ congregationis, de qua cap. 1 Vitæ nu. 4 ista traduntur: A Romano Pontifice deuotissime petiit, vt ordinem, quem in Calabria obseruare didicerat quamdam religiosam congregationem, [qui monachos sāctos imitari cupit,] recta via incedentem, & vnanimiter in claustro sine proprio viuentem, & obedientiam humani generis reparatricem pro suis viribus in omnibus custodientem, & mundum sibi & se mundo crucifigentem, & in Cruce Domini gloriantem, in suorum remissionem peccatorum, sibi alicubi obseruare concederet. In Proprio festorum Ordinis Grandimontensis, in Lectionibus diei secundæ intra Octauam S. Stephani, plenius exaggeratur sanctimonia illius congregationis, & de S. Milone illud additur: Horum itaque propositū sapientissimus Archiepiscopus Milo, in sermonibus, quos ad populum habebat, [quos Milo magni faciebat,] iugiter commendabat: & cum eorum Patrum aliquem videre poterat, vt Christum in seruo suo loquentem audiebat, omnique postposita sollicitudine ei vacabat. Audiebat eum de conuersatione eorum, vnde postmodum Clericorum, [suisq; laudabat.] laicorum aliorumque religiosorum vitam ad altiora inflammabat: proponens eis exemplum istorum, ab omni cupiditate (quæ radix omnium malorum est) cauentium, solisque cælestibus inhiantium. Cum igitur iam pueritiæ metas excedens Stephanus, hunc sanctissimum virum in huiusmodi vita cerneret adeo complacere; mores & actus illius religionis, desiderio eosdem imitandi, attentius inuestigare studuit, & fideliter memoriæ commendare. Hæc ibi. Neque de S. Milone plura adhuc reperimus.

DE B. PETRO DAMIANO S. R. E. CARDINALE, EPISCOPO OSTIENSI, PRIORE EREMI SANCTÆ CRVCIS FONTIS AVELLANI, FAVENTIÆ IN ITALIA

An. Chr. ⅭⅠƆLXXII

Commentarius præuius.

Petrus Damianus S. R. E. Episcopus Cardinalis Ostiensis, Prior Eremi Sanctae Crucis Fontis Auellani, Fauentiae in Italia (B.)

Avctore G. H.

§ I Eremus sanctæ Crucis Fontis Auellani in diœcesi Eugubina Ordini Calmadulensi adiuncta. Illius institutum, incrementum: monachi sancti sub B. Petro Damiano.

[1] Inguuium, siue Iguuium, Vmbriæ cis Apenninum oppidum in ipsis montium radicibus, Cæsari lib. 1 Belli ciuilis, Ciceroni lib. 7 ad Atticum epist. 13, Silio Italico lib. 8, aliisq; antiquis scriptoribus notum, hodie Eugubium, [In diœcesi Eugubina] Italis Gubbio & Agubio dicitur: quod tamen ex vicinis antiqui oppidi ruderibus, post barbarorum in Italiam inundationem, restauratum volunt. Sedes illic olim erecta Episcopalis, cui seculo Christi vndecimo plures præfuerunt, assumpti e monasterio Eremi sanctæ Crucis Fontis Auellani, [monasteriū eremi sanctæ Crucis Fontis Auellani,] siue Auellanæ: quod millibus passuum quatuordecim a ciuitate Eugubina distat, situm in radicibus montis Catriæ versus Orientem, vti illic pars Apennini appellatur in Chronico Gualdensi, antiqui scriptoris, & ab anonymo eiusdem loci eremita apud Caietanum, in præfatione ad opera B. Petri Damiani. Petrarcha lib. 2 de Vita solitaria tract. 3 cap. 17 quietissimam indigetat solitudinem in Italiæ medio, ad sinistrum Apennini latus, quæ vetus adhuc Fontis Auellanæ nomen seruabat, dum is seculo XIV scriberet: nunc sanctæ Crucis titulum gerere obseruat Augustinus Florētinus lib. 5 Historiæ Camaldulensis cap. 7, eamq; sanctæ Crucis nomenclationem assumptam ob sextæ feriæ ieiunium, tempore B. Petri Damiani ibidem cœptum.

[2] Hoc Fontis Auellani eremitorium, vt nonnulli appellant, circa annum Christi millesimum, aut paullo ante traditur extructum a quodam Lodulpho Gessonis filio, [extructum circa annū 1000,] qui in Episcopum Eugubinum electus, vltro isti honori ceßit: quem tamen ex eremo illa Fontis Auellani admiserunt Iulianus, Theobaldus, seu Tedaldus, S. Rodulphus, Maynardus: quorum temporibus vixit B. Petrus Damianus, & quidem, [plures mox dedit Episcopos Eugubinos:] si primus excipiatur, postquam monasticam disciplinam in illa eremo amplexus est: qui aliquam sibi etiam eiusdem Ecclesiæ curam impositam fuisse scribit epist. 14 lib. 1 ad Alexandrum II Pontificem his verbis: Quod Eugubina Ecclesia, quæ mihi dudum a vestris decessoribus est commissa, nunc, pro dolor, est omnino confusa, & velut area, quæ pedibus conculcatur, abiecta; peccatis meis id exigentibus deputo. Idem epist. 8 lib. 4 hæc Maynardo Episcopo Eugubino mandat: Instaura, venerabilis Frater, Ecclesiæ tuæ prædia, prodige secularibus tradita: reuoca diuersi generis ornamenta nocenter exposita: & saltem insignia quæque vel optima restituantur, quæ prælationis tuæ tempore grauiter suspiramus ablata. Hæc ille pro sollicitudine eius Ecclesiæ sibi commissæ. At librorum e se conscriptorū iudices, ac quasi censores, constituit S. Rodulphum Episcopum Eugubinum & Theodosium Senogalliensem, cuius etiam diœcesis eremo Fontis Auellani vicina est versus mare Adriaticum. Extat epistola ad illos lib. 4 num. 11. De Episcopis Eugubinis & Senogalliensibus consule Italiam sacram Vghelli.

[3] Quinam præfuerint huic eremo Fontis Auellani ante B. Damianum Priores (ita Moderatores appellabantur) necdum legimus. Ipse B. Petrus opusc. 34 cap. 6, In hac, inquit, eremo Fontis Auellani, [eius Priores:] vbi nunc habito, Prior quidam fuerat, nomine Ioannes. & opusc. 15 cap. 28 docet, qualis debeat eligi Prior inter Eremitas, & quomodo electus debeat Prioratus officio fungi: qui tamen infra in Vita etiam Abbas & Magister nuncupatur. A morte B. Petri rexit Eremitas illos Prior Liprandus, cui Vitam illius inscripsit Ioannes, & ipse dein, vt infra dicetur, Prior Fontis Auellani constitutus, ac tandem Eugubinus creatus Episcopus. Quo forsan modo supra memorati Episcopi Eugubini ex Prioribus Fontis Auellani sunt plerique assumpti.

[4] Præerat etiam B. Petrus, vt supremus moderator, aliis per diuersa loca aggregatis discipulis, [Congregationis caput.] vt num. 20 in Vita dicitur, & num. 19 quinque ab eo extructa monasteria, siue eremitarum habitacula, referuntur: quæ cum aliis quibusdam in vnam coaluerunt Congregationem, cuius caput fuit eremus sanctæ Crucis Fontis Auellani: atque ita monasterium sanctæ Mariæ ad portas, olim vrbis Fauentinæ, nunc mœnibus inclusum, in quo B. Petrus diem extremum vitæ clausit, Ordinis monachorum Congregationis S. Crucis Auellanæ dicitur in Historia monastica cuiusdam anonymi Benedictini Congregationis S. Iustinæ, apud Caietanum, in præfatione ad opera B. Petri, [Regula & institutum,] quem ait circa an. ⅭⅠƆCCCCLXXX floruisse. Regulam & viuendi institutum huius Congregationis præscribit atque explicat B. Petrus opusculo XV in capita XXXI distincto. Ast opusculo XIV ad exemplum & imitationem posterorum exponit regulas & viuendi instituta, quibus Eremitæ Fontis Auellani suo tempore vtebantur: iisq;, vt qui post se illic victuri sunt vtantur, neque ad laxiorem vitæ normam declinent, grauißime obtestatur. Est hæc Fontis Auellani eremus ante centum circiter annos Ordini Camaldulensi adiuncta, id agentibus potißimum Petro Franceschinio Balnecaballensi Visitatore, [coniunctio cū Ordine Camaldulensi facta seculo 16:] & Iulio Roboreo Cardinale Episcopo Vrbinate, creato anno ⅭⅠƆⅠƆXLVIII, qui factus dein Vicentinus Episcopus, ac postea Archiepiscopus Rauennas, mortuus est anno ⅭⅠƆⅠƆLXXVIII. Meminerunt huius coniunctionis Petrus Ricordatus Diario 4 Historiæ monasticæ, a Caietano citatus, Augustinus Florentinus lib. 3 Historiarum Camaldulensium aliiq;. De Ordine Camaldulensi egimus VII Februarij ad S. Romualdi eius fundatoris Vitam, quam B. Petrus Damianus scripsit, compulsus, vt in prologo testatur, multorum Fratrum precibus & germana caritate deuinctus. Idem opusculo 15 ante citato de suæ Congregationis institutis cap. 16 discretionem debilium in Prioris sui arbitrio ponendam docet, in exemplum disciplina S. Romualdi adducta. & infra in Vita num. 19 dicitur ad montem Pregium inuenisse cellulam, in qua B. Romualdum quondam mansisse ferebant, ibiq; eremitarum fundasse habitacula.

[5] De posseßionibus huic Eremo procuratis, agit B. Petrus opusculo 14. In hoc loco, inquit, qui Fons Auellani dicitur, plerumque viginti, [eremitæ in Fonte Auellani circiter 20,] plus minus, monachi per cellulas, siue in assignata cuique obedientia, degimus, vt omnes simul cum Cōuersis & famulis tricenarium quinarium numerum aut vix aut breuiter excedamus. Ac dein viuendi regula exposita, ista subdit, successorem in regimine substituendum alloquens: Vt autem ad hæc obseruanda nullus excusationi pateat locus, iuxta id, quod exiguitate loci humilis competebat, [a B. Petro Damiano procurata possessio,] studuimus eotenus possessiones acquirere, vt prædictum Fratrum numerum possis, nisi exercendi cura defuerit, sustentare. Librorum quoque numerum non minimum dereliquimus, vt Fratribus nostris, qui pro nobis orare dignentur, meditandi copiam præberemus. [varij in bibliotheca libri,] Bibliothecam omnium veteris & noui Testamenti voluminum, licet cursim, & per hoc non exacte vobis emendare curauimus. Ex Passionibus quoque beatorum Martyrum, ex homiliis sanctorum Patrum, ex commentariis allegoricas sacræ Scripturæ sententias exponentium, Gregorij scilicet, Ambrosij, Augustini, Hieronymi, Prosperi, Bedæ, Remigij etiam & Amalarij, insuper & Haimonis atque Paschasij, diuina gratia nostris albescente laboribus, plures libros habetis, quibus vacare potestis: vt sanctæ animæ vestræ non solum oratione crescant, sed & lectione pinguescant. Ex quibus nimirum codicibus nonnullos pro nostra possibilitate correximus: vt in sacræ disciplinæ studiis intelligentiæ vobis aditum panderemus.

[6] Claustrum quoque iuxta Ecclesiam construi hac intentione censuimus, vt, [claustrum extructum,] si quem adhuc inolita monasterialis Ordinis consuetudo delectat, habeat, vbi in præcipuis festiuitatibus solenniter ex more procedat: cui & processioni Crucem argenteam satis idoneam procurauimus. Eiusdem quoque intentionis studio, imbecillitati fragilium consulentes, [rēpli facta vtensilia,] etiam tintinnabula atque bechinia, diuersaque diuinæ domus vtensilia comparauimus. Calices quoque duos argenteos pulcherrime deauratos hac vobis ratione prouidimus, [calices,] vt, cum sacra Dominici Corporis & Sanguinis mysteria vultis accipere, stannum vel vilius quodcumque metallum vestris labiis nequidquam necesse sit adhibere. Conspicua nihilominus sacrosancto altari tegmina, & celebrandis Missarum solenniis pretiosa contulimus ornamenta. Hæc omnia, Fratres, [ornamēta:] nos non sine labore quæsiuimus, vt vobis laboris impendia tolleremus, tantoque liberius, se vester animus ad alta sustolleret, quanto minus hunc ad prouidenda sibi infima rei familiaris inopia non grauaret. Hactenus B. Petrus, qui epist. 2 lib. 3 euocatus ab Archiepiscopo Rauennate Gebehardo, excusat se ob inopiam suorum, quibus prouidere debebat: Præcepisti mihi, inquit, dilectissime Pater & Domine, & præcipiendo mandasti, vt ad te venirem: sed ego pauperculum locum ad regendum suscipiens, qui prius per memetipsum solummodo pauper extiti, nunc per tot pauper effectus sum, quot regendos accepi. Perpendo igitur, & quale sit plurimos regere, & præbendæ necessitatis stipendia non habere. Hæc B. Petrus, qui in Chronico Gualdensi, circa annum ⅭⅠƆCCCXXV conscripto apud Caietanum, habetur huius eremitorij sanctæ Crucis iuxta Fontem Auellanæ constructor, quod de prima eremiticæ vitæ fundatione accipi haudquaquam potest.

[7] Inter viros de eremo illa bene meritos fuit S. Rodulphus eius discipulus, dein, vt diximus, Episcopus Eugubinus, cuius Vitam a se scriptam B. Petrus dicauit Alexandro II Pontifici, & hæc sub initium narrat: [Discipuli eius, Sāctis adscripti, Rodulphus,] Ante fere septennium ille Rodulphus cum matre & duobus fratribus, se paullisper ætate præcedentibus, seruis dumtaxat libertate donatis, castrum suum inexpugnabili munitione vallatum, mihi cum omnibus, quæ sui iuris erant, prædiis contulit, atque ad Eremum veniens, habitum monasticæ professionis accepit. Hæc ibi. Colitur S. Rodulphus XXVI Iunij. Alter vero, cuius Vita cum Actis S. Rodulphi iuncta legitur, est S. Dominicus Loricatus, & ipse B. Petri Damiani discipulus factus, vti istis ibidem verbis testatur: [Dominicus Loricatus,] Longe vero post, Magistro præbente consensum, dignatus est vir sanctus prædictus mihi misero, & quem ipse suscipere dignaretur indigno, mira se prorsus humilitate committere, & sicut Abbati monachum subiugare: cui nimirum præstitit, non accepit. Et quem susceperam velut in subiectione clientem, gaudeo me in schola Christi vere philosophum percepisse doctorē. Tota quippe vita eius, prædicatio & ædificatio, doctrina erat & disciplina. Hæc ibi de S. Dominico Loricato, cuius natalis incidit in XIV Octobris.

[8] Tertius discipulus Sanctis adscriptus est Ioannes Laudensis, illustri familia apud Insubres Laude Pompeia oriundus, qui, vt Acta eius habent, tanti viri fama comperta, [Ioannes Laudensis,] exemplo eius animatus, confugit ad ipsum, & elongauit se a mundo fugiens, & de terra propria & cognatione recedens, venit in terram, quam ei Dominus reuelauit, & venerabili Patri Petro Damiani Priori Eremi, & deuotorum Fratrum Magistro, se obtulit humiliter, genibus flexis rogans instanter, vt ipsum sub disciplina sacræ regulȩ beatissimi Patris Benedicti susciperet in discipulum & Fratrem, Regi Christo perpetuo seruiendum. At vero reuerendus Dei Sacerdos Petrus Damiani videns Ioannis simplicem animi puritatem, feruorem spiritus, obedientiæ promptitudinem, & verum mundi contemptum in ipso, ipsum benigne recepit. B. Petrus huic in scripsit opusculum XLIV de decem Ægypti plagis & decalogo, [excitatur a B. Petro in opusculo illi inscripto,] atque ita alloquitur: Dilectissimo Fratri Ioanni, iam non Laudensi, ideoque laudabili viro, Petrus peccator monachus paternæ dilectionis affectum. Contempsisti nuper, fili, Pharaonem, & superbi Regis ac opprimentis Ægypti simul abominatus es seruitutem: necesse est ergo nunc, vt gradiens per desertum, multa tentationum genera subeas, sitis ac famis inopiam perferas, & sic per ærumnosa pericula, diuersæque calamitatis angustias ad terram repromissionis attingas. Plura isthic, & in prologo & capite vltimo, legi possunt de singulari B. Petri erga hunc discipulum affectu caritatis, quem auctor Vitæ S. Ioannis istis exprimit verbis: Duæ vero columnæ lucidæ Fratrum Eremi Fontis Auellanæ reuerendus Prior Petrus, [singulari amicitia coniunctus,] & Clericus Dei Ioannes, sicut duo Seraphim diuina caritate inflammati, corde & ore iugiter Deum altissimum collaudabant, & Fratrum mentes & corda & ora ad Dei timorem & fraternam caritatem accendebant. O quam bonum & quam iucundum erat tales fratres habitare in vnum! De eodem S. Ioanne in Chronico Gualdensi hæc leguntur: In eodem siquidem eremitorio inter alios sanctos Priores monachos, seruus Dei Domnus Ioannes Laudensis multa viguit sanctitate & dura pœnitentia & abstinentia, infra illas siluas condensas & prærupta montium, [e Priore sāctæ Crucis Eugibunus Episcopus.] corpus suum castigauit. Qui postmodum de Prioratu sanctæ Crucis in Episcopum Eugubinum assumptus in multa sanctitate vixit & obiit. Dies illius natalis aßignatur VII Septembris.

§ II B. Petri Damiani lucubrationes. Vita eius edita. Dies natalis.

[9] Opera B. Petri Damiani non sine Ecclesiasticarum litterarum detrimento in tenebris varie disiecta iacuisse, [Opera B. Petri Damiani diu latuerunt,] testis est Paulus V Pontifex Maximus in Breui ad Constantinum Caietanum monachum Benedictinum monasterij Catanensis S. Nicolai de arena, cuius labore & diligentia ex multis bibliothecis conquisita ea & collecta fuisse asserit. [dein edita a Lipomano,] At varios eiusdem B. Petri tractatus MSS. iam ante excerpserat ex bibliothecis Casinensi, Capranica, tum Canonicorum Ecclesiæ S. Petri, atque alterius cœnobij Italiæ, Aloysius Lipomanus Episcopus primo Veronensis, dein Bergomensis, ac curarat typis Romanis anno ⅭⅠƆⅠƆLX vulgari, quarta parte tomi octaui Vitarum Sanctorum priscorum Patrum. Margarinus item Bignæus varias eiusdem B. Petri epistolas adiunxit in auctiore editione Bibliothecæ veterum Patrum. [Bignæo,] Cardinalis Baronius ad annum 1047 num. 15 ait singulis ferme annis dicenda esse, [Baronio,] quomodo B. Petrus multiplici nomine illis temporibus perditissimis Ecclesiæ Catholicæ profuerit, cum ad Ecclesiastica negotia subeunda vocatus sæpe ex eremo fuit, ac paßim eius epistolas aliaq; opuscula e codicibus MSS. profert. [& porissimum Caietano in 3 tomos distincta:] At Caietanus omnia eiusdem opera vndequaque collecta in tres tomos distinxit, quorum primus continet epistolarum libros octo, secundus varios sermones & Sanctorum historias, tertius deniq; illustria de variis argumentis opuscula sexaginta. Quæ omnia dein nouo studio ac labore recognita auctaq; in Galliis prodierunt.

[10] [præponitur Vita ex MSS. eruta,] Præposita his operibus est Vita B. Petri Damiani ex duobus codicibus MSS. Rauennate & Fauentino edita, ac in tertia Surij editione recusa: quam & nos hic damus in capita more nostro distinctam, & notis & ad marginem rerum gestarum breuiariis illustratam. Auctorem opinamur S. Ioannem Laudensem, dein Priorem eiusdem eremi, [auctore S. Ioanne Laudensi,] ac postea Episcopum Eugubinum, vt supra diximus. Ipse nomen suum prodit in Vitæ inscriptione, ac mox in Prologo ait se tanto Patri, licet in extremis pene temporibus, indiuiduum comitem inhæsisse. Ipse enim S. Ioannes, vt in eius Vita legitur, [indiuiduo comite,] fama tanti viri comperta, quando hic cum licentia Domini Papæ Cardinalatus gloriam deseruit, & in eremo Fontis Auellanæ se reclusit, exemplo eius animatus, confugit ad ipsum. Qui in ipsius S. Petri Vita postquam cap. 8 eius ad eremum narrauit reditum, [referente quæ vidit.] mox num. 42 quæ agi ab eo viderat refert: Vidi nempe, inquit Et dein, hoc quidem ipse præsens agnoui. Demum indiuiduus ad mortem vsque permansit comes, cum ille num. 49 exitus sui horam appropinquare cognoscens, extemplo nobis, inquit, lectulo circumstantibus, matutinale officium peragere iussit. & num. 21, postquam, ait, illius sepulturam Fauentiæ celebrassemus, indeque redeuntes apud monasterium Aceretæ prima mansione hospitaremur; ibidem non solum istud, [aut ab aliis discipulis] sed & alia quædam quæ miraculo huic subdere curabimus, nos addiscere contigit, referentibus eadem quibusdam eiusdem monasterij Fratribus, nec non & prædictæ Eremi, qui tunc illo conuenerant. Ex adiunctis miraculis aliquod sibi relatum num. 24 asserit a Fratre, dum cum eodem a silua rediisset. Aliud nu. 27 & 28 narrat, pro vt is, cui illud beneficium collatum erat, factus monachus, totum nobis, inquit, vt digessimus, ex ordine enarrauit. Ita num. 42 dicturus sum, quod maioribus meis condiscipulis referentibus audiui. At quæ conuersionem eius præcesserunt, [& propinquo eius cognouit,] ait num. 2 se relatu cuiusdam ipsius propinqui, viri grauis & honesti, audiuisse: at partem ex quodam condiscipulorum meorum, inquit, qui eius contubernio ante me familiarius inhæsere, partem eorum, quæ relaturus sum, me ex ipsius Petri ore suscepisse memini. Et nu. 18, Sæpe, inquit, [aut quæ B. Petrus ei retulit.] nobis referre solebat. Alia etiam ex eiusdem B. Petri opusculis excerpsit: ita num. 10, Et quidem ipsemet tam hoc, inquit, quam aliud, quod de eius abiectione recenter nati, superius retuli, suis opusculis exarando inseruit. Quæ cap. 7 de Ecclesia Mediolanensi reconciliata narrantur, [aut scripto reliquit:] in libro cui vocabulum, Actus Mediolani, luculenter exprimi ait, quæ eisdem paßim verbis seruatis descripsit. Eodem modo, quæ de institutione Fontis Auellani num. 16 traduntur, licet coram auctor & conspexerit, & obseruarit, tamen ex opusc. 14 & 15 desumpta sunt.

[11] Vghellus tomo I Italiæ sacræ in Episcopis Eugubinis, S. Ioannem Laudensem cognomento Grammaticum appellat, ob styli scilicet elegantiam & grauitatem, [S. Ioannes etiam Grāmaticus appellatus:] quæ fere supra æui illius consuetudinem est in hac Vita expressa. Hic ergo diligens veritatis cultor, florenti calamo res a B. Petro gestas, mox ab obitu eius descriptas, dicauit Liprando Priori eius successori: qui Ariprandus forsan aliis est, [an Liprādus idē qui Ariprādus.] cui B. Petrus inscripsit opusculū 45 & 46, quod vltimum ita exorditur: Exigis, dilectissime fili, vt tibi aliquid scribam, &, qui me dictante frequenter aliis scriptitas, [ante B. Petro a secretis?] vt tibi quoque aliquid scribatur, imploras: eiq; epistola 19 ægritudinum suarum seriem exponit. Quæ sub finem de apparitione B. Petri anno ⅭⅠƆLXXX facta habentur, [Appendix sub calcem Vitæ.] ab alio quopiam videntur postea adiuncta, vt ibidem obseruamus, & Appendicem inscribimus.

