Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

24. Februar


XXIV FEBRVARII.

SANCTI QVI VI KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctvs Mathias Apostolvs, in Palæstina.
S. Montanus, Martyr in Africa.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Tulianus, Martyr in Africa.
S. Victoricus, Martyr in Africa.
S. Flavianus, Martyr in Africa.
Socii, Martyres in Africa.
S. Paulus, Martyr in Portu Romano.
S. Primitiuus vel Primitiua, Martyr in Portu Romano.
S. Lucianus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Editius, vel Edititius, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Petrus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Felix, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Orbanus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Martha, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Crisconina, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Caius, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Florentius, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Donatilla, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Rogatilla, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Donatilla altera, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Marcellina, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Nummadus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Felianus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Nida, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Flauus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Afferis, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Atulinus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Sanula, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Cahis, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Dicianus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Ianuarius, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Diddus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Securis, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Sellaris, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Exuppus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Iubitana, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Gemeliana, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Iulia, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Fortunata, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Peregrinus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Victoricus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Maxentius, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Gegalus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Lucianus alter, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Honoratus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Flavianus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Felix alter, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Castus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Saturus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Felicissimus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Victor, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Maria, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Ianuaria, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Rufiniana, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Fortunatus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Aurelius, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Rutilus, Martyr, Nicomediæ in Bythinia.
S. Sergius Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Modestus, Episcopus Treuirensis in Belgica I.
S. Prætextatus, Episcopus Rotomagensis, Martyr.
S. Letardus, Episcopus Siluanectensis, Cantuariæ in Anglia.
S. Ethelbertus, Rex Cantiorum & Anglosaxonum, Cantuariæ in Anglia.
S. Ioānes Theristes, monachus Ordinis S. Basilii, apud Stylum in Calabria.
B. Meforus, vel Mefortius, Confessor.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Honoratus, Episcopus Mediolanensis, refertur hoc die a Galesinio. De eo egimus VIII Februarij.
S. Berectus monachus in Scotia floruisse sanctæ vitæ exemplo & gloria prædicationis traditur apud eumdem Galesinium, &, qui eum secuti sunt, Wionem, Menardum, Dorganium, Wilsonum: de eo etiam plura prædicant absque alio auctore Camerarius & Dempsterus. Videri non alium esse, quam S. Berachium, diximus ad huius Vitam XV Febr.
S. Serenus, Martyr Sirmij in Pannonia. Witfordus in Martyrologio Anglicano. Nos cum aliis XXIII Febr.
S. Polycarpus, Presbyter & Cōfessor Romæ. MS. Martyrol. Centulense, seu S. Richarij. Alij, quos secuti sumus, XXIII Februarij.
Primulus, Renus, Donatianus, referuntur hoc die a Felicio. De iis infra agimus in Actis SS. Montani, Lucij, & sociorum, cum quibus fuerunt capti, & Primulus & Donatianus, in carcere mortui.
Demetrias nobilissima Virgo Romana, a sanctis Patribus laudata, (ad quam extat epistola 8 S. Hieronymi) memoratur hoc die in Menologio Virginum Lahierij nostri. Aliqua Vitæ eiusdem historia conscripta est ab Antonio Gallonio libro de sanctis Virginibus Romanis, nullo tamen venerationis publicæ indicato testimonio, nullo aßignato die. Sanctæ titulo vterque eam honorat, vti & Baronius in notis ad VII Februarij litt. H, vbi occasione S. Iulianæ viduæ Bononiensis meminit Iulianȩ ex illustri Aniciorū familia oriundæ, quæ mater S. Demetriadis fuit: interim Demetriadis nusquā in Martyrologio Romano mentio fit. Non etiam meminerunt Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ aut Catalogo generali, Galesinius, Maurolycus, Petrus Equilinus: non denique Octauius Pancirolus de eius reliquiis agit. Certiora ergo cultus ac venerationis monumenta desideramus.
Cæcilius Sedulius, vulgo Cælius Sedulius, qui quinto seculo floruit Poëta & Orator, inscriptus est ad hunc diem Martyrologio Hispanico Tamaij Salazarij ob auctoritatem Chronici Dextri, diciturq; Episcopus Oretanus in Hispania fuisse, & Sanctus appellatur. Vita refertur ex Actis SS. Hiberniæ Ioannis Colgani, qui de eo agit XII Februarij, atque, vt illic diximus, solum Venerabilem nominat.
Hassea Virgo Aredfodi, Cumineus Abbas Huensis, Kieranus Vameu, memorantur a Mariano Gormano in Martyrol. MS. Hibernico. Hasseæ nusquam reperimus præterea fieri mentionem, ne quidem in Indicibus Colgani ad tomos duos SS. Hiberniæ hactenus editos. De aliis duobus hæc leguntur in MS. Martyrol. Tamlactēsi: Cumineus Finnius, filius Fiechi, filij Fergutij, Abbas Huēsis. Dein Kieranus Va-messæ Ardforij. An ex hoc adiuncto scripta apud Gormanum Hassea Virgo Ared-fodi, num contra ex huius nomine iam relata ex Tamlactensi sint Kierano adiecta, inquirant alij. Omisit illos Colganus, & solum Cumineum, quem & Cumeanum appellat, ad hunc diem celebrat, verbis hisce Martyrologij Tamlactensis: Comineus Abbas, filius Fiachnæ, filij Faradacij, Abbas Huensis. At ipse ait patre ortum Ernano, Fiachæ filio, qui proinde alterius ex fratre nepos deberet fuisse. Vsserius de Britannicarum Ecclesiarum primordiis pag. 702 Cummineum Album sextum Abbatem Huensem scribit & annos præfuisse XII, eumdemque ibi & pag. 688 censet Cummeneum Album, quem librum de virtutibus S. Columbæ scripsisse testatur S. Adamnanus lib. 3 Vitæ S. Columbæ cap. 5, sed Abbatem non appellat. Eius vitæ initium indicat Martyrologium Dungalense hoc esse: Venerabilis Abbas & plurimorum Pater cœnobiorum. Quam Vitam habemus, sed mutilam, in codice nostro MS. Salmantica accepto, quam Wardæo communicatam Colganus edidit, qui & arbitratur dictum Abbatem Cummeneum Album esse Cummianum Hibernum, cuius extat ad Segienum IV Abbatem Huensem epistola de Controuersia Paschali, edita ab Vsserio in Sylloge veterum epistolarum Hibernicarum pag. 24. Verum hic semet Cummianum appellat, alium S. Adamnanus Cummeneum Album. Sed neque a S. Adamnano Cummeneus, neque ab Vsserio Cummianus adscribitur Sanctis. Bucelino citatus Colgano eumdem hoc die refert in Menologio Benedictino. At Colganus num. 25 arguit Dempsterum, qui etiam Benedictinis adscripserat lib. 3 Hist. Eccl. Scot. cap. 323, ipseq; coli tradit IV die Aprilis. Eumdem etiam arguit, quod cap. 250 alium ab eo statuat Cominum discipulum S. Columbæ, a Leslæo & Hectore Boëthio laudatum, quem tam ibi, quam in Menologio Scotico ait coli XVI Octobris, citato Martyrologio Anglicano, in quo S. Cominus adscribitur diei VI Octobris, vti & in Fitzimonis Catalogo SS. Hiberniæ, & Ferrarij Catalogo generali, citata etiam Wionis Appendice ad Martyrologium Benedictinum. Verum cum forsan plures a Colgano conflentur in vnum, neque vllum antiquæ venerationis appareat monumentum, & alij in Hibernicis Martyrologiis vna relati, a Colgano prætermittantur; & nos nihil de iis possumus statuere, dum clariora & certiora fundamenta ostendantur. De Regula S. Columbæ monachis Huensibus præscripta egimus XVII Februarij in Vita S. Finani Episcopi Lindisfarnensis pag. 23 num. 12.
Torquatus cognomento Felix, ex Archipresbytero Toletano Episcopus Iriensis, inde. Portuensis & Bracarensis, fidei caussa a perfidis Saracenis sub Muza, anno ⅠƆCCXXIV … Kalend. Martias occisus cum aliis XXVII ciuibus Bracarensibus. Ita Aduersaria Iuliani Petri num. 319. At Tamaius Salazar adiungit VI Kalend. Mart. vt ad hunc diem referret in suo Martyrol. Hispan. asserens memoriam eius, cum penitus periret, per Chronicon Iuliani e faucibus ereptam obliuionis. Deest Memoria illius in Ordine recitandi Officij diuini pro diœcesi Bracarensi anno 1617 excuso.
Desiderius Conuersus in Claraualle sub S. Bernardo, magnus Deiparæ Virginis cultor, a qua apparente in morte ad cælestem gloriam inuitatus est, refertur hoc die a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, atque a Bucelino in Benedictino, & Beatus appellatur: Saussaius solum Piis adscribit.
Conradus de Perusia Ordinis Prædicatorum ad hunc diem adscribitur Sanctis & Beatis Vmbriæ a Ludouico Iacobillo, & Beatus nominatur: relatus etiam inter viros sanctitate & miraculis illustres post Martyrologium Ordinis Prædicatorum, sed absque titulo Beati, qui ibidem nonnullis tribuitur.
Antonius de Rosatis Ordinis Minorum S. Francisci, a Saracenis pro fide Christi inter asseres per medium sectus, gloriosa passione anno ⅭⅠƆCCCLXIX consummauit passionem, & Beatus ac Martyr habetur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio. Agunt de eodem plures scriptores ab eo citati, sed nullus asserit honores Martyrum ei hactenus ab Ecclesia decretos.
Robertus Neapolitanus, Ordinis Prædicatorum, vir sanctus, obiit Venetiis hoc die anno ⅭⅠƆCCCXCIII, claruitque miraculis tam viuens quam vita functus, vt scribit Leander Albertus lib. 5 de viris illust. Ord. Prædic. qui & Beatum appellat, traditq; corpus eius tertio post mortem anno, licet cœno & aquis immersum, integrum tamen atque incorruptum repertum. Quæ eisdem verbis leguntur in Catalogo virorum sanctitate insignium post Martyrologium Ordinis excuso, absque tamen Beati titulo.
Bartholomæus Abbas Ordinis Cisterciensis monasterij Populetani in Catalania obiit anno ⅭⅠƆCCCCXLV virtute & miraculis clarus, qui fertur etiam mortuum suscitasse. Ita Chrysostomus Henriquez & Bucelinus hoc die in suis Menologiis, qui & Beatum appellant, non indicata vllius publicæ venerationis facultate.
Constantius Fabrianensis ex Prædicatorum etiam Ordine vir sanctus, hoc die obiit Esculi in Piceno anno ⅭⅠƆCCCCLXXXI, vti memoratus scribit Leander, qui & Beatum appellat, vti & Ferrarius in generali Catalogo SS. Deest Catalogo illustrium sanctitate & miraculis virorum, post Martyrologium Ordinis excuso.
S. Victorinus, S. Victor Niniuitta, S. Nicephorus, S. Serapion, Martyres in Ægypto. Martyrologium MS. Romanum, siue S. Hieronymi. In Richenouiensi MS. duo priores referuntur. Serapion solus inscriptus Martyrol. Aquisgranensi & auctario Greuen. De iis agit Martyrol. Romanum cum aliis XXV Februarij.
S. Rheginus Episcopus & Martyr. Galesinius, Ferrarius. At magna Græcorum Menæa, & ὁι βίοι ἁγίων Cytheræi sequenti die XXV Februarij.
S. Herulus, S. Lucius, S. Georgius, S. Absolon, Martyres Cæsareæ in Cappadocia. MS. antiquum Martyrologium Romanum, siue S. Hieronymi. Habentur etiam in MS. Aquisgranensi & apud Notkerum, sed hi pro Georgio iunxerunt Sergium, quem Cæsareæ in Cappadocia passum, infra hoc die damus. Ast Herulus, Notkero Herolus, in MS. Aquisgranensi Herodius dicitur, in quo vox Absolonis male transposita erat post verbum Romæ, hoc modo: In Cæsarea Cappadociæ SS. Herodij, Lucij, Sergij, Romæ Absolonas, Natalis Primitiui & Pauli. Legendum ergo: Sergij, seu potius Georgij, Absolonis; dein Romæ Natalis Primitiui & Pauli, vt infra, vbi de his agimus, dicitur. Notkerus, simili transpositione deceptus, Romæ S. Absolonem tribuit. Herodij & Lucij meminit Greuen. Sunt autem hi adscripti aliis Martyrologiis ad VI Nonas Martij, sed Georgius etiam nonnullis Sergius, Martyrologio Romano & aliis Lorgius est. Ita Herulus, Herolus, Herodius, aliquibus Erolius & Heraclius dicitur, & aliis Martyribus Romæ aut in portu Romano paßis adiungitur. Quæ omnia accuratius discutientur II Martij.
S. Birstanus, Episcopus Wintomensis in Anglia, inscriptus hoc die Menologio Benedictino Bucelini, relata vitæ epitome ex Malmesburiensi, apud quem nihil de die obitus legitur. Maihew in Trophæis Benedictinorum in Anglia retulit ad XXX Ianuarij. Martyrologium Anglicanum, quod cum Ferrario maluimus sequi, in vtraque editione celebrat eius solennem memoriam die XXII Aprilis.
Adalbero I, Episcopus Metensis, opinatissimæ sanctitatis vir, sanctæque religions indefessus vbique reformator, (vt his verbis ex chartulario MS. S. Arnulphi tradit Meurißius in Historia Metensi pag. 315) refertur hoe die a Ferrario in Catalogo generali & Beatus appellatur, & citatis quidem in Notatione Tabulis Ecclesiæ Metensis: sed vereor, ne legenti incuria obrepserit, cum in memorato chartulario dicatur obiisse VI Kalendas, non Martij, sed Maij. Et in Necrologio Metensis Ecclesiæ cathedralis legitur: XXVI Aprilis obiit D. Adelbero Metensis Episcopus. Quare si quæ venerationis sacræ, cuius non meminit Meurißius, deprehenderimus extare monumenta, referemus ad XXVI Aprilis.
S. Tertullini, S. Chrysanthi, Martyrum corpora e cœmeterio Romano S. Callisti Luxemburgum in tēplum Societatis Iesu delata sunt: cuius Trāslationis prima solennitas habita est hoc die, ipso S. Mathiæ Apostoli festo, anno ⅭⅠƆⅠƆCXLVII, sed annuæ celebritati aßignata est Dominica IV post Pascha, quæ tum per Octauā continuatur. Quod prima vice factum est anno ⅭⅠƆⅠƆCXLVIII, quo illa Dominica cadebat in X Maij. Acta Translationis cum authenticis instrumentis erudite descripsit Alexander Wilthemius noster, nunc eiusdem collegij Luxemburgensis Rector, quæ edemus ad dictum X Maij.
S. Ioannis Baptistæ capitis prima inuentio Hierosolymis facta traditur hoc die in quamplurimis Martyrologiis Latinis & Græcis. Item eiusdem Translatio in Aquitaniam inscripta etiam est MS. Florario. Quæ erunt in festo Decollationis eius illustranda XXIX Augusti.
S. Gerardus Episcopus & Martyr in Hungaria memoratur in Martyrologio Witfordi. Colitur XXIV Septēb.
S. Bonifacij Regis, S. Cleodij Martyris, mentio est in MS. recenti Carthusiæ Bruxellensis. Infra in II Relatione Translationis & Inuentionis corporis S. Mathiæ nu. 19 dicuntur Treuiris in eiusdem S. Mathiæ monasterio esse reliquiæ S. Bonifacij Ducis, qui fuit vnus e Martyribus Thebæis apud Treuiros occisis. Forsan hic Bonifacius Dux, per errorem in dicto MS. Rex appellatur, eiusq; forsan socius Cleodius potest censeri. Si quæ maior certitudo accedat, poterit ad Acta istorum Martyrum Treuirensium dici VI Octobris.
S. Dionysij Episcopi ecclesiȩ prope Parisios dedicatio, olim a Christo apparente facta, celebratur hoc die, inscripta Martyrologiis Wionis, Dorganij, Menardi, Bucelini, Saussaij, Ferrarij, & Florario MS. illustranda cum Actis S. Dionysij IX Octobris.
S. Polycarpi, S. Martij, & sociorum, Martyrum ex sodalitio Vrsulano trāspositio in monasterio Bonæ-Spei. Ita Gelenius in Fastis Agrippinensibus. Sociorum nomina exprimit Rayßius Hierogazophylacio Belgico, scilicet Valerij, Honorati, Terentiæ, Margaritæ, Baldinæ, Sambariæ & alterius Margaritæ. Horum corpora addit in Belgicis Geusiorum tumultibus ab iconomachis redacta in cineres, quos ibidem collectos habent in veneratione. De iis agi poterit ad Acta S. Vrsulæ & sociarum XXI Octobris.
S. Eltutus, aliis Iltutus, Abbas, discipulus S. Germani: cuius anima visa fuit deferri in specie aquilæ, pennas aureas habentis, cum Angelis in cælum auolare. Kalendarium MS. Benedictinum. Vitam habet Capgrauius, dandam, quo in Martyrologio Anglicano refertur, VI Nouembris.
B. Simon de Alna, Conuersus Ord. Cisterciensis in Belgio, refertur hoc die a Molano in Natalib. SS. Belgij, Chrysostomo Henriquez in Menol. Cisterciensi, Saussaio in Martyrol. Gallicano, Ferrario in generali Catal. SS. Hugone Menardo in Martyrol. Benedictino, Bartholomæo Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodien. Ægidio Gelenio in Fastis Agrippinensibus: sed, qui omnes Molanum, sequuntur. Autbertus Miræus, qui alias non temere a Molano solet discedere, ad VI Nouembris refert. At Vita MS. quæ penes nos est, ad VI Decembris.
Hiscæ & Hinnæ & Olympiadis matronæ memoriæ exstat hoc die in Florario MS. at Greuen in auctario Vsuardi ita habet: Olympiadis sanctæ matronæ. Item Hiscæ & Hinnæ Sanctarum. Nomen Hiscæ in Frisia fæminis etiamnum in baptismo imponi solet, aiuntq; Sanctæ alicuius id esse. S. Olympiadis viduȩ festum colitur in Martyrologio Romano XVII Decēb. De Hinna & Hisca, quæ hic coniungi videntur, si quid interea certi occurrat, poterit alibi referri, aut certe eodem XVII Decembris.
S. Ioannis Euangelistæ natalitium refertur in MS. paruo S. Maximini, in pluribus hesterno die. Colitur XXVII Decembris.

DE S. MATHIA APOSTOLO IN PALÆSTINA

Post an. LX.

Commentarius præuius.

Mathias Apostolus, in Palaestina (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Mathiæ electio, veneratio publica. Sermo ab Authperto Abb. Casinensi de eo scriptus: an alius a S. Augustino?

[1] Qvæ a variis auctoribus de S. Mathia Apostolo dicta, scripta ac typis etiam exarata extant, ad diuersas sunt referenda classes, pro vt ea propius videntur veritatem assequuta, aut etiam ab ea assectanda magis & magis recedunt. [Certissima est electio S. Mathiæ in Apostolum.] Certißima sunt, quæ calculo diuino approbata, ab Euangelista Luca in Apostolorum Actibus recensentur, & infra aliis eiusdem Apostoli gestis inserta referuntur. Est ea electio adscripta Florario Sanctorum MS. & auctario Greueni, ad diem XII Maij. Proxime accedit celebris cultus ac veneratio eiusdem Apostoli, [dein veneratio sacra:] omnibus orthodoxam fidem amplexis, ab Ecclesia iniuncta. Hanc solennitatem peragunt Latini VI Kalendas Martij, siue die XXIV Februarij, aut, si annus bissextilis fuerit, XXV, Mediolanenses VII Februarij. Græci, vt infra constabit, diem IX Augusti huic sanctæ memoriæ consecrarunt.

[2] Baronius in Notis ad XXIV Februarij asserit Latinos omnes de eo agere hac die. [eius mentio in MS. Martyrol. S. Hieronymi non est 24 Febr.] Quod apud nos adseruatur exemplar MS. Martyrologij Romani, siue S. Hieronymi, a mille circiter annis exaratum, non habet nomen S. Mathiæ, neque VI Kalendas Martij, neque in præfixa Notitia de locis sanctorum Apostolorum. Nam, vt legitur in epistola dedicatoria S. Hieronymi ad Chromatium & Heliodorum Episcopos, in prima parte libelli omnium Apostolorum festa conscripta sunt, vt dies varij non videantur diuidere, quos vna dignitas Apostolica in cælesti gloria fecit esse sublimes. Conclusa his verbis dicta S. Hieronymi epistola, sequitur hic titulus: Notitia de locis sanctorum Apostolorum, & ita explicatur: [neque in Notitia de locis SS. Apost.] III Kalendas Iul. Natalis Apostolorum SS. Petri & Pauli Romæ. II Kal. Decemb. Natalis S. Andreæ Apostoli in ciuitate Patras Prouinciæ Achaiæ. VI Kal. Ian. Natalis Apostoli S. Iacobi fratris Domini & Ioannis Euangelistæ. VIII Kal. Iul. Natalis dormitionis S. Ioannis Apostoli & Euangelistȩ in Epheso. XII Kal. Ianua. Natalis S. Thomæ Apostoli in India. Et Translatio corporis eius in Edessa V Kal. Iul. VIII Kal. Augusti Natalis Iacobi Apostoli fratris Ioannis Euangelistæ, in Ierosolymis. Kal. Maij Natalis S. Philippi Apostoli in ciuitate Hierapoli prouinciæ Asiæ. VIII Kalen. Sept. Natalis S. Bartholomæi Apostoli, qui decollatus est in India iussu Regis Astyagis. XI Kal. Oct. Natalis S. Mathæi Apostoli, qui passus est in Persida. V Kal. Nouemb. Natalis Apostoli Simonis Chananæi & Simonis Zelotis, [lege Iudæ Thadæi,] quia templorum pontificibus occisi sunt in Suanis ciuitate Persarum. Hæc ibi, quibus mox dies Ianuarij subiunguntur: ac tum de singulis iterum Apostolis absque mentione S. Mathiæ indicatis iam diebus agitur. In Historia certaminis Apostolorum quæ circumfertur sub nomine Abdiæ Babyloniæ Episcopi & Apostolorum discipuli, [neque in Historia adscripta Abdiæ,] diciturque ab Eutropio ex sermone Hebraico in Græcum, & a Iulio Africano in Latinum translata, de iisdem ante relatis Apostolis agitur nulla etiam facta mentione S. Mathiæ Apostoli: vt mirum sit a Galesinio & Baronio in Notis ad Martyrologia in apocryphis censeri, aut vt spuria reiici, quæ de eo ab Abdia sint scripta.

[3] Vetustas variarum Ecclesiarum sententias de rebus gestis S. Mathiæ docent antiqua Martyrologia. Richenouiense, siue Diuinis-Augiæ MS. ad VI Kalendas Martij relatis aliorum Sanctorum nominibus, de quibus infra agemus, sub finem ista habet: Et alibi Mathiæ Apostoli. [In Martyrologiis 24 Febr. nomē S. Mathiæ,] Ita etiam MS. monasterij S. Cyriaci Romæ: Et S. Mathiæ Apostoli. At primo loco ferme legitur in reliquis Martyrologiis. Antiquum Romanum Rosweydi: VI Kalend. Martij, S. Mathiæ Apostoli. MSS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus, & Centulense sub Bedæ nomine: Natalis S. Mathiæ Apostoli. in MS. Reginæ Sueciæ additur: Qui duodecimum Apostolatus locum pro Iuda sortitus est, [electio in Apostolū,] pro quo in MS. Tornacensi S. Martini ista habentur: Qui ex discipulis septuaginta sorte electus, pro Iuda Scarioth, duodecimus inter Apostolos subrogatus est. Quæ ferme eadem leguntur in MS. Lætiensi. MS. Treuirense locum præterea aßignat his verbis: In Iudæa Mathiæ Apostoli, qui vnus ex septuaginta duobus in loco Iudæ subrogatus est. S. Isidorus, qui Episcopus Hispalensis seculo Christi septimo floruit, [&, quæ apud S. Isidorum legitur,] in tractatu de vita & morte Sanctorum noui Testamenti cap. 80 de prædicatione S. Mathiæ pauca adiungit. Mathias, inquit, de LXXII discipulus vnus, & pro Iuda Iscarioth duodecimus inter Apostolos subrogatus, electus est sorte, & solus sine cognomine: cui datur Euangelium prædicationis in Iudæa. [prædicatio in Iudæa:] Quæ eadem in Martyrologiis quamplurimis leguntur. Beda excusus: Natale S. Mathiæ Apostoli, qui de septuaginta discipulis pro Iuda traditore ab Apostolis electus, sorte in Apostolatum subrogatus, in Iudæa Christi Euangelium prædicauit. Vsuardus vero ista tradit: Natalis B. Mathiæ Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis sorte electus, apud Iudæam Christi Euangelium prædicauit. Quæ eadem in Martyrologio Bellini, secundum morem Romanæ curiæ leguntur. Ado interponit: atque in locum proditoris Domini subrogatus. Regionem præponunt Rabanus & Notkerus his verbis: In Palæstina natiuitas Mathiæ Apostoli, qui de LXX discipulis pro Iuda traditore in Apostolum electus, in Iudæa Euangelium prædicauit. Hactenus Martyrologia illa antiquiora & maioris auctoritatis absque vlla obitus S. Mathiæ mentione. His similia continentur in quamplurimis MSS. nostris Martyrologiis.

[4] Authpertus Abbas XVII Casinensis de obitu S. Mathiæ hæc solum in sermone in laudem eius conscripto habet: [obitus apud Authpertum] Postquam vero reliquit Iudæam patriam prædicando, quam in sorte prædicationis acceperat, & plurimos ethnicos ad fidem Catholicam conuertit B. Mathias Apostolus, migrauit ad Dominum nostrum Iesum Christum. Meminit huius scriptoris Petrus Diaconus de Viris illustribus Casinensibus cap. 13 his verbis: Authpertus, eiusdem cœnobij Abbas vir disertus & valde eruditus inter multa & præclara ingenij sui monumenta, in laudem S. Mathiæ Apostoli, nec non de Purificatione sanctæ Dei Genitricis aliorumque Sanctorum, [sermone seculo 9 scripto] homilias valde pulchras composuit. Fuit autem temporibus Lotharij Imperatoris. Imo Ludouici Pij Imperatoris, aut certe hoc ex conspiratione filiorum abdicato, Lotharij tum intrusi. Præfuit namq; Authpertus, Casinensi cœnobio annis tribus, electus anno ⅠƆCCCXXXIV, mortuus anno ⅠƆCCCXXXVII. Ioannes Baptista Marus in Annotationibus ad Petrum Diaconum anno ⅭⅠƆⅠƆCLV a se primum in lucem emissum, asserit sermonem in laudem S. Mathiæ Apostoli ineditum adhuc credi. Baronius in Notis ad Martyrol. indicat se habuisse charactere Longobardico conscriptum, [in MSS. reperto,] eumdemq; se legisse in codice MS. S. Mariæ ad Martyres: incipere, Inclytam gloriam &c. Habemus & nos sermonem istum cum dicto exordio in codice quodam MS. nostro valde antiquo. Extat etiam inter Vitas Sanctorum a Mombritio collectas tomo 2 fol. 146 excusus sed aliquot locis mutilus. [a Mōbritio edito,] Verum neque in codice nostro MS. neque apud Mombritium nomen Authperti, aut alterius auctoris innuitur, quod forsan in aliquo suorum MSS. legit Baronius, aut certe vel ideo coniecit, quia e B. Benedicti regula testimonium adducitur, vnde & nos Authpertum eius sermonis auctorem credimus, & hic damus ex dicto MS. ac Mombritio: cuius libri olim post artem typographicam inuentam inter primos excusi paucis innotuerunt, & in rarioribus bibliothecis adseruantur. Ex hoc sermone docemur solennem cultum, quo S. Mathiam ad illa tempora venerata est Ecclesia Catholica: & auctor num. 2 asserit se depromere, quæ sancti Patres in eius laudem mirifice protulerunt.

[5] [sermonis huius partes in variis Breuiariis,] Qui huic sermoni prologus præmittitur, legitur in Breuiariis MSS. aliisque annis 1479, 1490 & 1522, secundum morem Romanæ curiæ excusis. Lectiones item Breuiarij Ecclesiæ Morinensis anni 1542 ab eodem prologo incipiunt, & iisdem verbis cum hoc sermone finiunt, plerisque intermediis alia phrasi contractis. At prologo illo omisso ab ipso sermone incipiunt Lectiones Breuiarij Monasteriensis anno 1489 Argentinæ excusi. Earum Lectionum prior pars solebat olim recitari in Ecclesia Vltraiectina, quæ in Breuiario anno 1508 edito continetur. Idem exordium aliaq; ex hoc sermone habentur in Breuiario Ebroicensi in Gallia. Ast in eo, quo vti solebat Ecclesia S. Quintini in Veromanduis, ab eodem exordio, incipit Lectio tertia, duabus prioribus desumptis ex alio de S. Mathia tractatu, qui plenius exhibetur in Breuiario Argentoratensi anni 1478, [vi & alterius S. Augustino adscripti.] & Spirensi anni 1507, ac S. Augustino tribuitur: de quo videtur Galesinius ista annotasse: Extat de illius vita sermo, quem alij S. Augustino, alij Bedæ adscribunt: idemque in plerisque Ecclesiis legitur. Et Baronius, Fertur sermo, inquit, de S. Mathia, quem alij Augustino, Bedæ autem alij tribuunt. Incipiunt vero ita hæ Lectiones: Cum præclara B. Mathiæ Apostoli festiuitas per anni cursus reuolutionem sese repræsentat, maximæ iucunditatis gaudia merito nobis multiplicat. Quo etiam exordio, sed postea prorsus discrepantes, Lectiones habentur in Breuiariis Ambianensi, Tullensi, Virdunensi, Insulensi, aliisq; superiore seculo excusis, Brugensi item, & Sarisburiensi anni 1491, licet hæ iterum ab inuicem, vti a præcedentibus, diuersæ sint. Omnes nihilominus Lectiones sunt desumptæ ex homilia, quæ in Milleloquio S. Augustini a Bartholomæo de Vrbino collecto continetur verbo Mathias. Aliæ sunt Lectiones antiqui Breuiarij Tornacensis & Audomaropolitani, quæ ita incipiunt: De Mathia Apostolo parua nobis antiquitas monumenta reliquit.

[6] In omnibus hactenus, & forsan scrupulo nimio, enumeratis Breuiariis nullum extat vllius martyrij, aut mortis per vim illatæ, [S. Mathias ab aliis dicitur in pace quieuisse.] vestigium. In Breuiario Sleswicensi anni 1512, relata tribus primis Lectionibus electione S. Mathiæ, ita quarta incipit: Cum igitur Mathias Iudæam in sortem accepisset, prædicationi ibidem insistens, & multa miracula faciens, in pace quieuit. Quæ eadem in Legenda Claudij de Rota, & Iacobi de Voragine, & in Viola Sanctorum Hagenoæ anno 1508 recusa leguntur: in quibus tamen, vt infra dicetur, aliorum sententiæ de nece illi illata referuntur. Martyrologium MS. Carmeli Coloniensis dictis assentitur: Apud Iudæam natale B. Mathiæ Apostoli, qui loco Iudæ ab Apostolis sorte electus, in Iudæa Christi Euangelium prædicauit: nouissime vero vitam in pace finiuit.

§ II Relata de prædicatione S. Mathiæ in Æthiopia, ad Pontum Euxinum, & in Macedonia. Varia eidem traduntur inflicta tormenta.

[7] Avthpertus infra num. 15 eadem sibi obiicit ac respondet; Passio namque, inquit, illius si quæritur haberi, sicut ceterorum Apostolorum, manifestissime constat, [Passio S. Mathiæ an in imitatione Christi posita:] quod ipse sibi intulerit passionem, & crucem suam ferendo Christum fuerit secutus, dicendo cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucisixus est, & ego mundo. Eadem cum nonnullis aliis ex sermone Authperti decerptis leguntur in Preuiario Lingonensi sub initium huius seculi excuso. Nec alia forsan passio (vt eodem verbo vtar) posset ab aliquo requiri in MS. Martyrologio Aquisgranensi, cui sub finem diei XXIV Februarij adiuncta sunt hæc pauca verba: Passio S. Mathiæ Apostoli. In libro Sacramentorum S. Gregorij Magni inter opera eius ex MS. antiquo bibliothecæ Vaticanæ edito, [an martyrium indicet?] vti etiam ex MS. Corbeiensi seorsim a Menardo vulgato, propria Præfatio de S. Mathia legitur his verbis: Cuius passionis triumphum solenniter celebramus. Vbi verbo passionis verum intelligi martyrium persuadet auctoritas communis Ecclesiæ, & ita paßim censeri mortuū esse S. Mathiam infra constabit.

[8] Relicta Iudæa patria, plurimos Ethnicos alibi a B. Mathia ad fidem Catholicam conuersos fuisse supra ex Authperto diximus. Græci in Menæis & apud Cytheræum, in Æthiopiam cum profectum asserunt ad IX Augusti, his verbis: Erat Mathias vnus ex septuaginta, postea in locum Iudæ Iscariotæ vndecim Apostolis annumeratus. [an illud in Athiopia subierit?] Prædicauit vero Euangelium in exteriore Æthiopia, multisque suppliciis illic excruciatus, spiritum Deo reddidit: Quæ fere eadem in Menologio Canisij leguntur: Eodem die certamen sancti Apostoli Mathiæ, qui vnus ex septuaginta connumeratus est cum duodecim Apostolis pro Iuda Ischariote. Prædicauit autem Euangelium in Æthiopia, vbi multis pro fide Christi superatis tormentis, spiritum Deo tradidit. Hæc ibi, sed per amanuensium forsan errorem ad VIII Augusti plane in fine relata, cum spectent ad sequentem IX Augusti: quo die ex constitutione Manuelis Comneni Imperatoris Orientis feriæ imperantur, vti apud Balsamonem in Photij sacrorum Canonum expositionem titulo 7 cap. 1 & Leunclauium lib. 2 Nouellarum Augustalium pag. 161 legitur. Augusti, inquit, dies VI propter Seruatoris nostri Iesu Christi transformationem, & IX propter memoriam sancti Apostoli Mathiæ. De prædicatione in Æthiopia Nicephorus lib. 2 Hist. Eccl. cap. 40 ista tradit: Mathias porro, qui iacturam duodenarij Apostolorum numeri sarserat; primam Æthiopiam adiit, atque ibi a feris, infestis, immanibusque gentibus multa pertulit. Cum vero quæ oportuit & verbis & factis diuino Euangelio annuntiando præstitisset, & Christo magnam hominum multitudinem accumulasset, animo intrepido & forti martyrij coronam suscepit.

[9] Locus Æthiopiæ aßignatur in auctario S. Hieronymi de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui Catalogus a Sophronio, vt ipsemet Hieronymus sub finem testatur, Græce translatus est, & postmodum pluribus intrusis auctus. In eo hæc cap. 10 adduntur: Mathias cum vnus esset e numero septuaginta, adlectus est in ordinem vndecim Apostolorum in locum Iudæ Iscariotæ, qui fuit proditor. In altera Æthiopia, vbi est irruptio Apsari & Hissi portus, [An prope Pontū Euxinū prædicarit & obierit?] prædicauit Euangelium, cum essent homines agrestes: & illic dormiuit, & illic sepultus est vsque ad hodiernum diem. Hæc ibi. Æthiopia altera dicitur, Græce ἐν τῇ δευτέρᾳ Αἰθιοπίᾳ, quam primam Nicephorus appellat, Græce τὴν πρώτην Αἰθιοπίαν. Menæa vero eius prædicationem adscribunt exteriori Æthiopiæ, τῇ ἔξω Αἰθιοπίᾳ. Quæ in Synopsi de Vita & morte Prophetarum & Apostolorum, sub nomine S. Dorothei Episcopi & Martyris edita, tribuuntur interiori Æthiopiæ his verbis: Mathias cum esset vnus ex septuaginta discipulis, postea vndecim Apostolis duodecimus loco Iudæ proditoris annumeratus est. Hic in interiore Æthiopia, vbi Hissus maris portus, & Phasis fluuius est, hominibus barbaris & carniuoris prædicauit Euangelium. Mortuus est autem in Sebastopoli, ibique prope solis templum sepultus. Hæc ibi, e quibus locis, siue vera sunt seu falsa, statuit Ortelius in Thesauro Geographico, verbo Æthiopia, fuisse circa Cholcidem hanc Æthiopiam, prope Pontum certe Euxinum, ad quem haud procul a Trapezunte constituit Ptolemæus Hyssi portum, ac dein versus Colchidem Apsorrum fluuium, eiusque ostia, pro quo etiam Absarum legit Plinius, atque auctarium S. Hieronymi citatum. Ei proxime apud Ptolemæum iunguntur Sebastopolis, ac dein Phasis ciuitas & Phasis fluuij ostia. Verum potuit S. Mathias fuisse & in Æthiopia Africana & in hisce ad Pontum Euxinum ditionibus: quæ dein loca coniunxerint auctores Synopseos S. Dorothei & auctarij S. Hieronymi, omnia procul dißita appellantes Æthiopiam: vti maiorum nostrorum tempore Indiæ etiam nuncupata sunt America, aliæq; in Oriente & Occidente longinquæ regiones.

[10] Græci in Odis suis ad hanc Gentilium ad Christum alludunt conuersionem, & inter alia ita S. Mathiam alloquuntur: Καὶ θείαις ἀστραπαῖς τῶν σοφῶν σου λόγων σκότος ἀπεδίωξας τῆς εἰδωλομανίας ἐν πνεύματι. Et diuina coruscatione sapientium sermonum tuorum fugasti stultam idololatriam in spiritu. De eiusdem martyrio hi traduntur versus in Menæis:

Ἐξῆλθεν ἀρθεὶς Ιούδας ἐπὶ βρύχου.
Ἐισῆλθεν ἀρθεὶς Ματθίας ἐπὶ ξύλου.
Ἤρθη ἀμφ᾽ ἐνάτῃ ξύλῳ ιὔθεος Ματθίας.

[in cruce suspensus dicitur.]

Discessit suspensus Iudas in laqueo.
Accessit suspensus Mathias in ligno.
Suspensus est nona in ligno diuinus Mathias.

Eodem modo S. Mathiam patibulum crucis pertulisse, & tali martyrio coronatum ad cælos ascendisse, in aliquibus libris legi tradunt Breuiaria Herbipolense anni 1575. Sleswicense & Viola Sanctorum supra citata.

[11] Macedoniam etiam prædicatione, miraculis & captiuitate S. Mathiæ fuisse illustratam alij perhibent apud Equilinum lib. 3 cap. 149 his verbis: Cum ergo Apostoli ad prædicandum essent diuisi, Mathias Apostolus Iudæam in sortem prædicationis accepit. [ab aliis traditur in Macedonia prædicasse,] Qui tamen, vt alibi reperitur, prius in Macedonia prædicauit. Gentiles vero eius fidem & sanctitatem probare volentes, quamdam potionem toxicatam, quæ cunctos bibentes visu priuabat, [a veneno illæsus, 250 excæcatos sanasse,] sibi dederunt: quam in nomine Christi bibit, & nullam læsionem incurrit. Et cum illa potio plusquam ducentos quinquaginta excæcasset, ille singulis manus imponens, omnes illuminauit. Diabolus vero in similitudinem infantis cani eis apparuit, suadens vt Mathiam occiderent, qui cultum eorum euacuabat. Quem per triduum quæsierunt, & in eorum medio consistentem minime viderunt. Tertia vero die se eis sponte manifestatum, vinctum in carcerem recluserunt: vbi dæmones sibi apparentes in eum dentibus fremebant, [e carcere a Christo liberatus.] sed appropinquare non poterant. Dominus autem cum multo lumine sibi assistens eum confortauit, & ostio aperto liberum abire permisit. Et dum iterum prædicaret, & quidam obstinati persisterent, mox terra se aperuit & cunctos illos deglutiuit: reliqui vero ad Christum conuersi sunt. Post hæc reuersus Apostolus ad Iudæam verbū Domini prædicabat &c. Eadem leguntur apud Claudium de Rota & Iacobum de Voragine. Plurima etiam continentur in Breuiario Passauiensi anni 1505, Herbipolensi etiam & Viola Sanctorum, diciturque manibus post tergum ligatis, & fune collo imposito, grauiter afflictus, & sic in carcere reclusus. Prædicatio dicta in Macedonia habetur etiam in Breuiario antiquo Romano, & variis Martyrologiis mox referendis.

§ III Acta S. Mathiæ ex Hebraico versa. Genus martyrij a variis relatum. Scripta ei falso attributa.

[12] Wolfgangus Lazius Ferdinandi I Imperatoris olim Consiliarius & Historicus, inter alia ingenij sui monumenta ex variis MSS. edidit carmen incerti auctoris de Passione Christi, [Acta ex Hebraico versa,] & memoratum Abdiam de Vitis Apostolorum: quibus, inquit in Præfatione, vt editio iustum volumen assequeretur, adieci alias Sanctorum Dei historias, quæ mihi partim ob vetustatem scriptionis, partim vero ob historiæ seriem veræ visæ sunt. Sic Mathiæ Apostoli historiam, ex Hebraico, incerto auctore versam, & antiquissima membrana litterisque exceptam, [edita a Lazio,] quia apud Abdiam non habetur, coniungere placuit. Habemus eadem S. Mathiæ Acta ex MS. Vltraiectino S. Saluatoris, alio MS. cœnobij Budicensis Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini diœcesis Paderbornensis in Westphalia, ac tertio MS. bibliothecæ Susatensis Ordinis Prædicatorum, item in Westphalia, ex quarto demum MS. Carthusianorum monasterij S. Albani iuxta Treuiros. [& in variis MSS. reperta.] Qui ex Hebraico Latine vertit monachus fuit Treuirensis Abbatiæ S. Mathiæ, & seculo Christi XII vixit. Hinc Legenda Treuirensis paßim appellatur ab auctoribus, qui eam aut integre in alias linguas transtulerunt, aut varie contractas partes ediderunt. Ex his sunt S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus par. 1 Chronici tit. 6 cap. 15, [contracta a S. Antonino,] Iacobus de Voragine, Claudius de Rota, Episcopus Equilinus ante citati. Huius verba, quia pauca sunt, & de morte agunt, hic damus: Reuersus Apostolus in Iudæam, vt supra diximus, [Equilino,] verbum Domini prædicabat, multosque in signis & prodigiis conuertebat. Cui inuidentes Iudæi eum in concilio statuerunt, duoque testes, qui illum accusauerunt, primo in ipsum lapides miserunt: quos lapides in testimonium secum petiit sepeliri. Qui dum lapidaretur, securi in capite percussus, spiritum Deo reddidit. A Nicephoro, vt supra diximus, refertur animo intrepido & forti martyrij coronam suscepisse, & quidem, vt Ioannes Langus interpres adiunxit, lapidibus pene obrutus, [Perionio,] ad extremum securi percussus. Similia leguntur in Vita S. Mathiæ a Ioachimo Perionio Benedictino Cormœriaceno scripta & a Lazio edita. [Haræo, Lippeloo,] Quæ etiam vt magis secura tradidere Franciscus Haræus & Zacharias Lippelous de Vitis Sanctorum, sed ille S. Antoninum, hic Perionium descripsit.

[13] Breuiarium Romanum completissimum, cum Officiis Sanctorum Ordinis Minorum S. Francisci, & Eremitarum S. Augustini, Venetiis anno 1522 excusum, [in Breuiariis Romanis & aliis.] continet proprias in Matutino, laudibus & Horis antiphonas, ex eisdem prope Actis desumptas. Ex eisdem Lectiones recitantur in Breuiario Spirensi anni 1477, Moguntino, Wormatiensi, Erfurtano, Bisuntino in Burgundia, Remensi, Rotomagensi, Constantiensi in Gallia, Eborensi in Lusitania, Ambrosiano a S. Carolo Boromæo Mediolanensibus præscripto, item Ordinis Prædicatorum anni 1555. in quibus primo lapidibus cæsus, demum securi percussus dicitur. Passauiense anni 1505 addit etiam in cruce suspensum fuisse hoc ordine: Duo igitur fuerunt testes, qui ipsum accusauerunt: hi primum in ipsum lapides miserunt, deinde crucifixerunt. Demum Romano more securi percutitur, & extensis in cælum manibus spiritum Deo reddidit. Vnde sequeretur viuum de cruce depositum fuisse: & sic aliorum sententiæ supra relatæ viderentur posse conciliari. Omitto plura Breuiaria tædij vitandi caussa, maxime quæ neglecto obitu priorem partem Actorum attingunt. Solum refero, quæ in Breuiario Romano a Cardinale Quignonio concinnato, & anno ⅭⅠƆⅠƆXXXV a Paulo III permisso, de prædicatione & morte eiusdem recitantur his verbis: Hic autem (vt quidam tradunt) cum in Macedonia primum, deinde in Iudæa verbum Dei latissime disseminasset, multosque prædicatione & consequentibus signis ad Christi fidem conuertisset; a Iudæis id ægre ferentibus, comprehensus, lapidibus pene obrutus est, ac postremo securi percussus VI Kalendas Martij.

[14] Similia habent Martyrologia ab aliquot seculis conscripta. MS. Florarium: Natali B. Mathiæ Apostoli. Hic electus fuit sorte ab Apostolis pro Iuda proditore, [& variis Martyrologiis.] & Euangelium Christi constantissime prædicauit annis triginta tribus aut circiter. Postea in Iudæa lapidatus & securi percussus migrauit ad Dominum anno salutis LXI. Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum ista habet: Natale B. Mathiæ Apostoli, qui post ascensionem Domini ab Apostolis sorte electus, atque in loco Iudæ proditoris subrogatus, apud Iudæam Christi Euangelium prædicauit: qui prius vnus de septuaginta duobus discipulis Christi fuit. Primo a Iudæis capitur, & velut blasphemus lapidibus obruitur: post hoc quasi bos securi percutitur, & capite truncatur: tali martyrio prius oculos in cælum figens, emisit spiritum. Similia leguntur in auctario Greueni anno 1515 & 1521 excuso. Plura etiam habentur in Viola Sanctorum. At Maurolycus ista tradit: Natale S. Mathiæ Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis sorte electus, in Iudæ locum successit, & in Macedonia primum, inde in Iudæ a prædicauit, vbi lapidatus ac securi percussus a Iudæis, occubuit. Eadem sed alia phrasi, refert Galesinius, & sermone Germanico Canisius, atque Italico Felicius, sed hic prædicationis apud Macedones non meminit. Breuiter hæc referuntur in hodierno Martyrologio Romano: [Martyriū indicatur in Martyrologio Romano.] In Iudæa natalis S. Mathiæ Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis in locum Iudæ proditoris sorte electus, pro Euangelij prædicatione martyrium passus est. Innuitur etiam eiusdem martyrium in Missali Romano, dum rubeus color in sacrificio Missæ præscribitur adhibendus.

[15] S. Bonauentura duos de S. Mathia sermones edidit, & priorem ita concludit: Electus fuit ad obseruantiam mandatorum, sicut omnes communiter iusti. Electus fuit ad perfectionem consiliorum, [in sermonibus S. Bonauenturæ] sicut omnes discipuli. Electus fuit ad tolerantiam martyriorum, sicut ceteri Martyres Christi, sicut ex Legenda eius potest ostendi, quæ hic poterat recitari. Electus fuit ad officium Prælatorum, sicut ceteri Apostoli, qui mundo toti constituti sunt a Christo Prælati. Electus etiam hodie fuit ad gloriam Beatorum, ad quam est ingressus consummatione martyrij. Hoc etiam martyrium innuit B. Laurentius Iustinianus in sermone de S. Mathia. Illum, inquit, superueniens Paracletus caritate compleuit, deditque vt omnium linguarum generibus loqueretur, [& B. Laurentij Iustiniani.] miracula faceret, conuerteret nationes, prædicaret Christum, ac martyrij consequeretur triumphum. Denique cum ceteris Coapostolis super thronos duodecim tribus Israël iudicantibus sedebit. Hæc ille. Quæ vero de martyrio eius a S. Bonauentura Legenda citatur, de Actis Hebraicis eius, quæ infra damus, intelligi prorsus videtur.

[16] Octauius Pancirolus in Thesauris Vrbis absconditis regione 2 ecclesia 45, occasione reliquiarum S. Mathiæ, quæ in ecclesia S. Mariæ Maioris, vt infra dicetur, adseruantur, asserit, S. Mathiam in locum Iudæ proditoris electum Apostolum, ad prædicandum sortitum fuisse Iudæam, & cum, facta quadam per Macedoniam Apostolica excursione, ad eam rediuisset, mortem ibidem pro Christo occubuisse. [Quamdiu in apostolatu S. Mathias vixerit.] Quidni potuerit similiter in Æthiopiam aliquando, aut versus Colchidem, aut accolas Ponti Euxini, destinatus fuisse, qui post suam ad apostolatum electionem traditur ad annum tertium ac trigesimum vixisse? Christum Saluatorem nostrum pro redemptione generis humani cruci affixum fuisse Tiberio Cæsare Augusto V & Ælio Seiano Coss. alibi ostendimus videri verosimilius. Annus is erat Æræ vulgaris tricesimus primus, vt, proinde obitus S. Mathiæ referendus foret in annum LXIV. In Florario MS. supra relato dicitur migrasse ad Dominum anno salutis LXI, quo etiam anno S. Iacobum, cuius infra martyrium cum cæde S. Mathiæ coniungitur, occisum fuisse ex Eusebij & Hieronymi chronico colligunt Petauius, Deckerius, & alij: & nos accuratius ad Kalendas Maias, diem eius natalem, examinabimus: nonnulla infra ad Acta annotamus.

[17] Baronius in Notis tradit Euangelium, quod nomine Mathiæ ferebatur, a Gelasio in Romano Concilio esse reiectum inter apocrypha cap. Sancta Romana. dist. 15. Verum ibi nisi editiones Decreti varient, apocrypha censentur Euangelia nominibus Thadæi, [Ei falso ad scriptum Euangeliū,] Thomæ, Barnabæ, Bartholomæi, Andreæ, & quæ falsarunt Lucianus & Hyrcius, nulla facta mentione Mathiæ, quem S. Barnabam esse perperam asseritur lib. 1 Recognitionum, quæ S. Clementi Pontifici attribuuntur: & forsan simili errore idem Euangelium nomine Barnabæ, & nomine Mathiæ vulgatum est. Huius meminit Origenes homilia 1 in Lucam, siue in proœmio Lucæ. Quatuor, inquit, tantum sunt Euangelia probata, e quibus sub persona Domini & Saluatoris nostri proferenda sunt dogmata. Scio quoddam Euāgelium, quod appellatur secundum Thomam & iuxta Mathiam, & alia plura legimus. Ne quid ignorare videremur proptereos, qui se putant aliquid scire, si ista cognouerint. Hæc ibi. Eiusdem etiam classis, inquit Baronius, existimatæ sunt traditiones nomine Mathiæ editæ, [& traditiones.] ex quibus Marcion suam ipsius hæresim adstruebat, Clemens Alexandrinus in libris Stromatum ex eis quædam fragmenta recitat: e quibus istud est lib. 7: Si electus vicinus peccauerit, peccauit electus. Nam si se ita gessisset, vt iubet verbum vel ratio, eius vitam ita esset reueritus vicinus, vt non peccasset. Alterum vero lib. 3 illud est: Contra carnem decertandum est, eaque abutendum: animam vero fidei & cognitionis tamquam nutrimentis augere oportet. Agit etiam de his scriptis falso ei attributis Eusebius lib. 3 cap. 23.

§ IV Reliquiæ S. Mathiæ Romæ, Treuiris & aliis locis adseruatæ.

[18] Altera restat, nec minus intricata, controuersia de sacris Mathiæ Apostoli reliquiis, quæ variis in locis traduntur depositæ. Ac primo Nicephorus & Græci in Menæis & Menologio, quorum supra verba dedimus, asserunt eum Æthiopiam adiisse, ibiq; multa perpessum tormenta, martyrij coronam reportasse. [Ab aliis dicitur S. Mathias in Æthiopia sepultus,] Qui Catalogum S. Hieronymi de Scriptoribus Ecclesiasticis a Sophronio Græce redditum auxit, omisso martyrio, scribit & illic, siue in Æthiopia, dormiuisse, & illic sepultum esse vsque in hodiernum diem. In Synopsi de vita & morte Prophetarum & Apostolorum, sub nomine S. Dorothei Episcopi & Martyris edita, dicitur mortuus Sebastopoli ibique prope solis templum sepultus, [Sebastopoli prope Solis templum:] prope Colchidem vt supra diximus. Hinc Nicolatis Serarius in sua de Apostolis dissertatione ista affirmat de S. Mathia: In altera Æthiopia, vbi est irruptio Apsari & Hyssi portus (ad Pontum scilicet Euxinum) sanctissimis Christi Domini legibus agrestissimos homines perpoliuit: vbi & occisus, & D. Hieronymi, imo fortassis etiam posteriorum, qui hæc Hieronymo adiecisse videntur, tempore humatus fuit. Nam quod Perionius eum in Iudea interfectum scribit, minus probatur. Hæc Serarius, qui dum aliquas eius Reliquias Treuiros fuisse olim latas non improbabile iudicat, prioris relationis auctoritatem, vt mox constabit, magna ex parte subuertit. Fatemur S. Mathiam spatio triginta duorum triumue annorum, quos in Apostolatu exegit, [potius post fidē Christi illic etiam annuntiatam,] & in Æthiopiam Africanam, & in vicinas Ponto Euxino regiones, quas hi auctores insolito aliis loquendi modo Æthiopiam appellant, potuisse Euangelij Christi prædicandi caussa proficisci: tamen omnino arbitramur in diuisione orbis inter Apostolos facta ei obtigisse Iudæam: eamq; illius labore & prædicatione, præcipuo vitæ tempore excultam, [in Iudæa Martyr obiit:] & sanguine tandem irrigatam. Auctores supra dedimus: quibus ex dicendis lux maior accedet.

[19] Christophorus Browerus lib. 11 Annalium Treuirensium pag. 658 ex vetustißimo libro, quem tempore martyrij S. Bonifacij Archiepiscopi Moguntini, anno 754 occisi, asserit gladiorum ictibus male exceptum fuisse, edidit repertam Notitiam regionum & ciuitatum, quibus sanctorum Apostolorum & Euangelistarum venerabilia corpora requiescunt. Ea autem Notitia sic incipit: B. Ioannes Baptista requiescit in ciuitate nomine Sebasta. B. Petrus Apostolus requiescit Romæ in prouincia Tuscia. [corpus eius traditur Hierosolymis sepultum,] & sic de aliis Apostolis, inter quos dicitur de S. Mathia: Mathias Apostolus requiescit Hierosolyma, in prouincia Syria. In hac ergo Notitia indicatur prima, aut saltem valde antiqua sepultura. Nam S. Ioannis Baptistæ sepulchrum tempore Iuliani apostatæ, Pagani, vt ait Ruffinus lib. 11 Histor. Eccl. cap. 28, apud Sebasten Palæstinæ vrbem mente rabida & funestis manibus inuaserunt, ossa disperserunt atque ea rursus collecta igni cremarunt, & sanctos cineres pulueri immistos per agros & rura disperserunt. Habemus ergo ex hac Notitia S. Mathiæ corpus Hierosolymis adseruatum fuisse, [& a S. Helena Romā delatum;] ac potuisse inde a S. Helena matre Constantini Magni Romam deferri, quod asserunt vtraque Acta Translationis & varia Breuiaria ac Martyrologia, mox indicanda.

[20] Sed & illud apud scriptores disputatur, an Romæ corpus Apostoli permanserit, an Treuiros sit auectum. Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 149 supra citato hæc de S. Mathia addit: Cuius corpus in Iudæa sepultum, [an in ecclesia S. Mariæ maioris depositum,] deinde Romam translatum, in ecclesia S. Mariæ maioris esse dicitur, & ibidem caput eius populo demonstratur. Addunt S. Antoninus, Claudius de Rota & Iacobus de Voragine cum Breuiario Sleswicensi, corpus ibidem sub lapide porphyretico sepultum esse. Onuphrius Panuinius libro de præcipuis Vrbis Romæ basilicis, in septima basilica S. Mariæ Maioris ait, sub altari maiori esse corpus S. Mathiæ Apostoli. [sub altari maiori,] Enumerat dein XXII classes reliquiarum, quæ ibidem & conseruantur & statis diebus populo ostenduntur, ac num. 17 recenset caput S. Mathiæ Apostoli, cuius, inquit, corpus est sub altari maiori huius basilicæ: ac tandem in fine addit, has reliquias populo die Paschæ ostendi solere. Similia scribunt Attilius Serranus, de septem Vrbis ecclesiis, Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis Vrbis, aliiq;. At quo tempore, quaue occasione corpus eo delatum sit, sub dubio relinquitur. Est basilica S. Mariæ Maioris sub Liberio Papa, qui anno CCCLIII sedem Pontificiam conscendit, ob miraculum niuis constructa, vt dicetur V Augusti, quia is dies per Ecclesiam vniuersam ob illius basilicæ dedicationem est solennis. Ab eius nomine basilica Liberij dicta, postea a Sixto III, qui anno Christi CCCCXXXII Pontifex creatus est, de nouo restituta atque amplificata est & S. Mariæ Deiparæ dicata, dein S. Mariæ ad præsepe, & S. Mariæ Maioris appellata, cuius absidam Paschalem Papam, qui anno ⅠƆCCCXVII cœpit Summus Pontifex Ecclesiæ præesse, de nouo refecisse tradit Anastasius Bibliothecarius. [eum inscriptione in apside posita,] Huic apsidi musiuo opere insculpta est hæc inscriptio: In hac sacra Basilica corpora SS. Mathiæ Apostoli, Hieronymi Doctoris, Romvlæ et redemptæ virginvm recondvntvr. Ita Baronius in Notis ad XXIII Iulij, quo Virgines illæ coluntur, memoratæ a Gregorio Magno lib. 4 Dialog. cap. 15, qui ait eodem tempore, quo ipse monasterium petiit, eas iuxta B. Mariæ Virginis ecclesiam habitasse. Pancirolus regione 2 ecclesia 45, opinatur aut corpus S. Mathiæ simul cum corpore S. Hieronymi Romam aduectum, aut certe de tempore translationis illius nihil sciri posse. Baronius in Notis ad IX Maij, quo Martyrologio Romano inscripta est translatio corporis S. Hieronymi, hanc putat factam esse, cum Saraceni Palæstinam inuaserunt: Pancirolus annum coniicit ⅠƆCXXXV, quo idem Baronius miseram Palæstinæ & vrbis etiam Bethlemiticæ deuastationem in Annalibus describit. Demum inter Indulgentias, [& Indulgentiis concessis infesto & octaua:] a Nicolao Papa IV huic basilicæ S. Mariæ Maioris circa annum ⅭⅠƆCCXC concessas, annotantur in festo B. Mathiæ Apostoli anni decem & sex quadragenæ. & in octaua eiusdem sex anni & sex quadragenæ; ast in festo reliquorum Apostolorum & Euangelistarum, (quorum nullum exprimitur nomen) S. Laurentij & S. Hieronymi duo annni & duæ quadragenæ. Ex quibus id satis manifestum relinquitur, Reliquiarum ibidem tum adseruatarum antiquam satis apud Romanos opinionem fuisse. Aliquas etiam particulas in variis Ecclesiis Romanis esse addit idem Pancirolus.

