Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

26. Februar


XXVI FEBRVARII.

SANCTI QVI IV KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Papias, Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Diodorus, Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Conon, Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Claudianus, Martyr, Attaliæ in Pamphylia.
S. Nestor, Episcopus Magydensis, Martyr Pergæ in Pamphylia.
S. Alexander, Martyr.
S. Nestor, Martyr.
S. Iustus, Martyr.
S. Theon, Martyr.
S. Epion, Martyr.
S. Donatiuus, Martyr.
S. Ampliatus, Martyr.
S. Ingenuus, Martyr.
S. Fortunatus, Martyr Antiochiæ.
Socii XXXII Martyres Antiochiæ.
S. Felix Martyr Alexandriæ.
S. Dionysius Episcopus & Martyr, Augustæ Vindelicorum.
S. Paschalis Martyr Romanus, Antverpiæ in Belgio.
S. Philippus Episcopus Martyr, Bononiæ in Italia.
S. Alexander, Episcopus Alexandrinus in Ægypto.
S. Faustinianus, Episcopus Bononiensis in Italia.
S. Porphyrius, Episcopus Gazæ in Palæstina.
S. Andreas, Episcopus Florentinus in Etruria.
S. Servulus, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Eoladius, Episcopus Nivernensis in Gallia.
S. Agricola, Episcopus Nivernensis in Gallia.
S. Victor Presbyter, Archiaci in Gallia.
B. Edigna, Virgo regia, in Bavaria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Mildwida, siue Milgitha, Virgo in Anglia, soror SS. Milburgæ, & Mildredæ, hoc die memoratur a Menardo, Portero, Maihew, & Martyrologio Anglicano 2 editionis. Nos cum eodem Martyrologio, sed 1 editionis egimus de ea XVII Ianu.
S. Bathildis Reginæ Galliæ corporis Inuentio & eleuatio contigisse hoc die dicitur in Historia Translationis post Vitam eius edita, XXVI Ianuarij.
B. Guilielmus Presbyter eremita, ac cœnobij Oliuæ in Hannonia fundator, ad hunc diem inscriptus est Menologio Benedictino Bucelini. Vitam eius dedimus X Febr.
S. Simeon Episcopus Metēsis refertur a Saussaio hoc die, quo etiam Claudius Robertus in Gallia Christiana obiisse eum tradit, citato Molano, qui illum ad XVI Februarij habet, & nos cum Ecclesia Metensi & aliis Martyrologiis, imo & ipso Saussaio de eo egimus dicto XVI Febr.
S. Eucherius Episcopus Traiectensis ad Mosam hoc die consignatur in MS. Florario, ab aliis XX Febr.
S. Auertani conuersi ordinis Carmelitarum Natalem hoc die statuunt Saracenus in illius Vita & Saussaius in Martyrol. Gallic. Nos cum Breuiario Ordinis eum dedimus die præcedenti XXV Februarij.
B. Romæus S. Auertano socius iungitur in Martyrol. Gallicano Saussaij: eumdem S. Auertano iunximus XXV Februarij.
Fuga Christi Domini in Ægypto celebratur hoc die in Breuiariis Compostellano, Palentino, Siginensi, Toletano, Placentino, citatis in Martyrol. Hispan. Tamaij Salazarij, qui addit Madriti in cœnobio Cistertiensium celebrari illud festum fugæ Christi, exponique miraculosum simulacrum beatissimæ Virginis Mariæ.
Eutropiæ matris S. Euthaliæ Virginis & Martyris memoria apud Leontinos. Octauius Caietanus in Martyrol. Siculo, & Ferrarius in Catalogo nouo. Neuter Sanctam aut Beatam appellat. De ea agetur XXVII Augusti ad Natalem S. Euthaliæ filiæ, & antea X Maij in Actis Martyrij SS. Alphij, Philadelphi, Cyrini.
P. N. Macaræ Martyris & Episcopi. Ita Calendarium posterius Copticum a Seldeno in libro de Synedriis Iudæorum excusum. Quis ille sit, hactenus non potuimus assequi.
Procopius anachoreta sanctissimus vixit in insula Rhodo, cuius sanctitatis fama excitatus S. Porphyrius Episcopus Gazæus, (cuius hoc die Vitam damus) cum Constantinopolim anno CCCCI e Palæstina nauigaret, eum inuisit vna cum Ioanne Archiepiscopo Cæsareæ Palæstinæ. Ambos ipse instinctu diuino Episcopos agnouit, iisq; prædixit felicem itineris exitum & docuit modum, quo agerent Constantinopoli: prænuntiauit quoque natiuitatem Theodosij Iunioris Imperatoris. Quæ accurate in Vita S. Porphyrij referuntur cap. 5 num. 35, 36, 37. In reditu vero cum impediente nauta Ariano non possent accedere, apparuit S. Porphyrio in somno Procopius, ac docuit quomodo tempestas sedari posset per conuersionem nautæ Ariani, ac modum conuertendi eum suggeßit. Hæc narrantur cap. 8 nu. 55. & 56 a Marco Vitæ scriptore, qui vna aderat, & Sancti titulo eum semper indigetat, asseritq; quinque annis mortuum ante fuisse, quam eam Vitam scriberet; & in numerum Angelorum relatum, ac vitam nulli culpæ affinem vixisse in ieiuniis & vigiliis & summa paupertate. Quia vero necdum reperimus nomen eius vllis Fastis inscriptum, ipsi eum in Cælitum tabulas referre nostra auctoritate non ausi, hæc tamen indicanda duximus.
Septem Gazæi homines Christiani ab idololatris in aliqua seditione in eos irruentibus, clauis & gladiis occisi, & alij multi sauciati, referuntur infra in Vita S. Porphyrij Episcopi Gazæi, c. 12 n. 95.
Barochas minister S. Porphyrij Episcopi Gazæi in Palæstina, refertur a Ferrario in Catalogo nouo ad XVI Februarij, citato Menologio Græcorum: sed quod illud sit nescimus. Idem in Noua topographia eumdem refert ad hunc XXVI Februarij, a quo suspicamur per errorem ad XVI translatum. Fuit is Diaconus ordinatus a S. Porphyrio, & cum eo ad mortem vsq; vixit, ob plagas ab idololatris acceptas mortui instar relictus, sed subito receptis viribus in illos irruens, eos fugauit: quæ cap. 5 Vitæ S. Porphyrij infra num. 22 & sequentibus narrantur. Iterum cap. 12 num. 99 ob plagas ab irruentibus idololatris in ædes Episcopales ei illatas dicitur inuentus iacens & in extremum periculum adductus. Ceterum nullis Tabulis Ecclesiasticis reperimus inscriptum.
Salaphtha Virgo, siue Irene Græce, infra in Vita S. Porphyrij cap. 12 num. 97 & sequentibus dicitur eum adhuc Gentilis hospitio excepisse, ac contra rabiem idololatrarum occultasse: sed ad fidem conuersa, Christum sibi sponsum elegit, ac sacrum a S. Porphyrio habitum accepit. In omni sanctitate & abstinentia degebat, cum Marcus discipulus, S. Porphyrij Vitam scriberet, qui orat, vt sanctarum eius precum poßit esse particeps. Hanc Irenen Virginem ad sequentem diem XXVII Febr. reiecit Lahierius noster in Menologio Virginum, vbi & Beatam nuncupat.
Syrus Abbas, Isaias anachoreta. Paulus anachoreta, Anub Abbas referuntur hoc die in Martyrologio Anglicano Witfordi. Ex his tres priores abituri ad Anub, precibus nauigium impetrasse narrantur. Agunt de iis Ruffinus lib. 2 de Vitis Patrum cap. 10, Palladius lib. 8 cap. 55 & seqq. & de Anub, qui etiam Anuph dicitur: ista narrat Nicephorus lib. 9 cap. 14 sub finem Floruit tunc quoque (quarto Christi seculo) Anub ille, quem post confessionem pro Christo in persecutione obitam, ferunt numquam postea mendacium dixisse, neque quidquam terrenæ rei concupiuisse: quæ vero a Deo orasset, omnia obtinuisse: Angeloque institutore vsum pietatis virtute exercenda ad summam perfectionem peruenisse. Necdum alibi fastis inscriptos legimus.
Mainna (Virgo, vt videtur) Æthnea V. Ædlogus Ab. Cluan-micnoseu, Cronanus, Glin-assi, Becanus Kinsalie, Talmachus Salomon, Nestor, Alexander Ep. Ita MS. Martyrologium Hibernicum Mariani Gormani. Ex his hoc die coluntur S. Alexander Episcopus Alexandrinus, & Nestor Episcopus, Martyr Pergæ in Pāphylia, imo cum aliis Alexander & Nestor Martyres seorsim coluntur. Nulla Salomonis hoc die alibi mentio est, sed & in apographo nostro inclusum circulo nomen est, qua de caußa, ignoramus. Reliqui videntur Hiberni, eorumq;, excepto Talmachio, mentio fit in MS. Festilogio Tamlachtensi, hoc ordine: Cronanus Glinn-esseu, Becanus Kinsalieu, Mainna Virgo, vt videtur, Ethnea Virgo, Ædllogus, seu Æthlogus. A Colgano in Actis Sanctorum Hiberniæ hoc die omittitur Cronanus Glin-assi, vel Glinn-esseu, cuius neque in vllis indicibus vtriusque tomi ab eo hactenus editi vestigiū reperitur. Becanus Kinsalie memoratur ab eo, dū de S. Ogano alias Ogrino agit ac dubitat, num vnus idemq; sit, de quo mox agemus. Mainna Virgo, vt videtur, ab eodem Colgano in virum transformatur, & Mo-enna, Mo-ena, Moenus, Moenius, Mainus asseritur dici. Sed quasi sit Episcopus Moëna, genere Brito, discipulus S. Brandani, putat alio die in Ecclesia Britannica coli: quod necdum nobis compertum, discuti poterit ad Vitam S. Brandani XVI Maij. Quæ autem sit Ethnea, multum dubitat idem Colganus, ac duas refert, vnam viduam, auiam Magni Columbæ, de quo poterit agi IX Iunij ad huius Vitam; aliam Ethneam Virginem cum S. Fedelmia a S. Patricio baptizatam, de qua mentio fit in huius Vita XVII Martij. Notatione 2 ambigit, quænam Ethnea (nam plures huius nominis fæminas colligit) hoc die colatur. Pro Ædlogo citat idem Colganus Vsserium de Primordiis Britannicarum Ecclesiarum, quasi de eo ageret pag. 870, & in Indice Chronologico an. 552, sed neutro loco meminit Ædlogi. Demum qui in Martyrologio Gormani solum celebratur Talmachus, eum quoque ante memorati Brandani discipulum statuit. Colganum secutus Bucelinus, eius nomen suo etiam Menologio Benedictino inscripsit. Reliqua in Vita S. Brandani de Talmacho & socio eius Moeno referuntur.
Laurentius Episcopus Stabiarum, siue Castelli ad mare, S. Catelli, de quo XIX Ianuarij egimus, decessor, a Michaële Laccheo in Vita S. Antonini pag. 12 absolute B. Laurentius appellatur. Antonius Caracciolus in Notationibus ad eiusdem S. Antonini Vitam, quam XIV Februarij dedimus, pag. 50 hoc Laurentij epitaphium recitat: In hoc tumulo requiescit V. B. Laurentius Episcopus sanctæ Ecclesiæ ciuitatis Stabiensis, qui vixit annis plus minus XXXX. Sedit in Episcopatu XII. Depositus die IV Kal. Martiarum, Ind. XV, imperante Heraclio Aug. anno secundo. At neque constat quam antiquum hoc epitaphium sit, neque erui ex eo potest, esse Laurentij nomen in Sanctorum tabulas relatum.
