Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

25. Februar


XXV FEBRVARII.

SANCTI QVI V KALENDAS MARTIAS COLVNTVR.

Sanctus Donatus Martyr in Africa.
S. Iustus Martyr in Africa.
S. Hirenæus, vel Hirena, Martyr in Africa.
S. Pisinion, vel Pision, Martyr in Africa.
S. Aurulius, Martyr in Africa.
S. Rutulus, Martyr in Africa.
S. Primasius, Martyr in Africa.
S. Ingenula, vel Ingenua, Martyr in Africa.
Alii XLV, Martyres in Africa.
S. Ingona, vel Ingenua, Martyr.
S. Fortunatus, Martyr.
S. Pissinus, Martyr.
S. Hirenæus, Martyr.
S. Iustus, Martyr.
S. Crescentius, Martyr.
S. Reuocatus, Martyr.
S. Ianuaria, Martyr.
S. Luciosa, Martyr.
S. Casta, Martyr.
S. Fortunatus alter, Martyr.
S. Victorinus, Martyr in Ægypto.
S. Victor, Martyr in Ægypto.
S. Nicephorus, Martyr in Ægypto.
S. Claudianus, Martyr in Ægypto.
S. Dioscorus, Martyr in Ægypto.
S. Serapion, Martyr in Ægypto.
S. Papias, Martyr in Ægypto.
S. Antonius Martyr.
S. Ananias Prebyter, Martyr.
S. Petrus clauiger, Martyr.
VII milites, Martyres.
S. Rheginus, Episcopus Scopulorum Martyr.
S. Cæsarius, Quæstor prouinciæ Bithyniæ, frater S. Gregorii Theologi.
S. Felix III Papa.
S. Theodorus Salus.
S. Aldetrudis Virgo, Abbatissa Malbodiensis in Belgio.
S. Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania.
S. Tarasius, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Gerlandus, Episcopus Agrigentinus in Sicilia.
B. Robertus de Arbrissello, Fundator Ordinis Fontis-Ebraldi in Gallia.
S. Auertanus, Conuersus Ordinis Carmelitarū. Lucæ in Etruria.
B. Romæus, Lucæ in Etruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Fursæi Confessoris Translatio consignata ad hunc diem in Maurolyci & Galesinij Martyrologiis ac monasticis Wionis, Menardi, Bucelini, Anglicanoq; Wilsoni, & Ferrarij Catalogo nouo. Varias illius Sancti Translationes indicat Colganus hoc die tom. 2 de Actis SS. Hiberniæ: nos duas in eius Vita narrauimus XVI Ianuarij.
S. Felix IV Papa ad hunc diem Fastis Romanis inscriptus fuit, ac perperam dictus S. Gregorij Magni atauus, vt etiam in Notationibus & Annalibus obseruauit Baronius. In postrema Martyrologij correctione, Vrbani VIII iussu adornata, hic Felix III positus, qui vere S. Gregorij atauus fuisse videtur. De eo prolixe hic agimus, de S. Felice IV supra XXX Ianuarij.
S. Maximi Leuitæ Mart. S. Iulianæ Virg. Mart. Cumis Neapolim translatæ reliquiæ sunt V Kal. Martias anno ⅭⅠƆCCVII, Indict. X. Cuius Translationis historiam dedimus ad Vitam S. Iulianæ XVI Februarij. De S. Maximo agemus XXX Octobris.
S. Constantia Virgo, Constantini Magni filia, S. Attica, S. Artemia, Virgines S. Gallicani Consulis filiæ colūtur hoc die Romæ Officio Ecclesiastico in Ecclesia S. Petri, vti Octauius Pancirolus testatur in Thesauris absconditis vrbis Romæ, reg. 2 eccles. 62. De iis egimus supra XVIII Febr.
S. Rogatianus Martyr hoc die refertur in quodam MS. Martyrol. Philippi Labbæi nostri, aliis ignotus: nisi is sit fortaßis, qui in duobus MSS. iunctus reperitur Martyribus in Pannonia trucidatis, vt diximus XXIII Febr.
S. Marcellina Martyr memoratur in exiguo quodam sed antiquo Martyrologio MS. monasterij S. Maximini Treuiris. Ea forsan est, quæ inter Martyres Nicomedienses recensita XXIV Februarij.
S. Victorius Martyr Carthagine coronatus scribitur hoc die a Galesinio, MS. codicem allegante. Ferrarius, Galesinium tamen citans, Victorem appellat. Ignotus ille nobis, seu Victor, seu Victorius.
Beniamin anachoreta, a Palladio in Lausiaca historia cap. 13, inq; Heraclidis Paradiso laudatus, Richardi Witfordi Anglicano Martyrol. hic inscriptus; alteri, quod adhuc viderim, nulli.
S. Kienani, siue Kenani, Abbatis nomen tradit Colganus hoc die reperiri Hibernicis quibusdam adscriptum Martyrologius, nullo indicato, quo colatur, loco, non quo vixerit tempore. Coniicit ipse, illum esse Kenanum, cuius in Vita S. Iaouæ, siue Iouini, Episcopi Leonensis, mentio fit ad diem II Martij apud Albertum Magnum de Morlaix in libro de SS. Britanniæ Armoricæ. Alberti de Kenano verba ita Latine reddita e Gallico in eiusdem Iaouæ Vita recitat Colgaganus nu. 13. Inter hæc S. Paulo, in monasterio Baaz vitam solitariam ducente, Iaoua S. Kenanum ad se accersit, quem & Sacerdotem & Canonicum constituit, ac deinde parœciam de Plou-Kerneaw ei administrandam dedit, magno fructu consecuto. At num. 14 dicitur idem Kenanus diuino monitu didicisse S. Iaouæ morbum lethalem, ac cælestibus Sacramentis eum muniisse, & defuncti funus curasse. Fatetur ibidem Notat. I Colganus, S. Iaouæ nomen non extare in Hiberniensibus Martyrologiis, vel quia nomen deprauatum, vel quia extra patriam deceßit: quod quidem & aliis Sanctis multo celebrioribus contigit. Nos quis sit Kenanus in Colgani MSS. relatus ignoramus: neque tamen Canonicum illum Leonensem cogimur vel Hibernum vel Abbatem fateri. Nam quod ait præcipuarum Ecclesiarum Canonicos eo æuo monachos fuisse, & quibus commissum particularium Ecclesiarum regimen, Abbates; non probat, nec vniuersim verum est.
Cailtanus monachus ac cellæ cuidam præpositus, cum esset a S. Columba ad monasterium, quod in Hy, siue Iona, insula hic construxerat, euocatus, eadem qua venerat hebdomada, ad Christum migrauit, vt ei idem Sanctus prædixerat. Quod luculente narrat S. Adamnanus in Vita S. Columbæ cap. 31, absque tamen vlla debitæ Cælitibus reuerentiæ significatione, aut Sancti Beatiue titulo. Eum Dauid Camerarius, citato S. Adamnano, Abbatem ait fuisse, & hoc die Scotico Menologio inscribit. Thomas Dempsterus in histor. Eccles. Scotorum Abbatem quoque statuit, & scripsisse tradit Meditationum librum vnum, ac Sanctum a nonnullis habitum, colique XIII Martij: quo tamen die, vti & hoc XXV Februarij, in suo Menologio, postea excuso, eius non meminit. Dempsterum arguit Colganus notat. 76 ad Vitam S. Columbæ, censetq; si aliunde constare poßit venerationem ei ceu Indigeti deberi, potius ad XXV Iulij, vel XXIX Octobris referri debere.
S. Gotardus Episcopus & Confessor Mediolani, totidem verbis hisce inscriptus Martyrologio Galesinij, ex antiquo (vt in Notis ait) libro, qui ab Hieronymo Aqueo, basilicæ S. Ambrosij Canonico Mediolani asseruabatur. Nobis de eo Antistite nil constat.
Valerius quidam memoratur, Eremita primum, dein Abbas cœnobij S. Petri de Monte in Hispania, scriptorq; Vitæ S. Fructuosi Episcopi Bracharensis atque eiusdem monasterij fundatoris. Eum absolute S. Valerium appellant Prudentius Sandouallius in libro de monasteriis Hispaniensibus Ord. Benedictini, Antonius Yepesius to. 2 Chronicorum eiusdem Ordinis ad an. 646 cap. 3, Autbertus Miræus in Chronico Benedictino pag. 146, ac tandem Ioannes Tamaius Salazarius, qui eius nomen ad diem XXV Februarij Martyrologio Hispanico inscripsit propter hoc eius epitaphium:
In hoc cœmeterij iacet loco insigne ValerI
Corpus humi datum, sed anima ad astra volatum
Assumpsit sancta. Nam sufficit gloria tanta
Nostro huic Rupiano cœnobio Petri-Montano.
Implebit sepulchri cauas venerabilis Abbas
Era septingentena tribus additis ad tricena,
Mense Februario, die quo minus in Kalendario,
Si bene perpendas, numeratur Quinto Kalendas
Sequentis mensis, anno octauo Egicanensis.
Ex quo quidem epitaphio constat de die & anno mortis Valerij: si tamen id ab initio eius tumulo inscriptum, de quo dubitare vtcumque Tamaius videtur: Cuius corpus, inquit, honorifice sepultum, hac Leonina inscriptione subsignatum, traditur inuentum fuisse sarcophagum; at nihil in eo continetur, quod non de alio quouis viro pio dici posse videatur. Sandouallius narrata eius Vita ex ipsiusmet, vt ait, scriptis; post mortem relatam Isidori Asturicensis Episcopi, qui secum eum ducere Toletum, vt eximia præditum eruditione, cupiebat, ista subnectit: Nihil de rebus a se gestis amplius scribit Sanctus, nec ego alibi quidquam reperi. Haud dubium, quin eo in monasterio diem obierit, ac sepultus sit, & sacrum eius corpus vnum aliquod sit ex iis, quæ illic arcis inclusa sunt: neque enim refodiebant Sancti monachi corpora, inque thecis auratis & intrinsecus bysso obductis recondebant, & iuxta maius altare locabant, nisi quorum esset explorata sanctitas, perspicuis etiam miraculis testata. Quæ ex formula loquendi huius scriptoris nobis non omnino affirmate asseri ab eo videntur. Quare Valerium tantisper hic omittimus: nihil tamen eius sanctitati derogantes, sed certiora expectantes documenta, e quibus liquido constet, eum in Cælitum numero palam haberi.
S. Walburga Virgo Bituricensis hoc die a Maurolyco, Canisio, Felicio refertur, vt diuersa ab Heydenheimensi, quæ hodie colitur, cum eadem sit, vt in prolegomenis, ad huius Vitam dicitur.
Ætherius, Vxamensis in Hispania Episcopus, S. Beati (de quo XIX Februarij egimus) in oppugnanda Felicis Vrgelitani & Elipandi Toletani hæresi adiutor, a Ioanne Tamaio Salazario Beatus appellatur, reponiturque XXV Februarij, ob hos versus, quos inter sepulchralia codicis sui reperit, sed a quo compositi sint fatetur se ignorare.
Moritur en quinto Martis nunc ipse Kalendas,
      Vxama corpus habet, & sua festa colit.
Meminere Ætherij scriptores alij permulti, nemo illi cælestes honores decretos tradit. Deceßisse ait Tamaius anno ⅠƆCCC.
Walburga Virgo, soror Luithardi Paderbornensis in Westphalia Episcopi, monasticam vitam amplexa in cœnobio Herswerde prope Paderbornam, a Wione & Bucelino in Menologio Benedictino, atque a Ferrario in generali Catalogo, Sanctis annumerata, videtur pro S. Walburge, siue Walburga Heydenheimensi, quæ hodie colitur, sumpta, vt ad huius Vitam dicemus.
Lucius II Papa deceßit V Kalend. Martij ⅭⅠƆCXLV. Masinus in Bononia perlustrata, ad hunc diem scribit in ecclesia quadam Bononiæ spectari eius effigiem apposito Sancti titulo. Nil simile apud alios legi. Fors Sanctissimus dicitur, vt ceteri Pontifices.
Adelelmus Abbas primus monasterij Montis Angelorum, vulgo Engelberg, apud Vnderwaldios in Heluetia, hoc die, anno ⅭⅠƆCXXXI mortuus dicitur & Beatus appellatur a Christophoro Hartmanno in Annalib. Eremi Deiparæ, cuius monasterij alumnus fuerat Adelelmus: itemque Beatus est Henrico Murero in Heluetia sancta, Sanctus Gabrieli Bucelino in Menologio Benedictino. Additque hic, eius in hodiernam vsque diem sacrum corpus apud incolas exterosque ob raram miraculorum virtutem præcipua haberi in veneratione, eque illius etiam hodie tumulo plurimos miram, eamque suauissimam ac cælestem, odoris fragrantiam percipere consueuisse. Hartmannus ait, teste & auctore veneranda antiquitate, plura miracula apud eius sepulchrum facta. Murerus scribit, e priori sepulchro, anno ⅭⅠƆⅠƆCXI, XIV Iulij, corpus eius translatum, tum vt honorificentiori loco esset, tum quia instaurari templum oportebat: ad dextrum autem Chori latus inter altaria trium Regum & antiquorum Patrum Ordinis S. Benedicti, in terra quidem sepultum, sed tumulo altiore: illic, vt ad prius sepulchrum, multa in dies obtineri a Deo beneficia. Non tamen clare produnt hi scriptores, an aliquis illi publice honos, vel decreto Ecclesiæ, vel antiqua Antistitum conniuentii, habeatur.
Mechtildis Virgo sanctimonialis instituti Cisterciensis in Germania, ab Chrysostomo Henriquez in Menol. Cistercien. & Bucelino in Benedictino ad hunc diem Beata appellatur, vtrique solo nomine nota ex Kalendario Diuione anno 1617 edito & nescio quo alio: nobis quoque ignota.
Iancelinus Prior Generalis decimus Ordinis Carthusiani, qui aliis Iacelinus est, adscriptus Supplemento Martyrologij Gallicani, sed titulo solum beatæ memoriæ honestatus: ab aliis refertur XXVI Februarij, vt illic dicemus.
Electus quidem Ordinis Minorum Guardianus in Saxonia, a Francisco Gonzaga in SS. ac BB. Catalogo, Beati quoque titulo ornatur, vti & ab Arturo in Martyrol. Franciscano hoc die: quo tamen non constat eum deceßisse, nedum ab Ecclesia Beatum declaratum, aut antiqua populorum religione cultum.
Benedictus de Pace, B. Ioannis Columbini socius, XXV Februarij anni ⅭⅠƆCCCLXXV pie mortuus est, vt testatur Ludouicus Iacobillus to. 1 de SS. Vmbriæ, qui & Beati eum titulo decorat, cum neque auctoritate Ecclesiæ, neque populorum diuturna religione, eam illi dignationem habitam doceat.
Maria Sulperia anno ⅭⅠƆⅠƆC, ætatis suæ LXXV, XXV Februarij, magna sanctitatis opinione Louanij in maiori nosocomio e vita migrauit, cū ægris XL per annos summa diligentia & caritate ministrasset. Ossa eius Albertus & Isabella Belgij Principes e terra eleuari, loculoque imposita, sacelli muro inseri curarunt anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII, addique epitaphium marmori incisum, quod Miræus in Fastis Belgicis recitat, qui eam a se non semel visam testatur, cum ipse Louanij studiorum caußa versaretur. Recitat id quoque ex Miræo Rayßius in Auctario ad Molani natales.
S. Nestor, S. Pamphilus, S. Casta, in Martyrologio Bedæ typis vulgato Martyribus Afris, qui hoc die coluntur, additi: in Canisij Martyrologio Nestor & Casta: in Rabani solus Pamphilus, aliis in aliam classem retrusis. Verum non Pamphili Martyris, sed Pamphyliæ regionis facta mentio a Beda, nisi librarius interuertisset. Nam ita Notkerus Pamphyliæ Nestorem Castamque attribuit: Pamphyliæ, inquit, Nestoris, Castæ. Idem habent MSS. Martyrologia, Aquisgranense, Tornacense S. Martini, Lætiense: sed in hoc postremo Castus est, non Casta. Sola huc pertinet Casta, cum S. Crescentio, qui cum illa etiam Nestori sociatus legitur in MS. Florario, ac MS. Adonis Martyrologio monasterij S. Laurentij Leodij. Verum Casta & Crescentius cum aliis IX Sanctis coniunguntur hoc ipso die in vetustißimo Martyrol. Romano: in quo, & Richenouiensi, seorsim S. Nestor refertur, de quo nos, cum Vsuardo, Beda, Adone, ac Martyrol. Romano, agemus XXVI Februarij.
S. Victor Confessor in pago Trecassino, memoratur hoc die in Greueni auctario ad Vsuardum, alioque Martyrol. excuso Coloniæ anno 1490, Felicio quoque, ac Maurolyco, & nonnullis MSS. Ast in ceteris XXVI Februarij.
S. Anglitrudis Virgo, filia S. Bauonis Confessoris, hoc die in MS. Florario SS. refertur totidem verbis. Vita metrica S. Bauonis Aglethrudem vocat, alia Adeltrudem. De ea agemus XIX Martij.
vel ad diem ipsius S. Bauonis I Octobris.
S. Alexander miles in Thracia sub Maximiano Imp. pro Christi fide gladio cæsus, hoc die memoratur in Menæis, Galesinio, Ferrario. Eum esse suspicamur, cuius Acta extant agud Metaphrasten, Lipomanum, Surium, quæ dabimus XIII Maij.
S. Aglaës Martyris nomen hoc die extat in Greueni auctario ad Vsuardum. de qua & MS. Florarium: Romæ Aglaës meretricis & Martyris anno salutis CCCXVII. Ea esse videtur Aglaë nobilis matrona Romana, quæ cum aliquando cum Bonifacio posseßionum suarum curatore peccasset, ducta deinde pœnitentia, sancte deinceps viuere instituit, vti & Bonifacius, qui pro fide Christi Tharsi in Cilicia mortem oppetiit: vnde Romam relatum corpus Aglaë honorifice sepeliuit, ac XIII deinceps annos sancte vixit, atque in pace obdormiuit. Acta S. Bonifacij cum Breuiario Romano dabimus XIV Maij.
Aglaën plures referunt ad V Iunij.
Ianuarius monachus Casinensis, discipulus S. Guinizonis, magnæ & obedientiæ & abstinentiæ (quem ferrum candens in terram lapsum nuda manu sustulisse, supraq; incudem posuisse tradit Desiderius Abbas Casinensis, qui deinde Victor III Papa fuit, lib. 1 Dialog. & Petrus Diaconus lib. de ortu Iustorum Casinen. cap. 29) hoc die refertur a Gabriele Bucelino in Menol. Benedictino. Ioannes Baptista Marus in Notis ad Desiderij Dialogos, fatetur Guinizonem in Martyrol. Benedictino inter Sanctos recenseri: ac mox de Ianuario agens, cultus ei adhibiti non meminit, neque Fasti alij ab Italis aut etiam monachis concinnati. At Petrus Diaconus cum narrasset, Guinizonem mortuum esse VII Kalend. Iunij, & sepultum in ecclesia S. Nicolai in loculo plumbeo ad dextram partem altaris, in loco qui Ciconia dicitur, additi in quo & S. Ianuarius discipulus eius defunctus vna cum magistro suo positus est: ad quorum Christus merita declaranda miracula diem vsque hodiernum patrare non cessat. Ceterum cum nec ipse diem indicet, quo Ianuarius obierit, nisi aliunde innotescat, magistro eum suo iungemus XXVI Maij.
S. Antonij de Padua, Ordinis Minorum, Translatio consignata est hoc die in generali SS. Catalogo Philippi Ferrarij, qui Officia Minorum citat: in quibus non XXV, sed XV Februarij ritu duplici ea celebratur. De qua nos ad illius Vitam XIII Iunij.
S. Pauli Apostoli capitis inuentio hoc die adscripta est Martyrologio Aquicinctino. De ea agetur XXIX Iunij.
S. Victoris & sociorum Martyrum in Ecclesia Æduensi commemorationem fieri hoc die scribit in Martyrol. Gallicano Saussaius. Sed cum plures sint Victores Martyres, quis hic potißimum sit, haud nobis constat. Is est forsan, qui cum pluribus sociis Maßiliæ colitur XXI Iulij.
S. Marcellum Episcopum Apameæ Cypri, qui gladio percussus martyrij coronam adeptus est, hoc die commemorant Menæa, & Maximus Cytheræus. Suspicamur Apameæ in Syria legendum, eumq; esse S. Marcellum, quem Martyrol. Romanum refert XIV Augusti.
S. Burchardus Episcopus Herbipolensis hoc die refertur a Galesinio, Wione, Bucelino. Agitur festum eius Herbipoli feria V post SS. Dionysij, Rustici, Eleutherij. Vitam eius dabimus XIV Octobris.
S. Hypatius Gangrensis in Paphlagonia Episcopus, ab hæreticis, dum a Synodo Nicæna rediret, interfectus hoc die, vt habent Menæa. Nos de eo agemus cum Martyrol. Romano XIV Nouemb.
Piammon Eremita ac Presbyter inscriptus est Martyrologio Anglicano Richardi Witford, ante annos CXL edito. Videtur is esse, de quo agit Russinus lib. 2 de Vitis PP. cap. 32, Sozomenus in historia Eccles. aliiq;. Palladius cap. 72 Ammonam appellat. Ammonæ plures fuerunt, vti XXVI Ianuarij diximus, atque etiam Ammonij. Iterum de hoc quærere licebit, quando, sub nomine etiam Piammonis, in quibusdam Martyrologiis eius mentio fit, XIV Nouemb.
Adamus cœnobij Ebracensis Ordinis Cisterciensis in Franconia primus Abbas in Menol. Cisterc. Chrysostomi Henriquez, & Benedictino Bucelini ad hunc diem Beati titulo insignitur. Ductus a Conrado Romanorum Rege ad Comitia, populo, ac Principibus sua facundia persuasit, vt expeditionem aduersus Saracenos susciperent, Cruce signati, vti testatur Otto Frisnigensis lib. 1 cap. 40. Extant ad eum epistolæ binæ S. Bernardi, quinta & septima. Obiit, vt auctor est Bruschius, anno ⅭⅠƆCLXI postridie S. Cæciliæ. Si quem ei cultum impendi cognouerimus, licebit de eo agere ad XXIII Nouemb.
Leobardus monasterium in Alsatia prope Tabernas condidit, quod Lewartzell dictum, id est Leobardi cella, postea a Mauro restauratore Mauri-monasterium, vulgo Maurmunster. In veteri quodam regio diplomate apud Iodocum Coccium nostrum Dominus Leobardus Abbas appellatur: in alio pag. 59 B. Leobardus Aquileiæ Mauri-monasterij primus fundator. Ita & Bruschius in Chronologia monasteriorum Germaniæ, B. Leobardum Eremitam & Abbatem nuncupat. Præfuit postea ei monasterio S. Benedictus Abbas Indensis, vti in huius Vita 12 Febr. nu. 34 narratur. Polliciti illic eramus nos hoc die de Leobardo & Mauro acturos, cum Menardus vtrumq; Sanctum vocet. Sed cum nuper Ioannes Gomansius noster, sagacißimus sacrarum antiquitatum indagator, nobis significasset, se in eo monasterio omnia accurate lustrasse, ac nihil reperisse, vel ab vllo, etiam cœnobita ac loci Priore, viro curioso, cognoscere potuisse, & Coccius pag. 64 scribat, Leobardum pride Kalend. Ianuar. cælo receptum; nos illum (omnia interea per otium plenius examinaturi) reiicicimus ad XXXI Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS DONATO, IVSTO, HIRENÆO, VEL HIRENA, PISINIONE VEL PISIONE, AVRVLIO, RVTVLO, PRIMASIO, INGENVLA, VEL INGENVA, ET ALIIS XLV

Sylloge historica.

Donatus Martyr in Africa (S.)
Iustus Martyr in Africa (S.)
Hirenaeus, vel Hirena, Martyr in Africa (S.)
Pisinion, vel Pision, Martyr in Africa (S.)
Aurulius, Martyr in Africa (S.)
Rutulus, Martyr in Africa (S.)
Primasius, Martyr in Africa (S.)
Ingenula, vel Ingenua, Martyr in Africa (S.)
Alii XLV, Martyres in Africa

G. H.

[1] Qvi hic a nobis referuntur sub duobus sequentibus titulis Martyres, in duas turmas distinguuntur in antiquo & numquam satis laudato Martyrologio MS. Romano, quod a S. Hieronymo credunt quidam conscriptum. [Martyrum memoria in variis Martyrologiis:] Id hunc diem istis verbis auspicatur: V Kalend. Martij. In Africa natale Donati, Iusti, Hirenæi, Pisinionis, Aurulij, Rutuli, Primasij, Ingenulæ & aliorum XLV. Priores duo inscripti quoque sunt antiquis Martyrologiis, Lætiensi & Tornacensi S. Martini: In Africa natale SS. Donati & Iusti. In MSS. Vltraiectino S. Mariæ & Treuirensi S. Martini numerus hic Martyrum adiungitur: In Africa Donati & Iusti Martyrum & aliorum quinquaginta vnius. Quæ eadem leguntur in auctario Greueni ad Vsuardum. At MS. Centulense, seu S. Richarij, Ingeniam, quæ supra Ingenula dicitur, iungit, & numerum minuit. In Africa SS. Donati, Iusti, Ingeniæ, & aliorum quinquaginta. Ceterum numerus hactenus in omnibus conueuit. MS. Aquisgranense hos quatuor recenset, omisso innominatorum numero: In Africa natalis SS. Donati, Iusti, Herinæi, Pisionis. Aliis sub finem adiungitur Ingenua, quæ aut Ingenula hic relata est, aut potius Ingona ad secundam classem pertinens. MS. Martyrologium S. Cyriaci: In Africa Donati, Iusti, Erenei, Ingenuæ & aliorū XXXXV. Ita apographum nostrum Roma acceptum. At Baronius annotat ad hunc XXV Februarij, in vetere Martyrologio, monasterij S. Cyriaci præter hos recensitos superaddi & alios quadraginta quatuor. Ingenua omittitur in Martyrologio Romano, in quo ista leguntur: In Africa sanctorum Martyrum Donati, Iusti, Herenæ & sociorum.

[2] Herena etiam dicitur in Bedæ exemplari excuso, & manu exarato monasterij Richebergensis. [quibus alij perperam iuncti:] Sed alij, qui huc non spectant, iunguntur socij, his verbis: In Africa natale SS. Donati, Iusti, Rotuli, Herenæ, Pisionis, qui huc spectant: dein Pamphili, sed legendum, In Pamphilia Nestoris. Castæ: hæc sequentibus adiungenda. S. Nestor ad XXV Februarij remittendus. Canisius in Martyrologio Germanico, omissis Rotulo & Pamphilo, reliquos recenset, additq; alios fuisse socios quinquaginta, qui omnes fidem Christi magna patientia constanter professi, per varias tribulationes ac tormenta æterna gaudia adepti sunt. Rabanus: In Africa natiuitas SS. Donati, Iusti, Rotuli, Herenæi, Pisionis, Pamphili (pro quo legendum, In Pamphilia) natiuitas Nestoris & Castæ. Notkerus cum aliis clare distinguit: In Africa SS. Donati, Iusti, Rutuli, Hirenæi, Pisionis, Dein Pamphyliæ Nestoris & Castæ. In MS. Richenouiensi, in duas classes discernuntur, qui huc spectant: In Africa, Iusti, Herenæi & XLV. Donati, Piscinionis, Aurilij, Rutuli & aliorum X. Hi alij X forsan referendi ad sequentem classem, & sic legendum: In Africa Iusti, Herenæi, Donati, Piscinionis, Aurilij, Rutuli & XLV. ac dein & alibi X, qui tamen vndecim, sed secundus Fortunatus forsan omissus est. In MS. Parisiensi Philippi Labbæi nostri leguntur: V Kal. Mar. Donati, Ingenuæ cum aliis XLV.

[3] En horum Martyrum ex antiquis Martyrologiis deprompta memoria. [nomina varie expressa.] Donatus & Iustus in omnibus eodem modo expreßi. Qui Hirenæus, alibi Herenæus, Herinæus, Erenæus, & Herena scribitur. Pisinio, etiam Pisio, Ingenola, Ingenua & Ingenia, Rutulus & Rotulus. Aurulius & Aurilius, Primasius in solo Martyrologio S. Hieronymi additur.

[4] Baronius in Notis ad hunc XXV Februarij, Videntur hi, inquit, illi esse, quos Lucianus in epistola XXII apud Cyprianum refert, & inter alios nominat Donatum & Herenem: licet Pamelius in Annot. eiusdem epistolæ, [Num de his Martyribus agat Lucianus apud S. Cyprianū?] auctoritate cuiusdam alterius manuscripti bibliothecæ Guilielmitarum Brugensium, diuersis diebus illos esse passos affirmet. Nos autem Romano plus deferimus. Verba Luciani in citata epistola XXII sunt ista: Saluta Numeriam & Candidam, quæ secundum Pauli præceptum & ceterorum Martyrum, quorum nomina subiicio, Bassi in peierario, Mappalici in quæstione, Fortunionis in carcere, Pauli a quæstione, Fortunæ, Victorini, Victoris, Herenæi, Credulæ, Herenæ, Donati, Firmi, Venti, Fructi, Iuliæ, Martialis & Aristonis, qui Deo volente in carcere fame necati sunt. Hæc Lucianus. En nomina Donati & Herenæ a Baronio relata. Sed cur Herenæum in eadem epistola nominatum omittit? De aliis a Luciano relatis egimus XI & XXII Februarij, denuo acturi XVII Aprilis. Nec tamen omnium nomina Lucianus expreßit, quia non erat id eius instituto necessarium. Ceterum qui supra relatus est S. Aurulius aut Aurilius forsan Aurelius est, cuius meminit S. Cyprianus epist. 23 his verbis: Aurelij quoque adolescentis, tormenta perpessi, nomine libelli multi dati sunt, eiusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset.

[5] Baronius in Annalibus hanc a nobis recitatam epistolæ Luciani partem retulit ad annum CCLIII, quem Decij annum primum numerat: [Quo tempore passi?] Sed iam sæpius monuimus, Decium triginta solum menses imperasse ab anno CCXLIX ad an. CCLII.

DE SANCTIS MARTYRIBVS INGONA, VEL INGENVA, FORTVNATO, PISSINO, HIRENÆO, IVSTO, CRESCENTIO, REVOCATO, IANVARIA, LVCIOSA, CASTA, FORTVNATO.

[Commentarius]

Ingona, vel Ingenua, Martyr (S.)
Fortunatus, Martyr (S.)
Pissinus, Martyr (S.)
Hirenaeus, Martyr (S.)
Iustus, Martyr (S.)
Crescentius, Martyr (S.)
Reuocatus, Martyr (S.)
Ianuaria, Martyr (S.)
Luciosa, Martyr (S.)
Casta, Martyr (S.)
Fortunatus alter, Martyr (S.)

G. H.

[1] Altera hæc sanctorum Martyrum turma in perantiquo MS. Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi, refertur post Martyres Afros, de quibus iam egimus, hoc ordine: [XI Martyres hic nominati:] Et alibi Ingonæ, Fortunati, Pissini, Hirenæi, Iusti, Crescentij, Reuocati, Ianuariæ, Luciosæ, Castæ, Fortunati. Dein additur: Pamphyliæ, Nestoris, qui in variis Martyrologiis hoc die memoratur, in pluribus sequenti, vbi & nos de eo cum Martyrologio Romano agemus. Qui in MS. Richenouiensi post Martyres Afros in duas classes distributos adduntur alij decem, [alibi decē:] huc spectare ibidem diximus, ac forsan in eo Martyrologio vltimum Fortunatum non comprehendi. Sunt etiam inter Martyres Afros Iustus & Hirenæus, atque iterum inter hos eiusdem nominis Martyres in citato Martyrologio S. Hieronymi recensentur.

[2] Crescentij solius mentio fit apud Wandelbertum hoc versu:

Quinta dies Crescenti augetur laude Beati.

[& seorsim Crescētius,] Idem Crescentius & Casta legūtur in MS. Adone monasterij S. Laurentij apud Leodiū, & in Florario MS. sed iungitur Nestor Episcopus in Pamphylia, atque vt diximus, martyrio coronatus, & ad sequentem diem remittendus. Hæc autem leguntur: Eodem die Nestoris, Castæ & Crescentij Martyrum. [Casta,] In veteri Codice MS. qui apud Philippum Labbæum nostrum Lutetiæ extat, hæc habentur: Iusti, Crescentiæ, Rogatiani, Nestoris. Ex illis huc spectant Iustus & Crescentia, [Iustus,] aliis omnibus Crescentius dictus. Rogatiani alibi nulla hoc die mentio est. Colitur XXIII Februarij inter Martyres, qui in Pannonia paßi, Rogatianus; inde forsitan huc transpositus, aut eo hinc.

[3] Quæ primo loco Ingona legitur, aliis Ingenua dicitur, & cum Casta & Nestore inscripta est Martyrologio Aquisgranensi. In Pamphylia Nestoris & Castæ, Ingenuæ. [Ingenua,] Quæ duæ huc spectant, & in MS. Tornacensi ita referuntur: In Pamphylia natalis Nestoris & Castæ & depositio Ingenuæ. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi post relatos Martyres Afros addit: Item Herenæi, Pisionis, Nestoris, [Herenæus Pissinus,] Castæ. Est inter hos Martyres Pissinus, & inter Afros Pisinio, pro alterutro in aliquibus Pisio legitur. Ceterum tempus & locus martyrij desunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ÆGIPTIIS VICTORINO, VICTORE, NICEPHORO, CLAVDIANO, DIOSCORO, SERAPIONE, PAPIA

CIRCA AN, CCLXXXV.

Sylloge historica.

Victorinus, Martyr in Aegypto (S.)
Victor, Martyr in Aegypto (S.)
Nicephorus, Martyr in Aegypto (S.)
Claudianus, Martyr in Aegypto (S.)
Dioscorus, Martyr in Aegypto (S.)
Serapion, Martyr in Aegypto (S.)
Papias, Martyr in Aegypto (S.)

Avctore G. H.

[1] Conscripta fuisse olim horum Martyrum Acta, ex elogiis eorum, quæ in variis Martyrologiis, iisq; perantiquis, reperiuntur, videmur posse colligere. Quare donec ea, sicubi forsan quacumque lingua, etiamnum latent, in lucem proferantur, quæ de iis Martyrologia memorant, hic visum recitare. Primum ergo XXIV Februarij antiquum MS. Martyrologium Romanum, [24 Febr. referuntur in Ægypto passi] siue S. Hieronymi, de his sub finem diei illius ista habet, quæ forsan ad sequentem diem reuocanda fuere; vt titulus hic V Kalendas Martij illis, solo amanuensium errore, postpositus, fuerit præfigendus: [Victorinus, Victor,] In Ægypto natale SS. Victorini, Victoris Niniuittæ, Nicophori, Serapionis. Suspicari quispiam poßit, vt Victor a quamplurimis eiusdem nominis Sanctis discerneretur, patriam eius appositam, Assyriorum nempe vrbem, Niniuen, aut certe, alia de caussa illud ei cognomen fuisse. [Nicephorus,] In MS Martyrologio Augiæ diuitis, seu Richenouiensi, hæc eodem XXIV Februarij traduntur: In Ægypto passio SS. Victorini, Victoris Ninentiæ: pro quo in priori MS. legitur Niniuittæ. At fortaßis Victor & Ninentia, vel Niniuitta, diuersi sunt. De hac tamen Ninentia nulla præterquam in his duobus MSS. mentio apud antiquos. Serapion eodem XXIV Februarij refertur in MS. Martyrologio Aquisgranensi, [Serapion,] & auctario Greueni ad Vsuardum, iungiturq; aliis Martyribus, quos ibidem in varias classes redegimus, & Serapionem hisce Aegyptiis addendum censuimus.

[2] Reliqui Latini de iisdem agunt hac XXV Februarij. MS. Martyrol. Treuirense S. Martini numerum solum indicat: [25 Febr. apud alios Latinos] In Ægypto VII Martyrum. Nomina indicantur in Martyrol. MS. Mariani Gormani in Hibernia, sed loco omisso, & alio fere ordine, quam apud reliquos: Victor, Victorinus, Claudianus, [iidem & Claudianus,] Papias, Serapion, Dioscorus, Nicophorus. Vetus Romanum a Rosweydo editum hoc eos ordine, quem reliqui fere seruant, retulit: Apud Ægyptum Victorini, Victoris, Nicophori, Claudiani, Dioscori, Serapionis & Papiæ. Adiicit MS. Leodiense S, Lamberti, sub Numeriano Imperatore, [Dioscorus & Papias:] at MS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus & Florarium MS. addunt, agente Sabino Duce. MS. Treuirense S. Paulini nominibus recensitis, subdit. Qui omnes solenne martyrium Christo dedicauerunt, sub Mimeriano (lege Numeriano,) Principe, Duce Sabino. In eodem MS. qui aliis Dioscorus, Dionysius est. Simili mendo in MS. Carmeli Coloniensis, Nichodorus & Papinion scribuntur, qui sunt Nicophorus aliis & Serapion: imo & Imperator Numerianus inepte Iuuenianus vocatur: qui sub Iuueniano Imperatore, inquit, exquisita tormentorum genera tolerauerunt. Vsuardus in omnibus paßim codicibus manu exaratus & typo cusis. Apud Ægyptum, inquit, natalis SS. Victorini, Victoris, Nicofori, Claudiani, Dioscori, Serapionis & Papiæ, sub Numeriano Imperatore: quorum primus, secundus & tertius pro confessione Deitatis constanter exquisita suppliciorum genera tolerantes; reliqui quatuor, Claudianus & Dioscorus, flammis incensi, Serapion & Papias gladio cæsi sunt. Omnes itaque celebre martyrium dedicauerunt. Eadem leguntur in Martyrologio Romano Bellini, & Viola Sanctorum. Pro Claudiano apud Molanum Claudius habetur. In Martyrologio Coloniæ 1490 excuso hæc sub finem adduntur: martyrium, agente Duce Sabino, dedicauerunt.

[3] Beda excusus & MS. monasterij Richebergensis, longiore hoc encomio eos celebrat: Apud Ægyptum natale SS. Victorini, Victoris, Nicofori, Claudiani, Dioscori, Serapionis & Papiæ, [cum lōgiore encomio apud Bedā] sub Numeriano, agente Sabino Duce. Quorum primus in pilam e robore cauam, & vndique circumforatam missus, ac per singula foramina diutissime transpunctus, & cum nimius sanguis efflueret, eductus e pila, capite cæsus est. Secundus manibus ac pedibus amputatis, in eamdem pilam missus, prioris tormenta sustinuit, & nouissime gladio cæsus est. Tertius cum vltro in pilam fuisset ingressus, indignatus iudex iussit eum inde produci, & super craticulam prunis substratam aliquantisper assari & inuerti. Cumque in confessione persisteret, sublatus inde, minutatim gladio concisus, spiritum reddidit. Reliquorum quatuor Claudianus & Dioscorus flammis incensi, Serapion & Papias gladio consummati sunt. Hæc Beda, quæ verbis hinc inde pauculis commutatis habent Ado Viennensis, Notkerus, [& alios:] Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 151, Martyrologia MSS. Reginæ Sueciæ, Treuirense S. Maximini, Bruxellense S. Gudilæ, in quo dicitur natale sanctorum septem fratrum. In Adone MS. Leodiensi S. Laurentij pro Dioscoro est Moscorus, & Fabianus Dux pro Sabino. In MS. Reginæ Sueciæ omisso Numeriano Imperatore, post nomina Martyrum hæc leguntur: Qui sub Sabino Duce perempti sunt, quorum primus in pilam ex robore cauam &c. in MS. Treuirensi ex ebore cauam habetur. Idem apud Equilinum cultris transpunctus dicitur. At tertium iussit iudex secundum Notkerum aliquantulum perassari. Denique in fine codicis Bruxellensis gladio perempti omnes, celebre martyrium consummauerunt. Ex dictis elogium in hodiernum Martyrologium est eiusmodi translatum: In Ægypto natalis sanctorum Martyrum, Victorini, Victoris, Nicephori, Claudiani, Dioscori, Serapionis & Papiæ sub Numeriano Imperatore, quorum duo primi pro confessione fidei exquisita suppliciorum tormenta constanter tolerantes capite plectuntur. Nicephorus post craticulas candentes, ignesque superatos, minutatim concisus est. Claudianus & Dioscorus flammis incensi, Serapion vero & Papias gladio cæsi sunt.

[4] Vrbem Ægypti, in qua hi gloriosi athletæ coronam martyrij promeriti fuerunt, [An passi Diospoli?] aßignant aliqui Diospolim, siue Diopolim. Nam Petrus Cabilunensis Episcopus in Topographia sanctorum Martyrum ante annos ducentos composita ac postea a Maurolyco recognita, litt. D ista scribit: Diopolis ciuitas Ægypti. Hic Victorinus, Victor, Nicophorus Claudianus, Dioscorus & Papias, sub Numeriano Imperatore Martyres. Diospolis parua ciuitas in Ægypto. Hic habitauerunt Amos, Macarius Ægyptius, & Isidorus discipulus Antonij anachoretæ. Ptolemæus lib. 4 cap. 5 vtramque Διὸς πόλιν appellat, illam μεγάλην hanc μικράν. Fuit prior, de qua hic agitur, metropolis Thebaidos. quam horum Martyrum palæstram etiam statuunt Maurolycus, Galesinius, Canisius, & Ferrarius in Topographia Martyrologij Romani. Tormenta primorum paullo aliter narrat Galesinius: Diospoli, inquit, in Ægypto sanctorum Martyrum, Victorini, Victoris, Nicephori, Claudiani, Dioscori, Serapionis & Papiæ, ex quibus Victorinus in caueam ex quercu confectam, vndique perforatam inclusus, & per foramina cultris vulneratus, capite cum extaret, securi percussus est. Victor idem pertulit. &c. In Notationibus iubet pro Nicephoro reponi Nicophorum; ita enim in omnibus scribi. [Nicephorus, aliis Nicophorus.] In hodierno Martyrologio Romano Nicephorus scribitur, vti etiam Græci, de quibus mox agemus, appellant: Baronius quoque in Annal. tom. 2 an. 284 num. 10, quo ipse anno illorum martyrium refert.

[5] Idem in Notis ad Martyrologium Romanum asserit Græcos in Menologio de iis agere XXXI Ianuarij. Nos auctoritate Baronij magis moti & isto XXXI & præcedenti XXX Ianuarij, & sequente I Februarij de iis inter Prætermissos egimus, atque inde ad hunc XXV reiecimus vlteriorem inquisitionem. Die autem XXX Ianuarij in Menologio a Canisio edito ista habentur: [A Græcis referuntur 30 Ianu.] Eodem die sanctorum Martyrum Victorini, Victoris, Nicephori, Claudiani, Diodori, Serapionis & Papiæ in vrbe Corintho passorum Imperatore Decio. At maius hoc encomium XXXI Ianuarij adfertur in magnis Menæis: [31 Ianu.] Eodem die memoria sanctorum Martyrum, Victorini, Victoris, Nicephori, Claudij, Diodori, Serapionis & Papiæ Corinthiorum. Hi Decio imperante ob fidei in Christum confessionem comprehensi, & ad Tertium Proconsulem, Corinthi Græciam consulari imperio administrantem, adducti. Ex Corintho autem sancti sunt emissi: & post plurimos & intolerabiles cruciatus vario fine vitam clauserunt. Victorinus, Victor & Nicephorus in mortarium compacti & contusi, animas ediderunt: Claudius manibus pedibusque truncatis vita excessit: Diodorus exustus, Serapinus capite plexus, Papias mersus martyrium absoluit. Hæc in illis Menæis, quæ etiam apud Cythæreum ἐν βίοις ἀγίων leguntur. Adduntur in Menæis decem versus, quibus hæc indicantur:

Tres, membris in mortario contritis, facti generosi.
      Apparuerunt hi tres membra corporis Christi.
Illustres primitias Claudius Domino
      E corpore dedit, manus & pedes.
In igne etiam datur certaminis corona:
      Ingressus es Diodore, & Martyr coronaris.
Dein, o vita, contra timorem gladij te confirmabo,
      Quemadmodum etiam Deus confirmauit Serapinum.
Lotus es, o Papia, in acerbis maris balneis,
      Et dulcedinem adeptus es cælestium deliciarū.

[6] Galesinius in Notationibus ad I Februarij, Horum, inquit, egregias pro fide Christi dimicationes fortiter constanterque susceptas, Græce explicatas, Latine redditas, [1 Febru.] adscripsimus Martyrologio. In quo ad easdem Februarij Kalendas ista tradit: Eadem die sanctorum Martyrum Victorini, Victoris, Nicephori, Claudij, Diodori Serapionis & Papiæ. Ij ciues Corinthij, Christianæ religionis accusati, varie necati, cælesti præmio perfruuntur. Victorinus oculo dextro eruto, præcisis manibus & pedibus, in pila marmorea contusus, animam Deo reddidit. Victor abscissa lingua, idem supplicij genus inuicto animi robore subiens, migrauit in cælum. Nicephorus primo ita pedibus pressus est, vt e naribus sanguis eruperit: post capillis suspensus, tum in mortario demum pilo confractus, abiit ad Dominum. Claudius autem manibus pedibusque abscissis, in ignem coniectus. Diodorus igni coctus, Serapio sublimibus pedibus pendens, capite mulctatus, Papias saxo alligatus in mare proiectus; ita nobilis martyrij coronam omnes acceperunt. Hæc a Græcis accepta habet Galesinius: quem sequitur Canisius in Martyrologio Germanico, sed eisdem Actis in breuiorem contractis epitomen.

[7] Iterum Græci in Menæis eos celebrant V Aprilis, [& 5. Aprilis] & quidem primo loco, atque in adiunctis odis paßim eorum certamina exprimunt. Ita autem illum diem auspicantur: Eodem mense, die quinto, sanctorum Martyrum Claudij, Diodori, Victoris, Victorini, Pappiæ, Nicephori, & Serapionis qui, vti in prima ode dicitur, oculis expunctis, & digitis contusis, & lateribus adustis suspensi, [cum variis elogiis ex odis collectis.] & ossibus contritis, membratim gladio concisi sunt, aut capite plexi. Fraudulentia conculcata, non negastis Saluatorem vniuersorum, non stulte sacrificastis idolis, o magni & gloriosi Martyres. Veneremur igitur, vt additur ibidem, cum Claudio gloriosum Nicephorum, venerabilem Diodorum & Victorem, Victorinum Pappiamque & Serapionem, chorum septenarium, sanctissimam congregationem & Ecclesiæ populum omnibus ex partibus perfectum, plura dæmonum millium millia gladio fortitudinis conscindentes. Ac multis similibus recitatis, quæ breuitatis caussa omittimus, post titulum Σὺ Κύριέ μου φῶς, Tu Christe lux mea, hæc adduntur: Magnis flagris vulneribusque assuefactus, Diodore, sustinuisti obeliscos & gladios, alacri experimento tolerasti carbonum exustionem. Et tu, Serapion, in tormentis suspensus inconcussa mente permansisti, inrer callidos ac versutos degens, gladio vitam finiuisti. Hostiles, o Pappia, gladios sensisti percussus, & clauis confixus Martyr, & aquis maris submersus. Hymnis laudentur Serapion & diuinus Diodorus, Victorinus, Pappias, Nicephorus, Claudius & Victor, qui imposturas & fraudes perfectissime vicerunt. Post recitatas dein variorum Martyrum memorias de hisce Sanctis hæc iterum referuntur: Passus es, o gloriose Victor, lateribus excoriatis, atque in mortario confractus, ac lingua exscissa mortuus, cantando: Benedictus es, Domine, in templo gloriæ. Fortitudine diuini Spiritus, o Claudi, tolerasti flagris humeros & ventrem cædi, maxillas percuti, ac manibus pedibusque abscissis, laudas Dominum. O Nicephore reuera Martyr, sustinuisti & magnanimus digitorum perditionem, & constans totius corporis contusionem: victoriæ ergo diademate nomini tuo conueniente exornaris… Hodie magna fide accedamus & generosum Victorinum, Claudium & diuinum Pappiam, & Diodorum & Serapionem, & sapientem Victorem & Nicephorum, beatos ac fortunatos prædicemus. Hactenus Menæa.

[8] De eisdem videtur eodem V Aprilis agi in Anthologio Græcorum his verbis: [S. Theodulus ad alios spectat,] Τῶν μαρτύρων Κλαυδίου, Διοδώρου, Θεοδούλου καὶ τῶν σὺν αὐτοῖς. Hinc Ferrarius ita illos Catalogo generali inscripsit: Apud Græcos sanctorum Martyrum Claudij, Diodori, Theoduli & sociorum. At Theodulus huc non spectat, qui cum Agathopode martyrium passus, eodem V Aprilis seorsim refertur. Menologium a Canisio editum Menæis assentitur his verbis: Sanctorum Martyrum Claudij, Diodori, Victoris, Victorini, Papij, Nicephori, Serapionis. Apud Cytheræum etiam referuntur, & nomen Παππίου scribitur, quod interpres Menologij a nominatiuo Πάπιος deduxit, [vti & Nicomediæ passi Victor, Victorinus &c.] cum sit Παππίας, aut Παπίας, vti sæpius in Menæis legitur. Alium scrupulum iniicit Baronius in Notis ad VI Martij, quo die referuntur SS. Victor & Victorinus, Claudianus & huius vxor Bassa Nicomediæ varia tormenta paßi, & in carcere extincti. Vbi addit Baronius: Agunt item Græci de Victore & Victorino XXXI Ianuarij, quos tamen non Nicomediæ, sed Corinthi sub Decio Imperatore passos affirmant: sed fortasse illi ab his sunt diuersi. Imo plane diuersos arbitramur, cum illi solum tres sint cum Bassa vxore Claudiani, & ab Martyrologis constanter referuntur Nicomediæ in carcere extincti.

[9] Alia inter septenos hosce quæstio manet, qui probetur eosdem esse, cum reperiatur loci, temporis & nominum differentia. Nam qui Latinis sunt Claudianus & Dioscorus, a Græcis Claudius nomine contracto, & Diodorus, [Nomina Martyrum varie scripta.] littera d loco sc scripta, appellantur. Sed vel tantilla diuersitate apud eosdem Græcos idem Martyr, modo Serapion, modo Serapinus, & Papias ac Pappias appellatur, & Nicephorus iisdem Græcis est cum Martyrologio Romano, qui aliis Latinis Nicophorus fere, aut Nicoforus. At temporis lociue, quibus paß sint, nulla ad V Aprilis, quo die præcipue coluntur apud Græcos fit mentio: ad Kalendas Februarij in elogio a Galesinio Latine reddito dicuntur ciues Corinthij, [An ciues Corinthij, ibidem primo capti,] & in Menæis ad XXXI Ianuarij Μάρτυρες οἱ ἐν Κορίνθῳ, ἀχθέντες Τερτίῳ τῷ ἀνθυπάτῳ ἐν Κορίνθῳ τὴν ἀρχὴν τῆς Ἑλλάδος διέποντι. Martyres Corinthij, ad Tertium Proconsulem Corinthi consulari imperio Græciam administrantem adducti. Sed emissi ex Corintho dicuntur Ἐκ Κορίνθου δὲ ὥρμηντο οἱ ἅγιοι. Quæ forsan sub Decio contigerunt, quando exules in Ægyptum profecti, [in Ægypto exules passi?] ad tempora vsque Numeriani illic superstites, tandem glorioso certamine Martyres occubuerunt. Succeßit Numeriano Diocletianus, sub quo maxima in Christianos est exorta persecutio, quæ decima numeratur, & sub hoc numero subinde Deciana mendose dicta: potuit illa etiam censeri, quæ sub Numeriano paucis solum locis ob antiqua olim a Decio edicta proposita viguit. Nonnulla etiam in tormentis differentia est. Si quando Acta eruantur, liquida erunt omnia. De SS. Papia, Diodoro Claudiano, & Corona in Pamphylia sub Decio paßis agemus die sequenti XXVI Februarij.

DE S. ANTONIO MARTYRE.

[Commentarius]

Antonius Martyr (S.)

G. H.

[1] Plures toto hoc opere Martyres, Antonij appellati: quorum alij gladio cæsi, alij in mare submersi, alij in ignem iniecti, alij aliis tormentorum generibus occisi palmam martyrij fuere promeriti. [S. Antonius igne absumptus:] Græci XXV Februarij in Menæis de hoc Martyre ista pauca commemorant: Eodem die S. Antonius Martyr igne absumptus est. Ad quod martyrium in subiuncto disticho ita alludunt:

Ἐνθέντες Αντώνιον ἐις πῦρ οἱ πλάνοι,
Ἔψουσιν ὄψιν νήστιμον τῷ Κυριῳ.

Iniicientes Antonium in ignem maleuoli,
Coquunt ferculum sobrium Domino.

Nomen eiusdem Martyris Antonij adscriptum est margini extremo apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, reliquis incuria typographorum omißis.

[2] Alius in fornacem ignis ardentis iniectus Antonius, celebratur IX Augusti Martyr apud Græcos in iisdem Menæis, [alius in fornacem ardentem coniectus colitur 9 Aug.] & Menologio a Canisio edito, & ortu Alexandrinus dicitur, sed nulla suppetunt argumenta, quibus vnum eumdemq; esse, ac vtroque die a Græcis coli probemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANANIA PRESBYTERO, PETRO CLAVIGERO, ET VII MILITIBVS

SVB DIOCLETIANO.

Commentarius præuius.

Ananias Prebyter, Martyr (S.)
Petrus clauiger, Martyr (S.)
VII milites, Martyres

BHL Number: 0000

Avctore I. B.

[1] Etsi affirmet Matthæus Raderus noster in MSS. Annotationibus ad Græcorum Menæa, in nullis Fastis aut Calendis horum esse mentionem, [S. Ananiæ & sociorū memoria in Martyrologiis, 26 Ianuarij,] præterquam in Menæis; plura tamen mox proferemus Martyrologia, quæ de illis agant, & ad varios dies. Et quidem XXVI Ianuarij citata Menæa ita habent: Eodem die commemoratio sanctorum Martyrum, Ananiæ Presbyteri, Petri Κλειδοφύλακος, (siue Clauigeri, aut Clauium custodis) & cum ipsis VII militum. Tum hoc eum elogio ornant, quod Maximus Cytherorum Episcopus in vulgarem Græcorum linguam vertit, ediditq; in βίοις Αγίων: Hi Diocletiano Imperatore, Maximo Præside Phœnicen administrante, ibidem coronam martyrij sunt adepti. Perductus ad Maximum Ananias, cum Christum intrepide confiteretur, idola vero irrideret, verberibus primum cæditur, ignitis deinde veruculis humeri ei aduruntur, ipsæque iam vstulatæ carnes aceto & sale consperguntur. Post oratione fanum concutit, & idola humi prosternit. In carcerem coniectus, cælesti cibo recreatur. Ibi ipsum carceris ianitorem ad Christi religionem conuertit: cumque eo tandem, Maximi Præsidis iussu, mortem subiit, in mare proiectus, cum aliis septem militibus, quos ad Christi signa pertraxerat.

[2] [27 Ianur.] Ad XXVII Ianuarij eos retulit Petrus Galesinius hisce verbis: Eodem die S. Ananiæ Martyris, qui Diocletiano Cæsare apud Maximum Præfectum Christianam fidem sponte professus, in idolorum cultum inuectus est: itaque comprehensus, primum verberibus cæditur, deinde candentibus subulis perfoditur: post verberibus quæ sic acceperat, sale & aceto perfricatis, in custodiam includitur, vt eo loco fame necaretur. Sed diuinitus factum est, vt per septem dies cibo cælesti is aleretur. Quod vbi animaduertit carceris custos Petrus, relicta impietate, Christianam amplexus est religionem. Quamobrem hic vna cum eo, Præfecti iussu, rotæ alligatus, in craticula vterque collocatur, succenso igne: quo derepente mirabiliter restincto, tortores, vbi rei admirabilitatem perspexerunt, Christum Deū libera voce profitentur: atque sic quidem hi, qui septem erant, & illi ambo, Ananias & Petrus, in mare proiecti, ad martyrij palmam peruenerunt. Ita ille, qui in Notationibus profitetur, se ex tabulis Græcis totum Ananiæ martyrium Latine expressisse. Ioannes Tamaius Salazar ad eumdem diem Martyrologio Hispanico ita inscripsit: In portu Iuliobrigensi Hispaniæ, sanctorum Martyrum Ananiæ & Petri eius custodis, cum aliis VII satellitibus, qui cognita veritatis fidei euidentia, & Martyris constantia, in Christum credentes, in mare proiecti, ad gloriæ trophæum peruenerunt intrepide. De loco martyrij postea quæremus.

[3] In pluribus antiquis Martyrologiis MSS. & nonnullis excusis, [25 Febr.] statuitur horum pugilum natalis XXV Februarij. Ita MS. Florarium: In Fenice passio SS. Ananiæ Presbyteri & Petri, cum septem militibus. Martyrologium collegij Societatis Iesu Louanij in membrana exaratum, satis antiqua manu: In Fenice SS. Ananiæ & Petri carcerarij eius. Hermannus Greuen Carthusianus in auctario ad Vsuardum anno ⅭⅠƆⅠƆXXI excuso, solum istud habet: Ananiæ Martyris. MSS. Martyrologia Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, Domus S. Hieronymi Vltraiecti, monasterij S. Cæciliæ Leidæ, & Lacus S. Mariæ extra eam lem vrbem, itemq; aliud insigne ac vetus quod penes nos est, ita habent: In Phœnice, SS. Ananiæ Presbyteri, & Petri carcerarij eius. Quorum primus sub Præside Maximiano flagris cæsus, sale acetoque vulnera aspersus, & cilicio asperrimo confricatus, & deinde cum Petro præfato, eius constantia conuerso, post varias pœnas simul in fornacem succensam missus, cum aliis septem militibus in mare præcipitati, gloriam martyrij adepti sunt. In antiquißimo Adonis Martyrologio, quod asseruatur in monasterio S. Laurentij iuxta Leodium, ad marginem sed antiqua manu adscripta hæc erant: In Phœnice passio S. Ananiæ Presbyteri, [cum epitome Actorū:] & Petri cum septem militibus. Qui Ananias sub Præside nomine Maximiano, flagris cæsus, & sale & aceto aspersis eius vulneribus, & cilicio asperrimo confricatis; & sola eius insufflatione contritis idolis; retrusus est in carcerem: vbi dum a Domino visitatur, Petrus carcerarius compunctus, & Christo credens, cœpit ei adhærere, & præsentia corporis & defensione Christianæ fidei. Inde carcere eductus, in craticula substratis prunis exuritur, nec vincitur: deinde sale confricatur, & spatha carnes cōciduntur. Petrus vero super prunarum congeriem resupinatur. Post hæc carcere inclusi post septem dies educuntur, & in fornace missi, nihil contra eos valuit incendium. Quorum constantissimam virtutem admirati septem milites, qui in eorum suppliciis fuerant grassati, crediderunt Deo, relicta gentilitate: qui cum eis multis affecti cruciatibus, ad vltimum in mare præcipites dati, beato fine in Christo quieuerunt. Ipse etiam Præses rabie mentis efferatus in seipsum, vltro mari iniectus infeliciter interiit, primum tamen in Sanctos tam crudeliter se desæuisse pœnitens: sed effectum pœnitentiæ spontanea morte præueniens, nullus remansit.

[4] Ad diem XXVII Martij horum Martyrum ita rursus meminit Hermannus Greuen: Ananiæ Presbyteri, & Petri, [item 27 Martij:] ac aliorum VII militum sub Diocletiano submersorum. Eodem die Petrus Canisius noster amplum eorum contexit elogium, quo Actorum epitomen complectitur, asseritq; in Phœnicia tumulata eorum corpora: sed in eo ab Actis discrepat, quod eo die consignet eorum memoriam, cum, quæ damus Acta, diserte tradant consummatos esse beatissimos Martyres VI Kalendas Martij: vbi tamen inesse mendum aliquod suspicamur, [in die variant Acta.] ac legendum V Kal. Mart. cum VI Kal. siue XXIV nulla Martyrologia, quæ quidem viderimus, eorum meminerint. At nec meminerunt iis diebus, quos MS. Budicense Agonesq; Martyrum Lutetiæ excusi designant. Hi enim consummatos aiunt IV Kal. Februarias, quæ est vicesima nona Ianuarij. Illud autem sic habet: Passi sunt autem sancti Martyres sub Maximiano & Diocletiano Imperatoribus, die quo regnauit & triumphauit in cruce Dominus noster Iesus Christus. Is vulgo creditur esse dies XXV Martij. Neutro die in Fastis nominati.

[5] Descripserat Ananiæ & sociorum Acta Heribertus Rosweydus noster ex insigni ac vetusto codice monasterij Gladbacensis in prouincia Iuliacensi, [quæ hic ex MSS. editur:] quæ nos cum alio itidem codice Imperialis monasterij S. Maximini Treuiris contulimus. Eadem accepimus a Ioanne Gamansio nostro ex MS. cœnobij Budicensis Canonicorum regularium in Westphalia: sed hæc paullum interpolata, & exornata vi lentur, vti & quæ Rosweydus olim describi curarat ex Agonibus Martyrum Lutetiæ ante centum annos, excusis. [alia ad manum:] Extant quoque hæc Acta inter Historias Sanctorum Coloniæ anno ⅭⅠƆCCCCLXXXIII, ac biennio post Louanij excusas, quas Legendæ partem secundam vocare vspiam Molanus videtur: sed contracta ea sunt Acta, vti & quæ in MS. codice Ecclesiæ S. Saluatoris Vltraiecti habebantur. Cum in tot codicibus ea extent Acta, & in pluribus consignata sit Martyrologiis eorum memoria, mirari quispiam poßit, cur Tamaius Salazar in Notis ad XXVII Ianuarij pronuntiet sterilem admodum de his Martyribus apud nostros (Hispanos nempe) & exteros adesse commemorationem. Ex duobus agnosci & nomen, & agonis palæstram, cruciatuumque ferocitatem: Dextro scilicet & Galesinio. Ex his ipse Acta contexuit, non paucis nescio vnde adiectis. Verba Galesinij nu. 2 recitauimus. In Chronico, [recentiora quædam incerta:] quod Dextro adscribitur, ad annum 308 Comment. 2 nu. 10 ista habentur: In Hispania in portu Iuliobricensi S. Ananias & socij, qui pluribus cruciatibus toleratis cuicerunt. Quibus ex verbis, et si, quantam volunt nonnulli, tribueremus illi Chronico auctoritatem, non tamen pro certo constaret, eumdem esse Ananiam de quo Galesinius aliiq; agunt: præsertim si Hispanus ille Ananias miles fuit, adeoq; & Præfectus militum vt scribit Tamaius, cum alter Sacerdos fuerit, vt ex Martyrologiis citatis ac Menæis Actisq; exploratum.

[6] Eadem Menæa cum Cytheræo, ac pleraque Martyrologia iam citata, [in Phœnice passi?] in Phœnice palmam martyrij obtinuisse Ananiam & socios affirmant. Acta quæ damus ex MS. Gladbacensi & S. Maximini, aiunt in Phœnice sepulta eorum corpora. Quæ ex codice Budicensi descripta, tradunt disruptis vinculis ad littus maris in momento perlata esse contra ciuitatem, quæ vocabatur Fenete. Quæ forte sunt ab eo qui Acta illa recensuit & interpolauit, ita immutata. Quamquam fuit in Palæstina Phennesus, seu Phæno vrbs sed non maritima. Legenda Coloniæ & Louanij ante annos, vt diximus, CLXX excusa, ita habet: Et sepelierunt eos honorifice in Fenice, in loco vbi per merita Sanctorum virtutes multæ fiunt. Fenice quoque scriptum in MSS. nonnullis, in aliis Phœnice: apud Canisium, in Phœnicia: in Menæis, ἐν φοινίκῃ, in βίοις Αγίων Cytheræi, κατὰ φοινίκην. In Agonibus Martyrum Lutetiæ excusis ita dicitur: Et alia die sedens Præses pro tribunali, in prouincia Bithyniæ, [an in Bithynia?] ciuitate Mansisto &c. Et sub finem: Consummati sunt autem beatissimi Martyres in prouincia Bithyniæ, ciuitate Mansisto. Nusquam alibi Mansistum vrbem legi. Iuliobriga nota veteribus, Plinio lib. 3 cap. 3, & Ptolemæo lib. 2 cap. 6, qui inter Cantabrorum mediterraneas vrbes eam censet. [an in Hispania?] Plinius deinde lib. 4 cap. 20 in eorumdem Cantabrorum regione statuit, portum Victoriæ Iuliobrigensium. Extetne ea nunc vrbs, & vna sit an duæ, quoue nomine appelletur, video non satis constare inter recentiores. Neque expedit diutius loco vno inuestigando occupati, cum securius sit, pluribus assentiri, in Phœnice statuentibus locum certaminis Ananiæ ac sociorum. Si quod in alteram partem documentum occurrerit liquidum ac certum, sequemur.

[7] De horum quoque martyrij tempore, nil aliud constat, quam, [ante annū 305.] quod plurimi affirmant, sub Diocletiano triumphasse. Non igitur, quod in illo scriptum Hispaniensi Chronico, anno CCCVIII, cum quadriennio ante sese Diocletianus purpura abdicasset.

ACTA EX VETVSTIS MSS.

Ananias Prebyter, Martyr (S.)
Petrus clauiger, Martyr (S.)
VII milites, Martyres

BHL Number: 0397

ex MSS.

CAPVT I
S. Ananiæ Presbytero, Christum ad tribunal confesso, inflicta tormenta: idola cum templo insufflando ab eo euersa.

[1] a Ananias vir sanctus ab infantia rudimentis fidei se circumdans, misericors, [Ananias a pueritia sanctus,] beneuolus, separatus ab omnibus seculi actibus, in diuinis Scripturis nimis eruditus erat, ita vt sensum memoriæ pro libro haberet. [postea fit Sacerdos:] Qui cum adhuc lubricæ esset ætatis, raptus a populo Diaconus est ordinatus. Insistente vero populo, post paruum tempus Presbyter est ordinatus. Qui præcepta Domini adimplens fideliter, nulli ferebat adulationem, sed rectus erat ad veritatem.

[2] Cumque vitam suam Domino adiuuante bene regeret, ecce a b Diocletiano Imperatore iussio emanauit, vt Christiani sacrificarent diis. [orta persecutione,] Alia denique die sedens Præses pro tribunali, c iussit exhiberi Christianos ad thurificandum. Tunc quidam, d Munificandus nomine, homo profanus, plenus vanitate idolorum, qui & procurator videbatur esse ciuitatis, audiens iussionem Præsidis, statim abiit ad domum S. Ananiæ, & ingressus inuenit eum legentem codicem, & dixit ei: Leua, quid sedes? Et S. Ananias respiciens ad eum, dixit: Quid est, amice? At ille respondit: Vocat te Præses. Et surgens S. Ananias, [Præsidi sistitur:] lætus effectus dixit: Eamus in nomine Domini nostri Iesu Christi. Qui mox venerunt ad auditorium.

[3] Et ingressus Munificandus, obtulit eum, gaudens quasi prior paruisset præceptis Præsidis. Quem vt vidit Præses iuuenem fortem, hilarem vultu, & valde decorum aspectu, cum admiratione animi dixit ad eum: Quis diceris? Ananias respondit: Christianus sum. Præses dixit: Quo nomine appelleris edicito. S. Ananias respondit: [Christianū se professus,] Si nomen meum quæris, Ananias vocor. Præses dixit: Quia dixisti te Christianum esse, sacrifica diis, secundum præceptum Imperatorum. Sic enim iusserunt Imperatores, vt omnes Christiani, qui inuenti fuerint, sacrificent diis: si autem noluerint, diuersis tormentis vsque ad mortem afficiantur, obedientes vero magnum honorem consequantur. [recusat idolis sacrificare:] Proinde acquiesce mihi, & sacrifica diis, & primȩ dignitatis esse poteris. S. Ananias dixit: A pueritia mea sacrificare didici Deo, & Christum Iesum adorare puro corde: vacuis autem & vanis dæmonibus, qui dicuntur a te dij, non sacrifico. Age quod agis.

[4] Præses dixit: Video te in iuuenili ætate virum & sermone nimis sapientem: & quomodo te in tali errore dedisti, vt vnum Deum & Christum colas, quem male agentem Iudæorum pueri crucifixerunt? S. Ananias dixit: Si scires virtutem Crucis eius, [Christum libere prædicat:] relinqueres idolorum errorem, & ipsum adorares, vt animæ tuæ vulnera curet, qui est verus Deus, vnicus Dei Patris filius, omnipotens per omnia cum Patre, qui cum voluntate Patris & sua, naturæ hominum pro fine seculi huius seipsum dedit, vt eos, qui vincti laqueis a diabolo capti tenebantur, pretioso suo sanguine redimeret, & impiorum insaniam atque idolorum vanitatem, quam tu colis, iudicio & potestate suæ mortis æternis pœnis adiudicaret. Præses dixit: Multis sermonibus & seductoriis ad inflasti aures meas, quasi qui possis mihi persuadere deorum gloriam de relinquere, & colere crucifixum, sicut & tu vis: sed me audi, sacrifica diis, & non minima tibi prouides, & e in præsidatu meo magnus eris. S. Ananias dixit: Quem semper & nunc vsque meum prouisorem Deum Patrem & Dominum Iesum Christum adoraui, ipsum colere sum paratus. Nam tu dæmonum minister videris, & non minimis tormentis es cruciandus.

[5] Præses dixit: Quia cum fiducia feci te loqui; & deos blasphemas, & me putas dæmonum habere consortium. Sed de cetero ego superbiam tuam abdico & quasi blasphemum pœnis te excrucio, & compello deos colere, qui protegunt ciuitatem, per quos & mundus gubernatur. S. Ananias dixit: Vere quia cæcus es & infelix, sensu cares, qui Deum verum genitorem vnius verbi, & omnium rerum gubernatorem ignoras, & a similibus tibi immundis dæmonibus seculum gubernari existimas. Præses dixit: Sacrifica diis, [Præsidis minas contemnit:] nam f diuaricari faciam membra tua. S. Ananias dixit: Consueuisti timore tuo terrere similes tibi; nam mihi noli verbis comminari, sed dico, age quod putas, quia adest mihi susceptor meus.

[6] Ad hæc Præses commotus introiuit in templum, quod erat magno opere factum, g vbi erat camera deaurata, plena simulachris, & ipsa argentea ex auro infecta: [in templum ductus] & iussit induci S. Ananiam, & dixit ei: Sacrifica magno Herculi: vide gloriam & virtutem eius. S. Ananias dixit: Seduceris miser, nescis quid conueniat tibi. Isti enim lapidei, lignei, ferrei, ærei, [deos ridet] ab hominibus facti sunt, & ornati ex argento & auro, ad seducendos vos acordes, vt eos per malum intellectum sequamini, qui nec vident, nec audiunt, nec loquuntur, nec ambulant, nec aliquem iuuare possunt, nec seipsos saluare, si quis comminutus fuerit ex eis. Præses hæc audiens, accensus furore iussit nudari eum, & tensum virgis cædi. Cumque cæderetur S. Ananias, [cæsus virgis] eleuatis oculis ad cælum dixit voce magna: Vide Domine, & adiuua seruum tuum. Præses autem magis præcepit eum cædi fortiter. Et cum mutasset triginta Centuriones cæsus, vt & virgæ & nerui consummati fuissent; [& fustibus,] amplius furere cœpit Præses, & iussit eum ad fustes h aptari, vt patefacta interiora eius viderentur. Sanctus autem Ananias hilari vultu hymnum Deo canebat, dicens: Eripe me de inimicis meis, Domine, & ab insurgentibus in me libera me: eripe me de operantibus iniquitatem, [lætus canit:] & de viris sanguinum salua me. Et mirabantur omnes, quod tam crudeliter plagis laniatus forti animo lataretur.

[7] [ferro candente vritur,] Iterum ergo Præses dixit: Sacrifica vel nunc, & dimittam te. S. Ananias nihil ei respondit. Præses vero fremens cum ira iussit cum ferro candente vstulare dorsum eius, [sale & aceto aspersus, cilicio perfricatur.] & sal cum aceto excellenti ex cilicio camelorum perfricare dorsum eius. Cumque fieret, S. Ananias respiciens in cælum, dixit: Qui Sodomitarum terram per inobedientiam iniquitatum igne consumptam desertamque fecisti, & nunc, Domine, [Cruce se signans, insufflande idola euertit,] ostende per me signum virtutis tuæ, vt confundatur impius iste iudex cum omnibus satellitibus suis. Et signo Christi muniens labia oris sui, insufflauit simulachra: & statim elisa sunt, & facta sunt tamquam puluis. Et dixit eis S. Ananias: Ecce videte quæ colebatis infelices; vbi est virtus eorum? [& templū.] quare non potuerunt sibi adesse? Nam & templum ipsum exeūtibus vobis exterminabitur. Vt ergo egressi sunt foras, mox corruit a fundamentis. Quod videns Præses, iussit Sanctum Dei in carcerem mitti, & nec aquam illi dari. Et eadem die successum est Præsidi.

[Annotata]

a In Budicensi codice, vt antea indicauimus, Acta hæc expolita & amplificata sunt. Patet ex hoc eorum exordio: Cum persecutio sæuissima Christianorum facta esset, sub impiissimis Imperatoribus Diocletiano & Maximiano multi fideles, Deu timentes, religiosam vitam ducere studuerunt, vt per sacræ fidei confessionem mererentur attingere ad sinceram pro Christo passionem, & cum palma martyrij peruenire ad coronam regni æterni. Ea igitur tempestate quidam Christianus, Ananias nomine, ab infantia cœpit Christum colere, & religionem sanctæ fidei toto cordis affectu amplectendo seruare. Erat enim misericors, humilis, castus & beniuolus, separatus ab omnibus seculi actionibus, in diuinis Scripturis intantum eruditus, vt sensu memoriæ pro libro vteretur frequentius. Cuius industriam animi videntes populi Christiani, primo Diaconum, postea Presbyterum ordinari subrogarunt.

b Ita MS. S. Maximini, Agones Martyrum, Legenda Colon. at Budic. MS. a Diocletiano & Maximiano. MS. Gladbac, Iuliano.

c Addunt Agones: in prouincia Bithyniæ, ciuitate Mansisto. MS. Budic. Præses illius ciuitatis, vbi B. Ananias populo Dei viam veritatis prædicabat.

d Ita MS. Gladbacense. S. Max. Munufandus. Budic. Munifandus. Agon. Monophandus. Deest in Legenda nomen.

e Agones, præsidentiæ meæ carus eris.

f Agon. diuellicari. Vnum MS. dilacerari.

g Agon. concamerationibus & laquearibus aureis, plenum simulachris & c.

h Addit MS. Budic. ac contos nodosos.

CAPVT II
Petri conuersio: ei & Ananiæ inflicta tormenta.

[8] Retrusus autem in carcerem S. Ananias orabat Dominum, [In carcere ieiunus orat:] dicens: Domine Iesu Christe, qui fecisti cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, qui plasmasti hominem manu tua, & posuisti eum in paradiso deliciarum, & dedisti ei mandata quæ custodiret, sed malitia serpentis per Euam transgressus est præceptum; & patiens ei fuisti secundum pietatem tuam magnam, qui prius omnia feceras propter eum, vt per diem sol in cælo esset, & nocte stellis ornatum lunaque luceret, vt terra vniuersos fructus procrearet ad alendum, vt mare ex proprio sinu præstaret ei ad victum, & ad transmeandum deseruiret, vt nihil ei deesset; qui ab initio tibi seruientes in sinu Abrahæ sedere fecisti, qui me indignum a iuuentute mea in lege tua docuisti, & scientiam mihi intimandam fecisti, & auertisti a me errorem inimici; ne derelinquas me, neque reprobes; sed adimple cursum agonis mei, & facito me participem cum omnibus Sanctis tuis, qui ante consummati sunt, ad percipiendam coronam gloriæ tuæ. [7 die apparet ei Christus] Hæc eo dicente, septem dies habente in carcere, proxima nocte venit Dominus Iesus Christus ad a fenestram carceris, & dixit ad eum: Ecce ego sum, Anania, quem inuocas: ego sum, propter quem hæc pateris: adsum tibi, noli timere, non te derelinquo. Ananias autem procidit in faciem, [eumq; solatur & benedicit:] dicens: Domine, benedic me plenius. Dominus autem ait ad eum: Benedixi te, & concessi tibi vt sit hæreditas tua vita æterna. Et adiecit dicens ei: [columna nubis lucet in carcere:] Nihil substantiæ ab hominibus accipies; ego enim tibi dabo escam indeficientem.

[9] Et continuo cœpit columna nubis apparens in carcere, nimio splendore lucere b & iterum duodecimo die Spiritus sanctus in figura columbæ veniens resedit in ipsa fenestra carceris, [12 die apparet Spiritus sanctus specie columbæ:] & consolabatur eum, dicens: Confortare Anania in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[10] Petrus autem custos carceris audiens, & videns columbam loquentem, & post hæc volasse ad cȩlum, [Petrus ea visione cōpunctus,] & S. Ananiam per tot dies sine alimento manentem tam fortem, voceque magna orare Deum die ac nocte, & lumen immensum semper lucere in carcere; compunctus corde aperuit ostium carceris, & ingressus proiecit se ad pedes S. Ananiæ, dicens: Famule Dei, subueni animæ meæ, [ei se iungit, & Christū confitetur:] & dignare signum quo signatus es, & fidem, quam habes, mihi dare; & signatus, tecum agonizabor, tecum ero, & tecum confitebor Dominum Deum tuum, & Iesum Christum, propter quē hæc sustines, & iterum consummabor. Videns autem constantiam viri Sanctus Dei, dedit ei fidem in Christo. Et cœperunt ambo simul in carcere esse, hymnum Deo dicentes: Dominus regit nos, & nihil nobis deerit, in loco pascuæ ibi nos collocauit.

[11] Et ecce aduenit c successor Præsidi Maximianus, qui audiens S. Ananiam in carcere esse, [nouo Præsidi sistuntur:] simul & custodem carceris conuersum, nihil ex toto differens, mox tribunal ascendit, iussit eos intromitti ad se. Quos vt vidit, dixit eis: Sacrificate diis. S. Ananias dixit: Ille Præses, qui ante te fuit, nihil in me profecit, dicendo, Sacrificate diis: iterum & tu audes misera & stulta verba dicere? Præses dixit: Ille quidem mitis iudex fuit, & nihil acerrimum tibi attulit in tormentis; mihi autem si non consenseritis, vt sacrificetis diis, quibus & Principes seculi sacrificant pro communi salute, magnis pœnis vos cruciabo, & quasi scelestos mala morte perdam. S. Ananias dixit: Ecce paratus sum, [cui generose respondens Ananias] profer tormenta: non despero a fide Domini mei. Ad hæc Præses iratus iussit afferri craticulam, & superligari S. Ananiam, d & ignem subterponi. Sanctus autem Ananias hilari vultu collaudabat Dominum, dicens: Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, [in craticula torretur:] sicut in igne examinatur argentum.

[12] Præses autem iussit solui S. Ananiam a craticula, & conuertit se ad Petrum dicens ei: Sacrifica tu. Petrus dixit: Sicut magister & Dominus meus Ananias confessus est, ita & ego confiteor, quia & ego Christianus sum, & aliud agere non possum, nisi Christi viam sequar, qui vitam & gloriam præstabit mihi. [ambo minas Præsidis rident:] Præses dixit: Si ergo magister tuus consentiret sacrificare, tu quid faceres? Petrus dixit: Homo, qui diabolo seruit, nihil verum dicere potest. Nam sicut mare, montem antepositum transire non potest, sic nec magister meus deuiare potest a fide Christi: neque ego puer ipsius, quem ille gaudens de tenebris produxit ad lucem. Et tu putas me tam stultum esse, vt ignorem, quod per talem virum non possim perfectus fieri? Præses autem conuertens se ad S. Ananiam dixit ei: Ecce carnes tuæ consumptæ sunt, quare non sacrificas, vt libereris a tormentis quæ te expectant? S. Ananias dixit: Si scirem quod expediret mihi quod dicis, non a te hæc sustinerem, quæ nec sentire me fateor. Sed si habes feriora tormenta, profer, vt de probatione discas, quoniā Dominus meus Iesus Christus protector meus est. Præses vero iussit sale asperrimo cū e squato dorsū eius fricari; [Ananias sale perfricatur: Petrus super prunas ponitur:] Petrum autem super prunarum glebam superponi. Sancti autem læti collaudabant Dominum, dicentes: Domine in auxilium nostrum respice, confundantur omnes inimici nostri, qui quærunt animas nostras, vt auferant eas.

[Annotata]

a Ita MSS. Gladbac. & S. Max. ac Legenda. Agones habent, ad carcerem. MS. Budic. apparuit ei Dominus Iesus Christus.

b Agones addunt, Domino redeunte in cælum.

c MS. Budic. Factum est autem, dum essent in carcere, mortuus est Præses, subrogatus alius pro eo multo nequior, & sæuior, qui vocabatur Maximus. Etiam aliis quibusdam Maximus dicitur, vt antea ostendimus.

d Agones addunt, cum socio: quod deest in ceteris.

e Deest hoc in Agonibus. MS. Budic. habet cum calce. Legenda, quasto. Est Squatus, siue Squatina, piscis cute aspera, [Squatus.] vt ea etiam lignum & ebora poliantur: vnde Græcis ῥίνη, id est lima dicitur. Vide Plinium lib. 9 cap. 12, & lib. 32 cap. 11. Matthiam Martinium in Lexico philologico, Vlyssem Aldrouandum de piscibus lib. 3 cap. 66.

CAPVT III
Milites VII conuersi, baptizati, in mare mersi, cum SS. Anania & Petro.

[13] Hæc audiens Præses, cum ira iussit Sanctos in carcerem recipi, & balneum incendi. Sancti vero constituti in carcere glorificabant Dominum, dicentes: Educ de carcere animas nostras ad confitendum nomini tuo, Domine. Et cum per dies septem a balneum incensum igneum appareret, Præses iussit Sanctos de carcere duci, & in balneum includi. Qui cum ducti fuissent, & apertis ostiis intromisissent eos inuocantes sanctam Trinitatem inseparabilem; [ardēti balneo inclusi, Deū orant:] mox flamma, quæ eructabat, extincta est, & ministri clauserunt ostia. Sanctus autem Ananias orabat, b dicens: Domine, qui omnia tua virtute gubernas; qui Isaac oblatum tibi sacrificium sanctificasti, & pro ipso agnum præparasti; qui seruum tuum Danielem de lacu leonum eduxisti; qui Ananiam, Azariam, & Misahelem de camino septies tantum incenso eruisti; qui Ionam de ventre ceti liberasti, & pepercisti Niniuitis; & transduxisti populum tuum per mare rubrum, dans & manna manducare, & aquam de petra bibere, sicut ergo, Domine, liberasti omnes placentes tibi, ita & nos, Domine, libera de ore diaboli.

[14] Tertio autem die Præses iussit septem militibus aperire balneum. [post 3 dies illæsi, adustis adstantibus,] Et euntibus eis, congregata est multitudo populi, vt viderent si quid forte remansisset de corporibus eorum. Qui vt aperuerunt ostia, eructans flamma multum populum paganorum consumpsit. Illi autem septem milites, a Domini præsentia saluati, viderunt multitudinem Angelorum cum S. Anania & Petro: [cincti Angelis visi:] & mox redeuntes ad Præsidem, dixerunt ei: Domine Præses, illi Christiani, qui missi sunt in balneo, viri sancti sunt, & seruiunt Deo viuo, Regi cælesti. [7 milites id Præsidi nūtiant, seq; Christo credere:] Nos vidimus cum ipsis Angelos Dei cum magna gloria, & tanta incensio ignis, rore frigidior habebatur. Tu autem innocentes viros inique condemnare iussisti. Præses dixit: Magi sunt, & non solum seduxerunt ignem, sed & vos. Aut forte præmium accepistis ab eis? Milites dixerunt: Scito nos seruos esse immortalis Dei; nam nos nullum præmium accepimus ab eis. Homo insane, quid potuimus accipere ab eis, quos tu nudos in igneum balneum includi iussisti? Sed scimus, quia cui militant, potest & ignem refrigerare, & aurum & argentum donare eis. Proinde cognosce, quia conuersi sumus ad Deum Ananiæ & Petri: habes & nos fortes athletas, resistentes iniquitati tuæ.

[15] Ad hæc Præses iratus, iussit ligare eos ad columnas in foro, [ideoloris cæduntur:] & de loro crudo cædere fortiter. Ananiam vero & Petrum iussit educi de balneo, & adduci ad se ante tribunal. Quos vt vidit, dixit eis: Quare dedidistis vosmetipsos tam obscuræ spei, illum vero, qui a Iudæis crucifixus est, super vitam elegistis, & non vultis nobis consentire? Ananias dixit: Inique, impie, non solum quod sanguinem fundis innoxium, adhuc insuper & passionem eius blasphemas; audisti tantas virtutes quas tunc operatus est? [Ananias Præsidem, blasphemū arguit,] Non audisti, quod cæci visum, surdis auditum, claudis gressum, paralytici sanitatem reciperent, leprosi mundarētur, mortui resuscitarentur? Quis autem hoc aliquando ausus est blasphemare? Sed & nunc pro defensione eius diuersas pœnas, quas nobis vt canis rabidus infers, nihil horum sentimus. [eiq; triste exilium denuntiat:] Sed ideo non tardabit iudicium eius in te, quia propter impietatem blasphemiæ tuæ mittet tibi iam de cælo, qui membra corporis tui validis tormentis trucidabit: & tunc scies, quia Deus verus sit in cælis.

[16] Ad hæc Præses iratus iussit comportari ligna multa, & pyram magnam fieri & oleum superfundi, ignemque incendi, & S. Ananiam & Petrum ibidem mitti. Et statim duxerunt eos ad caminum. [coniicitur cum Petro in ignem,] At illi signo Crucis se signantes ingressi sunt in ignem. Et mox flamma consurgens c portabatur in circuitu in altum cubitis viginti. Spiritus enim sanctus in figura columbæ descenderat in medio ignis, [illæsus seruatur, apparēte Spiritu sancto in specie columbæ,] etiam videntibus populis, & cum ipsis erat Sanctis. Præses autem iussit milites solui de columnis. Quos cum exsoluissent, iussit eos proiici in ignem. Illi autem orabant ad Dominum, dicentes: Deus Angelorum, & omnium Sanctorum, Domine omnipotens Iesu Christe, [vti & 7 milites:] indulge nobis facinora nostra, & serua nos illæsos ab incendio ignis, quia in te confidimus. Et tenentes sibi manus inuicem ingressi sunt in ignem: & mox nubes emittens aquam, extinxit ignem, & non tetigit eos ignis.

[17] Præses autem hæc audiens, & furens cum ira iussit d sacerdotali honore amphitheatrum parari. Et mox Præses cum eis surrexit ad stadium. [Ananias obiectus leopardo & aliis feris nō læditur,] Et ingressi vt consederent, iussit intromitti Ananiam, & dimitti ei leopardum. Exiliens autem leopardus cucurrit ad S. Ananiam, & ad pedes eius inclinauit ceruicem suam, & post hæc erigens se gaudens, genua eius amplexus est. Et vox emissa est de cælo, dicens: Anania, Anania, parata est tibi corona: [sed voce cælesti roboratur:] Maximiano autem ira magna imminet, qui te dignum famulum Christi insistit diuersis pœnis affligere. Et leopardus mitis reuersus est ad caueam suam. Præses autem hæc audiens, iussit omnes feras simul dimitti. Et exeuntes feræ tantum mugitum dederunt, vt omnes in faciem caderent præ timore. Et currentes bestiæ ad S. Ananiam circumdantesque eum, cum stupore respiciebant, & inclinatis capitibus adorabant eum, ac vestigia eius, vbi ambulauerat Sanctus Dei, terram linguis suis lambebant, & mox reuertebantur in caueas suas.

[18] Quod videns Præses, confusione perfusus, dedit aduersus eos hanc sententiam, dicens: [iubetur in mare proiici cum ceteris:] Ananiam sacrilegij criminis auctorem, & Petrum discipulum eius, & septem milites, qui arrepti dementia rebelles extiterunt, nec ad præcepta Imperatorum obedientes fuerunt, sed prona voluntate proiicientes arma felicia, participes reatus eorum cum magno desiderio esse voluerunt; placet hos omnes e hebetari pelago, perductos vsque ad mare, qui deos blasphemant, & infausti ad contumeliam Dominorum existunt: hos vt digni sunt mala morte iubeo affici, & collo, manibus, pedibusque pondera plumbi colligata in profundo maris demergi. Et suscipientes eos officiales compulerunt ambulare.

[19] Et cum ducerentur Sancti, ibant gaudentes vnusquisque onus ferens, scilicet, plumbi immensum pondus aggrauati humeris suis portabant. Qui valefacientes fratribus qui erant in ciuitate, & amicis, qui ibant pariter cum illis, venerunt in quemdam locum semotum, vbi erat aqua parua. Videntes autem illi septem milites proiecerunt se ad pedes S. Ananiæ, [quos in via baptizat,] petentes baptismum. Sanctus autem Ananias fecit in parte segregari persecutores, & aquam illam signauit, orando Deum & dicendo: Aquæ ex fonte crescite in nomine Domini Iesu Christi, qui a Ioanne præcursore baptizatus sanctificauit aquam Iordanis, & nunc vos replemini in gloriam eius. Et statim erupit aqua multa, [aqua benedictione aucta:] & impletus est locus ille. Et S. Ananias benedixit eam, & accipiens singulos, baptizauit f eos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[20] Et exinde profecti ibant læti hymnum Deo dicentes: Deus factus es adiutor noster, conuertisti planctum nostrum in gaudium, & præcinxisti nos lætitia. Et vt venerunt ad locum destinatum, ligauerunt eos plumbo cum funibus immensis, & superposuerunt eos in scapham, perduxeruntque eos in medio pelagi. Stans autem S. Ananias orabat Dominum dicens: g Deus omnipotens, pius & misericors, qui non es commemoratus iniquitates nostras, [Deum precatus,] qui vis pœnitentiam peccatoris, vt conuertatur de via iniusta & viuat; Domine, qui in tua voluntate duodecim Apostolos tuos conuocasti, & misisti eos in seculum prædicare te prouisorem & saluatorem animarum nostrarum; te ergo deprecor, Domine, Patrem & Filium & Spiritum sanctum, qui potens es ad saluandum: accipe cōmendationem, quam credidisti nobis, quam tu conseruasti illibatam & custoditam. Vt autem compleuit orationem, [cum iis submergitur:] signauit omnes, quos baptizauerat, vt prius ipsos mitterent in mare, & ipse signans se dicendo, In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, missus est post illos in mare.

[21] Et vt descenderunt in profundum maris, mox funes ipsi cum plumbo disrupti sunt, h & omnium Sanctorum corpora eduxit mare ad littus, & alia die venerunt ad ciuitatem. [corpora in littus eiecta, a Christianis cælitus monitis sepeliuntur,] Quidā autem, qui nocte pervisum commoniti fuerant viri religiosi, cum aliis Christianis militibus, colligentes corpora Sanctorum, colligauerunt eos aromatibus, hymnum Deo dicentes, & proferentes vocem resonantem in organis, & lætantes, honorifice sepelierunt eos in i Phœnice, in quo loco virtutes multæ fiunt, [& miraculis illustrantur.] dæmonia expelluntur ab obsessis, omnium infirmantium valetudines curantur.

[22] Tricesimo autem die post passionem Sanctorum ignis de cælo cecidit super Maximianum k ac si ferrum, [Præses cælesti igne ictus,] & manus eius abscissæ sunt, oculi cæcati, & pedes vulnerati a vermibus consumebātur, & rugiebat multis tormentis afflictus, dicens, omnibus: Audite omnes gentes, siue Iudæi, siue gentiles, siue liberi, siue serui, nemo seruis Dei cruciatus impendere audeat: [ac tabescens, crimen agnoscit,] exemplum enim omnium in vita fit, sicut & ego ignorans feci. Cum magna autem prece adiurabat domesticos suos & milites, vt mitterent eum in mare, quia tantum dolorem tormentorum pati non poterat. Milites autem obedientes præceptis eius sustulerunt eum & miserunt in mare, [iubet se a suis in mare proiici, & mox a belluis marinis deuoratur.] & mox in conspectu eorum bestiæ marinæ suscipientes eum deuorauerunt, ita vt nec os eius educeret mare ad littus, secundum quod prædicta fuerant ea a S. Anania. Consummati sunt autem beatissimi Martyres die l VI Kal. Martij, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat cum Deo Patre in cuncta secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Gladbac. balneus.

b Hæc oratio deest in Agonibus.

c Ita MSS. & Legenda. ast Agon. rotabatur in circuitu in altum plusquam centum cubitis.

d Hæc duo verba habentur in solo MS. Gladbac.

e Ita MS. Gladb. at S. Max. ad Bethari pelagus perductos, Agon. ad Bethanæ pelagum

f Agones habent: baptizauit Petrum & septem illos milites. Verisimile est, Petrum iam antea fuisse a S. Anania baptizatum.

g Hæc oratio extabat in MS. Gladbacensi: in ceteris vel contracta erat, vel omnino omissa.

h Addit MS. Budic. Angeli in alba veste susceperunt animas eorum,, & perduxerunt eas ante thronum Christi.

i De loco sepulturæ & certaminis actum in Prolegomenis.

k Ita MS. Budicense. in Gladbac. erat assiferum.

l Monuimus supra, videri die V legendum, aliaq; Acta de die non consentire.

DE S. RHEGINO EPISCOPO SCOPVLORVM MARTYRE.

CIRCA ANNVM CCCLV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Rheginus, Episcopus Scopulorum Martyr (S.)

G. H.

[1] Græci in Menæis, & apud Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, celebrant hoc die S. Rheginum, magnum fidei orthodoxæ propugnatorem. Eodem die XXV Februarij, inquiunt, memoria sancti ac sacrati Martyris Rhegini Episcopi Scopulorum. Dein hoc distichon in Menæis legitur:

Ἀσειστος ἐ͂ι, Ρἡγῖνε, τὴν προθυμίαν, [S. Rheginus colitur 25 Febr.]
Κᾂν δεινὸν ἐνσείωσι πυκνά σοι ξίφει.

Immobilis es, Rhegine, animi tui alacritate,
Quamuis grauia crebro contra te gladio moueantur.

Tum istud vtrobique en comium additur: Ex Hellade exortus hic erat, Christianorum parentum filius, ob proprias virtutes & multiplicem pietatem Scopulorum ordinatus Episcopus, & ad Sardicensem synodum vocatus, vi verborum ac libertate dicendi omnes hæreses dissipauit. Dein ad Sedem suam Episcopalem reuersus, mota persecutione, ab Helladis Præside comprehensus, ac multis vexatus tormentis, tandem est capite plexus.

[2] Præcedenti die, XXIV Februarij S. Rheginum suo inscripsit Martyrologio Galesinius, [& 24.] atque ex voluminibus ac monumentis Græcorum hæc memoriæ tradita asserit: In Græcia S. Rhegini Episcopi ac Martyris. Hic e parentibus Christianis natus, ab ineunte ætate tum pietate, tum sacris excultus litteris, Episcopus factus, in illo munere obeundo eam sibi virtutum famam collegit, vt ad synodum Sardicensem vocatus, hæreses omnes dicendo retuderit. Excitata autem non multo post in Catholicos persecutione comprehensus, cruciatibus varie affectus, demum abscissis ceruicibus, martyrij præmium tulit. Hæc Galesinius, nonnullis priori Menæorum narrationi additis, nonnullis etiam prætermißis. Galesinium secutus Ferrarius, eodem XXIV Februarij, Apud Græcos, inquit, S. Rhegini Episcopi & Martyris.

[3] Vrbs S. Rhegini Episcopalis omissa est ab Galesinio & Ferrario. In Menæis & apud Cytheræum dicitur Ἐπίσκοπος Σκοπέλων. Est autem Græce appellatiuum σκόπελος, [fuit Episcopus Scopulorum,] quod Latine scopulus: vt poßit haberi Episcopus aliquorum in scopulis & rupibus degentium. Ptolemæo tamen lib. 3 cap. 13 sub finem est Σκόπελος insula maris Ægæi, quæ a nauigantibus e Thessalia versus Hellespontum inter quamplurimas insulas mox conspicitur, ac multis sinibus oras maritimas diuisas habet, [num in insula Thessaliæ Scopelo?] hoc tempore Droma appellata. Harum insularum Episcopus videtur fuisse S. Rheginus, Sede in Scopelo insula constituta, sub metropoli Thessaliæ Larißa, cuius Episcopus Alexander cum reliquis suæ prouinciæ Episcopis interfuit synodo generali, iussu Constantis & Constantij Imperatorum anno CCCXLVII Sardicæ vrbe nobili in Thracia, [interfuit an. 347 Sardicensi synodo:] Illyrici & Mysiæ confiniis, habitæ: cui Episcopi CCCLXX interfuerunt, plerique Catholici, nonnulli Ariani, licet LXI solum nomina subscribentium modo extent. In ea synodo absolutus est S. Athanasius, Ariani damnati, Nicænum concilium approbatum, Canones aliquot conditi, & nonnullæ epistolæ synodales inscriptæ, in quibus dicitur sancta Synodus etiam ex Episcopis Thessaliæ congregata: atque inter hos videri fuisse S. Rheginum iam diximus.

[4] Occiso postea Constante Imperatore, hæresis Ariana sub Constantio insolentius cornua sustulit. Tum S. Paulus Episcopus Constantinopolitanus Sede sua deiectus, ac Cucusum perductus, ab Arianis VII Iunij anni CCCLI strangulatus est. [sub Constantio Ariano] Insequentibus annis in S. Athanasij iterum Sede sua deiecti perniciem Constantius Imperator Arianus totis viribus incumbens, paßim Episcopos vi atque verberibus in illius damnationem adegit, aut scelus hoc detrectantes carceribus, exiliis, atque etiam morte damnauit. Quo tempore S. Rheginum, [occisus circa an. 355.] synodorum Nicænæ & Sardicensis propugnatorem, ab Helladis & Thessaliæ Præside captum, diris exagitatum pœnis, ac tandem capite plexum, arbitramur circa annum CCCLV coronam martyrij promeruisse.

DE S. CÆSARIO QVÆSTORE PROVINCIÆ BITHYNIÆ, FRATRE S. GREGORII THEOLOGI

CIRCA AN. CCCLXIX.

Commentarius præuius.

Caesarius, Quaestor prouinciae Bithyniae, frater S. Gregorii Theologi (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Cæsarij publica veneratio: in Rep. munus: mortis tempus: funebris laudatio: bona contra inuasores defensa.

[1] Beata Gregorij Theologi, vulgo Nazianzeni dicti, familia fuit, quippe tota in Diuorum numerum conscripta: pater Gregorius Nazienzi Episcopus Sanctus, Sancta Nonna mater, Sancti liberi, Gregorius Sasimorum Antistes primum, dein Constantinopoleos; Cæsarius medicinæ scientia clarißimus, dein Bithyniæ Quæstor; ac demum Gorgonia horum soror. Singulorum dies festos infra annotabimus, [Colitur S. Cæsarius 25 Febr.] V Kalendas Martias consecrata Cæsarij in Fastis Romanis memoria, hisce verbis: Nazianzi S. Cæsarij, fratris B. Gregorij Theologi, quem idem Gregorius inter agmina Beatorum se vidisse testatur. Quæ quia ab antiquioribus exemplaribus aberant, addita a Cardinali Baronio existimo.

[2] Alioquin apud Græcos a multis retro seculis in album est Cælitum relatus. Nicephorus enim Xanthopulus, ante annos prope CCCC, [in Sanctos iam olim relatus,] Historiæ Ecclesiast. lib. 10 cap. 19 ita scripsit: Πάντες δὲ οὗτοι τῷ τῆς πολιτείας σεμνῷ, τῆς ἁγιωσύνης κατηξιώθησαν. ὣσπερ δῆτα καὶ Γρηγορίου Καισάρειος, καὶ Γοργονία. Quæ ita vertit Ioannes Langus: Omnes autem isti (Basilius, Gregorius Nyssenus, Petrus Sebastenus, Naucratius, fratres; & Macrina soror) propter vitæ integritatem in numerum Sanctorum sunt relati: quemadmodum sane & Gregorij frater Cæsarius, & Gorgonia soror. In Menæis ad diem IX Martij ista habentur: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ, τοῦ ἁγίου μὰρτυρος οὐπασιανοῦ. καὶ τοῦ άγίου Ταρασίου. καὶ Καισαρίου ἀδελφοῦ τοῦ ἁγίου Γρηγορίου τοῦ θεολόγου. [Menæis in scriptus 9 Martij,] Eodem die sancti Martyris Vrpasiani. Et sancti Tarasij, & Cæsarij fratris S. Gregorij Theologi. Eadem habet Maximus Cytherorum Episcopus. atque vtrobique Καισάριος est, vti & apud ipsum Gregorium. In Nicephoro Καισάρειος, Cæsarius seu Cæsareus penultima longa. Additur in Menæis distichon, in quo mentio fit orationis S. Gregorij in Cæsarij funere habitæ.

[3] Ea est inter Gregorij Orationes decima, in cuius exordio profitetur se in eo vt lugendo, ita & laudando moderatione vsurum. [a Gregorio fratre laudatus oratione funebri,] Nam nec eum, inquit, qui decessit, amplius quam par sit lugebimus, vt qui ne in aliis quidem talia probare soleamus; nec in eo laudando modum ac decorum excedemus: quamquam gratum, ac, si quod aliud, maxime congruum munus est eloquenti viro oratio, & ei qui sermones meos vnice amauit, laudatio: nec munus dumtaxat, sed etiam debitum omnium debitorum iustissimum. [(e qua hic Vita excerpta)] Vbi dein quæ dicturus sit, propofuit, elegantem subnectit rerum a Cæsario gestarum narrationem: quam ita transscribemus, vt in quatuor §§ eam partiamur: primus institutionem eius ac studia complectetur. Alter, quæ post illa sub Constantio Imperatore geßit, ab anno CCCLIV, quo Gregorium Athenis disceßisse, ipsum Alexandria, tradit Baronius, ante consulatum Arbetionis & Lolliani. Tertius, quæ sub Iuliano Apostata egit, quasq; cum eo de fide dimicationes subiuit. [mortuus anno 369.] Quartus demum, quibus ornatus fuerit honoribus a Valentiniano ac Valente, quorum anno sexto deceßisse videtur, Christi CCCLXIX, proximo post terræ motum, quo dirum in modum Nicæa vrbs est labefactata. Annum illius terræ motus Socrates histor. Eccl. lib. 2 cap. 10 indicat: Valentiniano & Valente secundum Coss. V Id. Octobris, terræmotus in Bithynia factus, Nicæam vrbem deturbauit: is erat annus Æræ vulgaris CCCLXVIII. Anno sequenti mortuus S. Cæsarius videtur: nam S. Gregorius obitum illius ita narrat, vt eum dicat cum e terræmotu incolumis exisset, non item morbum euadere potuisse, quasi inter illa haud longum spatium temporis intercesserit.

[4] Erat tunc in Bithynia Quæstor Cæsarius, siue Præfectus thesaurorum: quod munus qui gerebat, sub illustri viro Comite largitionum erat, [Præfectus erat thesaurorum in Bithynia:] vt ex Notitia Imperij Orientalis patet. Nam quid attinuisset eum in Bithynia habitare, si Quæstor fuisset, cuius sub dispositione, vt in eadem Notitia dicitur, Leges dictandæ, &c. qui vir magnificus, illustris, gloriosissimus dicebatur? Caussam tamen cur in Bithynia fuerit eam § 4 nu. 17 significat Gregorius: Διέτριβε μὲν ἐν τῇ Βιθυνῶν, τὴν οὐ πολλοστὴν ἀπὸ βασιλέως διέπων ἀρχὴν, δὲ ἦν ταμιεύειν βασιλεῖ τὰ χρήματα, καὶ τῶν θησαυρῶν ἔχειν τὴν ἐπιμέλειαν. In Bithynia habitabat, non postremam ab Imperatore administrans præfecturam, pecunias nimirum Imperatori congerendi, & thesaurorum curam gerendi. Et cur alioquin subderet ista idem scriptor? Ἐντεῦθεν γάρ ἀυτῷ τὰς μείζους ἀρχὰς βασιλεὺς προοιμάζεται. Hoc enim illi maiorum dignitatum velut præludium esse Imperator voluit. Atqui Quæstoris dignitas in Notitia Imperij vna de maximis est. At sub dispositione viri illustris Comitis sacrarum largitionum primi sunt Comites commerciorum, Præfecti thesaurorum, Comites metallorum &c. Erant autem Præfecti thesaurorum, vt Guidus Pancirolus notat, in singulis fere prouinciis.

[5] Non ergo hic est, vt quidam existimarunt, Cæsarius ille Comes rerum priuatarum, ad quem extat rescriptum Valentiniani & Valentis ipso statim initio imperij datum, [non Comererum preuatarum,] de quo Baronius ad annum 364 nu. 8. Nam qua tandem ratione præfectura thesaurorum illi gradus esse poterat ad ampliores dignitates anno quarto dictorum Imperatorum, si iam primo eorum anno Comes rerum priuatarum fuerat, quæ illustrior multo dignitas? Minus adhuc credibile est, quod Leunclauius adscripsit ad Zosimum in margine, fratrem Gregorij Nazianzeni fuisse Cæsarium illum vrbis Constantinopolitanæ Præfectum, quem idē Zosimus atque Ammianus li. 26 tradunt, [nedum vrbis CP. Præfectus] initio imperij Valentis a Procopio tyranno in carcerem coniectum. Non id siluisset Nazianzenus, non dixisset per præfecturam thesaurorum voluisse Imperatorem, vt ad maiora sensim proueheretur, si iam ante vnum e primariis tribus imperij muneribus geßisset.

[6] Vbi porro mortuus sit Cæsarius noster, nusquam exprimitur. Nazianzum deuectum est cadauer, vbi id parentes tumularunt, atque exequiarum ei honorem ritu Christiano impenderunt, [sepultus est Nazianzi:] vt frater testatur. Idem in carmine de vita sua, quod post Cæsarij obitum euenerit, ita narrat:

Munus gerebat publicum quoddam meus
Germanus: (o quæ vis tua est, nequissime!)
Quæstorem agebat: inque medio munere
Excedit æuo. [mortui bona quidam inuadunt:] Tum canum vis maxima
In mortui nummos rabida & censum ruit:
Lacerant amici cuncta, serui, extranei.
Quis enim cadente ligna non quercu rapit? Quantum attinebat ad meas res scilicet,
Negotiorum non timebam sarcinas:
Volucris enim sum facile in altum prouolans.
Sed me decebat patre cum dulci meo
Tam læta ferre, quam vices rerum asperas,
Atque esse socium, non opum, at molestiæ.

[7] Scripsit tunc Gregorius ad Sophronium Præfectum epistolam, [contra quos Gregorius opē implorat Sophronij Præfecti vrbis CP.] (quæ est 52 inter eas quæ extant) opem eius implorans aduersus eos, qui in mortui fratris fortunas crudeliter inuaserant, easq; diripiebant. Principio autem epistolæ de vitæ fragilitate & inconstantia egregie, sed breuiter, philosophatur, tum de caussa Cæsarij bonorum ita scribit: Erat quondam non inter obscuros, tuus quoque, Cæsarius, imo (nisi me fraternus amor fallit) inter valde illustres, eruditionis nomine conspicuus, morum probitate multis superior, clarus etiam amicorum copia, quorum primum te tuamque nobilitatem esse, tum ipse confidebat, tum nobis persuadebat. Ac vetera quidem ista sunt: tuque plura per teipsum adiicies, funebribus eum honoribus prosequens, [veteris amici eius] quod omnibus natura insitum est, vt mortuo amplius etiam quidpiam elargiantur. Ac nunc (sed vide vt siccis oculis hunc sermonem transmittas, aut decore certe commodeque collacrymes) hic quidem exanimis iacet, ab amicis inops, desertus, miserabilis, pauxillo myrrhæ delibutus, (si tamen id etiam impensum) paucisque & vilibus indumentis opertus: ac magni æstimandum, quod hæc quoque hominum miseratione consecutus sit. Impetum autem aduersarij, vt audio, fecerunt, in eius facultates, easq; alij aliunde, liberrime & insolentissime partim iam diripiunt, partim direpturi sunt. O crudelitatem atque immanitatem! Nec quisquam est qui prohibeat: sed humanissimus quisque hoc solum præstat, quod legum fidem implorat atque obtestatur. Et, vt breuiter dicam, fabula facti sumus, qui felices quondam habebamur. Hæc tibi ne leuia & tolerabilia videantur, obsecro: sed vicem nostram dole, simulque indignare, & beneficio sublatum e viuis Cæsarium affice. Eia te per amicitiam ipsam obtestor! Eia per quæcumque habes carissima, per spes animo conceptas, quas tibi faustas effice, fidum te erga mortuum amicum præbēs: vt iis etiā, qui adhuc in viuis sunt, hoc largiaris, & spē iis meliorem afferas. *An tu nos pecuniarum cura angi putas? Intolerabilior nobis ignominia fuerit si solus ex omnibus mortalibus Cæsarius amicis caruisse videatur, qui sibi esse permultos existimabat. Ac deprecatio quidem talis est, atque a talibus profecta: quando quidem tu nos quoque fortassis non contemnendo loco habes. [& sui,] Quod autem auxilium, quave ratione ferendum sit, tum res ipsæ admonebunt, tum prudentia tua dispiciet.

[8] Hactenus Gregorius. Porro Sophronius, cui scripsit, is est qui Valenti sub initium imperij rebellionem Procopij nuntiauit, clam egressus Constantinopoli. De eo Ammianus Marcellinus lib. 26 cap. 18 ita scribit: Nonnulli omnia tutiora præsentibus rati, [olim Notarij,] e ciuitate occulte dilapsi, Imperatoris castra petiuere itineribus festinatis. Hos omnes Sophronius viuacissimo cursu prægressus, tunc Notarius, Præfectus postea Constantinopoleos, Valentem a Cæsarea Cappadocum iam profecturum, vt vaporatis æstibus Ciliciæ iam lenitis ad Antiochiæ prrcurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia, vt in talibus, percitum ac stupentem, auertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum. Erat is Cæsarea Cappadociæ oriundus, vt epistola 332 indicat S. Basilius, [Cæsarea oriundi, postea Magistri officiorum.] cuius & aliæ multæ extant ad hunc Sophronium epistolæ, ex quibus constet eum postea Magistrum officiorum fuisse.

[9] Sub finem orationis alia quædam de Cæsario indicat eius frater: postremum natu fuisse inter SS. Gregorij ac Nonnæ liberos, [Cæsarius in parentū sepulchro conditus,] conditumq; sepulchro quod sibi ipsis parentes construxerant: Quo quidem officio, inquit, nos etiam functi, finem dicendi, vt & vos lacrymandi, faciemus, iam ad sepulchrum vestrum properantes, quod solum ac triste donum Cæsarius a vobis habet, parentibus quidem & senectuti opportune paratum, filio autem ac iuuenili ætati donatum, præpostere quidem, at non absurde apud eum qui res nostras administrat. O omnium domine & effector, ac præcipue huius figmenti … nunc quidem Cæsarium, discessus nostri primitias, quæso, suscipe. Quod si postremum natu, primum; [primus ex eorum liberis mortuus:] tuis rationibus, quibus omnia reguntur, cedimus. Nos vero post quoque opportuno tempore suscipe, tamdiu in carne vitam nostram moderatus, quamdiu conducibile fuerit.

[10] Vxore ac liberis caruisse eum in eadem oratione ostendit: Quid alia, inquit, cōmemorare necesse est? At hæc, quæ præclara omnibus & expetenda censentur, [vxore & filiis carēs,] non vxorem habebit, non filios? At neque eos lugebit, aut ab illis lugebitur, aliis relinquens, vel ipse calamitatis monumentum relictus. Non opes hæreditate accipiet? At hæredes ipse habebit quos habere commodissimū est, [pauperes hæredes habuit:] & quos voluit, vt diues hinc migraret omnia secum ferens.

[Annotatum]

* Gr. ποιήσης ἀυτοὺς ἀνελπίδας lege εὐελπίδας.

§ II S. Cæsarij apparitio: scripta.

[11] Qvod in Martyrologio Romano dicitur Gregorius Cæsarium fratrem inter agmina Beatorū vidisse, sumptum ex eis quæ in eadem oratione ita scripsit Gregorius: Expectabo Archangeli vocem, extremam tubam, cæli transformationem, terræ immutationem, elementorum libertatem, totius mundi renouationem. Tunc Cæsarium videbo, non iam peregrinantem, nec qui iam ab aliis feratur, & lugeatur ac miserationi sit: verum clarum, illustrem, excelsum, [visus in somnis fratri gloriosus,] qualis sæpe mihi in somnis visus es, o fratrum carissime, & fratrum amantissime, siue voluntate mea, siue ipsa veritate hoc informante. Quamuis autem non omnino manifeste affirmet eam fuisse veram animæ Cæsarij apparitionem; ita tamen accepisse videtur S. Ioannes Chrysorrhoas Damascenus sub finem orationis, de iis qui cum fide ex hac vita excesserunt. Cum enim S. Ephræm Syrum citasset, subiicit: Ac rursus ille Theologi cognomentum consecutus, Tunc, inquit, [vt interpretatur S. Damascenus;] Cæsarium, clarum, illustrem, & gaudio exultantem perspiciam: qualis mihi etiam in somnis visus es fratrum carissime. At neutro loco dicitur fratrem vidisse inter agmina Beatorum, quod habet Martyrologium.

[12] Extant to. 4 Bibliothecæ veterum Patrum editionis Coloniensis anni 1618 a pag. 644 ad 697 Cæsarij viri illustris Dialogi quatuor, qui ab hoc Nazianzeno Cæsario conscripti esse dicuntur. Atque id clare indicatur in titulo Græcolatinæ editionis, quam Augustæ Vindelicorum adornauit Elias Ehingerus, qui titulus ita habet: Quæstiones propositæ a Constantio, Theocharisto, Andrea, Gregorio, Domno, Isidoro, Leontio, [Dialogi, seu Quæstiones Cæsarij, an huius?] quo tempore Cæsarius Nazianzeni germanus frater, a secretis erat, & Constantinopoli docens XX totos annos commorabatur. At tot annos Constantinopoli non videtur commoratus Cæsarius, qui, vt Baronius calculum init anno CCCLIV Alexandria discesserit, fuerit aliquamdiu in patria, ad quam item reuertit Iuliano imperante, in Bithynia dein habitauit sub Valente, cuius anno sexto, Christi CCCLXIX obiit.

[13] Si autem Dialogos illos, seu Quæstiones edidit, quomodo non eius meminit in libro de scriptoribus S. Hieronymus, Nazianzeni auditor? [at non videtur Theologica tractasse,] Ac ne sacra quidem studia tractasse Cæsarium ostendit ipse Gregorius: imo innuere videtur, nihil omnino eum in lucem edidisse. Non sermones, inquit, ostentabir? sed per sermones (aliorum scilicet) admirationi erit. Non Hippocratis & Galeni, & eorum qui ipsis aduersantur, [nec aliud quidquam edidisse:] dogmata pertractabit? At neque morbis vexabitur, ex aliorum calamitatibus molestias capiens. Non Euclidis, Ptolemæi & Heronis scripta demonstrationibus explicabit? At neque ob imperitos homines, tumidiores animos gerentes, dolorem concipiet. Non Platonis & Aristotelis, & Pyrrhonis, & Democriti cuiusdam, & Heracliti, & Anaxagoræ, & Cleanthis, & Epicuri, & Academicorum placitis se venditabit. At neque, quonam pacto illorum argutias dissoluat, laborabit. Hæ ergo erant artes, in quibus percolendis præcipue desudarat Cæsarius, quasque scriptis illustrare cum laude potuisset; oratoria facultas, medicina, mathesis, astronomia, philosophia. An si eruditos illos Dialogos scripsisset, id vel omisisset hic Gregorius, vel ignorasset? Si quis citata Gregorij verba accipere ita voluerit, vt non de sermonibus tractatibusq; scribendis egerit, sed quod orationibus ad populum habendis, ac disputationibus de re medica, astronomicis obseruationibus, philosophicis subtilitatibus, parere sibi nomen potuisset, si diuturnior ei contigisset vita; tamen etiam hic de Quæstionibus illis agere debuisset, si a Cæsario fuissent scriptæ.

[14] Atque ita quoque sensit Iacobus Billius, & Obseruationum sacrarum lib. 1 cap. 3 scripsit: Quin ne hoc quidem mihi verisimile videtur, huius Cæsarij Nazianzeni esse Quæstiones illas Theologicas, [alioquin id Gregorius frater eius indicasset.] quas D. Pontacus in sua Chronologia penes se esse ait. Nam si præter medicinæ scientiam, quam in Iuliani Augusti aula profitebatur, tantum insuper in diuinarum litterarum doctrina profecisset, vt etiam in eo genere monumentum eruditionis posteritati relinqueret, sane Gregorius in ea oratione, qua funus eius ornat, inter ceteras laudes, quas in eum congerit, hanc, vt opinor, minime omisisset. Fertur quidem Suidas alia Cæsarij huius opera recensere: verum id ego in tribus Suidæ editionibus reperire non potui.

[15] Quisquis tamen eius libri sit auctor, libet quod Photij de libro, quod aliorum, illius æuo, de auctore iudicium fuerit, ex eius Bibliotheca declarare. Ita ergo habet CCX Tmemate: Cæsarij Capita Ecclesiastica CCXX. [Photij ætate] Legi Cæsarij librum Capita continentem Ecclesiastica CCXX, quibus partim enuntiata quædam explicantur, partim quæstiones soluuntur. [(cuius hic de opere iudicium)] Dicas autem hunc scriptorem & ætate etiamnum florere, & cum Rhetoricæ quasi fœtura, tum externæ non minus quam nostræ philosophiæ eruditione turgere. Quamquam non minima deesse videntur, vt verbo dicam, quo motus illi atque impetus dedecore careant. Attamen clara illius dictio est (crebro licet ad poëticas voces iuueniliter deflectat, atque ab vsitata constructione, non sine defectu aliquo recedat) & ad summam dogmatum accurationem parum sane ei deest. [huius Cæsarij id habebatur:] Per Quæstiones porro & Responsiones, suppositis quoque personis [interloquentibus] composita illi oratio est. Et quidem Gregorij, vt aiunt, cuius hūc auctorem esse fratrem, Theologi cognomen indicat. Ita Latine vertit ediditq; Andreas Scottus noster. Sed obscura sunt postrema, quæ Græce ita efferuntur: Εἶναι δέ φασι Γρηγορίου, οὖ τὸ Θεολόγος ὑπώνυμον τὸν συγγραφέα ἀδελφὸν δηλοποιεῖ. Esse autem aiunt Gregorij, cuius cognomentum Theologus, scriptorem fratrem declarat. Ita ad verbum e Græco: nec sat tamen clarum. Si abesset δηλοποιεῖ; ita reddi posset: Scriptorem aiunt Gregorij, cui cognomentum est Theologus, fratrem fuisse.

[16] Constat hinc saltem, commentarium illum iam tunc Photij ætate (qui nono Christianæ Æræ seculo vixit) antiqui scriptoris fœtum habitum. Si quis vel Photij auctoritate, vel alia ratione lucubrationem illam esse Cæsarij contendat; suspicari licebit, [& potuit ob caussas non meminisse illius Gregorius.] Gregorium eius in illa oratione non meminisse, quod eam auctor non euulgarat, ac nec ipse fortaßis tunc legerat, sed postea cum reliqua Cæsarij supellectile scriptisq; accepit. Quid si viderit opus non esse perpolitum, ideoq; eius mentionem consulto non fecerit? Qui autem opus illud postea recognouit, eique limam adhibuit, is forsan aliqua ex S. Gregorio Nysseno aliisq; scriptoribus infersisse aut alius deinde quispiam videtur. Liquet porro ex Photio, maius olim fuisse opus istud quam quod nunc extat: nam CCXX capita ait se legisse, cum ab Ehingero LXXVIII dumtaxat edita sint: aliquanto fortasse plura in Bibliotheca Patrum, at non, quot illi desunt, CXLII.

VITA S. CȨSARII
ex Orat. X S. Greg. Theologi.

Caesarius, Quaestor prouinciae Bithyniae, frater S. Gregorii Theologi (S.)

ex orat. S. Greg. Nazian.

§ I S. Cæsarij ortus, educatio, studia litterarum.

[1] Cæsarius, vt hinc incipiam, vnde me maxime decet, parentes eos habuit, quos omnes nostis, quorumque virtutem oculis atque auribus vsurpantes, mirificis laudibus in cælum effertis, aliisque, quibus ea ignorata est (si qui tamen eiusmodi sunt) commemoratis, [S. Cæsarius ortus parentibus claris.] alius aliam quamdam partem accipientes: neque enim fieri potest, vt vnus omnia exponat, nec vnius linguæ hoc opus est, quantumuis aliquis labore ac diligentia valeat, ac summum animi studium ac contentionem adhibeat. Quibus cum multa & magna laudum argumenta suppetant, (nisi fortasse cuipiam inepte facere videor, qui domesticas laudes prædicem) vna tamen eos res potissimum nobilitat & insignes reddit, nempe pietas. [& piis;] Hos graues & canos dico, nec minus virtutis, quam senectutis nomine venerandos: quorum corpora quidem tempore fracta & debilitata sunt, animæ autem Deo florent ac pubescunt.