[21] Contra Browerus lib. 11 Annal. Treuir. pag. 659 & sequenti opponit, Treuiros inficias non ire, quod Apostoli corpus ex prouinciis Eois in Occidentem sit trāslatū & in vrbium Vrbe primitus depositum: [at Treuiros delatum esse topicis argumentis se ostendere asserit Brovverus:] at non eo in loco sic immotum hæsisse, vt non ad se aliquando ossa eius penetrarint: talem esse fidelem maiorum traditionem, cum & inuentio apud Treuiros subinde increbuerit, & luculentis affirmata sit miraculis, notata locis temporibusque: contra terrarum alibi non perinde hæc in luce collocari. Alioquin, addit, fieri potuisse credas, vt res in oculis hominum proposita, regione templi nobilissimi & cultu nobilissimæ ciuitatis intentum ac defixum in hac cogitatione Præsulem fugeret? Consule infra num. 3 Acta posteriora Translationis, vbi dicitur Eberhardus Archiepiscopus Treuirensis Romæ existens, legendo cognouisse corpus S. Mathiæ ab S. Helena ex Iudæa translatum, a S. Agritio ordinato Treuirorum Episcopo Treuiros deportatum, & iuxta corpora S. Eucharij & sociorum depositum fuisse. Sed pergit Browerus: Vt pueriliter factum ab eo taceam, qui illa ipsa, quæ manibus Romæ tenebat ossa S. Mathiæ, hac tam solerti domi cura indaganda & omnibus duceret vestigiis persequenda. Enimuero sit ita, fugerit eum res tanti, & conquisitionis hic ardor Romæ refrixerit. Quid igitur? Tantamne industriam studiumque posterorum excitare potuit Eberhardus, vt quærendi sitis ne toto quidem annorum prope sexaginta circuitu sedata sit; donec optatus in populi conspectum e tenebris tandem iis emergeret thesaurus? Sed vndecumque demum huc beatus Apostolus importatus sit, vocari in dubium aut possessionem tam canam vllius petitione sollicitari, [& has dat pro possessione vindicias.] non patiuntur Treuiri. Nam Apostoli si quæras vbi cubent ossa præcipua; vbi fulgeat venerabilis eius vertex, adducent in rem te præsentem, & augustis hisce cineribus sacrosanctos esse sibi dicent penates, & excelsis hisce præsidiis muros vrbis suæ stare tutos. Quod si in iudicium rem deducas & eos presseris arctius, scripturas etiam ac tabulas obsignatas afferrent, queis Helenæ Augustæ & Siluestri Pontificis fauore, nutu, Agricij auspiciis aduecta hæc ossa esse doceant. Ostendent in veteris oratorij angusta sede titulo suo conspicuum fuisse Apostolici pignoris monumentum. Vrgebunt etiam, cur inducto primi Patroni nomine (nam Eucharium olim tectum id septumque sacrum tenuisse quis nescit?) posteri totam patrocinij locique gloriam Apostolo Mathiæ cedere ac deberi voluerint? Vnde tantæ populorum coitiones, peregrinorum concursus, incolarum vota suppliciaque, & Apostolici patrocinij prodigia excitari potuerint, exquirent. Denique vtrorumque caussa probe cognita & disceptara, efficient fortasse non obscure, vt vtrique parti æquius melius, cauente priscorum fide, Treuiri iuxta ac Romani pignoris vtrimque participati gloriam titulumque sibi merito vindicent possideantque, non sine prætoria tamen exceptione. Ni Treviri in possessione sint Avgvsti et Apostolici Pignoris fverintqve ab mvltis secvlorvm ætatibvs, atqve adeo ni nvnc adhvc possideant: nec caussa suppetat cur non, VTI POSSIDENT, fieri vir vitetur. Hæc Browerus, quorum vltima forsan æque pro se Romani adducerent. Hinc S. Antoninus par. 1 Chronic. tit. 6 cap. 15 narrato eius martyrio addit: Cuius corpus de Iudæa translatum Romam, exinde Treuirim secundum illam Legendam deportatum est: sed secundum alios, Romæ dicitur communiter requiescere in ecclesia S. Mariæ Maioris sub lapide porphyretico: cuius caput populo monstratur. Ita apud Claudium de Rota, Iacobum de Voragine, cum Breuiario Sleswicensi, de quibus ante actum, vtraque sententia refertur.

[22] Acta translationis corporis S. Mathiæ Treuiros factæ, & duplicis earumdem inuentionis, & miracula ibidem eius patrocinio patrata, damus duplicia: [Acta Trāslationis & Inuentionis reliquiarū S. Mathiæ, alia auctore Vitæ interprete,] priora auctore eodem monacho Treuirensi, quo interprete edimus Acta Hebraica vitæ & martyrij S. Mathiæ. Hic in priore prologo hæc præfatur: Quomodo autem de Iudea in Treuerim venerit, sicut in Historica Treuerica & in monumentis Siluestri Papæ legi, miracula quoque eius subsequenter edisseram. Edimus autem ex tribus codicibus MSS. Treuirensi Carthusianorum, Budicensi & Vltraiectino, de quibus supra egimus. Ætatem suam auctor suggerit num. 4 dum hæc profert: Narrauit mihi quidam senex religiosus cum lacrymis, se in Conpresbytero sæpius hoc vidisse, illo scilicet qui circa annum ⅭⅠƆL manibus suis attrectauerat reliquias S. Mathiæ, quarum reuelationem dein factam anno ⅭⅠƆCXXVII & annis sequentibus patrata miracula describit. Posteriora Acta damus ex MS. Codice ipsius S. Mathiæ monasterij; quorum auctorem Browerus libro 13 Annal. Treuir. pag. 739 suggerit his verbis: Medio tempore dum Eberhardus B. Eucharij Abbas cœptis monasterij vigilanter insistit, diuino tandem placuit Numini, pretiosissimum corporis B. Mathiæ Apostoli thesaurum, tot annis ignoratum, in hominum conspectum velut e tenebris adducere, atque iterata inuentione nouo quodam beneficij genere Treuirorum Ecclesiam exhilarare. Quæ res cum ingentem omnibus lætitiæ materiam peperit, tum admirandis illico virtutibus editis, incredibilem languentium hominum multitudinem exciuit, qui omnes, precibus apud sacrum beati Apostoli corpus effusis, [alia a Lāberto cœnobita S. Mathiæ scripta:] haud dubiam sunt opem sanitatis experti: ipseque adeo Lambertus cœnobita non illitteratus, qui opera ibi diuinitus patrata scripto etiam libro est persecutus, ope se Diui Mathiæ hoc anno scribit liberatum. Cœnobitam S. Mathiæ se insinuat tota scriptione, & num. 9 laicus Sueuus, vt ait, primam tantum litteram se cognouisse nobis indicauit, quē, vt in fine num. 10 dicitur, neque sibi nec loco huic habitare vlterius, commodum nobis visum fuit. Agitur de incendio anno ⅭⅠƆCXXXI exorto. Accingit se auctor dein num. 12 ad enarranda miracula, sed quæ nobis transmissa non sunt: nonnulla, quæ in priore relatione non attinguntur, supplemus ex Annalibus Broweri.

[23] Interea fabrica noui templi ab Eberhardo Abbate inchoata, & cuius occasione ossa sacra Apostoli Mathiæ reuelata sunt, [ab Eugenio III Treuiros profecto,] a successore Bertoldo Abbate perfecta est. Quo tempore Eugenius III Papa cum S. Bernardo & Cardinalibus viginti quatuor Treuiros venit, & anno ⅭⅠƆCXLVII pridie eius diei, quæ primam Dominicam Aduentus præcedit, ad hoc S. Mathiæ monasterium in suburbanis diuertit, honorifico ibi ac splendido hospitio exceptus: inde sequenti die solennißimo Principum, Episcoporum, Cleri ac populi occursu vrbem ingressus, festa ibidem Natalitia Christi celebrauit, ac tandem Idibus Ianuarij anni ⅭⅠƆCXLVIII ipse Eugenius Papa & Albero Archiepiscopus ecclesiam Diuo Mathiæ Apostolo erectam, [& Alberone Archiepiscopo consecratur ecclesia S. Mathiæ an. 1148.] eius honori memoriæq; summa religione consecrarunt, ac primariā aram dicantes SS. Ioanni Euangelistæ, Euchario, Philippo, Iacobo & Stephano Protomartyri sanctam esse voluerunt. Altare vero quod est ad tumbam S. Mathiæ in honorem sanctæ Crucis, & Apostolorum Mathiæ & Iacobi fratris Domini consecrarunt: reliqua altaria dedicarunt alij aut Cardinales aut Episcopi, & tam ipsi quam Eugenius Papa varias indulgentias concesserunt visitantibus limina S. Mathiæ: & sunt ibidem e reliquiis S. Mathiæ nonnullæ partes impositæ altaribus duobus prædictis, vti etiam altari ad Aquilonem sub turri, & altari in crypta: ast in capside S. Mathiæ adseruatur eiusdem mentum cum diuersis aliorum Sanctorum reliquiis. Quæ infra ex MS. relatione dedicationis Ecclesiæ confirmantur. At brachium S. Mathiæ ostendi solere in excuso anno 1515 Catalogo reliquiarum Ecclesiæ S. Mathiæ legitur.

[24] Solennis reliquiarum S. Mathiæ reuelatio facta est Kalendis Septembris: cui diei postea adscripta est etiam Reliquiarum Translatio: cuius tamen ad XXIV Februarij meminerunt nonnulla Martyrologia & Breuiaria Germanica & XVIII Iulij Florarium Sanctorum MS. At 1 Septembris Martyrologium Coloniæ excusum anno 1490 ista habet: [Reliquiarū Translatio adscripta 24 Febr. 18 Iulij & 1 Sept.] Treuiris translatio S. Mathiæ Apostoli de Roma Treuirim. Ac dein plura ex Actis infra dandis proferuntur. Quæ etiam leguntur in Martyrologio Germanico Canisij & auctario Hermanni Greuen, & paucis apud Molanum in additionibus ad Vsuardum & Ferrarium. In tribus prioribus Martyrologiis hæc eodem 1 Septembris leguntur: Item Treuiris inuentio eiusdem Apostoli apud S. Eucharium. [& earumdem Inuētio 1 Sept.] Quæ in Florario MS. ita referuntur: Apud Treuerim in Ecclesia S. Eucharij, primi illius ciuitatis Archiepiscopi & Confessoris, Inuentio corporis S. Mathiæ Apostoli subtus altare S. Ioannis Baptistæ anno salutis ⅭⅠƆCXXVI. Imo annus ⅭⅠƆCXXVII fuit, & altare Sanctißimæ Deiparæ Mariæ, vti infra ex Actis constat. De eadem Inuentione agunt Breuiaria Treuirensia etiam MSS. & Lectionarium nuper excusum, vbi etiam annotatur, monasterium, quod ab S. Euchario nomen tulerat, exinde ab illa inuentione Diui Mathiæ nomine celebrari cœptum. Inter Reliquas, quæ in ecclesia Collegiata S. Paulini Treuiris Dominica proxima tertiis Idibus Maij ostenduntur, nonnullæ sunt S. Mathiæ cum lapide super quem in eius electione dicitur sors cecidisse. Sunt & reliquiæ nonnullæ apud sanctimoniales in Ponte Leonis.

[25] Wilhelmus Monachus S. Maximini in Gestis MSS. Treuirensibus in Ottone Archiepiscopo sub finem libri ista tradit: Idem Dominus Otto caput S. Mathiæ Apostoli de castro Erenbretstein ad ecclesiam Treuirensem suam sponsam magnifice transtulit, & apportari fecit. [capitis ex Erenbretstein Treuiros Trāslatio] Fuit hic Otto illustri Comitum de Zigentheim stirpe progenitus, & rexit Ecclesiam Treuirensem ab anno ⅭⅠƆCCCCXVIII vsque ad annum XXX eiusdem seculi. Est in diœcesi Treuirensi Confluentia vrbs præclara, vbi Mosella in Rhenum illabitur: huic vrbi oppositum est castrum Erenbretstein, nunc Hermansteyn dictum, estq; munitio præualida: in quam qua olim occasione caput S. Mathiæ delatum sit, non legimus. Eius relatio inscripta est XI Augusti Martyrologio Coloniæ 1490 excuso, Germanico Canisij, [11 Augusti,] auctario Greueni & MS. Florario his vbique verbis: Treueris in maiori ecclesia translatio capitis S. Mathiæ Apostoli. In Epitome Gestorum Treuir. an. 1517 excusa, libello 3 titulo 2 referuntur reliquiæ ecclesiæ maioris, quæ bis per annum, in septimana sancta & die Pentecocostes ostendi solent, & quintoloco ponitur caput S. Mathiæ Apostoli, cuius corpus Diua Helena de Iudæa peripsam translatum, ad Treuitos per B. Agritium…designauit. De eodem S. Mathia agit XXIV Februarij Saussaius in Martyrologio Gallicano & de capite ista tradit: Porro caput sancti huius Apostoli pridem in Gallias allatum, Barberiaci in Aquitania tamdiu mansit repositum cōgrua cum obseruatione; [reliquiæ olim Barberiaci in Aquitania a Caluinistis combustæ:] quoadusque ab hæreticis Caluinianis e sacrario impie abstractum, flammis iniectum est. Qua combustione sicut fœdi illi hagiomachi suum in tantum Christi præconem & pugilem odium prodiderunt; sic ipsimet sanctissimo Apostolo hac ex iniuria noua gloria accessit. Ex hoc enim rogo hisque pretiosis cineribus tamquam gemmis conflata exiit, quæ semper in vertice eius radiabit, recenti parta triumpho corona. Bucelinus in Sacrario Benedictino partes reliquas S. Mathiæ in monasterio S. Iustinæ de Padua tantas esse, vt velut de toto glorientur. [an etiam Patauij;] Scardeonius lib. 2 Rerum Patauinarum pag. 90 enumerat præcipuas Sanctorum reliquias, quæ in monasterio S. Iustinæ quiescunt, neque vllam S. Mathiæ facit mentionem.

[26] Ægidius Gelenius Fastis Coloniensibus eumdem S. Mathiam adscripsit, quod in Basilicis variis, singulariter colatur, eiusq; Reliquiæ sint in pluribus ecclesiis: [aliæ reliquiæ Coloniæ,] videlicet in collegiatis S. Cuniberti, & S. Mariæ ad Gradus, itemq; Carthusianorum, & Crucigerorum, & in sacello SS. Willibrordi & Bonifacij, vt idem Gelenius tradit in Magnitudine Coloniæ Agrippinensis paginis 289, 310, 456, 501 & 616. Sunt etiam nonnullæ eiusdem S. Mathiæ reliquiæ in metropolitana vrbis Pragensis ecclesia S. Viti, [Pragæ, in Bauaria,] & in superiori Bauaria in monasterio Andecensidioœcesis Augustanæ. Eiusdem articulus digiti adseruatur in Rutilensi Cartusia ad ripam Mosæ prope oppidum Siricium, & duæ eiusdem S. Mathiæ costæ in monasterio Hannoniæ Lætiensi: de quibus agit Rayßius in Hierogazophylacio Belgico. [Belgie,] At Masinus in Bononia perlustrata asserit in templo S. Dominici inter Reliquias honorari digitum S. Mathiæ, eiusq; aliquas particulas esse apud sanctimoniales eiusdem S. Dominici institutum amplexas, quarum ecclesia est S. Mathiæ dicata. [Italia,] Sunt eiusdem reliquiæ aliquæ in celeberrimo monasterio Casinensi & aliis variis locis.

§ V Apparitio S. Mathiæ iubentis monasterium extrui.

[27] Cvm seculo Christi decimo tertio, S. Ludouico Francorum Regi aliisq; Principibus ad Terram sanctam proficiscentibus, varij Sacerdotes societatem inter se iniissent, vt strenuam populis terra mariq; tamquam eorum parochi, [Ordinis Crucigerorum sec. 13 erecto,] nauarent operam; Ordinis S. Crucis, qua vestes signabantur, iecerunt fundamenta, qui mox in Germania inferiore inter Mosam præcipue ac Rhenum plurimum dilatatus est, ac præcipua totius Ordinis domus Huij oppido ditionis Leodiensis constituta. Quæ pluribus exponit memoratus ante Gelenius lib. 3 syntagmate 45, [addicti Menodij,] vbi § 4 ait totam illustrem Merodianam familiam in totum Ordinem S. Crucis mire semper addictam fuisse ab anno ⅭⅠƆCCCXL, quo D. Warnerus illustris Baro de Meroda trina visione a S. Mathia Apostolo, aliquot Ordinis Sanctæ Crucis Fratribus (vt habitus indicabat) stipato, commonitus, oratorium eidem S. Mathiæ Apostolo & monasterium Ordinis S. Crucis, vulgo dictum Schwartzenbroch, erexit & fundauit. Hæc Gelenius. Est autem Schwartzenbroch, Latine Nigra palus, [ob fundationem monasterij Vallis S. Mathiæ.] monasteriū Ducatus Iuliacensis & diœcesis Coloniēsis ab Marcoduro quinque circiter millibus passuū dißitū, a quo tam monasterio quam oppido, medio itinere distat Meroda, vetus castellum, Baroniæ titulo dudum illustre, vnde nobilem familiam Merodiam, multas in stirpes partitam, cognomentum induisse diximus X Februarij, cum de Translatione capitis S. Guilielmi ageremus, pag. 487. At dicti Warneri Merodij Vitam vna cum Origine huius monasterij, quod Vallem S. Mathiæ appellat, typis Coloniensibus anno ⅭⅠƆⅠƆCXXVII edidit Franciscus Thomas Franck Ordinis S. Crucis Religiosus, ex qua quæ ad S. Mathiæ apparitionem spectant, hic damus. Sunt autem ista:

[28] Prima origo huius monasterij incepit anno salutis humanæ ⅭⅠƆCCCXL, [Anno 1340 S. Mathias apparet D. VVernero Merodio,] verum quomodo contigerit, paucis dicemus. Cum generosissimus Baro ac nobilissimus Dominus Wernerus a Mœrœde die quadam venationi insisteret, lassatum corpus in ipso feruore diei somni quiete refocillaturus, ad locum quemdam horroris & vastæ solitudinis declinauit: qui præ nemorum spinarumque densitate tunc temporis accessui hominum insolitus, a solis inhabitabatur feris. Cumque paullulum obdormisset, factus est in excessum mentis, viditque virum statura procerum, vultu decorum, barba prolixa, pallioque niuei coloris amictum: viditque turbam magnam Religiosorum Ordinis Crucigerorum, quam dinumerare nemo poterat, prædicto astantem viro. Cumque nobilissimus Dominus de visionis nouitate stuperet, propius accedens vir ille ait: Cognoscisne me? Et nobilis, Minime, inquit, & quis es Domine? & quinam sunt hi Religiosi Cruce signati, quos tecum esse conspicio? Et ille, Ego, inquit, sum Mathias Apostolus, ex Apostolorum catalogo vnus, in proditoris locum ab Apostolis sorte electus. [præcipit monasteriū extrui:] Missus autem sum ad te, Diuinam tibi insinuaturus voluntatem. At ille: Domine, quid vis me facere? Et Sanctus; Exaudita est, inquit, oratio tua, & eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt inconspectu Dei, Diuinæ voluntatis est, in loco, quo soporifera reclinasti membra, in mei nominis honorem ædificare monasterium, [apparet & Elisabethæ vxori,] introducereque illius Ordinis Religiosos, quos in præsentia apud me esse conspicis. Et his dictis disparuit. Nec mora: postquam visio hæc de illustris nobilissimique viri oculis sublata est, simili sub schemate nobilissimæ Dominæ Elisabethæ de Mœrœde eius conthorali apparuit, præcipiens eadem, quæ & ipsius marito præceperat. Cumque autem sero factum esset, gradu celeri illustris nobilisque Dominus castrum Mœrœdense repetit: cumque de apparitione sibi facta, intra se recogitaret, mirum in modum cœpit contristari & mœstus esse. Cum vero mœstitiam intra cordis arcana reconditam obnubila facies propalaret, vxor tristitiæ caussam cœpit perquirere. Cur, inquiens, tristior solito est facies tua? & vultus tuus quare concidit? At ille narrare cœpit quæ viderat, quæque audierat: necdum apparitionis seriem plene consummauerat, cœpit & ipsa narrare visionem sibi ostensam. Itaque consilio parique voto suum accersientes Capellanum diuini humanique iuris peritum, apparitionem factam exponentes, eius consilium desuper inquirunt. At ille, vt vir sagacis admodum ingenij, sciens plures somno illudi, Phantasma, inquit, fuit. Nequaquam, aiunt, quinimo vera apparitio fuit. Si, inquit, apparitio vera & a Deo fuit, supplices vterque effundite preces, vt Sanctus, de quo ipsi dicitis, Mathias rursum vobis appareat, & de construēdo monasterio plenius vos instructos reddat.

[29] Mirandum sane prodigium & relatione dignum. Intempestæ noctis silentio, cum sopor irruit super homines, ecce Sanctus, de quo dixi, Mathias rursus illustri Domino de Mœrode, [iterum vtrique.] eiusque conthorali Elisabethæ apparuit. Cur, inquit, increduli fuistis verbo meo? & quare hæsitastis super accepto mandato? Et ad Dominum, Surge, ait, quantocyus, meum desiderium comple, & monasterium, de quo tibi præceperam, construe, Fratresque Ordinis S. Crucis illic pone, vt Deo valeant exhibere famulatum die noctuque. Et his dictis ab eorum oculis euanuit. Nec mora: B. Mathias Cappellano apparuit. [& dein Capellano:] Qua, inquit, temeritate ausus es apparitionem Domino tuo factam phantasma iudicare? Nisi destiteris, temeritatis tuæ debitas pœnas reportabis. Facto mane Cappellanus lacrymis perfusus accessit ad Dominum, quæ viderat & audierat enarrat.

[30] Eodem itaque anno nobilis illustrisque Dominus de Mœrœde in primæ apparitionis loco iuxta mandatum a B. Mathia acceptum, lætam Angelis, tabescentibus dæmonibus, nemorum densitate præcisa ac remota, in sanctissimi Mathiæ Apostoli honorem fundauit ecclesiam, [extruitur monasteriū cū ecclesia:] reliquasque monasterij compleuit officinas, introducens iuxta diuinum beneplacitum Fratres religiosos Ordinis S. Crucis viuentes sub regula S. Augustini, oblatisque donariis reditibusque annuis, delegatisque terris, peracto feliciter suæ vitæ cursu obdormiuit in Domino. O virum ineffabilem, terrenis quamuis actibus & negotiis deditum, Apostolica tamen & innumeræ sanctarum animarum Ordinis S. Crucis multitudinis apparitione dignum! Felix nimirum stirps Mœrœdiana, quæ tantos talesque produxit viros virtute integros.

[31] Confirmant autem hanc Apostolicam apparitionem, & originem fundationis huius monasterij Vallis S. Mathiæ, litteræ fundationis huius monasterij, quæ asseruantur diligentissime a Dominis Baronibus Merodensium, quas & mihi dictari curauit generosus Dominus Philippus modernus Baro Merœdensis. Idē confirmat sermo habitus coram Venerabili Capitulo Aquisgranensi in Iubilæo D. Arnoldi de Merœde, vbi idem vt certissimum & isto tempore vnicuique notissimum commemoratur. Idem affirmat constans traditio Fratrum huius monasterij & litteræ fundationis Conuentus eiusdem. Idemque approbat nomen ipsum monasterij, videlicet, Vallis S. Mathiæ, & continua huius Apostoli in diuinis officiis memoria. Confirmat & puteus S. Mathiæ appellatus, [supplicatio in honorem S. Mathiæ.] qui & fluxit ad leuandam sitim generosi D. Werneri. Denique confirmat quod diximus annua supplicatio oppidi Marcodurani in honorem S. Mathiæ Apostoli.

SERMO DE S. MATHIA
auctore Authperto Abbate Casinensi,
ex MS. Antuerpiensi & Mombritio.

Mathias Apostolus, in Palaestina (S.)

BHL Number: 5695

Avctore Avthperto Abbate Casinensi.

CAPVT I
S. Mathiæ electio in discipulum & dein Apostolum Christi.

[1] a Mathias Hebraice, Latine dicitur b Donatus, vt subaudiatur pro Iuda Scarioth. Iste enim in loco eius duodecimus ab Apostolis electus est, [Prologus,] cū pro duobus sors mitteretur. Hic sine c cognomine solus habetur, cui datur euangelij prædicatio in Iudæa: cuius festum celebratur sexto Kalendas Martias: fuit enim de septuaginta discipulis vnus.

[2] d Inclytam & gloriosam festiuitatem B. Mathiæ Apostoli Domini nostri Iesu Christi tanta deuotione venerari & glorificare oportet, quanta illum, Diuina gratia dispensante, ad Apostolicam dignitatem electum esse cognoscimus. Sed qualiter, vel quo ordine, per sanctos Apostolos patratum sit, [S. Mathias] & quid exinde sancti Patres in eius laude mirifice protulerint, per sacræ Scripturæ seriem pandere curamus. Saluator etenim Dominus noster Iesus Christus, [a Christo propter nos incarnato,] humani generis conditor atque Redemptor, cum propensiore & arcano consilio censuisset mundum languidum clementissime visitare, suumque plasma de potestate diabolicæ fraudis mirabiliter eripere (quod per quinque millia & eo amplius annorum possederat) ille, qui erat Rex regum & Dominus dominantium, sub potestate humani Regis, Octauiani scilicet Augusti, humiliter nasci dignatus est: e & ille, qui erat creator cæli & terræ, carnis nostræ fragilitatem suscipere non est dedignatus. Ac perinde per incrementa crescens, vt effectum veræ Incarnationis suæ ostenderet; quoniam quidem ille esset verus dies, qui duodecim horis lucebat, duodecim Apostolos eligere censuit: [inter 72 discipulos assumptus,] deinde ad similitudinem septuaginta duarum linguarum, septuaginta duos discipulos assumpsit, binosque misit ad prædicandum. Inter quos siquidem B. Mathias sanctæ prædicationis ministerium suscipiens, ita se diuinis humiliter totum subdidit præceptis, vt fideliter prædicando ad sanctæ Matris Ecclesiæ gremium, Ethnicum populum perducere curaret. Vnde admodum acceptabilis & deuotissimus Christo factus, [pro Iuda proditore in Apostolum electus,] cum traditor ille Iudas Deum proderet Christum, suique homicida effectus apostolatum perderet; iste vir Domini in loco illius sorte & oratione sanctorum Apostolorum duodecimus Apostolus ordinatur: cui datur sacri Euangelij prædicatio in Iudæa, sicuti sanctis Apostolis in singulis regionibus.

[3] Verumtamen, si in regione Christicolarum, omnium festa Sanctorum celebrari condecet, quanto magis beatorum Apostolorum? Qui specialiter Christo adhæserunt, [magna veneratione colendus] colloquium cum illo habuerunt, comederunt ac biberunt, omnemque illius efficaciam sitibundo pectore hauserunt: quique etiam ab ipso Domino fratres & amici appellari meruerunt, cum diceret: Iam non dicam vos seruos, sed amicos meos. Et alibi: Hi sunt fratres mei. [Ioan. 15. 15] Magnamque insuper vicissitudinem illis conferens, Gaudete, inquit, & exultate, quia nomina vestra scripta sunt in cælis. [Matth. 12. 49] [Luc. 10. 20] Hoc quia ipso annuente ita conuenit, propter hanc excellentiam illorum solennitates sub vna festiuitate merito celebrari congruum fuerat, sicuti communem vitam atque consortium cum Domino habuerunt. Nam & B. Hieronymus hoc astruens in Martyrologio, quod Chromatio & Heliodoro Episcopis edidit, coniunctos eos censuit ordinare, dicens: Sane in prima parte libelli mei omnium Apostolorum festa opportunissime scripsimus: f vt diebus variis non videantur diuidi, quos vna dignitas apostolatus in cȩlesti gloria fecit esse sublimes. Sed quia mos obtinuit g in sancta Ecclesia, vt vniuscuiusque Apostoli festa specialiter, quo die cælo sit natus & coronatus, in illo celebrentur; nos hodierna die B. Mathiæ duodecimi Apostoli natalem tanta veneratione excolere debemus, [die natali,] quanta, vt prædictum est, inter Apostolos mirabiliter electum esse comperimus. Sed quemadmodum B. Petri Apostoli elogio, imo Spiritus sancti gratia, sit patratum, quia magnæ auctoritatis magnæque excellentiæ sacramentum est, & a B. Luca Euangelista narratum; ad laudem Domini nostri Iesu Christi atque ipsius sancti & gloriosi Apostoli gloriam decentius condecet enarrare. Ait enim præfatus Euangelista:

[4] Exurgens autem Petrus in medio fratrum, dixit: (erat autem turba hominum simul fere centūm viginti) Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus sanctus per os Dauid de Iuda: [& seqq. Electio ex Actis Apostolorum refertur.] qui fuit dux eorum, qui comprehēderunt Iesum, qui connumeratus erat in nobis, & sortitus est locum ministerij huius: & hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, & suspensus medius crepuit, & diffusa sunt omnia viscera eius: & notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem. [Act. 1. 15] h Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat habitatio eius deserta, & non sit qui habitet in ea, & episcopatum eius accipiat alter. [Psal. 68. 26] Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore, quo intrauit & exiuit inter nos Dominus Iesus, incipiēs a baptismate Ioannis vsque in diem, quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri vnum ex istis. Et statuerunt duos, i Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus, & Mathiam. Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui nosti corda hominum, ostende quem elegeris ex his duobus vnum, accipere locum ministerij huius & apostolatus, de quo præuaricatus est Iudas, vt abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, & cecidit sors super Mathiam, & annumeratus est cum vndecim Apostolis.

[5] In hac itaque electione huius sanctissimi Apostoli consideranda est & admiranda dispensatio Diuinæ potentiæ atque humanæ gloriæ: quoniam quidem, [S. Mathias] sicut diuina Scriptura denuntiat, non sicut videt homo ita præuidet Deus. [Iob 10. 4] Ille enim Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus, ab hominibus est electus: Mathias autem, qui interpretatur k Dei paruus, siue Donatus, [quia humilis & paruus] Spiritus sancti electione factus est magnus. O vere paruum! O vere magnum, qui non ideo magnus, quia elatus, sed ideo magnus quoniam humilis factus, sectando siquidem vestigia Domini sui dicentis: Non venit filius hominis ministrari sed ministrare, & dare animam suam redemptionem pro multis. [Matth. 20. 28] Et illud quod in alio loco dicit cum l Zebedæi filios ad sanctam cogeret humilitatem: Qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur. [Luc. 14. 11 & 18. 14] Et Donatus idem Mathias dicitur: a quo, vel quare? ab ipso vtique Domino Iesu Christo: qui cum præcognitum habuit ante mundi constitutionem, ante suam sanctam Incarnationem, quatenus cum veniret olim plenitudo temporis, cum ex sacra sumeret Virgine carnem, cum nasceretur, cum a suo post discipulo traderetur, [præordinatus in Apostolum] Donatus ab ipso Domino in duodenario numero exaltaretur atque glorificaretur, & duodenarius numerus perfectus inueniretur. Nec mirū, nec incredibile: nihil enim Dei sapientiæ impossibile, nihilque incognitum esse creditur. Omnia enim, quæcumque voluit, fecit in cælo & in terra, in mari & in omnibus abyssis. O quantum distant humana merita a supernis iudiciis atque diuinis! O quantum humana sapientia ab illa sapientia, de qua dicit Apostolus: O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius & inuestigabiles viæ eius! [Rom. 11. 33] Hanc enim sapientiam completam videmus in B. Mathiæ electione, quem Dei sapientia in thesauro suo reconditum habuit humilem & paruum: sed tamen voluit in seculo pandere magnum & gloriosum, scilicet cum in throno illum duodecimo exaltaret. Excipiamus ergo eum tamquam a Deo donatum, tamquam ab ipso prȩordinatum: veneremur illum & tamquam ab ipso inter discipulos valde glorificatum. Non enim ille prædictus Barsabas æstimandus est ille Barnabas comes B. Pauli Apostoli: nam ille filius consolationis, hic autem filius quietis interpretatur.

[Annotata]

a Est hic prologus in MS. nostro & Mombritio, & in antiquis Breuiariis legitur: non tamen meminit Baronius. Desumptus est ex Isidoro.

b Ita Isidorus lib. 7 Orig. cap. 9, Mathias, inquit, qui inter Apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur Donatus, vt subaudiatur pro Iuda &c.

c Hoc ab Isidoro additur, quod ab aliis Zachæus, aut Barnabas habeatur, vt supra dictum.

d Hoc initium citat Baronius in Notis ad Martyrologium.

e Hæc desunt Mombritio. Sunt in MS. & Breuiariis.

f Editum passim: Vt dies varij non videantur diuidere. Mombritius: Vt diebus variis non diuidere videamur.

g Mombr. Intus sancta secunda Ecclesia.

h Additur apud Lucam: Ita vt appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama, hoc est, ager sanguinis.

i Inscriptus est hic Ioseph Martyrologio Romano 20 Iulij.

k Ita Arator infra, Beda in Acta, & alij interpretantur Dei paruum: de cuius etymo Hebraice disputat Cornelius a Lapide in eadem Acta.

l Imo tum præcedentem sententiam dixit de monasterio, at sequentem sæpius alia occasione dixit.

CAPVT II
Electio S. Mathiæ sorte facta. Donum linguarum in Pentecoste collatum: Priuilegium cum Christo iudicandi mundum.

[6] a Et dederunt, ait Lucas Euangelista, eis sortes, & cecidit sors super Mathiam. Neque etiam hoc exemplo, vel quia Ionas Propheta sorte deprehensus sit, [Cur sorte electus,] indifferenter sortibus est credendum: cum priuilegia singularium b communem legem facere omnino non possint. Nam in sorte Ionæ Prophetæ Gentiles tempestate coacti auctorem periculi sorte quærebant: & hic B. Mathias dilectus Dei sorte eligitur, ne eius electio a lege veteris testamenti discrepare videretur, vbi summus Sacerdos sorte quæri iubebatur: sicut de Zacharia dicitur, Secundum consuetudinem sacerdotij sorte exiit, vt incensum poneret. [Luc. 1. 9] Sed hanc figuram licuit exerceri, donec veritas per Iesum compleretur: cuius hostia tempore Paschæ immolata, sed die Pentecostes, Spiritu sancto in igne apparente, c vere consummata est. Inde est, quod B. Mathias ante Pentecosten sorte ordinatur: [& non S. Stephanus, & socij Diaconi?] septem vero Diaconi (inter quos beatissimus Martyr primus ipse Stephanus, qui glorificando Iesum Christum, a dextris Dei stantem illum cernere meruit) postea nequaquam sortis agitatione, sed discipulorum tantum electione, Apostolorum vero oratione & manus impositione sunt ordinati. Qui autem hanc regulam exemplo Apostolorum tenere voluerint, caueant & videant hoc beatos Apostolos non fecisse, nisi fratrum cœtu collecto, & precibus effusis ad Dominum.

[7] Quis etenim hanc Dei misericordiā perfectam, quis eius dispensationis gratiam prȩualet enarrare? Ipse vtique sui Apostoli electionem per ignem Spiritus sancti confirmare dignatus est, qui hostiam sui corporis, quam pro nobis obtulit, die Pentecostes per ignem Spiritus sancti mirabiliter d consummauit. Sic etenim ordo sacræ Scripturæ per beatum Euangelistam denuntiat, dicens: Et dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco: & factus est repente de cælo sonus, tamquam, aduenientis spiritus vehementis, & repleuit totam domum, vbi erant sedentes, [in Pentecoste accepit Spiritū sanctum & donum linguarum] & apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: & repleti sunt omnes Spiritu sancto, & cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. [Act. 2. 1] Illa namque in Lege hostia acceptabilis Deo erat, quæ cælesti igne consumebatur: sicuti diuinitus actū legimus in holocausto iusti Abel & Manue, patris scilicet fortissimi Sampson, atque Heliæ & ceterorum Prophetarum, nam vbi nos legimus: Respexit Deus munera Abel in Græco scriptum est, e inflammauit. [Gen. 4. 4] Ergo B. Mathiæ Apostoli hostia electionis sacræ Scripturæ documento, habet maximam sanctionem, & sanctissimam possidet firmitatem. Vnde igitur & ex quo? Quoniam confirmans approbat illam de cælo Dominus, dando ignem Spiritus sancti omnibus Apostolis, vtique & ipsi B. Mathiæ, vt omnium gentium linguis perpetuo loquerentur,

[8] Sed forsitan dicit aliquis: Fuit vtique Spiritus sanctus Apostolis & B. Mathiæ datus tantummodo illo in tempore & in illo loco, postea vero ablatus est, sicut & ab omnibus Prophetis & a B. Eliseo, qui dicit de muliere orbata prole ad puerum: Dimitte illam quoniam anima eius in amaritudine est: & Dominus celauit a me, & non indicauit mihi. [4 Reg. 4. 27] Absit, inquam hoc, [numquam ablatum:] absit a catholica veritate. Nam si B. Eliseo ac ceteris Prophetis fuit olim Spiritus sanctus datus & ablatus; sed nequaquam a sanctis Apostolis & a B. Mathia. Illis etenim etsi ad tempus fuit datus & ablatus, ita expediebat, ita congruum fuit, sicut prophetantibus Veritatem. Cum autem Christus Veritas venit, sanctis Apostolis Spiritus sanctus perenniter est datus & confirmatus, sicut & gratia omnium linguarum. Et merito. Nōne magna est differentia apud Dominum inter Apostolos & Prophetas? Illi enim vt famuli aduentum Domini prædicauerunt, & crediderunt, nec tamen incarnatum viderunt: sancti autem Apostoli Incarnationem eius & viderunt & crediderunt, comederunt cum illo & biberunt, &, vt prædictum est, amici ab eo appellari meruerunt: insuper etiam pro eius amore sanguinem suum fuderunt. Approbat hoc idem Christus Dominus cum dicit: Multi Reges & Prophetæ voluerunt videre, quæ vos videtis, & non viderunt, & audire quæ auditis, & non audierunt. [Luc. 10. 24] Qui autem hoc proterue improbare voluerint, caueant omnino, ne veritati resistant, & ne a veritate recedant, quæ est Christus. Ipse enim hanc sententiam confirmat, inquiens Apostolis: Si diligitis me, mandata mea seruate: & ego rogabo Patrem & alium Paracletum dabit vobis, vt maneat vobiscum in æternum. [Ioan. 14. 15] Animaduertendum est vtique, quid sit in æternum manere. Quid est enim in æternum manere? Hoc est, quod numquam finitur, quod numquam recedit, non habens finem, neque occasum. Et reuera non ait, hodie vel cras, vel tot diebus vel annis, sed in æternum. Hoc sentiens B. Hieronymus, affirmat illud in duodecim quæstionibus indubie dicens: Ego vtique audacter ac tota libertate pronuntio, ex eo tempore quo Apostoli in Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum sanctum, [absque interprete Christum prædicat:] nec potuisse signa facere absque Spiritus Dei gratia. Et infra de gratia omnium linguarum, Magis, inquit, necessarium fuit Apostolis varietatem linguarum vniuersarum gentium loqui, vt anunciaturi Christum, nullo egerent interprete. Vnde in Lycaonia, cum audissent accolæ Paulum & Barnabam loqui linguis suis, Deos etiam in homines conuersos eos existimabant. Idemque Apostolus in epistola sua hoc approbans, ait: Gratias ago Deo, quod omnium gentium linguis loquor. [1 Cor. 14. 18] Hoc ideo insinuando protulimus, vt intelligamus ad quantam perfectionis gratiam B. Mathias est electus, qui inter duodecim Apostolos duodecimi apostolatus culmen scandere meruit: ac proinde cum Dominus ad iudicium venerit, gloriosus cum illo residens f apparebit. De huius quoque Apostoli Mathiæ mirabili electione ac Iudæ traditoris deiectione textum B. Lucæ Euangelistæ prosequens Arator sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus, quod B. Petrus Apostolus g prosa oratione perdocuit, ille h versibus heroicis deprompsit dicens:

[9] [Electio ab Aratore carmine descripta.]

Primus apostolico, parua de puppe vocatus,
Agmine Petrus erat: quo piscatore solebat
Squamea turba capi, subito de littore visus, i
Surgit, & insinuans diuina negotia, coram
Sic venerandus ait: Noscis, quia proditor amens
Corruit, ipse suam stringens in gutture vocem.
Mercedem sceleris soluit sibi, tædia noxæ. k
Aëris vt medio communi poneret hosti.
Debita pœna locum: cælo terræque perosus
Inter vttumque perit, nullo condenda sepulchris Viscera rupta cadunt, tenuesque elapsus in auras, l
Nunc opus est votis, quod verba prophetica clamāt.
Quem liceat supplere vices, tunc summa precantes,
Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum
Mathiamque, Dei paruum quod nomen, vt aiunt,
Hebræo sermone sonat, humilemque vocando.
Comprobat. O quantum distant humana supernis
Iudiciis! parui merito transcenditur ille,
Laude hominum qui iustus erat: duodena refulgent
Signa, choris terrisque iubar iaculatur olympi.

[10] Verumtamen, si aliqui imperiti & sanctarum Scripturarum minus idonei documentis, de huius sanctissimi Apostoli electione obsistere voluerint, [Cū Christo iudicaturi S. Mathias] dicentes; Si B. Mathias duodenarij numeri apostolatum expleuit, m & duodecimus sedebit cum Domino ad iudicandum; ergo B. Paulus Aposrolus ab ista sessione sequestratus erit; nouerint vtique, quia duodenarius numerus in hac re vel ceteris sacræ Scripturæ elogiis, secundum tropum, qui dicitur Synecdoche, pars pro toto accipitur: qua ratione proculdubio & B. Paulus Apostolus, & ceteri Sancti sedebunt cum Domino ad iudicandum. Hoc namque verissime approbat B. Augustinus in explanatione Euangelij de villico, inquiens: Videmus Apostolum Domini Paulum sine vlla ambiguitate dixisse: [& S. Paulus,] Nescitis quia Angelos iudicabimus. [Luc. 16] Quos vtique angelos nisi malos? & ipsum eorum principem posuit. [1 Cor. 6. 3] Ergo sedebit ipse Apostolus in duodecim sedibus, de quibus Dominus ait: Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israël. [Matth. 19. 28] Sed ipse non erat inter duodecim Apostolos. Ideo suggero, vt noueritis intelligere duodecim sedes. Nouimus enim, quia primitus a Domino electi duodecim excidit traditor Iudas, in loco eius subrogatus B. Mathias. Si enim singuli in singulis sedibus sedebunt, iam impletus est numerus: vbi ergo sedebit Apostolus Paulus? An forte indebitam sibi sedem vsurpauit, quando dixit, Nescitis quia angelos iudicabimus? Duodecim ergo sedes, [cum aliis Sanctis.] vniuersæ sunt sedes, in quibus & Apostoli & ceteri Sancti sedebunt cum Domino ad iudicandum.

[Annotata]

a Hæc vsque ad finem numeri ex Beda descripta sunt, nonnullis omissis, & pauculis de S. Stephano additis. De sortitione S. Mathiæ nonnulla habet S. Dionysius cap. 5 Ecclesiasticæ Hierarchiæ § 5. Consule interpretes in Acta Apostolorum.

b Interponit Beda: vt Hieronymus ait.

c Beda: vera consumpta est. Veteris enim erat consuetudinis acceptas Deo victimas cælesti igne consumi.

d MS. confirmauit.

e Ita S. Hieronymus ex Theodotione: Et inflammauit Dominus super Abel & super sacrificium eius: super Cain vero & super sacrificium eius non inflammauit. Græce Theodotio ἐνεπύρισεν inflammauit. at 70 Interpretes ἐπεῖδεν respexit.

f MS. clarebit.

g Mombr. sua.

h Hos adiuncta Elegia inscripsit Vigilio Pontifici, creato anno 540, mortuo anno 555, sub quo Aratorem Cardinalem post alios statuit Vghellus in Additionibus ad Ciaconium.

i Omittuntur decem apud Aratorem interpositi versus.

k Iterum 4 versus omittuntur.

l Alij decem versus omittuntur.

m Membr. & quis vnus inde ceciderit, & quis in loco eius fuerit subrogatus, est B. Mathias.

CAPVT III
S. Mathiæ gesta reliqua. Obitus.

[11] His ita definitis, breuiter ad laudem B Mathiæ Apostoli deuotissime reuertamur. Glorificemus illum, & veneremur, ac triumphali laude perpetuis præconiis declaremus: [Ob humilitatem, a nobis imitandam,] imitantes interim sanctam illius humilitatem, quæ est mater omnium sanctarum virtutum. Caueamus superbiam, quæ est radix omnium malorum: quam sequendo ille, qui primus eiectus est & princeps extitit omnium malorum, in æternam præcipitatus est damnationem. Vnde Deus noster clemens & omnipotens, non tantam passus in cælesti patria permanere a ruinam, nouos Angelos recreans, nouamque creaturam ad imaginem & similitudinem suā hominem plasmare dignatus est: ex cuius progenie, tantos illuc ascendere statuit, cum ipsa videlicet instauratione decimi ordinis, quantos illic sanctos Angelos remansisse creditur, docente sancto Propheta: Statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei. Ab ista namque ruina superbiæ Dominus Christus discipulos suos eruere præcauens, cum dixissent ei, Domine, etiam dæmonia subiiciuntur nobis, ait illis: Videbam Sathan sicut fulgur cadentem de cælo. [Luc. 10. 17. & 18] Ac si diceret: Studete in omnibus humiliter viuere, & de miraculis nolite gloriari, ne cadatis similiter sicut ille, qui talia dilexit. Proinde hoc præceptum Domini beatissimus Dei Apostolus Mathias amplectendo & retinendo, in caritatis fundamento solidatus, [S. Mathias Apostolis annumeratus,] in humilitatis nectare connexus, sic humiliter viuere studuit, vt inter septuaginta duos discipulos Diuina gratia electus ad apostolatus gloriam conscendere meruerit.

[12] Habet ergo Apostolus Domini gloriosus, habet profecto prærogatiuam excellentiam apostolicæ dignitatis, non supra omnes, sed cum omnibus: non b excellentior cunctis, sed omnibus coëqualis. Quare hoc? Pro eo vtique, quod Dominus Christus, cum potestatem tribueret B. Petro Apostolo ligandi atque soluendi in cælis & in terra, [æqualem cum aliis potestatem obtinuit,] non illi solummodo tale priuilegium contulit, sed omnibus nimirum Apostolis, omnibusque in Sacerdotali dignitate locatis. Vnde sicut ad increpationem B. Petri Apostoli Ananias & Saphira, teste B. Benedicti Abbatis c regula, corpore vtique non anima mortui sunt; [Act. 5. cap. 57] [Act. 13] ita & increpatione B. Pauli Apostoli Bariesus quidam Elymas magus, lumine priuatus est: [1 Cor. 5. 1] idemque Apostolus stupratorem nouercæ suæ sola missione epistolæ dæmoni tradidit, & rursum, cum voluit, restaurauit, dicens: Confirmate in illum caritatem, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. [2 Cor. 2. 7] Similiter autem Simonem illum magum, de sublimi aëre cum Coapostolo suo Petro mirabiliter præcipitauit. Dehinc cum illos Christus instrueret, dicens: [Ioan. 14. 12] Qui credit in me, opera quæ ego facio ipse faciet, & maiora horum faciet (quod de semicinctiis, & vmbra postea factum legimus, Luca referente in Actibus Apostolorum) non prætulit aliquem, sed omnibus æqualiter illam contribuit potestatem. [Act. 19. 12 & 5. 15]

[13] Si autem quæritur: vtrumnam miraculorum virtutibus, tantus Apostolus Domini specialiter claruerit; sciendum est per omnia, quia multas & stupendas virtutes cum ceteris Coapostolis & apostolicis viris operatus sit. Nam vtique inter illos erat, quibus Christus tribuit potestatem, dicens: Signa quæ ego facio, [miraculis claruit,] & vos facietis. & in alio loco: Si dixeritis monti huic, transi hinc, commouebit se de loco suo. [Matth. 17. 19] Identidem: Habete potestatem calcandi super bestias & scorpiones. [Luc. 10. 19] Si enim, Christo attestante, qui veraciter veritas est, de miraculorum virtutibus retinendum est, quod iste vir Domini inter ceteros Apostolos operatus sit; quantas illum credimus exercuisse virtutes miraculorum; in prouincia scilicet Iudææ, quæ illi in sorte prædicationis aduenit? Neque enim incredulum populum ad fidem Christi conuertere valuisset sine miraculorum patratione, sicut de sanctis Apostolis legimus. Per manus autem Apostolorum fiebant signa & prodigia. & de B. Stephano scriptum est: Stephanus autem plenus gratia & fortitudine faciebat prodigia & signa magna in populo. [Act. 5. 12] [Act. 6. 8] Sed quia minime scripta sunt miracula S. Mathiæ, non sunt incredulitati deputanda, sed veritati, [licet ea scripta non sint:] cum de ipso Domino Saluatore scriptum sit: Multa quidem & alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. [Ioan. 20. 30] Et vt potiora inferamus, sciendum est vtique, quod tot mortuos suscitauerit, quot ab æternæ damnationis morte, salutifera prædicatione eripuerit: quod per omnia excellentius atque gloriosius esse decernitur a peccati morte animam defunctam Christo restituere, [horum fecit maximum, in animabus conuertendis:] quam morituro corpori vitam donare. Quid enim gloriosius atque præstantius, quam æternaliter cum Christo viuere, cum Christo gaudere, cæleste regnum cum Angelis, cum Sanctis omnibus possidere? Quanto enim melius atque decentius beatissimum Paulum a morte animæ resuscitatum, quam Lazarum a morte corporis videmus?

[14] Interea neque hoc de huius Apostoli gloria prætermittendum, quoniam quidem, quamquam omnes Apostoli ante sæcula electi a Domino esse credātur, docente Apostolo ac dicente: Qui elegit nos ante mundi constitutionem, vt essemus sancti & immaculati in conspectu eius. [Ephes. 1. 4] Sed tamen non de quolibet, sicut de hoc sancto Apostolo, Dominus Christus contulit mentionem, cum diceret in Euangelio: Nonne duodecim horæ sunt diei? sanctos videlicet Apostolos significans, & Iudam inter eos. [Ioan. 11. 9] Si enim horæ erant, S. Augustino docente, [singulari Dei ordinatione electus est:] lucebant: si lucebant quomodo Iudas diem Christum ad mortem tradebat? Ergo non Iudam dixit in hoc loco traditorem: sed B. Mathiam successorem eius & prædicatorem. Hunc ergo præuidit, hunc insinuauit, quem in loco illius alterius postea mirabiliter ordinauit. Ipse etenim in cælo iam regnans, Apostolum illum constituit, qui in terris positus ceteros elegit Apostolos: nam & in cælis tunc cum Patre regnabat, & in terris eos vt filios gubernabat, sicut pollicens inquit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem sæculi. [Matth. 20. 28] Ac per hoc datur intelligi: vt, sicuti decimum ordinem in cælesti gloria restituit de humana generatione, ita duodenarium numerum de B. Mathiæ digna electione.

[15] Passio namque illius si quæritur haberi, sicuti ceterorum Apostolorum, manifestissime constat, quod ipse sibi intulerit passionem: & crucem suam ferendo, Christum fuerit secutus, dicendo cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, [passus dum mundo crucifixus,] per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. [Gal. 6. 14] Cum enim manifestum sit, quod duo sunt genera passionum, vnum in occulto, & alterum in manifesto; patet nimirum, quoniam quidem illi mundus erat crucifixus, quia odio illum habebat, & tamquam mortuum æstimabat. Similiter & ille mundo: quia illum ad sua gaudia trahere non valebat. Quis etenim sapiens ignorat duriora esse supplicia, quotidie spiritualiter in acie stare, diabolicæ fraudi resistere, quam vno momento tyrannico gladio vitam finire. Hoc sentiens beatus Apostolus Petrus, [pugnauit cum diabolo,] commonere curabat dicens: Aduersarius noster diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quærens quem deuoret, cui resistite fortes in fide. [1 Pet. 5. 8] Et B. Paulus similiter, State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate, vt possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: & galeam salutis assumite, & gladium spiritus, quod est verbum Dei. [Ephes. 6. 14 & v. 17] Nōne magnus Iacobus gladio Herodis trucidatus; sed dilectus admodum Christo Ioannes Euangelista germanus eius in pace sanctæ Ecclesiæ a Christo vocatus & coronatus est?

[16] Ergo beate nimis Apostole Christi Mathia exulta & gloriare in Domino Iesu Christo: gaude iam lætus gaudio sempiterno: & merito, quoniam præsago nomine vocitatus, & a Christo donatus; iam non paruus, sed magnus, non infimus in seculo, sed gloriosus polles in cælo. Et quare hoc? quo pacto? qua gratia? Pro eo scilicet, [Exclamat scriptor ad S. Mathiā,] quoniam cum esses humilis in corde tuo, nec laudes hominum cuperes, nec fauorem, non aurum, non gemmas, non fluxa seculi regna; pro terreno regno cælestem patriam; pro perituris gaudiis adeptus es paradisi amœnitatem. Nam te mirabiliter vt Apostolum Paulum placide vocauit e cælo: illum namque prius præclaro lumine priuans, ad gremium sanctæ Ecclesiæ cælitus destinauit; te quoque per cœtum sanctum, per sancti Spiritus actum celsum & apostolicum fecit conscendere thronum. Ille te nimirum elegit de grege discipulorum, qui Petrum & Andream, Iacobum & Ioannem de littore ethnicorum. Plaude ergo nimis, plaude per cuncta beatus: iam cætibus angelicis sociatus, iam Christi nectare satiatus: inter apostolicas sedes in iudicio illo magno, cum iudicabit orbem terræ in æquitate, [eiusq; patrocinium implorat.] cum Christo Domino nostro exaltatus. Sed quia hoc totum donauit tibi gratia Christi, suppliciter petimus, humiliter postulamus, quo eum pro nobis exorare digneris: vt nos clementer exaudiat postulantes, & placide remuneret decertantes. Postquam vero d reliquit Iudæam patriam prædicando, quam in sorte predicationis acceperat, & plurimos ethnicos ad fidem Catholicam conuertit B. Mathias Apostolus, migrauit ad Dominum nostrum Iesum Christum e sexto Kalendas Martias, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per infinita secula seculorum.

[Annotata]

a Mombritius, damnationem.

b Idem, excelsior.

c S. Benedictus cap. 57, Memorentur, inquit, Ananiæ & Sapphiræ, ne forte mortem, quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti vel omnes, qui aliquam fraudem de rebus monasterij fecerint, in anima patiantur. Ceterum quid Patres senserint de damnatione horum, disputant Haftenus lib. 9 Disquisitionum monasticarum tract. 3 disquis. 4. Cornelius a Lapide & alij Interpretes in cap. 5 Actorum.

d Deest hoc verbum & Mombritio & MS. sed ex antiquo Breuiario Morinensi apposui.

e Deest Mombritio dies: legitur in MS. & Breu. Morinensi.

ACTA S. MATHIÆ
ab anonymo olim Hebraice cōscripta,
ab interprete monacho Treuir. aucta.
ex IV MSS. & editione VVolfgangi Lazij, & variis Breuiariis.

Mathias Apostolus, in Palaestina (S.)

BHL Number: 5699, 5701, 5711, 5713
a

Interprete monacho Trevirensi.

PROLOGVS I INTERPRETIS.

[1] b Cvm multo studio & sollicitudine flagrarem, quomodo gesta B. Mathiæ Apostoli, [Interpres de Actis S. Mathiæ sollicitus,] quæ apud nullū Ecclesiasticorum interpretū habentur, inuenirem; quidam Presbyter, nomine Theodoricus, fluctuante me ac tristem videns, caussas a me tristitiȩ requisiuit & accepit. Vnde summa exultatione perfusus, quia hoc in me studiū inuenerat, dixit: Quod, si eorumdem gestorum interpres esse vellem; cum quodam Iudæo familiari suo se acturum, vt mihi librum, quem ipse Damnatorum intitulat, pro eo quod in ipso contra Legem agentium damnatio contineatur, Mathiæ scilicet, Iacobi vtriusque, & Stephani, idem Iudæus præsentaret. Didiceram eo tempore a quodam ex Iudæis litteras Hebraicas. Venit ergo libellum deferens, cuius cum ego titulum legerem, Sir Hasirim. hoc est. Cantica canticorum scriptum inueni: tantaque indignatione commotus sum, vt vix ab illo manus continuerim. Nam illo sibi in Christianos odio ingenito decipere me gestiebat. Et tu, inquam, leno spurcissime, Clericumne fallere tentas, qui Hebraicarum Græcarum & Latinarum historiarum plenissimam acceperit scientiam? Nihil est certe in vestra bibliotheca, siue Græca, siue Latina, quod nesciam. Timore ergo correptus maxime ne ei apud Principem, [a Iudæo ea accipit:] in cuius gratia tunc fui, nocerem, iureiurando se mihi satisfacturum promisit, quod & fecit. Lecto namque titulo libri, quem postmodum detulit Ay Mathay, hoc est, Vita Mathiæ, c scriptum deprehendi. Denique opinatus omnia me intelligere, quȩ infra scripta erāt, licet inuitus, omnem tamen ex ordine veritatem mihi aperuit, accepto a nobis pretio viginti trium solidorum. Post hunc anno sequente Dominus meus Archiepiscopus ab alio Iudæo, in periculo rerum suarum constituto, ita se omnia habere deprehendit, excepto quod ad nomen suum allusisse dixit versiculo Psalmi. Postea cuidam inclusæ pro hoc ipso triduanum ieiunium agenti idem reuelatum est. Legatur itaque absque omni dubitationis scrupulo, quod tam certis argumentis verum esse deprehensum est, quia omne ambiguum Spiritus sanctus aboleuit. [adiungit Translationem & miracula:] Quomodo autem de Iudæa in Treuerim venerit, sicut in historia Triuerica & in monumentis Siluestri Papæ legi, miracula quoque eius subsequenter edisseram.