Fortunatus tempore Caroli Magni Imperatoris, Mediani monasterij, olim a S. Hildulpho Archiepiscopo Treuirensi in Vosago ædificati, Abbas creatus est, cum prius, vt traditur, Hierosolymorum Patriarcha extitisset. Eum Ioannes Ruerius Antiquitat. Vosagi parte 3 lib. 1 cap. 8 sanctitate vitæ conspicuum fuisse scribit. Libellus de S. Hildulphi, in Vosago successoribus, de eius obitu ista habet: Beatus ergo Patriarcha Fortunatus, meritis tandem & ætate consummatus, huic temporalitati IV Kalendas Martij est subtractus, atque ad perpetem flantium (an forte stantium) dierum infinitatem perductus. Huius veneranda gleba post bases altaris beati Papȩ Gregorij decenti sepulturæ est tradita. Ex neutro scriptore colligi sat potest, ei publicam delatam ab Ecclesia venerationem.
Radco monachus Bezuensis, in Ducatu Burgundiæ, & diœcesi Lingonensi, a Danis, siue Normannis, anno ⅠƆCCCLXXXVIII Gallias infestantibus, interemptus, refertur hoc die in Menologio Benedictino Bucelini: qui Sanctum ac Martyrem appellat, citatq; monumenta eiusdem monasterij & Hugonis Menardi obseruationes ad Martyrol. Benedict. nullo indicato loco. Menardus eius non meminit ad hunc diem, neque in Martyrologio, neque in duobus libris Obseruationum, neque etiam in vtraque Appendice aut duplici Indice ad litteram R. Agit de Radcone Saussaius in Appendice ad Martyrol. Gallic. inter Sanctos, quorum dies natales incerti aut ei incomperti erant. Quem etiam diem, cum certioribus Ecclesiastici cultus ac venerationis monumentis libenter intelligemus atque amplectemur.
Burchardus Comes Carboili, Miliduni & Parisiacæ ciuitatis, qui Fossatense monasterium per S. Maiolum Abbatem Cluniacensem reformari curauit, hoc die vita functus est. Extant Acta sanctæ eius conuersationis, ab Odone monacho Fossatensi scripta, & typis ex MS. S. Germani de Pratis excusa: quæ olim solebant hoc die in illo monasterio legi. Ceterum aliud alicuius sacræ venerationis monumentum non reperimus.
Maurilij Fiscaniensis, seu Fiscanensis monachi depositio celebratur hoc die a Bucelino in Menologio Benedictino, ac Beatus appellatur: præter suos Annales & Andr. Bamberg. citat Vincent. in Spec. Hist. sed nullo indicato loco. Agit hic de S. Maurilio Episcopo Andegauensi lib. 17 cap. 20. Verum is ante ordinem Benedictinum vixit. Alius est Maurilius Archiepiscopus Rotomagensis, quem Saussaius ad XIII Septemb. asserit ante in Fiscanensi cœnobio rudimenta religionis didicisse, ibidem etiam Abbatem fuisse. Eumdem Claudius Robertus asserit V Idus Augusti anno ⅭⅠƆLXVII obiisse, quo die de illo iterum agit Saussaius, neque alterius meminit Maurilij. Bucelinus vtroque die indicato Maurilium Rotomagensem etiam celebrat, quando examinari poterit, num alius ab eo Fiscani colatur Maurilius. De Fiscanensi monasterio egimus IX Ianuarij ad Vitam S. Waningi fundatoris.
Mechthildis Spanheimensis Virgo inclusa, hoc die non sine opinione sanctitatis obiit anno ⅭⅠƆCLIV, vt scribit Trithemius in Chronico Spanheimensi, inq; Hirsaugiensi, ad eumdem annum: qui & addit Angelorum concentus in eius transitu auditos, & varias visiones ostensas, ac S. Hildegardem adhuc in carne viuenti testimonium sanctitatis perhibuisse. Non potest ex Trithemij narratione clare colligi, cultum ei aliquem publica Ecclesiæ auctoritate habitum: etsi eam hoc die Sanctam indigetent Wion, Hugo Menardus, Gabriel Bucelinus, Eugenius Dorganius. Ferrarius hanc Mechtildem, & alteram Diessensem in Bauaria Abbatissam, pro vna eademq; accepisse videtur: ait enim, Spanhemij quidem vixisse, sed duxisse e Bauaria originem: quod non indicat Trithemius, sed in vico Sponheimensi sub castello habitasse parentes eius Eberhardum & Hiltrudem; illum autem Stephano Comiti de Sponheim pluribus annis strenue militasse.
Leonius, siue Leo, Abbas S. Bertini, refertur a Raißio in auctario ad Molani Natales SS. Belgij, & Beatus appellatur. Pluribus de eo VI Febru. inter Prætermissos actum quo die obiit.
Andreas ex Archidiacono Virdunensi monachus Clarauallensis, ob vitæ morumq; probitatem, hoc die inscriptus Kalendario Ordinis Cisterciensis Diuione 1617 excuso & Menologio Cisterciensi Henriquez, ac Benedictino Bucelini, qui duo Beatum appellant. Saussaius solum piæ memoriæ virum indigetat, & a reliquis alio charactere secernit
Theodericus monachus Noui castri, a morte Gunthero apparens, animam suam beatitudine æterna potiri reuelauit. Cæsarius lib. 11. Mirac. cap. 52. Eum Henriquez & Bucelinus Beatum appellant, in suis Menologiis.
Arnoldus, famulus B. Walteri de Bierbeke, qui cum eo Ordinem Cisterciensem ingressus, in Monte Stromberg supra Bonnam in diœcesi Coloniensi sepultus, refertur hoc die ab Henriquez in Menol. Cister. & Bucelino in Menol. Ben. qui Beatum appellant; Venerabilem Gelenius in Fastis Agrippinensibus. De eo agitur in Vita B. Walteri 17 Ianuarij pag. 448 num. 6.
Arnoldus alius ex Canonico SS. Apostolorum Coloniæ monachus in eodem monasterio sancte vixit, additurque in eisdem Fastis Agrippinensibus Gelenij.
Iacelinus, siue Iancelinus, decimus Prior Generalis Ordinis Carthusianorum, memoratur hoc die ab Hermanno Greuen in secunda editione Auctarij ad Vsuardum, Ferrario, Canisio, ac beatæ memoriæ aut Beatus appellatur. De eo etiam XXV Februarij inter Prætermissos actum.
Onuphrius Sarzanensis frater laicus Ordinis Franciscani Nursiæ in Vmbria circa annum ⅭⅠƆCCCCXLV magna sanctitatis opinione floruit, multis clarus miraculis: cuius corpus, solenni coacta supplicatione, honestißimo in tumulo collocatum est. De eo agunt hoc die Arturus a Monasterio in Martyrol. Franciscano & Ludouicus Iacobillus de Sanctis Vmbriæ, qui ambo Beatum appellant, ac plures citant, qui de eo agunt.
S. Eucharius Episcopus Traiectensis ad Mosam memoratur a Ferrario hoc die, ab aliis XXVII Februarij.
S. Photina Samaritana, S. Photo, Photinæ S. Photis, S. Parasceue, S. Cyriaca, sorores, S. Ioseph, S. Photinus filij, S. Sebastianus Dux, celebrantur hoc die a Græcis in Menæis, & apud Cytheræum: at Martyrol. Romanum cum Menologio Græcorum eos statuit XX Martij
S. Rodoaldus Episcopus Treuirensis. MS. Kalendarium Benedictinum S. Saluatoris. Est is S. Modoaldus & colitur XII Maij.
Torquatus Felix, inscriptus Hagiologio Lusitano Cardosi, qui varias recenset de hoc Torquato opiniones. Nam aliis est Episcopus Iriensis, tum Portuensis, denique Bracarensis, a nobis inter Prætermissos XXIV Februarij relatus: ab aliis etiam censetur discipulus S. Iacobi, de quo cum Martyrologio Romano acturi sumus XV Maij.
B. Mechthildem Virginem Andecensem, Abbatissam Diessēsem, scribit Matthæus Raderus noster tomo 1 Bauariæ sanctæ, IV Kalend. Martij deceßisse. Alio certo auctore didicimus obiisse XXXI Maij.
Alexis Confessoris inscripta hic memoria MS. Florario. Arbitramur S. Alexium esse, qui colitur XVII Iulij.
S. Seuera Abbatissa. MS. Kalendarium Benedictinum S. Saluatoris. Est ea soror S. Modoaldi Episcopi Treuirensis, inscripta Martyrol. Romano XX Iulij.
Moyses Propheta a Felicio hoc die ponitur, ab aliis IV Septembris.
Mechthildis Elpedianæ sanctimonialis in Saxonia natalis huic diei adscribitur in Kalendario Mariano Balinghemij nostri, meminitq; Bucelinus, qui tamen addit ex aliorum opinione se de ea agere XIX Nouemb.
S. Iulia Virgo & Martyr Barcinone in Hispania. Ferrarius in Catalogo nouo, & Lahierius in Menologio Virginum. At Martyrologium Roman. aliique cum S. Eulalia Emeritensi eam habent X Decembris.
Oghanus, aliis Oganus, aut Ogrinus, Episcopus in Hibernia refertur in MS. Florario, ab Hermanno Greuen, Fitzimone, Canisio, denique & Colgano, qui multum de eo dubitat, ac putat Ogrinum præcipue coli aut XVIII Februarij, aut XV Decembris. Dempsterus in Menologio Scotico & Ferrarius duos diuersos arbitrantur, & Ogrinum Scotiæ adscribunt; ast Oghanum Hiberniæ Ferrarius, Germaniæ Dempsterus. Si certiora proferantur monumenta, poterit de iis alio die agi, aut saltem, vt insinuat Colganus, XV Decemb.
S. Anastasiæ Martyris festum officio duplici celebratur hoc die in vrbe Lusitaniæ Villauicosa, ob sacras eius reliquias Roma anno ⅭⅠƆⅠƆC eo delatas. Ita in Hagiologio Lusitano Cardosus, qui asserit Villauicosanos credere hanc eamdem Anastasiam esse, quæ colitur die Natiuitatis Domini XXV Decembris.
Ioannes XI Episcopus Constantiensis in Germania, S. Galli Abbatis discipulus, patria & gente Rhætus Curiensis, propter summam vitæ innocentiam Beatus appellatus. Ita Bruschius de Episcopis Germaniæ. Bruschij auctoritate nixi posteriores, mox Sanctum appellarunt. Ita Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 39, qui natione Scotum statuit. Secutus Wilsonus in priore editione Martyrol. Angl. in quo ad hunc diem retulit Scotumque asseruit: in secunda vero, ad XVII Ianuarij Hibernum facit. At Menologio Scotico inscribunt, Camerarius, hoc die Dempsterus XV Decemb. quo itidem die memoratur in Kalendario Sanctorum Hiberniæ a Fitzimone nostro edito. Ferrarius Scotum scribit & Episcopum Constantiensem in Gallia. At cum Bruschio Rhætum Curiensem appellat Martinus Crusius par. 1 Annal. Sueuic. lib. 10 cap. 6. De superioribus Rhætiæ partibus natum asserit Iacobus Manlius Brigantinus in Chronico Constantiensi a Pistorio edito. Vicinorum Constantiæ locorum indigenam faciunt Theodorus Abbas Campidonensis in Vita S. Magni seu Magnoaldi Magistri sui VI Septembris, & Walafridus Strabo in Vita S. Galli: quorum sententia apud nos maioris ponderis est. Qui quamuis eum magnis laudibus efferant, ab omni tamen titulo Sancti ac Beati abstinent: vti & Demochares, qui discipulum S. Galli Scoti nuncupat. Deest nomen in Breuiariis Constantiensibus seculo præcedenti excusis, eorumq; Calendariis. Imo cum Manlio editus est Catalogus Sanctorum indigenarum & aduenarum Vindonissensis & Constantiensis diœcesis, in quo nulla huius Ioannis mentio fit, licet sub finem dicantur nonnulli adiuncti, qui pro Sanctis habentur, licet in Canonem non sint relati. Henricus Murerus tamen in Heluetia sacra nuper excusa Beatum appellat, adscripto margini die XXVII Decembris; asserens interim sub finem, diem obitus soli Deo esse notum. Si certiora monumenta venerationis publicæ suggerantur, poterit de eo agi XV aut XXVII Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PAPIA, DIODORO, CONONE, CLAVDIANO ATTALIÆ IN PAMPHYLIA.