[2] Pater quidem a ex oleastro in fructiferam oliuam pulchre insitus, pinguedinisque vsque adeo particeps factus, [patre ab erroribus conuerso,] vt & aliorum quoque insitioni præfectus sit, & animarum curationi, excelse huic populo præsidens, secundus quidam Aaron aut Moses, eam dignitatem consecutus, vt ad Deum appropinquet, ac vocem diuinam aliis procul stantibus subministret; mansuetus, [dein Episcopo.] ab ira alienus, vultu tranquillus, spiritu feruidus, diues his rebus quæ oculis cernuntur, ditior iis quæ tectæ & absconditæ sunt. Quid autem eum, qui notus est, describere aggredior? Neque enim, etiamsi sermonem in longum protraherem, parem tamen illius virtuti orationem afferrem, quantumque vnusquisque vestrum nouit ac postulat, dicerem. Ac præstat id in opinionibus vestris & cogitationibus relinquere, quam sermone meo magnam miraculi partem amputare. b Mater autem antiquitus quidem atque ab ipsis proauis Deo consecrata, pietatem, [matre ab atauis Christiana,] instar necessariæ cuiusdam hæreditatis, non ad seipsam tantummodo, sed ad liberos quoque deducens, ex sanctis primitiis vere sancta conspersio. Quam etiam tantum auxit & amplificauit, vt ne mariti quidem perfectionem (dicam enim, etiamsi hic sermo temeritate non careat) alij vlli, quam ipsi, adscribendam esse nonnulli credant ac prædicent, eumque (o rem miram!) pro pietatis præmio maiorem ac perfectiorem pietatem accepisse.

[3] Ambo filiorum simul & Christi amantes, (id quod summa admiratione dignum est) imo Christi amantiores quam liberorum: quippe qui vnum hunc ex liberis fructum caperent, vt a Christo cognoscerentur, [ambobus virtute conspicuit,] nomenque ducerent, solaque virtute, atque cum eo, quod præstantius est, velut coniunctione ac velut necessitudine felicem prolem definirent. Ambo humani, misericordes, multa tineis & latronibus & mundi principi eripientes, ab incolatu ad habitationem sese transferentes, maximamque hæreditatem, hoc est, futuræ vitæ splendorem, filiis coaceruantes. Sic illi ad altam senectutem peruenerunt, virtute atque annis inter se pares, ac pleni dierum, tam qui manent, quam qui fluunt ac dilabuntur: vterque primas inter mortales habiturus, nisi mutuo ipsi sese principatu prohiberent. Atque omnes felicitatis numeros expleuerunt, [ac fortunatis:] excepta hac postrema, vt quispiam existimare queat, siue probatione, siue dispensatione, hoc est, meo quidem iudicio, vt præmisso eo filio, cui propter ætatis lubricum magis timendum erat, ita iam ipsi securo animo vitam claudant, & cum vniuersa domo ad superna transferantur.

[4] Atque hæc exposui, non vt illorum laudes prȩdicarem; aut quod essem nescius, vix quemquam etiā tota oratione de eorum laudibus instituta, materiæ dignitatem assequi posse; verum vt illud ostenderem, a progenitoribus impositam Cæsario fuisse colendæ virtutis necessitatem, [ab illis recte educatus,] nec mirum aut incredibile videri debere, si tales nactus parentes talibus laudibus se dignum præbuit: sed illud potius si neglectis domesticis & propinquis exemplis, alios sibi spectandos proposuisset. Atque initia quidem eiusmodi fuerunt, & qualia esse nobilibus conueniebat, ac recte & honeste victuris. Vt autem media incidam, hoc est, pulchritudinem, magnitudinem, atque illius in omnibus rebus gratiam, & velut in sonis concentum, (quandoquidem nec nostrum est, res huiusmodi mirari, tametsi aliis non paruæ esse videantur) ad ea quæ deinceps sequuntur, & quæ, ne si cupiam quidem, facile prætermittere possum, orationem conferam.

[5] Igitur sub huiusmodi moribus c educati & instituti, atque in huiusce loci disciplinis satis exercitati & exculti, [studiorum caussa it Alexandriam:] in quibus ille ingenij celeritate dici nō potest quam longo interuallo plerosque post se relinqueret (o quonam pacto harum rerum memoriam sine lacrymis præteribo, nec me, contra quam pollicitus sum, parum fortis animi esse dolor ostendet!) cum iam peregrinationis tempus esse videretur, tum primum alter ab altero distracti sumus: ego nimirum ob artis oratoriæ amorem in Palæstinȩ scholis tunc florentibus, moratus; ille autem Alexandriam profectus, vrbem, & tunc, & nunc quoque, tum vere, tum hominum existimatione, doctrinæ omnis officinam.

[6] Quid primum, aut quid maximum ex illius laudibus commemorem? aut quid sine grauissimo orationis damno prætermittam? Quis præceptoribus fidelior? Quis æqualibus iucundior? [ibi præclare se gerit,] Quis improborum societatem & consuetudinem magis vitauit? Quis optimorum virorum, cum aliorum, tum celeberrimi cuiusque d ex patria & nobilissimi familiaritati sese magis adiunxit? Quod videlicet non ignoraret, ad virtutem aut vitium permagni referre, cum quibus quispiam consuescat. Atque idcirco quis præsidibus, imo quis vniuersæ vrbi carior, (quamuis alioqui ob ipsius magnitudinem omnes obscuri atque incogniti essent) aut quis ob temperantiam clarior, aut ob ingenij sagacitatem illustrior? Quodnam doctrinæ genus non peragrauit? Imo quodnam est, quod non, vt ne vnum quidem alius? Cuinam autem concessit, vt ad ipsum vel tantillum appropinquaret, non æqualium tantum, sed etiam maiorum natu, & qui plus temporis in litterarum studiis consumpserant? Nam & omnia vt vnum excoluerat, & singula rursum vt omnia. [ac summos progressus facit,] Ac vt volucri ingenio præditos, studio & diligentia, ita studiosos & industrios ingenij celeritate superabat: vel, vt rectius loquar, ingeniosos ingenio, & laboriosos studio, & eos qui vtraque re pollebant, vtraque præcellebat.

[7] Atque ex Geometria quidem & Astronomia, & e doctrina aliis periculosa, cum, quidquid vtile erat, collegisset; hoc est, vt ex corporum cælestium concentu atque ordine Creatorem admiraretur; [in geometria, astronomia,] quidquid noxium & exitiosum erat, effugit: nempe ea, quæ sunt ac fiunt, ad siderum motum haudquaquam referens; quemadmodum ij qui conseruam suam creaturam aduersus Creatorem concitant, verum, vt alia omnia, sic eorum quoque motum, vt par est, diuinæ prouidentiæ attribuens. [arithmetica,] In numeris autem & supputationibus, atque ea f eximiæ artis medicæ parte, quæ in naturis ac temperamentis, [medicina,] causisque morborum inquirēdis versatur, vt succisis radicibus rami quoque simul amputentur; quis ita ineptus & peruicax erat, vt secunda ipsi daret, ac non bene secum agi duceret, si proximum illi numerum obtineret, ac primas inter secundos ferret? Neque vero hæc sermo quidam sunt, [vbiq; postea clarus:] nullo testimonio suffultus, verum & Orientalis & Occidentalis ora, & denique omnes eæ regiones, quas postea perlustrauit, insignes ipsius doctrinæ columnæ sunt.

[Annotata]

a Pater SS. Gregorij, Cæsarij, Gorgoniæ, Gregorius & ipse dictus, ab Hypsistariorum secta media inter Gentiles & Iudæos, ad fidem conuersus: quo tempore Episcopi ad synodum Nicænam proficiscebantur anno 325, vt 13 Ianuarij, cum de S. Leontio, Cæsariensi Episcopo ageremus, dictum. Id hic filius indicat, dum eum ex oleastro in fructiferam oliuam insitum ait, metaphora ex S. Pauli epistola ad Romanos sumpta, vti obseruat Elias Cretensis. Porro Gregorius deinde Nazianzi Episcopus fuit, & in Sanctorum tabulas relatus ad 1 Ianuarij, vbi Vitam eius, siue filij, Gregorij scilicet Theologi, orationem in eius funere habitam dedimus.

b Mater S. Nonna colitur V. Augusti.

c Intricatus sensus. Referri hæc debent ad illa, quæ post sequuntur: distracti sumus.

d Ea Cappadocia secunda erat, vt Elias Cretensis notat.

e Id est astrologia, vt inquit Elias, qui præclare quid in his artibus,astrologia, geometria, arithmetica, Cæsarius vt vanum reiecerit, quid elegerit tamquam vtile, ostendit.

f Asserit idem Elias, hoc non per ironiam esse dictum: reuera enim θαυμασίαν ἰατρικὴν admiratione dignam esse medicinam, quibus verbis. Græce vsus Gregorius.

§ II S. Cæsarij a studiis ad parentes reditus: vita aulica sub Constantio Imp.

[8] Cvm autem vt omnis generis mercibus in ingentem nauim onerariam, sic ipse omni virtutis ac disciplinæ genere in animam suam collecto, [Domum reuersurus] in patriam rursus nauigaret, vt pulchras doctrinæ suæ merces aliis etiam impertiret; hic quoque admirabilis quædam res accidit: quam (quia eius recordatio me omnium maxime delectat, vobisque etiam voluptatem afferre posset) non alienum fuerit paucis exponere. Mater nostra, materno quodam voto, atque amoris erga filios pleno, hoc optabat, [optā te matre vt simul cum fratre rediret,] vt quemadmodum ambos eodem tempore emiserat, sic ambos quoque simul redeuntes videret. Eramus enim, si non aliis, matri quidem certe, cum simul conspiceremur, a par quoddam votis exoptandum atque visendum, licet nunc ab inuidia male dissolutum. Et ecce Dei impulsu, (qui iustas preces audit, [cum eo, illius ignaro,] & parentum erga probos filios amorem in pretio habet) nec ex consilio vllo, nec ex compacto, ille Alexandria, ego b ex Græcia, alter a terra, [simul venit Constantinopolim:] alter mari, eodem tempore in eamdem ciuitatem appulimus. Hæc autem erat Byzantium, vrbs totius Europæ principatum nunc tenens: in qua tantam breui gloriam Cæsarius adeptus est, vt publici honores, nobileque matrimonium, ac senatoria dignitas ei oblata fuerit; communique decreto a c magno Imperatore per legatos petitum sit, vt principem vrbem viro eruditorum principe ornari atque honestari vellet, (si quidem hoc ipsi curæ esset, vt vere primaria, [vt ibi maneat, magnis promissis sollicitatur:] nomineque suo digna existeret) atque ad ceteras ipsius laudes hanc accedere, vt Cæsario & medico & ciue ornaretur: quāuis alioquin præter ceterum splendorem, viris, tam in philosophia, quam in aliis artium generibus, eximiis abundet. Sed de hac re satis.

[9] Illud autem quod tunc contigit, licet aliis temere ac fortuito contigisse videretur, cuiusmodi multa fert casus in rebus humanis; apud pios tamen perquam manifestum erat, nulli alij eam rem adscribendam esse, quam Deo caris parentibus ad vnius voti summam explendam, filios tum terra tum mari in vnum colligentibus. Age, ne hanc quidem Cæsarij laudem prætereamus, quæ quamuis aliorum iudicio exigua fortasse, & ne commemoratione quidem digna sit; mihi tamen, maxima & tunc visa est, & nunc item videtur, (si modo fraternus amor laudem meretur) neque vnquam eam inter primas collocare desinam, quoties mihi de rebus narratio instituta fuerit. [fratris tamen consilio in patriā redit.] Nam cum ciuitas iis, quos diximus, honoribus eum retineret, negaretque se illi vlla ratione potestatem discedendi facturam; ego tamen, cuius auctoritatem Cæsarius in omnibus rebus plurimi faciebat, in contrarium nitens, hoc sum consecutus, vt nec parentes voto suo, nec patria debito sibi officio, nec denique ego desiderio meo frustrarer. Itineris enim socium comitemque se mihi adiunxit, meque non vrbibus solum & populis, non honoribus & prouentibus, qui multi ad eum vndique partim confluebant, partim in spe atque expectatione erant; verum propemodum ipsi quoque Imperatori eiusque edictis anteposuit.

[10] Hinc ego, excussa omni ambitione, non secus ac graui quodam domino, & molesto morbo, philosophari atque ad supernæ vitæ studium meipsum transferre constitui: vel potius antiquior quidem cupiditas fuit, [postea ad aulam redit,] vita autem posterior. At vero Cæsarius, cum doctrinæ suæ primitias patriȩ consecrasset, dignamque laboribus admirationem sui commouisset; postea gloriæ cupiditate ductus, atque, vt mihi fidem faciebat, quo vrbi præsidio esset, in aulam se contulit: non ille sane rem admodum gratam nobis faciens, [fratre non omnino probante:] (me etenim apud vos purgabo) quoniam inter postremos apud Deum censeri, satius & sublimius est, quam apud terrenum Imperatorem primas ferre, non tamen reprehensione dignam. Philosophari enim vt maximum, ita difficillimum est: nec id aggredi multorum est, nec aliorum, quam quos diuina mentis magnitudo, quæ probæ hominum voluntati manum porrigere solet, aduocauit. Non paruum autem hoc quoque æstimandum est, si quis secundum vitæ genus complexus, probitati studeat, ac maiorem Dei salutisque suæ, quam terreni splendoris, rationem habeat, atque hunc quidem, tamquam scenam aut personam quamdam ex multis & caducis præferat, huius mundi fabulam agens; ipse autem Deo cum imagine, quam se ab eo accepisse, eique debere nouit, vitam ducat.

[11] Quem quidem scilicet animum Cæsario fuisse compertum habemus. Nam cum non magno negotio ac labore opus habuisset; verum doctrinam dumtaxat suam, vel potius breuem quemdam doctrinæ prologum ostendisset; [fit primus medicus, & amicus Imperatoris:] primum statim inter medicos dignitatis gradum obtinuit, atque in amicorum numero apud Imperatorem habitus, amplissimis honoribus affectus est. d Gratuitam porro arcis humanitatem Proceribus proposuit, illud nimirum exploratum habens, nihil esse, quod hominem ad altiora proueheret, quam virtutem, [artem gratis exhibet Proceribus:] & famam honestis rationibus collectam. Et quibus gradu inferior erat, eosdem gloria longe superabat. Qui cum ob pudicitiam & temperantiam omnibus carus esset, eaque de caussa pretiosarum rerum curam susciperet; nec e adiuratore Hippocrate vllo modo opus haberet, adeo vt nihil prorsus esset f Cratetis simplicitas, si cum illius simplicitate conferretur; omnibus rursum magis quam pro dignitatis ipsius gradu venerabilis erat.

[12] Cumque magnis quotidie dignitatibus ornaretur, maioribus tamen, ac iam in spe positis, dignus habebatur, [summo est in honore:] tum ab ipsis Imperatoribus, tum ab omnibus iis, qui primas secundum eos tenebant. Quodque maximum censendum est, non commisit, vt a gloria, aut ab iis, inter quas versabatur, deliciis, animæ suæ nobilitas corrumperetur. Quin potius cum multa & magna ipsi suppeterent, [temperāter & pie viuit.] ad dignitatem tamen hoc primum erat, quod Christianus & esset & nominaretur: sic vt alia omnia cum hoc vno collata, ludus quidam ac nugæ ipsi essent. Alia enim ab aliis etiam ludi posse, non secus atque in scena, quæ celerrime & figitur & dissoluitur, imo facilius fortasse deletur, quam constituitur, vt ex multis huius vitæ mutationibus, & prosperitate sursum ac deorsum labente, perspicere licet: pietatem vero bonum vnum proprium esse, quodque tuto permaneat. In his studiis Cæsarius, etiā in g Chlanide, versatus est: in his cogitationibus & vixit & vita cessit, maiorem quantum ad absconditum hominem pietatem ostendens & exhibens, quam quæ in commune spectabatur.

[Annotata]

a Græce est, ξονωρὶς γὰρ ἐδοκοῦμέν τις. biga quædam videbamur.

b Gr. ἀπὸ τῆς Ελλάδος. Ex Hellade; Athenis nempe.

c Erat is Constantius, Constantini Magni F. Ad eum missi a Senatu legati, vt Cæsarium iuberet in vrbe regia manere. Ita in Græco: ὧστε… καὶ πρὸς βασιλέα πρεσβείαν σταλῆναι τὸν μέγαν ἀπὸ κοινοῦ δόγματος, τὴν πρῶτην πόλιν τῷ πρώτῳ λογίων κοσμηθῆναί τε καὶ τιμηθῆναι. vt … ad magnum illum Imperatorem legatio mitteretur ex communi decreto, vt principem vrbem eruditorum principe ornari & honorari iuberet.

d Gr. Ἄμισθον δὲ τὴν τῆς τέχνης φιλανθροιπίαν τοῖς ἐν τέλει προτίθησιν. Quod vel ita intelligi potest, vt iis qui in dignitate erant, gratis curationem adhibuerit, vel vt gratis medicinam eos docuerit.

e Extat iuramentum illud Hippocratis initio 4 classis operum eius. Elias Cretensis solum ex eo ista delibat: ne quid benignæ atque humanæ huius artis adulterarent, ne cū fraude tractarent, nec operam suam pretio addicerent. Plura sunt illius iuramenti capita; at non postremum, nisi certis in rebus.

f Crates Thebanus opes suas plebi proiecit, sed ex inani ostentatione. vt Elias Cretensis obseruat.

g χλανίδες, inquit idem, Senatoriæ dignitatis symbolum.

§ III S. Cæsarij apud Iulianum Apostatam gratia: constantia in fide Orthodoxa.

[13] Atque vt alia omnia prætermittam, propinquorum nempe, qui in calamitatem aliquam inciderant, curam & præsidium, fastus contemptum, æquabilitatem inter amicos, auctoritatem apud Præsides, [Iuliano Apostata Christianos persequēte,] certamina quæ pro veritate suscepit, sermones quos multos & frequentes & cum multis habuit, non argutos solum, sed etiam admodum pios & ardentes; rem vnam pro omnibus dicam, qua nihil in ipsius vita celebrius est, magisque peruulgatum. Furebat aduersus nos a infandus Imperator, & cum in seipsum primum per Christianæ fidei abiectionem insaniisset, iam aliis quoque intolerabilis erat: nec ceterorum quidem Christi hostium in modum magno animo impietatem profitens, [non apertā vi,] verum humanitatis obtentu persecutionem celans; atque instar flexuosi illius serpentis, qui ipsius animum obsidebat, omni machinarum genere in voraginē suam miseros callide pertrahens. Ac ne eos honores, qui Martyribus haberi solent, [ne Martyres fierent,] consequeremur (hos enim Christianis vir egregius inuidebat) primum illius artificium hoc fuit, vt qui Christi caussa patiebantur, tamquam sontes & facinorosi cruciatu afficerentur. Alterum, quod huic rei non tyrannidis, sed persuasionis nomen imponebat: quo scilicet maior eorum infamia, quam periculum esset, qui sponte ad impietatem se conferebant.

[14] Cumque alios pecuniis, alios dignitatibus, alios promissis, alios variis honorum generibus (quos ne regie quidem, [sed callide multos peruertente;] sed perquam seruiliter in omnium aspectu deferebat) omnes denique verborum præstigiis ac suo exemplo ad se alliceret, post multos Cæsarium quoque aggreditur. Proh stuporem & amentiam, si spem habuit fore, vt & Cæsarium, & fratrem meum, [ipse quoque Cæsarius oppugnatur:] & his parentibus natum, prædaretur? Verum (vt in hoc sermone paullum immorer, atque ex hac narratione delicias capiam, quemadmodum ex spectaculo, ij qui tunc adfuerunt) ingrediebatur vir ille fortis, Christi signo septus, clypeique vice magnum Verbum præferens, ad hominem multum in armis & magnum in dicendi facultate. Nec vero ad illius aspectum vllo metu perculsus est, [intrepide cūeo agit.] nec ob verborum blanditias de animi magnitudine quidquam abiecit: verum promptus & paratus athleta erat ad decertandum, tum sermone tum opere, aduersus eum, qui in vtroque genere viribus pollebat. Ac tale quidem erat stadium tantusque pietatis propugnator. Atque certaminis præses, hinc quidem Christus, per Passionem suam pugilem armās; illinc autem grauis tyrannus, tum verborum illecebris athletam mulcens, tum potentiæ mole territans. Quin etiam vtrimque theatrum erat, hoc est, & eorum qui in fidei pietate adhuc remanserant, & eorum qui ab illo abrepti fuerant, in vtram partem eorum certamen inclinaret spectantium, atque vter vinceret, magis laborantium, quam illi ipsi quos spectabant.

[15] An non b timuistis, ne quid Cæsario animi alacritate parum dignum accideret? At bono estote animo: cum Christo enim victoria, qui mundum vicit. ac nihil quidem mallem, quam vt ea quæ tunc dicta & proposita sunt, [& conatus eius eludit,] sigillatim nunc exponerem (nam & logicas aliquot captiones & argutias, meo quidem iudicio, memoratu non iniucundas ea disputatio continet) verum intempestiuum prorsus hoc foret, & ab orationis instituto alienum. [se semper Christianū fore professus:] Vt autem Cæsarius cunctis verborum illius nexibus, & conatibus omnibus tam apertis quam obscuris, ludi cuiuspiam instar propulsatis, magna & clara voce Christianum se & esse & semper fore pronuntiauit, nec sic quidem prorsus eiicitur: mire etenim Imperator Cæsarij doctrina frui atque exornari gestiebat. Quo etiam tempore celeberrimum illud, cunctis audientibus, prolocutus est: O felicem patrem! [acerbo eius dicto perstringitur, vna cum fratre:] o infelices liberos! Nam nos quoque ignominiæ societate ornandos duxit, quorum & eruditionem & pietatem Athenis cognouerat. Verum in reditum eius reseruatus, (commodum etenim illum aduersus Persas iustitia armabat) ad nos redit, exul beatus, & victor incruentus, atque ob ignominiam clarior, quam ob splendorem & gloriam. Hanc ego victoriā magna illius manu, [redit in patriam.] & sublimi purpura, & ingentis pretij diademate longe sublimiorem & excellentiorem esse censeo. Hac narratione magis efferor, quam si vniuersum imperium cum eo partitus esset. Malis igitur temporibus cedit, in eoque legi nostræ obtemperat, quæ hoc sancit, vt si quando tempus vrgeat, pro veritate quidem, periculum adeamus; nec pietatem per ignauiam prodamus; quamdiu autem licet, pericula ipsa ne prouocemus, siue animarum nostrarum metu, siue vt iis consulatur, qui periculum nobis inferunt.

[Annotata]

a Iulianus Apostata, Constantio mortuo, solus imperauit ab anno 361 ad 5 Martij 363. Quæ aduersus Christianos ab eo gesta, passim commemorant Ecclesiasticæ historiæ, vti hic breuiter S. Gregorius Nazianzenus.

b Timuisse certe Gregorius ipse videtur, cum fratrem intellexit in Iuliani se familiam contulisse. Scripsit enim grauissimam ad eum epistolam, in qua aliorum etiam sensum significat, Magnopere tua caussa erubuimus, inquit. Nam quod mœrore affecti fuerimus, quid scribere attinet, [Gregorius eum antea a comitatu Iuliani auocare conatus.] ad eum præsertim, cui id omnium mortalium maxime persuasum est? Etenim (vt de nobis nihil dicamus, nec quanta mœstitia, addam etiam timore, nos fama ea, quæ de te peruagatur, impleuerit) vellem, si fieri posset, sermonibus iis, quos alij de te, tam familiares & necessarij, quam externi, quoque modo nobis cogniti, dum tamen Christiani, & quidem omnes vno ore ferunt, interesses, quandoquidem etiam homines promptius cupidiusq; in alienis rebus philosophari solent. Instar alius cuiuspiam declamationis hæc verba ipsis fuerunt: Nunc Episcopi filium militare, nunc externam potentiam & gloriam appetere, nunc pecuniis atque opibus deditum esse, (quando pecuniarum communis ignis accensus est, atque in salutis animæque periculo versantur homines) ac non potius vnam hanc gloriam & securitatem & opes existimare, nimirum fortiter & strenue aduersus tempus stare, & quam longissime se ab omni scelere & piaculo remouere… Ac dominum quidem patrem nostrum, sermones hos perquam ægre & indigne ferentem, ipsiusque etiam vitæ tædio laborantem, quoque modo solor ac recreo, de tua voluntate omnique sententia illi spondens, atque confirmans, te nequaquam diutius nobis molestum fore. Ac deinde inter alia ad constituendas vitæ suæ rationes eum hortatur.

§ IV S. Cæsarij sub Valente Imp. officia: mors: sepultura.

[16] Posteaquam autem hæc caligo discussa est, externaque regio caussam recte disceptauit, ac vibratus gladius impium prostrauit, [Iuliano mortuo ad aulam reuocatur,] resque ad Christianos redierunt; quid dicere necesse est, quanto cum honore & gloria, aut cum quot & quantis testimoniis, ac velut ipse beneficium potius dans quam accipiens, in aulam rursum receptus sit, ac nouus honos priorem exceperit? Ac tempus quidem a Imperatores subinde commutauit; Cæsario autem gloria, [acceptissimus Imperatoribus:] & auctoritatis apud eos principatus haudquaquam conuulsus ac dissolutus est. Quin potius de eo inter b Imperatores certamen erat, quisnam Cæsarium magis sibi adiungeret, & cuiusnam ille magis amicus & familiaris diceretur. Talis Cæsarij pietas, talia pietatis præmia. Audiant iuuenes, audiant viri, ac per eamdem virtutem ad eumdem splendorem contendant, (bonorum enim laborum gloriosus est fructus) quicumque hoc etiam ambiunt, atque in felicitatis parte collocant.

[17] Iam vero quale hoc quoque ipsius miraculum est, quod simul & parentum & ipsius pietatis maximum argumentum habet? In Bithynia degebat, c prȩfecturam ab Imperatore non postremam administrās. [fit Quæstor Bithyniæ:] Quæstoris siquidem munere fungebatur, ac thesaurorum curam gerebat. Hoc enim illi maiorum dignitatum velut præludium esse Imperator voluit. Cum autem Nicææ terræmotus, [in ruina Nicææ ex terræmotis seruatur, retenta cicatrice:] post hominum memoriam maximus, exortus, omnes pene oppressisset atque vna cum vrbis pulchritudine deleuisset; solus ipse ex illustribus viris, aut certe cum admodum paucis, euadit: idque modo quodam incredibili, hoc est, ipsa ruina protectus, ac paruas quasdam periculi notas referens, vt eo scilicet modo metum caperet maioris salutis magistrum, totumque sese supernæ parti adiungeret, translata militia a rebus motui obnoxiis, [suadente fratre. statuit mundum relinquere:] & commutata sibi ipsi aula. Atque hoc quidem & in animo habebat, & summo studio exoptabat, quemadmodum mihi per litteras persuadebat, cum hanc ad eum monendum d occasionem arripuissem: quod nec vnquam facere destiti, moleste ferens, illius indolis magnitudinem in deterioribus rebus versari, animamque adeo philosophicam in publicis negotiis volutari, ac velut solem nubibus obduci.

[18] Verum terræmotu quidem superior fuit, e morbo vero non item: homo enim erat. [morbo moritur:] Atque illud ipsi proprium fuit, hoc cum aliis commune: illud pietatis, hoc naturæ. Atque consolatio calamitatem anteuertit: vt ipsius morte concussi, ob admirandum salutis genus gloriemur. Ac nunc nobis magnus ille Cæsarius seruatus est, ciuis pretiosus, mortuus laudatus, ex hymnis ad hymnos transmissus, [in patria a suis religiose sepelitur.] ad Martyrum sacraria cum pompa ductus, sanctis parentum manibus honoratus, matre cereorum gestatione pietatem mœrori subrogante, lacrymis a philosophia superatis, psalmodiis luctum sedantibus, denique anima recens creata, quam Spiritus f per Baptismum reformauit, dignos honores recipiens.

[19] Hoc tibi a me, Cæsari, funebre munus: hæ sermonum meorum primitiæ: [Frater funebri oratione eum laudat:] quos occultauit persæpe questus, in teipsum detecturus eras. Hoc tibi a me ornamentum, tibi quidem, sat scio, omni ornamento carius: non sericæ ac molles, ac circumfluentes telæ, quibus; neque dum adhuc superstes esses, multorum more delectabaris, vtpote virtute sola ornatus: nec lini pellucidi texturas, nec pretiosorum vnguentorum infusiones, quas prius etiam ad gynæcea remittebas, & quorum fragrantiam dies vnus soluit: nec denique aliud quidquam paruorum, [quæ optima parentandi ratio:] & quæ apud paruos in pretio sunt: quæ quidem omnia hodierno die amarus hic lapis vna cum pulchro corpore contexisset. Valeant Gentilium certamina & figmenta, per quæ miseri iuuenes ornati sunt, exigua exiguorum certaminum præmia proponentes: & quibuscumque rebus per libamina & primitias & coronas, ac recens decerptos flores, hominibus vita functis parentent, patriæ legi potius & stolido mœrori, quam rationi seruientes.

[20] Meum munus est oratio, quod etiam fortassis futurum tempus excepturum est, perpetuo motu prȩditum; nec eum qui hinc migrarit, prorsus abscedere sinens; verum auribus animisque hominem, quem ornandum suscepit, semper conseruans, ac desiderati simulachrum expressius, quam in tabula spectandum proponens. Ac talia quidem sunt, quæ a nobis offeruntur. Si autem parua & meritis tuis inferiora, Deo quoque gratum est, [ac præsagit anniuersarios ei honores habitum iri.] quod fit pro viribus. Atque alia quidem persoluimus, alia vero dabimus, anniuersarios honores & commemorationes offerentes, ij quidem certe qui superstites erunt.

[Annotata]

a Inde coniiciat forsan quispiam, ad Iouianum Imp. fuisse reuocatum, deinde eo mortuo ad Valentinianum ac Valentem.

b Eosdem nempe Valentinianum ac Valentem.

c De ea præfectura egimus in prolegomenis.

d Extat Gregorij epistola, tunc scripta, qua Cæsario illud inculcat, mortales Deum sequi debere, a quo salutem acceperunt, atque ad illius partes sese adiungere, parua & humi repentia parum curantes. Tum se excusans, quasiq; deprecans importunitatem, ita loquitur: Fortassis graues tibi ac molesti esse videmur, qui de his rebus sæpius ad te scribamus: ac sermones nostros non admonitionem, sed ostentationem esse existimas.

e Eo paullo post correptus videtur, atque initio sequentis anni obiisse. Vnde falli certum est Nicephorum, qui lib. 12 cap. 44 scribit, cum Elebecho missum Antiochiam a Theodosio, anno Christi 388, ad vindicandam populi rebellionem, Cæsarium Gregorij fratrem qui tum Magistri dignitatem in Imperiali aula obtinebat. Nam cum hæc habita est in Cæsarij exequiis oratio, viuebat adhuc parens vterque: ac pater postea mortuus laudatus quoque funebri oratione ab eodem Gregorio est, præsente S. Basilio, qui tamen mortuus est anno decimo ante tumultum Antiochenum, qui, vt nos statuimus, vicesimo post Cæsarij obitum contigit.

f Hinc coniicio non pridem ante baptizatum fuisse Cæsarium, qui mos erat ea ætate multorum, vt in adultam ætatem baptismum disserrent, haud sane prudenti consilio, inter tot vndique impendentes mortalium vitæ casus.

DE S. FELICE III PAPA

ANNO CCCCXCII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Felix III Papa (S.)

Avctore G. H.

§ I Felices quatuor Pontifices Romani sancti Felicis III cultus sacer, progenies nobilis.

[1] Inter summos Ecclesiæ Romanæ Pontifices memorantur quatuor Felices appellati, omnes sacris tabulis Martyrologij Romani adscripti: ac duo quidem priores, suo etiam sanguine agrum Euangelicum sibi commissum irrigarunt, [SS. Felices Pontifices Romani: Felix I Mart.] annuo cultu Officij Ecclesiastici ad aram vbique honorantur, Felix I, qui sub Aureliano Principe circa annum CCLXXV martyrio coronatus est, ad diem III Kalendas Iunij: ad IV Kalendas Augusti Felix II, qui a Constantio Imperatore Ariano ob fidei defensionem e Sede sua deiectus & Cære in Tuscia occulte gladio necatus gloriose occubuit. [Felix II Mart.] vti iisdem verbis traditur in Martyrologio Romano, vbi & Papa secundus nuncupatur: vt mirum sit eum ex numero Pontificum expungi ab Onuphrio Panuinio in Chronico Ecclesiastico & Notis ad Platinam, Alphonso Ciaconio in Historia Summorum Pontificum, aliisque. Extat antiquus codex MS. in bibliotheca Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, [an hic statuendus inter Pontifices?] in quo sub nomine Damasi Papæ continetur Historia Summorum Pontificum, ad S. Felicem IV post tempora Damasi continuata, adiunctis dein absque vllo elogio nominibus sequentium Pontificum ad Pelagium vsque secundum, S. Gregorij Magni decessorem. In hac historia etiam Felix II, inter Summos Pontifices recensetur, ac successor S. Liberij adhuc viuentis, & ab Constantio Imperatore, quod nollet hæresi Arianæ consentire in exilium relegati, qui tum videtur vltro pontificatu ceßisse & Clero Romano plenam liberamq; dedisse facultatem præficiendi vniuersali Ecclesiæ Pastorem, qui eam (vti S. Felix fecit) contra violentiam insidiasq; Arianorum propugnaret. Historia Pontificum asserit Felicem aut cum consilio Liberij ordinatum, aut, vt aliqui Codices, habent eum a Liberio cum consilio aliorum ordinatum. Ita S. Cælestinus V nulla etiam publica vrgente neceßitate, anno ⅭⅠƆCCXCIV dignitate Pontifica aliquamdiu administrata, sese abdicauit. Reliqua de S. Felice II discutientur ad XXIX Iulij.

[2] His obiter prælibatis, securius sequentes cum Martyrologiis, Felicem III Papam, Felicem IV Papam vocamus, quos Ciaconius asserit Felicem II & Felicem III fuisse ac dici debere. [Felix III,] Altera de hisce duobus controuersia est, qui dies cultui sacro singulorum in Martyrologiis aßignentur. Perantiquum MS. Martyrologium Richenouiense & MS. Carmeli Coloniensis, varia item exemplaria MSS. Vsuardi ad vsum fere Ecclesiarum Belgicarum aucta, MS. Florarium, Martyrologium Coloniæ 1490 excusum, Bellinus de Padua, Molanus in additionibus ad Vsuardum, XXX die Decembris hæc pauca habent: Romæ S. Felicis Episcopi, [colitur 30 Decemb.] quem Maurolycus Papam III nominat. Petrus de Natal. lib. 2 cap. 21 eumdem Simplicij Pontificis successorem tradit, ac III Kalend. Ianuarij in basilica B. Pauli Apostoli sepultum. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, Secundum Catalogum, inquit, Romæ Felicis Papæ tertij (secundum alios quarti) & Confessoris. At qui referant illo die Felicem IV necdum legimus. Huius obitum contigisse IV Idus Octobris tradit ante citata Historia Pontificum, in qua de die, quem Felix III vltimum in hac vita habuit, nihil omnino dicitur. Eiusdem Felicis III memoriæ iterum consecratus traditur dies III Idus Maij in MS. Florario his verbis: [13 Maij,] Romæ depositio Felicis Papæ III, anno salutis CCCCXCII, sepulti in basilica S. Pauli. At Canisius in Martyrologio Germanico XVI Septembris, Romæ, inquit, S. Felicis Papæ tertij, [16 Septēb.] viri admodum sancti, qui Acacium Episcopum Constantinopolitanum hæreseos condemnauit. De eodem S. Felice in Romani Martyrologij tabulis auctoritate Vrbani VIII Pontificis Maximi recognitis ita legitur XXV Februarij: [& 25 Feb.] Romæ natalis S. Felicis Papæ tertij, qui S. Gregorij Papæ atauus fuit: de quo is refert, quod S. Tharsillæ nepti apparens, illam ad cælestia regna vocauit. Ante eam recognitionem legebatur: Romæ natalis S. Felicis Papæ quarti, qui S. Gregorij Papæ atauus fuit &c. [per errorem 30 Ianu. quo colitur Felix IV.] At XXX Ianuarij olim legebatur Romæ S. Felicis Papæ tertij, qui pro fide Catholica multum laborauit. Nunc illud Tertij sublatum est, & Felix IV illo die colitur, vt tum dictum est pag. 1032 & sequente.

[3] S. Gregorius Magnus homilia 38 in Euangelia de S. Felice at auo suo ista scribit: Quadam nocte Tharsillæ amitæ, quæ inter sorores suas virtute continuæ orationis, afflictionis studiosæ, abstinentiæ singularis, [Felix Papa atauus S. Gregorij Magni,] grauitate vitæ venerabilis, in honore & culmine sanctitatis excreuerat, sicut ipsa narrauit, per visionem atauus meus Felix, huius Romanæ Ecclesiæ Antistes, apparuit, eique visionem perpetuæ claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suspicio, quæ subsequenti mox febre correpta, ad diem peruenit extremum. Hæc S. Gregorius, qui lib. 4 Dialogorum cap. 16 ex citata homilia eadem recolit, eruntq; ad Vitam S. Tharsillæ amitæ eius die XXIV Decembris plenius enarranda. Venerabilis Beda lib. 2 Hist. Eccl. Gentis Anglorum cap. I Felicem Papam etiam atauum S. Gregorij asserit. Erat Gregorius, inquit, natione Romanus, ex patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile sed & religiosum ducens. Deinde Felix eiusdem Sedis Apostolicæ quondam Episcopus, vir magnæ gloriæ in Christo & in Ecclesia fuit eius atauus. Hæc Beda secutus S. Gregorium, ex quorum verbis, quotus hic Felix fuerit non liquet. Ioannes Diaconus, qui circa annum ⅠƆCCCLXXX de vita S. Gregorij libros quatuor conscripsit, [non IV,] at auum eius Felicem Papam IV dixit. Iste Gregorius, inquit, senatoria stirpe progenitus, tam nobilissimam quam etiam religiosissimam genealogiam duxit, ita vt quartus Felix Apostolicæ Sedis Pontifex, vir magnæ in Christi Ecclesia reuerentiæ, qui basilicam SS. Cosmæ & Damiani Martyrum via sacra iuxta templum Romuli, sicut hactenus cernitur, venustissime fabricauit, eius atauus fuerit. Hæc ibi. Quæ de fabrica basilicæ SS. Cosmæ & Damiani referuntur, ad S. Felicem IV spectant, & in eius Actis XXX Ianuarij narrantur. Ioannem Diaconum secutus Leo Marsicanus Episcopus Ostiensis, qui circa annum ⅭⅠƆC floruit, lib. I Chronici Casinensis ca. I de S. Benedicto loquēs ista de S. Felice adiungit: Claruit S. Benedictus, inquit, temporibus Imperatorum Iustini senioris & Iustiniani, Romanorum vero Pontificum, Ioannis primi, & quarti Felicis, quem sanctus Papa Gregorius atauum suum fuisse testatur.

[4] Hæc Leo, ita prædicta S. Gregorij verba cum Ioanne Diacono interpretatus, cum ipse solum dicat atauum suum fuisse Felicem Romanæ Ecclesiæ Antistitem: eumq; esse Felicem III, [sed Felix III.] de quo hic agimus, persuadent & patria vtriusque Felicis, ac ratio temporis recte ponderata. Nam Felix IV fuit Samnis natione, patria Beneuentanus, at Felix III Romanus. Atqui certum atque indubitatum est S. Gregorium non ex Samnitibus originem ducere, sed ab antiquis Romanis Senatoribus. Præterea si anni ab obitu Felicis IV numerentur, vsque ad electionem S. Gregorij Papæ iam tum senis, tantum sexaginta inuenientur, quibus includi nequeunt quinque generationes ab atauo ad atnepotem statuendæ: haberi autem poterunt, si anni circiter centum interponantur, quot ferre fluxerunt ab obitu S. Felicis III, vsque ad S. Gregorij Pontificatum. Quæ pluribus exponit Baronius in Notationibus ad Martyrol. Rom. & in Annal. an. Ch. 492, vbi cum num. I narrasset, S. Felicis III obitum, addit, explosa deprauata lectione, qua in Martyrologio Romano legebatur Felix Quartus, legi S. Felicem Papam Tertium. Consentiunt paßim reliqui scriptores, Onuphrius Panuinius, Ioannes Stella, Alphonsus Ciaconius de Pontificibus Romanis, Arnoldus Wion, Ioannes Seifridus aliiq; qui de familia Aniciana, vt mox dicetur, scribunt, Petauius de Doctrina temporum lib. 13 ad an. 492, Seuerinus Binius aliiq; in collectione Conciliorum. His refragatus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, sed ante recognitionem Martyrologij Romani ab Vrbano VIII curatam, & frustra absque antiquorum auctoritate consugit ad familiam maternam S. Gregorij, quasi vel ita esset ex Samnitibus oriundus. Ac quod maximum ex ratione temporis posuimus firmamentum, silentio præterit: neque aliud extat effugium, quam eneruando notionem vocis atauus, quasi ea auus æque vel proauus indicetur. Quæ frustra excogitantur. Cum Ferrario sentit Vipera de SS. Beneuentanis hoc die.

[5] Arnoldus Wion secutus Hieronymum Bardum Florentinum Ordinis Camaldulensis, cuius librum MS. Italico sermone de nobilißima & antiquißima familia gentis Aniciæ habuit, in suo de eadem familia tractatu S. Felicem III Papam, [creditur a quibusdā e nobilissima Anicia familia oriundus,] atauum S. Gregorij Magni, a Quincto Anicio Prænestino, quem anno Vrbis conditæ CCCCL, ante Christum natum circiter CCC, prognatum asserit, interpositis quindecim clarißimorum virorum generationibus. Hos Wionis & Bardi conatus illustrat & prosequitur Ioannes Seifridus in arbore Aniciana Serenißimorum Principum Augustißimæ Domus Austriacæ. Auus S. Felicis ab his auctoribus dicitur Anicius Tertullus, [auo Anicio Tertullo,] Sexti Anicij filius, ac Sexti Petronij Probi, qui anno CCCLXXI cum Gratiano Imperatore Consulatum geßit, frater. Hunc autem Anicium Tertullum anno CCCLIX & duobus sequentibus administrasse in Occidente Præfecturam Prætorij obseruauit Onuphrius lib. 3 Comment. in Fastos. Porro pater S. Felicis, vt, hi auctores sentiunt, fuit Flauius Anicius Felix, dicti Anicij Tertulli filius, [patre Flauio Anicio Felice,] de cuius coniugio hæc scribit Seifridus lib. 3 pag. 104. Verisimillimum, inquit, mihi videtur huius Felicis coniugem extitisse Petroniam illam, cuius epitaphium visitur Romæ ad D. Pauli extra muros: [an etiam matre Petronia?] nam in vna eademque tabella & filij Gordiani & filiæ Æmilianæ sepulchralis inscriptio annexa legitur, quæ nomina stirpis Aniciæ Gordianæ propria hoc tempore fuere, & illa in eodem epitaphio Leuitæ coniux fuisse prædicatur: quod sane de eo quo loquimur Felice, intelligi non improbabiliter potest, præsertim cum ratio temporis minime nobis aduersetur, nisi malimus opinari Petroniam hanc in Felicis Papæ III connubio vixisse, antequam nimirum sacris initiaretur ordinibus. [num eam habuerit vxorem] Hæc Seifridus. At memoratum epitaphium edidit Gruterus in auctario antiquarum inscriptionum pag. 1057, & ex eo Seifridus, cuius priorem partem de Petronia hic lectoris iudicio sistimus, est ante tale:

Leuitæ coniunx Petronia, forma pudoris,
      His mea discedens Sedibus ossa loco.
Parcite vos lachrimis dulces cum coniuge natæ,
      Viuentemque Deo credite flere nefas.
DP. in pace III Non. Octob. Festo VC. Cons.

Hæc ibi. Fuit Festus Consul cum Marciano anno CCCCLXXII.

[6] Natus autem est S. Felix tertius patre Felice Presbytero de titulo Fasciolæ, vt prodit Historia Pontificum antiqua, & ab Anastasio dein aucta, [num ipse an pater fuerit Presbyter Cardinalis?] in omnibus paßim manu exaratis & excusis exemplaribus, aut variis ad eam lectionibus simul typis regiis nuper editis, & Onuphrius in epitome summorum Pontificum eumdem Felicem appellat Presbyterum Cardinalem Romanæ Ecclesiæ in titulo Fasciolæ. At Baronius ad an. 483 num. 16 ex vetere Anastasij libro asserit ex patre quidem Felice genitum, sed ipsum Papam functum antea presbyterio in Titulo Fasciolæ, & ideo fuisse ante Presbyterum Cardinalem sanctorum Martyrum Nerei & Achillei addit Ciaconius. Reliqua, quæ S. Felix in iuuentute ac potiore virilis ætatis parte, seu cælebs, seu matrimonio coniunctus, aut etiam sacris Ordinibus susceptis egerit, nos latent. Ex iis tamen, quæ deinceps referemus, eum Pontificem Maximum creatum, præclare admodum ac sancte id munus executum esse, recte colligimus, priorem vitam eum magna cum virtute peregisse. De posteris eius ad S. Gregorium vsque prædicti scriptores agunt, & alibi poterit esse nobis agendi occasio, maxime si certiora nanciscamur monumenta.

§ II Pontificatus S. Felicis. Pulsis Episcopis substituti Alexandriæ Petrus Mongus, & Antiochiæ Petrus Fullo. Hic a S. Felice excommunicatus.

[7] Qvē tēpore turbulentißimo, in Cathedrā S. Petri eueheret, seruauit Deus S. Felicem, qui summa cum auctoritate libertateq; esset orbis vniuersi Ecclesiis Orientalibus atque Occidentalibus præfuturus, leges opportunas conditurus, [Tempora Pōtificatus, S. Felicis III difficilia:] caussas necessarias cogniturus, ac controuersias occurrentes definiturus, oppreßis opem laturus, fastu elatos depositurus, Imperatorum audaciam coerciturus, ac barbaris restiturus Regibus: qui denique & aliorum esset legationes ab Oriente & Occidente suscepturus, &, vbi ipse præsens corpore nequiret aßistere, suarum auctoritate legationum ac per vicarias præfecturas præsto futurus, cunctisq; Ecclesiis supremus ipse arbiter & Iudex sancto præsidio adfuturus. Præfuerat multis annis Orienti Zeno Imperator, homo semper perfidus, [turbātibus pacem Ecclesiæ Zenone Imp. Acacio Ep. CP.] sed qui tum impellente Acacio Episcopo Constantinopolitano, vaferrimo hæretico, in deterius prolapsus, fidei formulam ab illo conceptam promulgauit: Ἐνωτικὸν, id est, Conciliatorium appellarunt, sub quo Oecumenicæ synodi Calchedonensis tacita abrogatio latebat. Ioannes Talaia, seu Tabennesiota, Episcopus Catholicus, ac legitime ordinatus, Sede pulsus erat Alexandrina, ac Petrus Mongus, quem Mogum & Moggum alij vocant, ob hæreses a S. Simplicio Pontifice Romano damnatus ante depositusq;, eo inconsulto & nulla habita synodo in illam reductus Sedem: [Petro Mōgo Ep. Alexandrino,] anathemata denique ab hisce hæreticis & laicis hominibus in Episcopos legitimos aliosq; viros Orthodoxos lata sunt. Rebus hisce adeo intricatis subsidium porrecturus erat S. Simplicius Papa, sed morte præuentus rem integram successori reliquit. Mortuus is dicitur VI Nonas Martij, [Petro Fullone Ep. Antiocheno,] quo die antiquis Martyrologiis inscriptus est. Annus eo moriente labebatur CCCCLXXXIII. Intrusus etiam in Sedem Antiochenam Petrus Fullo Ecclesiæ illius pacem plane turbauit.

[8] Odoacer Rex Erulorum, qui e remotis apud mare Sueuicum seu Balthicum, sedibus oriundus, sed, vt obseruat Theophanes, in Italia educatus, ab Imperatoris Nepotis fautoribus in odium Orestis, qui Nepote fugato, Augustulum filium suum Imperatorem appellauerat, in Italiam cum milite euocatus est, qui occisis Oreste, eiusque fratre Paulo, ac relegato in Campaniam Augustulo, [Odoacre Rege Italiæ.] sublatoque Imperio Occidentali, Rex ipse Italiæ factus imperabat octauo anno: secta ipse Arianus, de Summi Pontificis electione legem tulit libertati Ecclesiasticæ repugnantem, quam Symmachus Pontifex anno ⅠƆII in synodo Romana, Palmari dicta, abrogauit, in qua dicitur Basilius sublimis & eminentissimus vir, [per Præfectum prætorio] Præfectus Prætorio atque vices præcellentissimi Regis Odoacris agens, Clero in vnum apud B. Petrum Apostolum residenti dixisse: Quamquam studij nostri & religionis intersit, vt in episcopatus electione concordia principaliter Ecclesiæ, ne per occasionem seditionis status * ciuilitatis vocetur in dubium, tamen admonitione beatissimi viri Papæ nostri Simplicij, [libertatem electionis Pontificiæ impediente.] quam ante oculos semper habere debemus, hoc nobis meministis sub obtestatione fuisse mandatum, vt propter illum strepitum & venerabilis Ecclesiæ detrimentum, si eum de hac luce trāsire contigerit, non sine nostra consultatione cuiuslibet celebretur electio. Hæc ibi, quibus insunt fraudes & Odoacris Regis & Basilij Præfecti intrudere se in Summorum Pontificum electionem conantium. Potuit Simplicius Papa forsan petiisse aliqua auxilia, quæ ad comprimendas turbas, si quæ ab hostibus Ecclesiæ concitarentur, necessaria forent, non autem consultationem requisiuit, multo minus, vt laicus Sacerdoti anathema diceret, & contra Canones, quod ei non competebat, constitueret: quemadmodum sententia synodi Palmaris ea constituta, decernuntur nullius esse momenti, eneruata esse & in irritum deducta.

[9] Num autem propter iniqua Regis edicta inter obitum S. Simplicij, & electionem S. Felicis maior temporis mora interponenda sit, dubitamus. Sex Sedis vacantis dies paßim aßignantur, viginti addunt alij codices, alij solum tres dies interponunt. Annum S. Felicis primum componit Theophanes cum anno decimo Imperij Zenonis: cuius tamen Imperatoris annum primum non numerat ab obitu Leonis senioris, quem statuit vita decessisse mense Ianuario, Indictione XII, anno Æræ vulgaris CCCCLXXIV, ac mox addit Zenonem mense Februario a Leone iuniore filio suo Imperatorem coronatum, & dein inchoatum a Septembri proximo annum, primum aßignat Imperij Zenonis, ac mortem indicat Leonis iunioris. [Ioānes Tabennesiota Ep. Alexādrinus expellendus,] quem ait solos decem menses cum Zenone proprio parente moderarum Imperium obiisse, mense scilicet Decembri eiusdem anni CCCCLXXIV, cum quo Baronius, Petauius aliiq; primum Zenonis annum finiunt. Huius ergo Imperij anno decimo, a quo S. Felicis annos Theophanes numerat, decimum tertium agebat Acacius in Pontificatu Constantinopolitano, egissetq; in Alexandrino secundum Ioannes Talaia, seu Tabennesiota, nisi iam ante pulsus fuisset, ob caussam quam describit Theophanes: Hoc etiam anno partium Petri Mongi studiosi, largitionibus atque imposturis Zenoni suaserunt, vt Ioannem Tabennesiotam Episcopum, quasi præter eius mentem consecratum, expelleret Alexandria, Petrum vero Mongum ab Euchaitarum locis Alexandriam reuocaret. Tum vero Henoticon, pacis nimirum sanctionem, ab Acacio Constantinopolitano, prout affirmant nonnulli, dictatum, Zeno tulit, & per omnes prouincias promulgauit. Mongum vero, priusquam rediret Alexandriā, cum Simplicio Romano Pontifice & Acacio iussit Zeno communionem habere. Hinc vt Mongum acciperent, eiicerent autem Ioannem, Acacius ad Alexandrinos scripsit. Ioannes Petri aduentu comperto, Clero licet & populo pro eo animas ponere paratis, ac ne discederet deprecantibus, mala quæ foret Petrus commissurus secum reputans, [vltro vrbe exisse dicitur:] prudenter & citra tumultum vrbe dilapsus est.

[10] Liberatus in Breuiario de caußa Nestoriana & Eutychiana cap. 18 asserit Ioannem tum profectum esse Antiochiam, & sumptis ab Calandione Patriarcha Antiocheno intercessionis synodicis litteris Romanum Pontificem Simplicium appellasse: ad quem Alexandria fugientem Ioannem properasse, tradit lib. 3 cap. 15 Euagrius his verbis: Ioannes fugiens Alexandria, ad antiquam Romam contendit, ibique magnas concitauit turbas. Dixit namque se pro decretis Leonis & Chalcedonensis concilij sua Sede episcopali exturbatum fuisse, [an ad S. Simpliciū Romam venerit?] alterumque, qui illis aduersabatur, in ipsius locum subrogatum. Quare cum Simplicius antiquæ Romæ Episcopus vehementer conturbaretur, & litteras propterea ad Imperatorem Zenonem daret; rescribit Zeno, crimenque periurij obiectat Ioanni; eumque eius rei, non autem alterius, gratia, episcopatu abdicatum esse. Hæc Euagrius. Victor Tunnunensis in Chronico ista scribit peracta: Theodorico V. C. Cos. anno Christi CCCCLXXXIV, [Petrus Mōgus an. 484 proscribitur a S. Felice Papa tamquam hæreticus euitandus,] Felix Romanæ Ecclesiæ Præsul monachis & Clericis per Orientem, Ægyptum & Bithyniam commorantibus scribit vt Petrum Alexandrinum Episcopū Chalcedonensis synodi obtrectatorem, & eius communicatores tamquam hæreticos vitent. Theophanes cum anno XI Zenonis auspicatur primum annum Petri Mongi post eius reditum ad Episcopatum Alexandrinum. Nam, vt ait idem ad annum III Zenonis, in mortui Petri Æluri locum Petrus Mongus inducitur, vir nequam & veritatis aduersarius, [Sede Alexandrina olim eiectus:] ab vno Episcopo, eoque etiam deposito, consecratus, quem Dei zelo moti monachi adorti, sex tantum & triginta dies Pontificatus honorem assecutum deturbarunt.

[11] Calandion, vir Catholicus, Episcopus Antiochenus, vt Euagrius cap. 16 tradit, scribens ad Imperatorem Zenonem & Acacium Episcopum Constantinopolitanum, [eius fraudes detegit Calandion Ep. Antiochenus,] Petrum Mongum non solum adulterum vocat, verum etiam eum, cum esset Alexandriæ, Chalcedonensi concilio anathema indixisse asserit. Sed velamento criminis inuento, Calandion ad incolendam Oasin condemnatus fuit, quod partes Illi, Leontij, [qui ideo expellitur:] & Pamprepij contra Zenonem foueret. Erant hi tunc stricta obsidione in Papurio Castello preßi, ex quibus Leontius tamquam Imperator Antiochiam ingressus fuerat mense Iunio, Indictione septima, anno CCCCLXXXIV, vt ea exacte narrat Theophanes. Pulso autem Calandione, vti addit Euagrius, Petrus, cognomento Fullo (qui Cnapheus, [substituitur Petrus Fullo,] siue Gnapheus, Græcis Γναφεὺς, etiam appellatur) qui ante Calandionem & Stephanum ibi Episcopus fuerat, propriam Sedem recuperauit, qui Henotico Zenonis subscripsit, & Synodicas litteras Alexandriam ad Petrum Mongum misit. De priore eius Episcopatu ista ad annum primum Imperij Zenonis habet Theophanes: Iulianus Antiochiæ Præsul, ex gestis rebus dolore concepto, vitam amisit. Petrus autem Fullo thronum inuadens, se ad anathemata & tumultus excitandos conuertit: [olim ibi Episcopus:] ex quo cædes & domorum direptiones ob hymno, quem τρισάγιον appellant, appositum additamentum. Dein anno III Imperij Zenonis ista de eius depositione tradit: Ceterum Petrum Fullonem, vt qui Basilisco Imperij inuasori fauerat, Zeno habuit exosum, Orientalis itaque synodi decreto dignitate motus est, [quo amoto successerāt Ioannes,] & in eius locum Ioannes ordinatur. Hic quoque post menses tres eiicitur, ac demum successor eius Stephanus, vir pietate spectabilis, Antiochiæ promouetur Episcopus. Hic autem, [Stephanus,] vt anno Imperij Zenonis IV, Indictione I, refert Theophanes, communi Petri Fullonis sequacium suffragio Antiochiæ designatus Episcopus, apud Zenonem quasi Nestorianus accusatur: eum tamen, velut ab imposito crimine alienum, Orientalis synodus, Imperatoris mandato Laodiceæ congregata, suæ Sedi restituit. Quo, ad annum Imperij Zenonis VII, [S. Stephanus alter, Martyr,] fatis functo Stephanum alterum Zenonis Imperatoris iussu in eius locum ordinauerunt, quem fidei perduelles, pro sua in Petrum Fullonem propensione, in amentiæ subsidium furorem armantes, in sancti Martyris Barlaam baptisterio acutis calamis perfossum & necatum in Orontem fluuium proiecerunt. [Calandiō.] Adscriptus is est Martyrologij Romanis tabulis ad diem XXV Aprilis. Huic tunc Calandion, vt diximus, succeßit, eoq; pulso Petrus Fullo recuperauit Sedem anno CCCCLXXXIV, cuius tamen annum primum Theophanes cum anno Imperij Zenonis XII coniungit.

[12] Additis mox a Petro Fullone ad Trisagion his verbis, Crucifixus propter nos, [iterum Petrus Fullo,] exhorruit orbis vniuersus, & concilia contra eum habita sunt, & Romæ a S. Felice Papa, & Constantinopoli ab Acacio Antistite, & variæ ab his duobus aliisq; Episcopis ad Petrum Fullonem epistolæ missæ sunt, [hæreseos conuictus in Synodo Constantinop. sub Acacio, & Romana sub Felice,] quæ tomo 10 Conciliorum editionis Regiæ extant Græco-Latinæ. Earum prima est S. Felicis Papæ a pag. 18, qua ostendit illum non solum in Valentini, Manichæi, Arij, Sabellij, Apollinaris hæreses, verum etiam in errores gentilitatis, plures Deos asserentes incidisse: ac confutatis singulis blasphemiis in fine eum sic alloquitur: Hæc tibi scripsi vna cum præsente Synodo conueniens te coram Deo & sanctis Angelis vt ea doceas, & nobiscum sentias, vt illibata fides nostra maneat ad gloriam Dei. Est hæc prima Synodus a S. Felice congregata. Extat altera eius epistola a pag. 26, [qui eū deponit & excommunicat:] qua Petrus Fullo deponitur & anathemate percutitur. Et non solum, inquit, ab Antiochena Ecclesia, sed ab omni ciuitate deponit: & firma sit hæc tua depositio a me, & ab his, qui vna mecum Apostolicum thronum regunt, & ab Acacio Constantinopolitanæ Ecclesiæ Pastore, & a venerabilibus Episcopis sibi subiectis, quoniam ipsorum monimenta non sustinuisti. Sequitur dein a pag. 30 epistola S. Felicis ad Zenonem Imperatorem, qua ei nuntiat Petrum Fullonem synodali iudicio sententia anathematis condemnatum, [ac indicat zenoni Imper.] ideoq; ab eius communione abstinendum esse: petitq; vt Petrum depositum ex Antiochena Sede expellat: Quia multum, inquit, a nobis, & in Christo dilectis fratribus nostris, qui in Oriente sunt, & a venerabili Acacio vestræ regalis & Deo amatæ ciuitatis Archiepiscopo, admonitus, conuerti noluit. Aliorum epistolæ habentur a pag. 47 ad pag. 71 & ipsius Acacij a pag. 56. Baronius ad an. 483 num. 66 aliam, quæ interierit, a S. Felice scriptam epistolam arbitratur, quod in epistola vltima ad Fullonem ex editione, quæ habetur tomo I epist. Rom. Pontif. hæc verba legantur: Nec ambulare in veritate nec nostris duabus epistolis aurem voluisti accommodare, nunc igitur sum exorsus aduersus te proferre sententiam. Quæ etiam in Græcis, ab interprete alio omissa, ita referuntur: Καὶ οὐχ᾽ ὥρμησας τῇ ἀληθείᾳ, καὶ τοῖς ἐπὶ δὶς γράμμασιν ἡμῶν ἐνωτήσασθα νῦν ἠρξάμην ἀποφῄνασθαι κατά σου. Ceterum Petrus Mongus, inquit Euagrius cap. 17, homo fraudulentus, versutus & temporibus seruiens, minime in vna perstitit sententia, sed modo concilium Chalcedonense anathemate damnauit, [Mongus tempori seruit:] modo palinodiam cecinit, idemque ipsum concilium omnibus suffragiis approbauit. Illud vel maxime agit in adiuncta epistola ad Acacium, quæ dicto capite recensetur.

[Annotatum]

* al. ciuitatis.

§ III Legati a S. Felice ad Acacium missi, & pecunia corrupti.

[13] Evagrius relatis rebus, quæ ad Sedem Antiochenam & Petrum Fullonem spectant, cap. 18 ad Episcopatum Alexandrinum (quem pulso Ioanne Talaia seu Tabennesiota, recuperasse Petrum Mongum diximus) transiens, ista tradit: Ioannes, qui Romam confugerat, Felicem, qui post Simplicium Episcopus Romanus fuit, admonet de rebus a Petro gestis, suadetque, vt narrat Zacharias, vti epistolam abdicationis ideo mittat Acacio, quod Petro communicauerit. [Acacio cōmunionem Petri Mongi promouente,] Quæ accuratius explicat Theophanes ad annum Zenonis XII, & III S. Felicis: Hoc anno, inquit, Episcopi Orientis per litteras Acacio conquesti sunt, quod Mongo communionis consortium impertiisset. Ille spretis eorum monitis, Mongum eumdem in communionem admittere compulit cunctos. Ciues autem vrbium Reginæ cunctique simul Orientales Felicem, qui post Simplicij obitum Romanam Sedem tenebat, [orthodoxi ad S. Felicē cofugiunt:] supplices adierunt, & malorum omnium auctorem incusauerunt Acacium. Interea Ioānes Alexandriæ Prȩsul hæc eadem denuntians Romam ingreditur: aut certe, si a temporibus S. Simplicij Romæ permanserit, iam aliorum legatione impulsus, Romanorum animos magis occupauit. Annus tum labebatur Zenonis XII, Christi CCCCLXXXV. Eumdem annum indicat Victor Tunnunensis in Chronico, [anno 485.] & reliquam Orientis labem describit his verbis: Post Consulatum Theodorici V. C. Orientales Episcopi, præter paucos, per Henoticum Zenonis communione atque consensu polluti Petri Alexandrini, Petri Antiocheni, & Acacij Constantinopolitani Episcoporum, synodo Chalcedonensi renuntiant. Et Theodorus Lector lib. 2 Collectaneorum, Cum omnes, inquit, alij Patriarchæ, vt fertur, Henoticum Zenonis approbarent, solus Felix Romanus illi non communicauit. Henoticon Græce habet Euagrius cap. 14, & Latine Liberatus cap. 18, & alij ex illis.

[14] Quæ dein S. Felix egerit, ita narrat Theophanes eodem XII anno Zenonis: Felix itaque synodo in coryphæi Apostolorum Petri templo coacta, [hic synodū colligit:] duos Episcopos & vna Defensorem Constantinopolim ablegat, Zenonique & Acacio litteris significat, vt Petrum Mongum, ceu hæreticum, Alexandria eiiciant. Eadem referunt Anastasius Bibliothecarius & Cedrenus, qui anno XII Zenonis hæc etiam gesta asserit. Euagrius cap. 28 ista sic exponit: Cum libelli Felici a Ioanne Talaia contra Acacium, quod contra Ecclesiæ ritum cum Petro Mongo communicauerat, deque aliis facinoribus ab eo contra canones admissis, dati erant; mittuntur a Felice ad Zenonem Vitalius & Misenus Episcopi, [mittit legatos Constātinopolim:] vt eius auctoritate tum concilium Chalcedonense confirmaretur, tum Petrus vt hæreticus episcopatu pelleretur, tum denique Acacius mitteretur ad ipsum Felicem, rationem de rebus, quas Ioannes ei obiectasset, redditurus. Quæ plenius continentur tum in epistolis Synodicis S. Felicis Papæ ad Zenonem Imperatorem & Acacium e Concilio Romano datis, tum in libellis citationis Acacij, ad eosdem Zenonem & Acacium mißis, quæ in dicto tomo X Conciliorum habentur pag. 5, 11, 44 & 45. De Episcopis & Defensore Ecclesiæ Constantinopolim mißis, ita in epistola ad Zenonem scribit S. Felix: [Felicem Defensorē Ecclesiæ,] Conueniens fuit, vt Vitalis & Miseni fratrum & Coëpiscoporum meorum, & famuli vestri Felicis, Ecclesiæ Defensoris, ad vos necessariam legationem mitterem, qui non tam baiuli specie ista deferrent, quam meam vicem peragentes, me quodammodo vobis facerent esse præsentem. In libello citationis ad Acacium de hisce legatis ita loquitur: Ad quam rem de collegio nostro fratres & Coëpiscopos nostros Vitalem & Misenum, [Episcopos Misenum Cumanū, & Vitalem Truentinū,] cum quibus illum a latere nostro fidelissimum nostrum Felicem Defensorem, sanctæ Ecclesiæ Romanæ ordinatione direximus. Fuisse autem Misenum Cumanæ Ecclesiæ in Campania Episcopum, & Vitalem Droëntinum, siue Truentinum, in Piceno, monet ex perbreui historia auctoris coæui Baronius ad an. 483 num. 19. Qui hisce addebatur libellus Ioannis Talaiæ. hactenus desideratur.

[15] At quæ hisce legatis inter proficiscendum aduersa obuenerint, ita Theophanes ad annum Zenonis XIII, Christi CCCCLXXXVI, narrat: Hoc anno legatis Roma profectis, & apud Abydum Zenonis & Acacij consilio detentis, vi quoque ablatis eorum litteris, [detentos Abydi in carcere anno 486] ipsisque in carcerem coniectis; eos, nisi cum Acacio & Petro Mongo communicent, interfecturum, Zeno comminatur. Est Abydus vrbs prouinciæ Hellesponti prope ipsum fretum, cuius Episcopus Hermias subscripsit Concilio Chalcedonensi. Victor Tunnunensis hæc gesta tradit Longino V. C. Cos. Is est annus CCCCLXXXVI. Acacius, inquit, Constantinopolitanus Episcopus litteris Felicis Romanæ Ecclesiȩ Prȩfulis admonitus, vt a damnatorum synodi Chalcedonensis communione atque societate abstineat, legatos eius custodiæ mancipat. Dum interim ab orthodoxis Constantinopoli summo desiderio legati expectantur, a Cyrillo, monasterij S. Dij, quod Acœmetorum est, Hegumeno, litteras ad S. Felicem datas esse scribit Euagrius cap. 19. At priusquam, inquit, Vitalis & Misenus venere ad Imperatorem, Cyrillus monachorum, quos Acœmetas appellant, Hegumenus, mittit ad Felicem, [iubet illos agere cum Hegumeno Acœmetorum:] quo eum, cum tam grauia peccata contra veram fidem admissa essent, insimularet tarditatis. Felix igitur scribit ad Misenum, vt nihil ante moliretur, quam esset cum Cyrillo locutus, & ab eo quod esset faciendum didicisset. Hæc ibi, quæ etiam apud Nicephorum lib. 16 cap. 16 leguntur: vti præcedentia ex Theophane descripsit Cedrenus, eiusq; etiam annorum epocham obseruat.

[16] Anno dein Zenonis XIV, Christi CCCCLXXXVII, ista contigisse refert Theophanes: Porro Zeno Acacij suggestionibus, Orientales Episcopos Henotico, siue Concordiæ sanctioni, subscribere, & Petro Mongo communicare cogebat: [hi pecunia corrupti Acacio consentiunt anno 487.] sed & ipsos Felicis Romani Pontificis Apocrisiarios, blanditiis delinitos & pecuniis inescatos, præter mandatorum sibi impositorum fas, in Petri communionem adduxit, omnibus Catholicarum partium in aduersum contestantibus atque reclamantibus: & primo quidem hamum funiculis circumligantes, vni ex illis publice appenderunt, secundo librum immiserunt, tertio etiam olerum cophino imposuerunt. Eadem ex Theophane referunt Anastasius & Cedrenus, sed hic omisso anno XIV Imperij Zenonis, a Theophane indicato, tradit ea contigisse τῷ ἔτει ιέ, anno XV. At Liberatus non meminit Abydi vrbis, sed Constantinopoli & captiuitatem & reliqua gesta adscribit cap. 18 his verbis: Quoniam vero tot epistolæ, quæ vel ad Acacium a Papa, vel ad Imperatorem missæ sunt, nihil penitus profecerunt; ex deliberatione Vitalis & Mesenus Episcopi in legatione directi sunt, vt quæ superius dicta sunt allegarent, & Petrus, sicut antea, de Alexandrina Sede pelleretur. Itum est Constantinopolim & supradicti Episcopi in custodiam sunt redacti, chartis sublatis, ne Catholicis, quibus scriptum fuerat, redderentur. Quos iterum Acacius post hæc de custodia eiiciens, secum fecit procedere, vt quasi confirmato Petri sacerdotio dimitterentur. Redeunt aliquando Legati, sed præcesserant monachi, qui eos grauiter de proditione arguebant. Auditi cominus & conuicti ex ipsis litteris, quas detulerunt, a locis propriis sunt remoti. Felix Defensor Ecclesiæ, qui cum Legatis directus fuerat, impediente infirmitate cum ipsis pergere non potuit. Sed, postquam Vitalis & Mesenus a custodia Constantinopoli sunt egressi, perrexit cum chartis Ecclesiasticis Constantinopolim: passusque est & ipse, sublatis chartis, grauissimam custodiam. Hæc Liberatus, a quo quæ de reprehensione Legatorum a monachis facta narrantur, ita Euagrius cap. 19 exponit: Qui autem ex monasterio Acœmetorum ad Felicem, Misenum & Vitalem venerunt, [arguuntur a monachis Acœmetis] eos propterea coarguerunt, quod ad ipsorum vsque aduentum Constantinopolim, Petri nomen clam & occulte in sacris tabulis legi consueuerat; ex eo autem tempore ad præsens vsque palam & aperte Misenum ac Vitalem cum Petro communicasse. Ac dein cap. 20, Creuere, inquit, res istæ sermone Symeonis monachi cœnobij Acœmetorum Romam ad Felicem Papam a Cyrillo Hegumeno missi. Nam Misenus & Vitalis ab eo fuere reprehensi, [& accusātur apud S. Felicem:] propterea quod cum hæreticis communicarent, idque cum nomen Petri, vt hæretici, palam in sacris tabulis recitaretur: quodque ea ratione multi simplices homines ab hæreticis in errorem inducerentur, qui affirmare non dubitarunt, Petrum ab Episcopo Romano in communionem receptum esse. Addidit etiam Symeones, cum quædam quæstiones rogarentur, Misenum & eius fautores noluisse quemquam orthodoxorum in colloquium venire, vel litteras reddere, vel quidquam contra veram sinceramque fidem admissum accurate examinare. Producebatur item in medium Syluanus Presbyter, qui cum vna cum Miseno & Vitali fuisset Constantinopoli, verba monachorum confirmauit. Hactenus Euagrius.

§ IV Anathemate percußi a S. Felice Legati & Acacius: huius & aliorum Patriarcharum interitus. Schisma sublatum.

[17] Præuaricatione legatorum per dictos monachos orthodoxos intellecta, indixit S. Felix synodum, Romæ apud S. Petrum Apostolum habendam, ad quam Episcopi septuaginta septē venerunt. [In Concilio 77 Episcoporū caussa eorum discussa,] Quæ in ea synodo contra hosce Legatos sententia lata sit, Gelasius Papa S. Felicis successor in Concilio Romano anno CCCCXCV habito, antequam Misenus absolueretur, ita pag. 222 refert: Sedes Apostolica quidem, quæ, Christo Domino delegante, totius Ecclesiæ retinet principatum, pro dispensatione curaque generali, quam pro fide Catholica vel pro paternis canonibus regulisque maiorum necessaria semper circumspectione dependet, Misenum atque Vitalem, quos contra Eutychianæ pestilentiæ sectatores, vel contra eos, qui talium se communione polluerant, suæ potestatis legatione suffultos, ad Orientem dudum sub sanctæ memoriæ decessore meo Præsule destinarat, quod Apostolica præcepta declinantes quolibet modo in eorum, aduersum quos missi fuerant, consortia recidissent, [cōmunione priuantur:] gestis synodalibus rerum discussione patefacta, communione pariter & honore, merito iureque submouit. Et ipsi LXXVII Patres in hac synodo sub S. Felice congregati in epistola ad Clericos & monachos Orientales pag. 75 hanc suam sententiam contra dictos Legatos & Acacium latam esse testantur: His ergo, inquiunt, deterioribus compertis, Vitalem atque Misenum, a sacerdotali collegio & sacrosancta communione suspendimus, Acacium quoque membris Christi perniciosius inhiantem, [Acacius anathemate percutitur:] & per ciuitates atque prouincias vnam de fide Catholica Ecclesiam dissipantem, inter Episcopos sanctos atque inter Christianos iudicauimus non haberi … eum iam nunc, Eutychianæ hæreseos defensorem & patronum, e corpore Ecclesiastico, vt partem putridam anathematizamus, sententia memorata abscissum.

[18] Edictum sententiæ S. Felicis Papæ, quod propter eius damnationem in Orientem directum est, ex codice MS. edidit Sirmondus in Notis ad Facundi librum contra Mocianum, & nos, quia hactenus in tomis Conciliorum non est excusum, hic damus, estque tale: Acacius, qui secundo a nobis admonitus, [hoc edicto a S. Felice in Orientem misso,] statutorum salubrium non destitit esse contemptor, meque in meis credidit esse carcerizandum, hunc Deus cælitus prolata sententia de sacerdotio fecit extorrem. Ergo si quis Episcopus, Clericus, monachus, laicus, post hanc denuntiationem eidem communicauerit, anathema sit Spiritu sancto exequente. Scripsit dein S. Felix epistolam Acacio, qua relatis eius criminibus, munere eum sacerdotali & fidelium communione priuatum monet sub finem his verbis: Habe ergo cum his, [& epistolā ad Acaciū.] quos libenter amplecteris, portionem ex sententia præsenti, quam per tuæ tibi direximus Ecclesiæ Defensorem. Sacerdotali honore & communione Catholica, nec non etiam a fidelium numero segregatus sublatum tibi nomen & munus ministerij sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus iudicio & Apostolica auctoritate damnatus, numquamque anathematis vinculis exuendus. Cælius Felix Episcopus sanctæ Ecclesiæ Catholicæ vrbis Romæ subscripsi. Data V Kalend. Augusti, Venantio V. C. Cos.

[19] Hæc ibi. Sed qui tunc Consul Venantius, qui reperitur solum cum Theodorico eam dignitatem geßisse anno CCCCLXXXIV, [an ea scripta Venātio Consule?] Zenonis XI? quo nempe anno scribit Theophanes Theodoricum e Thracia Byzantium euocatum, Consulemque renuntiatum, & Thraciæ præfectura donatum: qui post varia gesta, in Italiam profectus cum Odoacre confligere cœpit, eoq; tandem deuicto Rex Italiæ factus est. Quo eodem anno idem Theophanes adhuc Calandionem refert Episcopum Antiochenum, in cuius tum expulsi locum Petrus Fullo intrusus est: quem & ipse Acacius damnauit, atque vt ab Apostolica Sede damnaretur, institit, vti in hac ipsa epistola S. Felicis etiam indicatur, & ex aliis epistolis S. Felicis ad Zenonem & Petrum Fullonem supra relatum est. Baronius an. 483 num. 44 ait epistolam S. Felicis ad Zenonem Imperatorem reddi in nonnullis obscuram ob mendosam scriptionem & cariosam vetustatem: quidni & simili de caußa nomen Venantij loco alterius Consulis irrepsisse dicatur? Victor Tunnunensis post Consulatum Longini, siue ad annum CCCCLXXXVII, ista refert: Acacius Constantinopolitanus, Petrus Alexandrinus, & Petrus Antiochenus Episcopi, Chalcedonensis synodi inimici, a Felice Romanæ Ecclesiæ Prȩsule & synodo in Italia facta damnantur., & ipsa damnatio Acacio Constantinopolim legatis missis per monachos monasteriorum Achimitensium atque Dij ingeritur. Hoc autem, & duobus præcedentibus annis, hi notantur in Chronico Marcellini Consules: Symmachus solus, Longinus solus, Boëtius solus. At Caßiodorus aliiq; Longino socium aßignant Decium. An etiam Boëtio collega Venantius dari debeat poßitue ob hanc S. Felicis epistolam inquirant alij. Infra ob nomen Boëtij Consulis loco Mauortij intrusum, obseruamus epistolam S. Felicis Papæ IV perperam Felici III tributam. Est ergo dicta epistola signata V Kalendas Augusti anni CCCCLXXXVII.

[20] Quæ autem dein contigerunt, anno Zenonis XIV ita narrat Theophanes: Felix vero cognitis legatorum suorum gestis, Ecclesiæ dignitate deiecit, & aduersus Acacium parem depositionis sententiam scripsit. Qui ipsam perferebat, eos qui Abydi in insidiis locati fuerant præterlapsus, [tradita Acacio a monachis Diensibus, ideo martyrio affectis:] ad Dij monasterium appulit. Dienses autem monachi Acacio in sacrario stanti die Dominica Felicis epistolam tradidere. Acacij fautores quosdam ex monachis, qui dederunt epistolam, necauerunt, alios suppliciis examinatos in carcerem detruserunt. Hæc ibi. Memoria horum sanctorum Martyrum adscripta est Martyrologio Romano ad VIII Februarij, quo die egimus de monasterio S. Dij, eiusq; Hegumenis siue Archimandritis, ac eorum zelo in defendenda contra Acacium orthodoxa religione. Qui autem litteras monachis Acæmetis seu Diensibus dedit missus a S. Felice Defensor Ecclesiæ, Totus, seu Tutus, appellabatur. Addit Liberatus epistolam ab Acæmeto in pallio Acacij suspensam fuisse.

[21] Acacius, inquit Theophanes, absque animi motu depositionē excepit, & Felicis nomen expunxit. Atq;, vt Liberatus tradit cap. 18, patrocinante Imperatore, remansit vsque ad mortem sacrificans. [moriuntur Acacius,] Nam, teste Facundo Episcopo Hermianensi in Africa in libello contra Mocianum, supradictus Zeno Sedis Apostolicæ decreta contemnens, prædicto Acacio communicabat, & omnes Ecclesias in sui regni finibus constitutas idem facere compellebat. At non diu vixit Acacius, cuius obitum ponit Theophanes anno Zenonis XV. Et Liberatus. In istis turbis, inquit, constituta Ecclesia moritur Acacius. Ad annum CCCCLXXXVIII refert Baronius, [an. 488 aut 489,] ad sequentem Victor Tunnunensis, dum Consulatum Eusebij exprimit.

[22] Theophanes eodem anno Zenonis XV de Acacij successoribus ista tradit: Acacio defuncto Phrauitas (qui ab aliis etiam Flauitas & Flauianus appellatur) tres menses Episcopatu potitus, [eius successor Phrauitas,] Felici litteris significat, se cum illo quidem communionem habere, cum Petro Mongo nullam. In aduersum Mongo scribit, se cum illo communione coniungi, a Felice vero se penitus alienum. Felix porro de litteris ad Mongum datis, cum ab orthodoxis certior factus fuisset, Phrauitæ legatos cum synodalibus litteris ad se aduenientes minus honorifice tractatos dimisit, aut, vt vertit Anastasius, cum inhonestate dimisit. Græce, ἀτίμους τούτους ἀπέπεμψεν. Nicephorus lib. 16 cap. 19 ἀτίμως ἤλαυνεν. At pergit Theophanes: Phrauita vero mortuo Euthymius, Presbyter & pauperum in vrbe Neapoli curator, Constantinopolitanum Episcopatum assecutus est. Is extemplo Petri Mongi nomen e sacris tabulis erasit manibus propriis, [Petrus Mōgus, ante expunctus e dyptychis Constantinopolitanis,] & Felicis Pontificis Romani reposuit: atque ita resedit in throno. Hæc Theophanes ad dictum annum XV Zenonis: e quibus illa, quæ ad succeßionem Euthymij spectant, secundum Baronium ad annum CCCCLXXXIX referenda sunt. Euagrius cap. 23. Euphemius inquit, cum litteras Petri Mongi de mutua inter ipsos communione accepisset animaduerteretque eas Actis Cōcilij Chalcedonensis anathema indixisse, valde animo commotus est, seque a Petri communione penitus seiunxit … Quapropter cum Euphemius & Petrus essent inter ipsos grauiter dimicaturi, & synodos alter aduersus alterum conuocaturi, Petrus excessit e vita: cuius obitum tradit Theophanes ad annum XVI Zenonis. Hoc anno, inquic, Petrus Mongus Alexandriæ decessit e viuis: & Athanasius cognomine Celites in eius locum promotus est. Et anno Zenonis XVII, Petrus, inquit, Fullo, Episcopus Antiochenus, interiit, [& Petrus Fullo ante Sede deiectus:] & Palladius sanctæ Protomartyris Theclæ Ecclesiæ, quæ est in Seleucia, Presbyter promotus est Episcopus. Cuius interim annum primum cum XVI anno Zenonis in præfixa tabula coniunxit, ac postea ad annum I Anastasij Imperatoris Petrus Fullo petit ab exilio reditum ad Sedem Antiochenam, quæ arbritamur ad dictum annum XVI Zenonis referri debere, eumque anno sequenti mortuum esse, vbi Græce τέθνηκεν legitur.

[23] Hæc de tribus Sedium Patriarchalium Episcopis, in anathematis damnatione contra eos a S. Felice lata misere extinctis: cum quorum obitu necdum optata Ecclesiis Orientalibus exorta pax est: quod Euphemius Constantinopolitanus impedimentum posuerit, vt ad annum Zenonis XVII ita exponit Theophanes: Hoc anno synodales Euphemij litteras Felix accepit, & vt Catholico communionis impertiit consortium: haud tamen Episcopum agnouit, [Ob nomen Acacij non expūctum, negata Orientalibus communio a S. Felice,] quod Acacij eiusque in Episcopatu successoris Phrauitæ, nomen e tabulis Ecclesiasticis non expunxerat. Quæ eadem scribit Nicephorus lib. 16 cap. 19. Liberatus cap. 18 asserit Euphemium a Felice Papa suscepisse scripta, sed quæ Baronius ad an. 489 num. 1 intelligit non communicatoria, sed commonitoria: sicut & reperiuntur, inquit, litteræ quas S. Felicis successor Gelasius ad eumdem Euphemium scripsit, quibus eum admonuit, vt nomen Acacij aboleret, si vellet consequi Ecclesiæ Catholicæ communionem. Est hæc prima Gelasij epistola a pag. 87 in tomo 10 Conciliorum editionis Regiæ relata. Ceterum Zeno Imperator eodem Imperij anno XVII, secundum computum Theophanis, comitiali morbo extinctus est, Indictione XIV, & in eius locum suffectus Anastasius Silentiarius, eadem Indictione XIV, anno CCCCXCI, magna seria quinta solennitatis Paschalis, siue hebdomadæ sanctæ, die XVIII Aprilis, qui mendose apud Theophanem dicitur XIV Aprilis. Nam Pascha contigit XXI Aprilis, cyclo Solis XXIV & Lunæ XVII, littera Dominicali F. Hic Anastasius post annos Imperij XXVIII, ipsa etiam maiore hebdomade fulmine ictus interiit die XI Aprilis anni ⅠƆXVIII, quando cyclo Lunæ VI, Solis XXIII, littera Dominicali G, Pascha celebratum fuit XV Aprilis. Succeßit Iustinus, sub quo mißa ab Hormisda Papa legatione damnati hæreseos sunt Nestorius, Eutyches, Dioscorus Alexandrinus, [concessa ab S. Hormisda sub Iustino Imp.] Timotheus Ælurus, Petrus Mongus, Acacius Constantinopolitanus, & huius successorum Phrauitæ, Euphemij, Macedonij & Timothei nomina e Dyptychis erasa, vti etiam Zenonis & Anastasij Imperatorum. Hæc potißimum peracta esse seria 5 hebdomadis maioris anni ⅠƆXIX constat ex epistola Legatorum ad Hormisdam Papam, [an. 519.] quæ pag. 519 & 520 continetur dicto tomo X Conciliorum. Hinc Facundus contra Mocianum, relata Zenonis peruicacia, addit: Anastasio deinde in imperium & præsumptionem similem succedente, omnis Oriens, præter admodum paucos, qui in illa multitudine occulti latebant, a communione Sedis Apostolicæ per annos ferme quadraginta (a temporibus S. Simplicij, quo gliscere hæc hæresis cæpit) vsque ad tempora Iustini permansit. Et cum quidam per illud tempus eiusdem partis Episcopi communionem Sedis Apostolicæ sibi ac suis Ecclesiis postularent, non impetrauerunt, donec Principis Iustini temporibus Acacij damnationi subscriberent.

§ V Reliqua S. Felicis gesta, obitus, sepultura.

[24] Hactenus egimus de grauißimo dißidio Episcoporum Orientalium, sub Imperio Zenonis & Anastasij, qui ideo sunt a S. Felice Papa sancta Romanæ Ecclesiæ communione priuati. Nunc pauca restant, circa Ecclesias Africanas ab eodem S. Felice constituta. [In Africa a Vandalis multi martyriū passi, aut in exilium trusi,] Ingemiscebant eæ iam pridem sub Regibus Vandalis, Ariana hæresi infectis, primo sub Geiserico inuasore, dein sub eius filio Hunerico, qui primis annis Sedis S. Felicis grauem aduersus Catholicos persecutionem mouit, aut certe sæpius motam renouauit. De illustribus Martyribus tunc cæsis, & variis Confessoribus in exilium mißis, sæpius toco hoc opere agimus. Sed non euasit truculentus tyrannus vltrices supremi Iudicis manus. Nam, vt Victor Vticensis, cum lib. 3 persecutionem hanc Vandalicam enarrasset, sub finem tradit, sceleratissimus Hunericus meritorum suorum mortem consummauit, dum putrefactum & ebulliens vermibus non corpus, sed partes corporis eius viderentur esse sepultæ. Hunerico subrogatus Gundabundus, eius ex fratre Gunzone nepos, pacem mox Ecclesiæ reddidit, & Catholicis ab exilio permisit reditum. [alij rebaptizati Arianismum amplexi,] Cum essent ergo Gundabundi indulgentia Episcoporum & aliorum orthodoxorum relaxata exilia, alij qui ante ad Arianos transierant, atque ab eis fuerant rebaptizati, nunc resipiscentes, medicinam quæsiuere vulneribus, sed quod ab orthodoxis Confessoribus ab exilio reuersis vitarentur, [ab aliis, dū redire desiderant, reiecti,] confugerunt ad Romanam Ecclesiam, eiusq; Pastorem summum S. Felicem, vt is pro munere suo dignaretur lapsis & resurgere desiderantibus manum auxiliatricem porrigere. Pontifex euocatis triginta octo Episcopis synodum coëgit in basilica Constantiniana, sub die III Iduum Martiarum, Flauio Boetio V. C. Consule, [a S. Felice, habita synodo, adiuuantur anno 487,] anno Christi CCCCLXXXVII, & pro qualitate delictorum opportuna remedia adinuenit, eaq; aliquot capitibus distinxit, quæ a pag. 77 in dicto Conciliorum tomo leguntur: vbi pag. 78 Episcopis longo ordine recensitis Felix Episcopus Ecclesiæ Catholicæ vrbis Romanæ præsidens synodo, dixit: Communis dolor & generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptizatos etiam Episcopos, Presbyteros, Diaconosque cognouimus: quæ res sine dubio ad vestræ quoque peruenit notitiam sanctitatis: de quo quid obseruari debeat, ordinare nos conuenit. Proinde vt manifesta sit super hoc nostra sententia, quæ nobis sunt visa recitentur. De hac sua sententia scripserat epistolam, ad vniuersos Episcopos per Africæ prouincias constitutos, quæ lecta in consessu Patrum fuit, & sententia eorumdem approbata. Legitur ea epistola a pag. 36 in dicto X Conciliorum tomo, consignata Idibus Martij, [missa epistola an. 488.] Dinamio & Sifidio Coss. Romæ scilicet detenta ad annum CCCCLXXXVIII, quo in Africam missa est. Reliqua ibidem legi possunt, & a Baronio in Annalibus ad an. 487 num. 1 & seqq. explicantur.

[25] Premebatur Hispania sub seruitute Gothica, quo tempore Zeno inter Episcopos Hispalenses recensitus ibidem floruit, quem S. Felix in epistola eidem scripta inter mundi turbines gubernatorem Ecclesiæ præcipuum appellat, [alia epistola S. Felicis ad Episc. Hispalensem,] eiq; quemdam Terentianum commendat. Reliqua circa Ecclesias Hispaniarum a S. Felice decreta latent. Alia quædam Felicis Papæ epistola ad Cæsarium Episcopum suspensos diu tenuit viros doctos, cum Boëtij Consulatus, post quem data vulgo annotabatur, congrueret cum Felicis III temporibus: vnde & Baronius ad annum 488 num. 7 eam epistolam retulit. Verum diligentia Iacobi Sirmondi nostri discussæ sunt tenebræ, [non autem ad Cæsariū Ep. Arelatensem:] & reddita auctori suo epistola, id est Felici IV, cum ex codice Arelatensi veram restituerit lectionem, qua data legitur post Consulatum non Boëtij, sed Mauortij, anno Christi ⅠƆXXVII, quo viuebant & S. Felix IV Papa, & S. Cæsarius Episcopus Arelatensis. At tempore S. Felicis III dominabantur in Galliis Alaricus Rex Visigothorum, Gundobadus & Godegisilus Reges Burgundionum, omnes hæresi Ariana infecti, & Chlodoueus I Rex Francorum necdum ad fidem Christi conuersus. Quæ hisce temporibus vigilantia Summi Pontificis apud Episcopos Galliæ orthodoxos peracta sint, etiam latent.

[26] In Gestis Summorum Pontificum apud Anastasium aliosq; pauca hæc obseruantur: Fecisse eum basilicam S. Agapeti iuxta basilicam S. Laurentij Martyris. [basilicam S. Agapeti extruit:] Fecisse etiam ordinationes duas in vrbe Roma per mensem Decembrem consecrasseq; Presbyteros viginti octo, Diaconos quinque, [confert Ordines sacros:] Episcopos per diuersa loca triginta vnum. Demum fuisse Pontificem temporibus Odoacris Regis vsque ad tempora Theodorici Regis. quos ambos de imperio Italiæ vidit confligentes, eoq; ipse tempore mortuus est, quo Odoacer in vrbe Rauennatum ab Theoderico obsidebatur, qui altero ab obitu S. Felicis anno interemptus est. Sedit S. Felix annos octo, menses vndecim, dies XXIII, aut secundum alios codices, dies XV, aut XVII, [sedit fere 9 annos.] vel XVIII. Sepultus est in basilica S. Pauli Apostoli. Bucelinus in Sacrario Benedictino tradit corpus sacrum tanti Pontificis quiescere in monasterio S. Pauli Romano. [sepultus in basilica S. Pauli.] Victor Tunnunensis, Anastasio & Rufo Coss. inquit, Romanæ Ecclesiæ Præsuli Felici succedit Gelasius. Annus is est CCCCXCII. Marcellinus in Chronico, quod mirum est, in tempore Sedis multum aberrat. Nam Indict. V Trocondo & Seuerino Coss. hæc scribit: Romanæ Ecclesiæ Felix XLVI Episcopus ordinatus vixit annis XII, qui numerantur ab anno CCCCLXXXII, ad annum CCCCXCIV, ad quem Asterio & Præsidio Coss. statuit S. Gelasium ordinatum, cui dies XXI Nouembris sacer est.

DE S. THEODORO SALO.

[Commentarius]

Theodorus Salus (S.)

G. H.

[1] Mirabilem Deum in operibus suis agnoscimus omnes, mirabilem eumdem deprædicant sacræ litteræ in Sanctis suis: quos potißimum modo prorsus admirando adducit ad perfectionem vitæ, ac tandem æternam salutem. [Psal. 6. 36] Inter hos Sanctos eminent illi, qui, vt vitæ sanctioris famam gloriamq; mirabilium factorum de se sparsam abolerent, neue ex ea insolescerent, & salutis iacturam facerent, stultitiam simularunt, ac quædam paradoxa atque ab vsu vitæ communis remota admiserunt. Quæ res quam Deo grata fuerit, sæpius miraculis confirmatum est: qualia leguntur in Actis S. Simeonis Sali ad Kalendas Iulij illustrandis: cuius etiā funus cælesti symphonia Angeli cohonestarunt. Similem Sanctum hoc die celebrant Græci in Menæis, & apud Maximum Cythæreum, his verbis: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Θεόδωρος δια Ξριστὸν σαλὸς ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦται. Eodem die S. Theodorus Salus, seu propter Christum stultus, in pace vitam finiuit. Eumdem Græci in Menæis comparant cum Dauide Rege, qui I Reg. cap. 21 apud Achim Regem Philistinorum dementiam simulauit, dum, vt ver. 13 legitur, immutauit os suū coram seruis Regis, & collabebatur inter manus eorum, & impingebat in ostia portæ, defluebantque saliuæ eius in barbam, quando eum Achis hominem insanum & furiosum, qui in domum suam ingredi non posset, iudicauit. Imitatus Dauidem S. Theodorus etiam dißimulata prudentia, vitam peregit & æternam beatitudinem assecutus est. Reliqua Acta hactenus latent.

DE S. ALDETRVDE VIRGINE, ABBATISSA MALBODII IN BELGIO

SVB FINEM SECVLI VII.

Commentarius præuius.

Aldetrudis Virgo, Abbatissa Malbodiensis in Belgio (S.)

G. H.

[1] Malbodij, siue Melbodij, quod oppidum est Hannoniæ in Belgio ad Sabim fluuiū, extat peruetustum nobilium Canonicarum collegium, a S. Aldegunde nobilissima Virgine extructum, vti fuse dictum est ad eius Vitam XXX Ianuarij. [Sanctæ Aldetrudis familia nobilis & sancta:] Huius Virginis soror fuit S. Waldetrudis, nupta S. Vincentio Comiti: colitur ipsa IX Aprilis, maritus XIV Iulij. Eorum filiæ fuerunt SS. Aldetrudis & Madelberta Virgines, atque ambæ post S. Aldegundem materteram Abbatissæ Malbodienses, prior Aldetrudis, quæ XXV Februarij colitur, tum Madelberta, cuius dies natalis incidit in VII Septembris.

[2] Acta aliqua S. Aldetrudis damus ex codice MS. monasterij Rubeæ Vallis prope Bruxellas, [Acta MSS.] inserta primæ parti Hagiologij Brabantinorum. Horum Actorum prior pars legitur in MS. Breuiario Montensi itidem peruetusti nobilium Canonicarum collegij, a S. Waldetrude in ea vrbe conditi. Hæc pars est in illo Breuiario distributa in nouem Lectiones, quibus additur hæc Oratio in eius festo recitanda: [officium Ecclesiasticum:] Beatissimæ Aldetrudis solennitatem agentes, tuam, Domine, deprecamur clementiam, vt per eius preces assiduas a cunctis criminibus nos absoluas. Colitur etiam hoc tempore S. Aldetrudis Officio nouem lectionum in Ecclesiis collegiatis Canonicarum Malbodiensium ac Montensium & secundi Nocturni lectiones ex eisdem Actis recitantur, exceptis paucis, quæ ex Gestis S. Aldegundis emendantur, quæ sic in priore Vita pag. 1039 num. 22 leguntur:

[3] Christi secuta vestigia beata & venerabilis Virgo Aldegundis, inter ceteras, quas diabolo subtrahens, Christo lucrata fuerat, filiam quoque sororis suæ Waldetrudis, nomine Aldetrudem, [sub S. Aldegunde matertera pia educatio:] ab ipsis cunabulis in monasterio regulariter educauerat. Quæ quotidie excubans secus pedes amitæ suæ, vt altera Maria, ad eius vitam & mores instituebatur. Erat quippe summæ humilitatis & obedientiæ: quod vt omnipotens Deus mortalibus patefaceret, iussit materfamilias B. Aldegundis eidem adolescentulæ, vt fragmenta ceræ coaceruaret in vnum, & igni superposita cogerentur in massam. Illico dicto citius paruit, ignē accendit, * vasculum id est, peluim, cera plenum superimposuit. Cum ecce rogo victore subiectæ materiæ, strue lignorum decidente, concha feruens in partem se vertens animositatem igni subministrauit. Quod cernens virguncula bonæ indolis Aldetrudis, vehementer tanto indoluit damno, festinansque nudis manibus, ac brachiis exertis vas de incendio caloris cum cera liquefacta ab igne liberans, in pauimentum posuit. Intercedentibus siquidem orationibus beatæ Virginis, & obedientia illius suffragante, nil læsionis in carne & cute ipsius repertum est.

[4] Hæc auctor prioris Vitæ, quæ in altera Vita auctore Hucbaldo paullo aliter pag. 1044 num. 16 ita referuntur: Duas autem neptes, filias sororis suæ, cum magna diligentia regulariter S. Aldegundis erudiebat, [eadem ab alio relata,] & vt Dominum Christum sibi sponsum eligerent, ab ipsis infantiæ rudimentis diligenter edocebat. Harum vna Madelberra, altera vocabatur Aldetrudis. Quæ videlicet Aldetrudis, puella bonæ indolis, materteræ suæ mores & vitam satagebat imitari, secusque pedes illius indesinenter accumbens, doctrina vitæ sitiebat informari. Quæ cum multis floreret virtutibus, humilitati præcipue & obedientiæ dedita erat. Huic aliquando beata virgo Aldegundis præceperat, vt fragmenta ceræ coaceruaret in vnum, sollicita ne vel min imarerum monasterij deperirent. Illa dicto citius paruit, dispersa ceræ fragmenta collegit, ignem accendit, vas æneum, id est, peluim, cera plenum superimponit. Sed cum dominante flamma strues lignorum iam combusta decideret, atque sartago feruens, ignis ardore circumcincta in partem alteram declinaret, ac magis inde focus exæstuaret, timens virguncula, ne quid damni contingeret, armata fide, [& fiducia in Deum laudatur:] manibus nudis extentisque brachiis de medio flammarum luterem bullientem festina sustulit, nihilque penitus in cute suæ carnis perpessa læsionis, in pauimentum deposuit. Tantum apud Deum & meritum iubentis & virtus obedientis sine dubitatione promeruit. Hæc Hucbaldus: quæ in Actis MSS. diuersimode, vt mox constabit, narrantur.

[5] De tempore, quo potißimum floruerit S. Aldetrudis, hæc traduntur: primo, Acta num. I tempus Dagoberti inclyti Regis Francorum aßignant, [An sub Dagoberto I vixerit?] quo loco Dagobertum primum, anno ⅠƆCXLIV mortuum, intelligi innuit prima Vita S. Aldegundis pag. 1040 num. 27 his verbis: Sepulta est ergo amantissima Christi Virgo Aldegundis, sponsa Domini, habitaculum Spiritus sancti in villa suæ quōdam ditionis, vbi animam reddidit Creatori suo, vocabulo Cartissolra, vbi vterque suus parens tumulati esse dicuntur. Posthæc a Rege inclyto Sigeberto atque beatissima Virgine Aldetrude Abbatissa translatum est corpus eius in municipium Malbodium. [an sub S. Sigeberto:] Est is S. Sigebertus Rex Austrasiorum, mortuus anno ⅠƆCLXIV Kalendis Februarij, ad quem diem Vitam eius dedimus, ac chronologiam Regum Francorum stirpis Merouingicæ ordinauimus; sub cuius regno S. Aldegundem circa annum ⅠƆCLXI suscepto sacræ religionis velamine fuisse in sponsam Christi sacratam a sanctis Episcopis Autberto & Amando, diximus VI Februarij ad huius Vitam pag. 835 num. 98. Mortuum esse S. Amandum anno ⅠƆCLXXXIV ostendimus pag. 837 num. 107. Huius gloriam vidit S. Aldegundis non post mortem eius, sed cum adhuc viuus in lucrandis Deo animabus desudaret. [an potius sub Dagoberto II] Vter autem prior obierit, Amandus an S. Aldegundis, incertum. Præerat illis temporibus regno Austrasiorum Dagobertus II filius S. Sigeberti, quando sub S. Aldegunde matertera sanctioris vitæ exercitiationes obibat S. Aldetrudis: a qua & forsan Theoderico Rege, Dagoberti II successore, corpus est eiusdem S. Aldegundis translatum, vti etiam ad illius Vitam annotauimus. [& Theoderico?] Demum cum annis duodecim Abbatissa nobile illud collegium rexisset, ad præmium laborum euocata, sub finem seculi septimi e vita exceßit.

[6] Inscripta est eius memoria peruetusto MS. Centulensi, siue S. Richarij, ad XXV Februarij his verbis: Natalis S. Aldetrudis Virginis. Ado MS. monasterij S. Laurentij Leodij: [colitur 25 Februarij,] S. Altrudis Virginis filiæ S. Waldetrudis: additumq; erat antiqua manu: Quæ apud Marnam in magna veneratione, & pro præsentia corporis & pro virtutum eius efficacia habetur. Agunt de eadem Molanus iu auctario Vsuardi, in Indiculo & Natalibus SS. Belgij, Saussaius in Martyrologio Gallicano, Miræus in Fastis Belgicis, Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus in Martyrologiis Benedictinis. Colganus de eadem agit in Actis Sanctorum Hiberniæ quasi patre Hiberno nata foret, quod suo tempore discutietur. Meminerunt etiā Gelenius in Fastis Coloniensibus, Ferrarius in Catalogo nouo, Lahierius in Menologio Virginum aliiq; scriptores rerum Belgicarum. In Florario MS. ad XXVIII Ianuarij ita habetur: [28 Ianu. & 15 Mart.] Malbodio monasterio, natale S. Aldetrudis Virginis, filiæ S. Vincentij Comitis Hannoniæ, & Abbatissæ Canonicarum ex stirpe Carolidarum prodeuntis. In quodam recentiori MS. refertur XV Martij. Nonnulli eam volunt filiam esse S. Bauonis, de qua supra inter Prætermissos egimus.

[Annotatum]

* al. vascellum obedientia miraculo cōfirmata:

VITA
Ex duobus codicibus MSS.
collata cum Lectionibus Breuiariorum.

Aldetrudis Virgo, Abbatissa Malbodiensis in Belgio (S.)

BHL Number: 0253
[Col. 510A]

[1] Fvit, sicut vetusta docet series, sub tempore Dagoberti inclyti Regis Francorum, quædam puella, genere nobilis, sed nobilior fide & operibus, a nomine Aldetrudis, filia illustris viri B. Vincentij & eius electæ coniugis Waldetrudis: [S. Aldetrudis filia SS. Vincentij & VValdetrudis,] quæ ab ipsa genitrice sua tradita fuerat beatæ ac sacratæ Virgini Aldegundi Abbatissæ, germanæ præfatæ Waldetrudis, materteræ suæ, ad erudiendum ac sanctam regulam edocendum: cuius sectans exempla ad vitam peruenit beatam. Si dicere aut narrare quis cupit, vitam b eius, exemplis ostenditur euidenter, quod cuius imitata est vestigia, [apud materteram S. Aldegūdem Malbodij educatur:] ipsam post secuta est in cælis. Quæ cum adhuc in puerili ætate in monasterio posita, a beata enutriretur consanguinea, Euangelij auditis sententiis, cœpit animum ad amorem patriæ cælestis exercere, atque ad beatam æternamque vitam anhelare. Inter hæc cœpit sollicite cogitare, & sancta nutrix ipsius Virgo Christi Aldegundis incessanter eam admonere, [edocetur sancte viuere:] vt virginitatis seruaret palmam, & bonis operibus suam ornaret lampadem, quatenus veniente sponso, non cum stultis virginibus pulsans & clamans, remaneret foris ad ianuam, sed cum electis coronaretur in gloria. Nam quos omnipotens Deus, inquit, sui desiderij amore videt accensos, eos per multa argumenta attrahere non desistit, vt magis ac magis c exonerati animo ad calorem fidei inardescant: quatenus ad destinata præmia tenaciter festinent, ac mundi illecebras perhorrescant, & calcando per angustum callem, ad illum perueniant, coram quo se credunt in ampla beatitudinis sede permanere.

[2] Hoc desiderans beata Virgo cœpit lubricas vanasque huius seculi pompas despicere, atque amare cælestia, [virtutum exercitiis ænimam applicat:] in orationibus crebra, in vigiliis assidua, in eleemosynis larga, d omnique prosperitatis studio gregem Christi sancta gubernans sub norma, velut amica piissima, cum de rebus monasterij more solito curam gerens, iussit coram se fragmenta ceræ in vnam massam fūdere, ac in pelui quadam refrigerari. Cera liquefacta nimio calore ignis ac flammæ, redundante cacabo, conscendit in altum. Tunc præfata famula Dei, dolore detrimenti commota, stupefactis ministris, indubitanter cucurrit, nudisque manibus vas simul cum cera ab igne feruenti abstulit, & in pauimento deposuit, brachia manusque ac digitos igne ac cera habens perfusa. Factumque est intercedentibus meritis beatæ Virginis, vt nec in carne nec in cute ipsius vllum incendij aut doloris signum appareret.

[3] [ab igne seruatur illæsa:] e Iamque in assertione bonorum operum cœpit Dominus fidelibus sanctimonialibus per visum noctis visiones Angelicas demonstrare. f Quadam igitur nocte cum se sopori dedisset, [fit Abbatissa:] vna e Sororibus vidit quasi stellas descendere & ascendere, g & quærebant eam vt iret ad nuptias sponsi. [visa est inuitari ad nuptias sponsi Christi;] Cumque hanc retulisset Sororibus visionem, nimio amore gauisæ glorificabant Dominum, qui sibi fideles cælestes vocat ad nuptias.

[4] Cumque iam esset Mater cœnobij, plebiculamque Christi regens sub dextera, intempestæ noctis silentio cum se in accubitum colligens post peractum officium, paullisper somnum arripuisset; vna e Sororibus vidit, ante cornu altaris hilari vultu astare beatissimum Petrum Apostolum loquentem cum ea, [visa item a S. Petro auxilium addicente excitari,] & dicentem sibi: Forti animo esto, Virgo amabilis, nam te tuasque famulas in perpetuum custodiam, hostisq; antiqui euacuabo insidias. Denique iterum videns super labia eius fauum mellis lucifluum, scalamque erectam vsque ad cælum, aspexit quomodo Virgo Christi conabatur per eam ascendere. Hæc audiens beata Virgo, gaudens exultabat in corde suo.

[5] h Præterea quadam nocte Dominica stans in platea Aldetrudis Christi famula, a quadam Sorore fideli, sustinente manum eius dexteram, & audiente sonitum virorum loquentium ei, neminem autem vidente, sciscitabatur quid loquerentur ei. Quæ respondit: Audiui eos loquentes: Quia Regina eris, [Regina salutari:] & Regi æterno sociaberis. At ille animo lætata, & præ gaudio percutiens pectus suum, genibus flexis dixit: Domine, quomodo fiet istud cum sim peccatrix & indigna nimis?

[6] Interea videns famula Dei supramemorata aquilam volantem ad cælum, cuius tenens alam beata Christi Virgo Aldetrudis dexteram in manibus, intuita est, [mystice declaratum preces eius exauditas:] intuita est, quomodo alia sequebatur eam post tergum: quæ tandem cælos simul penetrauerunt, & factus est splendor magnus, & vociferatæ sunt aquilæ dicentes: Exaudita est oratio tua.

[7] Nihilominus de visionibus assiduis tristabatur Virgo Christi, timens accepta minime fore ipsius oracula. Deprecabatur ergo Dominum cum lacrymis dicens: Domine Iesu Christe, qui nosti omnia, antequam fiant, [Orat dirigi in via salutis a Christo:] ostende indignæ ancillæ tuæ occulta sapientiæ tuæ, vt te in omnibus laudare valeam, & inter choros sanctarum Virginum aggregari merear, qui es benedictus in secula, Amen. Factoque fine, fessa ab oratione cum se sopori dedisset, conspexit in visu, quasi staret sola in platea, intuitum dirigens ad Meridiem, & vidit ingentem massam crystalli, ad instar globi clarissimi, [& visioni confirmatur:] transeuntem ante se: quia pergens per partes Orientales, cupiebat manu apprehendere, sed cum velocitate pertransiit. Tandem a somno excitata, gaudio magno glorificabat Dominum, dicens: Ecce crystallum lucidissimum quod desiderabam videre.

[8] Post dies non multos venit quidam Presbyter boni testimonij, narrans ei, [alia visione Presbytero facta excitatur:] quod vidisset in visione noctis Epiphaniæ hominem subtilem optime crinitum, qui venit quasi Rex ab Oriente afferens in manu sua virgas tres florigeras, quas dedit ipsi sanctæ Virgini Aldetrudi, dixitque illi: Reges eos in virga, & crescebant in manu eius vsque ad nubes. Quod audiens illa, velut a graui somno expergefacta, tremens, flexisque genibus cum lacrymis, clauso aforis ostio, intrauit in secretum cubiculum cordis sui, deprecans Dominum, & dicens: Dirige me in veritate tua, & doce me, quia tu es Deus Saluator meus, & te sustinui tota die.

[9] Iterum dum ante fores staret ecclesiæ sola in platea, nullusque cum ea, aspiciens ad Meridiem audiuit tonitruum magnum in cælo, [Ob tonitris & fulgur territa, Christum consolantē agnoscit:] & ecce fulgur egrediebatur magnum splendens nimis in oculis eius, quæ expauit timuitque valde, dicens: Domine Iesu Christe, tibi commendo spiritum meum. Aspexitque subito, & vidit ante se in specie viri pulcherrimum iuuenem, dicentem sibi: Noli timere, propitius ero tibi. Intelligens itaque Dominum esse Iesum Christum in confortatione animi sui, ne trepidaret, beneuola extitit & secura: quoniam non despicit Dominus petentes se, sicut ipse in Euangelio loquitur: Quæcumque petieritis Patrem meum in nomine meo, dabit vobis. [Ioan. 16, 23] Et iterum: Qui petit, accipit, & qui quærit, inuenit, & pulsanti aperietur. [Luc. 11. 10]

[10] Porro videns quædam religiosa Soror venientem Dadonem Episcopum, qui alio nomine vocatus est i Audoënus, recitauit ei vitam beatæ Virginis Christi a principio, haud dubium, quin vt habetur memoriale ipsius in Malbodiensi cœnobio: veluti k Sobnias Abbas fecit de Niuellensi monasterio. l Tandem sponsa Christi hoc triste seculum dereliquit die vigesima quinta Februarij, & ad sponsum suū feliciter migrauit, [pie moritur.] Dominum nostrum Iesum Christū, qui cum Deo patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus trinus & vnus, per infinita secula seculorū, Amē.

[Annotata]

a MS. Montense cognomentum.

b Idem nutriendum.

c Idem exhortari animus… inardescat.

d Ita MS. Montense. At MS. Rubeæ Vallis, Omnesque seculi prosperitates despiciens studiosa gregem… velut matertera piissima, quæ dum de rebus… gereret. In lectionibus excusis ista sic amplificantur: Et in omnibus materteræ suæ vestigia & mores studuit imitari: cumque multis floreret virtutibus, humilitati potissimum & obedientiæ dedita fuit, quam in ea Deus insigni miraculo remunerauit. Cum enim aliquando beata Virgo Aldegundis ei præcepisset, vt fragmenta ceræ coaceruaret in vnum, illa citissime parens, fragmenta collecta vasi æneo super ignem imponit. Quæ ex Vita S. Aldegundis excerpta sunt.

e In Lectionib. excusis ista præponuntur: Successit B. Aldegundi materteræ suæ in regimine Melbodiensis monasterij, illudque post eam sanctissime rexit duodecim annis.

f Hic finit MS. Montense.

g Lect. eædem: Beatamque Virginem Mariam, vt ad nuptias veniret Agni, inuitantem.

h Sequentia solum sunt in MS. Rubeæ Vallis.

i Colitur S. Audoënus 24 Augusti, quo die obiit an. 689, post cuius obitum adhuc superfuisse S. Aldetrudis videtur.

k Sobinus dicitur ab Hucbaldo in Vita S. Aldegundis, quam eum scripsisse asserit.

l Lectiones excusæ ita concluduntur: Tandem migrauit in cælum die vigesima quinta Februarii.

DE S. WALBVRGE VIRGINE ET ABBATISSA HEIDENHEIMENSI, EYSTADII IN GERMANIA

CIRCA AN. ⅠƆCCLXXX.

Commentarius præuius.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

Avctore G. H.

§ I S. VValburgis Vita a variis conscripta.

[1] Eystadium, aliis Eystettum, vel Aichstadium, quod credunt a quercubus istic succisis nomen olim sortitum, in Bauaria Transdanubiana ad Almonium, siue Altimulam, fluuium, qui post aliquot anfractus in Danubium labitur Ratisponam inter & Ingolstadium: [Eystadij] a quo quatuor ferme leucis Germanicis vrbem illā distare versus Septemtrionem ferūt. Originem ea suam debet S. Willibaldo, fratri S. Walburgis, cui anno Christi ⅠƆCCXLV Episcopo ordinato ea regio obtigerat excolenda, sed tota deuastata, quæ nullam in vicinia domum, præter vnicam Deiparæ Virgini dicatam ædem habebat. Verum structo ab eo monasterio, accurrerunt qui positis domiciliis locum vicinum maiori indies frequentia colerent, donec in oppidum excreuit, vt plenius VII Iulij ad Acta S. Willibaldi dicetur. [reliquiæ S. VValburgis:] Reliquiæ S. Walburgis postmodum ad idem oppidum translatæ, miraculoso oleifluxu illud celeberrimum reddidere.

[2] Eystadio, qua versus Mœnum & Franconiam itur, est Heidenheimium, vulgo Haidnhaim, locus a S. Wunibaldo, altero S. Walburgis fratre medias inter siluas electus, [quæ Heidenheimij Abbatissa obiit.] in quo anno ⅠƆCCL monasterium extruxit, & ⅠƆCCLXI sancte obiit, cuius Vita dabitur XVIII Decembris. In hoc Heidenheimo, loco a virorum monasterio separato, collectis sanctimonialibus præfuit S. Walburgis Abbatissa, & fratri Wunibaldo superstes, vtrumque monasterium & virorum & Virginum sanctißimis formauit institutis.

[3] Horum trium Sanctorum pater fuit S. Richardus, ad cuius Vitam VII Februarij editam discußimus Acta varia de SS. Willibaldo, [Acta SS. VVillibaldi & VVunibaldi a S. VValburge forte scripta.] Wunibaldo & ipso Richardo diuersis seculis scripta, inter quæ pag. 69 censuimus eminere Hodoeporicon S. Willibaldi & Vitam S. Wunibaldi ab hac S. Walburge aut altera saltem consanguinea eorum elaboratam. Accedunt proxime Acta S. Walburgis seculo integro post eius obitum scripta a Wolfhardo Presbytero, qui cœnobij Hasenriet ani traditur monachus fuisse, aut certe ex monacho Canonicus factus. Nam (vti anonymus Hasenrietanus Gundackaro II istius nominis, XVIII Episcopo Eystettensi anno ⅭⅠƆLXXV defuncto, familiaris & superstes asserit) inter innumera pietatis & virtutis opera Erchenbaldus Haserensem Abbatiam, tunc Fuldensi, Elenwangensi & Derensi Abbatiis iure & diuitiis æqualem, S. Wilibaldo acquisiuit: sed tamen non totam. Arnulphus quippe tunc temporis Princeps eamdem Abbatiam precibus & seruitio prædicti Antistitis deuictus (oblatis prius regalibus circa Rhenum curtibus, in quibus & Thusburg cum omnibus suis pertinentiis) ad Eystattensem Episcopatum regali donatione tradidit, & chirographo aureis litteris inscripto stabiliuit. His ita peractis prudens Episcopus eiectis monachis Canonicos ibi fecit. [ipsius S. VValburgis a VVolfhardo Presbytero edita lib. 4] Hæc anonymus apud Gretserum in catalogo Episcoporum Eystettensium in Errhambaldo VIII Episcopo, cui Wolfhardus inscripsit Vitam S. Walburgis quatuor libris distinctam: in quorum primo, quæ ab ea viuente acta sunt, complexus, pluribus prosequitur eodem libro primo & tribus sequentibus miracula post mortem in monasterio S. Saluatoris Monheimensis patrata. Est Monheim, [cum miraculis] seu Mouenheim, teste Steuartio, ciuitatula sub ditione Comitis Palatini Neoburgici, non procul a Wendinga Bauariæ, adde & Pappenhemio. Eo particula reliquiarum S. Walburgis anno ⅠƆCCCXCIII, regnante Arnulfo, necdum Imperatore, delata dicitur num. 10. Hæc Wolfhardo scribere desideranti narrauit, [illius æue patratis:] qui interfuit & reliquias apto locello recondidit. Miracula quæ dein illic patrata narrat, intra triennium omnia contigerunt: plurimi a morbis sanati, cum scriberet, in viuis supererant: alia asserit euidenti sibi ratione comperta.

[4] Librum primum Wolfhardi edidit Henricus Canisius tomo 4 Antiquarum lectionum ex codicibus MSS. Ecclesiæ Cathedralis Ratisponensis & monasterij Eystettensis Ordinis Prædicatorum, [vnde hic editus liber primus,] quæ deinde ex Canisio tertiæ editioni, Vitarum Surij ab aliis adornatæ, adiuncta ad Kalendas Maij. Idem Canisius sub finem tomi 4 ex codice MS. Windbergensi in Bauaria varias publicauit a se obseruatas in dictum librum primum lectiones. Duo & nos nacti sumus alia huius libri exemplaria ex codicibus MSS. archiui Episcopalis Eystettensis & monasterij S. Galli, cum aliqua parte ex codice monasterij Budicensis in Westphalia descripta: quibus inter se collatis nouam huic libro conferimus lucem. Cum interim post hunc librum a Wolfhardo editum, miracula quotidie ad hasce S. Walburgis reliquias multiplicarentur, subsequentibus annis ⅠƆCCCXCIV, & ⅠƆCCCXCV se tres alios libros diligenti apposita vigilantia scripsisse ad secundum præfatur: cuius partem median edidit idem Canisius ex dicto MS. Windbergensi. Illum integrum cum libro tertio & quarto habemus ex memorato codice MS. archiui Episcopalis Eystettensis opera Suffraganei Principie olim transmissum. [& tres alij:] Duplex exemplar Eystettensis monasterij sanctimonialium S. Walburgis & monasterij Benedicto-purani, de quibus infra, habuit Steuartius, qui ex priore MS. reiectis in marginem ex Benedicto-purano discrepantibus lectionibus, tres vltimos libros Wolfhardi integros primus publicauit, cum libri primi parte posteriore & præfatione ad Erchambaldum. Quæ vero a S. Walburge gesta sunt aut reliquiarum translationes continent, ex variis collecta edidit Steuartius, quæ nos antiquitatis amantes singula seorsim damus, ac primo loco libros, vt diximus, quatuor a Wolfhardo conscriptos.

[5] Auctor hic in præfatione ad librum 4 mentionem facit alterius a se conscribendi operis, quod num dein præstiterit, illudque in codicibus obsoletis adhuc delitescat, [VVolfhardi Dialogus.] ignoramus. Verba eius sunt: Libelli quarti exordium capiam, & transcursis stylo currente gloriosis sacræ Virginis miraculis, ad promissum Dialogum veniam, vt in eo pro ingenioli quantitate admisso, sudore decertem. Quid eo in Dialogo promiserit, aut etiam scripserit, non constat: suspicamur ad S. Walburgis laudes pertinuisse, vti historica carmina ab eodem in carcere scripta, si anonymo Hasenrietano, qui sub Gundacaro II vixit, fides habetur: de quibus apud Gretserum lib. 1. Obseruationum ad Vitam S. Willibaldi cap. 1 hæc historiola profertur: Cum grauiter, inquit, contra Episcopum Erchambaldum deliquisset, [& Respōsorium.] & in carcerem missus, veniam per neminem impetrare potuisset. Egomet, inquit, intercessor mei fiam, factisque in carcere historicis de S. Walpurga carminibus, tandem egredi permissus, vt ante Episcopum venit, nouum illud sanctæ Virginis Responsorium alta voce percantauit: sicque non solum veniam, verum etiam honorem & remunerationem promeruit. Hæc ille anonymus, quem si Gretserus integrum protulisset, quam fidem mereatur, clarius constaret.

[6] Hæc de Wolffardo, quo an alius antiquior extiterit scriptor Vitæ S. Walburgis, [Acta eiusdem VValburgis an scripta a S. VVillibaldo] quæri potest. Balæus centuria 2 Scriptorum Britanniæ, Centuriatores Magdeburgici centuria 8, Conradus Gesnerus in Bibliotheca, Ioannes Pitseus de illustribus Angliæ scriptoribus ætate 8 aliiq; recentiores tradunt S. Walburgis Vitam fuisse scriptam a fratre S. Willibaldo Episcopo. Verum, quia nullum, quo ista firmentur, proferunt argumentum; haud sane tutum remur, priorum præsertim, Balæi, Gesneri, Magdenburgensium, qui hæretici fuerunt, stare auctoritate absque vllo certioris antiquitatis vestigio: [alioue coæuo?] quāuis non dubitemus quin illa, quæ post integrum seculum ad memoriam peruenere Wolfhardi, non minus potuerint statim ab obitus S. Walburgis, quā fratrū SS. Willibaldi & Wunibaldi, edi, aut calamo ab aliqua minimū sāctimoniali describi: quæ deinceps facilius perierint quod ea omnia a Wolfhardo accurate transcripta forent. Huius leue saltem indicium est, quod in priore Præfatione, Erchambaldum, vt signa & portenta, quæ illorum temporibus peragebantur, vt a se annotarentur, exegisse scribat, nulla Actorum in vita & obitu facta mentione. Ea capite 1 & 2 fere continentur. Quæ cap. 3 de Translatione reliquiarum scribuntur, si ipse coram non adfuerit, potuit a variis & nominatim a Liubila tum sanctimoniali Moenheimensi præsente accepisse, quæ Abbatissa adhuc supererat, dum libro quarto anno ⅠƆCCCXCV aut sequente finem imponeret.