[Annotata]

a Sunt ea suspectæ fidei, & a nonnullis apocrypha habentur.

b Prologus hic deest in MS. Treuirensi & Susatensi, datur ex MS. Budicensi & Vltraiectino, ac Lazio.

c Lazius Haymatay.

PROLOGVS II INTERPRETIS

[2] a Reuerendissimo Domino suo, Ecclesiæ S. Eucharij Treuiris Abbati vere dignissimo, humilis Leuita, omnium Fratrum illi commissorum vltimus, debitæ subiectionis deuotum obsequium. Cum verbo simul & opera præpolleas, Pater beatissime, plurimos a leuitate seculari retractos theoricæ b claustro societati, ex quibus in specialius illud tuæ sollicitudinis studium impendisti. Attestantur iis tua instantia, quotidiana ammonitio, correptio: quam licet ex iuuenili leuitate non satis libenter excipiam, ex qua tamen pietate prodeat, cum mentem a vanitate recolligo, non ignoro. Illud quoque præterire non debeo, quod me lectioni instare iugiter præcipis & hortaris, ne scilicet otiosum inimicus inueniat, [iussu Abbatis sui Latine edit:] ne murmurando mentem occupet, ne detractio in lingua deseruiat, ne manus operi, quod ad rem non attinet, insistat. Præcipit igitur beatitudo tua, vt Vitam B. Mathiæ Apostoli, ad cuius ossa digne præsides, ab Hebraico volumine (qui Damnatorum liber intitulatur, quod in eo contra Legem agentium, iudicia contineantur) exceptam c latius exponerem, secundum indagatam auido, [& latius exponit.] vel potius extortam omnem rei veritatem. Quod ego, licet audaciæ merito denoter, feci tamen vt potui. Proinde licebit alij latius, tum eloquentius explanare, stylumque rusticum lima vrbana decentius expolire. Dominus te incolumem nobis custodiat, Pater carissime. Amen.

[Annotata]

a Datur ex Lazio solo. Deest in omnibus MSS.

b Deest verbum, adiunxisti in claustro aut simile.

c Hinc constat non esse nudam interpretationem, sed nonnulla a monacho adiuncta fuisse.

PARS I.
Vita & obitus S. Mathiæ.

CAPVT I
S. Mathiæ ortus, educatio, electio in discipulum & Apostolum Christi. Prædicatio in Iudæa.

[3] Igitur gloriosissimus Apostolus Domini nostri Iesu Christi Mathias, de tribu Iuda, ciuitate Bethleem, illustri prosapia oriundus fuit. Parentes vero eius multis diuitiis & nobilitate generis a insignes, grandi apud Deum & homines morum venustate pollebant. [S. Mathias nascitur e nobilibus & piis parentibus:] Vnde vere diuinitus illis creditur concessum, vt religiosi parentes religiosiorem ex se filium procrearent. Natum itaque puerum Mathiam, quod in nostra lingua Dei paruus, siue donatus, dicitur, nuncupauerant: quem etiam ab annis puerilibus diuinæ institutionibus Legis manciparunt. Ad pedes itaque b Simeonis summi Sacerdotis & incomparabilis viri, atque tunc temporis in Lege Mosaica doctissimi, [in lege instituitur:] prima Legis elementa percepit, diuinaque sibi gratia cooperante, omnem in breui Legis & Prophetarum scientiam comprehendit. Studebat iam tum in tenera ætate maiorum imitari studia, diuinæ lectioni incumbere iugiter, lasciuiæ sensum non impendere, sed annos puetiles morum vincere maturitate. Proinde adolescens factus, crebris disputationibus examinatus, non solum condiscipulis, sed & ipsi Magistro suo mirabilis habebatur. Quippe, qui licet eruditissimus esset, nullatenus extollebatur, sed iuxta nominis sui etymologiam se vere paruum & humilem exhibere nitebatur, [doctus & humilis,] illud Sapientis sæpe commemorans: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. [Eccli. 3. 20] Et illud: c Superbum sequitur ignominia, humilem autem spiritu gloria. [Prou. 29. 23] Erat igitur vir beatus corpore d mundissimus, animo purus, in soluendis sacræ Scripturæ quæstionibus acutissimus, in consilio prouidus, in e sermocinatione nudus & expeditus. Informabatur sensim animus eius ad virtutem, vt esset ad intelligentiam habilis, [in omni virtute excellit:] ad misericordiam facilis, in prosperis non elatus, in aduersis constans & intrepidus. Satagebat vt quod sensu perceperat, opere compleret, & manus assertione oris probaret doctrinam. f O beatum virum, cuius præconium non solum in Ecclesia Sanctorum, sed, quod mirificum magis est, in synagoga resonat g Iudæorum. Nam qualis quantusue existimandus est fuisse, quem boni totius æmuli, iidemque damnatores eius, non desinunt laudibus extollere?

[4] Vt igitur lucerna de h modio Legis ad candelabrum transiret Ecclesiæ, vocatione Christi dignus habitus, pauperem Christum pauper ipse secutus, in sortem & numerum septuaginta duorum Discipulorum ab ipso Domino designatus est. [adoptatur a Christo inter 72 discipulos:] Completo deinde dispensationis Dominicæ i sacramento, Incarnatione videlicet, passione, resurrectione & adscensione in cælos, surgens Petrus in medio fratrum dixit: (Erat autem turba hominum fere centum viginti) Viri fratres, oportet impleri Scripturam de Iuda, quam prædixit Spiritus sanctus per os Dauid, qui fuit dux eorum, qui comprehēderunt Iesum, qui connumeratus est in nobis, & sortitus est sortem ministerij huius. [Act. 1] [in locum Iudæ proditoris,] Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, & suspensus crepuit medius, & diffusa sunt omnia viscera eius: & notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem, ita vt appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama, hoc est ager sanguinis. Scriptum namque est in libro Psalmorum: Fiat habitatio eorum deserta, & non sit qui inhabitet in ea, & episcopatum eius accipiat alter. [Psal. 68. 26 & 108 8] Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore, quo intrauit & exiuit inter nos Dominus noster Iesus Christus, incipiens a baptismate Ioannis vsque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius fieri nobiscum vnum ex istis. Et statuerunt duos, Ioseph, qui dicebatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus, & Mathiā, & orantes dixerunt: Tu Domine, qui nosti corda omnium, [sorte electus est Apostolus:] ostende quem elegeris ex his duobus vnum accipere locum ministerij huius. Et apostolatus, de quo præuaricatus est Iudas, vt abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, & cecidit sors super Mathiam Et annumeratus est cum vndecim Apostolis. Cum ergo complerentur dies Pentecostes, accepta in linguis igneis Spiritus sancti gratia, Apostoli dispersi sunt toto orbe terrarum. Beatus ergo Mathias ex decreto eiusdem Spiritus sancti, [in Iudæa prædicat:] Iudæam in sortem prædicationis suscepit, in qua k quantum diuinæ gratiæ lumine præuentus, æmulorum in se liuorem accenderit, sequens pagina declarabit.

[Annotata]

a Lazius venerandi.

b Videtur intelligi S. Simeon senex, qui Luc. 2 Christum in vlnis excepit. Lazius impressit Simonis summi & incomparabilis viri omissa voce Sacerdotis, [S. Simeon senex:] quæ in 4 MSS. habetur. S. Simeon a Cyrillo Hierosolymitano, Epiphanio, aliisq; dicitur Sacerdos fuisse. Imo Hillelis, Doctoris apud Hebræos insignis fuisse aut discipulum aut filium, & in eo spiritum Synagogæ magnæ Iudæorum defecisse tradunt ex Talmudicis Galatinus lib. 1 cap. 3, Genebrardus in Chronologia aliiq;. Consule Barradium tomo 1 Concordiæ Euangelicæ lib. 10 cap. 2. Colitur S. Simeon 8 Octobr. Fuit interim Simon filius Boëthi summus Sacerdos, [alij Simones summi Pontifices.] sed vt Iosephus ait lib. 15 Antiquit. Iudaic. cap. 12, regni Herodis, cuius socer erat, anno 13, ante Christi Æram an. 24. Alius Simon decessor Caiphæ statuitur: alius denique tertius a Caipha successor.

c Editio vulgata habet: Superbum sequitur humilitas, & humilem spiritu suscipiet gloria.

d MS. Vltr. castus.

e Idem, sermone nitidus.

f Lazius hæc interponit: O beatum virum, qui sub vmbra positus, opera lucis exercebat, qui Legi subditus, virum gratiæ præferebat. Desunt in 4 MSS.

g MS. Treuir. cum Lazio, impiorum.

h MS. Vltraiect. & Lazius medio.

i MS. Treuir. mysterio. Lazius ministerio.

k Idem MS. & Lazius: quemadmodum diuina gratia quosdam mancipans, æmulorum &c.

CAPVT II
S. Mathiæ miracula: quæstio de eo habita. Blasphemiæ Iudæorum in Christum.

[5] a Anno igitur post passionem Domini b tricesimo tertio plus minus, c Ananus iunior, qui a Caypha Pontificatum adeptus, d credens se opportunum tempus inuenisse, idem Pontifex aduersus discipulos Domini inflammatus, & Festo Præside mortuo, & Albino adhuc in itinere constituto, consilium Iudaicum fecit, & quosdam deducens ad se, inter quos & fratrem Iesu Iacobum tradidit puniendos. Qua tempestate beatus Apostolus Domini Mathias verbum vitæ æternæ Iudæis per circuitum nuntiabat, [Miraculis claret:] multosque filiorum Israël conuertebat ad Dominum signis & prodigiis. Cæcos namque illuminabat, leprosos mundabat, dæmones ex obsessis corporibus in nomine Christi fugabat; claudis gressum, surdis auditum, mortuis quoque vitam restituebat. Instruebat eos quid erat vitæ, quid morum, quid religionis, Moysen quidem sanctum prædicans, Legem nihilominus omni cultu dignissimam, sed quæ sub palea litteræ maxima in se Christi & Ecclesiæ sacramenta contineat. Christum denique ab ipso Moyse signis & ænigmatibus præfiguratum, verbis propheticis annuntiatum, in redemptionem generis humani missum a Deo Patre per Virginem mundo innotuisse, diuinæ Legis testimonio comprobabat, plurimaque edisserens, & interpretans illis, omnia signis potentissimis approbabat.

[6] In hunc ergo modum dum circuisset vicos & castella, benefaciens & annuntians verbum Dei, deuenit in ciuitatem Galileæ, quæ Latine e Giscala dicitur: & introiens in synagogam, cœpit ex Scriptura Legis euangelizare Christum. Illi autem nitebantur contraire sermonibus eius, blaphemiis & detestationibus, nomini sancto maledicentes. Cumque instantius ipse de Iesu sermonem faceret, [comprehēditur a Iudæis:] illi repleti zelo, duxerunt eum, & vincientes, nuntiauerunt Principi Sacerdotum & senioribus, dicentes: Condemnati illius Iesu, qui se Filium Dei dicebat, discipulum comprehendimus, quem subuertentem plebem per synagogas & compita deprehendimus. [accusatur:] Quid opus facto sit, consulite. Nos enim multis Legis quæstionibus examinauimus illum, & inuenimus hominem contra Legem quidem agentem, sed in ipsa Lege peritissimum, qui & gloriatur f Simeonem se habuisse Magistrum. Nobilis est genere, illustris & acceptus in plebe, quamobrē decreuimus nihil in illum absque auctoritatis vestræ imperio præsumere. Quidam ex synagoga Principis dixerint: Lex nostra, fratres, vt nostis, non nisi ex sua confessione, seu testium veracium assertione, condemnat, sicut scriptum est: In ore duorum vel trium testiū stabit omne verbum. Et absque testibus nemo punietur. At illi dixerunt: Inuenimus eum per synagogas subuertentem populum per totam Galilæam, conuenticula facientem, circumferentem doctrinam Iesu Nazareni, Principum iudicio crucifixi. [Deuter. 19. 15] Denique non est ciuitas aut vicus, in quo nouam sectam non inuexerit homo perditissimus, & qui in Moysen locumque sanctum & Legem blasphemare non timuit. Huius rei testes sumus.

[7] Pontifex Ananus dixit: Nomen eius edicite. Responderunt: Mathias natus de Bethleem Iudæ. Pontifex dixit: Quandoquidem non expedit nobis nec generi nostro, sermonem de Iesu propagari, adducatur, vt, si qua temeraria per ignorantiam protulit, diluat per pœnitentiam: sin alias, pœnam præuaricationis incurrat. Abeuntes ergo cum ministris Pontificis & aliis Principibus Magistratuum, [sistitur cōcilio.] adduxerunt beatum virum in concilium. Quem intuitus Pontifex, ait: Scit omne consilium hoc, & orbis vniuersus, in quantum respublica nostra deuenerit opprobrium, non quidem culpis nostris exigentibus, [Ananus Pontifex deplorat miseriam Iudæorum:] sed paucorum qui exierunt ex nobis peruersitate, Præsidumque Romanorum auaritia, vel, vt ita rectius dicam, seueritate. Nec enim fuerunt nominandi quidam rerum nouarum cupidi, sectas adducentes, per quas tot millia Iudæorum peruersa sunt, quot a Romanis exercitibus interempta, vos nostis. Nec enim talia ex ipsa sua magnitudine latere potuerunt, & ex ipsa vicinitate seu potius visione terruerunt. Verumtamen illorum cum suis auctoribus vanitas, non sine magno generis nostri opprobrio penitus interiit. Nec inuentus est, qui populum ex ipsorum superstitione vel hæresi post illos irretiuerit, fuerunt enim g Iudas Galilæus, & h Theodas magus, quos post illorum interitum nemo recolit, nemo venerari vel imitari contendit. i

[8] Maximus horum hæresiarches Iesus Nazarenus surrexit, qui Deum ac Dei Filium se prædicans, Legis obseruationem nihili pendit, [in Christū impie debacchatur:] multorum oculos & animos signis suis & prȩstigiis illiciens auertit. Suscepit tamen in se Legis decreta, quæ contempsit, realiter hoc approbans, quod verbaliter interdixit. Sed quorsum ista? Scimus a Domino Moysi sancto Legem datam, a Patriarchis verbis & effectibus approtam, a Prophetis nihilominus obseruatam: quibus & Deus miracula facere dedit: qualia Iesus facere non potuit. Quis enim nesciat Moysen cum Domino quasi homine collocutum? Quis nesciat Heliam igneo curru ad sidera transuectum? Quis ignorat cadauer Helizei mortuum de sepulchro inuectum suscitasse? Quis ambigat ceteros Dei sanctos plurima miracula perpetrasse: quorum nullus tamen hanc dignitatem nominis diuini vsurpauit, nullus Legem nouam adinuenit. Denique sancti Prophetæ abiecto habitu, voce humili, qua tantum datur intelligi, non sponte sed torrente sancti Spiritus impulsi, locuti sunt. Hic autem ad ostētationem omnia agens, passim verba vana iactauit. Intantum processit eius insania, vt & Principes Sacerdotum suis contumeliis laceraret, Scribas & Pharizæos hypocritas appellaret. Quis hoc Prophetarum præsumpsit? Sed ille præsumptionis dignum finem inuenit: atque vtinam memoria eius cum ipso periisset, neque esset qui errorem doctrinæ eius semel emortuum resuscitaret! Sed præter votum accidit. Ecce templum sanctum, ciuitas sancta, leges paternæ, Romano Præsidi & legibus Romanis exposita sunt. Non est qui condoleat, non est qui misereatur, nemo qui iudicet, nemo qui reputet. Trahimur ad iudicium, & sustinemus: seducimur, & consentimus: in direptione sumus, & tacemus. Isti præcipue Galilæi in manus Romanorum nos tradunt, dum sanguinem Iesu, quasi innocentis hominis, in nos & in genus nostrum refundere non erubescunt. Expedit ergo nobis, vt pauci pereant, ne Romani totum locum deleant & gentem. E duobus malis si neutrum vitari potest, minus & tolerabilius eligendum est. Prospicere tamen errantibus, & salutis afferre remedium, magis est sinere quam de voluntario ipsorum interitu vel perditione gratulari. Neque nos in periculis positi, cuiusquam desideramus periculum: sed, quod nostro competit officio, lapsos reformare, errantes corrigere, periclitantibus summopere adesse studemus. Perpendat & hic igitur animi nostri mansuetudinem: tempus habet, dantur induciȩ, quarum interstitio possit animum suum reuocare religioni. Habet potestatem pro se quæ expediunt allegare, verbis k executoriis obiecta refellere.

[Annotata]

a Deest hoc initium in MS. Treuirensi.

b Is foret Æræ Christianæ 64, sed forsan substituendus annus a passione 30 aut 31, vt vna cum S. Iacobo occisus.

c Aliis Ananias, Anianus. De eo Iosephus lib. 20 Antiquit. Iudaic. cap. 8 ista tradit. [Ananus seu Ananias summus Pontifex.] Rex vero Agrippa iunior Iosepho Pontifice iusso priuatam vitam agere, sacerdotium eius dedit Anani filio, & ipsi vocato Anano … Is audax erat, erat & ferox ingenio, secta Sadducæus, quod hominum genus apud Iudæos in iudicando est seuerissimum. Nicephorus in Pontificibus Iudæis Ananiam etiam vocat.

d Iosephus loco indicato hæc ita narrat: Tempus opportunum se nactum ratus, mortuo Festo, Albino adhuc agente in itinere, concilium Iudicum aduocat, statutumque coram eo fratrem Iesu Christi, [S. Iacobus occisus anno Chr. 61.] Iacobum nomine, & vna quosdam alios reos impietatis peractos, lapidandos tradidit: quod factum omnibus in ea ciuitate bonis & legum studiosis vehementer displicuit. Hæc Iosephus. Occisum esse S. Iacobum dicto anno 61 ex Eusebij & Hieronymi Chronico recte tradunt Petauius, Bucherius, & alij.

e Giscalam Galilææ oppidum indomitum, a Tito captum, & ciues seditiosos describit Iosephus lib. 4 belli Iudaici cap. 4. Lazius addit nomine Galim fuisse.

f MSS. Bodec. & Treuir. cum Lazio Simonem habent.

g Iudam Gaulaniten appellat Iosephus, qui lib. 18 Antiq. Iudaic. cap. 1 & 2 describit eius sectam.

h Theodas Magnus legitur in MSS. Treuir. & Susat. ac Lazio. at MS Budic. Theodas magus. Iosepho lib. 2. Ant. Iud. cap. 2 sub finem, Theudas præstigiator, vbi & cædes eius indicatur.

i Lazius & MS. Treuir. sententiæ, at potius legendum salubre.

k Iidem, excusatoriis.

CAPVT III
S. Mathiæ in fide constantia. martyrium.

[9] Tvnc B. Mathias extensis ad cælum manibus dixit: De obiectis, [S. Mathias fidē Christi profitetur:] viri fratres, quæ vos crimina dicitis, non oportet me multa dicere, quandoquidem esse Christianum non est criminis, sed gloriæ. Nam ipse Dominus dicit per Prophetam: Vocabo seruos meos in nouissimis diebus nomine alio. Pontifex Ananus a dixit: Quomodo non est criminis Legem sanctam pro nihilo ducere, Deum inhonorare, fabulisque superstitiosis & inanibus vacare? B. Mathias respondit: Si meis verbis præbeatis auditum, docebo vos, qualiter hoc quod prȩdicamus fabulosum non sit, [Christum ostendit promissum Abrahamo:] sed ab initio Legis testimoniis approbatum. Deus Patrum nostrorum Abraham eduxit de Vr Chaldæorum, promittens illi terram Chanaan, & semini eius se daturum in hæreditatem, cum neque filios neque filias haberet, & Sara vxor eius sterilis esset: de quo tamen scriptum est: Credidit Abraham Deo, & reputatum est ei ad iustitiam. Et locutus est Dominus ad Abraham dicens: Iuxta condictum reuertar ad te, & habebit Sara filium. [Gen. 15. 6] [Gen. 18. 14] Per repromissionem igitur natus est Abraham patri nostro filius, quem appellauit Isaac. Ex illo natus est Iacob, qui surripuit primogenita fratris, a Domino electus: in quo repromissio fructificaret, sicut Scriptura dicit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. [Malach. 1. 2] Cumque zelaretur Esau Iacob vt eum occideret, abiit Iacob in Mesopotamiam Syriæ ad Laban, & seruiuit sub mercede, vsquequo loqueretur ei Deus, dicens: Reuertere in terram natiuitatis tuæ, eroque tecum, & eruam te, & liberabo te. [Gen. 13] Cum igitur abiisset cum multa familia & peculio, & venisset in Phanuel, descendit ad eum vir qui luctabatur vsque mane cum eo, dixitque ad eum: Dimitte me, aurora est. [& Israëli] Qui respondit ei: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. [Gen. 32] Et benedixit ei, & dixit ad eum: Non vocaberis vltra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Sciscitanti nomen viri ait: Cur quæris nomen meum quod est mirabile? Et abiit Iacob, & cum illo, quos genuit, in terra b Chanaan duodecim Patriarchæ: ex quibus præmisit Deus in Ægyptum firmamentum ac Saluatorem, qui adesset eis & semini eorum in tempore afflictionis. Facta deinceps fame in terra Chanaan, descendit Israël in Ægyptum in animabus septuaginta, & habitauerunt patres nostri in oppidis Gessen, & multiplicati sunt nimis. Cumque afflictiones multas tolerassent ab Ægyptiis, surrexit Moyses vir potens & eruditus, qui fugiens Pharaonem persequentem, deuenit in Madian. Vnde cum pasceret oues soceri sui Iethro in deserto Madian, apparuit ei Dominus in igne flammæ rubi. [& Moysi] Appropinquante autem illo vt videret visionem mirabilem, dixit ei Dominus: Solue calceamentum de pedibus tuis. [Exod. 3. 5] Quod quidem, fratres, scientibus legem loquor, signum fuit repudij. Quod intelligens idem vir sanctus, ait: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es, significās videlicet quod idem postea scribit filiis Israel dicens: [expectanti alium qui mittendus erat.] Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris tamquam meipsum, hunc audietis, iuxta omnia quæ locutus fuerit vobis. [Exo. 4. 13]

[10] Et iratus Dominus ad Moysen, ait: Ecce Aaron frater tuus venit in occursum tibi, ostendens nondum consummatam plenitudinem temporis: in quo verus ille nuntius adesset, qui populum suum non de manu significatiui Pharaonis, sed de potestate intellectualis & significati, qui est diabolus, liberaret. [Deut. 18. 15] c Significatiua enim cetera omnia quæ gesta sunt: Phase vestrum, indicio est, quod a patribus ad litteram celebratum, [omnia ostēdit Iudæis in figura Christi veturi contigisse:] maxima in se mysteria continere manifestis & euidentibus de causis patet. Quid enim esus carnium agni proderat ad conscientiam? Quare renes accingitis? Quare in manibus baculos tenetis & calceamenta in pedibus? Hæc omnia, fratres, licet scientiam Legis habeatis, sicut scriptum est, nisi credideritis, non intelligetis. Quomodo enim sanguis agni in vtroque poste & in superliminari aspersus ab exterminatore nos liberaret, nisi Crucem Iesu, qui dicitur Christus, significaret? De ipso namque Isaias dicit: Sicut ouis ad occisionem ducetur. & inter cetera: Cum iniquis reputatus est. [Isa. 53. 7 & 12]

[11] Vt ergo nomen Iesu Pontifex audiuit, furore repletus est, & ait: Hæc itaque ad destructionem Legis prosequeris? [Deut. 13. 5] An ignoras scriptum; Si quis propheta aut Somniator in Israël surrexerit, vt auertat vos a Lege Domini Dei vestri, moriatur homo ille? S. Mathias respondit: Propheta, de quo nobis sermo, non tantum Propheta est, sed & Dominus Prophetarum, & Deus Dei Filius, cuius diuinitas veris indiciis declaratur. Hac igitur ductus ratione in ipsum credidi, sperans quod in confessione nominis eius perseuerabo. Pontifex dixit: Si dantur induciæ, visne aliquando pœnitere? S. Mathias respondit: Absit a me, vt a veritate, quam semel inueni, non per pœnitentiam, [Christum verū Deū profitetur:] sed per apostasiam, recedam. Iesum Nazarenum, quem vos tradidistis & negastis, verum Dei Filium, Patri per omnia consubstantialem & coæternum atque coæqualem corde confiteor, ore prædico. Christi seruus sum, aliud esse non potero.

[12] Tunc Pontifex obturans aures suas, & stridens dentibus in eum, cum furore clamauit, dicens: Blasphemauit, Et subiunxit: Audiat Legem. [adiudicatur reus mortis:] Et lecta est iuxta quod attinebat: Homo qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum, & qui blasphemauerit nomen Domini morte moriatur: lapidibus eum obruet omnis populus: non parcet illi oculus vester, vt auferatis malum ex Israël. [Leu. 24. 15 & 16] Cumque vir sanctus nec blandimentis auerti, nec minis concuti posset; protulit in eum sententiam dicens: Os tuum contra te locutum est, sanguis tuus sit super caput tuum. Proinde ductus est ad pœnam. Cumque venisset d Bethlaskila, hoc est, domus lapidatorum, indixit silentium & dixit: Quare, fratres, [ducitur ad locum supplicij:] Adamhay, hoc est, hominem viuentem, interficitis? Scriptum namque est: Cum videro faciem Domini Sabaoth, numquid non viuit anima mea? Vel vt alij Iudæo peritiori placuit secundum Hebraicam veritatem: Quando veniam, & apparebo ante faciem Dei? [Psal. 41. 3] Ait enim, quia prima & vltima littera nominis, quæ sunt Mem & Iod, simul iunctæ resonent, quando & ipse per has litteras alluserit ad nomen suum versiculo Psalmi. Et subiunxit vir sanctus: Hypocritæ, bene prophetauit de vobis Dauid, dicens: Captabunt in animam iusti, & sanguinem innocentem condemnabunt. [Psal. 93. 21] Et Ezechiel ait: Mortificabant animas, quæ non moriuntur. [Ezech. 13. 19]

[13] [lapidatur,] Testes igitur duo numero, secundum Legis mandatum, posuerunt manus suas super caput eius, & in cumulo lapidum deiecerunt eum, ac primi lapides miserunt. [Leuit. 24. 14] [securi occiditur:] Mathias autem petiit duos lapides consepeliri sibi in testimonium illis. Et lapidatus est ab illis, e securi quoque Romano more percussus est, vt quasi f in hoc Præsidi Romanæ maiestatis aliquid deferretur. Tunc extensis in cælum manibus reddidit spiritum die sexta Kalendarum Martiarum. g Et accedentes discipuli eius honorifice sepelierunt eum in nomine Domini nostri Iesu Christi: [sepelitur a discipulis.] cui est honor & gloria cum æterno Patre Spirituque sancto in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Aliis Anianus & Ananias, vt supra.

b Lazius & MS. Treuir. aliena.

c MS. Budic. Significatiua enim tunc fuisse constat omnia, quȩ gesta sunt. Phase enim vestrum iudicium est.

d MS. Susat. Bethlascila. MS. Budic. Bethlasrua. MS. Vltra. Bethlasria.

e Hinc passim cum securi pingitur.

f MSS. Budic. Vltr. & Susat. nihil Præsidi deferretur.

g Ita MS. Treuir. In aliis sic legitur: Et accedentes viri ex discipulis eius sepelierunt eum: quorum sunt nomina, Lachis, Kaph, Herda, Samuel, Simon, Naaman, Ioseph, Ismaël, Simeon, Ioannes. Quique Ioannes gratia Dei destitutus apostatauit, ceteris in fide permanentibus Domini nostri, Loco Herda, Lazius habet Himna & Heimhda.

PARS II
De corpore S. Mathiæ apud Treuirenses, & variis miraculis.
auctore eodem monacho Treuirensi, ex III codicibus MSS.

CAPVT I
Corpus S. Mathiæ Roma Treuiros translatū.

[1] a His de passione beati Apostoli prælibatis, nunc qualiter corpus ipsius in ciuitate Treuerica, in qua modo honorifice requiescit, translatum sit, pro possibilitate nostrarum virium & sancti Spiritus dono, recto ordine prosequemur. Constantino itaque patre Augustorum b monarchiam Romani principatus adepto, atque in c Christi religione fundato, mater eius Helena, d primum quidem Iudaica impietate seducta, postmodum autem Diuina dispensatione correcta, Hierusalem profecta est: vbi cum voto suo per e inuentionem sanctæ Crucis satisfaceret, ad filium rediit, ac deinde Romam ad f Papam Siluestrum demigrauit: cum quo communicato consilio, multum se de perditione vrbis Treuericæ, cuius ipsa esset g indigena, dolere confessa est. Vnde summopere petiit, vt prædicatores præfatæ vrbi transmitteret. At beatissimus Papa Siluester, eiusdē vrbis antiquam considerans dignitatem, quæ secunda Roma olim vocari meruerat, quemnam inueteratæ superstitionis extirpatorem idoneum legaret, hæsitabat. [S. Helena impetrato apud S. Siluestrum S. Agricio in conuersionē Treuirerū,] Eapropter religiosa fœmina ieiuniis & orationibus vacans, sacræ petitionis effectum adepta est. Diuinitus namque in pirato consilio B. Siluester S. Agriciū h Patriarcham Antiochenum, virum eruditum, & multis confessionibus clarum, ad se vocauit, eique prædicationem & Archiepiscopalem in Treuiros dignitatem commisit. Quod cum ille, vtputa longo iam i senio ac labore fractus, renueret, vtriusque precibus tandem victus, assensit, & Treuirim ire perrexit.

[2] Huic B. Helena reliquias magnificas, k tunicam videlicet Domini inconsutilem, [tradidit vestē Christi inconsutilem, &c.] cum vno clauorum ac l cultello Iesu, Sanctum quoque Mathiam Apostolum de Iudæa translatum suæ vrbi defendendum, per manus Siluestri Papæ tradidit. Cui etiam idem Apostolicus priuilegium antiquæ dignitatis, quod hactenus in monimentis publicis habetur, reformauit. [& corpus S. Mathiæ:] Veniens autem Agricius vrbem Treuiricam a pristino reuocauit errore, aquisque salutaribus ablutam Christianæ religioni mancipauit. Sacras quoque Reliquias pro fidelium petitione in diuersis locis distribuit: Mathiam vero Apostolum altius terræ infodiens, iuxta corpora sanctorum Patrum Eucharij, Materni, [ab eo iuxta corpora SS. Eucharij Materni & Valerij sepultum.] Materni, Valerij in suburbio Treuerensi ad meridiem collocauit. Quo in loco post multos in Christo desudatos labores, Idibus Ianuarij carnis eductus carcere, ipse quoque requieuit. Post cuius obitum vrbe quinquies a m Barbaris euersa, vbinam locorum Beatus Apostolus reconditus fuerit, obliuioni traditum est.

[Annotata]

a Hæc præfatio vsque ad Constantino deest in MSS. Budicensi & Vltraiectino, extat in Treuirensi.

b Anno Æræ Christianæ 306, quo pater Constantius obiit.

c Anno 310, vel 311, in Belgica & Treuiris Constantinum fidem Christi amplexum esse, ibiq; Crucis signum vidisse, pluribus probat Bucherius lib. 8 Belgij Romani cap. 5.

d Septem sequentia verba desunt in MS. Treuirensi; quæ ad Vitam eius 18 Augusti sunt examinanda. Consule interim Baronium ad an. 315 num. 11 & 12,

e Anno 326 vti 3 Maij dicetur. At S. Helenam aliquot postea adhuc annis vixisse diximus 18 Februarij ad Vitam S. Constantiæ neptis num. 10.

f Sedit S. Siluester a Kalend. Febr. anni 314 ad 335, quo obiit 31 Decembris.

g De hac Treuirorum opinione, quod scilicet Treuiris nata S. Helena fuerit, egimus 13 Ianuar. ad Vitam S. Agricij cap. 7 notat. A,

h An S. Agricius fuerit Patriarcha Antiochenus, saltem designatus, an solum ex Clero Antiocheno, aliaq;, inquisiuimus ad eā Vitam, vbi diximus eum sedisse an. 314 & Arelatensi I Concilio subscripsisse.

i Forsan circa an. 328 senio fractus Romæ fuit, ac petiit onere Episcopali liberari, ac tum Reliquias accepit.

k Meminit harum aliarumq; tunc allatarum Reliquiarum Brovverus lib. 4 Annal. Treuir pag. 244, & seqq. ac Vita S. Agricij num. 6 sed absque mentione huius tunicæ.

l Cultellum esse, quo Christus in sacratissima cœna vsus est tradunt dicti Brovverus & auctor Vitæ S. Agricij. Desunt hæc de cultello in MS. Treuir.

m Vrbs Treuirorum vastata aut etiam euersa dicitur a Francis, VVādalis, Hunnis iterum a Francis ac tandem a Normannis. Consule Ioannem Enen cap. 7 & 9. Brovverum & alios. Saluianus lib. 5 Calamitatum, ait Treuirorum vrbem, ex qua oriundus erat, quadruplici vastatione prostratam.

CAPVT II
Duplex reliquiarum S. Mathiæ inuentio: Negligentia in cultu eius punita.

[3] Anno ab Incarnatione Domini a millesimo centesimo vicesimo septimo, regnante b Henrico Romanorum Imperatore secundo huius nominis, c Euerhardus Archiepiscopus Sedem Treuericam gubernauit. [Henrico Imperatore reliquias S. Mathiæ petente] Huic Henricus Imperator totique Ecclesiæ Treuerensi sacram suam direxit legationem, in qua partem corporis B. Mathiæ, & d corpus B. Valerij Archiepiscopi, integrum sibi transmitti non solum petiit, sed etiam præcepit. Qua de re inito consilio, cum ciuitas tota turbaretur, veredariis remissis, hanc prætenderunt excusationem, videlicet se nescire vbi locorum sanctus depositus esset Apostolus: sui periculo capitis incumbere, si illum locum, quo reconditus putabatur, contra voluntatem plebis adire voluissent. Sed cum iussio Regis vrgeret, maximeque promissa, quæ ipse postmodum deuotus impleuit, corda plebis mulcerent, conuocatis Suffraganeis suis, Archiepiscopus locum ipsum quæsiuit & inuenit. Cum igitur vestibus sacris induti, [refossum, suauē odorē emittit:] glebam B. Mathiæ aperuissent: tantum odorem omnes adstantes naribus hauserunt, vt se Paradisiacis odoribus refectos æstimarent. e Theodoricus vero Virdunensis Episcopus, cognomento Sanctus, cum se inclinaret, vt quippiam Regi ac sibi de sancto corpore tolleret, diuinitus coërcitus, deorsum ruens, f partem cappæ purpureæ, eo quod ossa sacra tetigerit, abscissam in ipso perdidit sarcophago.

[4] Erat autem ibi quidam officio Presbyter, cui solum reponendum se S. Mathias permisit. Hic consilio & præcepto Episcoporum, quos ingens terror inuaserat, Mathiam Apostolum in tres portiones diuisit, [tribus altaribus impositū a Presbytero,] tribusque altaribus diligenter & secrete reposuit, paucissimis fidelibus consciis, ne postmodum alicuius violentia ciuitas Treuerica proprio priuaretur Patrono. Nec tamen Imperator omnino frustratus est, sed quomodo eius satisfactum sit voluntati, nouit Deus arbiter æui. Presbyter autem, qui sacra ossa tetigerat, meruit hoc omni tempore vitæ suæ donum habere singulare, vt vbicumque de B. Mathia eo præsente sermo fieret, [cuius digiti oleo stillant:] vtriusque manus eius digiti, quos medicos vocamus, oleo stillarent. Narrauit mihi quidam senex religiosus cum lacrymis, se in Compresbytero suo sæpius hoc vidisse cum admiratione multorum. g Nec mirum, si de pio hoc oleum pietatis emanauit: numquid oleum prætenderet, qui pietatem quam infirmis pluribus exercuit, legit, aduertit?

[5] Post hæc in Episcopatu Tungrensi quondam, nunc vero Leodiensi, locus quidam est, h Sustris nomine, pro eo quod sanctimoniales inibi degunt, quas vulgo Sorores vocant. [In Susterēsi monasterio] Erat in eodem loco Mater monasterij religioni operam dans, quæ, sicut moris esse solet, sorte candelarum vnum ex Apostolis sibi Patronum eligere decreuit. Inscripsit igitur duodecim candelis nomina duodecim Apostolorum, altarique superponens, triduanum ieiunium & afflictionem toti indixit congregationi. Tertia vero die cum oratum ab omnibus esset, ipsa caput ab oratione leuans, ad altare accessit, [sorte S. Mathias in Patronum iterata vice electus,] vnum candelarum corripiens legit, & nomen Mathiæ scriptum inuenit: vnde plurimum indignata, quod minimum, vt putabat, Apostolorum inuenisset, abiuit, & spreuit: iteratoque ieiunium indicens, simili exitu & sorte Mathiam accepit. i Cumque & tertio idem fecisset, nihilominus Mathiam elegit. Timens igitur, ne totiens sortem replicando, Deum prouocaret, a Deo sibi delegatum Patronum omni studio amplectitur, constituitque a duobus Presbyteris ter in hebdomada Missas celebrari in honore Apostoli. Quod quidem vnus omni sollicitudine executus est, alter vero, siue negligentia, seu contemptu dubiū, indictum sibi officium non expleuit. [negligentē de eo Missas celebrare, corripit in somno apparens,] Quadam ergo nocte cum vino simul & nimio somno sterteret, Sanctus ei Mathias per visum astitit, & quare dictum officium negligeret, inquisiuit. Cumque ille quod diceret non haberet, vir sanctus ait: Eras quidem morte dignus, sed patienter illatam mihi ad tempus perfero iniuriam. Tamen ne hanc visionem falsam æstimes, [& maculā fronti inurit,] hanc tibi notam inurendam constitui, vt hac cicatrice & tuam omnes desidiam & nostram intelligant animaduersionem. Dixit, eoque in fronte tacto, subito recessit. Mane cum ille visionem nihili penderet, & se, vt assolet, somnij delusum vanitate putaret, quidpiam foris acturus egreditur. Cumque occurrentem sibi quēdam ex familiaribus suis salutaret, ille cicatricem admiratus, quidnam ei contigisset, requisiuit. Hic autem, vt erat vanus, nihil respondens præteriit: sed ab alio de ipsa macula compellatus, itemque a pluribus, tunc demum visionem suam cœpit recolere, &, quia frustra non fuisset, cogitare. Salubri itaque timore correptus atque correctus, deinceps S. Mathiam Apostolum in maximo habuit honore, & quod negligentia deliquerat, omni solertia corrigere studuit. [tota illius vita relictam.] Omni tamen tempore vitæ suæ cicatricem circumtulit ad correctionem & emendationem multorum.

[6] Ea tempestate Presbyter quidam, monachus ecclesiæ Eucharij primi Treuirorum Archiepiscopi, vbi Mathias Apostolus, vt prædiximus, [Ossa S. Mathiæ latentia designāt in visione stella splendida,] paucissimis consciis latebat, visionem vidit præsagam futurorum. Videre enim se vidit in media ecclesia stellam quamdam radiare, quæ suo fulgore claritatem solis excedens, non solum Gallias, sed & totum orbem illustrabat. Cumque expergefactus iterum obdormiret, [fons scaturiens,] vidit ex eo loco, quo stellam viderat, fontem aquæ limpidissimæ scaturire: qui in diuersos effluens, totius orbis terminos fluentis salubribus irrigauit. Vidit, & intellexit.

[7] Præterea vir quidam in laico habitu constitutus, cui moris erat nocturno tempore Sanctorum cœmeteria circuire, vt orationi liberius vacaret, quo id tempus a negotiis semotum est, ad ecclesiam S. Eucharij quadam nocte deuenit. Ibi dum ex more de loco ad locum discurreret, ante oratorium beatæ Dei Genitricis Mariæ procubuit, & dum multa cordis contritione Deo supplicaret, humana tandem victus fragilitate, dormitare cœpit, diuinoque, vt post patuit, nutu obdormiuit. Vidit enim altare beatæ Dei Genitricis k velut in duas partes scindi, in cuius medio quemdam libratæ staturæ & ætatis vidit dormire virum. De sub illo autem fons aquæ purissimæ ebulliebat: [S. Mathias visus dormiens,] ad quem hauriendum diuersi sexus & ætatis multitudo innumerabilis properabat. Ex eo vero quicumque bibissent, aut corpus inunxissent, a quacumque detinebantur infirmitate, incolumitati pristinæ reddebantur. Accessit igitur & ipse, vt eiusdem benedictionis l & gratiæ particeps fieri mereretur. Tunc quasi strepitu circumstrepentium vir iacens in altari excitatus, [tū loquens,] & ad eum conuersus, quidnam quæreret, requisiuit. At ille primum obstupuit, verum sæpius interpellatus, caussa salutis accedere se cum aliis professus est. Enimuero video, inquit, quantæ iucunditatis & gratiæ participium deferant, qui benedictionis huius fonte, haud dubium quin tuæ, reficiantur. Accedo proinde & ego, tui maxime præsentia prouocatus, in quo diuinum quiddam inesse sentio, tam ex habitu corporis quam ex copia virtutis. At ille vultu placido, Mathias, inquit, ego sum, iam olim hic latens: sed noueris, [& patrocinium addicens.] quod tempus reuelationis meȩ instat. Noueris autem quia te maneat merces maxima, & eos, qui me tuo exemplo adire voluerint, salutis gratia consequetur. Nullius erit irritum votum, nullius vacua postulatio, sed vniuscuiusque m affectum plenior subsequetur effectus. Euigilans autem ille, secum quæ viderat recensuit, & postmodum paucis fidelibus quæ vidisset gratulabundus aperuit.

[8] Cum ego plenitudo temporis venisset, in quo thesaurum in agro, cui benedixit Dominus, absconditum diuina dispensatio iterum manifestare decreuisset; n Euerhardus Abbas ampliare ecclesiam S. Eucharij disposuit. Cumque prospero effectu opus ipsum de die in diem cresceret, [Ossa præcipua reperta] necesse fuit altare prædictum sanctæ Dei Genitricis Mariæ, vbi reliquiæ sancti Apostoli a supra memorato monacho occultius reconditæ fuerant, penitus auferri, vt scilicet locus nouæ structuræ pateret. [Kalend. Septemb.] Consilio igitur inito prima diei hora, quæ Kalendis Septembris illuxerat, præsentibus viris religiosis ipsum altare perfractum est, de quo miri odoris suauitas emanauit. Qua iucunditate inuitati, cum pridem eodem signo Mathiæ partes, vnam mense Ianuario, alteram mense Martio inuenissent, sicut a Presbytero trifariam diuisus fuerat, propius se iterum contulerunt. Inuenerunt itaque arcam plumbeam castigatæ quantitatis titulumque marmori inscriptum Græcis quidem litteris, sermone autem Latino hoc modo: [cum inscriptione.] S. Mathias Apostolvs. Flentes igitur præ gaudio cum multa exultatione maiora ossa B. Mathiæ Apostoli cum ipso sarcophago in præfatam ecclesiam intulerunt, & in theca lignea ferro diligenter compacta, pro tempore reposuerunt: vbi quantum effusum sit lacrymarum gratiarumque actiones redditæ, lectoris industriæ relinquo. Ex illo autem die pax cœpit esse, vt omnium Principum discordia in concordiam, ira in misericordiam, odium in caritatem verteretur. Hæc est vere mutatio dexteræ Dei excelsi: hæc mirabilia Altissimi. Celebrata est hæc inuentio maior & ceteris illustrior Kalendis Septembris ad laudem Dei omnipotentis.

[Annotata]

a Est hic annus male intrusus, spectat ad aliam inuentionem infra num. 8 relatam: ante illam hæc 80 fere annis contigit, vt infra Lambertus in altera relatione tradit, & ex sequentibus manifestum est. Contigerunt autem circa annum 1050.

b Henricus Imperator II, Rex III, successit Conrado patri an. 1039 pridie Nonas Iunias defuncto, mortuus III Nonas Octob. anni 1056.

c Eberhardus successit Popponi XVI Kalen. Iulij anni 1047 defuncto, obiit XVII Kalend. Maij anni 1066.

d Est corpus S. Valerij tunc Henrico Imperatori donatum, & ab eo Goslariæ, vrbe Imperiali Saxoniæ, depositum. Quam rem Henricus diplomate testatus anno 1053, Vilmaria municipio donata isti monasterio S. Mathiæ. Diploma editum est a Brovvero lib. 11 pag. 656. Vitam S. Valerij dedimus 29 Ianuarij.

e Theodoricus Gothelonis Ducis Lotharingiæ filius, fuit Episcopus Virdunensis ab anno 1047 ad 1090. Fuit aliquamdiu in schismate pro Imperatore contra Pontificem Romanum.

f VVassembergius de Episc. Virdunensibus fol. 251 ait in MS. codice Aureæ-Vallis legi eum manum amisisse, quod hinc refellitur.

g MS. Treuir. sequentia ita habet: Quod cum illo oleo infirmorum plurimi pristinæ sanitati restituti sunt.

h Theofrido in Vita S. VVillibridi Suestra, seu Sustera dicitur, in pago Mosariorum sita, haud procul Ruremonda, in Ducatu nunc Iuliacensi. Ceterum hæc in MS. Treuirensi post num. 8 habentur.

i Hæc de tertia sorte solum habentur in MS. Treuirensi.

k MS. Treuir. vltro,

l In MS. Budic. additur. fidei.

m MSS. Budic. & Vltr. votum.

n MS. Treuir. Eberhardus.

CAPVT III
Submersus, ope S. Mathiæ ad vitam reuocatus: ægri sanati. Reliquiæ immobiles redditæ.

[9] a Fvit eo tempore b molendinarius quidam, nomine Lambertus, ciuis Treuerensis, qui paruulum secum assumens in naui c filium, ad molendinum in medio Mosellæ d alueo constitutum nauigare properabat. [Puer in Mosella submersus,] Cumque ædiculam ipsius molendini subintrasset puerum in nauicula incaute dereliquit, qui baculum manu tenens, cœpit colludere aquis, & simplicitate puerili quæque præterfluentia captare. Cumque manum aquæ fluenti cubito tenus immergeret, ipse quoque toto corpore subsecutus est. e Pater autem eius peracto negotio, pro quo venerat, ad nauiculā rediit, puerumque, quem ibi reliquerat, minime inuenit: vnde nimio dolore correptus querulis vlulatibus omnia compleuit, maximamque multitudinem rusticorum in ripa fluminis suis clamoribus congregauit. Et cum in aquam se mittere vellet, vt scilicet ipsi puero commoreretur; rogabant eum astantes, ne desperatione actus, duplicem de se triumphum hosti antiquo permitteret: sed magis spe sua in Deum reposita, [inuocato S. Mathia a patre eius, reperitur,] sibi pueroque consuleret, sciretque Mathiam Apostolum ad salutem omnium esse reuelatum. Qua consolatione recreatus, inuocato S. Mathiæ nomine, f puerum aquæ supernatantem, sed extinctum, reperit, extractumque ripa fluminis eum incredibili dolore inuexit: vbi cunctorum lacrymis exceptum corpusculum libitina componit, ac sepulturȩ præparat, ne calore corrumpi posset ac dissolui. Sæpius tamen Mathiam cum multo gemitu cordis inuocans, puerum ab ipso cœpit reposcere, dicens, [& resuscitatus,] vt sibi eum deinceps seruiturum resuscitaret. Quod & factum est. Denique inter manus eiulantium ad nomen B. Mathiæ puer assurgens, [addicitur seruitio S. Mathiæ.] aquarum superfluitatem euomuit, & ab omni dolore liber, in seruitio S. Mathiæ multo postea vixit tempore g.

[10] Quo tempore summam inuentionis eius & miraculorum lætitiam maxima pene h desolatio subsecuta est. Nam in eodem monasterio S. Eucharij quidam Sueuus hypocryta, quamquam illiteratus, habitum tamen assumpsit Monachilem, & se, vt id genus hominum assolet, callidissime simulata religione palliabat. Seruiebat omnibus, non coram Deo, sed ad oculum, videlicet non vt Deo, sed vt hominibus placeret. [Incuria subcustodis,] Vnde quia specie recti decipimur, magnum in breui fauorem omnium adeptus est, ita vt in breui subcustodis ei officium astu renitenti committeretur: & pene, quidquid ad custodiam attinebat, potestati & dispositioni eius permitteretur. Cum ergo noui operis spatium quotidie pararetur, & altaria de locis suis transponerentur, aut frangerentur; ille sacris Reliquiis oculos iniecit, opportunitatem quærens, quomodo sibi magnum aliquid tolleret, quod in patriam suam quæstus gratia detulisset. Venit itaque ad altare quoddam, [furto conātis reliquias S. Agricij auferre,] in quo nomen S. Agricij, de quo supra meminimus, supra ossa eius in marmore exaratum inuenit: sed cum non intelligeret penitus ipsam scripturam, scrutari cœpit si quid vspiam simile reperiret: quod & fecit. Nam simile quid in codice vitæ eius scriptum inueniens, crebra inquisitione ad notitiam huius nominis accessit. Diabolico igitur instinctu prædictum altare violauit ac fregit, reliquiasque sacri corporis secum asportauit: quas inter ossa vulgi ignobilis in cæmeterio reposuit, quousque itineri suo necessaria præpararet. Post triduum pœnitentia ductus, quod sacra ossa indigne collocasset; ea rursum inde transtulit, & i in turris cuiusdam cochlea, ligno & myricis cooperta, quanto dignius potuit, declinauit. Quadam autem die cum lumen ob venerationem sanctarum Reliquiarum ibi accendisset, eo aliud quid curante, subito k lumen ipsum, casune an potius nutu diuino dubium, excidit, ædiculamque ipsam vorax ignis apprehendit. [incendio exorto,] Vnde cum ingens incendium surgeret mox ab vrbe tota illuc curritur. Fratres vero huc, illucque circumferuntur. Quod cum Sueuus ille videret, cochleam adscendit, de qua cum depositum deponere vellet, omnino mouere non potuit. Scriniolum vero, vt vel modicum quid inde surriperet, attentauit: sed mox ignis ex ipsis ossibus prosiliit, & faciem eius genasque subussit, qui veluti amens effectus, a gradu in gradum dilabitur, & vix ad se reuersus flammas euasit.

[11] Interea maligni quidam, consilio inito, Mathiam inde asportare volebant, asserentes, monachos sicut veste, ita etiam moribus nigros, indignos esse Mathia: quorum peccatis exigentibus tam sanctus & celebris locus exureretur. [Reliquias S. Mathiæ ablaturi,] Et cum plurima in hunc modum vane commentarētur, plurimorum sibi similium animos in idem facinus deduxerunt: funibusque applicitis thecam sancti corporis abstrahere conati sunt: sed mentita est iniquitas sibi, & spes impiorum frustrata est. [mouere nequeunt.] Non est enim sapientia, non est consilium contra Dominum. Denique cum centum & eo amplius homines accessissent, locum ipsum mouere non potuerunt: quo miraculo conterriti destiterunt. Arca vero postmodum a duodecim viris inde relata sine labore multis & magnis miraculis vsque in præsens coruscat. Sueuus ergo ille, non monachus, sed dæmoniacus, vt vidit tam enorme suum facinus latere non posse, per ordinem rem gestam Fratribus aperuit, & cum multo dedecore, vt dignum erat, recessit: ossa autem B. Agricij semiusta collecta ac reposita sunt.

[12] Eo tempore quidam paralyticus de Ardenna silua, [Sanati ad reliquias paralyticus,] quæ maxima est totius Galliæ, audita opinione Apostoli, spe salutis animatus, votum vouit, statimque paullo melius habens, lateri vtrique aptauit baculos, & ad vrbem Treuericam ire perrexit. Tribus igitur hebdomadibus vix iter confecit: veniensque ad locum sanctum, orationi se dedit. Cum vero præ multitudine plebis orare non posset, paullulum secessit: dein secessu silentium nactus, orationi totus incubuit. Qua completa, sanus euasit.

[13] Nihilo minus vidua quædam paralytica cum illo deuecta esset, [paralytica,] similiter visa reuelatione, cum deuotissima oratione oraret, officium corporis recipere meruit.

[14] Alia vidua cum filiam haberet, solatium senectutis suæ; eo patientius paupertatem ferebat, quo filiæ studio ac sedulitate regebatur. Iudicio igitur diuino, [phrenetica.] seu dæmonio seu phrenesi exagitata filia, intolerabilem matri incussit terrorem. Cumque fama B. Mathiæ ad aures eius peruenisset, grauibus catenis collum eius compressit, eoque eam deuexit. Cumque triduo orantes nihil impetrassent, quarta demum die mater filiam sanam recepit, & regressæ sunt magnificas Deo gratias referentes.

[15] Inter hæc & alia stupenda atque euidentia diuinæ virtutis opera, quæ per B. Mathiam illis temporibus in ciuitate Treuirensi, & in hac regione illuxerunt multimoda; quorumdam mentes, liuor Iudaicus & Pharisæorum inuidia intantum excæcauit, vt magnificis operibus Domini detrahere non metuerint. [Maledicus obtrectator miraculorū S. Mathiæ,] Pro huiusmodi de quodam participe eorum ad cautelam auditorum intimare voluimus: quomodo videlicet, ad multorum de simili erga Sanctos præsumptione correctionem, illius sit redarguta impietas. Quadam namque die, aliquibus ab vrbe egredientibus, qui B. Mathiā cum oblationibus suis deuote venerati, alij eiusdem pietatis ac desiderij affectu occurrerunt, si vera est fama, quæ de miraculorum sæpedicta Apostoli glorificatione processit, ab eis curiosius sciscitantes. Ad quos vnus maligno spiritu plenus, vt paullo post claruit, Omnia hæc, inquit, doli & fallaciæ plena sunt, monachorum & clericorum adinuentiones nouæ: detestanda hæc eorum confictio, & totius veritatis aliena, nisi ad confusionem eorum detecta fuerit, insatiabilis eorum auaritia, non saluti, sed lucro inhians, multorum simplicium fidelium animas sub hac falsa specie sanctitatis illaqueabit. Hæc & his similia plurima, cum in auribus omnium inconsiderate euomuisset, omnes fere animo consternati sunt, & tam sancta & salubri apostolicæ venerationis iteratione, desistere mente cœperunt; nisi quod a quibusdam eiusdem comitatus, ad non credendum falsissima, quæ ille insanæ mentis protulisset, salubrioribus nimirum verbis persuasi fuissent. Vxor namque illius & filius tamquam propinquitatis affectu, verbis quantum potuerunt, a tanta iniquitate reuocare tentauerunt, asserentes, nimium inconsulte cuncta hæc eum protulisse: de occultis alienis nihil esse affirmandum: in caput eorum respicere qui talia agerent: fallenti potius quam falso, facienti & non patienti, omne peccatum plus nocere, & impunitum apud Deum non manere. In hunc modum verbis vtrimque pro suæ intentionis studio prolatis; nouissime iusto Dei iudicio, cum nec ab vxore quidem & filio rogatus voluisset abstinere, eidem, [misere a dæmone abreptus perit.] cuius instinctu tam peruersa locutus fuerat, maligno traditus spiritui, manibus suis sibimet iniectus vestem a pectore vsque deorsum scidit: deinde ascenso iumento suis eum insequentibus ad montium & siluarum inuia euasit. Per biduum quæsitus est, nec inuentus; iumentum vero quo sedebet in cœnosa palude vsque ad latera infixum repererunt: infelicem autem illum ac miserum, abdita quæque perscrutantes, non inuenerunt. l

[Annotata]

a Desunt sequentia in MS. Treuirensi Carthusianorum: sed primum excusum a Brovvero est lib. 13 Annal. Treuir. pag. 740 & 741.

b Brovverus aquariæ molæ curator.

c Idem Wernerum appellat.

d Idem addit: vbi hodieque Mosella subluens, moletrina rotat & exercet.

e Idem addit: Ad oratorium vsque B. Remigij passuum interuallo ferme ducentorum sub vndis deuoluitur.

f Idem Videt summis aquis eminus ferri bacillum, qui scilicet nauiculam adpellit, vnaque bacillo adhærere puerum deprehendit: quoniam hunc, vt mos morientibus, tenacissime prehenderat.

g Brovverus addit aliud iuuenis resuscitati miraculum, infra a nobis ex eo dandum.

h Anno 1131 vt ex alia infra relatione constat, quæ multo exactior est.

i In sacrarij superiore parte collocatæ infra dicuntur.

k Hæc incendij caussa infra in dubium vocatur, admittitur a Brovvero pag. 750.

l Brovverus hæc refert pag. 742 additq;: Scelestus a dæmone, vti creditum est, ad stygiam vsque paludem euectus, viuus vidensque inferorum pœnas luit.

ALIA ACTA INVENTIONIS CORPORIS S. MATHIÆ ET MIRACVLORVM,
auctore Lamberto monacho Treuirensi,
ex MS. Treuirensi monasterij S. Mathiæ.

Mathias Apostolus, in Palaestina (S.)

BHL Number: 5697

Avctore Lamberto monacho ex MS.