[12] Alij seculo decimo sexto eiusdem B. Petri Acta suo stylo exornarunt a Caietano cum editione Romana Epistolarum simul excusi, sed postea in editione Lugdunensi omißi, quod eiusdem Damiani res gestas, quas eius discipulus Ioannes, [Alias Vitas hic omissas scripserunt, Io. Ant. Flaminius.] eademq; prorsus serie narrent. Horum primus est Ioannes Antonius Flaminius Forocorneliensis, quem inter & Leandrum Albertum Ordinis Prædicatorum summa extitit animorum coniunctio, ac mutua studiorum communicatio. Illi Leander anno ⅭⅠƆⅠƆXVI inscripsit Vitas Generalium Ordinis Prædicatorum, a B. Iordano successore S. Dominici vsque ad Thomam Caietanum, quæ Vitæ extant lib. 1 Virorum illustrium Ordinis Prædicatorum. Flaminius etiam varias Vitas Patrum Ordinis Prædicatorum a Leandro editas conscripsit, vt S. Alberti Magni, Vincentij Valentini, Iacobi Veneti, Mauricij Pannonij, Venturini Bergomensis, & Iacobi Alemanni; quam tamen ex Italico Latine expreßit. Eodem modo scripsisse se Vitas quatuor sanctißimorum Patronorum vrbis Fauentinæ, in Prologo Vitæ B. Petri Damiani his verbis testatur: Magna soleo voluptate affici, viri Fauentini, quoties repeto, quam grata & quam iucunda vobis obtingat opera, quam in describendis Vitis Sanctorum, [cum hoc exordio & epilogo.] qui a vobis religiosissime coluntur, præstare cœpi, tanta quidem animi alacritate, quanta non facile præstari a quoquā vestri amantissimo queat. Hoc autem animaduerti in descripta nuper a me B. Terentij Confessoris, qui mihi primus oblatus est, ac B. Sabini Episcopi & Martyris vita. Quare cum a vobis duorum, qui adhuc restabant, Sanctorum similem a me operam expectari audirem, putaui me debere eodem studio expectationi vestræ ac desiderio respondere. Igitur B. Petri Damiani & S. Æmiliani, [de eius apud Fauētinos veneratione,] quos Episcopale fastigium cum sanctitate illustres fecit, duobus, quos dixi, prioribus adieci, vt spectatum iam, ni fallor, amorem erga vos meum, & voluntatem vobis omnia (quæ a me præstari possint) gratificandi, manifestioribus quotidie indiciis experiamini. Hæc Flaminius. Coluntur memorati alij cum B. Petro vrbis Fauentinæ Protectores, Terentius XXX Iulij, Sabinus, siue Sauinus, VII Decemb. Æmilianus VI Nouemb. ad cuius MS. Vitam auctor dicitur Ioannes Antonius Flaminius Fauentinæ Ecclesiæ Presbyter, quem Leander Albertus Virum litteratum appellat. Vitam B. Petri ita concludit: Demum in sepulchro marmoreo locarunt corpus, [& miraculis:] vbi vsque in hodiernum diem multis prodigiis sanctum Antistitem suum Deus illustrem ac venerabilem populo facit. Cuius spectata magnis documentis mira sanctitate atque facundia, quantum sidus in Ecclesia Dei extiterit, qui ea, quæ de illo compendiose descripsimus, quique luculentos ac saluberrimos illius sermones legerint, testari, ni fallor, abunde poterunt. Beatus autem Petrus circa annum Christi millesimum & octogesimum diem suum obiit, magnus Fauentinæ vrbis Protector & custos. Hæc ibi. De anno obitus B. Petri infra agemus.

[13] Apud Caietanum alia extat B. Petri Damiani Vita, ex Augustino Fortunio monacho Congregationis Camaldulensis libro quinto Historiarum Camaldulensium & partis posterioris a capite VI vsque ad XIV. [Augustinus Fortunius,] Priorem partem libris tribus edidit auctor sub nomine Augustini Florentini anno ⅭⅠƆⅠƆLXXV, magno Duci Etruriæ dicatam. Sub calcem huius Vitæ relata apparitione B. Petri, quam in Appendicem reiecimus, hæc adduntur: Beatus vero Petrus exinde (id est ab anno ⅭⅠƆLXXX) ab omni Ecclesia pro Sancto habitus, & inter Cælicolas receptus est. Alia eiusdem B. Petri Vita ex Hieronymi Rubei historia Rauennate collecta est a Iacobo Mosandro, [Hieronymus Rubeus,] editaq; tomo VII de Vitis Sanctorum in Supplemento ad Surium, & apud Lipeloum recusa. Caietanus ex eodem Rubeo eamdem Vitam, sed alio ordine dispositam, cum præcedentibus auctoribus vulgauit. Quæ cum omnia aut ex Vita priore a Ioanne descripta sint, aut ex aliis antiquis auctoribus, de quibus infra agemus, excerpta, extentq; sæpius typis impressa, [Siluanus Razzius.] hic omittimus, reiectis nonnullis in Notas, & sequentes § §. Eamdem Vitam Italice libro de Sanctis ac Beatis Camaldulensibus edidit Siluanus Razzius Abbas Camaldulensis: quam potißimum præfatur se ex Rubeo transtulisse.

[14] B. Petrum Damianum die anniuersaria Cathedræ S. Petri Apostoli spiritum Domino reddidisse tradunt Ioannes in Vita num. 49, [Mortuus est B. Petrus Damianus 22 Febru.] & alij eum secuti. Ob hanc tamen Cathedræ solennitatem Fauentini venerationem B. Petri in diem proximum XXIII Februarij reiiciunt, quo die Ferrarius in Catalogo generali ista habet: Fauentiæ in Æmilia S. Petri Damiani Episcopi Ostiensis, [colitur 23 Febr.] eius vrbis Protectoris. Longiori encomio eumdem celebrat in Catalogo SS. Italiæ, ac Sancti titulo etiam ornat, licet nondum in Sanctorum numerum relatum esse fateatur. Cum Ferrario Sanctum appellat Iacobillus de Sanctis ac Beatis Vmbriæ ad XXIII Februarij, ad quem diem & ipse aliquam Vitam eius habet & coli apud Fauentinos asserit, atque antiquas Lectiones MSS. Ecclesiæ Fauentinæ, quæ ex Vita eius tum recitari solebant, allegat. Cum ipsis Fauentinis & nos Acta eiusdem XXIII Februarij damus: quo die eius obitum referunt Caluisius ad annum 1072 & Schmidius in Diario historico: quod tamen apud Baronium, cuius testimonio nituntur, non legerant. At XXII Februarij, quo die mortuum esse diximus, inscripsere eumdem Balinghemius noster Kalendario Mariano, Ghinius Natalibus Sanct. Canonicorum, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, Martyrologiis Benedictinis, ac Surius, Haræus, aliiq; eius Vitam dedere.

§ III B. Petri animus reuerens erga S. Benedictum, huius Regulam & ordinem. Alius ab eo Petrus de Honestis. Cognomen Damiani.

[15] Ceterum Benedictini iure optimo assumunt etiam cultum ac venerationem B. Petri Damiani, vt pote qui sanctißimum Patriarcham Benedictum solenni cultu prosecutus est, [Eremitæ Fontis Auellani solenni cultu honorāt S. Benedictū,] in eiusq; die natali hac de caußa strictum Quadragesimæ ieiunium posse aliquantulum relaxari præscripsit opusc. 14 de ordine & regula eremi Fontis Auellani. In duabus, inquit, Quadragesimis, quæ vel Natalem Domini vel sanctum Pascha præcedunt, consuetudo tenuit, vt neque monachis, neque laicis, vini vel etiam piscis perceptio concedatur. Pulmentum quoque in eisdem Quadragesimis numquam sit præter vnum, nisi his quatuor festiuitatibus, scilicet B. Andreȩ & S. Benedicti, & in Dominica Palmarum, & Cœna Domini, quibus nimirum sacratissimis diebus pisces & vinum cum gratiarum actione percipiuntur. Imo nonnullos ait duplex illud quadragesimale spatium absque diebus Dominicis totum ieiunando peragere solere, exceptis tribus solennitatibus, Sancti videlicet Andreæ & S. Benedicti & Annuntiationis Dominicæ.. Est eremus illa dicata S. Andreæ, vnde & monasterium S. Andreæ de Auellana dici legitur apud Augustinum Florentinum, citatum a Wione lib. 2 Ligni vitæ cap. 9. At S. Benedictum in Congregatione eremi Fontis Auellani Patronum coluerunt, non vt cœnobitæ, [vt Patronum, & Fundatorē etiam eremitarum,] verum vt anachoretæ siue eremitæ, quorum vitam perfectiorem, quam cœnobitarum, esse docet pluribus B. Petrus Damianus lib. 6 ep. 12 ex ipsis S. Benedicti verbis. Hæc itaque, inquit, nostra non sunt, sed eiusdem Patris nostri verba: Secundum, inquit, genus est anachoretarum, id est, eremitarum: horum qui non conuersionis feruore nouitio, sed monasterij probatione didicerunt contra diabolum, multorum solatio iam docti, pugnare: & bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. Hæc ex cap. 1 Regulæ S. Benedicti B. Petrus, cuius & ista sunt in eadem epistola: Hoc præterea nouimus, quia B. Benedictus eremi cultor extitit, [& eremi cultorem.] & hoc certe nos optauit esse, quod fuit, sed … dispensatiue constituit prius monasterialis vitæ planitiem, vt illic disciplinæ flagellis attriti, & exercitiis probati iam facilius eremi conscendamus ad arcem. Hoc itaque Benedictus, quod & Beatus fecerat Paulus. * Agamus siquidem erat Apostolus, homines tamen ad coniugium prouocabat: Vnusquisque, inquiens, vxorem accipiat, & vnaquæque virum suum habeat … Paullo post tamen dicit: Volo omnes homines esse sicut meipsum. [1 Cor. 7, 2 & 7] Aliud vero volebat Apostolus, & aliud præcipiebat. Volebat nos, sicut ipse erat, cælibes esse, propter excellens videlicet vernantis pudicitiæ meritum, sed volebat inire coniugium, quia fragilitatis nostræ periculum timebat … Ita B. Benedictus, quamquam propensius velit nos esse, quod erat, hoc est eremi sectatores; tolerabilius tamen ducit nos infirmos ac debiles in monasterij portu vel ignobiliter viuere, quam in tempestuosa naufragi mundi voragine deperire. Ac tandem ita concludit: Vt ergo Fratres ad eremum de monasteriali vita conscendant, & nos hortari & nos debemus cum caritate suscipere, vt non velut hostes a beato viro schismatica, quod absit, auersione discedere, sed vt reuera discipuli videamur & illi inuicem vnanimiter consentire.

[16] Hactenus in illa sua epistola B. Petrus, qui præter consueta monasteriorum S. Benedicti exercitia, [monasticis exercitiis Benedictinorum alia perfectiora addunt:] tradit opusc. 14 in sua eremo Fontis Auellani, alia quamplurima & longe excellentiora obseruari. Ita de Psalmodia, inquit, consuetudo est, vt cum duo Fratres simul commorantur in cella, duo persoluant in die psalteria, vnum pro viuis, alterum pro mortuis … Qui autem solus moratur, psalterium quidem viuorum totum per singulos dies adimpleat; defunctorum siue medium, siue totum, iuxta quod virium possibilitas administrat. Horatū autem Psalmodia canonica omnino, sicut fit in monasterio, ita hic per ordinem nihilominus adimpletur. Ac paullo inferius, Regulare est, inquit, monasteriis, vt hi, qui in via diriguntur, foris non comedant, si eo die sperant reuerti: cui videlicet obseruantiæ illud etiam apud nos additur, vt siue ipso, siue alio die fuerit quis egressus, ieiunus semper ad Eremum reuertatur. Quin etiam B. Petrus, vt in Vita legitur num. 43, hanc Eremi suæ normam obseruationis in nonnullis monasteriis, pia deuotione amplectentibus, excitando instituit, & insigne Casini montis cœnobium inter regularia mandata statuit nonnulla conscribenda. Quæ præclare confirmat Leo Marsicanus & ipse Episcopus Ostiensis lib. 3 Chronici Casinensis cap. 21 his verbis: Porro Domnus Petrus Damianus ad monasterium veniens, cum verbo pariter & exemplo ad Dei seruitium, [horum nōnulla suadet B. Petrus assumi a Casinensibus,] quoscumque posset, feruenter accenderet; tandem permissione Abbatis Desiderij ab omni congregatione obtinuit voluntaria oblatione in remissionem peccatorum omnium, vt sexta feria per totum annum pane & aqua contenti, disciplinam singuli facta confessione perciperent, insuper & triduanum ieiunium in capite Quadragesimæ per annos singulos agerent. Fuit Desiderius Abbas S. R. E. Cardinalis, ac dein Pontifex Romanus Victor III appellatus, quem sæpius inuisit B. Petrus, & plures epistolas opusculaq; eidem scripsit. Eius apud Casinenses successori Oderisio dicauit Leo Chronicon Casinense.

[17] Florebat eo tempore præ ceteris in Gallia cœnobiis Cluniacense seculo decimo extructum, vti diximus, XIII Ianuarij ad Vitam B. Bernonis I Abbatis, cui successerunt Odo, Aymardus, Maiolus, Odilo, Hugo, viri sanctitate illustres. De accessu B. Petri Damiani ad monasterium Cluniacense in tractatu miraculorum S. Hugonis ab auctore coætaneo scripto, ista in Bibliotheca Cluniacensi col. 460 narrantur: Tempore quodam necesse fuit sancto viro pro tuendis filiis ad Ecclesiam matrem recurrere, [a Pontifice Cluniacū missis,] & Romanæ Sedis patrocinium aduocare. Quapropter Vrbis illius refugium petens, magno labore & difficultate a latere auulsum Domnum Petrum, Hostiensem videlicet Episcopum, cognomento Damianum, obtinuit, vt sibi daretur pro magno Petro præliaturus, & aduersarios prostraturus mirabili sua prudentia atque facundia. Erat namque vir ille abstinentiæ singularis vsu & ferreorum vinculorum nexu vndique sic attritus, vt vix posset inueniri modus, quo eius corporis imbecillitas, foueretur, ad equitandi onus graue vtcumque tolerandum. Et quia leui plerumque scandalo offendi poterat, necesse habebat sæpe aliqua satisfactione placari. Ad quam rem venerabilis Hugo ita se inclinabat, vt eius animum reformaret ad tranquillitatem, ac si alter Martinus esset, qui nihil putaret indignum, quod humilitas agendum suaderet. Cum ergo venisset Cluniacum, alter ille Gregorius pereloquentiæ vbertatem, non tamen per Apostolicæ vitæ æqualitatem, vidissetque humanitatem & disciplinam, [miratur sanctitatē monachorū inter bonorum abundantiam:] virgamque & baculum contulisset, cœpit hærere ac stupere, qualiter sancti esse aut sanctos institutores habere possent, qui tantis abundarent bonis: & rursum quomodo non sancti esse possent aut perire, qui tam deuote sustinerent tam graue pondus laboris & custodiam monasticæ disciplinæ. Aliquādo sane iudicabat ciborum copiam, aliquando mirabatur hanc ieiunantibus deesse gratiam, quam illos habere videbat. Verumtamen si fieri posset, sicut ipse dicebat, vt vtraque virtus obedientiæ & abstinentiæ sociaretur in eis, tum profecto Apostolicæ nihil defuturū perfectionis.

[18] Qua de re conueniens Domnum Abbatem obsecrabat, vt a sagimine duabus saltem feriis se suspenderent, [suades maiorem abstinentiam,] qui in ceteris tam perfecti essent, vt anachoretis nihil deberent. Cui venerandus Hugo, discretionis custos egregius, Si, inquit, Pater carissime, vultis nobis augere coronam mercedis per additamentum ieiunij, tentate prius nobiscum pondus laboris vel per octo dierum spatium, & deinceps æstimabitis, quid adiiciendum censere debeatis. Nam quamdiu non gustaueritis pulmentum, nescire poteritis, quod exigat condimentum salis, & si non adhibueritis saltem minimum digitum vestrum, nequaquam iudicare de onere fraterno diserte ac digne valebitis. Quibus ille auditis sentiens fascis huiusmodi grauitatem suis viribus importabilem, cessauit a petitione ingrauandi ponderis, [a S. Hugone Abbate discrete admonetur, id fieri non posse,] & semetipsum cœpit repercutere, vnde alios ferire voluit, quia sagittam ad eos sine suo vulnere nequiuit dirigere: intelligens magnum esse pensum illud, ac debere sufficere, quod apprehendere ipse non posset, qui in tanto videbatur stare virtutum culmine. Eruditus itaque Præsul multo eruditior rediit quam venit, magnumque thesaurum fugiendæ inanis gloriæ & capessendæ veræ humilitatis secum reportauit. Hæc ex historia Miraculorum S. Hugonis Abbatis Cluniacensis, [eo petente scribit Vitā S. Odilonis.] quo petente Vitam S. Odilonis a se conscriptam esse testatur B. Petrus, ita illam exorsus: Hugo Cluniacensis monasterij Rector, & spiritalis militiæ dux ac præcipuus informator, hoc mihi laboris iniunxit, vt Vitam B. Odilonis, decessoris videlicet sui, proprio stylo succincte perstringerem, & ex his, quæ in anterioribus paginis latius reperiebantur esse diffusa, vtiliora quæque, magisque necessaria, breui compendio deflorarem.

[19] Hæc de S. Benedicto, eiusq; Regula & Ordine paucis fuere attingenda, quod nonnulli B. Petrum ab eremo Fontis Auellani transtulerint ad Portuenses cœnobitas diœcesis Rauennatis, & ab instituto anachoretico S. Benedicti ad Regulam Clericorum, [Alius est a Petro de Honestis Priore Clericorū monasterij Portuensis in diœcesi Rauēnate,] siue Canonicorum Regularium: quibus etiam constitutiones & recte viuendi decreta præscripsisse volunt, & regulam Damianam perperam appellant. De hac Portuensium Canonicorum Congregatione legendus Gabriel Pennottus par. 2 historiæ Ordinis Clericorum Canonicorum cap. 47, vbi num. 2 varios huius erroris assertores enumerat, quorum sententiam secutus Ciaconius in gestis Summorum Pontificum & S. R. E. Cardinalium, in Stephano X res gestas B. Petri Damiani, & alterius Petri de Honestis confundit, ab Vghello in secunda editione emendatus, sublatis etiam insignibus Domus de Honestis, in quibus ruber leo stans & erectus in area alba, pineam nucem auream anterioribus pedibus quasi manibus sustinet. Arnoldus Wion, quasi omnium sententias conciliaturus, libri 2 caput 9 ita exorditur: Sanctus Petrus de Honestis, cognomento Damianus & Peccator, nobilis Rauennas, monachus monasterij S. Andreæ Eremi de Auellana, Ordinis S. Benedicti Congregationis Columbæ &c. Verum alius est Petrus Damianus, de quo agimus, alius Petrus de Honestis, vterque Rauennam patriam habuit, vterque Peccatoris nomen assumpsit: sed ille se Petrum peccatorem monachum, iste Petrum peccatorem Clericum subscribere epistolis solebat. Vterque Prior fuit, ille monachorum eremi Fontis Auellani in diœcesi Eugubina; iste Clericorum, seu Canonicorum Regularium, in ecclesia Portuensi B. Mariæ in agro Rauennate, quibus & constitutiones præscripsit, [mortuo an. 1119.] a Paschale II Pontifice X Kalend. Ianuarij, Indictione X, anno ⅭⅠƆCXVI approbatas. Mortuus denique est Petrus de Honestis in suo Portuensi cœnobio anno ⅭⅠƆCXIX, id est post obitum B. Petri Damiani annis quadraginta septem. Epitaphium Petri de Honestis, eiusq; ad Paschalem Papam epistolam, ac huius responsum, & monasteria varia huic Congregationi Portuensi adiuncta recenset ante memoratus Pennottus, qui Petrum de Honestis etiam Beatum appellat, mortuumq; ait IV Kalend. Iulij: at IV Kalend. Aprilis excudit Vghellus, quod suo tempore examinabitur.

[20] Vnde B. Petro cognomen Damiani accesserit variant auctores. [B. Petro cognomen Damiani.] Ciaconius, Bellarminus, cum aliis nonnullis Damiani filium appellant. Fortunius aliiq; a nomine fratris Damiani, cuius opera studiis liberalibus imbutus est, illud sibi vocabulum adsumpsisse malunt, & forsan hac de caußa Petrus Damiani, non Damianus ab aliquibus scribitur. At Petrus Damianus, nisi paßim aberrent codices quam exactißime excusi, appellatur a Leone Marsicano & auctore antiquo miraculorum S. Hugonis supra relatis. In Vita Stephani X Papæ, in epistolis Alexandri II Pontificis: secuti dein Helinandus, Antoninus, Lipomanus, Bergomensis, Ricondatus, Rolewinckus, anonymus Benedictinus Congregationis S. Iustinæ, & anonymus Fontis Auellani in testimoniis a Caietano ante opera B. Petri excusis.

[Annotatum]

* ἄγαμος, innuptus,

§ IV Acta priora B. Petri Damiani, item apud Pontifices Gregorium VI, Clementem II, Leonem IX, Victorem II, Stephanum IX, Nicolaum II. Episcopatus eius Ostiensis. Dignitas Cardinalitia. Schisma Benedicti Antipapæ eius opera sublatum.

[21] Petrum Damianum extitisse Doctorem eximium, ac Reip. Christianæ & Apostolicæ Sedis nobilem partem, [B. Petrus natus aliquot annis ante 1000 Christi annum: studiis imbutus,] testatus est Paulus V in memorato Breui ad Constantinum Caietanum. Natus is est Rauennæ, forsan circa annum Christi nongentesimum octogesimum octauum, vt infra relato eius obitu patebit. At primis adolescentiæ annis porcos pascere debuit, etiam grandiusculus factus: litteris postea imbutus & studiis liberalibus, dein scientia excellens, alios erudiuisse traditur num. 7. Eremiticam tandem vitam capessens, apud Fontem Auellanum monasticis indutus est vestibus. [fit eremita Fontis Auellani,] Cumq; lectioni sacræ sedula meditatione vacaret, tanta diuinarum Scripturarum scientia claruisse dicitur num. 17, quanta secularium ante non claruerat. Docuit ibidem Fratres suæ eremi, dein monachos Pomposianos, a S. Guidone Abbate euocatus. [docet variis in monasteriis,] Mortuus hic Abbas est anno ⅭⅠƆXLVI, sed annos eum octo supra quadraginta cœnobio Pomposiano præfuisse tradit Rubeus lib. 5 Historiæ Rauennatis. Biennio apud Pomposianos qua docendo, qua concionando exacto, ad eremum Fontis Auellani reuersus est: atque aliqua illic quiete fruitus ad celebre S. Vincentij monasterium ablegatus est. In hoc cœnobio. B. Petrum Damianum scripsisse Vitam S. Romualdi circiter annum tertium decimum, [scribit Vitā S. Romualdi circa an, 1040.] postquam hic excesserat e viuis, asserit idem Rubeus. Vitam S. Romualdi edidimus VII Februarij, & hunc anno ⅭⅠƆXXVII mortuum esse diximus. Hinc decimus tertius ab obitu illius annus conuenit in annum Christi ⅭⅠƆXL, & rerum a B. Petro gestarum epocham chronologicam firmat, ab Augustino Fortunio etiam ex Chronicis quibusdam maioribus obseruatam.