AN. Chr. CCLI

[Commentarius]

Papias, Martyr, Attaliae in Pamphylia (S.)

G. H.

[1] Pamphylia regio celebris inter Lyciam & Ciliciam ad mare Mediterraneum, cuius maris quæ oram eam alluit pars mare Pamphylium appellatur. Pamphyliæ vrbs primaria est Perge, [Hi quatuor Martyres] Præsidis Sedes: vbi pro Christi fide interfectus est S. Nestor Episcopus Magydensis, quem præcesserunt quatuor illustres pugiles Papias, Diodorus, Conon, Claudianus: de quibus in Actis S. Nestoris ista num. 1 narrantur: Itaque in Pamphylia scelestissimum Decij Imperatoris edictum propositum est sub Præside Pollione, [relati in Actis S. Nestoris] qui tenebat ipsam prouinciam: qui non recrastinans misit equites qui percurrerent, etiam regale præceptum taxans, vt si alicubi essent Christiani, ad edendum immolata idolis cogerentur. Quo tempore & beati isti martyrizati sunt: dico autem Papiam, & Diodorum & Claudianum & Cononem: quorum, cum tempus fuerit, gesta pandemus, interim B. Nestoris enarrabimus. Eadem, sed contracta, leguntur apud Surium, qui Comonem loco Cononis excudit. At Pollio in codice MS. Treuirensi S. Maximini, ex quo Acta illa damus, Polio scribitur, a Græcis Publius appellatur.

[2] Galesinius horum memoriam Martyrum, omisso tamen Conone, consecrat pridie Nonas Februarij, atque e Grȩcorum monumentis asserit in Notationibus se ita horum martyrium expreßisse: [apud Galesinium 4 Febr.] Attaliæ in Pamphilia sanctorum Martyrum Papiæ, Diodori & Claudiani. Hi pastores, Christi fidem passim promulgando, multos ad religionis Christianæ cultum perduxerunt: quo nomine ad Publium Præfectum, Decio Imperatore, delati, nullis minitationibus deterriti, palam liberaque voce se Christianos esse confessi, ostenderunt vnum esse verum Deum, qui cælum, terram, quæque cæli ac terræ ambitu continentur, effecit. Qua libera fidei confessione Præfectus commotus, cum eos in fidei proposito constantes omni excruciasset supplicio, demum securi percuti iussit. Quorum corpora a fidelibus religiose sepulta sunt. Hæc ibi Galesinius, qui iterum XXV Februarij, quo S. Nestor a quamplurimis, vt mox dicemus, memoratur, eidem hos Martyres sub nomine trium fratrum videtur adiungere, [& 25 Febr.] vbi ex perantiquo Martyrologio ista annotat se edere: Hoc ipso die, inquit, Sanctorum Nestoris & trium germanorum fratrum, qui Iuliano Christianæ pietatis & virtutis aduersario, pro Christo fortiter dimicando coronantur. Hæc ibi, mendose intruso nomine Iuliani, loco Decij, sub quo & Nestor & reliqui Martyres paßi sunt. [in Martyrol. Rom. 26 Febr.] Denique in Martyrologio Romano relata S. Nestoris nece hoc XXVI Februarij ista adduntur: Ibidem passio SS. Papiæ, Diodori, Cononis & Claudiani, qui S. Nestorem martyrio præcesserunt. &, vt annotat Baronius, in eadem Decij persecutione ante Nestorem consummatum. Est autem Attalia supra relata vrbs maritima Pamphyliæ, haud procul Magyde, vbi Episcopus erat S. Nestor, vt ex sequentibus constabit.

DE S. NESTORE EPISCOPO MAGYDENSI, MARTYRE PERGÆ IN PAMPHYLIA

AN. CCLI

Commentarius præuius.

Nestor, Episcopus Magydensis, Martyr Pergae in Pamphylia (S.)

Avctore G. H.

[1] Sancti Nestoris Episcopi ac Martyris damus Acta præsidalia, quæ ab ipsis videntur notariis coram excepta, atque ad posteros transmissa. Ea censuit legitima Baronius in Annalibus ad an. 254 num. 23, [S. Nestoris Acta legitima:] ac citat Surium, qui fatetur a se stylum fere mutatum & quædam paraphrastics reddita. Pleniora hæc nostra sunt, descripta ex perantiquo MS. codice monasterij S. Maximini, in quibus primæuum stylum, quamuis rudiorem, retinemus. Addit Baronius Græca Acta haberi, & fideliora opinatur, quæ non vidimus. Hisce nostris consentiunt Martyrologia, quæ proinde addi operæ est pretium.

[2] Antiquiora Martyrologia celebrant memoriam S. Nestoris XXV Februarij. Ita MS. Romanum, quod S. Hieronymi est, [cultus sacer 25 Feb:] & Richenouiense: Pamphyliæ natale S. Nestoris. Coluntur eodem XXV Februarij SS. Crescentius & Casta cum aliis Martyribus, sed qui in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij & Florario MS. socij S. Nestoris perperam traduntur his verbis: Eodem die Nestoris, Castæ & Crescentij Martyrum. At Casta cum Ingenua iungitur in MSS. Aquisgranensi & Tornacensi S. Martini: In Pamphylia Nestoris & Castæ, Ingenuæ. Notkerus: Pamphyliæ natalis Nestoris & Castæ. Beda ac Rabanus Pamphyli solum habent, qui quasi socius Martyribus Afris iungitur, quibus Nestorem & Castam iungunt Beda & Canisius. In MS. Lætiensi referuntur Nestor & Castus: ast aliis omnibus Casta dicitur, cum corona decem Martyrum ibidem celebrata. Apud Galesinium memorantur cum S. Nestore tres germani fratres, & videntur indicari Papias, Diodorus, & Claudianus, de quibus iam egimus.

[3] Hoc vero die XXVI Februarij pluribus est S. Nestor adscriptus Martyrologiis, ac primum Romano antiquo a Rosweydo edito, his verbis: Apud Pergen Pamphyliæ B. Nestoris Episcopi. [& potissimū 26 Febr.] In Florario MS. supra cum SS. Crescentio & Casta relatus est nullo indicato loco; sed hoc die ita refertur: In ciuitate Pergen Pamphyliæ Natale S. Nestoris Episcopi & Martyris, sub persecutione Decij. crucifixi anno salutis CCLIII. Quæ vltima varia phrasi exprimuntur in aliis Martyrologiis. In MS. Carmeli Coloniensis: Qui ex persecutione Decij Cæsaris post equuleum crucifixus est. In MS. Treuirensi: Qui crucis suspendio migrauit ad Christum. In MS. Reginæ Sueciæ: Qui crucis patibulo martyrium consummauit. In MS. Leodiensi S. Lamberti: Qui persecutione Decij iussus est suspendi in cruce, & sic emisit spiritum cum gloria. Vsuardus hoc eum encomio illustrat: In ciuitate Pergen Pamphyliæ natalis S. Nestoris Episcopi, qui persecutione Decij cum die noctuque orationi insisteret, postulans vt grex Christi custodiretur; comprehensus, nomen Domini mira libertate & alacritate confessus, equuleo crudelissime tortus est. Exin crucis suspendio victor migrauit. Eadem leguntur in variis Martyrologiis excusis & manu exaratis: in Martyrologio Romano nonnulla adduntur ex Beda aut Adone, qui longiora elogia ex Actis proferunt: nos quod est Adonis recitamus.

[4] In ciuitate Perge Pamphyliæ natale B. Nestoris Episcopi, [elogium ex Adone:] qui persecutione Decij, cum die noctuque orationi insisteret, postulans vt grex Christi custodiretur, cōprehensus a quodā Irenarcho, qui erat princeps curiæ ciuitatis, velut aries sine malitia oblatus est Præsidi Pollioni. Et cum nomen Christi mira libertate & alacritate confiteretur, deos autem Gentium dæmonia pessima esse memoraret, iussus ab eodem Præside suspendi in eculeo, & crudelissime torqueri, lætus psallebat, dicens: Benedicam Dominum omni tempore, semper laus eius in ore meo. Præses vero stupens tanta tolerantia, & volens eum blandis verbis a fide reuocare, dixit ei: Vis esse nobiscum aut cum Christo tuo? Cui S. Nestor cum magno gaudio respondit, dicens: Cum Christo meo eram, & sum, & ero. Tunc indignatus Præses dedit aduersus eum sententiam, vt, quia Iesum crucifixum sub Pontio Pilato fateretur, tamquam deuotus Deo suo, illius subiret sententiam, & ligno crucifixus resolueretur a vita. Ille gratias agens Deo, cum iam affixus esset patibulo, docebat assistentem populum Christianum, vt persisterent in fide & caritate Christi, & libentissime compaterentur, vt & simul glorificarentur. Post hæc petens omnem adstantem turbam fidelium, vt genua flectentes orarent cum ipso: cumque complesset orationem, & dixissent omnes, Amen, reddidit spiritum. Consummauit autem martyrium suum quinta Sabbati hora tertia.

[5] Hactenus Ado, quæ fere eadem leguntur apud Notkerum, at sunt aliquanto contractiora apud Bedam. In MS Treuirensi S. Maximini sub finem ista adduntur: Qui primus Arium Presbyterum suum hæretica impietate deprauatum, & diuina veritate conuictum, [ex Actis S. Alexādri ei attributa de Conc. Nicæno:] de Ecclesia eiecit, & postea inter trecentos octodecim Patres eumdem in Niceno Concilio damnauit. Verum ea non spectant ad S. Nestorem, Pamphyliæ in Asia prouinciæ Episcopum & amplius septuaginta annis ante martyrio coronatum, quam Nicænum sit collectum Concilium. Sunt autem ea verba desumpta ex elogio S. Alexandri Episcopi Alexandrini, cuius infra hoc die Acta damus. Simili tamen amanuensium mendo falsus est Ferrarius in Topographia, verbo Perge, vbi ista tradit: Nestor Episcopus, Martyr sub Decio, non tamen morte affectus cum Nicæno Concilio interfuerit, nisi fuerit alius huius nominis Episcopus Pergensis. At contra Episcopus Pergensis, qui Concilio Nicæno interfuit, in nullis plane Conciliorum Actis appellatur Nestor, [martyriū in vrbe Perge peractum :] sed Callinicus, aliis Calliditus, aut Gallides dictus. At Nestor, quo nomine vnicus legitur interfuisse, fuit Sysdrensis in prouincia Isauriæ Episcopus. Deinde S. Nestor non fuit Pergensis in Pamphylia Episcopus, sed vrbis Magydensis, a cuius Proceribus & Irenarcho captus est & Pergen ad Præsidem Pamphyliæ Pollionem missus, cuius iussu in crucem actus, Martyr obiit. Erat Pergæ Pamphyliæ metropolis & Præsidum Romanorum sedes, in interiore regione ad fluuium Cataractum sita: cuius Episcopus Callinicus primo loco inter huius prouinciæ Episcopos in Nicæno Concilio nominatur. Magydis vero, quæ & Magydus, vel Matylus, [Sedes Episcopalis Magydis.] & infra in Actis corrupte Mandis scribitur, est vrbs Pamphyliæ maritima, cuius Episcopus Aphrodisius dicto Concilio Nicæno interfuit. Nec procul Magide distat Attalia, altera vrbs maritima Pamphyliæ; in qua supra relati quatuor Martyres dicuntur pastorali munere functi, ac tandem securi percußi gloriosam meritorum coronam perceperunt.

[6] Græci in Menæis & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων eumdem Nestorem celebrant XXVIII Februarij his verbis: [cultus apud Græcos 28 Febr.] Eodem die memoria sancti Martyris Nestoris. Hic erat temporibus Decij Imperatoris & Publij Præsidis extra Pergen vrbem Pamphyliæ, qui ab Irenarcho Præfecto propter Christi cultum comprehensus est, & ductus ad Præsidem; coram quo cum Christi fidem profiteretur, in crucem actus, postquam Deo palam gratias egisset, & Christianos in fide confirmasset emisit spiritum. In aliorum Martyrum elogio supra etiam Publius dicitur, qui aliis Pollio.

ACTA
ex MS. Treuirensi S. Maximini & Surio.

Nestor, Episcopus Magydensis, Martyr Pergae in Pamphylia (S.)

BHL Number: 6068

ex MS.

CAPVT I
S. Nestoris Episcopatus: captiuitas, examen coram Irenarcho.

[1] Fides nos ammonet ad sanctorum Martyrum memoriam pertrahi, & videre victoriam athletarum Christi, exemplum nobis non parua instrumenta ministrantium: quos filius coronauit, glorificauit Pater. Athletas autem dico, [Inter illustres Christi athletas,] non illos qui in imagine litigant, quorum laus dubia est, & incerta victoria, imo & corruptibilis corona: sed illos dico gloriosos & sanctos viros, qui vsque ad mortem concertati sunt, ne negarent Filium Dei, tenentes promissionem ipsius Saluatoris, dicentis: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo, qui est in cælis. [Matth. 10. 32] Ex illis ergo cælestibus athletis vnus est B. Nestor. Nam cum a Decius Romani regni apicem Deo inuisus teneret, [imperante Decio,] iussit omnes ad propria secreta abstrahi, & inuocantes nomen Domini nostri Iesu Christi ad immunda sacrificia prouocari: si qui autem contradixissent, Iudici offerri, & pœnis omnibus affligi præcepit. Itaque in Pamphylia scelestissimum edictum propositum est sub Præside b Pollione, qui tenebat ipsam prouinciam: qui non recrastinans misit equites qui percurrerent, etiam regale præceptum taxans, [sub Pollione Præside Pamphyliæ.] vt si alicubi essent Christiani, ad edendum immolata idolis cogerentur. Quo tempore & beati isti martyrizati sunt: dico autem c Papiam & Diodorum, [occisi SS. Papias, Diodorus, Claudianus, Conō:] & Claudianum & Cononem: quorum, cum tempus fuerit, d gesta pandemus: interim B. Nestoris enarrabimus.