PROLOGVS

[1] Dignum & iustum quidem, nec non credimus displicere, si in gloriam & honorem B. Mathiæ Apostoli Domini, præter illam reuerentiam, quæ ei in toto orbe terrarum sub die sexto Calendarum Martiarum a Christi fidelibus exhibetur, ciuitas Treuirorum, quæ felicia eius ossa continet, a alium quoque diem solennizet. Re etenim vera pium est atque conueniens, vt, quibus gratia datum est Domini Dei nostri, præ ceteris gentibus familiarius eius quasi perfrui allocutione, atque quotidiana confoueri benedictione, illum propensiori, quam quibus hæc gratia non contigit, reuereantur honore. Hoc autem maxime congruum iudicauimus, die salutiferæ reuelationis eius. De cuius lætabunda translatione simul & inuentione, nec non & reuelatione, sed & qualium quantorumque miraculorum glorificatione lætificati simus, Domino adiuuante, prout possumus, dicemus ex ordine. Sed ipsum B. Mathiam in omnium primordiis necesse est, per Dominum Iesum deprecemur, quatenus eius intercessione non alia, quam quæ sibi digna ac Deo sunt placita, nostra ducti insipientia proferamus.

[Annotatum]

a Kalendis Septembris, quem diem, inquit Brovverus, sancti Apostoli inuentioni cœnobitæ posteri in diuinis officiis habent feriatum.

CAPVT I
Corporis S. Mathiæ Treuiros delati duplex inuentio.

[2] Igitur anno incarnati Verbi Dei trecentesimo a sexagesimo octauo, Constantino Magno, patre Augustorum, [Corpus S. Mathiæ a S. Helena] Christianissimo Imperatore Romani nominis sceptra feliciter regente, B. Helena, mater eius, Imperatrix Augusta, & ipsa nihilominus Christiana in professione firmata, Dominica Cruce inuenta, huius patriæ suæ (erat enim indigena ciuitatis Treuericæ) piæ memoriæ B. Mathiam Apostolum a Iudea translatum cum aliis magnificis reliquiis, de quibus modo non est sermo, per Patriarcham Antiochenum Agricium cum benedictione B. Siluestri, tunc Romani Pontificis huc destinauit. [per S. Agriciū Treuirim trāsmissum:] Quod nimirum b exempla ipsius B. Siluestri eidem Agricio data legendo cognouimus. Quem videlicet B. Mathiam non longe post fideles populi, qui tunc erant Treuiri, in gaudium & lætitiam venturis retro filiis, cauta consideratione, propter ingruentes quas Ariani & Pagani concitabant Ecclesiarum persecutiones, [in terra defossum:] iuxta corpora c SS. Eucharij, Valerij & Materni terrȩ altius infossum, venerabiliter collocauerunt, cuius nos nunc reuelati gaudij participatione, Dei nostri gratia perfruimur.

[3] Perinde multum temporis fluxerat, annorum propemodum d sexcentorum, & Eberhardus Archiepiscopus vir industrius Treuirorum Ecclesiam gubernabat. Hic efflagitatus est a Rege, [petente Hērico Imperatore eius reliquias.] qui regnauit in illo tempore, Henrico scilicet Conradi secundi Imperatoris filio, quatenus ad illustrandum templum suum, quod Goslariæ faciebat, impertiretur ei de reliquiis S. Mathiæ Apostoli, nec non & de corporibus aliorum Sanctorum, quorum fama esset Ecclesiam suam Treuirensem plus omnibus Cisalpinis abundare. Episcopus autē reliquias petenti denegabat, quoniam an illic essent dubitabat: imo & si ibi essent, ignorabat vbi essent. Inter hæc quadam vice, cum, vt sæpe faciebat, venisset Romam, siue orationis gratia, siue alia qualibet exigente caussa, forte reperit librum illic, continentem, quibus in locis singuli Apostolorum prædicauerunt, vbi & quomodo passi sint & quieuerint: cognouitque legendo S. Mathiam in Iudea prædicasse & quieuisse, ac postmodum ab Helena Cōstantini matre a Iudæa translatum, [& de loco depositionis certiore facto,] & per Patriarcham Antiochenum Agricium Treuerim fuisse transmissum, ibique iuxta corpora discipulorum Christi filij Dei, in sinistro latere inter Aquilonem & Austrum fuisse depositū. Quod videns gaudio gauisus est, & assistentibus sibi quibusdam Treuericæ huic Ecclesiæ non satis fidelibus caussa congratulationis ostendit. Qui post Regi, propter quod prælibauimus, non quiescenti, sed magis magisque de die in diem, vt desiderium eius compleretur instanti, ad gratiam Regis adulantes, magnifici & pretiosi atque sacrosancti illius Ecclesiæ thesauri delatores effecti, aperiunt, quid legendo cognouerint. Itaque cum Rex audierat quod iuxta corpora, vt diximus, discipulorum Christi (nec dubitandum, [magis vrgente.] quin B. Eucharij ac sociorum eius) ossa illius fuerint antiquitus deposita, petiit cum interminatione gratiæ ac dilectionis suæ, simul cū illius reliquiis quantūlibet modicis dari sibi corpus S. Valerij Episcopi, pollicens, quod & fecit, ad honorem Dei & quasi conciliationem patrifamilias monasterij illius, beato supra nominato Euchario, quatenus fratrem & commilitonem suum a se separari permitteret, daturum se de e redditibus suis magnifica beneficia. Igitur persuasu suffraganeorum Episcoporum, f Adalberonis, vocabulo Sancti, Metensis, & Theoderici, cognomento Magni, Virdunensis, aliorumque, quos illo tempore Treuiri contigit esse, effodi de profundissima terræ altitudine, licet inuitus, tamen permisit Archiepiscopus.

[4] Denique cum prædicti Pontifices, aliique e Clero sepulchrum aperuissent, tanta ex eo repente odoris suauitas emanauit, [repertum: suauē odorem emittit:] quod omnes admiratione & metu perculsi, & vt credimus, diuinitus inspirati, tanto thesauro regionem hanc nequaquam fraudare, sed cooperculo sepulchrum citissime claudere deliberauerunt. Ibi Theodericus Virdunensis Episcopus extremitatem cappæ, qua eo die solenniter erat indutus, amisit: quia dum ipse sanctis Reliquiis curiosius intendit, vt, si posset, aliquid ex eis subriperet, clauso cum celeritate sepulchro, partem cappȩ intus claudi contigit, quam eo inuito & renitente, statim ferro incidi opportuit. Venerabilis vero Presbyter, qui ossa Apostoli tractare meruit, tali testimonio omni reliquo vitæ suæ tempore claruit; vt, [digitis attrectantis oleum stillantibus:] quotiescumque cum aliquo earumdem reliquiarum mentionem habuisset, statim mirum in modum digiti manus eius dexteræ, Sanctorum ossium tactu sacratæ, quasi oleo imbuti stillare cœpissent. Porro prædictorum corporum totiusque Ecclesiæ petitione atque consultu, B. Mathiæ Apostoli ossa sacratissima non deinceps sunt terræ infossa, sed desuper terram, verumtamen ne forte furto surriperentur, in parietibus vel in altariis sunt recondita, vel infra eiusdem basilicæ septa, [in altaribus reconditum.] vbi a fidelibus illis deferrentur piæ deuotionis obsequia, nec tamen auferri facile possent cuiusquam personæ violentia: sicque fieret vt ciuitas hoc munita Patrono, perpetuo eius non defraudaretur beneficio. Vbi vero sacra illa pignora tunc fuerint deposita, senibus populis de medio factis, succedentibus filiis incognitum fuit.

[5] Verum decursis abhinc fere octoginta annis, placuit Domino Eberhardo, eiusdem, sanctorum videlicet Confessorum Eucharij ac sociorum, cœnobij Patri, [inter ædificandum,] quatenus veteres monasterij muros destrueret & nouos ȩdificaret. Quacunq; occasione opus istud inceptum sit, factū non est absq; diuina dispensatione, maxime cum nulla veterum ædificiorū vrgente ruina tale sit opus exorsum, quod tā sumptuosum, tamque inæstimabile postularit impendium. Verum quid Deus intenderit, vsque in tempus illud absconditum fuit, quod ipse præsciuit & prædestinauit. [præuia visione stellæ rutilantis,] Fuit præterea in eodem monasterio vir quidam vitæ sanctitate laudabilis, presbyterij honore præditus, vultu angelicus, senex & Deo dignus, plenus dierum, qui in somnis vidit orama præsagium futurorum. Visum est ei quasi de medio monasterij stella rutilans, ac serenissima exurgeret, quæ immenso fulgore sui non solum ciuitatem, sed & prouinciam omnem illustraret. Rursum vidit, quasi de medio altaris, quod erat ibi seorsum in honore sanctæ Dei Genitricis, fons exuberans limpidissimus ebulliret, [fontis exuberantis,] qui riuis affluentibus totam ciuitatem irrigaret. Rursus quidam ex ciuibus consuetus erat nocturno tempore Sanctorum loca visitare, & plus ceteris B. Eucharij monasterium frequentare. Cum ergo in vna noctium huius beatæ consuetudinis suæ excubias celebraret, essetque orans ibi secus altare, quod fuit ibi seorsum contra pedes Confessorum, in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ consecratum, vt supra diximus; inter orandum, vt fit, repente obdormiuit, & vidit in interioribus altaris per transuersum B. Mathiam iacentē quasi dormientem, indutum auro textam chlamydem: [S. Mathiæ iacentis,] visumque est ei quod de sub eo fons limpidissimus ebulliret, de quo veniens vtriusque sexus innumerabilis multitudo bibebant, seseque lauabant, & quicunque ex eis infirmabantur sani fiebant. Hoc videns in visu surrexit, & venit propius. Quo appropinquante, conuersus ad eum S. Mathias, ita alloquitur: Quid quæris? Qui ait: Quomodo video de concurrente turba, qui infirmi veniunt, fonte hoc potati, siue loti, salui fiunt; venio & ego eiusdem salutis gratia consequendæ. Imo vero quomodo te, Domine, istic accumbere video, desiderantius accedo: sciebat enim ipsum esse Apostolum. [& alloquentis,] Et Mathias, Bene, inquit, & sapienter agis, hic me toties visitans. Dico enim tibi, quod, quicumque ad hunc locum, de peccatis suis vere pœnitens, cum fide ac deuotione venerit, & Dominum per merita Sanctorum hic quiescentium precatus fuerit, propitiabitur illi Deus. Quomodo quidem electorum Dei hic corpora plurima sunt recondita: [& patrocinium addicentis,] cum quibus & ego iaceo. At ille experrectus, quod viderat, cum reuerentia indicare curabat.

[6] Interea crescebat illa noui structura ædificij, & deducebatur magna admodum cū festinatione, priori tabernaculo adhuc habente statum. Contigit itaque æstate peracta, [reperta ossa maiora S. Mathiæ] autumno inchoante, vt altari maiorum arcuum, qui sunt in conspectu sanctuarij, machinas præstruentes, altare sanctæ Dei Genitricis, quod supra diximus, opportunum iudicarent esse amouendum. Quod dum fieret, res gaudio digna, omni lapide pretioso gratior g effulsit: fidelis sermo. Ibi inuenerunt locellum in modum arcæ plumbeæ maiora corporis ossa Mathiæ Apostoli continentem, sed & marmor latum ad modum palmi, in quo caraxatum fuit, S. Mathias Apostolvs, [cum inscriptione,] simul cum reliquiis intrinsecus positum. Quid plura? Nimirum ædes illa vna omnium exultatione & laudantium Dominum voce personuit. Arca autem sacras habens reliquias, in medio delata: theca lignea pro tempore apparata, ferro firmissime compacta, aliaque: proprer quod supra paucis intimauimus cautissima custodia obseratum esse, donec perfecto, quod præ manibus erat, opere nouo, communi deliberaretur consilio, vbi condecenti mitteretur in loco. Paucis deinde transactis diebus, cœperunt multi infirmi confluere, [clarent miraculis,] & precibus Apostoli subsecuta est gratia Domini. Benedixit enim Dominus terram suā, auertit captiuitatem Iacob: quia post longos annos sterilitatis, inediæ & famis terra dedit fructum suum, & Dominus præparauit mensam populo suo, & depulsa violentia tyrannorum & prædonum, iucunda tempora pacis & quietis successerunt, vt vere dicere exultātes possimus: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitauit & fecit redemptionem plebis suæ. Contigit autem hæc inuentio anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vicesimo septimo, Indictione quinta, regnante serenissimo & Dei cultore h Lothario Saxone, [an. 1127 Kal. Septemb.] sub Pontificatu Martyris Christi i Meginheri Episcopi die Kalend. Septembris, prima hora diei, ad laudem & gloriam Christi.

[Annotata]

a Imo vicesimo octauo, vt ex dictis constat, legendum. Eum tamen annum 368 etiam descripsit Guilielmus monachus S. Maximini in Gestis Treuirorum MSS. cap. 9. Vnde corruptam chronologiam apud eos viguisse constat, cum Constantinus obierit anno 337, & S. Helena aliquot ante eum annis.

b Ioannes Enen in Epitome gestorum Treuirensium an. 1517 excusa priuilegium S. Siluestri Agricio datum cap. 4 tradit, in quo corporis S. Mathiæ ab Helena ei traditi meminit. Verum, vt illic editum est hoc priuilegium, suspectæ fidei est.

c Idem cap. 5 tradit corpus S. Mathiæ oratorio cellæ S. Eucharij ab Agricio illatum.

d Imo septingentorum, ad annum circiter 1050.

e Id, accepto corpore S. Valerij, factum esse an. 1053 supra diximus.

f Adalbero III, filius Friderici Comitis Luxemburgensis, factus Episcopus Metensis an. 1046, mortuus an. 1082 Idibus Nouemb. In Necrologio Metensi pius Episcopus appellatur. De Theoderico Virdunensi ante actum.

g Deerat hoc verbum, ex Brovvero suppletum.

h Lotharius regnare cœpit anno 1125, coronatus an. 1133, mortuus an. 1137

i Meginerus creatus Archiepiscopus 1127, qui cum Romam versus iter haberet, a Conrado Sueuiæ Duce, & Imperij candidato, captus & carceri Parmæ in Italia inclusus, vbi cum decem pene menses in squalore exegisset, [Meginerus Archiep.] Kalendis Octobris anni 1130 mortuus est: cui etiā coronam martyrij attribui obseruat Brovverus ad illū annum.

CAPVT II
In incendio monasterij, reliquiæ S. Mathiæ seruatæ, S. Eucharij dissipatæ.

[7] Sed sicut nullis præcedentibus meritis operum bonorum, sed gratuita potius Dei miseratione de huius sanctissimi Apostoli insperata inuentione magnifice lætati, prouecti & consolati sumus; ita peccatis nostris merentibus, caussisque, quas supermemorauimus, impellentibus, grauiter post hæc contristati & periclitati sumus. Anno denique abhinc quinto, qui est Dominicȩ Incarnationis millesimus centesimus tricesimus primus, cum iam veteris S. Eucharij structura monasterij in nouum studiosissime repararetur statum, [An. 1131 excitato magno incendio,] quæque ex parte sanctuarij perfecta stabiliter cooperta trabibus tegulisque fuisset; XVIII Kalend. Iunij, cum Fratres meridiana transacta hora, iam Nonam more solito inchoassēt, subito & insperate in ȩdificio sacrarij, quod versus Aquilonem eidem monasterio adhærebat, maximus ignis accensus, minaces in altum flammas extulit, & correpto citius tecto sanctuarij, exitialem omnibus minabatur interitum. Mox dicto citius vniuersa ciuitas commota, simulque in vnum conglobata, ad sedandum accurrunt ignem: cui se vndique ascenso ipso ædificio opponentes, incendium diuina, vt postmodum rei exitus docuit, voluntate sæuiens frustra conabantur extinguere. Igne autem super capita illorum cadente, nec enim ardentia poterant scandere tecta, ingressuque, per quod intrauerant, iam prope obstructo, cum euasionis nullus pateret egressus, & ex imminenti periculo vndique coactarentur; licet inuiti sæuientibus cessere flammis, & aliqui per fenestras super inferiora proxima delapsi tecta, aliqui vero per funes se summittendo vix incolumes euaserunt. Rursus certatim concurrentes tecta dormitorij & claustri citissime destruunt, ne ignis de monasterio decidens, locum omnino inhabitabilem redderet. Quod vtique factum esset, nisi clemens miseratio Dei affuisset. Nam ex oborto incendio monasterij longissime in extremitate villæ domus incensa est, quanto magis proxima ædificio tecta, nisi Dei protectio affuisset, pene consumpta fuissent. Vnde merito proclamare possumus: Nisi Dominus adiuuisset, forsitan obortus ignis viuos nos absorbuisset. Quantum inibi lacrymarum fusum sit, quanti fletus, quanta suspiria, quis digne valeat enarrare, cum amantissimum certe locum in toto regno per gratiam Dei ex inuentione & ex miraculis B. Mathiæ nominatissimū, putarent ab exitialibus flammis exterminandum. Sed quid Dominus misericordiæ & consolationis ostendere dignatus sit, iustissime videtur insinuandum.

[8] Primum ante omnia incumbebat nobis sollicitudo de Reliquiis Sanctorum, & maxime de pignoribus S. Mathiæ Apostoli, quibus Dominus locum illustrare dignatus est; ne maleuolæ mentis homines aliqua machinando consiliarent, ex quibus locus esset ludibrio deinceps & despectui subdendus. Quod ita etiam per omnia euenisset, nisi, vt paullo ante dixeram, miseratio Dei affuisset. Cum etenim ignis, vt prȩdiximus, contigua circumquaque lambendo consumeret, & ædiculæ, qua maius altare cum sarcophago Sancti continebatur, ignis iam immineret; [reliquiæ ab impiis loco moueri non possunt.] quidam malignæ mentis in vnum congregati, communi tractabant consilio, qualiter idem sacrophagum foras extractum, arte qua possent laborarent, vt inde subtractum vrbi inferrent, dicentes; manifestis indiciis declarasse, non esse ipsius voluntatis, amplius ibi commorari, cuius protectionis omnimodis monachi indigni fuissent. Circumdatum ergo sarcophagum longissimo fune, ad exteriorem portam vsque tendente, omni conamine de incendio eruere conabantur, sed qua intentione id facerent, euidens rei declarauit euentus. Nam centum & eo plures, nunc brachiis, nunc fustibus impingentes, de loco vix mouere potuerunt, donec venientes sanioris consilij & maioris auctoritatis viri, adnihilato eorum consilio, sic tandem cum ingenti labore foras extractum, ante ipsius fores oraculi posuerunt. [facile referuntur.] Quod tamen postmodum finito incendio in locum pristinum referentes, leuissimi inuentum est oneris, vt, quod paullo ante a centum viris non potuit moueri, nunc a duodecim facillime referretur.

[9] Ex qua autem caussa ortum sit, vel cur permiserit Deus hoc præualuisse incendium, scire volentibus pro posse pandamus: nam silentio res supprimenda non est, quia caussa incendij maior ipso incendio fuit. Erat ibi quidam monachus, a ex aliunde adueniens, ibi iam ex multo tempore susceptus, qui non ibi secundum regulā promissæ obedientiȩ, sed aabsq; subiectione morabatur, & tantum falsissimæ vtique fidelitatis vbique demonstrabat, vt non solum ei minima quæque committerentur, verum etiam cellarij indigne iniungeretur obedientia. [Monachus malæ vitæ,] Qua tandem, licet inuitus, amissa, quia inquietissimæ vitæ fuerat, maligno vtique suadente diabolo, rursum custodis arripuit non iussus officium, quo & spontaneo quod præbebat adiutorio ad hanc quoque obedientiam aptus esse iudicaretur. Quid plura? Vt suæ voluntatis erat, custodis adiutor deputatus, confestim contra voluntatem Fratrum, & etiam sæpe contradicentium, in monasterio sibi lectulum collocabat, quo aptius perficiendæ suæ dementiæ locum inueniret. Inerat autem ei discedendi desiderium, ob quod omnimodis satagebat, licet furtiue, Sāctorum reliquias acquirere, cum quibus in alium locum veniens, honorabilius susciperetur. Remanserat autem ibi de veteris monasterij structura turris admodum magna, [surripere volens reliquias S. Agricij,] ingredientibus templum pandens introitum, studiosissime quondam a venerabili Bertulso Abbate constructa: in cuius ascensu altare statuerat, quod licet ex eo quod nuper ab his, quos supra notauimus, violatum, & Reliquiis in summitate sui fuerat vacuatū, negligeretur tamen, vt postmodum patuit, ex ossibus & cineribus S. Agricij Antiochensis Patriarchæ, & Treuirorum Archiepiscopi copiosissime fuerat insignitum. Qui licet per tot tempora nullo sciente inibi seruaretur, tamen hoc a senioribus memoriæ traditum audiuimus, quod prædictus venerabilis Abbas interdum clanculo ascensa ipsa turre, orationi ibi per totum vacaret diem, sæpissime etiam peruigilem ante memoratum altare prostratus duxerit noctem. Forte igitur sic operis ratio postulauerat, [ex altari turris] vt eadem turris destrueretur, quatenus locus nouæ daretur structuræ. Cumque ædificia eius & laquearia iam pene ablata fuissent, prædictus monachus, nescio quo instinctus spiritu, cum iam cœnandi horam præteriisset, operariis ab opere suo domum discedentibus, arrepto ferramento, prædictum altare confringere aggressus est. Et cum aliquantum in frangendo laborasset, inuenit scrinium diligentissime sigillo superposito reconditum: quod sigillum, quia litteras non nouerat, cuius esset, scire non poterat, sed primam tantum litteram se cognouisse nobis retulit, quæ est in capite supradicti Abbatis Bertulfi, & ideo ipsius fuisse iudicatur, qui ædificata ipsa turre altare pariter statuerat. Foras ergo prolatum scrinium, reiecto sigillo, temeraria non verebatur aperire manu: breuemque titulum marmori inscriptum ipsis ossibus superpositum auferens, quia aperte erat scriptus, vtcunque potuit legendo, cognouit S. Agricivs Archiepiscopvs, scriptum esse. Lætus ergo effectus, scrinium descendens secum detulit: & quia illud secure seruandi locū non habuit, in cœmeterio inter ossa mortuorum in crypta reposuit, donec tandem aptum sibi locum prouideret, quo illud sine timore, nullo sibi conscio seruare posset. Quod & triduo ibi absconditum latuit, quoadusque in sacrario, quia, vt diximus, custodis adiutor erat, locum aptum seruandarum Reliquiarum cautissime prouideret. Est autem sacrarij domus inferior lapidibus camerata, superior autem lignis adoperta, ad quam de inferiori per cochleam ascenditur. In hac ergo superiori locum inter trabes & tectum præparauit, ibique sacra ossa de crypta reportata locauit, [in sacrariū delatas.] magnamque struem lignorum veteris ædificij circumposuit, sæpiusque illic eundo, interdum etiam ibi dormiendo locum frequentare non destitit. Interea iter suum licentia acquisita parat, nunciumque fideli suo cuidam amico direxit, rogans eum obnixe ad se venire, adiiciens quod rei quam vellet cum illo tractare, nullum omnino alium vellet interesse. Reliquiarum igitur parte de scrinio pannis quos præparauerat imposita, studiosissime satagebat, quatenus nil suæ obstaret profectioni: vt omnibus rite præparatis, quacumque die sibi placeret, liber posset discedere.

[10] Talia miser, diuinam non recogitans animaduersionem, tractauerat: sed Deus omnipotens, qui S. Agricium noluit separare a sanctissimo suo Apostolo, cuius quondam per tanta terrarum spatia vector exstiterat, impiā eius dispositionem manifestauit & cassauit. Cum etenim, vt prædiximus, locum eumdem aliquandiu iugi sollicitudine frequentasset; die ante prȩdicta inde descendens more sibi solito, alias nescio quo ire parauit: cum subito ipsa domus, incertum vnde exorto incendio, cum Reliquiis & monasterio cōbusta est, licet aliqui ad honorem Reliquiarum eum lumen ibi habuisse affirment, [post varios conatus] quod ipse ex toto negauit: vel rursum alij dicant, ab igne, quo candelæ ibi parabantur, hoc euenisse: quod incredibile videtur, quia ante triduum ignis ex toto ibi defecerat: re autem vera diuina voluntate hoc decretum fuerat. Igne autem flammas in altum iacente, ille miserrimus anxius de Reliquiis, festinus accurrens, domum ascendit: pannum cum reliquiis iam incendio proximum apprehendit, quem secum trahere cupiens, [impeditur dicto incendio,] omnino non potuit: nec vltra iniquis manibus tractando cessit, sed potius ibidem comburenda remansit. Qui cum in trahendo frustra diu laborasset, desperans scrinium aperuit, vt saltem aliquod membrum inde acciperet, quod suæ voluntati incombustum seruare posset. At cum introspexisset, subito ignis, quasi fulgur de sacris ossibus iaculatum, ita faciem eius inflammauit, vt resupinus corruens, pene exanimatus esset. Sed nec tunc quidem os aperuit, vt alicui ex accurrentibus cum armis & aqua rem panderet: quod si fecisset, iam illæsæ incendio Reliquiæ ereptæ fuissent. Ita Deo disponente, Agricij ossa & puluis in loco permanserunt, quȩ inique furanda de loco requietionis sublata fuerant: quæ postea minutatim inter carbones diligentissime requisita magna ex parte inuenta sunt, [sacris ossibus inter carbones repertis.] vt maiorem ipsius corporis partem nos non dubitemus habere. Puluis vero cum cineribus cautissime cribro purgatus, ibidem in vnum locum seruandus repositus est, quibusdam suadentibus, vt in honorem eiusdem S. Agricij altare ibi statueretur, & dedicaretur Ecclesia. Per omnia benedictus Deus, qui nos licet indignos, noluit priuare Patrono tali: cuius nos auxilio vbique gaudemus perfrui. Postquam autem hæc acta sunt, videns auctor huius sceleris, non posse celari, quod Deus voluit manifestari; cuncta quæ gesserat, vel cogitauerat, protulit in medium: monstrauit quoque locum, vbi reliquias collocauerat: quem Fratres diligenter perscrutantes, sicut iam diximus, quantum potuerunt, semiusta ossa coadunauerunt, & honorifice in reliquum habenda conseruauerunt. Ille autem miser, dictante omnium sententia, cum licentia discessit, quia neque sibi nec loco huic habitare, vlterius commodum nobis visum fuit.

[11] Si quem vero mouet, cur Deus ossa Sancti sui permiserit ab igne consumi, non enim defuere, qui de hoc murmurare & nos falsitatis arguere inuidiose non desisterent, dicentes: Quia si reliquiæ istæ sanctæ fuissent, ab igne non periissent. Quibus omissis, si quem fidelium mouet, breuiter respondendum est illi. Primo quia sicut Deus mirabilis in Sanctis suis, multos eorum inuisibiliter eripuit de manibus impiorum, [Reliquias incēdio dissipari permisit Deus ob varias caussas.] sic plurimos eorum per cruciatus temporales transmisit ad regna cælorum: illos quidem protegens misericorditer, istos autem occulto iudicio permittens cruciari crudeliter, qui visi oculis insipientium quasi mori, sed in pace sunt translati. [Dan. 6] Denique tres pueros in ignem Babylonium missos sacra Scriptura refert hymnum Deo inter ignes illȩsos cantasse, Ioannē vero Baptistā Euangelista testatur in præmium saltatricis capite cæsum esse, cuius etiam ossa b Eusebij Cȩsariensis historiæ liber vndecimus a Paganis effossa refert & igni cremata fuisse. [Mar. 6] Et quis nesciat Baptistam Domini non solum tribus pueris, sed etiam omnibus natis mulierum secundum vocem Domini maiorem surrexisse? [Matth. 11. 11] Quotidie quoque videmus pro peccatis populi ab infidelibus Christianis corpus Dominicum cum ecclesiis comburi, quo nihil vnquam sanctius dici vel excogitari potest. Secundo autem huius rei dubitationibus respondemus, sicut superius initio descriptionis eius iam diximus, pro peccatis nostris hoc euenisse, nec nos dignos fuisse, quos maioris signi indicio Dominus dignaretur lætificare. Quippe nobis desidiosis & male viuentibus, quos baculo sustentauerat paternitatis, gaudio scilicet B. Mathiæ inuentionis, nullo vsis studio cōuersationis melioris iustum fuit adhiberi virgam correptionis acrioris, sicut Scriptura dicit: Flagellat Dominus omnem filium quem recipit. [Heb. 12. 6] Si igitur summi Patris filij sumus, vel si non sumus & esse cupimus, flagella Patris quasi filij suscipiamus, suscipiendo mala quæ fecimus recogitemus, recogitando fletibus diluamus, diluendo prȩterita, futura caueamus. Quāuis, etsi altius aliquid sentire volumus, nequaquam sine miraculo incendium istud transiisse cognoscere potuerimus. Excepto enim, quod liquido apparuit, quod Apostolus Domini a S. Agritio separari noluit, vel rursus quod S. Agritius hinc asportari abnuit; mihi hoc satis mirum videtur, quod in tanto periculo ignis & incendij, in tanto concursu & multitudine vtriusque sexus populi, nemo prorsus vitæ vel salutis suæ debilitatem incurrit, nullus omnino nostrum rerum suarum aiiquid perdidit.

[12] Hæc vtcumque dicta sufficiant, nunc aliqua miraculorum B. Mathiæ dicamus, quæ ante inuentionem eius contigisse multi adhuc in corpore manentes religiosi prædicant, a quibus nos hæc contigit audisse. Si enim multis profutura Dei summi opera, & pro sui veneratione cunctis admiranda propalare & enarrare honorificum est, [Auctor miracula S. Mathiæ narrare statuit.] a patribus filiis tradita, ab ipsis vtique posteris tradenda sunt, vt deuotio fidelium ad persoluendas ei grates impigra semper & expedita maneat, per modicam fidem nostram & pene dissolutam, & vt ita dicam, iam iam per omnia conscissam deificis miraculis redintegrare & recuperare non desistit.

[Annotata]

a Sueuus supra dicitur.

b Imo Ruffinus lib. 11 cap. 28, qui id sub Iuliano apostata factum tradit: & Eusebij historia in Constantino Magno desinit, cui reliqua a Ruffino annectuntur.

CAPVT III
Miracula nonnulla ex Annalibus Treuirensibus Christophori Brovveri suppleta.

[13] a Sed nec minus in illum adolescentem Apostoli promptum opitulandi studium eluxit, qui per eosdem dies vico Temelza, cæco Mosellæ gurgite raptus, & diu multumque conquisitus, extractusque, demum exanimis est. Huius, cum magnis anni caloribus, offensi cadaueris odore propinqui, [Resuscitātur submersus.] festinant exequias, mater iam fractis annis, orbitate icta, & peruicax doloris, domum velle deferri mortuum, vt vel lacrymis suis & extrema pietate filio parenter. Lecto igitur composito, stratoque de more, tristis ac flebilis circumsistit vicinia, assiduisque precibus Apostolum implorat. Nocte ergo tota in peruigilio ac precibus acta, linteis amotis, sentiunt leniter aspirare defunctum, & sensim in corpus, rigore iam suo conclamatum, spiritus immigrare vitales. Quid multa? Qui diem noctemque mortuus iacuerat, Apostolo duce, redux in derelictæ vitæ lucem regressus est.

[14] Sed & puer Coloniensi diœcesi, villa S. Seuerini mortuus, graui ex infirmitate, cum lautus ornatusque, peruigilio agitato, [& alius mortuus.] mater Apostolum Mathiam plenis fiduciȩ precibus orasset, puer, (mirum dictu) exterritis & diffugere parantibus, quotquot aderant, illico reuixit.

[15] Atque hæc ex quamplurimis paucissima asserendæ Apostoli inuentioni. Nam ego quid varia tristium morborum agmina, ad memoriam hanc sedibus suis alioqui pulsa fugataque memorem? [varij morbi depulsi:] tabidos artus suo restitutos vigori, fluentes paralysi neruos, sola prece substrictos; & auribus, lingua, pedibus, ceterorumque membrorum captos officio, muneribus ad vota dumtaxat suis redditos? quid, propulsatos ab obsessorum corporibus dæmonas, rabie percitos & furore solita mentis tranquillitate, naufragos portu, saluteque donatos? infinitum sit, si nunc ista percenseam.

[16] Ardebat Lutzelburgiorum vastitate atque populatione adhuc diœcesis, ob castrum Bommagense in S. Petri fundo constructum: & Brunicho tyrannus, loci municeps in omnes prædandi occasiones intentus, prouinciam percursabat: cum Immo agricola pagi Punderichi, qui sub B. Ioannis Baptistæ natalem cum filio & coniuge, flumine aduerso subuectus ad honorandam Apostoli memoriam labitur in tyranni manus; [captiuus mirabiliter liberatus:] isque ocyus constrictum & in custodiam abductum ferreis compedibus onerat, coniuge dimissa ac filio fuga elapso. At vxor vicem sollicita mariti, cum assiduis precibus ac votis B. Mathiæ Apostoli patrocinium fatigat, & captiuus haud segnius grauiora indies perfunctus, eumdem adhibet deprecatorem propulsandæ seruituti; ecce tibi cum æstiuo sole, cælo flagrantissimo, sopitis somno custodibus, Immo vehementius incumbit in preces. Ilicet compedum retinacula crepitare, & laxatum sponte sua, in sublime ferrum exilire. Tum pauor mox circumsistit hominem animoque vario fluctuatus, ex summane murorum corona se præcipitet, an vero per medios custodes contendat ad salutem? Ad extremum intentiore cura beatum Apostolum inuocans, Deoque immortali caput salutemque suam commendans, ex alto se dat in casum, citraque noxam delatus ad ima, sospes lætusque grassatorum manus effugit.

[17] Opem Apostoli nec is irritam sensit, qui cum præualido antagonista vel nolens comparatus, in arenam duelli caussa descendit. Vir nobilis erat, cuius de industria nomini pepercere, sæuus & oppido crudelis in subditos. Is grauiter in se odiis omnium concitatis, cum rapinis & inuria multos afflixisset, alios exhausisset funditus; ad extremum irritatis læsorum animis, [coactus singulari certamine pugnare,] in eius horrea atque ædificia furtim congestæ faces, atque vltio eo relegata, vnde sæuiendi initium illa sumpserat. At is tam inopinati casus intolerans, dum auctor incendij manet in occulto, vicino suo innoxio diem dicit, obrutumque calumniis, ex duobus alterum eligat compellit; vt vel iudicium reus subeat, vel singulari inito secum certamine caussam disceptet. Hic trepidare ad sola pugilis verba misellus, & se suaque omnia in seruitutem dicare, sine recusatione, dummodo hac tanta se calumnia liberet, amicorumque preces ad id consequendum interponit. Sed exorari flectique homo implacabilis nequit. Tum innocens ille, velut leto sacer, & arenæ destinata victima, prodit vno dumtaxat clypeo tectus, munitusque claua. At contra nobilis ille monomachus non sine satellitio, thorace etiam atque diuerso telorum genere, probe incedebat instructus. Magna hominum erat expectatio, palæstram corona ambientium. Vbi collato propius pede consertæ manus, nobilis prægrandi librata securi clypeum aduersarij, ictu vno minutatim distringit. Hic tum nudo latere palpitans gladiator inexercitatus, iugulum præbere, aut fugam latebrasque circumspicere. [ope S. Mathiæ vincit.] Sed animabant prope iacentem voces adstantium, pariterque rogantium, ecquid iam ferrum recepturus, infelix ad Apostolum Mathiam preces non funderet? Ergo cum gradu resumpto, se fortius colligit in arma simulque manum haud frustra missurus, Mathiam Apostolum appellat, aduersarium ictu clauæ sic feriit, vt ruenti spiritum mox expresserit, armaque potentior imbecillo submisit. Ita sub monomachiæ, licet parum laudatæ periculo, innocentem tamen Apostolus protexit; & nec votis populi, pugnantis famæ salutique deesse voluit. b

[18] Atque hæc de beati Apostoli Mathiæ tum recens inuenti illustrata miraculis gloria, ab hoc ipso æuo litteris propagauere probati scriptores. Quo temporum cursu, ad venerationem publice item exposita magni Patroni ossa, pro manifesto tradiderim. Sed primæua theca, quæ prænobili opere, ex versicolore metallo, [Tumba reliquiarum prior] & laminis argenteis extructa, parergis & imaginibus effulgebat, seu bellorum, seu hominum iniuriis periit, eiusque crusta nonnulla, & resegmina tabulis reliquiarum inserta creduntur. Arculam, qua Apostoli sacra ossa asseruantur, [cedrina,] materie cedrinam existimant, cuius longitudo vnius vlnæ cum dimidia, latitudinem quarta pars longitudinis dimetitur. Quæ vero iam in oculis hominum est c tumbæ species, ex candido lapide, opere statuario non ineleganti quidem, [nunc lapidea.] at minime vetusto, refecta est, cum inscriptione:

IN HAC TVMBA CONSERVATVR
CORPVS S. MATHIÆ APOSTOLI
CVM MEDIETATE CORPORIS
S. PHILIPPI.

[Annotata]

a Egerat Brovverus ante de filio molendinarij in Mosella submerso, & patrocinio S. Mathiæ ad vitam reuocato, de quo in superiori relatione num. 9 actum, reiectis ad notas variantibus lectionibus.

b Addebatur grauis maledici obtrectatoris punitio supra num. 15 relata.

c In catalogo reliquiarum monasterij S. Mathiæ an. 1515 excuso, dicitur sacratissimum corpus ante chorum in tumba argentea conseruari.

CAPVT IV
ex MS. Treuirensi.

Basilica Treuirensis S. Mathiæ ab Eugenio III Papa dedicata: variæ indulgentiæ concessæ: reliquiæ variorum Sanctorum adseruatæ.

MS. Trevir.

[19] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo octauo, decennouennalis Cycli anno nono, Indictione vndecima, præsidente Apostolico a Eugenio III Romanæ Ecclesiæ Summo Pontifice, anno Papatus sui tertio, Imperij Conrardi tertij Regis gloriosi secundo, [An. 1148 dedicata ecclesia ab Eugenio III] regni vndecimo, venerabilis autem b Adalberonis huius ciuitatis Archiepiscopi anno decimosexto, dedicatum est hoc monasterium ab eodem venerabili Apostolico, & ab Adalberone Archipræsule, Idibus Ianuarij, petente venerando Bertoldo Abbate, ordinationis suæ anno duodecimo. Consecratum est autem principale altare in honore S. Ioannis Euangelistæ & S. Eucharij, Apostolorum Philippi & Iacobi, S. Stephani Protomartyris, quorum etiam reliquiæ ibi continentur; insuper habetur ibi de petra super qua natus est Dominus, [Reliquiæ in altari maiori:] de præsepio Domini, de virga qua flagellatus est Dominus, de sudario Domini, de sepulchro Domini, de virga Moysis, de vestimentis S. Mariæ matris Domini, de pallio S. Iacobi fratris Domini, Reliquiæ sanctorum Apostolorum Iacobi fratris S. Ioannis Euangelistæ, S. Bartholomæi, S. Mathiæ, Vrbani Pontificis Maximi, Marcelli Pontificis Maximi, Syxti Pontificis Maximi, SS. Innocentium, Adelberti & Wenzeslai Martyris XL Martyrum Thebæorum, sanctorum Martyrum Blasij, Cypriani. Mauritij, Cyriaci, Vitalis, Bonifacij, dens S. Hippolyti Leandri, Alexandri, Iustini, Crescentij, Maxentij, dens Lazari & de sepulchro eius, Pancratij, hermecis, Gangulsi Martyris, Seueræ Virginis, Eustachij, Thyrsi Ducis Treuirensis, Bonifacij Ducis. Reliquiæ Episcoporum Confessorum Eucharij, Valerij, Materni, Agritij, Cyrilli, de stola & de pallio S. Maximini, Magnetici, Modesti, Auctoris, Mari, Modowaldi, Bonosij, Felicis, sanctorum Treuirorum Pontificum, Nicolai, Remigij, Augustini, Medardi Episcoporum, Benedicti, Eusebij, Celsi, Felicis in Pincis, Galii, Vndecim millium Virginum, Vincentiæ Virginis de vndecim millibus, Martinæ Virginis, Praxedis Virginis, Benedictæ Virginis.

[20] Altare quod est in medio monasterij ad tumbam B. Mathiæ Apostoli consecrauit idem Eugenius Papa & Albero Archiepiscopus Treuirensis, [in altari ad tumbam S. Mathiæ,] in honore sanctæ Crucis & sanctorum Apostolorum Mathiæ & Iacobi fratris Domini. Continentur etiam ibi Reliquiæ de sepulchro Domini, Reliquiæ Apostolorum Mathiæ, Iacobi, Bartholomæi, sanctorum Martyrum, Cornelij Pontificis, Stephani Pontificis, Pancratij, Gangulsi Martyris, Seueræ Virginis, Thebæorum Martyrum, Thyrsi Ducis Treuirensis, vndecim millium Martyrum, de Reliquiis SS. Eucharij, Valerij, Materni, Agritij, Remigij, Eusebij, Celsi, Vndecim millium Virginum, Vincentiæ Virginis, Martinæ Virginis. Iste Eugenius Papa & Albero Archiepiscopus Treuirensis contulerunt ad dedicationem monasterij nostri & duorum altarium, videlicet ad principale altare, & ad illud quod est in medio monasterij ad tumbam S. Mathiæ triginta annos, decem & octo c Carenas.

[21] Altare quod est ad Aquilonem sub turri consecrauit d Hamedeus Losannensis Episcopus in honore S. Ioannis Baptistæ, [in altari ad Aquilonē] & omnium Patriarcharum & Prophetarum. Continentur vero ibi reliquiæ de dente S. Ioannis Baptistæ, Stephani Papæ & Martyris, Mathiæ, Eucharij, Valerij, Auctoris, Thebæorum Martyrum, Bonifacij Martyris Maguntini Episcopi, Martyrum Georgij, Marcellini & Petri, Naboris, Nazarij, Eustachij, dens Hippolyti, Thyrsi Ducis & Martyris, Alexandri, Crescentij, Maxentij, Constantij Martyris, Vndecim millium Virginum qui etiam contulit vnum annum indulgentiæ & quatuor Carenas.

[22] Altare quod est inferius, consecrauit idem Episcopus in honore SS. Gregorij Papæ, Nicolai & S. Benedicti Abbatis & omnium sanctorum Confessorum: [in altari inferioris;] continentur ibidem reliquiæ SS. Benedicti, Nicolai, Valerij, Materni, Agritij, Auctoris, Clementis Metensis, Maximini, Modowaldi, Sigismundi Regis, Vndecim milium Machabæ orum Martyrum & aliorum Martyrum & Confessorum & Virginum. Idem Episcopus contulit ad dedicationem ipsius altaris annum vnum indulgentiæ & quatuor Carenas.

[23] Altare quod est ad Austrum sub turri consecratuit e Hymerus Tusculanus Episcopus & Cardinalis, in honore S. Stephani Protomartyris, S. Laurentij & omnium sanctorum Martyrum. [in altari ad Austrum,] Continentur ibi reliquiæ S. Stephani Protomartyris, S. Clementis Papæ, S. Cornelij Papæ, SS. Laurentij, Vincentij, Blasij, Georgij, Christophori, Gangulfi, Eustachij, Oswaldi Regis, Sigismundi Regis, Thebæorum Martyrum, Vndecim millium Virginum & aliorum multorum Sanctorum. Qui Cardinalis ad dedicationem ipsius altaris contulit duos annos & octo carenas quærentibus & petentibus limina B. Mathiæ.

[24] Altare vero quod est proximum ostio monasterij consecrauit f Henricus Archiepiscopus Eboracensis, in honore S. Agathæ Virginis & omnium SS. Virginum. [naltari i prope ostiū,] Continentur ibi Reliquiæ SS. Virginum Agathæ, Luciæ, Agnetis, Cæciliæ, Odiliæ, Anastasiæ, Barbaræ, Scholasticæ, Eugeniæ, Concordiæ, Columbæ, Euphraxiæ, Praxedis, Priscæ & aliæ. Insuper & pyxis plumbea maxima, quæ reperta est in antiquo altari plena reliquiis Sanctorum: qui etiam contulit vnum annum pœnitentiæ & quatuor carenas.

[25] Altare, quod est in crypta, consecrauit g Hartwicus Gebennensis Episcopus in honore SS. Petri & Pauli, [in altari in crypta] & omnium Apostolorum. Continentur ibi reliquiæ sanctorum Apostolorum, Andreæ, Bartholomȩi, Mathiæ, Eucharij, Valerij, Agritij, Martini, Thebæorum Martyrum, consimiliter vero & aliorum multorum Sanctorum. Qui contulit annum vnum pænitentiæ & quatuor carenas.

[26] Omnes fere Reliquias prædictas contulit Dominus Eugenius Papa de Vrbe. Isti autem sunt Cardinales, qui interfuerunt huic consecrationi, Hymerus Tusculanus Episcopus & Cardinalis, h Humboldus Presbyter Cardinalis de titulo Ioannis & Pauli, [Cardinales cum Eugenio Papa præsentes.] i Wido de Summa Presbyter Cardinalis de titulo S. Laurentij & Damiani, Gisilbertus Presbyter Cardinalis de titulo S. Marci, k Hugo Presbyter Cardinalis de titulo S. Laurentij in Lucina, Iulius Presbyter Cardinalis de titulo S. Marcelli, Wido Presbyter Cardinalis de titulo S. Potentianæ Virginis, Heribertus Presbyter Cardinalis de titulo S. Anastasiæ Virginis, l Wido Diaconus Cancellarius de titulo Cosmæ & Damiani, Octauianus Diaconus & Cardinalis de titulo S. Nicolai in carcere, m Wido Cremensis Cardinalis de titulo S. Eusebij, n Gregorius de titulo S. Angeli. Cardinalis, Ioannes de titulo S. Mariæ nouæ, & Dominus Hyacinthus de titulo S. Mariæ Cosmedin, Dominus o Otto de titulo S. Georgij ad velum aureum.

Omnes isti Cardinales quilibet eorum contulit omnibus visitantibus limina SS. Apostolorum Ioannis & Mathiæ, Philippi & Iacobi, & sanctorum Confessorum Eucharij, Valerij, Materni, Agritij & multorum aliorum Sanctorum qui in nostro monasterio requiescunt, annum vnum pœnitentiæ, & centum dies & vnam carenam. p

[Annotata]

a Eugenius III creatus est Summus Pontifex anno 1145. venit in Gallias an. 1147, anno sequente Romam reuersus: mortuus an. 1153. Aduentum eius ad vrbem Treuirensem late describit Brovverus pag. 775 & seqq. vbi & hos temporis characteres resert.

b Adalbero, infra Albero, vti passim ab aliis dicitur,Adalbero etiam apud Ioannem Enen legitur.

c Carenas auctor appellat, quas alij Quadragenas.

d Amadeus Lausanensis aliis: cuius extant homiliæ de Deipara Virgine.

e Himarus & Imarus aliis, creatus Cardinalis anno 1142, mortuus Cluniaci an. 1154, ad quem scripsit varias epistolas S. Bernardus.

f Est Henricus Treuiris Dominica II Aduentus anni 1147 ab Eugenio Papa Archiepiscopus Eboracensis consecratus, mortuus Beuerlaci an. 1154.

g Forsan is est, qui Claudio Roberto est Arditius Geneuensis Episcopus, aut etiam decessor. Nam catalogus admodum imperfectus est.

h Aliis Humbaldus & Hubaldus, Allucingolus Lucensis, creatus an. 1140.

i Aliis Guido, Diaconus ab Innocentio II factus; dein Presbyter Cardinalis tit. SS. Laurentij & Damasi, vti & Gilibertus hic Gisilbertus dictus.

k Creati sunt anno 1144 Hugo, Iulius & Aribertus,hic Heribertus, a Cælestino II, at Guido, hic Wido, Cibo Genuensis a Lucio II.

l Guido aliis, Pisanus ex Comitibus Capronæ, creatus Cardinalis Diaconus an. 1130. ast Octauianus 1138.

m Guidoni huic titulus S. Callisti ab aliis datur: creatus est an. 1145.

n Gregorij titulum alij non exprimunt, creatus est an. 1144 cum Ioanne, & Hyacintho.

o Aliis Odo siue Otho tit. S. Gregorij in Velabro creatus an. 1130.

p Plur a addebantur subsecutis temporibus facta, quæ omittimus. De reliquiis sacris eiusdem monasterij extat catalogus anno 1515 editus.

DE SS. MONTANO, LVCIO, IVLIANO, VICTORIO, FLAVIANO, ET SOCIIS, MARTYRIBVS IN AFRICA

AN, CCLLX.

Commentarius præuius.

Montanus, Martyr in Africa (S.)
Lucius, Martyr in Africa (S.)
Tulianus, Martyr in Africa (S.)
Victoricus, Martyr in Africa (S.)
Flavianus, Martyr in Africa (S.)
Socii, Martyres in Africa

Avctore G. H.

[1] Octaua in Christianos excitata persecutione, atrociter sæuierunt Valerianus & Gallienus, Imperatores anno CCLIV creati. Tunc Valeriano quartum & Gallieno tertium Coss. [In persecutiene Valeriani & Gallieni S. Cyprianus exul an. 257, occisus an. 258, 14 Septemb.] anno CCLVII tertio Kalendarum Septembrium S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, ab Aspasio Paterno Proconsule examinatus, & exul in vrbem Currubitanam missus est: anno sequente CCLVIII, Tusco (aliis Fusco) & Basso Coss. a Procunsule Galerio Maximo, qui Aspasio Paterno successerat, morti adiudicatus, die XVIII Kalendarum Octobrium passus est, & post paucos dies Galerius Maximus Proconsul decessit: vti ea vberius in historia paßionis S. Cypriani, vna cum illius operibus edita, narrantur. Cum autem, vt insra in horum Martyrum Actis num. 21 legitur, Episcopus Cyprianus solus passus fuisset, ostensum est S. Flauiano, quasi Cyprianum ipsum interrogaret, & ipse postmodum Martyr futurus cum aliis qui ab eodem Proconsule Galerio Maximo capti & in carcerem coniecti sunt, & a Procuratore fiscali Solone, qui infra num. 6 dicitur defuncti Proconsulis partes administrasse, morti adiudicati anno CCLIX, [discipuli eius Martyrio affecti an. 259.] antequam Roma alius cum fascibus submitteretur Proconsul. Petauius de doctrina temporum lib. 13 ad dictum annum CCLIX eorumdem martyrium indicat his verbis: In Africa persecutio grassari pergit, in qua plures S. Cypriani discipuli martyrio affecti.

[2] Historia paßionis horum Martyrum eleganti stylo perscripta est, & lectu dignißima, [Acta Passionis constant & ex epistola ab ipsis Martyribus scripta,] vti obseruat Molanus in auctario Vsuardi ad XXIV Februarij, & præfatur Laurentius Surius ante eadem Acta a se edita. Sunt autem illa partim ab ipsis Martyribus conscripta, quæ priore scilicet capite continentur, partim ab alio quodam, qui præsens interfuit, suppleta. Baronius in Annalibus ad annum CCLXII, quo ipse eos martyrium consummasse arbitratus est, asserit num. 4 epistolam a Confessoribus in carcerem detrusis, & in ipso quoque carcere scriptam esse: quam, inquit, ex antiquioribus scriptis codicibus erutam, & collatione facta cum ea, quæ apud Surium edita est, vt fidelissimam omnique ex parte sibi constantem hic attexere, vt insigne antiquitatis monumentum, perutile, iucundum gratumque fore existimamus: quippe quæ ab iis scripta esse reperiatur, qui S. Cypriani doctrinæ ac disciplinæ assueuerunt, vtpote qui discipuli eius fuissent, eoque vsi sint familiarissime. At recitata epistola num. 15 ita addit: Quid autem de illis, qui hæc scripserunt, subsecutum sit, [& ex relatione testis oculati.] eos, qui iis aderant, oculisque spectarunt, ea perpetuæ memoriæ commendasse gaudemus. Quæ dein Acta Annalibus inserit ad numerum vsque 31, vbi ita concludit: Hucusque auctor & finis dictorum ministrorum Ecclesiæ Carthaginensis, quorum vna dies, nempe sexto Kalendas Martij, licet post biduum ab aliis Flauianus passus sit, Ecclesiasticis tabulis anniuersaria celebritate recolitur. Hæc Baronius, qui etiam ad Martyrologium Romanum eadem Acta germana haberi asserit: [dantur ex MS.] quæ nos damus ex peruetusto codice MS. celeberrimi monasterij S. Maximini prope Treuiros, cum editionibus Suriana & Baroniana collata, [collata cū editis a Surio & Baronio,] præ quibus multo exactiora variis locis apparent. Auctor autem num. 12 testatur a S. Flauiano hoc sibi munus iniunctum, vt quidquid litteris eorum deesset adderetur. & num 21 ait ipsum Flauianum, iussisse hæc scribi, & ad propria verba coniungi, addi quoque ostensiones suas: ac tandem concludit ea ad memoriam posterorum merito conscripta esse, vt sint exempla quæ discamus.

[3] Memoria sacra horum Martyrum inscripta est Martyrologiis ad hunc XXIV Februarij, [Martyres autem hi sunt, Iulianus.] quo die ista Notkerus habet: In Africa Iuliani, Iuliæ & aliorum plurimorum. In Nicomedia Luciani Presbyteri. At nulla Iulia in his Actis reperitur: est inter Martyres Nicomedienses, quos damus XLIX. suis nominibus expressos, vt forsan ea verba, Iuliæ & aliorum plurimorum, sint post Lucianum referenda. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi aliquos horum Martyrum exprimit: Item Lucij, [Lucius, Flauianus, Montanus,]inquit, & Flauiani, Montani & Gemelli Martyrum. Ex his Gemellus ad hos etiam non spectat, qui forte est Gemelliana inter eosdem Martyres Nicomedienses. At Galesinius hos ita refert: In Africa sanctorum Martyrum Montani, Lucij, Iuliani, Victoris & Flauiani, quorum præclara pro fide certamina gaudenti animo suscepta & mirabiliter confecta leguntur. Eadem tradit Canisius in Martyrologio Germanico. Sed monet Galesinius in Notis, pro Victore reponendum esse Victoricum, qui cum aliis ita memoratur in Martyrologio Romano; [Victoricus,] In Africa sanctorum Martyrum Montani, Lucij, Iuliani, Victorici, Flauiani & sociorum, qui fuerunt [& socij;]S. Cypriani discipuli, & sub Valeriano Imperatore martyrium consummauerunt: quibus additur apud Ghinium: Qui primo ad ignem destinati, cum diuina virtute fuisset extinctus, in tetrum carcerem vinculis cōstricti; fame & siti afflicti, sed diuina fauente gratia refocillati, cum iterum atque iterum interrogati, libere Christum confiterentur, idolaque detestarentur, tandem gladio perempti coronas meruerunt.

[4] At qui Socij in Martyrologio Romano & apud Ghinium innuuntur fuisse, certo numero in MS. Florario SS. ad XVIII Maij censentur his verbis: Sanctorum Martyrum Montani, [an inter socios Primolus, Donatianus in carcere defuncti,] Lucij, Flauiani, & aliorum quinque. Horum nomina Felicius ad hunc XXIV Februarij ita exprimit: Montanus & socij, videlicet Lucius, Iulianus, Victoricus, Flauianus, Primolus, Renus, Donatianus, discipuli ante S. Cypriani, qui post martyrium Magistri variis tormentis Martyres coronati sunt: quamuis Renus & Donarianus primo magnis pœnis dilacerati in carcere decesserint. Ast Acta num. 2 referunt Donatianum & Primolum in carcere & baptizatos & mortuos esse. Dein num. 5 visio Reni narratur, [Renus,] neque vlla eius deinceps mentio fit. Quidni potius octauus locus attribuitur Victori Presbytero, [dein Martyres Victor Presb.] qui ab aliis num. 7 Commartyr appellatur, & statim post visionem, de qua ibi agitur, passus dicitur ? & ita recte a Galesinio & Canisio memoraretur S. Victor, [Quartillosia,] vti alius in Martyrologio Romano & apud Ghinium Victoricus.Demum posset & Quartillosia addi, quæ num. 8 dicitur maritum & filium Martyres subsecuta. Successus Episcopus denique & Paulus cum comitibus martyrio coronati referuntur num. 23. [Successus Ep. & Paulus?] Sed hi forsan ad XIX Ianuarij spectant, alij ad alios dies: cum non sint vna eademq; omnes luce mortui aut interempti.

[5] Quæ extat num. 20 aut 21 inter epistolas S. Cypriani a Celerino ad Lucianum, hæc interserit de Montano: Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit, [An mentio S. Montani in epistola Celerini?] quod cum Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse venturum sciebas, de salute tua, vel quid penes te agatur, mihi non significaueris. Hæc ibi, quæ generoso animo S. Montani satis conueniunt, vt incarceratos ipse Confessores ante inuiserit, necessaria procurarit, & ad martyrij palmam excitarit. De Lucio, Iuliano, Victorico, [fuerūt ministri Ecclesiæ Carthaginēsis.] quicumque demum illi sint, agitur in epistolis S. Cypriani, sed quia ab eo relati Episcopi fuerunt, huc non videntur spectare, cum hi potius, vt supra ex Baronio dictum, ministri Ecclesiæ Carthaginensis sub S. Cypriano Episcopo fuisse videantur. Flauianus ad carcerem reductus est, quasi se Diaconum esse negasset.

ACTA PASSIONIS
Ex MS. S. Maximini, Baronio & Surio.

Montanus, Martyr in Africa (S.)
Lucius, Martyr in Africa (S.)
Tulianus, Martyr in Africa (S.)
Victoricus, Martyr in Africa (S.)
Flavianus, Martyr in Africa (S.)
Socii, Martyres in Africa

BHL Number: 6009

ex MS. et Strio,

CAPVT I
Epistola Martyrum de captiuitate, inedia & tormentis in carcere toleratis.

[1] aEt nobis est apud vos certamen, fratres dilectissimi, [Prologus.] vt nihil aliud agendum Dei seruis & Christo eius dicatis, quam multitudinem fratrum cogitare, quam vim, quam rationem. Hic amor, hoc officium ad has nos impulit litteras, vt fratribus post futuris & magnificentiæ Dei fidelis testimonium, & labores ad tolerantiam, nostri per Dominum memoriam relinqueremus.

[2] Post popularem tumultum, quem ferox vultus Præsidis in necem concitauit, postque sequentis diei acerrimam persecutionem Christianorum, apprehensi sumus Lucius, Montanus, Flauianus, Iulianus,[Capiuntur SS. 8] Victoricus, Primolus, Renus, & Donatianus catechumenus, qui baptizatus in carcere statim spiritum reddidit b ab aquæ baptismo ad martyrij coronam immorulato itinere festinans. Circa Primolum siquidem similis consummationis exitus contigit. Nam & ipsum ante paucos c dies habita confessio baptizauit.