[7] Alia S. VValburgis acta, antiqua etiam, sed ex VVolfhardo contracta, addimus ex peruetustis codicibus MSS. Vltraiectino S. Saluatoris, [Alia Acta eduntur ex MSS.] Treuirensi duplici S. Martini & S. Maximini, & quarto codice Antuerpiensi Domus Professæ Societatis Iesv. Ex hisce Actis Lectiones recitari solebant in pluribus Breuiariis antiquis, quæ etiam anno ⅭⅠƆⅠƆCXXIX ad vsum Cathedralis Ecclesiæ Iprensis ex antiquo Breuiario Ecclesiæ Morinensis sunt recusæ. Tempus, quo hæc primum fuere scripta, quadantenus insinuatur in epilogo his verbis: Sed adhuc in diuersis per totum Francorum regnum prouinciis, quȩ eiusdem Virginis reliquiarum pignoribus illustratæ consistunt, quotidie plura excellentiorique præconio digna efficiuntur. De reliquiis & cultu S. VValburgis late propagato sub finem noni, & initium decimi seculi, per diuersa Germaniæ, Burgundiæ, Flandriæ & reliqui Belgij loca, agemus infra § 5, 6 & 7. Inter Episcopos Vltraiectinos XIX fuit Adelboldus, [an auctore Adelboldo Ep. Vltraiectino?] anno ⅭⅠƆVIII ordinatus: quem vitæ huius auctorem fuisse illud vtcumque persuadere videtur, quod præcipuum huius vitæ exemplar Vltraiecti seruatum fuerit, quod in ecclesia Tilensi S. VValburgis a se restaurata collegium Canonicorum, vt infra dicetur, collocarit, quod vir ipse litteratißimus, de laude sanctæ Crucis, & Deiparæ Virginis, ac Vitam S. Henrici Imperatoris, & S. VValburgis scripserit, quæ singula testatur VVilhelmus Heda in Historia Episcoporum Vltraiectinorum, vbi de Vita S. VValburgis ista habet: Referunt aliqui Adelboldum natione Frisium & nobilem extitisse. Sed ego potius Batauum crediderim, cum fratrem eius prope Tielam in Sanctuica habitasse constet ex Vita D. Walburgis, quæ ab Adelboldo scripta erat. Potuit fratri suo inscripsisse, aut eius saltem mentionem fecisse in præfatione, quæ perierit. Eadem Acta, sed breuiorem in epitomen contracta, exstant in Historia Sanctorum noua, vt olim appellabatur, [eorum cōpendium:] seu Legendæ parte secunda Coloniæ 1483 & Louanij 1485 edita, quæ, & supra memoratas Lectiones consulto hic omittimus.

[8] Alia nondum, quod sciamus, excusa damus tertio loco ex codice antiquo MS. celeberrimi monasterij Weingartensis in arce Altorfensi prope Rauespurgam, vrbem Imperialem, exstructi. [tertia Acta ex MSS.] Eadem Acta nobis Colonia misit ex codice MS. bibliothecæ Societatis nostræ Ioānes Grothaußius noster. An non hæc fortaßis ex prioribus amplificata opera monachorum Weingartensium seculo duodecimo? Eo enim tempore illic scriptum Chronicon de Welphis Principibus, ab Henrico Canisio tomo I. Antiquarum Lectionum editum. Ne autem nimij simus in eisdem repetendis, omittimus miracula quæ in Monheimio monasterio contigerunt; quod eodem ordine, quo in altera iam relata Vita, sed phrasi alia referantur. [similia in Capgrauios] Non absimilis hisce Actis est Epitome, olim in Legendam Sanctorum Angliæ a Ioanne Capgrauio relata, quam a nobis prætermissam ibidem lector reperiet.

[9] Quarto loco succedit Medibardus, siue Medingaudus, Poëta, qui, quæ Wolfhardus soluta oratione prosecutus est, rhythmis inclusit, vt ipso in Prologo præfatur:

Prosam Wolfhardus, rhythmū fecit Medibardus.

[quarta metro scripta. a Medibardo:] Quo tempore vixerit non constat. In Epilogo diebus Patrum præcedentium mirabilia gesta asserit, suis temporibus ex sacra tumba aquam manare iugiter. Carmina hæc ex peruetusto codice MS. archiui Episcopalis Eystettensis damus, collata cum iisdem editis ex altero Codice MS. bibliothecæ Episcopalis Eystettensis a Gretsero lib. 2. Obseruationum ad Vitam. S. VVillibaldi cap. 6.

[10] Medibardi æqualis, aut potius senior, fuit Adelbertus Abbas Heidenheimensis, qui sub Eugenio III Pontifice circa an. Ch. ⅭⅠƆCL Syntagma quoddam de S. VValburga eiusq; fratribus collegit: cuius potißima fuit cura, ostendere quomodo monasterium Heidenheimense a S. VVunibaldo conditum, & a S. VValburge post illius obitum administratum, postea ad Canonicos seculares translatum fuerit, [quinta auctore Philippo Ep. Eystettensi, inserto Adelberti syntagmate:] opera dicti Eugenij Papæ & Eberhardi Episcopi Bambergensis iterum Ordinis Benedictini monachis redditum. Extat illud Syntagma, a Gretsero editum eodem lib. 2. Obseruationum cap. 7. Id hic omittimus, quod ea, quæ ad S. VValburgem spectant, huius seruatis verbis retulerit Philippus, vt ad Vitam ab eo scriptam obseruamus. Quintum ergo locum occupat hic Philippus, a Rathsamhausen cognominatus, domo Alsata, genere nobilis, profeßione monachus, dein Abbas Cisterciensis monasterij Barisiensis, seu Parisiensis, prope Colmariam, studio & exercitio Doctor Theologiæ, & egregius prædicator, qui sub Clemente V Pontifice anno ⅭⅠƆCCCVI constitutus est XXXIX Episcopus Eystettensis: quo munere præclare functus, obiit anno 1322 hoc ipso XXV Februarij die, natali S. VValburgis, cuius vitam non ineleganti stylo, vt de eo testatur Gretserus, scripsit, sed nimis secure & facile, haud satis acri adhibito examine, Adelbertum aliosq; secutus, hinc inde aliquantulum corrigendus. Acta ea edidit Henricus Canisius ex codice MS. monasterij Rebdorffensis Canonicorum regularium S. Augustini ad Almonium fluuium supra Eystadium post arcem Episcopalem anno ⅭⅠƆCLVI fundati. Acta ea edimus collata cum MS. Ecclesiæ S. VValburgis Antuerpiensis, & variis lectionibus ex codice MS. bibliothecæ Episcopalis Eystettensis, editis a Gretsero post Vitam S. VVillibaldi ab eodem Philippo conscriptam: in qua plurima de S. VValburge ex altera eiusdem Vita repetuntur, quæ omnia duobus libris obseruationum accurate a Gretsero illustrantur.

[11] Ex his Philippi de S. VValburge Actis iußione sanctimonialium monasterij S. VValburgis Eystadij, de qua § 4 agemus, confecta olim est Epitome celebris de Vita & translationibus reliquiarum S. VValburgis, [sexta scripta cura sāctimonialium Eystettensium] additis demptisq; pluribus, quam Ingolstadij typis Ederianis publicauit Petrus Steuartius Leodiensis, sacræ Theologiæ Doctor, qui pluribus annis docendo & Præsidis munus obeundo collegium seu seminarium VVillibaldinum Eystadij illustrauit, deinde anno ⅭⅠƆⅠƆXCIV Ingolstadium ad geminam cathedram Mauricianam scilicet & Academicam euocatus, Academiam etiam Procancellarius rexit. Hanc Vitam ab eo editam proferimus sexto loco, relictis libris quatuor de Miraculis S. VValburgis ex VVolfhardo transcriptis. Suas ipse notationes adiunxerat Steuartius, quas Gretserus adeo copiosas credidit, vt vix cuiquam vel tenue spicilegium legendum putaret relictum. Tempus, quo sanctimoniales hanc Vitam curarunt conscribi, indicant in præfatione post artem impressoriam inuentam, qua exarari desiderarunt & Latino & Germanico idiomate, quod tamen numquam factum fuisse Steuartius iudicat, quod exemplar typis cusum nusquam compareat. Vsus ipse duplici exemplari Latino MS. altero Eystettēsi, altero vetusti & celebris in superiori Bauaria monasterij Benedictopurani, Alpibus vicini, submisso a Christophoro Gewoldo Ducis Bauariæ Consiliario, qui & Metropolim Salisburgensem post VViguleum Hundium egregie illustrauit. Germanicum exemplar MS. extabat, cum ederet Steuartius, apud Georgium Episcopum Philadelphiæ, & Vicarium Eystettensem.

[12] Demum septimo & vltimo loco damus analecta aliqua de miraculoso oleo S. VValburgis, [Analecta de oleo S. VValburgis.] cum recentioribus quibusdam miraculis, a Gretsero tractatu singulari, Ingolstadij anno ⅭⅠƆⅠƆCXX editis: in quo plurima de naturali & supernaturali fluxu huius olei disputat, quæ a nostro instituto magis remota non attingimus.

[13] Ioannes Balæus, & Ioannes Pitsæus de illustribus Angliæ seu Britanniæ scriptoribus, [Alij Vitæ scriptores] ille 7 centuria, hic ætate 15, volunt præter hos virtutum S. VValburgis illustratorem extitisse quemdam Ioannem Polum, nobili prosapia apud Anglos natum, quem Coloniæ Agrippinæ ferunt Canonicum obiisse circa annū Ch. ⅭⅠƆCCCCXXX, [Ioan. Polus.] cum ante scriptis mandasset, quæ in Italia & Germania de S. VValburge eiusq; parente S. Richardo collegisset. Inter cætera, aiunt, quæ notatu digna recenset, illud accurate memorari, a S. VValburge maiorem ecclesiam Antuerpiæ Deiparæ Virgini sacram, a fundamentis erectam & fundatam fuisse, quod hactenus in nullis Actis aut manu exaratis, aut typis editis legimus, & infra § 7 plenius refutamus. Ex recentioribus scriptoribus plurimi de S. VValburge agunt, aut aliquod Vitæ compendium tradunt, [Matth, Raderus,] quos vel hic omnes recensere operæ non est pretium. Eminet inter illos Matthæus Raderus noster, qui in præclarißimo suo opere de Bauaria sancta volumine 3 nitidißimo stylo virtutes & miracula S. VValburgis complectitur: in quo commentario subinde VVolfhardum allegat, cum Philippum describit, quod tenue viris doctis memoriæ σφάλμα facile contingit. Multus est in laudibus S. VValburgis Ioannes Espagnolus sacræ Theologiæ Doctor, monasterij S. Remigij Remis Hyparchimandrita, seu magnus-Prior, & eiusdem D. VValburgis prope Attiniacum Prioratus Superior. [Ioan Espagnolus,] Hic Duaci anno 1614 euulgauit Gallico idiomate Historiam notabilem, vt vocat, conuersionis Anglorū, Sanctorum regionis, monasteriorum, ecclesiarum & Abbatiarum, peregrinationum, apparitionum spirituum, & sanctarum reliquiarum, explicatam super vitam miraculosam S. Walburgis Virginis & Abbatissæ; plurimis annotationibus & commentariis historicis illustratam, vsus, vt præfatur ad Lectorem, Actis eiusdem S. VValburgis a VVolfhardo & Philippo Episcopo conscriptis. Quæ ad nostrum institutum faciunt, cap. 10 quædam habet de Trāslatione reliquiarum Attiniacum, quæ eius auctoritate freti proferimus § 5. Georgius Stengelius noster edidit Ingolstadij anno ⅭⅠƆⅠƆCXXV e manuscripto Rebdorffensi Sermones aliquot de Diuis Eystettensibus Willibaldo, Wunibaldo, Sola, Walburge, de qua quatuor vltimi scripti fuere: primus traditur dictus legendusue in eius natali vel obitu XXV Februarij, [auctor 4 sermonum de S. VValburge.] vltimus vero die I Maij in festo Translationis ex monasterio Haidenheimensi Eichstadium. Auctor, quisquis is est, siue monachus Robdorffensis, siue alius, post annum ⅭⅠƆCCCCLXXXVII illos sermones scripsit, in quorum primo pag. 4 ista narrat: Cum Rex Romanorum Maximilianus captus esset in Gent, & iuuenis, qui secum erat, ei diceret, Vtinam essemus in monte VVillibaldi in Eystat; Rex fecit votum, vt ipsum visitaret, & sic liberatus fuit. Fuerat Maximilianus Aquisgrani coronatus Romanorum Rex die IX Aprilis anni ⅭⅠƆCCCCLXXXVI, & biennio necdum euoluto Nonis Februarij Brugis captus est, petentibus per litteras Gandauensibus a populo Brugensi, vt captum Romanorum Regem firma custodia adseruarent. Vltimi sermonis infra mentionem faciemus, potißimum in Analectis de oleo S. VValburgis.

§ II Discessus S VValburgis ex Anglia in Germaniam. Ætas reliqua.

[14] Walburgem genere nobilißimam fuisse, natione Britannam, siue ex Anglo-Saxonum gente probauimus ad Vitam S. Richardi parentis VII Februarij, [S. VValburgis Anglo-Saxonica,] vbi eum sub In a Rege apud Saxones Occidentales floruisse ac liberos genuisse diximus, pag. 71 num. 15. De ortu S. VValburgis nihil reperimus: iuniorem credimus fratribus, & ex secunda forte Richardi vxore progenitam, quod patriam cum nouerca, fratrum sororumque suarum clientela, legatur reliquisse S. Wunebaldus, quem anno ⅠƆCCI, fratrem vero alterum S. Willibaldum anno ⅠƆCCIV natum ostendimus pag. 70 nu. 10. Cum hisce duobus filiis discessum S. Richardi parentis ex Anglia versus Apostolorum limina retulimus in annum ⅠƆCCXXI Christi, [S. Richardo patre & fratribus Romā proficiscētibus in patria relicta.] quo in itinere ipse Richardus anno sequenti ⅠƆCCXXII sanctißime e viuis abiit Lucæ in Hetruria: cum iam aliquot annos nata, adolesceret in patria S. VValburgis, quod inter liberos inoletiuos, ob quorum paruitatem & fragilitatem Richardus peregrinationem a VVillibaldo propositam primo recusabat, videatur censenda. De iis ex Hodoeporico S. VVillibaldi dictum ad vitam S. Richardi pag. 76 num. 5. Cum deinde VVillibaldus suscepta ad Terram sanctā peregrinatione procul abbesset, VVunebaldus post septennium peregrinationis in patriam regressus, diligenter docendo fratres & sorores & alios de suo genere propinquos exhortari cœpit, vt in recto itineris tramite de solita veritatis via pedem retrahendo non deuiarent, sed ad angustam paradisi portam per arduam & asperam viam ire tentarent. Quinam alij S. VVunebaldi fratres & sorores fuerint, nusquam legimus. Inter has fuisse S. Walburgem vel inde coniicimus, quod in antiquißimis hisce SS. VVillibaldi & VVunebaldi Actis nulla vllius sororis vna proficiscentis mentio fiat, sed fratrum & sororum in patria relictarum.

[15] Aliter sensit auctor qui aliquot post seculis Itinerarium S. VVillibaldi, cuius partem pag. 78 edidimus, scripsit: Incenderat, inquit, & idem felix ardor S. Willibaldi fratrem Wunebaldum, nec non & amborum sororem, [aliis perperam comes itineris Romamvsque credita,] Virginum decus Walpurgam, multosque eiusdem non solum cognationis sed & patriæ, vt capto Crucis vexillo, nudi euolarent, secuturi Regem gloriæ. Anno in æstatem vernante, cum ventis patientibus prima fides arrideret pelago, sancti fratres Willibaldus & Wunebaldus cum patre Richardo & sorore Walpurga, aliisque non paucis, in quorum pectoribusidē feruebat ardor, naui conscensa iter optatum arripiunt. Eumdem ex Anglia discessum cecinit in suo de S. VValburge poëmate infra nu. 3 Medibardus:

Hæc educta de patria
A fratre sanctissimo
Willibaldo, primum Romam,
Inde Hierosolymam
Adiit, hinc duce Christo
Ad nos vsque peruenit.

In Actis S. Richardi ex MS. Budecensi pag. 79 editis, [& Hierosolymam:] post annum ⅭⅠƆCLII scriptis, aßignatur etiam Walpurga huius itineris socia, quasi illi & S. VVillibaldo iter Hierosolymitanum iniunxisset Pontifex Romanus: eoq; peracto ambo Romam reuersi, assumpto fratre suo VVunibaldo ad S. Bonifacium, cum eius, qui tum Romæ aderat, Legato, fuissent profecti: quæ ex Actis antiquißimis & certißimis VVillibaldinis & VVunibaldinis refutata corrunt, in quibus, dum decennio integro monachus Casini degit S. VVillibaldus, frater eius S. VVunibaldus legitur cum S. Bonifacio, qui Romam ipsemet venerat, in Germaniam profectus. In Itinerario ante citato dicitur S. Willibaldus fratre Wunibaldo, sororeque Walpurga dimissis, duobus comitatus sociis, ipse tertius victoriosum iter adgressus in Terram sanctam abiisse. Quid de S. VValburge dein actum? [vltimū hoc iter reiectū,] an post septennium fratrem in patriam redeuntem comitata? an vero Romæ sola perstitit, monasterio alicui inclusa? Silent omnino vt diximus, antiquißima Acta VVillibaldina & Wunibaldina. In Hodoeporico S. Willibaldi, ipso adhuc superstite a S. Walburge aliaue consanguinea conscripto, dicuntur, ille Willibaldus, [imovtrūq;:] pater suus & frater Bunebaldus cum collegarum cœtu comitantium profecti ex patria: deinde post obitum patris Romæ duo germani felicem monasterialis disciplinæ vitam aliquamdiu duxisse: tum, relicto ibi Wunibaldo, cum duobus suis sociis perrexisse Hierosolymam Willibaldus, nulla facta sororis vna proficiscentis mentione, sed fratrum & sororum cum nouerca in patria relictorum; quos, vt diximus, post septennium in patriam regressus S. Wunibaldus ad perfectiorem vitam amplectendam adhortatus est.

[16] Addunt eadem Acta eum cum consilio amicorum, & cum iuniorum subsidiis, fratre suo comite, secunda vice Romam rediisse. An tum eum Walburgis comitata inter iuniorum subsidia? [an socia secūdi itineris S. VVunibaldi?] An potius non fratre, sed sorore sua comite dici debet S. Willibaldus frater post suum a peregrinatione Hierosolymitana reditum vixisse, in monte Casino monachus? Verum potuit aliquis iunior frater fuisse, qui Roma lustrata redierit in patriam. Posset deniq; addubitari, num forte ab imperito librario hæc adiecta sint verba quod suo loco accuratius inquirendum. Hic dixisse sufficit potius videri S. Walburgem inter eos censendam, quorum mentes de secularibus negotiationum curis ad diuinæ institutionis formam prouexisse dicitur S. Wunibaldus, [potius in patria Sanctimonialis facta:] seu hunc comitata Romam, seu (quod multo probabilius est) monasticam in patria vitam fuerit auspicata, donec cum aliis sanctimonialibus a S. Bonifacio euocata, in Germaniam venit.

[17] In Vita S. Bonifacij ab Othlono scripta dicuntur fæminæ religiosæ venisse, [dein cum aliis fæminis,] & recenfentur Chunihilt matertera S. Lulli, & filia eius Berathgit, Chunidrut & Thecla, Lioba & Waltpurgis soror Willibaldi & Wunibaldi. ex quibus præter S. Walburgem Cœlitibus adscriptæ Thecla XV Octobris, & Lioba XXVIII Septembris. Huius Vitam scripsit Rudolfus monachus Fuldensis iussu Abbatis sui B. Rabani, quam præfecturam ab anno ⅠƆCCCXXII ad ⅠƆCCCXLII geßisse, diximus IV Februarij ad eius Vitam pag. 508 & 509. At Rudolfum Confessarium dein Ludouici Regis Germaniæ fuisse ibidem pag. 501 num. 5 retulimus. Ex ista autem S. Liobæ Vita pauca huc transcribimus: [& potissimum S. Lioba, rogatu S. Bonifacij,] Eo, inquit, tempore quo cælestis vitæ studiis beata virgo Lioba in monasterio floruerat, sanctus Martyr Bonifacius… videns Ecclesiam Dei crescere, & certantibus studiis ad vota perfectionis accendi, duplicem viam ad profectum religionis instituens, monasteria construere cœpit; vt ad fidem Catholicam populi non tam Ecclesiastica gratia, quam monachorum ac Virginum congregationibus raperentur. Volens ergo vtriusque professionis ordinem regularē obseruari, idoneum vtrique magisterium studuit adipisci … & in patriam cum epistolis legatos direxit ad Tettam Abbatissam, [mittente S. Tetta Abbatissa,] deprecans, vt ad solatium suæ peregrinationis, atque ad auxilium Legationis sibi iniunctæ transmitteret ei Liobam Virginem, quam fama sanctitatis & doctrina virtutum tunc per longinqua terrarum spatia deuulgarat, & laude celebri multorum ora repleuerat. Eam Mater congregationis, beato viro, sicut rogauerat, cum honore direxit: quam, cum venisset, vir Deo plenus cum summa veneratione suscepit, [venit in Germaniā:] diligens eam non tantum propter affinitatem, qua sibi ex materno sanguine iungebatur, quantum propter sanctitatem vitæ & sapientiæ doctrinam, qua plurimis & verbo profuturam nouerat & exemplo. Igitur sicut desiderauerat, monasterij custodiam & regularis vitæ normam instituit: & Liobam Virginem spiritalem, Virginum Matrem esse decreuit: statuitque ei monasterium, in loco qui vocatur Bischoffsheim; vbi non paruus ancillarum Dei numerus collectus est, quæ ad exemplum bonæ magistræ cælestis disciplinæ studiis instituebantur, & intantum doctrina eius proficiebant, vt plures ex illis postmodum magistræ fierent aliarum, ita vt nulla aut etiam rara in illis regionibus essent monasteria fæminarum, quæ non discipularum eius magisteria desiderarent. Hæc Rudolphus.

[18] Colitur S. Tetta XVII Decembris, Abbatissa fuit Winbrunni Rudolpho, aliis Winburniæ, insigni Virginum cœnobio a S. Cutburga S. Inæ Regis sorore, de qua agemus XXXI Augusti, in Dorsetia apud Occidentales Saxones extructo, vti dictum VI Februarij ad Vitam S. Inæ Regis pag. 906 nu. 50. S. Liobæ consanguinea etiam videtur fuisse S. Walburgis, [initio degit Bischoffshemij,] quod S. Bonifacius carnali propinquitatis & sanguinis copulatione fuisse Iociatus & glutinatus S. Wunebaldo dicatur in huius Vita, & auunculus S. Walburgis habeatur a Philippo infra num. 3. Altera S. Liobæ consanguinea Rudolpho est S. Thecla. Quamobrem haud improbabili coniectura asseri posse opinamur, cum S. Lioba SS. Theclam & Walburgem venisse in Germaniam, atque ambas initio exercitas in monastica vita Bischoffshemij, quod ad Tuberam fluuiolum in diœcesi Moguntina monasterium iam olim destructum esse refert ex Trithemio ad Vitam S. Bonifacij Notatione 24 Serarius lib. 3. rerum Moguntiacarum. [Exitus ex patria colitur 4 Augusti.] De S. Thecla egimus II Februarij ad Vitam S. Hadelogæ pag. 304 § 2. Discipulam S. Liobæ vocat Rudolphus in præfatione, quod ex eius, aliarumque fideli narratione vir religiosus Mago Presbyter & monachus comperta habuerit, & sibi narrarit, defunctus quinquennio, antequam ipse ea scriberet Rudolphus. Festum exitus B. Walburgis ex Anglia, celebratur Eystadij IV Augusti, vt Notatione 7 ad eius Vitam obseruat Steuartius: quo die antiquum Martyrologium Coloniense & auctarium Carthusianorum Coloniensium ad Vsuardum referunt aduentum S. Walburgis Virginis.

[19] Quo vero anno sacræ hæ Virgines ex patria sua in Germaniam venerint satis indicat Rudolphus, dum in hac Liobæ Vita, eius a S. Bonifacio euocatæ ex Anglia & mißi ex Germania S. Sturmij ad monasterium montis Casini tempora coniungit: hoc autem anno instituti monasterij Fuldensis IV Christi ⅠƆCCXLVIII aßignat Browerus lib. 4. [contigit an. 748,] Antiquitatum Fuldensium in Chronographia Abbatum. Anno dein ⅠƆCCL cœptum extrui monasterium Haidenhaim a S. VVunibaldo, eumq; ibidem obiisse anno ⅠƆCCLXI iam diximus, & fusius probauimus VII Februarij ad Vitam S. Richardi pag. 70 num. 9. In eodem Haidenhaimio ante obitum fratris collectas fuisse sanctimoniales, quibus præfuerit S. VValburgis, seu Mater siue Abbatissa appellata, infra indicat VVolfhardus num. 3. & Adelbertus in Commentario Heidenheimij ita exponit: Assumpsit etiam Wunebaldus, post extructum Heidenheimium, sororem suam S. Walpurgam Virginem Deo dicatam, quȩ cum Virginibus Christo desponsatis sub imperio & eruditione S. Wunebaldi, ex consilio S. Bonifacij Archiepiscopi, [Haidenhaemium abit ante 754,] & S. Willebaldi Eistettensis Episcopi, seipsas hostiam immaculatam Deo viuenti sub districtione regularis disciplinæ iugiter immolauerunt. Pro Christi fide mortem oppetiit S Bonifacius anno ⅠƆCCLIV. Philippus infra cap. 4 scribit S. VValburgem mox a suo in Germaniam aduentu apud S. VVunebaldum vitam monasticam in Thuringia auspicatam, inde cum eo Haidenheimium migrasse: [eleuationi corporis S. VVunebaldi adest an. 777.] quod apud antiquiores non legimus. In Vita S. VVunebaldi legitur post obitum huius monasterium habuisse, atque vna cum fratre suo Episcopo S. VVillebaldo interfuisse eleuationi & translationi corporis S. VVunebaldi postquam XVI annos fuerat sepultum. Annus is est ⅠƆCCLXXVII.

[20] Quot dein annis vixerit non legimus. Gretserus cap. 7 obseruationum ad Vitam S. VVillibaldi refert in MS. codice monasterij VValpurgini, quod est Eychstadij, ad Vitam S. VValburgis, vbi de obitu eius agitur, ad marginem adscriptum esse, obiisse illam anno ⅠƆCCLXXVI, quem annum Raderus noster in Bauaria sancta, Stengelius in Vita S. VVunebaldi cap. 4, Steuartius ad Vitam S. VValburgis cap. 8. aliiq; aßignarunt, hac adducti ratione, quod obitus S. Wunebaldi paßim coniiceretur in annum ⅠƆCCLX & a Philippo dicatur num. 19 S. Walburgis post illius mortē sedecim annis, id est, quoad vsque vixit, monasterij gubernacula tenuisse. Verum quia ad Vitam S. Richardi satis probatum est S. VVunebaldum obiisse anno ⅠƆCCLXI cui sedecim adiectis annis ante dictus emergit ⅠƆCCLXXVII, quo XXIV Septēbris interfuit eleuationi corporis eius: vt non potuerit decedere XXV Februarij, ante annum saltem ⅠƆCCLXXVIII. Idem Philippus Episcopus, in eius & fratris VVillibaldi Vitis pergit confirmare tempus aßignatum, quod ab obitu iuxta S. Wunebaldum Ecclesiasticæ sepulturæ commendata sit per B. Willibaldum Præsulem fratrem suum. [Num ante S. VVillibaldum an. 781 defunctum obierit;] In Vita etiam a sanctimonialibus composita dicitur officium sepulturæ per B. Willibaldum Præsulem fratrem suum accepisse, itaq; necessario ex hac vita migrasset ante annum ⅠƆCCLXXXI, quo S. VVilibaldum fratrem eius obiisse paßim omnes statuunt, & probauimus ad Vitam S. Richardi pag. 71 num. 12. Eo ordine deceßisse insinuarat Adelbertus in Heidenheimij commentario, vbi ista habet: Defuncta autem S. Walpurga & iuxta S. Wunebaldum sepulta, fratre quoque eius S. Wilibaldo Episcopo mortuo, qua auctoritate vel qua necessitate monasticus ordo exclusus fuerit, & Canonicorum secularium ordo in eādem cellam subintroierit, certum non habemus. Verum infra eum ordinem videri potest immutare, cum ait monasterium post mortem SS. Willibaldi, Wunebaldi & Walpurgis a Canonicis secularibus possessum. Quamobrem in summo coæuorum scriptorum silentio aliud hic certi nequit statui, quam S. Walburgem mortuam esse, post annum Christi septingentesimum septuagesimum septimum.

§ III Dies obitus S. VValburgis. Veneratio sacra. Alia in VVestphalia VValburgis sanctimonialis.

[21] In die obitus S. VValburgis aßignando silent antiquiores scriptores: alij in varias abiere sententias ob cultum atque venerationem variis diebus secundum variarum Ecclesiarum consuetudinem. [25 Febr. obit] Philippus Eystettensis infra num. 23 & in Vita S. VVillibaldi, ait obdormiuisse in Domino V Kalendas Martij, hoc est, in crastino Matthiæ Apostoli. Quæ eadem referunt in eius Vita sanctimoniales VValpurginæ cap. 8. addit Steuartius Notatione 7 eo die XXV Februarij obitum S. Walpurgæ in Calendario & Breuiario Eychstettensi consignari & celebrari. Eumdem obitus diem signant Raderus, Porter, Maihew, aliiq; recentiores in eius Vita, Stengelius in Vita S. VVunebaldi & paßim alij. Consentiunt Ecclesiæ quamplurimæ Germanicæ in suo de S. VValburge sacro officio. Ex his Herbipolensis, Viennensis, Passauiensis & Augustanæ Ecclesiarum officia propria hoc breue elogium habent Kalendis Maij pro nona in Matutinis lectione eisdem fere verbis: Walburga in Anglia nata, Abbatissa monasterij Heidenheim Eystettensis diœcesis, soror S. Wilibaldi Episcopi Eystettensis, Virgo sanctissima conuersatione, atque multis virtutibus & signis clara enituit. Ad declarandum eius sanctitatem Deus varia beneficia pie petentibus sub ipsius patrocinio clementer ostendit. Obiit vero quinto Kalendas Martias in monasterio suo, vbi corpus eius primo conditum est. Postea vero sacræ ipsius reliquiæ Kalendis Maij translatæ Eystadium, stillando oleum perenni fulgent miraculo. De variis Translationibus mox agemus. Eumdem procul dubio diem intelligit anonymus Hasenrietanus, qui vndecimo Christi seculo floruit, dum scribit Leodegarium Comitē, XXI Februarij defunctum, in monasterio S. VValburgis in ipso depositionis sacratissimæ Virginis die sepultum. De eo egimus illo XXI Februarij inter Prætermissos pag. 234. Auctor sermonis I de S. VValburge, cuius supra meminimus, natalem vel obitum diei XXV Februarij adscribit.

[22] Ad eumdem V Kalendas Martias plurima & antiquißima Martyrologia eam celebrant, ac primo quod sub Bedæ nomine cum eiusdem operibus & seorsim extat excusum, [& colitur] seu manu etiam exaratum in celebri prope Aichstadium Reichenbergensi monasterio: S. Walpurgæ Virginis. Eadem habentur in antiquo martyrologio MS. Metropolitanæ Ecclesiæ Pragensis & Martyrol. VVitfordi, qui festum eius vocat. MSS. antiqua Treuirense S. Martini, & Vltraiectinum etiam S. Martini: In Bauaria S. Walburgæ Virginis. Natalem illum diem esse indicant MS. Florarium Sanctorum: Depositio S. Walburgis Virginis, & Kalendarium MS. ordinis S Benedicti: Transitus S. Walrurgis Virginis Abbatissæ Eestettensis. Agunt de eadem hac die MS. Martyrol. Carmeli Coloniensis, Maurolycus, Felicius, Canisius in Martyrol. Germanico: sed ab hac forsan nostra aliam arbitrati, quæ apud Bituriges floruerit. Bituricas, inquiunt, S. Walburgis Virginis. Nullum alterius Walburgis vestigium in istis Francorum regionibus reperimus. Potuit sollennior olim istic cultus fuisse post translatas eius reliquias aliquas in Franciam a Carolo Caluo Imperatore, de quibus infra agemus. [non distincta satis ab VValburge VVestphalica:] Maurolyco Calendarioque Saltburgensi citatis, aliam hac die VVion Walburgam Virginem ponit, sororem Luthardi Episcopi Paderbornensis, quæ monasticam vitam exercuerit in cœnobio Herswerde, quod ipsa suis sumptibus ædificarat circa annum Domini octingentesimum quadragesimum. Hæc VVion, a quo male allegatur Petrus Cratepolius de Episcopis Germaniæ, cum Gaspar Bruschius sit, qui de D. VValburga agit eiusq; fratre Luthario, seu Luthardo, quem Martyribus Ebbekstorpiensibus, de quibus egimus II Februarij, annumerat, quod ibidem pag. 314 num. 20 reiecimus. S. Rembertus Archiepiscopus Bremensis epistolam, in Vita IV Februarij pag. 564 num. 20 relatam, scripsit huius Luitharij sorori sanctimoniali in monasterio Heresi, vulgo Nienheerse, quod VVion Herswerde existimatum diximus ibidem Annotatione B. De eadem VValburga agūt Bucelinus in menologio Benedictino & Ferrarius in Catalogo nouo. Verum quod Paderbornæ, aut Neerheerse, nullum huius cultus extet vestigium, eam inter omißos recensuimus. Menardus indicata hac ex VVione VValburga, quam omittit, sororem SS. VVillibaldi & VVunebaldi celebrat, & hoc die obiisse censet. S. VValburgem Officio Ecclesiastico coli in plurimis Ecclesiis, indicant Sacrificale antiquum Peregrinantium excusum anno Christi 1521, & varia Breuiaria, vti Monasteriense anni 1489, Erphodianum 1518, Antuerpiense 1496 in cuius diœcesi vniuersa, ritu vt dicitur, duplici hoc die celebratur, & in paræcia illi dicata plenaria plerumque indulgentia a summis Pontificibus ad festiuitatem maiori deuotione peragendam impetrari solet. Eodem ritu duplici Furnis Oppido Flandriæ, de quo infra agemus, colitur Festum Transmigrationis eiusdem.

[23] Denique Trithemius lib. 3 de Viris illustribus ordinis S. Benedicti cap. 250 hunc eius morti diem aßignat cum hoc elogio. Walburgis Abbatissa in Heidenhem, Eistetensis diœcesis, soror S. Wilibaldi Episcopi, natione Anglica, Virgo sanctissimæ conuersationis, [elogium ex Trithemio] multis virtutibus & signis clara enituit, cuius inclyta gesta diligenter conscripta sunt. Claruit circa annos Domini septingentos quinquaginta. Obiit V Kalendas Martij. Sed ad Eistat translata est Kalendis Maij, quando etiam eius festiuitas agitur. Hæc Trithemius, cuius auctoritate male fultus Wion in Martyrologio monastico ait defunctam V Kalendas Maij, seu XXVII Aprilis, quo die hæc habet: In cœnobio Heidenheimensi iuxta Eistadium in Germania, [alij referūt obitum 27 Aprilis,] depositio S. Walburgis Virginis & Abbatissæ, sororis SS. Willebaldi & VVunebaldi, ex cuius corpore oleum in subiectum argenteum vas miraculose defluit, quod multis grauibus morbis medetur. Wionem secuti, eodem die colendam S. VValburgem Menardus Dorganius, Bucelinus, Benedictini & VVilsonus in Martyrol. Anglicano, sed priori editione anni 1608 eo die depositionem recoli ait, in posteriore anni 1640 translationem reliquiarum ad vrbem Eystettensem, eisdem vtrobique ad marginem relatis Trithemio & VVione, Martyrologium Vsuardi MS. sed auctū, quod penes nos est, hæc IV Augusti habet: Apud Eydenhen natale S. Walburgis Virginis, quæ flagrans amore diuino, patriam hæreditatemque relinquens soli Deo placere studuit. Alij Kalendis Maij obitum ponunt, quos infra referemus. Summa Eistadij eo die solennitas est ob memoriam reliquiarum translatarum.

§ IV Translatio reliquiarum S VValburgis Eystadium. Veneratio eiusdem Kalendis Maij. SS. VVereburga & VValburga pro vna eademque a nonnullis habitæ.

[24] Cvm sepulchrum S. VValburgis debita non obseruaretur veneratione, ab ipsa Virgine apparente admonitus Episcopus Eystettensis, sacrosanctum corpus eius curauit eleuari, & Eystadium transferri. [Reliquiæ S. VValburgis Eystadium translatæ ab Otgario Episc.] Otkerus, Otkarius, siue Otgarius is fuit VI Eystettensium Antistes, quem Altino XXI Februarij anni ⅠƆCCCLVIII vita functo substitutum, & cum eidem Ecclesiæ per annos XXIII præfuisset, anno ⅠƆCCCLXXXI mortuum esse tradunt Demochares, Bruschius, Gretserus, & paßim omnes, nemine, quem legerimus, contradicente. Attamen IV Februarij ad Vitam B. Rabani Archiepiscopi Moguntini pag. 510 num. 49 opposuimus, hunc Otgarium interfuisse anno ⅠƆCCCXLVII synodo Moguntinæ, vbi inter nomina Episcoporum, qui ad Ecclesiæ Moguntinæ diœcesim, siue prouinciam, dicuntur pertinere, non Altinus, sed Otgarius legitur. Huic nostræ correctioni fauet expeditio, auspiciis Ludouici Regis Germaniæ contra Sclauitagum Bohemum, Wiztrachi Ducis filium, facta: cui cum aliis Comitibus præfuisse Otgarium Episcopum anno ⅠƆCCCLVII testantur Annales Fuldenses, ab auctore coæuo scripti. Eius ergo confecratio non anno ⅠƆCCCLVIII, sed ⅠƆCCCXLVII aut etiam prius contigit: imo si anni Sedis recte numerati tres & viginti, [ante annum 870.] viuendo annum ⅠƆCCCLXX vix attigit: ad quem tamen in MS. Kalendario Ordinis Benedictini, non admodum antiquo, Translatio ea facta dicitur. Demochares vero asserit S. Walburgim ab Otgario translatam, cum esset consensu Summi Pontificis Adriani II in Diuorum numerum relata. Præfuit is Ecclesiæ ab anno ⅠƆCCCLXVIII ad annum ⅠƆCCCLXXII. Sed nihil de anno Translationis aut istius Canonizationis, vt aiunt, apud antiquos legi.

[25] Varij huic Translationi, siue Eleuationi, aut etiam Canonizationi dies aßignantur. [Translatio inscripta Martyrologiis 25 Febru.] Ac primo XXV Februarij a Greueno in Vsuardi auctario indicatur Translatio S. Walburgis Virginis: quæ ad XII Octobris refertur in per antiquo MS. Martyrologio monasterij Richenbergensis prope Eystadium, [12 Octob.] quod cum Beda excuso in plerisque conuenit. Eodem die Eleuatio S. Walburgis Virginis annotatur in auctario MS. Carthusiæ Bruxellensis. Quo etiam die colitur Furnis in Flandria festum eleuationis reliquiarum, quod etiam olim Antuerpiæ fuisse celebratum habetur in Breuiario antiquo Antuerpiensi. In Vita cura sanctimonalium edita cap. XI dicitur Translationis dies, quo corpus per Ockarium latum Aichstadium, agi IV Idus Octobris. Addit notat. 7 Steuartius id intelligi de solo monasterio S. VValpurgis, vbi tribus diebus apertum est sepulchrum sanctæ Virginis, vt miraculum stillantis olei omnes coram intueri & venerari possint. Cum autem VVolfhardus num. 8 diserte dicat Translationem ex Heidenheim factam esse XI Kalend. [facta 21 Septemb.] Octobris, annuam memoriam huius Trāslationis in XII Octobris reiectam fuisse, aut aliam illic coli Translationem arbitratur. Eodem die XI Kalend. Octobr. hanc Translationem celebrant Wion, Menardus, Bucelinus, Dorganius, Benedictini, & cum iis Ferrarius in generali Catalogo. At miror VVionem dicere, a Wolfhardo silentio præteriri, quo anno, a quibus, vel ex quo loco hæc Translatio sit facta; cum is clare asserat reliquias translatas ex monasterio Heidenheim, per Archipresbyteros Vultonem & Adalungum nec non per Ommonem & Liubilam sanctimonialem. Martyrologium MS. Bruxellense S. Gudilæ IV Augusti ista tradit: In Germania Eleuatio S. Walburgis Virginis, quæ Kalendis Maij migrauit ad Dominum. Sed illo IV Augusti ab aliis coli aduentum eius ex Anglia in Germaniam supra diximus: ab aliis vero Translationem reliquiarum Furnas in Flandriam mox dicemus.

[26] Solennißima celebritas est Kalendis Maij, de qua Philippus Episcopus ista num. 23 tradit: [potissimum celebratur 1 Maij.] Festum Canonizationis ac Translationis eius in die Apostolorum Philippi & Iacobi communiter celebratur. Quo die in antiquo MS. Martyrologio Vltraiectino hæc habentur: Item Trāslatio S. Walburgis Virginis. In Beda excuso: Natale S. Walburgis Virginis. ast in MS. Richenbergensi additur vel Translatio. In Vsuardi Martyrologio auctiore quod penes nos MS. extat: Eodem die eleuatio S. Walburgis Virginis. Wion in Martyrologio monastico: Eodem die Translatio S. Walburgis Virginis & Abbatissæ Hisdeshemensis, quæ cum V Kalendas Maij (imo Martij vt ante correctum) beata ex hoc corpore migrasset, hac die ad ciuitatem Aichstadensen sollenni pompa translata; ibidem summo honore colitur. In Florario Sanctorum MS. hic dies Canonizationi sacer dicitur: Canonizatio S. Walburgis Virginis & Abbatissæ filiæ S. Richardi Regis, & sororis S. Willibaldi & S. Winebaldi… Ex tumba eius ex albo marmore facta, & in qua ossa eius recondita, quæ in altari est reposita, inter Missarum sollennia nunc singulis diebus fluit oleum album ad modum lactis, quod nec ante nec post aliis temporibus vel vicibus fluit, nisi solum Sabbathi diebus a mane vsque ad vesperam, de quo oleo sanantur languidi &c. Alij quam plurimi, etiam antiquißimi, omissa & eleuatione, & translatione, & canonizatione cultum eius hoc die referunt. Ex his Martyrologia MSS. Treuirense S. Martini, S. Hieronymi Vltraiectinum, Brugense S. Donatiani, Albergense, Pragense, S. Maximini prope Treuiros, aliaq;. Ado S. Laurentij Leodij, & Martyrologia excusa, antiquum Ordinis S. Benedicti, Bellini, Maurolyci, Felicij, Molani, hisce paucis vbique verbis: Ipso die S. Walburgis Virginis. Galesinius adiungit in Germania, & in Notationibus scribit sororem fuisse S. Bonifacij. Martyrologium Gallico idiomate Leodij anno 1664 editum. Cestriæ in Anglia S. Walburgæ Virginis, quæ apud Lotharingos Ouaburga dicitur. Eadem de Cestria legebantur in Martyrologio Romano anno Christi 1586 cuso, qua vrbe omißa in hodierno martyrologio ista habentur: In Anglia sanctorum Asaphi Episcopi, & VValburgæ Virginis. [S. VValburga a S. VVereburga filia Regis Merciorum apud alios non distincta,] additurq; in Annotationibus, in Anglicana Ecclesia de his vna simul agi, licet Beda tantum de VValburga agat, quæ ibi claruit circa annum ⅠƆCCL, cum Beda iam ante anno ⅠƆCCXXXVI obiisset, illudq; Martyrologium a posterioribus fuerit interpolatum. Nullum etiam in vllo Anglicano seu Breuiario seu martyrologio alioue Kalendario vel tenue vestigium reperimus, quod SS. Asaphus & Walburga vna simul, id est, eodem officio Ecclesiastico colantur. Fuit S. Asaphus Præpositus monasterij, quod S. Kentigernus ad Cluydæ Elwiique fluminum confluentes in Flintensi Walliæ Comitatu excitarat, & ex Præposito Episcopus ibidem constitutus sancte Kalendis Maij obiit: ob cuius cultum ac venerationem publicam deinceps S. Asaphi appellatum est ab Anglis oppidum, Britannis Llan-Elwy, vt diximus XIII Ianuarij ad Vitam S. Kentigerni cap. 5, & in Commentario præuio num. 3. Proxima Flintensi Comitatui accedit Cestria & prouincia & vrbs Episcopalis, in qua celebre monasterium est, dicatum S. Wereburgæ, quam & hanc Walburgam pro vna eademque Virgine habuerunt. Fuit ea filia Wulferi Regis Merciorum & S. Ermenildæ, vt ad illius Vitam III Februarij, & ad huius, XIII diximus. In Prologo Appendicis Roberti de Monte ad Sigebertum editæ cum operibus Guiberti Abbatis de Nouigento pag. 742 hæc leguntur: S. VValburga apud Cestriam quiescit, additurq; historia anserum siluestrium ei obedientium, quæ ad S. Wereburgam spectat, narraturq; a Goscelino in eius Vita pag. 388 cap. 3. Martinus Carillo in Annalibus sermone Hispanico editis fol. 226 Richardum Regem asserit patrem S. Vulgariæ, ita VValburgam appellat, & S. Asaphi Episcopi.

[27] Dies natalis S. Walburgis ab aliis creditur primus Maij ob magnam, qua eo die colitur solennitatem: ita Martyrologium Bruxellense MS. In Germania, pago Sualauelda, S. Walburgis Virginis. Quæ cum duobus fratribus suis Willeboldo & Winebaldo S. Bonifacium de Anglia in Germaniam secuta est: [natalis aliis 1 Maij] vbi ipsa facta est Abbatissa, & post castissimam vitam hac die migrasse creditur ad Dominum, Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum: In Germania cœnobio Eystadiensi, depositio religiosæ monialis S. Walburgæ Virginis, sororis S. Willibaldi Episcopi Eystadensis, cuius tumba gloriosis miraculis decoratur. Eadem fere habent Greuenus in auctario Vsuardi & Canisius in Martyrologio Germanico. Translata autem est Eystadium ad templum sanctæ Crucis, quod postea a S. Walburge nomen obtinuit, vti & canonicarum monasterium, quod illi tum adiunxit Episcopus Ockarius, sub quo obseruat Gretserus tractatu particulari de oleo S. VValburgis, [reliquiæ alcari impositæ] Virginea lipsana, vbi Heideinheimio Eystadium translata sunt, humo tecta fuisse, sed ab Erchambaldo VIII Episcopo anno Ch. ⅠƆCCCXCIII refossa, atq; in aram illata, quando Liubilæ Monheimensi Abbatissæ reliquiarum pars data fuit. Quod licet ob Vitam cura sanctimonialium conscriptam clarum videatur Gretsero, tamen ante dubium fuit, & nobis adhuc est, ob verba VVolfhardi infra num. 10. vbi ait: Ciues putasse S. Walpurgam sibi penitus ablatam, se autem popularibus ignaris verba consolationis impendere, & confirmare tantum reliquias (aliquam scilicet corporis partem) sublatas quæ sibi scribere desideranti narrauit; qui interfuit & datas reliquias apto locello recondidit: an ergo humo iterum tectæ? donec vt mœror & tristitia ciuium plene tolleretur, pectoralia S. Walpurgis visibiliter summo altaris sarcophago ad perpetuam sepulturam sunt tradita, vt addunt Acta a sanctimonialibus edita. Philippus Episcopus minus in hac parte satisfacit, dum Heriberto attribuit, quæ sub Erchanbaldo contigerunt. Fuit autem Heribertus XV Episcopus, cognatus S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis, de quo agemus XVI Martij, traditurq; præfuisse Ecclesiæ Eystettensi ab anno ⅭⅠƆXX ad ⅭⅠƆXLII, quo tempore monasterium S. Walburgis plurimum amplificauit, innouauit, multisq; prædiis locupletauit, opem atque operam conferente Leodegario Lechsmundij Comite, vt & congregationis numerus augeretur & monachica sanctimonialium vita, cū Canonicæ prius essent, ibidē institueretur, quod & factū est. Monasteriū post obitū Heriberti a fratre eius & successore Gozimanno cum Brunone Wirzeburgensi Episcopo dedicatum est XIV Octobris in festo S. Burchardi, vti tradit auctor coæuus sed anonymus Hasenrietanus apud Gretserum in catalogo horum Episcoporum. Fuit Leodegarius post vitam sancte actam, in medio S. Walpurgæ, quod ipse construxit, monasterio, in ipso depositionis eiusdem sacratissimæ Virginis die, officiosissime sepultus. Gretserus lib. 1. Obseruationum ad Vitam S. VVillebaldi cap. 19 cum monasterio intelligit sub eodem Heriberto templum Walpurginum extructum esse, & sub successore Gozmanno sollenni ritu consecratum, additq; in catalogo Episcoporum reliquias ad summum altare templi VValpurgini, vbi adhuc hodie honorantur, translatas esse, quod deinde libello de oleo S. Walpurgis retractat, dum vult sub Erchambaldo, summo altari impositas nisi forte Heribertus altare illud innouarit, & hoc titulo quasi secundus Translator censeri queat.

[28] Memorabile illud sub Heriberto contigit & hic ex anonymo Hasenrietano inserendum: Cum quidam hypocrita, inquit, [a sure auferri nequeunt,] in vestimentis ouium conspectus, intrinsecus autem lupus rapacissimus, brachium S. Walpurgȩ, & calicem aureum furtim surripuisset, & in monte in quodam lapide concauo abscondisset, nullo modo inde auferre, neque ipse quoquam potuit abire. Quod maximum sacrilegium, quia in die S. Bartholomæi Dei gratia est reuelatum, deuotissimus Episcopus eidem Apostolo capellam ibi fieri iussit, & postea in festo eius solenniter dedicauit.

§ V Sacra veneratio S. VValburgis per reliquam Germaniam, Burgundiam, Franciam. Aliæ SS. VValburgæ Martyres.

[29] Reliquias S. Walburgis per totum mundum dispersas legimus infra in Vita cura sanctimonialium scripta num. 35. Verum id in Vita altera ex MSS. Vltraiectino aliisq; edita restringitur ad diuersas per totum Francorum regnum prouincias. Templa, sacella, [S. VValburgis monasteriū in Thuringia,] altaria tam multa ad honorem S. Walburgis Virginis erecta esse scribit Steuartius notat. 7, vt nullus ea sit enumeraturus. Aliqua nos recensebimus, ne mole obruamus lectorem. Ex antiquioribus monasteriis censeri potest, quod in historia de Landgrauiis Thuringiæ apud Pistorium cap. 8 dicitur, sub Ludouico Landgrauio a Comitibus de Keuernberg terræ Thuringiæ prope Wassenburg in honorem S. Walpurgis constructum sub anno ⅠƆCCCCXXV, postea translatū in oppidum Arnstat, ad quod Welga amnis influit in Geram fluuium, qui inde Erfordium Turingiæ metropolim perlabitur.

[30] Wittebergæ vrbe Saxoniæ celebri, solebant quotannis feria II post Dominicam Misericordia maximo populi accursu inter alia sacra pignora ostendi duo reliquiaria, [reliquiæ VVittebergæ in Saxonia,] in quibus adseruabantur tres dentes S. Walburgis, quinque particulæ de ossibus eius, duæ de vestimento, cum oleo eiusdem Virginis. Quæ ex libello de Reliquiis Wittebergensibus edidit Gretserus lib. de oleo S. Walburgis cap. 8, opinaturq; Duces Saxoniæ has reliquias ab Episcopo quodam Eystettensi obtinuisse. Aliquas etiam S. Walburgis reliquias a Carolo IV Imperatore Pragam allatas fuisse, [Pragæ in Bohemia,] ibidemque adhuc seruari indicat Catalogus reliquiarum Ecclesiæ Metropolitanæ anno 1645 excusus, quando solenni supplicatione instituta, fuere reliquiæ quamplurimæ ad illam ex minori vrbe Pragensi translatæ, Dominica infra Octauam assumptæ in cælum Virginis Mariæ.

[31] [in monasteriis Andecensi] Laurentius Beyerlinck in Theatro vitæ humanæ inter alios catalogos Reliquiarum refert ex quadā tabula anno 1625 excusa, in monasterio Andecensi in sacro monte superioris Bauariæ, diœcesis Augustanæ in veneratione haberi aliquas reliquias S Walburgis cum oleo, quod ex eiusdem corpore defluxit. In eadem Bauaria in monasterio Windbergensi Ordinis Præmonstratensis, [& VVindbergensi in Bauaria:] diœcesis Ratisponensis inter sacra lipsana summi altaris, alteriusq; S. Nicolao dicati, esse aliquas S. Walburgis Virginis reliquias ex codice MS. eiusdem monasterij tradit Espagnolus cap. 10 Vitæ S. VValburgis. [altare Augustæ Vindelicorum: alibi sacella:] Ante plura secula Augustæ Vindelicorum in primaria Deiparæ Virginis æde erectum fuisse altare sanctæ Virginis VValburgis, testantur Acta S. Vdalrici Augustani Episcopi, IV Iulij. Eidem Sanctæ visuntur Moguntiæ, Virduni & alibi per Germaniam dicata sacella. Bucelinus par. 2 Germaniæ sacræ pag. 91 S. Walpurgæ, inquit, Argentinensis diœcesis illustre cœnobium professionis Benedictinæ virorum religiosorum conditum primo a Theodorico Comite Mōtis-Pelgardi, auctum a Friderico Coclite Sueuiæ Duce, [monasteriū in Alsatia:] eiusque coniuge Iuditha Guelphica, Henrici Nigri, seu Magni, filia, Friderici I Imperatoris parentibus, quod deinceps hic ipse iam Imperator anno Christi ⅭⅠƆCLXIV Abbatiali honore sublimauit, & plurimum locupletauit. Vtrumq; beneficium monachi grato animo testati sunt, fixo ante sacrarium ea de re programmate, quod apud Guillimannum de Episcopis Argentinensibus pag. 207 legi potest cum anno ⅭⅠƆLXXIV, quo inchoatum istud cœnobium. Meminerunt fundationis cœnobij S. Walburgis Lazius de Gentium migrationibus lib. XI pag. 623, Trithemius apud Guillimannum aliiq;.

[32] Coloniæ Agrippinæ varias adseruari reliquias S. Walburgis Virginis docet lib. 3 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine Ægidius Gelenius, [reliquiæ Coloniæ:] ac primo in collegiata Ecclesia S. Gereonis aliquas oßium huius Virginis particulas inclusas esse hierothecæ IV & XV tradit pag. 264 & 265, digitum vero aliquem eiusdem Virginis in Abbatia S. Pantaleonis in veneratione haberi asserit pag. 372. Quæ vero pag. 508 scribit de reliquiis S. Walburgis apud Societatem Iesu in sacro thesauro depositis, fere eadem ex historia collegij Coloniensis nobis communicauit Petrus Hieratus noster, cuius hic verba damus: Cranium S. Walpurgis Virginis anno ⅭⅠƆⅠƆXCI in Monte S. Walpurgis (Germanice Walperberg) repertum, [cranium in templo Societatis Iesu ibidem:] cum Societas Iesu in possessionem eius Prioratus, agente Serenissimo Ernesto & nepotibus ipsius Philippo & Ferdinando Bauaris, Summi Pontificis auctoritate venisset, translatumque Coloniam, statuæ pectorali argenteæ inclusum est. Instantissime pro eo impetrando tum apud Romanum Pontificem, tum apud P. Generalē Societatis laborarunt Illustrissimi Comites Truchsesij a Walpurg, sed frustra, nisi quod tandem accepta particula, gratiose Societatem illius possessione gaudere maluerunt. Eiusdem Virginis scipio, seu baculus anno ⅭⅠƆⅠƆCXLV a P. Ioanne Zwenbrugg in eodem monte, [scipio in monte S. VValburgis:] serico inclusus cum veteri inscriptione est repertus, & tralucentibus fenestellis argento inclusus, solenniter in monte quotannis I Maij eiusdem festo in processione circumfertur. Porro has ipsas S. Walpurgis reliquias in Coloniensem diœcesin intulisse creditur S. Anno, cum ex Bauaria eiusdem Sanctæ fratrem huic diœcesi intulit. Is est S. Wunibaldus, cuius potiores reliquias ait Gelenius in Fastis Agrippinensibus ad XVIII Decembris, adseruari Sigebergæ, in monasterio a S. Annone Archiepiscopo Coloniensi fundato. Mortuus est S. Anno IV Decembris anni ⅭⅠƆLXXV.

[33] S. VValburgem ob has reliquias Fastis Agrippinensibus ad Kalendas Maias adscripsit his verbis Gelenius: Eodem die S. Walburgis, [memoria in fastis Coloniensibus.] filiæ S. Richardi Regis Anglo-Saxonum, SS. Willibaldi & Wunibaldi sororis, cuius venerabile caput primum in Colonienses villas translatum, ecclesiæ & monti cum pago nomen dedit: deinde propter bellorum motus ex eodem monte intra ciuitatem ad basilicam Patrum Societatis Iesu translatum, pretiosæ hermæ inclusum, hoc die in sanctæ Crucis ara honoratur. Fuerat olim in dicto monte monasteriolum sanctimonalium, post monachorum Cisterciensium, cuius meminerunt Cæsarius lib. 7 exemplorum cap. 21 & Gaspar Iongelinus in Abbatiis Ordinis Cisterciensis per diœcesin Coloniensem. Addo huic VValburgi Virgini, [Aliæ VValburgæ Martyres Vrsulanæ.] alias eiusdem nominis Martyres: ac primo idem Gelenius in Fastis ad easdem Kalendas Maij ista tradit: Item Coloniæ in maioris Nazarethi monasterio, S. Walburgis Virginis & Martyris ex societate Vrsulana caput honorifice custoditur. De eadem agit Gelenius pag. 560. Hermannus Crombach in historia Vrsulana, duarum item, quibus Walburgæ nomen fuit ab initio, aut certe postea inditum, meminit lib. 8 pag. 757, ac priorem statuit S. Vrsulæ materteram, cuius caput ex Paulo Morigia asserit Mediolani adseruari: alteram Reginam appellat, cuius caput Coloniæ in veneratione est apud monachos Corporis Christi, vti etiam testatur Gelenius pag. 449. Hinc mirum non foret, si aliquæ harum Vrsulanarum Virginum reliquiæ censeantur primariæ Walburgis, [Parochia S. VValburgis prope mœnia Treuirorū vrbis: Leodij olim ecclesia,] de qua hic agimus: cui dicata est vno e quatuor parochiis, quæ prope vrbem Treuirensem circumcirca extructæ sunt, de quibus agitur in Epitome Treueridum anno 1517 excusa fol. 62.

[34] Ioannes Roberti in Notis ad Vitam S. Huberti Episcopi Traiectensis ac dein Leodiensis, § 77, citatis MSS. & magno Chronico Belgico, asserit Leodij ecclesiam S. Walburgis olim tempore dicti S. Huberti extructam fuisse. Verum S. Hubertus anno ⅠƆCCXXVII vita functus est, cum S. Walburgis necdum esset e Britannia egressa. [arx,] Fuisse olim arcem, seu castrum Episcopale Leodij, quod ob ædem huius Virginis nomen S. Walburgis habebat, tradit Ioannes Hocsemius de Episcopis Leodiensibus cap. 7 asserens castrum illud anno ⅭⅠƆCCLXIX euersum fuisse. Mansit dein celsißimæ eiusdem Leodiensis ciuitatis portæ Diua Tutelaris S. Walburgis: [nūc porta,] prope quam portam sub initium huius seculi vt templum parochiale extrueretur S. Walburgi dicatum, [& parochia:] & rebus necessariis instrueretur, se procurasse præfatur Petrus Steuartius ad Vitam S. Walburgis a se illustratam. Sacra eius memoria in officio diuino celebratur apud Leodienses & Traiectenses ipsis Kalendis Maij. Celebrem huius sanctißimæ Virginis apud Germanos cultum demonstrant omnia paßim Breuiaria, nominatim Ratisponense, Passauiense, Constantiense, Spirense, VVormatiense, Bambergense, Herbipolense, [etiam per reliquam Germaniā:] Moguntinum, Heidelsheimense, Monasteriense, Treuirense S. Maximini, Virdunense, & alia, a centum & amplius annis pleraque excusa.

[35] In Burgundia antiquißima fuit prope Cluniacum ecclesia S. VValburgis, de qua S. Odo Abbas II Cluniacensis lib. 2 Collationum cap. 28 ista scribit: Est ecclesia B. Gualburgis in hac vicina nobis regione, in qua miracula fiunt. [in Burgūdia ecclesia,] Contigit autem, sicut Dominus Berno Abbas refert, vt eiusdem S. Gualburgis reliquiæ super altare aliquot dies manerent. Sed mox miracula cessauerunt. [reliquiæ, miracula:] Tandem vero ipsa Virgo cuidam ex infirmis apparens, Idcirco, inquit, non sanamini, quia reliquiæ meæ sunt super altare Domini, vbi maiestas Diuini mysterij debet solummodo celebrari. Quod cum ille custodibus referret, tulerunt capsam, & protinus miracula fieri cœperunt. Si ergo, subiungit S. Odo, ob illius mysterij reuerentiam nec ipsa sua pignora Sancti volunt propius vicinari, quid censendum est de immunditiis &c. De B. Bernone I Abbate Cluniacensi anno ⅠƆCCCCXXVIII vita functo egimus XIII Ianuarij, de S. Odone successore acturi XVIII Nouembris.

[36] Attiniacum oppidum Campaniæ Gallicæ ad Axonam fluuium, in Reteliorum ditione inter metropolim Remorum & Sedanum, [Attiniaci in Campania Francica] antiquis scriptoribus notißimū est ob regium Palatiū in quo Pippinus, Carolus Magnus, Ludouicus Pius, Carolus Caluus aliiq; suos conuentus ac placita, vt tunc publica comitia appellabant, frequenter habuerunt, suaque ipsi præsentia locum hunc ad Natalitia aut Paschalia festa celebranda cohonestarunt. Quod tamen palatium regium ab hodierno oppido Attiniaco medio circiter milliari dißitum fuisse tradit Espagnolus cap. 10 Vitæ S. VValburgis. In hoc palatio extructa est a Carolo Caluo ecclesia S. VValburgis, [templum S. VValburgis,] sed vna cum palatio a Normannis euersa. Pace & quiete Galliis reddita, alia eidem Virgini ædificata est ecclesia, quam Hugo Campaniæ Comes a Philippo Francorum Rege, ducta in vxorem filia eius Constantia, in dotem accepit, [iuris Abbatis Molismensis,] ac postea anno ⅭⅠƆCII Molismensi cœnobio donauit: estq; hodie cella seu prioratus monachorum Benedictinorum a Molismensibus dependens: ex cuius monasterij archiuo hoc edidit Espagnolus diploma: Maiorum auctoritas… Ego Hugo animæ meæ saluti prouidens, venerabilis vxoris meæ Constantiæ, Philippi Francorum Regis filiæ, laude & assensu, ex cuius parte villa, quæ Attigniacum vocatur, in iure meo cessit, capellam S. VValburgis, S. Mariæ Molismi & Fratribus ibidem Deo seruientibus, & quidquid ad eamdem capellam attinet, lege testimoniali concedo, & in perpetuum tenendum confirmo … Remis ⅭⅠƆCII. Subsignarant Archiepiscopus Manasses, duo Archidiaconi, Præpositus, Decanus, Cantor & alij, Ludouicus filius Philippi Regis, dein Rex eius nominis VI & Crassus cognominatus, Hugo Comes & Constantia coniuges fundatores, & Fulchradus Cancellarius.

[37] Solenni veneratione peragitur ibidem ab antiquis temporibus huc vsque festum S. VValburgis Kalendis Maij: quo die omnes Parochi Decanatus Attiniacensis (qui olim Montis marini dicebatur) quadraginta & plures solebant conuenire ad dictam S. VValburgis capellam, [festum 1 Maij:] ibidemq; post decantatum Missæ sacrificium, publicæ tum institui solitæ supplicationi intererant: quibus Prior e religiosa inter eos inita obligatione sexaginta solidos soluebat Parisienses, sub hac tamen cautione, vt si ex Parochis non comparerent viginti, pro quolibet infra hunc numerum absente, ex aßignata aliis pecunia tres solidi detraherentur: ita inter illos anno ⅭⅠƆCCXCIV fuisse conuentum asserit Espagnolus, additq; ad hæc fere tempora consueuisse Decanum Attiniacensem Kalendis Maij in capella S. VValburgis benedictum oleum suis Parochis distribuere.

[38] Hæc de solenni cultu S. VValburgis apud Attiniacenses, quem exortum tradunt ob reliquias eiusdem Sanctæ ex Germania a Carolo Caluo eo delatas. Miræus inter diplomata Belgica lib. 1 cap. 15 ex tabulis Molismensibus hoc edidit: [reliquiæ a Carolo Caluo procuratæ.] Karolus diuina propitiante clementia Rex Francorum … Nouerit ergo omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium nostrorumque, præsentium scilicet ac futurorum, solertia, quemadmodum imitantes exempla priorum prædecessorum nostrorum Regum, Deum timentium atque colentium; ducti etiam nos religione, & succensi igne diuini amoris statuimus ædificare ecclesiam in Attigniaco palatio, in honore S. VValburgis Christi Virginis, quam pro tutamento totius regni ex partibus Orientalium sagaci industria afferre voluimus. Vbi ob prædecessorum successorumque nostrorum, nostræque regiæ maiestatis regnique stabilitatem condonamus ex nostro proprio iure… Signum Karoli Regis gloriosissimi. Hæc apud Miræum, quæ Espagnolus etiam edidit addito e litteris Karoli more illius æui signo: annotatq; sigillo impressam imaginem Regis fuisse cum obsoleta circumquaque & detrita scriptura quæ legi nequiit. Annus a neutro exprimitur, neque quo diploma signatum, neque quo dictæ reliquiæ delatæ sint ex partibus Orientalium: inter quas Franconia, Sueuia, Baioaria censebantur: quibus limitanea sunt & Heidenheimium & Eystadium, quo sub Otkario Episcopo ex illo monasterio delatas reliquias eius supra diximus. Coæui fuere Otkarius Episcopus & Rex Carolus Caluus, cui eiusue legato potuit ille aliquas S. VValburgis ac fratrum reliquias dedisse, Attiniaci in palatio regio depositas, dum ibidem in honore S. VValburgis exstrueretur ecclesia. An Carolum Caluum in partes Orientales profectum (quod alij volunt) comitatus fuerit Balduinus Ferreus, aut hic eius legatus reliquias hasce attulerit, easq; dein a Rege socero suo impetratas, Furnas in Flandriam detulerit, mox inquiremus.

[39] In magno beneficiorum Franciæ registro Parisiis excuso præter prioratum S. VValburgis adnotatur in Decanatu Attiniacensi parochia S. VValburgis, [parochia S. VValburgis:] & vulgo a geographis S. VVaubourg ibidem signatur. Agnoscit ea parochia in sua collatione Patronos Decanum & Capitulum S. Symphoriani in Remorum metropoli: vbi in Abbatia S. Remigij aliquot oßium S. VValburgis particulas in eadem theca cum reliquiis S. Ciliniæ matris S. Remigij in summo altari repositas seruari, [reliquiæ Remis:] tradit idem Espagnolus, qui illas Attiniaco tempore Normannicæ deuastationis Remos delatas arbitratur. Colitur S. Cilinia XXI Octobris. Obseruo denique Attiniacum vulgo dici Bourg d'Attignij, ac pro eo videri apud aliquos exteros scriptores sumi vrbem Biturigum, vulgo Bourges dictam, ideoq; in MS. Martyrologio Carmeli Coloniensis, & apud Maurolycum perperam legi hoc XXV Februarij: Bituricas S. VValburgis Virginis. quæ etiam habentur in Martyrologio Germanico Canisij & Italico Felicij: nulla interim huius VValburgis Bituricensis mentio fit apud Saussaium, neque etiam in Hagiologio Francogalliæ a Philippo Labbe Biturico excerpto ex antiquo Martyrologio Abbatiæ S. Laurentij Bituricensis. In Normannia ad Sequanam duobus infra Rotomagum milliaribus peninsula est, continens beneficiarium prædium Equitum Melitensium cum sacello S. VValburgis admodum celebri, [sacellum in Normannia.] quam credunt in Germaniam abituram ex Anglia eo venisse, quod parentem eius S. Richardum fecisse probauimus ad eius Vitam pag. 71 nu. 15.

§ VI Templa & reliquiæ S. VValburgis Furnis & in reliqua Flandria.

[40] Fvrnæ opulentum Flandriæ Occidentalis oppidum in diœcesi olim Morinensi, nunc Iprensi. Eo in oppido præcipua ecclesia (nam tres sunt curæ pastorali destinatæ) dicata est S. Walburgi, [Furnis in Flandria S. VValburgis templum,] olim sanctißimæ Deiparæ Mariæ sacra, a Balduino Barbato Flandrorum Comite circa annum ⅭⅠƆXXX magnifico opere constructa, ornataque insigni collegio Canonicorum, quorum traditur numerus, [collegium Canonicorum,] ob lautum quo fruebantur prouentum, in duplum auctus. Decem ex his cum Præposito Ipras translati sunt anno ⅭⅠƆⅠƆLIX, cum Episcopalis Cathedra in ea vrbe erigeretur: aliis decem cū Decano Furnis remanentibus. Quæ pluribus exposita apud Sanderum tomo 2 Flandriæ illustratæ pag. 477 legi possunt. Quatuor in hac Furnensi Ecclesia dies cultui S. VValburgis addictos, ipsemet coram ex libro rituali descripsi, scilicet Festum transmigrationis XXV Februarij, [4 festa:] Eleuationis reliquiarum XII Octobris, Translationis reliquiarum Furnas IV Augusti. Dies hic solennißimo cultu, interdicto etiam opere seruili, & ritu Ecclesiastico primæ claßis cum Octaua celebratur. Demū Kalendis Maij in officio, quod de SS. Philippo & Iacobo peragitur, additur Commemoratio de S. Walburge, quod itidem, vti de præcipua Patrona, obseruatur toto anni decursu, quando id per ritus Ecclesiasticos licet.

[41] Translatio reliquiarum S. Walburgis inscripta est Martyrologiis nonnullis ad IV Augusti. Molanus in auctario Vsuardi, S. Walburgis Virginis, inquit, [Reliquiarū Translatio 4 Augusti:] cuius reliquiæ sacræ Furnis habentur. De hac reliquiarum Translatione agunt eodem die idem Molanus in Natalib. SS. Belgij, VVilsonus in Martyrol. Anglicano, in Gallicano Saussaius, in monasticis VVion, Menardus, Bucelinus, in Natalib. SS. Canonicorum Ghinius, in Catalogo Generali Ferrarius, cuius hæc verba sunt: Furnis in Flandtia Translatio S. Walburgis Virginis. addit VVion: cuius sacræ reliquiæ ibi requiescunt. At Kalendis Maij iterum in eisdem Martyrologiis S. VValburgis & fratrum Translatio memoratur. Molanus ad Vsuardum: [alia 1 Maij] Furnis Translatio reliquiarum VValburgis, VVilibaldi, & VViliboldi (imo VVunibaldi) anno millesimo centesimo nono. Quæ inde excerpta sed verbis subinde mutatis, leguntur apud VVionem, Dorganium, Menardum, Bucelinum, Canisium, Saussaium, Ferrarium. De hac Translatione Meyerus lib. 4 Annalium Flandriæ ad an. 1109 ista narrat: Ad Kalendas Maias Furnis translata corpora SS. Walburgis, Willibaldi & Winnibaldi, adstantibus cum Canonicis suis Herberto Furnensi & Thoma Euersamensi Præpositis, ac Gertrude matre Roberti Comitis, [facta a Gertrude Comitissa Flandriæ:] quæ id temporis iura dedit Furnensibus. Fuisse Thomam primum Euershamensium Canonicorum Regularium in agro vicino Præpositum, eumq; anno ⅭⅠƆCXVIII vita functum scribit in Furnensibus Sanderus.

[42] At Gertrudis mater Roberti iunioris Comitis, Hierosolymitani dicti, origine Saxonica, nupta primum Florentio I Comiti Hollandiæ: quam ipsa prouinciam, marito extincto, [variæ illic sacerdotiorum fundationes:] pro filio impubere, Theoderico V aliquamdiu rexit: dein nupta Roberto Frisio, qui postea Comes Flandriæ fuit, atque ex eadam Gertrude Robertum suscepit, cui anno ⅭⅠƆCXII in bello Normannico extincto, mater superfuit, in summa senectute mortua. Fundasse eam in ecclesia S. Walburgis apud Furnas præbendam anno ⅭⅠƆXCV Indict. III, III Nonas Octobris ex registro huius ecclesiæ edidit Oliuarius Vredius in Probationibus ad Genealogiam Comitum Flandriæ tabula 5. littera H. Sed feria VI addendum, cum prima errore amanuensium legatur. Tres alias præbendas ab eadem Gertrude dotatas asserit Sanderus tomo 2 Flandriæ illustratæ pag. 477, sed pro anno 1122 citato, ante quem ipsa iam decesserat, substituendum 1102 aliumue arbitramur. Gertrudis exemplum imitati, alia duo ibidem ad S. VValburgem beneficia fundarunt Werenbaldus quidam & Carolus Bonus Flandrorum Comes, & dictæ Gertrudis ex Adela filia nepos. Eas porro donationes, diplomate anno ⅭⅠƆCXX dato, ratas habuit Callistus II Pontifex Romanus: quo anno Furnensis Ecclesiæ Præpositus erat Formosus, Decanus vero Alanus, vt mirum sit a Sandero dici nomen Decani primo proferri in diplomate anno ⅭⅠƆCXLI signato. Consule Notitiam Ecclesiarum Belgij Auberti Miræi cap. 122. Eiusdem S. VValburgis paræcia in suburbano Furnensi est, collegiatæ Ecclesiæ Furnensi innexa, & vulgo S. VValburgis limes, [alia S. VValburgis parœcia:] seu Prætorium Torelle appellatur: cuius iconem exhibet Sanderus pag. 489.

[43] Hæc de cultu ac veneratione S. VValburgis apud Furnenses, occasione reliquiarum eiusdem ibidem adseruatarum, quæ vnde eo latæ & quo tempore fuerint, hic inquirimus. Sanderus tomo I Flandriæ illustratæ lib. 2 Rerum Brugensium cap. 8 asserit Brugis in æde parœciali S. VValburgis, de qua mox agemus, [Reliquiæ S. VValburgis non sunt Eystadio Antuerpiam, Brugas, inde Furnas delatæ:] haberi aliquam partem corporis D. VValburgis, quod ex Eystettensi cœnobio Antuerpiam primo, inde Furnas translatum sit. De reliquiis huius Virginis, cultu & æde sacra apud Antuerpianos § sequenti agemus: nullo tamen eius quod asserit Sanderus, reperto vestigio. Brugenses contra testantur, quas habent S. VValburgis reliquias, Furnis ad se delatas olim fuisse. Ita nobis re diligenter inquisita indicauit Iudocus Andries noster, libris variis editis clarus. Alij ergo tradunt, Furnenses dono Balduini Ferrei, primi Flandrorum Comitis, sacras has reliquias obtinuisse. Hunc Furnas instaurasse & vallo contra Normannorum incursionem muniuisse scribit Malebrancus noster lib. 6 Morinorum ca. 23 ex Chronico Dunensis monasterij in vicino Oceani littore seculo Christi XII extructi. [sed a Balduino Ferreo, Comite Flandriæ, donatæ:] Ipse etiam Sanderus tom. 2 de rebus Furnensibus, dißimulata priore relatione, ista refert: Balduinus Ferreus socerum Regem in Sucuiam comitatus, inde reliquias D. VValburgis Anglo-Saxonis Furnas transtulit anno ⅠƆCCCLXX, & religiose reposuit, oratorio adornato & monachorum ad rem diuinam fundato cœnobio: hoc (an Normannorum incursione, an temporum lapsu, incertum) periit. Furnis eadem ex Tabula MS. prope chorum appensa ipsemet descripsi: eaque verba hic repeto: Balduinus Ferreus Flandriæ Comes an. Domini VIII C LXX Carolum Francorum Regem comitatus in Sueuiam, deportauit inde corpora SS. VValburgis ac fratrum eius VVillibaldi & VVinnibaldi, eaque magno cum honore Furnis seruanda tradidit, templo Sacerdotibusque ad id institutis. Eadem ex hac tabula refert Meyerus lib. 2 Annal. Flandriæ ad an. 870, additque Sacerdotes institutos fuisse Benedictini nominis, qui postea Canonici facti sunt, (& quidem, vt vult Grammaius apud Sanderum) Regulares, qui neglectæ regularis disciplinæ obseruantia in seculares Canonicos degenerarint. Quarum rerum antiquas certasq; probationes necdum vidimus.

[44] In dictum annum ⅠƆCCCLXX incidunt tempora & Balduini Ferrei Flandrorum Comitis & Caroli Calui Frācorum Regis eius soceri. Verum eos in Sueuiam, seu Bauariam, ambos abiisse illo ⅠƆCCCLXX anno, probatu difficile arbitramur, maxime de Carolo Rege, qui (Lothario iuniore, filio Lotharij Imperatoris & fratris sui, VIII Idus Augusti anni ⅠƆCCCLXIX Placentiæ in Italia extincto) V Idus Septembris Metis in regno eius Rex coronatus est, [non est Carolus Caluus profectus in Sueuiam anno 870 ad has reliquias obtinendas:] frustra reclamante Ludouico fratre Rege Germaniæ: in cuius ditiones non fuisset ausus ingredi Carolus, nedum Heidenheimium vsque penetrare, aut potius Eystadium, quo ex eo monasterio circa illud tempus translatas S. VValburgis reliquias diximus. Carolus Metis, vti Annales Bertiniani indicant, Florinkengas, inde in saltum Arduennæ autumnali venatione exercitandum se contulit. Postea VII Idus Octobris in villa Duciaco, comperto obitu Hirmentrudis vxoris, & accepta in concubinam Richilde, quam dein vxorem duxit, Aquis palatium accelerauit abire: lustrata dein Gundulfi villa, & itinere per Elisiaticas partes arrepto Aquis rediens, Natiuitatem Domini celebrauit. Anno vero ⅠƆCCCLXX ad Rorici Nortmanni colloquium apud Nouiomagum palatium perrexit: reuersus Aquisgranum, & ob minas Ludouici fratris, relicto regno Lotharij, Compendium venit, ac Paschate celebrato, mißi legati Francosurtum ad Ludouicum Regem, pro diuisione regni Lotharij colloquium petiuerunt. Carolus Pontigenem petens, ibi Missos fratris sui accepit nunciantes illi, vt ad Heristallium pergeret, & frater suus Ludouicus ad Marsnam venturus foret: ac diuisione regni Lotharij facta, IV Idus Augusti conuenerunt, & valefacientes se mutuo ab inuicem discesserunt, Carolus Liptinis, inde per monasterium S. Quintini ad Siluacum, & inde per Carisiacum Compendium veniens, autumnalem venationem in Cotiæ saltu exercuit. Qua peracta ad monasterium S. Dionysij festiuitatem ipsius Sancti celebraturus perrexit. Postea Lugdunum peruenit, Viennam obsedit, quam sibi ciuitatem traditam ingressus, Natiuitatem Domini celebrauit. En quanta eo anno a Carolo Caluo peracta, & quam accurate a scriptoribus indicata, & quamuis nulla itineris per regnum fratris faciendi fuisset remora, discessus eius a proprio regno tam longinquus non fuisset neglectus.

[45] An Balduinus Ferreus eo anno ex regno Ludouici dictas S. Walburgis reliquias Attiniacum ad socerum Regem attulerit, nihil est, quo poßimus certo pronunciare. Balduinum sub initium anni sequentis ⅠƆCCCLXXI adfuisse Carolo Regi constat ex iisdem Annalibus Bertinianis, in quibus dicitur Carolus Vienna in potestate sua suscepta, [qua occasione videantur reliquiæ impetratæ a Balduino Ferreo,] & Bosoni vxoris suæ fratri commissa, per Autissiodorum & Senonas ad monasterium S. Dionysij maturasse, & ad filium suum Carolomannum misisse Gauzlinum Abbatem & Balduinum Comitem ipsius Carolomanni sororium. Sed quidni annus ille ⅠƆCCCLXX censendus, quo Furnas, iam ante a Balduino, vt diximus, contra incursionem Normannorum instauratas ac vallo munitas, translatæ sint sacræ hæ reliquiæ, quocumque ante annum illum tempore aut ex Germania fuerint delatæ, aut Balduino Comiti donatæ? Potuit a Carolo Rege aliquis in Germaniam abiuisse legatus, siue is Balduinus fuerit etiam necdum contractis cum filia eius nuptiis, siue alius potius Abbas vel Episcopus, qui solenni ab Otkario Episcopo Eystettensi factæ corporis S. Walburgis translationi interfuerit, atque aliquas iussu Regis petitas reliquias impetrarit: quas dicitur Rex in diplomate supra relato pro tutamento totius regni ex partibus Orientalium sagaci industria adferre voluisse. Potuit postea Balduinus Comes a Carolo Rege tam has S. Walburgis reliquias, [& Furnas delatæ,] quam corpus S. Donatiani Episcopi Remorum impetrasse: atque illius pignora Ecclesiæ Furnensi donasse, huius autem corpus Brugas detulisse: de cuius donatione Ioannes Iperius in Chronico Bertiniano, relatis cap. 15 nuptiis Baldiuni cum Iuditha Regis filia, ista addit: Rex vero matrimonium Iudith & Balduini in Autissiodoro coram Franciæ proceribus solennizari fecit anno Domini ⅠƆCCCLXII (imo ⅠƆCCCCLXIV,) In qua solennitate Rex prædictus ab amorem & honorem filiæ suæ Iudith Balduinum Comitem Flandriæ auctorisabiliter instituit … Etiam Rex in his nuptiis eidem encœniauit corpus S. Donatiani Remensis Episcopi, quod ipse secum Brugas attulit, [vti corpus S. Donatiani Brugas,] & in capella, quæ ibidem beatæ Virgini dedicata fuerat, collocauit. Quam villam Brugensem ipse Balduinus incepit, & contra Danorum ac piratarum incursiones munitione burgum, id est, castellum, cinxit. Quæ eadem de corporis S. Donatiani translatione vt magis certa amplectitur Sanderus lib. 2 Rerum Brugensium cap. 1. Aliqui tamen has S. Donatiani reliquias tradunt ab Archiepiscopo Remensi Ebbone fuisse Balduino Comiti donatas, sed is iam pridem Sede sua deiectus, ac postea Hildesij in Saxonia inferiore Episcopus factus, obiit anno ⅠƆCCCLI, vti dictum est 3 Febru. ad Vitam S. Anscharij pag. 400 num. 39. Colitur S. Donatianus XIV Octobris.

[46] Balduino Ferreo iure hæreditario succeßere posteri Balduinus Caluus, Arnulphus Magnus, Balduinus iunior, Arnulphus iunior, Balduinus Barbatus, Ferrei atnepos. Ab hoc, inquit Meyerus lib. 2 Annal. Flandriæ, indictus anno ⅭⅠƆXXX Aldenardæ conuentus, in quo Hugo Episcopus Nouiomagensis cum omni Flandriæ dignitate, [reliquiæ Aldenardā ad Comitia delatæ.] Corpora etiam SS. Gerulphi, Wandregisili, Ansberti, Vulfranni, Bauonis, Amandi, Pharahildis, Donatiani, Amelbergæ, Walburgis, Landoaldi, Vincianæ, Vedasti, Bertini, Winoci, aliaque omnia Flandriæ sacra interfuere … Hunc conuentum factum arbitratur pro pace Flandriæ ad componendam domesticam discordiam, in qua Flandri in duas diuisi partes, alij Barbato patri, alij filio eius Balduino Insulano adhærebant. Hæc Meyerus. Ab eodem Balduino Barbato circa annum etiam ⅭⅠƆXXX templum S. Walburgis fuisse Furnis extructum supra indicauimus.

[47] Ex dictis S. Walburgis reliquiis Furnis adseruatis particulæ aliquæ Ipras delatæ sunt ad Cathedralem S. Martini ecclesiam, [aliquæ reliquiæ Ipris.] quas argenteo capiti affabre admodum facto impositas aliquando venerati sumus. Colunt eam Iprenses officio, vt dicimus, duplici XII Octobris, Lectionibus secundi Nocturni sumptis ex antiquo Breuiario Ecclesiæ Morinensis, & Ipris recusis. In Insulensi antiquo Breuiario celebratur IV Augusti.

[48] Altera in Flandria vrbs cultu, templo, reliquiis S. Walburgis honorata, sunt Brugæ, nobile temporium: vbi ædes Cathedralis S. Donatiano dicata in thesauro sacro habet aliquas S. Walburgis reliquias, [& Brugis in templo S. Donatiani] eiusq; festum solebat celebrare IV Augusti, vti Breuiarium proprium anno 1520 excusum testatur. Inter antiquiores vrbis huius ecclesias, [& alio huic Sanctæ dicato:] quæ plurimæ ibidem sunt, est parœcia S. Walburgis sub patronatu Decani & Capituli Canonicorum Ecclesiæ S. Saluatoris, ibi obtinentium ius nominandi Parochum, præter quem diuina officia in ea ecclesia peragunt Sacellani duodecim de gremio, vt aiunt, chori & tres foranei. Aliquas ibidem S. VValburgis reliquias, non Antuerpia, sed Furnis acceptas, diximus adseruari. Solennitatem primariam, quam & diem natalem credunt, celebrant IV Augusti, [eius ibidem cultus:] officio duplici primæ claßis cum Octaua. Post solenne Missæ sacrificium instituitur supplicatio, in qua circumferuntur dictæ reliquiæ S. VValburgis. Festum Translationis vltimo Aprilis, siue pridie Kalendas Maias, officio duplici maiore ex decreto Remigij Druitij, secundi Brugensium Episcopi, celebratur, quod ipsæ Maij Kalendæ solennitate SS. Philippi & Iacobi impediantur.

[49] Tertia Flandriæ ciuitas, quæ S. VValburgim religiose colit, [Aldenardæ templum primarium S. VValburgis,] est Aldenarda ad Scaldim, Tornacum inter & Gandauū, in illius olim, nunc huius diœcesi. Primaria in ea ædes ampla & magnifica S. Walburgi Virgini dicata, Personatum habet veterem, Curiones quatuor partitim regionibus oppidi Sacramenta administrantes, Canonicorum etiam collegium cum subsidiariis aliquot Sacellanis ad laudes diuinas statutis horis exsoluendas. Colitur in ea ecclesia bis quotannis S. VValburgis, [cultus,] II Maij, officio vt vocant duplici, sed in Clero tantum, & IV Augusti solennißima etiam in populo veneratione, quam Clerus octiduo sequente continuat. Particula parua ex oßibus S. Walburgis ibidem seruatur, [reliquiæ.] anno ⅭⅠƆⅠƆCV accepta dono Caroli Houckij Archidiaconi Iprensis, qui eam ex reliquiis Furnensibus olim Rythouio primo Iprensium Episcopo donatam post huius obitum anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXIII consecutus fuerat: vti ex huius litteris in archiuo Aldenardensi seruatis didicimus.

§ VII Templa & cultus S VValburgis Antuerpiæ, Tilæ, Zutphaniæ, Groningæ.

[50] Antuerpiæ est ecclesia S. VValburgis, cultusq; non infrequens. Goropius Becanus non minus in historiis antiquis fingendis, quam dictionibus ad libitum efformandis & deriuandis ingeniosus, excogitauit nouum Antuerpiæ numen siue idolum priscis Gentilibus, [Antuerpiæ non in locū cuiusdam Deæ, VValburgis dictæ,] etiam ante Christum natum, in veneratione fuisse, eiq; nomen Walburgis inditum: qua voce vim arcis ad tuendum factæ significari asserit lib. 1 Aduaticorum, quasi hæc Diua eadem fuisset, quæ Græcis Pallas, Latinis Minerua vocatur. At Christiana religione ab Antuerpiensibus suscepta, nomen falsæ Deæ, ait, in nomen sanctæ Virginis translatum, vt, quemadmodum ante male & perperam Walburgim lapideā orabāt & honorabant, [substituta S. VValburgis Virgo:] ita post recte & citra religionis veræ noxam, Walburgim Virginem Christianam in templo venerarentur. Plura id genus comminiscitur Goropius anilibus fabulis leuiora, at modo lepida aliqua annominatio interludere videatur, vt certa & indubitata obtrudit. Ergone omnibus in locis, vbi burgum, seu castellum, olim fuit, Gentilis hæc VValburgis culta est, idq; ignoratum, donec hoc idolum e suo genio procuderet Goropius? Num vera Christi religio ignorata Antuerpiæ, donec decimo Christi seculo, aut serius etiam, ibi cœpit honorari Virgo VValburgis? At S. Audoëno teste in Vita S. Eligij, qui ambo seculo septimo obierunt, Flandrenses, Andouerpenses, aliiq; ab illo edocti fuerunt, quorum maxima pars relictis idolis dicitur conuersa ad verum Deum & Christo subiecta. Quo etiam seculo septimo circa annum ⅠƆCLX a S. Amando Traiectensi Episcopo, vt VI Februarij pag. 835 num. 97 dictum est, in eodem Burgo, seu Castello Antuerpo, vt eo seculo vocabant, dedicatum est templum in honorem sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, quod deinde a Rohingo viro illustri donatum est S. Willibrordo, ab eoque cum aliis vicinis posseßionibus transcriptum Epternacensi apud Luxemburgenses monasterio, anno Theoderici VI, Christi ⅠƆCCXXVI, cum in Britannia adhuc degeret S. VValburgis: vt mirum sit a Gramaio lib. 2 Antiquitatum Antuerpiensium cap. 3 tradi fabulosum Gentilis Walburgis cultum a S. Willibrordo extirpatum, substituta veneratione S. Walburgis Christianæ Virginis iam tum in Diuos relatæ. De Rohingo, SS. Amando & VVillibrordo consule etiam Notitiam Miræi de Ecclesiis Belgij cap. 15.

[51] Altera cultus origo, eaq; multo securior, paßim refunditur in Antuerpiensium traditionem, qua volunt S. VValburgem Virginem apud se aliquamdiu commoratam, cum ex Britannia in Germaniam tenderet, a S. Bonifacio euocata, [sed quia Antuerpiæ creditur hospitio excepta,] & visitur hodieq; crypta, in qua etiam orare solitam tradunt. Fauet coniecturæ, quod S. Bonifacius, qui S. VVillibrordo successerat in administranda Ecclesia Vltraiectina, Rohingum, aut certe eius posteros, aliosq; ditionum Renensium & Taxandriæ toparchas, S. VVillibrordo ante addictißimos, studuerit fouere, quibus nobiles illas & Deo sacratas Virgines, præscripta itineris faciendi ratione, potuit commendasse. Certiora nobis indicia sublata sunt incursione Normannorum, a quibus anno ⅠƆCCCXXXVI Antuerpam ciuitatem incensam referunt Annales Fuldenses. Nec facile dein potuit tunc ea ciuitas opibus direptis, ædificiis hostili flamma ab sumptis, ciuibus accolisq; trucidatis, aut in longinqua fugatis ad aliquem splendorem emergere, vt altum de ea scriptorum silentium persuadet. Succeßit deinde in vicina Flandria cultus S. VValburgis ob reliquias eo translatas: ac tunc Antuerpiensibus iniecta mens videtur, [postea coli cœpta:] eam vt publice honorarent, quam credebant olim a maioribus hospitio exceptam. Templum tunc in burgo (vt vocant ciues partem illam ciuitatis, vbi olim castrum fuit) erat S. Catharinæ Virgini ac Martyri sacrum, in quo tunc cultui S. VValburgis datum est sacellum, [dicatū illi sacellum,] quod sacrosanctæ Eucharistiæ adseruandæ postmodum dicatum, quando ipsum templum sanctis Virginibus Catharinæ & VValburgi cœpit sacrum haberi, quod tandem cultu & veneratione S. VValburgis præualente, [dein templum,] huius solius nomine appellatur. Crypta; in qua Sanctam habitasse aiunt, extrema templi huius parte visitur, in qua partem mandibulæ eiusdem Virginis adseruatam sæpius venerati sumus. In Breuiario proprio, [eius ibi reliquiæ,] quo ante Romanum officium introductum vtebatur Antuerpiensis Ecclesia, memoria eius vt Patronæ domesticæ quater singulis annis celebrari solebat, XXV Februarij, I Maij, IV Augusti, XII Octobris: nunc semel dumtaxat, idque XXV Februarij & ritu duplici, [festum,] vt supra monuimus. Propria halecum venditoribus erecta est sodalitas ad honorem S. VValburgis, [sodalitas,] quam in eius templo colunt Kalendis Maij ad altare venerabilis Sacramenti. Ad eum diem agit de S. VValburge eiusq; apud Antuerpienses cultu Aubertus Miræus in Fastis Belgicis, postridie, seu II Maij, Saussaius in Martyrologio Gallicano. Antuerpiæ, inquit, S. Walburgis Virginis, ex cuius tumulo manat olei liquor, qui plerisque Beatæ ipsius opem poscentibus medelam confert salutarem. Verum hic tumulus visitur non Antuerpiæ, sed, vt diximus, Eystadij in Germania.

[52] Ioannes Balæus centuria 7 Scriptorum Britanniæ num. 81 tradit Ioannem Polum seculo Christi XV scripsisse Virginem hanc Walburgam, magnum Antuerpiæ templum Deiparæ sacrum primum extruxisse. [non est ab ea extructum templum Deiparæ Virginis.] Balæum sequitur Pitsæus, neque ausus se opponere Gretserus lib. 1 Obseruationum cap. 1. Verum diu postea occasio extruendæ alicuius ædis ad honorem Deiparæ Virginis fuit, cum post iam indicata Normannorum incendia & depopulationem miraculosa eiusdem Deiparæ imago inter arbores ibidem est reperta: ad quam ædem circa annum ⅭⅠƆCXXIV extemplo S. Michaëlis migrarunt cum Præposito Canonici octo. Aucto anno ⅭⅠƆCCI vrbis pomœrio fuit eadem ædes Deiparæ Virginis vrbi inclusa, post quod tempus illustris basilica extructa fuit, eiq; dein adiecta turris altißima, ac nobilißimo opere, cœpta extrui anno ⅭⅠƆCCCCXXII, atque annis nonaginta sex ære publico ædificata, vt sileam templum excepto choro igne postmodum absumptum ac de nouo extructum, sed post Ioannis Poli ætatem. Bruxellis olim in ecclesia S. Gudilæ S. VValburgem coli solitam ex antiquo eius Breuiario colligimus. [Bruxellis cultus, reliquiæ.] Ibidem in sacrario aulæ Serenißimorum Belgij Principum Alberti & Isabellæ, aliquæ particulæ reliquiarum eiusdem adseruabantur Furnis acceptæ: Aliqua etiam particula est in templo Bruxellensi Societatis Iesu pedi Crucis imposita.

[53] Patronam Vltraiectinam appellat S. Walburgim VVilhelmus Heda in catalogo Episcoporum Vltraiectinorum in S. VVillebrordo I Episcopo: illiq; in ea diœcesi erectum Tielæ templum refert in Adelboldo XIX Episcopo: Ecclesiam, inquit, [Tilæ S. VValburgis templum,] Diuæ Walburgis in Tiela coæuam, Ecclesiæ Traiectensi, a Danis & piratis paullo ante destructam restaurauit & perfecit Adelboldus, deputans in illa collegium Canonicorum, [& Canonicorum collegium,] vbi dudum Walgerus Princeps & Comes, frater Theoderici (vti volunt) primi Comitis Hollandiæ, templum struxerat, & Virgines sacras, quas sanctimoniales vocant, pro obsequio diuino instituerat. Quod postea collapsum & dirutum, semotis Virginibus, reparatum fuit, & viri religiosi sub professione S. Augustini vel B. Isidori (quos Canonicos regulares appellant) in illorum locum subrogati, qui Deo seruiendo pie viuebant vsque ad tempora Adelboldi. Hic tertio tunc loco desolato, & per eum instaurato, dissoluta priorum disciplina, Canonicos præfecit seculares, qui temporis successu, ob sæuitiam municipalium translati sunt in oppidum Arnhemiense, benigne excepti a Comite tunc Gelriæ, qui locum eis accommodauit vbi sedes ponerent. Hæc Heda. De Abelboldo & ecclesia Tilensi ita scribit Ioannes de Beka lib. de Episcopis Vltraiectinis. Hic Adelboldus anno Domini ⅭⅠƆXV Traiectensem ecclesiam veteris structuræ destruxit, nouæ fabricæ fundamenta iecit, quam cum ecclesia Tilensi paucis annis decentissime consummauit. Est Tila ad dexteram Vahalis fluuij ripam oppidum, nunc Ducatus Gelriæ, quod Zuentiboldum Regem, filium Arnulphi Imperatoris, circa annum ⅠƆCCCXC Vltraiectinæ Ecclesiæ dedisse, eiusq; donationis confirmationem circa annum ⅠƆCCCCIII Episcopum Radbodum impetrasse tradit Ioh. Isacius Pontanus lib. 5 historiæ Gelricæ, quo tempore floruerunt Gerolfi Ducis Frisiorum filij Theodericus primus Hollandiæ Comes eiusq; frater VValgerus, a quo templum & monasterium Tilæ extructum asserit Heda.

[54] Transferri cœpta est Ecclesia collegiata ex oppido Tilensi Arnhemium anno ⅭⅠƆCCCXV. Caussa discessus in oppidanos reiicitur, [Arnhemiū translatū,] qui in Clerum, quem quasi exactionibus in serigidiorem accusabant, tumultu facto insurgentes, nonnullos trucidarunt, quosdam ad ecclesiæ asylum confugientes de turri præcipitarunt, ceteris qui effugerant extra pomœria sua relegatis. Quod cum inhumanum & barbarum plane esset, inter partes postremo ita pronuntiatum, vt Clerus suis omnibus integre receptis, quæq; cuperet diuenditis quo vellet, libere abiret. Præerat tunc Gelriæ Comes Reinaldus II, postea a Ludouico Bauaro Imperatore Dux creatus: qui cum ciuibus Arnhemiensibus honorifice eos ac reuerenter suscepit, datis ad inhabitandum locis, designatisque spatiis & areis, quibus noua præterea inædificare domicilia integrum ipsis foret. Eo ergo Principis ac totius vrbis fauore ac gratia suscepti Canonici, non modo habitationes sibi nouas pararunt, sed & basilicam S. VValburgi Patronæ suæ e solo excitatam venusto opere intra exiguum tempus perfecerunt. [S. VValburgis tēplum constructum:] Quæ pluribus lib. 6 & 7 Historiæ Gelricæ deducit Pontanus. Est Arnhemium ad dexteram Rheni ripam, tetrarchiæ Gelricæ, quæ Velauia dicitur, caput, Ducum olim, iam concilij sedes.

[55] Zutphania alterius tetrarchiæ Gelricæ & proprij Comitatus caput ad dexteram Isalæ fluminis ripam, præcipuam ecclesiam habet S. VValburgi sacram, elegantem, sumptuosam, & peruetustæ structuræ, [vti & Zutphaniæ primariū,] quam refert idem Pontanus lib. 6, idque ex membranis exarati codicilli, ab Othone I Nassouio Gelriæ & Zutphaniæ Comite extructam atque a Burchardo Præsule Vltraiectino anno ⅭⅠƆCV ad honorem S. Petri Apostoli & S. Walburgis Virginis consecratam, cum prior ecclesia incendio fœdata fuisset, quæ Canonicorum habuit collegium, cui Godescalcus Comes Zutphaniæ circa annum ⅭⅠƆLX multa donasse prædia traditur.

[56] Groninga vrbs vni ex hodiernis Belgicis prouinciis nomen dedit, Frisiis Occidentalibus & Orientalibus, vti hoc æuo loquimur, [& Groningæ.] contigua. In ea vrbe, teste Vbbone Emmio lib. 1 Hist. Frisiæ, antiquissimum templum est formæ rotundæ, ac arcis in modum validis parietibus structum, Walburgi Virgini sacrum, cum puteo perenni & ad summi labri altitudinem perpetuo scaturientis aquæ. Cultum ibidem S. VValburgis viguisse arbitramur, postquam Groningam Bernulpho XX Episcopo Vltraiectino donauit Henricus III Imperator, Conradi filius anno ⅭⅠƆXL. Donationis diploma edidit Heda.

§ VIII S. VValburgis cultus in Anglia. De eadem Orationes & hymnus.

[57] Vltimis tandem, quod multum miramur, seculis cultus S. Walburgis etiam apud Anglos cœptus promoueri, cum Wilhelmus de Richenauw LI Episcopus Eystettensis reliquias aliquas SS. Willibaldi, Walpurgæ & Richardi, vna cum Legendis, [Reliquiæ in Angliam delatæ,] Officiis ac Responsoriis in Notis Regi Angliæ transmisit: cui sacra ista munera gratissima acciderunt, moxque in honorem istorum Cælitum diem festum indixit, vt hisce verbis in Catalogo Episcoporum Eystettensium narrat Gretserus, quod libro de Oleo S. Walpurgis ca. 9 pluribus prosequitur ex veteri Codice in quo, qua id ratione contigerit, ipsemet Legatus annotauit, quam annotationem pro Gretsero exscripsit Georgius Brunner Eystadij ad D. VValburgis parochus. Ea sic habet: Anno salutis ⅭⅠƆCCCCXCII, XIII Kal. Septemb. fui ego Bernardus Adelmann de Adelmans-felden Canonicus Eystettensis a Reuerendissimo in Christo Patre ac Domino Guilielmo de Richenaw Episcopo Eystettensi ad Inclytum Henricum VI Angliæ ac Franciæ Regem, [depositæ Cātuariæ,] Dominumque Hiberniæ, cum historiis ac reliquiis Sanctorum Wilibaldi, Wunibaldi, Walpurgis, Richardi missus: quas in ciuitate Cantuariensi in templo Saluatoris X Kalendas Octob. summa cum veneratione ac deuotione idem Rex a me suscepit eodem anno ⅭⅠƆCCCCXCII, atque vltro promisit se curaturum, vt in futurum quotidie in honore prædictorum Sanctorum Missa celebraretur, ac singularum * septimanium eo die, quo ei reliquiæ per me præsentatæ essent, solenne officium decantaretur, præsentibus ibidem Archiepiscopo Cantuariensi, Episcopo Batoniensi… Et inter omnes reliquias Rex Angliæ, [vbi cultus institutus:] qui se de stirpe S. Richardi esse asseruit, ab Episcopo Eystettensi missas, inprimis oleum S. VValpurgis maxime admiratus ac veneratus est. Ita ego Bernardus ob gloriam meorum Patronorum, qui secundo vento meum iter comitati sunt, manu propria testor, precibus quorum me indignum commendo. Rex ille Angliæ non fuit Henricus VI, sed VII, regnum auspicatus anno ⅭⅠƆCCCCLXXXVI, pater Henrici VIII, qui a fide & communione Catholica desciuit. Quod eadem S. VValburgis in Martyrologio Anglicano, sed nuper conscripto celebretur, ante dictum est.

[58] Quæ autem Acta, aut quod Officium Ecclesiasticum in Angliam lata sint, non legimus. Damus pauca quæ in antiquioribus Breuiariis & Officiis legimus: ex illis plura hanc Antiphonam continent: Sancto de semine orta sacrosancta VValburgis, a primæuo iuuentutis flore bonæ indolis, [de ea antiphonæ,] Domino seruire cœpit læto fortis animo & cælesti cōcupiuit interesse thalamo. Alia in Antuerpiensi antiquo Breuiario legitur:

Sancta VValburga, gemma Virginum nitidissima, vna Reginarum summo Regi assignatarum, rogamus te per immortalem sponsum, qui te in cælesti thalamo amplectitur, coronatam: vt pro interuentu sanctam defendas Ecclesiam toto orbe diffusam, alleluia. Oratio in plerisque hæc habetur: Omnipotens sempiterne Deus, castorum corporum & mentium conseruator & custos; [Orationes,] piis Ecclesiæ tuæ precibus adesse dignare, & intercedente Beata VValburge Virgine tua, mentibus nostris pius illabere, & spiritualis vitæ nobis tribue puritatem. Per Dominum. Aliam de ea dici solitam tradit Espagnolus ad eius Vitam: Deus, qui inter cetera & innumera gratiæ tuæ dona, etiam in sexu fæmineo tua operaris magnalia; concede propitius, vt Beatæ VValburgæ Virginis tuæ apud misericordiam tuam sentianus auxiliū, cuius non solum castitatis illustramur exemplis, verum etiam miraculorum gloria iucundamur. Per Dominum &c. Quæ eadem fere reperitur in Breuiario Morinensi & Ipris hoc tempore in vsu est.

[59] Sequens hymnus editus est a Gretsero lib. 2. Obseruationum ad Vitam S. VVillibaldi cap. 9. [hymnus.]
Aue flos virginum, soror magnorum fratrum VVillibaldi & VVunebaldi, aue virginei sponsa decoris.
Inter innumeros quos misit Sanctos, te lætam genuit, lætamque misit, florem Angelicum, Anglia mater.
Te mater Domini, mater & Virgo choreis Virginum Virginem iunxit, Filioque suo sponsam dicauit.
Ingressa thalamum Regis cælorum, audis Angelicum carmen iucundum: Intra, Virgo, tui gaudium sponsi.
Laus tibi Trinitas, laus & potestas, te laudant Virgines quinque prudentes: tu ora pro nobis Virgo VValpurgis, Amen.

[Annotatum]

* legendum videtur septimanarum

VITA
auctore VVolfhardo Presbytero.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8765

Avctore vvolfhardo Presb.

LIBER I
ex variis MSS. & Canisio.

PRÆFATIO

[1] Domino beatissimo, Deoque vere dignissimo, a Erchanbaldo Pontifici, VVolfhardus Presbyter suus, in ipso qui est via & veritas & vita, viam, veritatem & vitam deposcit iuuenire. Exigis a me, Pater per secula memorande, & Præsul nominatus in orbe, vt signa atque portenta, quæ per b opinatissimam, nunc in seculo Christi Virginem VValpurgam, c nostris temporibus diuina peregit clementia, cura diligentissime indagata ad laudem & nomen viuificæ Trinitatis, nec non ad excitandos animos Dominicæ plebis, prout eadem contulerit liberalis & Deifica Trinitas, d sedulus annotare decertem. Grauis siquidem graui scelerum pondere prægrauato a te mihi imponitur sarcina: quoniam peccatis obnoxio horrendum est tractare de e sacris, & miscere aliena non propriis. Verum, quoniam, gloriosissime Pontifex, virum desideriorum te fore comperio, & cum Daniele Propheta semper noua de abditis indagare curiosius cerno; arctor nimis, & immensis circumquaque septus angustiis, quid eligam penitus ignorans, primum oppilatam pudore mentis faciem obfirmo; quoniam indignum me esse non ambigo: dein obedientiæ normam primam humilitatis f aspiciens formam, si iubentis dicta superba aure contemnam, timeo, ne legem præuaricationis incurram: tum ad memet clauum retorquens, imperitiæ infirmitate languesco; inde imbecillitati, nec ne scrupulositati meæ vires haud proprias, sed Olympiacas obiicio. Rursus, si aggredi, licet trepidus, pertentauero, ne a lectore g philocompica noter infamia, perhorresco, dum, omissis philosophicis ac præclaræ indolis viris, qui in Prophetiis calami nomine designantur, ego, qui nec viridis iunci extimo vocabulo mereor titulari, incompto arduum opus exordiar stylo, & dum mundialium plurimorum indomita superbia, quæ Sanctorum vias ac vitas calce proterit petulanti, & mira eorum, si qua audierit pediculosa aure percipit, audiens me inaudita, & tamen veracissima in patulo proferre prodigia, canino incipiat dente corrodere, & verissimis falsa præferre. [Ps. 44. 2] His atque aliis innumeris vallatus angustiis, quia sum refertus contagiis ac si ericius spinis, vt verbis Salomoniacis loquar frequentiua meditatio mentis meæ est afflictio carnis. [Eccles. 12. 12] Quocirca ad arcem confugiens, his verbis clamabo ad Dominum: Domine labia mea aperies, & os meum annunciabit laudem tuam: vt ipso adiuuante, cuius sum, licet labilis carnis conditio, iussionis tuæ persoluatur exactio. [Ps. 50. 17] Commendo ergo me iterum atque iterum meritis Virginis & tuis, Pater, precibus indefessis, quo mihi eundi impetrent callem, & felici itinere perducant ad h calcem. i

[Annotata]

a Erchanbaldus, aliis Erchenbaldus, Erchambaldus, Erchenboldus, Erchenvvoldus, VIII Episcopus Eystettensis, [Erchābaldus Ep. Eystet.] interfuit concilio Treburiensi anno 895. De annis Sedis variant Bruschius & Gretserus. Nos supra cum de Otgario VI Episcopo ageremus, ostendimus Catalogos Eystettenses non esse satis accuratos.

b MS. Eystet. monast. apud Canisium, inopinatissimam.

c MSS. tria, nouis.

d MS. S. Galli, sedulis, potius sedulus, Canis. schedulis,

e Can. Sanctis.

f Idem, obedientiæ norma primam humilitatis aspiciam gemmam.

g Κόμπος fastus, iactantia. κομπικὸς & φιλοκομπικὸς, siue potius φιλόκομππος, iactabundus, fastuosus. [Philocopica.]

h Canis. calcem.

i

An Vitam hanc auctor in capita distinxerit dubium. Liber primus absque iis editus est. Apud Steuartium omnibus libris capita & præfiguntur post prologum & iterum interponuntur. Codices MSS. variant. Nos more nostro singulos libros distinguimus in capita vsui communi accommodata, [Capita lib. 1 alibi præfixa.] reiecta ad marginem aliorum diuisione. Est autem libri primi apud alios hæc series capitum.
Cap. 1 De origine S. Walburgis Virginis.
2 De eo vbi lux cælitus emicuit in diuersorio Virginum.
3 De eo vbi Virgo Christi moribundam puellam ad vitam reparauit.
4 Vbi B. Walburgis migrauit a seculo.
5 Vbi apparuit Occario Episcopo.
6 Vbi fines Eystatenses adiit.
7 Vbi apertum est mausoleum Virginis.
8 De eo vbi caducus reliquiis Virginis obuiauit, & curatus est.
9 De alio caduco curato.
10 De Abbatissa Liubila podagrica.
11 De quodam a natiuitate contracto.
12 De cereo cælitus illuminato.
13 De matre & filia curatis.
14 De muliere paralytica curata.
15 De quodam claudo curato.
16 De muliere, cuius crus confractum est
17 De sex signis in vna muliere factis,
18 De muliere curua & erecta.
19 De quodam fastidioso curato.

CAPVT I
S. VValburgis genus: fratres sancti: vita monastica: lux cælitus data.

C. I.

[2] Igitur postquam felix gens Anglorum per a Apostolatum memorandi Papæ Gregorij, qui, etsi non aliarum gentium, ipsius tamen & esse Apostolus meruit & dici, ab infidelitatis tenebris eruta pium nomen Christi & Christianitatem cœpit amplecti, quasi fructuosæ arboris radix ad humorem gelidi marmoris surculata emisit propaginem, &, ac si ex surculo primæ & originariæ iuuentutis in fide, maximam creuit in arborem, ministrante illi viredinem euangelicæ fluento doctrinæ: ex hac multæ subductæ ita creuere, vt se Oceani pelagus transponentes, & miro germine pullulantes, nostris efficerentur saltibus altiores. Huius eminentis arboris ramus Beatus extitit b Bonifacius orthodoxus Antistes, qui ob fidei cunctis imitabile meritum fines patrios & dulcia rura postponens, [Ex Anglia prognati, in Germaniā venerunt SS. Bonifacius, VVilibaldus,] dum ignotum exulando adiit callem, summi Pontificij Magonciæ infulatu suscepto, alienam in nobis quasi propriam cœpit habere tellurem. Eiusdem floridæ atque frondosæ arboris Britannicæ rami ad nos vsque extitere protensi, duo beati cum castissima sorore Virgine Christi VValpurga Christi Confessores VVilibaldus & VVunebaldus, nebaldus, qui similiter ob amorem cælestis patriæ peregrinari cupientes, ipsum, qui peregre profectus est in regionem longinquam, accipere sibi regnum & reuerti, & ipsi præcincti lumbos castitatis tegmine, lucernas bonorum operum in manibus portantes, secuti sunt Regem. Quorum prior post multam tenuis corporis macerationem, qua se per multa diuersarum regionum afflixerat spatia, obedientiali norma sibi ingesta, ordinante eum prælibato piæ memoriæ Antistite Bonifacio, Pontificij peruenit ad culmen, & Eystatensis Ecclesiæ pastor fidelis sortitus est gregem: [VVunebaldus,] ibique cælestem & Angelicam inter homines vitam ducens, veniente hora Dominicæ vocationis, oues, quas rexerat, summo pastori salutari Domino consignauit, & ad ipsum mercedem recepturus fine beatissimo euolauit. Alter vero totum se Christi seruitio mancipans, mundana omnia corde liquidissimo respuit, & locum, qui dicitur Heidenhoim, sibi ad incolendum delegit, ibique oratione se muniuit, spe roborauit, fide armauit: & eamdem, quam cum fratre susceperat monachicam vitam, strenue baiulauit, multosque ad bene viuendi regulam præuius inuitauit. Deinde cum tempus supernæ remunerationis aduenit, cæli ianuas iam securus intrauit, molemque exterioris hominis in prælibato Heidenheimensi loco condendam reliquit, in vltima Dominici examinis die ipsam & non aliam cum Sanctis aliis recepturus. Tum ille, quem superstitem hac dimisit in vita, VVillibaldus scilicet Præsul egregius, quem propter sacrosancti sui Præsulatus apicem fratri in ordine scribendi prætulimus, licet post fratris beatissimum finem aliquantos vixerit annos, germani proprij corpus exanime cura diligētissima condere curauit, &, vt dignum tanto viro fuerat, peregrinum iam a seculo, & ciuem Angelorum cum hymnis & canticis sepeliuit.

ca. 2.

[3] Hactenus memoriam beatorum germanorum VVillibaldi scilicet & VVunebaldi paullulum exarando percurrimus; [& horæm soror S. VValburgis.] vt sciret plebs Christo deuota, viros cælestis militiæ & Angelicȩ vitæ vnius eiusdemque meriti habuisse sororem, VValpurgam videlicet sponsam Christi & Virginem. Nunc quia ad eamdem ipsa patrocinante calamum flectere nitor, de his satis dixisse sufficiat. Post discessum igitur beati VVunibaldi miræ sanctitatis viri, VValpurgis, Virgo imitabilis pie viuentibus, vniuersis collectis sanctimonialibus, vere quibus potuit Christo deuotis, in loco prænominato Heidenheim, Dominicis instantissime incepit inhærere mandatis, relictis atque calcatis mundialibus omnibus rebus ceterisque plurimis ac innumerabilibus istius mundi transitoriis pompis. Noctibus igitur atque diebus in oratione persistens, [Abbatissa Heidenheimensis monasterij,] vigiliis atque ieiuniis semper incumbens, castum a primæua originis viredine corpus custodiens, seipsam totam Domino commendabat attentius, vt, quam munierat fide, casto conseruaret & corpore, sicque Dominum protectorem semper in cunctis operibus ac præuium habuit, & quodcunque petiit, impetrauit.

[4] Contigit namque vt in ipso, quod frater eius edidit, monasterio Heidenheim, dum ipsa Christo sedulo seruiens moraretur, & peracta vespertina synaxi, reuertente ipsa de ecclesia ad solitum diuersorium, noctem proximam cæcæ tenebræ minarentur, ac quidam custos eiusdem ecclesiæ, nomine c Goumeradus, lumen præuium stolidus negaret petenti, illa, vt est mos sanctarum mentium, iniuriam sibi illatam patienti animo gestans, sanctimonialibus, prout ratio dictauerat temporis, mensam cœnandi gratia adeuntibus, incœnata lectisternia petiit, tum mirum in modum in communi earumdem sanctimonialium dormitorio tanta lux vsque ad pulsum matutinalis officij coruscauit, vt eadem præ nimietate sui fulgoris terræ intima penetrare videretur. Stupentibus itaque quæ viderant sacratis Deo, vniuersis, & præ gaudio exultantibus cunctis, ad matrem VValpurgem conuenere deuote, & visum lucis terrificæ narrauere. At illa se totam conuertens ad Dominum, lacrymis fusis istam prorupit in vocem: Tibi Domine, [luce cælesti illustrati.] cui ancilla humilis deseruire decreui a cunabulis, collato de munere gratias refero, qui ad excitandos famularum tuarum mihi cohærentium animos, me indignam luminis tui solamine visitare dignatus es, & tetri horroris caliginem crassam misericordiæ tuæ radiis euacuasti: & id non meis meritis valet adscribi, verum gratuitæ tuæ munificentiæ pietatis, & precibus mei & tui deuoti famuli fratris.

[Annotata]

a De apostolatu S. Gregorij Papæ ob missos viros Apostolicos egimus 2 Februarij ad Vitam S. Laurentij Episcopi Cantuariensis ab eo missi & 24 Februarij ad Vitam S. Ethelberti Regis Cantianorum conuersi. Agemus alias sæpius & ad ipsius S. Gregorij Vitā 12 Martij.

b Colitur S. Bonifacius 5 Iunij: quem consanguineum fuisse SS. Richardi & VValburgis ostendimus ad illius Vitam 7 Febr. pag. 71 num. 16.

c Aliis Goumerondis, Guomeradus, Gonmeradus, Gaumeradus, Guonmerandus, Gomerandus: ab aliis nomen omissum.

CAPVT II
Moribunda sanata precante S. VValburge: huius obitus.

c. 3

[5] Præterea Virgo memorata, & semper in ore tenenda VValpurgis, exitum fratris sui VVunibaldi, vt sexui moris est fæminarum, grauiter pectore gerens, contigit, vt quadam vespera, nullo ex monasterio vel leniter sentiente, egrediens, ad domum cuiusdam diuitis deueniret, & ante fores eiusdem quasi peregrina quædam & ignota sola consisteret. [Noctu egressa,] Quo dum eam dominus domus, siue familia intrinsecus famulatus officia præbens, sensisset astantem, quæque foret persona, nesciret; æstuante patrefamilias cum domesticis vniuersis, ne rabida canum suorum audacia, qualiscumque esse videretur persona, [canum ferociam contemnit:] dilaniando discerperetur, iussit vt, quæ quidem esset, ocyus indicaret. Tum illa, Nequaquam, inquit, me tui, quod vereris, canes insano dente contingere quibunt, nec VValpurgam, sic enim nuncupor, mordere valebunt. Ipse nempe, qui me ad domum tuam perduxit incolumem, ad locum vnde veni reducet valentem, & qui me ad tuū, te ignorante, pertulit atrium, ipse domui tuæ medicinæ conferet donum, si totis viribus eumdem credideris medicum medicorum. Quo audito, vir illustris a loco, quo sederat, illico prosiliuit, [inducitur ad moribūdam:] & animo consternatus, quare ad ostium nobilis persona & Omnipotentis ancilla constiterit, requisiuit. Illa vero non sine caussa se venisse asseruit. Tum vir memoratus cum omni veneratione eam in domo excepit, & omnem famulatum debitæ seruitutis exhibuit. Vbi ventum est ad noctis moras, soporis silentio temperandas, sacram Virginem non alicubi pausare volentem in cubiculum languentis filiæ a trepidus introduxit: erat enim languor cordis iam penetrans fibras, & intercepto vitalis flatus anhelitu, mortis compēdiū parato itinere portas oris hiantis adire tentabat. Tum pater eiusdem puellæ labiis palpitantibus b mugiens eiulabat, & natæ carissimæ amaris lacrymis funebria præparabat. Mater vero intimo cordis arcano iam pene præmortua, & pendula in planctu, voce dimissa exhalantis filiæ operiebatur egressum, cui iam luctuosa c familia parauerat bustum. Verum Domini clementissima miseratio, qui occidit & viuere facit, percutit & sanat, a morte minaci languidam reuocauit, & orante per totam noctem Virgine sancta, in crastinum puella sana surrexit. Quo parentes viso miraculo laudes omnipotenti Deo reddiderunt. Dein ei plurima xenia adhuc tremuli offerentes, & ex asse eius se sanctis orationibus commendantes; [eam precibus sanat:] illa Christum mira gerentem habens, pecuniam respuit & ad monasterium, vnde venerat, repedauit: & quanto magis Diuinam in se clementiam vigere conspexit, tanto ad arctioris vitæ se gradus extendit.

c. 4

[6] Hæc duo tantum præclara miracula, quæ Virgo beata peregit in vita, huic inserere dignum putaui opusculo, quæ nostram ad memoriam peruenere, ne ad alia, quæ hactenus Dominus per eam operatus est, & operatur quotidie signorum prodigia ipso Domino largiente, fideliter transiens eadem omisisse culparet. Stultum nempe videtur rei veritatem a calce narrādo incipere, & sic ad titulum capitis peruenire; ideoque prius acta stylo currente descripsi, vt sequentia Virginis intercessionibus etiam valeant annotari. Dum igitur sacra Virgo Walpurgis totam se in Dei amore firmasset, [virtutibus adornata] & mundum cum eius concupiscentia superasset, fide plena, moribus insignis, caritate referta, sapientia decorata, castitate gemmata, misericordia redimita, humilitate fulcita, & omnibus virtutibus adornata, vocanti Domino mortis accepto compendio acceptura remunerationis præmium obuiauit, [ebit.] & ex huius mundi lacrymosa voragine felici fine decessit, & in eodem, quo in sancto proposito Christo seruierat monasterio, haud sine maximo lamentantium eiulatu, officium sepulturæ mortalis accepit. Ibidem ergo aliquantum temporis corporea compaginatione quiescens, [sepelitur.] suis, quos superstites in mundo reliquit, beatis intercessionibus auxilium præbuit, & vt mater filios educauit.