[22] Creatus dein eremi Fontis Auellani Prior est, cum aliquamdiu rebus temporalibus procurandis fuisset præfectus. [creatur Prior ante an. 1044,] Vt Rauennam veniret inuitatus ab Archiepiscopo Rauennate Gebehardo (est hic XVI Februarij anno ⅭⅠƆXLIV mortuus & in monasterio Pomposiano sepultus) rescripsit epistolam supra a nobis indicatam, qua excusat, cum iam Prior alios regere eorumq; neceßitati consulere cogatur, se ad eum facile venire non posse. Quæ ante dictum annum ⅭⅠƆXLIV contigerunt. Hoc autem anno postquam tres simul Pseudopontifices Ecclesiam Romanam inuasissent, [scribit ad Gregorium VI,] sublato schismate, legitimus Pontifex creatus est Gregorius VI, ad quem extant initio libri; binæ B. Petri epistolæ, in priore se audita eius electione exhilaratum ostendit, & sperare Ecclesiam Dei per eum, sordibus expurgatis, pristinum consecuturam decorem. Baronius relata ea epistola ad an. 1044 num. 8 de B. Petro addit, tanta ista non nisi legitime electo Papa digna esse: vt plane, si desint alia, ista sufficiant ad demonstrandam eiusdem canonicam electionem omni ex parte purissimam. Nō enim eiusmodi fuit Petrus Damiani, [eius auctoritate legitimum Papamprobatum:] qui vellet hæc scribens turpiter adulari Pontifici: nam exæstuans zelo Ecclesiasticæ disciplinæ, nemini parcere nouit, quin acerbissime arguerit, quemcumque sciret eidem aduersantem. Hæc Baronius, qui ad annum 1046 num. 3 ait eumdem Gregorium VI exemplo S. Gregorij Nazianzeni, qui ob pacem conciliandam Ecclesiæ sponte se abdicauit, eodem ipsum animo, eademque virtute Pontificia Sede sponte cessisse.

[23] Huic succeßit Suidgerus Bambergensis Episcopus, ac Clemens II dictus, in ipsa Natalis Domini die XXV Decembris consecratus: qui mox Henricum Imperatorem filium Conradi Salici, eiusq; coniugem Agnetem inter Missarum solennia coronauit. [gratiosus apud Clementem II Papam] Baronius an. 1047 num. 13 Ad ipsum Clementem, inquit, Petrus Damiani, eremi incola celebris nominis tum sanctitate, tum etiam doctrina, scripsisse reperitur epistolam, cuius hoc est exordium: [& Henricum Imperatorem,] Nouerit Beatitudo vestra, Excellentissime Domine, quia Dominus inuictissimus Imperator non semel, sed sæpe, mihi præcepit, &, si dicere audeo, rogare dignatus est, vt ad Vos venirem, & quæ in Ecclesiis nostrarum partium agerentur, quæque mihi necessario a Vobis fieri viderentur, vestris auribus intimarem: quod illa epistola diligenter præstat, mittitq; vna litteras Imperatoris in itinere acceptas, & rogat vt ad se scribat, vtrum iter susceptum sibi prosequendum censeat.

[24] Clemente II eodem anno, VII Idus Octobris extincto, postquam Ecclesia a Benedicto, tertium Sedem Romanam inuadente, fuisset aliquamdiu afflicta, creatus est Damasus II anno ⅭⅠƆXLVIII, cui intra primum Sedis mensem vita functo, tandem vbi quinque menses Sedes vacasset, succeßit S. Leo Papa IX, ante Bruno dictus, Episcopus Tullensis in Belgica I. [a S. Leone IX laudatur:] Huic scripsit B. Petrus contra maleuolos Obtrectores. At Leo remisit præclaram epistolam, in qua viri sancti zelum laudat, atque incontinentiam Clericorum detestatur, & puniendam rescribit, ac verbis istis concludit: Fili carissime, inenarrabiliter gaudeo, quia exemplo conuersationis instruis, quidquid oratoria facultate docuisti. Plus est enim opere docere, quam voce. Quapropter, auctore Deo, palmam obtinebis victoriæ, & cum Dei & Virginis filio lætaberis in cælesti mansione, & tot mercedibus eris cumulatus, quot ereptis per te a diaboli laqueis fueris constipatus, & quodammodo coronatus. Hæc S. Leo, qui contra Simoniacos Concilium Romanum anno ⅭⅠƆXLIX celebrauit, cuius decretum laudat B. Petrus Damianus opusc. 6 cap. 35. Quæ autem eiusdem Leonis extat epistola X ad Auximanos, [sub eius nomine scribit Auximanis:] qua post obitum Episcopi expilatores domorum Episcopalium redarguit, recensetur inter epistolas B. Petri Damiani lib. 5 num. 6, & sub nomine Pontificis ab eo scripta asseritur. Mortuus est S. Leo Papa anno ⅭⅠƆLIV die XIX Aprilis, virtutum & miraculorum laude insignis, vti eum tabulæ Martyrologij Romani deprædicant. Succeßit Gebehardus Aistetensis in Germania Episcopus, dein Victor II dictus, anno sequente ⅭⅠƆLV Idibus Aprilis in Cœna Domini consecratus: in cuius manibus Henricus Imperator anno sequente ⅭⅠƆLVI, III Nonas Octob. tradidit Deo spiritum. Est & ipse Victor Papa proximo anno ⅭⅠƆLVII Florentiæ defunctus XXVIII Iulij. Reperiuntur vnæ B. Petri litteræ ad Victorem amariore animo, [scribit & Victori II Papæ:] sed zelo læsæ iustitiæ exæstuante, scriptæ pro quodam illustri viro spoliato & iniuste vexato.

[25] Eodem anno ⅭⅠƆLVII Fridericus ex Abbate Casinensi & Cardinale Presbytero inuitus creatus est Pontifex II Augusti, ac Stephanus appellatus, nonus vulgo dicitur, [a Stephano vulgo IX, qui X est,] qui reuera decimus censendus, cum Stephanus Zachariæ successor anno ⅠƆCCLII constitutus, licet pauculos solum dies in ea dignitate vixerit, Pontifex legitimus fuerit, ob successorem itidem Stephanum perperam omissus. Sub hoc Pontifice B. Petrus, obedientiæ præcepto coactus, vt infra Acta habent, Ostiensis Ecclesiæ ordinatus est Episcopus: [creatur Episcopus Ostiensis:] cuius Episcopatus quia Cardinalium Decano, a quo Summus Pontifex consecratur, tribui solet, inter S. R. E. Cardinales B. Petrus etiam merito numeratur, licet huius dignitatis mentio non fiat in eius Vita, aut tum viuentium Pontificum epistolis; neque semet ipse B. Petrus Cardinalem in suis lucubrationibus appellet. [mo & S. R. E. Cardinalis] Extat eius epistola 1 libri 2 ad Venerabiles Episcopos Lateranensis Ecclesiæ Cardinales: ad quam annotat Caietanus, colligi eum fuisse Episcopum Cardinalem ob hæc verba inserta: Nos itaque, Fratres mei, vt & me vobis audenter interseram, nos, inquam, qui tamquam septem sumus oculi super lapidem vnum, qui stellarum portamus imaginem, qui Angelorum tenemus per annuntiationis officium dignitatem, videamus, splendeamus, & verba vitæ populis, non solum vocibus, sed & moribus nuntiemus. Hæc ibi. Clariora indicia ex eius operibus mox dabimus. Bertholdus Constantiensis, ab Ottone Episcopo Ostiensi, dein Vrbano II Papa, anno ⅭⅠƆLXXXIV consecratus Presbyter, appellat Petrum Damiani piæ memoriæ Cardinalem Episcopum in Appendice Chronici Hermanni Contracti, ad annum ⅭⅠƆC deducta. Secuti auctor Vitæ S. Ioannis Laudensis eius discipuli, Franciscus Petrarcha, Ioannes Trithemius, Aloysius Lipomanus, aliiq;. At Cardinalis Baronius ad an. 1057 a num. 19 pluribus exponit Ecclesiæ Romanæ formam illius temporis, secundum quam primum Cardinalium Episcoporum statuit Ostiensem: & Augustinus Fortunius in Vita a Caietano edita ait, Stephanum Pont Max. Ostiensem illi copulauisse Ecclesiam, sacrique collegij Decanum fecisse anno ⅭⅠƆLVIII, [an. 1058,] initio Quadragesimæ, mense Martio, Sabbato quatuor temporum. Ciaconius eo die asserit primam Cardinalium creationem contigisse sub Stephano, & cum B. Petro Damiano sex alios factos Cardinales. In supra memorato Breui Pauli V ad Caietanum S. R. E. Cardinalis Episcopus Ostiensis appellatur. Stephanus ergo Papa, vt in eius Vita cum Conciliis edita legitur, habitis in Vrbe plurimis Conciliis contra concubinatum aliaue plurima vitia Cleri, mores Ecclesiæ reformauit. Petrum Damiani ab eremo abstractum creauit Episcopum Cardinalem Ostiensem… Ad inuisendum S. Ioannem Gualbertum fama sanctitatis celeberrimum Florentiam profectus, incidit in morbum, & paucis diebus postquam ægrotasset, obiit IV Kalendas Aprilis anno ⅭⅠƆLVIII.

[25] Quod mox obortum est schisma, ita Leo Ostiensis lib. 2 cap. 102 describit: Interea Gregorius Lateranensis & Tusculanensis Comes, comperto Romani Pontificis obitu, sociato sibi Girardo Galerense & Romanis potentibus aliquot, noctu cum armatorum turbis ecclesiam vna peruadunt, [schismati Benedicti Antipapæ resistit:] & Ioannem Veliterrensem Episcopū, Mincium postea cognominatum, Papam constituunt, Benedicti illi imposito nomine. Quod cum Petrus Damianus, vir valde religiosus, (quem eo tempore Stephanus Papa ab eremo extractum, in Ostiensi Ecclesia Episcopum fecerat) comperisset, vna cum Cardinalibus resistere ac reclamare cœpit atque anathematizare. Sed hi tamen omnes terrore compulsi, per varia loca fugere. Scripsit B. Petrus epistolam 4 libri 5 de dicti Benedicti schismate, sub hac inscriptione: Domno H. reuerentissimo Archiepiscopo Petrus peccator monachus, debitæ subiectionis obsequium. Caietanus missam opinatur Henrico Archiepiscopo Rauennati, & agi de schismate Cadaloi Antipapæ. Inscripsit Henrico opusc. 6 contra Simoniacos, cum nouiter sacerdotium suscepisset anno ⅭⅠƆLI. Sed in Appendice, seu cap. 39 dolet id a se factum, [de eo epistola scribit:] cum ne tenuem quidem scintillam solutionis exculpere potuit. Vnde non videtur ei postmodum fauisse, aut amicitiam conseruasse. At de schismate Benedicti, non Cadaloi, agi clare indicat his verbis: Huc accedit, quia piæ memoriæ Stephanus Papa, congregatis intra Ecclesiam Episcopis ciuibusque Romanis, Clero & populo, hoc sub districti anathematis excommunicatione statuerat, vt, si eum de hoc mundo migrare contingeret, antequam Hildebrandus Ecclesiæ Romanæ Subdiaconus, qui cum communi omnium consilio mittebatur, ab Imperatrice rediret, Papam nullus eligeret, Sedes Apostolica vsque ad illius reditum intacta vacaret. Cum ergo Hildebrandus, qui postea fuit Papa Gregorius VII, ex Germania rediisset, Senas ad se Cardinales & nobiles Romanos conuocauit, quorum suffragiis Gerardus Episcopus Florentinus renuntiatus est Pontifex Romanus, ac Nicolaus II appellatus. [Nicolaū II defendit:] Cum interim Benedictus occupatam sedem Romanam adhuc vi detineret, dictam epistolam scripsit Petrus, in qua Cardinalitiam suam dignitatem clare indicat: Illud autem, inquit, quod in calce subiecistis epistolæ, vt vobis scriberem, quid mihi de eo, qui in Apostolica Sede nunc præsidet, vel eo, qui eiusdem Sedis electus est, videretur, quamquam per nonnullos Ecclesiæ vestræ filios iam potuisseris audire, quæ sit nostra super duorum hominum diuersitate sententia; tamen, quia præcipitis, etiam apicibus annotamus. Ille nimirum absque vlla excusatione Simoniacus est, quia nobis omnibus eiusdem Vrbis Cardinalibus Episcopis reclamantibus, [se Cardinalem esse ostendit:] obsistentibus, & terribiliter anathematizantibus, nocturno tempore, cum armatorum turbis vndique tumultuantibus & furentibus, inthronizatus est. Quæ reliquis omißis indicant de ante indicato Schismate agi.

[27] Cum Benedictus pseudopapa & schismaticus in Concilio Sutrino condemnatus, omnique sacerdotali officio priuatus esset, & Nicolaus a Clero populoq; Romano digno honore susceptus, & Pontifex solenni coronatione mense Ianuario anni ⅭⅠƆLIX inauguratus; mox eodem anno habitum Romæ Concilium centum & tredecim Episcoporum, in quo Berengarius hæresim abiurauit, constitutio de electione Romani Pontificis edita, & decretum contra simoniacos factum, cuius meminit B. Petrus opusc. 30 cap. 1. Qui dein ad Mediolanenses, a Nicolao Papa missus, Ecclesiam illam a labe duplici liberauit, [Mediolanū mittitur:] quæ in Vita cap. 7 referuntur, quorum meminerunt Alexandri II, qui Nicolao successerat, Legati in Constitutionibus anno ⅭⅠƆLXVII Clero populoq; Mediolanensi præscriptis, vbi hæc prudenter inserta sunt: Quia itaque per Confratrem nostrum Dominum Petrum Ostiensem Episcopum, reuerendæ sanctitatis virum, quædam sunt olim in hac vrbe correcta, non opus est ea, vel præteritas lites omnibus notas, replicare. Quæ legitur lib. 7 epistola 9, eam scripsit B. Petrus nomine Nicolai Papæ ad Annam Iaroslai Russorum Regis filiam, Reginam Galliæ, atque Henrici I vxorem, [pro Nicolao II ad Reginam Galliæ scribit:] cuius pietatem & in pauperes beneficentiam laudat, ac suadet vt virum suum Regem ad Rempublicam iuste administrandam, Ecclesiam protegendam, aliaq; pietatis opera inflammet: filios quoque suos, quibus ipsa imbuta est moribus, instituat. Mortuus est Henricus Rex anno ⅭⅠƆLX, cui Philippus I adhuc puer succeßit. Quod olim idem Pontifex curarat reædificari iuxta Florentiam monasterium S. Felicitatis, muniuit priuilegio IV Idus Ianuarij, Indictione XIII Florentiæ dato, is est annus ⅭⅠƆLX, qui tamen Romæ numerabatur ab Annuntiationis festo, & inscribitur in dicto priuilegio annus ⅭⅠƆLIX, cui cum aliis quatuor Episcopis subscribit Petrus peccator monachus, is est, de quo agimus, Damianus.

§ V Schisma Cadaloi pseudopapæ per B. Petrum restinctum eius ad eremum Fontis Auellani reditus. Legatio ad Cluniacenses, Archiepiscopos Galliæ, & Henricum Regem sub Alexandro II Papa.

[28] Cvm Nicolao II orbis Christiani habenas moderante, Ecclesia Dei maiori tranquillitate & felicitate frui cœpisset, eidem gratulatur B. Petrus epistola 7 libri 1, atque vna pro Anconitanis, [Varias litteras scribit Nicolao II.] qui a Catholica communione summoti fuerant, orat, vt infelices homines a mortis æternæ periculo eripiantur. Eidem Nicolao Pontifici inscripsit opusculum 17 de Cælibatu Sacerdotum, ipsumq; hortatur, vt postposito omni humano respectu, aduersus huiusmodi, Apostolico zelo succensus, insurgat, neque potentes, qui Ecclesiam turpitudine coinquinent, reuereatur. Sed vel potißimum apud hunc Pontificem id egit B. Petrus, vt sibi onus Episcopale deponere permitteret. Extat ea de re epistola 8 libri 1 ad eumdem Nicolaum Papam, & Hildebrandum S. R. E Cardinalem. Extat etiam opusculum 19 eidem Pontifici dicatum de Abdicatione Episcopatus: [petit liberari onere Episcopali:] in cuius prologo inter alias caussas hanc allegat: Cum sub sancto Pontificatu vestro iucunda pace vniuersalis Ecclesia potiatur, canis meis & grandæuæ iam senectuti, requies non negetur. Ac tandem magna animi modestia libellum hunc capite XI ita concludit: Horum igitur aliorumque Patrum auctoritate suffultus, Episcopatu simul & monasteriis in sanctis manibus vestris irretractabiliter abrenuntio, omneque ius a me mouendæ inposterum quæstionis ac repetitionis abscindo. Et quia pro innumeris peccatis meis non sum dignus in Ecclesiastica dignitate persistere; det mihi Diuina misericordia per sanctas orationes vestras, venerabilis Pater, eo ipso vitæ quod restat, in luctu & pœnitentia permanere… Omnipotens Deus, qui incomprehesibili dispensationis suæ consilio, & me ab obtinendi regiminis ambitione deiecit, & vos ad Ecclesiastici culminis summa prouexit, sancto cordi vestro, cuius est inhabitator, inspiret talia mihi per sacras litteras mandata dirigere, quæ meis votis meisque valeant desideriis concordare.

[29] Hæc egit B. Petrus pro abdicatione Episcopatus, nec tamen voti sui compos factus est, forsan ob Nicolai Pontificis mortem. [electo in Papā Alexandro II,] Obiit is sub finem Iulij anno ⅭⅠƆLXI, cui post duos menses interregni succeßit Anselmus Episcopus Lucensis, a Cardinalibus circa Kalendas Octobris legitime electus, & Alexander II appellatus. Fuerat is comes B. Petri Damiani in celebri ad Mediolanenses legatione, eūq; opusc. 5, quod Actus Mediolani indigetauit, prudentia ac sanctitate conspicuum fuisse testatur .[Cadaloum pseudopapā reluctantē reprehēdit.] Contra hunc Pontificem, nouo schismate conflato, Cadalous Episcopus Parmensis XXVIII. Octobris pseudopapa constitutus est, assumpto Honorij II nomine: quem binis ad eum scriptis litteris B. Petrus monuit, sceleris magnitudine ante oculos proposita, & nisi resipiscat, Diuinæ vltionis propinquum fulmen minitatur. Sunt eæ epistolæ 20 & 21 libri primi. Quoniam vero cognouerat caussam Cadaloi ab asseclis Henrici Regis Germaniæ, [apud Henricum Regē caussam Ecclesiæ defendit:] tum adhuc adolescentis, & necdum in Imperatorem assumpti, impie defendi, epistola 3 libri 6 eius animum quibusdam quasi stimulis impellere conatur ad opem Ecclesiæ ferendam, erga quam eximius eius zelus ac studium elucet: quod paucis hisce verbis ex epilogo decerptis ostendo: O vtinam, inquit, ego ante tribunal tuum adiudicer reus duellionis, dum tu tamen in aduersarios Apostolicæ Sedis vindices arbiter æquitatis! In ceruicis meæ iugulum securis vibrata desæuiat, tantummodo Romana Ecclesia propriæ dignitatis apicem per te reparata conscendat. Porro si Cadaloum cito, velut alter Constantinus Arium, destruis, & Ecclesiæ, pro qua Christus mortuus est, pacem reformare contendis; faciat te Deus in proximo de regno Imperiale fastigium scandere, & a cunctis hostibus tuis insignis gloriæ titulos reportare: alioquin si adhuc dissimulas, si mundi periclitantis errorem, cum possis abolere, detrectas; & reliqua. Cohibeo spiritum & consequentiæ relinquo lectoribus intellectum.

[30] Hæc ad Regem B. Petrus, cuius est etiam epistola 6 libri 3 ad S. Annonem Archiepiscopum Coloniensem, quem laudat, quod Cadaloum persecutus sit, & pro viribus Ecclesiastico mucrone iugularit: [S. Annonē Archiep. Coloniesem contra Cadaloum instigat:] hortatur vt extremam operi manum imponat, id futurum, si eius opera generalis Patrum conuentus cogatur. Quod & factum est. Nam in Germania Osboriense Concilium traditur auctoritate S. Annonis congregatum, in quo, Rege Henrico præsente, recitata est Synodalis disceptatio, quam B. Petrus Damianus, tamquam inter Aduocatum regium & Defensorem Romanæ Ecclesiæ habita fuisset, composuerat: vbi omnium consensu conclamata dicitur damnatio Pseudopontificis Cadaloi, [adest Conciliis in quibus is condemnatur:] Alexandri vero electio comprobata. Consule Baronium ad an. 1061 num. 21, vbi XXVII Octobris, ipsis vigiliis sanctorum Apostolorum Simonis & Iudæ, hæc peracta scribit. Disceptatio illa Synodalis continetur etiam inter opera B. Petri tomo 3 opusc. 4 & tomo 25 Conciliorum editionis regiæ a pag. 638. Hortatu item S. Annonis, a Proceribus Germaniæ Romam legati, concilium Mantuanum anno ⅭⅠƆLXIV habitum est, cui Alexander Papa cum Cardinalibus adfuit; eoque petente B. Petrus Damianus & S. Anno Archiepiscopus interfuerunt: vbi Cadaloo pseudopapa denuo condemnato, Ecclesiæ & Imperij scandalum sublatum est. Multa interim illis annis subiit vitæ discrimina B. Petrus, [patitur insidias:] quæ epist. 5 lib. 6 ad monachos Cluniacenses appellat conglobatas Cadaloici furoris insidias. Quod Cadaloum hospitio accepisset Gothifredus Dux & Comes Tusciæ, ab eodem B. Petro epistola 10 lib. 7 monitus est.

[31] Alexander II, cum, vt supra dictum est, circa Kalendas Octobris anni ⅭⅠƆLXI esset electus, consecrationem distulit, quousque Synodali decreto sua electio canonice facta cognosceretur, atque rata pariter haberetur. Imo cum schisma Cadaloi acceßisset, ab Vrbe fugam arripuit, ne a nonnullis Romanis Cadaloo fauentibus opprimeretur: a quo B. Petrus tum se onere Episcopali liberatum scribit opusculo XX, [impetrat ab Alexādro II electo secessum ad eremum Fontis Auellani,] quod eidem Alexandro, Apostolicæ Sedis electo & Hildebrando inscripsit: atque ita caput 1 exorditur: Benedicta omnipotentis dispensatio Conditoris, quia ad vos nuper ascēdens, duorum Episcopatuum, vnius regendi, nempe Ostiensis, alterius visitandi, scilicet Eugubini, mole depressus, prærupta Alpium iuga transiui: moxque sarcina tribulationis abiecta, exoneratus, & liber ad dilectam solitudinem, tamquam fugitiuus postliminio repedaui… Vnde ego cum Ecclesiasticum vobis regimen renuntiare disposui, non erraui, quia Romanæ, quæ vos estis, Ecclesiæ, quod suum erat, digne restitui, & vt vobis me confessum esse profitear, pro hac refutatione centum annorum pœnitentia est mihi consequenter iniuncta, per illa nimirum remedia, [imposita pœnitentia 100 annorum] quæ monasticis sunt regulis instituta. Quomodo autem centum annorum pœnitentia expleatur, exponit B. Petrus in Vita S. Dominici Loricati his verbis: Porro cum tria scoparum millia vnum pœnitentiæ apud nos regulariter expleant, decem autem psalmorum modulatio mille scopas admittat, dum centum quinquaginta psalmis constare psalterium non ambigitur, quinque annorum pœnitentia in vnius psalterij disciplina recte supputantibus inuenitur. Sed siue quinque vicies ducas, [explēda 20 psalteriis cū disciplina recitatis.] siue viginti quinquies, centum faciunt. Consequitur ergo, vt qui viginti psalteria cum disciplina decantat, centum annorum pœnitentiam se peregisse confidat. At qua ætate eam pœnitentiam susceperit B. Petrus, in dicto Opusculo 20 cap. 5 indicat: Ecce iam oculi, inquit, caligant, & solito amplius phlegmatis humores abundant. Rugæ subeunt, & dentium ruinam gingiuæ minantur. Caput denique, quod canis hactenus spargebatur, cygnæo iam albore niuescit: vox raucit, virtus deficit. & cap. 7 inter perorandum, addicit, se, vt iussus erat, cupere Apostolicæ Sedis Pontificem ordinare, seu consecrare, ac protinus a proprij Pōtificatus Ostiensis arce recedere.