[3] Igitur apprehensis nobis, & apud Regionantes in custodia constituris, sententiam Præsidis milites nunciauerunt, quod die hesterno ardens, [in carcere moriuntur Donatianus & Primolus] nobis interitum minaretur. Nam, vt postea quoque verissime cognouimus, exurere nos viuos cogitarat: sed Dominus, qui solus de incendio seruos suos liberat, in cuius manu sermones & corda sunt Regis, furentem a nobis Præsidis sæuitiam auertit: & incumbentes precibus assiduis tota fide, statim quod petiuimus accepimus: accensus pene in exitium nostræ carnis ignis extinctus est, [precibus alij impetrāt ignis extinctionem:] & flamma caminorum ardentium Dominico rore sopita est. Nec difficile credentibus fuit, noua posse ad vetera exempla contingere, Domino in spiritu pollicente: quia qui gloriam istam operatus est in tribus pueris, vincebat & in nobis. [Dan. 3]

[4] Tunc a proposito suo, Domino propugnante, confractus, mitti nos in carcerem iussit. Quo deducti a militibus sumus, nec expauimus fœdam loci illius caliginem: moxque d carcer tenebrosus spiritu prælucente resplenduit, & contra e obscuritatem deformi & cæca nocte contectā instar diei, [detrudūtur in carcerē diuinitus illustratū:] fidei nos deuotio candida luce vestiuit: & ad summum ascendebamus locum pœnarum, quasi ascenderemus in cælum. Quales illic dies duximus, quales transegimus noctes, exponi nullis sermonibus possunt: tormenta carceris nulla affirmatione capiuntur: nec veremur atrocitatem loqui, [dira patiūtur:] vt est. Quo enim tentatio grandis est, eo maior est ille qui eam vincit in nobis: nec nostra est pugna, quia est Domino protegente victoria. f Nam & occidi seruis Dei leue est: & ideo mors nihil est, cuius g aculeū cōminuens, atrocitatēq; deuincens Dominus, per trophæum Crucis triumphauit. Sed & nulla causa armorum est, nisi quia miles armandus est: & armatur, quia egressio est, & in coronis nostris ideo præmium est, quia certamen ante præcessit: nec datur palma, nisi h congressione perfecta. Sed paucis diebus visitatione fratrum refrigerati sumus. Nam omnem noctis laborem, diei solatio lætitia subleuauit.

[5] Tunc Reno, [æxcitantur visione Reni:] qui nobiscum fuerat, somno i apprehenso, ostensum ei est produci singulos. Quibus prodeuntibus lucernæ singulæ præferebantur. Cuius autem lucerna non k præcesserat, nec ipse procedebat. Et cum processimus nos cum lucernis nostris, expergefactus est. Et, vt nobis retulit, lætati sumus, fidentes nos cum Christo ambulare, qui est lucerna pedibus nostris, & qui est sermo, scilicet Dei. [Psal. 118.]

[6] Post ipsam noctem dies nobis hilaris augebatur. Et continuo eadem die subito rapti sumus ad Procuratorem, qui defuncti Proconsulis partes administrabat. O diem lætum, gloriam vinculorum ! o optata votis omnibus catena ! [ducuntur ad Procuratorem:] O ferrum honorabilius atque preciosius optimo auro! O stridor ille ferri, qui strepebat, dum trahitur per aliud ferrum! Loqui nostrum futurum solatium videbatur: atque ne hac iucunditate tardius frueremur, a militibus vbinam nos Præses audire vellet, huc atque illuc per totum forum circumducti sumus. Tunc nos in secretarium vocauit, quia necdum hora passionis aduenerat. [remittuntur ad carcerem:] Vnde prostrato diabolo victores sumus in carcerem reuersi, & ad alteram victoriam reseruati. Hoc itaque prælio victus diabolus, ad alteras se astutias vertit, fame nos & siti tentare molitus. Et hoc suum prælium multis & diebus fortissime gessit, ita vt, quod magis l se cum diabolo facere aduersarius putabat, m ægrotantium copia ad Solonem fiscalem & aquam frigidam laboraret. [inedia cruciantur:]

[7] Hic autem labor, hæc inopia, hoc necessitatis tempus ad Deum pertinuit, dilectissimi fratres. Nam qui nos tentari voluit, ipse vt n allocutionem in ipsa tentatione haberemus, [animātur apparitione Christi Martyri Victori facta,] ostendit. Nam Victori Presbytero, Commartyri nostro, qui statim post hanc eamdem visionem passus est, ostensum est hoc. Videbam, inquit, puerum huc in carcerem introisse, cuius fuit vultus perlucidus super splendorem inenarrabilem, qui nos deducebat per omnia loca o quaque iremus, egredi tamen non potuimus, & ait mihi: Adhuc modicum laboratis, quia nunc impedimini. Sed confidite, quia ego hic vobiscum sum. Et adiecit: Dic illis, quia gloriosiorem coronam habebitis: & ad Deum suum spiritus properat, & anima iam proxima passioni sedes suas requisiuit. Nam hunc eundem Dominum de Paradiso interrogauit, vbi esset. Cui ille ait: Extra mundum est. Ostende illum inquit, mihi. Qui ait illi: Et vbi erit fides? Cumque hic per humanam p pusillitatem diceret, Quod me mandas, tenere non possum: dic signum, quod eis dicam. Respondit ei Dominus, & ait: Dic illis signum Iacobi: Lætandum est, fratres dilectissimi, vt Patriarchis, etsi non iustitia, laboribus adæquari possimus. [Psal. 49. 15] Sed qui dixit, Inuoca me in die pressuræ, & eximam te, & clarificabis me, ad clarificationem q fuit flexus, post preces ad se habitas commemoratus est nostri, prius miserationis suæ denuncians munus. [Psal. 49. 15]

[8] De hoc enim sorori nostræ r Quartillosiæ hic nobiscum positæ ostendit: cuius mulieris & maritus & filius ante triduum passi erant. Ipsa quoque s hic residens, propinquitatem suam velociter subsecuta est, quæ in hunc modum, quod vidit, exposuit: Vidi, inquit, filium meum, qui passus est, venisse ad carcerem: qui sedens super labrum aquarium, ait: [& visione Quartillosiæ viduæ:] Vidit Deus pressuram vestram & laborem. Et post hunc introiuit iuuenis miræ magnitudinis, qui ferebat phialas duas singulis manibus, lacte plenas, & ait: Bono animo estote, commemoratus est vestri omnipotens Deus. Et ex phialis illis, quas ferebat, dedit omnibus bibere. Quæ phialæ non deficiebant. Et subito t ablatus est lapis, qui fenestram diuidit medius: sed & claræ fenestræ ipso medio v allatæ, liberam cæli faciem admiserunt. Et posuit iuuenis ille, quas ferebat phialas, vnam ad dexteram, alteram ad sinistram, & ait: Ecce & satiati estis, & abundat, & tertia adhuc phiala superueniet vobis.

[9] Tunc abiit altera dies, quæ post hanc visionem eluxit. Expectantes autem eramus horam illam, quando fiscalis non x cibus, sed penuria & necessitas inferretur; quia cibus nullus nobis suberat. Nam & altera die ieiuni manseramus. Subito autem vt sitientibus potus, esurientibus cibus, desiderantibus martyrium obuenit; ita laboribus nostris refrigerium Dominus per Lucianum carissimum nobis præbuit: qui disrupto y catenarū obice, velut per duas phialas per z Herennianum Hypodiaconum, & Ianuarium catechumenum, [reficiuntur submisso alimento:] alimentum indeficiēs omnibus ministrauit. Hoc subsidium ægros & laborantes nimium suffulsit. Eos quoque, qui per eumdem laborem, hoc est, per incommodum Solonis & frigidæ aquæ ægritudinem iam inciderant, ab infirmitate reuocauit. Cuius tam gloriosis operibus omnes apud Deum gratias agimus.

[10] Iam nunc, dilectissimi fratres, & de amore, [mutuam caritatem commendant:] quem in nos inuicem habemus, aliqua dicenda sunt: nec instruimus, sed admonemus: quia sicut simul vnanimes sumus, ita & apud Dominum vna viuimus & oramus. Tenenda est concordia caritatis, & dilectionum vinculis inhærendum est. Tunc diabolus prosternitur, tunc a Domino, quidquid postulatur, accipitur, ipso pollicente ac dicente: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petieritis a patre meo, continget vobis. [Matth. 18. 19] Nec alio modo vitam æternam accipere & cum Christo regnare poterimus, nisi fecerimus quod præcipit faciendum: pro quo & vitam promisit & regnum. Eos denique hæreditatem Dei consequi, qui paeem cum fratribus tenuerint, suo magisterio ipse Dominus enuntiat, dicens: Beati pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. [Matth. 5. 9] Quod exponens Apostolus, ait: Vt simus filij Dei. [Rom. 8. 17]Si autem filij, & hæredes: hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Si quidem compatimur, vt & commagnificemur. Si hæres non potest esse, nisi filius: filius autem non est, nisi pacificus: hæreditatem Dei habere non poterit, qui pacem Dei rumpit. Et hoc non quasi admoniti dicimus, aut sine diuina ostensione suggerimus.

[11] Nam cum Montanus cum Iuliano habuisset sermones aliquos aa ob eam, quæ ad nostram mulierem obrepsit, communionem, quæ nec communicabat; cumque post correptionem, quam in eam congesserat, in rigore ipso discordiæ mansisset; ostensum est eadem nocte Montano hoc: Visum est, inquit, mihi venisse ad nos Centuriones. Cumque deducerent nos per viam longam, peruenimus in campum immensum, in quo occurrerunt nobis Cyprianus & bb Leucius. Peruenimus autem in locum candidum, [& visione S. Montani confirmātur.] & facta sunt vestimenta nostra candida, & caro nostra immutata, candidior vestimentis candidis. Ita autem perlucida fuit caro nostra, vt oculorum visum ad intima cordis admitteret. Et respiciens in pectus meum, video quasdam sordes, & expergefactus sum in visione. Et occurrit mihi Lucianus, & retuli illi visionem, & aio illi: Scis quoniam sordes illæ, illud est, quod non statim concordaui cum Iuliano? & in hoc expergefactus sum. Qua de re fratres dilectissimi, concordiam, pacem, vnitatem omni virtute teneamus: imitemur iam hic esse, quod ibi futuri sumus. Si nos inuitant iustis promissa præmia, si terret iniustis pœna prædicta, si cum Christo esse & regnare cupimus, quæ ad Christum & regnum perducunt illa faciamus. Optamus vos bene valere.

[Annotata]

a Est hoc exordium in MS. S. Maximini. Baronius præponit hæc verba: Lucius, Montanus, Flauianus, Iulianus & Victoricus &c. fratribus vniuersis salutem. ac dein cum Surio ita incipit: Dilectissimi fratres, nobis nihil aliud est agendum, quam vt de Dei seruis & Christo eius dicamus, & de multitudine fratrum cogitandum: quamquam ratione hic amor per hoc officium ad has nos scribendas impulerit litteras, vt fratribus post futuris & magnificentiæ Dei fidele restimonium, & laboris tolerantiam per Dominum memoriam relinqueremus.

b Desunt sequentia 9 verba in excusis.

c Surius & Baron. menses.

d MS. accessus.

e Surius: obscuritatis deformia & cæca noctis contecta. Baron. cæca nocte.

f Baron. & Surius: sed veremur atrocitatem loci vt est dicere, quia vbi tentatio grandis est, ille ibi maior est &c.

g Surius: aculeum conniuens, contentionemque. Baron. conuellens.

h Sur. solatium lætitiæ que abstulir. Baron. lætitiaque.

i MS. comprehensus.

k Idem processerat.

l Sur. & Baron. secum facere

m MS. ægrorum. Baron. quod ægrotabant corpora ob Solonem fiscalem, qui aquam frigidam post laborem non daret.

n Baron. alleuiationem.

o Sur. & Baron. vt exiremus.

p MS. fragilitatem.

q Ita Baron. At Sur. sui fletus MS. post fletus ad preces confugiens.

r MS. Tharquillacsiæ.

s Idem MS. his reddens.

t Sur. allatus.

v Baron. sublato. MS. illius emedio ablati.

x MS. cibaria.

y Idem Cataractariorum.

z Herenniani Hypodiaconi mentio sit in epistolis 78, 79, & 80 apud S. Cyprianum. quibus huic respondetur a damnatis Confessoribus ad metalla, cum S. Cyprianus hisce per illum pecuniarum subsidia misisset. Inter Herenniani socios tum aderat Lucanus acoluthus, qui hic videtur Luccinus dict.

aa Ita MSS. quæ intricata sunt apud Surium & Baronium verbis transpositis, ob eam mulierem, quæ ad mulierem accessit Sur. oppressit.

bb Alias Lucius, annotant Surius & Baronius.

CAPVT II
Martyrium SS. Lucij, Iuliani, Victorici, Montani: S. Flauiani in carcerem reducti constantia.

[12] Hæc omnes de carcere simul scripserant. Sed quia necesse erat omnem actum Martyrum beatorum pleno sermone complecti, quia de se & ipsi propter modestiam minus dixerant, & Flauianus quoque priuatum hoc nobis munus iniunxit, vt, quidquid litteris eorum deesset, adderemus; necessario reliqua subiunximus. Cumque per plurimos menses reclusi fuissent in carcere, & fame ac siti diu laborassent, tandem sero produci iubentur, & ad prætorium Præsidis admoueri. Et omnibus quidem gloriosa voce confessis, cum Flauiano adiutorium a reclamaret amore peruerso, negans eum Diaconum, [Adiudicātur morti, reducto Flauiano ad carcerem.] quod confitebatur; inter ceteros, id est, Lucium, Montanum, Iulianum, Victoricum, dicta sententia est, Flauianusque rursum receptus est. Et quamuis haberet plenam doloris materiam, quod scilicet de tam bono collegio separatus est, tamen fide & deuotione, qua vixit, credebat id fieri, quod Deus vellet, & tristitiam solitudinis destitutæ religione sapientiæ temperabat. Dicebat etiam: Cum cor regis in manu Dei sit, quæ caussa mœroris est, aut quare succensendum putem homini, qui hoc loquitur, quod iubetur? Sed de Flauiano postmodum plenius.

[13] Interim ceteri ducebantur ad victimæ locum. Concursus sit vndique gentilium & omnium fratrum. Qui quamuis obsequentes aliis & ceteris Dei testibus pro religione & fide, quam Cypriano docente didicerunt ; tunc tamen officio pleniore & copia maiore conuenerant. Erat illic videre Martyres Christi felicitatem gloriæ suæ vultus hilaritate testantes: [verbo & exemplo excitāt alios:] ita vt possent ceteros prouocare ad propriæ virtutis exempla, etiamsi tacerent Sed nec sermonis largitas defuit. Nam exhortationibus suis singuli plebem Dei corroborauerunt: Et Lucium quidem præter ingenitam lenitatem & probam ac modestam verecundiam infirmitas etiam grauis & labor carceris fregerat: ac propterea cum comitibus paucioribus solus ante præcessit, b ne multitudinis nimiæ pressura defusioni sanguinis inuideret: qui tamen & ipse non tacuit, [S. Lucius in morte preces rogatus, & ipse aliorū petit.] sed comites suos quomodo purius potuit instruxit. Cui cum dicerent fratres, Memento nostri: Vos, inquit, mei mementote. Quanta Martyris humilitas, de gloria sua nec soli sub ipsa passione præsumere? Iulianus quoque & Victoricus insinuata diu fratribus pace, & commēdatis omnibus Clericis, maxime eis, qui famem carceris c passi erant, ad passionis locum cum gaudio & sine pauore venerant.

[14] Sedenim Montanus, [SS. Iulianus & Victoricus hilares in morte:] corpore & mente robustus, quamquam & ante martyrium gloriosus, quidquid semper veritas postularet, constanter & fortiter dixerit sine vlla exceptione personæ; tamen de martyrio proximo crescens, prophetica voce clamabat: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. [S. Motanus increpat idololatras,] Et hoc frequenter iterabat, insinuans & inculcans, non licere, deserto Deo, ad simulacra & manufacta d idola sacrificia offerre. Hæreticorum quoque superbiam & improbam contumaciam retundebat, contestans eos, vt vel de copia Martyrum intelligerent Ecclesiæ veritatem, ad quam redire deberent. Deinde lapsorum abrupta festinantia e negotiationem pacis ad plenam pœnitentiam & Christi sententiam differebat, nec non integros quoque ad tutelam integritatis exhortans: [hæreticos, & lapsos:] State fortiter, fratres, & constanter militate, dicebat. Habetis exempla: nec vos lapsorum perfidia destruat ad ruinam, sed nostra tolerantia magis ædificet ad coronam. Virgines quoque singulas admonebat, vt sanctitatem suam tuerentur. Generaliter omnes docebat, vt Præpositos venerarentur. [dat monita bonis Christianis:] Præpositis quoque ipsis concordiam pacis insinuans, nil esie melius aiebat, quam Præpositorum vnanimem voluntatem: tunc & plebem posse ad sacra obsequia prouocari, & ad vinculum dilectionis animari, si Rectores plebis pacem tenerent. Hoc enim est propter Christum pati, Christum etiam exemplo sermonis imitari, & esse probationem maximam fidei. O exemplum grande credendi?

[15] Cum autem iam carnifex immineret, & gladius super ceruices eius libramento nutante penderet, expansis ille manibus ad Deum, voce clara, [oscidendus orat pro S. Flauiano:] ita vt non tantum ad totius plebis aures, sed & ad Gentiles quoque ipsos sonus vocis euaderet, orauit, rogans & deprecans, vt Flauianus, qui per suffragium populi de comitatu eorum remanserat, sequeretur die tertio. Et quo precis suæ fidem faceret, f manualem, quo oculos fuerat ligaturus, in partes duas discidit, [petit ei reseruari partem lintei,] & iussit alteram reseruari, qua Flauiano oculi post crastinum ligarentur. Sed & in medio eorum in area solum seruari iussit, vt nec sepulturæ consortio separaretur. Et perfectum est sub oculis nostris, [& locum sepulturæ:] quod Dominus in Euangelio suo repromisit, vt qui tota fide peteret, quidquid peteret, impetraret. [Marth II] Nam post biduum, secundum quod postulatum fuerat, Flauianus quoque productus, gloriam suam passione perfecit. Quoniam tamen, vt supra dixi, etiam ipse mandauit, vt bidui moram g memoratis caussis iungeremus, faciendum erat necessitate maiore, quod fieri merito deberet, etiamsi non iuberetur.

[16] Post suffragia illa, post voces, quibus quasi pro salute eius amicitia inimica surrexerat, reuocabatur in carcerem virtute robusta, mente inuicta, fide plena. Nihil de animi eius vigore mutilauerat, ne remanendi quidem contemplatio: quæ quamuis posset mouere, tamen fides, [S. Flauianus constās & ad mortem promptus,] quæ imminentem passionem tota deuotione præsumpserat, temporanea impedimenta calcabat. Hærebat lateri eius incomparabilis mater, quæ præter fidem, qua ad Patriarchas pertinebat, in hoc etiam se Abrahæ filiam comprobauit, quod filium suum & optabat occidi, & quod interim remansisset, contristabatur intimo dolore. O matrem religiose piam! O matrem inter vetera exempla venerandam! O Machabæicam matrem! [a matre ad martyrium animatur:] Nihil enim interest de numero filiorum, cum perinde & hæc in vnico pignore totos affectus suos Domino mancipauit. Sed ille collaudans matris animum, vt dilationem suam non doleret, Scis, inquit, mater merito carissima, vt semper tentauerim, si confiteri contigisset, martyrio me frui, & frequenter catenatus videri, & sæpe differri. Si ergo contigit, quod optaui, gloriandum est potius quam dolendum.

[17] Et cum ad carceris ianuam veniretur, difficilius multo & tardius visum est, quam solebat, aperiri, obnitentibus etiam h carcerariorum ministris: ita vt videretur obfirmatum spiritu quodam repugnante atque testante, indignum esse carceris sordibus eum fœdari, cui cæleste habitaculum pararetur. Quia tamen diuinitas coronæ dilatæ dignas causas habebat, iam cæli & Dei hominem inuitus carcer admisit. Qualis illic mens fuit biduo illo, [magna spe biduo in carcere detinetur,] qua spe, quaue fiducia, cum Martyris Dei animus & de collegarum petitione prȩsumeret, & de sua crederet passionem futuram? i Dicam, quod sentio. Dies ille post biduum tertius, non quasi passionis, sed quasi resurrectionis dies sustinebatur. Admirans erat denique turba gentilium, qui vocē Montani k petentis audierant.

[Annotata]

a Amici scilicet Flauiani, ministri Ecclesiæ, negabant eum Diaconum esse, vt eriperent. Hinc ad carcerem reductus est, vt caussa eius plenius cognosceretur.

b Surius & Baron. ne multitudo nimiæ pressuræ de fusione sanguinis inuideret.

c Iidem visitauerant.

d Iidem, figmenta accedere.

e MS. & Surius negationem.

f In Actis S. Cypriani laciniæ manuales, item linteamina & manualia: in aliis eiusdem Actis linteamina & oraria leguntur. Infra in MS. Baronij vitta dicitur.

g Surius & Baron. iuberemus.

h MS. Cararactariorum.

i Sur. & Bar. diuinitatis corona dilata.

k MS. pœnitentis.

CAPVT III
S. Flauiani animus generosus, visiones, martyrium.

[18] Postquam vero produci tertio die iussus est, rumore cognito, confluebant increduli & a perfidi, fidem Martyris probaturi. Egrediebatur de carcere Dei testis, iam ad carcerem non reuersurus. Communis omnium magna lætitia, sed maior habebatur in animo suo certo, quod & fides propria & petitio antecessorum suorum extorqueret Præsidi vel inuitam, licet populo reclamante, sententiam. Vnde & occurrentibus fratribus & salutare cupientibus fide tota pollicebatur, quod in b Fusciano cum omnibus pacem facturus esset. O magna fiducia, fides vera! Ingressus deinde prætorium, [Lætus exit e carcere ad prætorium:] cum miraculo omnium in custodiarum loco stabat, expectans donec vocaretur.

[19] Illic nos in latere eius constituti eramus, iuncti penitus hærentes, ita vt manus manibus teneremus, exhibentes Martyri honorem, & contubernij caritatem. Ibi condiscipuli eius suadebant, cum lacrymis etiam, vt præsumptione deposita, sacrificaret interdum, postea quidquid vellet facturus: nec incertam illam & secundam mortem plusquam præsentem vereretur. Et hæc Gentilium verba sunt, qui dicebant vltimi furoris esse, magis c mortis modum timere, quam viuere. Sed ille gratias agens, quod amicitia duce, quantum in ipsis erat, consultum sibi vellent; [condiscipulos gentiles ad simulate sacrificādum incitantes instruit:] tamen & de fide & de diuinitate non tacuit, dicens, multo melius esse primo in loco, quantum ad libertatem integritatis pertineret, occidi, quam lapides adorare. Tunc deinde summum esse Dominum, qui omnia imperio suo fecerit, ac d propterea solus colendus sit: addens & illud, quod Gentiles minus credunt, etiam si de diuinitate quid sentiunt, viuere nos etiam cum occidimur, nec vinci morte, sed vincere; ipsos quoque, si vellent peruenire ad conscientiam veritatis, etiam Christianos esse debere.

[20] His illi retusi & reuicti, postquam nihil per suadelas obtinere potuerunt, ad crudeliorem se misericordiam contulerunt, certi eum a proposito voluntatis suæ vel tormentis deponi posse. Et cum admoueri iussus esset, interrogatus a Præside, quare mentiretur se Diaconum, cum non esset, mentiri se negauit. Et cum Centenarius diceret, e Notariam sibi datam esse, qua contineretur eum fingere, respondit: An non est verisimile me mentiri & illum verum dicere, [affirmat se Diaconum esse:] qui notariam falsam dedit? Qui cum reclamante populo ac dicente, Mentiris, iterum a Præside interrogaretur, an vere mentiretur, respondit: Quod est compendium mentiendi? Ad hoc populus exasperatus, torqueri eum iteratis clamoribus postulauit. Sed Dominus, qui serui sui fidem f sciebat, non est passus probati Martyris corpus tormenti alicuius vel leui laceratione pulsari. Cor enim Regis ad sententiam statim flexit, & testem suum, vsque ad mortem fidelem, [adiudicatur morti:] consummato cursu & agone perfecto, g coronauit.

[21] Exinde iam gaudens, quia per sententiam datam passionis suæ erat certior, etiam iucundo colloquio fruebatur. Et sic effectum est, vt iuberet hæc scribi, & ad propia verba coniungi: [Acta scribi mandat cū visione S. Cypriani,] addi quoque ostensiones suas voluit, quarum pars ad moram bidui pertineret. Cum adhuc, inquit, Episcopus noster solus passus fuisset, ostensum est mihi hoc, quasi Cyprianum ipsum interrogarem, An pati ictus doleret, scilicet Martyr futurus de passionis tolerantia consulebat. Qui mihi respondit & dixit: h Alia caro patitur, cum animus in cælo est, & nequaquam corpus hoc sentit, cum se Deo tota mente deuouit. O verba Martyris, Martyrem cohortantis! Negauit esse in passionis ictu dolorem, vt qui & ipse habebat occidi, animari constantius posset, quod nec paruum quidem sensum doloris de passionis ictu haberet.

[22] Postea, inquit, cum plures paterentur, contristabar in visu noctis, quod quasi a collegis meis remansissem. Et apparuit mihi vir quidam, dicens: Cur contristaris? Cui cum caussam tristitiæ meæ dicerem, ait: [alterius viri,] Quid tristaris? bis Confessor es, tertio Martyr eris per gladium, & sic impletum est. Nam confessus Christum primo secretario, secundo publice, reclamante populo, iussus recludi, a collegio suo secundum ostensionem suam remansit, & productus post confessiones duas, tertio passionem perfecit.

[23] Deinde, inquit, cum iam i Successus & Paulus cum comitibus suis coronati fuissent, & ego post infirmitatem conualescerem, video ad domum meam venisse Successum Episcopum, vultu pariter & cultu nimis claro, cuius effigies difficulter agnosceretur, [& S. Successi Episcopi apparentium:] eo quod carnales oculi Angelico splendore rutilarent. Quem cum vix agnoscerem, ait mihi: Missus sum nunciare tibi, quoniam tu passurus sis. Hoc cum dixisset, statim venerunt duo milites, qui me perducerent & perduxerunt me in locum quemdam, vbi erat fraternitatis multitudo collecta, k & cum ad præsidem admotus essem adduci iussus sum & apparuit subito in medio plebis mater mea, dicens: l Laudo te, quia nemo sic martyrium duxit. Et vere nemo sic. Nā, vt omittam carceris abstinentiam singularem, & vt accipientibus ceteris vel modicum cibum, qui de sordibus penuriæ fiscalis offerebatur, solus se ab ipso modico continuit, tanti habens ieiuniis multis & legitimis fatigari, dummodo alios victu proprio saginaret.

[24] Ad illa igitur venio, quod cum tanto honore deductus est, qui a tot Sacerdotibus comitatus, disciplinis omnibus m ordinatis, ad instar ducis dirigi meruit. Sic regnaturum cum Deo Martyrem, [educitur in comitatu Sacerdotū,] iam spiritu ac mente regnantem, etiam itineris tota dignitas exprimebat. Sed nec de cælo testimonium defuit. Imber largus & lenis temperato rore descendens fluebat, ad multa proficiens: primo, vt Gentiles perniciter curiosos interuentu pluuiæ refrænaret, tunc deinde vt diuertendi daretur occasio, & sacramentis legitimæ pacis nullus profanus arbiter interesset. Et quod Flauianus ipse ore suo dixit, [cælo pluuio,] adhuc pluebat, vt Dominicæ passionis exemplo aqua sanguine iungeretur. Sic n cōfirmatis omnibus fratribus & pace perfecta, processit e stabulo, quod Fusciano de proximo iunctum est. [Ioan. 19.] Ibi cum editiorem locum & sermoni aptum conscenderet, silentio manu facto, huiusmodi verba emisit: Hæc noueritis, fratres dilectissimi, quod nobiscum pacem habetis, si Ecclesiæ noueritis pacem, & dilectionis vnitatem seruaueritis: nec putetis pauca esse, quæ dixi, cum & Dominus noster Iesus Christus, passioni proximus, hæc nouissime dixerit: Hoc est mandatum meum, vt diligatis inuicem, sicut dilexi vos. Et supremum illud adiunxit, & in testamenti modum vltima sermonis sui fide signauit, quod o p Lucianum Presbyterum commendatione plenissima prosecutus, quantum in illo fuit, sacerdotio destinauit. Nec immerito. Non enim difficile fuit, spiritu iam cælo & Christo proximante, habere notitiam. Deinde ad locum victimæ, perfecto sermone, descendit, & ligatis oculis q ea parte, quam Montanus seruare ante biduū iusserat, fixis tāquam ad precem genibus, passionem suam cum oratione perfecit. O martyrum gloriosa documenta! O testium Dei experimenta præclara, quæ ad memoriam posterorum merito conscripta sunt, vt, quemadmodum de scripturis veteribus exempla, dum discimus, sumimus, etiam de nouis aliqua discamus.

[Annotata]

a MS. perfidæ mentis constantiam probaturi.

b Sur. Fuscano.

c Idem mortem malle timere. Baron. mortem vel temere.

d MS. perpetualiter ideo colendus.

e Baronius hæc annotat: Quam hic auctor dicit Notariam, idem est quod Notoria. Apuleius, & ipse Afer, de Asino aureo lib. 7 sic nominat. Eadem quoque nomenclatura vtitur Augustinus epistola 160 ad Apringium, cum ait Donatistas cura eorum, qui disciplinæ publicæ inseruiunt, præmissa Notaria, ad iudicia legesque perduxit. Sed interdum Notoriam pro Notaria habet epistola 159 ad Marcellinam. Est autem Notaria, siue Notoria, scripta relatio, quæ ab aliquo fit Iudici. l. Accusatores § Nunciatores. ff. ad S. C. Turpil. Hæc Baronius. MS. S. Maxim. non Notoriam, sed victoriam habet.

f Addebatur in MS. iam in carcere pœnis plenissime, supple probatam, quod deerat.

g MS. consummauit.

h Baron. Nullo caro.

i MS. Succensum. Baronius putat Successum illum esse ad quem Cyprianus scripsit epistolam 82, asseritq; Episcopum Abirrensem Germaniacæ, qui interfuit magno Concilio Carthaginensi. Coluntur 19 Ianuarij inter varios Martyres Afros Paulus & Successus, sed nulla Episcopatus facta mentione.

k Sur. & Baron: hæc solum habent: inter quos apparuit mater mea.

l MS. Laudate, laudate.

m Idem MS. ordinatus.

n Sur. & MS. consummatis.

o MS. fine.

p Lucianus hic electus est Episcopus Carthaginensis, Sede hactenus post obitum S. Cypriani vacante, vt ex Ophalo tradit Baronius. Sur. & MS. Liccinum habent.

q Baron. ea vittæ parte. at supra manualem dixit.

DE SANCTIS MARTYRIB. IN PORTV ROMANO PAVLO ET PRIMITIVO, SIVE PRIMITIVA.

[Commentarius]

Paulus, Martyr in Portu Romano (S.)
Primitiuus vel Primitiua, Martyr in Portu Romano (S.)

Avctore G. H.

[1] Portus Romanus, secunda Episcopalis ciuitas Cardinalitia dignitate ornata, ab Vrbe milliaria XVIII distat ad Tiberis dexteram non longe ab Ostia, prima ciuitate Episcopali Cardinalitiæ prærogatiuæ. Hic Portus modo piscatoriarum casularum recessus ignobilis est, [ In Portu Romano] olim nobilißimorum ædificiorum celebris: ac varie appellatur, modo solum Portus, modo addito cognomine Portus Romæ, Portus Romanorum, Portus Vrbis, Portus vrbis Romæ, Portus Augusti &c. & frequenter in Martyrologio Romano Portus Romanus: [multi Martyres fuere,] in quo quamplurimi Sancti palma martyrij coronati fuere. Inter hos eminet S. Hippolytus eiusdem loci Episcopus, a quo reliqui Episcopi Portuenses, etiam S. Hippolyti appellantur: hunc aliosq; Martyres in Portu Romano passos celebrat Martyrologium Romanum XXII Augusti: quo item die adscripti antiquo MS. Romano Martyrologio, quod S. Hieronymo adscribitur, [hoc die celebrantur Paulus & Primitiuus:] celebrantur in Portu Romæ. Quoditidem MS. Martyrologium diem XXIV Februarij ita auspicatur: VI Kalend. Martij, Romæ in Portu natale Pauli & Primitiui. MS. antiquum Richenouiense ab his quoque Sanctis orditur. sed Portu omisso. Romæ, inquit, Pauli & Primitiui. At MS. Aquisgranense sub dubio locum aßignat, his verbis: Romæ Absolonas Natalis Primitiui & Pauli. At quid illud Absolonas? Notkerus Sanctum statuit. Item, inquit, Romæ Absolonis. Ast idem legitur in MS. S. Hieronymi, iungiturq; Martyribus Cæsareæ Cappadociæ paßis, vt nomen illud perperam huc translatum & insertum videatur. vnde præcedentia in eo Martyrologio ita arbitramur ordinanda: In Cæsarea Cappadociæ Natalis SS. Herodij, Lucij, Sergij, Absolonis. Romæ Natalis Primitiui & Pauli. Priores in Syllabo Prætermissorum ad VI Nonas Martij reiecimus. Posteriores etiam refert Greuenus in auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 excuso: Romæ sanctorum Martyrum Primitiui & Pauli.

[2] Omisso Paulo Primitiuus solus celebratur in antiquis Martyrologiis MSS. Tornacensi S. Martini & Lætiensi his verbis: [ab aliis solus Primitiuus,] Romæ natalis Primitiui. Huic ex quinq; MSS. Martyrologiis antiquis & optimæ fidei prolato, & confirmato Greueni olim bis excusi auctoritate, obiicitur MS. Martyrologium S. Cyriaci, in quo ista habentur: Romæ Natal. S. Primitiue. [aut Primitiua.] Ita in apographo nostro Romæ cum diphthongo scribitur, & Primitiue absque diphthongo, vt facilis ex Primitiui potuerit amanuensium error obrepere. Hinc tamen Baronius Martyrologio Romano hodierno ita inscripsit: Romæ S. Primitiuæ Martyris Annotatq; de ea consentire vet. manuscr. quorum supra meminit, cœnobij scilicet S. Cyriaci, vt alibi sæpius monuit. Ferrarius etiam in Catalogo SS. Italiæ, Primitiua, inquit, Martyr in Rom. Martyrol. tantum memoratur. An ea nupta fuerit vel Virgo, & sub quo Imper. martyrium sit perpessa, vbi corpus eius requiescat, prorsus ignoratur. Quod & de multis, quorum sola exstat memoria, contigit. Adde & facile nominis alicuius litteram vnam interturbari, vt hic factum apparet.

[3] Altera in Paulo Martyre controuersia est, num is ex hoc XXIV Februarij ad VI Nonas Martij amandandus sit, [An idem Paulus ab aliis referatur 2 Martij.] quod eo die in Martyrologio Romano ista legantur: In Portu Romano sanctorum Martyrum Pauli, Heraclij, Secundillæ & Ianuarij. Annotat autem Baronius: Beda de Paulo tantum agit, & Heraclium omittit, sed restituitur ex dictis vet. manuscr. Verba Bedæ sunt: In Portu Romano Pauli, Secondolæ, Ianuariæ. Galesinius, Beda solum citato, Heraclium adiunxit, qui alteri claßi Martyrum ab aliis adiungitur. In MS. Martyrologio S. Cyriaci ista solum habentur: VI Kalen. Martij. In Cæsarea Cappadociæ Lucæ Episcopi, Primitiui, Romæ Pauli, Ianuarij. In Tornacensi MS. hæc leguntur: In Cæsarea Cappadociæ Natalis Lucæ Episcopi, Ianuarij & Primitiui. Eodem die in Portu Romano in cœmeterio Pauli Natalis Secundolæ & Ianuariæ Virginum. In his Martyrologiis supra Paulus non iungebatur Primitiuo: quos tam XXIV Februarij vt diximus, quam II Martij coniungit Greuenus in auctario Vsuardi, his verbis: Romæ SS. Georgij, Eraclij, Absolonij, Pauli, Ianuarij, Primitiui, Secundolæ. Quæ hoc modo leguntur in MS. Richenouiensi: Romæ Primitiui, Erolij (lege Eraclij, aut Heraclij) Georgij, Absoloni, Secundulæ, Ianuarij. In MS. Martyrologio S. Hieronymi hæc aliter distinguuntur: Cæsareæ Cappadociæ, Lucij Episcopi & Primitiui. Romæ Secundulæ, Ianuariæ. In MS. Aquisgranensi denique hæc traduntur: Natalis S. Lucij Episcopi Via Appia ad Scm Sixtum Natalis SS. Georgij, Heraclij, Absoloni, Pauli, Ianuarij. In Cæsarea Cappadociæ Lucæ Episcopi, Primitiui. Et hæc sunt Martyrologia, quæ vtroque die horum Martyrum meminerunt: quibus si alij repererint certiora, eaq; suggesserint, ad II diem Martij proferemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS LVCIANO, EDITIO, VEL EDITITIO, FELICE, ORBANO, MARTHA, CRISCONINA, CAIO, FLORENTIO, DONATILLA, ROGATILLA, ITEM DONATILLA, MARCELLINA, NVMMADO, FELIANO, NIDA, FLAVO, AFFERE, ATVLINO, SANVLA, CAHE, DICIANO, IANVARIO, DIDDO, SECVRE, SELLARE, EXVPPO, IVBITANA, GEMELIANA, IVLIA, FORTVNATA, PEREGRINO, VICTORICO, MAXENTIO, GEGALO, ITEM LVCIANO, HONORATO, FLAVIANO, FELICE, CASTO, SATVRO, FELICISSIMO, VICTORE, MARIA, IANVARIA, RVFINIANA, FORTVNATO, AVRELIO, RVTILO.

[Commentarius]

Lucianus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Editius, vel Edititius, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Petrus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Felix, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Orbanus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Martha, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Crisconina, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Caius, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Florentius, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Donatilla, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Rogatilla, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Donatilla altera, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Marcellina, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Nummadus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Felianus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Nida, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Flauus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Afferis, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Atulinus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Sanula, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Cahis, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Dicianus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Ianuarius, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Diddus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Securis, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Sellaris, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Exuppus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Iubitana, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Gemeliana, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Iulia, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Fortunata, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Peregrinus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Victoricus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Maxentius, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Gegalus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Lucianus alter, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Honoratus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Flavianus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Felix alter, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Castus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Saturus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Felicissimus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Victor, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Maria, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Ianuaria, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Rufiniana, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Fortunatus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Aurelius, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)
Rutilus, Martyr, Nicomediae in Bythinia (S.)

Avctore G. H.

[1] Paginam sanctorum Martyrum nominibus implemus, thesaurum ostendentes, quem multorum annorum interuallo deploramus pene obrutum. Notkerus primum indicauit, qui alios ad tam illustre forsan certamen excitauit. In Nicomedia, [Martyres Nicomedienses, Lucianus, Iulia,] inquit, Luciani Presbyteri. Et Asricæ adscribit Iuliam, quæ huc spectat. Vltimum refert Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, sed aliis iunctum: Romæ, inquit, sanctorum Martyrum Primitiui & Pauli, Rutili, Serapionis, Herodij, Lucij. Ex his priores duos solum Romæ passos retulimus. [Rutilus,] Rutilus ad hos Nicomedienses spectat. Serapion cum aliis in Ægypto passus est, a nonnullis etiam hoc die relatus, a pluribus proximo XXV Februarij, vbi nos de eo & sociis agemus. Herodium vero, aliis Herulum & Lucium Martyres Cappadoces ad VI Nonas Martij reiicimus. Idem Greuen inter Africanos Martyres recenset Gemellum, qui forsan hic Gemeliana dicitur. Et hæc in excusis Martyrologiis solum reperimus: [Gemeliana,] ex MSS. reliqua damus. Aquisgranense cum memorato Greueni auctario fere conuenit. in eo hæc leguntur: In Cæsarea Cappadociæ Natalis SS. Herodij, Lucij, Sergij, Absolonis. Romæ Natalis Primitiui & Pauli. Rutili, Serapionis Martyris. De verbo Absolonis postposito voci Romæ supra actum est. In quodam MS. Parisiensi Labbæi nostri referuntur Edititius & Rutilus, quorum ille aliis Editius dicitur. [Editius, vel Edititius,] In paruo Martyrologio MS. monasterij S. Maximini, sed perantiquo, hæc coniunguntur. VI Kalendas Martij, Natalitium S. Ioannis Euangelistæ, Orbani, Sergij Sirmis. Ex his Orbanus ad hos Nicomedienses pertinet, Sergius ad Cappadoces. [Orbanus,] Quid verbo Sirmis indicetur, non capimus. XXIII Februarij dedimus varios Martyres Sirmij in Pannonia passos: vnde perperam vocabulum illud ad diem sequentem forsan translatum. Nam pridie in pluribus MSS. celebratur natiuitas S. Ioannis Euangelistæ. [Marcellina] In eodem MS. S. Maximini die sequenti refertur Marcellina, quæ huc spectat.

[2] In Martyrologio MS. Tornacensi S. Martini hæc solum memorantur: In Nicomedia Natalis Luciani Presbyteri. Vetustum MS. Richenouiense numerum sociorum Martyrum addit his verbis: VI Kalendas Martij, Romæ Pauli & Primitiui, & in Nicomedia Luciani Presbyteri & aliorum XLIII, pro quo numero si XLVIII substituantur, omnes supra in titulo recensiti comprehendentur:illos nobis præbet antiquißimum MS. Martyrologium Romanum, quod S. Hieronymo attribuitur in hunc modum: VI Kalendas Martij, Romæ in Portu Natale Pauli & Primitiui. In Cæsarea Cappadociæ, Natale SS Heruli, Lucij Georgij, Absolonis. [& alij hic recensiti in MS. S. Hieronymi.] Nicomediæ Luciani, Editij, Petri, Felicis, Orbani, Crisconinæ, Caij, Florentij, Donatillæ, Regatillæ, item Donatillæ, Marcellinæ, Nummadi, Feliani, Nidæ, Flaui, Afferis, Atulini, Sanulæ, Cahis, Diciani, Ianuarij, Diddi, Securis, Sellaris, Exuppi, Iubitanæ, Gemelianæ, Iuliæ, Fortunatæ, Peregrini, Victorici, Maxentij, Gegoli, item Luciani, Honorati, Flauiani, Felicis, Casti, Saturi, Felicissimi, Victoris, Mariæ, Ianuariæ, Rufiniani, Fortunati, Aurelij, Rutuli.

[3] Hactenus Martyrologium S. Hieronymi, & huc vsque ab ipso probabiliter scriptum: cui alius sequentia adiunxit & aliquos ex dictis Martyribus, fortaßis diuersos ratus, repetiit his verbis: [aliqui repetiti.] Nicomediæ Natale SS. Luciani Presbyteri, Petri Palatini, Aduiti. Hic supra Editius appellatur. Dedimus XXII Februarij alios Nicomedienses Martyres, quorum dux & antesignanus erat Euterius Palatinus: vbi nonnulla de hac dignitate obseruauimus. Qui inter huius diei Martyres Felicissimus est, legebatur in MS. Felissimus, errore amanuensium, vt videtur. Eodem modo qui Felianus est, forsan Felicianus dicendus est: quin & in aliis nominibus possunt menda subesse, ex aliis MSS. codicibus, si aliquando reperiantur, emendanda.

[4] De S. Luciani statu ac conditione quæri potest, num Presbyter appellandus sit cum Notkero, & MSS. [An S. Lucianus Presbyter fuerit,] & MSS. Tornacensi & Richenouiensi, imo & auctario Martyrologij S. Hieronymi: quod forte adiectum a librario, existimante S. Lucianum Antiochenum Presbyterum qui Nicomediæ passus, [& alius a S. Luciano Presb. Antiocheno?] vt VII Ianuarij diximus, ad quem diem omnibus pene Martyrologiis inscriptus est: ac memorata MSS. S. Hieronymi & Richenouiense ita eumdem diem auspicantur: VII Idus Ianuarij In Nicomedia S. Luciani Presbyteri. Addunt MSS. Tornacense & Lætiense: Qui in quatuor partes est diuisus, singulæ autem partes singulis lapidibus alligatæ in mare sunt mersæ: quæ Deo redintegrante, Elenopoli altera die consolidatum corpus cum ipsis quatuor lapidibus inuentum est. Item Clerici, Diaconi & Antiocheni, qui septies torti, & de carcere producti, decollati sunt. [An socij sint Clerici, Diaconi & alij Antiocheni?] Hæc vltima verba in aliis Martyrologiis in singulari numero efferuntur, de S. Clero Diacono Antiocheno, de quo tunc eodem VII Ianuarij egimus. Posset alioquin non temere quæri, an non illi Clerici, Diaconi, & Antiocheni scilicet vtriusque sexus, hi XLVIII sint, quos iam XXIV Februarij passos referimus, maxime si Lucianus Presbyter hic iterato positus dicatur, vt discipulis sociiq; certaminis iungeretur.

DE S. SERGIO MARTYRE, CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA

ANNO CCCIV.

Commentarius præuius.

Sergius Martyr Caesareae in Cappadocia (S.)

Avctore G. H.

[1] Cæsarea metropolis Cappodociæ primæ, multorum illustrium Martyrum palæstra fuit: in qua hoc die palmam cælestis victoriæ promeruisse S. Sergium, [S. Sergij veneratio sacra:] indicant Martyrologia tam manu exarata quam excusa, Bedæ, Vsuardi, Adonis, Bellini, Maurolyci, Romanum antiquum Rosweydi, hodiernum Baronij. In hoc ista leguntur: Cæsareæ in Cappodocia S. Sergij Martyris cuius gesta præclara habentur: quæ alij etiam præclarissima vocant. Nonnulla Martyrologia horum gestorum non meminerunt. Galesinius hæc scribit. Cæsareæ in Cappadocia S. Sergij Martyris, cuius tum admirabilis ob Christum dimicatio extitit, tum alia diuine facta narrantur. Eadem describit Canisius in Martyrologio Germanico. Annotat vero Galesinius, scribi ab Martyrologis eius præclara acta extare, nihil tamen adhuc compertum esse.

[2] Tamaius Salazar eumdem inscripsit Martyrologio Hispanico his verbis: Cæsareæ Cappadociæ natalis S. Sergij monachi & Martyris, cuius sacra pignora Hispaniam adlata, apud Betulonem Laletaniæ in Cathalonia honorifice delitescunt. Idem in Notis addit in difficilioribus inuestigandis Actis se totam operis indaginem accommodasse: [Acta antiqua:] ea autem Acta ex peruetusto Codice MS. Gothico, apud cœnobium Toletanum Mōtis-Sion Cisterciensis Ordinis adseruato, exscripta recepisse, opitulante D. Martino de Zelaga Ocariz, tunc apud Toletanos Inquisitore, nunc apud Salmanticenses Scholastico dignissimo. Hæc ergo Acta a Tamaio edita damus, quamus ab homine imperito videantur conscripta.

[3] Genus mortis Martyrologia Latina non suggerebant, quod Acta clare docent contigisse amputato capite, [an apud Græcos colatur 2 Ianuarij?] & confirmant nostram coniecturam, qua II Ianuarij indicauimus hunc Sergium videri, quem Græci in Menæis & apud Cytheræum eo die celebrant, asseruntq; capite plexum vitam finiuisse.

[4] Primus Cabilunensis Episcopus in Topographia Sanctorum ante annos CC scripta, de S. Sergio Betulone quiescente ista habet: Betulon eiusdem prouinciæ Tarraconensis Hispaniæ littoralis ciuitas prope Barcinonem.[an S. Sergius Betulone sepultus, sit cum S. Anastasio ibidem occisus?] Hic Anastasius miles ex Lerida cum sociis septuaginta tribus Martyr. Hic iacet S. Sergius in suo monasterio Martyr. De S. Anastasio eiusque sociis cum Ferrario egimus XXIII Ianuarij, & vna S. Sergium, coniunximus, ne videremur separare, quos alij etiam Hispani scriptores coniunxerunt. Ambrosius Morales lib. 10 Histor. Hisp. cap. 28 fol. 385 & Domeneccus Hist. SS. Catalaniæ pag. 123, narrata S. Anastasij cæde, addunt ibidem etiam martyrio affectum monachum, Sergium dictum. Iidem memorantur in Chronico sub nomine Iuliani Petri edito, & S. Anastasius miles in persecutione Decij statuitur occubuisse, eiusq; martyrium adeo fuisse illustre, vt V die Decembris Græci in suis Menologiis huius fortissimi militis & Martyris meminerint. Ita illic num. 86. An autem, postquam Menologium Græcorum ab Henrico Canisio editum est, aut saltem postquam ex codice MS. & Menæis Græcis nomen illius Martyrologio Romano adscriptum est, hæc primo sint composita, alij inquirant. Non meminerunt Græci Decij Imperatoris, non Hispaniæ aut vllius vrbis, imo nec sociorum, qui in Chronico illo num. 87 asseruntur septuaginta, etiam socij in difficillima pugna & in corona.

[5] His de S. Anastasio & sociis narratis, num. 88 de S. Sergio ista adstruuntur: Betulone in Laletania allatum est corpus S. Sergij monachi, pro fide passi in Cæsarea Cappadociæ, cuius dies XXIV mensis Februarij celebris habetur. Sunt qui putent hunc Sergium filium fuisse S. Philippi Martyris, qui post administrationem egregiorum magistratuum factus monachus, martyrium post patrem sororemque pertulit, & cum eisdem Romæ sepultus, cum eis æternam palmam possidet. Bene dicunt passum fratrem esse Eugeniæ. Quidam vero auctores falluntur, passum Romæ dicentes: sed reuera passus est martyrium illustre Cæsareæ Cappadociæ. Hæc ibi, quæ paullulum enodanda. Bene, inquit, dicunt passum Sergium fratrem esse Eugeniæ. Colitur hæc XXV Decembris, cuius Acta edidit Lipomanus, & ex eo Surius:[an frater S. Eugeniæ,] in quorum exordio de parentibus eius, & fratribus ista leguntur: Commodo post Marcum suum patrem, Romanum tenente Imperium, cum iam septem annos in eo transegisset, quidam Philippus vir illustris Ægypto præficitur: qui simul cum vxore Claudia & filiis mittitur in Ægyptum. Ei erant duo quidem filij masculi Auitas & Sergius, filia autem, nomine quidem Eugenia, animo vero generosa, sicut etiam corpore & forma insignis. At Philippo Alexandriæ inter orandum, pro fide Christi occiso XIII Septembris, [& filius S. Philippi Martyris Alexandrini?] quo die Fastis sacris adscriptus est, Claudia vxor cum filiis & S. Eugenia Romam reuersa est: quando, vt huius Acta habent, Senatus Romanorum eius filios elegit ad insignes magistratus, Abitam quidem Proconsulem Carthaginis, Sergium autem Africæ Vicarium. Hinc in Chronico Iuliani dicitur post administrationem egregiorum magistratuum factus monachus, martyrium post patrem sororemque pertulisse. Verum de eius monachatu aut martyrio nihil ea Acta habent: vt forsan, quia nomen ibi Sergij inuentum est, illi, quæ ad S. Sergium Cappadocem aliumue monachum spectant, sint leuißima coniectura adiecta. Nam Commodus Imperium Romanum accepit anno CLXXX, occisus anno CXCIII, & S. Sergius martyrium subiit anno CCCIV, non vero martyrium eius, multo minus corporis translatio referenda sunt ad tempora Decij, cum infra in Actis post sororem, quæ sub Gallieno passa est, dicatur martyrium pertulisse. Verum Chronicon forsan exponendum est, quod occasione martyrij S. Anastasij, quod Betulone peregit, adiuncta sit Translatio corporis S. Sergij ad eamdem Laletaniæ vrbem Betulonem.

[6] Infra in Actis S. Sergij hæc de Translatione clausula legitur: [corpus S. Sergij in Hispaniam delatum,] Postmodum currente tempore sancti monachi lipsana in Hispaniam delata sunt, & apud oppidum Betulonem sepulta honorifice quieuerunt, licet hodie situs sepulchri penitus ignoretur. Quæ clausula maioris apud nos ponderis esset, quam Chronicon Iuliani, si postea non fuerit Actis adiecta. Alegreus in Paradiso Carmelitico, statu 2 ætate 6 cap. 151 statuit martyrium S. Sergij ad annum Christi CCCC sub Imperatoribus Arcadio & Honorio fratribus regnantibus. [an sub Arcadio & Honorio?] Potius coniici posset tunc contigisse corporis translationem; atque eam clausulam cum ipsis forsan Actis scriptam fuisse: quo tempore situs sepulchri ignorabatur, quod vrbs Betulon solo æquata & diruta dicatur, & ex eius ruina Badolona constructa. Non tamen, quisquis is Sergius fuerit, Ordinis Carmelitici monachum fuisse absque antiquorum scriptorum auctoritate temere dixerim. [an ipse monachus & Carmelita fuerit?] Forsan monachus solum habitus, quod monasterium S. Sergij, ob eius reliquias illic depositas, fuerit appellatum. In antiquis Martyrogiis nullum monachatus eius reperitur vestigium. Qui a nobis relatus est XXIII Februarij Sirenus, siue Sinerius, Sirmij in Pannonia inferiore sub Maximiano Imperatore passus, monachus paßim in Martyrologiis dicitur, ob vitam solitariam in prædio quodam suo, aut locis desertis, actam, vt ibidem diximus num. 1. Hic in MS. Florario dicitur ab aliis etiam Sergius appellari. An ab illo ad hunc Cæsariensem Sergium nomen monachi sit translatum, haud scimus.

[7] Molanus annotat ad Vsuardum de S. Sergio forte agere S. Gregorium Turonensem de Gloria Martyrum cap. 97, cuius hoc est initium: [an de hoc Sergio agat Greg. Turonensis?]Sergius quoque Martyr multa signa in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium. Agit idem Turonensis de S. Sergio Martyre lib. 7 Hist. Franc. cap. 31. Narrauit, inquit, quidam, quod aliquis in partibus Orientis Rex ablato S. Sergij Martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruasset &c. Coluntur Nonis Octobris SS. Sergius & Bacchus, nobiles Romani, sub Maximiano Imperatore in prouincia, Augusta Euphratesia dicta, occisi. De quo Sergio Turonensem in Hist. Franc. agere scribit ad eumdem VII Octobris Baronius. Adiungitur hoc XXIV Februarij Sergius alius SS. Herulo, siue Herodio, Lucio, Absoloni, paßis etiam Cæsareæ Cappadociæ, pro quo Sergio alij Georgium aut Lorgium ponunt, vt supra inter Prætermissos monuimus, & plenius dicemus II Martij.

VITA
Ex MS. Toletano edita a Ioanne Tamaio Salazario.

Sergius Martyr Caesareae in Cappadocia (S.)

BHL Number: 7598

Avctore anonymo,

[1] Anno a vigesimo Imperij Diocletiani & Maximiani, & Consulatus eorum b II per vniuersum orbem aduersus Christianos impietatis eorum edicta c transmissa sunt: quæ per diuersarum prouinciarum Iudices destinata, [In persecutione Diocletiani & Maximiani] sub grandi metu capitisque sui periculo susceperunt, vt si qui cultui Christianæ religionis seruientes reperirentur, diuersis pœnis & cruciatibus interirent. Quibus nefandissimis iussionibus emanantibus, dum in Orientalibus maxime partibus persecutionis atrocitas immineret, per omnes d vtriusque Asiæ prouincias, quicumque Christiani reperti sunt variis tormentis gladioque sunt necati. Eo igitur e tempore, nutu Diuino ac prouidentia factum est, vt in f Nicomedia Maximianus. & Mediolani Diocletianus priuatam vitam appetentes de Imperio discessissent. Quam ob rem Dominus sanctis Ecclesiis vel Christianæ religionis cultoribus requiem modicam præstitit. Igitur quidam, Sapricius nomine, Melita genitus ab Imperio Romano, g tam Armeniæ quam Cappadociæ Præsidiatus actionem promeruit: quam in vtrisque partibus vno tempore ministrauit. Cumque Præses idem Sapricius iter dirigens in Armeniam, [Sapricio Cæsareæ in Cappadocia in Christianos sæuiente,] per Cappadociam transitum faceret, in Cæsaream aduenit: vbi dum Christianos stricte requireret, & repertos a suis ministris sibi præsentari præciperet, non defuerunt duo viri Christiano nomini inimici, ac profanis idolis seruientes, qui plurimos Christianos esse in eadem ciuitate dicerent: quos sibi idem Præses Sapricius ab Officio iussit adduci. h Dorotheam Virginem, i Barlaam, & alios dira Præsidis feritas breui tempore consumpsit. Postea sceleratissimus Præses idolorum sacrificiis deditus, nefandorum Principum Diocletiani & Maximiani per totam Cappadociam iussione cunctis innotuit: suis etiam præceptis constituens, vt, si in quocumque loco Christiani reperti fuissent, vsque ad necem diuersis excogitatisque suppliciis torquerentur. Quod dum in Cæsarea metropolitana ciuitate Cappadociæ cognitum fieret, & Paganorum Principum iussiones, vel edicta sacrilega sæuissimi Præsidis publice legerentur, & ea cuncti obseruare fortiter vrgerentur, tunc quidam paruo numero Christiani reperti sunt, qui tamen iussionibus eisdem nec territi sunt, nec assentire propositis suppliciis voluerūt. Crescebat autem per dies singulos turba fidelium, & multiplicabantur apud Deum coronæ iustorum.