[2] Hic enim B. Nestor Episcopus fuit apud e Mādis, Martyr autem apud Pergen. Hic, sicut prædiximus, fide & religione & omni vita sua Deo fidelissimus, modestiæ & humilitatis tantæ fuit, vt etiam ipse, qui huic negotio præerat, conuersationem eius timeret, [& Nestor ob vitæ sāctitatem Gentilibus formidabilis,] sed litteris tyrannicis obuiare non audebat. Consilium autem faciens cum consortibus suis, dixit: Non aliter possumus aduersus Christianos, nisi Episcopum ipsorum in manibus habuerimus: quia omnes voluntati eius famulantur & obediunt. Beatus vero Nestor, vbi insidias eorum cognouit, [præscius persecutionū prouides gregi suo.] plebem quidem suam omnem fecit discedere, Ne forte, inquit, lupus introiens in gregem Christi, aliquam ouium dilaceret; ipse autem non discessit a domo sua, in oratione persistens nocte ac die, nil amplius postulans, nisi vt custodiretur grex Christi.

[3] Cum venissent igitur ad domum Episcopi Nestoris persecutores, atque alij ex ciuibus sectatores iniquitatis, circumcinxerunt domum eius: & accedens vnus ad ianuam cœpit clamare. Beatus autem Martyr erat in oratione, & vnus de pueris suis nunciauit ei, dicens: Quia foris quærunt te. Cum ergo complesset orationem, [abducitur ad curiam:] & dixisset, Amen, exiit aries f sine malitia, habens g mafortiolum super caput suum. Et cum exisset ad eos qui venerant, omnes declinauerunt vultum suum, & adorauerunt eum. Ille autem dixit: Filioli, quæ est caussa, qua venistis ad me? Dixerunt illi: Vocat te Irenarchus & omnis curia. Ille autem signans se in nomine Domini nostri Iesu Christi, subsequebatur eos, sicut ouis in sacrificium. Et cum venissent ad forum, surrexit omnis curia, & salutauit eum. Dixit autem eis: [honorifice excipitur:] Parcat vobis Dominus: vt quid hoc facitis? Respōdentes dixerunt: Digna est conuersatio tua adorari. Et accipientes eum in medio sui, secesserunt in locum separatum a multitudine, positisque subselliis plurimis, iusserunt afferri thronum, & ornari eum, vt ibi sederet Episcopus. Ille autem dixit: Sufficit mihi hic honor, quod a vobis vocatus sum: qua autem ex caussa vocatus sum, dicite.

[4] Et Irenarchus dixit: Nosti, Domine, præceptum Imperatoris? [frustra pellicitur ad fidem deserendam:] Ille ait: Ego præceptum Omnipotētis noui, non præceptū Imperatoris. Irenarchus dixit: O Nestor, consenti cum tranquillitate, ne conueniaris in iudicio. Nestor dixit: Cui consentio? Ille autem dixit: Præceptis Regis. Nestor ait: Cælestis Regis præceptis consentio. Ille dixit ei: Dæmoniū habes. Nestor ait: Vtinam vos dæmones non haberetis, nec dæmonia coleretis? Irenarchus ait: Quomodo ausus es deos dæmones appellare? Nestor ait: Ego hoc & ratione consigno, & confessione eorum qui exorcizantur, vt intelligas, quia dæmones sunt quos adoratis. Et Irenarchus mouens sancto Martyri caput suum vacuum, dixit: Ego te faciam apud Præsidem per tormenta confiteri, eos vere esse deos, [spernit minas.] Mox S. Nestor signaculum Christi ponens in fronte sua, ait: Quid mihi minaris tormēta? Dei mei tormenta timeo, non tua nec Iudicis tui: verumtamen & in tormentis & extra tormenta confitebor Christum filium Dei viui.

[Annotata]

a Imperauit Decius 30 menses ab anno 249 ad 251.

b Pollio, in MS. Polio. in Menæis Græcorum Publius.

c De his Martyribus hoc die egimus. Deest Græcis Conon: in MS. est Comon.

d Gesta aliqua extitisse colligimus ex elogio supra dato, vbi securi dicuntur percussi.

e Imo Magidis, seu potius vrbem Magydorum aut Magydensem.

f Notkerus, sine macula. Ado Laurentinus MS. immolatus sine malitia præsentatus. Ado Morinensis, immaculatus.

g Mafortium, mauortium & maforte tegumentum capitis dicitur. Cassianus de Institutis cœnobiorum libri 1 caput 7 inscribit de mafortibus monachorum, [Mafortiū.] asseritq; esse angustum pallium, quo colla pariter atque humeri teguntur. Hubertus in Vita S. Gudilæ 8 Ianuarij pag. 519 num. 21 maforam appellat integumentum, quo caput humerosq; amiciret Virgo, alibi aliter sumitur.

CAPVT II
S. Nestoris accusatio & examen sub Pollione Præside, tormenta, martyrium.

[5] Irenachus non negligens, neque recrastinans, perrexit Pergen, [Ablegatur Pergen:] & tradidit sanctum Martyrem duobus insecutoribus: ipse quidem præcedebat, sequebaturque agnus lupum. Cumque in via essent, terræmotus factus est repente non modicus, & vox de cælo lapsa est, [confirmatur cælitus:] confortans Martyrem suum. Illi vero stupentes super hoc negotio, timore tenebantur cum conscientiæ stimulis, quod sanctum virum tenerent. Mox interrogauerunt eum, dicentes: Domine Episcope, vnde sonus hic & terræ motus? Ille autem dixit: Signum Dei mei factum est. Et cum venissent ad ciuitatem quarta sabbati in hora a decima, manserunt extra ciuitatem.

[6] Et cum retulisset Irenarchus ad Præsidem de sancto Martyre, sedens mane Præses pro tribunali, & oblatus est ei S. Nestor. [offertur Præsidi Pollioni] Irenarchus itaque porrexit relationem Vrbano adiutori. Et cum retulissent relationē, dicebant: Eupator & Socrates b & omnis curia Romana Domino Præsidi præstantissimo salutem. Diuinis litteris aduenientibus Domini nostri Imperatoris ad tuam, Domine, Claritatem, [cum litteris. Senatus,] iubentis vt omnes Christiani ad sacrificia perducantur, atque a sententia male sibi insita reuocentur; humanitas tua nil dure, nil perturbate ad hæc explenda, sed quiete agere voluit: sed parum proficit hæc lenitas, cum illi obstinatione quadam edictum imperiale contemnunt. Nam hic rogatus a nobis & ab omni curia, non solum ipse non acquieuit, sed & omnes qui sub eo sunt, vtpote Principis sui exemplum sequentes, parare animos ad explenda, [accusatur:] quæ iussa sunt, noluerunt. Nos interim suadere istum non destitimus, vt secundum victoriosissimi Regis epistolas ad templum Iouis veniret: sed conuitiis & contumeliis aggressus est deos immortales, ipsum etiam Imperatorem, licet absentem, non paruis iniuriis afficit, in te quoque eadem loquacitate vsus est: vnde coacta omnis curia destinare eum ad claritatem tuam.

[7] Et Præses dixit illi: Quis diceris? B. Nestor dixit: Famulus Domini mei Iesu Christi. Præses dixit: Non de actu tuo, sed de nomine quæsiui. Nestor ait: Meum nomen proprium hoc est, me esse Christianum. Si autem vis temporale nomen meum agnoscere, [fortiter reiicit promissa:] Nestor vocor. Præses dixit: Quid ergo? Immola, & suadearis sine tormento iurare per deos, vt velocissime scribam ad Dominum Imperatorem, vt Princeps sis sine contradictione sacerdotum, vt omnia sub potestate tua sint, & honores accipias & munera: sed & consessor noster sis, vt possis præclare multis annis viuere. Sanctus autem Martyr aspiciens in cælum, & signans se, dixit ad Præsidem: Etiamsi carnes meas multimoda pœna excrucies, si vincula, si bestias, si gladios pares; donec spiritus in naribus est, non negabo Domini mei nomen Iesu Christi. [fert tormēta:] Iudex autem iussit eum suspendi in equuleo, & crudelissime torqueri. Ministri autem tam alto vulnere vngulas imprimebant, vt costæ eius nudarentur. Sanctus autem Nestor psallens dicebat: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. [Psal. 33. 1]

[8] Iudex autem stupens super tolerantiam viri, dixit ad Martyrem: Homo infelicissime, non erubescis semper spem tuam ponere in homine, & hoc in c biothanato? Nestor ait: Hæc mihi sit confusio, & omnibus qui inuocant nomen Domini nostri Iesu Christi. Cumque turbæ clamarent, vt exterminaretur; interrogauit eum Præses per præconem: Vis immolare diis an non? Sanctus Martyr fiduciam habens in Christo, ait: Impiissime & iniquissime fili diaboli, non solum non vereris Deum, [increpat Præsidem:] qui tibi hunc dedit principatum (per ipsum enim Reges regnant, & tyranni obtinent terrā, & Principes scribunt iustitiam) sed & me cogis relinquere eum, vnum & verum Deum, factorem & saluatorem omnium, & adorare vana & saxea simulachra? Præses dixit ad eum. [Prou. 8. 15] Quid vis, nobiscum esse aut cum Christo tuo? Mox Martyr Domini ait: Cum Christo meo semper fui & sum & ero.

[9] Videns ergo Iudex obstinationem tolerantiæ eius, protulit continuo aduersus eum sententiam, [adiudicatur morti:] dicens: Quoniam non consensisti, Nestor, victoriosissimo Regi neque diis immortalibus, sed secutus es Iesum crucifixum sub Pontio Pilato a Iudæis, vt audio; ergo vt non sis indeuotus Deo tuo, habeto eius sententiam, vt ligno crucifixus pereas. Cumque iussisset Iudex, cum omni celeritate præparatum est lignum, [affigitur cruci:] vt crucifigeretur.

[10] Crucifixus autem ligno B. Nestor, docebat singulos Christianorum, dicens: Filioli, stabilis sit nostra confessio ad Deum: & non negemus eum, qui pro nobis passus est, [de cruce docet Christianes:] Deum; ne gaudeat diabolus de famulis Christi: compatiamur ei, vt conglorificemur: non negemus eum, vt ipse nos non neget. Memores estote quia Pater eum misit Redēptorem animarum & abolitionem peccatorum nostrorum, qui peccatum non fecit, & peccatum pro nobis factus est: & omnes nos ei donauit Pater, vt in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium & infernorum, & omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesu Christus in gloria est Dei Patris. [Phil. 2. 10.] [pie moritur.] Et dixit astanti turbæ: Filioli, oremus & genua flectamus ad Dominum per eumdem Iesum Christum. Omnibus flectentibus genua & d orantibus, emisit spiritum.

[Annotata]

a Surius, vndecima.

b Idem, totusque Senatus. & forsan vox Romana debet abesse, & substitui Magydensis.

c Βιοθάνατος dicitur, qui viclenta morte perit. seu βίᾳ, id est vi, mortuus.

d Surius. Et simul ipso de cruce orante, cum dixisset, Amen, obdormiuit in Domino, Beda, expleta oratione, cum dixissent omnes, Amen, reddidit spiritum. Ado: Cumque complesset orationem, & dixissent omnes Amen, reddidit spiritum. Eadem habet Notkerus: & ambo addunt, quæ in MS. nostro, apud Surium & Bedam de sunt: Consummauit autem martyrium suum quinta sabbati, hora tertia.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRO, NESTORE, IVSTO, THEONE, EPIONE, DONATIVO, AMPLIATO, INGENVO.