[Annotata]

a Canis. intrepidus.

b MS. VVindberg. rugiens.

c Can. fæmina.

CAPVT III
Reliquiæ S. VValburgis Eystadium translatæ: pars data Liubilæ.

c. 5

[7] aParuo denique interiecto tempore, quo sacræ Virginis cineres in eodem loco tellus auara retinuit, contigit decedentibus b prioribus eiusde Ecclesiæ pastoribus, c Ockarium venerabilem virum Eistetensem cathedram meruisse. Qui dum minus quam deposceret honestatis ratio, idem monasterium, quo beatæ sanctimonialis ossa tegebantur, excoleret, quadam nocte corporis quiete sopitum, dum tetræ ei tenebræ silentium ministrarent, huiusmodi eum alloquio Virginem compellasse narratur: [Apparens Ockario Episcopo,] Cur, inquit, Ockari, qui Præsul dici & esse meruisti, domum Dei, in qua corporis sopore quiesco, & sepulchrum, in quo carne reposita vltimum iudicij diem expecto, inhoneste hactenus tractare voluisti? Nam seruorum huc coëuntium lutulentis pedibus quotidie calcor, & indecentibus vestigiis premor. Sciens igitur scito, quoniam tale aliquod indicium pandam, quo non recte te erga me & domum Dei egisse comperias. [contemptū suæ sepulturæ obiicit.] Sed si reum te fore cognoueris, veniam merearis, quod modico explicito tempore rei probauit euentus. Nam statim in proximo dū erecti essent parietes eiusdem fabricæ prominentes, & trabium spatiosa compago sequenti die patētibus muris deberet apponi, subito facto iam noctis d silentio, murus aquilonaris terratenus sese reuoluens, præcipitium egit horrendum, terroremque haud nimium tam domesticis curæ familiaris, quam cunctis circumquaque manentibus inauditum incussit.

[8] Facto autem mane cum ad huiusmodi spectaculum omnes pauidi conuenissent; custos qui tunc ibidem e Reinfridus inerat, calle directo prælibato Præsuli tremulis labiis nunciauit. Qui intelligens visionem, quam prius in somnis viderat, esse completam, cum suis illo vsque tetendit, atque cum omnibus pene comprouincialibus ecclesiam repoliuit, quam etiam sacro chrismate dedicauit. Dein cum in orbem transissent dies, memoratus antistes Archipresbyteros f Vultonem & g Adalungum illuc sedulus destinauit, Ommonem quoque cum sanctimoniale h Liubila ex monasterio i Mowenheim cum eis abire præcepit, vt sacros cineres Virginis cum summa diligentia eleuarent, ac cum hymnis ac psalmorum concentibus ad Eihstatense cœnobium deportarent. Hi vero iussa felicia prospero itinere complentes, resonantibus in cælum campanarum melodiis, & concrepantibus vndique canorum spiritualium euphoniis, pia viscera rure, [corpus Eystadium tranfertur:] in quo hospitata fuerant, flentes præ gaudio extulerunt, & ad iam dictum monasterium deuexerunt. Quod factum est XI Kalendas Octobris. Ea vero cum debito honore illo delata, diebus interiacentibus ternis, corpus k sanctum Willibaldi Confessoris egregij, ad locum eum vnde sororis tulerat cineres, idem Antistes reportari præcepit, id est, VIII Kalendas Octobris. l

c. 6

[9] Postquam autem B. Walpurgis fines Eistatenses per se meipsam visere dignata, & fratris rura reuisens, ab omnibus gaudenter excepta, contigit voluente tēporum climate, vt memorata sanctimonialis Liubila a propinquis & affinibus, nec non & ab aliis circummanentibus ita foret arctata, vt etiam vi m siue ingenio a materna eam prope expellerent hæreditate. [aliquæ reliquiæ Liubilæ petenti cōcedūtur:] Verum illa totis viris reluctāte, incidit ei diuinitus salubre mentis consiliū, vt a venerabili Erchanboldo Pōtifice, qui adhuc Eichstatensis sedis infula decoratur, sanctæ Virginis reliquias licet anxia postularet, vt, si diuino munere concedente eius mereretur ditari cineribus sanctis, proprij solatia iuris Deo & Virgini consignaret, & in manu Pontificis donatiua in perpetuū traderet. Quod quia a Deo sumpsit initium, ab ipso finis meruit obtinere augmentum. Et licet prius tentando difficillimum videretur, felix tamen & desiderabile votum felicem sumpsit effectum. Accepto præterea idem Episcopus super hoc negotio Regis & regalium virorum consilio, Virginis patrocinia sancta se daturum esse promisit, quod & opportuno postea tempore fecit.

c. 7

[10] Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi octingentesimo nonagesimo n tertio, Indictione tertia, regnante felici prosperitate Arnulfo serenissimo Rege, apertum est o mauseolum B. Walpulgis Virginis in basilica, in qua locata fuerat tempore Ockarij Episcopi. Mittens igitur prudentissimus ac sagacissimus in omnibus negotiis Erchanboldus Episcopus, religiosos Archipresbyteros cum aliis boni meriti suos, ossa dicata sacræ Virginis iussit exquiri, & inuenta diligenter attrectari, summaque cum reuerentia partita recondi, ita vt optatæ diu reliquiæ darentur Liubilæ, & thesaurus eiusdē corporis per secula suæ seruaretur Ecclesiæ. Hi denique, ad quos iussio peruenit Antistitis, eamdem ocyus licet simplici corde titubantes accelerare curarunt. [effossæ sudant,] Cumque se totos Dominicæ miserationi committerent, & in psalmis & hymnis sine cessatione persisterent, fodientes inuenerunt cineres amplectendos beatæ Matris nostræ Walpurgis, quasi lympha tenui madefactos, vt quasi guttatim ab eis roris stillæ extorqueri valerent. Qui licet tanta essent humiditate referti, nec puluiculus tamen manibus contrectantium quoquo pacto valuit adhærere. [diuidūtur:] Sublata demum pro qualitate incomparabilis thesauri desiderantissima portione, reliquum loco restituerunt suo. Quis vero mœror, quæue angoris tristitia Eistatenses inuaderet ciues, cum tanta pignora partirentur, putantium Dominam Walpurgam sibi penitus ablatam, qui verum agnoscit, vt veritas poscit, verissimus fateatur. Ego autem illis qui nesciunt, vt & populares ignari videntur, [reconduntur:] verba consolationis impendo, dum p tantum reliquias esse sublatas vera ratione confirmo. Hæc ita gesta ipse mihi scribere desideranti narrauit, qui terribili huic rei dum ageretur interfuit, & datas reliquias apto locello recondidit.

[Annotata]

a Integri propemodum seculi.

b Gerocho II, Agano III, Adalungo IV, & Altino V, Episcopis Eystettensibus: de quibus consule Gretserum & Bruschium.

c Aliis Otgerus, Odgerus, Otgerius, Odgarius, Orgarius, Otkarius dicitur, VI Episcopus, de cuius Sedis annis supra § 4 actum.

d MSS. initio.

e Aliis Reginfridus, Reginfredus, Regnifridus, Rignifridus.

f Alij Vultonem, Walzionem, Waldonem, Walconem, Walthonem vocant.

g Alij Aldelungum, Alungum, Adhalungum scribunt.

h MS. Eystet. Omnes. aliqui Tamonem, Omnionem. Omonem.

i Aliis Liubida, Luivvilla, Hubila, Luubula, Iulia.

k Aliis Mouuenhen, Mouuenhaim, Monheim, Nouuenheim, Monvvenheim, Moronheim, de eo actum § 1. A nonnullis ab Heidenheim non satis distinctum.

l MS. Eystet. IX Kal. Oct.

m MS. S. Galli, sine ingenio.

n Error aliquis in numero, quod Indictio II cum anno 895 non concurrat. Maior confusio ad caput 1 libri 2 indicatur.

o Mauseolum omnes, non mausoleum, habent.

p Canis. quando tum.

CAPVT IV
Miracula S. VValburgis in morbis depulsis & cereo accenso.

c. 8

[11] Interea dum tanta optata muneris patrocinia cum magna exultantium gloria deferrentur ad iam dictum locum, [Sanantur duo epileptici,] monasterium puellarū Mowenheim, vbi ventum est ad villam S. Bonifacij, quȩ dicitur a Mulinheim, quidam caducus puer onerato sacro pondere feretro obuiauit, & sub eodem positus, ipsam quam quæsierat sanitatem recepit. Tunc subito, vt cōmeantes hodieque fatentur, tanta vis in eodem loco fragrauit odoris, vt nares portantium, præeuntium, & sequentium feretrum vix ferre potuissent. Eodem die priusquam Ecclesiam, ad quam ferebantur reliquiæ Virginis inferrentur, paruulus quidam, nomine b Rudolfus, qui adhuc vita incolumi restituta tripudiat, eadem, quam supra taxauimus, passione quassatus, & a matre illo vsque perductus, dum feretrum attigit, omnium membrorum sanitatem recepit, & ad domum vnde venerat hilaris recurrit.

c. 10

[12] Postquam vero eiusdem Virginis xenia sacrosancta in basilica, quæ sita est in honorem Opificis & Saluatoris Domini nostri Iesu Christi, cum populi laude plenaria sunt super altare locata; nocte sequenti, dum memorata sanctimonialis Liubila, quæ in isto monasterio tunc erat, & adhuc permanet, Abbatissa, cum aliis Deo sacratis fæminis in ipso oppido propter traditionem, quam fecerat B. Willibaldo iure hæreditario eiusdem monasterij, sicut lex c Sualaueldica continet, moratura tribus in domo extranea noctibus sopori membra dedisset, grauique incommodo podagræ quateretur, astitit ei quidam veneranda canicie Clericus, qui eam ita compellans ait: Liubila, cur dormis? quare non surgens ad ecclesiam pergis? Cui illa, vt hactenus asserit, similis dormienti respondit: Vt quid nunc ad ecclesiā eundum est, [podagrica Abbatissa Liubila:] cum signa matutinalia necdū pulsata sint? Ego quippe nec illic incessu pedum pergere valeo, nisi manibus aliorum delata exstitero. Qui ait: Vade celeriter, ne moreris, quia B. Willibaldus ecclesiam cum multo agmine petit, qualiter sanctam suam sororem reconditam habeas, a te curiose perquirere volens. Quæ statim, ac si nihil incommodi pertulisset, exurgens, & de loco ad locum exiliens, basilicam, ad quam tendebat, sanissima ingressa est, Deoque simul grates & Virgini pro adepta sospitate rependit.

c. 11

[13] Quidam pauper nomine d Leibolfus, ex vtero genitricis parientis ita contractus & curuus est natus, vt quasi monstrum aliquod cerneretur a cunctis. Qui dum inter plures, qui ad patrocinia Virginis conuolabant, in eodem monasterio victus pariter & remedij quæreret solatium, quadam nocte, dum lectisternia dormiens premeret, B. Virgo Walpurgis ei per visum apparuit, & vt ad ecclesiam pergeret imperauit. Quo respondente sese algoris caniciem perhorrescere, & glaciales iniurias formidare, [contractus, & incuruus, a S. VValburge admonitus] ideoque nec a loco quietis audere saltem exurgere; illa ad eum blandis eloquiis inquit: Vadens vade, miselle, celeriter, quoniā ego a te illo, quo nunc premeris, algore deterso, feruidam membrorum compaginem ministrabo, & huius in recompensatione mercedis, scabella mihi, quibus adhuc curuis artubus vteris, donare debebis. Qui licet segnis ecclesiam introiuit, & paullulum commoratus inde ad hospitale, vnde venerat, anxius rediit. Surgente vero optata diei aurora, iterum basilicam adiit, & ante feretrum Virginis beneficium accepturus accessit. Circa tertiam vero horam subito palpitando se volutare cœpit & in pauimēto reflectere. Cum ecce e tripediæ, quibus sua vsus est in vita, diuinitus e manibus, ac si euulsæ, ante altare proiectæ sunt, sicque membris omnibus solidatis atque erectis, stetit & ambulauit, qui prius natibus miserabiliter repens, prioris vitæ cursum laboriosum impleuerat. Idem namque sanus & valens in ministerio eiusdem vsque hodie deseruit Ecclesiæ, vt cunctis liquido demonstretur, qualis cuiusue meriti apud Deum hæc sancta sit Virgo, quæ huiusmodi & similia impetrare meretur.

c. 12

[14] Hoc igitur patrato miraculo Adelbertus Alamanniæ Comes illustris illo vsque deuotus aduenit, cereum non modicum detulit, & altario pronus imposuit, pro se suisque suppliciter Dominum & Virginem exorauit, [Cereus cælitus accenditur.] sicque benedictione potita ad propria remeauit. Suscipiens autem eamdem candelam Liubila, quia præfato Comiti familiarissima est & cara, candelabro erexit, & inaccensam tunc forte reliquit. Quarto vero die cœlitus lumen accepit, tribusque diebus & noctibus in ea lumine perdurante, quarto nemine emungente, extincta est. Hora autem, qua diuinitus comas radiantis ignis ablambuit, videlicet nona, ita se sponte ostia obstruxere ecclesiæ, vt nullus infra duarum fere horarum spatij quantitatem patula habere mereretur & peruia. Deinde is qui obstruxit Christus aperuit, & patentia intrare volentibus fecit.

[Annotata]

a Aliis Mulheim.

b Alij Ruodolphus & Ruodaldus.

c Sualafeldia, aliis Suafeldia, regio vicina ad flumen Almonium, in qua Heidenheimense cœnobium extructum. [Sualafeldia.] Rudolphus in Vita B. Rabani Archiep. Moguntini 4 Febr. pag. 516 num. 18 regionem Sualauel Dominorum appellat.

d Steuartio Letpolfus.

e Seuerus Sulpitius in Vita S. Martini dial. 2 cap. 1 asserit a Gallis rusticis tripedias dici, quas alij tripodes nuncuparent. Scabella VVolfhardus ante appellarat, trium scilicet pedum. [Tripediȩ.]

CAPVT V
Variis sanitas collata ope S. VValburgis.

c. 13

[15] Dvæ præterea Virginis præsidia requirentes illuc deuenere mulieres, mater cum filia, vtraque manuum curuedine inhonesta, de vico qui dicitur a Wemedinga. Hæ dum erectis in cælum oculis cordis auxilium ab ipso, qui fecit cælum & terram, supplici deuotione deposcerent, [Curuæ manus sanatæ:] & Missarum solenniis interessent, diuina meritis Virginis eis affuit virtus, & in exordio festiui Missæ conceptus, mater adepta est sospitatem, laudans Deum & Virginem. Tum nata parentis dubios in tremulo pectore animos gestans, & fluctiuaga mente consistens, ineffabile ei de matris reddita sanitate tripudium intulit, de sua vero nodosa contractione gemebat. Videbat iam suam, quam natura dederat, genitricem obpansis manibus cœli benedicere Conditorem, verum adhuc in se misellam cernebat regnare curuedinem. Hæc dum sæpius nutabunda mente reflectens consisteret, finito eiusdem Missæ canore, ab ipso, qui se initium & finem voluit propalare, & ipsa sanitatem meruit obtinere. Tunc eadem mater cum filia, moniales cum Matre Liubila, nec non & astans omnis communis sexus familia, exultantibus animis cum hymnis & canticis reddiderunt Domino laudes in cælis, qui solutionem tribuit compeditis, & erectionem largitur allisis.

c. 14

[16] Delata est ad idem monasterium mulier quædam, nomine Reginswindis, quæ ipsius est vicina ecclesiæ, ita membris omnibus destituta, [paralytica:] vt nisi vehiculo, duobus videlicet deferentibus, lacertis insertis, & altrinsecus oneratis, quoquo pacto illo peruehi potuisset. Quæ ante altare feretrum adhuc Virginis continens, a suis diligenter exposita, gratam, Walpurga interueniente, a Domino statim adepta est sanitatem, & omnes, qui interfuere, audierunt Largitori salutis eam gratias referentem.

c. 15

[17] Fuit quidam vir de vico, vocamine b Megenshaim, nomine c Wolfgerus, qui pedem vnum super alterum ita connexum habuerat, vt infra septem annorum lacrymosum illi d circulum sedens, numquam cibi edulium sumere potuisset. Mirum enim in modum pes vicino & comiti pedi inhæserat, & residendi quietem morbus insaniens claudicanti negauerat. [claudus:] Is ad iam dictum sacræ Virginis e arcisterium opportuno temporis climate veniens, & non incessu pedum ambulando, sed quasi cum baculo misere saliendo, spaciosa interiacentia rura perlustrans, totum se illius piæ miserationi contribuit, statimque salutem ambulandi recepit.

c. 16

[18] Est vicus f in Francia, qui ab incolis appellatus est g Bergila, vbi quædam extitit fæmina, quæ h Engilswindis est nuncupata. Hæc dum a loco ad locum equitans, pro opportunitate negotij adiacentis festinare voluisset, equo, quo iam casura in proximo residebat, lapsu agili & horrendo perlapsa est. Crure namque pauidi corporis, huiusmodi præcipitio ruinæ confracto, & artuum omnium baiulo eidem misere i minutato, quæ alienis conata est incessibus vti, duorum annorum vergente reflexu propriis haud meruit frui. Tandem miserator & misericors Dominus iniuriis miseræ solita pietate compatiens, Virginis suffragantibus meritis, metam lacrymosi ei præstare voluit doloris. Dum igitur lucifugæ noctis teterrimum chaos, diei gratiam molestasset, & membra languentia eadem stratu singultuoso componeret, ac palpebris tremulosis quietis saltem gratiam degustasset, astitit ei Domina Walpurgis, quæ nobis a Domino condonata est venialis, veniam munifica repromittens, si dubietate semota fidem panderet cordis. [crus cōfractum.] Vade, inquit, muliercula, gratæ ignara salutis, & archiatrum tuæ stude perquirere sectionis, & dum eum ad huiusmodi officium liberalem inueneris, de secata tibia intus abstractis ossiculis, salutis a Christo postmodum gratiam impetrabis. Tum illa, vt audiuit suæ remedium sospitatis, totis nisibus Omnipotenti grates rependens, suffragium accelerans adiit archiatri. Complens denique visionis iussa salubris, & ossibus minutis euulsis, pristinæ gratiam indepta est sanitatis. At vbi vidit diuinæ ei miserationis subsidium affuisse, lætabunda & laudans incessu pedum Virginis monasterium adiit, rei gestæ seriem patule perorauit, & oblationibus, quas detulit, altari impositis, etiam partem confracti cruris ad indicium veridicæ assertionis ostendit, ibique sui corporis vehiculariam partem relinquens, partem reuocauit ad patriam. Quam ancilla Christi Liubila partem assumens, argento fabricare præcepit, & in eadem basilica suspendit, vt, si quis hoc audiens, incredula mente perstiterit, illo veniens, oculos suæ cæcitatis aperiat, & dum viderit partem fæminei corporis muro dependere fabricatam, saltem confusus abscedat, & sua de stoliditate veniam deprecans, erubescat.

[Annotata]

a Aliis VVendingen. Steuartius asserit non inelegantem ciuitatem in confinibus Bauariæ esse.

b Aliis Magericchesheim. Steuartius coniicit legendum Merashem pagum prope Monheim in diœcesi Eystettensi.

c Aliis VVolskerus.

d Can. ex MS. Ben. Curriculum

e De Arcistevio pro monasterio sumpto actum 17 Ianu. cap. 19 Vitæ S. Antonij litt. a.

f Orientali, siue Franconia, vt additur in MS. Bened.

g Aliis Bergilla.

h Aliis Ingalsiundis & Engiliuidis.

i Steuartius, immutato.

CAPVT VI
Contumax sæpius punitur, & ope S. VValburgis sanatur: alij morbi depulsi.

c. 17

[19] Fvit etiam quædam mulier de villa, quæ dicitur a Stoffenheim, nomine Geila, in qua bis terna Dominus per beatam Virginem Walpurgam operari dignatus est signa. Nam cum festus dedicationis eius basilicæ dies, & annuus adueniret, & omnes, [S. VValburgis festo operans, punitur, glomere manui inserto,] qui nouerant Deum & Virginem, in hac eadem festiuitate celebri venerantes ferialem ducerent diem, illa contumaci & irreuerenti eam fronte despiciens b zetas hyemales, & operosas ingrediens, c curceboldum, quē prius ad texendum erexerat, flexis digitulis texere cœpit. Vbi, cum duabus vicibus ex d glomice siue trama, quam manu tenebat in tela fila transponeret, hæsit misere insertus manui glomex, & intumescente ea penitus cum lacerto, hæ, quæ affuerant mulierculæ, e mācellam ei a manu præuaricatrice & tumida dissuerunt, & cubitali subuculæ reponentes tristes hanc meritissimam reliquere. Vbi vero rutilantis munus diei, noctis densa caligo fuscauit; dum membra lectulo pausanda dedisset, visum est ei, quod quædam in ipsa, in qua glomex inhæserat manu, columba grata grana colligeret, quam etiam puellula abigere voluisset. Tum nescio qualiter mancella, quæ prius tumenti dextera dissuta extiterat, loco aptatæ priori, eodem quo prius tenore connexa est. Vnde tam ipsa quam cuncti, qui videre, satis mirati, ad Virginis auxilium, cum eadem ocyus conuolarunt. Cumque misericordiæ Dominum pro misera pronis mentibus implorarent, obuia illis illico eius extitit miseratio, & decidente eodem glomice temerario, sana inuenta est manus cum brachio.

[20] Ipsa vero tantam in se cælitus gestam virtutem oculis cordis non penitus aduertēs, verum ad locum suorum solamine, vnde venerat, redire contendens, cum mancellam, quam supra taxauimus, [curuitate brachij] quæ prius inuenta in loco priori consuta, se sponte dissuerat, arrepta acu suere voluisset, vt nec eadem saltem ad monumentum ipsius oratorij remaneret, ad tertium ictum miserabilis puncti ita manus inuenta est cum brachio curua, vt inueniretur inter f ascellam arctius fixa. Inde temeraria, & admodum stolida secum perferens detrimenta, ad suffragium Virginis est deuecta. Post vires amittente nodosa curuedine, sanitatis ibidem donata est pulchritudine.

[21] Verum nec sic his duobus territa miraculis misera, & iterum redeündi ad propria iter aggredi nisa, vltio quam meruit, statim eam secuta est inaudita. Nam orbes, quos ei visionis munere mater natura contulerat, domesticas domunculas deserentes, & locellis a cognitis, cæcigena fœditate vrgente, penitus exurgentes genarum receptaculo vicinarum tetri effecti sunt hospites. Sicque, dum ei lumen lumina subito abstulerunt, horrenda eam castigatione multarunt. [cæcitate & oculorum inuersione:] Mirum nunc dicturus de Virgine, Christum attentius inuoco, vt ipse, qui mihi sensus igniculum contulit, vera scribendi munus indulgeat, & veritatis lumen ostēdat. Ergo dum hoc sanctimoniales attonitæ cognouissent, ad solita eam pandulis luminibus detulere præsidia Virginis, vt ipsa, quæ ei propter arrogantiam suæ stolidissimæ mentis detrimentum contulit cæcitatis, piæ in eam panderet viscera miserationis. Quid plura? Tunc Walpurgis mater & pia omnium se quȩrentium educatrix respexit miserando ad miseram tetra caligine pressam, & oculos luminis dignitate priuatos, & locis non propriis hospitantes reuexit ad sedes, & g oliculos in capitis arce rotantes solis radios fecit esse videntes. [tersanaturs]

c. 18

[22] Mulier quædam h Francigena tellure exposita, verum i attactu grauis incommodi miserabili agitatione perculsa, brachij dextri familiare officium perdidit tremebunda. Exinanito nempe emortui lateris ei climate dextro; nec ad os saltem proprium languentem ac vacillantem quibat tendere manum. [curantur brachij rigor,] Hanc, sui vota felicia percomplentes summa cum festinatione ad Virginis oratorium deduxerunt. Igitur veniens, & alta ex imo pectore suspiria trahens, vtque ei Opifex patrocinio Virginis opem ferret, sedula mente deposcens, erexit se, atque ad altare fideliter fidelis accessit. Quæ, dum, nisu quo potuit, facitergium, quod pro munere detulit, aræ salutari agitando imposuit, sanitatem statim plenissimam recepit, & gratias agens, ad locum vnde venerat, repedauit. Verum non multo explicito temporis incremento, dum intuens cupida mente Dominus eius carnalis membris omnibus fore valentem, ad debitæ eam seruitutis iura reflecteret, prior articulata manus cum brachio, quæ beneficij cælestis potita est dono, quasi iniuriam cæcæ cupiditatis illatam ferre non valens, horrenda mox curuedine sese retorsit, & violenta contractione vrgente, [& contractio:] ventretenus dependit, quo etiam hæsit, & sic impressa demersa est. Tunc cernens Dominus ob sui reatus admissum, medelam, quam meruerat, fæminam perdidisse, imo pœnam quam non sperauerat accepisse, votum Domino ex animo vouit, vt si B. Walpurgis opitulantibus meritis eadem sui iuris famula reparari mereretur, vinculo seruitutis euulsam libertatis tabulis eam ocyus condonaret. Mirum in modum statim, vt, portis ei ingenuitatis apertis, ciuis effecta est Romana, illa, quæ prominenti fuerat ventri inserta, est manus erecta, & priori officio restituta. Hæc duo in vna fæmina sunt patrata miracula, & euidenti ratione comperta.

c. 19

[23] Quidam nomine Erchanboldus, qui hactenus vita sanissimus iocundabatur in ista, de vico vocabulo Mura, illic auxilium a Domino requisiuit, & cum fide postulans celerius reperit. Is ita fastidij notatus est morbo, vt expletis septem & viginti, vt ipse testatur, hebdomadibus plenis, nec panis edulium sumere potuisset, nec carnis quadrupedum aut volucrum siue piscium refectione humana qualibet frueretur, [lōga stomachi nausea.] haustum quoque vini vel siceræ nullatenus ore contingeret, nec tamē gressuum communium munere fraudaretur. Tantum leguminis modico, & ouorum meditulliis pendulo corde contentus, vix viscera languentia refouebat. Ergo dum iisdem iam tenui carnis velamine tegeretur, & gelida creberrime flumina corpus inane frigescerent, licet lenti gradu potiretur, metam tamen operiebatur egressus. Cum subito membris tepido sopore depressis, vox eum ita blanda & lenis quȩdam adgreditur. Cur, inquit, desidia languescis inepta, & salutis cura postposita tua, de remedio desperas in vita? Age ergo, quod moneo iam de corporis reparatione securus, & ad monasterium Mowenheim vade festinus, ibique benedictæ Walpurgis Virginis Christi reparaberis precibus. Cumque illo celerius veneris, tres sanctimoniales iuxta altare eiusdem inuenies Virginis, quæ de altaris calice consecrato, tibi poculum propinabunt. Quod dum fecerint, vescendi pariter ac bibendi vsum communem sine dilatione recipies. Hoc igitur salutiferæ vocis tactus impulsu euigilans, summa cum celeritate ad iam dictum se monasterium postulauit adduci. Veniens autem pronus orauit, visionem, quam viderat, eiusdem iuxta altare positis sanctimonialibus tribus per ordinem pandit, & de calice vini gustum sedulus exquisiuit, quem & accepit. Mox ergo viniliquorem anhelantia eius guttura glutierunt, comes ei panis affuit fames, & qui tantum Dominici corporis sacramentum vorare ante nequibat, farrea postea famelicus dona quærebat. Manducauit plane, & bibit in eodem loco panemque, vinumque, quæ ei munera morbus æui quantitate negauerat, auxilio Christi Virginis implorabat. Sicque adepta de qua prius desperauerat sospitate, ad locum vnde venerat cum nimia rediit exultatione. Si quis ergo hæc ita gesta mente obstinata non credit, eumdem ipsum interroget dum adhuc viuit. Nam & locum hic exaratum inuenit vbi degit, & vocabulum, dum istud requirit aut perlegit, audit.

[Annotata]

a Steuartio Stopfenheim, oppidum castro peruetusto insigne, Elingensi domui Ordinis Equitum Teutonicorum hodie subiectum: non procula VVeissenburg ciuitate Sueciæ Imperiali.

b Zeta, seu zæta, quasi dieta, aut diæta, vti zabolus, diabolus, hic hypocaustum significat. Ita Glossarium Camberonense: Zetæ hiemales, domus quas calefacit sub ductus ignis: Zetæ æstiuales, [Zeta.] quas infrigidat subducta aqua.

c Canis. erceboldum, MS. Vltrai. curciboldum. MS. S. Maxim. cuciboldum. [erceboldum.] Steuartius ait instrumentum aliquod textile esse Germanice ricthkamp dictum.

d Glomex, glomicis, at Plinius glomere vsus, de cuius nominatiuo, sitne glomer an glomus certant Grammatici. [glomex.]

e Ascella pro axilla vsi sunt Turonensis, Baldricus, Cæsarius, alij.

f Can. foliculos. est autem soliculus diminutiuum a sole. [ascella.]

g E Francia Orientali explicat Philippus Eystettensis. [soliculus.]

h Can. vt actu. MS. Ben. ad tactum

i Duplicem Muram non procul inuicem in Marchionatu Ansbacensi, nobili familiæ Lendesheimmiorum subiectam obseruat Steuartius.

LIBER SECVNDVS.
Miracula anno ⅠƆCCCXCIV patrata.
ex MSS. variis, Canisio & Steuartio.

PROLOGVS.

[1] Operæ pretium duxi, quoniam mira, quæ per suam famosissimam Christus quotidie operatur & operatus est Virginem, iam dudum tenui chartula colligere cœpi, vt ea quæ sunt indaganda requiram, & diligenti apposita vigilantia, prout vires suppetunt, indagata perstringam. Non quo quisquam, vt reor, talia ac tanta, quæ hactenus patrata sunt in præfato monasterio Virginis suffragantibus meritis, ac diebus pene singulis patrantur prodigia, ex asse valeat explicare: quippe cum tanta sint numeri quantitate, vt vix valeant promi elogio linguæ: verum vt sponsio humilis, Patris præcepto pareat imperantis, & pedetentim lepidi viam carpat & cœpti itineris, vt, quo tendit, Trinitatis opificæ dirigatur auxiliis. Curiosum ceterum Lectorem, secundum incipiens libellum admoneo, vt barbarismorum fœdam congeriem in hoc opusculo floccipendat, & veritati in vulgari eloquio fidei aurem apponat, & quod hic inuenit, simpliciter perlegat, & acsi in sterquilinio margaritam exquirat: sicque fit, vt & sua fideliter tollat, & nostra incontaminatus omittat. Ceriferæ namque sæpius apes, licet obstrusis vasculis hyblæ mella diffundant, cloacis tamen squalentibus insidere non recusant. a

[Annotatum]

a Capitum distinctio sequens in excusis exemplaribus subiungitur Prologo: in nonnullis MSS. iterum interponitur: nobis sufficiunt cum aliis MSS. solum hic indicata capita. [Capita lib. 2 præfixa.]
Cap. 1 De muliere, quæ rasile perditum inuenit.
2 De illuminatione cæcigenæ.
3 De eo vbi sacculus cum eulogiis inuentus est.
4 De eo vbi spatha perdita inuenta est.
5 De curatione caduci.
6 Vbi peregrinus occisus est, & mortuus probatus est.
7 Vbi puella visionem accepit.
8 De illuminatione cæci.
9 De puero, qui cæcus natus visum recepit.
10 De muliere cæca.
11 De duobus caballis furatis & matutinalibus horis repertis.
12 Vbi claudus puer sanatus est.

CAPVT I
Res deperditæ ope S. VValburgis recuperatæ: cæcus illuminatus.

Cap 1

[2] Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, a octingētesimo nonagesimo quarto, b indictione tertia, regni c quadrimodi Arnulfo retinente dominium, anno d octauo, quo obtinuit principatum, Eystettensem procurante Erchanboldo famoso Episcopo præsulatum; quædam votiua complens desideria mulier, cum eo, quem nuptialis copula ei dederat, viro, Dominum, qui prope omnibus se est inuocantibus in veritate, deprecatura, iam cunctis pene cognitum adiit monasterium nostræ & multorum fidelium Matris. Vbi dum pro commissis a primæua viredine facinoribus vniuersis rea tunderet pectora pugnis, ac sæpius sæpiusque interuentiones piæ quæreret Virginis, benedictione solita munerata, vehicularia petiit adiumenta. [Risile perditum,] Viam ergo, qua venerat, lætissima carpens, & de his omnibus, quæ audierat & viderat plurima, mente reuoluens, in prima reuersionis mansione e risile, quo super aurem f orale confixerat, casu perdidit accidente, ipsa qualiter perdidisset penitus nesciente. Hæc dum viro suo factum clancule fateretur dispendium, ille concorporalem sibi & gratissimā coniugem mox improuida notauit incuria, & leni modulatæ vocis increpauit eloquio: Cur more lasciuientium puerorum illud, quod secum tulerat, perdidisset incauta? [inuocata S. VValburge,] Tum illa ad præsidium rediens, quod prius requisierat, Matris, inquit: Si tuæ, Domina Walpurgis, misereri dignaris ancillæ, & vocem audire disponis indignæ, damnum mihi rei reparato præsentis ademptæ. Hæc dum verba, vt reor, plenissime fidens in Virginem æstuanti pectore citius perorasset, iacens ante simul discumbentes eos pariter, patensque apparuit risile, non aliud, non mutatum, verum idem, quod ei prius auxilium præbuit, [alibi repertum,] capitale. Tum in stuporem versi qui aderant cuncti, mente deuota grates mirabilia facienti Christo Domino reddiderunt. Eadem prȩterea mulier tanto in se viso miraculo, quid de ipso ageret risili penitus ignara, tandem inquit: Felicem me fæminam æstimarem, si id munusculum, quod mihi Virgo reparauit immeritæ, ad indicium audientium omnium eidem conferrem ecclesiæ. Ad erat tunc forte quidam, vouentis verba audiens coniugatæ, qui merita Virginis, præsentis lumen reparauerant vitæ, qui ait: Quoniam ego debitum ei in vita mea seruitium reddere debeo; si mihi hoc, quod optasti, imposueris, deportabo. Nam ipsa mihi viam, quam peccata tulerunt, misericordissima contulit, & lumen, quod diu natura negauerat, [appenditur in templo S. VValburgis:] munifica reparauit. Quod illa audiens, prȩlibato æris pondere, famulum Virginis onustauit, & ad monimentum fidelium in ecclesia appendere postulauit. Fecit ille quod poposcit, Liubilæ Abbatissæ detulit, ipsaque desiderium flagitantis fæminæ adimpleuit. Quod illic vsque in hodiernum diem permanet conseruatum.

cap. 2

[3] Quia igitur supra portitoris prius cæci memoriam egimus, dignum est, vt qualiter gratiam visionis meruerit, [cæcus illuminatur:] enarremus. Dum ergo idem ipse, Ratfridus namque adhuc viuens vocamine nuncupatur, prius cæca caligine premeretur, & geminis orbibus mala albuginaria, quæ vulgo g perulas nuncupamus, obnoxia pateretur, nullumque omnimodis intuitus lumen gestaret in capite, quo vel exiguæ lucis igniculum videre potuisset, duas ad monasterium veniens illic hebdomadas percompleuit. Conugit interea, vt quadam die pro se misello Dominum & Virginem precaturus ecclesiam introisset. Cumque Missarum sacrosancta solennia vsque ad Euangelij Dominici euphoniam traherentur, præfatus cæcus apposita dextero, quam erexerat, manu oculo, perulam caliginosam, quæ in h eam diuinitus cecidit, sanctimonialibus, quæ Missæ canore intererant, gaudens ad intuendum deuexit, & in vno oculo visum recepit, ibidemque pro collato munere debitum famulatum impendit.

cap: 3

[4] Hæc & his similia plebs Christo deuota, passimque latum distenta per orbem, dum experiretur in loco Virginis celebri facta miracula, cœpit ad eumdem locum conuolare lætissima; ita vt ex tetraformi mundi climate, intercluso nullo penitus die, gregatim coirent fidelium turmæ, grataque ibidem Domino & i Matri munera deferentes, accepta quæsita benedictione redirent in pace. Inter quas quædam extitit muliercula ex pago k Dragewa, quæ populorum illo tendentium se fideliter miscens agminibus, [munus oblatura,] tripudianti animo iter aggressa est commeandi, vt mos est Sanctorum præsidia requirentium, in sinu familiari, prout facultas cōtulit opum, xenia gestans, scilicet candelas, lanam, linumque & si qua sunt huiusmodi, Cumque in his muneribus Dominum placatura cum plurimis deuenisset, intrans vicinum & adiacens arcisterio cœmeterium, locata prius prouide munuscula requisiuit, & in sinu thesaurario, flexis strictim foris articulis, vna cum operimento illud quod reposuit hilaris apprehendit. At vero in basilicam cum ceteris intrans, dum sacculum, in quo benedictiunculas ipsa consuerat, iterum secura requireret, nihil inuenit. Tunc stupore attonita vehementi, [id cū sacculo amittit:] & anhelos in pectore animos voluens pallidaque ora mœstis vultibus præferens, hæsit corde ac si mente captiua, quidque ageret, quo tenderet, quo se verteret, ignorabat. Opaca denique luminum tutamina haud sine nimio pudore demittens, credulum ac secreti sui conscium sinum dispendij caussa culpabat; sinus vero quod acceperat fideliter conseruatum reddidisse, delatrice teste, pandebat.

[5] Dein clauum in semetipsam l retigens, & culpa se incuriæ notans, nec ipsi, quæ contrectauerat, manui saltem credere quibat. Rursum curiositas, quæ tunc eiusdem negotij dispensatrix occulta forte exstiterat, sinuosa velamina sæpius requirebat. Inde, ne corruptæ vestis improuisa discissio, damnum, quo gemebunda substiterat, facere potuisset, singultuosis faucibus ruminabat; ad extremum vndique destituta, ream & miseram se intimo cordis arcano clamabat. Quid plura? Preces ibidem ingentes ad Dominum fudit: sicque cum ceteris repedantibus, [pest reditū] & ipsa confusa recessit. Cumque suam, quam reliquerat, mœsta reuiseret domum, domina, cui conditionali iure famulatus semper seruitium exhibebat, eam protinus accersiuit, quidque ad cœnobium sacræ Virginis, vbi fuerat, viderit vel audierit, vera comperta ratione edicere postulauit. Cui cum plurima narrando retexeret, in se quoque mirum quod acciderat, postposita omni confusione perstrinxit. Tum domina sagaci pectore verens, ne sui iuris famula alieni laboris pondere sarcinata, Deum cum Virgine fallere conaretur obnoxia, obiurgantia statim opposuit verba, pro huiusmodi facinoris culpa ipsam confundere nisa. Mira dicturus sum, quoniam ibi mox virtus affuit Christi. [subito domi reperit.] Cum ergo aduersus famulam domina plurima prosequeretur indignans, illico sacculus, de quo ratio ordinem retexebat, cum eulogiis prioribus ita vt prius fuerat colligatus, atque consutus, in gremio eiusdem dominæ patule est inuentus, ac si manu propria collocasset. Mirata oppido, & vltra quam dici valeat stupefacta domina iam dicta cum famula, omnisque domestica adstās familia, nec a loco quidem vbi resederat, audebat resurgere; verum cum tremore atque pallore nimio Dominum sedulo precabatur. Demum inito cum suis consilio, Archipresbyterum accersiuit, eique inopinatæ atque inauditæ nouis temporibus rei veritatem per ordinem pandit. Auditis his præterea is, qui aduenerat Presbyter, recitata psalmorum melodia, sacculum, qui inuentus fuerat, illico dissuit & oblatiunculas, quæ in eo latebant, Ecclesiis condonauit. Ipsum vero sacculum m Salomoni Antistiti destinauit, quique eumdem ad Virginis monasterium retransmisit: vbi ad laudem & nomen viuificæ Trinitatis hactenus conseruatur illæsus, cuius regnum & imperium permanet in secula seculorum.

cap. 4

[6] De his duobus, quæ supra perstrinxi miraculis, me satis mirante, & si quid his aliquid in iam dicto monasterio simile factum sit, curiosius inquirente, affuit qui desiderij mei sitim fluento oculatæ veritatis extinxit, & prælibata duo, ne cui viderentur ambigua, tertio roborauit. Fuit, inquit, quædam fæmina nobilis Franca, cui bis binos mater natura contulit natos. Ipsa eosdem n fortunali iure non deserens in ipsis crepundiis receptura. Nam floridæ viredinis vitreum decus, quod in ipsis initiis cœpit laxis artubus pullulare, mox acsi ex alto o delapsum, fractis virium spectabilium cruribus, lugubri aggressum est dissolutione languescere: quorum membra tenerrima suis ipsius visceribus edita genitrix aspiciens mœsta culpabat sua, quæ tam dulcia pignora lactauerant, [Mater morte filiorum tristis,] vbera, verbisque tristiferis luctuosa congerens cantica, miserabili voce clamabant: Heu me, tantum quia parituram dolorem sinus matris exposuit! Heu me, quia niuei pudoris honestatem thorus nuptialis ademit! Heu me, quia dum dolorem matris parturientis prodiens dempsi; & ipsa mater effecta in memet eumdem p parturiēdi dolorem retorsi! Melius mihi, fateor, foret, commune multis ac lugubre funus excipere, quam sobolis delicatæ demissis orbibus mortem aspicere. Hæc & huiusmodi, vt moris amare plangentium est fæminarum, verba congeminans, vt vidit iam vnius filij irreuocabilem horam oris portas attentius penetrare, quasi vno amisso aliis potitura, cœpit sollicite necis parare obsequia. Quod dum fieret, paruulus vltimum clausit diem. Eo igitur mortis debitum capiente, eadem quæ in fratre vsque ad metam prius grassauerat pestis, ferali ignita furore transiit ad vitalia fratris. Quem quoque dum more simili perculit, sine dilatione extinxit. Inde nec sic bellua insaniens satiata, tertium etiam terebrauit, & flatus exigui spiramina dempsit. Pro dolor! tum mater toruis luminibus semetipsam aspiciens, & eamdem, quæ cara pignora tulerat, mortem sibi sæpius imprecans, tandem nutabunda fæminei corporis spe oculos nitebatur reflectere ad quartum. Dum ergo fluctiuaga id volueret mente, affuit qui famam miraculorum ei sacræ matris nostræ VValpurgis competenti panderet ratione. [voto concepto vnum recipit sanum.] Quam dum intenta aure excepit, quasi ex intimo sopore euigilans, votum Domino & Virgini sedulo vouit, vt si puer mereretur digna existere sanitate, eumdem secum ad eius basilicam deportaret delato cum munere. Miserator igitur & misericors Christus lacrymosorum singultuum suæ volens misereri ancillæ, & sinem imponere mœstitiæ, pepercit, quem plasmauerat, puero, & doloris angustias tulit infirmo. Cumque genitrix valere vidisset infantem, oppandēs ad superos manus, eum, qui sanat & percutit, in excelsis Dominum benedixit.

[7] Interea votum, quod prius ardenti desiderio vouerat, sollicita acceleratione perficere festinabat, paratisque omnibus, quæ prolixi spatium poscebat itineris, optati nisa est aggredi tramitem callis. Igitur dū dispositis cunctis, iumenta iam onerata præmitteret, ipsa cum puero vehicula ascensura sonipedalia, sola ad requirēdum superfuit pueri spatha. Cumque omni penitus domo euersa, nil omnimodis inuenisset, discinctum secum puerulum tulit, ac Domino commeante viam carpere cœpit. [spatham, siue ensem amissum] At vbi se a referentibus monasterio comperit propinquare, gaudens quia fines optatos meruisset attingere ab equo, quo illo vsque delata exstiterat, celeri cum auiditate desiliens, pedestri deuotissima calle oratorium Virginis conabatur attingere. Tum tanta flaminum imbriumque immoderata extitit magnitudo, vt vix quis vehiculariis perfruens adiumentis, vsquam peruehi potuisset. Porro suis impellentibus, consultius fore determinans, vt equitans quæsitura Virginis suffragia monasterium adiret ouanter. Vbi equum scandere nisa est sambucæ familiaris pressura puluinar, quæsitus iamdudum diligenter, [subito in itinere recuperat.] & non inuentus, diuinitus affuit mucro, & iacens patula in sambucæ sedili, mirantibus qui aderant vniuersis, ipsum & non alium se præbuit ad videndum. Hoc dum ardenti cerneret pectore mater, quanta potuit celeritate monasterium adiit, valuas basilicæ referta gemino tripudio rei expertæ intrauit, seque cum superstite atque hærede puero totam Domino & Virgini consignauit, mira, quæ & domi & in itinere directo contigerant, patulis & veracissimis labiis perorauit: & ad indicium omnium ensiculum tradidit, seruarique in seculum in eadem ecclesia humiliter postulauit: sicque benedictione potita, ad propria lætissima remeauit. Si quis igitur huic verissimæ rationi contraire voluerit, ad idem monasterium viam tendat, spatham eamdem muro dependentem aspiciat, & dum eam stolidus creuerit, Christum per Sanctos suos hæc & similia & horum maiora valere facere non dissidat.

[Annotata]

a Numerus hic intricatus est. Canisius ex MS. VVindbergensi ediderat anno octingesimo nonagesimo tertio. Consentit MS. Benedicto puranum apud Steuartium, qui ex aliis MSS. ediderat anno octingenti nonaginta quatuor, quæ inepte ex numero Romano CCCCXCIV ita ab imperito fuere scripta. Rosvveydus noster ex alio MS. correxerat anno octingentesimo nonagesimo quarto: quem lectionem retinemus, ob annum 8 regni Arnulphi hic indicatum.

b Alterum mendum: nam Indictio XI conuenit in annum 893, & XII in sequentem.

c Regnum quadrimodum Arnulphi, seu quadruplex: 1 Baioariæ cum Pannonia, Boëmia, Morauia, quod fuerat Carolomanni parentis. 2 Franciæ Orientalis cum Thuringia, Saxonia, Frisia, [Regnū Arnulphi quadruplex.] quod fuerat Ludouici patrui. 3 Alamanniæ quod fuerat Caroli Crassi etiam patrui. 4 Lotharingiæ. His regnis omnibus præfectus est Carolo Crasso abdicato an. 887.

d Annus 8 Arnulphi incidit in annum Chr. 894, quo hæc miracula contigerunt.

e Risile, si lectio incorrupta, [Risile.] Germanice apud Steuartium ein guldin hefftlein, quo aurea acicula ad configendum orale indicatur, dictum risile, quod splendore suo arrideat. Rosvveydus monile adscripserat.

f Orale, siue orarium, capitis amictus seu cooperculum, [Orale.] etiam inter vestes sacras habetur. De eo actum 10 Ianuarij ad Vitam S. Agathonis & alibi.

g Perula, & vsitatius perla, pro margarita accipitur: hic albuginem oculorum significat. [Perula.]

h Can. in ipsum MS. Ben. in ea.

i Idem MS. & matri suæ.

k Idē MS. Drahgone, aliis Drageba, pagus diœcesis Constantiensis.

l Can. figens & culpam suæ incuriæ notans.

m Steuartius suspicatur Erchenbaldum Episc. Eystettensem ob sapientiam Salomonem dici. Verum est Salomon III, Constantiensis Episcopus. anno 891 aut sequente constitutus, mortuus 5 Ianuarij anni 929.

n Steu. fortunalia iura.

o Can. & MS. Ben. delapsu.

p Idem MS. pariendi.

CAPVT II
Morbus caducus curatus. Homicidium punitum.

cap. 5

[8] Extitit quoque miserabili quidam morbo caducus, & ita membris labescentibus fractus, vt aliter ad iam dictum oratorium nequaquam peruehi potuisset, nisi mansuetissimo impositus equo, strictim in eodem vehiculo vinciretur. Is dum auxilium cælestis beneficij languenti corpore requireret, in eodem loco ante sanctum Pascha hebdomada septima veniens, aliquantum temporis a suis gratia recuperandæ sanitatis dimissus, [Morbo caduco laborans] ibidem est demoratus. Quadam ergo die ecclesiam intrans, dum eadem, quæ sæpius ruminabat, pernecessaria verba singultuosis vocibus replicaret, scilicet, Domina omnium te in fide quærentium benignissima mater, miseratrix adesto misero a membris omnibus labenti & destituto, & nunc iam succurre peccatis obnoxio, opem fer munifica reo, & sanitatē indigno solito præbe suffragio; Liubila Christi & VValpurgis ancilla deuota, misericordiæ viscere tacta, b staupulum, qui ob signum recuperandæ salutis pendebat, iussit deorsum vno pede demitti, vt citius ad eum, qui in hoc fatigatus labore extiterat, exsilire potuisset. Cumque id celerrime fieret, ac si ita dici queat, suam staupulus haud valens ferre iniuriam, imo Virginis, ad cuius pendebat signorum memoriam, displicante se in quo pendebat, funiculo, iterum se dimisit inferius. [sanatur:] Inde nullo penitus contingente, idem sese sponte retorquens funiculus, aspicientibus pene qui aderant vniuersis, ad priorem, vbi antequam dimitteretur ab homine extitit, rediit statum. Tum diuinitus fateor tactus ægrotus, qui prius casso ad excutiendum eum labore sudauerat, protinus exiliuit, staupulum fortiter excussit; & manente eo illæso plenissimam sanitatem recepit.

cap. 6

[9] Mirabilis Deus iugiter in suis, quos membra atque amicos appellare dignatus est, Sanctis, incunctanter mirabilia faciens, terrificum nobis, in quos fines seculorum deuenerunt, nuper est ostentare dignatus prodigium, a seculis, vt reor, inauditum. Plurimis namque a quatuor mundi partibus, Virginis, super qua instans oratio texitur, [peregrinus] sacrarium adeuntibus, venit etiam peregrinus quidam agminibus se interserens populorum, atque basilicam veniam precaturus intrauit. Vbi dum intimis visceribus pro piaculis suis Domino supplicasset, matremfamilias Liubilam cum aliis inibi seruientibus Virgini famulabus, grauido quasi parturiente pectore, accersiuit, quis esset, & vnde venisset, aut quam ob caussam tanti spatij calle transposito, incognita rura quæsisset, euidenti innotuit ratione. Gratias, inquit, potentissimo Regi Regum, qui in me misericordiam suam ostendit, vindicta debita præeunte, vobis coram positis refero, Dominæ quoque meæ VValpurgæ, [(vti alius gratiis actis] ante cuius sacrum altare consisto, grates ex corde rependo: quia mundi instantis haud modica tellure lustrata, desiderij salutaris compos effectus, huius sancti atrium arcisterij merui contemplari, quo & de innumeris, quæ commisi, reatibus auxilio Virginis merear liberari, & mirum, quod in me virtus peregit Altissimi, a me ipso, priusquam ab alio, possit audiri. Dignum est enim, vt ad aures perueniat audientium, quod simplex Trinitas per merita passim suorum operatur Sanctorum. Et ne me aliquis oculos supernæ maiestatis fallere cupientem, verba falsiloqua concinnare contendat, [iuratus asseruit)] testor Deum, in cuius conspectu ante sacrum altare consisto, atque per eius nomen terribile iuro, Virginem quoque, cuius in loco hoc suffragia requisiui, cum omnibus Sanctis testem adhibeo, me non quidquam verisimile, aut falsa prodere ratione, verum vt contigit, liquidissimo narrare sermone.

[10] Anno igitur c prȩterito, quo famis acerrimȩ tabes inedia squalentes multos tam in vrbibus, quam in vicis protraxit ad necem, contigit, vt duo præfatæ cladis angustias de loco ad locum peregrini quotidie fugitantes, dum quadam die viam famelici carperent, quo se verterent conquirentes, tertius quoque ignoto in cespite eorum se iungeret itineri. Cumque vt moris est gradientium, inter se plurima fabularentur, egentes, inter cetera, quæ verbis obiecta sunt verba, duo tertium percontati sunt commeantem, quo itineris sui calle directo tendere concitus voluisset. Qui ait: Euolutis iam olim diebus non modicis, quo famam gloriosæ in orbe refetentibus plurimis audiui Walpurgis, nunc superest, vt in ipso, quo cernitis, tramite, ipsa eadem adminiculo præuia, [in itinere ad S. VValburgem] locum suæ adire debeam mansionis. Tum illi: Si, inquiunt, comes, vt asseris, illo gressus felicis itineris eundi direxisti, habeto nos eiusdem socios callis, & nostris fruere fraterna fabulatione colloquiis; vt simul viarum multarum discrimina trāseuntes, mutuis fulciamur auxiliis, terroribus postpositis vniuersis. Nam & nos ad eumdem locum pergere disponentes, victus pretiosi longe lateque quærimus adiumentum, & nunc adhuc ieiuno stomacho gradientes, vix gressus figimus titubantes. Quibus conuiator pacificus ait: Eia fratres, prolixi iam itineris angustias deponentes, & quoniam tempus est, apta peregrinis sedilia requirentes, frangamus ientacula residentes. Cumque se faterentur, [dato comitibus cibo,] nil communis habere pensi edulij, ait: Iam nunc inuenti comites membra ruri sternite lassa, & meis de cellariis congesta sumpturi cibaria, quieti donate corpuscula. d Tum auida guttura panem cum e sanguine ministrantis, ac si iam glutientium egenorum exposita auide sumpsere conuiuia, vt pastoris citius sui neci traderent membra. Sumpto igitur opportuni temporis cibo, ait is, cuius iam latens funus intrauerat ianuas, suos dulcissimos ad conuiuas. Modicum resumptis viribus, collegæ, fidelem vobis audite collegam, ac parumper quiete salubri composita, dulcem somnum luminibus indulgete; & pressis sopore duobus, tertius vigiliam tutam præstet ambobus, vt sic corporis coagula gemina recreatione resumpta, viam quam cœpit tendat inuicta. [inter dormiendum] Hæc dum ad socios verba iam toto corpore pene mortuus perorasset, se mox in terram proiecit, præuia capitis lumina clausit, ac soporem vltimum degustauit. [occiditur:] Nam protinus pestiferi contra innocentem crudeliter consurgentes, mortis ei compendium tradiderunt.

[11] Cumque tanto miseri scelere perpetrato, quid de extincti cadauere agerent, penitus ignorarent, tandem vnus eorum exanimi sarcina oneratus, haudque leui pondere peronustus, cœpit abdita quæque rimari ac deuia: abrupta quoque & concaua, vt tantum facinus, quod mater terra silere nequibat, deposito in remotioribus onere, tegere potuisset. Tandem miser ac furenti omni bellua deterior, inuento, [cadauer ab humeris homicida deferentis nequit auelli:] pro quo æstuabat locello, dum tensos, quos prius strinxerat artus, deponere conaretur, hæsit mox diuina operante virtute, viuenti corpori corpus exanime, & rubea baiuli colla pallidos arctius excepere lacertos: sicque infelix ipsum, quod nullo exigente gestauerat prius, pretiosum ac si aliquid ferens, de loco ad locum vectitabat inuitus. Ergo dum nullo pacto tam grauis & inaudita sarcina a quoquam potuisset euelli, quadam die ipsi, qui hoc, quod scribimus, postea retulit, monstruoso cum pondere obuiauit. Quem cum horribilem toto corpore mortuum gestare vidisset, vltra quam dici valeat, & ipse horrore præuentus est. Resumpto tamen vitali post modicum flatu, ad semetipsum rediit, baiulum, qui ei dudum cognitus ac familiaris extiterat, recognouit, quidque ei calamitatis, quia corpus ferret exanime, cōtigerit, sollicitus requisiuit. At ille omni cunctatione submota, voce similiter familiari & credula, rei metuendæ veritatem exposuit, & vt sui misereretur, euulsa quam ferebat mole grauissima, postulauit. Rem, vt reor, fateor inauditam. Audiens denique stultus verba sedulo flagitātis, visum est ei, quod reum adstantem facili valeret absoluere ratione: arripiensque suum, quem secum tulerat, gladium, hærentis brachia mortui a collo secare voluit vectitantis. Verum, dum manus temeraria hærentis brachia peregrini contigit, [brachio peregrini id abscissuri immoto:] hæsit & ipse eodem, quem rapuerat, vt ita dicam, gladio teste, sicque tria corpora quasi forti bitumine conglutinata, misere hærebant mutuo coniugata.

[12] Affuit præterea miseratio Trinitatis, cæcumque cor incauti tetigit secatoris, quo ad statum rediens mentis, suam adipisci misericordiam mereretur per suffragia Virginis. Nam mox vt ad se reuersus, stoliditatem suam recognouit, ore patulo clamare cœpit: Recognosco in me misero plurima regnare delicta: reminiscor priorum, quæ a primæua origine contraxi, facinorum: animaduerto, [hic ope S. VValburgis seruatur;] quia priora quæ operabar nunc in me venere peccata, dum mysterium a seculis inexpertum procaci ausus extiti tangere manu. Verum si me reum ac miserum corde contrito superna respexerit pietas, & Beatæ nunc VValpurgis absoluerit sanctitas, quamdiu in isto in quo hic hæreo, corpore orbis calcauero rura, numquam me profiteor eidem Virgini contrarium fore facturum, inquantum labilis conditio carnis votiuæ præualet seruare sacrarium sponsionis. Hæc dicens, oculosque ad superos cum ingenti gemitu leuans, statim viridis squalentem deseruit caro, & discissus a corpore tabescēti stetit ouanter in gradu suo. Videns igitur in se cælestis miserationis donum, euidenter esse peractum, grates quas potuit, suo Saluatori rependit, simulque cum terribili onere comite onerato, vndosum Rheni pelagus petiit. Vbi dum aliquantulum consisterent viatores, prælibatus mortui cadaueris baiulus, pudore simul cum sarcina pressus, [ille cum cadauere volens se submergere:] malens necis subiacere periculo, quam vitæ exosæ vltra gestare dedecus inauditum, cassum iter arripuit, rugosum aluei pelagus introiuit, vt extincto iamdudum profundam traderet sepulturam, simulque in vno eodemque laticis gurgite, lacrymabilem sibi adimens vitam, [eiicitur e flumine:] & ipse eamdem vastis sortiretur in vndis. At vbi fluctiuagi marmoris fluxus nefandum ablambuit homicidam, protinus haud suam existere prædam sciens, ac si stercus euomuit, & ad littus vsque reuexit. Stupefactus qui aderat conuiator, suaque de salute tripudians, ac de alterius calamitate altius ingemiscens, tandem miserum misero cum pondere derelinquens, monasterium Virginis impiger petiit, rem quæ acciderat ore veridico recitauit, & ne falsum aut excogitatum cuiquam videretur, ante altare sacrum eiusdem Virginis fidissimus stetit, per nomen Excelsi, omniumque Sanctorum, [prior votū soluit:] necnon & per ipsam, cui astabat, Virginem intrepidus iurauit, vt id quod euidenti protulit ratione, vero confirmaret sermone. Fertur idem miser, sed non miserabilis, Virginis præsidia sæpius quærere voluisse, [alter nequit ad S. VValburgā venire,] vt veniam consequi mereretur. Verum numquam ad eamdem cellam peruenire potuisse, vt cunctis liquido clareat, quantum in se iram Domini prouocasset, quem nec saltem fines monasterij beatæ Virginis excipere dignarentur. Hunc multi cum iam dicta ponderis mole hactenus in vita florentes sæpius non sine gemitu contemplati, plurimis retulerunt. Vnde constat, verum esse, non falsum, quod plurimorum pandit relatio populorum. Mihi autem nullus imputet exaranti, crimenque velit impingere falsiloquij, quoniam nec ego excogitare præsumpsi, nec anilia elatus verba compinxi; verum ita, vt supra taxaui, fidelibus mihi referentibus, schedula annotare curaui.

[Annotata]

a Canisius, morbus.

b Staupi, ornamenta basilicarum ex argento suspensa. Anastasius Biblioth. apud Iosephum Laurentium in Amalthea onomastica: hinc Staupulus. [Staupulus.] Steuartius tholum explicat.

c Ex hoc loco hæc contigisse e computu nostro anno 894 consirmatur: nam anno præterito 893 ob hiemem asperam & ad Maium prolixam, fuisse maximam penuriam tradunt Annales Fuldenses.

d Huc vsque edidit Canisius, reliqua dantur ex MSS. & Steuartio.

e An sagimine? id est, aruina aut pinguedine, qua cibi condiuntur. Cæsarius lib. 6 Mirac cap. 4 artocreas in sagimine decoctas ait, & monachos decipi in sagimine & carnium pinguedine.

CAPVT III
Cæci illuminati ope S. VValburgis. Alia miracula.

cap. 7

[13] Vir quidam de pago Necchariensi, quæ lingua a Diutica b Necchargowe ab incolis nuncupatur, auditis multis ac crebris quæ quotidie in oratorio Virginis fiebant virtutibus, venit & ipse ad medicam puellam secum perferens cæcam, quatinus, Deo miserante, & ipsa meritis suffragante, videntem reportaret ad patriam, [Visum accipiunt puella,] Huius sane lumina tenebrosa ita caro contexerat tumida, vt vix statum eorundem quis cernere potuisset. Tantum deformis & turgida salutis viam quærebat ignara. Cumque auxilium a Domino in consistorio basilicæ tam is, qui detulerat, quam eadem, quæ orba delata extiterat, poplite flexo poposcissent, subito patescentibus c geniculariis thecis visus rediit ad pupillas, easdem prolixo iam tempore viduatas. Agentes igitur Saluatori atque Interuentrici debitas tanto pro munere grates, patriam reuisere gaudentes.

cap. 8

[14] Pauper quidam famosi Comitis Adalberti, nomine Frideradus, quem oculis corporalibus videntem aspexi, & de mensula paupertatis meæ panis portionem porrexi, ab ipso primordio, [senex cæcus a natiuitate:] quo eum genitrix sinu exposuit genitali, cæcitatis obscuratus est fœditate. Qui cum iam in matura ætate, tetra caligine pressus, priores tenebras ferret ad senium, propria ducatum ei præbente sorore, limina VValpurgis adiit benedictæ. Quo dum fatigatus iam itinere peruenisset, petiit vt ante altare Virginis duceretur, quatenus opportuna, quæ secum tulerat, munuscula super illud imponens, veniam de peccatis consequi mereretur. Deductus ergo ad aram, vbi mausoleo Virginis propiauit, lassescentibus omnibus continuo membris, rogauit vt potuit, se ocyus ab altari reduci, aptumque sibi sedile requiri. Quod dum protinus fieret, paullulum tremebundo corpore requieuit. Tum subito dilapsus in terram, cœpit pallida membra saxosa volutare tellure, & quasi vltimum clausurus diem, sese creberrime in pauimento reflectere. Deinde cum potius ab astantibus de funere eius tractaretur, quam de luminis, quam quæsierat, dignitate, nil vnquam videntes ocelli, sanguinis madefacti cruore, guttatim in terram stillare cœpere, ac pauimentum vberrime cruentare. Cumque eadem, quæ tunc inerat, hora transisset, diu negatum meruit visum, & tam ipse, quam omnes qui aderant, Altissimo gratias retulerunt.

cap. 9

[15] Adiit denique cellam opinatissimam salubris Christi Virginis similiter puer quidam, de vico haud longe posito, e Heimenesfurt, nuncupamine Huno, ab existendi exordio noctis secum semper caliginem gestans, & cæcitatis horrore fatiscens. Qui adhuc in tenera ætate cor indocile possidens, & immaturis visceribus sensus vigore torpescens, prout sciuit & potuit, preces ibi ad Dominum fudit. [alius cœnus natus] Misertus ergo misericors & miserator Dominus miseriæ f lucis priuatæ, inuisam & insuetam iubaris præstare dignatus est dignitatem, vnoque oculo manente, vt prius fuerat, [vno oculo videt:] genitricis a partu fuscato, desiderata in altero potitus est luminis claritate. De quo si curiosus lector vel auditor inquirat, cur is, qui in vno corporis orbe, noctis voluit g discernere fœditatem; in alio originariam passus sit remanere caliginem, perpendat occulta Deum rimari secreta, suaque fore inexquisita iudicia.

cap. 10

[16] Ipsa eademque die, qua præfatus puetulus Altissimi in se meruit gratiam, vt prædictum est, copiosam, muliercula aduenit ignota, pupillis geminis cæca. Verum, vt reor, copiosa fide referta, [mulier illuminata.] dum ex corde profundos gemitus traxit, totamque se Omnipotenti & Virgini contulit, lumen diu ademptum recepit, & ipsi, qui lumen rectis corde munificus tribuit, indicibiles gratias egit, ac expleta cum laudibus oratione cordiflua, hilaris atque sanissima ad propria h remeauit.

cap. 11

[17] Vulgata igitur opinione celeberrimæ Virginis, & pene per orbem vniuersum longe lateque diffusa, i Reginensis quoque vrbs quondam regalis & inclyta, suos ad idem monasterium transmisit ciues, pro modulo affectus prius deliberati & consciæ facultatis, placituras Altissimo eulogias deferentes. [Ratisponēfibus ciuibus] Qui voto potiti optabili, cum magno basilicam intrauere tripudio. Vbi dum apertis scriniis cordis & corporis quædam altario illis & introeuntibus cunctis exposito, quædam etiam xenia ab ara liquidissimi pectoris mitterent polo, experta luminibus auribusque, pro qua venerunt, ratione, acceptaque, quam quæsierant, benedictione, quia eis tardior hora incubuit, in vicino monasterij castrametati sūt, die altero ad propria reuersuri. Verū opacæ noctis silentio veniente, somnoque ianuas luminum iamiāque quiescentium clementius adeunte, fures qui a furuo, id est, nigro, traxere etymologiam priscam, cuiusdam Alamanni, vocamine Ratharij, cernentes fatigata ex itinere Reginensium membra sopore nimio prægrauata, nulloque vigilante custode, per distenti latitudinem campi iumenta fore dispersa, duo, [furto ablati equi,] quorum cæca obscurior nocte cupido cor iam tetrum intrauerat possidendum, vnus clancule apprehenso capistro, alter arrepto renum cingulo, cassam duorum equorum diripuere capturam. Rapta igitur iidem inefficaci lacrunculi præda, ascensisque quæ ceperant procaci temeritate iumentis, iter ad patriam remeandi arripuere gaudentes.

[18] Sed is, qui se in Sanctis suis gloriosum atque laudabilem cunctis ostendit, gaudium præsumptionariæ auiditatis in ruborem mœroremque conuertit, vt mundialis controuersia stoliditatis palam agnosceret, quid Christi in cælis & in terris omnipotentia valeret. Nam rapaces alieno portati vehiculo, equitandi peritiam vanis exercuere vigiliis, crassisque in tenebris, circa monasterium Deo amabile, [post fugam noctis] omni nisu atque conamine, rura paterna calcare procul dubio ȩstimantes, dum domos proprias læta altrinsecus fabulatione adire quasi agiles voluissent, facta rosea matutinalis temporis luce, in proximo culturali sacræ Virginis a semetipsis inuenti sunt aruo. Quis autem eos terror inuaderet, quæque verecundia totos per omnia possideret, [reperti prope monasterium.] difficile est mente tractare, verbis exprimere, ac pagina festināti ad alia annotare. Tādem cupidi quoquo pacto ad se reuersi, miraculum per sanctæ intercessionem Virginis agnouere patratum, & rubore tremoreque ineffabiliter castigati, qui prius alienis conati sunt furtiuisque frui vehiculis, ad propria repedarunt gressibus propriis, relictis in quibus antea gauisi fuerant equis. Quo Dominicæ ostentationis signo omnes, qui viderunt vel audierunt, mirati sunt: sed amplius hi, qui iussu diuino iumenta perdita recipere meruerunt. Agentes sane vnicæ Trinitati gratissimas laudes, Ratisponenses hi qui venerant ciues, tam pro acquisita, quam quæsierant Ecclesiæ benedictione, quam pro signi admirabilis munere, redierunt ad propria, narrantes fideliter de his omnibus, quæ gesta erant in via.

cap. 12

[19] Natura conditionis humanæ a primæua origine laboribus innumeris, mortique subacta, a labore initium cœpit, & in ipso terminum ponit. Vnde quidam in ortu prodeunt cæci; quidam miserabili partu, membris omnibus oriuntur curui atque contracti: alij vtrisque gressibus claudi: alij in vno grassante atroci debilitate infirmi: plures paralytici: multi aliis atque aliis incommoditatibus pressi, indictam ab initio hactenus editi laboriosam atque mortalem retinent horam. Sed Redemptor humani generis, qui suscitauit & suscitat mortuos, qui illuminat cæcos, qui erigit elisos & soluit compeditos, qui impotentes, si quos dignatur, facit esse firmissimos, ipse suos inter incredulos glorificare & extollere quotidie dignatur electos: vt licet cum ipso regnent in cælis tamen ipso agente, mira operentur in terris, [Inter alia miracula] fideque carentes visis his signis atque miraculis incognitis, discant, qualiter ad Dominicam credulitatem peruenire debeant: necnon ex infirmantium restituta valetudine corporea, ipsi quoque mente & animo conualescant. Horum grex copiosus ad cellam matris Walpurgis quotidie confluit, & operari quid possit per Sanctos suos Christi virtus agnoscit, dum imbecillis & debilis qui venit, resumpto vigore virium redit. Iunctus extitit parium agmini quidam k Brisegewensis puer, non pedum adminiculo gradiens, verum manibus & natibus repens, ipsamque, quam innumeri antea, [claudus sanatur,] desideratam requisiuit salutem Qui dum Nonis Maij, vt hæ quæ ibi deseruiunt sanctimoniales, fida ratione testantur, in recuperatricem multiformium sanitatum ecclesiam introisset, hi qui prius lamentabili coagula natibus vniti fuerant calces, celeri scissione distincti ad calcandum communis ruris optabilem cespitem inuenti sunt habiles.

[Annotata]

a Steuartius ex MSS. Diutissa, & coniectura Theotisca. Germanis & Belgis Deutischen, Teutschen, Italis Tudeschi. De nominis origine disserit Cliuerius lib. 1 Germaniæ antiquæ cap. 9. Germani postea dicti fuere.

b Pagus Sueuiæ Steuartio ad Neccarim fluuium.

c Genicularius a Gena deriuatur, non autem vt geniculum, geniculatus, voces vsitatæ a genu. [Genicularius.]

e MSS. Heimunesfurt & Heumenesfert, hodie Hamnemcampfurt dici asserit Steuartius.

f MS. Ben. luce priuati.

g Idem, discutere.

h MS. Eystet. & Steuar. peruolauit.

i Reginensis vrbs, in Notitia Imperij Regina castra, in Tabulis Antonini Reginum, aliis Reginoburgum, & Ratispona, nota vrbs ad Danubium, in quem ibi illabitur Reginus flumen.

k Brisegevvensis ex Brisgouia, seu Brisgoia, cuius metropolis ad Rhenum Brisacum, oriundus.

LIBER TERTIVS.
Miracula anno ⅠƆCCCXCV patrata.
ex variis MSS. & Steuartio.

[Prologus]

[1] Voluente temporum instantium adhuc lacrymabili serie variantur etiam pariter mentium humanarum multimodæ qualitates. Quo constat, non semper hominem agere valere, quod ei adiacet velle: verum cum labitur exterior mundus, inclinatur & interior animus variis ictibus terebratus, vt ab affectu concepto iam prius frequentius concidat, in quo dudum fixo gradu stabat. Sicque fit, vt corpus dum quod non appetit percipit, obtineat detrimentum; & animi affectus promptus habeat præmium.

Exigente namque tuæ, Pontifex venerande, Dominationis imperio, pro tenuissimi capacitate ingenij duos iam pridem miraculorum semper mente & ore retinendæ matris VValpurgis libellos succincto populariæ orationis perstrinxi commento. Verum multipartitis anfractuum secularium occupationibus pressus, pene duorum decursis hebdomadibus circumrotantium tēporum, ad initium tertij peruenire nec quiui, nec merui. Nunc autem quia meta secundi iamiam initium postulat tertij, ipsum vtinam habere merear ducem, cordisque exigui benignissimum directorem, qui sua sapientia os aperuit muti, & linguas infantium facit esse disertas. a

[Annotatum]

a

Huius libri capita hæc præferuntur.
1 De eo, vbi mulier cæca illuminata est.
2 De pane mulieris, qui a sinu perditus & postea inuentus est.
3 De puluillo domi perdito & in via inuento.
4 Vbi homo quidam vvantos perdidit.
5 Vbi vas in itinere inuentum est.
6 Vbi in vna eademque fæmina quinque facta sunt miracula.
7 De fæmina clauda, & sanata.
8 De tribus cæcis illuminatis.
9 De pisce in via mirabiliter inuento.
10 Vbi mulier muta curata est.
11 De bubus quatuor in via inuentis.
12 Vbi porcus a lupo direptus est.

CAPVT I
Cæcitas patrocinio S. VValburgis sublata: res perditæ recuperatæ.

cap. 1

[2] Memorandæ Dominicæ Incarnationis anno octingentesimo a nonagesimo quinto, quædam e familia beatorum Martyrum b Gordiani & Epimachi, Campidunensis scilicet monasterij puella, a natiuitate cæca, nomine Guntrada, dum gratiam in loco celebri Domini audiret famosam, cœpit etiam & ipsa totis anhelare præcordiis, vt ad sacrarium venire mereretur beatissimæ Virginis. Cuius dum membra soporem felicissimæ quietis modicum degustassent, [Cæca in somno admonita,] affuit in ipso dormitionis articulo, qui eam ita compellans, ait: Cur misera geminis orbata luminibus, furuis ita sopita quiescis in tenebris, & non magis blandæ lucubrationis domestica, de salute tecum ruminando conquiris pernecessariæ sospitatis? Nam licet te consueto more matutinalis atque diurna lux gratanter excipiat, cæcam tamen c haurit a tenebris, orbam remittit ad tenebras. Verum si tetrum a te repellere niteris chaos, & distensas cæli cupis cernere nubes, necnon & virentes contemplari tellures, importuni soporis segnitiem mitte, solitæ quietis cassam ignauiam reprime, & ad monasterium Monheim, ducatu concito perge. Et cum felici illuc gressu perueneris, prius actas, & nitide coctas atque in d buxula obtrusas altario e oblatas impone, sicque totam te rerum Opifici & Virgini trade. Cum autem easdem aræ locaueris oblatiunculas, binæ e vicino venientes gallinæ ipsas voraci comedent dente, talique edulio pastæ, altaris excubiis desudabunt. His ita dictis, verbisque cum salutifera visione subductis, residuum quod supererat noctis, puellula lætabunda peregit. Noctis vero horrore finito, cum iam vasti æquoris Oceani lymphæ, [peregrinatur ad S. VValburgem:] lautas Titanis aruis remitterent comas, a lecto, in quo membra sopori tradiderat, hilari mente prosiliens, sumptus itineris acquisiuit, comitem ac præuiam puellam assumpsit, & callis ignara felicis iter arripuit. Sicque per deuia transiens rura monasterio, quod nutabunda quærebat, meruit propinquare.

[3] Sed priusquam illius terminos adiisset, reminiscens suæ saluberrimæ visionis cælitus nunciatæ, oblatas decenter excoxit, in f buxula reposuit, viamque carpere cœpit. Vbi vero ventum est ad diu optatum basilicæ aditum, die celeberrima Palmarum ad vesperam finiente, cum intimo cordis gemitu oratorium introiuit, seseque in terram prosternens, atque a tetris luminum cauernis salsa lacrymarum flumina fundēs, [offert munera:] vt iussio visionis attentius imperarat, ex asse vni se Domino, & salutiferæ Virgini commendauit. Cumque diu longa protraheret in oratione suspiria, tandem a pauimento, in quo iacuerat, humilis exurrexit, ad aram accessit, oblatas, quas detulerat tremulis digitulis superingessit, & haud longe modicum ab eadem se pausatura se mouit: cum ecce duæ, quas creuerat in visione, gallinæ, id est, ex sanctimonialibus geminæ, stantes iuxta altare, impositas abstulere oblatas, rem pro qua cæca venerat, sollicite requirentes. Quibus ipsa eiusdem rationis ordinem retexuit, & ad calcem vsque perduxit. Finito eloquio linguæ, affuit solamen statim ex Virgine. Nam omnipotens de cælo, [visum accipit:] semper prospiciens super filios hominum, vt videat si est intelligens, aut requirens Deum, statim super credulam de cælo respexit, & vacuatis luce luminibus solis radios ministrauit. Expauescens ergo de lumine, quia cernebat quod non viderat ante, illuminatori suo Christo, & interuentrici Virgini, cum ceteris astantibus gratias egit & sana discessit.

cap. 2

[4] Quædam prægnans mulier, fæmineæ mollitiæ perculsa formidine, [prægnans adiuta,] appropinquante parturiendi luctuoso dolore, votum vouit ex corde, vt, si inter exitiales angustias, mortem quam timebat, euaderet, mēbraque tenerrima carissimi editi secura exponeret, cum sugente eodem ab vberibus nato, oratorium sacræ Virginis lætissima peteret, & ex quantitatula propria coram altari eumdem infantulum g librare debuisset. Nato denique prospere, vt optauerat, infante, venit, vt veraciter asseritur, duobus onerata de panibus, & vase ceruisia referto. Cumque votiua simul cum infantulo æquilibre imponerent munera, librato cum vno ex panibus eisdem & ceruisia puerulo, panis alter, qui excessit in pondere, ablatus est, & in sinu h camerario deuectricis statim repositus. [panem offerendum subtrahens,] Quod vtrum fecerit auaritiæ stimulo tacta, an stoliditate secularis ignauiæ pressa, diuino seruetur examini, cui in latebris nil opertum, nil inuenitur occultum. Prudens tamen lector auaritiæ imputat, quod & signum sequens patenter insinuat. [perdit:] Completo namque pueri iam dicto libramine, volentes iam egredi completa oratione, panis in sinu ab ipsa, quæ eum ibi locauerat, quæsitus, & non inuentus est. Attonita mulier stipe exonerata carissima, circumspexit, & sicubi torta ceciderit, curiosius requisiuit. [reperit in petra aquæ benedictæ:] Sed fallentibus eam oculis, fallente etiam credulo sinu, dum a basilica vacua egredi niteretur, sanctificatione, vt reor, aquæ benedictæ, quæ in petra iuxta valuas oratorij, ad partem aquilonarem assidue funditur, ne intrantibus aliquando deesse videatur, se conspergere cupiens, damnum sublatæ annonæ in eadem petra positum inuenit, agnouit, erubuit, ibique ad indicium venientium dereliquit, & ad locum, vnde venerat, remeauit. Si quis ergo titubat, illo si vult pergat, & de muro hactenus eumdem panem pendentem aspiciat.

cap. 3

[5] Plurimis Alamannniæ regionis assidue Virginis suffragia deuota mente requirere festinantibus, quia finibus eorum adiacens est monasterium, venit cum ceteris commeantibus ab eisdem partibus, etiam mulier quædam ex pago Blisgowe, nomine Rumhilda, pro peccatis admissis veniæ indulgentiam quæsitura. Vbi dum completa competenti oratione, impositoque altaribus, quod detulerat, munere, [puluillus perditus] atque percepta solenni benedictione, in via iam posita, facta hora quietis nocturnæ, puluillus, qui cum lecti apparatu in itinere fuerat deportatus, capiti supponendus iacentis, quæsitus inter sarcinas diu est, & non inuentus. Facta vero ibi vlterius desperatione inueniendi, ait prælibata ad suos, qui aderant, materfamilias: Iam socij curam inquirendi sollicitam ponite, & pro huiusmodi damno æstuare nolite: reliqui forsitan in monasterio, a quo hodie læta discessi: inuenietur, mihique reddetur. Sicque disiunctum est a quæsitione perditi capitalis & sopori membra donata. Illucente vero matutinali hora sequentis diei, ad sua redire parati, iter cœpere festini. Cum autem ad domum propriam deuenissent, curiosa mulier i folli sibi præstito, vbi iam dictus in itinere fuerat locatus puluillus, haud plenius credens per crinitas lanugines apprehendens, fortiter excussit, [in solle fere sacco sæpius excusso] illudque quod non latebat, inuenire voluit. Sed vacuus illo folliculus vim quasi passus, id quod non habuit, nec ostendit, nec reddidit. Transcursa vero hebdomada subsequente, is qui follem aptum itineri prȩstitit, venit, quod præstiterat requisiuit, acceptumque festinus excussit, buxulam paruam reperit domique follem reuexit, resedit, iuxta se collocauit, atque iterum excutere festinauit. [reperitur:] Mirum dictu. Is, qui sæpius antea excussus fuerat follis, nil nisi buxulam reddidit: tunc demum quasi ligaturam muliebrem euomuit, & qui prius inonustus apparuit, onerosum se cunctis patenter ostendit. Ipse denique dispensabili Omnipotentis augmento paullatim incipiens cumulari, in ipsam eamdem, qua dudum extiterat, quantitatem excreuit, & capitalis pristini se intuentibus exhibens formam, ipsum qui perditus iam olim fuerat, & non alium fore, liquido monstrauit. Viso interea tam inopinato signi miraculo, & gratias multimodas agentes Deo, idem k Adalberoni detulerunt Episcopo: ille vero prælibato statim misit cœnobio; vbi ad indicium venientium pendet de muro, & fidem hæsitanti & incredulo tribuit populo.

cap. 4

[6] Huic aliquod pene simile in eodem monasterio operatum est miraculum, quod non æstimo silentio contegendum. Quidam a partibus Franciæ illo adueniens, nescio vtrum proteruia mundialis supercilij tactus, an incuriæ obliuione corruptus, siue etiam improuida stoliditate deceptus, cum l wantis, quos habuerat in manibus, ecclesiam publice introiuit. Verum vagabundam ad se retrahens mentem, [chirothecæ amissæ] wantos a manibus euellere voluit: verum neutrum inuenit. Cumque de his diutius tacitus miraretur, facta tandem oratione, acceptaque, pro qua venerat, benedictione, ad propria repedauit. Explicitis igitur quatuordecim noctibus, dum sederet cibum gustaturus ad mensam, familiari cum suis vtens colloquio, cœpit quod ei contigerat, euidenti pandere ratione. Vbi dum plura fabularetur ad socios, easdem & non alias, iuxta se iacentes inuenit manicas. Quod cum vidisset, hæsit animo, & vltra quam credi potest admirans; tandem resumpto spiritu, cœpit tractare cum suis, quid de eis agere debuisset. Cernens namque m chyrometricalia munera, quæ prius nescio quo pacto perdiderat, ante se n patule iacentia, metuebat si ad pristinos resumeret vsus, aliquid diuinæ in se operari vindictæ. [recuperantur:] Tandem competenti sumpto consilio, ad monasterium, vbi amiserat, destinauit; decentius fore iudicans, ibi ad indicium debere seruari, vbi copiosa credentis populi quotidie cōfluit multitudo, & vbi plura ac desideranda cernuntur miracula, istud etiam inter cetera nihilominus panderetur. De quibus, si aliquis dubitat, si vult, eat, contrectet, & videat, & dum aspexerit, credat.

cap. 5

[7] Pari etiam modo, dum o Gisila matrona pernobilis, vxor p Burchardi, q Walachonis Comitis filij, qui antea matrimonio iuncta r fuerat Comitis Megingaudi, orationis caussa, vt solita est, cellam Virginis adiisset, in primis pro se suisque omnibus Domino supplicauit: dein erigens se, [vas in cœnobio perditum] & signo Dominico muniens, eas quas secum detulerat, obtulit eulogias. Vbi ventum est ad pauperum Christi eleemosynam partiendam, datis cibi stipendiis congruentis, dum etiam pocula sedula ministraret, vas quod s hannipa nominatur, quo mixtio agebatur, inter manus propinantium ita exinanitum est, atque subductum, vt nullus assistentium vllo modo scire potuisset, quanam ratione perditum esse videretur. Sciebat sane, conscientia propria teste, propinatrix, nec quodam casuali more fore dilapsum, nec a manu dispensatrici esse direptum, neque aliqua fraude subductum. Verum animo æstuabat obliquo; quoniam nil tale viderat, nil simile auditu perceperat: mirabatur, quia oculatim quod prius manibus vectitabat, iam nullo furante, vel rapiente carebat. Quid plura? Vbi horæ diei protensa est dilatio, spes quoque recipiendi vasculi mire subducti pariter t sublata est. Igitur completis, pro quibus venerat, caussis, ad sua disposito itinere redire conati sunt. [inter redeundum reperitur:] Dumque de pluribus, vt mos iterantium est, inter se sermocinarentur, & quærerent, vasis quoque perditi mentio affuit copiosa. Tum subito eminus quidam illorum aspiciens, vidit idipsum in medio viæ itinere vas iacere expositum, immutatum u quod tollentes & Dominæ iam dictæ cum nimia admiratione afferentes, vna cum eadem gratias retulere gaudentes. A quo statim loco ad cœnobium remiserunt; vt ibi mirabiliter seruaretur, vbi Christus per Virginem mirabilia operatur.

[Annotata]

a Magna iterum in anno confusio. MS. Eystet. Canisij habet 415, Steuartij 915, at quod secuti sumus Benedicto puranum 895. atq; ita quæ singulis fiebant annis miracula, singulis conscribebantur libris. Deinde annus 915 nequit fuisse, quia & Erchambaldus Episcopus, cui inscribuntur, omnium consensu dicitur obiisse anno 902, & Adalbero Episcopus Augustanus, cuius adhuc viuentis mentio fit, mortuus est anno 910. Denique annus alterius aut Regis aut Imperatoris loco Arnulphi mortui fuisset adiunctus, vti supra lib. 2 factum.

b Coluntur SS. Gordianus & Epimuchus 10 Maij: quorum reliquiæ sunt in Campidunensi monasterio ab Hildegarde Caroli Magni vxore fundato. De eo agunt Bruschius, Crusius, Bucelinus & alij.

c Forte, haustis, vti censet Canisius.

d Buxula capsa e buxo. Odo de Translatione S. Mauri 15 Ianua. cap. 4 ait reliquias S. Stephani in buxtula, aliis buxcula, [Buxula.] & buxula lignea reconditas fuisse. Steuartius margini adscripsit pyxidicula, an ex MS. non indicat. πυξὀς buxum, πυξὶς, capsa e buxo.

e Oblationes annotat Steuartius. Oblatas retinet Medibardus poëta.

f MSS. aliqua, buxa.

g MS. Can. liberare.

h Sinus camerarius in curuitatem inclinatus.

i Follis & folliculus marsupium seu saccus ex pelle aut corio.

k [Adalbero Ep. Augustanus.] Adalbero ex Abbate Eluacensi Episc. Augustanus, creatus an. 887. ita Regino. Triburiensi Concilio an. 895, quo hæc facta sunt, interfuit. Mortuus an. 910. Ita Hepidannus & Annales breues S. Galli. Sanctus habetur a Menardo & Bucelino, ad 12 Iunij.

l Wantus in additione I Capitulorum Caroli Magni & Ludouici pij pag. 22. Vnusquisque monachorum habeat VVantos in æstate, muffulas in hieme veruecinas. [VVantus. Muffula.] Sunt autem VVante & moffel voces Germanicæ pro chirothecis æstiuis ac hibernis.

m [Chirometricalia.] Chrometricalia, quod manibus commensurentur, nitidius χειρόμετρα, aut χειρομετρικὰ dicerentur.

n MS. Ben. iacere exposita.

o Aliis Gisala.

p Burchardus infra num 17 Thuringiam regit, cuius Ducatum illi ab Arnulpho Rege commissum fuisse anno 892 (alij 893 legunt) tradit Regino, quo scribente eum strenue gubernabat. [Burchardus Dux Thuringiæ,] Occisum ab Hungaris an. 909 refert Schafnaburgensis.

q Aliis VValochonis. Hinc anonymus Erphordensis de Lantgrauiis Hassiæ corrigendus, cui pater Burchardi dicitur Ludouicus, & auus alter Ludouicus, [filius VValachonis.] quem tradit a Carolo Crasso an. 885 constitutum Lantgrauium Thuringiæ. Verum tum præfuisse Popponem constat ex Annalibus Fuldensibus, Reginone & aliis coæuis. Vt sileam Burchardum ab illo anonymo scribi ei prouinciæ præfectum post an. 925. occisum an. 972, enormi annorum 63 mendo.

r Megingaudus Comes, Odonis Regis nepos ab Alberico eiusque sociis in monasterio S. Sixti quod vocatur Rotila, [Megingaudus Comes.] dolo interfectus est V Kal. Septemb. anni 892. Annal. Metenses. Treuirim corpus deportatum, apud S. Maximinum sepultum. Regino. De hoc Megingaudo egimus 8 Febr. ad Vitam S. Mengoldi Mart. pag. 188 num. 18 & 19.

s Hannipa, genus poculi. MS. Ben. Hanniba. Hanna a Rosvveydo adscriptum. [Hannipa.] Hannus barbatus in Amalthea onomastica vas paruum, in latitudinem porrectum.

t MS. Ben. extitit sublata redditio.

u Steu. curiosa.

CAPVT II
Miracula a S. VValburge patrata in muta, clauda, cæcis sanatis.

cap. 6

[8] Vicus quidam in Baioaria regione, pago a Chelesgowe Adaloltesloch nuncupamine vocitatus, multis mihi quoque ista fideliter scribenti plenissime cognitus: in quo quædam adhuc in vita superstes est muliercula, nomine Asnia, in qua superna miseratio, suffragantibus Matris nostræ meritis, quinque euidentissima operari dignata est signa. Nam labili & tremulo corpore tota caduca, insuper obsistente obice inflexibilis linguæ miserabiliter muta, [Mulier epileptica & muta sanatur:] ad cunctis notum monasterium est adducta, vt ibi inueniret remedium, vbi multi quæsitum inuenere præsidium. Cumque inibi lacrymosas ad Dominum funderet preces, vox in sublimi audita est supplicantis, & sociata lacrymis sanitate corporea, incolumis mulier remeauit ad propria. Sed insipidæ multorum rusticanorum ac secularium mentes, dum dona a Domino & præmia consequuntur indebita, non ad laudes, nec ad dignas gratiarum se præparant actiones; quin magis pro dignis munus se cæleste percepisse æstimant meritis, aut certe nullis præcedentibus meritis, sed solum diuinæ auxilio miserationis ita in bono deficiunt opere, vt nequaquam stabiles inueniantur in fide. Quod huius mulierculæ fortuitus probat euentus, dum rei gestæ narratur auditus. Veniens namque domum tota restituta saluti, infra decem ferme hebdomadarum circulum, nullas, vt opinor, debitas Altissimo retulit grates; quin potius segnitiæ temporalis incuria pressa, mētem lubricam ad caduca reflexit, [admonita visione cælesti,] & haud obliuiscendæ propriæ oblita est sanitatis. Vnde post explicatam prælibati temporis quantitatem, dignatus Deus omnipotens salubri castigatione suā commonere ancillam, ne tanti muneris felicissimo dono ingrata fore videretur; quadam nocte huiusmodi visionis eam aggressus est voce: Cur, inquit, muliercula, iam enim Domino grata, de perceptis tantis beneficiis, cælesti gratiæ hactenus existere voluisti ingrata? Redi igitur ad mentem tuam omni dubitatione submota, & quid in te deifica virtus sit operata, nubilo cordis deterso, recogita: vndeque tibi salus indignæ prouenerit, curiosissima animi scrutatione pertracta. Et cum incunctanter tuæ tenebras ignorantiæ diligenti examinatione discusseris, surgens concito gradu, ad Moenheim monasterium perge: ibique competenti completa oratione, b a Deithilda custrice Ecclesiæ ad operandum propriis manibus aliquid operis accipe, vt scias de reliquo tuæ Dominæ debitum impendere famulatum, a qua insperatæ salutis meruisti commercium. Quod si non feceris, scias te proculdubio aliquam in tuo corpore inuenire molestiam, vt ipsa vexatio intellectum auditui conferat, quem lenis admonitio non regebat.c

[9] Tali itaque sermone diuinitus decenter edocta, ad tempus distulit. [differens iussa exequi,] Verum internuntio directo fideli, opus ad vnius mensuram collarij domi posita tulit, operari cœpit, atque summa cum auiditate perfecit. Cumque ad monasterium puellarum humilis detulisset, apto eo locello reposito, aliquo etiam muliebris operis sumpto, ad locum vnde venerat, remeauit. Quo veniens, dum id, quod acceperat, operari cœpisset, eodem improuise relicto, aliud nescio quid in manibus tulit. [amittit oculum:] In quo dum modicum sudoris impenderet, statim vi quasi grauissima acrius impellente, sinister oculus a theca familiari exiliens, suppositæ genæ cæcus vnitus est hospes. Venere tum demum commanentes vicini, horrendoque viso miraculo, nil sui aliud solatij adhibere valentes, orbem noctiferum suo restituere locello. Vbi inefficaci tamdiu resedit hospitio, quoad vsque Virginis suffragia, in loco cælitus dedicato, monophthalma sollicite requisiuit. Tum pristinam ad mentem referens visionem, paulatim verba iubentis, monentisque colligere cœpit, & ob culpam suæ stoliditatis atque ignauiæ tale in se meruisse confessa; visum ei, quem contumacia tulerat, humilitas reparauit. Iterum autem ancillario onusta ex opere, [ope S. VValburgis recuperat:] domum, quam reliquerat, requisiuit: seseque ad laboris exercitium subdere festinauit, & liquida voluntate comite, ocyus ad effectum vsque d pertraxit, ipsique, quæ ei tradiderat, fideliter consignauit.

[10] Quodam præterea tempore, dum ipsa eadem in eodem vico, in quo sanctimonialium Christi eiusque Virginis famulatus assidue agitur, aliquid operatura consisteret, contigit vt mulier, in cuius domo hospitādi gratia conmanebat, e cerillum, qui lingua Teutonica rista nominatur, accipere ad purgandum suaderet. Tum illa iterum oblita sui sumpsit, & incassum laborem aggredi voluit. Sed statim temerariæ manui quasi indissolubile bitumen adhæsit. Sciens interea medicinalem prope se consistere domum, ad eam non sine pudore cucurrit, onerosam manum exposuit, [filo manui adhærente vexata,] vt cunctis Omnipotens patenter ostenderet, quanta in vna ancillula præsumptio permaneret, quantaque sua ineffabilis clementia ac patientia econtra claresceret. Nam curua, cui linum alienum quasi glutinum hæserat, [liberatur:] manus, ad pristini modi reparata est qualitatem, & tortuosam omnem nesciuit habere curuedinem.

[11] Sed nec sic rustica mens, & cor indocile meruit castigari. Accidit nempe iterum, vt eo tempore, quo per vniuersum mundum Cruces in f Rogationibus solenniter solent a fidelibus eleuari, eadem non sine consueto ad monasterium onere deueniret. Nam in anteposita septimana media g hebdomadæ Crucium secutura, arripiens pannum more muliebri sarciendum, hæsit animo priorum reminiscens euētuum. Cumque eam & necessitatis opus vrgeret, & timor ab opere cohiberet, sicque in meditullio bifarij certaminis constituta, longius hæsitaret, ad commanentem, & coram positam sic locuta est fæminam: Depone, inquit, opus quod gestas in manibus, & vice mea dolens, vicinitatis gratia meum aggredere, pannumque ad sarciendum misericorditer tolle. Verene, ait illa, tam fatuam me esse consideras, vt necessario nendi opere derelicto, tui panniculi inserturam accipiam, teque otiosis manibus residente, pro te diei laborem assumam? Non ergo ita me facturam agnoscas: sed si tu nendi opus assumis, ego statim pro te sarcire incipiam: quo nec te vacantem dies operis amicus aspiciat, nec me in labore torpentem inueniat, Stultum nempe videtur, alieno labori exercitium adhibere, & a suo cessare. Cumque mulier huiusmodi verba protraheret præfata, prouocantis vicinæ arripiens h colum, cœpit incunctanter fila protrahere, atque in eodem opere diligenter insistere. Necdum sane tria, aut quatuor, [iterum adhærente fuso torquetur,] siue quinque ab ipso fila protraxit, & ecce productilis manui dexteræ ita vnitus est fusus, vt nullo pacto ab ea scindi potuisset. Sinistra quoque, diuina eam flectente virtute, tota statim inuenta est curua atque retorta. Tum iterum ignominiæ pudore referta, ad solitam refugiens artem, ad basilicam Virginis recucurrit. Factum est autem, dum paratis omnibus Cruces a fidelibus efferrentur, vt ipsa etiam iuncta plebis Dominicæ agmini præuia atque signifera i flamina sequeretur. Cumque sæpius ruminando crebras ad Deum preces effunderet, [& sanatur:] pendula prælibati fusi materies elapsa a dextera, dissidium mirabile fecit. Nec mora: & statim sinistra tristi curuedine derelicta, priori restituta est æquitati. Quod miraculum dum fideles populi vna cum sanctimonialibus agnouerunt, mentibus ac manibus ad cælum erectis, Dominum laudauerunt.

[12] Postremo eadem in ipso monasterio constituta ante diem festum solennis Paschæ, rogata est a iam dicta custode basilicæ Deithilda, quæ mihi sollicite requirenti ista veraciter replicauit, vt thecam ipsius, plumario inductili insertam arrepta acu consueret, &, vt mos est in illis diebus, familiariter repoliret. Fecit, & quanta potuit celeritate compleuit. [tertio adhærent acis punita,] At vbi disiunxit ab opere, aliud ei simile impositum est a sanctimoniali, nomine Ruathilda. Quod dum cœpit, statim acus manui fortiter adhæsit, & inuita illud quod cœperat opus reliquit, ad ecclesiam cucurrit, manum cum hærente metallo ad cælum erexit, [liberatur:] veniam a Domino & Virgine sancta quæsiuit, quam & sine dilatione promeruit. Hȩc in vna muliere gesta miracula, omnia in eodem monasterio posita testatur Ecclesia.

cap. 7

[13] k Ressingam dicunt incolæ villam in eadem prouincia sitam: in qua dum quædam mulier clauda vtroque pede aliquamdiu permaneret, tandem cum suorum adminiculo vicinorum, seu etiam propinquorum, ad Virginis delata est oratorium. Quo dum modico tempore debilis pedibus moraretur, florida verni temporis dignitate, & ipsa tripudianti mente florescēs, plenissimæ restituta est sanitati. [sanatur clauda:] Sed dum paululum inibi non animo, verum corpore constituta postmodum remaneret, visum est ei, vt monasteriūdeserens, ad propria remeare debuisset. Quod dum opere percompleuit, statim dirum suo in corpore languorem incurrit. Igitur aliquantum temporis stimulata languoribus, reuecta cum eodem est ad cellam incommodo: vbi diuinitus hactenus castigata, non adhuc plenariæ sanitati donata moratur.

cap. 8

[14] Interea dum hæc agerentur, quidam ignoti tres a natiuitate aduenere cæci & pauperie vrgente mendici, corporis & luminis solatium requirentes, & lacrymosis singultuum vocibus postulantes. Quos cum materfamilias Liubila cum deuotis Deo famulabus humaniter suscepisset, & victus alimoniam misericorditer ministrasset, [3 cæci illuminantur.] visum est eis, vt suffragia Virginis attentius implorarent, quatenus visum a primæua origine inexpertum eius meritis & precibus adipisci mererentur. Motibus igitur quibus poterant in ecclesiam intrauere, & facta oratione votiua, tangi sibi cæca lumina oculorum, de l cambuta Virginis petiere. Quod dum factum esset, sensim visus incognitus peruenit ad orbes, & irradiati radiis iubaris, lucem creuere gaudentes. Id omnes, qui videre & audiere, mirati sunt, & ei, qui solus mirabilia magna facit, gratias non modicas retulerunt.

[Annotata]

a Aliis Chelesgouvve. Steuar. Adelslag pagus iam ditionis Eystetten. inter Eystadium & Aureatum oppidum, vulgo Nassenfeldt.

b Ita infra num. 12. aliis vnicovacabulo Adeithilda, Adelthilda, Adiothilda.

c MS. Ben. citius pati.

d Idem perduxit.

e Germanica versio reisten flachs. Cerillum etiam Medibardus vsurpat alibi ignotum. [Cerillum.]

f De Rogationum antiqua consuetudine agemus ad Vitam S. Mamerti Episcopi Viennensis XI Maij.

g MSS. apud Steuart. post hebdomadam Crucium secuturam.

h Forte colum.

i Steuar. & Canis. filamina. at lib. 4 num. 14 flamina omnes habent, id est, vexilla, seu labara, in supplicationibus præferri solita.

k MS. Ben. Cheskingam. Steuar. Keschingam, oppidum mille passibus Ingolstadio dissitum.

l MS. Eystet. Cambucca. De ea egimus ad Vitas Episcoporum S. Tozzonis Augustani, [Cambuta.] & Vrbani Lingonensis 16 & 23 Ianuarij, vbi pro pedo Pontificali sumitur, cum quo & S. VValburgis pingitur. In Germanica editione pro feretro accipitur, quod minus probamus.

CAPVT III
Implorata S. VValburge res variæ acceptæ. Muta sanata.

cap. 9

[15] Qvadam die, dum ego ad idem monasterium aliquid noui ac desiderabile audire cupiens, aduenissem, & fideli animo, si quid auditu dignum existeret, quod ad notitiam perueniret, requirerem; affuerunt duæ ex Virginis famulabus a Diethildis & Ruathildis, quæ meæ satisfacerent voluntati, mihique cum cautione & cartula residenti, inter alia huiuscemodi retulere miraculum. Accidit namque, aiunt, vt multorum moris est quærentium Dominum, & suorum interuentiones Sanctorum, vt quidam orationis caussa idem oratorium adiissent. Intrantes vero in ecclesiam, dum adorauerunt viuentem in secula, etiam beatissimæ Walpurgis pronis vultibus quæsiere suffragia. Completoque pro quo venerant voto, [Peregrini inter eulogias pisces petitos non accipiunt.] insuper accepta benedictione, quæ comes in eundo existeret animæ; viatici quoque corporalis eulogiam a matrefamilias accepere. Erat enim tempus abstinendi a carne: & idcirco ea, quæ manus largientis inuenerat, secum animo deuoto tulere, scilicet, panem, caseum atque ceruisiam. Dum ergo ab eis piscis quæreretur, & negante, qualitatiui temporis vice minime adipisci potuisset, onerati sarcina superius exarata, iter cepere redeundi ad propria.

[16] Cumque plurima fabulantes comitantium more incederent, ventum est ad locum, vbi grata & virentia iumentis gramina pro temporis congruentia inuenirentur. In quo exonerato eorumdem pondere iumentorum, de Dei donis ac datis, & benedictionibus Virginis percepturi, sese in fœnum viride prostrauerunt. Tum is, [piscis diuinitus peræ impositus,] qui eorum sarcinis manum immittere familiarius consueuerat, b sistarcias euidenter aperiens, dum ea, quæ in monasterio pro benedictione acceperat, & propria conscientia teste, ipse posuerat, rursum tolleret, & discumbentibus apponeret, miro admodum modo inuisum antea & intactum aspexit & sustulit piscem, ipsumque inter cetera, quæ ministrandi officio apponere festinabat, haud absque nimia atque terrifica apposuit admiratione. Non tamen mirum, quod acciderat ante eiusdem inopinati pisciculi fractionem, ausus est silentio tegere, verum, vt acciderat, cogente admirabilis signi virtute, compulsus est enarrare. O, inquit, socij, fidique collegæ: nequaquam existimo vos de acceptis monasterij eulogiis prius cibum debere percipere, quam de eo, quod nobis præsentialiter accidit signo clarissimo, laudes Domino decantare. Nam ante positum, quem vos cernitis, piscem, [magna lætitia seruatur,] nescio quis ad vestri edulij pabulum præparasset, & vnde venisset, quisue in sistarcia victifera posuisset! Vnum hoc veraci sermone confiteor, nec domi tulisse, nec in via aut dono aut pretio acquisisse: sed neque ad monasterium, aut istum, aut quemlibet alium accepisse. Reminiscitur igitur vestra sagax prudentia, pisces in eodem arcisterio humiliter postulasse, verum accipere nullatenus potuisse. Huius rei, Deo teste, me veriloquum & conscium testem adhibeo, nullius alterius, nisi diuini muneris destinatione collatum. Quapropter animaduertite, & diligenti consideratione perpendite, eumdem in cibum non esse sumendum: verum ad indicium fidelis populi, ad cœnobium ocyus remittendum; vt ibi fideliter seruetur pro signo, quem cælesti meruisti accipere dono. Quod audientes & incredibili admiratione stupentes, Domino gratias reddiderunt. Postea de percepta benedictione monasterij cibum cum maximis hymnologiis capientes, quis ad cellam Virginis piscem reportare potuisset, curiose tractare cœperunt. Sed cum nullum ad præsens inuenire potuissent, qui eum fideliter deportaret, sumpto velociter necessario corporis victu, iter arripuere iucundum, non obliti secum vectitare pisciculum. Vbi vero ad villam, [& ad S. VValburgē defertur:] quæ dicitur c Dietfurt feliciter peruenerunt, obuias ibi Dei famulas superius nominatas cum magno cordis habuere tripudio. Quibus cum rei gestæ seriem narrassent, piscem etiam tradiderunt, vt eorum manibus veheretur ad d sancta, in quibus Christo largiente, crebra fiunt miracula. Detulerunt igitur ad monasterium, & tam Matrifamilias, quam omnibus exhibentes, suspenderunt in latere prominentis parietis dedicati, vt ibi cerneretur a cunctis, notumque fieret omnibus, non falsum, sed verum esse quod scripsimus.

cap. 10

[17] Duo a regione e Tyringia, f Burchardi Comitis milites, g Deitharius atque Heio, sacræ Virginis quæsiere præsidia, adducentes secum feminam quamdam humanæ modulis loquelæ carentem, vt ibi Domino miserante mereretur accipere gratiam, vbi multi multiplicem consecuti sunt veniam. [loquela mutæ redditur] Quo dum prospero itineris calle, alacri corde venissent, desiderio potiti priore, suis pro piaculis indulgentiam, fusis a fundo pectoris precibus petierunt. Dein allata munuscula altario imponentes, mulierem etiam mutam, quam secum a patria adduxerunt, animo deuoto & credulo corde Omnipotentis largifluæ miserationi, & Virginis commendauerunt munificæ pietati. Illa etiam, quia lingua non potuit, humiliati spiritus contritione indulgentiam postulauit. Peractis pro quibus venerant caussis, ad sua redire conati sunt, eamdem secum mutam mulierculam ad patriam reuehentes. Cumque de eius exquisita, & non inuenta salute tristes ad propria repedarent, quadam nocte, cum lassa omnes quieti corpuscula tradidissent, ipsa quoque somnifero pausaret in lectulo, affuit ei quædam elegantis speciei, miræque venustatis puella, quæ ei flatu placidissimo insufflauit in aures. [in reditu,] Quæ statim euigilans, & de eadem felici visione curiosa meditatione pertractans, ligatæ ei solutum est vinculum linguæ, & modulos promptæ cœpit exercere loquelæ, referens debitas munerum largitori laudes, qui locatis secum in superis Sanctis, plurima valere donauit in terris. Vnde comites & vniuersi qui audiere mirati, lætisque meatibus proprias reuisere tellures. Sed prudenti animo cogitantes, non decere tam euidens miraculum reticeri, notum per suos monasterio sacræ Virginis facere studuerunt, vt Dei famulabus & omnibus fideliter audientibus fieret cognitum, quod in eadem fæmina diuinitus est ostensum.

cap. 11

[18] Matrona quædam genere & moribus clara, nomine Dietbirga, illis in partibus pene cunctis notissima, a sinibus Alamanniæ regionis ad monasterium venit, Dei famulabus inibi commorantibus h impressura, consueto more, solatium, & pauperibus necessarium datura i subsidium. Hæc cum mente promptissima atque deuotissima voluntate tam Christi ancillis, [boues furto abducti] quam egentibus partiretur, vergente iam ad occasum noctifuga die, densæ noctis atræ successere caligines. Pausantibus itaque vniuersis, minus prouida regiminis curiositate etiam ei, qui cum onusto aduenere carpento, nocitura sopiti quiete dormiere bubulci. Hi autem qui crassis in tenebris nequaquam obdormiunt, verum vt dormientibus noceant semper inuigilant, videntes fessa labore corpora humi deiecta, & iugalia quatuor sine vllius vigilis custodia stare iumenta, procaci manu iniecta, eadem cornigera furati sunt pecora, non suæ vtilitati seruanda, sed dominæ necessariæ seruituti iterum mancipanda. Tota enim nocte eosdem, quos furto temerario ceperant boues, casso labore minantes, ad eumdem per quem domina animalium reuersura fuerat, studuerunt tendere callem. Vere enim dignum extitit, vt eorum captiua exsisteret præda, quorum mens fuerat diabolo capiente captiua. Cumque mane illucescente, a lectulis cuncti exurgerent, surgentes etiam cum aliis boum feniferi k pulsores, furatos inuenere iugales. Huius rei dispendio animo grauiter vulnerati, tandem dominæ propriæ adhuc in eodem monasterio constitutæ, furtum, quod acciderat, retulerunt. Illa fæminei cordis tacta mollitia, familiam asseruit esse culpandam, [dominæ suæ] quæ tantum, taleque facinus ausa fuisset admittere, & monasterium in orbe celebre ausu temerario violare, ac, famositatem per vniuersum pene mundum, multorum relatione protensam, tanto crimine infamare. Audita huiuscemodi obiurgatione inconditæ facundiæ, matrisfamilias pia simplicitas incredibili cœpit pudore pallescere, & animo fluctuante vehementius æstuare. Tandem l accita inculpabili summa cum celeritate familia, partim minis atque terroribus, partim eam cœpit appellare blanditiis; vt si obiecta foret culpabilis noxa, salutifera confessione peracta, indignam peruenire mereretur ad veniam. Verum furto haud rea domesticorum ecclesia & immunis a culpa, nec furtum reddidit, nec se in crimine tantæ prauitatis inuoluit. Adhuc tamen mulier suspicionis vrenti carbone in cordis intimo constituto, [a S. VValburge redeunti] cœpit remeare ad propria, relicto in atrio monasterij, quod deduci iusserat, exonerato carpento. Cumque anxio & nimis sollicito corde incederet, inuenit in media publica via stantes illos, quos latronum comprouincialium sublatione perdiderat boues, aduentum dominæ præstolantes. [sistuntur:] Denique viso miraculo, fallacem & suspiciosam conscientiam tacita obiurgatione culpauit, & pro imposito familiæ furto vehementer erubuit; boues proprios tulit, & gemino referta de onere, ad propria rediit.

cap. 12

[19] Quodam igitur tempore contigit, vt porci eiusdem domus in pascuis pascerentur. [sus a lupo seruatur & dimittitur.] Adueniens itaque atrox & sanguinarius auido gutture lupus, suem de grege atroci dente diripuit, & ad saltus optati latibulum, aspiciente pastore, deuexit. Secutus est, sed nec prædam abstulit, nec inuenit: indeque vacuus recurrit. Lupus vero insolito more illam, quam rapuerat, sarcinam, pastoris more illæsam seruauit, & duobus m custoditam diebus, tertio sanam ad gregem redire permisit, prius lætus de illo, quod extulerat, onere: tristior postmodum, quia non potuit satiari de carne.

[Annotata]

a Diethilda & Ruathilde ante nominatæ sunt: illa aliis Diathildis, hæc Rathildis, Radhildis, Rodilis.

b MS. Ben. sistartias. Ita 1 Regum cap. 9 panis deficit in sistarciis nostris. & cap. 2 Vitæ prioris S. Genulphi 17 Ianuarij, leuatur thesaurus in sitarciis, vnde forte sistarcia deducitur. Σιταρκία Græcis est annona militaris. σῖτος frumentum, [sistartiæ] σῖτον cibus & panis. Alij cistartiam scribunt, vt fit cistella, qua defertur panis, κίστη cista, ἄρτος panis.

c MS. Ben. Diotfurt.

d aliis, altare.

e Aliis Thuringia & Turingia, Reineccius Tyringos dictos tradit a Tyragetis populo adostium Tyræ fiuminis degente. Quod necdumapud alios legimus.

f De Burchardo supra cap. 1 actum.

g MS. Ben. Dietharius.

h Idem, impensura.

i M. Eystet. præsidium.

k MS. Ben. prouisores.

l Alij auita.

m MS. Ben. intactum.

LIBER QVARTVS.
Alia miracula ibidem patrata,
ex eisdem MSS. & Steuartio.

PRÆFATIO

[1] Volueram huius opusculi breuiloquio metam imponere dissolutam; verum concurrentium iugiter mirabilium rerum atque signorum desiderabilis nouitas iterum iterumque ad scribendum impellit atque prouocat, & vt perfecto opere ad finem vsque perducam, frequenter inuitat. Non enim in initio galeati militis præliantis virtus asscribitur; verum in fine efficacis victoriæ virtus cum fauore a referentibus propalatur. Dignum est enim, vt laus prædicetur in fine, & finis decoretur in laude, Domino dicente: Qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. [Matth. 34. 13] Quapropter libelli quarti, Christo fauente, exordium capiam, vt & transcursis stylo currente gloriosis sacræ Virginis miraculis, ad promissum dialogum veniam, & in eo pro ingenioli quantitate admisso sudore decertem. Si quid ergo in hoc opusculo inuisum & inauditum lector inuenerit, pia mentis intentione percurrat, & Dominum solum mirabilia facientem agnoscat. Non enim membranis annotata essent, si mirabilia non fuissent. Legimus namque, quia signa non fidelibus sed infidelibus data sunt. [1 Cor. 14. 22] Vnde credimus in nouissimis temporibus atque periculosis multa inaudita operari Christum per suam amabilem Virginem velle prodigia, vt bestiales innumeræ in seculo hominum mentes, quæ prædicantium conuerti despiciunt verbis, saltem inauditis inclinentur ex signis. Quisquis ergo legere & audire desiderat, cordis, si est, rubiginem tollat; &, dum me vera scribere experimento didicerit, credat, sciatque me non signorum esse fictorem, verum fidelissimum exceptorem, vt pro hoc labore liberari merear a peccatis, precibus & interuentionibus Virginis. a

[Annotatum]

a

Capitum hic syllabus sequebatur.
1 De quodam claudo curato.
2 Item de alio claudo curato.
3 Vbi claudus alius est sanitati restitutus. [Capita lib. 4]
4 De muliere pedibus restituta.
5 Vbi item alius debilis pedibus sanatus.
6 De muto & claudo sanatis.
7 De dæmoniaca curata.
8 De cæca, quæ visum recepit.
9 Vbi cæcus quidam illuminatus est.
10 De alio cæco illuminato.
11 De illuminatione alterius cæci.
12 De muliere, quæ cibi & potus communem victum multo tempore non potuit percipere.

CAPVT I
Claudi octo & mutus ope S. VValburgis sanati.

cap. 1

[2] Claudus quidam in famosissimo a Fuldēsi monasterio plurimo tempore commoratus, famam Virginis audire audire promeruit. [Claudi sanati] Qui ab illo die, quo erectis auribus verba referentis misellus excepit, tanto est amoris incendio inflammatus, vt eius vix queat explicari affectus. Cœpit denique & viam & conuiatores æstuanter inquirere, vt ad monasterium Manheim mereretur aliquando peruenire. Tandem compos voti effectus optati, & viam didicit & commeantes inuenit. Tum animo iam feliciter saliente, [I] gressu tamen obliquo, cunctis notum oratorium adiit, & non claudicante spe, claudus corpore in ecclesiam introiuit. Vbi dum attentissime Dominum exorasset, reflexo in gradu directo curuissimo pede, gratiam quam quæsierat, statim ambulandi promeruit.

cap. 2

[3] Alius quoque ex villa, quæ dicitur b Tuzinga, nomine c Elimpertus, simili pedum debilitate quassatus, dum plurimis euolutis temporibus acrius laboraret, visum est ei, vt Virginis basilicam adire debuisset, eiusque ibi benignissimam clementiam imploraret. Quod & fecit. [II] Arrepto igitur, quo potuit itineris gressu, voti desiderabilis effectum, quanta valuit auiditate compleuit. Sed veniens prius se in oratione prostrauit, & reum peccatis pectus pugno tundente corripuit, & veniam fusis lacrymis postulauit: quam & accepit. Nam statim omnis ab eo curuedo recessit, atque orthometron insueti tramitis sumpsit, & gratias Altissimo retulit.

cap. 3

[4] d Helemgerus etiam a Franciæ partibus quidam eodem pressus incommodo, deuotus aduenit, atque in ipso loco aliquo tempore mansit. Cumque pendentia de muro claudorum multorum iam de sua recuperatione gaudentium sustentacula frequenter adspiceret, de sua quoque cœpit & ipse salute tractare, [III] atque submisso in terram vultu pallido, Christum attentius inuocare. Qui dum id sæpius faceret, illam, pro qua precatus fuerat, adeptus est sospitatem. Qui duo hactenus vicem acquisitæ gratiæ rependentes, sese in competenti armentario seruitio manciparunt; vt ibi debitum redderent famulatum, vbi sanitatis consecuti sunt gradum.

cap. 4

[5] Si de omnibus, qui illic incessu pedum potiti sunt, claudis voluero texere orationem, ante deficiet dies, quam signorum euidentia plurimorum. Verumtamen ea, quæ ad memoriam veniunt, non æstimo silentio conticenda, quoniam, ut legimus, Dei narranda sunt opera, [IV] cuius sunt inexquisita iudicia. Ideoque quamdam fæminam e Manswindam, ad mentem reducere festinemus, vt ipsa quoque, qualiter curata sit, enarremus. Ex villa namque quæ dicitur f Truthinga adueniens, & medelam corporis animæque in monasterio quærens, (erat enim pedum debilitate deformis & inhonesta) diutius ad cælum orationis voces e pectore lugubri destinauit, &, vt sui Omnipotens misereri dignaretur, prolixo precatu flagitauit. Cui mox diuina virtus & miseratio affuit, & gressum, quem perdiderat, integerrimum reparauit.

cap. 5

[6] In ipsa villa, in qua monasterium celebre situm est, puer vocabulo g Beretgisus erat, in quo viuifica Trinitas ipsum idemque operari dignata est signum. Fuit enim per tres annos gressuum ambulatione priuatus, ita vt ad nullius fructuosi operis exercitium habilis esse videretur. Quem tollens nimia referta mœstitia genitrix, nuncupamine Ratila, ad basilicam detulit salutarem, ibique ante oculos Diuinæ maiestatis exposuit, [V] & eius inenarrabilem miserationem cum lacrymis & gemitu postulauit. Videns itaque de excelso cælorum habitaculo Dominus mulieris fidem, curauit infantem, & matris precibus fecit ambulantem. Quo audito, domina vtriusque, infantulum tradidit eidem ecclesiæ iure perpetuo possidendum, vt ibi quamdiu aduiueret, seruitij iura impenderet, vbi vires ad famulandum recipere meruisset.

[7] [VI] Similiter Romanus quidam adueniens, & in porticu aquilonari, cum carruca, in qua delatus fuerat, miserabiliter iacens, sequenti die postera ambulandi meruit facultatem.

cap. 6

[8] Accidit præterea quodam tempore, vt h Hildegarda Domina, pacifici Regis Ludowici filia, orationis gratia cum i Luitpoldo famosissimo Comite ad iam dictum monasterium deueniret. Non ergo immemor beneficiorum sacræ Virginis, præsertim cum sciret & crederet multa ibidem facta esse, & pene quotidie fieri miracula, adduxit in comitatu sequenti k ab ortu originario mutum, vt si dispositione superna gratissimum directi faminis donum mereretur percipere, audita apertius crederet, dum visa fidem auditis darent. Luitpoldus quoque, vt suspicor, non dispari desiderio tactus, commeantem secum detulit claudum. Vbi dum eadem nocte quiescerent, matutinali veniente synaxi, omnes in ecclesiam celeriter festinarunt. Cumque Dei famulæ inibi seruientes Dominicos cœpissent concrepare concentus, astantibus etiam his, [mutus sanatur] qui secum detulere prædictos debiles; mutus soluto vinculo plectri, clara cœpit loquelas emittere voce, & mirabilem Deum in Sanctis suis cordis iubilo collaudare. Et non solum ille, verum etiam omnes, qui officio matutinali intererant, omnipotentem Deum collaudabant. Cernens ergo ille, quia, vt desiderauerat, ita rei euentus impleuerat; magno exhilarati cordis repletus tripudio, eleuatis in cælum manibus, gratias omnipotenti retulit Deo.

[9] [Claudus VII] Sequenti denique eiusdem felicis horæ momento, & Liutpoldi prætaxati Comitis fustifer claudus cœpit exsilire gaudenter, ac Saluatorem suum benedicere congruenter. Idem etiam Comes venerabilis, vt cognouit suum, quem detulerat, claudum exilientem, & laudantem Deum, lætitia cordis exultans, mirificum benedixit Dominum.

[10] Vt ergo iocunditas gratulantium duorum cumulantius augeretur, duo euidentia & aperta miracula tertium roborauit. [VIII.] Nam quædam cuiusdam clauduli mater, cum vidisset præeuntia signa duo esse patenter ostensa, & ipsa suum, quem exposuerat lamentabili editu natum, subintulit ad curandum. Sic præcedentibus curatis duobus, postremo astantibus vniuersis sanatus est tertius. His ternis, duo præcipue desiderantes visis miraculis redierunt ad sua, ista narrantes e plurimis.

[Annotata]

a MSS. aliqua Fuldunensi. De eo actum 4 Febr. ad Vitam B. Rabani.

b Steuartio Tubinga, Academia antiqua nobilis, & sedes antiquorum Palatinorum & Comitum Tubingensium, [Tubinga.] de quibus Luzius lib. 8 de Migregent. pag. 408, Crusius par. 2 Annal. Sueu. lib. 7 cap. 1.

c Steu. Elmpertus.

d MS. Ben. Helmgerus.

e Idem Mansuindam.

f Steuartius Wasser-Truchtingam appellari asserit, ciuitatem Decanatus ruralis titulo insignem.

g MS. Ben. Perrechkisus.

h Aliis Hiltigarda & Hildigardis, coram Arnulpho accusata, regiis possessionibus priuata, exul in monasterio Chemissem vixit: in gratiam recepta, sua maiori ex parte recepit. Regino an. 894.

i Luitpoldus, aliis Luitboldus, Leupoldus, Liudboldus, Luitpaldus, nobilissimus Dux, cuius viribus, consiliisq; res Boica sub Arnulpho eiusq; filio Ludouico, [Hildegardis fil Ludouici II. Luitpoldus Dux Baioariæ.] qui eum suum propinquum vocat, stetit inconcussa. Huic ab Hungaris anno 908 occiso successit Arnolphus filius, illustris Baioariæ factus Princeps. Consule Annales Boicos Brunneri lib. 7 & aliorum.

k MS. Ben. filium excissum.