[2] Contigit autem in diebus illis, nefandissimo Ioui, quem profanorum idolorum Gentiles putabant esse Principem, annua sacrificia fieri in Capitolio, quod basilicæ Præsidis vicinum erat: ad quod sceleratorum turbæ cum immundis hostiis concurrebant. Alij autem per viam sacram, secundum eorum morem sacrilegum, cum albis & laureatis tauris & magna exultatione, vt dæmoniis ipsis sacrificarent, ad ipsum Capitolium festinabant, quamdam execrandam festiuitatem simulacri vanissimi celebrantes. Hæc illis gerentibus, monachus quidam, Sergius nomine, Christianæ fidei a suis k parentibus eruditus, & Christi Domini fidelis seruus iam effectus: qui primo per secularia l ministeria mundanis Principibus deseruierat; sed sacrilegi seculi turbines timens, & humanæ gloriæ auras contemnens, relictis omnibus, [S. Sergius monachus precibus idola reddit muta:] & pauperibus distribuens, in vastum sese receperat montis tugurium, vbi nudus Christum nudum requirebat, & ieiuniis, oratione & ciliciis deditus, aspera veste coopertus, sic Christum lucrifacere curabat. Hic Dei nutu in vrbem accedens, inter turbas sacrilegorum intermissus, vanum sacrificiorum apparatum expectabat, & illa hora, qua sacerdos ille sacrilegus idolorum suos complices verbis quibusdam magicis exorabat, Sergius in corde suo Deum deprecari cœpit, vt mirabilium suorum infidelibus populis ostenderet magnitudinem, ita vt scelerati sacerdotis actionem faceret tamquam nihilum euanescere. Ita ergo factum, quatenus idolorum minister infaustus nullum deinceps ab idolis responsum accipere potuit, propter quod iratus sacrificia deferens, diuersas mendacij technas effingere cœpit, quibus deorum suorum, propter Christiani nominis permissionem, iram exardescere propalabat. His fidei zelo succensus Sergius, in medio omnium existens, voce magna clamauit: Ecquid, sacrilege sacrifice, deorum tuorum iram mentiris, quando Dominus meus Iesus Christus, qui linguas sapientium facit disertas, propter nominis sui gloriam aliquando dæmonum obmutescit loquelas. Is est, scelerate, qui propter mei serui sui orationem, & propter ipsius clementiæ dignationem, [reprehendit sacrificulos:] ora mendacia huius dæmonis reserauit. Iste est, superstitiose, qui me indignum elegit ministrum, & vt tuæ & totius huius populi manifestarem inuidiæ errorem, & vt meæ omnibus religionis veritatem intrepide patefacerem.

[3] Obstupuit illico sacrificus, & in Sergium manus iniiciens, omnes, quos ad sacrificandum populos congregauerat, conuocauit, qui sanctum monachum comprehenderunt, & male distractum coram Præside detulerunt. Qui omnia a flaminibus acta pernoscens, ad Sergium reuersus, dixit: Quis tu, qui deos nostros, [a Præside examinatus,] dæmones dicis, & Augustos nostros dæmonum cultores affirmas? Cui Sergius: Ego sum seruus Domini mei Iesu Christi, cuius virtute & idola tua tamquam nihilum ante me, & simulacra Augustorum mentita, ora licet habentia, non loquentur. Præses respondit: Omnes Christiani istis magicis artibus gloriamini, sed numquam a morte vos liberat Deus vester. Respondit Martyr: Statutum est hominibus semel mori. Væ vobis, qui hac temporali vita priuati, æternam, si Christo Deo meo non creditis, mortem accipietis. Nos temporalem, propter decretum habemus, sed postea vita nobis remanet gloriosa. [intrepide mortem contemnit:] Subrisit Sapricius, & postmodum dixit: Procul dubio iudicio priuatus insanis. Propter deos omnes, si non sacrificaueris, non elongabo a te capitalem sententiam subire, sed mox te faciam gladio vita priuari, vt illam a te mentitam gloriosam experiaris. Cui respondens Sergius, dixit: Ego gratias ago Domino meo Iesu Christo, qui me peccatorem de multis sordibus & potestate dæmonum liberare dignatus est, vt amplius non errem: & ideo, quæcunque volueris in me supplicia inferre, paratus sum, quia idolis non sacrificabo. Tunc protulit in eum sententiam dicens: [capite plectitur.] Sergium diis inobedientem, Dominosque Augustos nostros blasphemantem, gladio percuti decreuimus, atque omnes facultates eius publicis titulis præsignari. Quibus prolatis, satellites Sergium arripiunt, & amputato capite, corpus inibi reliquerunt, quod nocte Christiani colligentes, in domo honestæ matronæ sepelierunt. Passus est autem VI Kalendas Martias.

[4] Postmodum currente tempore sancti monachi lipsana in Hispaniam delata sunt, & apud oppidum Betulonem sepulta honorifice quieuerunt, [Corpus in Hispaniam defertur.] licet hodie situs sepulchri penitus ignoretur.

[Annotata]

a Annus 20 Diocletiani cadit in annum Christi partim 303, partim 304, estq; ea Æra Diocletiani, quæ postea, abolito impij persecutoris nomine, Æra Martyrum dicta est. Incepit ea anno Chr. 284 die 29 Augusti.

b Aberrat auctor: erant namque anno 303 Diocletianus VIII & Maximianus VII Consules, ast anno 304 Diocletianus IX & Maximianus VIII Consules.

c [Col. 463E] Imo a Paschate anni 302 edicta promulgata fuisse sæpius ex Eusebio diximus.

d Quænam duplex aut vtraque Asia ab antiquis indicata?

e Kalendis Aprilis anni 304.

f Imo contra Mediolani Maximianum & Diocletianum Nicomediæ purpuram posuisse scribunt Idalius & alij.

g In Actis quartis S. Blasij, 3 Februarij pag. 349 ex MS. codice Card. Baronij editis, dicuntur num. 2 Lysias & Agricolaus tam Armeniæ quam Cappadociæ præuidentes gubernasse, idq; postquam Diocletianus Nicomediæ, Maximianus autem Mediolani purpuram deposuerunt: vti ibidem num. I legitur, vbi in Commentario præuio ostendimus num. I eumdem Agricolaum isthic præfuisse etiam imperantibus Diocletiano & Maximiano, vti deinde sub Licinio, & vrbem Sebastiam, in qua S. Blasius passus est, ab plerisque Armeniæ minori, a nonnullis Cappadociæ attribui, ac proinde dici Agricolaum præfuisse tam Armeniæ quam Cappadociæ, quod Sapricio non videtur conuenire, qui soli Cappadociæ potius præfuit.

h S. Dorotheæ Acta dedimus 6 Februarij, quæ eam sub Sapricio referunt passam.

i Colitur S. Barlaam Martyr 19 Nouemb. de quo extat sermo S. Basilij, aliusq; S. Chrysostomi: hunc Fronto Ducæus Latine a se redditum edidit tomo 3 Operum.

k S. Philippum Martyrem patrem apponit Tamaius Salazarius, de eo & Claudia vxore & S. Eugenia filia supra actum.

l In Chronico Iuliani Petri dicitur administratio egregiorum Magistratuum, in Vita S. Eugeniæ vicariatus Africæ, sed de eodem Sergio vt agatur, tempora non permittunt.

DE S. MODESTO EPISCOPO TREVIRENSI IN BELGICA I

CIRCA ANNVM CCCCLXXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Modestus, Episcopus Treuirensis in Belgica I (S.)

Avctore G. H.

[1] Inter quamplurimos sanctos Ecclesiæ Treuirensis Episcopos floruit seculo Christi quinto S. Modestus, cuius solennis memoria celebratur XXIV Februarij, in variis MSS. Martyrologiis: Treuirensi S. Paulini, Vltraiectino Clericorum S. Hieronymi, Leidensi sanctimonialium S. Cæciliæ, Louaniensi Societatis Iesu, aliisq; Vsuardi codicibus ad vsum Ecclesiarum Belgicarum auctis: item in MS. Florario SS. Maurolyco, Felicio, Ghinio, Molano in auctario Vsuardi: in quibus, & Martyrologio quoq; Romano hæc fere eadē verba leguntur: Treuiris S. Modesti Episcopi & Cōfessoris. Eadem paucis additis habentur in Martyrologio Coloniæ an. 1490 excuso, & apud Greuenum in auctario Vsuardi, & Canisium in Martyrologio Germanico: Treuiris, inquiunt, in ecclesia S. Eucharij depositio S. Modesti, eiusdem loci Episcopi & Confessoris. MS. Bruxellense S. Gudilæ, & aliud recens Carthusiæ Bruxellensis: Treuiris S. Modesti Episcopi & Confessoris, qui post Miletum cum multo fructu ibi Ecclesiam rexit. Longiori eum elogio celebrat Saussaius in Gallicano Martyrologio: Ipso die, inquit, Treuiris S. Modesti Episcopi & Confessoris gloriosi, qui tempore Gelasij Papæ hanc Ecclesiam gubernans, magnis sanctitatis & sapientiæ fulgoribus eamdem irradiauit: diuites enim in officio pietatis continuit, pauperes re non minus quam consilio adiuuit, aberrantes in viam reuocauit, omnes denique ad sancte agendi studium salutaribus documentis & virtutum suarum admirabilium exemplis inflammauit, hisque locupletatus gratiæ diuinæ fœnoribus, euocatus est ad præmium. Hæc Saussaius. Officium Ecclesiasticum fit Treuiris hoc die de S. Mathia Apostolo cum commemoratione S. Modesti Episcopi, qui pridie seu XXIII Februarij refertur in Martyrologio Witfordi.

[2] [& officio Ecclesiastico:] Quibus Episcopus sederit annis aut quando vita functus sit, non satis liquet. In MS. Florario aßignatur annus mortis quadringentesimus nonagesimus nonus. [annus mortis num 499,] Et Gelasius quidem, cuius tempore Episcopum fuisse statuit Saussaius, conscendit Cathedram anno CCCCXCII, mortuus anno CCCCXCVI. At Cratepolius in Catalogo Episcoporum de eo ista tradit: S. Modestus mundi gaudia, [an 486,] eiusque noxia blandimenta caduca neglexit, mortuus est anno CCCCLXXXVI. Christophorus Browerus lib. 5 Annalium Treuirensium narrata felicitate Childerici Regis Francorum in Galliæ ditionibus subiugandis, hæc pauca de istius temporis Episcopis Treuirensibus pag. 356 annotat: Miletus per id tempus Treuiris naturæ concesserat, vita innocenter acta in Diuorum fastis ad vndeuigesimum Septembris diem venerandus. Suscepit gregem inde Treuiricum Modestus Episcopus, qui item ob virtutis absolutæ pulchritudinem, Diui dignatione cohonestatus sextum Kalendarum Martij habet in feriis. Eius sacri memoriam cespitis seruat B. Mathiæ cœtus. Porro hinc Ecclesiæ Treuericæ præfectus Antistes Maximianus, qui annum circiter quadringentesimum octogesimum attigit: [aut 480.] neque interim vllis ad memoriam claris actionibus hi omnes Episcopi, quos diximus, innotuere: vt fatiget animum successiones has nectere tam crebras, & rerum etiam, quod caput est, inanes.

[3] Hæc Browerus. Regnauit Childericus ab anno CCCCLV ad CCCCLXXIX, quo illi succeßit Chlodoueus filius, anno dein CCCCXCIV fidem Christi amplexus. Hinc colligimus disficillimis temporibus præfuisse Ecclesiæ Treuirensi S. Modestum, dum scilicet iterata aut forsan tertia vice vrbs illa a Francis, gentilitia adhuc deorum falsorum superstitione irretitis, tempore Childerici Regis capta est & vastata: [Vrbs Treuirensis capta & incensa:] quam cladem memorant Hincmarus in Vita S. Remigij, Sigebertus in Chronico, Gesta Regum Francorum cap. 8. At Treuirorum ciuitatem iam pridem ante a Francis direptam incensamque secunda irruptione fuisse ex Frigerido tradit Gregorius Turonensis lib. 2 Histor. Franc. cap. 9. A Chunis etiam tempore Merouei Regis Francorum, ac patris dicti Childerici Treuiros destructos fuisse in iisdem Gestis Regum Francorum cap. 5 legimus. Vixit eodem seculo quinto Siluianus Episcopus Maßiliensis, sed S. Modesto aliquanto senior, qui libro 6 de Gubernatione Dei quater tradit expugnatos Treuiros, & interim eos corruptißimis moribus fuisse affirmat, testis oculatus: Vidi siquidem ego ipse, inquit, Treuiros domi nobiles, dignitate sublimes, [incolæ vitiis dediti:] licet iam spoliatos atque vastatos, minus tamen euersos rebus fuisse, quam moribus … Lugubre est referre quæ vidimus, senes, honoratos, decrepitos, Christianos, imminente admodum iam excidio ciuitatis, gulæ ac lasciuiæ seruientes. Ac similibus relatis finit his verbis: Ad hoc quotidie malorum pullulantium multiplicatione peruentum est, vt facilius esset vrbem illam sine habitatore, quam vllum pene habitatorē sine crimine esse. Inter illos igitur eorumq; filios ac posteros vigilantis & fidelis Pastoris partes procul dubio egit S. Modestus, [vigilantia S. Modesti:] gregem sibi commissum conatus veris fidei virtutumq; documentis instruere, atque ad tutißimum æternæ salutis ouile deducere.

[4] Depositum corpus in ecclesia S. Eucharij supra ex Martyrologiis diximus. Est ea ecclesia postea S. Mathiæ dicata, ob eiusdem Apostoli corpus illic adseruatum, vt iam hoc die retulimus. Hinc & Browerus supra citatus ait, [corpus eius in templo S. Mathiæ.] eius sacri memoriam cespitis seruare B. Mathiæ cœtum, id est monachos Benedictinos Bursfeldensis congregationis, in hoc S. Mathiæ extra muros vrbis Treuirensis monasterio, quod Ioannes Scheckmannus in Epitome seu Medulla Gestorum Treuirensium a Ioanne Enen collectorum libello 3 describit, ac tit. 2 tradit ibidem requiescere hos sanctos Treuirorum Prȩsules, Celsum, Cyrillum, Modestum: & tit. 3 inter alias reliquias, quæ in septimana sancta ante Pascha, [caput publice ostendi solitum:] & in Vigilia Pentecostes ostenduntur, numeratur caput S. Modesti Episcopi Treuirorum. In Catalogo item Reliquiarum monasterij S. Mathiæ anno 1515 excuso, dicuntur decimo loco ostendi capita SS. Celsi & Modesti Treuirensium Episcoporum: tum caput Seueræ Virginis & Abbatissæ sororis S. Modoaldi Episcopi Treuirensis, ac Materteræ S. Gertrudis Virginis. Coluntur S. Seuera XX Iulij, S. Cyrillus XIX Maij, & XXIII Februarij S. Celsus vbi historiam Inuentionis eius dedimus, [reliquiæ in altari:] Aliquas eiusdem S. Modesti & aliorum Sanctorum reliquias iam olim in altari maiori ecclesiæ S. Mathiæ summa cum veneratione adseruatas fuisse legitur cap. 4 Historiæ 2 translationis & Inuentionis reliquiarum S. Mathiæ supra pag. 453 Aliquas S. Modesti Episcopi reliquias esse Bononiæ in templo S. Luciæ, quod nunc ad Patres Societatis Iesu spectat, [aliæ Bononiæ.] traditur ad hunc diem in Bononia perlustrata Masini.

DE S. PRÆTEXTATO EPISCOPO ROTOMAGENSI MARTYRE

ANNO ⅠƆLXXXVI.

Commentarius præuius.

Praetextatus, Episcopus Rotomagensis, Martyr (S.)

G. H.

[1] Floruit seculo Christi sexto S. Prætextatus Ecclesiæ Rotomagensis in Gallia Episcopus: decessorem habuit S. Flauium ad XXIII diem Augusti sacris fastis inscriptum, qui Concilio IV Aurelianensi interfuit circa annum ⅠƆXLI, forsan vita functus anno ⅠƆXLVII, [S. Prætextatus successor S. Flauij,] quando sub die V Kalendarum Nouembris habitum est Concilium Aurelianense V, cui nullus subscripsit Episcopus Rotomagensis, nec Presbyter aliquis vel Diaconus, siue Archidiaconus, vel Abbas ab eo directus: vti constat ex subscriptionibus longa serie a Sirmondo ex codicibus MSS. Corbeiensi & Lugdunensi relatis. Subscripsit Optatus Abbas directus a Prætextato Episcopo Ecclesiæ Cabellicæ, olim in Prouincia Viennensi, nunc sub Archiepiscopo Auenionensi: qui Prætextatus etiam subscripsit Concilio Parisiensi II. Verum postea Parisiensi III interfuit S. Prætextatus Ecclesiæ Rotomagensis Episcopus, [subscribit Cōciliis Parisiensi III,] qui a Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum, & in Annalibus ad annum 552, num. 27, vti a Demochare, Chenu, Claudio Roberto in Catalogis Archiepiscoporum Rotomagensium, & in Conciliis a Binio & Surio collectis adscribitur Cōcilio Aurelianensi V sed alter substituendus est Prætextatus. At quo anno habitum sit Concilium Parisiense III, cui Rotomagensis Prætextatus adfuit, asserit Sirmondus non liquere. Retulit ipse circa annum ⅠƆLVII, alij ad annum ⅠƆLIX. [& Turonēsi II an. 566.] Interfuit dein S. Prætextatus Turonensi II anno VI regni Chariberti, Christi ⅠƆLXVI, cui hac formula subscripsit: Prætextatus, etsi peccator, in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Rotomagensis, hunc consensum nostrum secundum Patrum statuta relegi, consensi & subscripsi, sub die XV Kalendas Decembris, Turonus. At suo & aliorum Episcoporum, sere omnium qui dicto Concilio subscripserunt, decreto confirmauit congregationem a S. Radegunde apud Pictauos institutam, vti ipsa petierat Regina, scriptis pro eius stabilitate & tutela litteris, quas curarat Concilio Turonensi confirmandas offerri. De quibus consule Gregorium Turonensem lib. 9 Histor. Franc. cap. 39 & 42, & Acta Concilij Turonensis.

[2] [Acta eius dantur en Greg. Turonensi,] Quæ deinceps a S. Prætextato gesta extant, accurate referuntur a Gregorio Turonensi, qui coram adfuit, & præ reliquis Episcopis tutelam patrociniumq; eius suscepit. Huius ergo verbis Acta S. Prætextati damus, suntq; ea potißimum, quæ ad eius exilium & necem spectant. Priorem partem de exilio eius & restitutione descripsit Aimoinus lib. 3 Hist. Franc. cap. 21, 26 & 64. Paucula etiam attigit Fredegarius in Historia Epitomata cap. 78. Videri etiam possunt Paulus Æmilius, Robertus Gaguinus & alij rerum Francicarum recentiores scriptores: vti & Baronius in Annalibus.

[3] Inscriptus est S. Prætextatus tabulis Martyrologij Romani die XXIV Februarij istis verbis: [cultus sacer 24 Febr.] Rotomagi passio S. Prætextati Episcopi & Martyris. Quæ fere eadem leguntur apud Galesinium, Canisium, & Molanum in priore editione Vsuardi a se aucti. Plura addidere Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum & Saussaius in Martyrologio Gallicano, cuius hæc sunt verba: [elogium ex Saussaio.] Rotomagi S. Prætextati Episcopi illius ciuitatis & Martyris, qui doctrina & pietate clarus, cum commissam Ecclesiam ad diuinum beneplacitum administraret, falsis criminibus impetitus, Sede sua deiectus, & in exilium apud Brencium Constantiensis tractus insulam ablegatus, hanc ærumnam maxima Christianæ patientiæ tolerantia pertulit: donec agnita eius innocentia, honorifice pia Guntheramni Regis opera, adeoque ex Episcoporum Lutetiæ considentium sententia restitutus est. Quam iustam redintegrationem cum Fredegundis Regina, quæ odio gratis virum Dei habebat, infesto animo ferret: cum Melantio, quem in eius locum intruserat, necem eius machinata, effecit, vt ipso die sacratissimo Paschæ, dum pius Antistes ante altare preces fundens sese celebrandis diuinis mysteriis præpararet, a nefario sicario pugione sub axilla confoderetur. Ex quo lethali ictu erumpente cruore, agnus mansuetus, fontis vitæ sitientissimus, propius ad aram accessit, diuinaque humiliter expetiit sacramenta. Factus igitur aræ & mensæ Dominicæ ex voto particeps, diuinæ victimæ carne confortatus, calicisque salutaris fluentis inebriatus, sopore beato obdormiens, ad montis cælestis adyta, & diuini tabernaculi, quæ innocentibus & mundo corde hominibus præparauit Diuina maiestas, sempiterna gaudia emigrauit. Hæc Saussaius, multa pie interpretatus, quæ apud Gregorium non leguntur.

[4] Interemptus est S. Prætextatus anno Gunthramni XXV, Childeberti XI, Christi ⅠƆLXXXVI, die XIV Aprilis, in quem tum incidit Pascha, [occiditur an. 586.] cyclo Lunæ XVII, Solis VII, littera Dominicali F. Baronius relata eius nece ad annum ⅠƆLXXXIX, hoc eum elogio exornat: Quo pariter anno aucta est Gallia nouo Martyre, [laudatur a Baronio.] nempe Prætextato Episcopo Rotomagensi, qui diu multumque, odio perfidæ Fredegundis, exiliis fatigatus & afflictatus, nihil remittens sacerdotalis constantiæ in redarguendo perperam facta Principum, potissimum vero Fredegundem ipsam, quam alteram Iezabelem his temporibus Gallia passa est, ab eadem immisso tandem sicario, in ecclesia ipsa ferro percutitur, ac paullo post spiritum Deo reddidit. Ita plane secundum S. Ambrosij sententiam vtilius Principes odio Episcopos persequuntur, quam illecebris blandiuntur. Ad coronam enim suorum Sacerdotū permittit Deus scelestos Principes insanire furereque aduersus eos: quo quid in eis intus virtutis lateat, foris appareat, & qui in vasis fictilibus thesaurus occultabatur, in multorum vtilitatem effundatur, & lumen, quod reconditur in lagenis militum Gedeonis, iisdem perfractis, foris appareat, quo sancta Dei illustretur Ecclesia. Hæc Baronius.

ACTA EXILII ET MARTYRII
Ex historia Franc. S. Gregorij Turonen.

Praetextatus, Episcopus Rotomagensis, Martyr (S.)

ex Hist. Greg. Tvronensis.

CAPVT I
Calumniæ in S. Prætextatum: eius exilium.

[1] Interempto a Sigiberto Rege, b Chilpericus Rex Parisius venit, [lib. 5 cap. 1] adprehensamque c Brunichildem Reginā apud Rotomagensem ciuitatem in exilium trusit, thesaurosque eius, quos Parisius detulerat, abstulit: filium vero suum Meroueum cum exercitu d Pictauos dirigit. [cap. 2] At ille relicta ordinatione patris Turonos venit, & dies sanctos Paschæ tenuit; multum enim regionem illam exercitus eius vastauit. [Matrimonio inito inter Meroueum filium Chilperici Regis & Brunichildem,] Ipse vero simulans ad matrem suam ire velle, Rotomagum petiit, & ibi Brunichildi Reginæ coniungitur: eam quoque sibi in matrimonio sociauit.

[2] Audiens Chilpericus, quod Prætextatus Rotomagensis Episcopus contra vtilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessiri præcepit. Quo discusso, reperit cum eodem res Brunichildis Reginæ commendatas: ipsisque ablatis, eum in exilium vsque ad sacerdotalem audientiam retineri præcepit. [cap. 19] [a Chilperico S. Prætextatus in exilio detineri iussus.] e Coniuncto autem Concilio, exhibitus est. Erant autem Episcopi, qui aduenerant, apud Parisius in basilica S. Petri Apostoli. Cui Rex ait: Quid tibi visum est, o Episcope, vt inimicum meum Meroueum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui vxore, coniungeres? An ignarus eras, quæ pro hac caussa Canonum statuta sanxissent? [in Synodo inique accusatur,] Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, vt ego interficeret. Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti pecunia plebem, vt nullus mecum fidem habitam custodiret: voluistique regnum meum in manu alterius tradere. Hæc eo dicente, infremuit multitudo Francorum, voluitque ostia basilicæ rumpere, quasi vt extractum Sacerdotem lapidibus vrgeret. Sed Rex prohibuit fieri. Cumque Prætextatus Episcopus ea, quæ Rex dixerat, facta negaret; aduenerunt falsi testes, [adductis falsis testibus:] qui ostendebant species aliquas dicentes: Hæc & hæc nobis dedisti, vt Meroueo fidem promittere deberemus. Ad hæc ille dicebat: Verum enim dicitis, vos a me sæpius muneratos; sed non hæc caussa extitit, vt Rex eiiceretur a regno. Nam & cum vos mihi & equos optimos & res alias præberetis; numquid poteram aliud facere, nisi & ego vos simili sorte remunerarem?

[3] Recedente vero Rege ad metatum suum, nos collecti in vnum sedebamus in secretario basilicæ B. Petri: confabulantibusque nobis, subito aduenit Aëtius Archidiaconus Parisiacæ Ecclesiæ; [defenditur ab Aëtio Archidiano Parisiesi,] salutatisque nobis, ait: Audite me, o Sacerdotes Domini, qui in vnum collecti estis: aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum, & bonæ famæ gratia refulgebitis; aut certe nullus vos amodo pro Dei Sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non erigitis, aut fratrem perire permittitis. Hæc eo dicente, nullus Sacerdotum ei quidquam respondit: timebant enim f Reginæ furorem, cuius instinctu hæc agebantur. Quibus intentis, & ora digito comprimentibus, ego aio: Attenti estote, quæso, sermonibus meis, o sanctissimi Sacerdotes Dei, [& S. Gregorio Episc. Turonensi,] & præsertim vos qui familiariores esse Regi videmini. Adhibete ei consilium sanctum atque sacerdotale, ne exardescens in ministrum Dei, pereat ab ira eius, & regnum perdat, & gloriam. Hæc me dicente, silebant omnes; illis vero silentibus adieci: Mementote, Domini mei Sacerdotes, verbi prophetici, quod ait: Si viderit speculator iniquitatem hominis, & non dixerit, reus erit animæ pereuntis. Ergo nolite silere, sed prædicate & ponite ante oculos Regis peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat, & vos rei sitis pro anima eius. [Ezech. 33. 6] An ignoratis quid * nouo gestum sit tempore, quomodo apprehensum g Sigimundum Chlodomeris retrusit in carcerem, dixitque ei h Auitus Dei Sacerdos, Ne iniicias manum in eum, & cum Burgundiam petieris, victoriam obtinebis? Ille vero abnuens, [qui dum animat Episcopos, vt peccata Regis audeant arguere,] quæ ei a Sacerdote dicta fuerant, abiit, ipsumque cum vxore & filiis interemit: petiitque Burgundiam, ibique oppressus ab exercitu, interemptus est. Quid i Maximus Imperator? nonne cum B. Martinum compulisset communicare cuidam homicidæ Episcopo, & ille, quid facilius morti addictos liberaret, Regi impio consensisset, prosequente Regis æterni iudicio, ab imperio depulsus Maximus, morte pessima condemnatus est?

[4] Hæc me dicente, non respondit vllus quidquam; sed erant omnes intenti & stupentes. Duo tantum adulatores ex ipsis (quod de Episcopis dici dolendum est) nuntiauerunt Regi, [ad Regem euocatur:] dicentes, quia nullum maiorem inimicum in suis caussis quam me haberet. Illico vnus ex aulicis cursu rapido ad me repræsentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat Rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, & ad dexteram eius k Berthramnus Episcopus, ad læuam vero l Ragnemodus stabat: & erat ante eos scamnum pane desuper plenum, cum diuersis ferculis. Visoque me, Rex ait: [accusatus inique,] O Episcope, iustitiam cunctis largiri debes, & ecce ego iustitiam a te non accipio: sed, vt video, consentis iniquitati, & impletur in te prouerbium illud, quod coruus oculum corui non eruet. Ad hæc ego: Si quis de nobis, o Rex, iustitiæ tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest; si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi, sed si volueris, audis: si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is qui se pronuntiauit esse iustitiam? Ad hæc ille, vt erat ab adulatoribus contra me accensus, ait: Cum omnibus enim inueni iustitiam, & tecum inuenire non possum. Sed scio quid faciam, vt noteris in populis, & iniustum te esse omnibus perpatescat. Conuocabo enim populum Turonicum, & dicam eis: Vociferamini contra Gregorium, quod sit iniustus, & nulli hominum iustitiam præstet. Illis quoque hæc clamantibus, respondebo: Ego, qui Rex sum, iustitiam cum eodem inuenire non possum; & vos qui minores estis, inuenietis? Ad hæc ego: [intrepide se defendit:] Quod sim iniustus, tu nescis. Quod vero falso clamore populus te insultante vociferatur, nihil est, quia sciunt omnes a te hæc emissa. Ideoque non ego, sed tu potius in declamatione notaberis. Sed quid plura? Habes legem & canones: hæc te diligenter rimari oportet, & tunc quæ præceperint, si non obseruaueris, noueris tibi Dei iudicium imminere.

[5] At ille, quasi me demulcens (quod dolose faciens, putabat me non intelligere) conuersus ad m iuscellum quod coram eo erat positum, [nec cibo regio inescatur:] ait: Propter te hæc iuscella paraui, in quibus nihil aliud præter volatilia, & parumper ciceris continetur. Ad hæc ego, cognoscens adulationes eius, dixi: Noster cibus esse debet, facere voluntatem Dei, & non his deliciis delectari: vt ea quæ præcepit nullo casu prætermittamus. Tu vero, qui alios de iustitia culpas, pollicere prius, quod legem & canones non omittas; & tunc credimus quod iustitiam prosequaris. Ille vero porrecta dextera, iurauit per omnipotentem Deum, quod ea, quæ lex & canones edocebant, nullo prætermitteret pacto. [non pecunia a Regina Fredegūde oblata corrumpitur:] Post hæc accepto pane, hausto etiam vino, discessi. Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis, ostium mansionis nostræ grauibus audio cogi verberibus, missoque puero, nuntios Fredegundis Reginæ adstare cognosco: quibus introductis, salutationem Reginæ suscipio. Deinde precantur pueri, vt in eius caussis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Prætextatus me impugnante opprimeretur. Dicebant enim: Iam omnium Episcoporum promissionem habemus, tantum tu aduersus non incedas. Quibus ego: Si mihi mille libras auri argentique donetis, numquid aliud facere possum, nisi quod Dominus agi præcipit? Vnum tantum polliceor, quod ea, quæ ceteri secundum canonum statuta consenserint, sequar. At illi non intelligentes quæ dicebam, gratias agentes discesserunt. Mane autem facto, aliqui de Episcopis ad me venerunt, simile mādatum ferentes: quibus ego similia respondi.

[6] Conuenientibus autem nobis in basilica S. Petri, mane Rex adfuit, dixitque: Episcopus enim in furtis deprehensus ab episcopali officio, vt auellatur, [S. Prætexatus coram Episcopis furti a Rege accusatus,] Canonum auctoritas sanxit. Nobis quoque respondentibus, Quis ille Sacerdos, cui furti crimen inrogaretur; respondit Rex: Vidistis enim species, quas nobis furto abstulit. Ostenderat enim nobis ante diem tertium Rex duo volucra, speciebus & diuersis ornamentis n referta: quæ appretiabantur amplius quam tria millia solidorum: sed & sacculum cum numismatis auri pondere tenentem quasi millia duo. Hæc enim dicebat Rex sibi ab Episcopo fuisse furata. Qui respondit: Recolere vos credo, discedente a Rotomagensi vrbe Brunichilde Regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res eius, id est, quinque sarcinas commendatas haberem: & frequentius aduenire pueros eius ad me, vt ea redderem, & nolui sine consilio vestro. [se defendit] Tu autem dixisti mihi, o Rex: Eiice hæc a te, & reuertantur ad mulierem res eius: ne inimicitia inter me & Childebertum nepotem meum pro his rebus debeat pullulare. Reuersus ergo ad vrbem, vnum volucrum tradidi pueris, non enim valebant amplius ferre. Reuersi iterum, requirebant alia. Iterum consului magnificentiam vestram. Tu autem præcepisti dicens: Eiice, eiice hæc a te, o Sacerdos, ne faciat scandalum hæc caussa. Iterum tradidi eis duo ex his: duo autem alia remanserunt mecum. Tu autem, quid nunc calumniaris, & me furti arguis, cum hæc caussa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputari? Ad hȩc Rex Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur soluisti vnum ex his, & limbum aureis contextum filis in partes dissecasti, & dedisti per viros, qui me a regno deiicerent? Prætextatus Episcopus respōdit: Iam dixi tibi superius, quia munera eorum acceperam. Ideoque cum non haberem de præsenti quod darem, hinc præsumpsi, & eis vicissitudinem munerum tribui. Proprium mihi esse videbatur, quod filio meo Meroueo erat, quem de lauacro regenerationis excepi.

[7] Videns autem Rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, attonitus valde ac conscientia confusus, discessit a nobis: [noua fraude a Rege excogitata,] vocauitque quosdā de adulatoribus suis, & ait: Victum me verbis Episcopi fateor, & vera esse, quæ dicit scio. Quid nunc faciā, vt Reginæ de eo voluntas adimpleatur? Et ait: Ite, & accedentes ad eum dicite, quasi consiliū ex vobismetipsis dantes: Nosti quod sit Rex Chilpericus pius atque compunctus, & cito flectatur ad misericordiam. Humiliare sub eo, & dicito, ab eo obiecta a te perpetrata fuisse. Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dari tibi veniam impetramus. His seductus Prætextatus Episcopus, pollicitus est se ita facturum. [innocenter seductus, peccata, quæ non fecerat, fatetur:] Mane autem facto, conuenimus ad consuetum locum; adueniensque & Rex, ait ad Episcopum: Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, cur sacramenta postulasti, vt fidem Meroueo seruarent? Respondit Episcopus: Petij, fateor, amicitias eorum haberi cum eo: & non solum hominem, sed si fas fuisset, Angelum de cœlo euocassem, qui esset adiutor ei. Filius enim mihi erat (vt sæpe dixi) spiritalis ex lauacro. Cumque hæc altercatio altius tolleretur, Prætextatus Episcopus prostratus solo, ait: Peccaui in cælum, & coram te, o Rex misericordissime. Ego sum homicida nefandus, ego te interficere volui, & filium tuum in solio tuo erigere. Hæc eo dicente, prosternitur Rex coram pedibus Sacerdotum, dicens: Audite, o piissimi Sacerdotes, reum crimen execrabile confitentem. Cumque nos flentes, Regem eleuassemus a solo, iussit eum a basilica egredi. Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum Canonum, in quo erat quaternio nouus adnexus, habens canones quasi Apostolicos, continentes hæc: Episcopus in homicidio, adulterio, & periurio deprehensus, a sacerdotio diuellatur. His ita lectis, cum Prætextatus staret, stupens Berthramnus Episcopus, ait: Audi o frater & Coëpiscope, quia Regis gratiam non habes, ideoque nec nostra caritate vti poteris, priusquam Regis indulgentiam merearis. His ita gestis, petiit Rex, vt aut tunica eius scinderetur, aut centesimus octauus Psalmus, qui maledictiones o Scharioticas continet, super caput eius recitaretur, aut certe iudicium contra eum scriberetur, [frustra obnitente S. Gregorio,] ne in perpetuum communicaret. Quibus conditionibus ego restiti, iuxta promissum Regis, vt nihil extra canones, gereretur. Tunc Prætextatus Episcopus a nostris oculis raptus, [in exilium pellitur:] in custodiam positus est. De qua, cum fugeret nocte, grauissime cæsus, in p insulam maris, quod adiacet ciuitati Constantinæ, in exilio est detrusus.

[Annotata]

a Sigebertus I Rex Austrasiorum occisus est anno regni 14, Christi 575. cui successit Childebertus filius, cuius regni primus annus cadit in annum Christi 576.

b Chilpericus Rex Suessionensis, frater Sigeberti & S. Gunthramni Regis Aurelianensis & Burgundionum, & Chariberti Regis Parisiorum sed ab anno 570 defuncti, vxorem habuit Fredegundem, pessimam fæminam.

c Viduam Sigeberti.

d Fuerant vrbes Pictauiensis & Turonensis Chariberti Regis Parisiorum: & ob mortem eius a fratribus expetebantur, cesserunt dein Childeberto filio Sigeberti.

e Anno Childeberti 2 Chilperici 16, Christi 577. quo Pascha diuersimode celebratum 21 Martij, 18 & 25 Aprilis chronologiam firmat.

f Aimoinus lib. 3 cap. 6 hæc Prophetæ verba substituit: Si me dicente ad impium morte morieris non annunciaueris ei, sanguinem eius de manu tua requiram. Ezech. 3. 19. at quæ a Gregorio citantur, sensu non verbis habentur Ezech. 33. 6.

g Narrat ea fuse Greg. Turon. lib. 3 cap. 6, quæ dicenda erunt ad Vitam S. Sigismundi Regis Burgundionum Kalend. Maij. Occisus est Chlodomeres anno 524.

h Est is Auitus Abbas Nutiacensis.

i Est hic Maximus Imperij inuasor, occisus anno 388. Reliqua ad Vitam S. Martini Episcopi Turonensis referenda II Nouembris.

k Archiepiscopus Burdegalensis, filius Ingeltrudis filiæ Chlotarij I Regis Francorum.

l Episcopus Parisiensis, successor S. Germani.

m Aimoinus ferculam.

n Idem varia ornamenta.

o Scilicet quod S. Petrus Actuum 3 agens de Iuda Ischariote, ex hoc Psalmo citarit hæc verba: Et Episcopatum eius accipiat alter.

p Brencium appellat Saussaius in Martyrologio.

* al. nostro.

CAPVT II
Reditus S. Prætextati ab exilio: cædes, sepultura. Inquisitum in auctorem cædis.

[8] Defuncto a vero Chilperico, inuentaque, quam diu quæsierat, morte, Fredegundis Regina iam viduata Parisios aduenit, & cum thesauris, quos intra murorum septa concluserat, [Post obitū Chilperici] ad ecclesiam confugit. [lib, 7. cap. 2.] [cap. 4] Multa quidem ibi vana exercens, non metuebat Deum, in cuius ecclesia petebat auxilium. [cap. 15] Habebat tunc temporis secum Audonem Iudicem, [Fredegūde eum suis in malitia persistente,] qui ei tempore Regis in multis consenserat malis. Ipse enim cum Mummolo Præfecto multos de Francis, qui tempore b Childeberti Regis senioris ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post mortem Regis ab ipsis spoliatus, ac denudatus est, vt nihil ei, præter quod super se auferre potuit, remaneret: domos enim eius incendio subdiderunt. Abstulissent vtique & ipsam vitam, ni cum Regina ecclesiam expetisset. Prætextatum vero Episcopum ægre suscipit, quem ciues Rotomagenses post excessum Regis de exilio expetentes, cum grandi lætitia & laude ciuitati suæ restituerunt. [cap. 16] Post reditum vero suum ad vrbem Parisiacam aduenit, ac se Guntchramno Regi repræsentauit, [S. Prætextatus ab exilio reuocatus,] exorans vt caussam suam diligenter exquireret. Adserebat enim Regina, eum non debere recipi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque Episcoporum a sacerdotali officio segregatus. Cumque Rex pro hac caussa Synodum excitare vellet, [a S. Gunthramno Rege mensæ adhibitus.] Ragnemodus huius vrbis Episcopus, pro omnibus responsum reddidit, dicens: Scitote ei pœnitentiam indictam a Sacerdotibus, non tamen eum prorsus ab episcopatu remotum. Et sic a Rege susceptus, atque conuiuio eius adscitus, [Rotomagū remittitur:] ad vrbem suam regressus est. [lib. 8 cap. 20] Interim dies placiti aduenit & Episcopi ex iussu Regis Guntch ramni apud c Maticensem vrbem collecti sunt. Prætextatus Rotomagensis Episcopus, orationes quas in exilio positus scalpsit, [in Synodo Matisconēsi caussam suam agit:] recitauit. Quæ quibusdam quidem placuerant, a quibusdam vero, quia artem secutus minime fuerat, reprehendebantur. Stylus tamen per loca Ecclesiasticus & rationabilis erat.

[9] Dum Fredegundis apud Rotomagensem vrbem commoraretur, [minanti Fredegundi] verba amaritudinis cum Prætextato Pontifice habuit, dicens: Venturum esse tempus, quando exilia, in quibus detentus fuerat, reuiseret. [cap. 31.] Et ille: Ego semper & in exilio, & extra exilium Episcopus fui, sum, & ero; nam tu non semper regali potentia perfrueris. Nos ab exilio prouehimur, tribuente Deo, in regnum: tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum. [dat monita æternæ salutis:] Rectius enim erat tibi, vt relicta stultitia atque malitia, iam te ad meliora conuerteres, & ab hac iactantia, qua semper ferues, abstrahereris: vt & tu vitam adipiscereris æternam, & d paruulum, quem genuisti, adducere ad legitimam posses ætatem. Hæc effatus, cum verba illius mulier grauiter acciperet, se a conspectu eius felle feruens abstraxit.

[10] Adueniente autem Dominicæ Resurrectionis die, cum Sacerdos ad implenda Ecclesiastica officia, ad ecclesiam maturius properasset, Antiphonas iuxta consuetudinem incipere per ordinem cœpit. [die Paschatis in templo grauiter vulneratiis,] Cumque inter psallendum formulæ decumberet, crudelis adfuit homicida, qui Episcopum super formulam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille vero vocem emittens, vt Clerici qui aderant adiuuarent, nullius auxilio de tantis adstantibus est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens, & Deo gratias agens, in cubiculum suum inter manus fidelium deportatus, & in suum lectulum collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno Duce, & Ansoualdo adfuit, dicens: [Fredegundi Reginæ visitanti homicidia imputat:] Non oportuerat hæc nobis ac reliquæ plebi tuæ, o sancte Sacerdos, vt ista tuo cultui euenirent. Sed vtinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, vt digna pro hoc scelere supplicia sustineret! Sciens autem eam Sacerdos hæc dolose proferre, ait: Et quis hæc fecit, nisi is qui Reges interemit, qui sæpius sanguinem innocentem effudit, qui diuersa in hoc regno mala commisit? Respondit mulier: Sunt apud nos peritissimi medici, qui huic vulneri mederi possunt; permitte, vt accedant ad te. Et ille; Iam, inquit, me Deus præcipit de hoc mundo vocari. Nam tu, quæ his sceleribus princeps inuenta es, eris maledicta in sæculo, & erit Deus vltor sanguinis mei de capite tuo. Cumque illa discederet, Pontifex ordinata domo sua, spiritum exhalauit. [moritur.] Ad quem sepeliendum e Romacharius Constantinæ vrbis Episcopus aduenit.

[11] Magnus tunc omnes Rotomagenses ciues, & præsertim seniores loci illius Francos, mœror obsedit: ex quibus vnus senior ad Fredegundem veniens, ait: Multa enim mala in hoc seculo perpetrasti; sed adhuc peius non feceras, quam vt Sacerdotem Dei iuberes interfici. Sit Deus vltor sanguinis innocentis velociter: nam & omnes erimus inquisitores mali huius, vt tibi diutius non liceat tam crudelia exercere. [Arguens Fredegundem huius cædi,] Cum autem hæc dicens discederet a conspectu Reginæ, misit illa qui eum ad conuiuium prouocaret. Quo renuente, rogat, vt si eius conuiuio vti non velit, saltem vel poculum hauriat, ne ieiunus a regali domo discedat. Quo expectāte, accepto poculo, bibit absynthium cum vino & melle mixtum, vt mos barbarorum habet: sed hic potus veneno imbutus erat. [veneno interimitur:] Statim autem vt bibit, sensit pectori suo dolorem validum imminere: & quasi si incideretur intrinsecus, exclamauit suis, dicens: Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter perimamini. Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, ille protinus excæcatus, ascensoque equo in tertio ab hoc loco stadio cecidit & mortuus est.

[12] Post hæc Leudoualdus f Episcopus epistolas per omnes Sacerdotes direxit, & accepto consilio ecclesias Rotomagenses clausit, [templa Rotomagensia aliquandiu clausa:] vt in his populus solennia diuina non spectaret, donec indagatione communi reperiretur huius auctor sceleris. Sed & aliquos adprehendit, quibus supplicio subditis, veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis hæc acta fuerant. Sed ea defensante, vlcisci non potuit. Ferebant etiam ad ipsum percussores venisse, pro eo quod hæc inquirere sagaciter destinaret, sed custodia vallato suorum, nihil ei nocere potuerunt. Itaque cum hæc ad Guntchramnum Regem perlata fuissent, & crimen super mulierem iaceretur, misit tres Episcopos ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Chlotharium scripsimus vocitatum, [missi a Gūthramno Rege Episcopi homicidam inquirunt:] id est, Arthemium Senonicum, Veranum Cabillonensem, & Agrecium Tricassinum: g vt scilicet cum his qui paruulum nutriebāt, perquirerent huius sceleris personam, & in conspectu eius exhiberent. Quod cum Sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: Nobis prorsus hæc facta displicent, & magis ac magis ea cupimus vlcisci. Nam non potest fieri, vt si quis inter nos culpabilis inuenitur, in conspectum Regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regali sanctione comprimere. Tunc Sacerdotes dixerunt: Noueritis enim, quia si persona, quæ hæc perpetrauit, in medio posita non fuerit, Rex noster cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastabit: quia manifestum est hanc interfecisse gladio Episcopum, *qui maleficiis Francum iussit interfici. Et his dictis discesserunt, nullum rationabile responsum accipientes: [re infecta reuerti coguntur:] obtestantes omnino vt numquam in ecclesia illa Melantius, qui prius in loco Prætextati h subrogatus fuerat, Sacerdotis fungeretur officio.

[13] i Anno quoque XIII Childeberti Regis, cum ad occursum eius vsque ad Metensem vrbem properassemus, iussi sumus ad Gunthramnum Regem in legationem accedere, quem apud vrbem Cabillonensem reperimus…Cui ego: Indicastis nepoti vestro, vt omnes regni sui Episcopi in vnum conuenirent, quia multa sunt, quæ debeant indagari. [lib. 9 cap. 20] Sed iuxta consuetudinem canonum placebat gloriosissimo nepoti vestro, vt vnusquisque Metropolita comprouincialibus suis coniungeretur, [Gunthrānus Rex iubet in Synodo congreganda inquiri de auctore necis S. Prætextati.] & tunc quæ inrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotali emendarentur. Quæ enim caussa extat, vt in vnum tanta multitudo conueniat? Ecclesiæ fides periculo vllo non quatitur: hæresis noua non surgit. Quæ erit ista necessitas, vt tanti debeant in vnum coniungi Domini Sacerdotes? Et ille. Sunt multa, inquit, quæ debeant discerni, quæ iniuste gesta sunt, tam de incestis, quam de ipsis quæ inter nos aguntur caussis. Sed præcipua illa Dei caussa extat omnibus maior, vt inquirere debeatis, cur Prætextatus Episcopus gladio in ecclesia fuerit interemptus. Tunc iussit vt in Kalendis mensis quarti hæc Synodus prolongaretur.

[Annotata]

a Anno 584.

b Childebertus e filiis Chlodouei 1, Rex Parisiorum, mortuus anno 558.

c Matisconense 2 Concilium intelligitur, habitum anno 585.

d Hic est Chlotharius 2 in obitu Chilperici patris quatuor tantum menses natus.

e Macarius etiam aliis, in MS. Reginæ Sueciæ post Appendicem Roberti de Monte ad Chronicon Sigeberti dicitur S. Machinus.

f Episcopus Baiocassinus dicitur a Greg. Turon. lib. 9 cap. 13. deest apud Claudium Robertum.

g Coluntur S. Arthenius Senonensis 23 Aprilis, & Veranus Cabilonensis 20 Octob. Hunc alij a Verano Episcopo Ecclesiæ Cabellicarum, quæ sub Archiepiscopo Auenionensi modo est, non satis distinguunt.

h Tempore exilij eius, sed post eius reditum submotus, vt dicit Turon. lib. 7 cap. 19. At restitutum postea Sedi Rotomagensi constat ex epistola S. Gregorij Magni ad eum & alios Francorum Episcopos, qua commendauit SS. Augustinum, Laurentium, & Mellitum in Britanniam ad conuersionem Anglorum missos. Robertus de Monte in auctario Sigeberti, ex MS. Reginæ Sueciæ, ad annum 589 asserit Prætextato interfecto successisse Melantium, licet indigne, qui, vt fertur, de nece eius particeps fuit. Quæ etiam innuit Saussaius supra relatus.

i Is est annus Christi 588.

* an quæ?

DE S. LETARDO EPISCOPO SILVANECTENSI IN GALLIA, CANTVARIÆ IN ANGLIA

SVB INITIVM SECVLI VII.

Commentarius præuius.

Letardus, Episcopus Siluanectensis, Cantuariae in Anglia (S.)

Avctore G. H.

[1] Eodem tempore & loco diu vixerunt S. Letardus Francus, Episcopus Siluanectensis, & S. Ethelbertus Rex Cantiorum apud Anglo-Saxones: vno eodemque etiam in templo amborum a morte sunt corpora sepulta, [SS. Ethelbertus Rex, & Letardus, simul vixerunt, & colūtur:] ac postea ob sacrum illis exhibitum cultum vni eidemq; altari imposita. Quare & nos vno eodemque die Acta illorum conferimus, ac sacræ eos venerationis participes non tam reddimus, quam relinquimus. Mortuus est S. Ethelbertus Rex anno Christi ⅠƆCXVI, die XXIV Februarij: vita etiam aliquot ante eum annis functus est S. Lethardus Episcopus, at quo die, necdum potuimus assequi. Nomen eius varie scriptum est, Luidhardus, Ledbardus, Lethardus.

[2] Guilielmus Thornus cap. 2 Chronici § 2 secutus Thomam Sprottum, hæc de eius Episcopatu tradit: Iste Letardus erat Episcopus Siluanectensis in Galliis, [S. Letardus Episc. Siluanectēsis:] cuius metropolis est Archipræsulatus Remensis. Harpsfeldius sec. 7 Histor. Anglic. cap. 4 Saluanortensem, errore amanuensium seductus, appellat. Quot annis eum Episcopatum gesserit non constat. Inter decessores habuit Gonotigernum, qui Concilio Aurelianensi V anno Chr. ⅠƆXLVII subscripsit: decessor an successor, an forte vicarius fuerit Malulfus, qui Chilpericum Regem Sueßionum anno Chr. ⅠƆLXXXIV interemptum sepeliuit, vti scribit Gregorius Turon. lib. 6 cap. 46, incertum. Inter Gonotigernum Malulfumq; vnus apud Claudium Robertum in Gallia Christiana medius collocatur Sanctinus, sed solo nomine notus, si tamen tabulis fidendum. Nam quem ex Conciliis Galliæ a Sirmondo nostro editis dedimus Gonotigernum, a Claudio Roberto appellatur Hodiernus, seu Frodigernus, vel rectius Frodigerius. Ita forte, qui huic Sanctinus, noster Sanctus Letardus est, aut certe & Sanctinus & S. Letardus inter præsatos Gonotigernum & Malulfum potuerunt eam diœcesim Episcopi rexisse. Abiturus in Cantium Letardus, vel vicarium sibi Episcopum substituit, vt fit, qui quamdiu ipse abesset, administraret diœcesin sacraque obiret; vel Episcopatu se suo, vt plures ea tempestate ad gentium conuersionem peregre in perpetuum aut ad incertum tempus, proficiscentes, annuente Pontifice Romano, abdicauit.

[3] Occasionem illius profectionis, & vitæ deinceps in Cantio actæ, [religionis caussa comes datus Berthæ,] ita paucis Beda lib. 1 cap. 25 narrat: Rex Cantuariorum Ethelbertus vxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, nomine Bertham. Quam ea conditione a parentibus acceperat, vt ritum fidei ac religionis suæ cum Episcopo, quem ei coadiutorem fidei dederat, nomine Luidhardo, inuiolatam seruare, licentiam haberet. Fuerunt autem Berthæ parentes Charibertus Rex Parisiorum, Clotharij I filius, [filiæ Chariberti Regis Parisiorū,] Clodouæi I nepos, circiter annum ⅠƆLXX mortuus; & Ingoberta, quæ, teste Gregorio Turonensi, anno Childeberti Regis XIV, Christi ⅠƆLXXXIX, migrauit a seculo… relinquens filiam vnicam, quam in Cantia Regis cuiusdam filius matrimonio copulauit: Idem lib. 4 cap. 26, Porro Charibertus Rex, inquit, Ingobergam accepit vxorem, de qua filiam habuit, quæ postea in Cantia virum accipiens est deducta. additq; Ingobertam a Chariberto relictam esse, & Merofledem acceptam. Ingoberga ergo repudiata filiam matrimonio copulauit: sed conditio, secundum Bedam, a parentibus apposita, de fide seruanda, & Episcopo eam in Cantium comitaturo. Et per parentes aut consensus Chariberti patris, adhuc eo tempore viuentis, intelligitur, aut certe patrui Reges aliique consanguinei assensione sua & pactis conditionibus matrimonium approbarunt, [nuptæ S. Ethelberto Regi Cantij,] quod nobis verosimilius videtur. Nam S. Ethelbertus Rex (verba sunt Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Regum Angl. cap. 1) primis pubescentis regni temporibus adeo vicinis Regibus fuit ridiculo, vt vno & altero pulsus prælio vix suos terminos tutaretur. Quæ ad annum ⅠƆLXVIII referuntur in antiqua Chronologia Saxonica, & Chronicis Wigorniensis & Westmonasteriensis. Postmodum, pergit Malmesburiensis, cum adultiori ætati etiam consultior militiæ accessisset peritia, [subactis plerisque Anglis glorioso:] breui omnes nationes Anglorum, præter Northanhimbros, continuis victoriis domitas sub iugum traxit: & vt externorum quoque familiaritatem ascisceret, Regis Francorum affinitatem filiæ eius Bertæ nuptiis sibi conciliauit. Vbi innuitur plures annos fluxisse post clades priores anno ⅠƆLXVIII acceptas, vt Charibertus ante filiæ nuptias videatur diu e viuis exceßisse.

[4] Quæ postea in Cantio contigerunt, ita prosequitur Malmesburiensis: Tum vero Francorum contubernio gens eatenus barbara ad vnas consuetudines confœderata, siluestres animos indies exuere, & ad leniores mores declinare. [sancta & casta vita Regem ad Christi cognitionem adducit:] His addebatur Letardi Episcopi, qui cum Regina venerat, cælebs admodum vita, qua Regem ad Christi Domini cognitionem etiam tacens inuitabat. Quo factum est, vt postea B. Augustino prædicanti Regis animus iam emollitus facile cederet, & primus de numero patrum suorum sacris sacrilegis renuntiaret. Et Beda lib. 1 cap. 26 ecclesiam, in qua is sacris operaretur, indicat his verbis: [in templo S. Martini diuina officia peragit:] Erat autem prope ipsam ciuitatem Cantuariam ad Orientem ecclesia, in honorem S. Martini antiquitus facta, in qua Regina, quam Christianam fuisse prædiximus, orare consueuerat. In hac ergo, sicut ante S. Letardus, & ipsi, scilicet S. Augustinus & socij, primo conuenire, psallere, orare, Missas facere, prædicare & baptizare cœperunt. Thornus cap. 2 Chronici § 2 dicta paucis confirmat: Letardus, inquit, Episcopus in ecclesia S. Martini ipsi Reginæ cultus mysteria exhibebat, vbi etiam Augustinus cum sociis obsequiis se dedere diuinis, ipso Rege Ethelberto ritibus paganicis adhuc seruiente. Nec dubium, inquit Harpsfeldius seculo 7 cap. 4, quin Berthæ & Letardi præsentia valde Euangelicum negotium apud Ethelbertum post Augustini tempus promouerit. Certe Letardo id inter alia imprimis laudi fuit, [ad conuersionem Regis iuuat:] quod Gallia relicta ad barbarum & infidelem populum, non sine suspicione periculi, Reginam sequi voluerit: cuius sanctitatem hæc aliaque, tum etiam signa ab eo post obitum edita commendant, vt non sine caussa maiores nostri superum ciuium catalogo eum ante multa secula adscripserint.

[5] De obitu & sepultura S. Letardi & Reginæ Berthæ idem Thornus ista narrat: Anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo decimo tertio B. Laurentius Archiepiscopus, S. Augustini successor, consecrauit ecclesiam istam SS. Petri & Pauli, [in templo SS. Petri & Pauli sepelitur cum Bertha Regina,] præsente Rege Ethelberto cum confluis turbis, & sanctum corpus Augustini in ecclesiam introduxit consecratam, atque in porticu Aquilonali sepeliuit. Corpus vero S. Letardi & Bertæ Reginæ in porticu sepeliuit S. Martini. Ista enim duo corpora extra ecclesiam primo fuerant sepulta, eo quod tempore eorum, ecclesia non fuerat consecrata. Hæc ibi, e quibus coniici potest, ambos, S. Letardum nempe ac Reginam Bertham, non multis ante ecclesiæ consecrationem annis e vita migrasse. Mortuus est S. Augustinus anno ⅠƆCV die VII Kalend. Iunij, quo eius Vita edetur. De S. Laurentio eius successore egimus II Februarij. Defunctus etiam est Rex Ethelbertus, teste Beda lib. 2 cap. 5, anno ⅠƆCXVI, [& dein S. Ethelberto Rege:] die XXIV mensis Februarij, atque in porticu S. Martini intra ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli sepultus, vbi & Bertha Regina condita est, & cum ea, vt diximus, S. Letardus Episcopus.