[Commentarius]

Alexander, Martyr (S.)
Nestor, Martyr (S.)
Iustus, Martyr (S.)
Theon, Martyr (S.)
Epion, Martyr (S.)
Donatiuus, Martyr (S.)
Ampliatus, Martyr (S.)
Ingenuus, Martyr (S.)

G. H.

Antiquißimis Martyrologiis memoria horum Martyrum inscripta, quibusdam omnium, aliis nonnullorum, iis alibi numerus innominatorum Martyrum iungitur, ab aliis vrbs Alexandria præponitur, quasi ibi lauream martyrij sint promeriti quæ melius videntur in aliis deesse. Ac primo Martyrologiam MS. Romanum, siue S. Hieronymi (in quo, vt modo vidimus, pridie actum erat de S. Nestore Episcopo, in Perge vrbe Pamphyliæ martyrio coronato) hunc diem istis verbis auspicatur: IV Kalend. Martij, Natale Sanctorum Alexandri, Nestoris, Iusti, Theonis, Epuion, Donatiui, Ampliati, Ingenui, Epion. Ast vltimum hunc suspicor a priore Epuione diuersum non esse; cum alij solum vnius Epionis, siue Opionis, meminerint. Qui dein Fortunatus & Felix recensentur cum variis sociis, seorsim a nobis referentur. MS. Richenouiense, siue Augiæ-diuitis eosdem nobis Martyres proponit: In Alexandria Alexandri, Iusti, Theodoli, Nestoris, & aliorum XXXV, Epion, Donatiui, Ampliati, Ingenui. Loco Theodoli reliqui legunt Theonis. Qui interseruntur Martyres XXXV, ad S. Fortunatum spectant. Alexandriæ etiam attribuuntur in MS. Aquisgranensi: In Alexandris Natalis SS. Alexandri, Nestoris, Theonis, Epion, Iusti, Donatiui, Ampliati, Ingenui, Felicis. At Felix seorsim refertur in Martyrologio S. Hieronymi & Alexandriæ passus dicitur. In Martyrologio Rabani ita habetur: In Alexandria natiuitas Sanctorum Alexandri, Nestoris, Theonis, Opionis, Iusti, Donatiui, Ampliati, Ingenij. In MS. S. Cyriaci hæc solum leguntur: SS. Alexandri, Nestoris, & aliorum XXVI, quos socios ad aliam classem pertinere monuimus. In Martyrol. Parisiensi Philippi Labbei nostri mentio fit SS. Alexandri, Nestoris, Theonis, Donatiui, Ingenij, omißis Iusto & Epione. Beda duos priores reticet, forsan ratus esse S. Alexandrum Episcopum, & S. Nestorem Episcopum in Pamphylia, de quibus ante egerat, & sequentes ita refert: Item Sanctorum Theonis, Opion, Iusti, Donati, Ampliati, Ingenij. In MS. Richenbergensi additur, Martyrum. Quos eosdem auctario Vsuardi inscripsit Hermannus Greuen. Duos hoc versu complexus Wandelbertus:

Nestore quartus ouat, socio pariterque Theone.

Martyrol. MS. Tornacense S. Martini duos S. Felici iungit his verbis: In Alexandria Sanctorum, Felicis, Alexandri, Nestoris. At Lætiense ista solum habet: In Alexandria natale Sanctorum Felicis & Alexandri. Hinc ergo quia S. Felici adiuncti sunt Martyri Alexandrino etiam hi videntur Alexandriæ hac solum de caußa ab aliquibus attributi. Galesinius Fortunato & Felici adiungit Theonium, qui ad hos Martyres spectat, & Romæ passos tradit, quod infra reiicietur. In MS. paruo S. Maximini sed antiquo, XXVII Februarij memorantur SS. Felix & Ampliatus, qui ad hunc diem spectant, & Ampliatus hisce annumerandus est, de Felice seorsim agimus.

DE S. FORTVNATO ET SOCIIS XXXII MARTYRIBVS ANTIOCHENIS

Sylloge historica.

Fortunatus, Martyr Antiochiae (S.)
Socii XXXII Martyres Antiochiae

Avctore G. H.

[1] Qvos damus hoc & sequente titulo antiquos Martyres S. Fortunatum ac socios, ac S. Felicem; eorum non meminere, in excusis quidem Martyrologiis, Beda, Vsuardus, Rabanus, Ado: alij postea eos coniunxerunt, quasi essent paßi eodem in loco, quem tamen non expresserunt. Ita Bellinus, [H. Martyres cum S. Felice iungūtur apud recentiores:] Molanus, Greuen in auctariis Vsuardi, vti & huius nonnulla exemplaria MSS. ad vsum Ecclesiarum Belgicarum aucta, Martyrologium item Coloniæ an. 1490 excusum, MS. Florarium, Maurolycus, Canisius, quos secutus Baronius asserit in Notis ad Martyrologium Romanum, eos redditos ex prædictis codicibus manuscriptis, atque iisdem, quibus illi verbis refert: Item sanctorum Martyrum Fortunati, Felicis & aliorum viginti septem. Nulla horum mentio fit in Martyrol. MS. S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius. Petrus de Natal. eosdem refert lib. II Catalogi cap. II nu. 77, & Fortunatum Presbyterum statuit.

[2] In aliis Martyrologiis, iisq; antiquioribus, separantur, & S. Felici aßignatur martyrij palæstra Alexandria; [ab eo separantur in antiquis Martyrol.] Fortunato vero & sociis Antiochia. Quæ tamen dubie exprimitur in vetustißimo Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi, quod a mille prope annis exaratum penes nos est. In eo hæc leguntur: Anthi. Fortunati & aliorum XXXII. In Alax. Felicis. In MS. Richenouiensi etiam admodum antiquo lux aliqua maior affulget his verbis: Anthiochiæ, Fortunati & aliorum XXXV. [sunt Antiochiæ occisi:] Qui tamen socij inter alios Martyres notabantur non suo loco, vt supra monuimus. In Martyrologio MS. Centulensi, siue S. Richarij, quod in titulo inscribitur secundum Bedam per circulum anni, in quod tamen aliquod mendum incuria amanuensis irrepsit, vt quiuis facile perspiciet, dum hæc legerit: In ciuitate Pergen Pamphyliæ Sancti Fortunati Episcopi & Martyris, & aliorum XXX duorum. Quæ ita arbitramur emendanda. In ciuitate Pergen Pamphyliæ Sancti Nestoris Episcopi & Martyris de quo iam egimus. Dein supplenda ita reliqua videntur: Antiochiæ Sancti Fortunati Martyris & aliorum XXX duorum. Qui tamen Fortunatus etiam Episcopus appellatur in antiquo MS. Vltraiectino Ecclesiæ S. Mariæ, in quo ita absque loco & sociis memoratur: Item Fortunati Episcopi. In MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus ista habentur: S. Fortunati Martyris & aliorum 35. En iam nunc variat in hisce Martyrologiis sociorum numerus, XXXII, aut XXXV. Placet prior numerus, [socij 32.] quod is in Martyrol. S. Hieronymi reperiatur, & in Centulensi exprimatur verbum duorum: & sic error aliorum facilius emendatur, cum ex numero II aliquis V fecerit, & contra posteriores, qui socios tradunt XXVII, ex tertio X formasse V dicendi sunt.

[3] Galesinius diuersam a ceteris viam ingressus, ista habet: Romæ sanctorum Martyrum Fortunati Presbyteri, [perperam, adiuncto Theonio, Romæ adscripti.] Felicis, Theonij & aliorum sex & viginti. Annotat dein se ea tradere ex Martyrol. MS. & Rom. Theonij autem nomen se expressisse ex cod. MS. Sed qui ad coronam VIII Martyrum ante relatam spectat. Quod Romanum allegatur Martyrol. est Bellini, in quo nulla vrbis Romanæ mentio habetur in editione Veneta anni 1498 & Parisiensi 1521. Sed Presbyter ex Petro de Natalibus statuitur.

[4] Hactenus a Felice Fortunatum seiunximus & huic illustrem palæstram martyrij aßignauimus Antiochiam, illi mox daturi Alexandriam. [Quis Fortunatus Hispaniæ assigetur?] Verum illos eosdem coniungi debere contendunt Hispani apud Io. Tamaium Salazarium, qui hoc eos elogio exornat in Martyrologio Hispanico ad XXVI Februarij: Vxamæ-Barcæ in Autrugonibus, SS. Fortunati & Felicis cum XXVII sociis, qui in persecutione Gallieni Imperatoris varie pro fide torti, demum ad martyrij lauream agonistæ deuenerunt intrepidi. Locus agonis adstruitur ex Chronico sub nomine Flauij Lucij Dextri edito, in quo ad an. 268 num. 3 apud Biuarium hæc leguntur: Vxamæ-Barcæ in Autrigonibus Hispaniæ populis S. Fortunatus insignis Christi Martyr & XXVIII cum eo. Quos mox eosdem crediderunt, qui hoc die in Martyrologio Romano legebantur, nullo addito loci aut temporis, quibus paßi sunt, documento, quod iam dedimus, & ostendimus Fortunatum eiusque XXXII socios Antiochiæ passos. Fuerunt autem Autrigones Hispaniæ populi Cantabris vicini aut forsan subiecti: vbi Vxama-Barca, aut Vxama-Barea, oppidum fuit Ptolemæo aliisq; notum: eam aliqui tradunt nunc Orduniam celebrem Biscaiæ vrbem esse, aliqui Laredum Quod huc facit, si aliquis ibi fuerit Fortunatus Martyr cum XXVIII sociis, alij videntur ab his, quos retulimus.

[5] In eodem Dextri Chronico ad an. 360 num. 8 ista leguntur: Capreæ in Vettonica sancti Martyres Felix, Fortunatusque coluntur. Tamaius Salazar addit in Martyrol. Hisp. hos Martyres Vxama-Barca ad Caparam vrbem delatos, ibidem cultum promeruisse egregium, [Caput S. Fortunati Placentiæ:] donec vrbe euersa, S. Fortunati caput apud Placentiam translatum, in huius Cathedralis Ecclesiæ sacrario honorifice conditur. Idem Tamaius in historia S. Epitacij describit omnes reliquias Ecclesiæ Placentinæ, & pag. 400 asserit in primo ordine Reliquiarij ad partem sacrarij ad seruari capita S. Fortunati Martyris, S. Fridelini Confessoris, & alicuius e Thebæis Martyribus cum quatuor partibus reliquiarum ignotarum. Verum inter tot sanctos Martyres, quibus Fortunati nomen fuit, non constat sacrum illud caput Placentiæ adseruatum esse illius Fortunati, [incertum, cuius.] qui fertur Capreæ celebrem cultum habuisse, non etiam illius, qui supra fertur Vxamæ-Barcæ sub Gallieno passus, multo minus illius Fortunati, quem diximus hoc XXVI Februarij in antiquis Martyrologiis memorari Antiochiæ pro Christo interemptum.

DE S. FELICE MARTYRE ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

[Commentarius]

Felix Martyr Alexandriae (S.)

G. H.

Qvem titulo præcedenti separauimus S. Felicē Martyrem a S. Fortunato eiusq; sociis, hic faciliori compendio seorsim celebramus. [S. Felix Mart. Alexandriæ,] De eo ista in antiquo MS. Martyrologio Romano, quod est S. Hieronymi, leguntur: In Alex. Felicis. Notkerus: In Alexandria Felicis cum sociis suis. Sed hi ad aliquam ex præcedentibus claßibus spectant, & varij in diuersis Martyrologiis aßignantur. MS. Lætiense: In Alexandria natale SS. Felicis & Alexandri. MS. Tornacense S. Martini alterum addit: In Alexandria natale Sanctorum Felicis, Alexandri, Nestoris. Sunt hi duo ex corona VIII Martyrum, a quibus Martyrologium S. Hieronymi hunc diem auspicatur. Illis nonus additur S. Felix in MS. Aquisgranensi, & reliquis verba ista, in Alexandria præponuntur, quod omisso etiam nomine Felicis fieri in Martyrol. Richenouiensi monuimus & soli Fortunato præponitur in MS. Reginæ Sueciæ. In MSS. Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentij, hæc leguntur, Ipso die S. Felicis cum sociis suis: additur in Bruxellensi: viginti & septem, sed quos ostendimus S. Fortunato iungi debere.

DE S. DIONYSIO EPISCOPO AVGVSTANO, MARTYRE

AN. CHR. CCCIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Dionysius Episcopus et Martyr, Augustae Vindelicorum (S.)

Avctore G. H.