[32] Verum etsi B. Petro concessum fuerat in eremo Fontis Auellani commorari, non fuisse tamen eum Episcopali onere prorsus liberatum, innuit ipsemet epistola 15 libri 1 ad Alexandrum summæ Sedis Antistitem, tum consecratum: in qua sub finem ista habet: O quam iucundum, quam suaue nuntium, [Interim Episcopus adhuc Ostiensis,] quam denique dulcis ad aures meas nuper fama deuenit, quæ vos Ostiensem Comitatum mihi subtraxisse & alij tradidisse perhibuit… Vltro etiam Diuinam imploro clementiam, vt Episcopatum quoque quantocyus ordinare non differas, & sterile arenosi littoris aratrum mihi de manibus tollas. Quod nō videtur impetrasse. Nam præter illa, quæ contra Cadaloum antipapam egit, variis adhibitus est legationibus, quarum forsan prior fuit ad Cluniacense monasterium, cum huius Abbas S. Hugo, vt supra ex eius Vita diximus, Romanæ Sedis patrocinium aduocaret: [ab Alexādro II legatus trans Alpes, primo ad Cluniacenses monachos,] quando magno labore & difficultate a latere Pontificis auulsum Domnum Petrum, Hostiensem videlicet Episcopum, cognomento Damianum, obtinuit. Laborem tum a se impensum memorat B. Petrus epist. 2 lib. 6 ad S. Hugonem Abbatem. Cum iam me, inquit, senectus inourua deprimeret, & effœto viribus corpore nutabunda gradientis vestigia sub incertis gressibus vacillarent; ego ad tuæ iussionis imperium, animam meam, vt ita loquar, in manibus meis posui, æstiuis adoperta niuibus Alpium prærupta conscendi, & pro vtilitate venerabilis monasterij tui propinqua satis Oceano Galliarum intima penetraui. Diu se ibidem moratum conqueritur in epistola 5 eiusdem libri 6 ad monachos Cluniacenses his verbis: Promissum mihi fuerat, quod in Kalendas Augusti forem regressus ad propria: sed profligato postmodum trimestri curriculo, & quanta potui celeritate curaui, & tamen vix ante quintum Kalend. Nouembris diem, Fontis Auellani, vnde processeram, cacumen ascendi. Meminit etiam B. Petrus huius sui itineris opusc. 34 cap. 6 & opusc. 39.

[33] Alteram B. Petri in Gallias legationem, cum eximia eius commendatione continet epistola XXI Alexandri Papæ ad quinque Archiepiscopos Galliæ, quam hic integram damus: Alexander Episcopus, [dein ad Archiepiscopos Galliæ,] seruus seruorum Dei G. Remensi, R. Senonensi, B. Turonensi, M. Bituricensi, T. Burdigalensi, Archiepiscopis salutem & Apostolicam benedictionem. Non ignorat sancta vestra fraternitas, dilectissimi, quod ex auctoritate Sedis Apostolicæ, cui nos indignos clementia Diuina præfecit, totius vniuersalis Ecclesiæ regendus ac disponendus nobis status incumbit. Quoniam igitur pluribus Ecclesiarum negotiis occupati, ad vos ipsi venire non possumus, talem vobis virum destinare curauimus, [cum illustri Pontificis cōmendatione,] quo nimirum post nos maior in Romana Ecclesia non habetur, Petrum videlicet Damianum Ostiensem Episcopum, qui nimirum & noster est oculus, & Apostolicæ Sedis immobile firmamentum. Huic itaque vicem nostram pleno iure commisimus, vt quidquid in illis, Deo auxiliante, statuerit, ita ratum teneatur & firmum, ac si speciali nostri examinis fuerit sententia promulgatum. Quapropter venerabilem sanctitatem vestram fraterna caritate monemus, & insuper Apostolica vobis auctoritate præcipimus, vt talem tantumque virum, tamquam nostram personam, digna studeatis deuotione suscipere, eiusque sententiis atque iudiciis propter B. Petri Apostolorum Principis reuerentiam humiliter obedire. Quisquis enim fastu superbiæ (quod absit) inflatus, illius iudicio contradictor vel aduersator extiterit, vsque ad dignam satisfactionem, nostram vel Romanæ Ecclesiæ gratiam non habebit. Quia vero, cum ad vos Girelmum misimus, adhuc aduentum præfati Domini Petri nos impetrare posse nullatenus speraremus, volumus, vt si quid apud vos Girelmus cœpit, ad Domini Petri magisterium veniat, & per eius manum quidquid agendum est fiat. Hactenus epistola Alexandri II. Inter alia tum præclare in Galliis a B. Petro patrata, sententia executionis cum aliis Episcopis in Reginaldum monasterij S. Medardi inuasorem lata est, quam Alexander II epistola 22 ad Geruasium Archiepiscopum eiusq; Suffraganeos data confirmat, eamq; executioni mandari præcipit. Epistolam breuitatis caussa omitto.

[34] Iterum trans Alpes legatus est B. Petrus ad Henricum Regem, cum is iuuenili furore abreptus, Bertam coniugem, quam ante biennium in vxorem duxerat, statuisset repudiare. Lambertus Schafnaburgensis, qui tum viuebat, rem gestam in Chronico ad annum ⅭⅠƆLXIX, quo contigit, ita narrat: [postea ad Henricum Regem Germaniæ, Moguntiā,] Post Pentecosten Rex Wormatiæ cum Principibus regni colloquium habuit. Ibi primum cum Episcopo Moguntino rem secreto agit, eiusque opem ad perficiendum, quod mente machinetur, obnixe implorat… Synodum conficiendo negotio indixit Moguntiæ proxima post festum S. Michaëlis hebdomada… Imminente iam die, qui scindendo Regis coniugio dictus fuerat, Rex Moguntiam concitus properabat. Et ecce inter eundum comperit Legatum Sedis Apostolicæ suum Moguntiæ aduentum præstolari, qui discidium fieri prohibeat, & Episcopo Moguntino Apostolicæ animaduersionis sententiam minitetur, quod tam nefariæ separationis se auctorem promiserit. Consternatus illico, quod rem diu exoptatam perdidisset e manibus, pariter quo venerat in Saxoniam redire volebat. Vix & ægre tamen amicorum consiliis superatus, ne Principes regni frustraretur, quos summa frequentia sibi Moguntiæ occurrere iussisset; Franconefurt abiit, ibique eos, qui Moguntiæ conuenerant, adesse iussit. [quem impedit ne diuortium cū vxore faciat:] Quo dum frequentes venissent, Petrus Damianus (is Legatus erat Sedis Apostolicæ, vir ætate & vitæ innocentia admodum reuerendus) mandata exposuit Romani Pontificis, pessimam rem & a nomine Christiano, nedum ab regio, multum abhorrentem esse, quam moliatur. Si minus humanis legibus vel Canonum sanctionibus terreretur; parceret saltem famæ & existimationi propriæ, ne scilicet tam fœdi exempli venenum, ab Rege sumpto initio, totum commacularet populum Christianum, & qui vltor esse debuisset criminum, ipse auctor & signifer fieret ad flagitium. Postremo si non flecteretur consiliis, se necessario vim Ecclesiasticam adhibiturum, & Canonum lege scelus prohibiturum. Ad hæc suis manibus numquam Imperatorem consecrandum fore, qui tam pestilenti exemplo, quantum in se esset, fidem Christianam prodidisset. Hæc summa legationis B. Petri, quam Principes æquam censuere, ac Rex ipse tandem fractus, in regni ac thori consortium Reginam admisit, ex eaque regni hæredem & successorem genuit.

[35] Henrici huius Regis mater erat Agnes Guilielmi IV Ducis Aquitaniæ filia, cum marito Henrico Conradi Salici filio, a Clemente II Papa, vt supra diximus, anno ⅭⅠƆXLVI Imperatrix coronata: quæ inique etiam tulerat absque licentia sua & filij creatum fuisse Papam Alexandrum II, [Confessarius est Agnetis Imperatricis:] & contra eum adhæserat faueratq; Cadaloo pseudopapæ: pro quo delicto expiando Romam venit adlimina Apostolorum, vbi vsa consilio B. Petri Damiani, in Patrem spiritualem assumpti, cui omnia sua peccata a prima infantia patrata confessa est. Quæ ipsemet B. Petrus testatur opusculo 56, De fluxa mundi gloria & seculi despectione, illi inscripto, cap. 5. Extant & quatuor eiusdem ad hanc Imperatricem epistolæ libro 7, in quarum vltima eamdem in Germaniam profectam hortatur, vt Romam redeat: quod & fecit, ac Romæ permanens, sanctitate conspicua e vita deceßit anno ⅭⅠƆLXXVII.

§ VI Legatio B. Petri ad Florentinos & Rauennates. Obitus, sepultura. Veneratio.

[36] In Italia vltimis vitæ suæ annis multa præclara egit B. Petrus, quorum alia cap. 8 & 9 Vitæ narrantur, alia illic omissa paucis hic attingimus. Magnum circa annum ⅭⅠƆLXIII conflatum est in Ecclesia Florentina schisma, dißidentibus ab Episcopo monachis, inter quos primum locum tenuisse S. Ioannem Gualbertum, Ordinis Vallis vmbrosæ fundatorem, [Mittitur ab Alexādro II Florentiam:] in Vita ipsius, ad XII Iulij illustranda, asseritur his verbis: Vir beatus Episcopum Florentinum, nomine Petrum, patria Ticinensem, non solum simoniæ, sed etiam hæresis, propter illud vitium cum suis Fratribus reum asserebat, nec ab eo sacramenta percipienda dictabat. Inde vero vehemens orta est contentio in Clero & populo Florentino, aliis Episcopum defendentibus, [discutit caussam Episcopi de simonia accusati:] aliis monachos laudantibus, quod tanta libertate illud vitium detestarentur. Et Episcopi parens, vt pote homo simplicissimus, fassus dicitur, se Regi ter mille libras dedisse. Alexander II misso B. Petro Damiano, conatus est partes dißidentes conciliare, sed re infecta coactus est redire. Aduersus monachos agebat, qui Episcopum suum, necdum ab Ecclesia Catholica condemnatum, clamarent esse vitandum, benedictiones illius & sacramenta esse maledictiones & sacrilegia: ac propterea prohiberent populum accipere sacramenta ab Episcopo aut ordinatis ab eo. Hinc plurimi absque sacramento Eucharistiæ moriebantur, neque baptizati chrismate vngebantur. Hæc B. Petrus opusculo 30 de Sacramentis per improbos administratis late deducit, quod Florentinis misit. Correpti monachi iusta B. Petri reprehensione, quod zelo non recte ordinato prosecuti caussam Episcopi essent; Romam profecti, coram Pontifice Episcopum accusarunt, & Petrus monachus Vallis Vmbrosæ, post sacrificium Missæ, indutus adhuc vestibus sacris, solum casula deposita, per ignem illæsus transiit: vti pluribus describit Desiderius Abbas Casinensis, qui eumdem Petrum Episcopum Albanensem, dum scriberet, adhuc superfuisse affirmat. Baronius ad an. 1063 num. 58 asserit Petrum Florentinum Episcopum, quem Acta S. Ioannis Gualberti tradunt ab Alexandro Pontifice de omni Episcopali officio depositum fuisse, postmodum reconciliatum fuisse, & in communionem ab iisdem monachis receptum: quod Vghellus in Episcopis Florentinis tomo 3 Italiæ sacræ negat, sed alium mox substitutum Episcopum, etiā Petrum nomine, contendit.

[37] Occasione huius Episcopi Florentini celebratum est Romæ Concilium centum & amplius Episcoporum aduersus Simoniacos: vbi & canone quarto statutum est, vt Clerici simul manducarent & dormirent, [vt Clerici simul degāt, suadet:] bonaq; in communi poßiderent: quod Baronius an. 1063 num. 37 asserit factum suggestione Petri Damiani, scriptis suis Alexandrum Pontificem ad hæc sancienda rogantis: scilicet opusculo 24 contra Clericos proprietarios. Eidem inscripsit opusculum XXIII de breuitate vitæ Pontificum Romanorum, & Diuina prouidentia: ac pro eodem ad quæstionem cuiusdam Patriarchæ edidit opusculum 38, contra errorem Græcorum de proceßione Spiritus sancti: eiusdem Pontificis nomine extat epistola 7 libri 5 ad Clerum & populum Mediolanensem, in qua postquam paternam, [varias Alexandro II scribit epistolas:] quam de eorum salute Pontifex, patria Mediolanensis, gerebat sollicitudinem humanißimis verbis ostendit; hortatur vt nihil humile, nihil terrenum cogitantes, ad cælestia toto animi impetu, toto seruore se extollant. Alias misit ipsi Pontifici epistolas, quæ libro primo excusæ sunt: in iis modo prauas consuetudines eradicandas ostendit, modo Simoniacos oppugnat, modo Aurelianensem in Galliis Episcopum, cuius Ecclesia ab improbis vexata, multis calamitatum procellis & turbinibus agitabatur, eidem accurate commendat: modo deprecatur pro Rauennate Episcopo, vt ab anathematis vinculo soluatur. Indignum quippe est, [pro Rauēnate Archiepiscopo excommunicato deprecatur:] ait, vt propter vnius homuncionis offensam, tam innumerabilis multitudo hominum depereat, & tantum Christi laborem, pro quo pretiosum sanguinem fudit, ac tot innocentum animas miserandæ vnius personæ culpa subuertat. Erat is Henricus, creatus Archiepiscopus anno ⅭⅠƆLI, mortuus circa annum ⅭⅠƆLXX. De eo Alexander Pontifex scribens ad Valerianum Episcopum, Stupuimus, inquit, quod Henricus, Rauennas dictus Archiepiscopus, nixus sit te excommunicare. Verum quia excommunicatus te excommunicare non potuit, Apostolica auctoritate te tuosque absoluendo, [eo mortuo, Rauenam mittitur:] mandamus exinde non curare. Ita ex Iuone & Gratiano Rubeus & Vghellus. Profanatore sublato, vti Acta infra habent num. 49, iussu Alexandri II Rauennam proficisci præcipitur. Quam legationem, licet iam ætate confectus, suscepit.

[38] Istis vero, vt num. 49 additur, aliisque nonnullis negotiis patratis, cum prima mansione Fauentiam tenuisset, febre correptus decubuit, & die anniuersaria Cathedræ S. Petri, [Eauentiæ moritur an. 1072.] spiritum Deo reddidit. Annum obitus expreßit Bertholdus Constantiensis, auctor, vt supra ostendimus, coæuus, qui in auctario ad Hermannum Contractum ad annum ⅭⅠƆLXXII ista scribit: Petrus Damiani, piæ memoriæ Cardinalis Episcopus, iam dudum mundo crucifixus, migrauit ad Dominum VIII Calendas Martij: cui Dominus Geroldus, reuera monachus, sciētia Scripturarum insignis, & moribus suo prædecessori non impar, in Episcopatum successit. Hæc Bertholdus. Quæ præclare cum Vita B. Petri consentiunt, vt mirum sit a Fortunio, Rubeo, Ricordato, Wione aliisq; quam pluribus, obitum eius differri in annum ⅭⅠƆLXXX, asseriq; eum Rauennam fuisse ab Gregorio VII Alexandri successore missum post obitum Wiberti Archiepiscopi. Quæ vti nullo nixa sunt fundamento, ita vlteriore non indigent refutatione. Quem ergo viuens diu multumq; successorem petiit B. Petrus, & numquam potuit consequi, tandem a morte accepit. Fuit is Gerardus, aliis Geraldus & Geroldus, natione Germanus, patria Ratisbonensis, monachus ac Prior maior Cluniacensis, qui ab Alexandro Papa in Gallias destinatus est Legatus, a Gregorio VII in Hispanias ac Germanias, atque, eodem Bertholdo teste, IX Idus Decembris anni ⅭⅠƆLXXVII vita functus. Consule Vghellum in Italia sacra, & additionibus ad Ciaconium de Vitis Pontificum & Cardinalium.

[39] Baronius an. 1072 num. 34 asserit B. Petrum mortuum esse anno ætatis suæ sexagesimo sexto, vtpote quod ipse se natum testetur in epistola ad Senatum, [num anno ætatis 66,] post annos quinque ab Ottonis tertij Imperatoris obitu, nempe anno Domini millesimo sexto, nam eumdem Imperatorem exordio anni secundi post millesimum obiisse superius est demonstratum. Verum hanc epistolam B. Petri ad Senatum nusquam in accurata operum & epistolarum editione reperire potuimus. At contra B. Petrus ad Alexandrum II electum, ergo sub finem anni ⅭⅠƆLXI, aut initium sequentis, describit suam senectutem, & caput, quod canis hactenus spargebatur, cygnæo iam albore niuescere: & tamen non nisi quinquagesimum quintum ætatis annum egisset, aut summum absoluisset. Quid si post quinque annos ab obitu Imperatoris Ottonis secundi se natum esse indicarit? [num potius anno 84.] Is esset annus nongentesimus octogesimus octauus, & capillos cygnæos cum reliqua senectute supra indicata habuisset anno ætatis LXXIII, mortuusq; esset anno ætatis LXXXIV, ætate confectus, vti ex Actis iam diximus. Idem Baronius ita dicto num. 34 illustria B. Petri opera a se commemorata concludit: Sic Deus in hoc deploratissimo seculo, cum excreuisset ad Ecclesiam obruēdam diluuium carnis, dedit mundo tantum virum, qui austerissimæ vitæ exemplo verbique prædicatione & scriptis exiccaret tantam putredinem, pariterque pugnaret aduersus simoniacam hæresim, quæ vbique locorum grassabatur impune. Hæc Baronius.

[40] De sacri corporis Translatione ista tradit Vghellus ad Ciaconium: Fauentiæ ad huius sancti viri tumulum ardent faces, populus confluit: [Corpus eius translatum an. 1354.] sequens inscriptio luminum vsu abolita, corporis eius Translationem in memoriam reuocat.

A. D. MCCCLIV, DIE XIII APRILIS
TRANSLATVM FVIT CORPVS
S. PETRI DAMIANI RAVENNATIS
IN SCRIPTVRA DOCTORIS
ET OSTIEN. EPISCOPI,
AC APOST. SEDIS LEGATI,
ORD. S. CRVCIS FONTIS AVELLANÆ,
IN PRÆSENTEM ARCAM A REV. P. D.
MATTHÆO DE CALLIO HIC ABB.

Sequentes versus sub eadem arca extant:

Quinque denis mille trecentis & quattuor annis,
Tertius Aprilis cum a decimo fluxerat ortus,
Transtulit te Clerus doctum in pagina sacra,
Ostiensis Præsul, quem dotat Cardinalatus.
O Petre Damiane te Crux in Ordine Fontis
Auellanæ beat, tu Legatus quoque tandem
Sedis Apostolicæ, petra nunc clauderis ista.
Instat nunc Abbas Matthæus de Callio natus.

[41] Alteram in quadam columna primarij Fauentini templi appensam subiicit idem Vghellus, qua B. Petrum inter vrbis suæ Patronos relatum esse testantur Fauentini: [voto solēni in Patronis assumitur an. 1512.] estque huiusmodi.

Imminente ciuitati ex Gallis periculo cædis, exitij & flammæ, vouit vniuersus populus Fauentinus agere non minus solenniter in diebus festis SS. Sauini, Æmiliani, Terentij & Petri Damiani, quam diebus Dominicis agi solitum debitumque sit, si modo omnipotens Deus ruinam auerteret. M D. XII.

VITA
auctore S. Ioanne Laudensi eius discipulo,
ex II MSS. a Constant. Caietano edita.

Petrus Damianus S. R. E. Episcopus Cardinalis Ostiensis, Prior Eremi Sanctae Crucis Fontis Auellani, Fauentiae in Italia (B.)

BHL Number: 6706

Avctore S. Ioanne Lavdensi.

PROLOGVS

Domino Liprando Priori & ceteris senioribus eremi Fontis Auellanæ Ioannes.

[1] Opvs mirabile, Patres, quod sanctitati vestræ placuit meæ iniungere paruitati, quam meis sit perarduum viribus & impar ingenio, ipsemet liquido perpendo. At quia non præsumo vestro quidquam abnegare imperio, [Auctor hāc Vitam scribit obedientia adactus,] licet Iensus hebetudo illustres tanti viri actus inerti deuitet committere stylo, ne, dum superiora sibi aggreditur, Lectorem magis ad nauseam, quam ad legendū excitare videatur; confidens tamen de vestris sanctis orationibus, almisque ipsius pij Patris nostri Petri Damiani meritis, ad cuius vos acta exarāda meā obediētiam prouocatis, deuotus aggrediar vestris obtemperare mandatis. Ipsemet enim consultius fore censueram, [& ne memoria tāti viri pereat:] ea me quouis rudi stylo interim annotare, quo digne postmodum a peritioribus elucidata scriptoribus, ad notitiam futurorum possent profutura pertingere, quam imperitiæ notam nimium declinando, intacta prorsus relinquere: ne forte post modicum caligine obliuionis obducta, non paruo mei discrimine de cunctorum omnino laberentur memoria. Nam cum omnibus pateat, neminem gestorum illustrium virorum conscium, absque culpæ macula ignauo silentio tegere; quanto magis constabit, non paruo me obnoxium fore delicto, qui tanto Patri, licet in extremis pene temporibus, indiuiduus comes inhæserim, si eius mirabilia gesta silentio præterire, quam diuulgare maluero.

[2] [scribit a B. Petro sibi relata, a cōsciis narrata, aut a se visa.] Eorum igitur, quæ relaturus sum, partem me ex ipsius ore suscepisse memini, partem ex quodam condiscipulorum meorum, qui eius contubernio ante me familiarius inhæsere: quædam autem relatu cuiusdam ipsius propinqui, viri grauis & honesti, quæ videlicet illius conuersionem præcesserant, audiui: cetera quidem propria præsentia ipsemet annotaui. Verum iam nostri sermonis articulus, ad historiæ ipsius vertatur exordium.

CAPVT I
Ortus B. Petri: infantia & pueritia aduersis probata. Studia litterarum.

[3] Vir itaque Dei Petrus prœnominatus Damiani, famosissimæ Rauennæ vrbis ciuis haud ignotus, liberalibus apprime disciplinis imbutus, cum Pythagorici apicis biuium paullulum transcendisset, [B. Petrus Rauennæ natus:] læuum quem ceperat consulte relinquens, dextrum callem prudenter arripuit: ipsoque iuuentutis feruore, diuina afflatus gratia, seculari pompæ renuntians, ad perfectionem monachicam auide conuolauit. Qui nimirum honestis parentibus editus, ab ortus ipsius crepundiis, rebus perurgeri cœpit aduersis. Cum eius nempe mater, iam filiorum pertæsa, domo videlicet a hæredibus referta, hunc genuisset extremum; vnus liberorum, qui tunc iam grandiusculus adoleuerat, conquestus exclamat: Pro pudor, ecce iam tanti sumus, quod in hac domo vix capimur: [a matre ob multiplicē prolem reiicitur:] & quam male sibi congruunt hæredum turba, & hæreditas! Ad cuius verba mater vehementius indignata, & fæminei liuoris zelo succensa, complexis manibus se miseram seque vlterius viuere vociferatur indignam. Illico eum, vt ita loquar, ante pene quam lactaret ablactat, & quasi numquam ipsum de cetero suis manibus attrectandum, infausta quædam sibimet imprecans, a se prorsus ablegat. Sic filium, antequam viuere discat, emancipat: & quod possidere solum posset, a possessione materni pectoris exhæredat.

[4] Cum igitur perexile illud plasma, quod erat omni nutriciæ sedulitatis officio destitutum, fame simul & algore nigresceret, & tenuis, non dicam vox, sed quasi sibilus de pectusculo vix adhuc palpitante rauciret: [persuadēte alia fæmina recipitur:] cuiusdam Presbyteri fæmina, quæ patrij laris erat quasi vernacula, superuenit, & inhumanam matris suæ duritiam seuera, inquantum licuit, inuectione corripuit. Numquid, Domina, inquit, hoc est matris Christianæ, quod non probatur esse tigridis, vel leænæ? Illȩ parientes enutriunt catulos, & nos ad imaginem Dei conditos, abiicimus e nostris visceribus procreatos? Et hic forte, qui nunc ita proiicitur, si ad ætatis incremēta peruenerit, locum inter suos non infimum obtinebit. Cauendum etiam, ne cuius mater esse contemnis, filicida merito iudiceris. Huiusmodi plane verbis b vxor Presbyteri officio functa est Sacerdotis, dum & maternum ad pietatem molliuit affectum, & morientem ad vitam restituit filium. Mox itaque non ignaua virago vlnas fluentibus induuiis expedit, substrata pelle iuxta ignem puerilia membra distendit, & vndique, perungendo corpusculum, non modicæ summȩ c songiam profligauit. Videres itaque tenellos artus liquescentis aruinæ fomenta combibere, & resumpto vitali calore rubescere, & sic in eo nitorem rudis infantiæ subito reflorere. Vbi notandum, quia & mater eius facta fuerat Herodias, & illa facta est Elias: [ablactatur: parentibus orbatur:] sicque per peccatricis mulierculæ studium, & desperatus de mortis faucibus retrahitur, & mater de filicidio liberatur: quæ nimirum iam sese matrem aduertens, quem velut alienum immitis exploserat, ad piæ mox dilectionis amplexum maternorum viscerum affectibus reuocat, omnemque illi nutriciæ curæ diligentiam instanter exhibere non cessat. Puer autem hac diligentia, donec ablactatur, perfruitur: qua sane post modicum vtroque orbatus parente, infra pueriles adhuc annos immature priuatur.