CAPVT II
S. VValburgis patrocinio dæmoniaca liberata, & IV cæci visu donati.

cap. 7

[11] De præteritis, quæ hactenus enumerata sunt, ipsa iam ratio finem cogit imponere, vt ad alia, de quibus narrandum est, calamum valeam inclinare. Multiplicia enim multipliciter enumerantur, resque per ordinem constitutæ ex propriis accidentibus discernuntur. His omissis, redeamus ad eum, qui cœptus est ordinem. Inimicus diabolus, humano generi semper infestus, quamdam mulierculam, nomine a Matsuindam, flebili arreptione peruasit, & varia contritione quassauit. [Liberatur dæmonica:] Igitur a dæmone tota possessa, & a tanto hoste miserabiliter captiuata, cœpit de loco ad locum discurrere vaga atque erronea, dentium stridore terrifica, multiplicium voce sonorum horrenda: ita vt in sui habitus qualitate tot variatim ostenderet species, quot milleformis hostis artium diuersarum frequenter in se hominibus exhibet formas. Cumque sæpius, sæpiusque a partibus Danubij fluminis cursu auido sola ad monasterium peruolaret, & sanctimonialibus permaximos terrores inferret, verentes, ne serpens ille callidus in ipsa familia, opportunitate accepta, aliquid sui operis moliretur, reduci eam ad locum, vnde venerat, magna cum interminatione iusserunt. Paruo interiecto temporis spatio, iterum sola ad idem monasterium cum pristino terrore cucurrit, metumque omnibus Dei famulabus ingessit. Illæ vero iterumque reduci eam cum celeritate maxima fecerunt, & ne vltra ad eundem accedere conaretur locum, timide inhibuerunt. Sed nihil profuit. Nam statim vt reducta extitit, ad monasterium rediit. Quod tanto tempore fecit, donec liberata ab hoste Virginis benignissimæ prece, optata rediit cum salute.

cap. 8

[12] Paterfamilias quidam ex regione Sueuia, b Frideloi insignitus nomine, cum Otfrida vocabulo coniuge, & filia Reginhilda necessitate perductus, Virginis auxilium requisiuit. Nam prædicta eorumdem carissima filia, [illuminantur cæci,] dum quadam die in opere muliebri constituta, nescio quid ex eodem complere voluisset, visus subito priuata est dignitate. [I] Cuius prælibati parentes, licet turbido vultu orbam aspicerent natam, tamen ad Virginis semper nominandæ præsidium spem habuere firmissimam. Credebant enim si eamdem cæcam ad eius perducerent domum, quod eius, qui de cælo prospicit, miseratione continua, cæcitate c detersa, via ei luminis redderetur aperta. Salus ergo secuta est fidem, dum cæcam filiam, hi qui adduxere parentes ad Virginem, statim reduxere videntem.

cap. 9

[13] Fertur, quod ex prouincialibus citra Rhenum locatis, quidam peregrinus, nomine Adalbertus, a natiuitate cæcus, egenorum aliorum cateruis insertus, victus gratia requirendi, Virginis adierit domum. Erant enim sacræ dies Quadragesimæ, in quibus abundantius & pauperibus pro redemptione animæ victus impenditur, & ecclesia a fidelibus frequentius visitatur. [II] Vbi dum veniens, erogatas partientium sumeret alimonias, refecto ex cibis exterioribus corpore, cœpit quoque mente tractare, qualiter liberari potuisset a luminum cæcitate. Verum cum a multis audisset, Virginem cæcos illuminare, studuit & ipse totis præcordiis ad ipsam pro sua caliginosa cȩcitate clamare. Cuius fidem vt Dominus vidit; & Virginis preces in cælo pro misero precantis audiuit, & cæco in terris humiliter postulanti misericorditer lucem, quam numquam aspexerat, ministrauit.

cap. 10

[14] Quodam itaque contigit tempore, vt pro admonendis, atque in Dei timore roborandis Dei ancillis, ipsum monasterium, iuxta morem frequentius consuetum, probus piusque Pontifex Erchanboldus visitaret, [III] & in eis sanctæ prædicationis creditam mellitis labiis sereret annonam. Cumque adhuc in eadem cella consisteret, & pro lucrandis Christo animabus attentius desudaret, quidam a partibus Franciæ cum agmine Clericorum & pauperum d flamina deuehentium & Kyrie eleison voce canora canentium, a natiuitate cæcus pauper aduenit, & nisibus quibus potuit, in basilicam cum conuiatoribus introiuit. At vbi e fixis genibus in oratione fibram etiam cordis erexit, & pius Dominus suam aurem placidam f propitius inclinauit, fusamque pauperis precem audiuit, lumen quod natura negauerat, sua mira potentia condonauit. Quo viso, Præsul & omnes qui affuere miraculo, laudes in excelsis reddiderunt Deo.

cap. 11

[15] Non incogruum videtur, si sequens præcedenti æquiparetur miraculo, cum cæcus ille fuerit, qui, vt diximus, patenter ibi lumen accepit; orbus & iste, [IV] de quo series texitur, qui etiam in eadem ecclesia diē videre promeruit. Transeunte namque festiua solennitate Paschali, dum g Albaria sequens adueniret hebdomada, Adalbertus Comes h nominatus, a rure Frācorum illustrium, monasterium petiit. Vbi dum diuinum officium stans in basilica cum suis audiret, incognitus quidam affuit cæcus, & inter ceteros stetit adductus. Nec mora, facta ad Deum prece humillima, lux eius noctem fugauit ab oculis, cernentibus & mirantibus qui aderant vniuersis. Cumque talem in se agnouisset virtutem, Creatori reparatorique suo retulit laudem. Rediensque sanus & incolumis ad patriā, illud quod in se diuina peregit dignatio, vbicumque potuit diuulgauit.

[Annotata]

a Al. Motsuindam & Mutsuindam.

b Al. Fridiloi.

c Steu. deserta.

d MS. Ben. addit commixto.

e Al. flexis.

f MS. Ben. protinus.

g Id est, hebdomas post octauam Paschæ, seu Dominicam in Albis, quando baptizati vestem albam deponebant.

h Hic tertio occurrit Adalbertus lib. 1 nu. 14 dicitur Comes Alamanniæ, lib. 2 num. 14 Comes famosus. [Adalbertus Comes.] hic Comes veniens a rure illustrium Francorum scilicet Orientalium. An tertius Babenbergensis, qui Hepidanno decus Francorum, anno 908 decollatus?

CAPVT III
Mira ingluuies & fastidium cibi per S. VValburgim depulsa.

cap. 12

[16] Dvo, fauente miseratione superna, in fine huius libelli narraturus sum a seculis inaudita miracula, & rudibus mētibus valde difficilia. [Mulier post morbum claudicās,] Verum Creatori ex creatura quicquid vult facere creditur esse facillimum, ideoque quod refero nulli videatur ambiguum, quia antequam scriberem, satis habui expertum. Villam dicunt incolæ in pago Sualaueldico a Drutelingam, in qua quædam mulier, nomine Friderada, dum familiarius ceteris, in obsequio domini b Edirammi suæque dominæ vxoris eiusdem, diu noctuque seruiret, adueniente insperata iniuriæ pœnalis angustia, graui cœpit corporis infirmari molestia. In qua dum pene annorum duorum c circulo miserabiliter laborasset, miseratione tacta siderea, modici est leuaminis dono potita. Vbi ergo virium paullatim sibi sensit adesse vigorem, tanta etiam in ipsa creuit ingluuies, vt augescente quotidie auidissimo desiderio gulæ, [& ingluuie laborans,] vix a quoquam cibi edulio potusue apposito haustu valeret impleri. Cui dum plurima parentes, sanguinis vnitate iugati, quotidie ministrassent, illaque maiora semper inquireret, deficientibus iam pene impensis, quid de ea facerent, sollicite tractare cœperunt. Nondum enim pedum officium meruerat obtinere: verum cum tripediis, sicubi poterat, flebiliter se trahebat, viresque in viridi adhuc corpore semper amisisse lugebat. Inerat ei permaximus ex gulæ intemperantia, vt ipsa mihi retulit pudor; dolebat ineffabiliter, quia ei lacrymosus curuedinem intulit languor. Meditabatur, quanta sua in dominorum, dum adhuc viguit, extiterit famulatu deuotio, quantaque tunc eam premeret carnis peccatricis inopinata contritio. Tum cum affinibus ipsa consilio felicissimo sumpto, eiulanti pectore, & singultuosa voce dominam petiit, vt ad oratorium sacræ Virginis peruehi mereretur. Quo cum venisset, [gressum recipit,] & duobus diebus posita in oratione consisteret, lucem cunctis tertio ministrante, gressuum debilium adepta sanitatem. Hoc patrato miraculo, statim eiusdem famulæ nuntiatum est domino. Ex quo gauisus, cum coniuge sibi vnita, nec non familia vniuersa, directo ad monasterium calle, vbi sanata fuerat famula, venerunt; & rei gestæ veritatem, sicut auditu didicerant, inuenerunt. Qui mox pro munere donarij congruentis, eamdem sui iuris & dominationis ancillam, in qua signum ostensum fuerat, altario gestientes tradere voluerunt, vt ibi iugiter deseruiret inter alias inibi famulantes. Verum hoc Liubila renuit, & in eodem loco aliquaudiu manere præcipiens, post paucos dies dominis sanam & incolumem retransmisit.

[17] Sed statim vt rediit, languorem incurrit. Videns autem præfatus mulierculæ dominus haud sanum fuisse consiliū, quod a monasterio quoquo modo foret abstracta, præsertim cum liquido videret, quoniam esset iterum diuinitus visitata, consultius fore diiudicans, vt eam patenter Virginis dominio ex suo iure contraderet, [eumdem amissum secundo recipit:] rursum cum prompta animi voluntate deductam ad cœnobium famulam languore corporis stimulatā, a suo in perpetuum seruitio fecit immunem & traditione peracta firmissima, Virgini reddidit seruientem. Quod dum fecit, statim conualuit. Vbi ergo se vidit valentem, de sospitate acquisita cœpit esse lætissima.

[18] Verum gulæ appetitu permaximo sæpius tacta, creuit etiam in ea immoderata cum pudore tristitia. Visum est ei denique, vt suæ confusionis enormitas alicui ex sanctimonialibus medicinali confessione secretius panderetur; [Ingluuies indicata sanctimoniali] quatenus, diuina operante virtute ab eadem erui mereretur. Cumque opportuni temporis congruentia speculata, Deithildam eiusdem procuratricem ecclesiæ in remotioribus positam contemplaretur, verecundiam d balbutientibus labiis professa est suā, & vt sui misereretur orationis sanctæ iuuamine, & consilij rationabilis firmitate, toto mentis est deprecata conamine. [tollitur pane benedicto:] At illa, vt moris est timentium Dominum, dum flebilem confessionem audisset, euentum suæ miseriæ sollicite confitentis, flexibili ei compassa est animo, cœpitque prius, oratione peracta, diligenter inquirere, quo ei valeret mederi consilio. Tunc venit in mentem, vt ei panis benedicti portio conferretur, & sic ei appetitus mali desiderij tolleretur. Accito denique Himondo venerabili, vt vultus indicat, proboque Presbytero, petiit, vt panis allatus mox benediceretur ab eo. Qui illico, vt mos est benedicentium, benedixit, & de ipso percipiendum fæminæ tradidit. [succedit fastidium:] Vt ergo ex eo gustauit, paulatim esuries ita se subducere cœpit, vt miro modo, sicuti prius de die in diem cumulata excreuerat, ita postmodum quasi viribus fractis, infirmata tabesceret. Sic pro esurie, crescente fastidio, ad vltimum nihil aliud, nisi caseum aut lac edere potuit, & quoties vt biberet aliquid sitis extorsit, pro potu communi lac solummodo sumpsit. Et hoc, anno fere dimidio. Postea vero, si quando hæc eadem Dei dona gustatura suscepit, statim expuit.

[19] Cumque sæpius, sæpiusque eumdem cibum potumque perciperet, & quoties sumeret, toties inclinata reiiceret, cernens laborem spuendi vlterius tolerare non posse, petiit cum demissa satis humilitate, a supra iam nominata Dei famula Diethilda, vt nihil ei stipendij victualis impenderet; quippe cum omne quod impenderat, perdidisset. [abstinet omni cibo & potu,] Tum Dei famula vt verba suadentis, imo precantis audiuit, licet nolens & inuita, consensit. Tamen satis mirari cœpit, qualiter corpus viuentis, nisi ægritudinis molestia prægrauante, sine victualibus a mundi origine institutis, possit subsistere. Creuit ergo cum admiratione inexperta a seculis virtus, quam misericors & miserator operatus est Dominus. Igitur prædicta Dei ancilla, quid de illa ageret, procul dubio æstuante, ad eam tandem, quæ in ipso vico prope monasterium Virginis e regione montis sita est, ecclesiam destinauit: & cuidam ex consororibus suis, quæ ibi procurandi gratia fuerat constituta, summa cum diligentia commendauit. Illa non ignorans, [sex hebdomadis:] vnde res ageretur, suscepit, & cum omni diligentia custodiuit, sexque hebdomadibus fere secum tenuit, in quibus nec aliud manducauit, nec quicquam potus corporei sumpsit.

[20] Illis expletis, Deithildis ieiunam visitatura ad basilicam venit. De cuius statu & conuersatione dum attentius inquisisset, audiuit, sicut prius audierat, ab omni cibo, potuque eam bis terna Sabbata ieiunasse. Tum illa, vt solitum est mulieribus, multis lepidisque quempiam mulcere blanditiis, vt suis valeant inclinare sermonibus, cœpit eam lenibus aggredi hortamentis, ita inquiens: Miserere, o misera, tui iam pene exanimi corporis, miserere animæ pereuntis, & quasi iā inferni ianuas penetrantis. Quis enim viuēs, si victus priuetur solatiis, non statim priuabitur vita? Quis mortuus, dum viuente adhuc in corpore constitit, non tali iuuamine vixit? Noli, ait, noli, carissima filia, huiusmodi te obstinatione seducere, quin potius ad mentem festina redire, & aliquid cibi potusue tibimetipsi consulens percipe. Quis sane de te huiusmodi famam agnoscens, aliud, nisi ridiculum & deliramentum esse fateatur, [importuna persuasione] cum vere nullum viuere, nisi victualibus corporeis posse testetur? Age ergo, audi vocem fideliter suadentis, Dei Virginis famulæ, & gustans paullulum de communis cibi eduliis potusque liquore, vires resume, vt nobiscum pariter viuere possis in pace. Pallor enim ostendit in cute, quod te compendium cito rapturum sit mortis acerbæ. Si vero aliqua inimici falleris fraude, fatere, filia, fatere, & noli erubescere. Credo pro certo, si feceris, quia statim Christi virtute, sanctæque Virginis prece erueris. Non est, fateor, dignum, vt tale aliquid ad aures perueniat mentium reprobarum, quæ semper Christi virtutibus obire conantur, & de earum vanissima falsitate viuam peruertere veritatem: ne, dum huiusmodi ineptam audierint fabulam, operatrici virtutum incipiant derogare, nosque eius deuotas ancillas falsiloquas gannienti ore clamare: sicque fiat, vt plura, quæ acta sunt & aguntur in isto felici loco miracula, ex vno inaudito & idcirco incredibili tegantur prodigio. His auditis ancillula e corde compuncta volebat quidem aliquid gustare, nec poterat, [siceram bibit:] quia eam, vt credo, diuina sagina pascebat. Sed ne hortantis Dei famulæ blanda & suasoria contemneret verba, ex deteriori, quam nominant, sicera (deterior enim est, quia posterior) pocula ab ea sibi petiit propinari. Ex qua dum impressis vasculo labiis modicum ebibisset, per tenues statim oculos, [emittit per oculos & nares:] nec non per odoriferas nares erupit, ita vt mox visum amitteret, quo lucem cernere consueuerat temporalem. Tum iterum ab eadem, in qua tunc morabatur basilica, [inde cæca] ad Virginis perlata est oratorium, prius in iam dicta ecclesia duobus dimissa diebus. Veniens igitur cæca, ibique iuxta morem pristinum ieiuna consistens, paruo interiecto temporis emolumento visitata clementer a Domino, visus adempti meruit recipere sanitatem.

[21] Perstitit tamen in ipsa, in qua dudum perstiterat, cunctis abstinentia mira. [visum recipit:] Cumque materfamilias Liuwila, ceteræque secum commorantes Dei ancillæ de huiusmodi re oppido mirarentur, accepto tandem sano consilio cito Pontificem venerandum, ad cuius dominium & diœcesim idem pertinet monasterium, adierunt, remque per ordinem, qualiter ab initio gesta fuerat, [iterum diligenter obseruata abstinet omni cibo & potu,] narrauerunt: vt tale signum, si tamen probabile & efficax videretur, eius roboraretur iudicio, cuius deceret aut asseri aut negari elogio. Ille vero, vt audiuit, obstupuit; non tamen liquido credidit. Verebatur sane, ne aliqua milleformis astutia deceptoris fraudata, visus hominum falleret, & in remotioribus posita, victum communem perciperet. Timebat e contra, ne, si signum admirabile, ratione veritatis dictante, non crederet, delicti culpam incurreret. Quocirca cum suis prudens consilium sumpsit, & Meginperto, qui eidem altari deseruit, Presbytero, Pontificali auctoritate iterum iterumque mandauit, vt eam, de qua loquimur, famulam in suam custodiam sumeret, & sex plenas hebdomadas, cum summa diligentia & industria conseruaret, vt si intuitus humanos astutia diaboli falleret, diligentius obseruaret. f Quod prædictus Presbyter & diligentissime obseruauit, & requirenti Episcopo fidelissime renunciauit. Tunc Episcopus omni dubitatione detersa, quasi iam compulsus credidit, & vt crederetur a cunctis, sua auctoritate firmauit. Sic denique adhuc ieiuna consistit tertio a solennitate Confessoris Christi Martini vergente anni circulo vsque ad diem hanc. Operatur tamen iuxta modulum facultatis, [præterquā Eucharistia] quidquid ei fuerit commendatum. Cælestem vero Eucharistiam dum sumpserit, nisi omni cum festinatione dormitum statim ierit, vomibunda consistit: atque hoc vno, vt testatur, remedio conualescit. Mirum in modum, vt corpus humanum ieiunia non abhorreat, & tamen viuens super terram gradiensque permaneat. Sed omne quod hic videtur impossibile, omnipotenti Christo creditur esse possibile. Qui cum esset Deus, & imago Patris, pro hominibus factus homo, contra naturam essentialis Deitatis, corpus, quod assumpserat, voluit esse passibile, ideoque ipse qui est, concedit esse omne quod est; quia in eo consistit quod est. g

[Annotata]

a Dreuthlingen oppidi sacri Rom. Imperij Marescalcorum a Pappenheim nouo castro insigne iuxta Almonium non procul ab ipso oppido Pappenheim. Ita Steuartius.

b Aliis Ederammi & Ederihammi.

c MS. Ben. curriculo.

d Idem MS. palpitantibus.

e Idem Satis adhuc ieiuna.

f Idem MS. Quod & fecit, & vt prius narratum fuerat, ita & non aliter se inuenisse narrauit.

g Petrus Steuartius vir in antiquis MSS. eruderandis & illustrandis solertissimus, ad finem suarum Notationum in quatuor libros de Vita S. VValburgis sacratissimæ Virginis & Abbatissæ ab VVolfhardo Presbytero conscriptos editarum, lectoribus hæc monita prudenter inculcat. Nec quemquam moueat, inquit, quod in libellis miraculorum percensentur quædam, satis, vt primo intuitu apparet, exilia & minuta. Nam Deus in omnibus operibus suis, etiam paruis magnus, imo æque magnus est. Æque enim magnus est in formica, ac in elephante, æque magnus in cilice ac in camelo: quia nihil horum, nisi ab omnipotente illa dextera condi creariue potuit. Hæc magnus ille Theologus Steuartius. Addimus & hoc monitum: si alicui sequentes Vitæ eiusdem S. VValburgis videantur superuacuæ, & quasi absque vllo vsu redundantes, inter legendum vt prætereat per nos licere. Nobis religio fuisset, si quæ a Pontificibus Adelboldo & Philippo, viris admodum litteratis, & in illustri constitutis dignitate, scripta erant, neglexissemus. Imo quam sexto loco Vitam damus, iudicauit Steuartius vir tantus typis dignam, quam dubitauimus plurimum num prælo hoc repeteremus; sed viri illius iudicium euicit apud nos, & vti speramus apud lectores, qui vno quasi intuitu conspiciet, quis singulis propemodum seculis de cultu sanctissimæ huius Virginis promouendo apud varium hominum piissimorum genus fuerit sensus.

VITA II S. VVALBVRGIS
auctore Adelboldo Episcopo Vltraiectino.
Ex MSS. Vltraiect. & III aliis, collata cum Capgrauio, Historia Sanctorum ante annos CLXXV excusa, Surio, & Breuiariis.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8766
a

Avctore Adelboldo Episc. ex MSS.

CAPVT I
Gesta S. VValburgis, obitus, corporis translatio.

[1] Postquam Deo cara Anglorum natio per memorandi Gregorij Papȩ apostolatum a Gentilitatis errore ad Christianitatis veritatem conuersa est, [Ex Anglia in Germaniā venerunt] multi ob cælestis spei remunerationem ex eorum numero vltra maritimam patriam vsque ad b Francorum peruenerunt Imperium. Ex quibus Bonifacius sanctus, dum c huc in peregrinam peruenisset prouinciam, quasi natiuam adeptus est sibi patriam, dum d Moguntiacensis præsulatus ob sua merita adeptus est Cathedram. [SS. Bonifacius,] Ex eiusdē quoque e Angliensis insulæ silua proruperunt huc ad nos tres fœcundissimæ arbores, [VVillibaldus, VVunibalbus, VValburgis:] duo videlicet vterini fratres Williboldus & Winniboldus, cum Deo & hominibus sorore carissima Walburga: quorum prior, Williboldus scilicet, ordinante illum præscripto Bonifacio, ad Heystatensis Ecclesiæ promotus est pontificium: ibique angelicam vitam perducens, tandem beatissime abiit, non obiit. Alter vero totum se Christi seruitio mancipans, mundanaque omnia funditus respuens, locum, qui dicitur Heydanhem, sibi ad incolendum elegit. Ibique continuis orationibus munitus, spe roboratus, fide armatus, eamdem, quam cum fratre, monachicam susceperat conuersationem, strenuissime vsque ad exitum animæ finiens multos post se f ad bene viuendi regulam præuius exhortatus est.

[2] Post g horum vero discessum soror eorumdem, totius fæminei sexus decus post S. Mariam, Waldburga, quibuscumque potuit se imitabile præbens exemplum, eidem puellaris cateruæ monasterio in præfato loco Heydanhem præstituta est materfamilias, ad omnia quæ a Christo posceret semper efficacissima. [hæc fit Abbatissa Heidenheimij] Cōtigit ibidem quondam Vespertina hora peracta, reuertente hac ipsa de ecclesia ad suum habitaculum, vt quidam ecclesiæ eiusdem custos, h Guomerandus nomine, ingruentibus noctis tenebris petenti Walburgæ lumen sibi præuium stultus denegaret. Ad quam iniuriam insuperabilem retinens patientiam, cœnata sanctimonialium cateruula, peractisque diuinis laudibus, [nocte luce cælesti illustrati:] dormitorium adiit. Tunc mox mirum in modum ibidem tanta luminis flagrantia enituit, vt eiusdem domicilij pauimentum penetrare videretur, & sic vsque ad matutina permansit præconia. Stupentibus hinc omnibus Deo sacratis Virginibus, & exultantibus ad religiosissimæ Matrisfamilias lectulum concurrentibus, illique cælestis fulgoris immensitatem insinuantibus, illa prorumpens in lacrymas, subleuatis ad Deum oculis & manibus dixit: Tibi, Domine Iesu Christe, cui humilis ancilla a cunabulis seruire decreui, de hoc collato munere gratias ago, qui ad exercendas ancillarum tuarum mihi cohærentium mentes me indignam luminis tui adiuuamine consolari dignatus es, tetrique horroris caliginem clementiæ tuæ radiis euacuasti: & id nequaquam meis, sed i fratrū meorum, tuorum videlicet famulorum, adscribo meritis.

[3] Post obitum beatissimi k Episcopi Williboldi fratris S. Walburgæ, contigit illam, sicut fæminei sexus natura esse cognoscitur, l intolerabilis exinde fuisse impatientiæ. [nocta egressa] Tunc quodam vespertino tempore, nullo ex illa cognoscente familia, de monasterio egressa, venit ad cuiusdam domum diuitis: & ante fores eiusdem quasi quædam peregrina & ignota sola constitit. Quam videns dominus domus, [canum ferociam cōtemnit:] ignarus quæ esset, cum vniuersis domesticis suis æstuabat, ne rapida suorum canum audacia eam laniando decerperet: iussit, vt, quæ esset, ocyus indicaret. Tum illa: Nequaquam, inquit, metuo, quod tu vereris canes me posse crudeli dente contingere, nec Walburgam (sic enim nuncupor) mordere valebunt. Ipse enim qui me huc ad tuam domum perduxit incolumem, ad locum, vnde veni, illæsam poterit me perducere: & ipse domui tuæ conferet medicinæ solamen, si tota fide eumdem credideris esse medicum medicorum. Quo audito, vir illustris a loco, quo sederat, illico prosiluit, animoque consternatus, quare tam nobilis puella & omnipotentis Dei famula ad ostium constiterit, requisiuit. Tunc illam cum omni veneratione suscipiens, omnem illi debitæ seruitutis famulatum exhibuit. Hora vero nocturnæ requietionis interrogata, [puellam moribundam precibus sanat:] vbi vellet requiescere, respondit, se nusquam alibi velle pausare, nisi in cubiculo, in quo filia eius vsque ad mortem valida ægritudine perducta iaceret, cuius funebria iam a patre & matre præparabantur. Quibus præ nimio dolore eiulantibus, intrauit cubiculum, & totam noctem educens insomnem, orationibus ad Dominum per transactam noctem profusis, in crastino puella incolumitate integerrima conualuit. Quo viso parentes miraculo, Deo omnipotenti, qui occidit & viuere facit, percutit & sanat, multimodas persoluentes gratias, amantissimæ Deo & hominibus Virgini plurima protulerunt xenia, seseque eius sacratissimis precibus commendauerunt. Illa autem donorum pretiositatem refutans, Christumque solum ante omnia diligens, ad monasterium regressa est; & quanto magis in se diuinam comperta est vigere clementiam, tanto ad arctioris vitæ m excellentiam semetipsam de die in diem coaptauit.

[4] His duobus miraculis inter alia nobis cognitis in sua vita peractis, [sancte moritur:] beatissima Virgo cum in Deo corroborata, mundum cum suis concupiscentiis penitus superasset, omnibus se sequentibus ad omnem religionem imitabilis facta, tandem ex hoc mundo triumphans, obiit, & ad paradisum sui triumphi brauium susceptura beatissime abiit n: & in eodem quo semper Christo ancillabatur monasterio, [sepelitur:] cum maxima sepulta est honorificentia.

[5] Paruo ex hinc tempore decedentibus eiusdem Ecclesiæ Pastoribus, in qua S. Walburga condebatur, contigit Otgarium venerabilem virum Heystatensis ecclesiæ Cathedram obtinuisse, qui cum minori, quam ratio deposceret, honestate idem monasterium, in quo beatæ Virginis corpusculum humabatur, [Otgarium Episcopum de contēptu sepulturæ arguit:] excoluisset; quadam nocte per visionem fertur sacra Virgo huiusmodi verbis illum compellasse: Cur, inquit, Otgari Præsul Deo digne, monasterium quo corpore sum recondita, sic negligenter hactenus habere voluisti? Nam seruorum illuc conuenientium temulentis quotidie calcor pedibus, vulgaribusque vestigiis comprimor. Cito enim cognosces, quoniam tale aliquod tibi indicium pandam, quo non recte te erga me & domum Dei egisse comperias; vt, si te reum exinde cognoueris, veniam merearis. Quod non falsum esse visum post non multum temporis, rei comprobauit euentus. Nam statim in proximo dum erecti essent parietes eiusdem fabricæ, & prominens trabium compago sequenti die super muros deberet apponi, noctu aquilonaris paries subito vsque ad terram corruit; terroremque haud minimum tam domesticis quam cunctis circumquaque conuersantibus incussit. Facto autem mane, cum ad huiusmodi spectaculum omnes pauidi conuenissent, custos eiusdem ecclesiæ, nomine Reginfridus præscripto Præsuli Otgario per velocissimum hoc intimauit o nuncium. Qui hoc audito mox visionem, quam p viderat, esse completam intelligens, illuc accelerauit; atque cum omni festinantia ecclesiam cum deuotissimis restaurauit comprouincialibus, atque dedicauit. Transacto igitur anno memoratus Episcopus suos Archipresbyteros q Walconem atque Adhalungum cum quadam sanctimoniali, Liubila nuncupata, [trnsfertur Eystadiū.] illuc transire præcepit, quatenus corpusculum S. Walburgæ cum summa diligentia effodientes & cum nolarum clangoribus hymnorumque concentibus, omnique reuerentia ad Heystatense deportarent cœnobium: quod cum omni populari exultatione r vndecimo Kalendas Octobris perfecerunt. Sed & eiusdem Antistitis iussu fratris S. Walburgæ Winniboldi membra post tres dies s octauo Kalendas Octobris ex eadem ecclesia tollentes, ad eumdem locum transtulerunt.

[Annotata]

a Titulus in MS nostro præfigitur: Vitæ beatissimæ ac Deo dilectissimæ ac paradoxæ Walburgæ. Scriptam esse ab Adelboldo 19 Episcopo Vltraiectino diximus supra pag. 512 num. 7. In annexis miraculis Tilæ factis virtutes operaq; eius memorantur.

b Francorum Imperium late sumitur pro omnibus ditionibus, quæ Dominio Caroli Magni eiusq; posterorum subditæ fuerant per Gallias, Belgium, Germaniam.

c S. Bonifacius primo in Frisiam appulit, tum Francis subiectam, atque tres annos, (Beka tredecim scribit) cooperator S. VVillibrordi in diœcesi Vltraiectina & Frisiorum conuersione laborauit: colitur 5 Iunij.

d Fuerat plurimis annis Episcopus ad conuersionem Gentium constitutus, tandem data ei Sedes Moguntina: eaq; vrbs tum metropolis Francorum appellabatur. Consule notat. 23 Serarij ad Vitam S. Bonifacij lib. 3 rerum Moguntiacarum.

e MSS. aliqua, Anglensis.

f In MS. Vltr. & 2 Treu. ad bene viuendum præmiis exhortatus. at præuius in Legenda Louan. Surius mutato stylo ita scribit: multosque suis exemplis ad bene viuendi studium perduxit.

g Ita omnia MSS. cum Capgrauio & Lectionib. Breu. Morin. At Surius ita correxit: Vbi vero VVinniboldus excessit e viuis, fæminei sexus &c. Consentit in priore Vita VVolfhardus.

h Aliis, Gaumeradus & Goumeradus, Surio, Gonmeradus.

i VVolfhardus, precibus mei & tui deuoti famuli fratris.

k Ita omnia MSS. cum Legenda Louan. & Capgrauio. At Surius deleto Episcopi nomine, VVinniboldum expressit, quem ano 761 obiisse supra diximus, & S. VVillibaldum post obitum S. VValburgæ videri superfuisse.

l Sur. immodico correpta dolore.

m MSS. Treu. & S. Max. clementiam excellentem.

n In Historia Sanctorum, seu Legendæ tomo 2 Coloniæ 1483 & Louanij 1485 excuso, hæc interponuntur: Legitur autem, quod ipsa pro conseruanda castitatis munditia, adeo virorum tactus in vita sua semper exhorruit, vt etiam post mortem, cum vir quidam corpus eius sepeliendum contingeret, in testimonium pristinæ custodiæ puritatis statim concuti & tremere cœpit.

o MS. Antu. internuntium.

p MS. Vltr. audierat.

q Sur. Valtonem & Alungum cum Hubila.

r MS. Vltr. octauo.

s Idem, quinto.

CAPVT II
Pars reliquiarum S. VValburgis donata Liubilæ Abbatissæ. Ingluuies aliique morbi sublati.

[6] Sed postquam beatissima Walburga Heystatenses fines per semetipsam visitare dignata est; contigit postea vt memorata sanctimonialis Liubula a suis propinquis, multum sibi inuidentibus, ita coarctaretur, vt tam violenter, quam ingeniose a sua eadem materna prope expelleretur hæreditate. Sed saluberrime anxia, inito consilio petiit ab Heystatensis ecclesiæ Ercenbaldo Antistite, vt sibi concederentur S. Walburgæ reliquiæ, [Liubilapetente reliquias,] quatenus si illa in obtinenda sua materna præualeret hæreditate, hanc Christo suæque Virgini Walburgæ iure perpetuo condonaret. Quod quia a Deo sumpsit initium, ab ipso etiam terminum habere felicissimum meruit. Anno igitur ab Incarnatione Domini octingentesimo nonagesimo tertio, regnante Arnulpho, apertum est sepulchrum Walburgæ, beatissimæ Virginis, in quo tempore Otgarij Episcopi fuerat collocata, atque ob sepulturam ab eodem Episcopo minus procuratam in visione, [aperitur sepulchrum an. 893.] vt iam præscriptum est, multum austeriter increpabatur.

[7] aContigit miraculum a seculo inauditum, multiplicibus atque manifestissimis compertum testimoniis. Quædam cuiusdam familiæ ancilla, nomine b Fritherada, dum familiarius ceteris in obsequio sui domini suæque vxoris assidue ancillaretur, [clauda ingluuie laborat.] subitaneæ ægritudinis molestia carpebatur: in qua dum miserabiliter biduo vexaretur, paulisper conualuit: sed tanta deinde succreuit sibi ingluuies, vt non saturari vllatenus, sed vix refocillari potuisset. Cui dum plurimam eius propinqui victus copiam inprimis administrassent; illaque de die in diem maiora semper subsidia concupisceret, quid de ea facerent sollicite tractare cœperunt. Nondum enim incessu fruebatur sed scabellulis flebiliter reptabat. Tunc suo suorumque consilio parentum, dominam petiit, [in oratorio S. VValburgis gressum recipit:] vt præfatæ Virginis oratorium adire mereretur. Quo permisso, dum veniens instanter supplicaret die tertio debilium pedum adepta est sanitatem. Quod audiens prædictæ familiæ dominus videlicet, eiusque domina, nimis gaudentes accelerauerunt illuc peruenire, eamdemque ancillam S. Walburgæ in proprietatem ibidem iugiter ad seruiendum dederunt. Sed Abbatissa præfata Liubila hoc renuit, ibique illam aliquamdiu manere permittens, post paucos dies dominis suis incolumem remisit.

[8] Sed mox vt regressa est, pristino languore correpta est. [iterū clauda recuperat gressū:] Videns autem prædicta domina non bonum consilium fuisse, quod vllo modo a monasterio post sanitatem abduceretur, cum festinatione eam reducens, ecclesiæ in proprium tradidit famulatum, statimque conualuit: sed c intolerabili gulæ appetitu fatigabatur. Sed dum nimis inde laborans verecundaretur, inito consilio prudenter confessa est hoc cuidam Thiedildæ eiusdem monasterij procuratrici, quatenus eius orationibus ab hac insatiabili ingluuie subleuaretur. Quæ eius afflictioni compassa, [pane benedicto liberatur ingluuie:] salubre excogitans consilium, fecit eam accipere benedicti panis portionem a quodam venerabili Presbytero, nomine d Reimundo. Vt ergo ex eo gustauit, ita paullatim miro modo decrescere cœpit & annihilari, vt antea consueuit augmentari, vt tandem nihil aliud edere nisi caseum & bibere nisi lactis valde modicum circa fere dimidium annum potuisset. [laborat fastidio omnis cibi:] Postea vero ita illi penitus corporalis nutrimenti defecit desiderium, vt si aliquando tentaret de aliquo gustare statim euomuisset. Cum vero sibi omnino sine celeri vomitu nihil posse gustare credula extitisset, rogauit prædictam Dei famulam Thiedildem, vt nihil vitalis stipendij illi impenderet, cum omne quod impenderet perdidisset. Tunc rem a seculo inauditam stupefacta, vllum quippe corpus posse absque alimento tamdiu viuere, quid de ea ageret, nimis æstuabat. Tandem ad alteram illius monasterij ecclesiam ibi prope positam eam direxit, commendans eam cuidam ex consororibus eius, quæ ibidem procuratrix constituta erat. Quam suscipiens cum omni diligentia obseruauit, sexque hebdomadis fere secum detinuit: in quibus eam nihil manducasse vel bibisse certissimum fuit.

[9] Quibus expletis, venit præfata Thiedildis hanc visitare, quod factum fuisset, comperit. Tunc Dei ancilla Thiedildis diuersis modis & blanditiis cœpit eam exhortari, dicens: Noli, carissima filia, noli huiusmodi obstinatione te seducere, sed potius ad mentem accelera redire, & alimoniæ aliquid, tibi metipsi consulens, percipe; si vero quolibet falleris phantasmate, fatere filia, & noli erubescere: credo pro certo si feceris, quod mox Dominæ nostræ precibus adiuueris. His auditis ob nimiam obiurgationem erubescens, e coacta tentabat aliquid gustare, nec poterat. Sed ne exhortantis Dei ancillæ suasoria verba contemnere videretur, petiit sibi de deteriori sicera porrigere. Ex qua dū permodicum inuita degustasset, [sumpto cibo cæca] mox per nares & peroculos id parum, quod degustauit, erupit, ita vt mox cæca efficeretur. Tunc ad monasterium reducta non post multum temporis visum recuperauit: [sanatur:] sed in eadem, qua prius cunctis obstupenda detinebatur abstinentia, perdurauit. Cumque prædicta materfamilias totaque illa puellaris congregatio de huiusmodi inaudita vnquam caussa nimis obstupescerent; inito consilio, Præsulem venerandum, ad cuius diœcesim id monasterium subiiciebatur, adierunt: remque per ordinem ab initio gestam narrauerunt, quod eius prudentiæ super hoc incredibili signo videretur esse discernendum & statuendum. Ille vero hoc audito obstupescens, nullo modo credulus, verebatur ne aliqua milleformis diaboli astutia delusa visus hominum falleret, eique alimoniæ refocillatio in secretioribus positæ qualicumque arte administraretur. Tunc cum suis inito consilio, vocatoque de monasterio S. Walburgæ valde religioso Presbytero, auctoritate pontificiali iterum iterumque mandauit, vt eamdem ancillam, de qua loquimur, in suam susceptam custodiam, ne aliqua astutia humanos falleret obtutus, cautissime obseruaret. Quod & fecit, & vt prius narratum fuerat, a se diligentissime compertum Episcopo nunciauit. Tunc Præsul omni dubitatione detersa quasi iam compulsus credidit. Sic denique adhuc triennio a S. Martini Missa vsque ad illum consistebat diem. Operabatur tamen iuxta facultatis modulum quidquid illi fuerat iniunctum. Eucharistiam vero quoties sumere nitebatur, [solam Eucharistiam percipit] nisi cum omni festinatione dormitum iret, mox vomitabunda constitit. Quidquid ergo nunc humanæ videtur impossibile imbecillitati, omnimodis Diuinæ facillimum esse credatur maiestati.

[10] f Postea igitur prudentissimus in omnibus Ercamboldus missus illuc cum suis aliis boni meriti viris Archipresbyteris corpusculum beatæ Virginis iussit effodi, inuentumque diligenter contrectari. [Pars reliquiarum Moenheim defertur:] Quod nimia trepidatione cum diuinis laudibus adimplentes, effodiendo inuenerunt reliquias sanctissimæ Virginis, nimium adamandas, quasi tenui humore madefactas. Quæ quamuis tantum essent roscidæ, nullo tamen pacto, saltem vnus puluiculus valuit manibus attrectantium adhærere. Sublata tunc ex Heystatensi monasterio corpusculi sacræ Virginis portione, prout Episcopus dictatum habuit, turbulentissimus mœror & eiulatus Heystatensibus, quasi totam matronam sibi ablatam deflentibus, exortus est. Interea dum tanta optati muneris patrocinia cum magna exultantium gloria ad locum, qui dicitur Mouenhem, ducerentur: [epilæpticus sanatur:] quidam forte epilepticus puer sacri ponderis feretro obuians, sub eodem se incuruans, ipsam quam quæsiuit sanitatem recepit. Tunc subito, vt omnes commeantes testati sunt, tanta in eodem loco odoris redolentia conflagrauit, vt nares prætereuntium vel subsequentium feretrum ferre vix potuissent.

[Annotata]

a Sequentia miracula ex VVolfhardo selecta. Quod primum, narratur ab eo lib. 3 cap. 3 contigit an. 895, biennio post corporis translationem.

b MS. Antu. Fricherada. Sur. Friderada.

c Additur in MS. Antuer. singulis diebus.

d Aliis Remundo, Himundo, Immundo, Mundo.

e In MSS. Antu. & S. Max. addebatur, tacebat.

f Sequentia ex lib. 1 VVolfhardi sumpta sunt, & cohærent cum iis. quæ num. 6 huius Vitæ leguntur.

CAPVT III
Varia miracula ope S. VValburgis patrata.

[11] Postquam ergo sanctissimæ Virginis pignora supra sanctum prædicti monasterij altare locata sunt, sequenti nocte contigit Abbatissam Liubulam ibidem affuisse; dumque illic tribus detenta noctibus, graui podagræ morbo laborans se sopori dedisset, astitit ei quidam veneranda canitie Clericus, Williboldus, vt creditur Episcopus, S. Walburgæ frater (qui in eodem loco suam proprietatem hæreditario iure longe ante donatam habuit) eamque compellans ita ait: Liubula cur dormis? quare non surgens ad ecclesiam pergis? Ad quem illa: Vt quid nunc ad ecclesiam eundum est, cum necdum pulsata matutinalia signa sonuerunt? Ego quippe nec illic incessu pedum vllo modo pergere valeo, nisi aliorum manibus deducta fuero. Qui ait: Vade celerius, ne moreris, quoniam Williboldus eamdem cum magno agmine intrauit ecclesiam, [Sanantur paralytica,] qualiter sanctam sororem suam reconditam habeas, a te curiose perquirere volens. Quæ statim, acsi nihil incommodi perferens, surrexit; & de loco ad locum exiliens, basilicam, ad quam tetendit, ingressa est, diuinæ clementiæ atque beatæ Virgini gratiarum actiones pro adepta sospitate rependit.

[12] Quidam autem pauper a natiuitate contractus, quasi quoddam cerneretur monstrum; dum inter plures ad S. Walburgæ patrocinia confugientes, victus pariter & remedij solatium quæreret, nocte quadam sibi dormienti apparuit beatissima Virgo, & vt ad ecclesiam pergeret, [contractus,] imperauit. Quo respondente, se algoris asperitatem perhorrescere, ideoque nec a loco quietis audere se saltem erigere. Ad quem illa blandis respondit verbis: Vade miselle celeriter, quoniam ego te ab huius frigoris asperitate qua nunc affligeris protegens, calida membra administrabo; mihique a pro redditæ sanitatis mercedula scabellula, quibus adhuc vteris incuruatis artubus, ad ecclesiam suspendere debebis. Qui quamuis pigerrime ad ecclesiam pergens, ibique paululum commoratus, ad suum anxius rediit hospitium. Mane autem facto iterum regressus illuc & ante beatæ Virginis feretrum se proficiens, circa tertiam horam subito palpitando se cœpit volutare in pauimento & protendere, & scabellula, sine quibus numquam se de loco transferre potuit, acsi diuinitus e manibus euulsa, ante altare proiecta sunt. Sicque membris omnibus consolidatis erectus ambulauit, & conualescens in eadem ecclesia ad dies vitæ suæ validus & incolumis postmodum administrauit.

[13] Allata est ad idem monasterium quædam mulier, nomine Reginsundis, ita membris omnibus debilitata, vt nisi aut vehiculo aut duobus eam inflexis inter se brachiis portantibus nullo modo transferri vspiam potuisset. [paralytica,] Quæ ante altare, super quo Virginis feretrum continebatur, a suis exposita, celerrimam adepta est sanitatem, ita vt sine alterius ductu per se efficacissime, quocumque vellet, pergeret, Iesum Christum & sacræ Virginis glorificans merita.

[14] Quædam etiam mulier de villa, nuncupata Stofohem, vocabulo Geyla, cum aduenisset festus dedicationis illius ecclesiæ annuus dies, omnibus in illa regione solennizantibus, illa sola procaci animo paruipendens, [operans eius festo punitur.] suam ingressa est hyemalem zetam, & curciboldum, quem ad texendum prius erectum habuit, flexis cœpit texere digitulis dexteræ; sed cum duabus vicibus ex b glomite siue tramea, quam manu tenebat, in telam transponeret, inhæsit illi miserrime insertus manui glomex, intumescente toto lacerto: sed quæ affuerant mulierculæ tentauerunt inclusum c glomitem singillatim dissuere d filis. e

[15] Quidam vir nomine Ercamboldus expletis iam f triginta septem hebdomadibus, dum nullius generis cibo vel potu aliquatenus vesci potuisset, nec tamen pedum incessu fraudaretur, nisi languidus pergeret quo vellet. Tantum ouorum raris meditulliis, modicissimoque leguminis suffragio VIX pendulam refocillabat anxius vitam, gerens macilentissimum & imbecillimum cum vita sibi ingrata corpusculum, [labrans fastidio cibi] nec vini vel siceræ gustum ore vllatenus contingere delectabatur. Tunc sibi ægre dormienti vox blanda eum ita affatur: Cur, inquit, desidia languescens, [cælitus monitus,] neglecto tuæ valetudinis remedio, de tua vita sic omnino desperas? Age ergo, quod moneo iam, de tui status recuperatione securus, & ad monasterium Mouuenhem vade festinus, ibique beatæ Virginis meritis adiuuaberis. Cumque illuc celerius veneris, inuenturus es ibidem tres sanctimoniales secus altare stantes, quæ g tibi consecratum sanguinem Domini de calice propinabunt; quem dum ab illis acceperis mox edendi, bibendique absque vlla dubitatione delectario tibi associabitur & prosperabitur. [veniens ad reliquias S. VValburgis,] Hoc igitur saluberrimæ vocis impulsu expergefactus, summa cum celeritate, ad iam dictum monasterium ad ductus est, qui illic ab oratione se erigens compertis iuxta altare tribus matronis astantibus, visionem quam viderat exsoluit: moxque, vt de sancto calice degustauit, affuit ei magnum edendi & bibendi desiderium, sicque comestionis & bibitionis totiusque corporeæ valitudinis remedio acquisito, [sanatur:] cum nimia exultatione domum incolumis rediit, & in eadem incolumitate vsque ad finem vitæ perseuerauit.

[16] Contigit nimium mirabile, &, nisi plurimorum approbaretur cognitione, valde incredible, (sed diuinæ Maiestati nihil constat impossible) inauditum nuper a seculo signum. Dum igitur maxima vndique confluentium populorum ad S. Walburgæ basilicam turba conueniret, affuit inter illos quidam incognitus exul, peregrini habitu stans vel iacens, qui inter ceteros attentius & instantius orauit, [vt peregrinus quidā actis S. VValburgi gratiis.] quem Abbatissa Liubula intuens inter ceteros flebilius perseuerantiusque orasse admirata, eumdem ad se vocari præcepit; & quis vel vnde esset nimium curiose interrogauit. Ad quam ille: Gratias, inquit, Deo omnipotenti ago, qui me sanctissimæ Virginis Walburgæ meritis de maximæ confusionis scandalo, indignissimum peccatorem liberare dignatus est. Quod tam vos hic modo præsentes, quam omnes a me potius quam ab aliis, [curatus asseruit,] quam mirificum sit, audire oportet: & ne me aliquis diuinam fallere conscientiam velle suspicetur, testor Deum, quem nihil latere potest, ante cuius assisto, licet indignus, altare, & S. Walburgam, cuius nimium compulsus suffragia requisiui, me nihil ficta sed veridica, in hoc miraculo, narratione relaturum, prout possibile est humanæ fragilitati.

[17] Anno quoque h priori, quo famis atrocitas multos afflixerat, contigit duos pauperes eamdem famis acerbitatem, de loco ad locum, de regione ad regionem confugere; tunc contigit quemdam tertium, de longinqua regione, pauperem illis associari: [alius peregrinus ad S. VValburgem abiens,] quem vbi, vel vnde pergere vellet interrogantibus, respondit se, sicut plures velle cognitum est, S. Walburgæ patrocinia quæsiturum. Tunc illi: Si illuc, inquiunt, eundi desiderium est, habeto nos eiusdem itineris, & consolationis consocios, vt simul multæ longinquitatis pericula transeuntes, mutuis confortemur auxiliis. Nam & nos ad eumdem locum ire disponentes, victus inopia nimium constricti, & adhuc ieiuni gradientes, vix vacillando gressu ambulare valemus. Quibus simplex conuiator: Eia confratres, inquit, prolixi itineris longinquitatem Domino Iesu Christo commendantes, angustias deponamus. Et quoniam meridianæ requietionis imminet tempus, quæramus vbi disieiunandi modicumque pausandi aptus inueniri possit locellus. Quo inuento, cum discumberent, & cum priores consocij, nihil commeatus secum habere conquererentur, ait qui superuenit i conuiator tertius: Iam nunc lassi conquiescentes de meis pransuri cibusculis; postmodum ea ratione dormiamus, vt nimirum tertius securam vigiliam exhibeat duobus, vt sic gemina refocillationis & pausationis recreatione releuati cœptam in Domino profectionem perficiamus. [dato comitibus cibo] Quibus hoc bonum consilium insidiose approbantibus, sumpsit alter de duobus consociis somnum imaginarium; sed tertius, qui superuenit, mortiferum atque nouissimum. Nam protinus contra innocentem consurgentes nefandissime interemerunt. [ab iis occiditur:]

[18] Quo perpetrato, quid de mortificati cadauere impiissimi agerent, coangustati, tandem eorum alter horribilem sarcinam propriis coaptauit humeris, cœpitque perscrutari, [huius corpus ab homicidæ humeris auelli nequit,] vbi in quolibet deuio vel abdito mortificatum exposuisset loco. Tandem hoc inuento, dum amplexum a se corpus conaretur deponere, cœpit a mortuo viuus arctius constringi, vt nullo conamine funeris pondus a se potuisset disiungere. Quid faceret infelicissimus? Anxius quocumque pergere studuisset, indeclinabilem sui facinoris proditricem ad se tenacissime conglutinatam, horrorem cunctis incutiens, comportauit. Cui interea fatigabiliter de loco ad locum vaganti quidam sibi cognitus obuiauit; sed conspecto tantæ horribilitatis onere pene exanimis expallescens, tandem animo recuperato, cur tam horrificæ molis baiulus extitisset percunctatus est. At ille, vt sibi familiari amico credulus cunctum huius commachinationis ordinem referebat, & vt suæ calamitatis commisertus grauedinem, qua miserrime comprimebatur, a se excludere quodam modo comprobaret. Tunc ille facile suo amico posse succurrere arbitrans, arrepto gladio quem secum ferebat, mortificati corporis brachia, gestantis amici ceruicem viuaciter complexantia, [neque gladio alterius abscindi,] articulatim, nisi aliter nequissit, abscindere volens, quatenus suum ab huius inauditi ludibrij violentia erueret amicum. Sed res mira & stupenda, & in Domino Iesu Christo laudanda: mox vt manus illius mortui cohȩrentes lacertos attigerant abscindendos, abscissoris corpus quasi tenacissimo bitumine conglutinabatur illis duobus. Sed statim diuina miseratione compunctus suorum scelerum collacrymando reminiscens, precabatur, quatenus immensa Dei clementia per B. Walburgæ suffragia sibi miserrimo nimiumque facinoroso misereri dignaretur. Cui huiusmodi supplicanti, suaque ad S. Walburgam vota multifarie pollicitanti, multumque eiulanti disnexum est corpus, & nimium libero consolatus vtebatur incessu, erectis oculis ac manibus Deum semper & vbique, sanctamque glorificans Virginem.

[19] Tunc pariter terrifico sarcinarum pondere vsque ad littus Rheni comitabatur, ibique dum aliquantulum constitisset, præscriptus miser tanti oneris grauitate & dedecoris confusione afflictus, malens mortis subire interitum, quam detestabilis & ingratæ vitæ fastidium diutius sustinere, Rheni alueum conscendens, quatenus sic sibi suoque cadaueris coagulati ponderi ignotam acquireret sepulturam, cum omni impetu se præcipitauit in illius abyssi voraginem. k Sed Rhenus tanti criminis immunditiam, suam prædam non esse præsumens, absque vlla morula parricidam cum suo morticinio viuum ad littus reuomuit. [nequit cum homicida in Rheno submergi.] Stupefactus autem nimiumque exterritus eiusdem conuiator, & de eius direptione nimis congratulans, sicut de alterius calamitate collacrymans, tandem miserabilem cum miserabili onere derelinquens, ad S. Walburgæ monasterium concito cursu aduenit, reique gestæ seriem per ordinem veridico ore ibidem cunctis narrauit: summique iuramenti approbatione affirmare, si permitteretur, libentissime voluit. Fertur namque præfatus funeris captiuitate detentus, B. Walburgæ Virginis præsidia sæpe voluisse adire, sed numquam illius ecclesiæ confinia posse contingere: vt liquido monstraretur quanti reatus existeret vinculo colligatus, qui sic procul, ne ad S. Walburgæ monasterium vllo modo pertingere posset, coërceretur. Hunc multi cum iam sæpe dicti oneris mole, qui tunc temporis extiterunt, viderunt: vnde constat nequaquam esse falsum, quod tam plurimorum attestatione esse verum corroborabatur.

[20] Hæc itaque signa & prodigia hic nunc scripto comprehensa, quæ Diuina maiestas in illa nouitate subleuationis ex monumento corpusculi, Deo & hominibus adamandæ Virginis peregit, [S. VValburgis variis locis claret miraculis.] multum laudanda & admiranda sunt. Sed adhuc in diuersis per totum Francorum regnum prouinciis, quæ eiusdem Virginis reliquiarum pignoribus illustratæ consistunt, quotidie plura excellentioraque præconio digna efficiuntur per Iesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre & Spiritu sancto perennis gloria in secula seculorum Amen.

[Annotata]

a MSS. Treuir. post redditam sanitatem scabellula.

b VVolfhardus, glomice seu trama.

c MS. S. Max. glomicem.

d Idem & Antu. membris.

e Quomodo eadem fæmina inuocata S. VValburge sæpius sanata sit refertur a VVolfhardo lib. 1.

f MS. Vltr. triginta. VVolfhardus, septem & viginti.

g VVolfh. de altaris calice consecrato tibi poculum porrigent.

h Anno 894, vt probatum ad cap. 2 lib. 2 VVolfhardi, vbi hæc narrantur.

i MS. Vltr. & Treuir. commeator.

k Sequentia aliter narrat VVolfhardus.

MIRACVLA S. VVALBVRGIS TILÆ FACTA,
ex MS. Antuerpiensi Societatis Iesv.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8767

Avctore anonymo, ex MS.

EPISTOLA I
Custodis Tilensis ad Adalboldum Episcopum Vltraiectinum.

[1] a Cvm scribere cogitarem quædam miracula, quibus Dominus noster Iesus Christus per merita S. Walburgæ Ecclesiam suam misericorditer nostris temporibus illustrare dignatus est, tu Præsulum spectatissime b Adalbolde, menti meȩ occurrebas, dignus eo munere vt tuo nomini scripta sacrarem: quia numquam quidquam tam commode facere aut dici vel scribi potest; quando id omnium opinione propria virtute superes. c Nota est enim cunctis tua excellens sapientia, [Exordium epistolæ de laude Adelboldi.] summæque vir virtutis & consilij vbique prædicaris. Omnium quoque iudicio non solum domi, sed etiam in d castris Imperialibus præstantissimi & solertissimi hominis officia exercere comprobaris. Si cui tamen hæc, quæ de te dicimus, dubia fortasse videntur; respiciat Traiectum diuersis operibus a te auctam & ornatam, ibidemque nouum monasterium S. Martini miro ingenio a te fundatum & ordinatum, & mira celeritate paucis annis pene ad perfectionem perductum; vt hæc non videantur ædificando constructa esse, sed quasi optando subito ibi constitisse: sciatque de te nihil omnino assentationis proferri posse. Vnde, si quid imperite dilataui, sub tuam correctionem & defensionem conferre decreui, credens illud tua auctoritate defendi & nobilitari. Sed si adhuc quisquam est, qui tuæ amplissimæ prudentiæ derogare conetur; videat etiam locum nostrum in Tiele, iam diuinis rebus florentem, & de quo me loquuturum promisi, a superioribus Episcopis, omnibus solatiis destitutum; a te vno, pia consideratione, pene ad pristinum statum restitutum. Prædia quoque ab inuasoribus diu retenta, quæ religiosi viri ad cultum Dei illic tradiderant, restituisti. Ex quibus rebus facile colligitur, quia terrena commoda non quæris, sed soli Deo placere studeas. Quod vero me scripturum promisi, ita gestum est.

[2] Erat quidam ex Britannia conductus a mercatore in nauim suam: hic veniens ad Tiele, arreptus est a dæmonio: [Dæmoniacus furens,] quem nimis furentem, dum sui eum verbis compescere conarentur, insiliens in eos, manibus omnes dilaniauit. Postea vero, dum furias eius ferre non possent, comprehenderunt & in corium bouis (quod lingua Britanniorum Hudifac vocatur) illigauerunt. Tum vero in tantum debachatus est, vt mirum in modum circa brachia, vbi lora eum constrinxerant, magnitudine ouorum tumores excrescerent. Post paucos autem dies sui familiares in vecte eum afferentes, attulerunt ad ecclesiam S. Walburgæ. Forte ibi custos ipsius monasterij ante portas constiterat: cognoscens autem caussam eorum, vt illum in ecclesiam introferrent, iussit qui miser summo clamore, ne id fieret, prohibere moliebatur. Illi tamen hominem introferentes, posuerunt super gradus, vt iussum est, ante altare: & Vespere iam incipiente decantari, [deducitur ante altare S. VValburgis,] tum vero voce horribili, seipsum infra corium discerpens, maiore vi miser sæuire cœpit. Denique vbi ad Completorium ventum est, iam saniori mente, vt nobis visum est, quieuit: & immobilis iacens vsque ad horam alterius diei primam sic permansit. Conuocauit itaque custos ecclesiæ Fratres, & Missa pro infirmo celebrata, & psalmis congruis cum litania decantatis, traditum est ei corpus & sanguis Domini. Quæ postquam gesta sunt, nobis astantibus, purgatus dæmone, solutus est, e & prostratus aliquamdiu in oratione, surrexit: & secundum illum Euangelicum tulit grabatum suum, [& liberatur:] & ambulauit in domum suam. [Ioan. 5. 9] Per omnia benedictus Deus, qui in Sanctis suis tanta mirabilia, etiam in nostris diebus, operari dignatur.

[3] Alius etiam de villa Wisebadon in finibus Magontiæ, nomine Martinus, miserabili aspectu venit ad S. Virginis monasterium. Tremebat enim toto corpore intantum, [alius mēbrorum tremore laborans,] vt ad omne opus inutilis videretur; & neque satis commode incedere vel sedere, aut stare valeret. Si quando cibum capere deberet, tanti tremoris erat, vt vix aut nullo modo sine auxilio alterius manum ad os ducere posset. Si vero potum exposceret, non aliter, nisi caput ad parietem comprimeret vel alius quis manibus ambabus illud teneret, bibere potuit: accubitum, quem nox obtulit, sæpius habebat. Hic apud nos fidelium eleemosynis circa hebdomadam sustentatus est. Sexta vero feria adueniente, is in ecclesia S. Walburgæ primo mane iuxta chorum sedebat, cum repente ex ore illius & naribus erumpens sanguis stillabat. Tum illi qui circa altaria erant orantes, audito eius humili clamore, accurrebant: nosque, percepta tanta benignitate Dei, [sanatur:] conuenimus: & illum, qui antea omnibus membris concussus erat, sanum & quietum sedentem inuenimus: qui postea nullam læsionem corporis sustinens, in monasterio ipso per annum pro accepto beneficio seruiebat. Nos vero, aduolantibus vicinis, in ecclesia magnis vocibus in commune Deū laudauimus, qui suo pio respectu, & merito S. Walburgæ, nos lætificare dignatur. f

[4] In confinio Gallorum & Aquitanorum Episcopis ea g consuetudo est, vt ad pœnitentiam vocatis lapides magni ponderis cum circulis ferreis ad collum suspendant: [cuidā ferreum brachij vinculum soluitur:] vt ventrem hominis ferro circumdent, siue brachia itidem ferreis circulis circumligent: & litteris, facinore eorum commendato, per diuersa mittant loca, vt per hanc pœnam erubescendo grauius affligantur, & ad perpetrandum tale scelus, terrorem ceteris incutiant: parricidarum, vel aliorum horum similium ea pœna est. Talium peregrinorum vnus ad nos venit, & brachia prædicta pœna circumligata attulit: sed circulus, qui dexterum brachium ambiebat (vt ipse, & qui cum eo erant attestabantur) ad oratorium h S. Othelrici dilapsus est; sinistrum vero adhuc ferro impeditum gestabat. Hic ipse cum vno die, sicut sæpius, suffragia S. Walburgæ imploraret, ante Missam venit & iuxta chorum stetit. Cumque sic aliquantisper staret & oraret, circulus de brachio iussu Dei solutus in terram ante pedes eius decidit, & circumspiciens, quod ipsi acciderat, cum ingenti gaudio ipse miratus est. Ille vero ferreus circulus, ob monumentum tanti signi, in aquilonari parte eiusdem monasterij in muro defixus, vsque hodie dependet.

[5] Parua est insula Them, habens villam nomine Lechne, in qua habitabat mulier quædam, quæ vocatur Bereheta: hæc in sacratissima festiuitate S. Bartholomȩi Apostoli, dum sui segetem in horreum recondendam, [die festo laborantis manibus manipulē innexi,] domum carro deducerent, obuiam procedebat, & se manipulos in quoddam tectorium, quod barbara lingua, Barg, vocatur, iactandos properabat. Cumque iam manipulum manibus comprehendisset, vtræque manus manipulo mox adhæserunt; & articuli in eo quod comprehenderant ita sunt innodati, vt sine sectione nullo modo diuelli possent. Expauit mulier, & ipsa sua infelicitate, quod sibi accidisset, cunctis innotuit. Ducta est itaque a suis familiaribus per ecclesias; tandem venit ad portum Tiele, ad monasterium S. Walburgæ, manipulum portans accessit. Obtulit se prædicto custodi; quid illi esset agendum, flens humiliterque sibi intimari precabatur. Cui cum responsum esset, vt misericordiam Dei cum patientia expectaret, [ad aram S. VValburgis dissoluuntur.] discessit; & sub occasum solis vt iussum est, rediit. Hæc posita est ante gradus altaris: &, euntibus nobis ad horas matutinas, reperimus eam ante altare iacentem, & dexteram manum a stramine solutam. Peractis vero matutinis laudibus, & omnibus egressis, relicta est sola ante altare. Interim illa cœpit se volutare hac & illac: viditque ille custos subito manum extensam; & stramen, quod in ea continuerat, coram altari proiectum. Surrexit ita mulier sana, & maritus eius cum aliquibus vicinis suis adueniens, & videns vxorem illæsam, benedixit Deum: qui acceptam cum magno gaudio redierunt in sua. Hæc ab illo custode & a multis visa tibi, Illustrissime Præsulum, descripta sunt, ne aliter referentibus, quam acta sunt, credas.

[Annotata]

a Extat hic tractatus in codice nostro Antuerpiensi post relatam Vitam S. VValburgis, his solum verbis præpositis: Alius liber. Auctorest custos Ecclesiæ Tilensis, oppidi Gelriæ ad Vahalim & cultis S. VValburgis olim celebris, vide dicta pag. 522 num. 53.

b Adelboldus Autfrido 3 Maij anni 1008 mortuo factus Episcopus, mortuus V Kal. Decemb. an. 1027.

c Hæc citatis Annalibus Heda describit his verbis: Cuius Adelboldi excellens sapientia multis nota est, & qui summæ virtutis vir & consilij vbique prædicatur.

d S. Henrici Imperatoris fuerat ante Episcopatū Proconsul eximius teste Beka: vir nobilis & magnæ apud eum auctoritatis. Ita Heda. Imo tam Adelboldus, quam Gerardus dein Episcopus Cameracensis, magni in Ecclesia & palatio habebantur anno 1004, vti ad eum annum scribit Sigibertus: ast anno 1018 Theodorico Comite Hollandiæ debellante Fresones, Godefridus Dux Lotharingiæ inferioris ad eum debellandum ab Imperatore missus est, vt his verbis Annales Egmondani habent, cui non solum Adalboldum, sed etiam Episcopos Coloniensem, Treuirensem, & Leodiensē copias adiunxisse tradit Baldricus lib. 3 Chronici Camerarcensis cap. 19, vbi ab Adalboldo maxime excitatum Imperatorem ait.

e Annales apud Hedam hæc ita descripta tradunt: Si de hoc cuiquam dubitare visum fuerit, respiciat Traiectum diuersis operibus ab illo auctum & ornatum, ibidemque nouum monasterium S. Martini miro ingenio ab eo fundatum & ordinatum, & mira celeritate paucis annis pene ad perfectionem perductum.

f Iidem Annales: Videat etiam locum in Thiela, iam diuinis rebus florentem, a superioribus Episcopis, omnibus solatiis destitutum, ab ipso vero pia & paterna consideratione ad pristinum statum restitutum. Ex quibus rebus facile colligitur, quia terrena non quæsiuit, sed soli Deo placere studuit.

g De hac consuetudine egimus ad Vitam S. Ioannis Abbatis Reomaënsis 28 Ianuar. pag. 864 num. 6 & alibi sæpius.

h Forsan S. Vdalrici Episcopi Augustani mortui anno 973, 4 Iulij, cuius meritis eo tempore plurima fiebant miracula.

EPISTOLA II
eiusdem Custodis Tilensis ad Immonem Diaconum.

a

[6] Si amicos ad iudicia vocari liceret; te iam dudum nunc Diaconum Wormatiensem iustis vinculis ad carcerem reciperem, siue cippo constringerem: ita manifeste in furto, te ipso iudice, deprehensus es. Quia sicut ipse scripsisti mihi, omnia conclauia mea & angulos cellulæ meæ ita perscrutatus es, vt nihil relinqueres intactum. Tandem impegisti in illas litterulas, quas de miraculis B. Walburgæ scripseram, quasque occultas esse volueram, ne sermo rusticioris linguæ aures disertorum offenderet. [Luc. 11. 10] Sed quia quærenti, Dominica voce, promittitur inuenire, tibi ignosco, & hoc furtum, non ad vitium, sed ad virtutem sanctissimæ intentionis imputatur. Non enim aurum, aut argentum (quæ prima imperitis hominibus videntur) quæsiisti: quæ si quæsisses, forte vanum laborem quærentis fortuna eluderet. Sed innata piis est quædam sollicitudo sanctarum Scripturarum, quæ non per plateas nimia curiositate currit, sed intra domicilium studiosarum mentium collocata subsistit: quam tu quoque cum Daniele sortitus es, qui in aula ditissimi & potentissimi Regis nutritus, non diuitiæ, non aurea domus, non continuus Reginæ aspectus, ab intentione sui studij reuocabant; quando semper Dei sui memor, [Mittuntur miracula mmoni,] in paruo tugurio solarij, intantum se orationibus & scripturis exerceret, vt etiam ab Angelo Vir desideriorum iure appellaretur. Tu quoque desiderio sanctȩ Scripturæ cum illo adductus, petiisti in litteris tuis, vt ea tibi mitterem, quæ de B. Walburgæ miraculis scripta ediderim. Denique in hoc, tuis quoque sodalibus pergratum me facturum, confirmasti, & maxime Nuermbaldo, quem tibi carissimum denunciasti; mihi vtique, propter hoc quod tibi est carus, non poterit esse nisi dilectissimus. Et nunc, quia præsens es, accipe quod petisti, & defer tuis certe & meis in Christo: eo tamen pacto, vt non in publicum illa efferatis, sed infra claustrum vobis reseruetis. Vnum autem quod a me prætermissum est (quamquam & alia, [additur vnum alibi omissum.] antequam ego ad locum venirem, facta sunt) quia tam studiosum te, tuosque consodales video, referam.

[7] Santuuichem villa, quam a Tyele flumen diuidit, quæ tibi quoque nota est: in hac erat vir habens vxorem speciosam, & honestate vitæ laudabilem, nomine Vulgod, quæ siue illud dixerim illusionem dæmonum, siue phrenesim, patiebatur: quidquid tamen horum esset, [Dæmoniaca aut phrenetioa sanatur.] certe sanæ mentis non erat, & verba peregrina humanæ sobrietati sine intermissione loquebatur. Cibum neque potum, nisi coacta, capiebat, somno quiescere non poterat. His incommodis tota familia fatigata, vir eius mæstus venit ad nos, casum suum indicans, rogitabat vt ægram visitaremus. Quo; cum venissemus, illa toruis oculis in nos intenta, vix nos cognoscebat: quia plerumque hominum notorum, siue etiam familiæ cognitionem amittebat. Commiserati eius vexationem, fecimus eam flumen transferri, & ante altare S. Walburgæ poni. Post paucos autem dies orationibus & meritis sāctȩ Virginis, pristinæ sanitati est restituta, magnumque gaudium non solum nobis fecit, sed etiam suis domi attulit. Si testem huius signi habere cupis, b fratrem tuum, an ita se res habeat, interrogabis; qui hanc, marito suo in illa miserabili c cæde Frisiorum interfecto, duxit vxorem.

[Annotata]

a Titulus in MS. est: Incipit epistola eiusdem Custodis ad Immonem Diaconum, vnde ab eodem priorem epistolam colligimus scriptam.

b Forsan hoc loco male intellecto, aut perperam reperto apud alium auctorem, scripsit Heda ab Adelboldo referri in Vita S. VValburgis fratrem eius in Santuica prope Tielam habitasse, cum hic agatur de fratre Immonis, cui hæc epistola missa.

c Contigit ea Frisiorum cædes anno 1018.

VITA III S. VVALBVRGIS.
auctore anonymo
ex MSS. VVindgartensi & Coloniensi.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8769

Avctore anonymo, ex MSS.

PROLOGVS.

[1] a Svblimitas supernæ pietatis, nec non & benignitas nostri Saluatoris, semper adest parata in salutem eorum, quos prædestinauit ad capessenda præmia futuræ & æternæ vitæ. Et sicut ipse in Euangelio spiritualiter docuit, quosdam mane, & quosdam hora tertia, quosdam sexta & nona, quosdam etiam vndecima ad excolendam vineam suam conuocat: quia quibusdam in infantia, quibusdam in iuuentute & adolescentia, aliquibus in senectute spiritualis assumere sationis concedit laborem. [Matth. 20] Nec difficile est manu ipsius inueteratos scelerum mores corrigere, qui etiam Leuiathan dentibus absorptos armilla suæ misericordiæ reuocauit ad vitam: ad percipiendam suæ bonitatis fiduciam, eos ipsos, quos taliter dentibus eius excussit, participes in cælesti gloria adstruit. [Iob 3. 8] Ex his enim scimus esse Prophetas, ex his quāmaxime constat iudex ille Apostolorum numerus, ex his Martyrum triumphalis exercitus, ex his insignis Confessorum numerus, nec non & Virginum chorus ac monachorum mirabiliter consistit ornatus: de quorum collegio etiam sanctam Dei Virginē Walburgam esse constat, quam credimus iunctam esse choris cælestibus, & sociam supernorum ciuium. De cuius vita ego pauperculus ingenio, non sine magno timore aliquantulum proloqui præsumo: sed potens est Deus os meum ad propalanda Virginis suæ magnalia aperire, qui os asinæ ad increpationem reserauit Prophetæ. [Num 22. 28] Itaque ex his, quæ vobis veridicorum narratione sunt comperta, enarrare incipiam aliqua.

[Annotatum]

a Datur hic prologus ex MS. Coloniensi, deest in MS. VVindgartensi.

CAPVT I
Gesta S. VValburgis, obitus, corporis Eystadium translatio.

[2] a Aduenientibus quondam multis mercatoribus Romam, multaque venalia ibi ex diuersis mūdi partibus conferentibus, contigit S. Gregorium inter alios aduenisse, ac vidisse inter alia pueros venales positos, candidi corporis, ac venusti vultus, capillorumque forma egregia: quos cum aspiceret, interrogauit, [Angli innotescunt S. Gregorio:] de qua regione vel terra essent allati: dictumque est, quia de Britannia insula, cuius incolæ tales essent aspectu. Rursus interrogauit, vtrum iidem insulani Christiani an paganis adhuc erroribus essent implicati: dictumque est quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa suspiria trahens, Heu pro dolor, inquit, quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontis, quasi species mentem ab interna gratia vacuam gestat. Rursus ergo interrogauit, quod esset vocabulum gentis illius: responsum est, quod Angli vocarentur. At ille: Bene, inquit, Angli, nam & angelica sunt facie, & tales Angelorum in cælis decet esse cohæredes. Quod habet prouincia nomen ipsa de qua isti sunt allati. Responsum est, quod Deiri vocarentur iidem prouinciales. At ille; Bene, inquit, Deiri: quia de ira reuersi & ad misericordiā Dei cōuersi. Rex prouinciæ illius quo nomine nominatur? Respōsum est quod Elle diceretur. At ille alludens ad nomen ait, Alleluia. Iā laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cātari: accedensque ad Pontificem Romanæ & Apostolicæ sedis (nondum enim erat ipse factus Pontifex) rogauit, vt genti Anglorum in Britanniam aliquos Verbi ministros, per quos ad Christum conuerterentur, mitteret: seipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum; si tamen Apostolico Papæ hoc vt fieret placeret. Cumque hoc illi abnegaretur, ingemiscens fertur dixisse, culpam & desidiam esse prædicatorum, si de tam speciosæ plebis animabus & de tā pulchris vasis infernus dilataretur. Cui cum illuc ire concessum ab Apostolico esset & iam in itinere fuisset, [a submissis ab eo viris Apostolicis conuertuntur.] ind ignati Romani voluerunt illum Apostolicum lapidibus obruere, qui se prout potuit excusans, misit post illum. Cumque Legati post illum accelerarent, contigit illum cum suis comitibus in quadam prati amœnitate meridiari & aduolauit vna locusta, & resedit coram illius cappa; qui statim ex nomine illius volatilis prædixit, antequam nuntij apparerent, quod eum amplius cum comitibus progredi non liceret. Quibus vnde hoc sciret percunctantibus ait: Locusta dicitur quasi loco sta. Tunc mox appropinquantibus missis reuersus est, & non longe post Apostolicus ordinatus misit ad Britanniam reuerendissimos sacri ordinis viros b Augustinum & Mellitum ceterosque doctos viros & religiosos cum diuersis ecclesiasticorum virorum necessariis.

[3] Cumque Anglorum gens, crebrescentibus ibidem catholicæ fidei Doctoribus, magis ac magis Christum colere cœpisset, cœperunt continuo religiosi viri ac mulieres pro cælestis patriæ amore natiuam deserere regionem, [ex Anglia oriundi inter alios SS. VVillibaldus & VVuniboldus,] & peregrinationem in Francorum c regno frequentare: quorum videlicet e multis fuerunt d Willibrordus & Suithbertus & Leobinus, & duo Ewaldi, & S. Bonifacius, qui Mogontiacensis sedis, aduena quidem, indigena tamen, meruit & adeptus est episcopatum, & alij quam plurimi, quorum nomina sola Dei scientia colligit. Tunc ex prædicta Anglorum gente duo religiosi viri Williboldus & Winniboldus Christi Confessores cum castissima sorore Walburge ob amorem cælestis patriȩ peregrinari cupientes, [fratres S. VValburgis,] in superioribus Franciæ partibus ad Heistatensis ecclesiæ locum peruenerunt; quorum alterum, Williboldum videlicet, ibidem ob suæ doctrinæ & continentiæ quantitatem ad Pontificij dignitatem beatissimæ memoriæ Bonifacius prouexit. Alter vero Winniboldus se omnimodis diuino cultui subiiciens, mundana omnia perfecto corde paruipendens, ad locum quemdam, qui dicitur e Heidinheim cum sua sorore Walpurga ad habitandum sibi elegit, ibique vitam quam cum sorore susceperat monasticam strenue obseruans, [in Germania moriūtur:] vitamque cælestem & angelicam inter homines ducens, multisque se ad bene viuendum exemplabilem exhibens, in Christo finiuit. Cuius corpus frater eius Episcopus nomine Williboldus, reuerendissimus debitis curauit humare exequiis, qui postea aliquantos superuiuens annos, vitæ suæ cursu expleto, requieuit in Christo f Duximus huc vsque sermonem de primordio conuersionis gentis Anglorum ad Christum, [horum soror S. VValburgis] & pluribus post corroboratam fidem Catholicam religiosis viris ac g mulieribus de Britannia ad Franciam confluentibus, vt sciret omnis plebs Deo deuotam beatissimam Walburgem per quam longe lateque Dominus noster Iesus Christus noua & inaudita sanctitatis miracula exercere non desistit in diuersis locis, hanc eamdem esse de gente Anglorum, tantorumque virorum vt prædictum est, esse germanam.

[4] Igitur post discessum miræ religionis h Episcopi Willeboldi soror eius Walburga feruentissima in Christi seruitio collectis, prout plus poterat, ad se sanctimonialibus in scripto loco Heidinheim, Dominicis i inuictissima cœpit inhærere mandatis, [præest sanctimonialibus] & contemptis ad perfectum omnibus secularibus pompis. Os ergo ab omni inepta muniens loquacitate, & auditum auertens, & ore ac corde nocte & die studentissime Dominum laudans ac deprecans, & ob hoc omnia, quæ petiuit a Domino Iesu Christo, plenissime semper se impetrare gauisa est.

[5] Contigit ergo in ipso monasterio in Heidinheim, quod frater eius construxit, dum in ipso, vt dictum est, ardentissime seruiret Deo, vt quondam post vespertinas laudes diutius in k monasterio orationum prolongatione sola moraretur, [lumine inique subtracto] vsque dum instans nox omnino obtenebraretur: cui cum lumen petenti custos ecclesiæ incommodus nomine Gumeradus, ad prælucendum procaciter denegaret, illa vt sanctarum mentium consuetudo esse constat, patenti animo illatam sibi iniuriam sufferens, ceteris sanctimonialibus mensam, vt ratio temporis exigebat, cænandi gratia adeuntibus, sola in lectum incœnata suas orationes frequentans perrexit. Tunc mirum in modum in dormitorio earumdem sanctimonialium tanta lucis coruscatio, vsque dum signa pulsarentur ad matutinas, insplenduit, vt intima terræ penetrare putaretur. Hinc omnibus in eodem dormitorio conquiescentibus ex tanti splendoris nimietate obstupefactis, [dormitoriū cælesti luce coruscat,] & inde præ gaudio inuicem diuerse sermocinantibus & ad Matris Walburgæ lectulum concurrentibus, erigens se, vidit eiusdem claritatis l immensitatem per totam illius habitaculi amplitudinem coruscare. Quæ statim oculis ac manibus ex toto corde ad Diuinæ maiestatis intuitum se erigens, profusis lacrymis, prorupit in hanc vocem: Tibi, o benigne Iesu Christe, cui ex cunabulis deseruire decreui, de huius magnifici honoris ostensione super nos indignas ancillas tuas, gratias refero: quod ad excitandas coancillarum mearum animas tanti fulgoris illustratione hoc dormitorium irradiare dignatus es, & id meis nequaquam, sed fratris mei, huius videlicet ecclesiæ constitutoris, meritis adiuuantibus deputandum adiudico.

[6] Interea memoranda virgo Deo Sanctisque eius nimis amanda, dum ex fratris m Williboldi exitu, vt mos fȩmineo sexui esse cognoscitur, grauissimo affligeretur mœrore, contigit vt quadam vespertina hora, nullo ex monasterio sciente, clam egrediens, [noctu egressa VValburgis,] ad cuiusdam diuitis domum deueniret, & ante eiusdem fores quasi peregrina quædam & ignota & soliuaga consisteret. Quod cum paterfamilias eiusque domestici cognouissent, ignorantes quæ esset, tamen timentes, ne ab eorum canibus nimium n delicatis & rabidis dilaniaretur, iubente domino domus, vt, [canum rabie contempta,] quæ esset & vnde venisset, citius innotesceret, & ait beatissima Virgo: Nequaquam vereor mortuorum morsibus canum dilaniari: nec Walburgam (sic enim nuncupor) magnam in Christo habentem fiduciam attingere vllatenus valent: ipsum quidem, qui me prospero itinere huc ad domum tuam pro caussa adhuc tibi incognita misit, illum ipsum me incolumen reducturum per suam magnam misericordiam confidentissime credo. [excipitur hospitio:] Et iam si tu indubitanter credideris, per mei peccatricis aduentum conferetur domui tuæ a Domino Iesu medicorum medico maximum medicinæ solamen. Quo audito, vir illustris a loco, quo discubuit, illico prosiliuit, & mente consternatus, cur sic ad ostium suum tam nobilis persona & omnipotentis Dei ancilla constiterit, requisiuit, & cum omni reuerentia eam in suum introduxit habitaculum, cunctumque debitæ seruitutis exhibuit obsequium. Habuit namque idem paterfamilias vnicam filiam valida & diuturna ægritudine desperabilem. Tunc insistente dormitionis tempore S. Walburga, vbi dormire vellet, requisita, respondit, se nusquam velle dormire nisi in eodem cubiculo, vbi eius moribunda iaceret filia. Pater vero & materiam de eius exequiis & de sepulchro tractantes, [moribundam precibus sanat.] amarissimoque eiulatu cum omni domo sua lacrymantes, parauerunt illi ad requiescendum iuxta mori incipientis lectulum puellæ: vbi orationibus solitis totam in somnum ducens noctem, ad matutinas dum Virgo visitaretur, æstimata mortua, reperta est viuificata prospere valens. Quo euidentissimo ambo parentes viso miraculo, omnipotenti Deo, qui occidit & viuere facit, dignissimas persoluerunt gratias. Deinde plurima ei oblata ab eiusdem parentibus xenia, sed in Christo omnia se habere conspiciens, constanter despexit o maximas opes. Mane autem facto, ad monasterium reuersa est, & quanto magis in se Diuinam clementiam manifestare cognouit, tanto ad arctioris vitæ disciplinam se de die in diem cum omni humilitate & mansuetudine sollicitissime coaptauit.

[7] Hæc duo tantum miracula præclara, quæ Virgo beata in sua peregit vita, quæ ad meam peruenerunt notitiam, ad memoriam reducere dignum putauimus, ne ad multo mirabiliora, quæ per eam post obitum eius diuina fecit potentia, & quotidie fieri scribitur festinantes, hæc eadem dimisisse, multo culparemur: nimirum quidem esset absurdum a fine eius gesta incipere, & sic tandem ad eius operum exordia peruenire. Cum ergo sacra Virgo totam se in Dei amore consolidasset, mundique concupiscentiam superasset, fide plena bonis moribus omnibusque virtutibus se imitabilem cunctis demonstrans, & cursu fideliter peracto, [sancte moritur:] repletaque omni bonorum operum fructu adueniente p sanctissimi obitus die, id est Kalendis Maij, ad cælestis sponsi thalamum, cum bonorum lampadibus meritorum ornata, ex huius vitæ ærumnosa peregrinatione ad perpetuam migrauit patriam, [sepelitur:] & in eodem monasterio, vbi studentissime Deo omnipotenti semper administrauit, cum turbulentissimo eiulatus strepitu honorifice condita est: vbi vsque hodie Diuina operante misericordia signa & sanitates ad eius reliquias fieri non cessant, ex quibus aliqua huic nostræ historiæ subiicienda esse ratus est animus in gloriam & laudem Domini nostri Iesu Christi, qui hæc per Virginis suæ patrocinia sæpius operari dignatus est.

[8] Postea migrantibus ex hoc mundo eiusdem ecclesiæ Pastoribus, contigit Otgarium venerabilem virum Heistatensem obtinuisse præsulatum, qui dum minus honestatis eidem monasterio exhiberet, eiusque beatissimæ Virginis sepulchrum nullo excoleret honore, quadam nocte quiete sopitum in hunc modum narratur venerabilem compellasse Episcopum: Cur Otgari, qui q præsulatum accipere meruisti, domum Dei, [arguit Otgarium Episc. de neglecta sepultura:] in qua corpore me sepultam agnoscis, sic negligenter vsque huc tractare voluisti? nam cœnulentis totius vulgi huc confluentis gressibus, & seruilibus indecenter vestigiis conculcor. Sciens ergo scito, quoniam, tale aliquod tibi iudicium pandam, quo, non recte erga me & domum Dei egisse te manifeste comperias, vt, si te reum inde consenseris, veniam merearis. Quod non post multum temporis rei probauit euentus. Nam dum ibidem erecti parietes essent eiusdem ecclesiæ & in altum prominentes, & ad componendas trabes iam diu parati, facto postea vnius noctis initio, murus aquilonaris subito crepans nimis horrificum & terrificum ad terram corruens exegit præcipitium. Exinde tam eiusdem loci familiares quam finitimi illuc peruenientes perterriti sunt, initoque consilio custodem ecclesiæ, nomine Regnifridum, ad prædictum concito cursu Præsulem transmiserunt, qui, audito Legationis aduentu, visionem quam viderat non dubitans esse completam, protinus cum suis illuc properauit, atque cum omnibus fere comprouincialibus ecclesiam reconstructam diuersisque ornamentis decoratam reuerendissimo dedicauit obsequio. [transfertur Erstadiū] Post aliquod vero tempus memoratus Antistes destinauit illuc Archipresbyteros Wollonem & Adalungum nec non r Omnionem cum sanctimoniali Lubila ex monasterio Nonwenheim, quos cum Crucibus suis abire præcepit, vt sanctæ Virginis reliquias summa diligentia eleuantes ad Heistatense monasterium cum innumerabilis populi frequentia hymnizantes & exultantes deportarent, quod & factum est, vndecimo Kalendas Octobris. Corpus autem sancti Confessoris Winiboldi præcepit venerandus Præsul eodem loco cum omni honore restitui, vnde sororis membra ante sublata sunt: quod & factum est VIII Kalendas Octobris.

[9] Sed postquam beatissimæ Virginis Walburgæ corpus ad Heistatenses fines ad maximum eisdem comprouincialibus gaudium peruenerat, euoluto iam temporis spatio, contigit vt prædictum s Liubilam parentes sui vellent exhæredare & immunem facere propter fæmineum imbecillitatis sexum & propter longinquitatem, quia in alio loco in seruitio Dei apud S. Walburgæ Virginis reliquias detenta fuit. Illa vero totis viribus rebellante, [hæreditas illi vota obtinetur.] accidit ei saluberrimum a Domino consilium, vt ab Ercambaldo tunc temporis Heistatensis ecclesiæ præsidente Episcopo S. VValburgæ Virginis reliquias postulasset anxia, vt illis adeptis si suam acquireret condictam hæreditatem, hanc perpetuo iure possidendam S. VValburgæ & seruienti familiæ contraderet, sic licet prius difficillimum videretur habere progressum, tandem tamen eiusdem matronæ meritis & regalium virorum auxilio hæc eadem hæreditas manu potestatiua acquisita est, postea autem ab illa traditam eadem ecclesia vsque hodie iure sempiterno possidet… t

[Annotata]

a Hæc descripta sunt ex lib. 1 Vitæ S. Gregorij per Ioannem Diaconum, illustranda ad 12 Martij.

b Coluntur S. Augustinus 26 Maij, S. Mellitus 24 Aprilis.

c MS. VVing. regionem.

d Coluntur S. Willibrordus 7 Nouemb. S. Suitbertus 1 Martij, S. Lebuinus, in MS. VVing. Leobinus. in Colon. Lavvinus, 12 Nouemb. fratres Evvaldi 3 Octob. S. Bonifacius 5 Iunij.

e MS. Colon. Heindlanheim.

f Sequentia huius numeri desunt in MS. VVingart.

g Nullius mulieris præterquam S. VValburgis facta mentio est. Forsan aliqua de SS. Lioba, Thecla earumq; sociis ab auctore relata desunt. De his actum supra pag. 514 num. 17 & 18.

h Imo Abbati VVuniboldo, superstite ad plures annos S. VVillibaldo. Consule dicta pag. 515 num. 20. Idem mendum est in præcedenti Vita num. 3.

i MS. Colon. coniunctissima.

k Imo ecclesia aut templo.

l MS. Colon. diuersitatem.

m VVuniboldi legendum.

n MS. VVingart. per delicatiam rabidis.

o Idem, maximopere sciens non desiderati diuitias.

p Kalendis Maij obiisse tradit etiam Capgrauius cum Martyrologiis nonnullis pag. 516 num. 26 & seq. indicatis. Deest dies obitus in MS. VVingart.

q MS. VVingart. vt meruisti Præsul appellaris.

r MS. Colon. Tamonem.

s Idem Iuliam.

t Reliqua huius Vitæ pars, quæ posset in duo capita distingui, quia a præcedenti Vita solum phrasi differt, breuitatis caussa omittitur.

VITA IV S. VVALBVRGIS
auctore Medibardo Poëta,
ex MS. Eystettensi & Gretsero.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8770

Avctore Medibardo.

PROLOGVS

[1]

Walpurgæ sacræ tot signis glorificatȩ,
Profaïce scriptam, rhythmo libet edere Vitam.
Virginis eximiæ placeat laudes iterasse,
Quas iterat signis Rex Regum quotidianis.
a Filia Regis erat, sed egenam se faciebat,
Diues vt in Christo regnaret semper in ipso,
Quam sit cara Deo, monstrant miracula crebro,
Quæ meritis eius confert de Virgine natus.
Prosam pertæsos cantatio mulceat ipsos,
Prosam Wolfhardus, b rhythmum fecit Medibardus,
Æternæ vitæ det præmia Christus vtrique,
Virginis oratu pro deuoto famulatu.

[Annotata]

a Qua potuerit ratione S. Riehardus Rex appellari dictum ad eius Vitam 7 Febr. pag. 73 num. 22.

b Multa auctor miscet, explicatq;: vt vel minore charastere saltem videatur hic rythmus addendus.

LIBRI IV
Vita, Obitus, Translatio. Miracula S. VValburgis.

LIB. I

[2]

Paraclite sancte veni, Perfia hortum cordis mei,
���Vt fluant hinc aromata, ���Tibi redolentia: [Spiritus sancti gratia]
���Vt de ventre fluant meo ���Aquæ viuæ flumina.
Linguæ mihi, da precor, Copiosa munera,
���Qui dedisti in munere ���Tot linguarum genera:
���Vt possim promere digne, ���Quæ tua sunt munera.
Munera isthæc sunt tua, Quod Sanctorum animæ,
���Adhuc carne prægrauatæ ���Terrena despiciunt,
���Et superna concupiscunt, ���Suspirant cælestia.
Hoc VValpurgis sancta Virgo Facta desiderio:
���Hoc amore inspirata, ���Semetipsam abnegans, [S. VValburgis patriam linquit:]
���Tulit crucem, & secuta ���Est Christi vestigia.
Quæ cum esset Regis nata, Regales diuitias,
���Pro amore summi Regis ���Penitus contempserat:
���Et sexum, totumq; mundū ���Deuicit viriliter.

[3]

Hæc educta de patria A fratre sanctissimo
���VVillibaldo primū a Romā, ���Inde Hierosolymam
���Adiit, hinc duce Christo ���Ad nos vsque peruenit.
Fratre suo memorato Præsulari infula
���Sublimato, Angelicam ���Vitam inter homines
���Qui ducebat, Apostolus ���Nobis a Deo datus.
Inclyta Walpurgis Virgo Mansit cum Wunebaldo [Heidenheimij]
���Fratre æque sanctissimo ���Heidenheim cœnobio:
���Hinc vt sol, & luna totam ���Ornant Sualaueldiam.
Quo translato de mundanis Ad cælestem gloriam.
���Alma Virgo memorato ���Præfuit cœnobio
���Monialibus collectis, ���Christo deuotissimis. [præest sanctimonialibus:]

[4]

Quo in loco dum diuino Instaret seruitio,
���Quadam die vespertino ���Tempore egrediens
���Ipsa templum Dei viuum ���Manufacto de templo:
Nullo inuitante, domum Vicini cuiusdam intrat.
���Cuius seminecem natam, ���Eius in cubiculo [puellā moribundam sanat:]
���Dum per noctem orat totā ���Reddidit fauissimam.
Cui parentes puellæ Cum offerrent plurima
���Deuotissime xenia, ���Respuit pecuniam,
���Quia quod gratis accepit, ���Gratis dare voluit.

[5]

Iterum cum nocte quadam Custos monasterij
���Lumen sibi denegaret, ���Dormitum secesserat.
���Incœnata, & fraterna ���De morte tristissima. [lucem noctu cælitus accipit:]
Et ecce in ancillarum Dei dormitorio
���Lux immensa cælo missa, ���Tota nocte splenduit.
���Quod sorores vt viderunt ���Walpurgæ insinuant.
Hoc illa nequaquam suis Attribuens meritis,
���Sed b illarum sanctitati: ���Grates agit Domino;
���Et veram humilitatem ���Corde seruat intimo.
Quanto namque in se Dei. Vigere clementiam
���Sensit, tanto arctiori ���Se addixit regulæ,
���De virtute in virtutem ���Conscendens quotidie.

[6]

Superstes vtrique c fratri Vtriusque breuiter,
���Sed veraciter conscripsit ���Vitam insignissimam,
���Tandem ipsa Christo suam ���Resignauit animam.
Cuius corpus supradicto Quo conuersata loco [scribit Vitas fratrū: obit: sepelitur:]
���Sepulturæ est traditum ���Officiosissime,
���Vbi quieuit in pace ���Tempore non modico:
Præsul donec Otcharius Ab ipsa commonitus,
���Corpus eius reuerendum ���Sublatum solenniter
���d Aureatensem ad suam ���Transtulit toparchiam. [transfertur Eystadium.]

[7]

Multisannis euolutis, Erchanboldo Præsule,
���Exorante moniali ���Liubila prædiuite,
���Apertum est mausoleum, ���Virginis eximiæ. [Defert Liubilæ partem reliquiarū;]
Memorata monialis, Datis cunctis prædiis
���Accipit desideratas ���Virginis reliquias,
���Quibus sublatis ad sua ���Perrexit lætissima.
Hac in via puer quidam Obuiauit feretro,
���Caduco affectus morbo, ���Quo sanato protinus [in via duo epileptici sanantur:]
���Odor miræ suauitatis ���Sequitur miraculum.
Ipso die puer alter Caducus similiter
���Se vniuit portantibus ���Sacratas reliquias,
���Et indepta sanitate, ���Grates agit Virgini.

[8]

Reliquiis exoptatis Moënheim transportatis, [ad reliquias Monheimij]
���Et Ecclesiæ illatis, ���Ipsa nocte Luibilæ
���Senior per visum quidam ���Assistens sic monuit.
Luibila, inquit, cur dormis? Curre ad Ecclesiam:
���Sanctus enim Willibaldus ���Intrauit cum plurimis,
���Visurus qualiter suam ���Sororem locaueris. [sanatur Liubila]
Surgens illa fecit iusta, Immemor passionis;
���Erat enim podagrica ���Plurima per tempora; [podagrica.]
���Sed perfecte est sanata ���Pereunte podagra.
Ex vetero matris curuum Mire sanat Leibolfum, [& incuruus:]
���Qui abiectis tripediis ���Seruiuit Ecclesiæ
���Omnibus diebus vitæ ���Grates agens Dominæ.

[9]

Cereus ingens a quodam Est allatus Comite, [diuinitus accensus cereus, fores clausæ & apertæ: curatæ manus incuruæ]
���Qui diuinitus accensus ���Ardebat per triduum,
���Quarto die hora nona ���Est sponte lux extincta.
Sequitur mox prodigium Ingens ac mirificum.
���Fores quippe ecclesiæ ���Clausæ sunt diuinitus,
���Quæ post duas horas spōte ���Patefiunt iterum.
Duæ quoque mulieres Manuum curuedine
���Inhoneste, aduenerunt, ���Missarum solenniis
���Quæ astantes, impetrant ���Sospitatis gratiam.
e Item alteri contractæ Sospitatem reddidit,
���Cuidamque claudicanti ���Incessum redintegrat, [contracta, claudus,]
���f Engilsundæ Bergilensi ���Opem miram contulit.

[10]

Geila contumax matrona Eius festa famosa
���Inhonorans, sed bis ternis ���Subacta piaculis,
���Gloriosiorem fecit ���Sanctitatem Virginis. [ob festum violatum punita: sublatus rigor brachij, nausea stomachi:]
Mulieri Francigenæ Curuum sanat brachium,
���Quæ addita seruitio ���Incuruatur denuo,
���Sed reddita libertate ���Sospitatem recipit.
Hinc quemdam fastidiosum Fame pene mortuum
���Alloquens per visionem ���Monetur de calice
���Eius biberet; quo facto ���Esuriit solito.

LIB. II

[11]

Matronæ sollicitatæ Perditum restituit
���Risile; quod illa statim ���Misit ad cœnobium
���Conseruaretur vt ibi ���Hoc in testimonium. [res amissæ recuperantur: illuminatur cæcus:]
Cæcus quidam ad beatæ Virginis præsidium
���Sincera confugit fide, ���Receptoque lumine
���Semet saluatricis suȩ ���Mancipat seruimini.
Quædam illuc deprecatum, Cum venisset Virginem,
���Sacculum eulogiarum ���In via perdiderat,
���Quē Walpurgis inclamata, ���Reuersæ restituit. [reperitur sacculus:]
Quem inuentum in gremio Sæuientis dominæ,
���Dispertitis eulogiis ���Eleemosynariis,
���Destinauit redditrici ���Ob signi memoriam.

[12]

Mater quædam lætabunda Filiorum quatuor, [ moribūdus sanatur:]
���Sed tribus morbo absūptis ���Effecta tristissima,
���Voto facto Matri sanctæ ���Quartum morti eripit.
Mater voti non immemor, Ad Walpurgam properat, [inuenitur spatha:]
���Ducēs secum voti caussam ���Puerum superstitem:
���Cuius spatam miro modo ���Inuenit, & obtulit.
Miserum quemdam caduco Morbo deditissimum, [epilepticus sanatur:]
���Opem sanctȩ Matris longo ���Implorantem tempore,
���Sanitatis exoptatæ ���Mire fecit compotem.

[13]

Tempore famis acerbæ Duo quidem inopes
���Peruagantes loca plura ���Pro victus penuria,
���Quadam die peregrino ���Hi iuncti sunt cuidam. [Duo vagi]
Quē postquā ad sanctȩ Matris Tendere, cœnobium
���Percontantes recognoscūt, ���Eiusdem itineris
���Promittunt conuiatores ���Sese deuotissimos. [iuncti peregrino,]
Dumque simul ambularent, Sermone pacifico,
���Tempus affuit prandendi, ���Sed duo famelici [& pransi]
���Nil habentes, viatori ���Assidunt beneuolo.
Cuius postquam viatico Benigne refecti sunt,
���Paruam requiem sumpturi ���Insternunt se gramini,
���Sed nouum conuiatorem ���Heu! sōnus mox opprimit.
Quo viso, nefandi duo, Suadente diabolo,
���Insurgunt in dormientem, ���Iugulantes impie,
���Cuius sicut Abel sanguis ���Deo clamat de terra. [dormientē occidunt:]
Quorum vnus, vt cadauer Occultaret mortui,
���Impositum dorso suo ���Deportat in abdita,
���Sed cum veller deponere ���Adhæsit firmissime. [cadauer alteri]
Sic miser inuitus portat, Quem sponte peremerat,
���Quadam die fortuitu ���Occurrebat socio, [firmissime adhæret:]
���Quem rogat obstupefactū ���Vt ferat auxilium.
Qui arrepto quo præcinctus Videbatur gladio,
���Dum secare a viuente ���Voluisset mortuum,
���Mirum dictu, mox & ipse ���Cohæsit firmissime. [alius abscissurus cohæret, sed pœnitēs]
Tandem memor nefandorū, Quæ patrauit, scelerum,
���Confitetur puro corde ���Se peccasse grauiter,
���Spondet veram, si soluatur, ���Christo pœnitentiam.
Cuius votum quia pium Exaudiuit Dominus,
���Solutus a tam horrenda ���Compage cadaueris,
���Deo & Virgini sanctæ ���Grates agit debitas. [liberatur:]
At miser ille onustus Tam pudenda sarcina,
���Iamque fœtorem nō ferens ���Putridi cadaueris,
���Destinat indignam vitam ���Digna morte linquere.
Versus ad Rheni fluenta Cum horrenda sarcina. [prior desperabundus submergitur]
���Intrat alueum profundum ���Intraturus Tartarum,
���Sic punitur homicida ���Vltione diuina.
Suffocatum Rheni fluctus Eiiciunt protinus
���Et cum Iuda traditore ���Sepultura caruit,
���Qui interitum amico ���Intulit pacifico. [& insepultus iacet.]
Longe lateque audito Signo tam mirabili,
���Deus Deorum laudatur, ���Et Walpurgis merita
���Multis in partibus orbis ���Habentur pro maximis. [Ad S. VValburgem fit celebris concursus:]
Cateruatim approperant Populorum agmina
���Ægros suos ad Virginis ���Deferunt clementiam,
���Et peccatis deprecantur ���Suis indulgentiam.
Inter hæc bis binis cæcis Restaurauit lumina,
���Quorum duo ex vtero ���Matris cæci fuerant,
���Vni ambo, sed alteri ���Vnus datur oculus. [4 cæci illuminantur:]

[15]

Reginensis villæ ciues Caussa orationis
���Aduentantes pernoctarunt, ���Quibus somno deditis
���Bini abducuntur equi ���Furibus a pessimis. [equi furto]
Verum fures cum rapina Se putantes abire,
���Gyrant castra tota nocte ���Volentes euadere.
���Sed dextera Dei fecit ���Virtutem non modicam. [abduci nequeunt,]
Nam aurora infulgente Capti furti crimine,
���Equos reddunt pudibundi, ���Et confusi maxime,
���Reginenses redierunt ���Ad sua lætissimi. [reddūtur:]
Claudum quendā non vtcūq; Sed reptantem manibus,
���Monstrū hominis informe, ���Matris clementissimæ [claudus sanatur.]
���Miseratio ad statum ���Reformat legitimum.

LIB. III

[16]

Puella quædam ab ipsis Heu! cæca cunabulis,
���Audita opinione ���Virginis eximiæ [Cæca]
���Desiderio flagrauit ���Veniendi maximo.
Quam quidam in visione Nocturna submonuit,
���Oratorium adiret ���Tanti desiderij [in visione admonita,]
���Oblatas mundas offerret, ���Altari imponeret.
Quas illatas statim binæ Gallinæ comederent
���Quibus pastæ deseruirent ���Altaris excubiis.
���Venit, attulit, imponit, ���Preces fudit intimas. [donaria præscripta]
Astant duæ moniales, Gallinæ videlicet,
���Præuisæ in visione, ���Quæ oblatas colligunt
���Et requirunt diligenter, ���Quæ, vnde, cur, venerit. [offert,]
Quibus illa dum exponit Singula veraciter,
���Domino propitiante, ���Et beata Virgine,
���Incognitum lumen cæli ���Nouis hausit oculis. [visum recipit:]

[17]

Mulier prægnans in partu Constituta proximo,
���Votum vouit, vt si præsens ���Vinceret periculum,
���Natum puerum cum donis ���Præsentaret Virgini. [prægnans adiuta,]
Quo concesso voti rea Opportuno tempore,
���Offert natum cū promissis ���Ad templum munusculis,
���Sed retentat in soluendo ���Voto panem vnicum. [panem offerendum detinens, perdit, receptūq;]
Quo continuo amisso, Egressura de templo,
���Dum se aqua spargit sacra, ���Panem male subtractum
���In petra fontis sacrati ���Iacentem obstupuit.
Ergo quem ad suum male Vsum surripuerat,
���Ad sanctæ gloriam matris ���Protestandam liquerat, [appendit:]
���Ananiæ, & Saphyræ ���Fraudem vix effugiens.

[18]

Sed quid dicam de puluino A matrona perdito,
���Mirabiliter inuento? ���Quid de Wantis perditis, [varia recuperātur]
���Et receptis? quid de vase ���Amisso repertoque?

[19]

Hæc sunt Virginis beatæ Gloriosa merita,
���Hæc illius sanctitatis ���Præclara indicia, [ope Virginis]
���Quod in via quidem sua ���Hæc patitur scandala.
Quis miretur quod singula Faciat miracula
���Singulis super personis ���Cum in vna fæmina [sanatur]
���Sit pariter operata, ���Quinque mirabilia.
Mulier quædam caduca, Præterea & muta
���Venit eius ad gratiam, ���Sanitate donatur,
���Sed gratias stulta nullas ���Agens redit ad sua. [caduca & muta, ingrata]
Post decem hebdomadarum Expletum curriculum
���Audiuit per visionem ���Monitoris hanc vocem,
���Cur, inquit, mulier stulta ���Salutis es ingrata?
Surgens Virginis ad domum Gradu vade concito,
���Et completo precamine ���Famulatum debitum [monetur,]
���Sponde tuæ saluatrici, ���Et dum viuas, exhibe.
Surgens venit, opus cœpit, Domum læta rediit.
���Sed aliud quadam die ���Operis dum faceret, [amissum oculum]
���Oculus eius sinister ���In genas prosiliit.
Tum peccatis hoc imputans Recurrit ad Virginem,
���Confitetur se errasse ���Oculus resiliit: [recipit,]
���Quod temeritas abstulit, ���Humilitas reddidit.
Quadam die ab hospita Persuasa vt cerillum [linum manui innexum soluitur vti fusus,]
���Acciperet ad purgandum, ���Hæsit linum manui
���Ope rursus sanctæ matris ���Manu gaudet libera.
Letaniarum diebus Nendi opus aggressa,
���Sed fusus inhæsit dextræ ���Indissolubiliter,
���Quæ ad Dominā recurrēs, ���Opem consecuta est.
Sed & ante Paschȩ dies Culcitram resarciens, [& acus:]
���Acu manu infixa ���Virginis suffragium
���Fideliter implorando ���Euasit periculum.

[19]

Claudam vtroque in pede Saluam fecit fæminam, [sanantur clauda,]
���Quæ neglecta gratiarum ���Actione rediit,
���Sed mox pristini incurrit ���Languoris incommodum.
Inter hæc ternos mendicos Aduentantes pariter [3 cæci:]
���Cæcos a natiuitate ���Solita clementia
���Sancta Virgo, dāte Christo, ���Nouis donat oculis.
Numerum excedunt tanta, Quæ fecit miracula [piscis cælitus datur:]
���Pisce donat oratores, ���Quem ipsi attoniti
���Mox remittunt conseruādū ���Signi ad indicium.
Tyringenses duo quidam Mutam secum puellam [redditur loquela:]
���Sacrosanctæ ad Virginis ���Tulerunt suffragia:
���Cui reuertenti clara ���Donata est loquela.
Cuiusdam boues matronæ Adeuntis Virginem, [boues a furibus deseruntur:]
���Fures subduxerunt noctu, ���Sed auferre penitus
���Non valentes, reliquerunt ���Via stantes publica.
Quadam die lupus atrox Gregem Moenheimensem [a lupo sus dimittitur.]
���Inuadens rapuit suem, ���Quam & lustris intulit,
���Sed non audens lacerare, ���Tertia reliquit die.

LIB. IV

[20]

Magnifica & famosa Virtutum operatrix
���Gressū claudis reddit quinis, ���Sed diebus singulis [Sanantur 5 claudi, adducti a nobilibus]
���Nullus venit anxiatus, ���Quin rediret gratulans.
Sed & Regis pacifici Ludouici filia
���Hiltegarda cum Luitboldo ���Glorioso Comite
���Ad gratiam Matris sanctæ ���Corde venit supplici.
Regis nata mutum quemdam Comes surdum attulit, [mutus & claudus,]
���Experturi sanctitatem ���Eius famosissimam:
���Quos vtrosque sanos fecit ���Virgo beatissima.
Sed & ipsis astantibus, Multisque fidelibus
���Ipsa eademque hora ���Mater insignissima [alius claudus,]
���Reparauit, & alium ���Puerum claudissimum.
Quo viso hospites tanti Grates Christo maximas,
���Et Virgini persoluentes, ���Inclytaque xenia,
���Macti benedictione ���Remeant lætissimi.
Miseram, & miserandam Quamdam mulierculam
���Dæmone mire vexatam, ���Diuturno tempore, [dæmoniaca,]
���Magnifica operatrix ���Signorum saluificat.
Sed & sexus promiscui Diuersis temporibus
���Lucis honore priuatis ���Reddit visum bis binis, [4 cæci:]
���Et qui venere mœrentes ���Iubilantes redeunt.

[21]

Restant plura miracula In vna petpetrata
���Misera muliercula, ���Virginis clementia
���Quæ nequaquam reticeri ���Mira sinit gloria. [mulier]
Sualaueldico in pago Fuit quædam fæmina,
���Dominis suis accepta, ���Atque deuotissima,
���Quæ languore fortissimo ���Ægrotare cœperat.
Biennio in languoris Transacto molestiis, [languens cōualescit,]
���Tandem munere diuino ���Paullulum conualuit,
���Sed cessante vno morbo, ���Maiorem inciderat.
Namque tam intemperata Edendi ingluuies
���Incessit semisanatam, ���Vt nulla edulij [laborat ingluuie]
���Abundantia valeret ���A suis saturari.
Exhaustis iam parentibus Sed fame accrescente
���Anxiata hinc dolore, ���Hinc pudore maximo, [intolerabili,]
���Tandem diuinitus tale ���Occurrit consilium.
Igitur tota ipse sua In Domino posita,
���Et in Virginis beatæ ���Benigno suffragio,
���Rogat suos se deferri ���Ad Walpurgæ gratiam. [a S. VValburge]
Quo delata biduanis Incumbebat precibus,
���Quibus exorata Virgo ���Gradiendi miseræ, [gressum recipit,]
���Qua priuata diu fuit, ���Sospitatem reddidit.
Quo audito, dominus eius Effectus lætissimus,
���Venit cum coniuge sua, ���Multaque familia,
���Rem videre gloriosam ���Gratesque persoluere. [ei a dominis]
Qui cum vellet saluatrici Saluatam mancipare,
���Abbatissa dissuadente, ���Bonum opus distulit, [mancipata reducitur, a languore nouo]
���Sed hoc ipsum distulisse ���Postmodum pœnituit.
Nam reuersam domū sanam Languor idem occupat,
���Sed donatam matri sanctæ ���Denuo reliquerat,
���Adhuc tamen famis dira ���Manente ingluuie.
Cuius mali dum solamen Auxia requireret,
���Bona quædam monialis ���Vocato Presbytero, [& ingluuies aqua benedicta sanatur,]
���Benedici panem fecit ���Redditque famelicæ.
Quo gustato nequam illa Fames voracissima
���Virgine sacra fauente, ���Cœpit se subtrahere,
���Sic paullatim decrescendo, ���Vt prius accreuerat.
Sic crescente fastidio Pro mira esurie [oppressa fastidio,]
���Tandem nil aliud cibi ���Præter solum caseum,
���Nihil de potu gustare, ���Ni tantum lac poterat.
Tali pasta edulio Anno ferme medio
���Cœpit ei hunc fastidire ���Acceptumque spuere [nil comedit, potu per oculos effluente, cæcitate liberatur:]
���Quod dū tolerare nequit, ���Penitus abstinuit.
Sex transactis septimanis Absque cibo potuque,
���Vix persuasa a magistra ���Dum gustat cereuisiam,
���Gula respuente fluxit ���Per oculos, naresque.
Quin & visus dignitate Amissa continuo,
���Supplicando Matri sanctæ ���Corde deuotissimo,
���Visum pristinum recepit, ���Cibum omnem respuit.
Re ad Præsulem perlata, Eamdem venerando
���Commendauit Presbytero ���A quo veracissime [abstinet]
���Recognouit veritatem ���Miræ abstinentiæ.
Biennio diutius Omnigenis dapibus [biennio omni cibo.]
���Potibusque abstinuit, ���Cunctis retro seculis
���Quod miraculorum genus ���Est inauditissimum.

[21]

Talia per caram suam Christus mirabilia
���Operatur in diebus ���Patrum præcedentium, [Antiquis miraculis]
���Diligentia eorum ���Quæ scripta nobis reliquit.
Nostris quoque temporibus Fiunt perquam plurima,
���Nec cessat quotidianis ���Nouisque miraculis, [succedunt noua, fluxu liquoris ex tumba ægrisanantur, peccatores iuuantur:]
���Mundo suam declarare ���Sponsam Dei Filius.
Nam ex eius sacra tumba Aqua manat iugiter,
���Qua infirmi quoque vncti ���Medicinæ celeris
���Per merita sanctæ Matris ���Effectum consequuntur.
Sed quod summa esse salus Sospitasque noscitur,
���Quisquis peccatis grauatus ���Eius ad clementiam
���Confugerit, promeretur ���Veram indulgentiam.
Quam & nobis scelerosis, Peccatis innumeris
���Prægrauatis, impetrare ���Dignetur a Domino
���Sancta Virgo tam sanctorū ���Germana germanorum.
Hoc Pater, hoc Natus eius. Hoc amborum Spiritus
���Eorumdem trium nobis ���Concedat pro meritis
���Cuius regnum gloriosum ���Nullum habet terminum.

Collectis signis, sunt septem septuaginta.
      Consecrat hunc numerum qui Spiritus est operatus.
            Amen.

[Annotata]

a Hoc eius iter Romanum & Hierosolymitanum supra pag. 513 nu. 15 & seqq. in dubium reuocauimus, arbitrati eam a S. Bonifacio & fratribus euocatam cum aliis Virginibus venisse in Germaniā.

b At S. VVunibaldi fratris tum defuncti meritis ab illa attribui tradunt alij.

c Plures S. VVillibaldum ei defunctæ superfuisse asserunt.

d Aureatum pro Eystadio etiam accepit Philippus infra cap. 1. Vbi plura annotamus.

e MS. iterum.

f Idem Engilsiundæ.

VITA V S. VVALBVRGIS.
auctore Philippo Episcopo Eystettēsi.
ex MS. Antuerpiensi, Canisio & Gretsero.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8771

Avctore Philippo Episc.

PROLOGVS.

[1] Excellentissimæ Dominæ suæ a Vngarorum Reginæ, necnon felicis recordationis Domini b Alberti quondā Regis Romanorum filiæ, c Frater Philippus miseratione diuina Eystetensis Episcopus, quidquid potest reuerētiȩ & honoris, & si quid valeāt orationes peccatoris.

Congruum valde, sanctum & laudabile fore decernitur, vt filia Regis vitam sanctitate præclaram filiæ Regis desideranter amplectatur, & eadem pro speculo suæ recreationis ac componendæ pulchritudinis delectabiliter speculando fruatur. Nam in ipsa contemplando inueniet speciem sanctæ conuersationis, perfectionis formam, ac virtutis imaginem, quam sacræ imitationis studio veneretur. Hinc est, quod sinceritati vestræ deuotionis ac celsitudini reuerendæ dominationis epistolam, continentem vitam & mores, obitum, & insignia miraculorum B. Walpurgæ Virginis, quibus eam Dominus in vita, morte, & post mortem clarere voluit, offero: non immemor existens humillimæ ac reuerendæ postulationis, qua vobis prædictam Walpurgis vitam a me transcribi petistis: qua petitione mirum in modum exhilaratus, gaudebam in Domino, luculentiori consideratione perpendens, quod huiusmodi petitio, cum ex re petita, tum ex modo petendi, ex radice pietatis pullularet. In se namque prægnans erat petitio, & argumentum gestabat studiosæ voluntatis, & probamentum futuræ sanctitatis, in Regina filia Regis persona postulante. Precor autem vestram regiam dignitatem, & dignitatis benignitatem, vt præfatam epistolam consortibus vestris, id est, filiabus Regum, & aliis deuotionem ad B. Walpurgam Virginem habentibus, ex caritate communicare dignemini. Nam caritas non quærit quæ sua sunt, sed quæ Iesu Christi, & quæ Sanctorum suorum, quos in ipso & per ipsum veneramur.

[2] Filiæ Regum, quæ in honore tuo, Fili Dei Iesu Christe, qui es Rex Regum, & Dominus dominantium, mundi excellentias, seculorum diuitias, ac propriæ carnis delicias contempserunt, vt te sponsum candidum & rubicundum, dilectum, electum, & prædilectum ex dilatati cordis amore currentes in odore vnguentorum tuorum, ab omnibus retardatiuis exoccupatæ, liberius sequerentur, & sequendo consequerentur, & consequendo castæ dilectionis desiderio amplecterentur, multo reuerentiali honore, ac laude digna veneratione ab vniuerso cœtu fidelium prosequendæ, & prosecutione extollendæ sunt. Hæc namque in seipsis, vel saltem in Patribus suis, in præsenti seculo coronatæ, temporalem dignitatem in æternam sublimationem commutantes, in cælis coronari meruerunt, & censum terrenorum paruipendentes, affectum supernorum Diuini amoris virtute magnificabant, & in sublimitatis honore humilitatem, & in aduersitate benignitatem seruantes, tam in respuendis, quam appetendis, tamquam magnificæ personæ, viam imitandæ virtutis, quæ ducit ad brauium æternæ salutis, luciformi exemplo excellentissime fidelibus Christi demonstrarunt. De istarum filiarum Regum numero laudabili, & merito ineffabili B. Walpurgis Virgo, quæ ab infantia in omni vitæ sanctimonia Deo consecrata extitit, esse dignoscitur, cuius vitæ & mortis insignia in epistolare compendium gratia breuitatis colligere promisimus, quod exoluere cupientes, emendatiori stylo, quo possumus, vt decet, exordiamur. d

[Annotata]

a Agnes Austriaca, anno 1291 nupta Andreæ III, Veneto dicto, Regi Hungariæ, quo anno 1301 extincto reliquam vitam Deo consecrauit: inter aliapietatis opera ædificauit amplum monasterium Virginum regulam S. Dominici profitentium, [Agnes Austriaca Regina Hungariæ.] sub castro Kyburg prope oppidum Wintertur, & in ipso castro capellam propter Imperiales Reliquias, quæ aliquando Kyburgi asseruabantur. Ita Gretserus de oleo S. VValburgis cap. 3 ex Felice Fabri Thuricensi, seu Tigurino, auctore antiquo.

b Albertus Rudolphi I Imperatoris filius, & ipse anno 1291 electus Imperator, occisus an. 1308. De cuius vxore & dicta filia Agnete ista Felix Fabri apud Gretserum tradit: [vidua cū matre Imperatrice sācte viuit.] Relicta vxor occisi Regis Elisabeth, filia Comitis de Tiroli, in loco interfectionis viri sui incepit construere monasterium monialium, & altare summum in eo loco posuit in quo expirauit. Interea Rex Vngariæ etiam obiit, cuius vxor Domina Agnes, prȩdicti Regis Alberti filia in patriam propriam reuersa, in constructione monasterij prædicti coadiutrix fuit: sicque in viduitate sancta ambæ manserunt, & moniales S. Claræ in constructum monasterium posuerunt, & pro seipsis habitacula annexa ædificauerunt: sed & pro duodecim Fratribus Minoribus locum ȩdificauerunt iuxta monasterium, & tam pro Sororibus quam Fratribus prouisionem copiosam in temporalibus fecerunt. Fundatio monasterij illius facta fuit anno 1308, in loco interfectionis Regis, in campo qui dicitur Campus Regis, vulgariter Kunigsfeldt, sub castro Habspurg, vbi hodie seruiunt Deo. Hæc ille auctor, e quibus discimus, qualis & quantæ dignitatis fuerit Agnes, quæ Vitam S. VValburgis desiderauit ab Episcopo Eystettensi conscribi.

c Frater, quia ex Abbate Ordinis Cisterciensis assumptum fuisse supra diximus.

d MS. Eystet. sublimitatem.

CAPVT I
S. VValburgis Ortus: Genealogia sancta. Obitus patris S. Richardi.

[3] Igitur B. Walpurgis Virgo Deo placita, & hominibus grata, ex illustri prosapia, imo stirpe regia, exorta est, & tamquam sidus nouæ claritatis ac miræ pulchritudinis, obducto tenebris ignorantiæ mundo, radio puriori eidem feliciter infulsit, & velut stella matutina eo ceteris clarior, quo vicinior soli, a a Deo gratiose & specialiter constituta est suis præire, [S. VValburgis pater S. Richardus:] vt & nos in fulgore sui luminis, quod radio veritatis, iustitiæ, ac sanctitatis enituit, in splendoribus Sanctorum, in via mandatorum, vel quod præstantius est, in semita consiliorum Dei, quæ ducit ad patriam claritatis æternæ, fiducialiter ambulemus. Diuina namque ordinante b prouidentia S. Richardum quondam Regem Anglorum, nunc vero consortem Angelorum c, patrem in cura, genitorem in natura, sortita est. Nimirum enim decebat, [fratres SS. VVillibaldus] vt Virgo tantæ sanctitatis in cælis sublimiter coronanda, a Rege sancto in terris coronato, & in cælis coronando in lucem huius mundi prodiret. S. Willibaldum quoque d Aureatensem Episcopum, qui modo Eystetensis vulgato magis nomine dicitur, [& VVunibaldus:] in omni genere perfectionis Præsulem magnificum, necnon B. Wunibaldum strenuæ virtutis virum, Abbatem sanctitate præcipuum, fratres germanitate vterinos habuisse legitur. [auunculus S. Bonifacius:] Item B. Bonifacius sanctæ Maguntinæ Sedis Archiepiscopus, qui florentem palmam victoriæ cum corona martyrij Deo propitiante obtinuit, eius e auunculus fuisse non dubitatur. Item B. f Deodatus Martyr & Pontifex Christi insignis eiusdem B. Walpurgis cognatus inuenitur. [cognati SS. Deodatus, VVillibrordus, Sola] B. Willibrordus etiam g Confessor Dei & Pontifex pretiosus, ac Sāctus h Sola sanctitate i mirabilis, de eius parentela satis e vicino computantur. O quam pulchra est hæc casta generatio, cum claritate! Hæc est generatio quȩrentium Dominum, quærentium faciem Dei Iacob. Hæc est generatio, de qua scriptum est, & fore potest intelligi, quoniam generatio rectorum benedicetur. [Psal. 23. 6] [Psal. III. 2] Isti namque fuerunt viri misericordiæ, quorum iustitiæ obliuionem non acceperunt, cum semine eorum permanent bona, hæreditas sancta nepotes eorum.