[1] Avgusta Vindelicorum inter primas Germaniæ vrbes est, quam recentiores scriptores autumant a Tacito de Germaniæ situ cap. 41 splendidissimam Rhetiæ prouinciæ coloniam appellari. [Augustæ Vindelicorum,] Vnam namq; prouinciam constituebat Rhætia & Vindelicia, cum regiones in formam prouinciarum ab Augusto Imperatore redigerentur. Primus Cabilunensis Episcopus in Topographia Sanctorum Christi Martyrum, ante annos ducentos composita, & postea recognita, ac cum Maurolyci Martyrologio edita, Augustam ciuitatem Rhætiæ Vindelicorum cognominat, [non fuit Episc. 1 S. Philippus] & inter Sanctos Augustanos constituit Philippum Episcopum sub Antonino Vero Martyrem. Eumdem Augustanis adscribit Franciscus Irenicus lib. XI Germaniæ exegeseos fol. 202, Verum Augustani inter suos Sanctos, Apostolos, vel Episcopos illum non agnoscunt, quod nullius veteris scriptoris testimonium proferatur. Et forsan S. Philippus Episcopus est, qui Gortinæ in Creta temporibus Antonini Veri & L. Aurelij Commodi Ecclesiam contra furorem Gentilium, & hæreticorum insidias tutatus, [in Creta mortuus:] colitur XI Aprilis. Ita scilicet RETIA & CRETA ob aliquam litterarum conuenientiam minus distinctæ: & res nonnullæ, quæ in altera euenerant, ad alteram ab imperitis translatæ. Petrus Equilinus in Catalogo, lib. 7 cap. 28, S. Afram eiusq; matrem S. Hilariam sororem S. Dionysij, [non vixere SS. Dionysius, Afra & Hilaria in Creta:] ex Rhætia in Cretam insulam ablegat, his verbis: Aphra Martyr apud Cretam (lege Rhætiam) in ciuitate Augustana martyrium passa est. Hȩc cum esset pagana & meretrix, matrem Hilariā de lenocinio vitā exigentem habebat. Ipsa vero cū tribus ancillis suis, videlicet Digna, Eumenia, & Eutropia se cūctis petentibus prostituebat. Sed per prædicationem Narcissi Hierosolymorum Episcopi ad Christum conuersa, & cum omni domo & matre baptizata, atq; a peccato conuersa est.

[2] Hæc ibi cum altero mendo, quod S. Narcissus Augustanorum Apostolus statuatur Episcopus Hierosolymorum, qui passim habetur Episcopus Gerundensis in Hispania: [nec cōuersi a S. Narcisso Hierosolymitano,] de quo, & huius familiæ baptismo in Actis antiquis Conuersionis & Paßionis SS. Afræ, Hilariæ & sociarum Martyrum, ex antiquis MSS. codicibus a Marco Velsero editis, ista leguntur: Per dies autem plurimos docuit eas verbum Dei S. Narcissus Episcopus: & baptizata est Hilaria cum filia sua Afra, & cum puellis suis, & cum omnibus amicis suis. Fecitque domum Hilariæ ecclesiam: & ordinauit eis Presbyterum Dionysium, auunculum Afræ. Ipse autem Episcopus Narcissus, perfectis ordine rebus, post menses nouem ad Hispaniam profectus est ad ciuitatem Gerundam: in qua multum populum Deo acquisiuit per tres annos, [sed Gerundensi Martyre:] & ita demum martyrij palmam cum Diacono suo Felice attigit. Hæc ibi, quæ eodem modo in MS. nostro olim ab eodem Velsero accepto, & collato cum MS. vetustißimo Claudij Puteani, leguntur. De S. Narcisso re conueniunt, verbis discrepant, quæ in antiqua Historia Sanctorum anno 1483 & 1485 excusa leguntur: ante quæ tempora Boninus Mombritius in suo de Sanctis opere Acta paßionis SS. Afræ & Hilariæ edidit, & de reditu S. Narcißi ita habet: Ipse autem Narcissus Episcopus perfectis ordinibus post menses nouem ad Ispaniam profectus est ad CIVITATEM SVAM, quæ vocatur Gerunda. Colitur S. Narcissus apud Augustanos & Gerundenses XXIX Octobris, Martyrologio Romano inscriptus XVIII Martij, quo die Ioan. Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico eum asserit origine Scallabytanum, & Episcopum Braccarensem fuisse. Quod suo tempore examinabitur: nunc ad S. Dionysium eiusq; familiam reuertamur.

[3] Sigismundus in Chronico Augustano anno ⅭⅠƆCCCCLXXXIII scripto, atque a Ioanne Pistorio inter veteres rerum Germaniarum scriptores publicato, Reginam Cypri S. Hilariam creat ac bella tum gesta addit, quæ Marcus Velserus lib. 7 Rerum Augustan. Vindelc. tacito etiam nomine emendat: non tamen omnia abolere ausus, de origine huius familiæ ista tradit: Narcissus mulieris meretricis domo, omnium ignarus, receptus est. [nec videntur origine Cyprij:] Mulieri nomen Afra, mater Hilaria, Hilariæ maiores Cyprij fuere. Hi Augustam quacumque occasione delati (nam bellum, quod quidam inter Cypri Atticæque Reges commenti nec extitisse, nec istis tēporibus extare potuisse, nemo ab omni historiæ cognitione tam alienus quin perspectum habeat) Cypriæ simul Veneris mysteria attulere. Quibus initiata Afra matris consilio, patrium secuta morem, Deum vulgato corpore coluit. Excusus is Velseri tractatus anno 1594. Editus dein an. 1601 liber de Sanctis Augustanis, ac præclaris imaginibus illustratus, in quo eædem fæminæ, Afra & Hilaria dicuntur origine Cypriæ, Venerem vulgato corpore coluisse. Idem postea tradidit Carolus Stengelius cap. 3 Historiæ Augustanæ. At Bruschius de Episcopis Germaniæ cap. 8 plura ex Sigismundo suggerit, scilicet Dominam Hilariam eiusque filiam Afram, Cypri Reginas affirmari. Verum in summo antiquorum silentio non magis e Cypro dicendæ videntur oriundæ, quam ex insula Creta, quod ante reiecimus: & forsan hæc a poëta quopiam, quod essent antistites sacrorum Veneris, quæ Diua potens Cypri prædicata, ipse quoque dictæ e Cypro originem duxisse: adiunctaq; ornatus gratia bella, quæ Velserus expuncta maluit.

[4] Sed antiqua Acta S. Afræ consideremus, & quæ ad nostrum institutum faciāt excerpamus; ex quibus hæc prima sunt: Fecit Narcissus domum Hilariæ ecclesiam. Et ordinauit eis Presbyterum Dionysium auunculum Afræ. [Presbyter ordinatur S. Dionysius, etiā Zosimus dictus:] In MS. codice S. Maximini vltima ita habentur: Et ordinauit eis Presbyterum, Zozimum nomine, auunculum Afræ. Eadem leguntur apud Mombritium. In antiqua Historia Sanctorum hac phrasi efferuntur: Domum Hilariæ matris Affræ in ecclesiam consecrauit: Zozimum autem auunculum Afræ in Presbyterum eis ordinauit: aliis sibi Clericis in adiutorium sumptis. Quæ Bruschius, Sigismundum secutus sic exponit: Dominæ Hilariæ fratrem Sosimum, præstanti ingenio, eloquentia item ac mediocri doctrina præditum, vt ipse etiam Christum Dei filium rudi adhuc Alemannorum populo prædicaret, pie ac grauiter aliquoties exhortatus S. Narcissus, facile persuasit. Hunc Sosimum non iam amplius Sosimum, sed S. Dionysium appellans, Dionysij Ariopagitæ conterranei ac compatriotæ fere sui virtutem, ac vitæ sanctimoniam, vel imitari eum, vel etiam superare volebat. Hæc Bruschius, forsan ratus ob conficta inter Reges Cypri & Atticæ commentitios bella etiam contiguas regiones esse Cyprum Syriæ vicinam, & Atticam prouinciam Græciæ in Europa. Interim Bruschium describit Martinus Crusius par. 1 Annalium Sueuicorum lib. 5 cap. 9. Annotat tamen alibi inuentri, diuersos Episcopos fuisse Dionysium & Sosimum: illum circa CCC Christi, hunc vero circa ⅠƆCX per XVIII annos, quem Berwelfus secutus sit. De priore, seu S. Dionysio, hic agimus: de quo relato S. Afræ martyrio apud Velserum in huius Actis ista sub finem adduntur: De Sancto vero Dionysio ipsius Afræ auunculo, quem nouellæ plantationis fidei B. Narcissus ordinauit Presbyterum, & plenius instruxit, [exequiis S. Afræ adest:] quamuis specialiter scriptis non exprimatur; tamen non est dubitandum, quin ipsius gloriosæ Christi Martyris Afræ exequiis tamquam Sacerdos & Pontifex interfuerit, & pariter cum sorore sua Hilaria, aliisque Martyribus, per ignem passionis palmam victoriæ susceperit. Hæc in Actis apud Velserum, quæ desunt in MSS. Puteani & monasterij S. Maximini, apud Mombritium etiam & in antiqua Historia Sanctorum anno 1483 excusa.

[5] Ceterum consentiunt reliqui scriptores, ac primo Bruschius labores S. Dionysij ac martyrium ita enarrat: Sic Sosimus, vel Dionysius, Augustanis & Vindelicis Christum intrepida voce duobus pene annis concionatus est. Cum autem reprehenderet acriter idolomanias gentilitias, & contra statuas ethnicorum deorum, [idololatriā oppugnat:] solum & vnum Deum, illum videlicet, qui trinus & vnus esset, adorandum concionaretur; irruit in eum ac totam eius familiam, in pias etiam & nuper Christianismo initiatas puellas, Afram, Dignam, Eunomiam ac Eutropiā, ac in harum omnium Dominam ac formatricem Hilariam, Gaius tyrannus, Diocletiani Imperatoris ac Ecclesiæ Christianæ summi persecutoris Præfectus. Hanc totam, inquam, sancti viri Sosimi nouam adhuc scholam & Ecclesiam ad supplicium rapiens, primum exquisitissimis tormētis misere cruciauit. Postea cum nulla spes esset tyranno, redituros istos Christi Confessores ad gentilitias abominationes; statim vt interficerentur etiam omnes, apparitoribus suis prȩcepit. Hoc factum legitur annum Christi circiter trecentesimum: & hunc Sosymum, vel Dionysium, sanctum Dei Martyrem, suum primum Episcopum, tota Augustensis Ecclesia iactat, prædicat, & vnanimi consensu confitetur… Habitarunt S. Sosymus & eius soror Hilaria extra vrbem Augustanam eo loco, [extra vrbē habuit ecclesiam:] vbi nūc est templum S. Vdalrici: in eadem vicinia, & agros & hortos etiam habuerunt. Vnde hodie adhuc eius tractus ædes fere omnes S. Vdalrici cœnobio vectigales ac tributariæ sunt. Est hodie adhuc in Augustani cuiusdam Canonici ædibus lapis cum hac inscriptione Sosymvs primvs. Hæc omnia Bruschius. At Marcus Velserus Ecclesiam illam ex ædibus S. Hilariæ factam, asserit Philippo & Iacobo Apostolis, vt fama fert, sacratam. Ac relato S. Afræ martyrio, quod illatum arbitratur anno CCCIII, ista addit: [igni extinctus Martyr obit:] Matrem & ancillulas ad eius sepulchrum excubantes breui postea igni, quoque extinctas proditum, nec non Dionysium Episcopum eodem lethi genere interiisse creditum. Demochares etiam in Catalogo Episcoporum Augustanorum hoc eum elogio exornat: Primus, S. Sosimus, qui & Dionysius vocatus est, S. Narcissi discipulus, & ab eodem Episcopus constitutus, præfuit annis duobus. Hic quod vnum Deum verum esse prædicaret, quem coleret, & cui soli sacrificaret, ac Missæ sacrificium offerendum verbo & exemplo, cōstanti animo defenderet & assereret, martyrio decoratus a Gaio Diocletiani Imperatoris Ecclesiæ persecutoris Præfecto. [in persecutione Diocletiani, non Aureliani,] Hæc ibi. Persecutione Diocletiani feruente venisse S. Narcissum Episcopum Augustam, & in eadem persecutione martyrij palmam S. Afram retulisse, huius Acta claris verbis exponunt: vt mirum sit Tamaium Salazarium ad XVIII Martij propter auctoritatem, vt ait, Flauij Dextri, & Marci Maximi, opinari S. Narcissum anno CCLXXVII sub Aureliano Imper. passum esse. At præualere antiqua monumenta Vitæ S. Afræ alibi ostendemus.