[5] Eo igitur fraternæ curæ relicto (o incomprehensibile Diuinæ dispensationis arcanum!) vnus ipsorum, qui atrox inter ceteros honestis moribus præditos sub ouina pelle latebat, [a fratre eiusq; vxore dira patitur:] fraudulenta nunc pietate pro paterna vice educandum suscepit: atque dum sibi cohæredem adoptare se fingit, diræ velut emptitium seruituti adiicit. Cui socia coniux hærebat, quæ nullis pietatis visceribus ab illius sæuitia differebat. Vterque igitur super innocentem puerum vnanimi feritate grassantes, toruo ac nouercali eum aspectu tractantes, duris afflictionibus pendulæ illius viribus officiebant: seruorum nempe cibariis, & quæ magis congruerent porcis, malignaque vappa vsu sustentabant assiduo. Pedibus nudis, vestibus ibat incultus, verberibus vapulabat, pugnorum ac calcium crebris ictibus subiacebat. Porro cum iam grandiusculus sub tam iniquis licet oneribus fuisset affectus, ad porcos pascendos eiicitur, [porcos pascit:] ceterisque mancipiorum conditionibus indifferenter subiicitur. Quid in his vero considerandum, nisi quod idcirco hunc suum Dominus militem permittebat acriter affici, quo ad spiritalis procinctum militiæ disceret arctius informari: quatenus eius virtus eo robustius ardua postmodum quæque perferret, quo ipse a puero expertus huiusmodi iam fuisset? Hic etiam succincte notabile quoddam referre non otiosum putamus.

[6] Quadam die dum idem præfata adhuc laboraret inedia, casu nummum reperit: & tamquam subito diues effectus gratulabundus, quid eo mercari aptius posset, [inuento nūmo curat sacrificium Missæ pro patre offerri:] diu mente reuoluere cœpit: nimirum dum suauibus cunctis egeret, dulcis appetitus per mollia quæque puerilem mentem trahebat: quod dum prolixius fieret, ancepsque quod esset eligendum ambigeret, diuinitus tandem inspiratus, ait: Quid est quod reuoluo? quidquid horum certe assumam, non erit eius diuturna voluptas: melius ergo est, vt tradam Presbytero, qui Deo sacrificium offerat pro patre meo. Quid huius pueri simplicitate prudentius? quid hoc egente pupillo frugalius? Et spretis cunctis, quæ peritura cognouit, illud solum elegit, quod mansurū in æternum sperauit. Porro quid hoc fuisse putemus, nisi quoddam futurorum præsagium, quod appetitu videlicet æternorum contemneret temporaliter blandientia?

[7] Vt autem ad ordinem redeamus, postquam Domino, qui suorum curam non deserit, ex præfatis etiam calamitatibus eruere placuit ipsum pene consumptum, ex impiorum laniatibus misericorditer abstraxit; & in germani alterius sinu, [a Damiano fratre optime habetur:] Damiani nomine, iam mulcendum tandem fouendumque locauit. d Hic eum itaque cara satis dilectione complectens, tantam ipsius curæ diligentiam impendebat, vt paternum excedere videretur affectum. Quem porro, iam licet grandiusculum, [studiis applicatur:] litterarum apicibus e tradidit imbuendum, nec non & studiis subinde liberalibus: in quibus scilicet tam docilis tamque industrius est agnitus, vt ipsis suis Doctoribus mirabilis haberetur. Cumque discendi finem ex omni liberali scientia peritus fecisset, mox alios erudire, clientium turba ad doctrinæ ipsius famam vndique confluente, [alios docet.] studiosissime cœpit.

[Annotata]

a Ex his duo filij mox enarrantur, at duarum filiarum, seu sororum B. Petri, [Fratres & sorores eius.] meminit ipse epistola 14 libri 8, quam ipsis tum viduis scripsit, ad continentiam eas adhortans. Appellantur Rodelinda & Sufficia. Fratrum Damiani & Marini meminit lib. 2 epist. 14.

b Mox peccatrix muliercula dicitur. De abusu Sacerdotum illo tempore sibi pellices velut vxores detinentium, infra agitur. A Fortunio & Rubeo pellex appellatur, [pellices Sacerdotum vxores habitæ.] a Flaminio fæmina quædam. B. Petrus opusc. 6 cap. 18 ait Marinum Presbyterum suam publice tamquam legitimam possidere vxorem non reueritum esse.

c Imo rongiam legendum arbitramur, id est scabiem, Italis rogna, Gallis, [rongia.] rongne, Hispanis rona.

d Damianus hic eius frater, dein fuit Archipresbyter Rauennas, cui scripsit epistolam 2 lib. 5 sub hoc titulo: Domno Damiano fratri carissimo Petrus peccator monachus, [Damianus alius frater,] quidquid seruus & filius, ac dein dulcissimum & dilectissimum in Christo Patrem & Dominum appellat, suam illi negligentiam confitetur, eiusq; preces expetit. Eumdem Damianum ex Archipresbytero monachum factum tradit lib. 2 epist. 14. Alterius Damiani nepotis sui meminit epist. 11 lib. 1 ad Alexandrum II Pontificem, & epist. 29 lib. 6 ad Stephanum monachum, [alius sororis filius.] vbi sororis filium appellat. Eidem monacho facto scribit epistolam 21 & 22 eiusdem lib. 6.

e Adolescentem se in Fauentina vrbe propter litterarum studia constitutum fuisse ait epist. 30 lib. 6. at dum in ipso adolescentiæ flore & noua pubertas indueret faciem, [Studia Fæuentiæ & Parmæ peracta.] & æstus libidinis accenderet carnem, se apud Parmense oppidum liberalium artium studiis institisse ait lib. 5. ep. 16, quorum & lib. 2 epist. 17 meminit. Iuonem Magistrum suum appellat lib. 6 epist. 17. Studia dictis in locis peracta esse tradit etiam Rubeus.

CAPVT II
Deliberatio varia & probatio sui assumpta a B. Petro de vita monastica.

[8] Interista nimirum dum fauore populari efferretur, dum diuitiarum copia cumularetur, iam pene potuit horum lenocinio seculari pompæ subtrahere, aut illecebris venereis illectus implicari. [Deliberat de statu vitæ:] Sed quoniam ex electorum numero nequit vllus prorsus minui, respectu illico diuino præuentus, ita secum agere cœpit: Et cur delecter præsentibus, vti caro suggerit, ætas exposcit? Sed numquid his perituris debeo inhærere, & non magis istis renuncians, potiora prouidere? At si forte postmodum hoc me facturum promitto, quia non multo carius, multoque Deo acceptius modo agere satago, dum ætas viget, dum prospera mulcent? Iam vero post hæc paullatim inchoat a mundanis studiis remoueri, ac diuinis obsequiis accingi: &, licet exterioris cultus specie adhuc videatur hærere caducis, toto tamen mentis affectu bonis aspirat æternis. Sub mollibus itaque vestibus cilicium induit, ieiuniis, vigiliis, & orationibus solerter insistit. Et quia, calente iuuenta, [carnem domat cilicio, ieiunio:] stimulis acriter vrgebatur carnalibus, mediis noctibus e strato consurgens, aquis se fluuialibus immergebat: in quibus tamdiu nudo manebat corpore, donec algentia membra rigerent, noxio recedente calore. Exinde vero regrediens, [aquis se immergit:] quæque venerabilia loca psallendo circuiens, totum ante synaxim complebat psalterium. Eleemosynis quoque pauperum assiduis insistens, ac frequentibus eos conuiuiis pascens, [liberalis in egenos:] suis lætabatur manibus, eis, tamquam Christo, ministrare deuotus.

[9] Inter hæc sane non prætereundum puto, quod ædificationi multorū profuturum non ambigo. Quadam die priuatus prandebat, nec quisquam secum præter solum cæcum quemdam præbendarium discumbebat, [cæcum adhibet mensæ:] qui quotidianus conuiua ex more sibi assidere solitus erat. Accidit autem, vt tunc non amplius, quam vnus triticeæ similaginis panis adesset. Hic itaque illi solus apponitur: quid vero dari possit mensæ sodali, qui non diuersis a se cibis ali consueuerat, non habetur. Appositus est ergo illi cibarius panis, suppar videlicet, & secundæ conspersionis: quod hic nempe non æquis aspexit oculis, & grauiter tulit. Paullatim vero ei pauor incidit, & intra semetipsum cogitare. cœpit: Christus, inquit, ad mēsam meam inferior mihi est? Egone comedam velut herilem panem, & delitiosum, & ille puerorum meorum pane vescetur? Hæc, [in defectu panis huic deteriorem dari permittit:] & his similia cum in pectore suo multa versaret, incidit cogitatio, vt panem illius suo, suumque illius pane mutaret. Quid igitur ageret? Quo se verteret? tolleret illius panem? sed pudor obstabat: suum comederet? sed conscientia remordebat. Quid plura? Tandem vincit caro, & mens eneruiter obluctata succumbit. Incipiūt igitur vterque comedere: hic scilicet, quasi Dominus, & Princeps mensæ, nitidum; ille vero, clientium, vel mancipiorum more, cibarium.

[10] Sed cum comederet, sensim pauor accidit, & horror nimius omnium viscerū suorum interna concussit: verebatur enim diuini super se motus euigilare sententiam: suspicabatur certe repentinam iustæ seueritatis imminere vindictam, quod & factum est. [spina piscis gutturi inhærente vexatur:] Os enim piscis gutturi eius pestilenter inhæsit, quod vllis omnino conatibus trahi in interiora non potuit. Glutiebat ex industria cibum, non descendebat: screabat, tantumdem erat: conabatur emittere, sed affixa pernicies nihilominus immobilis permanebat. Erubescebat tamen dicere, quod intrinsecus patiebatur: clandestinus eum tenebat hamus, & velut incautum piscem per gulam trahebat ad mortem: vndique illi augmentabantur angustiæ, & non tam mori quam mortis turpitudo terrebat. Malebat quippe, vt se tela transfigerent, quam fœdus prurientis gulæ interitus deturparet. Anhelus anxiebatur spiritus, & mœroris tenebræ ei circa oculos voluebantur. Quid pluribus moror? Tandem Christo detulit, eique se imparem, etsi non pane, [pane meliore alteri oblato, liberatur,] tamen potestate, liquido cognouit. Buccellam suam pauperi festinus apposuit, eiusque ante se vicaria permutatione locauit: & (o placabilem Deum super malitia nostra!) statim ad primum accepti panis gustum pestis illa pertransiuit, & interceptum fragmentum decidens in interiora purgatur. Delitiosus itaque panis ei factus est plaga; grossus vero & durus, medicina. Escam mutauit, & laqueum, qui eum ferialiter astringebat, absoluit. Deposuit superbiam, cælestemque persensit de humilitate medicinam, & supernæ miserationis medelam, quam nimirum vt se tam mirabiliter obtinuisse persensit, in sui liberatoris præconium huiuscemodi mox sermone prorupit: Benedictus omnipotens Deus, qui periclitantibus subuenit, & in gaudium de mœrore conuertit: [supplex Deo gratias agit:] arrogantiam calcat, superbientem humiliat, atque misericordiam largitur, quatenus & ipse nos ad misericordiam inuitat: Estote, inquit, misericordes, sicut & Pater vester cælestis misericors est: suæque tribulationis periculum, quod eatenus erubescendo celauerat, [& rem factam propalat.] iam cunctis præ gaudio narrat. [Luc. 6. 36] Quod vis siquidem doloris non valuit, lætitiæ magnitudo extorsit. Et quidem ipsemet tam hoc, quam aliud, quod de eius abiectione recenter nati superius retuli, suis opusculis exarando inseruit.

[11] Verum, vt ad suum ordinem nosteriam sermo recurrat, hic Christi tiro flammam sui pectoris ad altiora votis attollens assiduis, [adspirat ad vitam monasticam:] quod mente conceperat, implere vehementer optabat: scilicet huic seculo funditus renunciare, habitumque militiæ spiritualis assumere. Attamen in patriis finibus prorsus hoc agere recusabat, ne vel affinium vel necessariorum affectus, quod libet sibi ad perfectionem tendenti noxium pareret obstaculum.

[12] Hoc autem eo meditante, atque assiduis orationibus exorante, quatenus sibi a Domino aditus pāderetur salutis; ecce duo Fratres ab eremo sanctæ Crucis a Fontis Auellanæ, cuius fama iam sibi plane innotuerat, [indicat desiderium eremitis S. Crucis Fōtis Auellani:] illuc directi adueniunt: quos cum diuino nutu obuios habuisset, ac peroptatam conuersationem habere cum eis cœpisset, sui pectoris reuelauit arcanum. Illi vero gratanter audientes quod panditur, piis eum monitis in idipsum roborando succendunt. Sciscitatur ergo, an sanctus illorum Abbas, cuius fama laudabilis ad ipsius iam notitiam venerat, illum susciperet, si ad ipsius contubernium accedere voluisset. Illis quidem annuentibus, [offert illis argenteum scyphum:] atque ipsum hoc persuadentibus, spondet se, Diuina opitulante gratia, quantocyus ad eos venturum, vt possit suum implere desiderium: quibus argenteum scyphum obtulit, rogans, quod eum suscipientes, Domino Abbati deferrent. Illi vero vasis amplitudinem cernentes, pondus incusant, viæ longioris impedimentum prætendunt, dicentes, non se posse tanta sarcina grauari, viamque prolixi itineris impedire. Cumque in suscipiendo eum precibus instaret; aiunt illi: Si ergo nos tantopere cogis, nec tuo vacuos munere prorsus abire permittis, præbe huiusmodi quidquam aliud, quod nos absque viæ dispendio leuius pro tua deuotione perferre valeamus. Quod ille audiens, vehementer admirari, stupere, secumque dicere cœpit: [stupet non admitti:] Qui sunt isti, qui dum pauperes egenique videntur, adeo quæ sunt mundi huius despiciunt, vt in optimo vase ferendo assumere vel minimum laborem contemnant? Nonne vere liberos vereque dixerim eos beatos, qui tanta fortitudine ambitionis iugum suis e ceruicibus excussisse, tantaque mentis excellentia vanam mundi pompam calcasse cernuntur? Vnde super hoc plurimum ædificatus, vehementius ad secularis pompæ contemptum succenditur.

[13] Ab hinc igitur de sua valde pollicitatione sollicitus, prius cupit experiri, [40 diebus se cellæ cuidam includit.] vtrum cellulæ, quem audierat, laborem perferre sufficeret. Quamdam itaque b cellam ingreditur, in qua nimirum quadraginta diebus, ad illius eremiticæ sanctionis instar, non segniter exercetur. Qua scilicet experientia admodum roboratus, nil iam cœpit eremiticam illam austeritatem pertimescere, imo toto eam affectu inhianter appetere.

[Annotata]

a Sæpius nomine Fontis Auellani solum appellatur. De eo supra egimus.

b Cellam cœnobij S. Mariæ ad littus maris Adriatici. inquit ex Danthe Fortunius lib, 5 Histor. Camaldul.

CAPVT III
Vita monastica B. Petri in eremo sanctæ Crucis Fontis Auellani.

[14] Tempore itaque optato suscepto, quo videlicet id apte peragere præter scientiam suorum omnium posset, assumens ex suis bonis, quæ voluit, clam iter arripuit. Cum ad Eremum peruenisset, [Properat ad eremum S. Crucis Fontis Auellani:] desiderium suæ mentis Senioribus illis aperiens, in illorum consortium se recipi deuote poposcit: cui mox, quod salubriter postulat, gratanter permittitur, atque vni ex Fratribus, pro nouitiorum more instruendus contraditur. Qui cum eum ad cellulam deduxisset, mox, [admittitur: vestibus monasticis induitur:] vt iussus fuerat, lineis exutū, cilicioque indutum, ad Abbatem reduxit: quem Abbas cuculla superindui absque mora præcepit. Ipse vero super hoc admirans, dicebat intra se: Quid mihi accidit? Nonne debebam prius disciplinæ huius experimentum capere, ac postmodum ad suscipiendum istum vltronee poscens accedere? Numquid valeo tam subito præuentus obtemperare? [tentationi constanter resistit:] Cumque hoc secum ageret, extēplo in semetipsum reuersus, increpare se cœpit vehementer, & dicere: Numquid, si res posceret, vt plecti capite pro Christo deberes, ita effugeres, obstinatusve resisteres? Quod factum est, nonne paulo ante constanter tibi omnia perpeti promittebas? Cur tam cito eneruiter succumbere non formidas? At si forte illud iudicas noxium, istud admittas libentius; vt quo durius toleras, eo placidius in retributione suscipias. His itaque propriis inuectionibus reflexus, Senioris præcepto illico acquieuit, placidusque gratanter obtemperauit.

[15] Assumpto vero habitu, tanto protinus feruore succenditur, vt corporea cura contempta, sola, quæ sunt spiritus, appeteret: carnem spiritui totis viribus seruire compelleret: delicata vel sumptuosa cuncta respuens, aspera quæque & contemptibilia requireret. Porro, quod dico, hoc intueri vales exemplo: [viliora quæque appetit:] Dum hic esset aliquando cum suo profecturus Magistro, molliorem scapularem induere, atque pulchriorem, quam affectaret, equum ascendere iussus est. Rogare itaque Magistrum summissis cœpit precibus, ne sibi hoc dignaretur præcipere, quod ipse nimium, velut indecens, abhorreret. Magister vero eius precibus acquiescere nolebat, ne vilipendere videretur discipulum, quem diligebat tamquam vnicum, si sic eum iuxta suum desiderium secum permitteret incultum procedere. Discipulus autem longe aliter sentiens, [ob molliorē vestem & nitidiorem equū erubescit iter faciens:] totumque aliorsum conuertens, nimium erubescebat secularibus iam apparere nitidulus: ne ipse, quæ olim seculo renunciasse videbatur, secularem pompam adhuc carnaliter quærere putaretur. Quod tamen opprobrium multo magis ille subire, quam inobedientiæ notam maluit: quam videlicet incurrere vehementius expauit. Videbatur enim sibi, prout ipse referebat, vt quicunque illum sic comptum equitare cernerent, digito demonstrarent, & velut carnalem subsannarent: sibique non monachi, sed sponsi nomen aptarent. Vnde tantus rubor eius suffuderat faciem, vt vix caput erigere, vix in quempiam posset acies oculorum dirigere. Illis autem regredientibus, cum ad a cœnobium S. Vincentij, cui vicina rupis Petra-pertusa vocabulum indidit, peruentum fuisset; iam Domini seruus vlterius ferre nequit ignominiosum nitidulæ vestis ornatum: occasione itaque ibidem paulisper remorandi reperta, Magister cœpto itinere tendit ad Eremum, ille vero alium sibi scapularem, b humiliorem stamine & colore, acquisitum induit: sicque velut immani sarcina, [viliorem vestem accipit:] qua depressus hactenus fuerat, leuatus, quantocyus post Magistrum ad proprium est monasterium reuersus. Nequaquam enim eos æque poterat, qui squalidis vtebantur vestibus, venustis ipse indutus reuisere: dum moribus ornari potius gestirent, quam vestibus.

[16] Vt autem ad superiora redeamus, bonæ indolis Christi miles tantis illico ieiuniorum, vigiliarum, ceterarumque afflictionum laboribus se cœpit atterere; vt ij, [insistit ieiuniis, vigitiis aliisq; loci exercitiis,] qui diuturnis iam studiis exercitati fuerant, illius mores & vitam intuentes, sua cogerentur acta contemnere. Nam dum inolitum vitiorum funditus certaret euellere, cuncta moralium ipsius loci exercitiorum genera totis gestiebat viribus, indefesso operis labore, complere. Porro c loci institutio huiusmodi fore dignoscitur, quod bini diuisis cellulis commorantes, die noctuque a spiritali luctamine, velut in acie consistentes, [orationi,] brachia non remittebant. Inexpugnabilibus namque psalmodiæ, orationis, lectionis, abstinentiæ, obedientiæque armis accincti, aduersus aëreas potestates infœderabiliter dimicabant. Abstinentiæ vero modus hic erat, vt quatuor in hebdomada diebus pane & aqua contenti, [abstinētiæ:] tertia, & quinta feria pauxillum leguminis sumerent, quod videlicet singuli in suis cellulis decoquebant. Ieiuniorum quippe diebus nequaquam pro suo libito cuiquam de pane sumere licebat: sed id, quod præfixa mensura præbebat. Porro de vini vsu quid memorem, cum nisi pro sacrificio, seu forsitan pro ægro, vinum ibidem tunc prorsus deesse feratur? Nudipedalia passim per Eremum cunctis temporibus exercebant: in cellis vero nec d caligas induebant. Ceteris autem spiritalibus exercitiis, disciplinæ videlicet e metanæis, f palmatis, prolixis g vlnarum extensionibus, [pœnitētiis:] sedulo, prout cuique h feruor virtusque inerant, incumbebant. Porro vigiliarum hunc morem seruabant, vt signo temporis personante, totum post synaxim Psalterium ante lucem complerent. Petrus vero hoc commune signum longe vigilando præueniens, quidquid tamen noctis post i synaxim restabat, continuatis excubiis transigere satagebat: ne communem scilicet videretur canonem soluere, qui ad iniussa quoque se conabatur extendere. [e lege præscripta voluntariæ deuotioni præfert:] Nouerat enim sacratius fore, quod publica lege taxatur, quam quod institutione priuata dependitur; & quod gratuita munera quantumlibet grandia, minime valeant a mandato legis offerentem absoluere, quo minus quæ lege præfixa sunt, studeat diligenter implere: cui nimirum licet quælibet pro deuotione adiicere, non tamen instituta maiorum propriis amouere. Voluntaria quippe augere merito possunt, excusare omnino, quæ legis sunt, nequeunt.

[17] Denique dum huiuscemodi pernoctaret excubiis, tantam læsi cerebri passionem contraxit, [dolore capitis vexatur:] quo vix vel modico somno iam refici posset: atque postquam adhibito medicamine de concepta passione, diuina opitulatione conualuit, sic iam discrete agere didicit; quatenus & remissionis torporem vitare, & præcipitationis cursum prudenti moderatione cohibere satageret. [eo liberatur:] Qui nimirum dum cellulæ stationem rigida censura seruaret, & post assuetum psalmodiæ, precum atque orationum persolutum, sedula meditatione lectioni vacaret, [claret sciētia sacræ Scripturæ.] tanta diuinarum Scripturarum scientia claruit, quanta secularium antea non claruerat.