[6] Extat in Monastico Anglicano schema seu figura summi altaris huius ecclesiæ SS. Petri & Pauli (quæ posteris sub nomine S. Augustini, vna cum monasterio adiuncto, magis innotuit) cum Reliquiarum scriniis in eo, aut circum, positis, & inscriptionibus in veteri eius exemplari MS. insertis. Inscriptiones binæ appositæ sunt his verbis: [in altari sæpius innouato,] Anno Domini ⅭⅠƆCCXL istud altare dedicatur in honorem Apostolorum Petri & Pauli & S. Augustini V Kalend. Nouemb. Et dein: Anno Domini ⅭⅠƆCCCXXV istud altare dedicatur in honore Apostolorum Petri & Pauli, S. Augustini Anglorum Apostoli, & S. Æthelberti Regis Kalend. Martij, a Petro Episcopo Corboniensi. Hactenus inscriptiones, e quibus tempora eruuntur, quibus illud altare restauratum fuit & denuo consecratum. In medio pegmatis supra altare erecti, & singulari artificio elaborati, visitur mausoleum cum hac inscriptione: Sanctus Ethelbertus. [sunt deposita corpora SS. Ethelberti,] in quo scilicet corpus eius conditum fuit. Supra hoc mausoleum, in superiore pegmatis parte, visitur præclara Christi resurgentis statua, versus quam respiciunt duo Angeli in vtroque latere constituti: interq; hos & Christum duo posita mausolea, quasi parua oratoriola sunt, quorum vni adscriptum: Sanctus Letard, alteri Reliquiæ. Duo vtrimque prope altare sunt ostia, per quæ ad corpora Sanctorum datur accessus. [Letardi] Sunt autem vndecim Archiepiscoporum Cātuariensium singula suis sacellis inclusa, videlicet SS. Augustini, Laurentij, Melliti, [& aliorum 13.] Iusti, Honorij, Deusdedit, Theodori, Britwaldi, Tatwini, Nothelmi & Iamberti. Præterea sunt corpora S. Mildredæ Virginis, & S. Adriani Abbatis. Quibus duobus singula altaria sunt adiuncta, vti tertium S. Augustino, eiusq; primis successoribus. Hactenus illud schema seu figura sculpta, &, vt dixi, in Monastico Anglicano excusa: e qua antiquæ venerationis S. Letardi, & dictorum Archiepiscoporum, vestigia certa eruuntur.

[7] Acta aliqua tam S. Ethelberti, quam S. Letardi exstant in noua Legenda Sanctorum Angliæ a Ioanne Capgrauio collecta, & anno ⅭⅠƆⅠƆXVI Londini excusa. [Acta SS. Ethelberti & Letardi] Vnum vtrorumque Actorum esse auctorem facile stylus persuadet. Miracula autem S. Letardi adduntur, quæ nostris, inquit auctor, temporibus crebrescunt post tot sui obitus secula. ac dein nu. 4 meminit Reginæ Egithæ, quam arbitramur Godwini filiam, S. Eduardi Regis & Confessoris circa an. ⅭⅠƆL vxorem fuisse, quæ aliis etiam Edgitha, Eadgitha, Edgida, Goditha, Editha dicitur. Quo iam tempore vltra quatuor secula ab S. Letardi obitu erant elapsa. [seculo XI scripta.]

VITA
auctore anonymo
ex Legenda Ioannis Capgrauij.

Letardus, Episcopus Siluanectensis, Cantuariae in Anglia (S.)

BHL Number: 4893

[1] Dignus Deo Antistes Letardus, præ cursor & ianitor venturi Augustini, in Anglia apparuit. Præuenit illum, vt lucifer solem: [S. Letardus præcursor S. Augustini, adfuit Berthæ Reginæ,] parauit ei viam, ingressum & locum, vt ille pararet Domino. Prodigus ingentis animæ non timuit ferinam Gentilium barbariem, seculi Principibus terribilem. Ipse Dei famulæ Reginæ Berthæ, dum Ethelberto Regi adhuc Gentili Christiana a paterno regno Francorum mitteretur, dux, comes, doctor, seruator, ac totius pietatis instigator, a monstruosis ritibus monimentum, ab idololatria sacrarium, a diaboli venabulis obstaculum, in omni aduersitate patris erat solatium: quæ etiam cum eodem sancto Patie, ac Rege iam Christo sacrato, [piæ, & virtutibus deditæ:] consepeliri meruit. Nec illam arbitramur illaudabilem, nec pietate in Deum carentem, scilicet religione, eleemosynis ceterisque moribus benignis pollentem, quæ & Christianis Regibus ac populis nata tantum habuit institutorem. Inter profanos Christi tulit opprobrium, in ecclesia ridiculum, in Dei sui cultu ludibrium. In antiquissima sancti Præsulis Martini ecclesia sub vrbe sita, [in æde S. Martini diuina officia peragit:] beato Pontifice Letardo præsidente, frequentabat Regina Missarum & orationum sacramenta cum suorum comitum familia Christiana. Sanctissimus vero Letardus, quis digne existimet, quanta miracula per tot merita exhibuerit in vita, [miraculis a morte clarus:] cuius tanta crebrescunt nostris temporibus post tot sui obitus secula, de quibus iniuria est memoriæ non commendare aliqua?

[2] Puella quædam a natiuitate cæca ad ipsius tumulum accedens, [sanantur cæca:] meritis S. Letardi, fugatis oculorum tenebris, visum recepit.

[3] Contractus quidam, solutis calcaneis & extensis tibiis, [& contractus:] mox pedes erexit, & ambulare cœpit.

[4] Abbas Abendoniæ annulum Reginȩ Egithæ casu fortuito perdēs, vbique illum quærens, inuenire non potuit. Cum lacrymis demum & precibus Letardi clementiam exposcit, & illico annulus, vbi orabat, reluxit. [annulus amissus recuperatur:]

[5] Matrona quædam parere non valens, angustiis partus pene exanimata, in ardui montis supercilium, vt sibi in spiritu visum fuit, rapitur, [parturiens] & tetris dæmonum tenebris territa, ab immanissimis tortoribus eam rapientibus cum diris suppliciis torquetur. Itaque per arctum foramen rotæ illam extendere atque detrahere, & in sulphureas sui barathri abyssos præcipitare conantur. Cui in tanto timore & tremore iugiter Saluatorem inclamanti, [contra dæmonum insultus] inæstimabilis claritatis sidus eminus apparuit, quod quanto propinquius, tanto clarius radios suos effudit. Et ecce in medio illius coruscæ lucis B. Letardus emicuit, [a S. Letardo apparente defensa,] qui pontificali auctoritate perditionis ministros exterminans, dixit: Discedite damnati spiritus in tartara vestra. Quid vobis cum Dei famula quod illam raptatis? Falso, inquiunt, nomine, non fidei executione Christianam vendicamus in nostra iura. Nostra est pedissequa, nostra hæreditabit tormenta. Interdico, inquit Episcopus, vobis omnem in ea potestatem: ocyus discedite ab illa in vestræ perditionis ergastula. Ad eius enim imperium relicta captiua, omnes dæmonum minæ, omnia machinamenta funditus exinanita euanuerunt. Mulier vero, resumpto spiritu, [parit:] de B. Lethardi vultu & patrocinio lætificata, prolem enixa est.

[6] Paralyticus quidam cum ad tumbam eius cum lacrymis opem imploraret, [paralyticus altera parte corporis sanatur:] sopore depresso adstitit pius Pater, quid velit, quid eum tam importune efflagitet quærens. Debilis se sanitatem quærere respondit. Et ille, Quando, inquis, debitas, pœnas luitis, tunc supplices venitis: vbi desiderata obtinueritis, immemores & ingrati diuinis beneficiis cito terga vertitis. Ad hæc illo obnixius insistente, & emendationem pollicente, misericors Pater subintulit: vna tibia sanatus, cum altera abibis, quatenus pars sana te admoneat gratiarum bonitatis diuinæ, infirma redarguat ingratæ negligentiæ. Et cum tanto desiderio requiras sospitatem ablatam, discas non paruipendere collatam. Surrexit ergo semisanus, vno crure erectus, altero relictus. Erat enim a renibus & infra ante curationem Sancti totus paralyticus.

[7] In processione annuali Rogationum, vel Litaniarum, solet efferri scrinio aureo B. Lethardi corpus opiferum in benedictionem & prouentuum agrorum ac plebium. [corpore S. Letardi circūlato,] Cum aliquādo a duobus Fratribus corpus eius sanctum per campos veheretur, quædam mulier insania capta, feretrum cum impetu tangens, pleno intellectu & ratione formatur. [insania tollitur.]

DE S. ETHELBERTO REGE CANTIANORVM ET ANGLO-SAXONVM, CANTVARIÆ IN ANGLIA

an. Chr. DCXVI.

Commentarius præuius.

Ethelbertus, Rex Cantiorum et Anglosaxonum, Cantuariae in Anglia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Ethelberti necdum Christiani regnum: coniugium.

[1] Cantium & antiquæ olim Britanniæ, & hodiernæ iam Angliæ clauis, angustiore mari a reliqua Europa ad Galliam Belgicam diuisum, [Cantium (regio Britāniæ maritima) a Belgis cultum,] regio maritima omnis, sita in lateris illius, quod contra Galliam est, altero angulo ad orientem solem, quo fere naues ex Gallia appellunt: quod olim obseruauit Iulius Cæsar lib. 5 de bello Gallico. Cantio primum, pulsis indigenis, potiti Belgæ cum reliqua parte maritima, qui & sua nomina ciuitatibus prouinciisq; subactis, teste Cæsare, imposuerunt; ita Cantium a situ angulari, quem etiamnum kant dicunt, appellarunt: cuius incolas ait Cæsar ex omnibus Britannis longe humanißimos esse, [a situ angulari dictum,] neque multum a Gallica differre consuetudine. Romanis quoque Cantium prima Britannicarum prouinciarum ceßit, eorumq;, constabilito deinde in ea insula imperio, a Præside Britanniæ primæ gubernatum. [a Romanis interceptū,] Idem quoque Cantium primo deprædationi Saxonum postea expositum fuit, subacta ora eius maritima, quam Littus Saxonicum ideo dixerunt: e quo hisce prædonibus exturbatis, Præfectum habuit, Ammiano Marcellino auctore lib. 27, tractus maritimi Comitem, quem liber Notitiarum Imperij spectabilem virum littoris Saxonici Comitem per Britanniam vocat. Demum sub Theodosio iuniore, vt infra e Beda referemus, Romanorum legionibus ad tutelam Galliæ euocatis, Britanni Pictorum Scotorumq; crudelitati expositi, [Saxonibus traditum,] electo sibi Rege Vortigerno, Saxones in ora maritima Germanica Belgicaque prædominantes in auxilium euocarunt domicilio in Cantio eis aßignato, qui postea ex hospitibus domini facti, plura istic paullatim regna Anglo-Saxonica erexerunt.

[2] Horum primum in Cantio occupauit Hengistus, abauus S. Ethelberti, circa annum Christi CCCCLVII, Rex Cantij, [regnū istic constitutū anno 457:] Cantiæ, Cantiorum vel Cantuariorum dictus. Acceßit circa annum CCCCXC Ælla, siue Elli, Rex Australium Saxonum, quem Beda lib. 2, cap. 5 primum statuit inter Saxones Regum potentißimum. Cepere deinde regna Cerdicius apud Saxones occiduos anno ⅠƆXIX, Erkenwinus apud Saxones orientales anno ⅠƆXXVII, & Ida in Nordhumbria anno ⅠƆXLVII. Hoc fere Regum statu, quintus in Cantio sceptrum suscepit S. Ethelbertus circa annum Christi ⅠƆLX, obiitq; secundum Bedæ computum, anno regni LVI Christi, [Rex S. Ethelbertus anno 560,] vt infra dicemus, ⅠƆCXVI. De eius initio ita Florentius Wigorniensis: Anno ⅠƆLXI Æthelbrihtus Rex Cantuariorum regnare cœpit, & LVI annis, teste Beda, regnauit. Matthæus Westmonasteriensis in Floribus historiarum: Eodem anno ⅠƆLX Æthelbertus Rex magnus Cantuariorum secundum quosdam regnare cœpit, quibus etiam Beda consentit. Verumtamen aliorum sententia apparet probabilior. & deinde: Anno gratiæ ⅠƆLXVI Æthelbertus Ermerici filius regnum Cantiæ suscipiens, LVI annis illud strenuissime gubernauit. Sed se ipse mox corrigit, dum eum anno ⅠƆCXVI post regnum temporale, quod LVI annis gloriosissime tenuerat, æterna cœlestis regni gaudia conscendisse scribit: [regnauit 56 annis:] in LVI regni annis consentiunt Simeon Dunelmensis ad an. 616, Ioannes Brumtonus in Chronico Regum Cantiæ, Capgrauius, Polydorus Vergilius, Harpsfeldius & paßim alij. Masmesburiensis lib. 1 de Gestis Regum Anglorum cap. 1 dubius hæret: Æthelbertus, inquit, filius Ermerici rerum potitus LIII annos iuxta Chronicam, iuxta Bedam LVI transegit: viderit Lector, quomodo hanc dissonantiam componat: nos eam, quia admonuisse suffecerit, in medio relinquimus. Est hæc Chronologia Saxonica vna cum historia Bedæ edita, in qua ita legitur ad annum ⅠƆLX. Hic Ethelbertus Cantuariorum regnum capessit, annosque LIII tenuit. Verum annos hic LVI legi debere obitus eius conuincit, ibidem ad annum ⅠƆCXVI relatus.

[3] Hæc de initio regni, in quo, teste Malmesburiensi, primis pubescentis regni temporibus, adeo vicinis Regibus fuit ridiculo, [iuuenis a Saxonibus acciduis deuictus,] vt vno & altero pulsus prælio, vix suos terminos tutaretur. Quæ fere eadem leguntur in Chronico Ioannis Bromtoni. Wigorniensis hæc ita refert ad annum ⅠƆLXVIII. Æthelbrihtus Rex Cantuariorum, dum Regi Occidentalium Saxonum Ceaulino & Cuthæ eius filio bellum intulerit, ab eis in Cantiam est fugatus, duobus eius Ducibus Oslauo & Cnibbano in Wibbandune trucidatis. Hi duo Comites dicuntur in Floribus Westmonasteriensis & Chronologia Saxonica, in qua Oslac & Cnebban nominantur. Est autem Ceaulinus, Bedæ, Celin, inter Reges Anglo-Saxones potentißimus secundus habitus, & regnauit vsque ad annum ⅠƆXCIII. Huius Ceaulini & S. Ethelberti tempore exorsi sunt regna Vffa apud Orientales Anglos anno ⅠƆLXXV, & Cridda, seu Creadda, apud Mercios anno ⅠƆLXXXII. S. Ethelbertus interim, teste Malmesburiensi, cum adultiori ætati etiam consultior militiæ accessisset peritia, omnes nationes Anglorum, præter Northamhimbros, [senior reliquis debellatis] continuis victoriis domitas sub iugum traxit: &, vt Beda refert, post Ceaulinum tertius in Regibus gentis Anglorum, cunctis Australibus eorum prouinciis, quæ Humbro fluuio & contiguis ei terminis sequestrantur a Borealibus, [ad Humbrum fl. vsque impetrat,] imperauit.

[4] Idem Ethelbertus, addit Malmesburiensis, vt externorum quoque familiaritatem adscisceret, Regis Francorum affinitatem filiæ eius nuptiis Bertæ sibi conciliauit. Erat autem regnum Francorum seculo illo Christi sexto quatuor in fratres diuisum, primo filios Chlodouei 1, tum Chlotharij I, [Ducit vxorem, filiam Regis Frācorum, non Chlotharij I, aut Chilperici;] vt dictum est 1 Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis, & alibi. Gaguinus lib. 2 Historiæ Francorum cap. 1 ait, quia nec filiæ, nec Regis nomen ab auctoribus traditur, se temporum annotationem secutum, coniicere hunc fuisse aut Chlotharium I aut Chilpericum, eius scilicet filium Regem Sueßionum: Chlotharium etiam Petrus Aurelius aliiq; crediderunt. Sed nullum præter coniecturam proferunt fundamentum. Si enim hoc ex temporis ratione sumatur, obseruandum est cum Chilperico vixisse tres eius fratres Reges, Sigebertum apud Austrasios, Guntramnum apud Burgundos, & apud Parisienses Charibertum. Huius autem Chariberti ex Ingoberga vxore filiam fuisse, clare innuit Gregorius Turonensis lib. 9 Historiæ Francorum, [sed Chariberti Regis Parisiorū, & Ingobergæ Reginæ,] cap. 26. Anno, inquit, Childeberti Regis XIV, Christi ⅠƆLXXXIX, Ingoberga Regina, Chariberti quondam relicta, migrauit a seculo, mulier valde cordata, ac vita religiosa prædita, vigiliis & orationibus atque eleemosynis non ignaua… relinquens filiam vnicā, quam in Cantia Regis cuiusdam filius matrimonio copulauit. Hæc Gregorius, qui euocatus ægrotanti adfuit Ingobergæ, anno post mortem mariti vicesimo vita functæ: obiisse vero Charibertum circiter annum ⅠƆLXX, alibi ostendimus. En, quod ignorari asserebat Gaguinus, nomen patris & matris: ipsius autem filiæ nomen Bertham tradit Beda, [Berthā seu Aldiberga:] Aldibergam S. Gregorius Papa. Guilielmus Thornus cap. 2 Chronici § 2 Bertam asserit filiam Auberti Regis Parisiorum, qui est Charibertus. [non Bertefledem:] Ricardus Vitus Basinstochius lib. 9 historiarum Britanniæ Bertam a Berteflede, altera Chariberti, sed ex pellice Mercoslede, filia, non distinguit: quæ, cum dicta Ingoberga moreretur, sanctimonialis monasticam vitam agebat. De hac ista Gregorius Turonensis lib. 9, cap. 33 scribit: His diebus, post mortem Ingobergæ ante indicatam, Ingeltrudis, quæ monasterium in atrio S. Martini apud Turones statuerat, ad Regem quasi filiam accusatura processit. In quo monasterio Bertefledis, filia quondam Chariberti Regis residebat. Sed ista Ingeltrude egrediente ad Regem, hæc Bertefledis in Cenomannicum monasterium est ingressa: erat enim gulæ & somno dedita, & nullam de officio Dei curam habens. Hæc de Berteflede, quæ si viuo Gregorio Turonensi monasticam vitam deseruisset, eius calamum non effugisset.

[5] De coniuge S. Ethelberti & parentibus etiam agit idem Turonensis lib. 4, cap. 26. Porro Charibertus Rex, inquit, [Ab hac aliisq; Francis] Ingobergam accepit vxorem, de qua filiam habuit, quæ postea in Cantia virum accipiens est deducta. Tum, inquit Malmesburiensis, Francorum contubernio gens eatenus barbara Anglorum ad vnas consuetudines confœderata, Siluestres animos indies exuere & ad leniores mores declinare. His addebatur Letardi Episcopi, [parum Rex & subditi in fide instructi:] qui cum Regina venerat, cælebs admodum vita, qua Regem ad Christi Domini cognitionem etiam inuitabat. Atque ita ante aduentum S. Augustini, Beda teste, ad Regem Christianæ religionis fama peruenerat, nulla accurata scientia: eaque de caussa verba S. Augustini noua illi videbantur & incerta, quibus continuo non posset assensum tribuere. De S. Letardo iam nunc hoc etiam die egimus.

[6] Francos incusat negligentiæ S. Gregorius Papa lib. 5 epistola 58 ad Theodoricum & Theodebertum Francorum Reges missa: Peruenit, inquit, ad nos, [S. Gregorius ideo Francos arguit,] Anglorum gentem ad fidem Christianam, Deo miserante, desideranter velle conuerti, sed Sacerdotes vestros e vicino negligere, & desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum cum aliis seruis Dei illuc præuidimus dirigendum. Idem scribit epistola 56 ad Brunechildam Reginam: Sacerdotes, qui in vicino sunt, pastoralem erga eos non habere sollicitudinem. Baronius anno 596 sect. 9 caussam coniicit in assidua bella, quibus non vitam illis adferre gratiæ, sed, quam a natura haberent, auferre pro viribus laborarent, vel saltem dempta libertate ducerent sub iugo captiuos, ac venumdarent. Propterea S. Gregorius lib. 5. ep. 10 Candido Presbytero in Gallias ad patrimonium exigendum misso commendat, vt pueros Anglos, qui sunt ab annis decem & septem, vel decem & octo, vt in monasteriis dati, Deo proficiant, comparet, quatenus solidi Galliarum apud proprium locum vtiliter expendantur.

[7] Demum S. Gregorius lib. 9 epistola 59 Bertham, seu Aldibergam, Reginam hortatur, vt post aduentum S. Augustini cultum religionis Christianæ ante non promotum, ad debitæ perfectionis culmen producat. [& Reginā,] Et quidem iam dudum, inquit, gloriosi filij nostri coniugis vestri animos prudentiæ vestræ bono, sicut reuera Christianæ, debuistis inflectere, vt pro regni & animæ suæ salute fidem, quam colitis, sequeretur: quatenus & de eo & per eum de totius gentis conuersione digna vobis in cælestibus gaudiis retributio nasceretur. Nam postquam & recta fide Gloria vestra munita, & litteris docta est, hoc vobis nec tardum, nec debuit esse difficile. Et quoniam, Deo volente, aptum nunc tempus est, agite vt diuina gratia cooperante cum augmento possitis, quod neglectum est, reparare. Itaque mentem gloriosi coniugis vestri in dilectione Christianæ fidei adhortatione continua roborate. Vestra illi sollicitudo augmentum in Deum amoris infundat, atque animos eius etiam pro subiectæ sibi gentis plenissima conuersione succendat.

[8] Demum Britanniæ incolis antiquis hoc vel maxime vitio vertit Beda lib. I cap. 22, quod numquam genti Saxonum vel Anglorum secum Britanniam incolenti verbum fidei prædicando committerent. [Britanni ab Anglo-Saxonibus auersi.] Dedimus XIII Ianuarij Vitam S. Kentigerni Episcopi Glascuiensis, & XXIX Ianuarij Vitam S. Gildæ Sapientis, qui ambo seculo Christi sexto suam referuntur caritatem & zelum fidei erga Saxones Anglosque exhibuisse. Id forsan est magis obseruatum, quod rari forent viri Apostolici, simili caritate erga Anglos & Saxones inflammati.

§ II S. Ethelberti Regis conuersio, pietas, post mortem cultus: Vitæ eius scriptores.

[9] Proscripserant Anglo-Saxones a suis finibus religionem Christianam: postliminium in Cantiano Ethelberti regno indultum. Is quippe & suis illius amplectendæ potestatem fecit, [In Cantio fides Christi primo restituta est,] templorumq; publice dicandorum Christo, ac primus Regum eius gentis sacrum suscepit baptismum, ac Regibus ceteris lucem, quam sequerentur, prætulit: Episcopis quoque Sedes constituit, Sacerdotibus ecclesias condidit, cœnobitis monasteria extruxit, eademq; hæc omnia luculentis dotauit prædiis, &, vt tutius poßiderentur, amplis muniuit priuilegiis. Annus huic felicitati illuxit Æræ Christianæ, ⅠƆXCVI, quo a S. Gregorio Papa, de Anglorum salute pridem, [missis a S. Gregorio viris Apostolicis anno 596,] etiam ante pontificatum sollicito, mißi sunt viri Apostolici, Augustinus, Laurentius, Petrus aliiq; numero circiter quadraginta, secundum Epitomen Bedæ, sequente anno ⅠƆXCVII insulam ingreßi. Verba ibi hæc leguntur: Anno ⅠƆXCVI Gregorius Papa misit Britanniam Augustinum cum monachis, qui verbum Dei genti Anglorum euangelizarent. Anno DXCVII venere Britanniam præfati Doctores: quo eodem anno Regem ad fidem Christianam conuersum baptizarunt, quod forte Bedæ epitome indicatum voluit. [S. Ethelberto baptizato anno 597 die Pentecostes,] Illius conuersioni diem Pentecostes adscribit auctor historiæ fundationis monasterij S. Augustini Cantuariensis Thomas Sprottus, eiusdem cœnobij sub annum Christi ⅭⅠƆCCLXXI monachus: & ex eo alter ibidem monachus Guilielmus Thornus, cap. 1 Chronici § 3.

[10] Rege baptizato reuersus in Gallias Augustinus, ab Etherio Archiepiscopo, non Arelatensi, sed Lugdunensi (vt. II Februarij ad Vitam S. Laurentij probatum est) Archiepiscopus Anglorum ordinatus fuit, [consecrato S. Augustino in Archiepiscopū 16 Nouēb.] die secundum Sprottum & Thornum, XVI Kalend. Decembris anno prædicto. Annum tum adhuc fluxisse ⅠƆXCVII præclare confirmat S. Gregorius Papa lib. 7 epistola 30, Eulogio Episcopo Alexandrino scripta, in qua refert Augustinum Episcopum factum vel hos, qui cum eo transmissi sunt, tantis miraculis in gente Anglorum coruscare, vt Apostolorum virtutes in signis, [baptizatis 10000 Anglorum in festo Natiuitatis Christij] quæ exhibent, imitari videantur. In solennitate autem Dominicȩ Natiuitatis, quȩ hac prima Indictione transacta est, plusquam decem millia Anglos baptizatos esse. Conuenit ea Indictio I in annum partim ⅠƆXCVII, quo tot millibus baptismus collatus fuit; partim in ⅠƆXCVIII, quo ea epistola a S. Gregorio exarata est. Sigebertus in Chronico Augustinum cum aliis a S. Gregorio anno ⅠƆXCVII destinatum ad prȩdicandum in Anglia scribit, & anno ⅠƆXCIX Edilbertum Regem cum gente sua baptizatum, quem annum Regis baptismo adscribit Vsserius in Indice Chronologico ad Antiquitates Ecclesiarum Britannicarum: quæ satis refutata.

[11] Regni Cantij caput, sedesque S. Ethelberti erat Durouernum, Ptolemæo Daruernum, Bedæ Dorouernia, aliis Dorobernia, posteris Cantuaria, Anglice Canterburij. [vrbem Dorouernum.] Saxonice Cant-wara-byrig, id est, Cantiani populi vrbs: quam S. Ethelbertus Rex, vt tradit Cambdenus in Cantio, [id est, Cantuariam, aut certe palatium num dederit Archiepiscopo?] cum iure regali Augustino Archiepiscopo gentis Anglorum consecrato elargitus dicitur. Alij quidam scriptores volunt eum palatium regium, seu solium regni, in sedem Pontificalem aulamque suam in Christi ecclesiam transtulisse. Nonnulla postmodum facta a Regibus Anglorum, illi forsan adscribuntur: ita ex Tabulario monasterij S. Augustini, refert idem Cambdenus, a Guilielmo Rufo post Normannorum ingressum ciuitatem Cantuariæ datam Episcopis ex solido, quam ante tenuissent ex beneficio. Eminent etiamnum S. Ethelberti dona siue opera in duobus templis, quibus sua adiuncta fuerunt monasteria, alterum Christi Saluatoris est, [construxit templum Christi Saluatoris] quod in medio quasi vrbis sinu tanta maiestate se in cælum erigit, vt procul etiam intuentibus religionem incutiat, in quo tot illustres & sancti Archiepiscopi sederunt: & posterioribus seculis maxime celebratum fuit, ob memoriam atque sepulturam sanctißimi Martyris Thomæ Archiepiscopi, vt eius etiam nomine templum S. Thomæ fuerit appellatum. Alterum templum sub vrbe ad Orientem situm, S. Augustini nomine notum, quod eius hortatu S. Ethelbertus in Regum & Archiepiscoporum sepulturam ad honorem SS. Petri & Pauli extruxerat. [& S. Augustini.] Huic monasterio præfuit primus Abbas S. Petrus, de quo egimus VI Ianuarij. Alia templa etiam extra Cantium a S. Ethelberto extructa infra referimus.

[12] Varia diplomata a S. Ethelberto data fuisse aliqui negarunt, alij affirmarunt; tria referuntur a Spelmanno a pag. 118, & Clemente Reynero lib. 1 Apostolatus Benedictinorum in Anglia tract. 1 sect. 1 § 13. Aliqua apud Thornum & Harpsfeldium etiam extant, quæ ibi videri possunt. Edgarus Rex confirmat Dorobernensem Ecclesiam matrem esse & dominam aliarum regni sui Ecclesiarum, [Diplomati S. Ethelberti:] S. Ethelberti statuto allegato: Anno, inquit, Dominicȩ Incarnationis ⅠƆCCCCLVIII, Ego Edgarus Rex Anglorum, diuinaque concedente clementia Monarchus, Regum antiquorum Ethelberti & successorum illius, ac Archiepiscoporum Brithwaldi & Athelardi statuta & priuilegia, cum venerabilis Archipontificis Dunstani consultu atque consilio, renouamus & in Domino roboramus: statuentes, vt Ecclesia Christi in Dorobernia aliarum Ecclesiarum regni nostri mater sit & domina, & cum omnibus suis perpetualiter sit vbique libera præter expeditionem pontis & arcis constructionem. &c. vti ex MS. codice Eccles. Cantuar. refert Spelmannus tomo 1. Conciliorum & Decretorum Britanniæ pag. 432, qui idem Spelmannus pag. 504 tradit ex Saxonico a se latine redditum priuilegium Æthelredi Regis circa annum ⅭⅠƆVI datum, in quo approbat monachorum ordinem, quem S. Augustinus ex præcepto S. Gregorij, & ex magni Regis Æthelberti constitutione & auxilio in terram hanc intulit, & eiusdem monachos sanctos in ecclesia Christi disposuit. Ad hanc Sedem Cantuariensem dignitas Metropolitæ, siue Archiepiscopi, Londino (vbi sub Britannis antea fuerat, [Cantuaria sedes Archiopiscopi,] restituendamq; mandarat S. Gregorius) translata a S. Augustino, ordinato Episcopo Londinensibus S. Mellito: tum, vt in epitome Bedæ dicitur, anno ⅠƆCIV Orientales Saxones fidem Christi perceperunt sub Rege Saeberchto & Antistite Mellito. Quæ Edgarus Rex in quodam diplomate Wes- monasteriensi Ecclesiæ concesso apud Vsserium de Britannicis antiquitatibus cap. 14, [Londinum Episcopi.] ita exponit: Ecclesia B. Petri, quæsita est in loco terribili, qui ab incolis Thorney nuncupatur, ab occidente scilicet vrbis London, olim Dominicæ Incarnationis anno ⅠƆCIV, B. Ethelberti hortatu, primi Anglorum Regis Christiani, destructo prius ibidem abominationis templo Regum paganorum, a Seberto prædiuite quondam Subregulo London, nepote videlicet ipsius Regis, constructa fuit. Erat hic ex Regibus, quos a S. Ethelberto ad fidem Christi excitatos resert infra Capgrauius.

[13] Anno ⅠƆCXVI Edilbertus Rex Cantuariorum defunctus est. [Obit S. Ethelbertus an. 616.] Ita Bedæ Epitome, & infra Vita, vbi tamen vitio librariorum legitur annus ⅠƆCXIII. Saxonice melius is expressus, & ab omnibus postea Chronologis accurate descriptus, annus regni LVI, & post missum Roma S. Augustinum, XXI: vt mirum sit apud Baronium in Annalibus ad annum DCXIII eius obitum referri. In Chronologia Saxonica hæc epocha ad eius mortem solenni quasi formula indicatur: Anno ⅠƆCXVI Ethelberhtus Rex Cantuariorum obiit, regnumque filius Eadbaldus suscepit: eodemque anno ab initio mundi quinque millia annorum cum sexcentis & sedecim annis effluxerunt. [Vita vnde edita?] Diem obitus Beda, Capgrauius & reliqui omnes fuisse XXIV Februarij obseruant, quo Bedæ dicitur æterna cælestis regni gaudia subiisse, & cæli regna conscendisse. Reliquam vitam damus ex eodem Beda collectam, eiq; adiungimus alteram vitam a Ioanne Capgrauio in Legenda Sanctorum Angliæ editam; quam seculo Christi vndecimo scriptam fuisse coniectauimus supra in Actis S. Letardi Episcopi. In ea annotatur, antiquitus a primordio, ipsius inter Sanctos celebrata solennitas. In diplomate Edgari Regis supra relato B. Ethelbertus dicitur.

[14] In Florario MS. Sanctorum hoc die: Cantuariæ in Anglia Athelberti Regis & Confessoris anno 661, [nomen in sacris fastis.] imo, ordine numerorum transposito, anno 616. In Martyrologio Coloniæ anno 1490 excuso: Item S. Athelberti Regis & Confessoris. Eadem habet Greuen in auctario Vsuardi. Martyrologium Romanum: In Anglia S. Edilberti Regis Cantiorum, quem S. Augustinus Anglorum Episcopus ad fidem Christi conuertit. additurque in Notis, eum migrasse ex hac vita anno Domini ⅠƆCXVI. Galesinius ita scribit: In Anglia S. Ethelberti Regis, Confessoris: qui B. Augustini, ab Gregorio Pontifice ad eam insulam missi, prædicatione, fidem complexus, ecclesias Deo exædificauit, religionisque Christianæ amplificandæ studio deditus, cum multa pie sancteque egerit, ad præmium abiit in cælum. Eadem fere habet Wion in Martyrologio monastico; quem ait a se proferri, non eo quod monachus extiterit, sed quod conuersus ad fidem Christianam per monachum Benedictinum fuerit anno Domini fere DCI; imo prius, anno DXCVII. Similia elogia leguntur in Martyrologio Anglicano & Germanico, & apud Molanum in auctario Vsuardi, & Edouardum Maihew in trophæis Anglicanis Benedictinorum. In Breuiario Ecclesiæ Sarisburiensis hæc de eo habetur oratio: Deus qui inter Reges Anglorum B Ethelbertum Regem & Confessorem tuum primo sociasti regno Angelorum, concede propitius, vt, cuius triumphalem memoriam veneramur in terris, eius perpetuo consortio lætemur in cælis. Per Dominum &c. Extat imago altaris summi Ecclesiæ Cantuariensis S. Augustini cum Monastico Anglicano excusa, [oratio,] in cuius altaris medio corpus S. Ethelberti locatum est, atque infra hæc verba: Anno Domini ⅭⅠƆCCCXXV istud altare dedicatū in honore Apostolorum Petri & Pauli. S. Augustini Anglorum Apostoli & S. Ethelberti Regis Kal. Martij a Petro Episcopo Corboniensi. [altare,] At XII Septembris celebratur in quodam recentiore MS. Translatio S. Ethelberti Regis. Sed num de hoc agatur Rege Cantij, quem alij Confessorem appellant, an de S. Ethelberto Martyre Rege Anglorum Orientalium, incertum est. Colitur hic XX Maij. Polydorus Vergilius lib. 4 historiæ Anglicæ tradit S. Ethelbertum inter Diuos relatum, suo tempore multis enituisse miraculis. [miracula:] Agunt de eodem reliqui omnes historiæ Anglicanæ scriptores, antiqui & recentiores, qui ea tempora, quibus vixit, illustrant.

[15] Inter posteros suos S. Ethelbertus habuit & longa serie Reges Cantiorum & plures vitæ sanctitate eminentes. [S. Ethelberti filius Eadbaldus Rex,] Ac primo filius illi succeßit Rex Fadbaldus, qui post apostasiam, per S. Laurentium reuocatus, teste Beda lib. 2 cap. 6, Ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere & fauere curauit. Præter hunc filium Regem, [filiæ S. Edelburga nupta S. Edvvino Regi] duæ illi filiæ fuerunt S. Edelburga, & S. Eadburga: prior S. Edwino Northumbrorum Regi nupta, suo matrimonio, vt tradit idem Beda cap. 9, occasio fuit fidei percipiendæ genti Northanhymbrorum, cui a cæde mariti in Cantium reduci dedit Rex Eadbaldus frater villam Limming, non procul a mari & portu Dubrensi, in qua ipsa monasterium construxit, & a B. Honorio Archiepiscopo Cantuariensi velamine consecrata, Mater plurimarum Virginum & viduarum fuit, vt legitur in Vita eiusdem Honorij apud Capgrauium; ibidemq; cum sorore sua S. Eadburga requiescit, [& S. Eadburga:] vt docet in Vita S. Wereburgæ III Februarij Goscelinus. Coluntur autem S. Edelburga VIII Septemb. S. Edwinus Rex eius maritus XII Octobris. S. Eadburga refertur XIII Decembris, sed paßim credita S. Edburga Abbatissa monasterij S. Mildredæ, proneptis illius, cuius corpus hæc transtulit in ecclesiam nouam a Cuthberto Archiepiscopo post annum ⅠƆCCXLI consecratam, & requiescit cum S. Mildreda in Taneto insula.

[16] Nati sunt Eadbaldo, nepotes S. Ethelberti, Principes Ermenredus, & Ercombertus, & neptis S. Eanswida, [nepotes Ermenredus,] quæ coli solebat Folkstonij ad Oceanum, qua Dubri versus Occidentem abitur, in monasterio ab ea istic extructo. Ermenredo nati, pronepotes SS. Ethelredus & Ethelbrictus Martyres, [ex eo prognati Sancti.] quibus XVII Septembris sacer est, & quatuor sanctæ sorores, Dompneua, Ermenburga, Etheldritha & Ermengitha. Colitur S. Ermenburga XIX Nouemb. Dompneua nupta Merualdo Principi Merciorum genuit dictam S. Mildredam, de qua agemus XIII Iulij, eiusq; sorores SS. Milburgam & Milwidam, quarum illam posuimus XXIII Februarij, hanc XVII Ianuarij. Ista de filiabus & neptibus Ermenredi nepotis S. Ethelberti: at frater eius Ercombertus Rex apud Bedam lib. 3, [Ercombertus Rex,] cap. 8 præcepit in toto Cantij regno idola destrui, & ieiunium Quadragesimale obseruari. Huic S. Sexburga, filia Regis Orientalium Anglorum, de qua agemus VI Iulij, [pronepotes Egbertus ac Lotharius, Reges, sorores sanctæ,] genuit Egbertum ac Lotharium Reges Cantij, & SS. Ermenildam & Earcongotam: quarum hæc apud Francos in monasterio S. Faræ, diœcesis Meldensis prope Parisios, vixit, coliturq; XXIII Februarij: XIII S. Ermenilda, quæ Vulfero Merciorum Regi nupta, eidem peperit S. Wereburgam Virginem, ad cuius Vitam III Februarij, de his vberius actum. Regnarunt deinde in Cantio S. Ethelberti abnepotes, Edricus & Withredus: ac deinde tres huius filij, [abnepotes & atnepotes Reges 5.] illius adnepotes Edbertus, Ethelbertus & Alfricus, omnes religionis Christianæ acerrimi defensores: post quos ab anno ⅠƆCCXCIV adulterinum Principum genus exortum est, qui se & Rempub. penitus pessum dederunt.

VITA
Ex S. Bedæ hist. Ecclesiast. gentis Angl.

Ethelbertus, Rex Cantiorum et Anglosaxonum, Cantuariae in Anglia (S.)

BHL Number: 0000

ex Hist. Eccl. Bedæ.

CAPVT I
S. Ethelberti maiores in Britanniam euocati. Eorum & S. Ethelberti regnum. Huius vxor Bertha.

Ex lib. 1, cap. 11, 12, 13, 14, 15, 25, 26, & lib. 2, cap. 5.

[1] Ethelbertus Rex Cantuariorum erat filius a Irminrici, cuius pater b Octa, cuius pater Oeric cognomento c Oisc, a quo Reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominari. [lib. 2. c. 5] [S. Ethelberti genus regium,] Cuius pater Hengist. Perhibentur fratres fuisse Hengistus & Horsus. Erant autem filij Wetgisli, cuius pater Vecta, cuius pater d Woden: de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit. [lib. 1 c. 15]

[2] Anno ab Incarnatione Domini quadringentesimo septimo apud Britannias Gratianus municeps tyrannus creatur & occiditur. [c. 11] [Britanniā Romano milite nudam,] Huius loco Constantinus ex infima militia vt inuasit Imperium, in Gallias transiit. e Exin Britannia omni armato milite, copiis vniuersis, tota floridæ iuuentutis alacritate spoliata (quæ tyrannorum temeritate abducta, nusquam vltra domum rediit) sub duabus gentibus vehementer sæuis, f Scotorum a Circio, Pictorum ab Aquilone, multos stupet gemitque per annos. [c. 12] [a Scotis & Pictis vexatam,] Anno autem regni Theodosij iunioris g vigesimo tertio, Aëtius vir illustris, qui & Patricius fuit, tertium cum Symmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculæ Britonum reliquiæ mittunt epistolam, & ita suas calamitates explicant: [c. 13] Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros: inter hæc oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur aut mergimur. Neque quidquam ab illo auxilij impetrare quiuerunt, vtpote qui grauissimis eo tempore bellis cum h Bleda & Attila Regibus Hunnorum erat occupatus. [c. 14] Initum consilium, quid agendum, vbi quærendum esset præsidium ad euitandas vel repellendas tam feras, [inuitati Saxones] tamque creberrimas gentium Aquilonarium irruptiones: placuitque omnibus cum suo Rege Vortigerno, vt Saxonum gentem de i transmarinis partibus in auxilium vocarent. Anno ab Incarnatione Domini quadringentesimo quadragesimo nono, Saxonum gens inuitata a Rege, [intrant an. 449,] Britanniam tribus lōgis nauibus aduehitur, & in Orientali parte insulæ, iubente eodem Rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem vera hanc expugnatura, suscepit. [c. 15] Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab Aquilone ad aciem venerant, victoriam sumpsere Saxones. Duces eorum primi perhibentur duo fratres Hengistus & Horsus postea a Britonibus occisus. [duce Hengisto abauo S. Ethelberti,]

[3] Confluentibus certatim in insulam cateruis, grandescere cœpit populus aduenarum. Tum inito cū Pictis fœdere, in socios arma vertere incipiunt. Aduenerant autem de tribus Germaniæ fortioribus populis, id est, Saxonibus, Anglis, Iutis. De k Iutarum origine sunt Cantuarij & Vectuarij, hoc est, ea gens, quæ Vectam insulam tenet, [occupatam partiuntur cum Iutis,] & ea quæ vsque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Vectam. De Saxonibus, id est, ea regione quæ nunc antiquorum Saxonum cognominatur, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de l Anglis, hoc est, de illa patria, quæ Angulus dicitur, & ab eo tempore vsque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum & Saxonum perhibetur, [& Anglis:] m Orientales Angli, Mediterranei Angli, Mercij, tota Nord-humbrorum progenies, id est, illarum gentium, quæ ad boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti.

[4] Cunctis Australibus eorum prouinciis, qui Humbræ fluuio & contiguis ei terminis sequestrantur a Borealibus, imperauit Rex Cantuariorum Ethelbertus,[S. Ethelberti latū imperium,] qui vxorem habebat Christianam de gente n Frācorum regia, nomine o Bertham. [l. 2. c. 5] Quam ea conditione a parentibus acceperat, vt ritum fidei ac religionis suæ cum Episcopo, quem ei adiutorem fidei dederant, nomine Luidhardo, inuiolatam seruare licentiam haberet. [l. 1. c. 25] Erat autem prope ipsam ciuitatem Dorouernensem, [vxor Catholica.] quæ imperij totius erat metropolis, ad Orientem ecclesia, in honorem S. Martini antiquitus facta, cum adhuc Romani Britanniam incolerent, in qua Regina orare consueuerat.[c. 26]

[Annotata]

a Aliis Irmerici, Ermerici, Hirmerici, Hunerici. initium regni eius statuitur anno 532.

b Aliis Otha, cæpisse creditur regnum an. 512.

c Aliis Osca, Eisc, Esk, regnasse ab an. 488 dicitur.

d Wodan, seu Godan, Germanis Mercurius est, quem deorum maxime ab iis coli tradit Tacitus de moribus German. cap. 9. hinc dies Mercurij illis dicitur, [Wodan, Mercurius.] Godensdach, Wodensdach & per contractionem Goensdach, Woensdach. De eo egimus ad Vitam S. Kentigerni 13 Ianuarij cap. 6.

e Hæc Beda refert verbis Gildæ Sapientis de Excidio Britanniæ, quæ apud vtrumque plenius legi possunt.

f Britannos Pictis & Hibernis hostibus assuetos tradidit olim sub finem seculi III Eumenius Rhetor in panegyrico ad Constantium patrem Constantini Magni. [Picti, Hiberni seu Scoti, hostes Britonum.] At eosdem Britannos Scotorum Pictorumque, gentium ferarum, excursu Coss. Constantio Aug. X & Iuliano Cæsare III, anno Ch. 360, vastatos fuisse scribit Amm. Marcellinus lib. 20, & ite rum de posterioribus annis lib. 27.

g Ab obitu scilicet Honorij. Christi 446, cum Theodosius annum 38. Imperij absolueret.

h Aliis Bledla & Bedla. Is a fratre Attila interemptus. De Attila ab Aëtio anno 451 deb ellato sæpius egimus.

i Tum altero sæculo Saxones in Belgica, Frisia & Germanica maritima dominatos fuisse ostendimus ad Vitam S. Sigeberti I Febr. §. 1, vt vel inde facile ad littus Britanniæ Saxonicum, ab eisdem olim occupatum, inuitati transierint. Tantum Saxonum meminit Gildas. [Saxonum variæ sedes.] Eorum antiquam sedem trans Albim in Holsatia descripsimus III Febr. ad Vitam S. Anscharij §.I.

k Iutas in editione Coloniensi perperam Vitas vltimos Cimbricæ Chersonesi populos a Saxonibus euocatos cum illis hisce in sedibus habitasse opinamur. [Iutæ.]

l De hac antiqua Anglorum sede, vti & Iutarum, egimus § 10 ante Vitam S. Anscharij. Alij Anglicum Varinis & Deuringis, siue Thuringis, [Angli.] constituti a Tacito de moribus Germanorum cap. 40, translati in interiorem Germaniam, & Saxonibus immisti, quorum Regi filiam Theoderici I Austrasiorum Regis desponsam fuisse, deinde nuptam Principi Varnorum tradit Procopius lib. 4 Gothicorum, additq; Britanniam tum inhabitatam fuisse a Britonibus indigenis, Anglis, & Frisiis, quos alij Saxones vocant.

m Vti seculo integro horum regna in Britannia post aduentum Saxonum cœperunt; ita Anglos a Saxonibus aduocatos serius venisse in insulam nobis verosimilius videtur. [horum regna:]

n Filiam fuisse Chariberti Regis supra probauimus.

o S. Gregorio Papæ lib. 9. ep. 59 Aldibergam. corrupte pro Adelbertha, seu Ethelbertha. ita S. Ethelbertus eidem Gregorio Aldibertus est.

CAPVT II
S. Ethelberti ad fidem Christi conuersio.

Ex lib. 1. cap. 23, 25, & 26.

[5] Anno ab incarnatione Domini a quingentesimo octogesimo secundo Mauritius Imperium suscipiens b vno & viginti annis regnauit. [c. 23] Cuius anno regni c decimo Gregorius, [A S. Gregorio Papa,] vir doctrina & actione præcipuus, Pontificatum Romanæ & Apostolicæ Sedis sortitus rexit annos d tredecim, menses tres, & dies decem. Qui diuino admonitus instinctu, anno decimo quarto eiusdem Principis, aduentus vero Anglorum in Britanniam anno e circiter centesimo quinquagesimo, misit seruum Dei Augustinum, [anno 596. S. Augustinum & socios missos,] & plures alios cum eo monachos timentes Dominum, prædicare verbum Dei genti Anglorum. Qui cum iussis Pontificalibus obtemperantes, memoratum opus aggredi cœpissent, iamque aliquantum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius nec linguam quidem nossent, adire cogitabant, & hoc esse tutius communi consilio decernebant. Nec mora: Augustinum, quem eis Episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat, domum remittunt: qui a B. Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos verbi, diuino confisos auxilio, proficisci suadet.

[6] Roboratus ergo confirmatione beati Patris Gregorij Augustinus, cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus verbi, peruenitque Britanniam. [c. 25]Erat eo tempore Rex Ethelbertus in Cantio potentissimus, qui ad confinium vsque Humbri fluminis maximi, [S. Ethelbertus] quo Meridiani & Septemtrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperij tetenderat. Est autem ad orientalem Cantij plagam Tanetos insula, [in Taneto insula appulfos,] quam a continenti terra secernit fluuius Wantsumu. In hac ergo applicuit seruus Domini Augustinus & socij eius, viri (vt fertur) ferme quadraginta. Acceperat autem, præcipiente beato Papa Gregorio, de gente Francorum f interpretes, & mittens ad Ethelbertum mandauit se venisse de Roma, ac nuntium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus æterna in cælis gaudia, & regnum sine fine cum Deo viuo & vero futurum, [iubet subsistere:] sine vlla dubietate promitteret. Qui hæc audiens manere illos in ea, quam adierant, insula, & eis necessaria ministrari, donec videret, quod eis faceret, iussit. Nam & antea fama ad eum Christianæ religionis peruenerat.

[7] Post dies ergo venit ad insulam Rex, & residens sub diuo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem aduenire colloquium. [alloquitur,] Cauerat autem, ne in aliquam domum ad se introirent, veteri vsus augurio, ne superuentu suo, si quid maleficæ artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non dæmonica, sed Diuina virtute præditi, veniebant, Crucem pro vexillo ferentes argenteam, & imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, Letaniasque canentes, pro sua simul & eorum, propter quos & ad quos venerant, æterna salute Domino supplicabant. Cumque ad iussionem Regis residentes, verbum ei vitæ vna cum omnibus, qui aderant, [audit concionantes,] eius comitibus prædicarent, respondit Rex, dicens: Pulchra sunt quidem verba & promissa, quæ adfertis; sed, quia noua sunt & incerta, non his possum assensum tribuere, relictis eis, quæ tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui. Verum, quia de longe huc peregrini venistis, &, vt ego mihi videor perspexisse, ea, quæ vos vera & optima credebatis, nobis quoque communicare desideratis, nolumus molesti esse vobis: [excipit hospitio:] quin potius benigno vos hospitio recipere, &, quæ victui vestro sunt necessaria, ministrare curamus: nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei vestræ religionis prædicando societis. Dedit ergo eis mansionem in ciuitate Dorouernensi, eisque, vt promiserat, cum administratione victus temporalis, licentiam quoque prædicandi non abstulit.

[8] At vbi sibi datam mansionem intrauerunt, cœperunt Apostolicam primitiuæ Ecclesiæ vitam imitari, orationibus videlicet assiduis, [sanctissima illorum cōuersatione] vigiliis ac ieiuniis seruiendo, verbum vitæ, quibus poterant prædicando, cuncta huius mundi velut aliena spernendo, ea tantum, quæ victui necessaria videbantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quæ docebant ipsi, per omnia viuendo, & paratum, patiendi aduersa quæque, vel etiam moriendi pro ea, quam prædicabant, veritate, animum habendo. [c. 26] Cœperunt ergo in ecclesia S. Martini primo conuenire, psallere, orare, Missas facere, prædicare & baptizare. Crediderunt nonnulli, [post alios] & baptizabantur, mirantes simplicitatē innocentis vitȩ, ac dulcedinem doctrinæ eorum cælestis. At vbi ipse Rex etiam inter alios delectatus vita mundissima Sanctorum, & promissis eorum suauissimis, [delectatus,] quæ vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerunt, credens baptizatus est; cœpere plures quotidie ad audiendum verbum confluere, ac relicto gentilitatis ritu, [baptizatur:] vnitati se sanctæ Christi Ecclesiæ credendo sociare. Quorum fidei & conuersioni ita congratulatus esse Rex perhibetur, vt nullum tamen cogeret ad Christianismum, sed tantummodo credentes arctiori dilectione, quasi conciues sibi regni cælestis, [fauet subditis conuersis.] amplecteretur. Didicerat enim & a doctoribus auctoribusque suȩ salutis seruitium Christi voluntarium, non coactitium, debere esse. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum, in Dorouernia metropoli sua donaret, simul & necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret: ipsi etiam maiorem prædicandi per omnia, & ecclesias fabricandi, vel restaurandi, licentiam acciperent.

[Annotata]

a Successit Tiberio 14 Augusti mortuo, pridie accepta eius filia in coniugem, successor designatus Indictione 15, vt præclare Bedæ consentit Chronicon Alexandrinum.

b Imo anno 21 regni, Christi 602, 23 Nouemb. occisus.

c Citius ordinatus est, scilicet anno 590.

d Hæc accurate emendabuntur ad eius Vitam 12 Martij.

e Aut biennio citius.

f Hos Presbyteros voluit e vicino duci S. Gregorius, vt scribit ad Theodericum & Theodebertum Reges Francorum, lib. 9 ep. 58.

CAPVT III
S. Gregorij Papæ dona & epistolæ ad S. Ethelbertum, aliosque in Britannia.

Ex lib. 1 cap. 27, 29, 31 & 32.

[9] Interea vir Domini Augustinus venit a Arelas, & ab Archiepiscopo eiusdem ciuitatis Etherio, iuxta quod iussa sancti Patris Gregorij acceperat, [S. Gregorius intellecta Anglorum cōuersione,] Archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est. [l. 1. c. 27] Reuersusque Britanniam, misit continuo Romam Laurentium Presbyterum & Petrum monachum, qui beato Pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi accepisse, ac se Episcopum factum esse referrenr. Simul & de eis, quæ necessaria videbantur, quæstionibus eius consulta flagitans. Nec mora: congrua quæstionibus responsa recepit. [c. 29] Præterea idem Papa Gregorius misit Augustino cum præfatis legatariis plures cooperatores ac verbi ministros, [mittit varia dona.] & per eos vniuersa quæ ad cultum erant ac ministerium Ecclesiæ necessaria, vasa videlicet sacra, & vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, & sacerdotalia & clericalia indumenta, sanctorum etiam Apostolorum ac Martyrum reliquias, nec non & b codices plurimos. Misit etiam litteras, in quibus significat, se ei pallium direxisse, simul & insinuat, [& epistolas,] qualiter Episcopos in Britannia constituere debuisset. Misit etiam Augustino epistolam super miraculis, quæ per eum facta esse cognouerat. [c. 31] Misit & idem beatus Papa Gregorius eodem tempore etiam Regi Ethelberto epistolam, [etiam S. Ethelberto,] simul & dona in diuersis speciebus perplura: temporalibus quoque honoribus Regem glorificare satagens, cui gloriæ cælestis suo labore & industria notitiam prouenisse gaudebat. [c. 32] Exemplar autem præfatæ epistolæ hoc est:

[10] Domino gloriosissimo atque præcellentissimo filio Ethelbergo Regi Anglorum Gregorius Episcopus. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, vt per eos omnibus, quibus prælati fuerint, dona suæ pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognouimus, [laudat eū ob susceptā fidem:] cui vestra gloria id circo præposita est, vt per bona, quæ vobis concessa sunt, etiam subiectæ vobis genti superna beneficia præstarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus, gratiam sollicita mente custodi. Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina: [ad eam custodiendam hortatur,] zelum rectitudinis tuæ in eorum conuersione multiplica: idolorum cultus insequere, fanorum ædificia euerte: subditorum mores in magna vitæ munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, & boni operis exempla monstrando, ædifica: vt illum retributorem inuenias in cælo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim vestræ quoque gloriæ nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius vos honorem quæritis & seruatis in gentibus. Sic enim Constantinus quondam piissimus Imperator Romanam rempublicam a peruersis idolorum cultibus reuocans, [exemplo Constantini Imper.] omnipotenti Domino nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad Deum mente conuertit. Vnde factum est, vt tanto in opinione prædecessores suos, quanto & in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem vnius Dei, Patris & Filij & Spiritus sancti Regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, vt & antiquos gentis suæ Reges laudibus ac meritis transeat, & quanto in subiectis suis aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.

[11] Reuerendissimus autem Frater noster Augustinus Episcopus, in monasterij regula doctus, sacræ Scripturæ scientia repletus, [vtq; S. Augustinum Doctorem audiat:] bonis auctore Deo operibus præditus, quæque vos admonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate: quia, si vos eum, in eo quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis; idem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudiet. Si enim, quod absit, verba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in feruore fidei stringite, atque ad nisum illius virtute, quam vobis Diuinitas tribuit, adiuuate: vt regni sui vos ipse faciat esse participes, cuius vos fidem in regno vestro recipitis, & facitis custodiri.

[12] Præterea scire vestram gloriam volumus: quia, sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, [ob aduentantem finē mundi] præsentis mundi iam terminus iuxta est, & Sanctorum regnum venturum est, quod nullo vnquam poterit fine terminari. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent, quȩ ante non fuerunt: videlicet immutationes aëris, terroresque de cælo, & contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiæ, terræ motus per loca, quæ tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. [non terreatur:] Vos itaque, si qua ex his euenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis: quia idcirco hæc signa de fine seculi præmittuntur, vt de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, vt venturo Iudici in bonis actibus inueniamur præparati. Hȩc nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, vt, cum Christiana fides in vestro regno excreuerit, nostra quoque locutio apud vos latior excrescat: vt tanto plus loqui libeat, quanto se in mente vestra gaudia de gentis vestræ perfecta conuersione multiplicant.

[13] Parua autem xenia transmisi, quæ vobis parua non erunt, [ei dona mittit,] cum a nobis ex B. Petri Apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam, quam cœpit, custodiat atque perficiat, atque & hic vitam vestram per multorum annorum curricula extendat, & post longa tempora in cælestis patriæ congregatione suscipiat. c Incolumem Excellentiam Vestram gratia suprema custodiat, [& optat cælestem gloriam.] Domine fili. Data die decima Kalendarum Iuliarum, imperante Domino nostro Mauritio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post Consulatum eiusdem anno decimo octauo, Indictione IV d

[Annotata]

a Imo Lugdunum, vbi Etherium fuisse Archiepiscopum diximus 2 Februarij § 2 ad Vitam S. Laurentij Archiepiscopi. Tum autem Arelatensis Archiepiscopus erat Virgilius creatus anno Childeberti Regis Austrasiorum 13, [Etherius Lugdunēsis Episc.] Christi 587, vt ibidem ex Greg. Turonensi docuimus.

b Euangelium S. Gregorij adhuc extare in bibliotheca Cottoniana scribit Clemens Reynerus tr. 1. Apostolatus Benedictini sect. 1. §. 13. ad Auctorem historiæ fundationis Monasterij S. Augustini, [codices S. Gregorij.] qui Biblia S. Gregorij suo tempore extitisse addit. De aliis donis infra agetur.

c Reliqua desunt apud S. Gregorium in registro epistolarum.

d Additur in aliquibus editionibus, id est, anno Domini 601.

CAPVT IV
Ecclesiæ ab S Ethelberto Rege constructæ Synodus habita.

Ex lib. 1. c. 33 lib. 2. c. 2. & 3

[14] At Augustinus, vbi in regia ciuitate Sedem Episcopalem accepit, recuperauit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, [S. Ethelbertus dat S. Augustino ecclesiā S. Martini.] ibi Romanorum antiquorum fidelium opere factam, & eam in nomine sancti Saluatoris Domini nostri Iesu Christi sacrauit, atq; ibidē sibi habitationem statuit & cunctis successoribus suis. [lib. 1. c. 33] Fecit autem & monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad Orientem, in quo eius hortatu Ethelbertus ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit: [extruit SS. Petri & Pauli.] in qua & ipsius Augustini & omnium Episcoporum Dorouernensium, simul & Regum Cantij, poni corpora possent.