[4] Laudemus ergo viros gloriosos, patres & parentes nostros in generatione sua, nam hi sunt qui genuerunt nos verbo veritatis in Christo Iesu Domino nostro. In linea propaginis huius sanctæ genealogiæ, si luculenter aduertamus, vernantes rosæ Martyrum, candentia lilia Virginum, humiliter dependentes violæ Confessorum inueniuntur. Hi sunt flores Paradisi in domo Domini plantati, in caritate radicati, cælesti rore perfusi, Spiritus sancti viuificatione vegetati, super quos sanctificatio Christi effloruit, vt in atriis domus Dei nostri floreant in æternum. Hi sunt flores, qui ad cooperimentum fructus sui, & proiicienda salubri vmbra fronduerunt, quorum solium non defluxit, sed fructum sanctitatis dederunt in tempore suo, & tamquam bonus odor Christi in omni loco aromatizantes, redolentiam miræ fragrantiæ vbique sparserunt. In horum florum suauitatis odore delectati, & delectatione inuitati currimus, si memoratorum Sanctorum vitam concupiscimus. Accedente ad nos sole iustitiæ, hoc verno in tempore gratiæ, non solum apparuerunt flores in terra nostra, sed & vox turturis audita est in terra nostra, vox, inquam, turturis, hoc est castissimæ Walpurgæ Virginis, quæ prece dulcissimæ supplicationis interpellet pro nobis ad Dominum. [ipsa turturi comparata.] Et non incongruenter vocem turturis precem B. Walpurgæ Virginis interpretati sumus: nam turtur est auis soliuola, fidelis & casta: sic, moralizando vt prosequamur, B. Walpurgis in solitudine contemplationis excessiue fuit soliuola, in dispensatione fidelis ac prudentissima, in omni conuersatione castissima ac pudicissima. In his egressionibus delectabiliter depasti cum pastore sponso, qui pascitur inter lilia, deinceps ad ouilia primitiuæ intentionis, vt decet, reuertamur. Nam quæ de linea deriuationis sacræ genealogiȩ B. Walpurgis prælibauimus, totum in laudem eiusdem laude dignæ Virginis credimus vt censeatur. Nam ex hac reuerenda enumeratione Sanctorum euidenter perpenditur, quomodo ex insignibus nobilitate pariter & sanctitate processit. Nunc ordo scribendi postulat, vt de ipsa eiusque sanctitate specialius singulariusue prosequamur.

[5] Sciendum ergo, k quod S. Richardus Rex Anglorum, pater ipsius, vt prælibatum est, fuisse legitur, qui cum a puero semper Christianissimus extitisset, etiam liberos suos disciplinam Christianæ religionis, & viam veritatis tam per se, quam per fideles pædagogos diligentissime edocuit. Vnde & S. Willibaldum adhuc puerum titulo monasticæ professionis l ad duxit. Cum ergo ille beatus Rex gradus de virtute ad virtutes conscenderet, vt secundum promissionem Saluatoris centuplum acciperet, [obit S. Richardus.] & vitam æternam possideret; igne diuini amoris inflammatus, & occultiori consilio Spiritus sancti edoctus, ad exhortationem liberorum suorum, videlicet B. Willibaldi ac B. VVunibaldi, nec non S. VValpurgis regnum & patriam dereliquit, & peregrinationem duram, quæ etiam pauperibus grauis esse solet, suscepit: vna cum liberis secum assumptis Oceani periculo se commisit, & tandem post magnos labores & multa pericula Luccam, id est, Luccanensem ciuitatem vsque peruenit, & inibi mortali infirmitate consummatus in monasterio. S. Frigdiani in Domino feliciter requieuit.

[Annotata]

a MS. Antuerp. adeo.

b Idem, gratia.

c S. Richardum Regem Anglo-Saxonum dici posse ostendimus 7 Febru. pag. 73 nu. 21 & 22.

d Aureatum esse Nassefelissum vicinum, non Eystadium, docent Auentinus lib. 2 Annal. Boicorum, & Steuartius supra relatus. In antiquis Actis tam S. VVillibaldi & S. VVunibaldi, [Aureatū vrbs.] quam S. VValburgis. Eystadium dicitur. Interea lapis sepulchralis apud Gretserum lib. 1 Obseru. ad Vitā S. VVillibaldi c. 18 hanc inscriptionem habet in basilica primaria: Hic requiescunt ossa Episcoporum Aureatensium: at quando hæc sit inscriptio facta non indicatur. De Aureato edidit singularem tractatum idem Gretserus in Appendice post Catalogum Episcoporum Eystettensium editum.

e De cognatione S. Bonifacij egimus 7 Febr. pag. 71 num. 16. vbi S. Wunibaldus dicitur carnali propinquitatis & sanguinis copulatione sociatus & glutinatus. Ita Vita eius a S. VValburge aliaue consanguinea scripta.

f Grets. lib. 2 Obseru. cap. 2 Deodatus, inquit, seu Adeodatus, forte cum S. Bonifacio illustrem hanc palmam adeptus est, cui Beda in epitome socios martyrij LIII assignat. [S. Deodatus,] Hucbaldus de S. Lebuino LII. Sed hæc mera coniectura est. Nomen Deodati, siue Adeodati, inter socios S. Bonifacij ab antiquis non proditur. Consule Serarium lib. 3 Rerum Mogunt. not. 46 ad Vitam S. Bonifacij. Quid si apud Philippum agnoscatur ἁμάρτημα μνημονικὸν, vt sit Deocarus monasterij Hasenrietani a Carolo Magno conditi primus Abbas, [an Deocarus?] cuius sacrum corpus an. 1316 præsentibus Philippo Episcopo & Ludouico IV Imperatore eleuatum est, & sacra reliquiarum pars ab hoc Norimbergam delata? De eo agit idem Gretserus lib. 2 Obseru. cap. 8. Colitur 7 Iunij.

g S. Willibrordus Frisonum Apostolus, filius materteræ S. Willibaldi dicitur in Calendario, quod Pontificali Eystettensi innexum est. [S. Willibrordus:] Ita Gretserus lib. 2 Obseru. cap. 1. Fuerunt ergo consobrini. Colitur ille 7 Nouemb.

h Habuit B. Sola, post gloriosum triumphum martyrij S. Bonifacij Archiepiscopi, Dominum VVillibaldum Episcopum & VVinnibaldum germanum eius Presbyterum adiutores sui laboris, [S. Sola.] qui ei vt propriæ gentis viro, omnibus hisce in locis adminiculum ac solatium præbebant. Ita in Vita illius 3 Decembris danda Ermenricus monachus ac dein Abbas Elvvangensis, meminitq; B. Rabani Mauri adhuc Abbatis: ergo ante an. 842 scripsit. Fuerunt ergo si non eiusdem parentelæ, saltem nationis, & amicitiæ vinculo coniuncti.

i Gretserus in variis lectionibus, mirabilis Martyr. Simili forsan casu nomen Martyris etiam S. Deocaro adiunctum.

k Sequentia eius capitis, cum toto fere capite sequenti, huc translata sunt, & verbis fere iisdem, ex relatione Adelberti Abbatis Heidenheimensis, relata a Gretsero lib. 2 Obseruat. cap. 7, quam nos ideo, cum ibi extet, omisimus.

l Canisius, addixit.

CAPVT II
Fratrum S. VVillibaldi Episcopatus, S. VVunibaldi sacerdotium.

[6] Post cuius beatissimum transitum filij eius Sanctus videlicet VVillibaldus & VVunibaldus vna cum sociis suis ad limina Apostolorum Petri & Pauli perrexerunt. [S. VVillibaldus Roma Hierosolymam abit.] Vbi a Papa a Gregorio III, qui tum Apostolicæ sedi residebat, benignissime suscepti, orando, & loca sanctificationum circumeundo, aliquantum temporis deuotissime exegerunt. Factum est autem, quod S. VVillibaldus, & quidam ex sociis immenso desiderio accenderentur, quatenus Ierosolymam irent, & loca, in quibus Deus homo conuersatus est, inuiserent. Quod & ita factum est, S. VVunebaldo propter infirmitatem magnam, qua tunc detinebatur, Romæ relicto. Cum b interim c S. Bonifacius, Maguntinæ Sedis Archiepiscopus, Ecclesiasticæ vtilitatis caussa & ex legatione d Pippini Regis, qui tūc temporis Alamannorum Rex extiterat, [S. VVunibaldus datur socius S. Bonifacio,] aduenisset: & cum vidisset S. VVunibaldum, eo quod nepos eius esset, & quod multa de eximia virtute & animi eius constantia audiuisset, multum in Domino gauisus est, & suppliciter Dominum Papam exorauit, vt eius adiutorio talem cooperatorem & socium in agricultura Dei mereretur accipere. Cuius petitioni Papa Gregorius libenter acquiescens, rogando præcepit S. Wunebaldo, vt societati & contubernio S. Bonifacij adhæreret, & in omnibus eius consilio & præcepto ad seruiendum Deo obediret. Hoc quoque S. Bonifacius a prædicto Papa obtinuit, vt, si quando Diuina clementia S. Willibaldum eius conspectui præsentaret, ad colendam vineam Domini in adiutorium sibi ad Alamanniam eum transmitteret. Cumque memoratus, & sæpe memorandus S. Bonifacius omnia, pro quibus venerat, secundum beneplacitum suum peregisset; Apostolica benedictione firmatus, in Alamanniam ad Pippinum Regem rediit, & omnia, quæ ei in via acciderant, & quomodo Apostolica auctoritate S. Wunibaldum socium & cooperatorem laboris sui accepisset, ex ordine narrauit. Peractis autem omnibus, quæ tum in Regis curia tractanda erant, sanctus Archiepiscopus valefaciens Regi in Thuringiam transiit, [sit Sacerdos,] & ibi S. Wunibaldo habitum monasticæ religionis tribuit, & ad sacerdotij gradum omnibus qui nouerant eum in laudem eius acclamantibus, promouit. S. VVunebaldus vero virtutem obedientiæ attendens in spiritu humilitatis, in cunctis, quȩ ei iniungebantur, perfectum se seruientem exhibuit, & sicut bonus filius & perfectus discipulus vsque ad mortem S. Bonifacio obediuit. Videns autem Archiepiscopus, quod B. VVunibaldus in omni iustitia & sanctitate proficeret, [regit Ecclesias Thuringiæ,] septem ei ecclesias in Thuringia regendas commisit, quas ipse ad tantum culmen perfectionis prouexit, vt vsque in hodiernum diem per totam illam prouinciam in laudem Dei honor & gloria S. VVunibaldi prædicetur.

[7] Cum hæc in Alamannia circa e B. VVunibaldum agerentur, B. VVillibaldus frater eius, in via, qua Ierosolymam tendebat, in mari & terra magnis & multis periculis afficiebatur. Nam tentationum procellas postquam diuina fauente gratia euasit, pericula latronum, famis & sitis, macerationis, captiuitatis, [S. VVillibaldus Hierosolyma redit] incarcerationis squalores, graues a Paganis, per quos transitum fecit, pro nomine Iesu Christi sustinuit passiones; sed virtute Dei de his omnibus liberatus tandem sicut desiderabat Ierosolymam venit. Dedit autem ei Dominus tantam gratiam in conspectu Paganorum, qui tunc Ierosolymam inhabitabant, vt quocumque pergeret, eorum conductu iret & rediret. Mansit itaque multo tempore in finibus illis, & peragratis omnibus sanctificationum locis, in quibus Deus homo conuersatus fuerat, Adriaticum mare iterum transfretauit, & ad Casinum montem, vbi ex institutione S. Benedicti Abbatis monasticam religionem vigere audierat, peruenit, [ad monasterium Casinense.] quem pater Abbas eiusdem monasterij, cui nomen f Petronax erat, vnanimi consensu sui conuentus, in monachum & fratrem ad humilem sui petitionem assumpsit. Assumptus itaque S. Willibaldus in omnibus, quȩ congessit in cunctis Fratribus laudabilis apparuit, & in omni morum & conuersationis honestate mirabilem ac g imitabilem se exhibuit. Mansit itaque apud eos multo tempore irreprehensibilis, imo per omnia laudabilis, & tunc omnibus valefaciens de licentia Abbatis cum quibusdam honestis h Fratribus, Ecclesiasticæ vtilitatis caussa ad Dominum Papam properantibus, [inde Romæ] iterum Romam transiuit.

[8] Præsentatus itaque Apostolico conspectui, benignissime susceptus est ab eo, & interrogatus de peregrinationis suæ labore, omnia quæ ei in via acciderant, & quam misericorditer Deus de manibus quærentium animam eius multotiens eum liberauit, & quam laboriose Ierosolymam, & cum quanto periculo alia sanctificationum loca, vtpote a Paganis possessa, adierit, & i quomodo lumine oculorum duorum mensium spatio orbatus fuerit, [mittitur a Papa ad S. Bonifaciū,] & in ecclesia sanctæ Crucis miraculose illuminatus, & puriori vsui visus a Domino restitutus fuerit, per omnia enarrauit. Flebant ergo omnes, tum quia talem iuuenem pro Domino patriam dereliquisse, & tantos k labores pertulisse videbant, tum etiā quia se nihil taliū pro Domino peregisse dolebant. Interea beatus Papa recordatus, quod S. Bonifacio Archiepiscopo de cooperatione & societate S. Willibaldi promiserat, paterna exhortatione, & Apostolica auctoritate præcipiendo rogauit, vt sine contradictione ad S. Bonifacium Maguntinæ Sedis Archiepiscopum cum festinatione properaret, & in vinea Sabaoth fidelem cooperatorem, & humilem ministrum in omnibus, quæ ei S. Bonifacius iniungeret, se exhiberet. Cuius præcepto S. VVillibaldus in spiritu humilitatis obediens, Apostolica benedictione roboratus, in Alamanniam ad S. Bonifacium, sicut ei a Domino Papa præceptum erat, peruenit, & quomodo ad seruiendum & obediendum ei a Domino Papa missus fuerat, ex ordine narrauit. Postquam vero S. Bonifacius & S. VVunibaldus, ceterique eiusdem societatis fideles Fratres tam dilectum Deo & hominibus Fratrem saluum recepissent, diutissime in oscula, & in collum eius irruerunt, & præ gaudio flentes, Deum largitorem omnium bonorum pro vniuersis beneficiis suis glorificauerunt. Sed & Rex Pippinus vt cognouit aduentum tam venerabilis personæ, plus quam credi potest, cœpit in Domino gaudere, eo quod tantum lumen iustitiæ regno suo illuxerit, & quod omnes aduersitates eorum orationibus a regno suo propelli firmissimam spem haberet. Creuit itaque Ecclesia, Christi per verbum & per labores S. Bonifacij, sociorumque eius, & credentium in Domino fides augebatur, & abolito idololatriæ ritu, in consecrandis ecclesiis, in prædicando verbum Dommi, in baptizandis Gentilibus, in procurandis infirmis & pauperibus, Ecclesiasticus ordo per omnem Alamanniam instituebatur.

[9] Fuerunt autem illis temporibus in regno Pippini Regis duo viri illustres, scilicet l Odilo Dux, & m Sweigerus Comes, qui vterque ad S. Bonifacium venientes, orationibus eius se commendauerunt, & prædia sua cum mancipiis ad seruiendum Deo viuenti deuotissime ei obtulerunt. [ordinatur Episcopus Eystettēsis:] Sed beatissimus Præsul considerans, quia res Ecclesiæ vota sunt fidelium, pretia peccatorum, patrimonia pauperum, ex allodiis Odili Ducis, n Frisingensem o instituit Episcopatum; ex prædiis vero Sweigeri Comitis p Eystetensem fundauit & firmauit Pontificatum: præfecitque venerabilem Fratrem, & discipulum suum q S. Corbinianum Frisingensibus; S. Willibaldum vero Deo dignum Episcopum Eystetensibus: hoc instituens, vt rebus Ecclesiasticis pauperes alerentur, infirmi recrearentur, captiui Christiani, prout facultas suppeteret, redimerentur. Cœpit autem sanctus Præsul Willibaldus incircumcisis corde verbum vitæ euangelizare, & in omni pontificatus officio fidelem dispensatorem, & bonum seruum Dei se ostendere. Vnde omnes comprouinciales, diuites & pauperes, tanta familiaritatis dulcedine sibi coniunxerat, vt de omnibus finibus regionis illius ad eum confugerent, & ad saluandas animas suas consilium & auxilium ab eo expeterent. Sicque factum est, vt bonitatis eius fama crescente, S. Bonifacio cunctisque in Maguntina metropoli acceptissimus fieret, & in consiliis, & in iudiciis, in consecrandis quoque ecclesiis, [& Cancellarius Sedis Mogutinæ] ac aliis charismatum donis primum post Archiepiscopum locum obtineret. Concessumque est ei cum priuilegij attestatione, vt in his, & in aliis Deo digna gerendis, ipse omnesque successores sui, Eystetensis Ecclesiæ Pontifices, cum necessitas aut tempus exigeret, specialiter præ aliis sanctæ Maguntinæ sedis Suffraganeis, vicem Archiepiscopi gereret, r & tamquam præfatæ Sedis s Cacellarius, & Prolocutor concilij a dextris Metropolitano proximus assideret: in cuius dignitatis euidentiam vestitura magni ac mystici ornatus ei concessa est, nec non omnibus rite sibi succedentibus, præ cunctis Episcopis, qui de linea Moguntinæ deriuationis computantur. Est autem vestis illa t Rationale, quo & iam summus Pontifex accedens ad sancta sanctorum, olim superuestiebatur. Habebat autem Rationale summus Pontifex in Lege veteri in præfigurationem multæ perfectionis. Pontificibus vero noui Testamenti quibusdam conceditur, in exhibitionem consummatæ virtutis, quȩ gratia & ratione perficitur, vnde & rationale nuncupatum est.

[Annotata]

a Quotus hic Gregorius fuerit, silet Adelbertus ob duos in Pontificatu sibi inuicem succedentes Gregorios. Fuit hic S. Gregorius II, qui ab anno 714 ad 731 præfuit Ecclesiæ, [S. Gregorius II.] mortuus 13 Februarij, vbi inter illustres peregrinos, qui Romam eius tempore potiuerunt, recensuimus pag 695 num. 25 S. Richardum, sed Lucæ anno 722 mortuum diximus ad huius Vitam pag. 70 num. 10, quo adhuc anno, aut saltem sequente, Romam venre filij eius.

b Hic actorum & itinerum S. Bonifacij haud modica apparet confusio. Præerat tum Romæ Gregorij II successor S. Gregorius III, [S. Gregorius III.] mortuus an. 741, die 28 Nouemb. quo colitur. Sub hoc tertium iter Romanum S. Bonifacij contigit anno 738, quo S. VVunibaldum ibidem reperit, & secum in Germaniam abduxit.

c Confunduntur tertium & quartum S. Bonifacij iter Romanum. Hoc factum est tempore S. Zachariæ Papæ, postquam anno 745 fuerat statutus Moguntinus Archiepiscopus. [S. Zacharias.]

d Dicto anno 738 præerat Franciæ Maior-Domus cum regia potestate Carolus Martellus, pater Pippini & Carolomanni: hoc autem, sub annum 747 Romam & Casinum abeunte præfectus Alamanniæ est Pippinus nondum Rex, [Pippinus Rex.] postea auctoritate Zachariæ Papæ a S. Bonifacio anno 750 vnctus. Hinc infra de Pippino dicta, ad Carolomannum spectant.

e Reliqua quæ ad SS. VVunibaldum & VVillibaldum spectant, ad propria eorum Acta accuratius examinabimus. De itinere S. VVillibaldi nonnulla diximus 7 Febr. pag. 70 nu. II.

f De Petronace Abbate Casinensi & S. VVillibaldi ad eum aduentu egimus in Vita S. Gregorij 11, 13 Febr. pag. 695 num. 27 & 28. [Petranaæ Ab.]

g MS. Eystet. inimitabilem.

h In Hodoeporico socius dicitur Presbyter, qui de Hispania ad S. Benedictum venerat. Discessit autem e Casinenso monasterio circa festum S. Andreæ anni 740.

i Hæc de cæcitate desunt in relatione Adelberti.

k MS. Antuerp. dolores.

l Odilo, aliis Othilo & Vtilo, Dux Baioariæ ex Hiltrude, Caroli Martelli filia, anno 741 in vxorem ducta, genuit Thessilonem Ducem bellis Francicis & Boicis celebrem. [Odilo Dux Baioariæ.]

m Svvigerus, Svvickerus, Shuggarius, Comes Hirspergensis. Est autem Hisperga Comitatus caput ad Saltzam flumen oppidum, sex circiter leucis ab Eystadio. [Svvigerus Comes.]

n Frisinga vrbs Episcopalis Bauariæ ad Isaram fluiæum, cuius Episcopos recenset Hundius in Metropoli Saltzburgensi, Archiepiscopo subsunt. [Frisinga.]

o Imo antea institutum reformauit & locupletauit, vti ad Adelbertum obseruat Gretserus.

p Hinc posteri Comites Hispergenses ad lites vsque Aduocati Episcopatus manserunt, donec deficiente illa familia, Comitatus anno 1301 Episcopatui cessit, vt docent idem Gretserus lib. 1 Obseru. cap. 14 & Steuartius ad cap. 1 Vitæ S. VValburgis.

q Aliqua hic apparet confusio ex nominibus Gregorij II & Gregorij III succedentium non satis distinctis exorta. [S. Corbinianus.] Est namq; S. Corbinianus a Gregorio II missus in Bauariam & Frisingensis Episcopus obiit circiter annum 730. Colitur 8 Septemb. At frater eius Erembertus successit a Gregorio III constitutus. De his legi potest Andreas Brunner par. 1 Annal. Boicorum lib. 5.

r Hucusque ex Adelberti relatione.

s Præeminentia hæc Episcoporum Eystettensium explicatur a Gretsero lib. 1 Obseru. cap. 15.

t De Rationali disputat idem Gretserus ibidem cap. 16. Quæ aliaq; ad Vitam S. VVillibaldi spectant tum discutienda.

CAPVT III
Discessus S. VValburgis ex Anglia in Germaniam. Vita monastica in Thuringia.

[10] His ergo prælibatis, ad ea, quæ de B. Walpurgis vita tractanda promisimus, Deo fauente & vita comite, restat vt stylum conuertamus. Nam conditio præsentis operis hoc requirit, & occupatio temporis, qua tribulamur, idipsum exposcit, vnde conuenit, vt digressiones in amplius nequaquam admittamus. Sciendum igitur, quod sæpe dicti, ac semper benedicti fratres, Beatus videlicet Willibaldus, ac S. Wunebaldus a tempore, quo fide dignorum relatione intellexerant, [Euocata a fratribus & S. Bonifacio,] Reginam Angliæ genitricem suam, mulierem virtutis ac præclari meriti, viam vniuersæ carnis fuisse ingressam, vt frequenter de sorore sua, Beata scilicet Walpurga, naturali affectu stimulati, [S. VVilburgis] & caritate, quæ religiosos decet, inflammati, sollicitari cogebantur: scientes eam post discessum matris, omni solatio temporali destitutam. Hæc ergo aduertentes, de consilio S. Bonifacij decreuerunt, vt eam fideli vocatione ad se venire rogando præciperent, quatenus ipsa per eos, & ipsi per eam mutua in Domino consolatione fruerentur; quod & ita decretum in factum a producunt. Per fideles namque nuncios, ac famosa legatione B. Bonifacius neptem, & fratres sororem, prædulci supplicatione & prece inuincibili sollicitabant, quatenus ad eos venire non omitteret. Cum ipsi Patres spirituales ipsam, quam genuissent in Christo filiam, auctoritatiua admonitione ad id faciendum hortarētur; Virgo Walpurgis, gloriosa semper, hoc supplex mandatum ac fidele consilium sagaci mente complectens, supra quam enarrari potest, in Domino gratulabatur, vberrimas ei gratiarum actiones exoluens super eo, quod tam magnificorum Patrum, ac carissimorum fratrum meruisset reuerenda salutatione, ac piissima exhortatione visitari. Ex tunc Virgo VValpurgis sapiens, & vna de numero prudentum, solerter cogitare cœpit, & cogitando in spiritu scrutabatur, quid ei in hoc casu liceret, eamque deceret, nec non ipsi feliciter expediret. [post seriam deliberationem,] Hæ namque sunt circumstantiæ secundum prædulcem S. Bernardum Doctorem, quibus moralis actus conditionatur. Nam hæ circumstantiæ alias, si quæ sunt ex parte personæ, loci vel temporis, in se includunt: cum enim aliquid licet secundum rationem mandati, & decet quantum ad ædificationem proximi, si expediat secundum conditionem proprij subiecti, sufficienti cautela actui prouisum est. Oportet enim, vt hæ tres circumstantiæ concurrant, vt actus moraliter instauretur: quia secundum sententiam beati Apostoli multa licent, quæ non expediunt: & alias circumstantias si replicare ex combinatione delectat, inuenies, quomodo dictæ circumstantiæ ad perfectam conditionem actus in solidum requiruntur. [1 Cor. 6. 12]

[11] Itaque VValpurgis Virgo humillima proprij sensus sagacitati non innitebatur, sed tota deuotione se Deo committens suppliciter exorabat, vt in vitandis & agendis, voluntate Domini bona, beneplacente & perfecta semper regeretur. Et non post multum temporis diuina reuelatione cognouit, quod suæ inuitationis vocatio a Deo præordinata fuisset, [cum 30 sodalibus discedit,] & secundum Diuinæ voluntatis nutum prodisset: vnde consensum liberrimum huic gratiosæ inuitationi præbere non dubitaret, nec dubitando in amplius quoquo modo differre deberet. Ex hac certificatione Virgo VValpurgis deuotissima plusquam credi potest mente gauisa est, & ex illa hora mēte sollicita tractare cœpit, quomodo conceptum iter Deo laudabiliter, nec non vtiliter sibi aggrederetur: & collegit atque elegit circiter numerum b triginta sodales suæ religioni conformes, ac ipsius intentioni congruentes, & expedita decenti prouisione, quæ in expensis vel impensis ad dictum iter requirebatur, de licentia eorum, qui sibi suæque societati auctoritatiue præerant, sæpe dictum iter aggressa est & valedicens suis, ac solo natalis patriæ, tamquam filia laudabilis obedientiæ audiens consilia, videns Sanctorum exempla, populum suum oblita est, & domum patris sui, vt Deus Rex Regum concupisceret decorem suum, quæ retro sunt peruipendens, & anteriora, id est, potiora futuræ benedictionis charismata requirens, viam propositæ voluntatis exorditur: & cum sua ordinata, nec minus deuota societate, ad mare Anglicanum vsque perueniens, mari placido, & aura optabili puppim conscendit: & votiue nauigantes pro aliqua parte temporis, diabolus humani generis inimicus, [iactatur tempestate,] qui Sanctis Dei per diuersa tentationum machinamenta aduersari consueuit, sæuitiam mari, & intemperiem aëri immittens, mare sæuire fecit, & contrarietate ventorum in periculosas vndas compulit, ita vt nautæ instrumenta nauigandi proiicerent, & de sola salute æterna Dominum deprecarentur.

[12] Quo viso Virgo VValpurgis deuotissima in orationem se prostrauit, & in hæc verba Deum, vt creditur, [eam precibus sedat:] exorauit: Domine, si mirabiles sunt elationes maris, tu mirabilior es in altis Dominus, & quia tu dominaris potestati maris, motum fluctuum eius, cum vis, tu mitigas. Exaudi ergo nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ & in mari longe, qui S. Richardum seruum tuum, Regem & progenitorem meum, in hoc mari a periculo vndarum liberasti, fideliter ac fiducialiter clamantem ad te. Et surgens ab oratione imperio diuinæ virtutis suffulta, imperauit mari & ventis: quo facto, statim aura datur grata, nec non quieuerunt maria, iussu Diuinæ voluntatis spiritum procellæ repellente, & aquas maris quasi in vtre, prece B. Walpurgæ Virginis, Domino concludente. Tunc vehementi ac lætabunda admiratione omnes, qui erant in naui, gratulari in Domino cogebantur, quod tam supersalutifera liberatione a periculo mortis, quod eis ex tempestate maris imminebat, erepti sunt, & B. Walpurgam, tamquam specialiter Deo dilectam, ex hoc signo deprehendentes, [in terram exscendit,] vt Sanctam per omnia venerabantur, & fauente Dei gratia pro desiderio ad portum salutis applicuerunt, & de naui exeuntes operibus virtutum se contulerunt, diuersa loca sanctificationum circumeuntes, Dominum in Sanctis suis deuota mente quæsitabant, aduertentes, c quoniam Deus in Sanctis suis mirabilis faciens prodigia, & mirificans misericordiam suam, secundum omnes voluntates suas in eis, seipsum laudabilem atque amabilem omnibus nobis ostendit, & ex multiformi glorificatione Sanctorum, mundum illuminando lætificauit, & multa exempla fructuosæ ædificationis eidem reliquit.

[13] Circumduxit ergo B. Walpurgam Dominus, & docuit, ac custodiuit quasi pupillam oculi sui, circumduxit per diuersa d loca sanctificationum, & docuit eam per varia exempla Sanctorum, [peregrinatur ad diuersa loca:] & custodiuit a macula delictorum, quasi pupillam oculi sui. Ipsa autem in sua peregrinatione frequenter ac gaudenter ad Dominum dixisse creditur: Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ in loco peregrinationis meæ: meditabiles inquit, in corde, cantabiles in ore, imitabiles in opere. [Ps. 118. 34] Et vt longa locorum spatia breui sermone trāseamus, memorata Virgo, nec non semper memoriter recolenda, cum sua societate ad B. Bonifacium Archiepiscopum, & ad suum fratrem S. Willibaldum in Alemanniam peruenit, [peruenit ad SS. Bonifaciū & VVillibaldum.] ibique hilari ac gratiosa hospitalitate suscepta est, & pro tempore cum eisdem commorata, dulci allocutione fruebatur, ex qua delectabatur in Domino. Et qualiter nutu diuinæ voluntatis, & auctoritate vocationis ipsorum patriam deseruisset, & ad eos secundum formam mandati properasset, & quomodo in via custodita a Domino, ab omni discrimine itineris ad terminum viæ salubriter peruenisset, etiam ex ordine narrauit.

[14] Intelligens autem Virgo Walpurgis, quod S. Wunibaldus frater eius vitam monasticam atque cœlibem in prouincia Thuringia duceret, & præfectus septem monasteriis sui ordinis auctoritate S. Bonifacij fuisset, quæ laudabiliter, vt sanctum Dei & electum decet, religiosissime gubernaret, suppliciter S. Bonifacium, nec non fratrem suum, videlicet S. Willibaldum, exorauit, quatenus eam ad fratrem suum, Sanctum videlicet Wunibaldum Abbatem sanctissimum, destinaret, vt eius consilio & cooperatione, [proficiscitur in Thuringiam ad S. VVunibaldum fratrem] sub regulari custodia ac monasterialis vitæ exercitio, gratia Dei fauente, seruaretur. Vt autem audissent Patres sanctissimi, Archiepiscopus videlicet ac eius Coëpiscopus B. Willibaldus, quod intentione sancta ac motiuo rationabili duceretur, suam petitionem approbabant, ac ipsi licentiam abeundi, & ad S. Wunibaldum diuertendi concesserunt. Quæ e profecta ad S. Wunibaldum perueniens, religiosa salutatione suscepta est. Tunc soror fratri caussam aduentus sui exposuit, atque eidem humili prece in Domino supplicauit, quatenus ipsam vna cum societate sua deuota in aliquo monasterio locare curaret, vt inibi Deo famulantes, quanto ab exterioribus magis abstractæ, tanto interioribus magis intentæ inuenirentur, quod & ita factum esse legimus. Nam B. Wunibaldus sæpedictam sororem suam, vna cum societate sua in quodam monasterio collocauit, quod vsque in hodiernum diem cœnobium S. Walpurgis dicitur. Videns autem Virgo Christi dilecta, [in monasterio sancte degit,] se pro voto sancti desiderij fore in loco religionis positam, talem se exhibuit, vt ab omnibus in exercitio virtutum, & spirituali f edificatione bonorum morum commendaretur. Erat enim seruans formam virtutum, videlicet caritatem, & matrem earumdem, scilicet humilitatem, & benignitatem, & cordis patientiam, quæ opus perfectum habet, & in studio earumdem se perfici satagebat. Et quid plura? Cum eius mirificæ sanctitatis vita aspicientium, vel de ipsa audientium fuerit disciplina. Et quanta fuerit in iubilo contemplationis, quam frequens in verbo orationis, quam efficax in prece intercessionis, quam matura in silentio discretionis, quam sollicita in re & modo cuiuscumque piæ actionis, nullus de ipsa sufficienter enarrare præsumat.

[Annotata]

a Canis. prodiit.

b De ratione itineris actum § 2 pag. 513.

c MS. Eystet. quomodo.

d An tum Antuerpiæ, inquisitum § 7.

e An potius cum S. Lioba manserit in monasterio Bischopsheim ad fluuium Tuberam in diœcesi Moguntina, inquisiuimus § 2 pa. 514.

f Canis. conuersatione.

CAPVT IV
Vita monastica S. VValburgis in Heidenheim, duplicis monasterij præfectura.

[15] Factum est autem cum B. VVunibaldus frequenter ad Dominum & auunculum suum, Sanctum videlicet Bonifacium, nec non fratrem suum, Sanctum scilicet VVillibaldum, [Ipsa & frater secedūt] gratia consilij & spiritualis solatij diuerteret, quod multo honore & reuerentia ab omnibus suscipiebatur, & tamquam vir sanctitate præclarus a cunctis venerabatur. Et cum vir beatus famam suam tam in prouincia Thuringiæ, quam etiam circa partes Rheni multum per omnem modum exaltari conspiceret, a timuit fructum laborum suorum vanæ laudis gloria euanescere, & lampadem suam, veniente sponso, b infatuato oleo tenebrescere; elongauit se ab omni, quod videbatur sapere pompam seculi, fugiens ab omni applausu hominum, vt maneret in contemplationis solitudine. Itaque Ecclesiis, quas regendas susceperat, bene dispositis, accepta licentia ab Archiepiscopo, secretum solitudinis petiuit, & ad partes illas, quæ Swanfelden nuncupantur, accessit; & cum diu hac & illac circumcursando locum suo desiderio complacentem quæreret, tandem diuina prouidentia ita disponente, inter densitates siluarum & inter conuallia montium, solitudinem multitudine fontium & qualitate suæ magnitudinis veloci impetu decurrentium irriguam, ac monasticæ habitationi congruam inuenit. [in Heydenheim] Cuius loci situm vir beatus diligenter considerans, toto corde exhilaratus est, & benedicens Deo, soloque prostratus cum Propheta exclamauit, dicens: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. [Psal. 13. 14] Quem locum vir Deo plenus diligentissime incoluit, & in eo oratorium cum mansiunculis extruxit, & vitam sanctorum Patrum imitatus, ad seruiendum Deo religiosas personas & in obseruatione mandatorum Dei probatas collegit, & cœnobialem vitam celebrari, & regulam Sancti Benedicti obseruari inibi constituit, & loco nomen Heydenhaim vsque in hodiernum diem permansit.

[16] Assumpsit etiam sororem suam, Sanctam videlicet VValpurgam Virginem Deo dicatam, quæ cum Virginibus Christo desponsatis, sub imperio & eruditione sua de consilio S. Bonifacij Archiepiscopi ac B. VVillibaldi Eystetensis Episcopi, [monasteria singuli exstruunt,] seipsas hostiam immaculatam Deo viuenti sub districtione regularis disciplinæ iugiter immolauerunt. Construxitque eisdem sacris Virginibus oratorium a suo monasterio, vt decebat, segregatum, non tamen longe positum: in quo præfatas Virgines ponens, famulari Deo pro posse & nosse præcepit: quas etiam verbo sanæ doctrinæ & exemplo bonæ vitæ indesinenter ad formam perfectionis hortabatur. Creuit itaque locus ille per merita S. VVunibaldi, & S. VValpurgæ Virginis, & sicut interius orationibus & diuino obsequio Sanctorum est adornatus, ita breui tempore in exterioribus fidelium oblationibus est amplificatus. c Nam omne monasterium, quod in spiritualibus bene regitur, in temporalibus optime gubernatur. Quod vero in spiritualibus & in his quæ sunt ad Deum negligitur, in temporalibus & exteriori administratione cito dilabitur, nec ab hominibus reputatur. Et hoc non solum in libris legimus, sed etiam præsentis temporis experientia docet, & idipsum in diuersis ordinibus, ac monasteriis demonstratiue edocemur. Et omnes qui spirituali ædificatione per verbum S. VVunibaldi, [abunde dotata;] & exemplaritatem sanctitatis B. VValpurgæ Virginis proficiebant, de prædiis, de mancipiis, de rebus mobilibus, de auro, de argento, de gemmis, de auro textis vestibus per manum S. VVunibaldi atque S. VValpurgæ Virginis oblationes Deo offerebant.

[17] d Cum autem venerabilis Abbas & Confessor Christi, & soror eius iam dicta, & semper laude digna, viderent fines prædiorum suorum dilatari, & in omni ornamento, & diuitiis temporalibus res Ecclesiæ augeri, veriti extollentiam oculorum ex superfluitate diuitiarum generari, [in eleëmosynis liberales.] partem Ecclesiasticarum rerum in vsus pauperum distribuerunt, & quædam ex prædiis Ecclesiæ, cellis adiacentibus adhuc mendicitate paupertatis laborantibus, hilari mente & larga manu contradiderunt. Attendebant enim Prophetam orantem, & dicentem: Inclina cor meum Deus in testimonia tua, & non in auaritiam. [Psal. 118. 36] Ideoque quidquid ipsorum cella proprium possidebat, tempore necessitatis cum nihil habentibus commune fore æstimabant, & in defectum rerum necessariarum pro posse suo tamquam largi auxiliatores omnibus opem suam quærentibus semper se & sua hilariter impenderunt. Aduertentes illud Apostoli: Quoniam hilarem datorem diligit Deus. & iterum: Et ipse impēdar pro animabus vestris. [1 Cor. 9. 7] [2 Cor. 2. 15] Sub ipsis etiam & per ipsos viguit religio monachorum, ipso exhortante, & S. Walpurga adoperante, sanctitas & castitas floruit Virginum. Fuitque illo tempore ipsorum ecclesia. e asyle, & portus omnium laborantium: nec fuit, qui in tribulationibus suis non inueniret ibi certum refugium per merita & orationes Sanctorum inibi Deo ministrantium.

[18] Cum autem S. VVunibaldus venerabilis Abbas & Christi Confessor, Deo vocante, & ipso ad cælestia regna suspirante, terminum sui meritorij incolatus attigisset, graui infirmitate correptus, cursum vitæ consummauit, de huius peregrinationis exilio ad cælestem patriam, [S. VVunebaldo defuncto] de transitorio labore quinta decima Kalen. Ianu. in cælestem requiem feliciter migrauit. Cuius corpus S. Willibaldus frater eius Eistettensis Episcopus suusque Diœcesanus cum multitudine virorum ac mulierum ad exequias sancti viri concurrentium, deuotione Clericorum & orationibus monachorum sanctarumque Virginum, in oratorio, quod ipse venerabilis Pater Wunibaldus Deo fabricauerat, honorifice sepeliuit: quod idem oratoriū, sanctus Præsul ob honorem Dei, & reuerētiam B. Iacobi maioris, qui Patronus eiusdem loci dinoscebatur, nec non ob fratris dilectionem ampliauit, & adornauit. Flebant autem omnes qui tunc aderant, quod tanti Patris corporali præsentia orbati essent. Gaudebant vero, [& miraculis claro,] quod ad cælestem iudicem tam Deo placitum intercessorem præmisissent. Secuta sunt autem signa in sanctitatis eius argumentum. Audierunt namque discipuli eius compulsationes campanarum, nulla humana administratione adhibita, & luminaria extincta absque omni humano adminiculo crebro accendi viderunt. Si autem lector deuotione studiosus perampliora de ipso miraculorum prodigia audire concupiscat, ad propriam Sancti f Legendam recurrere poterit, quia breuiloquium assumpti laboris non admittit, vt plura, quam ad declarationem Legendæ spectat, quam sub stylo habemus, prosequamur.

[19] Denique post mortem fratris sui Wunibaldi sancta & venerabilis Virgo Walpurgis, ex districta iniunctione Sancti VVillibaldi superstitis fratris sui atque pariter Diœcesani, [soror præficitur vtrique monasterio:] gubernacula & regimen regularis disciplinæ in cella Haydenhaymensi, tam super monachos, quam super sanctimoniales non sine effusione lacrymarum cogebatur suscipere. Nouerat namque sororem suam Pater spiritualis & frater vterinus, quod constanter strenua in corrigendis, & misericorditer pia in compatiendis procul omni dubio indeficienter inueniretur. Non autem quærens honorem, sed tribulationem & dolorem, vt in sequentibus apparebit, inuocando nomen Domini, iniunctam sibi gubernationē humili g obeditione suscepit, & h sedecim annis, id est, quoad vsque vixit, dicta gubernacula tenuit, & seipsam formam & exemplum bene viuendi ostendens, omnem excessum strenue, & vt ita dicam, viriliter correxit. Tantæ enim fuit, cum tempus & res exposcebat, grauitatis, & tantæ pro congruitate loci & temporis opportunitate pietatis ac mansuetudinis, & omni hora in conuersatione sua tantæ extitit sanctimoniæ & perfectionis, [omni virtute excellit:] vt ab omnibus merito veneraretur vt Domina, & a cunctis diligeretur, vt mater amantissima. Fide namque recta luculenter, spe firma fortiter, caritate perfecta dulciter, cum suis intrare cōtendebat in requiem atque ciuitatem manentem, quæ sursum est, Ierusalem, & est libera atque mater nostra. Prudentia nihilominus, id est, recta ratione agibilium vtebatur in negotiis, luminosa iustitia fruebatur in iudiciis, constantissimæ fortitudini innitebatur in aduersis, temperantia discretionis & gratiæ consentaneæ regebatur in quibuscumque prosperis; & caritate sibi cunctos i conuiuentes superabat, humilitate longe præibat, lenitate consolationis ac sanctæ mansuetudinis intantum corde dilatabatur, vt non esset, qui se absconderet a calore caritatiuæ dilectionis eius.

[20] Item frequens erat in manuali labore, frequentior in lectione, frequentissima in oratione. Frequens in manuali labore fuit: [laborem otij hostis amat,] panem enim otiosa non comedit, sed digiti eius apprehenderunt fusum. Attendebat namque quomodo scriptum est: Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, & bene tibi erit. [Psal. 127. 2] Beatus es, inquam, in præsenti seculo, & bene tibi erit in futuro. Et iterum aduertit verbum regulæ suæ dicentis, Otiositas inimica est animæ: & sententiam valde auctorizatam, quæ dicit: [S. Benedictus regula 55.] Otiositas & voluptas arma sunt hostis antiqui ad miseras animas decipiendas. Expedit enim, vt mulieres laboribus manuum suarum intendant. Nam primus humani generis inimicus mulierem primo tentauit, non solum ex eo, quod eam infirmiorem viro conspexit, sed etiam ex eo, quod ipsam magis otiosam esse viro præsumpsit. Scriptum est namque: Posuit Deus hominem in paradisum, vt operaretur, [cum lectione] & custodiret illum. [Gen. 2. 15] Frequentior erat in lectione, quia in Diuinis scripturis negotiari nouerat, & eisdem pro speculo componendæ pulchritudinis internæ & forma construendæ conuersationis fruebatur; ac ea intentionis auiditate, ac firma credulitate legebat, ac si Deus ei apparens a facie ad faciem loqueretur. Frequentissima etiam in oratione fuisse legitur. [& oratione.] Nam secundum sententiam B. Augustini, Homo in oratione positus Deo loquitur: vnde summe necessarium in prælatione constitutis esse videtur, vt frequentius studeant esse in oratione, vt suam suorumque necessitatem Deo proponentes, consilio diuinæ sapientiæ informentur, auxilio Diuinæ potentiæ roborentur, solatio Diuinæ clementiæ consolentur, vt in dubio melius eligant, in aduersitate non deficiant, sed in consolatione Spiritus sancti semper in melius proficiant. Inhærentes Deo per fidem formatā, quæ per dilectionē operatur. In his & aliis virtutum exercitiis perfecta & gratiarū affluētiis infusa & perfusa delectabatur, & passibus cognitionis & amoris in Deum ecstatice vt frequenter ferebatur. Apud eum, qui fontem vitæ possidet dulciter refecta, in affectu, & illuminata intellectu, ad se veniens compos sui facta suis condescendens, a Deo illuminata illuminabat mentes hominum. Hæc de virtutum studiis & studiorum exercitiis perpauca de innumeris dicta sufficiant, quia ex nunc reliquum de miraculis, quæ in vita, in morte, & post mortem Dominus per eam, & propter eam gloriose ipsam manifestando egerit, stylum conuertemus. Vt igitur fidem credulam verbis nostris astruamus, primo aliqua de signis eius, quæ Dominus proter ipsam, & per ipsam, etiam cum adhuc in carne viueret, operatus est, quæ in valde k approbatis libris scripta inuenimus in medium adducere Deo auctore concupiscimus.

[Annotata]

a Hæc ex Adelberto desumpta sunt.

b MS. Antuerp. inuacuato.

c Aurea hæc sententia a Radero tribuitur VVolfhardo.

d Hæc de eleemosynis attribuit Adelbertus soli VVunibaldo, & villas monasteriis Elvvangensi & S. Solæ donatas addit.

e Asyle ab Adelberto etiam & Steuartio dicitur, asylum passim, & subinde asylus. [Asyle pro Asylum.]

f Eadem in Vita antiqua S. VVunibaldi & apud Adelbertum leguntur.

g Canis. obedientia.

h Anno 16 regiminis interfuit eleuationi corporis S. VVunebaldi 24 Septemb. quamdiu postea vixerit, inquisiuimus § 2 nu. 20.

i Canis. conuenientis.

k Adelbertus, in authenticis libris, a VVolfhardo scriptis.

CAPVT V
Miracula in vita a S. VValburge patrata. Eius obitus, corporis translatio.

[21] Sciendum ergo cum post discessum fratris sui, videlicet S. Wunibaldi, gubernacula monasticæ disciplinæ in Haydenhaimensi Ecclesia, Virgo Walpurgis teneret; contigit quod quidam Ecclesiasticus, nomine Gomerandus, qui debite ordinandis ac luminaribus accendendis Ecclesiæ præerat, conuentui tempore cœnæ lumen subtraheret, [Lumine auare subtracto] respectum Dei non habens, S. Walpurgam grauiter in hac re offenderet. Nam defectui sororum suarum compatiens, & iniuriam suam patienter sufferens, incœnata ad orationum consolationem se contulit, & ei, qui indeficiens & verum lumen est, a iniurias consodalium suarum commisit. Hæc enim est virtus Sanctorum maxima, vt iniurias suas patienter sufferentes, ipsas Deo b permittenti fiducialiter committendo resignent. Scriptum namque est: Mihi vindictam, & ego retribuam dicit Dominus. [Rom. 12. 19] Vnde Sancti molestias mundi nequam calcantes, & innitētes verbo, quo dicitur: Si * compatimur & conregnabimus, condigne Spiritus sancti dulcedine recreantur. [2 Tim. 2. 12] Factum est autem cum B. Walpurgis orationi incumberet, mox mirum in modum lux cælitus demissa, ad instar fulguris coruscantis, omnem locum, [lucem cælitus impetrat:] in quo S. Walpurgis & sorores eius erant, repleuit, & vsque in ortum solis ab eis non recessit. Qua in re magnitudo virtutum S. VValpurgæ Virginis clare enituit, & omnium corda, qui hoc signum viderant vel audierant, ad obediendum S. VValpurgæ Dominus vehementer accendit.

[22] Aliud quoque miraculum in veritate conscriptum reperimus. Quod quidam præpotens tyrannus iuxta cellam Haydenheimensem in prædio suo habitationem habuerit, qui propter infirmitatem filiæ suȩ, quam vnice dilexit, intolerabili mœrore & dolore laborauit. Cuius anxietatem & tristitiam cum S. VValpurgis Virgo comperisset, signo Crucis & sanctarum orationum virtute munita, [noctu egressa,] ad hospitium prædicti tyranni nihil metuens, sed in misericordia Dei certam fiduciam habens, vespertino tempore tamquam peregrina esset, peruenit, & ad ostia domus pulsando hospitalitatis gratiam, & ingressum domus sibi præstare postulauit. Quam cum paterfamilias pulsantem & deprecantem audisset, veritus ne canum violenta rapacitas, quorum multitudo apud ipsum erat, eam discerperet, præcepit familiæ suæ, [canum ferociam cōtemnit:] vt concito cursu ad ipsam properarent, & canum morsibus defensam pacifice introducerent. Cui S. VValpurgis, Non verearis, inquit, quod me VValpurgam ancillam Christi canes tui possint lædere, quia sub custodia Christi constitutæ, nulla aduersitas, nullumue periculum mihi poterit præualere. Tunc paterfamilias audito nomine VValpurgis de sede sua prosiliit, & miratus tam nobilis, & tam sanctæ Virginis aduentum studiosissime totam domum emundauit, & omnibus, quæ oculos eius sanctitatis offendere possent, detersis, benignissime eam in domum suam recepit, & omne humanitatis & deuotionis obsequium ei exhibuit. Videns itaque S. VValpurgis patrem, & matrem, & omnem familiam circa præmortuam, & iam agonizantem puellam, & in summo vitæ articulo constitutam esse turbatam, intrinsecus pia compassione affecta, petiit, vt intra cubiculum moribundæ puellæ lectus sibi sterneretur, [apud moribundam sola pernoctat,] vt omnibus exclusis nocturna quiete sola, cum sola puella frueretur. Cuius petitionem omnes admirantes, eo quod puella esset desperata, & omnia, quæ ad exequias erant necessaria, fuissent præparata, tamen de B. VValpurgis sanctitate præsumentes, omnes foras eiecerunt, & secundum postulationem eius solam cum sola nocte illa reliquerunt. At Virgo Christi ostiis clausis totam illam noctem insomnem ducebat, & genibus flexis, lacrymis & orationibus sponsum suum largitorem omnium bonorum suppliciter exorabat, vt in virtute potentiæ suæ, & in multitudine miserationum suarum puellam pristinæ sanitati restitueret; & non solum parentes puellæ, sed & omnes Swanfeldenses, vtpote in fide Catholica adhuc rudes, hoc signo curationis ad agnitionem & amorem sui nominis incitaret. Cuius precibus miserator & misericors Dominus aures suæ pietatis benignissime accommodauit, & ex integro desperatam puellam incolumitati restituit. [eamq; precibus sanat,] Cum hæc virtus Altissimi, S. VValpurga orante, intra cubiculum ostenderetur, pater & mater puellȩ cū vniuersa familia domus circa sepulchrū fodiendum, & circa paraturas, quæ defunctis exhiberi solent, hac & illac discurrentes, lamentabili dolore cruciabantur. Tunc beata Virgo Christi VValpurga reseratis ostiis parentes puellæ vocauit, & puellam c a Deo sanatam, vt nullum vestigium ægritudinis in ea appareret, cum magno gaudio & cordis exultatione eis filiam summe dilectam præsentauit. Parentes vero puellæ virtutem Dei & sanctitatem B. VValpurgis in repentina sanitate filiæ suæ cognoscentes, cum magno tripudio cordis gratiarum actiones Deo retulerunt, & pedibus S. VValpurgis prouoluti, ingentia ei dona obtulerunt. Quæ illa tamquam lutum pro nihilo reputans, exhortata est eos, vt Deo fideliter adhærerent, & nihil terrenum, nihil seculare dilectioni Dei præponerent. Posthæc valefaciens eis occulte, ad cœnobium suum rediit, & post operationem huius miraculi in spiritu humilitatis maiori afflictione corpus suum macerauit, nec ex hoc præsumpsit alta sapere, sed magis humilibus consentire. Coniicimus autem ex narratione iam dicti miraculi, non solum puellam pristinæ sanitati mirifice restitutam, sed etiam canum rabiem, & quasi inuincibilem eorumdem insaniam fore mitigatam. Nam in verbis eius Dominus monstra placauit. [inuocatur contra rabiem canū.] Hinc etiam non immerito creditur, vt rabida incursione canum vel aliorum ferocium animalium intentati, si beatam VValpurgam Virginem gratiosam deuote inclamauerint, procul omni dubio liberentur, vel si læsi fuerint, cito salubriter meritis B. VValpurgæ Virginis sanitati reddantur. Hæc autem miracula de innumeris, quæ in vita peregit, huic operi annotare curauimus, quatenus ad ea, quæ in reliquum dicenda sunt, compendioso magis stylo veniamus.

[23] Post hæc per aliqua temporis interualla Virgo VValpurgis Deo carissima cursum felicis vitæ feliciori fine consummauit. Virgo enim prudens semper cogitabat & cogitando anhelabat, vt parata, Deo vocante, introiret ad nuptias, quæ thalamum æternitatis obtinent, vbi sponso, [obit 25 Februarij.] saluo Virginitatis flore pariter & honore, votiue perpetuo frueretur. Et tandem ægritudine, quæ ipsam inuaserat, inualescente, Ecclesiasticis Sacramentis munita, & sacra suis dans monita, plena Spiritu sancto obdormiuit in Domino, quinto Kalendas Martij, hoc est, in crastino Matthiæ Apostoli. Festum vero Canonizationis ac translationis eius in die beatorum Apostolorum Philippi & Iacobi, vt communiter celebratur. Est autem sanctissima VValpurgis Virgo iuxta S. VVunebaldum Ecclesiasticæ sepulturæ commendata per B. VVillibaldum Præsulem fratrem suum, vt vicinitas sepulturæ germanitatem generis & parilitatem sanctitatis demonstraret. Sed priusquam de prodigiis, quæ translationem eius secuta sunt, aliquid disseramus, congruit, vt aliqua signa, quæ in morte eius apparuerunt, & veridica relatione famosa habentur, compendio abbreuiati sermonis transeamus. Cum enim venerabilis Virgo spiritum suum in manus Domini commendasset, & ille ad Dominum, [Corporis gloria] qui dedit illum, peruenisset; exanime corpus in specie glorificati hominis ab aliquibus circumstantibus tali visione dignis demonstratum est. Odor enim miræ suauitatis & fragrantiæ inæstimabilis totam domum impleuerat, ex præsentia glebæ sanctissimæ, quam virtute virginalis castitatis, pariter & humilitatis circumdederant lilia conuallium cum dependentibus fuscis florum violis. [odor:] Insuper cum Virgo laude digna in corpore deferretur ad ecclesiam, cerei ac candelæ sine adminiculo humanæ cooperationis accendi videbantur. [cerei vltra accensi.]

[24] Processu vero longi temporis postquam beatus Præsul VVillibaldus de hoc mundo nequam migrauerat in polorum regna, cœtibus Angelorum admixtus, reuelatione diuina cuidam Eystettensium Episcopo, nomine d Herberto, monstratum est, vt beatam, Deo placitam, & hominibus gratam, venerabilem VValpurgam Virginem de loco humili, [corpus Eystadium trāsfertur,] in quo inhumata fuerat, ad locum excellentiorem magis, ac reuerentialem transferre deberet. Igitur Dominus omnipotens Ecclesiæ Eystettensium, ac saluti totius populi eiusdem ciuitatis, nec non circumiacentis regionis prospicere, imo misericorditer prouidere decernens, sæpedictam benedictam, ac semper benedicendam cum multa gloria & honore, ac miraculorum innumerabilium ostensione, ad ciuitatem Eystettensem per dictum eiusdem ciuitatis Episcopum transferri voluit, vt locum nostræ sedis aggregatione Sanctorum, videlicet B. Willibaldi ac Walpurgæ Virginis sororis eius germanæ, corporali præsentia tantarum diuitiarum thesauris in gratiarum vbertate ditaret, & ditando sublimaret, & sublimando cunctis honorabilem demonstraret. Postquam autem venerabile corpus sæpedictæ Virginis de loco sepulturæ suæ supra terram est collocatum, [oleo manat,] omnia membra eius quasi rore perfusa, & oleo infusa, cunctis apparuerunt, fragrantiā nihilo minus inæstimabilis ac mirifici odoris omnes qui aderant senserunt, ac infirmi, qui pro eo tempore præsentes fuerant, quocumque dolore tenebantur, salubritate suauitatis tam recreatiui odoris curati sunt, & cum multa vt dignum erat celebritate, a loco prædicto ad ciuitatem præfatam corpus Virginis venerabile deferretur, multis occurrentibus, [ægri sanātur.] ecce quidam epilepticus gratia adipiscendæ sanitatis feretrum, in quo sanctum corpus ferebatur, transiuit, & in ipsa hora pristinæ sanitati restitutus est. Superuenit & quidam puer eodem morbo detestabili laborans & frequenter dolore conquassatus, spe curationis feretrum tetigit, & omnimodam sanitatem adeptus, gaudens ad propria remeauit.

[Annotata]

a Adelbertus, iniurias suas & defectum sororum. Canisius, iniurias suas & iniurias consodalium.

b MSS. Antuerp. & Eystet. petenti.

* sustinemus,

c MS. Antuerp. & Adelb. adeo.

d Acta Herberti XV & Otgarij VI Episcoporum Eystettensium confundi hic monuimus supra § 3.

CAPVT VI
Reliquiæ aliquæ S. VValburgis latæ ad monasterium Monheim. Miracula varia patrata.

[25] Postquam autem eiusdem Virginis sacrosanctæ reliquiæ ad monasterium, quod a Mawenhaim dicitur, [Reliquiæ datæ monasterio Monhaim,] & a sanctimonialibus pio exercitio virtutum inhabitatur, delatæ sunt, & super altare collocatæ; sequenti nocte quidam Clericus veneranda canicie astitit, & eiusdem loci Abbatissam, cuius nomen b Neubila erat, alloquitur sub hac forma verborum dicens: Neubila cur dormis, & quare non surgis, ad ecclesiam pergis? Cui illa respondit, Vt quid nunc ad ecclesiam eundum est, cum signa matutinalia nondum pulsata existant? Ego quippe illic incessu pedum pergere non valeo, nisi manibus aliorum delata inferar. Incommodo podagræ plus quam dici possit premor, vsu membrorum minus valens. [curantur podagrica,] Qui ait: Vade celeriter, ne moreris, quia B. Willibaldus ecclesiam cum multo agmine Sanctorum petit, perquirere volens qualiter sanctam sororem suam reconditam habeas. Quæ statim ac si nihil incommodi pertulisset exurgens, & de loco ad locum exsiliens, basilicam, ad quam tendebat, sanissima ingressa est, ac Deo simulque Virgini grates pro adepta sospitate rependit.

[26] Item quidam puer, nomine Leupoldus, ex vtero matris ita contractus & curuus natus est, vt quasi monstrum a cunctis cerneretur. Qui dum inter plures, qui ad patrocinia Virginis conuolabant, [contractus & incuruus.] victus pariter & remedij quæreret solatium, quadam nocte beata Virgo Walpurgis ei per visum apparuit, & vt ad ecclesiam suam pergeret, imperauit. Qui respondens, Quoniam totus infirmus vsum membrorum non habens, incedere non valeo, insuper algorem circumstantis frigoris pertimesco, rogo, vt ab hoc itinere excusatus habear. Quæ ait: Vadens vade celeriter, quia mea intercessione ab infirmitatis dolore curaberis. Qui surgens ad ecclesiam, vt potuit, peruenit, & inibi perfectam sanitatem consecutus est, tempore vitæ suæ in eodem monasterio Deo & famulabus eius lætanti animo seruiebat. Hæc est Virgo, quæ agnum sine macula sponsum Virginum non solum stola virginitatis sequitur candida, sed etiam liberalitate eximia eumdem imitatur. [Luc. 11. 9] Dicit enim Iesus Christus: Petite & accipietis. quod exponens egregius doctor B. Gregorius ait: Libenter dat, qui ad petendum inuitat. Sic de nostra Virgine dicere possumus, quod libenter infirmitates hominum curat, qui gratiam curationis ab ea postulari procurat.

[27] Item Adalbertus Alamanniæ Comes illustris B. Walpurgæ deuotus aduenit, cereum non modicum quantitate & pretiosum munere, prout poscebat eius munificentia, attulit, & altari pronus imposuit, ac pro se, suorumque salute suppliciter Dominum ac Virginem sæpedictam exorans, benedictione petita, ad propria remeauit. Suscipiens autem eamdem candelam Abbatissa Neubila, quia præfato Comiti sancta familiaritate fuit carissima, [cereus cælitus accēditur:] candelabro erexit, & inaccensam tunc reliquit. Quarto vero die lumen cælitus accepit, & tribus diebus ac noctibus eo lumine perdurante, quarto die nemine extinguente extincta est. Hora autem, qua diuina virtus comas radiantis ignis abstersit, videlicet nona hora, ita se sponte ostia ecclesiæ obstruxerant, vt nullus infra duarum fere horarum spatij quantitatem patula habere mereretur, & peruia. Deinde his qui obstruxerant ostia, Christus apparuit, & patentia intrare volentibus fecit.

[28] Duæ præterea Virginis præsidia inquirentes illic deuenere mulieres, mater cum filia, vtraque manuum curuedine inhonesta gerens, patrocinia Virginis deprecabantur, & cum Missarum solenniis interessent, mater in principio, filia vero in fine Missæ, [curuæ manus sanantur:] optatam obtinuit sanitatem.

[29] Rursum erat quædam mulier de villa, quæ dicitur Stophenhaym, nomine Geilla, in qua bis terna Dominus per beatam Virginem Walpurgam operari dignatus est signa. [operans eius festo punitur:] Nam cum dies festus Walpurgæ Virginis adueniret annuus, omnes de prouincia, qui Deum per fidem nouerant & gratiam Walpurgæ Virginis, diem feriando celebriter percolerent, illa contumaci & irreuerenti fronte diem festum despiciens, exteriori operationi manuum, spreta solennitate diei, se ingessit, ac filare & texere cœpit secundum formam artis, quam in retroactis temporibus c in vsu habuit Quid plura? Glomex & quædam alia instrumenta huic arti competentia tali glutino manui eius adhæserunt, quod ab eius manu facile non poterant separari, sed etiam inflaturam brachij atque manus incidit intantum horribilem, vt manica inflaturam non caperet: sed a circumstantibus cum difficultate abstrahebatur. Hoc videntes vicini miseram exhortabantur, quatenus ad suffragia Walpurgæ Virginis confugeret, vt gratiam consequeretur in auxilio opportuno, quod & ita factum est. Nam veniens ad limina Virginis omnimode & subito sanitati restituta est. Quæ cum ad propria remeasset, ingrata percepti beneficij, opus prius depositum iterato assumpsit, [sanatur:] & statim detestabilem curuaturam manus & brachij in signum diuinȩ vltionis accepit. Quæ iterum ad mentem conuersa de transgressione pœnituit, & ad patrocinia dictæ Virginis recurrens, gratiam perfectæ sanitatis obtinuit.

[30] Nunc quod mirabilius est, audiamus. Item quodam die festiuo Walpurgæ Virginis iam dicta insensata mulier immemor tantorum beneficiorum manualiter operari cum inciperet, [iterum operans fit cæca:] lumine oculorum subito est priuata, quæ videns diuinæ vltionis effectum condigne locum obtinuisse, ad remedia pœnitentiæ currens, votum vouit Walpurgæ Virgini, quod si ei gratiam illuminationis obtineret, perpetuo inposterum obsequiis suis libenti animo, corde, ore, & opere tamquam studiosa famula vellet obtemperare. Quid plura? Pietas gratiosa in B. Walpurga Virgine, & virtus pœnitentiæ in hac miserabili muliere cæca vltione diuina, claro lumine ipsius oculos vestiuit, quo & inposterum gaudere permisit. [visum percipit:] O mater pia Virgo Walpurgis benigna, quæ toties delinquentem corripuisti, & correptam restituisti; aduertens Saluatoris nostri pietatem, qui principi Apostolorum Petro dixit: Non solum remittendum esse septies, sed septuagies septies, ipsi gloria, & tibi glorificatio in seculorum secula. [Matth. 18. 22]

[31] Item erat quædam mulier de Orientali Francia, id est, Franconia, quæ brachij dextri familiare officium omnino perdiderat, atque latus dextrum emortuum sentiebat, confisa de omnipotentis benignitate, & copiosa B. Walpurgæ Virginis gratia, ad monasterium eiusdem Virginis se deduci deprecabatur, [paralytica curatur:] quatenus remedium sui doloris inueniret, & Deo ac prædictæ Virgini mente inposterum deseruiret. Quod & ita factum est. Ad limina enim veniens supplici corde VValpurgam Virginem pro adipiscenda sanitate exorauit, quam perfecte in ipsa hora obtinuit, & ad propria gaudens quantocyus remeauit. Videns autem dominus eius, cuius ancilla d seruilis conditionis extiterat, eam penitus ab omni infirmitate resipuisse, ad opera manualia eam lucri caussa indiscrete compellebat. Quo facto pristinam infirmitatem incidit, & peramplius, quam antea infirmari cœpit. Quod videns dominus intra se dixit, O beata Virgo VValpurgis, si famulam meam iterum curaueris, procul omni dubio eam ab iugo seruitutis absoluens, manumittam perpetuo, quatenus non mihi, sed Deo ac tibi de cetero liberrime famuletur. Hoc voto peracto curata est, & obsequiis Dei ac VValpurgæ Virginis sedulo mancipata.

[32] Item etsi B. VValpurgis aliquos excæcatos dolore oculorum sanauerit, alios a natiuitate cæcos curauerit, tamen de miraculosa restitutione luminum, quæ in duabus personis facta est, gratia breuitatis solum enarrabimus. Erat quidam Comes, nomine Adelbertus habens quemdam pauperem, qui Fideramnus nuncupabatur. [cæcus illuminatur:] qui oculis corporalibus ab vtero matris suæ orbatus, notus cunctis fuerat; hic cum ad maturam ætatem peruenisset, petiit vt ante altare Virginis duceretur, quatenus necessitatem suam miseram querulosa voce gratiosæ Virgini proponeret, & exinde solatium illuminationis consequi mereretur. Ad dictū altare perductus, lamentabiliter exorauit, quatenus ei Dominus per intercessionem S. VValpurgæ Virginis lumina oculorum, quorum vsum expertus non fuerat, impartiri dignaretur. Tunc Deus omnipotens per interuentum VValpurgæ Virginis eumdem cæcum claro lumine & forma oculorum vestiuit, qui ad propria rediens, multo tempore superuixit, atque a plurimis agnitus, quia is erat, qui a natiuitate cæcus extiterat.

[33] Item quidam puer a natiuitate cæcus pro assecutione illuminationis ad ecclesiam VValpurgæ Virginis perductus est, [alius vno oculo:] qui dum vna cum suis Dominum deprecaretur, quatenus ei per suffragia prædictæ Virginis actum & vsum videndi donare dignaretur, multæ admirationis signum contigit. Nam in vno oculo pulchre ac perfecte illuminatus, in altero cæcitati relictus est. Cuius caussam si curiosus lector vel auditor inquirat, eidem respondebimus: Quoniam iudicia Dei abyssus multa, & altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei inuestigabiles vias habet, & ideo perscrutator maiestatis opprimetur a gloria.

[34] Item in eodem monasterio quoddam miraculum patratum est, quod non est silentio contegendum. Quidam a partibus Franciæ veniens extensa ceruice, chirothecas in manibus habēs irreuerenter, & absque debita humiliatione monasterium sæpe dictæ Virginis ingressus est, [ob irreuerentem monasterij ingressum,] & vtrum hanc negligentiam incurrerit obliuionis iniuria, vel rusticitatis stoliditate, præsumentes iudicare non possumus, sed quid eidem acciderit aduertamus. Igitur chirothecas, quas intrans monasterium in manibus habuit, [chirothecæ euanescūt,] ad mentem rediens detrahere volens non inuenit, sed de manibus euanuerant, ita quod nulla circumspectionis diligentia inueniri poterant, quantumcunque exquisite. Stabat ergo attonitus, & plus quam credi potest de re gesta admirabatur. Facta tandem oratione, acceptaque pro qua venerat benedictione, ad propria repedauit. Expletis autem quatuordecim diebus, dum sederet cibum gustaturus ad mensam, familiari cum suis vtens colloquio, cœpit, quod ei contigerat, euidenti relatione pandere: vbi, dum plura de eadem materia fabularetur ad domicilij sui domesticos, easdem & non alias iuxta se iacentes inuenit chirothecas, quas cum vidisset, hæsit animo, & vehementer admirans, tandem resumpto spiritu easdem suis ostendit sociis, ac fideliter eos consulens, [alibi redduntur,] tractare cœpit, quid de ipsis consultius agendum videretur. At omnes prouida mente censuerunt, easdem chirothecas ad monasterium VValpurgæ Virginis esse transmittendas, tam in signum patrati miraculi, quam simul in euidentiam exhortationis, quod nullus ecclesiam VValpurgæ Virginis, vel quorumcunque Sanctorum irreuerenter intrare, [in templo seruantur.] vel inibi stare quoquo modo præsumeret. Transmissæ ergo chirothecæ ad monasterium multis ostensæ sunt. Ad emendationem, & boni moris pariter commendationem hoc notandum est. Legimus itaque de S. Elizabeth, filia Regis Vngariæ, cum ad orationem staret, vel basilicam Saluatoris nostri, suorumque Sanctorum intraret, quomodo capucia de capite posuit, serta deposuit, annulos e manibus traxit, in euidentiam reuerentiæ Diuini cultus, qui cum abdicatione exterioris pompæ, & aggregatione deuotionis internæ, necnon ornatu & resplendentia bonæ conscientiæ celebrandus est.

[35] Item erat quædam puella B. VValpurgæ Virgini speciali reuerentia satis intenta, ac deuota mente ipsam colens, quæ iuuenili ætate sua nimis delectabiliter fruebatur, non tamen dissolutione inhonesta. Hæc frequenter infirmitate, & aliis admonitionibus correpta est, nec desistebat, [nimium ludentis manui pila adhæret.] sed vt frequenter cum suis sodalibus ludens iocabatur, & inter alios ludos cuidam ludo satis dissolute magis intendebat, qui proiectio pilæ nuncupatur, quo sibi puellæ & iuuenes mutuo pilam proiiciendo porrigunt, & rursum eamdem recipiunt, & hic ludus cachinnis & inordinatis motibus interdum abundare dicitur. Et ecce S. VValpurgis Virgo sibi deuotam non dereliquit, sed ei mirabili vexatione intellectum dedit, nam cum multipliciter correpta, & non tamen correcta, ludum prædictum, quem amauerat, quadam hora exerceret, pila manui eius intantum adhæsit, vt ab ea dolore magno simul & verecundia vix auelleretur. Quo facto resipuit, & inposterum mentem suam ab omni mundiali gaudio retraxit, ita vt Deo Sanctæque VValpurgæ Virgini officiosa sedulitate pro residuo sui temporis deseruiret.

[Annotata]

a Aliis Monheim & Mouuenheim, de quo supra actum.

b MS. Eystet. Heubila. MS. Antuerp. Luiuuilla. supra Liubila.

c Canis. visitauerat.

d Colitur S. Elisabeth 19 Nouemb.

CAPVT VII
Fluxus olei miraculosus e corpore S. VValburgis.

[36] Pro finali quoque conclusione annotare decreuimus, quod sanctum corpus gloriosæ VValpurgæ Virginis in altari publico eiusdem monasterij caute ac reuerenter longe præfatus Antistes Erbertus recondidit. Vbi miracula vsque in hodiernum diem continuata feliciter crebrescunt. [Oleum eius] Nam de membris eius virgineis, maxime tamen pectoralibus, sacrum emanat oleum, quod gratia Dei & intercessione B. VValpurgæ Virginis cæcos illuminat, [sanat plurimos,] surdos audire facit, & gressum claudis reddit, cunctisque debilibus optatum effectum deuote petentibus misericorditer indulget.

[37] Quam etiam gratiam curationis ipsi experti sumus. Nam graui infirmitate ægrotantes, ad excidiū vitæ deuenimus, & rememorantes gratiam, quam B. VValpurgis suis dilectoribus indesinenter ostendit, [a graui morbo] præcepimus de oleo sacrosanctæ suæ emanationis nobis copiosius afferri, & desiderabili haustu phialam plenam ebibimus, orantes in hæc verba: O B. VValpurgis Virgo, ob reuerentiam B. [Philippum Episc. scriptorem:] VVillibaldi fratris tui dilectissimi, cuius successor indignus sum ego Philippus peccator, interpella pro me ad Dominum pro cōdonatione peccatorum meorum, & vt respirem a grauamine huius ægritudinis, ad laudem Dei omnipotentis, & intemeratæ matris eius Virginis Mariæ. Vt quid plura? Eadem die a criticauimus, & breui post in tempore sanitati omnimode restituti sumus.

[38] Hoc quoque sciendum, quod hora celebrationis Missarum cum Sacramentum corporis & sanguinis Iesu Christi in altari conficitur, [manat copiosius sub consecrationem,] in quo recondita est, frequentius nec non vberius oleum de sacro corpore eius distillat. Vnde hæc hora pro receptione eiusdem olei diligentissime obseruatur. Et si phialæ, in quibus sacrum oleum recipiendum est, non directe vel perpendiculariter distillationi supponantur, guttæ eiusdem olei sibi cohærent dependentes, ad modum botti, vel faui mellis nequaquam in alium locum decidentes, sed postquam negligentia corrigitur, & vasa, in quibus munde sacrum oleum recipi debet, [& vasis mundis suppositis:] distillationi aptantur, eisdem sine omni cooperatione illabitur, per quod aperte monstratur, vt in vasa munda recipi debeat, quia ab immundis locis vel vasis omnino se præseruat. Et sæpe compertum est, quod receptum in vase etiam mundo, si immunde vel irreuerenter teneatur, vel ad locum, vbi peccata illecebræ perpetrari consueuerunt, deportetur, omnino euanescit, vel orificium vasis ipsum oleum nequaquam ad effectum sanationis egreditur.

[39] Ex scriptis etiam colligimus, & certa relatione fide dignorum intelleximus, quod ciuitas Eystettensis vna cum tota diœcesi, [cessat tempore Interdicti Ecclesiastici.] ecclesiastico interdicto quodam tempore supposita fuerat, propter quasdam damnosas iniurias, quas Episcopus, qui tunc præerat, a Baronibus terræ & incolis sustinuit. Ex tunc liquor sacræ emanationis stillare cessauit, vsque in diem, qua ecclesia restituta esset indemnitati. Et idem venerabilis Episcopus cum vniuersitate ciuitatis indicto ieiunio nudipes, & absque lineis ad monasterium B. VValpurgis ascendit, deuote ac subnixe cum vniuersitate populi sui supplicans, ne effectu tantæ benignitatis, sicut est emanatio sacri liquoris, in amplius ciuitas priuaretur. Et accedens ad altare dictus Pontifex Missarum solennia astante populo deuote peregit, & in cōfectione Sacramenti, & eiusdem perceptione sacratissimus liquor, qui infra spatium vnius anni nequaquam distillauerat, nec vllo modo se ostenderat, adeo abunde erupit, vt ampullam dimidiæ pintæ capacitatis, vel vnius serici adimpleret. Quod Pontifex videns cum plebe Deo deuota, plusquam narrari potest, gaudio repletus, immensas gratiarum actiones Deo ac B. VValpurgæ pro concessione tanti beneficij persoluit. b

[40] Notandum, quod etiam idem sacrum oleum tantæ munditiæ ac meracitatis existit, vt sine omni corruptione & fœda maculationis fȩculentia per ducentos annos seruatum consimilis puritatis inuenitur cum illo, [200 annis incorruptū seruatur:] quod hodierno die de stillicidio eiusdem sacræ emanationis susceptum est.

[41] Nunc videamus quid sibi vult per significationem emanatio sacri olei in B. VValpurga, vel aliis Sanctis puta in B. Nicolao, vel B. Katharina, vel glorioso c Gundekraro Pontifice nostro, vel quibuscumque d Sanctis, quibus concessum est ex speciali prærogatiua meritorum, [Fluxus olei variis Sanctis concessus,] & ostensione magnitudinis præmiorum. Iuxta quod sciendum, quod oleum cuicumque liquori infusum supernatat, vnde misericordiam ex similitudine designat. Superexaltat enim misericordia iudicium. Et iterum: Misericordia eius super omnia opera eius. [Iac, 2. 13] [Eccli. 18. 12] Oleum nihilominus magnæ est leuitatis & multæ vtilitatis: nam illuminat, pascit, & sanat. Sic pietas secundum beatum Apostolum ad multa proficiendo valet, habet enim promissionem vitæ, quæ nunc est, & vitæ futuræ. [1 Tim. 4. 8] Hinc etiam est, quod oleum cordialem pietatem sua proprietate exprimit, [ob misericordiam eorum & pietatem in vita præexhibitam.] & ideo de Sanctorum corporibus sacri olei emanatio plenitudinem exuberantis misericordiæ, ac redundantiam viscerosæ pietatis, ac lenitatem mititatis præostendendo figurat. Fuerunt namque hi Sancti, qui habent scaturiginem emanationis sacri olei misericordissimi ac piissimi in vita, & ideo misericordiam consecuti per signa misericordiæ & pietatis hominibus post mortem laudabiliter innotescunt. Sic B. VValpurgis Virgo tanquam oliua in domo Domini fructuosa, & quasi oliua in campis Ecclesiæ speciosa per oleū effusum dilatauit nomen suum. Riuulo enim suæ sacrȩ emanationis notitia sanctitatis eius deriuata est in fines terræ. Oleo misericordiæ & pietatis illuminans cæcos, spiritualiter & corporaliter pascens esurientes in bonis per affectum sancti desiderij, ac corpore sauciatos sanans, contritis corde medetur. Amen.

[Annotata]

a Canis. creticauimus. Sunt medicis dies critici, in quibus de morbis fertur iudicium.

b Monachus Rebdorffensis serm. 4 de S. VValburge, Quando Sorores, inquit, illius conuentus Eystettensis sunt discordes, cessare solet stillicidium.

c Gundicarius II, ordinatus Episc. Eystet. anno 1058, mortuus 2 Augusti an. 1074. Ossa eius decentius collocata an. 1309, patratis 56 miraculis, quorum aliqua recenset Gretserus in Catalogo Episc. Eystettensium.

d Plures Sanctos μυροβλήτας recensent ad Vitam S. VValburgis Raderus & Steuartius notat. 5. Gretserus etiam de Oleo S. VValburgis cap. 5. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 140 & seqq. Conscribebat nuper de iis librum amicus noster Siluester Aiossa Capuæ. necdum editum audiuimus.

VITA VI S. VVALBVRGIS
studio sanctimonialium Eystettensium scripta,
ex II MSS. a Steuartio edita.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

BHL Number: 8774

CVRA SANCTIMONIALIVM.

PROLOGVS SANCTIMONIALIVM.

[1] Noua non cupimus, sed vetera ad memoriam plurimorum reducere volentes, cum plerumque apud cœnobium nostrum S. Walpurgæ, ordinis almi Patris S. Benedicti, Eystettensis ciuitatis & diœcesis, in quo corpus eiusdem Virginis S. Walpurgæ corporaliter, mirabili quodam modo requiescit, historia, Legenda, Vitaque sanctissimæ Virginis VValburgæ Latino, potiusque materno stylo, ob eius virtutum merita, exercitiaque sequenda, sine numero expostuletur, quæ rarissime integra, veraque apud alios inuenitur; satisfacere deuote postulantium cordibus cupimus, & ad honorem Dei, Genitricisque suæ immaculatæ, haud non S. VValpurgæ, omniumque Sanctorum, hanc impertire, & ad notitiam omnium perducere paratissimæ sumus. Ideo arte impressoria, stylo vero, ordine & forma ex originali antiquissimo libro nostri monasterij, hanc exarari fecimus cum summa diligentia, illo solo intuitu, vt ex hoc crescat honor Dei & Sanctorum, lausque S. VValpurgæ, memoriaque nostri conuentus salubris, per hanc participationem apud legentes habeatur. Vnde & illi pro nobis omnibus apud Altissimum intercedere dignentur. Amen. a

[Annotatum]

a

Annectebantur dein varia de S. Richardo parente, quæ nos abunde dedimus 7 Februarij, & quæ ibidē dicuntur de Offonis regno illi tradito discussimus § 5 pag. 73. Horum loco seriem capitum huius Vitæ subiungimus, dein eam more nostro diuisuri. Sunt autem hæc a Steuartio edita:
Cap. 1.De ortu & genere D. Walpurgis.
2 De vocatione D. Walpurgis ex Anglia in Germaniam.
3 De exitu B. Walpurgis ex Anglia in Germaniam & miraculo.
4 Quomodo religionis velum acceperit, & velata vixerit, & de industria S. VVunibaldi fratris eius.
5 De laudabili regimine S. VValpurgis post fratris sui S. VVunibaldi mortem.
6 Miraculum in vita ab ipsa Virgine perpetratum.
7 Aliud miraculum infirmæ Virginis sanitati restitutæ.
8 De obitu S. VValpurgis, sepultura & miraculis inibi factis.
9 De reuelatione S. VValpurgis Otkario VI Eystettensium Episcopo facta.
10 De prima translatione S. VValpurgis per Otkarium Episcopum & miraculis in illa factis.
11 De aduentu S. VValpurgis ad Eystett, & altera translatione eiusdem.
12 De vltima translatione seu eleuatione sanctæ Virginis, cum eius reliquiæ summo altari monasterij S. VValpurgis ciuitatis Eystettensis sunt impositæ.

CAPVT I
S. VValburgis ortus, genus, aduentus ex Anglia in Germaniam.

cap. 1

[2] Igitur Beata VValpurga Virgo Deo placida, [S. VValburgis pater S. Richardus,] & hominibus grata, ex illustri prosapia, imo stirpe regia exorta, scilicet ex Richardo Rege Anglorū, nunc vero consorte Angelorum, patrem in cura, genitorem in natura sortita est; qui liberos suos disciplinam Christianæ religionis, & viam veritatis, tam per se quam per fideles pædagogos dignissime docuit. Qui postea ad exhortationem liberorum suorum, videlicet S. VVillibaldi, & B. VVunebaldi, necnon S. VValburgæ, regnum & patriam dereliquit, & peregrinationem duram vna cum liberis secum assumptis, Oceani periculo se commisit, [obit Lucæ:] & tandem post multos labores, & multa pericula, ad Luccam, seu Lucanensem ciuitatem, peruenit: & ibidem mortali infirmitate consummatus, in monasterio S. Frigdiani in Domino feliciter quieuit.

[3] [fratres S. VVillibaldus Hierosolymam petit;] Post cuius transitum beatissimum, filij eius Sanctus videlicet VVillibaldus & VVunebaldus vna cum sociis suis, ad limina Apostolorum Petri & Pauli perrexerunt, & a Papa a Gregorio licentia obtenta, VVillibaldus & quidam ex sociis Ierosolymam petierunt, S. VVunebaldo propter infirmitatem magnam, qua tunc detinebatur, Romæ relicto: qui ad mandatum Papȩ b Gregorij c … ad instantiam S. Bonifacij d Moguntinæ Sedis Archiepiscopi, qui cum vtilitatis caussa, & ex legatione Pippini Regis Alamannorum Romam aduenisset, [S. VVunibaldus in Germaniā profectus,] suppliciter Dominum Papam exorauit, vt eius adiutorio talem cooperatorem & socium in agricultura Dei mereretur accipere. Cuius petitioni Gregorius Papa libenter acquiescens, rogando præcepit, vt ipse VVunebaldus, contubernio S. Bonifacij auunculi adhæreret, & in omnibus eius consilio & præcepto ad seruiendum Deo obediret.

[4] Hoc quoque S. Bonifacius a prædicto Papa obtinuit, vt si quando diuina clementia S. VVillibaldum eius conspectui præsentaret, in adiutorium sibi ad Alamanniam eum transmitteret. [habitu monastico assumpto] Et peracta legatione, & Apostolica benedictione percepta, ad Alamanniam rediit vna cum S. VVunebaldo cooperatore suo, quem postea a Maguntia in Thuringiam transmisit, & ibidem S. VVunebaldo habitum monasticæ religionis, secundum Regulam sancti Patris Benedicti tribuit, & ad sacerdotij gradus promouit. Sanctus vero VVunibaldus virtutem obedientiæ attendens, in spiritu humilitatis, in cunctis, quæ ei iniungebantur, perfectum se seruientem exhibuit, & sicut bonus filius & perfectus discipulus, vsque ad mortem e S. Bonifacio obediuit. Videns autem Archiepiscopus, [præest 7 ecclesiis in Thuringia,] quod S. VVunebaldus in omni iustitia & sanctitate proficeret, septem ei ecclesias in Thuringia regendas commisit: quas ipse ad tantum culmen perfectionis prouexit, vt vsque in f hodiernum diem per totam illam prouinciam in laudem Dei, honor & gloria S. VVunibaldi prædicetur.

[5] Cum ergo hæc in Alamannia circa B. VVunibaldum agerentur, B. VVillibaldus frater eius, in peregrinatione, viso sepulchro Christi Ierosolymis, [ille Hierosolymis redux] locoque passionis eius, tandem ad montem Casinum, vbi ex institutione S. Benedicti Abbatis monasticam religionem vigere audierat, [in monte Casino degit monachus,] peruenit. Quem Pater Abbas eiusdem monasterij, cui nomen Petronax erat, vnanimi consensu sui conuentus, in monachum & confratrem ad humilem sui petitionem assumpsit: vbi in omni morum & conuersationis honestate, mirabilem, & imitabilem se exhibuit. Mansit itaque apud eos multo tempore irreprehensibilis, imo per omnia laudabilis.

[6] Et tunc omnibus valefaciens, de licentia Abbatis, cum quibusdam honestis fratribus, [redit Romam,] Ecclesiasticæ vtilitatis caussa, ad Dominum Papam properantibus, iterum Romam transiuit. Præsentatus itaque Apostolico conspectui, benignissime susceptus est. Et paterna exhortatione, & Apostolica auctoritate præcipiendo rogauit, vt sine contradictione ad S. Bonifacium Maguntinæ Sedis Archiepiscopum, [mittitur ad S. Bonifacium] cum festinatione properaret, & in vinea Sabaoth fidelem cooperatorem & humilem ministrum in omnibus, quæ ei S. Bonifacius iniungeret, se exhiberet. Cuius præcepto S. VVillibaldus in spiritu humilitatis obediens, [in Germaniam:] Apostolica benedictione roboratus, in Alamanniam ad S. Bonifacium eius auunculum, sicut ei a Domino Papa præceptum fuerat, peruenit, & quomodo ad seruiendum, & ad obediendum ei a Domino Papa missus fuerit, ex ordine narrauit.

[7] Postquam vero S. Bonifacius & S. VVunebaldus, ceterique eiusdem societatis fideles Fratres, tam dilectum Deo & hominibus fratrem saluum recepissent, diutissime in oscula & in collum eius irruerunt, & præ gaudio flentes, Deum largitorem omnium bonorum, pro vniuersis beneficiis suis glorificauerunt. Et beatissimus Præsul Bonifacius ex allodiis Swiggerij Comitis, quæ S. Bonifacio, cum mancipiis seruiendum, Deo viuenti deuotissime obtulit, [cōsecratur Episcopus Eystettēsis] in episcopatum Eystettensem fundauit, & ipsum S. VVillibaldum Deo dignum Episcopum Eystettensibus præfecit: quibus verbum vitæ euangelizauit, & in omni Pontificatus officio fidelem dispensatorem, & bonum seruum Dei se ostendit. His itaque prælibatis, quomodo VVunibaldus in Thuringia, Sanctusque VVillibaldus in Eystett, institutus fuerit, quod intellectus historiæ S. VValpurgis esse de necessitate g requirit: nunc restat, Deo fauente, & vita comite, vt stylum conuertamus ad ea, quæ de B. VValpurgæ vita tractanda promisimus, vnde conuenit, vt digressiones in amplius nequaquam admittamus, nisi in quantum præsens opus requirit.

cap. 2

[8] Sciendum igitur, quod sæpedicti ac semper benedicti fratres, Beatus videlicet VVillibaldus, ac S. VVunnibaldus, a tempore, quo fide dignorum relatione intellexerunt, h VVunnam, seu VVunneheydam, [post obitum matris,] Reginam Angliæ genitricem suam, mulierem virtutis ac præclari meriti, viam vniuersæ carnis fuisse ingressam; tunc & frequenter de sorore sua, Beata videlicet VValpurga, naturali affectu stimulati, & caritate, quæ religiosos decet inflammati, sollicitari cogebantur: scientes eam post discessum matris, omni solatio temporali destitutam. Hæc igitur aduertentes, de consilio B. Bonifacij, decreuerunt, vt eam fideli vocatione ad se venire rogando præciperent, quatenus ipsa per eos, & ipsi per cetera mutua in Domino consolatione fruerentur. [missa in Angliam a fratribus & S. Bonifacio legatione,] Quod & ita decretum, in factum prodiit. Per fideles namque nuntios, & famosa legatione B. Bonifacius neptem, & fratres sororem prædulci supplicatione, & prece inuincibili sollicitabant, quatenus ad eos venire non omitteret; cum ipsi Patres spirituales ipsam, quam genuissent, in Christo filiam, auctoritatiua admonitione ad id faciendum hortarentur.

[9] Virgo VValpurgis gratiosa semper hoc supplex mandatum ac fidele consilium sagaci mente complectens, [euocata VValburgis] supra quam enarrari potest in Domino gratulabatur, vberrimas ei gratiarum actiones exoluens super eo, quod tam magnificorum Patrum, ac carissimorum fratrum meruisset reuerenda salutatione, ac piissima exhortatione visitari. Ex tunc Virgo VValpurgis sapiens, & vna de numero prudentum, solerter cogitare cœpit, & cogitando in spiritu scrutabatur, quid ei in hoc casu liceret, eamque deceret, necnon ipsi feliciter expediret. Itaque Walpurgis virgo humillima proprij sensus sagacitati non innitebatur, sed tota deuotione se Deo committens, suppliciter exorabat, vt in vitandis & agendis, voluntate Domini bona, beneplacente, & perfecta semper regeretur. Et non post multum temporis diuina reuelatione cognouit, quod suæ inuitationis vocatio a Deo præordinata fuisset, & secundum diuinæ voluntatis nutum prodiisset: [ex Diuina reuelatione acquiescit:] vnde consensum liberrimum huic gratiosæ inuitationi præbere non dubitaret, nec dubitando in amplius quoquo modo differre deberet.

cap. 3

[10] Ex hac certificatione Virgo Walpurgis deuotissima, plusquam credi potest, mente gauisa est. Ex illa hora mente sollicita tractare cœpit, quomodo conceptum iter Deo laudabiliter, & sibi vtiliter aggrederetur: & collegit atque elegit conformes ac ipsius intentioni congruentes. [cum comitibus] Et expedita decenti prouisione, quæ in expensis, & impensis ad dictum iter requirebatur, de licentia eorum, qui sibi, suæque societati auctoritatiue præerant, sæpe dictum iter aggressa est. Et valedicens suis, ac solo natalis patriæ, tamquam filia laudabilis obedientiæ, audiens consilia, videns Sanctorum exempla, populum suum oblita est & domum patris sui, quæ retro sunt paruipendens: & potiora futuræ benedictionis charismata inquirens, [mare ingreditur:] viam propositæ voluntatis exorditur; & cum sua ordinata, nec minus deuota societate ad mare Anglicanum vsque perueniens, mari placido, & aura optabili puppim conscendit; & votiue nauigantes pro aliqua parte temporis, diabolus humani generis inimicus, qui Sanctis Dei per diuersa tentationum machinamenta aduersari consueuit, sæuitiam mari, [tempestate iactatur,] & intemperiem aëri immittens, mare sæuire fecit, & contrarietate ventorum in periculosas vndas compulit, ita vt nautæ instrumenta nauigandi proiicerent, & de sola salute æterna Dominū deprecarentur.

[11] Quo viso, Virgo Walpurgis deuotissima in oratione se prostrauit. [eam precibus sedat,] Et surgens ab oratione, imperio Diuinæ virtutis suffulta, imperauit mari & ventis: quo facto, statim aura datur grata, necnon quieuerunt maria iussu Diuinæ voluntatis. Tunc vehementi ac lætabunda admiratione omnes, qui erant in naui, gratulari in Domino cogebantur, quod tam supersalutifera liberatione a periculo mortis, quod eis ex tempestate maris imminebat, erepti sunt. Et beatam Walpurgam, tamquam specialiter Deo dilectam, ex hoc signo deprehendentes, vt sanctam per omnia venerabantur, & fauente Dei gratia, pro desiderio ad portum salutis applicuerunt: & de naui exeuntes, operibus virtutum se contulerunt. Et vt longa locorum spatia breui sermone transeamus, memorata Virgo necnon semper memoriter recolenda, cum sua societate ad B. Bonifacium Archiepiscopum, & ad suum fratrem S. Willibaldum in Alamanniam, [venit Moguntiam.] in ciuitatem Moguntinam peruenit; ibique hilari ac gratiosa hospitalitate suscepta, & pro tempore cum eisdem commorata, dulci allocutione fruebatur, ex qua delectabatur in Domino. Et qualiter nutu diuinæ voluntatis, & auctoritate vocationis ipsorum, patriam deseruisset, & ad eos, secundum formam mandati properasset, & quomodo in via custodita a Domino, ab omni discrimine itineris salubriter ad terminū viæ peruenisset, etiam ex ordine narrauit.

[Annotata]

a Gregorio II.

b Gregorij III, vt supra probatum.

c Desunt ista aut similia, in Germaniam, seu Alamanniam discessit.

d Postea Moguntinus Archiepiscopus factus est, vti ea & sequentia de Pippino Rege supra correximus.

e Post obitum S. Bonifacij vixit S. VVunibaldus 7 annis & 6 mensibus.

f Circa annum 1150 cum scriberet Adelbertus, ex quo ista desumpta.

g Mallet Steuartius, requirebat.

h Silent antiquiores nomen matris, VVion relatus 7 Febr. pag, 74 nu. 26 Vunnam, seu Bonnam. vocat, sororem S. Bonifacij.

CAPVT II
S. VValburgis vita monastica: miracula.

cap. 4

[12] Intelligens autem Virgo Walpurgis, quod S. Wunebaldus frater eius vitam monasticam atque cælibem in prouincia Thuringiæ duceret, & præfectus septem monasteriis sui ordinis, auctoritate S. Bonifacij fuisset, quæ laudabiliter, [Abitura in Thuringiam ad S. VVunibaldum fratrem,] vt sanctum Dei & electum decet, religiosissime gubernaret; suppliciter S. Bonifacium, nec non fratrem suum, videlicet S. Willibaldum, exorauit; quatenus eam ad fratrem suum, Sanctum videlicet Wunibaldum Abbatem sanctissimum destinaret, vt eius consilio & cooperatione sub regulari custodia ac monasterialis vitæ exercitio, gratia Dei fauente, seruaretur. Vt autem audissent Patres sanctissimi, Archiepiscopus videlicet & eius Coëpiscopus B. Willibaldus, quod ipsa intentione sancta, ac motiuo rationabili duceretur, suam petitionem approbant, & velum ei tradentes secundum regulam S. Benedicti, ipsi licentiam abeundi, & ad S. Wunebaldum diuertendi concesserunt. [suscipit habitum monasticum:] Quæ profecta, ad S. Wunnebaldum perueniens, religiosa salutatione suscepta est.

[13] Tunc soror fratri caussam aduentus sui exposuit, atque eidem humili prece in Domino supplicauit, quatenus ipsam vna cum societate sua deuota, in aliquo monasterio locare curaret, vt ibi Deo famulantes, quanto ab exterioribus magis abstractæ, tanto interioribus magis intentæ inuenirentur. Quod & ita factum legimus. Nam B. Wunnebaldus sæpedictam sororem suam, vna cum societate sua, in quodam monasterio collocauit, quod vsque in hodiernum diem, a Cœnobium sanctæ VValpurgis dicitur. [in monasterio collocatur.] Videns autem virgo Christi dilecta se pro voto sancti desiderij fore in loco religionis positam, talem se exhibuit, vt ab omnibus in exercitio virtutum, & spirituali ædificatione bonorum morum commendaretur. Erat enim seruans formam virtutum, videlicet caritatem & humilitatem, necnon benignitatem & cordis patientiam, [sancte viuit] quæ opus perfectum habet, & studio earumdem se perfici satagebat. Et quid plura? Cum eius mirificæ sanctitatis vita, aspicientium, vel de ipsa audientium, fuerit disciplina. Et quanta fuerit in iubilo contemplationis, quam frequens in verbo orationis, quam efficax in prece intercessionis, quam matura in silentio discretionis, quam sollicita in re & modo cuiuscumque piæ actionis, nullus de ea sufficienter enarrare præsumat.

[14] Factum est autem, cum B. VVunnebaldus frequenter ad Dominum & auunculum suum, Sanctum videlicet Bonifacium, nec non fratrem suum, scilicet VVillibaldum, gratia consilij & spiritualis solatij diuerteret, quod multo honore & reuerentia ab omnibus suscipiebatur, & tamquam vir sanctitate præclarus a cunctis venerabatur. Et, cum vir beatus famam suam, tam in prouincia Thuringiæ, quam etiam circa partes Rheni, multum per omnem modum exaltari conspiceret, [S. VVunibaldus solitudinem amat.] timuit fructum laborum suorum vanæ laudis gloria euanescere, & lampadem suam, veniente sponso, infatuato oleo tenebrescere, elongauit se ab omni quod videbatur sapere pompam seculi, fugiens ab omni applausu hominum, vt maneret in contemplationis solitudine. Itaque Ecclesiis, quas regendas susceperat, bene dispositis, accepta licentia ab Archiepiscopo, [cū S. VVilibaldo] secretum solitudinis petiuit, & ad partes illas, quæ Swanuelden nuncupatur, accessit. Et cum diu hac & illac circumcursando, locum suo desiderio complacentem quæreret; tandem diuina prouidentia ita disponente, ad monasterium, quod dicitur Eystett, ad fratrem suū Episcopum VVillibaldum peruenit: & ibi inter se disputantes, qualiter suæ voluntatis arbitrio effectum præbere potuisset. Tunc illi pergentes, inuenerunt inter densitates siluarum, & inter conuallia montium solitudinem, multitudine fontium & qualitate suæ magnitudinis veloci impetu decurrentium irriguam, & monasticæ habitationis congruam b inuenit. Cuius loci situm vir beatus diligenter considerans, toto corde exhilaratus est. Et benedicens Deo, soloque prostratus, cum Propheta exclamauit dicens: Hæc requies mea in seculum seculi, [reperto loco idoneo.] hic habitabo, quoniam elegi eam. [Ps. 131. 14] Quem locum vir Deo plenus, de consilio & auxilio S. VVillibaldi fratris sui, ad quem maior pars de iure pertinebat, obtinuit, & in eo oratorium cum mansiunculis extruxit, & vitam sanctorum Patrum imitatus, ad seruiendum Deo religiosas personas, [ædificat monasterium:] & in obseruatione mandatorum Dei probatas, collegit, & cœnobialem vitam celebrari, & regulam S. Benedicti obseruari inibi constituit, & loco nomen Heidenheim vsque in hodiernum diem permansit.

[15] Assumpsit etiam sororem suam S. VValpurgam, Virginem Deo dicatam, [eo euocata S. VValburgis,] quæ cum Virginibus Christo desponsatis, sub imperio & eruditione sua, de consilio S. Bonifacij Archiepiscopi, & B. VVillibaldi Eystettensis Episcopi, seipsas hostiam immaculatam Deo viuenti, sub discretione regularis disciplinæ iugiter immolauerunt, construxitque eisdem sacris Virginibus oratorium a suo monasterio, [præficitur Virginibus,] vt decebat, segregatum, non tamen longe positum; in quo præfatas Virgines ponens, famulari Deo pro posse & nosse præcepit: quas etiam verbo sanæ doctrinæ, & exemplo bonæ vitæ indesinenter ad formam perfectionis hortabatur. Creuit itaque locus ille per merita S. VVunnebaldi & S. VValpurgæ Virginis, [monasterio duplicato,] & sicut interius orationibus, & diuino obsequio Sanctorum est adornatus, ita breui tempore in exterioribus fidelium oblationibus est amplificatus. Nam omne monasterium, quod in spiritualibus bene regitur, in temporalibus optime prosperatur. Et omnes, qui in spirituali ædificatione per verbum S. Wunnebaldi, & exemplaritatem sanctitatis B. Walpurgæ proficiebant, [& ditato:] de prædiis, de mancipiis, de rebus mobilibus, de auro, de argento, de gemmis, de auro textis vestibus, per manum S. VVunnebaldi atque S. VValpurgæ Virginis, oblationes offerebant.

[16] Cum autem venerabilis Abbas & Confessor Christi, & soror eius iam dicta & semper laude digna, viderent fines prædiorum suorum dilatari, & in omni ornamento & diuitiis temporalibus res Ecclesiæ augeri; [beneficentia in pauperes,] veriti extollentiam oculorum ex superfluitate diuitiarum generari, partem Ecclesiasticarum rerum in vsus pauperum distribuerunt, & quædam ex prædiis ecclesiæ, cellis adiacentibus adhuc mendicitate paupertatis laborantibus, hilari mente & larga manu contradiderunt. Sub ipsis etiam & per ipsos viguit religio monachorum, ipso exhortante, & S. VValpurga adoperante, sanctitas & castitas floruit Virginum, fuitque illo tempore ipsorum ecclesia, asyle & portus omniū laborantium, nec fuit, qui in tribulationibus suis non inueniret ibi certum refugium, per merita & orationes Sanctorum inibi Deo ministrantium.

[17] Cum autem S. VVunnebaldus venerabilis Abbas & Confessor Christi, Deo vocante, & ipso ad cælestia regna suspirante, territorium sui meritorij incolatus attigisset, [obit S. VVunibaldus:] graui infirmitate correptus, cursum vitæ consummauit, de huius peregrinationis exilio ad cælestem patriam, ac de transitorio labore quinta decima Kalend. Ianuarij, in cælestem requiem feliciter migrauit. Cuius corpus S. VVillibaldus frater eius, Eystettensis Episcopus suusque Diœcesanus, cum multitudine virorum ac mulierum ad exequias sancti viri currentium, deuotione Clericorum, & orationibus monachorum, sanctarum Virginum, [sepelitur.] in oratorio, quod ipse venerabilis Pater VVunnebaldus Deo fabricauerat, honorifice sepeliuit: quod idem Præsul ob honorem Dei & reuerentiam B. Iacobi maioris, qui Patronus eiusdem loci dignoscebatur, necnon propter fratris dilectionem, ampliauit & adornauit. Flebant autem omnes, qui tunc aderant, quod tanti Patris corporali præsentia orbati esset. Gaudebant vero, quod ad cælestem iudicem tam Deo placitum intercessorem præmisissent. Secuta sunt autem signa in sanctitatis eius argumentum, prout studiosus Lector in propria eius Legenda videre poterit.

cap. 5

[18] Denique post mortem fratris sui, sancta & venerabilis Virgo VValpurgis, [S. VValburgis vtrique monasterio præficitur:] ex districta iniunctione S. VVillibaldi, superstitis fratris sui, atque pariter diœcesani, gubernacula & regimen regularis disciplinæ in cella Heidenheimensi, tam super monachos, quam super sanctimoniales, non sine effusione lacrymarum cogebatur suscipere. Nouerat namque sororem suam Pater spiritualis, & frater vterinus, quod constanter strenua in corrigendis, & misericorditer pia in compatiendis procul omni dubio indeficienter inueniretur. Non autem quærens honorem, sed tribulationem & dolorem, vt in sequentibus apparebit, inuocando nomen Domini, iniunctam sibi gubernationem humili obeditione suscepit, & sedecim annis, id est, quoad vsque vixit, dicta gubernacula tenuit, & seipsam formam & exemplum bene viuendi ostendens, omnem excessum strenue, &, vt ita dicam, viriliter correxit.

[19] Tantæ enim fuit, cum tempus & res exposcebat, grauitatis, & tantæ, pro congruitate loci & temporis oportunitate, pietatis ac mansuetudinis, & omni hora in conuersatione sua tantæ extitit sanctimoniæ & perfectionis, vt ab omnibus merito veneraretur vt Domina, & a cunctis diligeretur vt mater amantissima. Fide namque recta luculenter, spe firma fortiter, [omni virtute excellit,] caritate perfecta dulciter, cum suis intrare contendebat in requiem. Nam recta ratione agibilium vtebatur in negotiis, luminosa iustitia fruebatur in iudiciis, constantissime fortitudini innitebatur in aduersis, caritate cunctos sibi conuiuentes superabat, humilitate longe præibat. Item frequens erat in manuali labore, frequentior in lectione, frequentissima in oratione. Frequens in manuali labore fuit, ne panem otiosa comederet; sed labores manuum manducaret: frequentior erat in lectione: frequentissima etiam in oratione, in qua Deo loquimur. Hæc de virtutum studiis, & studiorum exercitiis pauca de innumeris dicta sufficiant.

cap. 6

[20] Contigit namque vt in ipso, quod frater eius condidit monasterio, Heidenheim, dum ipsa Christo sedulo seruiens moraretur, & peracta vespertina synaxi, reuertente ipsa de ecclesia ad solitum diuersorium, noctem proximam cæcæ tenebræ minarentur, [lumine auare subtracto] ac quidam custos eiusdem Ecclesiæ, vocamine Gomeradus, lumine præuium stolidus denegaret petenti. Illa, vt est mos sanctarum mentium, iniuriam sibi illatam patienti animo gestans, sanctimonialibus, prout ratio dictauerat temporis, mensam, cœnandi gratia, adeuntibuss incœnata lectisternia petiit. Tum mirum in modum, in communi earumdem sanctimonialium dormitorio, tanta lux vsque ad pulsum matutinalis officij coruscauit, vt eadem pro sui nimietate fulgoris, terræ intima penetrare videretur. Stupentibus itaque quæ viderant sacratis Deo vniuersis, & præ gaudio exultantibus cunctis, ad matrem VValpurgam conuenere c deuote, & visum lucis terrificæ narrauere. [lucem cælitus impetrat:] At illa se totam conuertens ad Dominum, lacrymis fusis istam prorupit in vocem: Tibi Domine, cui ancilla humilis deseruire decreui a cunabulis, collato de munere gratias refero, qui ad excitandos famularum tuarum mihi cohærentium animos, me indignam luminis tui solamine visitare dignatus es, & tetri horroris caliginem crassam, misericordiæ tuæ radiis euacuasti. Et id non meis meritis valet asscribi, verum gratuitæ tuæ munificentiæ, pietati & precibus mei & tui deuoti famuli fratris.

cap. 7

[21] Præterea virgo memorata & semper in ore tenenda VValpurgis, exitum fratris VVunnebaldi, vt sexui moris est fæminarum, grauiter pectore gerens, contigit, vt quadam vespera nullo ex monasterio vel leniter sentiente, [noctu egressa] egrediens, ad domum cuiusdam diuitis deueniret, & ante fores eiusdem quasi peregrina quædam & ignota sola consisteret. Quo dum eam dominus domus, siue familia, intrinsecus famulatus officia præbens, sensisset astantem, quæque foret persona nesciret, æstuante patrefamilias cum domesticis vniuersis, ne rabida canum suorum audacia, qualiscumque esse videretur persona, eam laniando discerperet, iussit, vt quæque esset ocyus indicaret. [canum ferociam cōtemnit,] Tum illa: Nequaquam, inquit, me tui, quos vereris, canes insano dente contingere quibunt, nec VValpurgam, sic enim nuncupor, mordere valebunt. Ipse nempe, qui me ad domum tuam perduxit incolumem, ad locum, vnde veni, reducet valentem: & qui me ad tuum, te ignorante, pertulit atriū, ipse tuȩ domui medicinæ conferet donū, si totis viribus eumdē credideris medicū medicorum. Quo audito, vir illustris a loco, quo sederat, illico prosiliuit, & animo consternatus, quare ad ostium nobilis persona, & Omnipotentis ancilla constiterit, requisiuit. Illa vero, non sine caussa se venisse asseruit. Tum vir memoratus cum omni veneratione eam in domo excepit, & omnem famulatum debitæ seruitutis exhibuit. Vbi ventum est ad noctis moras soporis silentio temperandas, Virginem sacram non alicubi pausare volentem, in cubiculum languentis filiæ trepidus introduxit. Erat enim languor cordis iam penetrans fibras, & intercepto vitalis flatus anhelitu, mortis compendium parato itinere, portas oris hiantis adire tentabat. Tum pater eiusdem puellæ, [moribundā puellam precibus sanat;] labiis palpitantibus mugiens, eiulabat, & natæ carissimæ amaris lacrymis funebria præparabat. Mater vero intimo cordis arcano iam pene præmortua, & pendula in planctu voce demissa, exhalantis filiæ operiebatur egressum, cui iam luctuosa familia parauerat bustum. Verum Domini clementissima miseratio, qui occidit, & viuere facit, percutit & sanat, a morte minaci languidam reuocauit, & orante per totam noctem Virgine sancta, in crastinum puella sana surrexit. Quo parentes viso miraculo, laudes omnipotenti reddiderunt Deo. Dein plurima ei xenia adhuc tremuli offerentes, & ex asse eius se sacris orationibus commendantes. [respuit munera.] Illa Christum habens mira gerentem, pecuniam respuit, & ad monasterium, vnde venerat, repedauit. Et quanto magis diuinam in se clementiam vigere conspexit, tanto ad arctioris vitæ se gradus extendit. Hæc duo tantum præclara miracula, quæ Virgo beata peregit in vita, huic inserere dignum putaui opusculo, quæ nostram ad memoriam peruenere, ne ad alia, quæ hactenus per eam Dominus operatus est, & operatur quotidie, signorum prodigia, ipso Domino largiente fideliter transiens, eadem omisisse culparer.

[Annotata]

a Videtur innui monasterium S. VValburgis prope VVassenburgum, sed id extructum an. 975 diximus pag. 517.

b Redundare hoc verbum innuit etiam Steuartius.

c MS. Bened. deuotæ.

CAPVT III
S. VValburgis obitus, corporis translatio.

cap. 8

[21] Cvmque sacra Virgo Walpurgis totam se in Dei amore firmasset, & mundum cum eius concupiscentia superasset, [obit 25 Februarij.] fide plena, moribus insignis, caritate referta, sapientia decorata, castitate geminata, misericordia redimita, humilitate fulcita, & omnibus virtutibus adornata, vocante Domino, mortis accepto compendio, acceptura remunerationis præmiū, a Walpurgis Deo carissima, cursum felicis vitæ feliciori fine consummauit, & de huius mundi ergastulo felicissime decessit quinto Kalendas Martij, hoc est, in crastino Matthiæ Apostoli, & in eodem, quo in sancto proposito Christo seruierat, monasterio Heidenheim nomine, haud sine maximo lamentantium eiulatu officium sepulturæ per B. Willibaldum Præsulem fratrem suum accepit. Ibidem ergo aliquantum temporis corporea compaginatione quiescens iuxta fratrem S. Wunnebaldum; [sepelitur] vt vicinitas sepulturæ germanitatem generis & parilitatem sanctitatis demonstraret.

[22] Cum autem venerabilis Virgo spiritum suum in manus Domini commendasset, & ille ad Dominū, qui dedit illum, peruenisset, non sine miraculorum coruscatione, quæ recto ordine hic inserenda merito sunt. Nam cum corpus S. Walpurgis in feretro positum esset, [Corpus apparet glorificatum.] exanime corpus in specie hominis glorificati ab aliquibus circumstantibus tali visione dignis demonstratum est. Similiter odor miræ suauitatis & fragrantiæ inæstimabilis totam domum impleuerat ex præsentia glebæ sanctissimæ. Item, cum corpus eius ad ecclesiam deferretur, cerei ac candelæ, sine adminiculo humanæ cooperationis accendi videbantur. Nec non alia per plura signa facta sunt, quæ compendio abbreuiati sermonis pertranseo, ne legentibus prolixitas tædium generare possit.

cap. 9

[23] Processu vero longi temporis, postquam beatus Præsul Willibaldus de hoc mundo nequam migrauerat in polorum regna, cœtibus Angelorum admixtus, reuelatione diuina cuidam Eystettensium Episcopo Ockario sexto, qui dum minus, quam ratio deposceret honestatis, idem monasterium, quo beatæ sanctimonialis ossa tegebantur, excoleret, [ob sepulcrū neglectum] & ecclesiam eiusdem monasterij magnis ædificiis & structuris renouaret, monstratum est ei vt corpus B. Walpurgis de loco humili, in quo humata fuerat, ad locum excellentiorem magis ac reuerentialem transferre deberet. Igitur Deus omnipotens ecclesiæ Eystettensi ac saluti totius populi eiusdem ciuitatis, [arguitur Ockarius:] nec non circumiacentis regionis prospicere, imo misericorditer prouidere decernens, quadam nocte corporis quiete sopitus, dum tetræ ei tenebræ silentium ministrarent, huiusmodi eum alloquio Virginem compellasse narratur. Cur, inquit, Ockari, qui Præsul esse & dici meruisti, domum Dei, in qua corporis sopore quiesco; & sepulchrum, in quo carne reposita, vltimum iudicij diem expecto, inhoneste hactenus tractare voluisti? Nam seruorum huc coëuntium lutulentis pedibus quotidie calcor, & indecentibus vestigiis premor. Sciens igitur scito, quoniam tale aliquod iudicium pandam, quo non recte erga me, & domum Dei egisse comperias. Sed si reum te fore cognoueris, veniam mereberis.

[24] Quod modico explicito tempore rei probauit euentus: nam statim in proximo, dum erecti essent parietes eiusdem fabricæ prominentes, [ecclesia restauratur.] & trabium spatiosa compago sequenti die patentibus muris deberet apponi, subito facto noctis initio, murus aquilonaris terra tenus sese reuoluens, præcipitium egit horrendum, terroremque haud minimum tam domesticis curæ familiaris, quam cunctis circumquaque manentibus inauditum incussit. Facto autem mane, cum ad huiusmodi spectaculum omnes pauidi conuenissent, custos qui tunc ibidem inerat Regnifridus itineris calle directo, prælibato Præsuli tremulis labiis nuntiauit. Qui intelligens visionem, quam prius in somnis viderat, esse completam, cum suis illo vsque tetendit, atque cum omnibus pene comprouincialibus, ecclesiam repoliuit, quam etiam sacro chrismate dedicauit.

cap. 10

[25] Deinde cum in orbem transissent dies, memoratus Antistes Archipresbyteros Waltonem & Adalongum illuc sedulus destinauit, cum multis viris religiosis, ad quærendum corpus S. Walburgis. [missis Legatis] Nec non Omonem cum sanctimoniale Liubila ex monasterio Monheim cum eis abire præcepit, vt sacros cineres Virginis summa cum diligentia eleuarent, ac cum hymnis & psalmorum concentibus ad Eystettense cœnobium, b in quo S. Willibaldus Eystettensis Episcopus frater eius sepultus fuerat, deportarent, in quo cœnobio nunc est ecclesia Cathedralis eiusdem diœcesis. Hi vero iussa felicia prospero itinere percomplentes, & in nomine Domini, resonantibus in cælum campanarum melodiis, [transsertur Eystadiū:] & concrepantibus vndique canorum spiritualium euphoniis, & officiis diuinis peractis, pia viscera rure, in quo hospitata fuerant flentes præ gaudio, extulerunt, & ad iam dictum monasterium deuexerunt. Quod factum est XI Kalend. Oct. & diebus interiacentibus ternis, id est, nono Kalendas Octobris, corpus sancti Wunnebaldi, ad locum vnde sororis tulerunt, deportarunt.

[26] Cum autem venerabile corpus supradictæ Virginis de loco sepulturæ suæ supra terram est collocatum, omnia membra eius quasi rore perfusa cunctis apparuerunt. Fragrantiam nihilominus inæstimabilis ac mirifici odoris omnes qui aderant senserunt, ac infirmi, qui pro eo tempore præsentes fuerant, quocumque dolore tenebantur, salubritate suauitatis tam recreatiui odoris curati sunt, & cum multa, vt dignum erat, celebritate, a loco prædicto feretro imposito, equis adiunctis, ad ciuitatem Eystettensem deportauerunt cum processione celebri ac deuota, [tactu feretri curātur infirmi.] multis infirmis occurrentibus in via, qui cum feretrum tangerent, sanati sunt. Inter quos quidam epilepticus, gratia adipiscendæ sanitatis, feretrum in quo sanctum corpus portabatur, transiuit, & in ipsa hora pristinæ sanitati restitutus est. Superuenit etiam quidam puer eodem morbo detestabili laborans, & frequenter dolore conquassatus, spe curationis feretrum tetigit, & omnimodam sanitatem adeptus, gaudens ad propria remeauit. Omissis tantum causa breuitatis multis aliis signis & miraculis, quæ in itinere ab Haidenhaim, vsque ad Eystett facta conspiciuntur, ad alia properemus.

cap. 11

[27] Postquam autem beata Walpurgis fines Eystettenses est per semetipsam visere dignata, fratris rura reuisens, ab omnibus gaudenter necnon reuerenter acceptata est. [Corpus Eichstadij excipitur:] Vbi Episcopum eiusdem ciuitatis processionaliter cum toto Clero obuiam habuit; quantoque gaudio populus Eystettensis ob præsentiam sancti corporis Walpurgis Beatæ refocillatus sit, nemo explicare valet. Cum autem corpus prædictæ Virginis interiori portæ ciuitatis Eystettensis, quæ vulgariter Innerwesten Thor vocatur, applicuisset, præcedente solenni processione, versus ecclesiam S. Willibaldi fratris eius, ad quam dictus Episcopus corpus eius transferre nisus est; tunc equi feretrum portantes laxatis habenis, seu frenis dimissis, [equi portātes ad ecclesiā S. Crucis diuertunt.] nullo gubernatore regente, ad quamdam ecclesiam, in monticulo circa eamdem portam sitam deuenere, ante ianuam eiusdem ecclesiæ immobiles stantes. Quæ quidem ecclesia tunc sanctæ Crucis, nunc vero S. Walpurgis nomen sortita est, & sic vocitata vsque in hodiernum diem. Ad quam ecclesiam sanctissimum eius corpus translatum est & summa cum reuerentia per eumdem Ockarium Episcopum sextum, (qui c sedit in Episcopatu viginti quatuor annis, & obiit anno Domini octingentesimo octogesimo) cuius translationis dies agitur d quarto Idus Octobris, reconditum, vbi hodierno die quidam circulus ex lapidibus factus cum imagine S. Walpurgis euidenter apparet; in quo quidem circulo corpus eius quieuit, donec Episcopus Eystettensis chorum cum summo altari congruo tempore funditus, ob honorem S. Walpurgis, prout hodie cernitur, restauraret.

[28] Cum autem idem Ockarius Episcopus, anno Domini octingentesimo octogesimo, Deo vocante, de hoc exilio migrasset, quidam nomine e Gotteschalc successit, qui sedit annis tres. Deinde quidam Erchanboldus nomine, [ope S. VValpurgis] ei in Episcopatu successit, qui sedit annis viginti. Ergo voluente temporum climate contigit, quod memorata sanctimonialis Luibilla de Monheim, a propinquis & affinibus, nec non & aliis circummanentibus, ita foret arctata, vt etiam vi siue ingenio a materna eam prope expellerent hæreditate. Verum illa totis viribus reluctante, incidit ei diuinitus salubre mentis consilium, vt a venerabili, qui f adhuc Eystettensis Sedis infula decoratur, Erchanboldo Pontifice, sanctæ Virginis reliquias Eystett reconditas, licet anxia, postularet, [hæreditas impetrata:] vt si diuino munere concedente, eius mereretur ditari cineribus sacris, proprij solatia ruris Deo & Virgini consignaret, & in manu Pontificis donatiua in perpetuum traderet. Quod quia a Deo sumpsit initium, ab ipso finis meruit obtinere augmentum. Et licet prius tentando difficillimum videretur, felix tamen & desiderabile votum felicem sumpsit effectum.

[29] Accepto præterea idem Episcopus Erchanboldus super hoc negotio Regis & regalium virorum cōsilio, Virginis patrocinia sancta se daturum esse promisit: quod & opportuno tempore postea fecit. nempe obtenta a Sede Apostolica canonizatione eiusdem sacræ Virginis Walpurgis; quæ quidem g canonizatio facta est modico elapso tempore, [eius canonizatio.] ipso die Apostolorum Philippi & Iacobi. In quo vsque hodie celebratur festum canonizationis eius. Cuius rei gratia eodem die omni anno, processio solennis ab ecclesia Cathedrali, per Episcopum & Canonicos fit, ad ecclesiam parochialem S. Walpurgis, ibique officium diuinum summa cum celebritate a Canonicis perficitur, eisque reliquiæ, seu stillicidium eiusdem sanctæ Virginis ad potandum ministratur.

cap. 12

[30] Anno ergo ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi octingentesimo nonagesimo tertio, indictione tertia, regnante felici prosperitate, Arnulfo serenissimo Rege, apertum est mausoleum B. Walpurgæ Virginis in basilica, in qua locata fuerat Eystet, tempore Ockarij Episcopi sexti. Mittens igitur prudentissimus ac sagacissimus in omnibus negotiis Erchanboldus, Episcopus octauus, viros religiosos, [Reliquiæ rore madent:] Archipresbyteros cum aliis boni meriti suos, ossa dicata sacræ Virginis iussit inquiri, & inuenta diligenter attrectari, summaque cum reuerentia partita recondi, ita vt optatæ diu Reliquiæ darentur Luibilæ, & thesaurus eiusdem corporis per secula suæ seruaretur Ecclesiæ. Hi denique ad quos iussio peruenit Antistitis, eadem ocyus, licet corde simplici titubantes, accelerare curarunt. Cumque se totos dominicæ miserationi committerent, & in Psalmis & hymnis sine cessatione persisterent, fodientes inuenerunt cineres amplectendos beatȩ Matris nostrȩ Walpurgis, quasi lympha tenui madefactos, & quasi guttatim ab eis roris stillæ extorqueri valerent. Qui licet tāta essent humiditate referti, nec puluiculus tamē manibus cōtrectanti quoquo pacto voluit adhærereū.