[Annotata]

a De hoc monasterio agit B. Petrus epist. 32 lib. 6, eiq; se summa auctoritate præfuisse innuit, Quadragesimale ieiunium aliaq; præscribendo.

b De vili vestitu monachorum disserit opusc. 12, & Ecclesiasticorum opusc. 29.

c De ordine Eremitarum & facultatibus eremi Fontis Auellani, item De suæ congregationis institutis extant tractatus duo B. Petri tomo 3 opusc. 14 & 15, [Metanœa.] ex quibus hæc videntur excerpta.

d Nudis cruribus permanere solitos tradit opusc. 14.

e Metanœa, Græce μετανοια, pœnitentia, hic significat prostrationem siue inclinationem corporis in terram. Ita B. Petrus scribit in Vita S. Dominici Loricati, ab eo in vno psalterio recitando mille metanœas fieri, & citato opusculo 14 ait pro fratre mortuo vnumquemque septingentas metanœas facere. S. Simeon Stylitaapud Theodoretum cap. 26 Philothei quotidie quam plurimas inclinationes faciebat, quibus ad mille ducentas quadraginta quatuor enumeratis, defessus qui obseruabat, numerare desiit. Consule Onomasticon Rosvveydi ad Vitas Patrum.

f Palmatæ a palma manus dictæ sunt: eas quispiam sibi infligit, quando palmas illidit terræ. Ita B. Petrus lib. 6 ep. 27 ad Petrum Cerebrosum monachum, Lorica, inquit, est homo indutus ad carnem, ferreis membra diuulsa circulis ambit, [Palmatæ.] mittit cum labore metanœas, allidit in pauimentum sæpius palmas. Burchardus lib. 19 cap. 17 & 25 ait diem vnum pœnitentiæ viginti palmatis redimi posse, vbi percussiones palmarum ferula inflictas aliqui intelligunt.

g B. Petrus in Vita S. Damiani Loricati ait hunc duodecim psalmos viginti sex vicibus sub nullo prorsus interuallo, sed vno ductu, extensis in modum Crucis brachiis quotidie decantasse: [Oratio expansis brachiis.] alium iuuenculum Fratrem a capite vsque ad finem psalterij eleuata brachia tenere, ita vt laquear tabulatum cellulæ manibus sæpe contingat.

h B. Petrus opusc. 15 hæc tradit: Super metanœis vero disciplinis atque palmatis, siue etiam brachiis extendendis in orationibus ceterisque sancti feruoris exercitiis, nulla Fratrem lege constringimus. Flaminius in Vita B. Petri sic explicat: Ceteris vero spiritualibus exercitiis, verberibus, genuflexionibus, & prolixis vlnarum in Crucis modum extensionibus, prout cuiusque feruor erat virtusque, vacabāt.

i [Synaxis.] Ita infra num. 40 synaxis pro nocturno seu matutinali officio iterum accipitur.

CAPVT IV
Conciones B. Petri in variis monasteriis habitæ. Præfectura Fontis Auellani. Diuersa monasteria extructa.

[18] Cvm tempus igitur aduenisset, vt lucerna domus Domini erecta super candelabrum omnibus luceret, iubente Magistro, a paucis illis Fratribus exhortationis verba impendere cœpit. [Concionatur ad suos] Cumque eius opinio iam latius effusa crebresceret, b Wido venerabilis Abbas c Pomposianus, vir sanctissimus, suos legatos ad huius Abbatem dirigens postulauit; quatenus caritate Fratrum, eum ad suum monasterium destinaret, secumque aliquandiu remorari permitteret: [dein ad Pōposianos] quo poscentibus Fratribus verbi sacri erogare pabulum debuisset: eiusque pia petitio caritate, quam postulat, Deo disponente, minime frustratur. Illuc enim dirigitur, vbi caterua Fratrum centenarium numerum ferebatur implere. Cumque ibidem fere biennio retentus, non paruum fructum ex iacto verbi semine fidelis operator Domino tulisset, accepto Abbatis sui mandato, subnexo etiam obedientiæ verbo, quatenus ad se redire debuisset, licet pluribus obstrictus precibus, teneri vltra nequaquam valuit: sed tamquam vir Deo plenus, obedientiæ per omnia subditus, Magistrum non obaudire formidans, festinus ad eum rediuit. Sæpe namque nobis referre solebat, cum sermocinandi occasio id videretur exposcere, quo sui nos exemplo, velut ex propinquo, ad obedientiam efficacius prouocaret: quod si quid olim sibi cum obedientiæ additamento præcipi contigisset, tanto sua viscera verbum hoc illico terrore concuteret, vt nulla iniuncti operis difficultate ab ipsius executione retardari valeret. Peracto igitur cum suis confratribus permissi tēporis spatio, iterum eiusdem rei gratia, [& monasterij S. Vincentij Fratres:] ob quam Pomposiam ierat, ad S. Vincentij, cuius supra meminimus, monasterium pergere iubetur. Quod nempe quanto vel turba monachorum, vel latitudine facultatum cernebatur vberius, tanto se monasticæ normam disciplinæ fore declarabat angustius. Ibi quoque aliquandiu commoratus, nequaquam d segnis a Dominicæ vineæ cultura quieuit: donec, cooperante sibi Domino, vberem sui fructum famulatus impenderet.

[19] Magister vero eius tantam ipsius prudentiam ac zelum considerans, [creatur Procurator,] lætabatur strenuum se recepisse discipulum, cui tuto committeret ipsius Eremi gubernacula. Assumpto itaque discipulorum consultu, Eremi procurationem ei, licet abneganti ac renuenti, post se suscipiendam mandauit. Post migrationem vero Magistri, e regimen loci suscipiens, tam spirituali quam temporali cultu f haud modice dilatauit. Et quia diuina gratia ad vberiorem animarum fructum eius mentem succenderat, cœpit alia loca perquirere, vbi ad seruiendum Deo congregare monachorum copiam posset. In g Camarinensi itaque diœcesi aptum quemdam ad eremitarum habitacula locum, [dein Prior Fontis Auellani: extruit quinq; monasteria:] iuxta suam vicinam rupem curiosus indagator inuenit: ibique congregatis Fratribus, oratorio fundato, ordinatoque Priore, sub quo famulari Deo deberent, rursum ad locum alium inuestigandum processit. Peruenit igitur ad montem Pregium, in territorio h Perusino, ibique alia eremitarum fundauit habitacula: vbi videlicet cellulam quamdam inuenit, in qua B. Romualdum quondam mansisse ferebant. Quo igitur in loco, aliis locatis Fratribus, ad alium rursus demigrans, in Comitatu Fauentino congruum reperit locū, qui nuncupatur i Gamonium: vbi præparatis habitaculis, alios Deo famulaturos constituit. Sed & vicinum huic loco monasterium, quod k Acereta dicitur, construxit. Alterum quoque in Ariminensi territorio, in loco, qui l Murcianum nominatur. Huiuscemodi autem studiis assiduis vacare gaudebat, non quæ sua essent, sed quæ Iesu Christi, requirens.

[20] Porro quamquam his gerendis prudens Dei seruus instaret, [sæpe inuisit eremum S. Crucis:] tamen dilectum sanctæ Crucis Fontis Auellanæ locum & collegium, quod ipse præ omnibus tamquam vnicum diligebat, crebro, quocumque diuerteret, visitare curabat. Nequaquam sane illorū obliuisci poterat, cum quibus a suæ conuersionis exordio conuersatus fuerat, quosque iussione Magistri sibi commendatos esse recolebat. Quamquam nec ceteros, quos per diuersa loca discipulos aggregauerat, [curam gerit monasteriorū exstructorū, & aliorū.] sua diutius visitatione carere patiens, modo sui præsentia, modo epistolis, modo dirigendo aliquos spiritualium discipulorum sibi hærentium, omnes paterna sollicitudine congruis vicibus inuiseret. Hanc quippe sollicitudinem non solum propriis, quos ipse fundauerat, sed & pluribus locis aliis tam cœnobiorum, quam Canonicarum, tamquam communis parens cunctorum, non desinebat impartire, prout cuique videbatur expetere. Sed his paullulum intermissis, iam de illis aliqua loquamur, quæ Dominus per eum fecisse dicitur: in quorum sane relatione, Deo opitulante, quidquam immiscere mendacij, velut ex proprio, prorsus vitare curabo: illorum traditione fideliter exequendo, qui se vel ipsis interfuisse, vel ab his, qui interfuerant, accepisse, seu etiam, qui erga se ea, quæ memorabant, gesta fuisse dicebant,

[Annotata]

a Monachos plerumque viginti plus minus degisse, at cum Conuersis & famulis triginta quinque, supra dictum.

b S. Wido, siue Guido, cognomine Stambiatus, mortuus est an. 1046, 2 Aprilis, at colitur potissimum 31 Martij. Corpus eius adseruatur Spiræ ad Rhenum in templo Cathedrali illi dicato. [S. Wido]

c Pomposa, inquit Ferrarius ad 31 Martij, est pagus cum cœnobio & abbatia insigni in territorio Rauennate inter Rauennam & Hadriam, [Pomposa monasterium.] ab ipsa vrbe Rauenna ad 15 M. P. quot fere a Comaclo distans. B. Petrus epistola 6 libri 6 mittit donum Pomposianis monachis, petit vt pro se a morte preces fundant, sicut pro suis faciunt. Idem opusculum 13 de Perfectione monachorum inscripsit O … Abbati Pomposiano eiusque sancto conuentui.

d Ibidem tunc eum scripsisse Vitam S: Romualdi circa an. 1040. supra diximus.

e Ante annum 1044 supra probatum.

f Bona monasterio a se acquisita explicat B. Petrus opusc. 14, vti supra nos indicauimus.

g Est Camerinum vrbs Marchiæ Anconitanæ ad radices montis Apennini. [Camerinum.] Præerat tum Romualdus Episcopus, ad quem extare epistolam B. Petri tradit Vghellus de Episcopis Camerinensibus. In hac diœcesi condita a S. Romualdo cœnobia describit B. Petrus cap. 12 Vitæ illius.

h B. Petrus lib. 6 epist. 30 ad Teuzonem monachum hæc scribit: In Perusino monasterio, [Perusinum monast.] sancti videlicet Saluatoris, cui nuper & ipse præfui, quidam monachus fuerat &c. An illud in monte Pregio? Quod modo in vrbe Perusina est monasterium Camaldulense S. Seuero sacrum, fuisse olim extra portam S. Petri tradit Crispoltus in Perugia Augusta lib. 1 cap. 18.

i Gamonium, Flaminio Gamunium, Fortunio Ganuinium, Rubeo Gauiumum, [Gamoniū.] qui ait nunc Cauinam secundum quosdam appellari. B. Petrus opusculum 44 de ieiunio sabbati inscribit Fratribus in eremo Gamagni constitutis. & epistola eius 31 lib. 6 scripta est ad suos eremitas Gamugnensis S. Barnabæ. Quæ de hoc loco accipi videntur.

k [Acereta.] Hic locus prima mansione redeuntibus Fauentia Eugubium occurrit, vt infra dicitur num. 21, vide & cap. 9 litt. 1.

l [Murcianum.] Murcianum pagus etiamnum visitur non procula mari in confiniis fere Romandiolæ, versus Ducatum Vrbinatem.

CAPVT V
Miracula varia B. Petri meritis patrata.

[21] Qvadam igitur die apud præfatum a Gamonium cum in cella consisteret, Fratri, qui ei ministrabat, ex fonte sibi potum afferre iussit: qui statim pergens festinus iussum compleuit. [Aqua a discipulo hausta in vinum mutatur,] Quod Magistro gustante vinum esse deprehenditur. Increpare itaque discipulum cœpit, quod pro aqua sibi vinum tulisset. Illi vero asserenti, hausisse se ex fonte, quod obtulerat, eumdem sibi potum Magister porrexit, iubens gustando ipsum experiri, quo valeret se teste fallax conuinci. Cui gustanti licet vinum sapuisset, quod erat, nihilominus tamen, vt bene sibi conscius, potum illum ex fonte se hausisse affirmabat. Cumque illi fides nequaquam daretur, alius ad eundem fontem Frater dirigitur, cuius gressus, ne fallere similiter posset, obseruari præcipitur. Qui ergo ex eodem fonte mox pleno vasculo hauriens, concitus rediit: potum quem hauserat, Magistro tradidit. Verum dum hic quoque potatur, optimam esse vini speciem æque fere probatur. Fratres quoque, qui cum eo erant, ex eodem gustantes, [iterum ab alio hausta:] vinumque optimum comperientes, Deum præ gaudio collaudauerunt omnes. Quibus Petrus illico prostratus supplicat, imo sub obedientia interdicit ac mandat, quatenus se in carne degente, nulli prorsus mortalium, quod factum nouerant, pandant. Quo factum est, quod ad nostram notitiam id, [miraculū silentio pressum,] ante ipsius obitum nequaquam peruenire potuerit: sed postquam illius sepulturam Fauentiæ celebrassemus, indeque redeuntes, apud præfatum monasterium suum Aceretæ prima mansione hospitaremur, ibidem non solum istud, sed & alia quædam, quæ, faciente Domino, miraculo huic subdere curabimus, nos addiscere contigit: [a morte scitum:] referentibus eadem quibusdam eiusdem monasterij Fratribus, nec non & prædictæ Eremi, qui tunc illo conuenerant.

[22] Aliquando Vir Dei b buttem vini repositam apud quamdam suam capellam habuerat: accidit autem, vt die quadam militum turma prope ipsam capellam pertransiret: qui dum siti æstuarent, requirunt Presbyterum, si eis vinum præbere posset. Quibus ille respondit: Nil prorsus vini eo loci haberi, præter vnam c tinam Domini Petri, quam ipse contingere non auderet. Quo audito, is qui ceteris præerat, quique, vt aiunt, eumdem virum Dei subexosum habebat, respondit, [milites ex vini dolio nihil haurire possūt,] dicens: Vtique si Domini Petri est, ex ipso ego libentius bibo: moxque sibi famulantibus iussit, quatenus ex vino illo sibi ac sociis propinare curarent. Qui nempe conciti alacriter, vt genus illud hominum solet, ad huiusmodi obsequium currunt, sed euulso d tenello, nil prorsus vini suscipiunt: vertuntur ad alium, tantumdem reperiunt: tum cuncta foramina pandunt, & (o prodigium!) dolij aditus patent, & liquor interius, ac si quid solidum, nihilominus latet: superius itaque spiramen pandentes, & si quid intus meri contineatur, curiose rimantes, dimidio tantum palmo vas e semum inuenerunt. Stupentes ergo huiuscemodi euentum, arbitrantes tamen adhuc, ne quid forte obstaculi lateret intus, quo liquoris impediretur egressus, ingerunt singulas aditibus patentibus virgas: [varia irrito conatu tentant.] quibus deductis, eas quidem madere conspiciunt, vinum tamen introrsum nihilominus hæret inclusum. Illa nimirum virtus, quæ Israëlitico quondam populo rubri maris profunda calcanti, aquarum fluenta, murorum ad instar, dextra læuaque suspenderat, liquori huiusmodi fluxum constrinxerat. [Exo. 14.] Et qui hostiles tunc aduersariorum acies, ne gressus piorum impediri possent, aquis potenter immersit; ipse nunc istorum proteruiæ, ne suo nocerent famulo, [pudore cōfecti abeūt:] mirabiliter obstitit. Nam, vt illorum rabida fames, interempto Dei populo, manubiorum præda satiari nequiuit; sic istorum vesana sitis rapina eius famuli restingui minime valuit. Dum suos itaque vesanos conatus superna virtute delusos frustratosque perpendunt, diuinæ cedentes virtuti, confusi arentesque discedunt.

[23] His autem profectis, viator quidam adueniens, eidem flagitabat Presbytero, vt sibi quantolibet vini dignaretur poculo subuenire: cui Sacerdos eadem, quæ prioribus, [Sacerdos propio peregrino haurit vinum:] verba respondit. Cumque viator precibus instaret, quatenus ex eodem caritatis sibi gratia subueniret; Sacerdos, quæ militibus illis contigerant, ei seriatim enarrare curauit, ne vltra sibi importunus insistere debuisset. Ille tamen a sua petitione minime desistens, aiebat: Se iam magis ex eius sperare beneficio, quod rapinæ arrogantium ita abstractum fuerat, dum ipse sibi bene notus iam dudum fuisset, suumque frequenter exhibuisset. Iam igitur Presbyter tanta postulatus instantia, fideque mollitus, licet timide, accessit ad dolium; & quoniam, vt scriptum est, Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam; liquoris fluxus facilis mox attactu est haurientis manum secutus. [Iacob. 4. 6.] Itaque mitis obtinuit inermis, quod armatis fuerat negatum superbis.

[24] [in summa panis caritate, ciborum copia cælitus affertur:] Dum quadam die aduesperascente idem Pater fessus cum eodem, qui hoc mihi retulit, Fratre a silua rediisset, sola panis quadra cum crudis oleribus cœnanti apponitur: quem ille totum socio largiens, solis oleribus vescens, hortabatur conuiuam, quod patienter illam ferret pauperem cœnam, ditiorem habiturus in crastino mensam. Factumque est. Sequenti etenim die tanta est allata ciborum copia, quæ cunctis illic degentibus in plures dies sufficere poterat.

[25] Vir quidam magnus, admodum viro Dei deuotus, onusta piscium f exenia in præcipuis ei solennitatibus legare consueuerat. [piscem B. Petro allaturus nocte iter agit:] Accidit autem, vt aliquando, Domini propinquante natale, nequaquam huiusmodi potuisset pisces inuenire, quos digne ei posset iuxta morem dirigere: cumque super hoc non modica angeretur molestia, tandem in ipsa sacra Dominicæ natiuitatis nocte, grandis ei piscis aduehitur. Exhilaratus ergo, & plurimum gauisus præcepit, vt Dei viro illico deferretur. Porro nox tetris densata tenebris, nullum stellarum lumen radiabat, via quoque nimis laboriosa & difficilis erat, quam lutosæ niuis salebra omnino consperserat; piscis tamen portitor nulla difficultate, diei lucem præstolari permittitur. [corruit in aquam:] Eo itaque cœpti itineris viam carpente, ad obscuram quamdam ripam, profundamque peruenit: cuius extrema dum nimium, velut ignarus, persequeretur, lapsis repente vestigiis in ima præcipitatur: & cum tantus fuerit casus, vt solui potuissent totius corporis nexus, meritis tamen viri Dei, virtute diuina, totus seruatur illæsus. Incolumis ergo & validus onus excussum ceruicibus lætus resumpsit, [a mortis periculo liber euadit:] sicque ad Dei hominem hilariter properauit, Domini sui munus obtulit, quodque ex mortis faucibus ipsius fuisset meritis ereptus, gratias egit. Cui ille, Noli, inquit, fili, noli homini deputare peccatori, quod Deus tibi dignatus est sola sui miseratione largiri: ei tantum ex collatæ salutis munere gratias age, qui numquam sibi famulantibus in tribulatione deest.

[26] Hic vnum ex discipulis ad quemdam aliquando direxit Abbatem, quem dum in monasterio Frater ille minime reperisset, eum quo diuerteret, sollicitus requisiuit: quod cum egisset, regressus ipsius mora adeo protelata est, vt die, qua expectabatur, nequaquam redire potuisset: cumque ob id de correptione cœpisset trepidare, suscepto socio, iter suum arripuit sub silentis noctis obscuro: [monachus noctu a viæ ductore destitutus,] ac dum simul paullulum processissent, eius conuiator paullatim se subtrahens, furtim abscessit. Quo facto, monachus ille viæ, quam cœperat, prorsus ignorans, cœpit vehementer tristari, cum nec vlterius progredi, nec regredi, qua venerat, nosset. In arcto itaque situs, [per merita B. Petri iter dirigi petit,] hoc a Domino supplicans postulauit; quatenus iter suum meritis illius dirigeret, cui satagebat obedientiam exhibere: cumque oratione facta, abire cœpisset, quoddam biuium reperit, vbi dum paullulum hæsisset, ambiens, cuius tramitem terendum assumeret, vnum tandem elegit, quem aptiorem sibi fore putauit: in quem dum conaretur iumentum dirigere, non consensit; sed alterum capiens obstinate pergere cœpit. Sessor vero toto annisu calcibus atque verberibus instabat ad suum votum ipsum reducere: illuc nihilominus tendebat, [a iumento recte ducitur:] quo cœperat pergere. Cum autem hac colluctatione diutius certatum fuisset, nec tamen rector iumentum sibi ad obtemperandum vllo modo reuocare potuisset, iam demum suspicatus, ne forte brutum illud animal ita sibi contra morem diuino instinctu resisteret, totas illi laxauit habenas, quatenus iam liberum pergeret, quo ipsum Deus dirigere vellet. Mane itaque facto, iam lucescente diluculo, erectis oculis, quæque nota conspexit, seseque diuino munere, rectissimo tramite directum fuisse agnouit. Ergo suas preces Magistri meritis exauditas esse cognoscens, Deo gratulabundus gratias egit: nec non & suo Magistro, quem adeo dignum Deo fore perspexit.

[27] Alio quoque tempore quemdam nuntium cuidam destinabat Episcopo, qui dum aquæ riuulum in via reperisset, eum quidem facile transuadauit, sed mox in eius egressu, tanto ipsius equus infigitur luto, [nuntius eius meritis ex luto eximitur,] vt nullo conamine ex eo potuisset exurgere; eques vero ita se impeditum considerans, & quid ageret prorsus ignorans, deprecatus est Dominum, quatenus sibi dignaretur illius meritis subuenire, cuius se nouerat obedientiam gerere. Qua supplicatione ad Dominum fusa, confestim equus prosiliens concitus in aridam exiuit, correptoque spatio agilis ad vrbem peruenit. Cum autem ad Episcopum, cui missus fuerat, peruenisset, nequaquam Episcopum, quem quærebat, inuenit: reperto tamen quodam eiusdem patruele, honeste ab eo susceptus est. Qui plane pro tanti viri reuerentia, [timore nocturno corripitur .] cum omni domus ipsius familia ei officiosissime deseruiuit: in hoc vno tamen non modico erga eum deliquit, quod dum istum stratum locasset, cunctis recedentibus, solum in spatiosa illa mansione cubantem dimisit. Quod nimirum dum ille persensit, tantus eum horror inuasit, vt vix quantumlibet soporis illa nocte potuisset admittere.

[28] Verumtamen nec iuuenis ille impunis euasit, qui eiusmodi erga eum negligentiam duxit. [cuius auctore per B. Petrum in visione reprehenso.] Eadem quippe nocte, dum ille somno resolutus, in stratu suo iaceret, vir Dei Petrus in eum violenter insiliit, dureque virgis validis intentatis exterruit, eo quod legatum suum tam immaniter sua negligentia contristauit. Qua vero visione completa, illico expergiscens, cœpit diurnam lucem præstolari sollicitus, quod suum hospitem reuisere, & alloqui posset. Primo itaque lucescente diluculo, ad illum properans, diligenter eum inquisiuit, quid negligentiæ, quidue delicti circa eius fuerat commissum obsequium, quod in se Dominus Petrus tam se terribilem inuexerat, tantisque se minis ac probris obiurgauerat, atque terruerat. Cui protinus ille, Tanto, inquit, hac nocte, cunctis vobis recedentibus, solum me relictum fuisse expaui, vt cum graui molestia insomnem pene totam protraxerim noctem. Quibus vicissim reuelatis, admirati viri Dei potentiam, glorificauerunt Deum, qui tantis prodigiis se mirabilem in Sanctis & seruis suis ostendit. Cuius videlicet signi, is qui missus fuerat, ita est admiratione compunctus, vt ad virum Dei reuersus, confestim se illi commiserit, [lætus cum illo gratias Deo agit, fit monachus.] promittens se iam seculo abrenunciaturum, & regularem habitum ex ipsius benedictione ad famulandum Deo assumpturum. Quod quidem ipse post modicum impleuit, idemque hoc nobis, vt digessimus, ex ordine totum enarrauit.

[Annotata]

a Flaminius perperam hoc miraculum attribuit Aceretæ, vbi auctor intellexit.

b Βούττις in Glossis Cyrillo olim adnexis cupa & βοὺττιον cupella. Hinc Latinis Buttis, [Buttis,] vel Butis apud Marculphum etiam informulis. & Butto seu Buto argenteus apud Anastasium in Leone III & Leone IV legitur. Hic pro dolio ponitur.

c Tina in Actis II SS. Thyrsi & sociorum 28 Ianuarij, pag. 820 nu. 25 legitur, in Vita S. Philiberti 20 Augusti tonna, vbi vas vinarium ita dici addit: [Tina.] ac tina Festo & Varroni etiam tribuitur.

d [Tenellū.] Tenello obturaculum oris dolij intelligitur, cuius loco epistomium imponitur.

e Ita tres editiones semum pro vacuo habent, an semotum aut semiplenum aut quid simile legendum? [Semum.]

f Exenia, seu Xenia, dona hospitalia, præposita per errorem littera e, [Exenia:]

CAPVT VI
Episcopatus Ostiensis B. Petro collatus. Zelus in eo administrando.