[15] Augustinus adiutorio vsus Ethelberti Regis conuocauit ad suum colloquium a Episcopos siue Doctores proximæ Britonum prouinciæ, [iuuat in Synodo Britonum collecta:] in loco vbi vsque hodie lingua Anglorum b Augustines-ac, id est, robur Augustini, in confinio Wicciorum & Occidentalium Saxonum, appellatur. [l. 2. c. 2] Dicebat autem eis, quod in multis quidem nostræ consuetudini, imo vniuersalis Ecclesiæ contraria geritis; & tamen, si in tribus his mihi obtemperare vultis, vt Pascha c suo tempore celebretis, vt ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctæ Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ complearis, vt genti Anglorum vna nobiscum verbum Domini prædicetis, cetera, quæ agitis, quamuis moribus nostris contraria, æquanimiter cuncta tolerabimus. At illi, nihil horum se facturos, neque illum pro Archiepiscopo habituros esse, d respondebant. Quibus vir Domini fertur minitans prædixisse, quia si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi. Et, si nationi Anglorum noluissent viam vitæ prædicare, per horum manus vltionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, vt prædixerat, Diuino agente iudicio, est peractum. Siquidem posthæc Rex Anglorum e Ethelfridus, collecto grandi exercitu ad ciuitatem f Legionum, quæ a gente Anglorum Legacester, a Britonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidæ stragem dedit. Sicque completum est præsagium sancti Pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad cælestia regna g sublato, vt etiam temporalis interitus vltionem sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuæ salutis consilia spreuerant.

[16] Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo quarto Augustinus Britanniarum Archiepiscopus ordinauit duos Episcopos, h Mellitum videlicet & Iustum. Mellitum quidem ad prædicandum prouinciæ Orientalium Saxonum, [S. Mellito Londini Episcopo] qui Thamesi fluuio dirimuntur a Cantia, & ipsi Orientali mari contigui, quorum metropolis Londonia ciuitas est super ripam præfati fluminis posita, & ipsa multorum emporium populorum terra marique venientium. In qua videlicet gente tunc temporis Seberhtus, nepos Ethelberti ex sorore Ricula, regnabat: quamuis sub potestate positus eiusdem Ethelberti, qui omnibus, vt supra dictum est, vsque ad terminum Humbri fluminis, Anglorum gentibus imperabat. Vbi vero & hæc prouincia verbum veritatis prædicante Mellito accepit, [extruit ecclesiam S. Pauli,] fecit Rex Ethelbertus in ciuitate Londonia ecclesiam S. Pauli Apostoli, in qua locum Sedis Episcopalis & ipse & successores eius haberent. Iustum vero in ipsa Cantia Augustinus Episcopum ordinauit in ciuitate i Doruuerni, quam gens Anglorum a primario quomdam illius, [& S. Iusto Roffensi Episc.] qui dicebatur Rof, Rofecestre cognominat. Distat autem a Dorouerni millibus passuum ferme viginti quatuor ad Occidentem, in qua Rex Ethelbertus ecclesiam B. Andreæ Apostoli fecit, qui etiam Episcopis vtriusque huius Ecclesiæ dona multa, sicut & Doruuernensis, obtulit: sed & k territoria ac possessiones in vsum eorum, qui erant cum Episcopis, adiecit.

[Annotata]

a De his Episcopis eorumq; Sedibus fuse & docte disputat Vsserius in Antiquitatibus Eccles. Britan. cap. 5.

b Forte iam villa Aufric, quasi Austinfric, dicitur, in limite VVigorniæ, cuius populi VViccij, [Locus Synodi.] versus Herefordiæ Comitatum. Censentur autem Episcopi VVigorniensis & Herefordensis inter reliquos Britones adfuisse. VVigorniensibus vicina est Glocestria, quam cum vicinis vrbibus occisis tribus Regibus Britonum, anno 577 Ceaulinum Regem Occidentalium Saxonum intercepisse tradunt VVigorniensis & alij.

c A XV Luna ad XXI, non autem a XIV ad XX, vt 2 Febr. ostendimus.

d Responsionem Abbatis Bangor ex MS. codice exhibet Henricus Spelman, inter Concilia Britannica, & quidem Britannice & Anglice, cum sua interpretatione Latina. Quo autem auctore aut tempore codex ille confectus fuerit, [responsum Abb. Bangor.] addit se explorare non potuisse; vt nihilinde certi concludi possit. Responsio autem habetur pag. 108 & 109.

e Hic Ethelfridus, Rex Nordhumbrorum factus anno 593, regnauit 24 annis, vt ex Bedæ lib. 1. cap. 34 colligitur. Hunc Ethelfridum, aliosq; Saxonum Regulos, ad Britones collecto magno exercitu perdendos, fuisse a S. Ethelberto stimulatos tradit Galfridus Monumetensis, [Britones cæsi,] qui Episcopus Asaphensis claruit anno 1160. Sed cuius fidei a Guillielmo Neubrigensi auctore coætaneo, aliisq; pluribus detrahitur, potissimum vbi caussa Britonum agitur.

f Ea est a legione II Augusta olim dicta ad fluuium Iscam apud Silures antiquos in Britannia II, nunc Comitatu Monumetensi.

g Obiit S. Augustinus anno 608, die 26 Maij, feria 3.

h Coluntur Mellitus 24 Aprilis, Iustus 10 Nouemb.

i Ita libri: sed scribendum Durobriui. vti habet Antonini itinerarium. inde in tabulis Peutingerianis contractum nomen Roibis; an inde potius Roif deductum, [vrbs Roffensis.] vt censet Cambdenus in Cantiis?

k Spelman in Conciliis Britan. pagina 130 ex antiquis ita scribit: Æthelbertus Rex, [donata S. Mellito,] Deo inspirante, pro animæ suæ remedio dedit Episcopo Mellito terram, quæ appellatur Tillingam ad monasterium, siue solatium, scilicet S. Pauli. Et ego Rex Æthelbertus ita firmiter concedo tibi Præsuli Melito potestatem eius habendi & possidendi, vt in perpetuum in monasterij vtilitate permaneat. De bonis Cantuariensi monasterio & ecclesiæ collatis seorsim agemus.

CAPVT V
Leges a S. Ethelberto latæ. Mors eius & sepultura.

Ex lib. 2. cap. 4 & 5

[17] Laurentius Archiepiscopi gradu potitus, strenue fundamenta Ecclesiæ, quæ nobiliteri acta vidit, augmentari; [S. Laurentio Archiepiscopo,] atque ad profectum debiti culminis, & crebra voce sanctæ exhortationis & continuis piæ operationis exemplis prouehere curauit. [l. 2. c. 4] His temporibus venit Mellitus Londoniæ Episcopus Romam, de necessariis Ecclesiæ Anglorum caussis cum Apostolico Papa Bonifacio tractaturus. Et cum idem Papa reuerendissimus cogeret Synodum Episcoporum Italiæ, de vita monachorum & quiete ordinaturus, [& S. Mellito Romā profecto,] & ipse Mellitus inter eos assedit anno octauo imperij Phocatis Principis, a Indictione decima tertia, tertia die Kalendarum Martiarum, [Bonifacius 4 Papa scribit S. Ethelberto,] vt quæque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Britanniam rediens, secum Anglorum Ecclesiis mandata atque obseruanda deferret, vna cum epistolis, quas idem Pontifex Archiepiscopo Laurentio, & Clero vniuerso, simul & Ethelberto Regi atque genti Anglorum direxit. b

[18] Ethelbertus Rex inter cetera bona, quæ genti suæ consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, [hic suis tradit decreta iudiciorum.] iuxta exempla Romanorum cum consilio Sapientium constituit. Quæ conscripta c Anglorum sermone hactenus habentur, & obseruantur ab ea. In quibus d primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum vel Ecclesiæ, vel Episcopi, vel reliquorum ordinum furto auferret, volens scilicet tu itionem eis, quos & quorum doctrinam susceperat, præstare.

[19] Anno ab Incarnatione Dominica sexcentesimo e decimo sexto (qui est annus vicesimus primus, ex quo Augustinus cum sociis, [moritur anno 616,] ad prædicandum genti Anglorum missus est) Ethelbertus Rex Cantuariorum post regnum temporale, quod f quinquaginta & sex annis gloriosissime tenuerat, æterna cælestis regni gaudia subiit: qui tertius quidem in Regibus Anglorum cunctis Australibus eorum prouinciis qui Humbre fluuio & contiguis ei terminis sequestrantur a Borealibus, imperauit; sed primus omnino cæli regna cōscendit. [cap. 5.] Defunctus vero est Rex Ethelbertus die vigesima quarta mensis Februarij, post g viginti & vnum annos acceptæ fidei, [sepelitur.] atque in porticu S. Martini intra ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli sepultus, vbi & Bertha Regina condita est.

[Annotata]

a Anno 610.

b Additur Saxonice, in solatium, rectæq; vitæ perfectionem.

c Id est Saxonico, prout extant in Codice MS. qui Textus Roffensis appellatur apud Spelmanum sub isto titulo: Hæc sunt decreta, seu iudicia, quæ Æthelbertus Rex constituit tempore Augustini,

d Ea ita referuntur apud Spelmanum. I. Quicumque res Dei vel Ecclesiæ abstulerit, duodecima componat solutione, Episcopi res vndecima solutione, Sacerdotis res nona solutione, Diaconi res sexta solutione, Clerici res trina solutione, Pax Ecclesiæ violata, duplici emendetur solutione; [Leges S. Ethelberti.] Pax monachi, duplici etiam solutione. II. Si Rex populum suum conuocauerit, & hos illic quispiam iniuria affecerit, duplex esto emendatio, & præterea quinquaginta solidos Regi pendito. III. Si Rex in domo alicuius compotauerit, & damnum illic quis intulerit, duplici emendatione compensato &.

e Ita Saxonicus interpres vt supra diximus. alij decimo tertio.

f Alij quinquaginta & vno.

g Annumeratis annis incompletis & 597, quo baptizatus, & hoc 616, quo mortuus est: aliquot mensibus requisitis, vt viginti anni expleantur.

ALIA VITA
Ex Legenda SS. Angliæ Ioan. Capgrauij.

Ethelbertus, Rex Cantiorum et Anglosaxonum, Cantuariae in Anglia (S.)

BHL Number: 2623

ex Capgravio.

[1] Ethelbertus a autem Rex Deo amabilis, tertius erat b Regum Cantiæ; sed primus regni cælorum ascensor. Quidquid Anglorum Apostolus Augustinus, discipulique sui Euangelici, in vinea & messe Domini profecerunt, [S. Ethelbertus necdū suscepta fide Christianis fauet,] salua Christi præuentrice gratia, huic debetur. Quantum enim in humanis rebus est, nisi ille concessisset, nisi Diuinos operarios adiuuisset, nullus cultus, nullus fructus veræ salutis Anglorum terræ prouenisset. Suscepit in legatis suis Christum adhuc incredulus: laudauit æternæ felicitatis nuntium, cui diffidebat: collegit anxios aduenas in vrbe sua Dorobernia, quos nesciebat: dedit ibi cum vitæ necessariis mansionem temporalem, deinde perennem his, quorum sectam non admittebat. Non illos vt ignoto habitu & moribus abhorruit, non vt alienos repulit, non vt humiles contempsit, non vt suorum numinum ac paternarum legum damnatores damnauit: sed animi clementia prædicantibus fauit, &, vt ad suam fidem, quos possent, conuerterent, patienter tulit, clementer annuit.

[2] Tam benignus in Christianos in natiua gentilitate fuit, [baptizatus fidem propagat,] quam tandem induta Christianitate. Quod enim Augustinus cum consortibus humiliter euangelizabat, iste sublimiter confirmabat. Quod ille Apostolice plantauit, ille regifice propagauit. Rex enim exhortatione ac promissione beatitudinis æternæ magis, quam suo terrore, satagebat, sicut diuino documento didicerat, voluntarios, non coactitios, Deo acquirere. Reges quoque subiectos vel consortes ad cultum Christi tota benignitate excitabat: [etiam apud Reges,] credentes, vt fratres, cognatos, & conciues regni æterni mire amplectebatur. Vbique Christus colebatur, & ecclesiis passim constructis, fana & delubra, aut destruuntur, aut in ecclesias consecrantur. Quanto hunc congratulationis affectu, pro suscepta fide S. Gregorius fouit, quam mellifluis epistolarum instrumentis, [excitatus a S. Gregorio:] ac si cælestibus osculis, ad omnem pietatem attraxit, ad omnem virtutem accendit, ad ineffabile dilatandi Christi regni præmium, proposito Constantini Augusti exemplo, incitauit.

[3] Construxit per Augustinum Domini Saluatoris ecclesiam, ac etiam extra vrbis muros in honore Apostolorum Petri & Pauli insigne monasterium, [extruit ecclesias] vbi & Rex & Pontifex cum omnibus successoribus suis perpetualiter requiescerent. In Londonia in honore B. Pauli Apostoli ecclesiam construens, illi Episcopum prouexit: Roffensis similiter præsulatus cum ecclesia S. Andreæ Apostoli ab ipso fundatus, sufficienter ditatur. c Eliensis quoque monasterij ipse fundator in antiquis chartis legitur, quamquam beata Virgo d Etheldreda post longam desolationem suum ibi primatum mereatur. [& monasterium Eliense:] Hæc & alia inclyta, vel Pontificalia, vel monasterialia, quantum liberalissimus Rex, & superni regni cultor amantissimus, cum ceteris minoribus oratoriis sublimauerit, re ipsa hodie elucescit. Monasterium Apostolorum regiis possessionibus ampliauit, [& Apostolorum Petri & Pauli:] ornatu vario decorauit, regia liberalitate & Apostolica auctoritate priuilegiis multiplicibus honorando. Ad hoc enim monasterium e S. Dunstanus crebris noctibus orandi gratia veniens, visionem supernorum ciuium vidit, & hymnis cælestibus interesse meruit: qui sæpius dixisse fertur, quod, vbicumque in ecclesia vel cæmeterio pedem quis verteret, super aliquem Sanctorum calcaret: adeo loca corporibus Sanctorum plena esse asseruit.

[4] Ethelbertus enim Rex, cum vsque ad Humbrie fluuium sub ditione sua possideret, sic se pauperem Christi exhibuit, [virtutibus ornatus] tamquam nihil haberet. Gloriosum erat videre late imperantem egenis seruire; Reges terrentem, Sacerdotes Dei metuere; populis præsidentem, Clericis obedire, pusillos & infimos Ecclesiæ venerari. In compescendis vitiis, virtutibus extollendis, mandatis Dei explendis, cunctisque pietatis operibus quantum enituerit, ille æthereus liber tanto clarius expressit, [moritur,] quanto in his segnius mundus obmutuit. Migrauit autem ad Dominum VI Kalend. Martij, anno regni quinquagesimo sexto, aduentus B. Augustini ad se ac susceptæ Christianitatis vicesimo primo, & anno Domini sexcentesimo decimo sexto f… Eius autem sanctitatis testis est antiquitas, veterumque Sanctorum fauens auctoritas, [inter Sanctos colitur:] quod scilicet antiquitus a primordio, ipsius inter Sanctos celebrata sit solennitas.

[5] Cum quodam tempore eius festiuitas negligeretur, nec porticus sua solito ornatu, nec lumine vestiretur, Sacerdos quidam eadem nocte deuotionis gratia ibidem excubans, [in visione Sacerdos increpatur ob lumen ad reli quias non accensum.] vidit puerum quemdam de tumba sancti Regis procedere cum tanta claritate, vt porticus tota resplendere videretur: faculam lucidissimam in manu gestabat, facies benigna & niuea cum oculis sidereis illi erat, aurea cæsaries humeros velabat, & contemplatorem suum stupidum & trepidum sic affatur: Nec lucem, inquit, mihi in hac vna mea nocte ministrare curastis, nec adeo dignum existimastis. At ego perenni illustratus splendore, nequaquam vestro indigeo lumine. Hæc increpando dicens, tumbam suam, eodem contemplatore vigilante, & euidentissime intuente, subiit. In mysterio visionis huius potest videri formam pueri significare eius post baptismum in Christo simplicitatem, atque euangelicam paruuli innocentiam in nuditate, inornatæ suæ porticus iniuriam, in prætensa lampade, Fratrum redarguisse negligentiam, & incredulæ cæcitatis culpā.

[Annotata]

a Hinc colligas prologum Auctoris a Capgrauio reiectum.

b Adde in Regibus Anglorum, qui cunctis Australibus prouinciis imperauit, vt iam ex Beda retulimus. Alias quintus fuit Regum Cantiæ.

c In Monastico Anglicano pag. 87 dicitur Rex Ethelbertus Eliensis Ecclesiæ fundator ministros officium Dei complentes cōstituisse, quos Pendȩ Regis exercitus postea fugauit. Sitū est monasterium Elyense in regno Orientalium Anglorum, in Comitatu Cantabrigiensi, ad fluuium Grantum in insula cognomine.

d aliis Ediltrudis, vulgo S. Audrye, filia fuit Annæ Regis Orientalium Anglorum: colitur 23 Iunij, de ea agit Beda lib. 4 cap. 19 & 20. Godvvinus acturus de Episcopis Eliensibus, istic postea constitutis, [S. Etheldreda,] præfatur S. Ethelbertum ex consilio S. Augustini ibi ecclesiam condidisse, quam postea fatiscentem & ruinæ proximam reparauit S. Etheldreda, & in sanctimonialium cœnobium conuertit facta prima illic Abbatissa.

e Archiepiscopus Cantuariensis vita functus an. 988 colitur 19 Maij.

f [S. Dunstanus,] Omisimus hic iudiciorum decreta verbis Bedæ inserta, a nobis supra num. 18 relata.

HISTORIA DONATIONVM S. ETHELBERTI
Ex MSS. apud Spelmanum.

Ethelbertus, Rex Cantiorum et Anglosaxonum, Cantuariae in Anglia (S.)

BHL Number: 2625

EX SPELMANNO.

[1] a Sanctus Ethelbertus Rex Angliæ, qui suscepit Christianitatem a B. Augustino misso a B. Gregorio Papa an. Dom. DLXXXXVI, [S. Ethelbertus dedit S. Augustino palatium;] in Ecclesiam Christi Cantuariæ dedit eidem Augustino & successoribus suis palatium regium, & sedem perpetuam in ciuitate Doroberniæ, quæ nunc dicitur Cantuaria, cum ecclesia veteri, quæ ab antiquo tempore Romanorum ibidem fuerat fabricata, quam ipsemet Augustinus Saluatoris nomine dedicauit, post consecrationem suam b Arelatenis factam.

[2] c Ordinatus igitur Augustinus Angliam rediit, & cum gloria, & omni qua decuit solennitate, a Rege & populo est susceptus, atque in ciuitate Cantuaria Sedem Episcopalem Rege annuente adeptus, primarium Anglicæ genti retulit primarchatum. Patrocinium illud primarchale Rex ipse Deo amabilis tanto fuit triumphali gaudio excipiens, vt illum statueret suæ metropolis Ecclesiasticum Præsidem, quem primitus susceperat hospitem; nec tantum vrbis, sed & totius orbis sui speculatiuum fiducialiter præferebat Custodem: solium regni in Sedem Pontificalem, aulamque Regis in Christi Ecclesiam transferens. [pro sede Pōtificalis] Verumtamen, vt veterem primitus cum actibus suis exueret hominem, & nouum decentius iudueret, fanum illud, siue idolium, quod situm fuit non longe ab ipsa ciuitate ad Orientem, quasi in medio itinere inter Ecclesiam prætactam S. Martini & muros ciuitatis, in quo secundum ritum gentis suæ solebat non Deo, [templo idolorum] sed dæmoniis immolare, consilio salutari beatissimi Augustini ab inquinamentis & sordibus Gentilium purgari fecit, & simulacro, quod in eo erat, confracto, in Ecclesiasticam Synagogam mutauit; & eam fecit in nomine d Pancratij Martyris dedicari: & hæc est prima ecclesia a nostro in Christo protoparente & Pontifice dedicata. [in ecclesiā S. Pancratij consecrato:]

[3] e Statuit etiam idem Rex, auctoritate sanctæ Romanæ Ecclesiæ, vt in Ecclesia Cantuariæ ordinem monasticum monachi in perpetuum obseruarent: ne primorum videlicet prædicatio monachorum a memoria deleretur, [monachis Cantuariæ constitutis] sed semper recens in menrem recedentium perseueraret. Dedit etiam idem Rex possessiones amplas prædictis Fratribus, [dedit varias possessiones,] infra ciuitatem Cantuariæ & extra. Et exinde dicta Dorobernensis Ecclesia propter primatum, & quia inde primo Christiana religio emanauit, & regnum Anglorum illuminauit; sicut Rex ipse tenuit suas terras, & consuetudines liberas & quietas in suo dominio, ita Archiepiscopus & Ecclesia prænominata tenuit terras suas & consuetudines suas omnino liberas & quietas in suo dominio, & inconcusse habuit dicta Ecclesia Cantuariæ omnimodas libertates & consuetudines suas in possessione pacifica sine interruptione cuiuscumque, ex cōsuetudine & antiquo more sine f cartis vel munimentis regiis, vsque ad tempora g Wythredi Regis; cuius munimenti tenor talis est: Anno Dominicæ Incarnationis DCXCIV Withredus gloriosus Rex Cantiæ cū Reuerendissimo Archiepiscopo h Britwald præcepit congregari Concilium in loco qui nominatur Bacanceld, [a VVythredo Rege] præsidente eodem Concilio iam nominato clementissimo Rege Cantuariorum Withredo, & eodem venerando Patre & Primate totius Britanniæ, simulque i Tobia Episcopo Roffensis Ecclesiæ, cum Abbatibus, Abbatissis, Presbyteris, Diaconibus, Ducibus, Satrapis, pariter tractantes de statu Ecclesiarum Dei in Anglia, & de his quæ a fidelibus Regibus prædecessoribus & propinquis, k Athelberto videlicet posterisque eius, Deo omnipotenti in propriam hæreditatem data fuerunt, qualiter secundum veram iustitiam stare & permanere valeant, vel quomodo ea conseruare oporteat amodo & vsque in finem seculi, constituentes. l

[4] m Augustinus Episcopus, Doroberniæ Sedis famulus, omnibus successoribus suis Episcopis, cūctisque Angliæ Regibus cum suis posteris, atque omnibus Dei fidelibus, & in fide & gratia pacem & salutem. Patet omnibus, quod Deo amabilis Rex Ædelbertus, primus Anglorum Regum Christi regno sacratus, nostra instantia & sua prodiga beneuolentia, inter ceteras Ecclesias, quas fecit, & Episcopia, [& S. Augustino confirmatas;] monasterium extra metropolim suam Doroberniam in honorem Principum Apostolorum Petri & Pauli regaliter condidit, & regalibus opibus, amplisque possessionibus ditauit, dilatauit, magnificauit, perpetuaque libertate & omni iure regio cum omnibus rebus & iudiciis intus & foris illi pertinentibus muniuit, suoque regio priuilegio & superni iudicij imprecatione, atque Apostolica sancti Papæ Gregorij interminatione excommunicatoria, contra omnem iniuriam confirmauit.

[Annotata]

a Hæc Spelmannus ex codice MS. Ecclesiæ Cantuariensis pag. 125.

b Imo Lugduni, vt ante probatum.

c Hæc interseruntur ex codice MS. fundationis monasterij S. Augustini Cantuariensis, citato Aëda de Gestis post interrogationes Augustini a Gregorio ca. 31. Vide Spelmannum pag. 113 & 114: Clemens Reynerus lib. 1 Apostolatus Benedictinorum in Anglia, tract. 1 § 15 eandem refert historiam a Sprotto & Spino descriptam. Sunt autem aliqua apud Thornum cap. 1 § 4 & 5 eisdem verbis edita.

d Est hic Pancratius puer, annorum 14 Romæ sub Diocletiano capite plexus 12 Maij, quo die in basilica eius homiliam 27 in Euangelia habuit S. Gregorius Papa, [S. Pancratius.] qui eam ecclesiam a Presbyteris negligenter curantibus abstulit, deditq; monachis qui ad sanctissimum Martyris corpus quotidie opus Dei peragerent, vt idem lib. 3 registri epistola 18. Forte inde aliqui monachi in Britanniam missi eius cultum magis promouerunt. Additur hic in codice MS. S. Gregorium olim Abbatem monasterium S. Andreæ de patrimonio S. Pancratij fundasse. Addit Thornus suo tempore adhuc extitisse altare in porticu ecclesiæ australi, in quo S. Augustinus solebat celebrare, vbi prius steterat simulacrum Regis.

e Hæc quoque ex codice MS. Ecclesiæ Cantuariensis.

f Geruasius monachus Dorouernensis in Chronico ad annum 1181, asserit monachos cœnobij S. Augustini produxisse duas chartas suspectas & rasas. [fides diplomatum,] An ideo hic auctor antiquas S. Ethelberto attributas negarit? Quod firmius probandum esset contra diplomata Regum Edgari & Ethelredi supra allata.

g Regnauit ab anno 693 ad 726 per 33 annos.

h S. Bertvvaldus ordinatus est Archiepiscopus anno 693, & teste Beda lib. 5. cap. 24 sedit annos 37, menses 6, dies 14, [Bertvvaldus.] defunctus anno 731, 9 Ianuarij, quo die de eo actum est.

i Et hic traditur Episcopus fuisse ab anno 693 ad 727.

k Hoc solum de S. Ethelberto in ea Synodo seu Comitiis regni profertur: vt ne vel leuis inde suspicio formari possit, quasi ab eo nulla diplomata fuerint concessa.

l Reliqua ex quinque Codicibus MSS. exhibet Spelmannus pag. 189 & 191.

m Hoc initium est diplomatis seu scripti S. Augustini, quo donationem S. Ethelberti confirmat, [diploma S. Augustini.] & cœnobium ab omni iurisdictione Archiepiscopi eximit. Integrum extat editum a Thorno cap. 1 § 10, & Spelmanno pag. 121, qui ibidem & in Archeologo de bulla plumbea argentea agit.

DE S. IOANNE THERISTE MONACHO ORDINIS S. BASILII APVD STYLVM IN CALABRIA

CIRCA ANNVM ⅭⅠƆCXXIX.

Commentarius præuius.

Ioannes Theristes, monachus Ordinis S. Basilii, apud Stylum in Calabria (S.)

Avctore G. H.

[1] Ioannem Theristen venerantur cultu Ecclesiastico die XXIV Februarij Panormitani in Sicilia, & Stylitani in Calabria: illi vt apud se mundo olim natum, hi vt cælo in monasterio vicino hac die renatum. [Dies natalis S. Ioannis Theristæ 24 Febr.] Stylitanorum pietatem indicat Paulus Gualterius in Glorioso triumpho Sanctorum Calabriæ pag. 167. De Panormitanis in Martyrologio Siculo ista scribit Octauius Caietanus noster: XXIV Februarij, Panhormi S. Ioannis monachi, cognomento Theristis, ex Ordine S. Basilij. Martyrologium Siculum citat & describit Ferrarius in Generali Catalogo, coniicitq; in Notis forte hanc diem esse Translationis, quod de eodem Martyrologium Romanum agat ad diem XXIV Iunij, vbi hæc leguntur: Apud Stylum in Calabria, S. Ioannis cognomento Theresti, [non 24 Iunij] monasticæ vitæ laude & sanctitate insignis. Eadem leguntur in Martyrologiis Benedictinis Menardi, & Wionis: meminit illius etiam Dorganius, omisso cognomento, & loco venerationis. Bucelinus in Indice Ioannem Therectum notat ad XXIV Iunij spectare, quo eum tamen die omisit. [quo ecclesia eius cōsecrata est] Menardus lib. 1 Obseruationum annotat Caietanum relatum asserere eum fuisse ordinis S. Basilij, quod infra ex Actis manifestum redditur: in quibus num. XI dicitur templum eius VIII Kalendas Iulij consecratum: ipse VI Kalendas Martias euolasse in cælum.

[2] Annotat Baronius Acta eius fideliter conscripta extare, quæ ei enarrata fuerunt a Cardinale Sirleto additq; hunc ex Actis reddidisse certam rationem de eius cognomento, [Acta eius Græce scripta,] cur a metendo Theresti fuerit appellatus: quæ num. 10 in Actis leguntur. Ea nobis Neapoli misit Antonius Beatillus noster Græce reperta in codice MS. monasterij Cryptæ-Ferratæ, [Latine reddita,] & Latine reddita a Stephano Bardaro a Stylo Ordinis Minorum conuentualium, vt infra in epilogo legitur. Eadem Acta Italico sermone edidit memoratus ante Gualterius, [Italice edita:] ex eodem antiquo codice Cryptæ Ferratæ, citato hoc exordio: S. Ioannes Terrestri, Ordinis nostri Pater, in Calabria, a parentibus claris, Christi humani generis Seruatoris religionem colentibus, procreatus est. Quæ eadem Latina acta ex versione Bardani damus. Auctor Græcus est eiusdem Basiliani Ordinis monachus. Cognomen S. Ioannis Gualterius scribit Terrestri, [cognomen Theristæ.] MSS. Acta Theristi, Baronius & alij Theresti, Caietanus optime Theristis, aut Theristæ. Græce appellatur Ιωάννης θεριστὴς, messor, ἀπὸ τοῦ θερίζειν, metere, messem facere, ob caussam, infra referendam.

[3] Stylus, Leandro Alberto Stillum, oppidum in monte perhonestum, [Stylus, oppidum Calabriæ,] ab ora maris Ionij introrsum quatuor millibus, in Brutiis (nunc appellant Calabriam vlteriorem) inter Locros & sinum Scylacium. Sedem ibidem olim Episcopalem fuisse tradunt hæc Acta, & quidem restauratam, postquam vrbs ea aliæq; vicinæ a Saracenis iam pridem euersæ fuerant, de quibus extant antiqua monumenta apud Gualterium pag. 166 his verbis: [ac Sedes olim Episcopalis.] Hi sunt Episcopatus, qui sub ipsa persecutione destructi fuere, a parte maris Oceani, Episcopatus Tauriani, Nicoteræ, Vibonis, Amanteæ, Agelli, Veliæ… A parte maris Adriatici Episcopatus Bruzzani, Hieracij, Stili, Trischene… Qui Episcopatus, vltra defectionem populorum & persecutionem, per multa tempora propriis Episcopis caruerunt. Cōstantinopolitanum Imperium nullum poterat præparare adiutorium, propter Cretensium & Saracenorum obstaculum. Hæc ibi.

[4] Fuit Creta a Saracenis Hispaniensibus occupata circa annum ⅠƆCCCXXIII. ab Africanis vero Sicilia circa annum ⅠƆCCCXXVIII, [Calabria & Apulia a Saracenis infestata,] exinde Calabria & Apulia cum vicinis ditionibus Saracenorum deprædationi patuerunt: at post ducentos circiter annos, Normanni rerum in Apulia potiti, inde paulatim & Græcos & Saracenos expulerunt: quod Guilielmo Tancredi filio, qui a Brachio ferreo cognomen traxit, potißimum tribuitur, qui & Apuliæ Comes dictus est. Huic fratres successerunt, [liberata a Normānis,] quorum præcipuus Robertus Guiscardus, cuius infra in Actis mentio est, Apuliæ Calabriam adiunxit, dein a Nicolao II Pontifice anno ⅭⅠƆLIX Dux Apuliæ & Calabriæ creatus, imo & Siciliæ, quam occupare sperabat. Accitus a Roberto Duce, [Ducibus primo creatis,] fuerat in auxilium frater Rogerius Comes, pater iunioris Rogerij, cuius itidem Acta meminerunt. Hic Messanam occupauit anno ⅭⅠƆLX, ac cum Duce Roberto contra Saracenos feliciter sæpius cōgressus, post alias Siciliæ vrbes eisdem Panormum anno ⅭⅠƆLXXI eripuit. Roberto Duce anno ⅭⅠƆLXXXV aut etiam, vt alij volunt, citius, mortuo, successerunt filij, Rogerius, Dux dictus, & Bohemundus, qui in Syriam profectus, creatus est Princeps Antiochiæ. Mortui ambo sunt & Rogerius Dux & Bohemundus Princeps anno ⅭⅠƆCX. Illi substitutus filius Dux Guilielmus, at nullo relicto hærede, vita functus anno ⅭⅠƆCXXVII, die VII Kalendas Augusti. Supererat iunior Rogerius, nepos ex fratre Roberti Ducis, qui etiam mense Ianuario anni sequentis coram Honorio II Ponfitice, præstito fidelitatis iuramento, ab Archiepiscopo Capuano Dux Apuliæ, Calabriæ & Siciliæ sollenni ritu constitutus est, ac tandem anno ⅭⅠƆCXXX die Natiuitatis Christi, [dein vtriusque Siciliæ Regibus.] auctoritate Anacleti Pontificis Panormi in Regem vtriusque Siciliæ coronatus. Quæ pluribus referuntur apud Falconem Beneuentanum, Gaufredum monachum, Lupum Protospatam, aliosq; æui istius scriptores.

[5] His relatis ita ætatem S. Ioannis ordinamus. Mortuus est, cum vltimus Rogerius Calabriæ esset magnus & augustus Princeps, ab obitu scilicet Guilielmi Ducis, & quod bene aduertit Gualterius, cum necdum esset Rex coronatus: [mortuus est S. Ioannes circiter an. 1127] quod contigisse sub finem anni ⅭⅠƆCXXX diximus, vt XXIV Februarij eiusdem anni, aut certe vno alteroue anno prius, in cælum emigrarit, annis ipse meritisq; cumulatus. Caietanus pag. 77 annum adscribit ⅭⅠƆLXVI, & quidem sub Comitibus Siciliæ, quando vitam monasticam iuuenis agebat. E Sicilia in Calabriam a matre S. Ioannes missus est, quo tempore Messana cum reliqua Sicilia sub iugo adhuc gemebat Saracenorum: ideoq; ante annum ⅭⅠƆLX, quo Messanam Saracenis ereptam diximus. Ephebus tunc pubescebat, adolescens, iuuenis, impubis, pubes, imberbis, vti his verbis appellatur, ætatis annorum forsan duodecim aut quatuordecim: natus matre Panormum captiua abducta, & patre in irruptione Saracenorum in Calabriam occiso: at quo anno non constat. Pandulphus Collenutius lib. 3 Histor. Neapol. tradit eo tempore, quo Henricus II Imperator, ab Clemente II Romæ coronatus, [natus post an. 1040,] Capuam vsque profectus est, & res Campaniæ constituit, iterum venisserin Italiam Saracenos, & Scunnum in Calabria cepisse. Constitutus Clemens II Pontifex anno ⅭⅠƆXLVI, ipso Natiuitatis die, mox Henricum Imperatorem coronauit. Potest autem illa aut aliqua anterior Saracenorum irruptio intelligi, atque ita S. Ioannes moriens aliquot supra octoginta expleuit vitæ annos.

[6] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ VI Nonas Martij hoc elogium profert ex hactenus dictis elucidandum: Ioannes, inquit, monachus S. Basilij, & postea Abbas apud Stylum Calabriæ oppidum (quod olim Consilinum dictum est) Therestus cognomento, [non fuit Abbas] mira sanctitate eluxit. Is S. Nili Abbatis contemporaneus fuit: quem ille in tanta veneratione habuit, vt terram, [neque cum SS. Nilo & Bartholomæo vixit.] quā Ioannes pedibus calcabat, humiliter oscularetur, & eum alterum Ioannem Baptistam appellaret. Eumdē S. Bartholomæus S. Nili discipulus summo honore prosequebatur. Factus Abbas multos annos monasterio præfuit, illudque sanctissime rexit, multis sui instituti relictis discipulis, ac miraculis clarus ibidem quieuit in pace. Corpus in magna apud Stylanos habetur veneratione. Addit se hæc tradere ex eius Vita satis prolixa, in qua eius miracula pluribus enarrantur. Hac die Styli coli, sed in Martyrologio Romano de illo agi VIII Kalend. Iulij: appellari Therestum quasi messorem, caussam in miraculis exponi: de eo agere Hieronymum Marafrotam in Chronico Calabriæ lib. 1. Hæc Ferrarius in illo Catalogo Sanctorum Italiæ anno 1613 excuso, qui postea anno 1625 edidit nouum Catalogum Generalem Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, & de S. Ioanne Theriste agit nobiscum ad XXIV Februarij, & monachum, non Abbatem appellat, annotatq; Vitam eius Græce scriptam, extare, quam Latine versam hic damus. Silet ibidem Ferrarius de SS. Nilo & Bartholomæo, quos forsan tunc didicerat, S. Ioanne Theristie seniores, & S. Nilum diu ante deceßisse, quam is natus fuerit in Sicilia: in qua cum moraretur sub Saracenis, etiam mortuus videtur S. Bartholomæus inscriptus Martyrologio Romano ad diem XI Nouembris, & S. Nilus ad XXVI Septembris: in cuius Vita Græco Latina a Caryophilo Romæ anno 1624 edita nullam huius Ioannis Theristis reperimus mentionem. De vtroque agit supra citatus Marafrotus lib. 1 cap. 35, laudata etiam Ioannis cuiusdam sanctitate, quā SS. Nilus & Bartholomæus reuerebantur, sed cognomen Theristis non apponit, vt is alius Ioannes videatur fuisse.

[7] Presbyter Congregationis Oratorij, qui in marginalibus notulis ad Martyrologium Romanum indicauit Annalium Baronij loca, vbi de Sanctis fit mentio, aut si id non fiat, tempora suggeßit, quibus floruerunt; ad relatam memoriam S. Ioannis Theristis XXIV Iunij, [neque floruit anno 976.] apposuit hunc floruisse circa annum ⅠƆCCCCLXXVI contemporaneum S. Nilo, quo anno nonnulla gesta S. Nili commemorat in Annalibus Baronius, vti idem Presbyter ad XXVI Septembris etiam annotauit. Sed hæc ex Ferrario desumpta iam reiecimus.

VITA
auctore monacho Ord. S. Basilij, interprete Stephano Bardaro,
ex MS. Antonij Beatilli Soc. Iesv.

Ioannes Theristes, monachus Ordinis S. Basilii, apud Stylum in Calabria (S.)

ex MS.

CAPVT I
S. Ioannis Theristæ ortus, educatio, conuersio ad fidem, & ad monachatum.

[1] Sanctus Ioannes Theristi, Ordinis nostri Pater, in Calabria a parentibus claris, Christi humani generis Seruatoris religionem colentibus, procreatus est: [S. Ioannes e Comitibus Cursanis in Calabria oriundus,] eius pater Comes fuit oppidi cuiusdam, quod Cursanum appellabatur, in Stylitano positum territorio: vbi hac nostra tempestate Butteria dicitur esse. Quo tempore Sicilia pene tota Mauris referta erat, qui nomini ac populo Christiano sempiterni hostes, impia inter se inita societate, maximo cum terrore fidei cultorum, ingentem classem, & exercitum numero amplissimum, in ea insula compararunt: [patre occiso,] a qua soluentes, & Calabriæ littoribus appellentes, quam plurimos pagos ac per multa oppida, inter quæ a Taurianum, b Vibonem, Stylarum & c Cursanum, euertere. In Cursani autem euersione Dei permissu Ioannis parens de medio sublatus est. Mater vero grauida ad famosum Panormum tracta, [nascitur in Sicilia matre a Saracenis abducta,] quam venustate ac decore affluentem, illius vrbis vir primarius vxorem sibi adiunxit. Mulier paruulum in lucem editum Christianæ fidei præceptis toto pectore; coniux autem Mahumeticis legibus imbuebat.

[2] Ephebus cum pubesceret, eumque modestum, & prudentem nosceret mater, sic fuit allocuta: Fili, captiua huc ipsa ducta sum, id circo patria hæc mea non est: neque iste, quem tuum hodie putas genitorem, tuus est sator. Nam pater tuus, qui Comes erat, ab hac barbara gente in Calabriæ Cursano nobili nostro oppido, [ab ea edocetur genus suum,] Stylum prope sito, secus amnem supra monasterium Ordinis d Rhodiani inhumane trucidatus est. Ac paullo post: Nate, Cursani dominatus, nec non bonorum nostrorum dispositio ad te tamquam ad verum hȩredem, [possessiones auitas,] & filium spectat. Itaque, si illis potitum contendere volueris, thesaurum etiam magnum ibi in palatio nostro reperies, quem ego & pater tuus iampridem obrueramus: & de loco eum satis edocuit. Post hæc Comitissa ad pueri, quod plurimum erat, se accinxit salutem, propterea & aiebat: Nate, Maurorum sectæ adhærentes, tartari vtique expectant pœnas: amplectentes vero Christianam fidem nihil sustinebunt incommodi. [& fidei Christianæ mysteria:] Quin etiam addebat: Nemo, fili, nemo animam suam in tuto locare; nec illa beatissima ac iucundissima Dei visione perfrui valebit; nisi qui in hac ærumnarum valle regenerationis lauacto mundatus fuerit: quod humanæ salutis remedium Cursani tribuitur. Illic Deo vero exhibetur cultus: hic saluus esse nequibis, dum non est, qui te huiusmodi abluat lauacro.

[3] [abiturus in Calabriā] Hæc, & alia verba pia educatrix sæpenumero faciens, geniti animum ad baptismi susceptionem inflammauit, & ideo inquit: Mater Cursanum eundi voluntas mea æstuat desiderio, etiamsi peream. Tum fæmina Propheticum illud attulit: Iacta super Dominum curam tuam &c. postremo firmum in tali proposito natum intelligens, [accepta ab ea Crucicula,] Cruciculam, quam penes se caute custodiebat, donauit: signo maximo muniuit, & commonuit, vt in aduersis ad illam perfugeret: multisque obortis lacrymis dimisit: qui inde ad salum proficiscens, & cymbam conscendens, audacter nauigationem subiit. [Psal. 54. 23] Cum autem Mamertinum fretum transmitteret, a custodibus Messanæ visus, [reddit Mauros immobiles:] actutū fuit exagitatus. At vero pubes Cruciculam præ manibus accipiens, & ad illos conuersus, omnes & stupidos atque immobiles reddidit.

[4] Interea dum aspiraret Fauonius, secundissime iter suum prosequens, ad Styli tandem oras incolumis appulsus est. [in Calabria ab Episcopo examinatur,] Hunc regionis incolæ Mauritano habitu & indutum more cernentes, comprehenderunt, Dei consilio & prouidentia ad Episcopum perduxere: abs quo interrogatus quis esset, vnde veniret, vel quidnam quæreret, submisse respondit: Ex Mauritania, quod in his regionibus dari audiui, sacrosancti baptismatis ergo. Cui Præsul: Tu hac in ætate id assequi non poteris: nihilominus, si ista teneris cupiditate, in olei feruentis lebetem tibi prius ingrediendum erit. Tunc adolescens hilari fronte: Ecce paratus ad omnia, [obiecto olei feruentis lebete,] modo optatum mihi contingat. Pontifex iuuenis animum tentare studens, ignem accendi, & super eum vas imponi iussit: cui, vt cito ebulliret, ligna identidem supponebat exterius: cumque efferuere inspexisset, baptismi amore flagans, e epitogium, quo amictus erat, sibi detraxit, Cuius fortitudinem admirans Antistes, illum amplexatus est continuo: deinceps eū, [institutus baptizatur] qua potuit solertia, cathechizauit: porro autem ad templum duxit, ibi magna cum solennitate baptizauit: suo Ioannis nomine vocari, apud se diuersari & remanere voluit.

[5] Sub idem tempus adolescens delubrum crebro frequentans, aliquando diuersorum icones Sanctorum in eo circumspectans, astantes rogauit: Quænam imago hæc, vel quænam hæc? [occasione imaginum templi,] Ad Diui Ioannis Baptistæ cum peruenisset. Quisnam pelle tectus cameli? Cui: Iste est Ioannes Baptista, Deo carissimus, qui pœnitentiæ speculum fuit: [inquirit vitam S. Ioannis Baptistæ:] quem tu iure optimo imitari deberes, siquidem eius nomen es sortitus. Atque ab eis illius vitam percontatus est, qui ipsam horridam, & aridam in eremo, & finem eius quam breuissime enuclearunt.

[6] Hisce auditis, diuino lumine afflatus Ioannes, Præsulem conuenit, vt in solitudinem a mortalium turba, [eum imitaturus eremum petit:] quo Domino Dominorum tutius famulari valeret, se pateretur conferre. Cui Antistes ædiculam intra lucos quosdam Boream versus ad secundum lapidem a ciuitate, vbi in præsens ossa Ioannis sancta venerantur, indicauit: quo loco religiosissimi Patres, Ambrosius nempe & Nicolaus, iuxta regulam magni Patris nostri Basilij cælestem vitam transigebant. Is petita ab Episcopo venia, ad monachos festinanter perrexit, [monachos S. Basilij adit:] eosque supplicibus verbis orauit, vt se in suam adsciscerēt sibi societatem. Verum ij: Reuertere fili, quia impubis es, & tu potius pro nostra perturbatione, quam ædificatione huc accessisti. Quibus imberbis: Patres mei, nulla alia de caussa ad vos veni, [post longam repulsam,] nisi vt saluti animæ meæ consulerem, Deo & vobis obsequium præstando. Et cœnobitæ ad eum: Regredere puer, nobis enim viuendi norma adeo ardua est, vt ȩgre ipsi illam sustinere queamus. His dictis, excluso hospite, ad luminum Patrem obsecrationibus confugerunt monachi. Atqui aduena extra fores nonnullos dies maxima submissione & fletu eos deprecans, intromissus, his dictis verbis, iterum ab eisdem admonitus est: Redito fili, quia admodum iuuenis es, & regulæ iugum deferre minime poteris. At adolescens: Deo bene iuuante, vestroque fretus auxilio, id mihi fore suaue spero. Ea demum probata obsecrantis constantia, [admittitur:] Frates diuino impetu ducti, eum ad suam sodalitatem incredibili cum Ioannis iubilo admisere.

[7] Aliquot post menses educatricis sermonum haud immemor tiro ad suum genus pertinentia, item ad thesaurum obrutum significauit cænobitis: [thesaurum patris distribuit pauperibus:] quo circa a maiore Cursanum missus, eumque plane inuentum, cum immenso monachorum gaudio, pro sanctissimi Patris nostri Basilij regula, pauperibus distribuit. Exin assiduis orationibus, cōtemplationibus, ieiuniis, corporis macerationibus, [sancte viuit.] vigiliis, ac sacræ Scripturæ lectionibus incubuit.

[Annotata]

a Tauriani meminit Plinius lib. 3 cap. 5, atque antiquæ Tabulæ. Marafiotus lib. 1 Chronici Calabriæ cap. 35, [Taurianū.] ibidem in monasterio S. Mercurij vixisse tradit SS. Fantinum Abbatem & Philaretum monachum aliosq;, imo & SS. Nilum & Bartholomæum, de quibus iam egimus, ibidem vitam monasticam auspicatos. Sita vrbs ad mare Tyrrhenum fuit, olim Sede Episcopali ornata: ex eius ruinis Parma, seu Palma, oppidum excitatum fuit, aut, vt alij, oppidum S. Eliæ aut Seminara.

b Vibo, seu Vibona Valentia, olim testibus Plinio lib. 3 cap. 5 & Strabone lib. 6 Hippo & Hipponium, [Vibo,] Sedes itidem olim Episcopalis, exparte maris Tyrrheni. Montem Leonis oppidum nunc esse multorum opinio est. Consule Marafiotum lib. 2 cap. 20.

c Prope Cursanum primo excendisse Saracenos tradit Gualterius, qui ab eis præterea destructam ait Nicoteram, vrbem hoc tempore Episcopalem, & Marrapodium, nunc Varapodium dictum.

d Gualterius nunc esse Melitensium scribit, sed fluuij nomen non audet coniicere.

e Epitogium. Græce ἐπιτόγιον, superior togula, a præpositione ἐπὶ super, & τόγιον formatum hoc a Latina voce Toga, [Epilogium,] ita Græce τόγα legitur in Chronico Alexandrino.

CAPVT II
Miracula. Obitus.

[8] A Cœnobio haud procul extat specus, qua perennis scatet vnda, quæ quidem, vt fama est temporibus nostris, Aqua Sancti propter sequētia nuncupatur. Huc de sui Prioris licentia ad preces Deo Optimo Maximo fundendas ex interuallo Ioannes concedebat. [Aqua Sancti dicta,] Hyemis interdum tempore cum humores inter gelidos hic oraret, Styli Regulus, cui nomen erat itidem Ioannes, venatu rediens, & hac obiter transiens, in Christi seruo suum fixit obtutum; [qua lauātem dum Regulus irridet,] & repente in offensionem incidens, asseclas suos & comites respiciens, inquit: Animaduertite quid faciunt monachi, se lauant, quo aliis pulchriores & venustiores videantur. Ac dum loqueretur, e vestigio eius præcordia quasi flammam acerrime concremantem, & ardorem numquam non augentem sensere. Ac tamen ad ædes suas laboriose reuersus, super genitricis collum exclamando, & amare flendo semiuiuus procubuit. Quæ: Fili quid? [igne sacro correptus,] Hei mihi, parens, quia flammis male exuritur cor meum. Quæsitus quidnam fecisset, quaue transisset, vel quidnam vidisset, responsum dedit: Venatus sum, ac specum, quæ est secus eremum permeaui, ibique cœnobitam se abluentem conspexi: quapropter in offensionem lapsus fui, & illico hæc me inuasit adustio. Mater vnice eum diligens, omni cunctatione abiecta, vna cum conseruis suis domum properant monachorum, quos horarios recitantes psalmos adinuenit. His cum finem vix imposuissent, [eaque iussu S. Ioannis degustata sanatur.] eremi cultores statim accersiuit tristis fœmina: atque ad illorū pedes supplex prostrata, incendium a genito vultu, voce, & collacrymatione deprecata fuit. Commotus Ioannes Dominæ precibus, vasculum porrexit dicens: Vade mulier ad speluncam, vnda & reple, & nato deuote propina. Qua ab eodem degustata, (mirum) flamma extincta est, & protinus conualuit infirmus. Qua nobrem B. Ioanni fundum, quem postmodum in beneficij memoriam dixerunt Pyrito, quod ignis explicatur, ipse Regulus pariter cum matre eiusque germano condonauere.

[9] Eques quidam in monasterio S. Ioannis Rhodiani, quod nostro æuo Monasteracium appellatur, quippe qui bene meritus de Patribus in eremo tunc delitescentibus, ad corporum alimoniam & operimentum eorumdem quotquot annis suppeditabat necessaria. Ioannes inuisere Iunio mense hunc messionis tempore studens, œnophorum mero plenum, ac panis a buccellatum sibi cepit. Is cum ad agros, quorum vnus Maro, alter vero Muturauulum nuncupatur, aduentasset; messorum fortem & strenuam eosdem metentem equitis multitudinem ibi nactus fuit. [S. Ioannes messoribus pij equitis, se irridentibus,] Quem spectantes homines, vt moris est, illudere, & conuitiis consectari cœperunt: tamen Basilij filius perinde ac si nihil audiret, illis appropinquans, & salutationem dicens, panem, & merum, quod ferebat, obtulit in refectum, atque apposuit. Qui quidem edentes simul & bibentes, Dei munere saturati sunt vniuersi: [dat cibum & potum, quantitate non diminuta:] & quod caput fuit, & admiratione dignum, panis & vini quantitas semper integra restitit.

[10] Hoc Ioannes contemplans, & Deo omnipotenti gratias agere cupiens, ab illo ex industria se duxit loco. Inter vero gratiarum actiones habendum, præter opinionem aër in nubem coactus est, [ob manipulos se orāte demessos & colligatos,] & mox imbre manauit cælum, quare operæ mercenariæ pluuiam vitantes, ad arborum tegmina sese receperunt. Pater cū grates Altissimo, vt par erat, egisset, vtrumque messum agrum nec non manipulos deuinctos cognouit: verensque ne ob eam rem aliqua veneratio vel obseruantia sibi præstaretur, ab incœpto itinere desistens, reuenit in cœnobium. Deinde serenato aëre, soleque reducto, ad falcem repetendam manus surrexit ardens iuuenum: qui cum agrorum segetes demessas omnes contuerentur, Christi famulum non inuenientes, magna eis de hoc admiratio incessit. Nouissime vero diuersa inter se post habita consilia, equitis domicilium canentes carmina, ac nimia lætitia gestientes, mercedis caussa, remeabant. Quibus herus obuiam prodiens, illos obiurgauit, dicens: Quæ est hæc ineptia? Numquid animi impotes? Cur hora hac cum nondum sit meridies, ab agris meis discessistis, & opus non estis prosecuti? Cui vnica voce: Domine, messis absoluta, & manipuli subligati sunt. Tum Eques: Qui hoc? quoniam cras totidem mihi neque sufficiunt operarij? [dono Equitis agros illos accipit:] Eo magis iidem narrata firmissime asseuerabant. Ille rursus: Num aduentitium implorastis auxilium? Haudquaquam, respondere; sed tantum ad nos venit monachus ille Ioannes, qui potum & escam tradidit, & postea secessit. Dominus inquisitione facta, ac rei veritate facile comperta ait: Pater Ioannes agros meos demessuit, propterea eos iam elargiendos illi decreui: quod paucis interpositis diebus pius Eques effecit, vnde cœnobitæ in præsentia fructus capiunt, & aluntur. Pro quo miraculo Ioannes Theresti, [& Therestes cognominatur & pingitur:] quod messor sonat, denominatus est: ideo cum œnophoro, falce, & buccellato pingitur.

[11] Rogerius b Guiscardus iunior, Roberti ex fratre nepos, Calabriæ magnus & augustus Princeps, insanabili vlcere mori ergo iamdiu laborauerat in facie: quem etiam tum Deo permittente nemo medicorum curare valuerat. Ioannis rumor ad ipsum cum percrebruisset; illum visendi studio, difficile quodcumque negligens iter, adiit, sed diem suum obiisse inuenit: [moritur 24 Februarij:] quandoquidem paullo ante eius anima; nimirum VI Kalendas Martias, a terreno hoc carcere euolauerat in cælum: & quamuis Christi amici mors summo dolore Principem hic affecerit, nihilominus genibus flexis cadauer ante sanctum suauiter olens ingenti deuotione sic affatus est: O B. Ioannes, [ad eius cadauer sanatur Rogerius Guiscardus Princeps Calabriæ,] deprecare Dominum pro me, vt per suam immensam pietatem hoc morbo eripere dignetur. Hac peracta obsecratione, fimbriam defuncti reuerenter sumpsit habitus: qua eumdem morum confricans, Dei miseratione & meritis extincti, non sine magna Herois voluptate, in ea affixus remansit morus: & quod maximum fuit, nullum cicatricis signum in Principis vultu amplius apparuit: obstupefactus prodigio Princeps, eiusque omnis Procerum & comitantium caterua, pleno ore, cuncti Deo Deorum in seruo suo gloriam dedere. Insuper aliis quoque innumeris misericordiarum Pater & Deus totius consolationis famuli sui sanctitatem portentis & miraculis declarauit, quoniam lumen captis oculis, [& varij alij.] & auribus auditum restituit, mutis linguæ soluit vinculum, atque a cacodȩmonibus vexatos liberauit: complures denique ab aliis depulit languores ac morbos: c quibus permotus Rogerius cœnobium, & fanum, sicut hodie cernitur, condidit, & VIII Kalendas Iulij d consecrandum curauit: item aliquos campos, & saltus dilargitus est, queis hoc seculo monasterium fruitur, & sustentatur.

[12] Vitam hanc Diui Ioannis Theristi e quodam vetustissimo codice manuscripto, qui in monasterio Cryptæ-Ferratæ ad Tusculum asseruatur excerpsi: [Epilogus interpretis.] & ex Græco in Latinum, licet incomposite, fideliter tamen conuerti ego Frater Stephanus Bardarus a Stylo Ordinis Minorum conuentualium, anno ab effracto serpentis capite MDCXXIIII, die vero decima quarta Iunij.

[Annotata]

a Ita & Græci βουκελᾴ τον cibum e pane paratum appellant, & βουκκελλάριον parasitum, & vti legitur lib. 9 Basilicῶν tit. 18, dicitur ἐν τῶ βούκκα ὄνόματος, ἐστιν ἄρτος, ex nomine Bucca, [Buccellatum.] quod panem significat.

b Guiscardus cognomentum erat Roberti, & forte sic legendum: Rogerius iunior Roberti Guiscardi ex fratre nepos. De illis supra egimus.

c [S. Ioannes propluuia imploratur,] Addit Gualterius, tempore siccitatis reliquias S. Ioannis deferri ad mare, & optatam impetrari pluuiam, & anno 1625 die 13 Aprilis post allatas hasce sacras reliquias mare ex suo loco ad tredecim pedes retrocessisse.

d Idem Gualterius asserit consecratum ad honorem S. Ioannis Theristis, & hoc monasterium caput aliorum huius ordinis cœnobiorum Calabriæ constitutum esse.

DE B. MEFORIO SIVE MEFORTIO CONFESSORE.

[Commentarius]

Meforus, vel Mefortius, Confessor (B.)

G. H.

Antiquum Martyrologium MS. quod in Coloniensi Carmelo adseruatur, post relatum XXIV die Februarij natalem S. Mathiæ Apostoli, & Inuentionem capitis S. Ioannis Baptistæ, addit hæc solum: In Cæsarea Cappadociæ S. Sergij Martyris. Ipso die Beati Mesorij Confessoris. De S. Sergio supra actum est. De Meforio agunt etiam MS. Florarium SS. Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum, & Hermannus Greuen in auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 vulgato, hisce iisdem verbis: Ipso die B. Meforij Confessoris. At Maurolycus Abbas Messanensis in suo Martyrologio nomen ita effert: Ipso die B. Mefortij Confessoris. Eumdem Mefortium Confessorem etiam huic diei adscripsit Felicius in suo Kalendario Vrbini anno 1577 edito. Cetera quæ locum & tempora spectant, cum aliis eiusdem Actis, nos latent. MSS. Additamenta Carthusiæ Bruxellensis ad Hermannum Greuen ista habent: Eodem die S. Maurti translatio, quæ de eodem Meforio aut Mefortio videntur dici.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 25. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 24. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 24. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.