[31] Sublata demum pro qualitate incomparabilis thesauri desideratissima portione, data est Luibillæ, [earū pars Monheimium delata:] quȩ cum magna exultantium gloria deferretur ad sæpedictum monasterium puellarum Monheim, vbi in itinere, in villa S. Bonifacij, quæ dicitur Munlhaim, in quodam caduco miraculum fecit, cum multis aliis miraculis, prout in primo libro de miraculis Sanctæ VValpurgis, capitulo h octauo cum sequentibus habetur. Quis vero mœror, quæue angoris tristitia Eystettenses inuaderet ciues, cum tanta pignora Luibillæ partirentur, putantium Dominam VValpurgam sibi penitus esse ablatam; [pars altars imposita:] donec pectoralia Sanctæ VValpurgis visibiliter summo altaris sarcophago, ad perpetuam sepulturam sunt tradita?

[32] De quibus mirabiliter Deo cooperante, vsque in hodiernum diem manat sacrum oleum, seu stillicidium, in signum castitatis: & maxime tempore, quo in eodem altari sacrum Eucharistiȩ conficitur Sacramentum. Quod quidem stillicidium ægris & prægnantibus digne sumentibus permaxime præstat sanitatis augmētum. [oleum effluens] Cuius rei gratia singulis annis, in die Sancti Marci, nec non in die canonizationis Sanctæ VValpurgis, Episcopo Eystettensi, & Canonicis, haud non Sacerdotibus & Clericis processionaliter in eadem parochiali ecclesia Sanctæ VValpurgis conuenientibus ad diuinum officium deuote peragendum, [bibitur,] sumendum porrigitur in remedium tam corporis, quam animæ. Ipsum quoque oleum, seu stillicidium prædictum, si ab aliquo portatum, vel tentum in vase, fuerit irreuerenter tractatum, aut quid inhonestum circa illud perpetratum, euanescit: quod pluribus per experientiam claruit, & nostris temporibus edoctum est. Quare summa cum reuerentia seruanda, & in loco sacrato conseruanda locetur.

[33] Reliqua vero pars Reliquiarum Sanctæ VValpurgis, præter illas per totum mundum dispersas, maximo cum honore seruantur in quadam arca, per ipsas sanctimoniales in altari chori earumdem, in ipso cœnobio Sanctæ VValpurgis Eystettensis ciuitatis, ordinis sancti Benedicti, sub regula obseruantiali deuote degentes, die noctuque Deum laudantes, qui ipsum monasterij locum per Sāctæ VValpurgis virginis corpus illustrauit. Quod vsque multis miraculis coruscauit, hodieque coruscat, pro quibus sit laus Deo per infinita secula seculorum, Amen. i

[Annotata]

a MS. Bened. hæc ita refert: obuiauit & ex huius mundi lacrymosa voragine felici fine decessit & in eodem &c.

b VVolfhardus cum aliis, VIII Kalend. Octob.

c De annis Ockarij egimus supra § 4 pag. 516 num. 24.

d De cultu illius diei apud Eystettenses actum eadem pag. 516 nu. 25.

e Bruschio & Gretsero Godescalcus, cui forsan 13 anni Sedis tribuendi.

f Cum scriberet VVolfhardus, cuius hæc verba sunt.

g Alij ab Otgario procuratam apud Adrianum II volunt.

h A nobis ad marginem annotato.

i Reliqua iisdem verbis ex VVolfhardo referuntur.

ANALECTA.
De Oleo S. VValburgis.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

CVRA SANCTIMONIALIVM.

[1] Singularem tractatum de sacro oleo S. VValburgis Iacobus Gretserus noster a se Ingolstadij anno 1610 editum Ioanni Christophoro Episcopo Eystettensi inscripsit: in cuius tractatus capite primo hæc habet: [Reliquiæ lapidi altaris inclusæ] Condita sunt lipsana B. Walpurgis Virginis Eystadij in summi altaris lapide duro, solido, excauato, & superne concluso, eo ipso loco, quo a sacrificante Sacerdote Corpus & Sanguis Domini immolatur, ita vt probabile sit, hanc tumbam fungi vice sepulchri, quale in omnibus aris consecratis ex ipso consecrationis ritu & præscripto visitur. Infra prædictum lapidem est cauitas seu foramen quadratum, in quo destillat stillicidium de lapide superiore, qui sacra Virginis ossa tenet. [stillant liquorem] Videas guttas modo maiores, modo minores, pisi aut nucis auellanæ magnitudine de lapide supino dependentes, quas omnes excipit late patens argentea concha. Iconem huius elegantem a Raphaële Sadelerio ærea tabula expressam exhibet Raderus tomo 3. Bauariæ sanctæ ante Vitam S. VValburgis. Inquirit deinde Gretserus num fluxus huius olei videatur naturalis, quod cap. 2. negat. An liquor iste, [miracula operantem,] inquit, si nil nisi mera & naturalis aqua foret cœcis lumen, surdis auditum, claudis gressum aliisque ægrotis sanitatem impertiret? An Clerus & alij statis diebus singulari pietatis affectu liquorem hunc bibissent, si nihil aliud fuisset, quam aqua ex vaporibus generata? Idem capite 3 confirmat his verbis: Oleum hoc maxime fluit, quando a Sacerdote Eucharistia in altari conficitur, [sacro & tempore & modo,] & populo adoranda proponitur. Deinde oleum hoc euanescit, nisi reuerenter habeatur: nec defluit, nisi vasculo mundo & decenti excipiatur.

[2] Singula ostendit allatis exemplis ex Vita S. VValburgis a Philippo Episcopo conscripta, alteraque a Steuartio edita, quæ supra relata non repetimus. Addit deinde aliud scriptum ab Henrico Rebdorffensi in Annalibus, huius verbis; Anno ⅭⅠƆCCCLVIII. Dominica in medio Quadragesimæ, quæ fuit II Kal. Aprilis, fures de nocte intrauerunt monasterium S. Walpurgis Eystettensis, & cum campanarius eiusdem tarde intraret ad deponendum se in loco, irruunt fures in ipsum, velata facie, volentes eum occidere, qui se defendit. Fuit in monasterio grauiter vulneratus, [qui liquor ob sanguinem fusum cessat:] propter quod stillicidium de reliquiis B. Walpurgis consuetum manare cessauit per quatuor septimanas vel circa & post Octauas Paschæ appropinquante festo eiusdem Virginis, manauit vt ante. Hæc Rebdorffensis. Gretserus dein cap. 4 inter alia ostendit liquorē, non esse a naturali caussa ex eius ad multos annos duratione, & limpidissima claritate & aliunde: vt pote non exiguum momenti in eo esse, quod hoc oleum non semper stillat, [a 12 Octob. ad 25 Feb. stillat:] sed hiberno dumtaxat tempore a XII Octobris, hoc est a festo Translationis S. Walpurgis vsque ad XXV Februarij, quo die beata Virgo ad immortalem vitam migrauit. Quamuis boni ominis loco habeatur, si stillatio vltra hunc terminum proferatur: prout anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCXX prolata est. Reliqua, si volet, apud Gretserum Lector reperiet, quæ ad institutum nostrum minus spectant. Sit loco argumentorum multorum hæc Steuartij Notat. 5 sententia: Qui dubitat ille veniat, videat, & sensibus non alienis sed suis credat: additq; hanc sacri Olei virtutem & efficaciam expertum esse suo tempore primum nouæ ecclesiæ parochialis S. Walpurgis iuxta Leodium Parochum, qui datis ad ipsum Steuartium litteris, fatetur hunc sacrum liquorem ex Germania Leodium transmissum, [Leodij eo plures sanati,] non modo sibi, sed & aliis nonnullis ægris cum inuocatione S. Walpurgis Virginis applicatum: ac pristinæ sanitati se & alios eiusdem virtute restitutos fuisse.

[3] Monachus Rebdorffensis in vltimo sermone de S. Walburge, cum aliis, vt supra pag. 513 num. 13 diximus, a Stengelio nostro nuper excuso, ista tradit: Etiam tempore meo, dum in Monheim ecclesia monasterij funditus innouaretur, & dum fundus alter foderetur, altare quoddam sub terra obrutum inuentum est integrum. Et dum Andreas scriptor ciuitatis, pater Fratris nostri Sixti in Rebdorff nobiscum professi, esset magister operis, hoc videns iussit altare circumfodi, [Monheimij ex reliquiis stillat oleū.] vt libere staret, & omnes homines abire fecit & ipse cum duobus Presbyteris lapidem altaris leuauit, vbi in vitro stillicidium illud sanctum clarissimum cum reliquiis inuenit: quod (vt schedula apposita loquebatur) ad trecentos annos ibi perseuerarat, & quia trina vice locus iste combustus fuit, altare illud in capella subterranea sic obrutum, incognitum permansit. Hæc ille: quibus adiungo recentiora miracula a Gretsero relata, & idoneis, vt præfatur, auctoribus testata.

MIRACVLA
Virtute olei S. VValburgis patrata,
auctore Iacobo Gretsero Societatis Iesv.

Walburgis Virgo, Abbatissa Heidenheimensis in Germania (S.)

Avctore Iac. Gretsero.

[1] Qvod in rebus humanis solenne est, vt res maximæ quotidiano vsu, si in promptu & oculis omnium sint, admirationem venerationemque exquisitiorem amittant, illud idem prodigioso oleo, quod e sanctæ Virginis Walpurgæ sepulchro vbertim in hunc vsque diem destillat, vsuuenire videmus. Etsi enim plurimi salutati hoc liquore medicante, [Miracula ob frequētiā non esse scriptat] varias corporis ægritudines & extrema etiam vitæ pericula frequenter a se auertant, contenti tamen priuatim Sospitatrici Virgini gratias habere, incolumitatemque ipsi referre in acceptis, publice se beneficium accepisse non testantur, nec apud eos nomen suum profitentur, qui Virginis gloriæ propagandæ rem publicis monumentis consignare aut cupiunt, aut debent. Quod partim eiusmodi hominum simplicitati condonandum est partim effusæ sāctæ Virginis beneficentiæ imputandū, vtpote quæ tanta beneficiorum mole supplices sibi mortales obruere statuerit, vt beneficia sua numerari nolle videri possit: quod non guttatim ea subinde affluant, sed perenni riuo e sacro oleo prorumpentia in quoddam beneficentiæ flumen excreuerint. Verum ne tanti miraculi fides paullatim obsolescat, dum rarius Virginis beneficia palam hoc quidem tempore emanant, quæ sæpius audirentur, si euenirent rarius, [hæc certa esse.] visum est sacri olei diuinam vim tot per secula sibi constantem, pauculis quibusdam nuperisque exemplis testatam facere. Suppeditauit ea vir virtute & doctrina conspicuus R. D. Georgius Brunner Eystadij ad D. Walpurgæ Parochus, artium & philosophiæ Magister, qui omnia, quæ iam narrabimus prodigia aut præsens spectauit, aut ab iis quibus ea euenerunt, cognouit, aut laudatis aliis testibus confirmare potest.

[2] Inprimis retinet sacer liquor solenne suum in eo, quod si contemptim & non reuerenter habeatur, repente euanescat. Præcipue vero blasphemiarum impatiens est, adeo vt longa experientia compertum sit, si ij qui sacrum oleum penes se habent, blasphemis vocibus Deum lædant, [Oleum ob verba blasphema euanescit:] tanto thesauro eos mox priuari. Et non pauci aliunde e locis dissitis ad S. Walpurgam vel venerandam, vel implorandam profecti Eystadium, sancte affirmarunt, se sacrum oleum in vasculo probe clauso sibi afferri curasse, sed vacuum recepisse, eo quod tabellarij, genus hominum in blasphemando non indisertum, maledicis in Deum vocibus sacrum liquorem fugauerint. Ita nimirum non vult Deus & S. Walpurga oleum suum peculiari diuinæ suæque gloriæ augmento scaturiens, maledico ore contemerari.

[3] Parturientium maxime necessitati hoc oleum opitulatur, & ideo si difficilior partus periculum minetur, solent Eystettenses fȩminæ id pro præsenti remedio adhibere, euentu fere secundo. Anno ⅭⅠƆⅠƆCXVIII puerpera inopis fortunæ e D. Walpurgis Parochia, [eo potato iuuantur puerperæ:] iam præsentium omnium iudicio cum morte conflictari cœperat: ergo Parochus aduocatur, qui mulieri de peccatis confessæ & sacra Eucharistia refectæ, suasit ingentem de salute, ope sacri olei potienda, fiduciam conciperet. Fecit illa, sacrum liquorem hausit, & S. VValpurgæ vtique patrocinio, mox restitui cœpit, hodieque superstes est. Mense Maio anni huius ⅭⅠƆⅠƆCXX VValpurga Krausin operarij Eystettensis vxor, fœtum mortuum eniti non poterat: vbi S. VValpurgæ oleum pharmaci vice adhibuit, partu simul & periculo soluta est. Beneficium hoc XXIX eiusdem mensis die in ipsa S. Virginis æde, Missæ sacrificio in gratiarum actionem oblato pensari curauit.

[4] Georgius Muller fullo & ciuis Eystettensis intantum lippiebat, vt cæcutientibus oculis tenuem etiam meridiana luce fulgorem solummodo perciperet: [lotis eo oculis pellitur cæcitas:] quo malo integrum biennium laborauit, mire interim patiens & in cæcos adeo beneficus, vt vxori liberisque præceperit, ne vllum mendicum oculis captum sine stipe dimitterent, se testem esse posse, cæcitatis malum omnium miserationem mereri. Forte circumforaneus quidam medicus Eystadium delatus erat: is huic homini remedium pollicitus, affectos oculos curare aggressus est tali successu, vt miserum senem omni visu priuatum in Cimmerias tenebras coniecerit. Quatuor continuos menses multis Deum precibus pro oculis restituendis fatigauerat, & ardenter calamitosam noctem deprecatus erat, cum nescio cuius suasu, monetur S. VValpurgæ oleum collyrij vice vsurpare, pluribus hoc malo laborantibus id saluti fuisse. Acquiescit senex, tribus diebus continuis, oculis illius Virgineus liquor instillatur, ille quauis nocte, D. VValpurgis ope oculorum lumen sibi redditum non vane somniat. Tertia quippe nocte exacta expergefactus, visus se compotem sentit, hypocaustum solus intrat, pendula e parietibus vasa stannea conspicatus, vxorem & liberos inclamat, & in gratulationis partem venire iubet. Ne vero gratitudinis officio deesset, cereū collati beneficij testem D. VValpurgȩ obtulit, & quinque reliquis, quibus superuixit, annis tantum visu valuit, vt nec duce egeret, nec ab arte sua factitanda impediretur. Totam rei seriem ipsa fullonis vxor Barbara Mullerin LXX annos nata, Parocho ad D. VValpurgis retulit. Idem eidem testatus est Ioannes Belenhofer vir ætate & moribus grauis, qui rem publica fama celebratam fuisse asserit.

[5] Anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII die Septembris XV animam egit iuuenis quispiam VVilibaldus Pelenhofer fullo & ciuis Eystettensis: is omnibus Ecclesiæ Sacramentis, [vnctæ manus rigore liberantur:] quibus tunc vsus esse solet, ad vltimam luctam rite comparatus, subito neruorum stupore manus mouere non poterat, quæ vbi sacro oleo D. VValpurgis vnctæ fuerunt, mox pristinus vigor & natiua mobilitas illis rediit. Et quamuis iuuenis hic fato postea concesserit, abunde tamen manuum recepta incolumitate monstrauit, se totum a D. VValpurga sanari potuisse, nisi magis e re ipsius fuisset, potius deinceps in cælo viuere, quam in terris. Rem ita gestam esse testantur R. D. Parochus ad D. VValpurgis, & demortui parentes, fratres ac sorores.

[6] Eodem anno, cum R. D. Conradus Brunner tunc Parochus Thannensis prope Eluacum, nunc Ecclesiastes collegiatæ Ecclesiæ Comburgensis, primitiis patrui sui R. D. Georgij Brunneri Parochi ad D. VValpurgis, Eystadij interesset, [infuso auri auditus redditur:] vasculum oleo D. VValpurgis plenum dono accepit. Id deinde vasculum, cum Eystadio domum reuertens, ad nobilem quamdam matronam a Neuhausen diuerteret, in pago Funffstetten dicto, muneris loco eidem matronæ reliquit. Illa, quod vna aure prorsus capta esset, remedium hoc cælo sibi demissum credebat, quare sine mora vnam alteramue sacri olei guttulam surdastræ auri immisit, tota interim mente S. VValpurgam inclamās. Et noluit Diua Virgo tam ad hominum preces aurita, deuotam sibi matronam diutius surdastram manere: ergo eadem hora aurem auditumque incolumem illi præstitit. Huius miraculi fidem, R. D. Conradus Brunner missis ad patruum suum litteris obsignauit.

[7] Anno ⅭⅠƆⅠƆCXVIII hiemis tempore, puella sedecim annorum Barbara Awerin, VVolfgangi Aweri Eystettensis filia, in siluam abiuerat fratre comite, vt communi opera ligna, seu potius sarmenta, in vsum pauperculæ familiæ solenni pauperum more conquirerent. [libato lethale vulnus curatur:] Inciderant in vastiorem truncum infelicis alicuius arboris, eumque in humeros sublatum vna domum deferre inceperant: at in progressu puella labante vestigio sub onere corruit, truncus vero tanta vi cadentis capiti illisus est, vt vbertim sanguis ore, naribus, auribus erumperet, puellaque ægre languentem spiritum traheret. Quare frater corbi impositam domum retulit, morienti quam victuræ longius propiorem: ibi rursus sanguis ore, naribus, auribus torrentis instar effusus, aliquot vascula impleuit, & chirurgus omnem salutis spem mox deposuit. Accersitus ergo animæ saltem seruandæ Parochus ad D. VValpurgis, vbi ægram nec linguæ nec prope etiam auditus compotem esse vidit, ne forte absque criminum expiatione moreretur, nutu, vt poterat, se accusantem absoluit, & suasit vt S. VValpurgis oleo extremo huic malo medicinam quæreret. Paruit illa, & vix sacrum liquorem libauit, cum mox linguæ officio fungi potuit, quare de peccatis distincte confessa, postquam Christi corpore animum pauerat, extemplo conualescere cœpit, hodieque mortis suæ, cum omnino auferri nequeat, dilationem saltem sana ac integra B. VValpurgis sacro oleo acceptam refert.

[8] Eodem anno R. D. M. Sebastianus Megerlin Monacensis, dum Theologicis studiis incumbit, adeo graues catharros, seu humorum defluxus sustinuit, vt aures illis obsessæ omni audiendi facultate quinque hebdomadum spatio caruerint. Obtulit illi hospes, apud quem morabatur, [surditas ablata:] sacrum Virginis nostræ oleum, quo simul ac voto ad S. VValpurgam concepto, vsus est, omnem illam humorum colluuiem diuina olei vis diluit. Adfuit Eystadij voti reus XVI Aprilis, & in templo hospitatricis suæ sacris operatus, coram eius sepulchro, de precibus suis a sancta Virgine auditis miraque sacri olei efficacia, quam expertus esset, fidem præsentibus omnibus fecit. Hoc ipso sacro liquore surdastris auribus instillato auditus obicem se remouisse, testata est eodem anno mense Iunio Antistita sacrarum Virginum in Holzhaim Anna Rehlingerin.

[9] Festo die Visitationis Deiparæ Virginis anno eodem, S. VValpurgis sepulchrum inuisit nobile par coniugum vna cum Sacerdote, qui illis a sacris Confessionibus erat. [curatum oculi vulnus,] Accubuit vterque coniunx sacris epulis, & magna cum veneratione sacrarium virginei liquoris a Parocho ad D. VValpurgis sibi reclusum spectauit: coram quo nobilis illa matrona attestante tam marito, quam Sacerdote, professa est magno se beneficio S. VValpurgæ obstrictam teneri, ob oculum salutaris olei ope seruatum: quippe se coniuge absente, domestico operi cuipiam intentam, cultro incautius librato, a re, quam scindere destinarat, aberrasse, & cultri mucrone in oculo defixo, mediam eius pupillam secuisse: quare desperatis humanis remediis, Sacerdotis qui præsens aderat suasu, sacrum oleum læso oculo illeuisse, eius vi pupillæ vulnus mox in integrum & ad sanum coiuisse, nec se vllam amplius ex eo vulnere visus diminutionem passam. Inspexit curiose oculum Parochus, nec vllum vulneris vestigium deprehendit.

[10] Laborabat annum iam integrum morbo caduco puella decennis, Anna Bromin nomine, Michaëlis Brom de pago Rottenbuch ditionis Eystettensis filia, & remedia multa incassum adhibita de humana ope desperare cogebant: ad diuina ergo confugiunt familiares, de sacro oleo puellæ præbendo deliberant, & ea quidem hebdomade, qua misella tricies singulis diebus miserandos epilepsiæ æstus humi volutata passa est. [epilepsia,] Vix allatum fuit diuinum pharmacum, & loco, vbi ægra decumbebat, illatum, cum morbi vis remitti cœpit: sacro deinde oleo sumpto, triduo conualuit, & quæ ante funesto impetu sæpius in terram deiiciebatur, post in suauem somnum labi crebro visa est. Obiit hæc puella cum parente suo publicam pagi sui supplicationem, quam Calendis Maij huius anni ad S. VValpurgis sepulchrum incolæ instituerunt: parens in gratitudinis pignus aliquot oua S. VValpurgæ monasterio obtulit, tenue munus de tenui censu, gratius Medicæ Virgini futurum, quam si aureorum centurias superbis loculis Crœsus aliquis deprompsisset, magis diuitiarum testes quam gratitudinis. Res est plurimorum testimoniis firmata & maxime parentis puellæ, qui cum illa apud ædituum Virginei templi Paulum Marstaller diuertit, & omnia diserte narrauit.

[11] Eodem hoc anno in peruigilio Ascensionis Dominicæ Anna Fasserin, Martini Fasser de Braitenfort vxor, domi suæ a rabioso fele occupata fuit, qui pestilenti morsu manum illius laniauit, nec quidquam vero vicinorum opem inclamans, felem pertinaci morsu de manu pendulum fuste quidem abegit, [morsus felis rabiosæ,] vulneris tamen periculum non depulit. Anxia igitur de remedio, audit duos pagi sui incolas, aliquot abhinc annis, similes morsus sacro virginis Walpurgæ oleo feliciter curasse. Non dubitabat etiam sibi hoc remedio consultum iri; quater itaque ad sacras Virgines monasterij S. Walburgis accessit rogatura sacri olei subsidium, quæ vbi vulneri sacrum liquorem instillarunt, mulier omni doloris sensu libera mansit, & a Virginibus ad Parochum remissa, audiente Michaële Schepfel, monasterij ianitore beneficium sacri liquoris recensuit, & S. Walburgæ grato animo assignauit.

[12] Ipso autem Ascensionis festo, S. Walpurgam supplex venerata est Anna Ringerlin, virgo annos admodum XL nata, de pago Pollenfel'd ditionis Eystetensis; ea de peccatis suis confessa & SS. Eucharistia pasta, Parocho ad D. VValburgis narrauit, [phrenesis,] se cū duodecim abhinc annis, aliquando sana ædibus egressa esset, repentino morbo correptam, ipsum triduum rationis vsu destitutam, velut in phrenesi decubuisse; allato deinde haustoque sacro liquore omnem morbum repente euanuisse. Eadem fæmina sancte affirmauit, bis se grauem ophthalmiam sacri olei collyrio depulisse, [ophthalmia,] imo addidit cum primum oculis laboraret, se a S. VValpurga contendisse, vt iterato eo morbo multaretur, quo sæpius tam potentem manum posset experiri, admirari & prædicare. Audiuerunt hæc narrantem, præter Parochum, duo viri religiosi ordinis S. Benedicti, P. Andreas Scheffier, & P. Georgius Geyger, hic monasterij Plankstetensis Supprior, ille Prior.

[13] Non ita dudum R. D. M. Georgius Simon Ecclesiastes principis templi Eluacensis, sorori febrienti sacrum oleum libandum dederat, quo sumpto febris mox decessit, & illa conualuit. Idem cæleste hoc pharmacum fæminæ ægrotanti, [febris:] ac hæresi imbutæ suasit: quo cum vsa esset, sacer hic liquor omnem corporis animique morbum paullo post detersit: rediit enim ad Ecclesiæ gremium, vnde turpiter hæresi impellente profugerat. Hæc suis litteris ad R. D. Parochum D. VValpurgis D. Ioannes Simon bona fide confirmauit.

[14] Ioannes Krell patria Monacensis, Illustri Domino de Tilly, totius Bauarici exercitus copiarumque fœdere Catholicorum Principum collectarum supremo Tribuno militari a pedibus, [miles] in reliquo Domini comitatu Eichstadium peruenit V Calend. Martij, anno post millesimum sexcentesimum vicesimo. Ibi dum dies complusculos substitit, multa vt fit, quotidianis oppidanorum sermonibus, & de D. VValpurgæ sanctimonia, & de operibus admirandis, ac præsertim de sacro olei fonte, quem Diuæ illius ossa copiose exsudant, commemorari audiuit. His ille rebus inescatus, [sumpta in æde S. VValburgis sacra communione,] ita animum addixit, vt statueret & ipse ad eam Virginem religiose colendam nonnihil facere: atque ne longiore fortassis mora animus intepesceret, aut pietatis consilia in obliuionem desinerent, voluit proxime statim secuturo Sabbati die ædem S. VValpurgæ sacram adire, rebusque diuinis interesse, & præmissa peccatorum expiatione cælestibus animum epulis pascere, totumque in sanctæ Virginis patrocinium sese tradere. Nec hic pietas stetit: insuper etiam miraculosi olei sibi copiam fieri petiit. Vitream bullam eo plenam, cum eiusdem S. VValpurgæ iconismo haud difficulter impetrauit. Præsagæ nimirum sunt pietatis artes. [sacro eius oleo se vngit:] Nam quasi præsciret, qua parte periclitaturus esset, ita & iconem illam oleo perfusam, recenti in Diuam amore atque studio, quasi æs triplex interiori tunicæ assutam, gestare cœpit, & prius nudatum pectus eodem liquore tamquam ad palæstram animose perunxit. Nec frustrata est spem VValpurga. Ita enim ossa oleo delibuta indurauit, vt in quemuis casum durarent, cuiusque vitam dissipari noluit, eius nec ossa violarentur.

[15] Accidit forte vt proximo Lunæ die, qui secūdus Martij erat, Eichstadio digressus, Donawerdam peteret, inter ceteram cursorum turbam Dominum comitatus: mediam omnino iam horam pone carpentum adambulando consumpserat, cum in eo loco, quē a situ Profundam-Vallem nominant incolæ, obuium habet aurigam, cuius plaustrum vino onustum totas pene vallis angustias obtinebat. Hic Ioannes dum de via cedere, [plaustro vini obrutus,] & in sublimiorem collem euadere cogitat (nec enim fuga facilis erat in tam repentino casu) subita euersi totius plaustri ruina occupatur. Et quamquam vix spacium erat, magnis tamen vocibus Iesum ingeminat, opemque magnæ Virginis implorat. Erant quanto breuiores eæ preces, tanto magis seriæ. Vix clamor precantis audiri cœperat, cum mox seu terror, seu quod creditu procliuius est, ipsa plaustri moles desuper incumbens vna & hominem & vocem oppressit. Viginti hominum facile aderant: hi omnes, alter altero citius aduolare, & currum erigere allaborant. Frustra sunt omnes: nimio pondere conatum vincente, humi perseuerat plaustrum, & sub plaustro obtritissimo similis elinguis Ioannes. Vectes expediunt, trochleam admouent, ac tandem summa vi dolia plaustrumque super rotas restituunt. Quartam adeo iam horæ partem Ioannes vino (sed sobrie) sepultus iacuerat, postquam extrahendi illius facultas est data. Sed & postquam moliisubtractus est, mediam plane horam tenuit, [& mortuus creditus,] qua nullius vitæ aut animæ vestigium ostendit. Conclamatum erat a circumstantibus, & iam de humando cogitauerant, nisi prius in aurigam animaduertere placuisset. Is nimirum cum ad necem postularetur, vox Ioanni est reddita, qua aurigam immunem culpæ pronunciaret, liberumque mitti flagitaret. Ad hæc se præsidio Virginis Matris Sanctæque VValpurgæ præsenti non iam vitæ periculo, sed morti subductum esse, [subito loquitur ope Deiparæ & S. VValpurgis] quæ nisi in vltimo discrimine succurrissent, iam sese non modo ad plures, sed & in plura abiturum fuisse. Enimuero casu periculi plenissimo funestissimoque, a quo humana vi saluus abire nequaquam potuisset, in memoriam sibi quam primum reductas esse, quas nuper de S. VValpurga concepisset animo cogitationes. Hunc fauorem gratiamque a prȩpotenti Deo, augustissima Virgine Maria, ad cuius Lauretanam ædem hoc ipso die, anno proxime præterito inuisisset, denique a D. VValpurga, cuius ante oleo, (quod secum gesserat) pectus armauisset, haud dubie profectam esse. Posthæc æger equo impositus, & Eichstadium reductus est. Ibi in hospitio & lecto cum haud exiguos pectoris percussi cruciatus persentisceret, magnosque sanguinis globos ex ore eiiceret, oleum sacrum D. VValpurgæ, [seruatus:] quod adhuc & ipsum vna cum vase sibi integre constabat, poposcit. Porrectum est. Etiamnum præcordia pendente digito inungebat, & iam dolor omnis euanuerat, sed & vires pristinæ redierant. Quare sanus ac valens V Nonas Martij ad S. VValpurgæ, rem sacram inibi in gratiarum actionem procuraturus, accessit, semperque se seruum D. VValpurgæ fore statuit, quem VValpurga seruatum voluisset.

[16] Porro vt constaret, rem bona fide narratam esse, ex Archigrammateo Eichstettensi hoc testimonium illi attributum: [testes miraculi.] miraculum autem totum infra nominandorum Dominorum chirographo subscriptum subsignatumque est Eichstadij, VIII Idus Martij anno Christi ⅭⅠƆⅠƆCXX.

Casum ego hunc coram spectaui, biduoque antequam hoc accideret, sacra illum synaxi in S. VValpurgæ æde refici vidi. Ita testor Victorius Gilg de Imola Serenissimi Bauariæ Ducis Aulicus, & supra memorato Domino de Tilli supremo Tribuno a secretis.

Huic ego quoque rei præsens astiti. Sic testor Ioannes Ludouicus Piesser de VVilthurn prædicti Domini de Tilli ephebus cubicularius.

Mirum hoc ego ipse non modo spectaui, sed & Ioannem hunc in ciuitatem comes deduxi. Ita testor Adamus Camerloer, Perill. Domino de Tilli indignus substitutus.

Biduo ante mihi de peccatis, quam casus iste, de quo fit hic mentio, contingeret, honestus vir Ioannes Krell confessus est, & postea rursus, vbi sacro S. VValpurgis oleo adiutum sensit, confessione se expiauit, ac SS. communione refecit. Ita testor Ioachimus Megglinus Societatis Iesv Sacerdos.

Honestus vir Ioannes Krell Monacensis XXIX Februarij Anno ⅭⅠƆⅠƆCXX infra octauam festi S. VValpurgis, quod XXV Februarij celebrari solet, D. VValpurgis parochiale templum, eiusque tumbam inuisit, ibidem sacra synaxi refectus, antrum, vbi e S. VValpurgæ Reliquiis per lapidem suis temporibus destillat limpidissimum oleum, vidit, vrceolum sacro oleo plenum accepit. Rediit ad me altero postquam casus hic enumeratus acciderat, die, qui fuit tertius Martij, casum hunc sanctæque Virginis auxilium exposuit. Eiusdem sacræ Virginis imaginem, quam thoraci versus pectus affixerat, ostendit, & S. VValpurgis ædem sanus & incolumis gratias acturus reuisit. Ita testor, M. Georgius Brunner Parochus ad D. VValpurgam.

DE S. TARASIO PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO

ANNO CHRISTI ⅠƆCCCVI

Commentarius præuius.

Tarasius, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

Avctore G. H.

§ I Tempus Patriarchatus S. Tarasij. Vita scripta. Cultus sacer.

[1] Qvemadmodum sancta Christi Ecclesia tunc potißimum cum variis hæreseon agitata procellis, a nefariis hominibus opprimenda videbatur, vehementius a sanctis Doctoribus fortiusq; propugnata ac defensa, maiore & rerum gestarum splendore emicuit, & virtutum heroicarum gloria elucens triumphauit; ita seculo post Christum natum octauo, dum aduersus sanctas imagines impium atque sceleratum susceptum esset bellum, non defuerunt illustres pugiles, qui pro veritate defendenda corpora sua vitamq; obiicerent, [Iconoclastarum hæresi debellandæ electus S. Tarasius,] fusoque sanguine cultum sacrarum imaginum stabilirent. Hoc sacrum bellum ab aliis cœptum, feliciter suo tempore confecit S. Tarasius Ecclesiæ Constantinopolitanæ Patriarcha. In qua vrbe Leo Isauricus Imperator, a Iudæo instigatus, deiecta per satellites suos Saluatoris imagine, scelestum illud bellum circa annum Christi ⅠƆCCXXVI aufpicatus est, ac deinde flagitio accrescente edictum ferale contra venerandas imagines tulit, in locum sanctißimi Patriarchæ Germani (cui dies XII Maij sacer est) Anastasio quodam substituto. Impio parenti, atque hæreseos huius architecto succeßit impuriore scelere contaminata soboles, Constantinus Copronymus, qui coacto etiam impiorum hominum conciliabulo sacras imagines damnari curauit. Huic dein succeßit Leo filius, & ipse paternæ auit æque hæres impietatis. Eadem iconomachorum rabie exarserunt, qui dein sub hisce Imperatoribus occuparunt Patriarchalem Constantinopoli Sedem: Constantinus II, ac Nicetas, cui vita exuto succeßit Paulus, qui infra in Actis num. 6, post relictam Sedem, ingemiscit ter per manus & atramentum a se inscriptam hæresi assensionem. Ordinatus fuit Paulus Patriarcha mense Februario, secunda ieiuniorum hebdomada, die Dominico, anno DCCLXXX, quo eodem anno, VIII Septembris Leone Imperatore extincto, imperauit Constantinus filius cum Irene matre. Ab his S. Tarasius, qui administrata ante Consulari dignitate, eis primus scriba ab arcanis operam dabat, in Patriarcham electus, eorum desiderio noluit assensum præbere, nisi stipulatus de Oecumenica Synodo cogenda, in qua proscripta Iconoclastarum hæresi, sacrarum imaginum restitueretur cultus. De hæresi eadem resuscitata seculo Christi nono, ac tandem debellata, egimus IV Februarij in Vita S. Nicolai Studitæ, ac plenius XI Februarij ad S. Theodoræ Augustæ Vitam.

[2] Factus est ergo Patriarcha sanctißimus vir Tarasius, ipso die Christi Natali, VIII Kalendas Ianuarias, anno V Imperij Constantini & Irenes, Indictione VIII, anno Christi DCCLXXXIV ad finem labente, [ordinatus Patriarcha an. 784, 25 Decemb.] vt nobis auctores sunt Theophanes infra citandus, Cedrenus, aliiq;. Viginti eumdem & duos annos pontificalem decorasse Cathedram Acta eius infra num. 47 referunt. Desunt ei annorum numero menses decem. Nam & Theophanes, in Tabulis præpositis annos Sedis XXI numerat, & ad annum IV Imperij Nicephori ista tradit: [vita fūctus anno 806, 25 Febr.] Hoc anno mense Februario die XXV Indictione XIV, Tarasius sanctissimus Patriarcha Constantinopolitanus gloriose diem clausit extremum, & elatum est corpus eius ad fauces Ponti, & in monasterio, quod ipse construxerat, quarta feria primæ ieiuniorum hebdomadis sepultum. Et mense Aprili, die duodecima, magna sancti Paschæ Dominica consecratus est sanctissimus Patriarcha Nicephorus. Hæc ibi, quæ omnia præclare conueniunt in annum Christi DCCCVI, quo anni Patriarchatus eius XXII alter solum mensis fluebat: idemq; erat imperij Nicephori annus quartus, qui nimirum, eodem teste Theophane, tyrannidem aduersus Irenem piissimam concitauit die XXXI Octobris Indictionis vndecimæ, tum scilicet cœptæ, anno Christi ⅠƆCCCII. Iam vero dicto anno ⅠƆCCCVI, Cyclo Solis III, Lunæ IX, littera Dominicali D, Pascha celebratum fuit XII Aprilis, quo die S. Nicephorus, de quo XIII Martij agemus, consecratus fuit Patriarcha Tarasij successor, & dies Cinerum, seu, vt supra dicitur, quarta feria primæ ieiuniorum hebdomadæ, incidit in XXV Februarij, cum vt Acta infra num. 52 habent, mensis Februarius quintum teneret diem cum quintuplo quaternione seu viginti diebus: qui dies sacro eius cultu permansit illustris. Anastasius in historia scribit, XII Kalendas Martias obiisse, quo die nullis prorsus Fastis reperimus nomen eius inscriptum. Ex allato Theophanis loco facilius intelligitur Cedrenus, interpunctione aliqua, quæ in typos omnes, etiam regios, irrepserat, hac ratione emendata: Anno IV, Tarasius sanctissimus Constantinopolis Patriarcha, honeste vitam clausit: sepultusque est in monasterio, quod ipse exstruxerat in Angustiis, quarta die primæ septimanæ ieiuniorum. Et magna Dominica Nicephorus secretarius creatur sanctissimus Patriarcha &c. Est autem quarta dies primæ septimanæ ieiuniorum, nobis dies Cinerum: & magna Doninica in qua solemnitas Paschalis peragitur. Hæc ad Nicephorum, quarta dies ad Tarasium spectat: vtraque inconcinne hactenus erat ad Nicephorum relata. Zonaras diem obitus ita consignat: Patriarcha, inquit, Tarasio prima ieiuniorum hebdomade defuncto, Græce τὸν βίον μετηλλαχότος, inclytus Nicephorus a secretis Dominica Paschatis communi suffragio Patriarcha est electus.

[3] Ignatium discipulum, adeoq; temporibus suis æqualem, nactus est a morte Tarasius vitæ suæ scriptorem. Quantus vir ille fuerit, suggerit Suidas his verbis: Ignatius Diaconus, & vasorum Custos magnæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [Vitam eius scripsit Ignatius Episcopus Nicænus,] dein factus Nicænæ Metropolitanus, Grammaticus: scripsit Vitas Tarasij & Nicephorij sanctorum & beatorum Patriarcharum, Epitymbios, Elegos, Epistolas Iambos in Thomam Antarten, & alia multa. De dignitate Sceuophylacis seu Custodis vasorum, qui tantum Oeconomo, & magno Sacellario, seu Saccellario, cedebat, consulendus est Georgius Curopalata de officiis magnæ Ecclesiæ, Notationibus Gretseri & Goari illustratus. Interfuit VII Oecumenicæ Synodo Nicææ habitæ Hypatius Nicææ Bithyniensium Episcopus, cui num Ignatius proxime successerit, non liquet. Testatur ipse infra num. 56 se in flore iuuentutis ab S. Tarasio exercitatum fuisse in trimetris, [eius discipulus,] tetrametris, trochaicis ac anapæsticis ac heroicis: & sacras eius conciones celeri se calamo excepisse, easq; optimis traditas scriptoribus in codicem retulisse. & num. 48 se morienti adfuisse Tarasio indicat. & num. 1 præfatur se cum pura & sincera veritate in lucem edere, quæ viderit oculis, auribus hauserit, & ipsa nouerit experientia. Hanc S. Tarasij Vitam ab Ignatio scriptam ad XXV Februarij suis operibus inseruit Metaphrastes, [oculatus testis:] quam Latine factam a Gentiano Herueto ediderunt Aloysius Lipomanus, & Laurentius Surius ad eumdem XXV Februarij cum hac inscriptione: Ignatij monachi, quæ fit singulatim expositio vitæ & miraculorum S. P. N. Tarasij Archiepiscopi Constantinopolitani. Verum si Suidæ fides adhibenda, a vita monastica euocatus tum erat Diaconus & vasorum custos, aut potius Metropolitanus Nicænus. Vitam eamdem damus more nostro in capita & numeros distinctam, notisq; illustratam.

[4] Colitur dicto XXV Februarij in Græcorum Menologio a Genebrardo edito, alioq; Horologio Tarasius Archiepiscopus Constantinopolitanus. In altero Menologio a Canisio vulgato hæc leguntur, S. Tarasij Archiepiscopi Constantinopolitanæ vrbis, [S. Tarasius colitur 25 Februarij apud Græcos] qui auctore Adriano Romano Pontifice in secunda Nicæna Synodo egregiam nauauit operam, ad condemnandam illorum hæresin, qui sanctarum imaginum cultum impugnabant. Synaxarium MS. Menæi Tiliani apud Franciscum Combesis pro Actis sextæ Synodi cap. 1 §. 6 hoc eum encomio celebrat: Memoria sanctissimi Patris nostri Tarasij Archiepiscopi Constantinopolitani. Docuit is adorandas esse venerabiles imagines, eiusque opera regale Imperium ac Romanorum potestas ad Apostolorum atque Oecumenicorum Conciliorum venerandas traditiones postliminio rediit: sanctaque Ecclesia Patriarchiis omnibus vnita est. Eadem referuntur in excusis Menæis; additurque: Cum ergo & religiose vixisset, & apud Imperatores in magna veneratione esset, & cœnobium trans fretum ædificasset, multitudinemque monachorum in eo constituisset; pauperibus quoque subuenisset, Ecclesiamque duos & viginti annos & menses duos præclare administrasset, in pace vitam finiuit, in suo, quod fundarat, monasterio sepultus. Quod ad corporis habitum attinet, simillimus erat Gregorio Theologo, præter canitiem (neque enim adeo totus incanuerat) & oculum minus serenum, quem magis latentem habebat. Dies illius festus peragitur in magna & sanctissima Ecclesia, quæ scilicet Sophiæ cognominatur. Eadem leguntur apud Maximum Cytheræum in Vitis Sanctorum, & in nouo Anthologio Græcorum auctoritate Clementis VIII probato. Ecclesiam eum tantum rexisse annos vnum & viginti, ac menses duos supra diximus. Diem obitus XXV Februarij Menæa in præpositis his versibus docent:

Ἄκλυσος ὅρμος Ταράσιον λαμβάνει
Κόσμου ταραχῆς καὶ ζάλης σεσωσμένον.
Ἐικάδι ἐκ ταράχοιο Ταράσιος ἕπτατο πέμπτῃ

Tranquillus portus Tarasium capit
E mundi tumultu & procella seruatum.
Vicesima namque quinta ex turbine volauit Tarasius.

Eadem vicesima quinta Februarij diem eius natalem a Græcis consignatum haberi obseruat ante memoratus Combefis. Galesinius citatis antiquis Ecclesiæ Constantinopolitanæ tabulis & Græcorum Eulogio eumdem refert. In Græcia S. Tarasij Episcopi & Confessoris. [& Latinos] Molanus in Auctario ad Vsuardum ex Græcorum Menologio, Die vigesima quinta, inquit, sancti Patris Tarasij Archiepiscopi Constantinopolis. Eadem habentur in Martyrologio Germanico. Luculento magis encomio refertur in Martyrologio Romano: Constantinopoli S. Tarasij Episcopi, & eruditione & pietate insignis, ad quem extat Adriani Papæ primi epistola pro defensione sacrarum imaginum. Addit Baronius in Notationibus obiisse eum humanæ vitæ diem multis pro fide Catholica laboribus exantlatis. & in Annalibus ad annum 806 num. 1 scribit eum sanctitate clarum XXV mensis Februarij mortuum esse. Græcorum Menæis iterum memoria eiusdem Tarasij & S. Cæsarij habetur IX Martij, [vti & 9 Mart. & 7 Maij.] vti hoc die dictum ad Vitam S. Cæsarij pag. 496 num. 1. At die VII Maij inscriptum Florario Sanctorum nomen S. Tarasij Constantinopolitani Episcopi. In Vita S. Platonis XVI Decemb. obitus S. Tarasij meminit S. Theodorus Studita, & diuinum virum appellat. Illustria sunt quæ XXI Februarij retulimus in Vita S. Georgij Episcopi Amastreni pag. 273 num. 18 & 19, quæ ibidem legi possunt.

§ II Varia in electione Patriarchali discussa. Nomen vniuersalis Patriarchæ reiectum.

[5] Qvæ circa electionem S. Tarasij in Patriarcham Constantinopolitanum peracta sunt, licet infra in Actis vt cumque explicentur; eadem tamen ex Imperatorum, Pontificis Romani, ipsius Tarasij, aliorumq; rescriptis testimoniisq; paullo enucleatius duximus esse proponenda. Ac primo Imperatores Constantinus & Irene Patribus in synodo Nicæna II congregatis rescripto suo Actioni primæ inserto (Σάκραν Patres appellant, [De electione S. Tarasij] maiestatem Imperatoriam venerantes) indicant a se adhibitam industriam conatumque in promouendo ad Patriarchalem dignitatem Tarasio: [rescriptum Imperatorum,] & post abdicationem decessoris Pauli enarratam hæc subiiciunt: Consilium nobiscum consiliati sumus, quidnam deberet fieri. Et deliberauimus in consilio nostro, quod cum ordinatus foret Patriarcha, quæ dicta fuerant, mox perciperent finem. Accersentes ergo viros Ecclesiasticorum negotiorum expertos, & Christum Deum nostrum inuocantes, & consilium cum eis facientes, quisnam dignus esset prouehi ad sacerdotij Cathedram huius Deo conseruandæ Regiæ ciuitatis. Et omnibus vnius animi, vniusque consilij factis, in Tarasium, qui nunc in Pontificali præsidet dignitate, dabatur decretum. Hunc itaque aduocantes, ea quæ dicta sunt & decreta, super eo pronuntiauimus, qui nequaquam annuere voluit, neque consensum his, quæ decreta fuerant, effici postulabat. Cumque nos eum, quam ob rem obedire minime pateretur, percontati fuissemus; primo quidem respondit excusans se, & superse iugum sacerdotij dicens. Nos autem intelligentes, quod excusationem quadam faceret proponens non obediendum, nequaquam discessimus ab eo, sed permansimus persuadere illi conantes, quod susciperet summi sacerdotij dignitatem. Ipse itaque videns instantiam nostram, caussam renuntiationis annuntiabat: Quoniam video, inquit, [postulata S. Tarasij apud Imperatores:] & cōspicio Ecclesiam, quæ super petram, Christum scilicet Deum nostrum, fundata est, scissam nunc & diruptam, & nos aliud atque aliud loquentes, & eos qui ex Oriente vnius nobiscum fidei sunt Christianos, aliter; & concordantes his eos qui ex Occidente consistunt; nosque alienatos ab illis vniuersis, & per singulos dies ab omnibus anathematizatos agnosco. Et quia Synodum vniuersalem posco fieri, dum Vicarij tam a Papa Romano, quam ab Orientis Principibus Sacerdotum inueniuntur. Hæc nos innotescentes in præsentia Sacerdotum & gloriosissimorum Principum nostrorum, & totius Christo amabilis populi nostri, qui tunc hic aderant, virum eduximus: & in præsentia eorum, quidquid nobis responderat, & ipsis affatus est. At vero vniuersi illi hæc audientes, libenter acceperunt, postulantes pacificum & pium imperium nostrum, vt fieret vniuersalis Synodus.

[6] Quæ apud populum dixerit Tarasius, & potißimum quod summi illius sacerdotij iugum, siue onus graue, inuitus acceptarit, præclare narrat potißimum ex Theophane Anastasius, vbi hæc populo proponit Tarasius: [& populum Constantinopolitanū,] Nunc, o viri, qui Deum timetis, & semper hunc in cordibus vestris habetis, quique Christi vocatione, veri videlicet Dei nostri nominamini Christiani, aio, audite breuis sermonis ab exiguitate ac humilitate nostra rationem. Ego quidem quidquid piis Imperatoribus nostris, & per omnia orthodoxis responderim, & in conspectu vestro orationis meæ apologia respondeam? timore deprimor ad consentiendum huic electioni, & vereor a facie Dei currere taliter, & quomodolibet circumspectus, vt non terribili damnationi succumbam. Si enim diuinus Paulus Apostolus qui Dei voces audiuit, cælumque habuit erudiens se, & Paradisi inspector effectus est, audiuitque arcana verba, & portauit nomen Dei coram gentibus & Regibus, dixit: Ne forte, cum aliis prædicauerim, ipse reprobus efficiar; quomodo ego, qui in mundo conuersatus, & cum laïcis connumeratus, in Imperatoriis administrationibus militaui, sic absque iudicatione atque circumspectione possum insilire ad sacerdotij magnitudinem? [1 Cor. 9. 27] Horrendum conamen ad exiguitatem meam & temerarium studium. Caussa vero timoris & refutationis meæ hæc est. Aspicio & video Ecclesiam, quæ supra petram, Christum Dominum nostrum, fundata est, scissam nunc & diuisam, & nos alia atque aliter loquentes, & aliter eos Christianos, qui in Oriente vnius nobiscum fidei sunt, sed & his concordantes Occidentales: nos ab omnibus illis alienatos, & a se per singulos dies anathematizatos. Dira pœna est anathema, procul a Deo emittit, & a regno cælorum expellit, ducens in tenebras exteriores. Nescit Ecclesiæ lex vel terminus sectam siue contentionem, sed sicut nouit confiteri vnum Deum, vnum baptisma, vnam fidem, ita & concordiam vnam in omni Ecclesiastico negotio. Nihil enim est in conspectu Dei tam acceptum atque placabile, quam vt vnum simus, & vna efficiatur Catholica Ecclesia, quemadmodum in sinceræ nostræ fidei symbolo confitemur. Et petimus nos, fratres, vt reor & vos, [maxime vt Synodus Oecumenica colligatur:] quoniam scio timorem vos Dei habere, a piissimis & orthodoxis Imperatoribus nostris synodum vniuersalem colligi, vt efficiamur & nos, qui vnius Dei sumus, vnum: & qui Trinitatis cultores existimus vniti, & vnanimes & collegæ: & qui capitis nostri Christi sumus, efficiamur corpus vnum compactum atque connexum: & qui sancti Spiritus sumus, efficiamur non contra inuicem, sed pro inuicem: & qui veritatis existimus, efficiamur id ipsum sapientes atque dicentes, & non sit in nobis certamen siue dissensio, vt pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, muniat nos. Et si quidem iusserint orthodoxiȩ propugnatores, Imperatores videlicet nostri, postulationi meæ annuere, consentio & ego. Sin autem, impossibile est mihi hoc facere, ne subiiciar anathemati, & inueniar condemnatus in die Domini nostri & iustissimi Iudicis, vbi neque Imperator, neque Sacerdos, neque Principes, neque hominum multitudo poterit eripere me. Et quidquid placuerit vobis, fratres, date apologiæ meæ vno verbo assertionis vestræ redditæ petitioni meæ responsum. Et libenter audierunt omnes, quæ dicta sunt, consensum præbentes, vt fieret Synodus … Itaque octauo Kalendas Ianuarias octauæ Indictionis consecratus est almus Pater noster Tarasius Patriarcha Constantinopolitanus, qui missis Romam synodicis suis & libello fidei suæ receptus est ab Adriano Papa. Hæc apud Anastasium Theophanes. Verum eæ ad Pontificem Romanum litteræ perierunt, quas ex eiusdem Pontificis responso arbitramur, paucis sub finem mutatis, similes aliis litteris, quæ extant Actione 3, Synodi 7, cum hac inscriptione.

[7] Exemplar litterarum, quæ missæ sunt ad summos Sacerdotes & Sacerdotes Antiochiæ, Alexandriæ, & sanctæ Ciuitatis a Tarasio sanctissimo & beatissimo Patriarcha Constantinopoleos. [Epistola Synodica ad Patriarchas Oriētis.] Multa & magna prouidentia Dominus Deus hominum vitas regens, & protrahens, atque prouentum vitæ vnicuiusque consulte deducens, (sine ipso namque factum est nihil, quia & capilli capitis nostri numerati sunt ei) & me in laicorum ordine vsque nunc connumeratum, & Imperialibus ministeriis deputatum, nescio, quibus iudiciis, ipse scit, in Cathedram Pontificalem euexit, hortatu valido a veritatis propugnatoribus, piissimis videlicet ac orthodoxis Imperatoribus nostrisatque sanctissimis Episcopis seu Clericis in me violenter effecto, cui succumbens annui, & obedientiæ fructum his carpendum commisi. Et rogo vos sanctissimos, vt tamquam patres me pusillanimem baculo potentiæ, id est, paternis vestris magisteriis fulciatis: & veluti fratres puris orationibus vestris nos cum armatura Dei contra versutias antiqui hostis adiuuetis, atque fluctibus inuicem surgentibus vacillantem gubernetis, quatenus pertingam ad portum voluntatis Christi Dei nostri … Nunc autem ad aliam intentionem dicendi progredior. Quia enim prisca quædam, &, vt verius fateamur, Apostolica traditio in omnibus Ecclesiis inoleuit, vt hi, qui ad Pontificium prouehuntur, præcedentibus se in eodem ordine, qualiter se habeant, quæ suæ fidei sunt, exponendo commendent; visum est & mihi hoc sectanti me vobis inclinare, & liquido confessionem pronuntiare, quemadmodum a tubis sancti, Spiritus, quarum sonus in omnem terram exiuit, & in fines terræ verba, & ab earum alumnis atque asseclis, sacratissimis videlicet Patribus nostris educatus, ex ipsis mollibus vngulis didici. Credo in vnum Deum … Expetens etiam intercessiones sanctissimæ & intemeratæ Dominæ nostræ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, sanctorumque Angelorum, & sanctorum & gloriosissimorum Apostolorum, Prophetarum, Martyrum, Confessorum & Doctorum: salutans & venerabiles iconas eorum, & omnem hæreticam abominans contentionem … Recipio etiam sanctas & vniuersales sex Synodos, & earum diuina dogmata pariter & doctrinas, tamquam quæ diuina inspiratione nobis tradita fuerunt. Omitto reliqua cum eorumdem Patriarcharum ad S. Tarasium responso. Sufficiat pars aliqua epistolæ Adriani Papæ, qua illi respondet, quam citat etiam Nicolaus I Papa epistola 6 ad Photium. Extat ea actione 2 Synodi VII, etiam Græce translata cum hoc titulo.

[8] Dilecto Fratri Tarasio Patriarchæ Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei. Pastorali cura … considerauimus vestræ dilectæ sanctitati sacra affari concordia, [Adrianus Papa in responso] & subtiliter verbum manifestare. In Synodicis confessionis vestræ fidei, quæ Apostolicæ Sedi nostræ directa sunt per Leonem reuerendum Presbyterum vestrum. Inuenimus in eis initio primæ paginæ Reuerentiam vestram ex laico ordine & Imperatoria administratione ad sacrati gradus sublimatā esse fastigium. Et vehementer in his anima nostra mirata est. Et nisi vestram sinceram & orthodoxam fidem in prædictis Synodicis sacri Symboli secundum ritum sanctarum sex vniuersalium Synodorum, [admittit electionem eius] & de venerabilibus imaginibus bene se inuenissemus habere, [ob zelum eius,] nullatenus auderemus huiusmodi obaudire Synodica. Sed quantum cor nostrum tristabatur de inepta veteri ex nobis distantia, tanto confessionem & rectam fidem vestram anima nostra inueniens lætata est. Inuenimus autem in prædicta Synodica epistola sanctitatis vestræ post plenitudinem fidei, & confessionem sacri Symboli, & de sacris ac venerabilibus characteribus miraculum laude ac veneratione dignissimum contineri. Ac pluribus interpositis addit: Porro post confessionem fidei vestræ notum factum est nobis, quod vestra venerabilis sanctitas postulauerit ab orthodoxis ac zelatoribus ac propugnatoribus veritatis, piissimis videlicet Imperatoribus nostris, [commēdat restitutionē sacrarum imaginum,] qui ad gloriam Dei facti sunt, quo fieret vniuersalis Synodus, & repromiserint coram omni Christiano populo suo, supplicationi vestræ pie annuētes, Synodumque in regia vrbe fieri definientes. Nos autem, quemadmodum & in ipsorum Diua continebatur iussione, dilectos nobis & approbatos atque prudentes Sacerdotes pro statu sacrarum imaginum, vt prisco illis in partibus ordine constituantur, cum magno desiderio & maximo gaudio destinauimus. Sed vestra sanctitas eisdem piissimis Imperatoribus & triūphatoribus alacriter suggerat, vt in primis pseudosyllogus ille, qui sine Apostolica Sede inordinate & insyllogistice factus est aduersus venerabilium Patrum traditionem contra diuinas imagines, anathematizetur præsentibus Apocrisiariis nostris. Demum sic concludit: Dilectos nostros Petrum scilicet Archipresbyterum sanctæ nostræ Romanæ Ecclesiæ & Petrum monachum & Presbyterum atque Abbatem, qui missi sunt a nobis ad vestigia tranquilissimorum & piorum Imperatorum, [& suos ad synodum Legatos.] rogamus propter amorem S. Petri Apostolorum Principis, & propter nos, omni benigna susceptione ac humanitate dignos apud vos iudicandos pariter & habendos; quatenus & in hoc magnas referre gratias valeamus. Deus omnipotens dilectionem vestram, si stabiliter permanserit, conseruare annuat; & fructum, qui tibi creditus est, super mensuram abundantiæ faciat abundare, atque in sempiterna transire gaudia faciat. Deus te incolumem seruet, dilectissime Frater.

[9] Hæc Adrianus Papa secundum ea, quæ habentur in Synodo VII ab Anastasio Latine versa, & maiorem fidem mirentur, quam quæ in alia ante vulgata editione legebantur, vbi titulus talis est: Dilecto Fratri Tarasio generali Patriarchæ: vbi a Græculo quopiam appositum verbum generali. Ita vniuersalis Patriarchæ nomen eidem a nonnullis Episcopis actioni secundæ Synodi septimæ subscribentibus attributum est: [Nomen Vniuersalis Patriarchæ a quibusdā datum S. Tarasio,] vti Anastasius ante hanc Synodum ad Ioannem VIII Papam præfatur. In eo sane, inquit, quo frequenter Vniuersalem Græci Patriarcham suum inconuenienter appellant, Apostolatus vester adulationi veniam det, sæpe Prælatis suis non sine reprehensione placere studentium. Verum cum apud Constantinopolim positus, frequenter Græcos super hoc vocabulo reprehenderem, & fastus vel arrogantiæ redarguerem; asserebant, quod non ideo Oecumenicum, quem multi Vniuersalem interpretati sunt, dicerent Patriarcham, [quo sensu excusari possit?] quod vniuersi orbis teneat præsulatum, sed quod cuidam parti præsit orbis, quæ a Christianis inhabitatur. Nam quod Græci Oecumenem vocant, a Latinis non solum orbis, a cuius vniuersitate Vniuersalis appellatur, verum etiam habitatio vel locus habitabilis nuncupatur. Hæc Anastasius. Verum cum Adrianus Papa in sua ad Imperatorem Constantinum & Irenen matrem epistola queratur male ab eis nomen Vniuersalis Patriarchæ S. Tarasio attributum; optime colligimus eum tunc eiusmodi titulum honoris Tarasio non contulisse. Extat ea epistola Actione secunda eiusdem Synodi septimæ, in cuius posteriore parte ita scribit: Mirati sumus, quod in vestris Imperialibus iussis pro Patriarcha regiæ vrbis, scilicet Tarasio, directis, Vniuersalem ibidem eum reperimus exaratum; sed vtrum per imperitiam, [improbatur Adriano Papæ:] aut schisma vel hæresim iniquorum scriptum est, ignoramus. Sed deinceps suademus vestræ clementissimæ Imperialique potentiæ, vt minime in suarum exarationum serie Vniuersalis describatur: quia contra sanctorum Patrum traditionum decreta esse videtur. In secundo enim ordine, si non per sanctæ nostræ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ auctoritatem (sicut in omnibus patet) numquam valuit nomen habere, quod nimirum, si Vniuersalis super prælatam sibi sanctam Romanam Ecclesiam, quæ est caput omnium Dei Ecclesiarum, describatur, tamquam sanctarum Synodorum rebellem atque hæreticum appellare se certum est. Quia, si Vniuersalis est, etiam Ecclesiæ nostræ Sedis primatum habere dignoscitur, quod ridiculum omnibus fidelibus Christianis apparet, quia in toto orbe terrarum ab ipso Redemptore mundi B. Petro Apostolo Principatus ac potestas data est, & per eumdem Apostolum (cuius vel immeriti vices gerimus) sancta Catholica & Apostolica Romana Ecclesia vsque hactenus & in æuum tenet Principatum ac potestatis auctoritatem: quatenus, quod non credimus, si quispiam eum Vniuersalem nuncupauerit, vel assensum præbuerit, sciat se orthodoxæ fidei esse alienum, & nostræ sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ rebellem. Ipse enim Tarasius regiæ vrbis Patriarcha misit nobis Synodicam, priscam adimplens consuetudinem, quam suscipientes & liquidius indagantes, & de confessione tam rectæ fidei eius, quam dogmatum sanctarum sex Synodorum & venerandarum imaginum ouantes. Nimis iterum turbati ac conturbati sumus, quia ex laicorum ordine & Imperialibus obsequiis deputatus, repente Patriarchatus culmen adeptus est, & apocaligus contra sanctorum Canonum Censuram factus est Patriarcha … Et nisi per eius fidelem concursum pro sanctarum imaginum erectione, in eius consecratione assensum omnimodo tribuere nequiuimus. Subscribitur data VII Kalend. Nouemb. Indictione IX, scilicet anno DCCLXXXV.

[10] Quam procul ab omni fastu & titulorum ambitione abfuerit S. Tarasius, modesta eius subscriptio Synodi semper post Vicarios Adriani Papæ, licet Episcopi non essent, facta, satis docet. [modestia S. Tarasij in titulis.] Ibi Actioni quartæ ita subscripsit. Tarasius misericordia Dei Episcopus Constantinopoleos nouæ Romæ, confirmans sic se habere veritatem, omnia, quæ superius efferuntur, libenter admittens, his subscripsi. Iterum Actione septima. Tarasius misericordia Dei Episcopus Constantinopoleos nouæ Romæ paterna dogmata sequens & traditionem Catholicæ Ecclesiæ definiens subscripsi. In Epistolis vero ad Imperatores, Adrianum Papam, aliosque se indignum Episcopum appellat. Habentur eæ epistolæ sub finem eiusdem Synodi Nicænæ.

[11] Extat illustre testimonium S. Tarasij in Prologo ad S. Dorothei Archimandritæ Institutiones asceticas ab orthodoxo ac religioso scriptore, forsan Studita monacho, scripto his verbis: Sanctos illos viros Marcum, [eius doctrinæ existimatio.] Isaiam, Barsanuphium, Dorotheum & Hesychium … per examen sanctissimi Patriarchæ Tarasij, iam pridem summo sacerdotio fungentis, nec non aliorum fide dignorum hominum, tam indigenarum quam Orientalium, testimonio probatos, ex paterna traditione amplector. Reliqua huius testimonij edidimus supra ad Vitam S. Dosithei 23 Febru. pag. 381 num. 1.

VITA
auctore Ignatio Episc.
e Græco Latine reddita a Gētiano Herueto.

Tarasius, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

Avctore Ignatio Ep.

PROLOGVS.

[1] Nataturus per ingentem maris magnitudinem inclyti Patris & vita inaccessa præstantis, vereor ne aduersos ventorum flatus linguæ agrestis & vastorum fluctuum obscuritatis excitem, salumque & tempestatem mihi procurem animæ naufragij. Talis enim est inscitiæ temeritas, quæ orationem effundit tamquam paleam, ad nihil quod sit opportunum conducibilem, & affert damnum ei, quod oportet fieri & est vtile, & in naufragium incidit multiloquij, quod fieri non potest, vt omnino effugiat peccatum, vt est Salomonis & diuina admonitio. [Prou. 10. 19] Hoc meum reprimit ingenium & terret cogitationem, & refrænat orationem, & diuinarum viri dotum profundum intueri properantem retardat. Sed cum altum longi temporis silentium res eius tegens esset multorum auribus damnum allaturum, vt quæ teneantur desiderio audiendi res optimas & præstantissimas, quæ ab illo in vita gestæ sunt, vt quæ sint plenæ vtilitate animæ; age, [Auctori familiaris cum S. Tarasio consuetudo.] valere iubens omnem dubitationem, pauca quædam de ipso, quæ dignatus sum videre oculis, & quæ accepi auribus, & quæ ipsa noui experientia, & in mea humili & egena scio manere memoria, cum pura & sincera veritate in lucem edere, si Deus concedat, iam conabor. Nam etsi non possim dicere pro dignitate, non ideo vniuersum deseram: sed quia nolo abscondere talentum, sicut ille malus & piger seruus, ideo quod Deo gratum est prompto & alacri animo offerre pro viribus, etsi non potero debitum soluere cum fœnore, in eo quidem certe, quod sortem exerceam & procurem, vt ei nihil detrahatur, ero aliqua ex parte accipiendus. [Matth. 25. 25.]

CAPVT I
Probitas parentum S. Tarasij. Huius pia educatio, Consularis dignitas.

[2] Hic ergo sacrosanctus & magnus Tarasius, qui Christi mansuetudinem & humilitatem ab infantia vsque ad senectutem imitatus pulchre expressit, in cuius, sicut prius dixi, virtutum mare me, vt natarem, demisi, quisnam esset & vnde, & ex qua patria & parentibus ortus sit, arduum fuerit dicere, iis etiam qui ex scientia sciunt ample & magnifice dicere, non solum mihi, cuius est plane humilis & abiecta oratio, tantam præclari generis ab alto repetere magnitudinem, & a maioribus deductam eius stirpem recensere, qui gloriari non vult eiusmodi laudibus, neque fluentibus diuitiis cor apponere, conuenienter diuino Psalmographo, vnquam est meditatus. [Psal. 61. 11] Hoc vnum autem possumus dicere, [Parentes S. Tarasij genere Patricij:] quod omni auctoritate & maxima excellentia apud eos, qui per id tempus imperabant, Georgius eius pater & rei nomen conueniens sortita mater eius a Encratia, propter summam iustitiam primas partes obtinuerunt, ex Patriciorum serie deriuati, appellati b Patricij. Quorum pater quidem cum ascendisset ad altitudinem tribunalis iudicialis, integreque & incorrupte ius omnibus ex æquo tribueret, Solone & Lycurgo antiquis illis legislatoribus conspectus fuit longe iustior: qui etiam aliquando rectam & legibus conuenientem tulit sententiam, cum, quid esset iustum, tunc ignorassent, qui videbantur Imperium obtinere, neque id vellent exequi. Iuris vero dicendi difficultas in his fuit: Pauperculæ quædam fæminæ, [pater in iure dicendo integerrimus:] fuerant grauissimi criminis accusatæ. Quænam autem fuerit ea accusatio, iam dicam.

[3] Accusatæ fuerant cædem fecisse lactentium infantium, per foramen domorum vel portis etiam clausis subeuntes, & ex improuiso infantes interficientes. Quæ etiam trahebantur in iudicium ab iis, qui credebant fabulis, & nolebant Christi Dei nostri sequi doctrinam, quæ simulacris & phātasmatibus nequaquam decipitur. Est enim apud c Græcos in fabulis d fæmina quædam, e Gello nomine, quæ dicitur, cum immatura morte vitam abrupisset, quibusdam spectris accessisse ad recens natos infantes, & eos interfecisse. Huius fabulæ improbo pellecti ac decepti spiritu, qui ea dicebant probabiliter, conantur etiam ad mulierculas transferre hoc execrandum scelus, & eis ad scribere in spiritum conuersis caussam eorum, qui moriebantur ante tempus. O stuporem, o cordis oculorum cæcitatem! Si corpus longitudine profunditateque & latitudine compactum ac constipatum, [pauperculas fæminas a graui calumnia liberat:] in spiritum dissolutum procedit, & hæc facere conceditur; Christus ergo (qui est ipsa veritas, dicens, Spiritus carnem & ossa non habet) reputatus est phantasma ab iis, qui hæc asserunt. [Iohan. 14. 6] Quin etiam Christus quoque, qui veram carnem accepit, & spiritum carnem & ossa non habere vere affirmauit discipulis, nulla re circumscribetur, quæ obstet, quo minus sit phantasia. [Luc. 24. 39] Sic ergo censens & citra dubitationem iudicans Georgius, fæminas absoluit a criminibus. Qui tunc autem e rerum potiebatur (valde enim defendebat phantasiam) cum sensisset sic iudicasse Georgium, iussit eum ad se adduci. A quo euidenter edoctus de vero exitu latæ a se sententiæ, eum quidem cecidit per summam ignominiam; latam autem ab eo sententiam vel inuitus comprobat, vt qui a criminibus absolutas conseruarit mulierculas. Et Georgij quidem constantiæ & iustitiæ pars hic sita sit.

[4] [a matre pie institutus S. Tarasius:] Mater vero clara pietate, & id, quod ipsa appellabatur, cernens proficere in filio, venerandum reddit suum filium & vere templum continentiæ. Et cum æqualibus quidem suis & improbis docens eum nullam habere consuetudinem: inire amicitiam cum iis, qui amant decus virtutis, suadebat, & eis coniungi iure caritatis spiritalis. [promouetur ad consularem dignitatem:] Quamobrem ingressus per vniuersam virtutem, erat apud omnes reuerendus, vt etiam consulari dignitate fuerit honestatus: & electus sit primus scriba arcanorum Imperatoris: & in aula imperatoria luciferi instar resplenduerit: [Secretarius Imperatoris primus constituitur:] vt qui diuinas quidem disciplinas abunde esset complexus, & ex externa eruditione collegisset, quæ sunt præstantissima. [Psal. 1. 3] Illas quidem meditans ad ascensum virtutis, & plantatus secus decursus aquarum diuinæ cognitionis, vt ratiocinales fructus proferret in tempore: harum autem vtilitatem per attentionem & cautionem in animo recondens obsignauit, per quas posset corrigere, quod est prauum & barbarum: & linguæ suæ imponere legem accurate loquendi. Cum sic de cetero per vtrasque laudem esset assecutus, & totum se Deo dicasset per pietatem & puram conscientiam, venit ad habitum spiritalis perfectionis, & mundi munera obiens in mundo habitu, se a mundana remouit ambitione, & spiritui adaptans animam, vas sacrum efficitur electione melioris, etiam ante sacerdotium, & pastor pecudum rationis compotum, qui pascebatur adhuc, prænunciabatur: & sperabatur fore, vt susciperet vniuersam omnium præfecturam, vt lucida lucerna iam accensa, igne virtutum mundum illustrans vniuersum, & omnem hæreticam dispellens caliginem, & lucem procurans rectæ fidei.

[Annotata]

a Aliis Encratea. Græce, Ἐγκράτεια, continentia, vt infra dicitur.

b Nomen Patriciorum illo æuo in vtroque Imperio Orientis & Occidentis summæ erat & dignitatis & præfecturæ. Ita synodus VII a S. Tarasio celebrata est præsēte & audiente primo loco inter gloriosissimos & magnificentissimos Principes Petrona laudatissimo Exconsule Patricio (Græce ἀπὸ ὑπάτων Πatriκί) & Comite Deo conseruandi Imperialis officij: [Patriciorū dignitas.] vti sub initium singularum Actionum eiusdem synodi repetitur. Ita Adrianus Papa in epistola synodica ad Constantinum Imperatorem & Irenen matrem, quæ actione 2 eiusdem synodi habetur, vocat Carolum Magnum, Regem Francorum & Langobardorum, ac Patricium Romanorum. Imo ipsis Patriarchis pares fuisse Patricios eo tempore, testis nobis est VValafridus Strabo, qui sub filio & nepotibus Caroli Magni floruit: Comparetur, inquit cap. 31 de Rebus Eccles. Papa Romanus Augustis & Cæsaribus: Patriarchæ vero Patriciis, qui primi post Cæsares in Imperio fuisse videntur.

c Lesbios potissimum.

d Virgo aliis dicitur.

e Constantinus Copronymus, cuius nomen silet, ne Georgio maculam adferat, quod impio illi ac scelesto Imperatori seruierit substitutusIudex. Imperauit Copronymus ab anno 741 ad annum 775, prius tamen Augusti titulum adeptus, patris collega.

CAPVT II
S. Tarasius ad Patriarchatum Constantinopolitanum destinatus a Paulo decessore.

[5] Nec populum sua spes fefellit, vt qui mox acceperit id, quod desiderabat. a Paulus enim, quem Cypria natum excepit b Salamis, c sancte & integre clauum regens sacerdotij, [Paulus iconomachorū hæresi impar,] cum nefaria adhuc vigeret hæresis, quæ accusat Christianos: eorum, inquam, qui abolent imaginem Christi veri Dei nostri carnis susceptionis, & eius, quæ eum vere & proprie peperit Dei matris, & incorporeatum, vt visæ sunt, potestatum; & iam omnes d Sancti oppugnatores hæresis a breui & caduca hac vita excessissent, & traducti essent ad eorum, quæ in vita gesserant, quæ fit illic, discretionem; & serpentinæ doctrinæ virus etiam post exitum euomuissent ex Ecclesia; ægre ferebat & animo angebatur Paulus, cum non haberet, qui ei opem ferret, & manum præberet ad rectæ fidei correctione, propterea quod omnes adhærerent hȩresi, eāque confiterentur & assentirentur. Capit itaque consilium dignum sua prudentia. Nam cum incidisset in morbum, [subducit se in monasterium,] qui ei mortem erat allaturus, & deducturus ad longæuam quæ illic est, resolutionem, se clam e subducit e Sede: & cum venisset ad f Flori monasterium, in numerum monachorum se retulit, mutato amictu. Postquam autem notum fuit, quo se demisisset Pontifex, idque iam peruenisset ad aures eorum, qui per id tempus rerum potiebantur, [Imperatoribus de abdicato Patriarchatu satisfacit:] (Irene autem & Constantinus eius filius primas potentiæ partes tunc pulchre obtinebant) ij, quod res accidisset noua & insolita, animo non parum conturbati, statuerunt venire ad dictum monasterium. Postquam vero agnouerunt Pōtificem subiisse habitum humilitatis, ira repleti & metu rogauerunt eum, qui se ad tantam dederat audaciam, quænam fuisset caussa Pontificis fugæ & tonsuræ, reputantes num nihil esset facturus grauem Imperatoris indignationem. Paulus autem miti ac placida oratione (talis enim erat, si vllus alius) iram leniens imperatoriam, persuasit, vt irasci desisterent: & aperuit causam, quæ eum ad hoc deduxerat, hoc modo verba faciens:

[6] Me, o Imperatores, & morbus & improuisus mortis aduentus coëgit hoc facere, multo autem magis ad id impulit Ecclesiæ deformitas, quæ laborat hæresi, & ex diuturna mala opinione tantum accipit dolorem, vt ei inhæserit vibex immedicabilis: & g ter iam per manus & atramentum inscripta hæresi assensio. Neque enim mihi licuit effugere retia malæ opinionis: sed accidit, vt & lingua & manu in ea implicarer. Quod etiam me magis angit, vt quod exedat sensus animi. Video omnes orbis terrarum partes, quæ in vestra manu tamquam in statera appenduntur, fidei immobilem conseruantes trutinam, & in recta permanentes doctrina & exultantes, ab Ecclesia nostra longe dissidere, & tamquam a Christi grege alienas oues repellere. Et ideo recuso esse pastor cœtus hæretici, & statui potius habitare sepulcrum, quam esse obnoxius anathematibus Sacræ h quaternionis, Sediū Apostolicarum. Sed cum sceptri potentiam in vestras manus Deus tradiderit, & Imperialem curam geratis Christianissimi gregis, qui est sub sole, ne despiciatis tristitiam matris vestræ Ecclesiæ, sed studete, vt ea rursus veterem recipiat pulchritudinem. Ne patiamini abominandam hæresim nunc quoque tamquam suem ex querceto, vt dicitur, vastare ac perdere vineam vestræ imperatoriæ & fidelis agriculturæ, & a transeunte viam non trita & aspera, mala opinione turpiter eam peruadi. Est vobis scientissimus agricola, qui aluerit botrum veræ confessionis, & eum expresserit in diuina torcularia vnius & solius Ecclesiæ, & cum implerit craterem sapientiæ, parauerit fidelissimo populo poculum rectæ sententiæ. Et quemnam hunc innuis, ei dixerunt Imperatores? Tarasium mea significat oratio, qui est primus a secretis diuini vestri imperij. Illum scio, & quicumque recte sapit, [suadet sibi substitui S. Tarasium.] Ecclesiam esse opportune suscepturum, & virga quidem rationis participe hæresum nugas esse exacturum: docendi autem & pastorali baculo introducturum & foras educturum ad stabula & mandras veritatis, gregem diuinissimum. Cum auribus Imperatoriis sic seminasset orationem, & eam effecisset genitalem, & quæ iam fructum tulerat in centuplum, grauitate morbi oppressus, ad tabernaculi dissolutionem, per mortem confidenter festinabat, ædificationem a Deo per incorruptionem, vt dicam Apostolice, sortius i.

[Annotata]

a Theophanes de Paulo anno Leonis Imperatoris 5, Christi 780, Indict. 3 ista scribit: Mortuo 6 Februarij die Dominico Niceta Constantinopoleos Episcopo, Paulus honorabilis lector, genere Cyprius, verbo ac actu coruscans, post plurimam, [Paulus Patriarcha.] propter hæresin, qua tenebatur excusationem, vim multam passus consecratur Patriarcha Constantinopolitanus secunda ieiuniorum, seu Quadrasimæ, Dominica.

b Aliis Salamina, in Notitia Græcorum Episcopatuum facta anno 882 Constantia, metropolis Cypri.

c In Chronologia Nicephori. Paulus Cyprius Diaconus, orthodoxus & Confessor. A Zonara etiam dicitur lector orthodoxus.

d Aliqui referuntur a Theophane supra. S. Theophanes martyrij palmam consecutus, Papias, Strategius, Iacobus Protospatarius, Leo, [Martyres ob cultum imaginum.] Thomas, omnes aulici Leonis Imperatoris, quem perperam Baronius Leonem Armenum scribit in Notis ad 4 Decemb. quo die sacra eorum memoria quotannis recolitur.

e Die 31 Augusti, Indict. 7, anno Imperij Constantini & Irenes quarto. Ita Theophanes, qui hæc pluribus narrat. Est is annus 784.

f Subscripsit sequenti Synodo Nicænæ Ἱλαρίων ἡγούμενος τῶν φλώρων.

g In rescripto Imperatorum Constantini & Irenes actione 1 synodi Nicænæ, quæ illud σάκραν appellat, Paulus inducitur dixisse: Eo quod cum huiusmodi viris conuersatus fuerim & computatus. Imo secundum Theophanem, Patricij & senatus Primores dixerunt ei: Quare subscripsisti, cum consecrareris non te consecraturum Iconam?

h Romanæ scilicet, & quæ hinc colliguntur huic adhæsisse contra Iconoclastas, Alexandrinæ, [anathema contra Iconoclastas.] Antiochenæ & Hierosolymitanæ. Hoc anathema iconoclastis minatus est Gregorius II, inflixit Gregorius III, vt ex Anastasio in horum Vita, Zonara de Leone Armeno, aliisq; constat. Quod anathema num reliqui dictarum Ecclesiarumamplexi sint Patriarchæ, hinc liquet.

i Ex tunc, inquit Theophanes, cœpit dici & disputari super sanctis imaginibus sermo ab omnibus cum fiducia.

CAPVT III
S. Tarasij electio & consecratio Patriarchalis.

[7] Et sic quidem se gessit Paulus: Imperatores autē in Pastoris electione mentē habentes occupatam, & Pauli sermone stimulati, in Tarasium aperte defigunt oculos: & eum, Deo volente, vt viduato gregi præesset, [Eligitur in Patriarchā ab Imperatore & Clero.] communi consensu sapienter eligunt. Eis assentiebatur, quidquid erat optimum & præstantissimum e sacro senatu, diuinus plane cœtus: vt qui omnino scirent virum in omnibus præfulgere, & dignum, cui demandaretur dignitas pastoralis. Quidquid autem erat promiscuum circumforaneum, & lucernam redolebat hæreticam, Patris sanctitatem, etiam ante sacram ob ea acceptam vestem, vt ad arguendum vehementissimam & acutissimam, suspectam habens securim, nolebat assentiri communibus suffragiis, non volens ab antiqua sua resipiscere sententia: & malebat inuolui cœno limi hæreseos, quam potari viuifico fluento puri & imperturbati fontis doctrinæ Tarasij. Sed vicit id, quod iustum erat: & admissum est, quod pro pietate ferebatur, decretum. Iubent itaque Imperatores statim coram sisti Tarasium, vt, quæ Deo videbantur & legibus Ecclesiasticis, iura in eo confirmarent. Ille vero aderat cum pia & honesta specie, & quas a Deo habebat, gratiis circumdatus: apud quem honestis & egregiis agentes sermonibus, & tamquam iam cum Patre, de eo quod erat postea constituendum, consilium ineuntes, vsi sunt verbis eiusmodi.

[8] Non putamus latere tuam prudentiam, quod præteritis temporibus Ecclesiam inuasit vertigo hæreticæ caliginis, quæ nihilo tolerabilius eam operuit, quam noua plaga Ægyptiaca, tenebræ, inquam, palpabiles, & vsque in hodiernum diem cancri more serpit per gregem: & per vniuersum fere mundum in animam commouit tempestatem. Sed, quoniam Deus ineffabili nutu eam produxit, eius ductores, qui non iuste iustum persequi statuerant, iusto iudicio ab imperio exemit & a vita, & tamquam lampadem prȩlucentem nostram accendit potentiam, vt malæ opinionis abigamus tenebras, & faciamus exoriri solem cognitionis; ecce te euocamus defensorem & propugnatorem, & ad hoc certamen adiutorem, vt qui sciamus te pulchre posse armari ad rectam tuendam sententiam, & structa ex diuinitus inspiratis Scripturis acie, pro ea confligere & te præclare gerere. [cum spe per eum debellandæ hæresis:] Ne ergo terga vertas ob ea, quæ pie a nobis proponuntur, qui mundanis opibus & copiis studemus procurare pacis vtilitatem: quin etiā pedibus & manibus opem ferre, & omnem mouere lapidem, vt dicitur in prouerbiis, vt inueniatur quod quæritur, & apprehendatur quod desideratur. Tempus est ergo, vt contexatur præclara & valde optanda Ecclesiæ tunica, quam scidit pestis hæresis. Nunc appropinquat dies insignis & salutaris, in quo Christus cessare faciens fremitum erroris simulacrorum, annuit copiosis suis miserationibus, vt eius veneranda erigeretur statua, quod attinet ad humanitatem. Transiens ergo ad septum Sacerdotij, cum aduersus hæresim decertaueris, cane victoriæ canticum aduersus inimicos: a Deo præmium & coronam accepturus, egredere.

[9] Tarasius autem Imperatoris allocutione obstupefactus, & tamquam a cælesti aliquo sono attonitus, respondit in hanc sententiam ad ea, quæ dicta fuerant: Tempestatem quidem, quæ in fidem & vniuersum commune vehementer irruit, & vsque ad fundamenta Ecclesiam periculosis agitauit fluctibus, [ægre admittit Patriarchatū:] & animæ naufragium multis conciliauit, nulla est auris, quæ non acceperit, etiamsi pauci effugerint vim procellæ. Hunc vero sedare turbinem, & nocturnæ pugnæ luna non lucente hanc pacare procellam, maius est, quam vt vllæ vires id queant præstare. Quis enim, quæ tam nefarie inualuit, consuetudinem, & naturæ vim accepit, & mundum propemodum iureiurando adegit aduersus diuinam potestatem, conuerterit, & fecerit discere quod est melius, nisi Deus adspexerit & defenderit vestram diuinam potestatem? Ecclesia, quæ impietatis tyrannide olim fuit exuta veteris decoris pulchritudine, lacerisque pannis diu esse induta sustinuit propter putria & imbecilla dogmata hæresis, nunc a Deo vobis ornetur piis varietatibus. Per vos ergo renouentur mandata Apostolorum, [ante requirit exactā synodaliū decretorum obseruationem:] per quæ refulsit splendor veræ fidei. Respirent sacrarum Synodorum pura decreta, quæ Euangelicis seruantur traditionibus, nec sustinent in æternum vllo modo posse surripi. Aperiantur vestibula paternorum dogmatum, & Christi pecudum in eis greges transeant, & tamquam ex diuino paradiso confiteantur doctrinam rectæ confessionis. Per a Caïphaïcum enim concilium facta est abortio fœtus hȩresis. Per œcumenicam Synodum nascantur filij Ecclesiæ, & ad mensuram ætatis Christi incrementum accipiant. Nam si hoc factum fuerit, & antiqua ac prima amictus dignitate fuerit decorata, & veræ opinionis pius dogmatum Lucifer vestro studio eam illustrauerit, habebit omnes fideles in eadem sententia conuenientes, & suas animas profundentes, vt ea stabiliter fundata, conseruetur supra firmam petram fidei.

[10] Cum hæc coram Imperatore animæ vtilia declarasset mysteria, ipse eum rogat, vt eum quoque de his disserentem audiat communis cœtus populi. Nam hoc caput rectæ fidei ferebat turba militaris, vt cui non videretur esse admittendas & adorandas venerandas imagines. Nutu ergo Ecclesiæ hoc facere incitatus, cum fuisset in inclyto b Magnauræ palatio, vniuersa confluente ciuitate & sacerdotali multitudine, se quidem excusauit, validis demonstrans rationibus, qualis esset sacerdotij professio & dignitas, & ad quantam altitudinem & magnitudinem euehat eum, qui vult ad hoc procedere: [de ea præmittit concionem ad populum:] seque non esse idoneum ad id suscipiendum, vt qui iam olim fuerit implicatus in mundi dignitatibus, & in huius vitæ turbis & sollicitudinibus plurimum inuolutus, & mysticum hunc statum nondum gustauerit. Eum enim, qui ad hanc vocationem & hunc gradum properat, illotis, vt dicitur, manibus cito ad id insilire, & quæ non tangi possunt, tangere non est tutum: sed eum, qui est educatus in iis, quæ ad hoc ferunt, iustificationibus, & directus Euangelicis & Apostolicis, vt par est, viuificis doctrinis, ad discernendum viam rectam & incuruam: vt illa quidem pastoraliter deducat ad meliora; hanc autem declinet & vitet, conuenienter diuinæ admonitioni, vt quæ procul ferat a Deo & eius constitutionibus. His fretum, traduci oportet ad hanc magnitudinem. Me autem, vt scit Deus, ad hoc suscipiendum ministerium inuitum coëgerunt Imperatores, cum hoc mihi numquam venisset in mentem, neque de hac vnquam rectione cogitassem. tamquam electo ergo Dei populo & gregi meam communico conscientiam, vt, si me huic maximo muneri volueritis alligare, & me huius iugum subire statueritis, traditioni Oecumenicæ fidei vos quoque ipsos inclinetis, & ne vos sequi pigeat Patres, qui hac via sunt ingressi, & c sex sanctis Oecumenicis synodis, & iis, quæ pie ab ipsis sunt decreta, consentire ne recusetis. Ad supernam enim hæreditatem transmittunt eos, qui ipsis parent, & fiunt auctores magnæ & immortalis remunerationis.

[11] Eius itaque admonitiones tamquam Angeli voces admittit populus, [quo obediētiam promittente, consecratur Episcopus.] & polliciti se instar ouium secuturos ducentem pastoraliter, se, vt Deo & ei videtur, in omnibus parituros affirmabant. Tunc de cetero d inspiratione principalis & diuini Spiritus, conspirante etiam consilio Imperatoris, limi mundani mutata dignitate, & tonsa coma ritu Clerici, honestoque & venerando alio sumpto amictu, diuinis & spiritalibus inuocationibus, sicut Aaron & Phinees, suscipit vnctionem honoris sacerdotalis, & ascendit ad altitudinem Cathedræ pastoralis, luci lucem adiungens, & virtutem augens virtutibus, & modum superantibus profectibus datum, sacratissimum talentum multiplicans.

[Annotata]

a Hæc est Pseudosynodus. Constantinopoli in palatio Hieriæ ab Imperatore Constantino Copronymo congregata, anno Imperij 13, Indictione 7, Christi 754, habitaq; a quarto Idus Februarias, ad sextum Idus Augustas: [Pseudosynodus sub Copronymo.] nullo præsente ex Catholicis Sedibus, Romana scilicet, Antiochena, Alexandrina, Hierosolymitana: in ea cultus sacrarum imaginum damnatus est. Legendi Theophanes, Nicephorus in Breuiario historiæ, aliiq;.

b Luitprandus lib. 6 de Rebus Imperatorum & Regum cap. 2 ait dici quasi magnam aulam ρ loco λ posita, esseq; miræ magnitudinis ac pulchritudinis: [Magnaura palatiū.] & pluribus situm ornatumq; describit. Fuisse in Hebdomo suburbio olim a Theodosio iuniore vrbi incluso, docet Gillius lib. 4 Topographiæ Constantinopoleos cap. 4, additq; ab aliquibus ita dici, quod Anastasius istic perierit magna aura tempestatum extinctus.

c Hæ sunt Nicæna I, Constantinopolitana I, Ephesina, Chalcedonensis,Constantinopolitana II, & III.

d Hanc indicant, quæ in eo eluxerunt signa viri Apostolici.

CAPVT IV
S. Tarasij exercitatio virtutum erga se, Clerum, pauperes, monachos.

[12] Continentiam enim tamquam Encrateæ filius, & qui eum iam pridem abunde exercuerat, [Refrænat gulam,] vsque adeo sibi parauit ex eo, quod esset paucis contentus, vt esset eius victus a rebus superuacaneis omnino alienus, & non luxurians vsque ad satietatem. Vitæ autem suæ habenas ita moderabatur, & animi perturbationum tumultus ita reprimebat, [appetitum voluptatis,] vt esset omnibus diuinissimum exemplar propositum, cui numquam persuaderi poterat, vt moueretur ad appetitum voluptatis. Cum autem ad diuinarum Scripturarum meditationem sibi domesticam assciuisset vigiliam, [somnolentiam,] somnum vt membra soluens & inutile amandabat mancipium: & cum vsus exigeret, rursus iubebat adesse. Quis enim eum in lecto recumbentem, aut mollibus stragulis vnquam vidit inuolutum? Quis tunicam & zonam super cubile dimittentem vnquam accepit & præparauit, vt esset elegantior & concinnior? Quis ex eius pedibus vnquam detraxit calceos, & alligata spōgia, vt mos est, lȩuigauit & poliit? Sed ipse erat sibi, vt dicitur, balneator, & inseruiebat sibi ad vsum corporis: [& omnem corporis cōmoditatē:] in hoc quoque Christum magistrum diuino zelo imitans, dixit: Non veni vt mihi ministraretur, sed vt ministrarem: exemplum humilitatis præbens suis discipulis. [Matth. 20. 28]

[13] Habebat autem precationem, quæ mentem sublime ad cælos euehebat, [orat assidue:] & soli Deo reddebat familiarem, & coniungebat incorporeis, & expellebat omnem tentationem, conuenienter Domini eloquio. Nullum enim erat tempus, quo non habebat solum eum genu flectentem & surgentem, & manus ad cælos extollentem, & superne accipientem a Deo illuminationem. Humilitatem vero, vt quæ ei a puero fuerat familiaris, ita est complexus, [humilitatis amans, vestium luxum corrigit in Clericis.] vt non solum ea in ipso conspiceretur, & ex ea laudem assequeretur: sed etiam transiret ad alios, qui exemplo suo informabantur. Multis enim ex iis, qui erant relati in numerum Clericorum, qui suos lumbos zonis cingebant aureis, & ornati erant variis & pretiosis vestibus sericeis, aurum quidem ademit; fecit autem succingere lumbos cingulis contextis ex pilis caprarum. Is vero, qui toti corpori ex iisdem filis purpureas vestes habebant cōtextas, excogitat tunicas remotas a curiositate nimia & deliciis, vt quæ essent vestitus honestus, & conuenirent iis, qui Deo seruire statuerunt, & profitentur humilitatem. Ex quo quid euenit? Vt tolleretur quidem, quidquid damni ex eo nascebatur; honoraretur autem frugalitas, vt thesaurus quispiam pretiosissimus. [castitatem temperātia fouet,] Castitatem vero &, quæ cum ea simul degit, temperantiam, vt quæ sanctificationem conciliarent, appellauit sorores: per quas, quæ carnem inuadit, sordidam & adulterinam exterminans cogitationem, & ignominiæ affectiones depopulans, a Deo fuit redimitus victrice corona impatibilitatis.

[14] [misericors in pauperes,] Commiserationem autem & ditissimam in pauperes misericordiam tam hilariter, vt ille dixit, impertiit, vt superaret omnes, qui suppeditabant pauperibus, & fieret nouus Ioseph, dans frumentum egentibus. Suæ enim mensæ obsonia in frusta comminuens, ad accipiendos eos, qui esuriebant, in dies eis parabat conuiuium. Abunde autem huius rei sunt testes vsque in hodiernum diem, definita receptacula eorum caussa, qui hospitio accipiebantur, & pauperum nostrorum Fratrum. Quinetiam mansuram pecuniæ dationem aliis pie attribuit, in pugillaribus nomen vniuscuiusque significans. Quotidianam autem distributionem, quam manu sua propria in manus pauperum immittebat, quis ratiocinator dimensus fuerit a Diophantus, aut multiplicans numerarit b Nicomachus, quæ erat arena copiosior, & egenorum ventres reficiebat? Ieiunio vero, quod est ante Christi passionem, [potissimum tempore Quadragesimæ:] magnā erogare largitionem in diuersis locis & cœnaculis, iis, qui magna premebantur inopia, ipse excogitauit, vsque ad Christi lucem afferentis, festum festorum Resurrectionem. Et otio & tempore longo mihi opus fuerit, vt per ordinem collocem accubitus inuitatorum hospitum & proselytorum, claudorumque & cæcorum & mutilorum ordinatam sequens consequentiam, & posteris dem exemplum munifici ac liberalis instituti.

[15] Tempus autem hyemis, quod erat acerrimū, niueque & gelu & glacie terræ vinciebat intestina, [in summo gelu nudis largitur vestes:] & iis, qui in ipsa erant, imponebat instar collaris, frigefacientem eamque grauissimam molestiam, quomodo in eos, qui horrebant, & laceris pannis erant obsiti, & solum pudenda contegebant, vsus machinationibus fouentis recreationis, propulsauit? Tunicas enim, penulas & præterea tegumenta ex crassissimis lanæ filis & staminibus confecta, & vellere denso grauia, magno auri pondere emens, & iis, qui sub dio misere affligebantur, distribuens, arcebat grauem molestiam frigoris. In salutari autem prius dicto die reuerendæ Christi Resurrectionis, post diuinæ synaxis & communionis peractum mysterium, adhuc sacris vestibus candidatus, ad veteris basilicæ iam dirutum locum, qui vocabatur c Estia, veniebat. Illic enim parabat egentibus maximum, [die Paschæ ministrat pauperibus:] quo acciperentur, epulum. Quos cum fecisset recumbere, incipiebat ipse ministrare, vinum effundens ex cratere, & potum eis distribuens. Deinde cum hoc munus obiisset, ibat in domum suam patriarchicā, non aliquorum hinnulorum, vt dicit fabula, medullis se nutriens, neque mensa d Sybaritica excipiens, nec quæ ventrem titillant & impinguant bellariis, sed frugalibus obsoniis, & quæ non spectabant ad delicias, se reficiens. Quis ad tantam humilitatis altitudinem memoratur fuisse erectus ex iis, qui vnquam fuerunt? [Philip. 2. 7] Quis demissionem Christi sic est imitatus, qui paterni sinus non exinanita magnitudine, nostræ paupertatis subiit speciem, & ministrando docens ad cælum euolare, fecit considere cum paterna maiestate?

[16] Hic ipse, qui nunc laudatur, etiamsi in mediis iactaretur tumultibus, non solum amauit quietem & silentium, sed aliis quoque ea affatim suppeditauit, eos a mundo abducens & Deo reddens familiares, & virtutis efficiens filios, vt huius sanctæ vitæ & operationis genitor & productor. Huius autem rei fidem facit omnino, ex hæreditate eorum, quæ ad ipsum lege dotis ex bonis paternis redibant, e ædificatum monasterium in sinistra parte Bospori Thracij. [construit monasterium ex bonis paternis.] In quo cum arborum rationis participum plantasset generosa germina, quæ pinguescebant fluentis exercitationis, & augebantur copiosis condimentis abstinentiæ, ea fecit Christi agriculturam, tricesimum & sexagesimum & centesimum virtutum fructum fideliter producentia in sanctitate & iustitia. Ex quibus multi ab ipso sunt vocati ad dignitatem pastoralem, &, vt par erat, ornarunt possessionem sacerdotij: fueruntque columnæ immobiles fidei catholicæ. Quod quidem ostendit tenebrosa inundatio hæresis, aduersus quam fortiter pugnantes, & nubem subeuntes multorum periculorum in persecutionibus & afflictionibus, & sub dio perpessionibus, ad splendorem superni luminis, eam fuderunt ac dissoluerūt: in qua etiam suum cognitum reddidere magistrum, tamquam semper lucentem Luciferum. Et hæc quidem postea.

[Annotata]

a Huius extat Arithmetica & Algebra.

b Nicomachus Gerasenus scripsit de Arithmetica, Geometria, Harmonia&c.

c Scribit Sozomenus lib. 2. cap. 2 Εστίαν a tempore Constantini in maximo honore a peregrinis & ciuibus habitam fuisse; & Michaëliū etiam dici ob sancti Archangeli apparitiones. Sed is locus in Bosporo Thracico situs, [Estia] nauigantibus ex Ponto Constantinopolim ad dextram apparet, & abest ab vrbe, si naui traiiciatur circiter 35 stadia, si sinus interiectus pedibus aut equo circumeatur, septuaginta. Forsan ob bella frequentiore vt populi religioni obsecundaretur ea statio in vrbe constituta fuit.

d Sybaritæ in magna Græcia luxui habebantur nimium dediti.

e In eo sepultus fuit, vt infra dicitur num. 52.

CAPVT V
Synodus VII Oecumenica Nicææ habita. Imagines restitutæ.

[17] Ipse autem perfectis virtutibus vsus est ad satietatem, cum mentem suam actione prius exercuisset, vt ascenderet ad contemplationem, & eius fuisset capax receptaculum, concinne animum adhibebat iis, quæ ad rectam fidem pertinent, &, vt, quæ Deo volente visa fuerant, & Imperatoribus promissa erant, ad effectum venirent, contendebat. Hoc autem erat, vt Oecumenica procederet synodus: & ab eo, quod iustum est, minime aberraret Ecclesia. a Iussu ergo Imperatorum, omnes Pontifices ex vnaquaque regione & ciuitate proficiscuntur in ciuitatem regiam, [Curat Synodum VII congregari, Constantinopoli;] & iam edicto conuentu in inclyto b templo diuinorum Apostolorum, & iam c sedentibus Episcopis in sedibus propositis, ecce quoddam examen vesparum, virorum, inquam, qui erant animis leoninis, ex exercitu d Constantini, qui olim imperij sceptra non pie administrarat, exurgens veluti ex quibusdam alueis malæ opinionis, accedit ad dictam ædem sacram, bellicis armis eam obstructurum. Qui cum venerandæ ædis atriis appropinquassent, incondita voce locum replerunt, dicentes non esse ferendum infirmare & transgredi ea, quæ olim visa fuerant Constantino. Non enim permittemus, aiebant, illius abrogari dogmata, & prædicari esse statuendas imagines. Quod si quis hoc inceperit, & ante nostros oculos viderimus abrogari e synodum, quæ fuit ab ipso congregata, [quæ turbata ab Iconomachis,] sanguine Sacerdotum terram reddemus purpuream. Hæc dicebant, & in portas irrumpentes, volebant eos, qui f erant intus, interficere.

[18] Tunc nutu imperatoriæ potestatis sessionem relinquunt Pontifices. Imperatores autem in eos, qui res nouauerant, cum ira frementes, cito venerunt in suum palatium, eorum insolentiam & insurrectionem & euersionem vniuersi reputantes. Tarasius vero ad sacram aram accedens, timoris nullum signum præ se ferens, incruentum incipit sacrificium, & mystica cōmunione peracta, domum reuertitur: vbi vacabat prioribus laboribus, nempe in sacra Scriptura & in demonstrationibus faciendis ex Patrum eloquiis: rursusque statuebat, necesse esse congregari synodum, [iis exauctoratis] ne communio hæretica in peius proficeret. g Imperatores vero cum eos, qui illam seditiosam fecerant conspirationem, & insultauerant in gloriam eorum imperatoriam, zona exutos a militari dignitate exauctorassent, & ab omni armorum auxilio desertos & nudos effecissent, iubent vnumquemque eorum ignominia notatum, redire in patriam. Non enim, aiebant, sustinet Deus tales parentes seditionis, habere defensores & propugnatores eius, quod ex eo relucet, palatij.

[19] Hæc cum Deo volente sapienter statuissent, & aliquod tempus intercedere bonum esse existimassent, pulchro rursus mandato edicunt, vt in præclaram Bithyniæ metropolim simul conueniret cœtus Sacerdotum & Pontificum: Nicæam, inquam, in qua h Trinitatis, quæ est eiusdem essentiæ & expers omnis materiæ, [Nicæam translata:)] aduersus Arij & suorum rabiem acutissimus gladius fuit fabricatus: in qua Trinitas hypostaseon indiuidua diuisione, & diuisa vnione theologice refulsit. Et cum sanctissima classis dicto citius in dictam venissent ciuitatem, Tarasius quoque venit ex vrbe regia, ex i Apostolicis sedibus secum assumēs eximios quoslibet & præstantissimos: nempe ab Adriano quidem Papa Romano Petrum k primum Presbyterum, & Petrum Monachum & l Præfectum: m ab Apostolica autem diœcesi, a Politiano, inquam, sacratissimo Papa Alexandrino, n Thomam monachum & Presbyterum: & a o Theodoreto Patriarcha Antiocheno, & ab p Elia Principe Pastorum Æliæ q Ioannem monachum Presbyterum & Syncellum: ad ducens etiam secum quosdam ex iis, qui gerebant magistratus, pietate claros & gratia doctrinæ & facundiæ: inter quos fuit etiam r Nicephorus, qui erat a secretis Imperatoris: qui cum vixisset in sanctitate, & esset ornatus diuinis virtutibus & doctrina ac dicendi scientia, Byzantij Sedis patriarchalis suscepit honorem post Tarasij sanctam consummationem, & quicumque erant venerandi & eximij s monachi, qui mouebantur zelo disciplinæ & regulæ Ecclesiasticæ, & contendebant semper sequi synodalem accurationem, profecti sunt Nicæam.

[20] Die autem præstituto (is vero erat, in quo t Thecla aperuit stadium certaminibus fæminarum Martyrum) vnusquisque Episcopus in sacerdotali gradu & habitu, [eam auspicatur:] sedebat in sua sede. Primus autem loqui incipit Tarasius, & sermonis u ostium aperit Synodo. Deinde imperatorio & diuino x edicto audientibus omnibus recitato, quod de recta & syncera fide magna voce acclamauit, post quod fuerunt etiam vocales y Apostolicarum Sedium ad eos, qui rerum potiebantur, responsiones, ordine canonicæ consequentiæ, synodo resonantes, & omnes sanæ assentiri doctrinæ, & vt vnusquisque suam diceret opinionem, & quam de hac sana fide haberet sententiam & voluntatem aperiret, adhortantes, Acclamauit sacrosanctus cœtus, ita esse, & se ita sentire de venerandarum z imaginum antiqua effictione & adoratione, [Imaginum cultu decreto,] multis libris Patrum allatis & synodalibus decretis, verisque adductis sententiis & demonstrationibus, & diligenti persecutione impressis in auribus omnium. Id autem non semel nec bis, sed ad septimam vsque sessionem & auditionem toto die conspectum est fieri: quomodo etiam Acta scriptis mandata, per diuinam consequentiam & ordinem indicant. Tandem cum Tarasius, & pius qui cum eo erat cœtus collectus Patrum, [absoluit,] venerandum decretum litterarum tutis monumentis mandasset, & vt id saluum & integrum maneret, precatus esset, & vt Patres, qui primam aduersus furiosum Arium victoriam erant consecuti, adiutores haberent, & eorum, quæ recte decreta fuerant, custodes, Deum inuocassent, & vanæ inanisque huius sententiæ aa auctores, & omnis hȩresis inuentores, ab atrio Ecclesiastico per anathema separassent; in vrbem regiam delata orthodoxa dogmata conseruarunt. Quos summa beneuolentia exceperunt Imperatores.

[21] bb Erecta itaque cathedra ipsorum Imperatorum, & totius a Deo electæ Synodi, in iam dictæ Magnauræ insigni æde & nouo decreto recitato, cum aures imperatorias diuinus implesset Spiritus, (audiebant enim eos in vnum conuenisse concentum auxilio eius, [magna Imperatoris probatione.] qui omnia continet, & in vnam consensisse sententiam) admirati sunt accurationem: & esse doctrinam diuinæ inspirationis, quæ ab eis decreta fuerant, sapienter iudicantes, & penna & manu imperatoria ea optime comprobant & confirmant: & non vilibus donis synodum prosecuti, vnumquemque mittunt in suam ciuitatem & ad greges rationis participes.

[Annotata]

a Quas hac super re Imperatores ad Adrianum Papam miserunt Romam litteras, lector reperiet eidem concilio præfixas.

b Extructum id a Constantino Magno, eumq; in illo sepultum fuisse tradit lib. 4 Vitæ eius cap. 58, 59 & 60. Casui obnoxium pulchrius a Iustiniano reædificatum fuisse docet Procopius. [Apostolorū templum.]

c Anno 6 Imperij Constantini & Irenes, die 17 Augusti, nona Indict. anno 786, cœpere sanctas Scripturas relegere & obiicere inuicem, Imperatoribus e Catechumenis adspicientibus. Theophanes.

d Constantini Copronymi anno 775, Indict. 14, die 14 Septemb. exstincti: a quo tempore necdum vndecim anni integre elapsi erant.

e Pseudosynodum anno 754 habitam fuisse ante diximus.

f Theophanes, tam ipsum Patriarcham, scilicet Tarasium, quam orthodoxos Episcopos & Archimandritas. Ad ea alludentes Græci in Tropario de S. Tarasio canunt: Ὑπὲρ τὸ ζῆσαι, τὸ ζνῆξαι, πατὲρ πρωθέμενος, τὴν τοῦ χριστοὺ εἰκόνα ἀναστηλουσθαι προστάττεις, καὶ πάντων τῶν Ἁγίων. Potiorem vita mortem habens, o Pater, Christi, omniumque Sanctorum imaginem erigi præcipis. Eadem pluribus narrantur ante actionem primam Synodi Nicænæ II.

g Hæc pluribus Theophanes ad annum Imperii septimum, mensem Septembrem, & Indictionis decimæ initium refert, ergo ad annum 786.

h Nicæna prima Synodus sub Constantino Magno habita anno 325, cui interfuere 318 Episcopi.

i Siquidem eos qui ex Romanæ Sedis & Orientalium persona venerant, non dimiserat Imperator. ita Theophanes.

k Græce τὸν πρῶτον πρεσβύτερον synodus appellat. Anastasius alterq; interpres fere Archipresbyterum vocat, subinde Protopresbyterum. Idem Anastasius in historia Theophanis Vicedominum.

l Græce ἡγούμενον τῆς κατὰ τὴν Ρὥμην ἐυαγοῦς μονῆς τοῦ ἁγίου Σάββα. Abbatem Acta Latina vocant venerabilis monasterij S. Sabbæ Romæ siti.

m Nomina horum trium Patriarcharum in Menæis & Menologio Græcorum a Canisio edita referuntur ad XI Octob. vt infra dicetur. Erant ipsi tum sub Saracenis, siue Arabibus, sed ob pacem vtrimque factam, [Patriarchæ Orientalium sedium,] poterant facilius eorum delegati Constantinopolim nauigare. Principi eorum Moysi (qui a Georgio Elmacino Musa Alhadis appellatur) vita functo successerat Aaron, siue Abugiafar Haron Rasiidus, anno 5 Imperij Constantini & Irenes, Christi 785, quem post imperium 23 annorum mortuum esse anno Nicephori Imperatoris 7, Christi 808, tradit Theophanes. Huius frater Abdalla cum circa annum Christi 796 esset constitutus Gubernator Ægypti, ad eum misit Patriarcham Alexandrinum, [Alexandrinus,] qui sumptis medicamentis Ægyptiacis profectus Bagdanum cuidam puellæ Principi caræ tum morbis afflictæ sanitatem reddidit. Vnde hic diploma edidit, quo templa omnia Orthodoxorum, quæ Iacobitæ occupauerant, iis restitui mandauit. Quæ pluribus narrat Elmacinus lib. 2 historiæ Saracenicæ cap. 6.

n Anastasius in Historia addit fuisse virum zelatorem & religiosissimum, qui & Thessalonicæ magnæ ciuitatis, quæ est in Illyrico, factus Archiepiscopus effloruit. Esse eam quidem in Macedonia sed Sedem Præfecti Prætorio Illyrici, & Primatis Vicarij sanctæ Sedis per vniuersum Illyricum, tradit Carolus a S. Paulo lib. 8 Geographiæ sacræ.

o Baronius ad annum 787 num. 2, citatis hisce verbis, in margine annotat Theodorum, ratus forsan, adhuc superfuisse Theodorum Antiochenum, qui eodem sedebat tempore, quo Cosmas Alexandriæ, [Antiochenus] & Theodorus alter Hierosolymis, de quibus in epistola ad S. Tarasium actione 3 synodi 7 hæc scribunt hi summi Orientis Sacerdotes: Conspeximus exemplar Synodicorum Theodori sanctæ memoriæ Patris nostri & Patriarchæ Hierosolymorum subiiciendum his, quæ scripta sunt a nobis. Hūc autem libellum secundum solitum Ecclesiæ ritum idem sanctæ recordationis scripsit beatis & almi termini sanctissimis Patriarchis, Cosmæ scilicet Alexandriæ ac Theodoro Antiochiæ Theopoleos; qui & reciproca Synodica eorum, dum adhuc viueret, recepisse dignoscitur. Ab his communi sententia singulis in sua ciuitate alterum Cosmam Epiphaniæ in Syria Episcopum sacris aduersarium imaginibus anathematizarum fuisse anno Constantini Copronymi 23, Christi 763, tradit Theophanes: qui Theodorum datum fuisse Antiochenis Patriarcham refert anno eiusdem Copronymi II, Christi 751: vt alium ab eo hunc Theodoretum potius arbitremur seruata antiqua lectione cum Menologio & Menæis Græcorum.

p In citata ante epistola summorum Sacerdotum Orientis ad S. Tarasium dicitur exul factus, qui ad regendum thronum fratris Domini sortitus est Iacobi: [Hierosolymitanus,] cuius partes alij duo substituti supplecuerunt.

q Theophanes vocat Ioannem magnum atque famosum verbo & opere sanctitatis participem, qui & Syncellus Antiocheni Patriarchæ fuit. Summi sacerdotes Orientis in epistola ad S. Tarasium vocant Deo amabiles fratres Ioannem & Thomam zelo diuino orthodoxæ fidei adunatos, [eorum Vicarij in Synodo.] atque duorum sanctorum & magnorum Patriarcharum Syncellos. Initio cuiusque actionis dicuntur reuerendissimi Presbyteri monachi, & Vicarij Apostolicarum Sedium Orientalis diœceseos. Et tam Thomas quam Ioannes subscripsit locum retinens trium Apostolicarum sedium Alexandriæ, Antiochiæ & Hierosolymorum. De Syncellis infra agemus.

r Colitur S. Nicephorus 13 Martij.

s Reperiuntur nominatim actioni quartæ subscripsisse centum & triginta, omnes fere Hegumeni monasteriorum, quæ etiam ibidemexprimuntur. Inter quos tamen non reperitur S. Theophanes, quem Acta a nobis ad 12 Martij illustranda referunt ad hanc Nicææ Synodum secundam cum aliis Patribus vocatum esse. [monachi in ea,]

t Die 24 Septemb. quo Græci colunt S. Theclam, non pridie quo Latini. Consentiunt verba Actionis primæ sub initium, vbi conuenisse dicuntur VIII Kalend. Octobris Indictione XI, anno VIII Imperii Cōstantini & Irenes, id est anno Christi 787. Theophanes μηνὶ Ὀκτωβ ιά mense Octobri, die XI Græce apud Franciscū Combefisin Historia, Monothelitarum pro Actis VI. Synodi c. 1. § 5, ἐγένετο πρώτη συνέλευσίς καὶ καθέδρα τῶν Ἐπισκὸπων ἐν τῇ καθολικῇ ἁγίᾳ Σοφίᾳ τῆς Νικαίας, μηνὶ Οκτοβρίῳ ιά, Ινδικτιῶνος ιά. Facta est prima conuentio ac sessio Episcoporum in Ecclesia Catholica Sophia Nicææ mense Octobri die XI, Indictione XI. [memoria sacra Synodi 7] Eodem die XI Octobris (verba sunt Menologij Græcorum a Canisio editi) commemoratio sanctorum Patrum, qui secundo in vrbem regiam conuenerunt in synodo Oecumenica, quæ septima dicitur, habita sub Adriano Romano Pontifice, regnante Constantino Imperatore & Irene matre, Tarasio Archiepiscopo Constantinopolitano, Politiano Alexandriæ, Theodoreto Antiochiæ, & Elia Hierosolymorum, Fuerunt autem sancti Patres illi numero trecenti sexaginta septem, qui conuenerunt aduersus sanctarum imaginum oppugnatores, qui omnem hæresim & eorum auctores damnarunt, decernentes, vt quicumque sanctas imagines non colit alienus sit ab orthodoxa side. His & aliis cōstitutionibus firmatis in suam quisque Ecclesiam redierunt: quorum intercessionibus Deus misereatur nostri. Leguntur eadem fere in Menæis Græcorum, sed feruntur adfuisse Episcopi numero trecenti sexaginta quinque. Græce verbis integre expressis τριακόσιοι ἑξήκοντα πέντε. Præterea in eis memoria synodi recolitur Dominica proxima post II Octobris, ad quem diem illud etiam obseruauit Molanus in auctario Vsuardi. In numero Episcoporum non exacte auctores consentiunt: alij vltra trecentos, solum quinquaginta numerant, Photius autem septuaginta septem: in actione quarta nomina circiter trecentorum triginta exprimuntur.

u Ita Actione 1. Episcopi Siciliæ petiuerunt, & Synodus annuit, vt S. Tarasius proœmium faceret, ostium verbo aperiret, & quæ congrua sunt pronuntiaret. Græce ποροιμιάσασθαι τὸν Ταρὰσιον, καὶ θύραν τῶν λόγων ἀνοῖξαι καὶ προκατάρχοντα προσφωνῆσαι τὰ εἰκότα. Quæ Auctor inde descripsit, qui & diei inceptæ Synodi satis meminerat.

x τὴν εὐσεβῆ σάκραν vocat Synodus, eamq; recitat.

y Actione 2 recitantur epistolæ Adriani Papæ, ad Imperatores & S. Tarasium. Actione 3 epistola S. Tarasij ad Patriarchas Sedium Orientalium, & eorum responsum.

z Hæc omnia potissimum actione 4 sunt gesta.

aa Actione 5, qua & tres Patriarchæ Constantinopolitani Anastasius, Constantinus & Nicetas anathemati subiecti sunt.

bb Mense Nouembri, ait Theophanes.

CAPVT VI
Profligata a S. Tarasio hæresis & simonia: immunitas Ecclesiæ propugnata..

[22] Tarasius autem, & Apostolicarum sedium Mystæ eximij, cum ad sacrosanctæ Ecclesiæ venissent præfecturas, & diuinis doctrinis populum instruxissent ac corroborassent, iis, qui in Clerum cooptati fuerant aut Episcopatum tenebant, nullum ante Synodum, aut in Synodo, aut post Synodum crimen intendunt de priori mala opinione, neque eos, qui ordinati fuerant ab hæreticis, a pascuis segregant Ecclesiasticis. Sed Synodalem & paternam sequentes dispensationem, [Resipiscentes benigne sustinet,] eos quidem, qui ad piam transfugerant sententiam, manibus suis complexi sunt tamquam fratres & collegas in munere Pontificatus: eos vero, qui in re aliqua claudicauerant, & in iis, quæ ad fidem pertinent, peruersis adspexerant oculis, & deinde a lapsu resipuerant, & libellis comprehendendam abrogarant opinionem, iisdem amplectentes visceribus, collocabant in suis sedibus: & in pacifico flatu & tranquillitate nullis agitata fluctibus, conseruarunt Ecclesiam orbis terræ.

[23] Et in iis quidem, quæ ad gloriosam fidem pertinent, sic magnus affectus Tarasius, ad eam recte & aperte explicādam, & ad eos, qui vacillabant & vtrisque pedibus claudicabant, vt recto pede incederent, persuadendos, magnum suscepit certamen & immensum laborem: quotidie quidem eos, qui accedebant, honestis monitis inducens: & si quos videbat corde peruersos, eos dirigebat verborum congressionibus, eosque legibus colligans veritatis, ad ducebat Ecclesiæ sacras a hostias. Ostendebat autem nullam omnino habere consensionem aut conuenientiam, prout videbatur fidei accusatoribus, [docet discrimen inter idola Ethnicorū & imagines sacras Christianorum.] idolorum abominationes cum piis & diuinis figuris venerandarum imaginum. Nam illorum quidem, aiebat ille, productio simul inquinata cum primis exemplaribus, efficitur plena omni turpitudine; harum vero cum sint veneranda prima exemplaria, necessario etiam simul veneranda apparent, quæ ex illis producuntur. Et sunt illa quidem inuenta gentilis falsæ religionis, efficta ex eo, quod nusquam est; hæ autem, quæ a Christiana recte fiunt sanctitate, ex eo quod est, ad id quod est, efformatæ, habent consequentem exemplaris archetypi sanctitatem.

[24] Cum enim inuenisset Ecclesiam præstigiatoris & circulatoris in morem affectam & errantem in montibus hæresis, & sustinentem famem & sitim, non panis & aquæ, sed famem audiendi verbi Domini, eam alens in pascuis quietis, & deducens ad semitas iustitiæ, gregem fecit pinguissimum, salutaribus pinguefactum actionibus, & dulci lacte fidei acrem hæretici fermenti amaritudinem expuentem, & effectum nouam conspersionem. [Amos 8. 11] Et primum quidem b Simoniacæ crumenæ scindens vinculum, quo sanctus Spiritus donum venale proponitur, statuit, [simoniam profiigat:] vt Sacerdotum gratis fierent creationes & ordinationes: ex atrio ecclesiastico omnem pecuniariam expellens consuetudinem, & quidquid erat asperum eiiciens rectas facit semitas fidei, gregem multis prouocans sermonibus, & ascendens in sacratissimum ambonem, parabat mensam doctrinæ, ex diuinitus inspiratis Scripturis venans obsonia, ad alendas animas vtilia. [Psalmos Dauidis exponit:] Quin etiam sparsim colligens cantica Dauidica per perspicuitatem & euidentem rerum distinctionem, clare aperiebat ea, quæ intelligebantur: adeo vt essent veluti in conspectu iis, qui erant lecturi, & recta iis, qui inueniunt cognitionem.

[25] Quod autem propemodum prætermisi, & quod memoriam effugiens non erat enunciandum, & erat celaturum curam diuini Patris, quam gerebat in eos, qui laborabant, qua ipse eos leuabat, & cuius, vt opinor, fuit ipse primus opifex, cum in hunc locum venerim, tamquam condimentum aliquod & mel dulce admiscens reliquo corpori orationis, viscera clementiæ & misericordiæ statui inserere in cordibus eorum, qui sunt benigni & clementes. Nam aliquando quidam ex iis, qui gerebant magistratus, splendore & gloria & diuitiis insignis, qui etiam, vt c ensem Imperatorium gestaret, honorem erat adeptus, pro magno pecuniæ pondere luens pœnas, cum graues & acerbæ de eo haberentur quæstiones, neque ei quidquam daretur laxamenti, sed afflictione & cruciatu omni ex parte vrgeretur, deturbabatur in profundum desperationis præ animi ægritudine. Is cum noctem obseruasset intempestam, eos latens, quorum custodiæ fuerat creditus, ad templi diuinum se contulit refugium. Cum autem fuisset intra adyta, venerandæ mensæ mordicus apprehensis cornibus, [defendit reum ad sacram aram confugientem.] ea tenebat cum magno tremore & timore. Cum ergo eum cognouissent aufugisse, metu ne idem subirent supplicium, velocibus pedibus venerunt ad diuinum templum, & eum adspicientes mensam diuinam apprehendisse, circumdant adyti ambitum, tempore cibi sumendi reo aperientes ingressum, non dantes locum, vt posset vti reliquis necessariis: sed sperabant fore, vt eum proderet necessitas, & eum vel nolentem expelleret. Adhibebant itaque maiorem custodiam. Prohibent enim omnino ingressum ad aram, vt nemo eum sermone impertiret, aut ad eos, qui erant extra, aliquod verbum ab eo transmitteretur.