[6] Carolus Stengelius in Vita S. Dionysij, cap. 5 historiæ Augustanæ edita, asserit sacrosanctum Martyris huius corpus cum reliquiis S. Quiriaci fuisse olim vni eidemque altari inclusum, [corpus in altari depositum:] atque ad annum vsque ⅭⅠƆCXVIII & tempora Eginonis Abbatis in ecclesia S. Afræ, nunc S. Vdalrico sacra, adseruatum. S. Quiriacus Martyr colitur vna cum S. Hilaria XII Augusti, atque eius aliorumq; martyrium in fine eorumdem Actorum describitur. Dein temporibus Embriconis Episcopi, qui ab anno sexagesimo quarto ad septuagesimum septimum supra millesimum rexit Ecclesiam Augustanam, inuenta est Digna Christi Martyr V Idus Iulij in arca lignea, quæ adhuc superposita est tumbæ S. Dionysij, vti testatur antiquus scriptor in historia inuentionis corporis S. Afræ & sociarum, inter quas S. Dignam fuisse supra diximus. Postea anno Christi ⅭⅠƆCCLVIII, [an. 1258 eleuatum:] vti idem tradit Stengelius, apertum fuit altare S. Dionysij, & ante memorata sacra corpora inuenta, atque in eodem reposita altari: quod ipsum altare, Episcopus Hartmannus, qui ante fuerat Dillingensis Comes, sub titulo horum Sanctorum, Dionysij & Quiriaci, ac simul S. Hilariæ consecrauit. Mortuus est Hartmannus anno ⅭⅠƆCCLXXXVI. Contigit prædicta eleuatio, aut translatio IV Kalendas Martij, qui dies cultui S. Dionysij mansit sequentibus temporibus sacratus, [concessis ab Alexandro 4 Indulgentiis:] conceßis etiam indulgentiis ab Alexandro IV, qui tum Ecclesiæ Pontifex Maximus præerat.

[7] Postmodum Carolus IV Imperator tabulam argenteam deauratam dono misit, cui caput S. Dionysij includeretur, cum hac inscriptione vt pietatis plena, ita cultus & elegantiæ inani:

M. C. Ter numerato cum L, vno simul anno,
Carolus est quartus regnans hoc nomine dictus,
Qui dedit ornatum, Sanctis petit hūc fore gratum, [caput argenteæ thecæ anno 1351 inclusum: cultus in Martyrologiis,]
Huic est inclusus terræ Dionysius huius
Præsul deuotus, vita quam nomine notus.

[8] Ita auctor libri de Sanctis Augustanis an. 1601 excusi, & ex eo Stengelius. Canisius ab S. Dionysio auspicatur hoc die Martyrologium Germanicum hoc modo: XXVI die Februarij. Hodie est festum S. Dionysij Episcopi & Martyris, fratris S. Hilariæ, qui tempore persecutionis Diocletiani a S. Narcisso Episcopo Hispano conuersus, & primus Augustanorum Episcopus consecratus, tandem ob fidem Christi combustus est. Eumdem solum memorat idem Canisius in Calendario præfixo. Inscripsit etiam Ferrarius Catalogo nouo. Inter Sanctos, qui in diœcesi Augustana, [& Breuiariis.] officia propria habent, hoc die colitur S. Dionysius Episcopus & Martyr sub ritu duplici, quæ autem in secundo Nocturno leguntur Lectiones de eius Vita, eas hic addimus.

EPITOME VITÆ,
ex Breuiario Augustano.

Dionysius Episcopus et Martyr, Augustae Vindelicorum (S.)

[1] Dionysius gentilis primum, deinde Ecclesiæ Augustanæ primus Episcopus, [S. Dionysius cōuertitur:] vna cum Afra & Hilaria sorore sua ac reliqua huius familia, a S. Narcisso Episcopo, qui Augustæ apud Afram diuerterat, in fidei Christianæ doctrina instructus ac baptizatus est: atque ab eodem postmodum Presbyter ordinatus, & pia adhortatione animatus, [præficitur Ecclesiæ Augustanæ:] vt fundamento, a se iam primum iacto, ipse strenue superædificaret, gregis Dominici pastor in dicta Ecclesia relinquitur.

[2] Præceptoris itaque sancti consilium imitatus, Deo deuotus discipulus, idolorum cultum persequi & euertere non destitit. [munus strenue obit:] Et quod fidelis & prudentis serui, quem Deus super familiam suam constituisset, munus esse intelligebat, impia errorum caligine obcæcatos ad fidem Christi conuertit. Nec mortem veritus, nec tormento ignis (quo Afra & Hilaria cum suis ob Deorum contemptum & in fide Christiana constantiam interemptæ erant) absterritus, [imperterritus in martyrio familiæ,] sed diuino amore inflammatus, viam vitæ æternæ intrepidus semper prædicauit.

[3] Captus igitur, quod in eadem fidei sinceritate & constantia inuicto animo persisteret, diris carceribus includitur, & cum Christum negare non vellet, [& ipse Martyr:] atque idola adorare renueret, quod diu desiderauerat, martyrij præmium feliciter consecutus est. [reliquiæ honorātur.] Eius sanctissimæ reliquiæ postea in æde S. Vdalrici collocatæ sunt. Quarum translatio concessis ab Alexandro quarto Summo Pontifice indulgentiis illustris, quarto Kalendas Martij celebratur.

DE S. PASCHALE MARTYRE ROMANO, ANTVERPIÆ IN BELGIO.

[Commentarius]

Paschalis Martyr Romanus, Antverpiae in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Celeberrimum inter vetera Christianorum, quæ Romæ extant vel in agro Romano, cœmeteria, illud est quod, altero ab Vrbe lapide, via Appia visitur, a S. Lucina matrona primum constructum, deinde a S. Callisto Papa circa annum CCXXIV instauratum, vel parte aliqua adiecta ampliatum, vnde vulgo S. Callisti cœmeteriū appellatur. Ex eo complura hoc seculo extracta Sāctorum Martyrum corpora, ac variis donata Ecclesiis. Præ multis illas Diuorū effodiendo educendoq; reliquias plurimū desudauit Balthasar Ballonus Societatis Iesu religiosus: [E cœm eterio S. Callisti extracta corpora SS. Paschalis & Cypriani Mart:] cui propterea in piæ operæ remunerationem a Ioanne Baptista Alterio, tunc Eminentiss. Cardinalis Vicarij Vicesgerente, postea in Cardinalium cooptato collegium, aliquot Sanctorum corpora donata; eo fine, ad eumq; impertita facultate, vt eadem donare aliis, extra Vrbem mittere, inq; ecclesiis palam exponere ipsi liceret. Fuere ex his SS. Paschalis & Cypriani Martyrum corpora: quæ ipse anno a Natiuitate D. N. Iesu Christi ⅭⅠƆⅠƆCXLVI, XLVI, Indict. XIV, pontificatus Sanctissimi in Christo Patris ac D. N. D. Innocentij Diuina prouidentia Papæ X anno II, 1 Februarij, donauit P. Andreæ Iudoci prouinciæ Flandrobelgicæ Societatis Iesv Præposito Prouinciali, [an. 1646 donata Flandrobelgicæ prouinciæ Soc. Iesu,] collocanda in insigni ecclesia Domus professæ eiusdem Societatis Iesu Antuerpiæ, vti ex ipsiusmet Balloni syngrapha constat. Verum idem Præpositus Prouincialis, sibi alterum ex iis corporibus ab eo traditum asseruit, vt cui vellet templo prouinciæ suæ id donaret donauitq; (cedente iuri suo Domus professæ Præposito P. Francisco ab Hees) corpus S. Cypriani collegio Mechliniensi: [illud Mechliniensi collegio, S. Paschalis Domui Antuerpiensi:] relictum Domui Antuerpiensi est S. Paschalis.

[2] Erant ea corpora in quadratis duabus ligneis thecis inclusa: thecæ ipsæ funibus circumligatæ singulis impresso supra infraque sigillo Emin.mi & Reu.mi D. Martij Cardinalis Ginetti, Summi Pontificis Vicarij. Quæ omnia cum Ill.mus & Reu.mus D. Gaspar Nemius, [vtrumque legitime approbatū ab Ep. Antuerp.] Episcopus Antuerpiensis, postulatus Archiepiscopus & Dux Cameracensis, Comes Cameracesij, S. R. Imperij Princeps, salua integraq; reperisset; & coram venerabilibus aliquot Ecclesiæ Cathedralis Canonicis, thecas aperuisset, inclusaq; iis donationis instrumenta accurate examinasset, ac legitima deprehendisset; conceßit vt dicta corpora publice ad solennem venerationem exponerētur, fieretque quotannis de vtroque sigillatim Officium Ecclesiasticum de Martyre non Pontifice, [permissaq; publica veneratio:] ritu duplici, secundum morem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ: vt videre est in publico diplomate, dato pridie Id. Februarij ⅭⅠƆⅠƆCL, quod in archiuo dictæ Domus asseruatur.

[3] Ea capsa, quæ S. Cypriani reliquias continebat, legitime obsignata, Mechliniensibus tradita est, simulq; authenticum exemplar dicti diplomatis. In altera capsa, quæ Antuerpiæ retenta, sacri corporis S. Paschalis pars magna in pulueres aut frustra minuta erat resoluta: [quæ S. Paschalis repertæ partes?] quamquam & ossa aliqua integra erant, & aliorum partes notabiles: vti & cranij maior pars, aliæque minores. Addita erat vitrea lampas, in eodem sepulchro (vt coniicere est) recondita, sed in aliquot partes diffracta.

[4] Anno demum ⅭⅠƆⅠƆCLIII, feria III post Dominicam Quinquagesimæ, die XXV Februarij, [translatio facta 25 Febr. 1653.] corpus S. Paschalis Martyris, nouæ, non ineleganter ornatæ, thecæ inclusum, in ecclesiam dictæ Domus professæ solenniter delatum est: ac de eo, insigni musicorum instrumentorum vocumq; concentu, celebratum est sacrum, aliæq; toto eo die Missæ priuatæ. De rebus gestis S. Paschalis, deq; tempore ac modo martyrij nihil nobis compertum. Quæ de approbatione translationeq; reliquiarum breuiter hic commemoraui, eorum omnium testis oculatus fui.

[5] Quia vero Ill.mus & Reu.mus Antistes noster, facultatem fecerat diem eligendi, qui maxime opportunus anniuersariæ eiusdem sancti Martyris peragendæ solennitati videretur; constituit qui tunc præerat prædictæ Domui, P. Franciscus Geubels, [cur 26 Feb. colatur?] vt eodem XXV die Februarij quotannis S. Paschalis festum celebraretur. Verum quia eo die in Cathedrali basilica, totaque hac vrbe ac diœcesi, festum agitur S. Walburgis Virginis, ritu etiam duplii; quem & nos morem, vt decet, retinemus; satius visum est, vt in diem XXVI S. Paschalis solennitas reiiceretur.

DE S. PHILIPPO EPISCOPO ET MARTYRE, BONONIÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Philippus Episcopus Martyr, Bononiae in Italia (S.)

I. B.

Ex iisdem, vt opinor, cryptis Romanis, magnificæ ciuitati Bononiæ decus ac præsidium a S. Philippi Episcopi & Martyris corpore acceßit. [S. Philippi corpus a Gregorio XV missum Bononiam.] Id enim Gregorius XV Pontifex Maximus sanctimonialium Conuersarum (vt vocant) ædi donauit. Qua porro tempestate, quaue ratione coronam adeptus sit martyrij, nos latet: itemque an Romæ consummauerit certamen, an eo deportatæ aliunde eius sint exuuiæ: atque etiam (nam & illud fatendum) an effossum id corpus sit Romæ, an alio ex loco venerit in Pontificis manus. Ab eo sanctimonialibus illis donatum, breuiter indicat in Bononia perlustrata Antonius de Paulo Masinus: qui earumdem Conuersarum ædem, Deiparæ aliorumque Cælitum eleganter pictis imaginibus ornatam memorat.

DE S. ALEXANDRO EPISCOPO ALEXANDRINO IN ÆGYPTO

ANNO CCCXXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Alexander, Episcopus Alexandrinus in Aegypto (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Alexandri Presbyteri creati gesta. Initium schismatis Meletij & Arij.