[29] Cvm tantæ igitur ipsius sanctitatis ac prudentiæ iam latere fama non posset, ad a aures sanctæ Romanæ Ecclesiæ clara defertur: & quoniam vir tantus sacerdotio censetur idoneus, atque b negotiis Ecclesiasticis quam maxime necessarius, perductus ad Summum Pontificem, tūc Stephanum videlicet c nonum, ad suscipiendum Episcopalem cathedram, [B. Petrus euocatur ad Papam Stephanum IX,] tam ab Episcopis ceteris, Ecclesiasticis viris, quam ab ipso quoque Summo Pontifice compellitur. Ipse vero non immemor solitariæ quietis, in qua diuinæ lectioni ac contemplationi suauiter vacare consueuerat, eam amittere, ciuilemque strepitum repetere nimium perhorrescens, [oblatū Episcopatum deprecatur:] summo & omni conamine eorum compellationibus resistebat. Qui porro cernentes nil suis prorsus cohortationibus, nil precibus proficere, iam ei cœperunt excommunicationis sententiam, si obstinate resistere vltra decerneret, intentare. Quid plura? Dominus tandem Apostolicus vnum superaddere studuit, quod ab eo contemni prorsus nequiuit. Sub obedientiæ namque sibi præcepit imperio, vt obtemperans Fratribus, placide quod iubebatur assumeret: moxque ipsius arripiens dextram, annulo simul d dotauit & virga: quibus videlicet arrhis Ostiensem sibi copulauit Ecclesiam. [ex obedientia fit Episcopus Ostiensis:] Episcopatu vero hoc ordine assumpto, illud illico in se agnouit impletum, quod per visionem sibi fuerat ante triennium reuelatum. Porro visio talis fuerat: Putabat sibi sponsam clarissimam fore dotatam, quam non contingere, nec æquo saltem intuitu valebat inspicere: cui tamen nullatenus renunciare audebat, [ante per visionem edoctus.] tamquam sibi iure coniunctæ. Quod huic plane negotio prorsus concinuisse perspeximus. Agnouimus enim ipsum super hoc multoties conquestum fuisse, iniunctæ tamen obedientiæ sarcinam quālibet onerosam, a suis vnquam ceruicibus excutere minime præsumpsisse.

[30] Cum se igitur perpendisset istiusmodi iugi nexibus taliter mancipatum, nec iam sibi licere solitæ contemplationi libere deseruire, arbitratus est præteritorum dispendia lucris fore sequentium compensanda; quo e Rachelis venustati, Liæ posset fœcunditas comparari. Vt fidelis igitur seruus ac prudens, Dominicæ se familiæ procuratorem constitutum cognoscens, cœpit solerter procurare, quatenus susceptum ministerium taliter sibi commissum impenderet, [diligenter ministeriū commissum implet:] vt aduentum Dominicum posset intrepidus expectare, tamque plenam & perfectam annonæ mensuram suis exhiberet conseruis, quo veniente Domino mereretur audire: Euge serue bone, intra in gaudium Domini tui. Nec hoc tamē sibi sufficere iudicans, si erga f vnius tantum Ecclesiæ plebem, cui videlicet præerat, administrationis suæ curam prætenderet, dum se cunctis sciret obnoxium conseruis, in vna secum familia conscriptis, se sollicitum exhibebat: [in solenni populi concursu concionatur,] omnesque lucrari Deo cupiens, tamquam sagax rimator piscosi gurgitis, solerter inuestigabat, sicubi pro qualibet solennitate populi multitudo conflueret, quatenus diuini verbi lineam submittens, plures capere, & quasi de mundani æquoris profundo ad superni amoris alta sustollere posset. Huiuscemodi namque lucri gratia, longe diurnam lucem multoties eum præuenire conspeximus, si talis conuentus longiuscule fieret, ne competens sermocinandi sibi hora transiret. Sæpenumero quoque illum nouimus acribus febribus nocte confectū, mox orto sole ingressum Ecclesiam, Missarum inchoasse solennia: [etiam febribus confectus,] & vsque sextam fere horam edita voce in aure totius plebis protrahendo sermonem, non paruum nobis ex se præbuisse miraculum; cum & robustiorem viribus, & clariorem eloquio cerneremus, quem iam pene defecturum suspicabamur. Quo plane daretur intelligi, non alium ipsius ore concionari, quam illum, qui discipulos suos docens, aiebat: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. [Matth. 10 20] Cuius videlicet eloquia, velut e largissima fontis vena redundantia, singulorum capacitati congrua propinabat. [absque fastidio audientium:] Quæ nimirum, etsi aliquando fierent prolixiora, nulli tamen esse poterant onerosa. Quæ nempe onerositas in illius esse posset sermonibus, quibus erectis auribus, tamquam diuinis affectibus, ab omnibus intendebatur? aut infructuosa eius esse poterant verba, cui sancti cooperabatur Spiritus gratia? Minime.

[31] Hinc namque est, quod g dies Crucis ab innumeris fidelibus hac tota Prouincia ob reuerentiam Dominicæ passionis in abstinentia celebratur. [inducit ieiunium VI feriæ:] Quam videlicet obseruantiam idem passim omnibus prædicans, hortabatur. Hinc nihilominus constat, quod omnium h Horarum officia in honore almæ Dei Genitricis in pluribus Ecclesiis instantia, [officiū horarum B. Mariæ Virg.] maxima gestum parte dignoscitur: quod matricum Ecclesiarum Clerum per Romanam Prouinciam vndique sibi contiguam congregatum inspicimus, eosque nounulla canonici ritus vestigia, Deo fauente, imitari applaudimus: qui relictis olim cunctis canonicis institutis, [Cleri coniunctā habitationē.] & a communis vitæ ordine prorsus recesserant, & in singulis laribus vna cum mulierculis seculariter degebant.

[Annotata]

a Variis notus B. Petrus fuit Pontificibus cum extent eius epistolæ ad Gregorium VI, Clementem II, S. Leonem IX & Victorem II, qui omnes ante Stephanum, de quo hic agitur, sederunt.

b Fuerat ante a Clemente II ad Henricum II Imperatorem, qui Rex eius nominis III est, ablegatus, vt ipse ait epist. 3. lib. 1.

c Stephanus creatus IV Nonas Augusti anni 1057, mortuus IV Kalend. Aprilis anni 1058.

d Anno 1058, vti supra probatum, creatus Cardinalis.

e De vita actiua & contemplatiua sub figura Liæ & Rachelis præclare disserit B. Petrus opusc. 13 de Perfectione monachorum cap. 8.

f Illi quoque commissam fuisse Eugubinam Ecclesiam supra diximus.

g Singulis scilicet hebdomadis feria sexta, de quo ieiunio infra iterum agitur num. 43 & seq.

h Affectum suum erga Horas Officij B. Virginis Deiparæ pandit B. Petrus opusculo 10 de Horis Canonicis ca. 10. vbi narrat Horarum beatissimæ Virginis studiosum peccatorū veniam per eamdem impetrasse. [Officium S. Mariæ] Fortunius ait B. Petrum Legatum de latere per totam Italiam missum, vt promulgaret decreta de dicendo officio B. Mariæ Virginis, & ieiunium sextæ feriæ in honorem sanctæ Crucis simul indiceret. Verum quia eam legationem refert institutam a Gregorio VII, suspecta est, cum constet B. Petrum ante eius Pontificatum obiisse. Rationem temporis in hac Vita accurate seruatam arbitramur.

CAPVT VII
Ecclesia Mediolanensis per B. Petrum reconciliata.

[32] In a Simoniaca quoque labe & hæresi, ac b Nicolaitarum, euellendis non minimum laborauit: quæ videlicet pestes tam perniciosa consuetudine prȩualuerant, tāque impune c totam ferme Ecclesiam in omni Romano orbe fœdauerant, vt vix iam reprehensorem, tamquam licitæ, [Simoniacam, & Nicolaitarum hæreses oppugnat,] formidarent. Quas, o Domine, o bone Iesu, iam nos per hunc tuum egregium bellatorem, ceterosque paucos sibi adhærentes, eliminatas esse, te cooperante, gaudemus, prostratisque hilares insultamus. Ob quas nimirum ex Ambrosiana quoque Ecclesia propulsandas, quanto se discrimini immerserit, nequaquam silentio prætereundum putamus. Denique vt idem in quodam suo libro, quem ipse super hoc speciali negotio edidit, [Mediolani potissimum grassantes:] cui vocabulum, d Actus Mediolani, iuxta sui proprietatem indidit, luculenter expressit. Propter has geminas hæreses, Simoniacam scilicet & Nicolaitarum, inter præfatæ Ecclesiæ populum & Clerum non parua fuerat oborta seditio. Quoniam quidem hæc gemina pestis execrabilis ita apud illos inoleuerat, tantamque libertatem assumpserat, vt ad fœditatis suæ nequitiam peragendam, nequaquam iam latibulum quæreret, sed velut licita honestaque negotia publice exerceret. Nam si quis ad quemlibet Ecclesiasticum erat Ordinem promouendus, nullatenus absque venalitatis commercio, ac consecrantis, imo contaminantis, manus valebat accedere. Alterius vero fœditas eatenus se impudenter effuderat, vt nuptiæ Presbyterorum nil discrepare viderentur ab ambitione secularium. Vnde diuino instinctu tactus zelus fidelium laicorum aduersus detestabiles istas labes pio contigit feruore succendi, [a Nicolao II Mediolanū mittitur:] vt pro tantis sceleribus diluendis Apostolicæ Sedis suffragium e requisissent.

[33] Ad quod itaque peragendum, summus Pontifex f Nicolaus secundus hunc, quem tam sapientiæ, quam sanctitatis auctoritate præditum nouerat, destinare curauit. Qui cum profectus fuisset, g condignaque sibi atque Apostolicæ Sedi prorsus veneratione susceptus, caussam sui Apocrisariatus totius Ecclesiæ auribus intimauit. Quo factum est, vt mox post diem alterum factione Clericorum repente in populo murmur exoriretur, [a populo tumultuāte periculū imminere monetur:] non debere Ambrosianam Ecclesiam Romanis legibus subiacere: nullumque iudicandi vel disponendi ius Romano Pontifici in illa Sede competere. Nimis indignum, inquiunt, vt quæ sub progenitoribus nostris semper extitit libera, ad nostræ confusionis opprobrium nunc alteri sit, quod absit, Ecclesiæ subiecta. Postremo tumultuantium clamor attollitur, ad Episcopale palatium vndique conuenitur: deinde tintinnabula perstrepunt, tubarum clangoribus tota ciuitas intonat. Intentabant, vt ita loquar, ei omnia mortem: & sibi a quibusdam suis dilectoribus, & compatiendo mœrentibus suggerebatur, quod nonnulli eius sitiebant cruorem.

[34] Congregato itaque in Ecclesia Clero & populo, ascendit pulpitum. Quo vix tandem sedato, his verbis exorsus est: [concionem doctam habet,] Nouerit caritas vestra, dilectissimi, non me pro Romanæ huc Ecclesiæ honore venisse, sed vestram prorsus gloriam quærere: vobis salutem & gratiam, quæ est in Christo Iesu, cum eius auxilio, si permittitis, procurare. Quo enim pacto honore indiget paruuli hominis, quæ laudum præconia ex ipsius ore sortita est Saluatoris? Quæ autem prouincia per omnia regna terrarum ab eius ditione extranea reperitur, cuius arbitrio ipsum quoque cælum & ligatur & soluitur? [Matth. 16] Ceteras quippe Ecclesias cuiuscumque dignitatis, siue Rex, siue cuiuslibet conditionis homo purus instituit, & prout voluntas erat aut facultas, specialium prærogatiuarum eis iura præfixit; Romanam autem Ecclesiam solus ille fundauit, & super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato cæli clauigero Petro terreni simul & cælestis imperij iura commisit. Illius ergo priuilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur. [Ecclesiam Romanam a Christo fundatam docet,] Vnde non dubium, quod, quisquis cuilibet Ecclesiæ ius suum detrahit, iniustitiam facit; qui autem Romanæ Ecclesiæ priuilegium, ab ipso summo Ecclesiarum omnium capite traditum, auferre conatur, hic profecto in hæresim labitur. Fidem quippe violat, qui aduersus illam agit, quæ mater est fidei: [& tumultum sedat:] & illi contumax inuenitur, qui eam cunctis Ecclesiis prætulisse cognoscitur. His itaque h aliisque quampluribus rationibus de prærogatiua & primatu Sedis Apostolicæ redditis, populus omnino beneuolus redditur, seseque executurum quidquid iniungere placuisset, vnanimiter pollicetur.

[35] Quid multis immoror? Adest Clericorum perplurimus ille conuentus, qui ex omni Ambrosiana parochia, quasi ad Synodum, fuerat conuocatus. Cōmuniter ergo & sigillatim quisque perquiritur, & vix e tanto numero quispiam promotus ad Ordines sine pretio reperitur. Hic itaque quot curis afflictus, [Clericos vndique conuenientes examinat:] quot sit cogitationum stimulis tædiatus, quis explicet? Tam latæ siquidem diœcesis, tam nobilis vrbis omnes Ecclesias, vt verbis vtar ipsius, sacris mysteriis quodammodo profanare, Christianæ videbatur religionis euersio. Sed & litigiosum erat indulgere paucis, cum fere omnium esset culpa communis: nec legitimum videbatur diuersa in eos prodire sententia, cum esset vna omnibus caussa. Hoc etiam suas augmentabat angustias, [finem hæresibus impositurus.] quia nisi qualecumque decisionis calculum causa ista susciperet, nisi cum magna hominum strage furentis populi se iurgia non sedarent. In arcto itaque positus, quia non poterat mala illius Ecclesiæ mera canonum auctoritate corrigere, studuit saltem peruersis eius vsibus finem imponere, [iuramento adstringit Archiepiscopum & Officiales:] ac gratuitæ promotionis Ordinem futuris temporibus prouidere. Exegit itaque non solum ab i Archiepiscopo, verum etiam a cunctis eius Officialibus, ad quos pertinere videbatur, inuiolabilem sponsionem per k monimenta litterarum, per sacratæ manus attactum, postremo per Euangelicum sacramentū de Simoniaca labe, & Nicolaitarum hæresi ex tunc, & deinceps delenda, funditusque pro suis viribus fideliter extirpanda.

[36] His vero ita gestis, plurimorum sanctorum Patrum canonum auctoritas exquiritur: quibus consideratis, necessariæ discretionis moderamine visum est, vt omnes illi Clerici, accepta pœnitentia, [curat Clericos sub Missa reconciliari, & digniores solum ad officia recipi:] inter Missarum solennia reconciliarentur, ornamenta de manu Episcopi, ex auctoritate Toletani Concilij, recipientes. Eis itaque taliter reconciliatis, decretum est, vt non mox passim omnibus redderetur officium, sed his dumtaxat, qui essent & litteris eruditi & casti, & morum grauitate honesti viderentur. Ceteris autem sufficeret, quod sanctæ Ecclesiæ per diuinam gratiam essent rursus inserti, a qua eatenus fuerant diuinæ sciētiæ face præcisi. Illi autem Episcopi, quibus administrandi licentia redditur, non ex male mercata veteri ordinatione ad amissum reparantur officium; sed illa potius beati Apostolorum Principis efficacissima auctoritate, quam in B. Apollinarem repente vsus est, dicens: Surge, accipe Spiritum sanctum, simulque Pontificatum.

[37] Hæc autem succincte perstringere curaui, vt cetera ipsius gesta, horum inspectione possint aduerti. Quo denique modo ego illius acta queam sigillatim exprimere, qui numquam in sancta Ecclesia desistebat, quidquid prauum, quidquid insolens emergebat, euertere; quidquid vero pium ac religiosum aduertebatur, ad Christi gloriam instituere? In quibus sane operandis non parua eum facultas diuinitus comitabatur, cum ipsius auctoritatis censura penderet, quid in ea admittendum, quidue agendum canonicis sanctionibus foret. Huic quidem assertioni tota Romanæ vrbis attestatur Ecclesia, quæ quondam doctrinæ illius splendore illustrata, [illustrat Romanā vrbe doctrina & exhortationibus:] eiusque auctoritate subnixa, ipsius abscessu & ab exhortationis verbo se pene obmutuisse, & irrecompensabilis auctoritatis munimine caruisse deplorat. Illius nempe auctoritas omnes confutabat errores, vacillantesque confirmans, ambigua stabiliebat: litigantium ora refrænans, superborum colla premebat, mentesque humilium animans roborabat.

[38] Circa misericordiæ quoque opera qualis quātusque fuerit, quis digne loquatur? Quis sane in l eleemosynarum studio propensior? quis in abluendis pauperum pedibus deuotior? Quis in vestiendis nudis, in reficiendis egenis, in visitandis ægrotis promptior illo potuit esse vnquam? [liberalis in pauperes,] Ab istiusmodi namque operibus nulla pene illi dies vacabat, vbicumque hoc fieri temporis aut loci congruentia permittebat: & dum ista vbiuis locorum agere non desisteret, quid putandum, cum apud Episcopium maneret? Ibi siquidem turba pauperum Episcopalia limina quotidie frequentante, alij dapibus appositis reficiebantur, alij accepta stipe reuertebantur: [maxime in Episcopio residens,] ex quibus, assumptis duodecim eorum, assidue pedes lauabat. Præterea in suis conuiuiolis, quæ semper ex more cum hospitibus communicabat, si qui egeni circumquaque per regionem lectulis decumbebant, obliuisci ab eo minime poterant: dum quemlibet suorum, [redituum Ecclesiasticorum se ministrū & dispensatorem asserens:] quem timere Deum arctius sciret, ad horum ministerium specialiter deputatum semper haberet. Huiusmodi quippe studiis assidua exercitatione persistens, talibus gratulabatur latoribus facultates Ecclesiæ thesauris infercire cælestibus, quas scilicet in propriis summopere deuitabat assumere sumptibus. Aiebat enim se Dominicarum rerum constitutum fore ministrum, non dominum; dispensatorem, non possessorem.

[39] Vt autem suorum quoque clientium ad hæc fideliter exercenda, deuotas mentes accenderet, huiuscemodi eos sermonibus satagebat commonere frequenter: Noueritis, filij, omnia ista sacra esse, & peccatorum pretia: vnde summopere cauendum, nequid horum, auaritia seu qualibet negligentiæ incuria, Christi pauperibus subtrahatur, [alios monitis ad eleemosynas excitat:] quibus nostra residua omnia illibata debentur. Cum nobis itaque suppetant, quibus egeni & miseri valeant refoueri, diligenter exquirite, pie considerate, qui vicinis in regionibus ægrotent: qui vel esuriei, vel penuriæ cuiuslibet angore laborent, quatenus huiusmodi pie compatiendo, necessaria ministrantes, æternæ mercedis fructum nobis vobisque communem in cælestibus acquiratis. Quoniam quidem si modo in seminando fideles nobis cooperatores extiteritis, de communi proculdubio nobiscum fructu beata in retributione gaudebitis. Huiuscemodi quippe monitis pius Pater suos contubernales ad misericordiæ opera instigabat. Hinc sane pensandum est, qualis in exhibendis confratrum necessariis fuisse credatur, [maxime pius erga religiosos viros.] qui tantæ benignitatis erga vniuersos extitisse dignoscitur. Verum quid de cohærentibus sibi memorem? quandoquidem erga cunctos Dei famulos in sacræ militiæ proposito constitutos, eo dilectionis vinciebatur affectu, quo eorum amplius, quam proprio, gratulabatur solatio.

[Annotata]

a Simonem magum auctorem in nouo testamento simoniæ ab illo dictæ tradit B. Petrus cap. 4 opusc. 3 ad Cardinales Episcopos Apostolicæ Sedis, quo tractatu agit contra philargiriam & munerum cupiditatem.

b Nicolaitarum facta se odisse ait Christus in S. Ioannis Apocalypsi cap. 2 v. 7. de quibus vide interpretes, [Nicolaitæ.] & Baronium ad an. 68 a num. 9, In epistola S. Ignatij Antiocheni ad Trallenses, sed a posteris interpolata, hæc leguntur: φεύγετε καὶ τοὺς ἀκαδάρτους Νικολαΐτας, τοὺς ψευδωνύμους, τοὺς φιληδόνους, τοὺς συκοφάντας. Fugite quoque immundissimos falsi nominis: Nicolaitas, amatores libidinis malos calumniatores. Ceterum contra Simoniacos & Nicolaitas sui temporis extat B. Petri epistola 13 lib. 5 ad Capellanos Gothifredi Ducis.

c B. Petrus opusc. 6, qui liber appellatur Gratissimus cap. 27 hæc scribit: Quis enim nesciat vsque ad huius Henrici Clementissimi Regis Imperium, Præsulatumque reuerendæ memoriæ Clementis Papæ, istiusque beatissimi Leonis Apostolici (quo nunc videlicet Præsule sancta se gubernari gratulatur Ecclesia) per Occidentalia regna virus Simoniacæ hæreseos lethaliter ebulliisse, ita vt, [Simonia grassatur] quod passim fiebat licenter admissum, vltoriæ animaduersioni nequaquam duceretur obnoxium, & quod fere erat omnibus consentaneum, pro regula tenebatur, tamquam legali sanctione decretum. Sedit S. Leo IX ab anno 1049 ad 1056, quo obiit 19 Aprilis.

d Actus Mediolani, de Priuilegio Romanæ Ecclesiæ ad Hildebrandum Cardinalem, dein Papam Gregorium VII, extat opusculo quinto: cuius etiam ipsa verba hic inserta sunt.

e Gesta antiqua Romanorum Pontificum, a Nicolao Aragonio Cardinale collecta, ista habent: Legati Mediolanenses venerunt ad eumdem Pontificem Nicolaum suppliciter exorantes, vt Mediolanensis Ecclesiæ contritionibus dignaretur misereri & compati. Huius rei gratia venerabilem virum Petrum Damiani Ostiensem Episcopum Nicolaus Papa istuc destinauit, & vires suas in corrigendis ac statuendis his, quȩ ad Ecclesiam illam pertinebant, ei concessit. Consule Baronium ad an. 1059 num. 44. & Sigonium de regno Italiæ, qui addit a Landulfo Cotta populi Præfecto Arialdum Clericum Romam missum fuisse.

f Sedit Nicolaus II ab anno 1059 ad 1061. Huius legatione functum se adiuisse Mediolanensem vrbem scribit etiam B. Petrus opusc. 53 cap. 4.

g Reliqua narrantur a B. Petro eisdem verbis memorato ante opusculo 5.

h Aliæ rationes excusæ sunt in dicto opusculo 5.

i VVido Valuassorius erat Archiepiscopus Mediolanensis, creatus teste Hermanno Contracto in Chronico anno 1045.

k Inserta est a B. Petro opusculo 5 sponsio VVidonis per modum epistolæ ad Clerum & populum suæ diœcesis: cui post ipsum varij e Clero subscribunt, vbi & formula iuramenti, testimonia sanctorum Patrum, & pœnitentia tam ab Archiepiscopo quam a Clericis suscepta traditur.

l Affectum suum ad eleemosynas ostendit opusculo 9 de Eleemosyna ad Mainardum Episcopum Vrbinatem.

CAPVT VIII
Reditus B. Petri ad vitam monasticam. Obseruantia exactæ disciplinæ. Commendatum ieiunium feriæ sextæ.

[40] Porro dum ab a exterioribus istis, licet sanctis & Deo gratis, ad dulcia Eremi secreta, [Ad monasterium regressus,] tam pro refectione mentis quam pro ablutione cuiuslibet contracti pulueris, redire decreuisset, nimia se inedia cellulæ mactabat ergastulo, quotidie præter dies festos ieiunando, b cantabro pane cum hesterna aqua vescendo: suoque corpori, licet senio iam confecto, ac pluribus terreis nexibus vndique constricto, a disciplinarum palmatarumque ictibus nequaquam suis vicibus indulgendo, iugique psallendi, orandi, legendi, [ieiuniis, pœnitētiis, orationi vacat:] atque dictandi studio insistendo. Nec prætereundum, quod in eadem peluicula, qua pauperum pedes lauabat, reficiens, panem comederet, & super c bibleam cratem nudam somni quietem caperet.