[26] Cum hæc igitur venissent ad aures Pastoris, eum repleuerunt maxima animi ægritudine, vt qui videret contemptionem diuinorum sacramentorū mouere ad indignationem bonorum datricem Dei benignitatem. Sed videte a misericordi Patre suppeditatum tunc ei auxilium, & admiramini prudentiam. [ei cibum adfert:] Eo enim tempore, quo oportebat cibum sumere eum, qui affligebatur, sacra veste se induens, proficiscebatur ad adytum: & per dexteram portam ingrediens, quæ ad reficiendum virum erant necessaria, suppeditabat, abunde ex se afferens: & deinde abibat, eum relinquēs. Si quando autem venter, cui negari non potest, eum cogeret facere, quæ sunt requisita naturæ, [famulatur in naturæ necessitatibus:] ex alto rursus descendens, & eum ad secessum deducens & exspectans, & eum postea manu capiens, restituebat tribunali. Idque non semel & bis in die faciebat, sed quoties euocatus erat ad hoc ministerium ab eo, qui grauiter periclitabatur.

[27] Hanc insatiabilem diuini viri demissionem admirantes milites, & fieri non posse cogitantes, vt, qui supplex erat, caperetur, quamdiu iusti manus eum regeret, improbum in eum struunt consilium, quod superabat omnem fraudem & astutiam. Clam enim per alium adytum collocant insidias, [per insidias captum repetit:] vt quando ex sacris adytis ouem Pastor traheret naturæ seruientem, eam instar luporum raperent: quod etiam factum est. Nam cum Sanctus viri, vt solebat, curam gereret, & ad requisita naturæ eum duceret, ij, qui secure latebant in insidiis, per aliam portam irrumpentes, eum rapiunt, & ad regiam per vim trahunt. Postquam autem sceleratam infelicium machinationem in eum adornatam cognouit Pastor sanctissimus, ira & dolore arreptus, nulla vtens dilatione, ad d Eleutherij aulam regiam (illic enim tunc forte contigit degere Imperatricem) accedit. [non restituentes excommunicat.] Cum ij vero Patris aduentum sensissent, & eius præsentiam in ipsos futuram zelo plenam & instar acuti gladij suspicarentur, eum siuerunt extra regiam, ne sermone quidem dignati. Ille autem videns suum aduentum nihil sibi profuisse, Ecclesiasticæ pœnæ vinculis omnes communiter alligat, pronūcians indignos communione Christi sacramentorum, si vllo graui damno afficerent eum, qui confugerat supplex ad ecclesiam. Cum hæc ergo tamquam ex Apostolica auctoritate libere dixisset, est reuersus. Illi autem magistri linis adstricti, cum non possent effugere sacra retia pœnæ Ecclesiasticæ, de reo quidem non amplius habuere quæstionem tormentis, sed verborum solis examinationibus, de quibus agebatur pecuniis, trutinam exinanientes, tamquam innocentem eum absoluunt. Talis erat in omnes vir diuinus, diuina vindicans ac defendens, & pro gregis ouibus periculum adiens.

[Annotata]

a Hic zelus magnam Tarasio peperit inuidiam, qua calumniam passus est, quasi pecuniariam cum labe Simoniaca fecisset ordinationem: quod verum non fuisse tradit Theodorus Studita in epistola ad Stephanum Lectorem apud Baronium ad an. 787 num. 59. licet fateatur in suspicionem ea de re fuisse adductum apud monachos. Vt ergo ad rem veniam, inquit, Quidnam fuit, quod dissentire nos fecit a Tarasio? Fides? At qui palam quidem Orthodoxus erat, sacra, Synodos sequebatur, & cum aliis Patriarchis consentiebat, & maximum antea pro fide certamen sustinuerat. Eorumne caussa, qui ab hæresi redierant, susceptio? At non ab illo hæc primum inuenta, cum a sanctis Patribus triplici modo suscepti fuerint … An ordinatio per pecunias, quæ in depositionem necessario incurrit? Nec id prorsus verum est. Interim, vt post alia addit, zelotæ, qui tum erant, & exacti, & Tarasio se coniunxerant, & cum eo consentiebant, & subito post Synodum discessionem fecerunt ob susceptam, vt ipsis visum est, pecuniariam ordinationem & alias quasdam quæstiones. Verum, vt præmiserat, operæ diximus pretium pacis studio cum eo concordiam retinere, .. Et vbi quod offendit suspicio est, melius est assentiri, quam pertinacem esse. Nec vero ipsi vos de conscientia vestra deducimus: nec vos rursum id exigite, vt nos de non manifestata nobis cognitione; quandoquidem & persona & tempus & experientia conciliare solet eos, qui de eisdem rebus non eadem sentiunt. Demum sub finem testatur perseuerasse Tarasij cum Romana Ecclesia communionem: Manifestum est, inquit, cum Romanorum Antistite Tarasij temporibus sacrificasse Apocrisiarios hinc missos & illius fortasse cum Orientalibus.

b Sincerum eius animum, quo huiusmodi crimen penitus euellere studuit, indicat conscripta ad Adrianum Papam epistola, quæ sub finem septimæ Synodi extat Græco-Latina ex interpretatione Anastasij Bibliothecarij. [epistola S. Tarasij ad Adrianum Papam,] In ea post citata sacræ Scripturæ, Patrum & Conciliorum testimonia ita perorat: Sic nos doceto, vir sacratissime, sequi diuinam Scripturam, & Euangelica, Apostolica, Canonica, & Paterna præcepta. Obedimus enim verbis oris vestri. Super excelsa conscende: exalta in fortitudine vocem tuam: [eius zelum laudat.] abi in latitudine, prædica cum fiducia, vt auferatur & in abolitionem veniat impositio manus, quæ per pecunias fit &c. Nam vt sub initium scribit, fraterna & summo sacerdotio decorata sanctitas vestra, iure ac secundum Dei voluntatem, pontificalem ordinans pietatem, opinatissimam habet gloriam. Græce, οὖν ἀδελφικη ὑμῶν ἀρσχιεροπὴς ἁγιωσύνη ἐνθεσμως καὶ κατὰ θεοῦ βούλησιν προτανεύουσα τὴν ἱεραρχικὴν ἁγιστείαν, διαβόητον ἔχει τὴν δόξαν. Eadem ita Græce leguntur & apud Theodorum Balsamonem inter sanctorum Patrum Epistolas Canonicas, ab eo post Canones Apostolorum & Conciliorum editas, & tomo 1 Iuris Græco-Romani a Ioanne Leunclauio collecti lib. 3, qui primus est Decretorum Synodalium ab Enimundo Bonefidio ante Latine redditus: ex cuius versionepartem huius epistolæ edidit Baronius an. 787 num. 61 & 62, sed ante num. 60 inuectus in Theodorum Balsamonem, quasi is acerbissimus Romanæ Ecclesiæ hostis hanc inusta Simoniæ nota contemptibilem reddere voluerit; cuius iniuriæ reus videtur Benefidius aliusue ita interpretatus verba Græca supra relata: [Note: ] [Baronius Fraternitas] Fraterna ergo vestra [Note: ] [Baron. &] sacerdotalis sanctitas, quæ non iure, nec ex Dei voluntate Pontificale munus administrat, magna laborat infamia, quam illius infidi interpretis translationem ita corrigit Leunclauius: Fraterna ergo vestra sacerdotalis sanctitas, quæ legitime ac secundum Dei voluntatem Pontificalem consecrationem administrat, percelebrem habet gloriam. Gentianus Heruetus Balsamonis interpres ita hæc habet: Fraterna ergo vestra sacerdotalis sanctitas, quæ legitime atque ex Dei voluntate Pontificale munus administrat, percelebrem habet gloriam. Hæc pluribus deducenda duximus, vt suspicio Baronij collatur de hac epistola nomine Tarasij ficta.

c Theophanes Indict. 13 anno Imperij Constantini & Irenes 10, Christi 790, Augusta, inquit, comprehensos homines Imperatoris, omnes diris verberibus cæsos & tonsos vna cum Ioanne Protospatario & baiulo ipsius, cui Picridius cognomentum, ad remotos Imperii fines vsque in Siciliam relegauit exules. De hoc Ioanne intelligenda hæc arbitratur Baronius anno 789 vbi hanc historiam refert num. 3, 4 & 5.

d Palatium Eleutherii Irenen Augustam ædificasse, in eaque & multas pecunias abscondisse, & a filio Constantino solo regnante collocatam esse mense Decembri Indict. 14, anno Chr. 790, tradit Theophanes. [Eleutherij palatium.] Eamdem Imperatricem iterum declaratam Indict. 15, die 15 Ianuarii, anni Chr. 793 idem asserit Theophanea.

CAPVT VII
S. Tarasius fortiter Imperatori resistit, legitimam coniugem repudiare, & cubiculariam ducere volenti.

[28] Cvm autem & leges accurate teneret, & in omni genere canonicæ rectitudinis esset exercitatus, quæ vniuerso communi incidebant lites, iudicabat, & acutissima cogebat prolata sententia eos inter se conuenire: non pauperis, qui in ius vocabatur, flexus misericordia: neque quidquam personæ diuitis gratificans: sed in omnibus iuris indeclinabilem seruans distributionem, non dabat locum iis, qui volebant proximo facere iniuriam. [Leuit. 19.] Sed forte legum quidem rectam & nusquam propendentem conseruauit trutinam, [In caussis Ecclesiasticis dirimēdis æquissimus Iudex.] despexit autem iura, quæ præclare statuuntur a canonibus? Minime: sed cum sciret legum seueritatem, canonicæ auctoritatis in multis esse sororem & consortem, vt prudens Iudex hanc cum illa contemperat, & ostēdit esse legitimam canonum accurationem in iis, quæ canonice corriguntur; legum vero rectitudinem in iis, quæ legitime aguntur, canonicam obsignationē. Quod autem non prodiderit hoc Dei & diuinum præceptum, sed ex æquo canonem seruauerit & legem, non est obscurus testis, quem est consequenter adductura oratio.

[29] Dictus fuit a Imperator Constantinus iuuenis, desistente matre Irene a coniuncta cum illo rectione imperij, & solus tenebat clauum administrationis. Qui cum esset alioqui bonus, non omnino autem firmiter tenebat, quæ ad puram & synceram fidem pertinent, & quod iuniorum mentibus sæpe solet vsuuenire, elatus vana sui persuasione, quod sibi videbatur, existimabat iustius scriptis legibus. Is aggreditur infirmare leges, & quod a Domino dictum est in Euangeliis, patrocinio vtens suæ potentiæ: & cum statuisset a sua b coniuge facere diuortium, & c aliam in animo haberet extollere ad Imperij altitudinem, iuuenis adornat facinus indignum sua potestate. [Matth. 5. 32] Id autem fuit mortiferæ insidiæ, a coniuge Imperatrice ei paratæ. [Constantino Imperatori legitimam vxorem repudiare volenti,] Affirmabat autem id esse venenum, quod cum potu haustum, mortem simul attrahebat. Quod quidem conabatur probare & cuilibet persuadere, vt putabat. Putabat enim fieri non posse, vt fides sibi non haberetur, cum esset Imperator, & verba faceret apud eos, qui subiecti erant eius imperio. Nullus vero persuadebatur, nisi qui gratificans Imperatori, propter gloriā in animum inducebat iusto ius adimere.

[30] Postquam autem excitata fama hoc transmisit vsque ad atria Ecclesiæ, & nefaria actio peruenit vsque ad aures Pontificis, id eum reddidit valde dubium & perplexum; dum apud se cogitat, quomodo se armaret aduersus hanc decertationem, & in ipsum Imperatorem, rei bellicæ peritissimum & fortissimum pugnatorem, ex pharetra & arcu telum iacularetur, iam olim honoratus sacerdotali horum omnium nuditate. Cum hæc apud se magnus mente versaret Tarasius, & pararet se ad congrediendum cum Imperatore, & decertandum armis sacerdotalibus; ecce quidam ex iis, qui gerebant magistratus, ab Imperatore instructus, renuncians quod factum ac comparatum inaniter dicebatur veneficium, accessit ad gnomonem castitatis: cumque id quam potuisset accuratissime & subtilissime contexuisset, omnia esse verissima, & quæ nullam ad mittant calumniam, affirmabat: & vt consentiret, vt Imperator posset venire ad secundum contractum matrimonij instabat. Hæc cum dixisset, exspectabat vt de iis responsum acciperet. Cui, cum ex imo suspirasset & lacrymabiliter subrisisset, [fortiter resistit:] Sanctus respondit: Si hæc, vt tu dixisti, cogitauit Imperator, & carnem diuina lege conglutinatam, & quæ vna cum ipso facta est, statuit excindere, nescio, quemadmodum feret grauissimum, quod in eum a gentibus inferendum est, probrum? aut quemadmodum eius potestas gregem coget ad temperantiam, & fornicationem puniet & adulterium, cum ipse sit tam turpium conuictus flagitiorum? Nam etiamsi dederimus fide digna esse, quæ a te adducuntur, & esset mulieris euidens maleficium, sic etiam oporteret id cauere propter reuerentiam vocis Domini, quæ dicit: Qui dimittit vxorem suam, præterquam propter fornicationem, mœchatur. [Matth. 5. 32] Quemnam autem imperio excellentiorem sibi societate matrimonij voluit coniungere, quæ ad tantum processit flagitium? Sed hoc ideo prætexitur, vt honorabiles nuptiæ & torus immaculatus violetur: introducatur vero dedecus fornicationis, & germanum semen fiat adulterinum, & alienet id, quod est cognatum, introducto furtiuo & turpi concubitu. Hanc ergo a nobis & iis, qui sunt nostri similes, accipe responsionem, & aperi iis, qui miserunt. Non enim cedemus iis, quȩ a te iactantur. Mortem potius & grauia subibimus supplicia, quam in rebus eiusmodi ei vllo modo velimus inseruire. Audiat Imperator nos huic improbabili consilio non esse parituros.

[31] His verbis cælestibus attonitus is, qui Imperatoriis seruiebat responsis, vultu tegens tristitiam, venit quam citissime ad eum, qui miserat, eorum, quæ ille sperabat, nihil quod ei esset cordi, omnino afferens. Postquam autem sacrosancti Pastoris constantiam vidit Imperator quercu esse firmiorem, quæ ab impetu ventorum non concutitur, [Imperatorē euocatus adit,] in admiratione habuit, quod factum fuerat, timens, ne inclyti Patris mens inflexibilis nullo strepitu terreretur. Rursus ergo mittens, iubet adesse Sanctum, credens, si coram ad fuisset, fore vt se submitteret potestatis austeritati. Cum ergo venisset in regiam & ad ipsum Imperatorem, & cum eo de more consedisset, habens secum senem illum d Ioannem, quem, cum in synodali versaretur expositione, admonuit oratio fuisse legatum diœcesis Oriētalis; multisque salutaribus admonitionibus apud Imperatorem esset vsus Princeps Pastorum, & non persuasisset: erat enim, vt est in prouerbio, hydram scindere, eum a lapsu liberare, qui iam suis instar volutabatur in fornicatione. Impulsus enim ab impudentia, his verbis vsus est ad Pontificem.

[32] Ego quidem id, quod iam pridem mihi accidit, ad vestram retuli Sanctitatem. Nihil enim te volui celare, affectionem ac beneuolentiam Patris in te indicans. Porro autem nunc quoque per eam linguam imperatoriam, statui clarius agere meam causam. [ni diuortiū concedatur mortem Augustæ minantem,] Meo enim imperio insidiantem, quæ non ex Deo mihi vnita fuerat, adiutricem, cum lex aperte iubeat, quin ab ea possim diuertere, nemo contradicet. Nam cum sint manifesta crimina, aut mors eam excipiet: aut, quod est benignius, per totam vitam aget pœnitentiam. Non enim ad quempiam ex vulgo erat transiturum, quod ab ea adornatum erat, scelus: sed ad germanum coniugem, & fidelissimum Imperatorem, & gentibus terribilem, & ad vniuersum orbem terræ peruasurum erat maleficium. Quod quid esse potuerit periculosius & magis horribile, adeo vt ipsa deinceps possit ad nullam confugere defensionem. Est enim priuata omni oratione, & quæ ipsam commendare possint, probationibus, vt quæ argumentorum, quæ euitari non possunt, habeat contra se veritatem ad perfectam condemnationem. De cetero autem vocat tempus, vt ipsa letiferæ potionis venena aperiam: vt cum vestra sancta viderit Paternitas sceleris magnitudinem, id certum habens & exploratum, non amplius dubitet, neque vllam expectet moram aut temporis dilationem: sed quamprimum eam iugis subiiciat canonicis, & persuadeat ei vitam eligere quietam ac monasticam, si velit eam manere inter viuos. [prætexendo venenum sibi ab ea paratum.] Nam cum hoc maleficium sit mihi positum ante oculos, fieri non potest, vt cum ea amplius seruem iura coniugij, aut amice amplius cum ea coniungar & fœdus ineam. Nocentem enim, vt dicit prouerbium, Deus quoque persequitur. Innuit ergo, & allata sunt vasa vitrea cum liquore turbido curiose composito ad falsam accusationem: quæ ante faciem eius & magni Patris statuerunt, qui afferebant, quibus dicebat coniugem vel mortem ei esse machinatam, vel mentis emotionem.

[33] Videns ergo magnus Tarasius iis, qui nequaquam conueniebant, nexibus captum Imperatorem, & falsi labyrinthis inuolutum, vt euadere non possit, labi in peccati periculum, sacerrimum telum infigit in eius corde, sic dicens: Ne moueas, o Imperator, [refutat; excogitatum crimen ostendere] arma surda aduersus Dei leges, neque propter horum transgressionem, clanculum contra milites. Est enim imperatoriæ potestatis indicium, omnia cum libera facere conscientia, & nihil tectum ac dissimulatum mente agitare aduersus eum, qui dedit coronam, & maxime euertendo diuinum eius mandatum & voluntatem. Neminem enim latet, nullum intercessisse scelus ad ea, quæ nunc nefarie struuntur aduersus Imperatricem, & quæ eam volunt subiicere maleficorum veneficiis, & affirmant eam machinatam esse mortem Maiestati tuȩ incomparabilem. Quis enim, vt prius dixi, glorians specie iuuentutis comparari potuerit cum tua pulchritudine, vt a fraude inescata tibi venenum præberet muliercula, & se ab ea, quæ est in te, abduceret amicitia & germano ardore? Quisnam apparet maiori glorians excellentia, quam vestri imperij e quadruplici purpura, quem oculis & nutibus pellectum summæ vestræ prætulit dignitati? Quis contra aduersarios in tot præliis se tam præclare gessit supra vestram plusquam Dauidicam fortitudinem, vt ab ipsa amaretur plusquam tua imperatoria dominatio? Non est, non est ita. Fuerunt hæc inuenta & excogitata, vt prætenderentur ad omne vitium: proposita, vt labem inurant sceptro imperij, parabolam in gentibus, & motionem capitis in populis vos ponere grauiter vrgentia. [eligit millies mori quam diuortio assentiri.] Propterea legitima iura vestræ coniugalis & imperatoriæ vnionis non audemus dissoluere, Dei legislatoris timentes sententiam: neque verbis, quæ spectant ad accusandam tuam coniugem, credere sustinemus, etiam si mille mortibus & tormentis subiecti fuerimus, vt qui sciamus, diuturna inflammatione teneri tuam affectionem in mulierculam illam fornicatricem. Quin etiam hoc quoque notum facimus coram Deo in primis honorandæ tuæ purpuræ, quod intra cancellos incruentæ mensæ, in qua sacrificium magnæ hostiæ Christi venerabiliter peragitur, [excommunicationem Imperatori minatur:] nō sinemus amplius nobiscum vestram ingredi potentiam, ne nos quoque audiamus, quod in execrationibus iam olim dicitur ad Sacerdotes: Calcare atrium meum non adiicietis. Hæc Tarasius, qui primi Pastoris Christi oues regebat spiritaliter, cum coram Imperatore pronunciasset cum cordis contritione, orationem conclusit silentio.

[34] Prædictus autem Ioannes, cum ipse quoque ad Imperatorem multis esset vsus ad monitionibus, sustinuit maximos fluctus ignominiæ ab iis, qui Præturæ dignitate gloriabantur & honore Patriciatus: [cum Ioanne Syncello] qui etiam minabantur se ensem adacturos per intestina senis, vt qui imperatoriæ potestati verba expueret contraria, & non cito acquiesceret voluntati Imperatoris. Cum autem firmam & stabilem manere vtriusque sententiam, Imperator his verbis sensisset & minis, [aduersa patitur:] feruente ira incensus, & sciens se non posse contra hæc dicere, iussit eos a se expelli, victores sine vibicibus, & Martyres, quod ad se attinet, proclamans corona redimitos. Quid hoc abest a Ioannis miraculo? Ille enim Herodem, qui post mortem fratris eius sponsæ insano amore tenebatur, arguit; hic autem, cum adhuc esset superstes vxor Imperatori, & cum ea ornata esset imperij diademate, & deinde expulsa esset, non ferendum esse ratus quod factum fuerat, fuit conuenienter Psalmographo, ad matutinum acutissima reprehensio, etiamsi cribro, vt dicitur, hauserit, & acinum inflarit, cum saucia esset & perflueret mens Imperatoris. [Matth. 14. 3] [Psa. 100. 8]

[35] Etenim cum statim eam, quæ sibi matrimonij iure coniuncta erat, a se amandasset, & ab imperatoria aula alienasset, & f priuato habitu & loco eam circumscripsisset, a tempestate & caliginoso illo salo, quod subierat animo, destitit, per separationem a germano suo membro. [ductam pellicem coronare abnuit.] Cum vero volutaretur in cœno introducti illius concubitus, & maxima vi ei allata, crebro Pontificem incitasset, vt eius vertici contexeret coronam tenebrosi illius & occulti contractus, non fuit quod volebat assecutus. De cetero autem huc obibat, quærens g Sacerdotem, qui coronam contexeret, vt turpem illum celebraret hymenæum.

[Annotata]

a Indictione 14 mense Septembri annus Constantini solius regnantis cœpit numerari, ergo anno Chr. 790. Legendus de ea rerum apud Constantinopolitanos perturbatione Theophanes.

b Primo desponderat Rotrudim filiam Caroli Magni ex Hilgedarde prima eius vxore, vt dictum in huius Vita 28 Ianuar. cap. 6.Ea tamen minime ducta, sibi iūxerat puellam ex Armeniacis, nomine Mariam ab Amnia, & consummauerunt nuptias mense Nouembri Indictione XII, id est anno 788. Ita fere Theophanes. Hanc cœpit paullatim odio habere ac velle repudiare.

c Theodoten cubiculariam.

d num. 19 dicitur Syncellus.

e Quartus in sua familia consequenter imperabat, post patrem Leonem, auum Constantinum Copronymum & proauum Leonem Isauricum.

f Coëgit eam, inquit Theophanes, vt monacha fieret: quam cum inflexit, totondit Indict. 3 mense Ianuario anno Imperii 5, Christi 795.

g Michaël monachus in Vita S. Theodori Studitæ, ait repertum esse Presbyterum quemdam, Ioseph nomine, gradu vero Oeconomum Ecclesiæ, qui plus illo (Tarasio) sapiens, diuinaque omnia contemnens, [Illicitæ nuptiæ Imperatoris.] illicitarum nuptiarum, quod minime debuit, lenonem se præstitit, initiatoremque & conciliatorem coniugij, obsequentem se per omnia Imperatori præbens, vir fide seruus æque ac voluntate. Et sic secundum Theophanem Augusto mense coronauit Imperator Theodoten cubiculariam in Augustam, & desponsauit eam inique. Dein anno Imperii sui sexto mense Septembri Imperator Constantinus cum Theodote nuptias in Palatio S. Mamantis celebrauit. [contractæ Indict. 4. mense Septembri an. 795.] Is erat annus Christi 795, Indict. 4 cœpta. Quo non animaduerso tertiam Indictionem hic legi debere ratus est Baronius num. 41. Ita idem Theophanes ad annum Imperij Constantini & Irenes septimum mense Septembri adiungit initium Indictionis decimæ. & primo anno Imperij Constantini solius mensem Septembrem cum Indictione decima quarta statuit.

CAPVT VIII
S. Tarasij patientia in aduersis: admonitio ad Clerum de frænando illicito sensuum appetitu.

[36] Et de Imperatoris quidem in infirmando præcepto recusatione, & diuini Patris forti ac generosa constantia hactenus. Neque enim fas est res illius vlterius mandare monumentis litterarum, quæ iis, qui audiunt, nullam afferunt vtilitatem. Hoc autem oportet commemorare, quod a tempore illius lapsus Imperator magnum oppressit Tarasium multis tentationibus, ei adhibens custodes, qui nomine quidem vsi sunt a Syncellorum, moribus vero lōge aberant a pietate. Quos nisi assumpsisset, [Iniurias illatas patientissime perfert:] & nisi per eorum oculos transiisset, non licebat cuiquam ad diuinum & sapientem Pastorum Principem accedere, & ea quæ videbantur eloqui. Taceo, quantam Imperator ostenderit crudelitatem in eos, qui illi appropinquabant, & eum obseruabant germana seruitute, plagis afficiens & condemnans exiliis nulla iusta de caussa, studens eum deiicere a cura rerum diuinarum, & tentans eum afficere tristitia. Ille autem forti ac constanti excelsoque & infracto animo ea, quæ accidebant tamquam quæ erant vtilia reputans, graues illos Præfectos, tamquam Ægyptiacos operum exactores, sustinuit, & in omni tentatione & labore se b probum esse ostendit, adamantina Iobi ratiocinatione tamquam armis munitus, & illius inexpugnabilem imitatus patientiam, adeo vt ignaue verbum insipientiæ e labris suis numquam emitteret. Neque enim habebat humilem & abiectum animum vir ille iustus in iis, quæ accidebant, sed virtutibus sublimem & excelsum, & Pontificalibus canonibus & legibus pulchre erectum, & plane expertem omnis limosæ nequitiæ.

[37] Diuino enim sermone nutritus, & omnem sensum irrigans nitidis & sacrosancte scatentibus fluētis, [docet frenare oculo.] docebat habere oculum videntem omnem rectitudinem, & declinare theatralem omnem ostentationem, eum coërcendo, ne circa res externas vagaretur. Multos itaque ex iis, qui erant in sacris, qui equorum certaminibus mirandum in modum delectabantur, repressit, & vt se domi continerent, cum hæc fierent, sibique & diuinis Scripturis attenderent, admonuit: & vt nullam turpem & ab honestate alienam auditionem omnino admitterent; Dauidicis vero fidibus portam aperirent, & iis magis delectarentur, [aures,] vt quæ graues sermones & animæ vtiles continerent, quam indecoris & inhonestis canticis, quæ canuntur cum tympanis & tibiis, persuasit. Omnem autem rerum suauium odoratum, qui mortem attrahit, admittere dehortabatur: eum vero, qui conseruabat suaueolentiam Apostolicam, festinantem ad odorem vnguentorum Christi, maxime attrahere adhortabatur, & vociferari illud sponsæ, quod in Cantico canticorum ad sponsum præclare canitur: Sauciata caritate ego, [odoratū.] & curram ad odorem vnguentorum tuorum. Auersabatur autem mortuas & maleolentes non sanæ doctrinæ abortiones, vt, quæ essent caussæ tetri odoris malæ opinionis, hoc enim ante alia omnia præcipiebat, declinare asperas vias hæresum: simul vero ferri citra errorem cum sulci axibus Ecclesiasticis, congruenter diuinæ admonitioni prouerbij. [Cant. 1. 3.] Tactum autem, qui est necessario minister gustus, cohibebat frȩnis legis spiritalis, [tactum:] vt rationis particeps attingeret alimentum & cibos salutares, & perpetuum animæ præberet epulum: ex quo accedit concoquens distributio eorum, quæ intro aggregantur immaterialiter: & excernitur omnis superfluitas malæ habitudinis, quæ dissoluit locum animæ.

[38] Sed quis in his tam se recte gessit, aut melius castigauit eorum repugnantias, quam pura & reuerenda Tarasij conscientia? Quis eo in diuinis fuit frequentius occupatus? Numquam enim dedit otium auribus, quando vocabat tempus precationis: sed ipse semper sua sponte prompte accedens, [facta dictis exæquat.] Deo abunde offerebat primitias diuinorum hymnorum, tamquam fructuum oblationes: & neque eum retardabat aut emolliebat socordia, nec quæcumque accessisset multitudo curarum publicarum, abstrahebatur a precibus: sed cum suo tempore numquam deesset precibus, rerum externarum turbam suscipiebat. Sic in diuinis mysteriis initiatus, & sic pulchre sacra peragens mysteria, vir vnus cognoscitur ex iis, qui post gratiam, & ex iis, qui in gratia & ante gratiam refulserunt in Ecclesia.

[Annotata]

a Syncelli proprie domus cellæq; Patriarcharum consortes sunt, conuictus eorū participes, secretorum conscij, indiuidui in rebus omnibus socij, [Syncellorū dignitas.] directores & consiliarij. κελλία etiam conclauia Episcoporum dicebantur, imo & Imperatorum. Ita apud Codinum cap. 5. de officiis Constantinopolitanis num. 30 πρὸ τοῦ τὸν βασιλέα τοῦ κελλίου ἀυτοῦ ἐξελθεῖν, προτοβεστιαρίτης ἑυρίσκεται ἐν τῷ τρικλινίῳ. Priusquam Imperator ex suo conclaui exeat, Protouestiarites in triclinio versatur. Sæpe Syncelli plures erant: quodetiam nomen aucupabantur, etsi in Patriarchio non habitarent, modo Patriarchatum expeterent, aut Sedem aliquam Metropolitanam: ita Romanus Argyrus apud Cedrenum tres Syncellos fecit Metropolitas: cum quibus de superiore loco occupando contendebant Syncelli. De eis plura legi possunt apud Gretserum & Goarem in Notationibus ad caput 20 Codini.

b Michaël in Vita S. Theodori Studitæ ait, Tarasium non habuisse tum vlciscendi auctores facultatem, temporis iniuria, quæ vellet agere non permittente: imo debuisse de summo iure nonnihil remittere, vesano Imperatore minante se maiorum exemplo sacrarum imaginum hostem fore; nisi quod animo conceperat, [Prudēs dissimulatio cum Imperatore,] peragere sineretur: & laudat sapiens consiliū, & alta mente, qualis eius fuit, dignū. Verum S. Plato Sacudionis Abbas apud Theophanem, abscidit se a communione Tarasij Patriarchæ, quod Imperatorem in communionem recepisset. Tunc, vt scribit Baronius num. 46, grauis angustia premebat animum Patriarchæ, cum vereretur ne nimis exasperando animum Imperatoris, & ab Ecclesia remouendo, eum faceret fidei Catholicæ desertorem: adhuc recentia Ecclesiæ vulnera, & vix obducta erant per Concilium eius opera celebratum Nicææ aduersus Iconoclastas: adhuc vigebant hostes Ecclesiæ: erat ipse adolescens animo mobilis & instabilis, & hæreticorum parentum mala propago, perfacilisque vt leui statu in hæresim præceps impelleretur: hæc, inquam, & alia huiusmodi alto mentis consilio versans Tarasius, sic erroris redarguere voluit Imperatorem, vt tamen eum, licet ea pœna dignum, noluerit ab Ecclesia separare. Hæc Baronius, qui per hæreticos parentes non intelligit matrem Irenen, sed patrem, auum, proauum. Atque ita Tarasius, teste S. Theodoro Studita, post obitum Imperatoris se apud Platonem purgans, cum eo est communioneconiunctus. Coluntur S. Plato 4 Aprilis, S. Theodorus Studita 12 Nouemb.

CAPVT IX
Comparatio S. Tarasij cum Confessoribus & Martyribus. Vtilitas sacrarum imaginum, contra Iconoclastas.

[39] Et vt nobis certa via & ratione procedat oratio, & regula collationis procedat immobiliter, euestigio ordinem accipiat comparatio. Etenim eos, qui in sanctitate & actione & contemplatione pulchre sunt educati, [Sanctitatē assequitur Confessorū:] & qui erant propemodum carnis expertes & sanguinis, nihil amplius quam se habere sinebat, nisi quod seorsum in spe habitarunt, & in solitudine & solos seipsos exercuere: aut quod cognoscantur etiam seruasse pauciores: reliqua autem virtutis priuilegia, partim quidem ab eis sunt neglecta, partim vero longe ab eis abfuerunt. Martyrum autem eximiam & incomparabilem fortitudinem, & generosissimam phalangem, [Martyres inuocat Patronos.] quæ ad sanguinem vsque restitit peccato, corporaque & animas propter Deum prodegit, non ad tribunal se sistens tyrannicum, in stadiumque & arenam decertaturus prodiens est imitatus, & erexit trophæum veritatis: sed eos, qui hæc & his maiora sustinuerunt, desiderans, & miris extollens laudibus, & coronans veluti quibusdam victoriam significantibus verborum diadematibus, & eorum salutares ad Deum reuerens intercessiones, & vocans ad auxilium paratam scripturam & librum, se sua sponte offerentem in sacris templis, honorifice descriptis eorum certaminibus, posuit: vt iis, qui viderent, [Acta eorū in templis proponit,] aperiret vestibula compunctionis, & athletas induceret, eorum zelo accensos, vt similem, si tempus vocaret, beatam arriperent decertationem. Res enim eiusmodi scit cōciliare oculos, qui est bonum argumentum consecutus, & auditum præcedere. Ipse enim secundum honorem post visum est adeptus, & cum oculis absque expositione eorum, quæ sunt subiecta, figuras accipiat euidentes, auditus semper secundum locum tenet, vt dixit quidam sapiens.

[40] Quis enim coloribus expressum videns eum, qui decertat, & ignem despicientem, & nube flagellorum circumdatum, & in his Creatori confidenter spiritum emittentem, non calidis circumfunditur lacrymis, & suspiriis ac gemitibus compungitur? Quis eum, qui se exuit ad grauia cruciatuum & suppliciorum genera, & postremo tortus fuit, adspiciens, non cordis contritione pectus tundens recedit? Quis eum videns, qui pro Christo se tradidit lictoribus, [& incitātes ad virtutem imagines erigit,] compedibus manicisque & fidibus constringi, & deinde fortiter expirare in suppliciis intolerandis, non admiratur patientiam, inuictamque excelsi animi virtutem & fidē? Quis alium spectans, qui, ne aliquod verbum emitteret indignum pietate, & in lateribus & in dorso laniatur, non emollescit commiseratione? Quis non impletur admiratione, & quatitur timore, quando videt eum, qui pro fide patitur, omnia membra sua distribuentem; dum scinditur, & ad Dei sacrificium & oblationem ea secreuit, quæ vsque ad musculos femoraque & talos & tarsos diuiduntur immisericorditer, non admiratur laboriosissimam in decertando patientiam? Quis eum adspiciens, qui leonibus obiicitur deuorandus, & dentibus eorum molendus, & veluti cælestis panis mensæ cælesti conspergitur, non est intelligentia particeps illius martyrici spiritalis conuiuij? Quis eum contemplans, qui acerba catena propter Deum exagitatus, & in altum sublatus, & loris ac stutinis vibices habet extentas, & tandem gladio mortem subit, non seipsum omnino cordis contrahens contritionibus, conuertitur ad gratam Dei glorificationem? Quis eum videns, qui rectus in ligno vincitur, & cuius exinaniuntur intestina frequentibus ictibus flagellorum, & qui diuturnam illam sustinet in ligno perpessionem, & sine visceribus ingrediens, funebrem quamdam saltat saltationem, non diuino telo in corde sauciatur, tabernaculumque & templum pietatis efficitur? Quis eum videns, cui caput tyrannica propter Christum fuit imputatum sententia, & qui omne genus fluctibus seorsum fertur a reliqua cymba corporis, & nutu diuini auxilij ea vnita & per mare tamquam per aridam recto itinere ingredientia, etiamsi duritie cor habeat fluctuans, non statim venit ad portum tranquillitatis spiritalis? Quis eum, cuius vngues arundinibus acutis perforantur, & qui in bullientem picis lebetem præceps immergitur & rursus emergit, & gladio hostiliter consummatur, adspiciens, non manus ad Deum sustulit, & non optauit deinde talem experiri cruciatum? Quis eos, qui gelu hyberno & aëris algore concrescunt, & nudi decerrant, attente considerans, & qui crurum sustinent fractiones, & cum ardentes carbones naturæ robore effugerint, in fluuiorum fluēta mittuntur eorum reliquiæ, non desiderauit eos habere Patronos, & precibus attrahere eorum acrem & dignam defensionem?

[41] Hæc autem videris non solum fieri in masculis, sed etiam in fæminis, [maxime Virginum] quæ paribus decertant certaminibus, & equuleorum & rotarum & ceterorum tormentorum nullam ducunt rationem. Quis enim hæc fieri adspiciens in mollissima natura, si veluti litteras attendens, legat colores, non muliebrem abiiciat timiditatem, & fiducia indutus, non autem temeraria audacia, & ad Deum funebrem canat laudationem, & aperte pronunciet beatam hanc inuictam fortitudinem? Quis videns immaturorum puerorum ætatem in asperrimis doloribus tamquam in aquis innatantem, [& puerorum,] & tamquam lac coagulatum, emulsum ex vberibus fidei, & omne genus tormenti & supplicij simul ferentem propter Christum, non coniecerit hoc esse opus diuini auxilij, quod & muliebrem imbecillitatem virtute virili fecit robustiorem, & impuberem ac puerilem imperfectionem ostendit spiritu ac sensu esse mutatam in senilem vetustatem? Quis Theclam & Stephanum, qui primi post Christum athleticam portam aperuerunt Martyribus, hunc quidem videns lapidibus appetitum, & occisorum per precum intercessionem apud Deum curam gerentem; illam vero & ferarum sæuitiam despicientem, propter suam non fictam in Christum, quem desiderabat, caritatem; non statim discit non male precari inimicis, sed tamquam benefactoribus eis gratiam referre, & aduersus omnem belluinam & amentem decertare hæresim?

[42] Sed transeo ad Deum meum & Dominum, qui Martyr est appellatus, & fuit posteris dispensator victoriæ: quem in ligno cernens clauis affixum, & spōgia aceto & felle potatum, & latere lancea punctum, & ex eo viuifica fluenta emittentem, horreo & a me discedo, honoroque eius inuestigabilem & stupendam sui demissionem, eiusque admiror summæ malorum tolerantiæ pelagus. [& Christi Redemptoris.] Etenim propter clementiæ magnitudinem, & ineffabilem misericordiæ bonitatem, cum accepisset carnem eiusdem, cuius nostra, essentiæ, nequaquam se esse Deum inficiatus, verbo quidem veritatis, a verbi ministris atramento colorato, vt licet, annunciatur: re vera autem coloribus ab ipsis & eorum asseclis circumscribitur & depingitur, non crassæ materiæ commiscentibus simplicitatem & formæ vacuitatem: neque enim circumciditur, nec subit affectionem: sed quod sua natura cerni potest & contrectari, quam optime depingentibus & circumscribentibus. Quamobrem tota anima, corde & cogitatione, quæ sunt ab eis decreta, tuentes & amplectentes, & qui ex Deo sunt mentis nostræ gressus ab eo apertissime habentes dilatatos, magno studio contendimus ad excipiendam, & vt fas est, adorandam Christi imaginem & eius perpessionem, & ad nos exhibendos dignos Sanctis, qui fuerunt a seculo. Quomodo ergo non ex his bonus efficitur aliquis, etiamsi cor habeat sententia lapideum? Quis non reueretur coloratam picturam, quæ fert exempla pietatis, per quæ doceri possunt veteres res gestæ, mundi ortus, legisque & Prophetarum, senemque & antiquam efficere cogitationem? Per quam accedit meditari diuina & magna gratiæ miracula, quæ ad Dei gloriam inducunt spectatores, qui omnia fecit in sapientia, & suos seruos per suam in ipsos beneuolentiam, maximis extulit honoribus: & propterea aperte voluit eos depingi ac describi, & eorum memoriam esse perpetuam in nostris cordibus. [Psal. 103. 24] Quodnam ex his vnquam damnum ad animam redierit? Quisnam autem non potius ex iis accepit vtilitatem? Quis ex crebra ac diligenti eorum consideratione non perpetuam comparauit memoriam salutis cōciliatricem?

[43] [Stupiditas iconoclastarū imagines sacras ab idolis Gentilium non discernentium.] Dic mihi enim, qui infamis & ignominiosæ partis ordinem laudas, o hæretice, neque enim didicisti honorare, quod est dignum honore; qui idolis & venerandis imaginibus lubenter eamdem tribuis ignominiam, quando profani & sancti scies differentiam, & iis, quæ ex illis deducuntur, tribues id quod conuenit? Est enim proprium legis & eruditionis, sancta discernere a profanis, & immunda a mundis: quomodo rursus est iniquitatis & inscitiæ, quæ inter se pugnant, simul cogere, permiscendo & confundendo omnia. Si enim Iouem cum Seruatore comparans, in eo quod venerabiliter exprimatur effigies, hoc affirmas sine omni distinctione: numquid contumeliam & dedecus, quod Ioui, qui falso dicitur, tribuis, sanctæ quoque Christi formæ inures? Audiui enim te inania quædam huiusmodi adducere ac blaterare, & iis, qui a Christi vocantur nomine, & Trinitatis gloriæ cultum, honorem & solam latriæ adorationem inuisibiliter & canunt & tribuunt, intentare crimen idololatriæ, & maligne miscere, quæ non possunt inter se conuenire. Non das differentiam imaginis Christi & simulacri Iouis? Non honoras Christum, quod sit eius exemplar venerandum, & Iouem abominaris propter execrandam eius libidinem atque petulantiam? Non Christum Deum pronuncias, ob sanctitatem eius incomparabilem, & quæ expressa est per materiam, ab antiquis honoratam, Deum & hominem referentis imaginis admittis similitudinem; fabulosum autem illum parricidam, & eius, quæ a diuinitate excidit, effigiem transmittis in profundum, in qua ipse patris sui, quæ absciderat, verenda est iaculatus? Nȩ tu Christum Seruatorem habeas propitium, qui materiali Sanctorum expressa delectatur effigie, odio autem habet satanæ & improborum eius satellitum abominationes: qui cum vident Christi & eius seruorum erectas imagines, euertuntur, ingemiscunt & deflent, & aduersus eos, qui hæc lubenter faciunt, strident dentibus, & puluerem excitant calamitatum. His encomiorum verbis excitans Tarasius, & in tabulis honorifice insculpens ab eis pro Christo suscepta certamina & pericula, eorum insistebat vestigiis, etiamsi manserit sine vibicibus, non autem eos a tergo sequebatur.

CAPVT X
Comparatio S. Tarasij cum Apostolis & Patriarchis.

[44] Videamus vero, an etiā contenderit cum iis qui erant in gratia. Nam cū Verbi discipuli, mentis in Magistrum immutabilitatem, [Conferēdus est cum SS. Apostolis,] per diuinam ostenderent confessionem, ipse quoque eam seruauit integram & inuiolabilē a materno vtero, & factis ipsum verum Deum prædicans, qui ex Maria in vltimis temporibus, & ex Patre ante secula est genitus, æqualem Patri, quod attinet ad eiusdem gloriæ virtutem Diuinitatis. Sic cum Philippo & Thoma decretum protulit, Dominum & Deum Christum dicens, non palpatis, [Philippo & Thoma,] quæ clauis confixæ fuerant, manibus, neque quæsitis, quæ per lanceam factæ erant, punctionibus. [Ioan. 20 27] Quamobrem beatum quoque finem aperte accepit per fidelem & feruentem confessionem. Sic Zebedæi filium secutus est, qui appellatus fuit filius tonitru: [Marc. 3. 17] propterea quod aperte meminit in principio Verbum esse, & apud Deum esse: & erudiens effecit alios spiritu Apostolicos, [Ioanne Euang.] propterea quod Euangelistarum diuinitus inspiratum instrumentum, vt quorum voce mundi salus resonet, in Ecclesiis, quæ erant vbique terrarum, coloribus expressum materialibus, conuenienter diuinæ & paternæ traditioni iusserit: [Ioan. 1. 1] vt mens compuncta per euangelicam sacramque effigiem & sanctitatem ad Deum, qui hæc eis inspirauit, multifariam honorem transmitteret, [Andrea,] & efficeretur receptaculum venerandarum auditionum. [Ioan. 1. 40] Andreæ vero, qui fuit vocatus primus ex Apostolis, adeo fuit propinquus & coniunctus germano vitæ instituto, vt a habenar eiusdem pastoralis cathedræ, post tot secula, sed numero valde multiplicatæ acceperit, & ad metam cælestis cursus gregem per virtutem deduxerit, & victoriæ eis caussa fuerit contra aduersarios. Paulo autem fuit colligatus in eo, quod in docendo primas partes obtinuerit. Totum enim mundum verbi nexibus inclusum intra decreta Ecclesiastica, [Paulo,] sapienter efficit: populum Deo acquisitum & regale sacerdotium. [Petro,] Petrum vero, quod multorum patrum summus sit appellatus, & quod ei creditum fuerit ligare & soluere, quæcumque sunt vinculo digna & solutione, [Ioanne Baptista:] abunde expressit. Cum Præcursore conuenienter quidem ei, qui ab ipso fuit prædictus, & dixit maiorem Ioanne non surrexisse inter natos mulierum, non audendum est eum in multis conferre, nisi solum in acri & præfracta libertate reprehendendi, zeloque, qui reprimi non poterat, affirmandum est non procul abfuisse Tarasium. [Matth. 11. 11]

[45] Vt autem eum quoque videas merito sequi eos, [cū SS. Prophetis,] qui floruerunt ante gratiam, hinc scies. Cum diuinitus moto cœtu Prophetarum conspirauit diuino spiritu inspiratus: quandoquidem illi quidem populo, qui Duce Mose per mare rubrum nuper fuerat a dura seruitute liberatus, & ab insano cultu idolorum admirabiliter transierat, post diuinum illum Dei contemplatorem, salutares portus diuinitus affuerunt, proplietiæ ancoras relaxantes, & validis pietatis alligantes rudentibus, & citra errorem deducentes ad terram Dei cognitionis. Hic autem Ecclesiam, quæ non secus ac cymba in mari agitabatur fluctibus, & veniebat in periculum, ne faceret iacturam eorum, quos vehebat, propterea quod deesset peritus gubernator, qui resisteret fluctibus, sanæ fidei clauo regens, in portu collocat: & eos, qui erant in ea, conseruatos, idolica & vana, quam in lingua habebant aduersus sacras imagines, ablata opinione, synodalibus paternisque & rectis circunuallauit decretis. Cum sacrosancto autem psalte Dauide concurrit in innocentia, [Dauide,] & cum eo diligens decorem domus Domini, non dedit somnum oculis & palpebris dormitationem, & requiem temporibus, donec seipsum exemplar Domino & tabernaculum Deo Iacob, sicut ille, exhibuit. Zelo motus cum Phinees, hæresim & eius amatores tamquam veræ fornicationis introductores, & dogmatum adulterinorum genitores, [Phinees,] confodit. Aaronis superauit sacerdotium. Non enim tintinnabula & mala punica, [Aarone,] & lapides pectoris & superhumeralis, neque mitra, & cidaris, & talaris, & auri lamina, hunc sicut illum amiciebant ritu Sacerdotis, neque sacrificium per sanguinem taurorum & hircorum, eius & populi expiabat ignorantias: sed moderatus amictus cum spiritu paupertatis, eum reddebat splendidum, & legali holocausto erant sacratiora, quæ ab eo offerebantur: vt qui agnum, qui tollit mundi peccatum, Christum sacrificaret sacris inuocationibus, & fidelium distribueret manibus, & omnes adspergeret precioso illo sanguine, quem ostendens, dabat ad debitorum animæ solutionem.

[46] [Mose,] Mosem autem expressit in eo, quod esset mitis, & in nullum ostenderit vestigium odij & maleuolentiæ, etiamsi furiosi & maleuoli, Patris Tarasij dicendi libertatem, quæ ad insipientium spectabat correctionem, iram & odium esse male coniecerint. Gustauit Iobi tentationes, etiamsi non in rebus similibus. Cum Iacob vt gratiæ Israëlita, [Iobo, Iacobo,] & appellatus mens, quȩ Deum videbat, simul purgatus sanctificatur anima & cogitatione. [Isaaco,] Simul cum Isaac fuit fide sanctificatus, etiamsi non a patre, sed ipse cor suum in holocaustum offerens: cumque fuisset victima & sacrificus, in odorem suauitatis obtulit pulcherrimum Deo sacrificium. Cum Abraham, [Abrahamo.] eo quod fuerit pater spiritalis multarum tribuum & populorum, & crediderit, & ei, qui eum fecerat, pure seruierit, diuinarum promissionum fructum est consecutus. Sed quid eius virtutum transmitto mare Atlanticum? Imponamus ergo rebus conclusionem, & ex proœmio finem efficiamus, & ne promisso non stare arguamur, plus quam par sit, producentes orationem.

[Annotatum]

a Ita apud Nicephorum S. Tarasij successorem in Catalogo Episcoporum Byzantij, primus Andreas Apostolus præco Byzantij fuit Euangelii; extruxit ædem, in qua precibus piis imploraretur Deus, vltra regionem Argyropoli, [S. Andreas Apost.] & ordinauit Episcopum vrbis illius Stachyn, cuius meminit Apostolus in epistola ad Romnos: cap. 16. v. 9.

CAPVT XI
S. Tarasij senectus, morbus, obitus, sepultura.

[47] Post plurima enim certamina, & profundum doctrinæ infinitum, & vitæ honestæ puritatem, & veræ fidei confessionem, & ratione præditi gregis ad ea, quæ sunt præstantiora & diuina, eius monitis deductionem, & in alendis pauperibus copiosam suppeditationem, & assiduam sanctis rebus datam operam, & in pastorali munere diuturnam moram, (viginti enim & duos a annos pontificalem decorauit cathedram) ingruens morbus & valde grauem ei dolorem afferens, non persuasit, [Morbo & senio grauatus.] vt obliuisceretur perpetui & diuini officij. Nam & morbo & senio laborans, nequaquam satiabatur sacrosancti mysterij celebratione: sed intenso ad Deum amore ardens, [non cessat offerre sacrificium] & morbi nullam ducens rationem, pectore innitens mensæ ligneæ, quæ ponebatur ante aram diuinam, sancta peragebat. O fidē & sapientem in rebus diuinis diligentiam! o interminatum in Deum amorem! Non enim curam gerebat corporis, vt cum rerum diuinarum eum cepisset satietas, mysteria diuina interrumperet, sed laboribus corroboratus, & cum Paulo clamans, Cum infirmor, tunc potens sum; acriter vacabat diuino cultui. [2 Cor. 12. 10]

[48] Inualuit ergo morbus, & eum de cetero cessare faciens a diuinorum operatione, ei parauit lectum infirmitatis, quod vtinam non fecisset ante oculos eorum, qui eum numquam in lecto conspexerant. Tunc tunc fit miraculum nouum & terribile, quod nos, qui aderamus, admiratione impleuit & timore, videntes eum veluti in ecstasi, & luctantem cum aduersariis, qui non cadunt sub adspectum. [Ephes. 6. 12] Non enim aduersus carnem & sanguinem erat ei certamen: sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus spiritalia nequitiæ. Tamquam enim verba faciens cum aliquibus, qui eum examinabant, & actæ vitæ rationem ab eo exigebant, ita caussam suam agebat. Quamobrem multis videbatur esse reus debendi, [moribūdus luctatur cū dæmonibus] & rationem reddere exactionis, erat vero iustum iudicium superni auxilij omnem vitæ maculam eluere, & nullum illinc ferre delictum: appellari autem lucis participem, & simul obire cælestibus materiæ expertibus potestatibus. Nam quamdiu quidem habuit linguam iis, qui audiebant, sensa aperte explicantem, verbis resistebat, & prompta dabat responsa ad ea, quæ obiiciebantur, dicens se nullius eorum esse sibi consciam, quorum eum accusare voluerant. O nulli culpæ affinem cum Deo coniunctionem! Non potuerunt maligni inimici eum vel parua in re deprehendere obnoxium, vel abominandis suis sceleribus ei aliquid affingere: sed eos redegit ad omnem consilij inopiam, per generalem & terribilem inficiationem, vt nec in eum quidem possent vllam caussam in speciem dicere probabilem. Quando autem linguæ obtorpuit instrumentum, nec se verbis poterat defendere, labro, & manu, & nutu eos euertebat, & non cessabat eos expellere. Videbatur enim nobis tamquam in inimicos ferociter fremere, & eos cum ira repellere, donec sensus cœperunt coniuere.

[49] Tunc enim tranquillissimo habitu, vespertinas laudes celebrante Ecclesia, & clamante, Inclina Domine & exaudi me, ipse pelliceum hunc exuit amictum: & relictis vinculis carneis, venit ad luminosa atria cælestium, [Migrat e vita,] & habitat in ineffabili lætitia, quæ percipitur intelligentia, ex ea, quæ hic est, improbitate in anima nullum signum inferens. Nam cum hic ageret, virtutibus morte affecerat mortale hoc tabernaculum, erubescebat enim dimidia ex parte naturam habere immortalem. b Mortuus tamen est, existimo autem simul quoque cum eo virtutes esse mortuas, nisi forte fallor, insigni audaciā magnum quid & terribile eloquens.

[50] [cum magno luctu Nicephori Imperatoris,] Vniuersa vero ciuitas, inconsolabili luctu & lacrymis eum non cessabat deflere, tamquam suum Patronum & defensorem. Qui autem fideliter tunc sceptra administrabat, (is vero erat c Nicephorus) non cessabat dolore cruciari. Procidens enim supra pectus gloriosi corporis, & ipsum tegens purpura, funebrem faciebat lamentationem, eum vocans Pastorem, Patrem, imperij Adiutorem, Luciferum, qui numquam occidit, reip. Ducem ad ea, quæ sunt meliora, & diuinum Magistrum, exercitus inexpugnabile propugnaculum, inimicorum sua ad Deum intercessione strenuum Profligatorem. Quid denique non faciens, quid non dicens, orbis terræ damnum reputans Pastoris iacturam? Quæ autem in potestatibus & honoribus maximum splendorem obtinebat, Patris, tamquam qui contineri posset, cupiens prohibere decessum, lacrymis fœdata, acerbeque eum reuocans & amplectens, & tamquam quæ multorum bonorum pateretur amissionem, perinde atque riuis, rigabatur lacrymis.

[51] [Cleri Constantinopolitani,] Ecclesiæ autem lætitia deflebat vtilissimum suum Procuratorem, Agricolam, Plantatorem, eum, qui omni ætati incrementum dederat ad virtutem, qui nulli maculæ obnoxium conseruarat sacerdotium, qui omnem rugam malæ opinionis a diuinis atriis absterserat, qui pro veritate sermones, tamquam pretiosos lapides, in Ecclesiæ infixerat diademate, qui erat incorruptus Antistes, qui ad manuum impositionem donis allici non poterat, qui Simoniacæ magiæ aurum adulterinum esse ostenderat, qui erat Apostolorum successor in virtute, qui considebat & conuersabatur cum Patriarchis & Patribus, qui cum electis consentiebat Synodis, qui omnia factus est omnibus, [monachorum,] vt aliquos omnino saluos faceret, conuenienter magno & diuino Apostolo. [1 Cor. 9] Monachorum autem cœtus religiosissimus, in eum, vt probum suum excitatorem, & summum ducem ad abstinentiam, ostendens tristitiam, & hymnos contexens lacrymis, prosequebatur ad patres, qui prius refulserant in exercitatione patrem, qui erat continentiæ propugnaculum inexpugnabile. Qui erant egeni, [pauperum:] suum suppeditatorem: qui orbi, oculum: qui claudi, pedem: qui nudi, vestem: qui hospites, exceptorem: qui in vinculis, visitationem: viduæ, defensorem: orphani, adiutorem. Omnis conditio & omnis ætas confluebat instar fluminis, lectum tangens, & sacro illo spectaculo frui pie contendens. Et nisi Imperator populi tumultum & impetum militari manu cito repressisset, multi venissent in mortis periculum, dum trudunt & vicissim truduntur, & laudabile ostendunt desiderium in eum, qui desiderabatur.

[52] Sepelitur ergo gloriæ plenum inclytum corpus sanctorum virorum manibus, [sepelitur in monasterio Bospori Thracij, in templo omnium Martyrū.] qui lembis & lintribus latum mare terram solidā effecerant, dum transirent ad monasterium ab eo ædificatum in Bosporo Byzantino, in venerando templo omnium Martyrum, qui pro Christo sanguinem effuderunt, cum mensis Februarius d quintum teneret diem cum quintuplo quaternione. Eum autem longum tempus celare non poterit, est enim omni tēpore excelsior. Natura enim virtutis non sustinet obliuionē: non tabe enim inuidiæ hebetatur: sui enim memoriam facit immortalem nostris animis, & non sinit dispergi & tegi silentio.

[Annotata]

a Non completos, vt supra dictum.

b Mortuus est anno 806.

c Irene fortunis omnibus exuta imperium adeptus est anno 802, 31 Octob. Indict. II.

d Is dies eo anno incidit in feriam quartam Cinerum.

CAPVT XII
Miracula ad sepulchrum S. Tarasij patrata.

[53] Tempus est autem, vobis, qui estis virtutis studiosi, exponendi res a Patre præclare gestas in sepulcro, quas non poterit prohibere monumentum. Non est enim illius monumentum: sed est ille monumentum monumenti. Multi enim ad eum accedunt, & liberantur ab iis, quæ ipsos vexabant, affectionibus. O miraculum! etiam postquam hinc excessit, eorum, qui hic sunt, curam gerit, & ab iis, qui quærunt, [Claret miraculis:] inuenitur, & iis, qui pulsant, aperit ostium medicantis suæ visitationis. A diuturno enim sanguinis profluuio grauiter quondam agitatæ quædam mulierculæ, & magnos subeuntes fluctus & tempestates, cum in medicamenta maximam partem suarum facultatum consumpsissent, & non potuissent inuenire mali tranquillitatem, Euangelicam illam profluuio sanguinis laborantem imitatæ mulierem præ laudabili impudentia, [oleo lampadis tollūtur dysenteria,] (non licebat enim mulieri tangere monasterium, cum id inclytus Pater olim constituisset) muliebri astu optime vsæ, virili veste tegentes pudorem fæmineum, & præ se ferentes speciem eunuchorum clam confugiunt ad egregij huius gubernatoris capsam, quæ nullis agitatur fluctibus: & cum ex lampade, quæ in ea lucet, oleum hausissent, citissime appellunt in portum curationis. [Marc. 5] Quin etiam vir quidam, cui alter ex oculis lema cæcutiebat, [oculorum lema,] cum fuisset prope diuinam thecam, & salutaris vnctionis auxilio esset vsus, lemam non ita multo post eluit, & a Deo visum aperte recepit. Alterius quoque manus, quæ allatrabat corpori, & longo tempore manserat in assiduo motu operatione mali dæmonis, sola inuocatione sacrosancti corporis; & vnctione olei illius thecæ, quæ facit miracula, [diabolica agitatio manus:] etiamsi procul abesset, repressa est manus ab illa rabie, & reddita fuit sana sicut altera.

[54] Multis quoque aliis, qui vexabantur a malis spiritibus, inuentus fuit pater medicus. [liberantur obsessi, etiā muti & surdi facti:] Et dæmonum quidem expulit operationes: eos autem, qui tormenta sustinebant, alleuauit voluntate & ope Omnipotentis. Quin etiam quosdam, qui ab aduersa potestate spectris fuerant obstupefacti, & qui surdos & mutos eos reddebat, torporem sustinuerant & deinde ad diuini viri sepulcrum fide manserant, per vtilem & salutarem lucentis olei vnctionem, Deus visitauit, & liberatis a spectri vertigine, dedit vt auditu rursus & lingua sane agerent, quæ ad ea pertinent. Quin etiam quæ ab inflammatione grauiter cruciabantur, & laborantibus dolores afferebant intolerabiles, diuina inuocatione olei thecæ, quod purgat ac mundat, assecuta sunt doloris relaxationem.

[55] Iam vero etiam aduersus hæreticos, postquam hinc excessisset, diuinum zelum ardenter ostendit. [S. Tarasius visus Leoni Armeno in suam cædem immittere Michaëlē Balbum.] a Leo enim adhuc imperatoriæ gloriȩ sceptra administrans, & b Iconomachorum hæresim nefarie amplectens, cum ei appropinquaret vitæ finis, quo erat gladio feriendus, vt ipse adhuc superstes sua voce declarauit, c vidit B. Tarasium in somnis ad eum accedere, & cum graui ira iubere cuidam, d Michaëli nomine, vt ensem in eum adigeret. Ille vero iussui morem gerens, gladio transegit Imperatorem. Hinc autem Leo multus in hoc fuit, eum, qui in somnis ipsum sauciauerat, Michaëlem omnino conans inuenire in Sancti monasterio. Quamobrem cum quosdam ex iis, qui in ipso erant, monachis ad se iussisset adduci, carceribus & tormentis eos subiecit, nocturnum eius interfectorem per eos sibi esse indicandum fremens: quem etiam, vt euersorem imperij esse extrema passurum. Hoc enim ei persuasit vel inuito, quod factum erat, narrare monachis: a quibus cum nos quoque miraculum, tamquam maturum fructum decerpserimus, venimus ad vos fideles, asserentes craterem lætitiæ. Non enim præterierat tempus sex dierum, cum Michaël suscipit sceptra imperij, & eum interficit. Ita Deus etiam post mortem clarificat suos famulos, & eos delet, qui nolunt ipsum pie colere.

[56] Sed me tempus deficiet, narrantem præclari & diuini Patris magna miracula, quæ tamquam: in prato rosæ, vbique nascuntur, & hortantur, vt feramur ad vniuscuiusque electionem. Nos autem cum non habeamus linguam, quæ possit metiri ac referre, quæcumque a Beato facta sunt miracula, hactenus cœptum orationis cursum perficientes, malumus ad silentium transire, statuentes a periculo remotam requiem plus lucri afferre, quam si vincamur cum periculo. Prompti enim & alacris animi insatiabilitas sæpe arrogantiam solet conciliare. Tu vero veneranda basis sacerdotij, ne meæ temeritatis reprehendas vomitum, qui audacissime, sed rudi & incondito sermone, tam magnas referam narrationes: sed intensam meam beneuolentiam ac fidem tamquam paruum munus oblatum reputans, [Auctor huius Vitæ a S. Tarasio inpoëticis exercitatus:] concede verbis locum, vt accipiantur & quiescant. Non enim obliuiscar vtilitatis tuæ in me doctrinæ, nec feruentis mei in te ministerij mediocritatis: cum illius quidem deliciis me expleuerim in flore iuuentutis, & a te fuerim initiatus in iis, quæ sunt optima & præstantissima ex trimetris, tetrametris, trochaicis, & anapæsticis ac heroicis: [conciones eius in eo dicem retulit.] hoc autem obierim in sacris quæ a te concinne quotidie habitæ sunt, orationibus, ad animarum ædificationem, & augmentum vniuersæ venerandæ Ecclesiæ: quas celeri calamo & atramento notis excipiens, & optimis tradens scriptoribus studium adhibui, vt artificiose referrentur in codicem. Sunt eæ vero eiusmodi, vt per eas omnibus proponatur pius purusque cultus ac fides: publica autem notetur ignominia somnium hæreticorum. Si enim tui obliuiscar, excidam a Dei memoria: & nisi tui meminero, lapidibus proiiciar in profundum: & lingua, vt dicit diuinus Psalmographus, adhæreat faucibus, hoc est enim mihi omnium debitorum pretiosissimum, tui semper habere in corde monumentum. [Ps. 136. 6]

[57] Decetero autem æquum est, vt ad te conuertamus orationem, o Dei serue, quicumque es, [Vitam obedientia adactus scripsit.] qui me nolentem incitasti ad hoc certamen, & coëgisti aggredi ea, quæ vires superant. Tibi mea accepta sit obedientia, & meæ orationis adspiciens humilitatem & inornatam dictionē, ne me accuses negligentiæ. Non enim diuino Patri aliquid dignum attulimus, aut potuimus prope accedere ad dignitatem harum, quæ prope sunt, virtutum. Res enim omnem dicendi facultatem superant, adeo vt omnes laudatores ex æquo non assequantur oratione eum, qui ipsi debetur, honorem. Ego autem, qui omnium longissime absum ab eo laudando pro meritis, propono promptam & alacrem voluntatem, vt accipiatur, vt qui & laborem dicendi inopia, senioque & morbo frangar. [agnoscit 5. Tarasium intercessorē defensorem, propugnatorem.] Tu vero mercedem ac remunerationem a Deo acceperis, intercessorem, defensorem & propugnatorem, & tuæ spei adimpletorem, quem ex Deo dilexisti, habens Tarasium. Qui & suis ad Deum intercessionibus affatim & secure præbeat, quæ sunt vsui ad hanc caducam vitam, & præstet, vt tuæ vitæ ita illic reddas rationem, vt reus non peragaris. Quod tecum detur omnibus consequi, qui pure ac sincere in Deum sperauerunt, eius gratia & copiosis miserationibus, intercedente intemerata & casta Dei genitrice & cælestibus & omnibus Sanctis, Amen.

[Annotata]

a Nicephoro Imperatore anno 811. Iulij 25 Indict. 4. extincto, post regimen Stauracij paucorum mensium, successit Michaël Curapalates, 2 Octob. Imperator salutatus, quo Imperium relinquente capessiuit Leo Armenus anno 813 Ind. 6 feria 2, die 11 Iulij.

b S. Nicephoro Patriarcha pulso, Constantinopolitanum creauit Antistitem Theodotum, quo vsus hortatore in sacras imagines & monachos atrociter bacchatus est.

c Cedrenus: Perturbabat & alia haud modice visio. Tarasium Patriarcham nobilem illum iam dudum mortuum, [Apparitio S. Tarasij.] Michaëlem quemdam nominatim exhortari, vt in Leonem impetum faceret, Ietalique ictu sterneret. Zonaras. Est & Diuus Tarasius, ex hac ærumnosa vita nuper translatus, cuidam in somnis visus, qui Michaëlem quemdam inclamaret, eumque ad inuadendum & occidendum Leonem hortaretur.

d Michaël Balbus, quem læsæ maiestatis reum in carcere detinebat Leo Armenus, ipsum nocte Natalis Domini inter sacra ipsa trucidauit anno Christi 820.

DE S. GERLANDO EPISCOPO AGRIGENTINO IN SICILIA

AN. ⅭⅠƆCI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gerlandus, Episcopus Agrigentinus in Sicilia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Gerlandi vita ante Episcopatum: hic ei collatus & stabilitus.

[1] Agrigentum insulæ Siciliæ vrbs ad mare Libycum, e regione Africæ, antiquo splendore a plerisque scriptoribus celebrata, priscis Græcis Ἀκράγας & Ἀκραγαντίνων ἐμπόριον dicta: [Agregenti in Sicilia,] eā incoluisse octoginta hominum millia tradit lib. 8 Diogenes Laërtius, exponens Empedoclis de Agrigento carmen: hoc autem tempore ciuium in ea numerari supra octo millia tradit Rocchus Pirrus in Sicilia sacra, notitia 3, qua de hac Ecclesia Agrigentina agit: quam incolæ volunt a S. Petro Apostolo illic fundatam, eiusq; S. Libertinum primum fuisse constitutum Episcopum, postea circa annum Christi XC martyrio coronatum III Nouembris. Quod primis seculis ibidem extitit templum Cathedrale, [templū Cathedrale dicatum est S. Gerlando:] ab eodem Libertino, eiusue successoribus Deiparæ Virgini Mariæ sacratum; post exactos Saracenos a S. Gerlando primo Agrigentinis dato Episcopo, dicatum est S. Iacobo Apostolo Ecclesiæ Agrigentinæ Patrono, postmodum ob reliquias S. Gerlandi, & plurima eius ope facta miracula, eiusdem nomine nuncupatum.

[2] Fuit S. Gerlandus genere Allobrox, in Bisuntino oppido Burgundiæ claris natalibus ortus. Ita Pirrus, [fuit is ortu Burgūdus,] ratus Vesontionem Sequanorum metropolim, in Allobrogibus esse. Hinc Saussaius in Martyrologio Gallicano hoc eum elogio exornat. Eodem die XXV Februarij in Burgundia commemoratio S. Gerlandi, prouinciæ huius alumni, eximij Confessoris, qui litterarum gloria præstans, at magis religione insignis, amplexandæ solitariæ vitæ desiderio, [vir doctus & pius:] Siciliæ insulæ intimos petens recessus, magnæ virtutis & sanctitatis exercitia percoluit: at cum vitæ purissimæ suaues odores vndique efflaret, e cella ad solium Pontificale raptus, Agrigentinus illic Episcopus creatus est: susceptamque Ecclesiam cælestis conuersationis exemplis cum aliquamdiu illustrasset, per pastoralis vigilantiæ bene exactos gradus ad æternæ gloriæ palatium conscendit. Hæc Saussaius: quæ forsan excerpta sunt ex Breuiario Gallicano: cuius, vt infra dicetur, etiam partem describit Pirrus, qui de vita eius ante susceptum Episcopatum illa solum habet: Northmannorum Principum Roberti & Rogerij consanguineus fuit: [an Rogerij Comitis sacellanus?] ab iis ob virtutum merita, sapientiæ laudes, religionis excellentiam atque generis nobilitatem in Siciliam accersitus, Sacellanus maior primum (quo titulo sic ille se vocat, subscribens in erectione Ecclesiæ Catanensis) mox a Clero populoque Militensis vrbis Calabriæ Primicerius scholæ Cantor cathedralis illius Ecclesiæ diligitur. [Cantor Melitesis in Calabria:] Sed deprauatos Militensium mores vitæque licentiam fastidiens ad suos in Burgundiam rediit. Hæc Pirrus. De propinquitate S. Gerlandi cum Principibus Roberto & Rogerio nulla extat mentio in ipsius Rogerij diplomate de priuilegiis Ecclesiæ Agrigentinæ eiusq; Episcopo Gerlando conceßis. Qui vero subscribit erectioni Ecclesiæ Catanensis in eadem Notitia fol. 16 (vti hic margini adscribit Pirrus) non Gerlandus est, sed Geroldus: cuius hæc illic subscriptio habetur: Ego Geroldus Capellanus Domini Rogerij Comitis similiter. Est autem Miletum seu Melitum, vlterioris Calabriæ vrbs, Sede Episcopali decorata a Gregorio VII Pontifice Romano, Salerni in Campania anno ⅭⅠƆLXXXV vita functo. In hac Melitensi vrbe anno ⅭⅠƆCI mortuum esse Rogerium Comitem, qui cum fratre suo Roberto Duce Siciliam pulsis Saracenis liberauit, tradunt Fazellus lib. 7 Rerum Sicularum, decadis posterioris cap. 1, Pirrus, aliiq;.

[3] De Agrigento recepto & Sede Episcopali restituta ista scribit loco indicato Fazellus: [Agrigenti, eiectis an. 1086 Saracenis,] Anno salutis ⅭⅠƆLXXXVI Kalendis Aprilis magno cum exercitu Agrigentum obsidet Rogerius, tandemque VI Kalendas Augusti per deditionem & vrbem & vxorem Tamicti Saraceni, qui Agrigento & Ennæ vrbibus imperitabat, eorumque filios accepit. Potitus Agrigento arcem & vrbem præsidiis munit … Ennam vrbem dura oppugnatione cinxit, cepitque … His feliciter gestis, omni iam Sicilia (præter Neetum & Buteram) potitus, sacris aliquamdiu templis, Episcopatibus atque Abbatiis in plerisque ciuitatibus Deo dicandis operam dedit. Agrigenti quidem cathedrale templum ditissime locupletatum fundauit erexitque: [Episcopus cōstituitur an. 1088,] cui Gerlandum Allobrogensem genere, virum pium, primum Episcopum præfecit: in Catana Angerium, in Syracusis Stephanum, in Messana Robertum ex Troyna translatum, in Mazara Stephanum Rotomagensem, atque alios alibi pro conditione locorum atque virorum Abbates Episcoposque constituit. Anno deinde salutis ⅭⅠƆLXXXIX ad Buteræ expugnationem se composuit. Hæc Fazellus: ex cuius sententia ante illum annum Gerlandus aliiq; Episcopi constituti videntur. Cum vero, vt scribit Pirrus, Rogerius Comes ad collapsos Siciliæ præsulatus erigendos animum adiecisset, Gerlando scripsit, vt ad se remearet, eumque ad administrandam Ecclesiam Agrigentinam destinauit. Eumdem Pirrus ab Vrbano II Pontifice consecratum Episcopum colligit ex Pontificio diplomate. [ab Vrbano II consecratus:] Est autem Vrbanus II in Pontificem Romanum electus III Idus Martij anni ⅭⅠƆLXXXVIII, quo etiam anno potest S. Gerlandus fuisse consecratus.

[4] Ne autem lites subsecuturis temporibus intenderentur, ob diœcesis suæ terminos, & posseßiones liberaliter Sedi Episcopali aßignatas, procurauit fundationem Ecclesiæ Agrigentinæ priuilegio Rogerij Comitis stabiliri, & diplomate Pontificio confirmari. Priuilegium Rogerij editum est a Fazello decade I lib. 6 cap. 1 & denuo collatum cum autographo MS. Ecclesiæ Agrigentinæ, vulgatumq; a Pirro, quod subiicio: Ego Rogerius Calabriæ Comes & Siciliæ, diuino munitus præsidio, supernæ gratiæ gladio cinctus, [impetrato diplomate Rogerij Comitis,] galea & scuto bonæ & laudabilis intentionis adornatus, Siciliam petij contra nefandam Saracenorum feritatem pugnaturus, quos, septiformis Dei conciliante gratia & cooperante, imo efficiēte omnia Diuina misericordia, expugnaui, & expugnans illorum superbiam, & virorum contra nostram fidem instantem audaciam minoraui, &, vt verius loquar, ad nihilum redegi. Quis enim visa castellorum & ciuitatum eorum ampla & diffusa ruina, & palatiorum suorum studio mirabili compositorum ingenti destructione percognita Saracenorum, quorum vsibus superfluis hæc deseruiebant, * incommoditates non attendat esse multiplices, miserias magnas & detrimenta innumerabilia? Horum igitur contra Christicolas vehementi insania & potentia annihilata, & tota Sicilia mihi & meis imperatibus obediente per omnia, ego Rogerius prædictus Comes anno ⅭⅠƆXCIII ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi, Vrbano II Apostolicæ Sedis præsidente, Rogerio Duce Calabriȩ & Ducatus Apuliæ regnante, in conquistu Siciliæ Episcopales Ecclesias ordinaui. Quarum vna est Agrigentina Ecclesia, cuius Episcopus vocatur Gerlandus. Cui in Parochiam assigno, quidquid infra fines subscriptos continetur, cum omnibus iuribus decimarum & aliorum iurium parochialium tam ciuitatis Agrigentinæ quam diœcesis, videlicet a loco, vbi oritur flumen subtus Corilionem vsque desuper petram de Zineth, [limites Episcopatus, an. 1093 assignati.] & inde tenditur per diuisiones Iatinæ & Cephalæ & deinde ad diuisiones Biccari: inde vero vsque ad flumen Salsum, quod est diuisio Panormi & Thermarum, & ab ore huius fluminis vbi cadit in mare. Et protenditur hæc Parochia iuxta mare vsque ad flumen Tortum, & ab hoc & ab inde vbi oritur, tenditur ad Pyra subtus Petram Eliæ, atque inde ad altum montem, qui est supra Pyra, inde autem ad flumen Salsum, vbi iungitur cum flumine Petræ Eliæ, & ex hoc flumine, sicut ipsum descendit ad Lympiadum, qui locus diuidit Agrigentum & Buteriam, atque inde per maritimam vsque ad flumen de Bilichi, quod est diuisio Mazariæ, & adhuc tenditur, sicut hoc flumen currit vsque subtus Corilionem, vbi incipit diuisio, exceptis Biccaro, Corilione & Thermis. [& possessiones stabiliuntur:] In proprietate autem Domini Gerlandi Episcopi & aliorum post eum Episcoporum est Casale Cathal, cum centum villanis, in quo frumenta concedo sibi singulis septimanis. Horum vero omnium si aliquis aliqua prædictæ Ecclesiæ & Episcopo suo abstulerit vel iniuste damnauerit, qualiscumque persona fuerit, anathemate damnetur. Hæc Rogerius, in cuius sigillo ista leguntur: Iesus Christus vincit. Deus adiuuet seruum suum Rogerium Comitem.

[5] Qui indicatur Rogerius Dux Calabriæ & Apuliæ, huius Rogerij nepos est ex fratre Roberto, cui anno ⅭⅠƆLXXXV, aut forsan citius, mortuo successerat. Pirrus ob hoc priuilegium suspicatur S. Gerlandum anno salutis ⅭⅠƆXCIII in Cathedra Agrigentina sedere cœpisse. [non est S. Gerlandus anno 1093 consecratus Episcopus,] Verum eo anno Episcopis iam ante constitutis limites diœceseos præscripti fuere. Simile priuilegium Catanensi Ecclesiæ eiusq; Episcopo Ansgerio datum est VI Kalend. Maij Indictione XV anno Dominicæ Incarnationis ⅭⅠƆXCI, in quem conuenit Indictio XIV, quæ forsan substituenda, aut annus sequens ⅭⅠƆXCII. In hoc diplomate asserit se per diuersa loca Siciliæ idonea ecclesias ædificasse, & iussu Summi Pontificis Episcopos collocasse, ipso eodemque Romanæ Sedis Apostolico & laudante & concedente, & ipsos Episcopos consecrante. Pirrus hoc diplomate pag. 10 relato, annotat ante Ansgerium Episcopum Catanensem fuisse constitutos Robertum Troinensem anno circiter ⅭⅠƆLXXXI, Gerlandum Agrigentinum & Stephanum Mazarensem anno ⅭⅠƆXCI, vbi a priore sua sententia, [neque an. 1091.] qua S. Gerlandum anno ⅭⅠƆXCIII sedere cœpisse dixerat, discedit, motus epistola seu diplomate Roberti Episcopi Messanensis & Troinensis, misso anno ⅭⅠƆXCIV Ambrosio Liparensi & Pactensi Abbati, & notitia 4 Ecclesiæ Pactensis pag. 386 relato, in quo Episcopatuum erectorum hic ordo seruatus indicatur: Primum, inquit, Traginensem Ecclesiam, in qua Dominum & venerabilem Robertum primum constituit Episcopum, deinde Agrigentinam & Mazariensem, sequenter autem Catanensem, ac vltimo Syracusanam constituit Ecclesiam & Episcopum: qui fuit Rogerius Northmannus, cui eiusq; successoribus eam Ecclesiam regendam, disponendam & propagandam concessit & confirmauit Vrbanus II auctoritate priuilegij signati anno Pontificatus VI, Dominicæ Incarnationis ⅭⅠƆXCIII Kalendis Decembris Indict. II, quæ perperam XV traditur apud Pirrum pag. 153. Quo anno iam Rogerius poterat aliquot per annos Episcopus fuisse, quemadmodum pluribus annis S. Gerlandus suum administrarat Episcopatum, cum idem Vrbanus II ei & successoribus bona omnia a Comite Rogerio donata simili diplomate confirmaret, quod hic addo.

[6] Vrbanus Episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto fratri Gerlando Agrigentino Episcopo, eiusque successoribus canonice promouendis in perpetuum. [impetrat confirmationem diuisionis Episcopatus & possessionum ab Vrbano II] Omnipotentis Dei dispositione mutantur tempora, transferuntur regna: hinc est, quod magni nominis nationes dirutas & depressas, viles vero atque exiguas nonnumquam legimus exaltatas: hinc est, quod in quibusdam regionibus Christiani nominis potestatem Paganorum feritas occupauit: in quibusdam iterum Paganorum tyrannidem Christianæ potentiæ dignitas conculcauit. Sicut nostris temporibus, gloriosissimorum Principum Roberti Ducis & Rogerij Comitis fortitudine, supernæ dignationis miseratio omnem Saracenorum molestiam in Sicilia insula expugnauit, & antiquum Ecclesiæ sanctæ statum pro voluntatis suæ beneplacito recuperauit. Vnde & ipsius ineffabili misericordiæ gratias agimus, & ipsius gratiam super illos egregios fratres, alterum iam defunctum, alterum ipso patrante superstitem imploramus, & ad Ecclesiarum, quæ in eadem insula sunt, restitutionem, seu ordinationem, pro nostri officij debito anhelamus. Sicut igitur, annuente Deo, ceterarum iam parochias disposuimus; ita & Agrigentinæ diœcesis præsentis decreti auctoritate disponimus. Statuimus enim, frater Gerlande, quem omnipotens Dominus in ipsa Ecclesia nostra, tamquam B. Petri manibus, consecrare dignatus est, vt tibi deinceps tuisque legitimus successoribus episcopali iure regendum ac disponendum perpetuo maneat, quidquid infra fines subscriptos continetur, videlicet a loco, vbi oritur flumen subtus Corilionem … In proprietate autem tam tui, quam successorum tuorum iure, Casale Cathal cum centum villanis, sicut a supradicto filio Comite Rogerio traditum est, conseruentur. Præterea quæcumque in posterum liberalitate Principum, vel oblatione fidelium, eadem Ecclesia Agrigentina iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus & illibata permaneant. Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare … Datum Barij per manus Ioannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, [an. 1099.] VI Idus Octob. Indict. VIII, Incarnat. Domin. ⅭⅠƆXCIX, Pontificatus Vrbani II Pont. anno XI. Hæc Vrbanus II, cuius longam clausulam omisimus, vti & terminos diœcesis Agrigentinæ verbis iisdem, quibus ante eos descripserat Rogerius Comes, relatis. Meminit etiam huius Pontificij diplomatis Fazellus.

[Annotatum]

* Fazel. nō cōsideret magnas deiectiones per me factas, immēsasque eorū clades?

§ II Reliqua S. Gerlandi in Episcopatu gesta: obitus, cultus sacer, Reliquiæ, templum & sacellum ei dicatum.

[7] Egestis S. Gerlandi ista de extructa æde Cathedrali tradit Pirrus: Pastorali sollicitudine, insigni pietate, atque admirabili caritate affectus Gerlandus, ad verticem vrbis iuxta munitissimum castellum, ne a Saracenis Agrigenti adhuc degentibus inuaderentur sacra & Clerici, [Construit templū Cathedrale:] Episcopale palatium atque Cathedrale templum quadrato lapide ac nobili structura a fundamentis excitauit, illudque D. Mariæ (vti a D. Petro fuerat olim dicatum) & D. Iacobo Apostolo consecrauit IV die Aprilis: illa sex annorum spatio opere compleuit. Idem Pirrus sub finem Notitiæ 3 pag. 320 scribit templum D. Mariæ Dei genitrici sub Episcopo Libertino sacratum, post exactos Saracenos D. Iacobo dicatum.

[8] Verbis Breuiarij Gallicani ad diem XXV Februarij de S. Gerlando legi solitis ista addit Pirrus: Erat sermone facundissimus, in statura magnus, in persona pulcherrimus, in paupertate largus, in caritate splendidus, in donatione munificus, in morum honestate præclarus, nonnullos Iudæorum de melioribus & sapientioribus ad fidem Christi conuertit: [conuertit Iudæos:] quos ipse pius Pontifex de sacro fonte leuauit. Cum duodecim annis magna religione præfuisset, & senex iam esset, Roma rediens, per Balneariam Calabriæ oppidum transiuit: ibi Dragonem eius loci Præpositum inueniens, [successorem suum prænuntiat:] cum columbina voce, vti erat assuetus, suppliciter rogauit, vt post decessum eius pro eo oraret, & illum post se in episcopali Cathedra sessurum prophetico spiritu nuntiauit. Agrigentum reuersus, post sex menses Deo animam reddidit die XXV Februarij: [moritur 25 Februarij] cuius corpus vndique suauissimum odorem emittens, & Ecclesiæ illius Clerici & Coëpiscopi in Sicilia constituti, in choro interdum deponentes, quarta die maximo cum honore & reuerentia in sarcophago inter duas Tribunas illius ecclesiæ collocarunt. Hæc e Breuiario. Pirrus pag. 318 asserit præcipuam templi Cathedralis partem appellari Tribunam.

[9] [an. 1100,] Vita functum S. Gerlandum Episcopum tempore Comitis Rogerij anno ⅭⅠƆC tradit Octauius Caietanus noster in Idea SS. Siculorum in Indice Chronologico, numeratis scilicet XII annis Sedis ab anno ⅭⅠƆLXXXVIII ad hunc ⅭⅠƆC. At cum in dicto Breuiario dicatur præter XII annos, quibus vixerat cum Roma rediret, post sex menses animam Deo reddidisse XXV Februarij, potius videtur obitus reserendus in annum sequentem ⅭⅠƆCI, quo etiam anno Comes Rogerius e viuis deceßit. At Pirrus, [aut potius 1101,] quia arbitratur anno tantum ⅭⅠƆXCIII Episcopum ordinatum, & ob verba dicti Breuiarij annos XII sedisse, ad annum, inquit, salutis ⅭⅠƆCIV, triennio post Comitis mortem, Gerlandus (vti eruditissimus & nobilissimus Abbas Lafarina etiam habet) vitam protraxisse dicendus est: imo si anni duodecim completi sumendi sint, iisq; sex menses, vti iam ostendimus, [non 1104 aut seqq.] addendi, non annus ⅭⅠƆCV, sed potius sequens ⅭⅠƆCVI statuendus: si, vt illi volunt, sedere solum cœpisset anno ⅭⅠƆXCIII, quod minus probari ostendimus.

[10] Die XXV Februarij sacram eius memoriam celebrat in suo Martyrologio Maurolycus Abbas Messanensis his verbis: In Sicilia S. Gerlandi ex Burgundia, Episcopi Agrigentinorum tempore Rogerij Comitis. [inscriptus Martyrologiis] Eadem Galesinius tradit ex Maurolyco, cui, inquit, de rebus Siculis valde assentimur. Eadem habent Felicius, Molanus ad Vsuardum, Ferrarius in Catalogo generali. Octauius Caietanus in Martyrologio Siculo his eum verbis proponit: Agrigenti, S. Gerlandi Episcopi & Confessoris, Rogerio Comite. Ferrarius in Catal. SS. Ital. ex Lectionibus, quæ in eius celebritate recitantur, hoc elogium excerpsit: Gerlandus Vesuntione in Burgundia natus, in Calabriam Brutiorum veniens, Mileti aliquamdiu moratus, Cantorum Primicerius creatur. Sed cum Clericorum mores deprauatos ferre non posset, rediit in patriam. Cum autem Rogerius Comes Saracenos e Sicilia eiecisset, cui Gerlandi doctrina & vitæ probitas satis perspecta erat, illum in Siciliam accersit, Episcopumque Agrigenti nuper ex hostibus recepti circa annum salutis ⅭⅠƆLXXXV ordinandum curat. Gerlandus etsi inuitus ad hanc dignitatem assumptus est, diuinæ tamen voluntati resistere noluit. Quare munus pastorale aggressus præcipuam pauperum, peregrinorum, viduarum & orphanorum curam suscepit. Plurimos Iudæos & Saracenos, qui in ea vrbe remanserant, tum publicis concionibus, tum priuatis colloquiis ad Christum conuertit. Tandem boni Pastoris officio perfunctus, in cælos V Kalendas Martij ad præmium euolauit. Hæc ibi non absque mendo anni ⅭⅠƆLXXXV, quo non potuit Agrigentinus constitutus fuisse Episcopus, si vrbs Kalendis Aprilis anni sequentis cœpta obsideri, & VI Kalendas Augusti hosti erepta sit, vt supra ex Fazello diximus: imo necdum præerat Ecclesiæ Summus Pontisex Vrbanus II, cuius manibus ordinatus dicitur. Elogium ex Saussaio supra dedimus.

[11] Quo loco corpus S. Gerlandi ab initio conditum fuerit, non satis constat. In Breuiario Gallicano dicitur inter duas Tribunas ecclesiæ maioris collocatum: sed post Translationem id factum. Pirrus pag. 276 de Episcopo Gentile agens, asserit ab aliquibus tradi, ab illo cum transferret, inuentum fuisse in inferiori parte templi. At de translatione corporis pag. 274 ista scribit: Fuit etenim Gerlandus multis miraculis ante & post mortem præclarus, [miraculis claret:] & ad eius sepulchrum confugientes a languoribus sanauit. Ab eo loco, vbi sacrum corpus Gerlandi situm erat, anno ⅭⅠƆCLIX die XX Martij, [corpus transfertur an. 1159, 20 Martij:] Indict. VII, Gentilis Episcopus successor certior factus a quodam piissimo Sacerdote, qui ab eodem Diuo Gerlando fuerat tertium monitus de corporis translatione, in templum maximum solenni ritu transtulit, atque in arca lignea inter duas Tribunas sanctissimi Sacramenti & Diuæ Mariæ in sublimi loco erecta honorificentissime condidit. Sedit Gentilis Episcopus ab anno ⅭⅠƆCLIV, aut forsan præcedente, ad annum ⅭⅠƆCLXXI aut sequentem. Idem Gentilis, teste etiam Pirro, anno ⅭⅠƆCLXX facultatem fecit Ansaldo Regij palatij Panormitani Castellano, vt in agro Villæ nouæ monasterium S. Trinitatis construeret, & templum S. Georgij Martyris reædificaret, vtque in loco, qui dicitur Reffeses in honorem S. Mariæ aliud exædificare posset: [dies Trāslationis celebratur,] dummodo Abbas seu Prior obedientiam Ecclesiæ Agrigentinæ præstet, eamque ter in anno, in Assumptione B. Mariæ, in festo S. Iacobi & in Translatione S. Gerlandi visitet. At Raynaldus Episcopus Agrigentinus anno ⅭⅠƆCCLXI, mense Iunio, Indict. IV, memoratam ecclesiam S. Mariæ de Refesio iuris suæ Ecclesiæ, cum omnibus iuribus suis ad emphyteosim concessit Presbytero Matthæo Panormitano Canonico, & Magistro Guidoni Clerico aliisque viginti monachis, vt sub regula S. Benedicti ibi degerent his conditionibus, vt quolibet anno in festo S. Gerlandi Patroni vnciam vnam auri pro censu soluerent, & quod Abbas vel Prior teneatur per se vel per alium Cathedralem ecclesiam Agrigentinam in Translatione B. Gerlandi visitare. Ita verbis donationis ex tabulis Agrigentinis desumptæ Pirrus pag. 288. Eodem modo Vrso Episcopus Agrigentinus anno ⅭⅠƆCCXIX cessit Peregrino Priori S. Mariæ de Adriano eiusque Congregationi monasterium, quod clade bellorum in insula Vestica destructum erat, item ecclesiam S. Nicolai, quæ est extra ciuitatem Agrigentum in vrbe veteri cum terris, vel ecclesiam S. Blasij in Camarata, dummodo ipse & successores sibi & successoribus suis obedientiam præstent, ter singulis annis in die Assumptionis B. Mariæ, in Dedicatione ecclesiæ & Translatione B. Gerlandi veniant, soluantque nomine census tres rotulos ceræ. Ita ex tabulis Agrigentinis Pirrus pag. 285. [inscriptus Martyrologiis:] Translationis S. Gerlandi memoria inscripta est ad XX Martij eisdem tabulis Agrigentinis & Martyrologio Siculo Octauij Caietani his verbis: Agrigenti translatio S. Gerlandi Episcopi & Confessoris. Eadem leguntur in Ferrarij Catalogo nouo.

[12] Crescente in dies erga S. Gerlandum populi veneratione, ipsum templum cathedrale a Gerlando nomen accepit, quod Pirrus pag. 320 factum asserit anno ⅭⅠƆCCCV, quando illi templum IX Nouembris dicatum est. [templū Cathedrale consecratur ad honorem eius an. 1305:] At pag. 291 ista refert: Anno ⅭⅠƆCCCV, IX Nouembris, IV Indict. altare B. Virgini dicatum a B. Gerlando, in Cathedrali templo consecrauit Bertuldus Episcopus: vbi sanctorum Apostolorum Iacobi, Bartholomæi, Andreæ, & Vincentij Martyris, Gregorij Confessoris & Pontificis & Gerlandi reliquias solenni ritu inclusit, eumque diem consecrationis sacrum fecit. Fuit hic Gregorius, Agrigentinorum II Episcopus, cuius brachium thecis argenteis inclusum adseruatur: colitur XXII Iunij. At præcipua veneratione honorant ciues corpus S. Gerlandi, eiusq; interceßioni, teste eodem Pirro, signa diuinæ virtutis quotidie experiuntur. Fazellus etiam dec. 1 lib. 6 cap. 1, Nobilitatur, inquit, hodie Agrigentum æde Cathedrali quadrato lapide structa, ac sepulchro D. Gerlandi, primi post exactos Saracenos Agrigentinorum Episcopi, miraculis conspicui. Anno XXVII huius XVII seculi Agrigentinæ Ecclesiæ consecratus est Episcopus Franciscus Trahinæ, [sacellum an. 1627 erigitur:] qui cathedrale templum exornauit, præcipuam eius partem, quam Tribunam appellant, perfecit, tribusque auxit magnificis sacellis, quorum vnum sanctissimo Christi corpori, alterum D. Gerlando Patrono, extructa ac dedicata, tribus etiam institutis in perpetuum Sacellanis quotidie sacra facturis locupletissime fundauit, dotauit, exornauitque. Tertium S. Francisco dicatum. Ita Pirrus pag. 318. At pag. 274 hæc de cultu eiusdem S. Gerlandi repetit: [reliquiæ eius ostenduntur,] Agrigenti in Sancti honorem bis in anno solennitatem indicunt, die obitus XXV Februarij, quando etiam brachium thecis argenteis inclusum, & baculum pastorale videnda proponuntur, & XX Martij in memoriam Translationis corporis: [circumferuntur:] sed die Dominica in Albis solenniori omnium Religiosorum processione per vrbem sacrum corpus circumducitur, ac per dies XV publicæ nundinæ instituuntur. [sunt aliquæ Panormi.] Demum addit Pirrus particulas reliquiarum S. Gerlandi Panormi in æde maxima & sacello regio asseruari.

B. ROBERTI DE ARBRISSELLO FVNDATORIS ORDINIS FONTIS-EBRALDI

AN. ⅭⅠƆCXVII.

præuio commentario discussa Vita.

Robertus de Arbrissello, Fundator Ordinis Fontis-Ebraldi in Gallia (B.)

Avctore I. B.

§ I Ordinis Fontis Ebraldi a B. Roberto instituti primarium monasterium, nomen, sanctitas.

[1] Fons-Ebraldi nobile est fæminarum in Gallia monasterium, vnde originem ac nomen traxit celeberrimus Ordo, quem in monachos monachasq;, distinctum, sed diuersa incolentes cœnobia, Abbatissa Fontis-Ebraldi, tamquam Generalis Antistita, [Monasterij Fontis-Ebraldi nomen,] moderatur. Varie a scriptoribus nomen expressum: vsitatius Fons Ebraldi, siue Euraldi, Gallice Font-Eurauld, appellatur. Alij Fontem Euerardi vocant, Willelmus Neubrigensis lib. 1 cap. 15 Ebraudi: Ioannes Rex Angliæ in diplomate, quod datum die XXX Augusti, anno I regni ipsius, qui erat Christi ⅭⅠƆCXCIX, in Monastico Anglicano pag. 193 extat, nunc Fontem Ebraldi, nunc Ebrardi nuncupat: Rogerius Houedenus parte posteriori Annal. ad annum 1177 Frunt Eueroit: Ioannes Bromton Abbas Iornalensis in Chronico ad eumdem annum Ebrardi & Embraldi: alij aliter.

[2] Factum autem monasterio nomen a fonte loci, in quo situm. De eo ista Baronius to. 12 Annal. ad ann. 1117 ex vulgari fama: Ferunt, inquit, Ebraldum quemdam iuuenem, [non ab Ebraldo prædone circa an. 1100 conuerso,] genere nobilem, sed moribus corruptis, magna sicariorum manu stipatum, adiacentes vias regias latrociniis olim infestasse, siluasque tunc temporis frequentes insedisse, quarum hodieque reliquiæ manent non paruæ. Posthæc Theologum quemdam Parisiensem sem, eximiæ doctrinæ virum, diuinique verbi concionatorem insignem, Robertum de Abruscellis nomine, eo aduentasse, sanctisque exhortationibus suis non modo iuuenem illum, vt mores vitamque mutaret, impulisse; sed multos præterea omnium generum homines ad despiciendam seculi vanitatem, austeriorisque vitæ leges subeundas, permouisse: ad quorum habitationem distincta iisdem in septis monasteria condidit, sua seorsim viris, Virginibus, ægrotis, & mulieribus reliquis ædificando; vniuersæ porro congregationi Abbatissam præposuisse &c. Ista Baronius: quæ totidem verbis, eo tamen minime citato, descripsit Miræus lib. 2 Origin. monasticar. cap. 10. Eademq; multo prolixius narrat in commentario de Trecensium sanctitate ad an. 1106 nu. 8 & seqq. Guerrosius, & veram historiam esse affirmat. Cui vero ea probari queat, contrarium attestante Baldrico Dolensi Episcopo, antea Abbate Burguliensis cœnobij, leucis pauculis a Fonte Ebraldi distantis, & quidem B. Roberti æquali? Nam is nu. 16 ita scribit: Locus erat incultus & squallidus, spinetis obsitus & vepribus, ab antiquo Fons Euraldi nuncupatus, ab hominum cohabitatione sequestratus: [sed ab antiquo impositum ei loco,] a Condatensi autem cella quasi duobus distabat milliariis, diœcesi adiacens Pictauensi. Si cum eo venit B. Robertus, iam ab antiquo is locus Fons Euraldi dicebatur, non igitur ab Euraldo, quem adhuc inuenem illic ipse conuerterit, nomen duxit.

[3] Nolim tamen inficiari, fuisse illic fortaßis olim densis in siluis prædonum latibula. Nam vulgo id accolarum sermonibus celebratur, [cuius sanctitatem prædixisse fertur S. Martinus:] S. Martinum Turonensem Episcopum, cum ad Condatensem sui Episcopatus vicum venisset, quæsisse quis ille esset locus arboribus frequens, quem eminus spectabat: cumq; audisset saltum esse rapinis ac latrociniis infamem, respondisse, olim saltum eum sanctis precationibus ac religioso cultu Numinis illustratum iri: atque hoc demum septingentis post annis euenisse. Ea tamen ipsa narratio nullo veteri testimonio confirmatur.

[4] Iacet vicus Condatensis (iam oppidum, quod Galli Candes vocant) in extremis finibus diœcesis Turonensis ad Vigennam amnem, qui haud inde procul Ligeri miscetur. Duobus inde milliaribus, vt Baldricus scribit, siue modica Gallica leuca, tribus a Salmuro oppido ad Ligerim sito, distat Fons Ebraldi. Franciscus Ranchinus Andium prouinciæ primarias abbatias esse scribit Burgulium & Fontem Ebraldi. At cum de Pictonibus agit, [est in Andium confinibus,] Fontem Ebraldi ait ad Turonum Andiumq; confinia, sed in Pictauensi esse diœcesi. Geruasius monachus Dorobernensis in Chronico ad an. 1177 Fontem Ebraldi de Andegauia vocat. [in Pictauesi diœcesi,] Et Ioannes Bromton ad eumdem annum, Rex, inquit, in Andegauiam ad Fontem Ebrardi pro vno Conuentu sanctarum monialium misit. At postea ad annum 1189, Processit, inquit, Ricardus Comes Pictauensis, cum corpore patris sui Henrici 11 Regis Angliæ, vsque ad Fontem Embraldi in Normannia. An in Normannia illud cœnobium locarit, quod Normannia primaria erat earum ditionum, quas in Gallia Angliæ Reges possidebant, an memoriæ lapsu, superuacaneum est quærere. Miræus scribit loco antea citato, in Fonte Ebraldi, intra vnius velut oppidi ambitum esse quatuor monasteria, [iam oppidū cum 4 monasteriis:] tria monialium, quæ sunt circiter ducentæ, & vnum monachorum, qui sunt circiter quadraginta, & suum habent Priorem. Ac paullo inferius: Altare maius cœnobij monachorum Fontis Ebraldi situm est in confinibus diœcesis Pictauiensis, Turonensis & Andegauensis. Et hæc aliaque a R. P. Guilielmo Richerio Abbate S. Vincentij Cenomanensis, Fontis Ebraldi olim Visitatore, anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII sese accepisse testatur.

[5] Hoc religiosißimi Ordinis caput, hæc Abbatissæ, quæ toti illi præest, sedes. Voluit enim Fundator, (quod loco antea citato annotat Baronius, & infra clarius patescet) vt Abbatissa in omnes tum viros tum fæminas ius summum obtineret, statuens vt viri S. Ioannis Euangelistæ exemplo Virginibus seu mulieribus parerent; [toti Ordini præest Abbatissa:] & hæ vicissim, Beatæ Virginis exemplum sequentes, Religiosos tamquam filios amplecterentur. Statuta denique & constitutiones pro vtrisque separatim perscripsit. Ac paulio post ait, Ordinem multorum Pontificum authenticis Bullis approbatum, qui eum docent ab illis verbis Christi, Ecce filius tuus, Ecce Mater tua, institutionis suæ originem rationemque petiisse. Edita sunt nuper varia diplomata Summorum Pontificum, qui vel Fundatoris sanctitatem laudarunt, vel Congregationem ab eo institutam Apostolicæ auctoritatis priuilegio munierunt. [is a Pontificibus approbatus, laudatus:] Ita Paschalis 11 diplomate dato VII Kal. Maij, Indict. XIII, anno Christi ⅭⅠƆCVI, itemq; alio dato Nonis Aprilis, anno Christi ⅭⅠƆCXIII, Dilectis in Christo Sororibus sanctimonialibus in monasterio Fontis-Ebraldi omnipotenti Deo seruientibus inscripto; quo se fatetur de ipsarum Religionis studiis ardentioribus prouocari &c.

[6] Callistus 11, Turonibus apud Maius-monasterium dato diplomate, XVII Kal. Octob. Ind. XIII, an. ⅭⅠƆCXIX, ita loquitur: Dilectæ filiæ Petronillæ Abbatissæ monasterij S. Mariæ de Fonte-Ebraudi, & iis quæ post eam regulariter in eodem regimine successerint in perpetuum. Cum per Pictauensem parochiam pro Ecclesiæ seruitio transitum haberemus, [oratorium illic dedicat Callistus 2.] venerabilis Fratris nostri Guillelmi Pictauensis Episcopi suggestione, ad B. Mariæ de Fonte-Ebraudi monasterium declinauimus: vbi monastici Ordinis disciplinam vigere per omnipotentis Dei misericordiam cognoscentes, locum ipsum cum omnibus ad eum pertinentibus B. Petri decreuimus patrocinio confouere. Vnde etiam nostris tamquam B. Petri manibus in honore Beatissimæ & Gloriosissimæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ oratorium dedicauimus. Idemq; in alia Bulla: Apud B. Mariæ de Fonte-Ebraldi monasterium, monasticæ religionis disciplina, sicut ipsi præsentes perspeximus, per omnipotentis Dei gratiam perseuerat: vnde viri religiosi & Dominum timentes, qui circa ipsum sunt, locum ipsum diligunt. Callisti quoque decessor Gelasius II, Vbi, inquit, [laudatus idem Ordo a Gelasio 2.] per omnipotentis Dei gratiam ex longo iam tempore maxima religionis obseruantia custodita est. Postea quoque Innocentius II: Quam spectata & famosa sit religio monasterij Fontis-Ebraldi, [Innocentio 2,] quantumque ex ea bonum, ipsius gratia cooperante, proueniat &c. Lucius quoque II, qui anno ⅭⅠƆCXLIV sedebat, Sane, ait Petronillam Abbatissam alloquens, [Lucio 2.] pro ampliori religionis prærogatiua, quæ de loco vestro per Dei gratiam longius diuulgatur &c. Ipsas etiam idem Pontifex sanctimoniales compellans, Quoniam de vobis, inquit, valde confidimus, caritatem vestram per omnipotentem Dominum deprecamur, vt ipsæ speciales pro me ad Dominum orationes faciatis, & per omnes Congregationes vestri Ordinis fieri studeatis.

[7] Sugerius Abbas S. Dionysij in epistola ad Eugenium III Papā, quam ex MSS. edidit Iacobus Sirmondus noster in Notis ad Goffridi Vindonensis epistolas, inter cetera in cōmendationē sanctimonialium Fontis Ebraldi ista scribit: Placeat igitur Excellentiæ Vestræ ab his molestiis (quas nimirum illis facessebat Episcopus Pictauensis, Gilbertus Porretanus, vt reor) eas eripere, & vt in pace Deo deseruiant, [Eugenio 3 commēdatus a Sugerio Ab.] eis in multitudine misericordiæ vestræ prouidere, sub protectione Dei cæli, & vestra Apostolica auctoritate confouere & protegere: vtpote tantum tantæ religionis locum, quem, cum in partibus illis in scholis essemus, nouiter inceptum esse vidimus, [valde amplificatus:] & per Dei voluntatem fere ad quatuor aut quinque millia sanctimonialium iam excreuisse audiuimus, & gaudemus. Obiit Sugerius ineunte anno Christi ⅭⅠƆCLII, ætatis suæ LXX, vt tradit Claudius Robertus.

[8] Biennio fere ante Sugerium iam memoratum S. Dionysij apud Parisios Abbatem, anno nimirum ⅭⅠƆCL, [2 Abbatissa Mathildis] VIII Calendas Maij, vt dicitur in Necrologio Fontis Ebraldi, migrauit a seculo piæ memoriæ Domina Petronilla, venerabilis monacha, incomparabilis & irrecuperabilis Mater nostra, a Domino nostro Magistro Roberto prima constituta Abbatissa. Idem autem B. Robertus, vt scribit loco citato Baronius, & ex eo Miræus, statuerat, vt cum Abbatissa, quam crearat, diem suum clauderet, ea illi succederet, [ac reliquæ piæ & illustres:] quam Religiosæ ipsæ suis suffragiis elegissent. Quod ab illis semper obseruatum est, quamdiu electionum vsus in monasteriis permansit. Ceterum & quamdiu stetit eligendi potestas, & postquam auctoritate Pontificis constitui Abbatissæ cœperunt, optimas semper easque memorabiles Abbatissas sortitæ sunt, vitæ integritate ac sanctitate quam genere illustriores: tametsi pleræque Regum & Principum, aut nobilissimorum certe Equitum filiæ fuerint.

[9] Ex eo tempore celebrata late sanctimonia huiusce Congregationis est, at que in Hispaniam quoque & Angliam hinc accersitæ sanctimoniales, que solutam in nonnullis veteribus aliorum Ordinum monasteriis disciplinam restituerent, aut noua conderent. In Angliam certe anno ⅭⅠƆCLXXVII euocatas, datumq; iis Ambresburiense in Wiltonensi agro cœnobium, quod olim S. Eduardi Regis ac Martyris nouerca & interfectrix Alfritha fundarat, traditur in Monastico Anglicano pag. 191 ex Rogerio Houedeno. [Ambresburiense in Anglia cœnobium iis datum:] Huius ista sunt verba ad eum annum in parte posteriori Annalium: Eodem anno idem Rex Henricus II, expulsis sanctimonialibus de abbatia de Ambresbirie propter incontinentiam suā, & per alias domus religiosas in arctiori custodia distributis, ipsam abbatiam de Ambresbirie dedit Abbatissæ & domui de Frunt Eueroit (lege Fonte Ebraldi) in perpetuum possidendam: & misso a Frunt Eueroit vno conuentu sanctimonialium, Richardus Cantuariensis Archiepiscopus introduxit eas in abbatiam de Ambresbirie XI Kal. Iunij die Dominica &c. Idem in Chronico Ioannis Bromtoni narratur, diciturq; Abbatissa illa per mandatum Alexandri III Papæ deposita, ac sanctimoniales omnes ibidem, quæ errorem & vitæ suæ turpitudinem relinquere, & ordinem Fontis Ebrardi tenere nolebant, a domo illa dispersæ. Quibus sic dispersis, Rex in Andegauiam ad Fontem Ebrardi pro vno Conuentu sanctarum monialium misit &c. Vbi vides sanctas moniales appellari monachas Fontis Ebraldi. De eadem hac Ambresburiensi colonia agit Geruasius Dorobernensis in Chronico.

[10] Idem Bromton famosum & nobile monasterium Fontis Ebrardi appellat: Guillelmus Neubrigensis lib. 1 cap. 15 famosissimum illud monasterium fæminarum de Fonte Ebraudi vocat. Et lib. 3 cap. 25 famosum & nobile monasterium, ac deinde, monasterium celeberrimæ religionis titulo inclytum. Willelmus Tyrius lib. 14 cap. 1 de Mathilde, [Ordo ab eximiis scriptoribus laudatus,] (ipse Mahaldem vocat) secunda Fontis-Ebraudi post Petronillam Abbatißa loquens, ita scribit: Anglorum Regis Henrici (secundi eius nominis) filio desponsata fuerat: sed antequam conuenirent, sponsus in Angliam nauigans, naufragium passus, pelago submersus est: eius vero sponsa perpetuum vouens cælibatum, in claustro puellarum religioso admodum apud Fontem Ebraudi sanctimonialem perpetuo vitam duxit. Willelmi Tyrij Suffraganeus fuit, ac dein S.R.E. Cardinalis, Iacobus de Vitriaco. Is historiæ Occidental. cap. 20 de monachis nigris scribens, ita inter alia loquitur: Hȩc autem prȩdicta diximus, salua pace & reuerentia quorumdam huius Ordinis sanctorum & venerabilium conuentuum, qui adhuc in honestatis & laudabilis conuersationis proposito, & religionis districtione perseuerant. Eiusmodi sunt Cluniacenses in capite, & in quibusdā eorum membris, a capite non discrepantibus: sicut apud S. Martinum de Campis in Parisiensi ciuitate, [interpræcipue florētes sect. 12] & præterea monachi religiosi Cantuarienses in Anglia, & illi qui sunt de Afflengien in Brabantia, & Sanctimoniales nigræ de Fonteuraut, cum quibusdam aliis Deo deuotis monachorum nigrorum conuentibus: quorum caritatem & humilitatem, labores assiduos & onera pene importabilia, nouit ille qui eis patientiam & perseuerantiam subministrat; vt aliis in via deficiētibus ipsi ad destinatum sibi brauium festinantes, finem consequantur optatum.

[11] Wilhelmus quoque Malmesburiensis, vtroque paullo senior, lib. 5 de Regibus Anglorum ita & originem Fontis Ebraldi describit, & prædicat sanctitatem: Huius Petri (Pictauensis Episcopi) fuerunt contemporanei & in religione socij Robertus de Arbeisel & Bernardus Abbas Turinensis, quorum primus omnium huius temporis sermocinatorum famosissimus & profusissimus, tantum, non spumea, sed mellea viguit eloquentia, vt hominibus certatim opes congerentibus, illud egregium sanctimonialium monasterium apud Fontem Ebraldi construeret, in quo, tota seculi voluptate castrata, [rigidissimū ibi silentiū,] fæminarum Deo deuotarum, quanta nusquam, multitudo in Dei feruet obsequio. Nam præter ceterarum illecebrarum abdicationem, quantulum illud est, quod in nullo loco loquuntur, nisi in Capitulo, proposita a Magistro perennis taciturnitatis regula; quia semel laxato silentio fæminæ pronæ sunt ad mussitandum friuola?

[12] Monet tamen Ioannes Picardus Bellouacus ad S. Victorem Parisiis Canonicus regularis in Notis ad ca. 15 li. 1 historiæ Neubrigēsis, has regulares disciplinas, alioquin paullo seueriores, fuisse mitigatas auctoritate summi Pontificis sub annum ⅭⅠƆCCCCL… Maria enim Britanna, Virgo tum piissima, simul & nobilissima, Fontebraldensis Antistita, curarat, ope consilioque virorum prudentium, seligi ex regula S. Benedicti, Robertique institutoris sanctionibus, capita, & diligentius seruari in vniuersis suæ familiæ parthenonibus; quæque videbantur subobscuriora, planius describi. [postea mitigatum.] Eorum vero quæ duriora censebantur, nempe silentium, vbique locorum, nisi in Capitulo, interdicens collocutionem, temperatum, vt liceat loqui post preces, vt vocant, Primas: dein post signum ad laborem factum.

§ II B. Roberti patria, Vitæ historia, anniuersaria memoria, BEATI ac SANCTI prærogatiua nomenclatio.

[13] Hvius igitur celeberrimi monasterij & Ordinis fundator fuit B. Robertus. Variant auctores in cognomine, vt obseruant Andreas Chesnæus in epist. 17 lib. 2 Petri Venerabilis, Honoratus Nicquetus noster lib. 1 historiæ Fontis-Ebraldi cap. 3, Ioannes Baptista Souchetus in Notis ad cap. XI Vitæ B. Bernardi de Tironio. [B. Roberti cognomen:] Appellatur ergo a Gaufrido in dicta Vita B. Bernardi, de Arbrissello, Arbressellensis, & c. 23 si mendum abest, Orbreselensis: de Abrezello in quadam inscriptione citata a Soucheto, & in MS. Rotensi apud eumdem de Abrincello: a Petro Pictauensi Episcopo in charta data an. 1106, de Herbressello: a Neubrigensi de Arbusculo: de Arbrussello in MS. codice Cenomanensi opusculorum Goffridi Vindocinensis: de Brussello a Petro Venerabili: a Ioan. Boucheto, de Bruxelles: de Bruxello a Ioanne Hireto citato apud Souchetum: de Arborecello in quibusdam actis publicis apud Guilielmum Catellum: de Arbricellis in Chronico S. Albini Andegau. de Arbricel & Arbrisel in chartis Rotensibus: de Arbeisel a Malmesburiensi: a Nicqueto d'Abruissel: Souchetus rectius censet de Abrissello: nos de Arbrissello retinemus, quod vulgatißimum apud scriptores.

[14] Ductum id a loco natali, exili vico septem leucis distante ab vrbe Redonum in Britannia Armorica, qui tunc Arbrissellum vocabatur, teste Baldrico, Dolensi in eadem Britannia Episcopo: nunc vulgo Arbesec dicitur. [patria, non Campania Trecensis,] At Guerrosius in Commentariis de Tricaßium sanctitate ad an. 1106 nu. 7, natum in Tricaßibus affirmat, altero ab Augusta Trecarum lapide, vico cui L'Aubrussel nomen: nec auctorem citat vllum, qui eam illi patriam tribuat, nec argumentum promit, quo id firmet, præter vnicam illam vocem. Baldricus, qui & Robertum nouit, & propinquum Fonti Ebraldi Burguliense cœnobium rexit, & deinde Doli in Britannia Antistes fuit, illum ait cap. 1 Vitæ nu. 7 Britanniæ minoris alumnum fuisse, ex pago Rhedonensi oriundum, villæ, quæ vulgo Arbrissellum nuncupatur, indigenam & colonum. Ac nu. 8. Siluester Redonensis Episcopus ita eumdem Robertum ad se Lutetia accersitum alloquitur: Vides, Frater carissime, quomodo sancta Redonensis Ecclesia, mater tua, sine regimine vacillat. [sed Britannia Armorica:] Qua enim ratione Redonensis Ecclesia mater eius dici potuit, si erat in diœcesi Trecensi natus, solumq; in patria antehac & Lutetiæ versatus?

[15] Non viderat Guerrosius, quam hic damus B. Roberti geminam Vitam, [Vita duplex, a coæuis scripta:] vnam, vt diximus, a Baldrico scriptam, alteram ab Religioso Fontis Ebraldi, eiusdem sancti viri discipulo, quem vulgo Andream fuisse existimant, de quo apud Baldricum mentio est. Atque eius videtur in veteri quodam Necrologio ita mentio fieri: III Idus Augusti obiit Andreas Sacerdos Capellanus Magistri Roberti. Vtraque ea Vita e MSS. Fontebraldensibus edita primum ab Michaële Cosniero oppidi eiusdem Parocho: qui dein alia perscrutatus archimonasterij monumenta, haud pauca nobis submisit, sibi in priori editione desiderata. Vita vtraque postea Cosniero mortuo nitidius edit a Flexiæ anno ⅭⅠƆⅠƆCXLVII, addit a ex opposito luculenta paraphrasi Gallica, a P. Ioanne Baptista Cheualier Societatis nostræ Presbytero concinnata. Omnium vero accuratißime historiam Fontis-Ebraldi Gallice scripsit Honoratus Nicquetus noster libris quatuor: quorum primo res a B. Roberto gestas, secundo eius sanctitatem, tertio Ordinis explicuit instituta: quarto omnium Abbatissarum acta succincte enarrauit.

[16] Quæ nunc ordinem illum sanctißimum pari pietatis & prudentiæ laude, administrat, secunda & trigesima a Petronilla B. Roberti discipula, [honorem eius Abbatissa Ioanna Baptista de Borbonio amplificat,] est Ioanna Baptista de Borbonio, Henrici IV Galliarum Magni Regis filia. Ea cum summo studio ad conseruandum, qui adhuc in Ordine viguit, spiritum, religiosæq; exercitationis dignitatem, incumbit; tum præsertim sanctißimi Fundatoris Roberti honorem nititur, quibus potest modis amplificare. Eaque caußa geminas, quas dixi, Vitas, anno ⅭⅠƆⅠƆCXLI & ⅭⅠƆⅠƆCXLVII Flexiæ editas, ad nos mitti curauit, cum aliis libellis, opera præcipue nostri Honorari Nicqueti compositis: quorum vnus Summorum Pontificum, S.R.E. Cardinalium, [varia nobiscum cōmunicat monumenta,] Antistitum, Principum, clarorumque scriptorum de B. Roberti Arbressellensis sanctitate testimonia complectitur: alter inscribitur, Gloria B. Roberti de Arbrissello, Ordinis Fontis-Ebraldi fundatoris, siue vitæ epitome, virtutes, elogia. Tandem, pro summa qua minimam Societatem nostram prosequitur, beneuolentia, dignata est nobis per litteras commendare, vt in vasto nostro de Sanctorum Actis opere locum quoque Vitæ B. Roberti daremus. Id vero iam antea vltro constitueramus, vt ex iis quæ VII Ianuarij de B. Vitale Sauiniacensi dicta sunt, perspicere licet: quamuis nullam tunc adhuc Vitam B. Roberti nacti eramus, sed quædam solum illius e variis scriptoribus elogia. Non pauca ex duobus hisce libellis, historiaq; Nicqueti, ad illustrandam sancti viri memoriam decerpsimus.

[17] Non est adhuc quidem Robertus in Cælitum tabulas ita Pontificis Maximi sententia adscriptus, vt de eo Ecclesiasticum officium recitari Missæq; offerri sacrificium poßit; verum id impetrare eadem Ioanna Baptista Antistita omnibus neruis contendit. [eius canonizationē vrget,] Vrsit quoque iam a pluribus annis, vt hic publicus in Ecclesia cultus B. Roberto haberetur, Serenißima Magnæ Britanniæ Regina, quæ sæpius super hac re ad Pontificem scripsit, & per Oratorem suum anno ⅭⅠƆⅠƆCXLV supplicem libellum obtulit, e quo ista referuntur in citata Gloria B. Roberti, vnde intelligere quisque poßit, qua tandem ratione mota, Cælitibus debitum honorem Roberto procurare aggressa sit: [vti & Regina Angliæ,] In tanto, inquit, Maioris Britanniæ tumultu, quo pene iam totum regnum sus deque vertitur… remedium & præsentissimum malorum leuamen futurum mihi erit, si insignis alicuius Serui Deigratiam fauoremque mihi conciliem, honorem ipsi in terris procurando, quo ipse in cælis pro felici Anglicanarum rerum successu apud Deum aduocatus existat. Quare cum omni humilitate supplex peto, vt per Sanctitatem Vestram liceat in Ordine Fontis-Ebraldi Officium dicere & celebrare Missam de V. P. Roberto eiusdem Ordinis Fundatore: qui fuit olim acceptissimus, atque adeo Consiliarius Fulconis Iunioris Comitis Andegauiȩ, Turoniæ & Cenomaniæ, postea Regis Hierosolymitani. vnius ex progenitoribus Serenissimi Regis Maioris Britanniæ sponsi mei: cuius etiam antecessores alij, Henricus II, Richardus 1, Angliæ Reges; ac nonnullæ Reginæ Anglicanæ, Eleonora, Elisabetha, multæque Principissæ, in eodem templo, in quo venerabilis Serui Dei reliquiæ iacent, sepeliri summa pietate exoptarunt, Ordinemque ab eo fundatum per varias Anglicani regni prouincias propagarunt.

[18] Hactenus ex Serenißimæ Reginæ supplice libello. Rex quoque Christianißimus, vt accepimus, [Rex Galliæ,] de eadem caußa ad Innocentium X Pontif. Max. scripsit, negotiumq; vrgeri ab Oratore suo mandauit. Vrget etiam (vt iam indicauimus, & iisdem, quæ hic damus, verbis in citata Gloria refertur) Excellentiss. & Reuerendissima Domina Ioanna Baptista a Borbonio, Abbatissa Maioris monasterij, & caput totius Ordinis Fontis Ebraldi. Vrget Ordo vniuersus, cum Condatensi B. Martini, [aliiq;;] aliisque adiacentibus Canonicorum Capitulis; vt eumdem Robertum Sancti nomine constanter hactenus insignitum, vtpote vitæ sanctitate & magnis in Sanctam Ecclesiam meritis celeberrimum, apostolica eloquētia & constantia præfulgentem, Sanctæ Romanæ Sedi addictissimum, & Apostolicæ auctoritatis retinentissimum, perpetuum hȩreticorum malleum; martyrij auidissimum, [quippe cui ex meritis deberi videatur,] & pietatis caussa ab impiis quam plurima perpessum, Summorum Pontificum, Antistitum, clarorumque scriptorum commendatione nobilem, iustitiæ omnis & sanctitatis propugnatorem inuictissimum, tot Sanctorum parentem, tot hominum vtriusque sexus millia Deo lucratum, omnium cuiusque generis miserorum asylum certissimum, cuius sanctitatem cælum crebris miraculis loquitur, terra quotidianis precibus, votis ac donariis testatur, Apostolicæ Sedis