[41] Porro cum aliquando ad Capitulum Fratrum accedere decreuisset, facta exhortatione, mox e sede consurgens, de suis se excessibus accusabat: pro quibus disciplinæ iudicium ex more suscipiens, geminis vapulabat vtrimque verberibus. [dat monita, alia iunioribus,] Rursumque in suum locum regrediens, non cessabat eos suis d sermonibus informare, modo his, modo illis, modo communiter omnibus loquens. Iunioribus ergo dicebat: Scire debetis, filij, vnumquemque vestrum tam feruide atque strenue sacræ huius oportere militiæ tirocinia inchoare: tantoque se, dum corporeæ vires suppetunt, ad celsa tendendo exercere labore, quo tota series secuturæ vitæ ad fortiter agendum valeat informari, tamquam impressione veri sigilli. Prouectioribus vero de conflictu vitiorum, [alia prouectioribus:] de discretione cogitationum, de compunctionis seu contemplationis gratia, mentisque puritate conquirenda, quædam subtilius disserebat. Porro, cum in ipsius sermocinationibus eiusmodi locus incideret, quo Fratrum mentes ad fortiora quælibet excitari debuissent, hoc dicere solebat: Strenuus quisque diuinæ militiæ prælatus in omni spiritali certamine suas debet vires agnoscere. Ignominiosum quippe valde est monacho, & spiritalis militiæ professionem habere, & experiendi ignauia, quid in certamine valeat, ignorare.

[42] Et quidem quid ipse hæc loquendo moneret, discipulis suis liquido insinuabat exemplis: [40 diebus abstinet omnibus, igni applicitis:] ex quibus videlicet hæc a nobis fore commemoranda non inaniter puto: nempe vidi illum per quadraginta dies nil, quod per ignem transit, in cibo sumpsisse, sed tantum pomis crudisque terræ nascentibus, absque omni prorsus potu contentum fuisse. hoc quidem ipse præsens agnoui. [40 diebus solum vescitur leguminibus infusis:] Aliud quod dicturus sum, maioribus meis cōdiscipulis referentibus, audiui: eumdem videlicet totidem aliquando diebus, nullo refecisse cibo, nisi parco leguminis e infusidario: quod tamen si forte huiuscemodi nimium se fatigari conspiceret, nequaquam cōtemnendum ducebat, imbecillitati corporeæ discreta remissione aliquatenus subuenire: quo resumptis iterum viribus validior ad aliud posset redire certamen. Non vtique vitio, sed virtuti potius adscribendum dicebat: si quis fessa paullo brachia id circo remittat, vt post robustior ad fortiter agendum consurgat. Præterea mos illi erat, [stās psallit:] vt inter diuina tam nocturna quam diurna officia nulli podio psallens hæreret. In Quadragesimæ quoque vtriusque initio, triduo penitus abstinebat a cibo, ad quod sane licet neminem ipse quoque persuaserit, [triduo abstinet omni cibo:] quiddam tamen ad spiritualis studij prouentum quærentibus tradendum putauit; quo suscepti ieiunij ipsis posset initiis Domino commendari.

[43] Hanc profecto voluntariæ obseruationis normam in nonnullis monasteriis, pia deuotione amplectentibus, excitando instituit, quatenus præfato ieiuniorum triduo totus conuentus Fratrum pariter in claustro rigorem silentij conseruaret. [inducit in monasteriis rigorem silentij, mortificationis, & ieiunij sextæ feriæ:] Nec quispiam absque ineuitabili necessitate calceamenta sibi indueret, donec communiter psalterium diebus singulis compleuissent. f Scoparum quoque disciplinam in capitulo cuncti susciperēt, in pane solum & aqua pariter abstinerent. Sed & sextam omni tempore feriam, præter paschales vel ceteros dies solennes, sub eadem tam disciplinæ quam abstinentiæ norma, ob reuerentiam Crucis, illis obseruandam adhibuit. Denique omnis illius exhortatio adeo cooperante Domino fructificasse dignoscitur, vt insigne illud quoque g Casini montis cœnobium tanto eam feruore sumpsisset, quod præfata omnia inter regularia mandata conscribenda statuisset.

[44] Hic porro nequaquam otiosum putamus, quædam reuelationum monimenta, [ieiunium comprobāte visione facta seni,] quæ idem ipse scripsit, annumerare, quibus Sanctus ille totus in hac obseruatione sextæ feriæ obnixe fuit solidatus. Ipsa itaque ipsius verba ponamus: In ægrotantium cella senex quidam Pater erat, Leo nomine, qui ieiuniis, psalmis & orationibus insistebat attentius: & licet corporeis esset viribus effœtus, iuuenili tamen feruidi spiritus erat vigore robustus. Hic proxima nocte, qua statuenda erat hæc censura ieiunij, vidit per somnium, magnum in Ecclesia chorum consistentium Fratrum: qui nempe præclaris candidis vestibus luculenter induti, dulcisona satis atque melliflua melodi concentus suauitate cantabant, illud scilicet Alleluia, quod dicitur: Dulce lignum dulces clauos, &c. Videbat etiam, quod per omnes refectorij mensas panes erant appositi, & specie nitidi, & nectarei gustus sapore melliti. Inter Fratres etiam vndique discumbentes erat vir, si rite teneo, valde præclarus, & insigni decore conspicuus: qui requisitus, vnde tales aduenissent panes, quibus videlicet similes eatenus non vidissent; Hi sunt, inquit, panes, quibus filij Israël manna percipientes e cælo, aliti sunt in deserto. Hic quoque vir tulit mensam Abbatis, quæ occidentem versus fuerat constituta, & ad orientalem posuit refectorij plagam: vbi videlicet imago Crucifixi Domini fuerat in pariete per picturam expressa. Perpende ergo mysterium, & mysticæ reuelationis intellige sacramentum. Quid est enim, quod laudes Crucis chorus ille psallentiū melodis vocibus concrepabat, nisi quia futurum erat, vt dum in honore Crucis solenne ieiunium instituerent, quam dulces ei laudum modulos suauiter personarent? Hymnum quippe in beatæ Crucis honore decantat, qui ea videlicet die, qua Christus in cruce suspensus est, ieiunium celebrat. Et quid est, quod melliti videbantur panes in mensa, nisi vt nimirum dulcia spiritus alimenta comederent, dum per amaritudinem carnis dulces Deo laudum modulos resonarent? Tanto quippe dulcior gustus exoritur in palato cordis, quanto maior amaritudo districtionis perturbat lasciuiam carnis. Quid est etiam, mensam Abbatis sub Crucifixi Redemptoris pedibus ponere, nisi per ieiunium sextæ feriæ, quæ dies Crucis est, totum refectorium salutiferæ Crucis signaculo dedicare? Et quid est sub Crucifixi Domini pedibus residere, nisi post eius vestigia tendere: & per eum, quo nos præcessit, tramitem iugiter ambulare.

[45] Verum ad hoc arctius commendandum, & illud aptissime contigit, vt sanctus quidam alius Frater, [alia alteri monacho:] Petrus nomine, dum id constitueretur, abesset: qui postea quinta quadam feria regressus, eadem nocte per somnium vidit, quod Dominus Petrus illum ad prandium conuocaret, secumque ipse conuiua discumberet. Sequenti vero die in capitulum veniens, cum ceteris Fratribus disciplinam noui ritus accepit, & sic lætus & alacer factus, exultauit in Spiritu sancto, dicens: Ecce, Deo gratias, prandium, ad quod me Dominus Petri Damiani vocauerat. Nec immerito sane nostræ carnis afflictio mensa vel refectio dicitur; quoniam vnde nostrum per continentiam corpus atteritur, inde spiritu supernæ gratiæ pinguedine saginatur.

[46] Cunctis itaque huiuscemodi reuelationibus plane noscentibus, ea illis cælitus tradita, [rogatur vt vlteriorem perfectionē præscribat.] quæ per os beatissimi viri nouiter sibi fuerant promulgata, non solum ad ipsorum obseruantiam feruentius succensi sunt, verum etiam eum insuper rogauerunt, vt si quid deesse apud eos adhuc videretur, iniungeret; si quid superfluum, tolleret; quod vero corrigendum foret, cunctis applaudentibus emendaret. Vnde factum est inter cetera, vt proiicerent copulas, quibus quasi quibusdam pileis, capita contegebant, quo de cetero solis caputiis honesto essent monachorum more contenti. Statuerunt quoque, vt de peregrinis inuolucris vltra iam grādioris pretij vestimenta non emerent: sed ex rusticorum textrinis vilia potius, ac vernacula compararent.

[Annotata]

a Impetrata facultate ab Alexandro II vt supra dictum.

b B. Petrus opusc. 15 cap. 14 ait quemdam cantabricij panis quadra vixisse de die, & in Vita S. Rodulphi Episcopi Eugubini ait hunc edere solere, quandocumque poterat impetrare, [Panis cātabricus.] panem qui vel puro hordeo fieret, vel ex cantabro potius, quod proiiciendum canibus de puerorum panibus remansisset. Gononius edita illa Vita lib. 5 de Vitis Patrum Occidentis ait, cantabrum esse purgamentum farinæ vel tritici, vel esse cibum caninum. Sunt & cantabra signa militaria apud Tertullianum in Apologetico & Minutium Felicem, ad quem Rigaltius annotat, cantabra esse vexilla, quæ non tantum colore militibus erant pro signo, sed & carmine seu nomine aliquo cantabant siue significabant illis aliquid grati & iucundi. Sed quidni erant signa militaria a Cantabris Hispanis accepta? An idem de crassiore pane dicendum?

c Βίβλος inter alia significat iuncum & corticem hinc biblea cratis, est iuncea cratis, cuius vsum describit Plinius lib. 21 cap. 14. [Biblea cratis.]

d Eminet hac de re opusculum 13 de Perfectione monachorum, vbi distincta capita sunt ad adolescentes, nouitios, senes &c.

e B. Petrus opusc. 15 de suæ Congregationis institutis cap. 6 ait multos monachos in Quadragesima solum vesci pomis & herbarum radicibus ac leguminibus infusis vel etiam elixis. Hinc infusidarium videtur signare omne liquidi cibi genus aqua maceratum, non elixum. Quam distinctionem Vossius lib. 3 de vitiis sermonis cap. 16 non intellexit.

f [Infudarium.] B. Petrus pro defuncto aliquo Fratre septem disciplinas cum millenis scoparum ictibus accipiendas præscribit opusc. 14 & 15 cap. 12. [Disciplina cū scopis.] Modum inferendæ disciplinæ indicat lib. 6 epist. 34 ad suæ Congregationis eremitas.

g Præerat Casinensibus Desiderius, creatus an. 1058. Huic admodum familiaris fuit B. Betrus, [Desiderius Ab. Casinen.] cuius ad eum extant plures epistolæ & opuscula. Ast hæc supra ex Leone Marsicano confirmauimus, qui anno quinto Abbatis Desiderij hunc eius ad Casinenses aduentum contigisse scribit, ergo anno Christi 1062 aut 1063.

CAPVT IX
Accessus B. Petri ad monasterium Casinense & vrbes Rauennam & Fauentiam. obitus, sepultura.

[47] Ipsum vero præfatum Cœnobium (Casinense) dum aliquando idem Dominus Petrus ex more a visitasset, cum esset ibi, beatissimi Benedicti b Basilica fundabatur: [Pueros in monte Casino laborantes, a dæmonibus vexatos,] quæ auro ac lapidibus modo adornata perspicue cernitur; aliquantos ibi reperit pueros, qui pro vectandis lapidibus venerant, arreptos dæmoniis acriter vexati: quorum licet modicis artubus, tantum ab ipsis dæmoniis virium ferebatur, vt a binis vel ternis robustissimis viris singuli comprehensi, vix aliquatenus possent arctari. Cum autem die quadam Dominū Petrum ad opus illud intuendum contigisset exire, [prohibet ad suum hospitium mitti,] Desiderius venerabilis eiusdem Cœnobij Casinensis Abbas ipsum, vt consueuerat, ex nomine iucunde compellans, ait: Domine Petre, cur istos nostros non curas operarios? Cui ille, Habent hic, inquit, sanctissimi Benedicti præsentiam, qui eis, si velit, valet salutis conferre medelam. Ego enim quid sum? Existimauit tamen Abbas ex eis aliquos ad ipsius fore hospitium dirigendos, quatenus illorum vexationem conspiciens, attentius pro eis misertus oraret. Quod quidem ille omnino prohibuit, non sane inhumanitatis duritia, sed obseruandæ, quod magis censendum, humilitatis custodia. Verumtamen dum tunc contigisset eum viginti fere diebus ibidem propter Fratrum caritatem mansisse, [creditur suis precibus liberasse:] eodemque spatio dierum energumenos illos omnes plene curatos fuisse; quis illud fideliter non credat, quod cœnobitæ illi tunc temporis asseuerantes aiebant, eum videlicet pro ipsis latenter orasse, sicque eis salutem a Domino impetrasse?

[48] At quia nobis difficile, imo impossibile est, illius gesta cuncta narrare, opportunum ducimus iam ad extrema stylum dirigere, & qualiter suum cursum compleuerit, atque hinc ad superna migrauerit, Domino opitulante, depromere. Dum pius igitur Christi Sacerdos huiuscemodi lucrandarū animarum studiis inhianter inhæreret, [ab Alexādro II Rauennam missus:] vitæque præsentis labor extremæ iam pene lineæ moram teneret, iussu c Alexandri Secundi Romani Pontificis Rauennam patriam suam proficisci præcipitur, rem valde necessariam saluti totius vrbis, Cleri ac populi peracturus. Erat quippe tunc temporis defunctus eiusdem vrbis d Archiepiscopus, qui pro sua proteruia, sententia Romanæ Synodi. olim fuerat communione priuatus: qui tamen cum nimia temeritate nequaquam ob illatam sibi sententiam tremefactus, ab e Archiepiscopali temperaret officio, cōsentaneum sibi populum sua contagione misere fœdauit, [ciues, ob crimē Archiepiscopi, censuris obstrictos,] totamque Ecclesiam illicitis ausibus profanauit. Tandem vero, de medio profanatore sublato, præfatus Apostolicus tam numerosi populi exitiale contagium fraternis visceribus misertus, tantum Patrem, qui auctoritate Apostolica eundem reconciliando absolueret, illo delegare decreuit: neminem scilicet ad hoc opus gerendum digniorem vel aptiorem existimans, eo quod is non modica existeret auctoritate subnixus, ac per regenerationis gratiam eiusdem esset Ecclesiæ filius, ipsiusque etiam f hortatu idem sæpenumero ad hanc clementiam prouocatus. Quam vtique legationem ille, licet iam ætate confectus, vt strenuus filius maternis beneficiis non ingratus, optato suscepit. Nam gratulabatur se tandem reperisse aliquid, quod sui debitum obsequij piæ posset persoluere matri. Quo cum, Domino suffragante, [ac pœnitētes absoluit:] prospero peruenisset itinere, in manu ciuium susceptus ingenti cum lætitia, sui causam patefecit accessus: super quo ciues illi immodice iucundati, immensas Deo, qui eos respexerat, Christique Vicario, qui hunc talem & tantum virum ad se direxerat, gratias referentes, præuaricationis suæ pœnitentiam humiliter egerunt: vnde & reatus veniam, quam suppliciter postulabant, atque absolutionem ex Apostolicæ auctoritatis munere gratulabundi percipere meruere. Absoluto itaque ab excommunicationis illius vinculo, cunctæque Ecclesiæ dono gratiæ maternæ concesso, tota vrbe immanis effecta est exultatio.

[49] Istis vero aliisque nonnullis negotiis, quæ tantum virum gerere decebat, patratis, [Fauentiæ febri in monasterio S. Mariæ laborat:] iter suæ legationis egressus g Vrbem pergere cœpit. Cumque prima mansione Fauentiam tenuisset, apud venerabile monasterium quoddam B. Mariæ Dei Genitricis, quod h foris portam nuncupatur, decenter susceptus, mox febre correptus decubuit. Qua nimirum in dies inualescente, circa medium octauæ noctis silentium, quæ Cathedræ B. Petri Apostoli anniuersariæ diei celebritatem ducebat, exitus sui horam appropinquare cognoscens, extemplo nobis lectulo circumstantibus, [post recitatas a suis matutinas de Cathedra S. Petri moritur:] nocturnum seu matutinale officium totum peragere iussit: volens vtique prius solennitati Apostolicæ vota persoluere, ac sic demum securus abire. Tota ergo peracta synaxi, sanctum post modicum i Domino spiritum corporeis reddidit nexibus absolutum, vt ea videlicet die, qua præsens meruit Ecclesia in pastorali Petrum Sede locare, eadem Petri discipulum cælestis curia in beata susciperet sede.

[50] Cum ergo ipsius transitus illico nunciatus in vrbe fuisset, ab iis videlicet qui circa eamdem domum excubabant, ne vel corpus exanime a suis monachis, qui de k vicino ipsius monasterio aduenerant, furto asportari potuisset, tota ciuitas repente ad eius exequias ingenti concursu læta properauit. Quorum multitudine dum Ecclesia, qua locatus fuerat, subito referta fuisset, [magno populi cōcursu exequiis celebratis,] & qui pio funeri prius accedere vnanimiter gestirent, vndarum more retrorsum se inuicem repellebant: tantoque tardior cuique accessus patebat, quanto celerius peruenire tumultuando satagebat. Quicumque autem ipsum accedere, eiusque loculum merebantur attingere, pia gratulabantur oscula, illatis muneribus, eius pedibus seu linteaminibus ipsis infigere. Porro mausoleum interea officiosissime præparatur. Ab alia siquidem basilica quadam eminus sita immane labrum lapideum, nitido candore decorum, mira facilitate quantocyus, non absque ipsorum quoque deferentium admiratione, acsi leuissima materies quælibet aduehitur, atque in ipsa beatæ Dei Genitricis basilica a fronte chori, [a fronte chori sepelitur.] iuxta gradus videlicet quibus ad altare ascenditur, decenter componitur ibique Sacerdotis Christi venerabile corpus summa cum exultatione cunctorum reuerenter reconditur; omnibus in psalmis & hymnis voces in excelsum tollentibus, dignaque Deo gratiarum præconia totis viribus exhibentibus, cuius munere tanto se ditatos fore beneficio gratulabantur. Ipsi gloria, laus, virtus, honor & decus, atque imperium sit nunc, & semper, & omne per æuum. Amen.

[Annotata]

a Fuit ea visitatio a præcedenti diuersa, vti ex sequentibus constat.

b Cœpta est extrui ea basilica anno 1066, dedicata ab Alexandro II Papa anno 1071, cui solennitati interfuerunt Archiepiscopi 10, Episcopi 43, [Templum Casinense.] Principes, Duces, Abbates aliiq; quamplurimi. Legi de ea possunt Leo Ostiensis lib. 3 Chronici Casinensis cap. 26, 27, 28, & alij rerum Casinensium scriptores.

c Alexander II sedit ab anno 1061 ad 1073, cui B. Petrus præter epistolas & opuscula missa, [Alexander II.] Vitas SS. Rodulphi Episcopi Eugubini & Dominici Loricati inscripsit, & sub quo, vt hinc patet, obiit.

d Henricus anno 1070, Kalendis Ianuarij desunctus.

e Ab Alexandro Papa eum excommunicatum fuisse supra diximus.

f B. Petrus epist. 14 lib. 1 ad Alexandrum II, vti ante relatum. Hinc liquet omnia hæc perperam ad Gregorium VII Alexandri successorem transferri a Fortunio & Rubeo, quasi ad VVibertum Archiepiscopum successorem Henrici missus fuisset.

g Romam redibat ita Fortunius.

h Iuxta Fauentina vrbis mœnia collocat B. Petrus opusc. 6 cap. 18. Monasterium hoc nunc intra vrbem receptum esse tradunt Eortunius & Rubeus.

i Anno 1072 vt supra probatum.

k Gamonio vel Acereta, de quibus supra actum. Pro horum alterutro videtur hoc S. Mariæ monasterium accipere VVion, dum lib. 2 Ligni vitæ cap. 9 extructum a B. Petro ait.

APPENDIX
Apparitio B. Petri Damiani.

Petrus Damianus S. R. E. Episcopus Cardinalis Ostiensis, Prior Eremi Sanctae Crucis Fontis Auellani, Fauentiae in Italia (B.)

BHL Number: 6707

Avctore S. Ioanne Lavdensi.

[51] a Anno millesimo octogesimo Incarnationis Domini, mense Augusto, Indictione b quarta, post decessum supradicti Domini Petri Damiani, c erat quidam monachus, qui Abbas olim extitit venerabilis d monasterij S. Gregorij in Ariminensi territorio constituti. [Per visum inter Episcopos apparet Vgano Abbati: arguit ingratitudinem eius:] Hic namque vidit Dominum Petrum inter multitudinem candidatorum Episcoporum infulatum sedentem, & tenentem pastoralem virgam in manu, atque docentem eos ea, quæ ad Deum pertinent. Cūque eum idem Abbas summisso vultu salutasset; ait Dominus Petrus ad ceteros Coëpiscopos: Iste monachus, quem ego valde dilexi, sed postquam a me recessit, numquam ad me rediit: & non solum ille, sed & alij plures, quos ego educaui & nutriui, ingrati exstitere beneficio. Deinde ait ad illum: Cur, inquit, non ad me in locum, quo eram, venisti? At ille dixit: O mi Domine, ex quo a nobis recessisti, locum in quo habites nescimus: quomodo igitur ad te venire potui? Tūc dixit ei Dominus Petrus: O hebes, an nescis, quod in Camera S. Mariæ Virginis habito, & in illius sacrario demoror? Nam in eius domo habito, & illius Camerarium esse me profiteor. Quem postquam vidit, statim somno est excitatus.

[52] Deinde post paullulum rursum obdormiens, vidit eumdem Dominum Petrum talia sibi verba dicentem (nam ita sibi videbatur, quasi ante plures dies hæc eadem ab eo verba audisset.) Nonne, inquit, dixi tibi, vt ad me venires? & quare non venisti? At ille tamquam mutus cœpit stare. Mox Dominus Petrus, quasi cum ira pupugit eum subtus sinistram auriculam de summitate virgæ, quam manu gestabat: quo ictu ita se sensit esse perturbatum, ac si lanceæ vel terribili vertice terebratus fuisset. Denique maxilla illius tota cum gutture ita intumuit, vt pene de eius vita desperaretur. Tunc itaque ante altare illius Ecclesiæ prostratus, [qui gutturis tumore castigatur.] ac toto corde ad Deum conuersus cum magno gemitu dixit: Domine Deus omnipotens, qui cælum & terram & cuncta, quæ in eis sunt, condidisti, si tibi seruitus Domini mei Petri, vt credimus, complacuit, libera me per eius merita ab instanti, quem patior, dolore. Dixit hæc, & cœpit stare. Et ecce non post longum tempus ab eo omnis tumor & dolor ita aufugit, [eius meritis sanatus,] ac si aliquis veniens manu ipsum vulnus ab eius maxilla vel gutture auferret. Qui statim cœpit glorificare Deum, ac famulum eius Petrum Damiani, qui eum castigare primo ac deinde sanare dignatus est.

[53] Postera denique die surgens bene castigatus ex verbere, Fauentiam perrexit: [ad corpus S. Petri peregrinatur.] & veniens ante altare S. Mariæ foris portam, vbi corpus Domini Petri reconditum fuerat, prostratus humi, ac perfusus lacrymis facie, adorauit & laudauit, ac benedixit Deum super iudicia iustitiæ suæ. Dehinc foris egressus ad Fratres suos, cœpit narrare Præposito, ac ceteris Fratribus omnia, quæ sibi contigerant. Qui audientes, laudauerunt ac benedixerunt Deum, qui talia per seruum suum ostendere dignatus est mirabilia. Denique Præpositus cum prædicto Abbate e Vgano, qui ita vocabatur, ac Fratribus ingressus Ecclesiam sanctæ Dei Genitricis, pulsauerunt omnia signa, & posuerunt f ceroptata cum luminaribus ante arcam ipsius S. Petri Damiani: & celebrantes Missas obtulerunt solennes hostias Deo in odorem suauitatis, pro animȩ g eius absolutione. Amen.

[Annotata]

a Sequentia adiecta videntur Vitæ ante editæ, & vt vidimus, solita verborum phrasi conclusæ.

b Imo erat Indictio III, quam annumq; Christi nusquam adhibuit S. Ioannes auctor Vitæ.

c Videtur deesse anno nono.

d Est pagus S. Gregorij prope Murcianum monasterium a B. Petro extructum.

e Vrbanum vocat Fortunius.

f Ceroptata, faces ex cera confectæ.

g An Abbatis Vgani quem B. Petrus culpauerat?

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 24. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 23. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 23. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.