[1] Sanctißimus Ecclesiæ Alexandrinæ Patriarcha Alexander, hoc die creditur vita mortali exutus ad cæleste euolasse præmium laborum, quos pro Ecclesia Dei quamplurimos sustinuit, [S. Alexander tēpore persecutionis Diocletiani vixit:] non tam in crudelißima Diocletiani, Maximiani, Maximini, aliorumq; persecutione, quando Presbyter vixit, quam in fide orthodoxa contra Meletium & Arium eorumq; asseclas propugnanda: quod potißimum Episcopus Alexandrinus constitutus, eximia ipse eruditione ac Diuino zelo instructus, gnauiter æque ac prudenter peregit. Mortuus est anno Christi, vt infra constabit, CCCXXVI, ac teste S. Athanasio successore, vir senex in decrepita senectute, ideoq; septuagenario maior: forsan circa annum Christi CCL aut non multo post natus. Quæ primis vitæ annis egerit, nusquam scriptum reperimus. Singulari affectu S. Theonam Episcopum Alexandrinum complexus videtur, sub cuius inuocatione & honore ipse postea ecclesiam extruxit. Præfuisse S. Theonam Ecclesiæ Alexandrinæ annos nouemdecim, [forsan a Theona Episcopo Presbyter ordinatus] atque ante vita functum fuisse, quam persecutio a Diocletiano & Maximiano suscitaretur, asserit Theophanes: ab hoc S. Alexandrum in Clerum assumptum ac Presbyterum ordinatum arbitramur. Colitur S. Theonas XXIII Augusti. Post Theonam, inquit Eusebius lib. 7 Histor. Eccles. cap. 26, cum decem & nouem annis Ecclesiam administrasset, in episcopatum Alexandriæ succedit Petrus. Hic duodecim annis continuis in eo officio fungendo cum summa dignitate inter primos floruit. [inter seniores Presbyteros sub S. Petro Ep. Martyre habitus,] Qui cum triennium prope ante persecutionis tempus in Ecclesia illa gubernanda contriuisset, de reliquo vitam duriore exercitatione & magis seuera traduxit, &, vti omnibus constabat, Ecclesiarum vtilitati omni cura ac studio prospexit. Ac propterea nono persecutionis anno, capite amputato, erat a Deo insigni martyrij corona donatus. Hæc Eusebius. Colitur XXVI Nouembris S. Petrus, sub quo S. Alexandrum inter seniores Presbyteros sacras functiones obiisse mox constabit.

[2] Dum ferro ac flammis in Ecclesiam etiam Alexandrinam tyrannicus furor debaccharetur, schisma nouum in Ægypto conflatum est a Meletio Lycopolitano Episcopo, qui a S. Petro Alexandrino propter crimina depositus, ab eo desciuit. Rem gestam paucis narrat S. Athanasius apologia 2 contra Arianos: Petrus, [cum eodem Petro & S. Achilla calumniis impetitus a Meletianis:] inquit, apud nos ante persecutionem Episcopus, & in persecutione Martyr declaratus, Meletium Episcopum Ægypti nominatum, multis conuictum criminibus, & inprimis, quod idolis sacrificasset, in communi Episcoporum synodo deposuit. Meletius autem non ad aliam synodum confugit, neque eorum successoribus se studuit purgare, sed schisma fecit, adeo vt illius sectatores etiam nunc pro Christianis Meletiani vocitentur. Ac iam tum in Episcopos conuicia dicere incepit, ac primum Petrum, deinde eius successorem Achillam calumniatus est, & post Achillam Alexandrum, idque magna cum calliditate, exemplum ab Absalone mutuatus, vt pudorem depositionis suæ calumniis innocentium vlcisceretur. Hæc S. Athanasius. Ex ea Meletiana factione prodiit Arius, qui impiam contra Dei filium hæresim effudit. De eius origine Sozomenus lib. 1 Hist. Eccl. cap. 14 ista tradit: Iam vero quamquam religio Christiana in ceteris omnibus rebus florebat, tamen disputationes quædam litigiosæ, quæ simulatione scilicet pietatis, [quibus fauit Arius,] & veræ Dei cognitionis eliciendæ, res ante minime exagitatas in controuersiam rursus deducebant, Ecclesias vehementer perturbarunt. Harum disputationum auctor fuit Arius, Ecclesiæ Alexandrinæ apud Ægyptios Presbyter: qui licet initio videretur doctrinæ Christianæ perstudiosus esse, Meletio tamen res nouas molienti adiumento fuit. Cuius partes cum deseruisset, [a S. Petro Ecclesia eiectus:] a Petro Episcopo Alexandrino Diaconus ordinatus est, & rursus ab eodem Ecclesia eiectus, quandoquidem cum Petrus fautores abdicasset Meletij, & eius baptisma improbasset, hic Arius in res a Petro gestas grauiter inuectus est, & quiescere nullo modo potuit. Hæc Sozomenus.

[3] Comprehensus dein a ministris Imperatorum S. Petrus Episcopus est, & carceri inclusus, quando & a variis pro Ario interpellatus est, vt in sacram denuo gratiam, Ecclesiis restitutus, reciperetur. In Actis martyrij S. Petri, quæ tum gesta fuerunt, enarrantur, vbi etiam huius pacis amicitiæq; conciliandæ intercessores habentur SS. Achillas & Alexander. Pauca hæc, quæ huc faciunt, excerpta damus, & primo prout ea excusa sunt apud Surium his verbis: Cognita infelix Arius sententia, gaudens atque exultans ad Christi Ecclesiam cum omni velocitate peruenit, [quē in carcere pro Ario deprecantur SS. Achillas & Alexāder,] & cœpit in dolo quosdam de Presbyteris atque laicis obsecrare, vt ei a S. Petro veniam atque indulgentiam peterent … Cum igitur alio die venirent ad eum viri magni atque religiosi, quos cum Presbyteris idem nefandus direxerat, ingredientes carcerem, proiecerunt se ad genua B. Petri, obsecrantes eum cum lacrymis, vt Arium a vinculo damnationis absolueret, & eum in sancta Ecclesia presbyterij ministerio restitueret. Dans autem eis beatissimus Petrus manum, eleuauit eos, dicens: Quid vultis, dilectissimi mihi fratres, aut quid quæritis? At illi respondentes dixerunt: Precamur beatitudinem tuā, venerabilis Pater, vt digneris veniam præstare infelicissimo Ario, & absoluas eum a vinculo, quo eum vinxisti … Tunc venerabilis Petrus cum ingenti gemitu lacrymans, ait: Pro Ario me obsecrastis, dilectissimi fratres, qui sponsam Christi violare conatur? Hic Arius, pro quo rogatis, soli Deo mortuus est, & a facie illius hic & in futuro seculo proiectus … Hæc dicente beatissimo Petro, viri qui pro indulgentia eius venerant petere, proiecerunt se ad pedes eius, & veluti muti sunt effecti, nec quidquam de eo illi amplius locuti sunt. Videns autem beatissimus Petrus ita eos pauore perterritos, apprehendit duos ex ipsis seniores Achillam & Alexandrum. Hinc prosequor ex Actis a Baronio editis ad an. 310 num. 5 S. Paullulum eos segregauit a ceteris, & clauso eorum sermone, dixit ad eos: Nolite me, fratres, tamquam inhumanum ac rigidum accipere. Reuera enim & ego homo sum, sub lege peccati degens: sed credite meis sermonibus. Latens est Arij dolus, omnem supergreditur impietatem. [sed admonentur de scissura Ecclesiæ per Arium facienda,] Et hoc non a meipso asserens, eius sancio segregationem. Hac etenim nocte, dum solenniter preces ad Dominum funderem, astitit mihi quidam puer, quasi duodecim annorum, cuius faciei claritatem ferre non poteram. Nā tota hæc cella, in qua stamus, immenso lumine radiabat: ipse autem linostinum erat indutus colobium, scissum in partes vtrasque a collo vsque ad pedes: tenensque gemina manu colobij scissuras, applicabat eas pectori suo, quatenus propriam tegeret nuditatem. Ad hanc quidem visionem ego miratus obstupui. Mox vbi data est mihi loquendi fiducia, exclamans dixi: Domine, quis scidit tibi indumentum? Et ille: Arius mihi scidit: sed præcaue omnino, ne eum in communionem recipias. Ecce enim crastina die venturi sunt, qui te pro eo postulabūt. Vide ne suscipias, [& successione vtriusque in episcopatu:] acquiescēs illis: quin potius iubeto Achillæ & pariter Alexandro Presbyteris, qui post tuum exitum recturi sunt Ecclesiam meam, ne aliquatenus illum recipiant. Tu autem futurus es Martyr, mortem velocius expleturus. Hæc ibi, quibus priora Acta addunt exhortationem S. Petri ad duos illos Presbyteros. Qua finita Achillas & Alexander complexantes & osculantes manus eius, lacrymantes flebant, eo quod dixerat eis, amplius faciem meam non videbitis: & ita venerunt vbi erant populi stantes, Clerici & laïci: & locutus est de doctrina fidei, quæ est in confessione Domini nostri Iesu Christi, & orans iterum salutauit eos in pace. Qui recedentes, secreto nuntiauerunt populo, quæcumque Dominus B. Petro de Arij blasphemiis reuelauerat, vel quæcumque facere commoniti fuerant, vt eum coram omnibus anathematizarent, & in ecclesiam ingredi numquam sinerent.

[4] Hactenus Acta B. Petri, quem anno persecutionis IX, Christi CCCX, martyrij corona donatum supra ex Eusebio diximus. [S. Achillas Episcopus Arium Presbyterū creat.] Subrogatus mox est in Sedem Alexandrinam Achillas, in quo nimia animi facilitas videtur reprehendenda, quod contestationum S. Petri decessoris immemor, Arium pœnitentiam simulantem, & callida arte sese in eius amicitiam insinuantem, admiserit, & presbyterij honore auxerit: de quo ista Sozomenus lib. 1 cap. 14 tradit: Vbi vero Petrus martyrio occubuerat, Arius venia ab Achilla petita, non solum permissus est diaconatu fungi, verum etiam ad presbyterij gradum elatus est. Accidisse suspicatur Baronius, vt Achillas Arium a Meletianis schismaticis se deficere profitentem, in horum odio contineret. Nam, vt S. Athanasius loquitur Apologia 2, Meletiani erant homines prorsus fide indigni, schismatici, hostes Ecclesiæ, a temporibus B. Petri, cui insidias posuerunt, & Achillæ eius successoris, quem calumniati sunt, & Alexandri, quem vsque ad tribunalia Cæsaris calumniis persecuti sunt, Astorat. I contra Arianos, hos Iezabeli appellat similes, qui dolosos sibi Meletianos conciliarunt: memores, quomodo isti primum beato Martyri Petro, dein Magno Achillæ, postremo etiam B. Alexandro se aduersarios opposuerint. Colitur Magnus Achillas VII Nouembr. mortuus anno CCCXI. Nam, vti asserit Theodoretus lib. 1 cap. 3 Episcopatum Achillas ad exiguum tempus administrauit, & Ecclesiæ Alexandrinæ clauum tenuit: [illi succedit S. Alexander an. 311.] cui successit Alexander doctrinæ Euangelicæ propugnator acerrimus. Gelasius Cyzicenus in historia Concilij Nicæni tomo 2 editionis Regiæ pag. 341 Episcopatui Achillæ menses solum quinque tribuit: at sex menses aßignantur in historia Patriarcharum Alexandrinorum simul cum Chronico Orientali ab Abrahamo Ecchellensi edita.

§ II S. Alexandri iudicium de baptismate ab Athanasio puero æqualibus impertito. Templum S. Theonæ constructum. Hæresis Arij detecta. Epistolæ ad varios. Concilia Alexandriæ habita.

[5] Qvod Metaphrastes in Vita S. Athanasij scribit contigisse, cū S. Alexāder Alexandriæ Antistes in Episcopum consecratus esset, τότε τοῦ ἁγίου Ἀλεξάνδρου τοῦ Ἐπισκόπου Ἀλεξανδρείας τὴν ἱεροσύνην ἐγχειρισθέντος, hic ex Ruffino qui propior iis temporibus fuit, referimus: asserit ipse, ab his, qui cum S. Athanasio vitam duxerant, se accepisse, [Diem natalē S. Petri Martyris celebrat:] quæ lib. 10 cap. 14 ita narrat: Tempore quo apud Alexandriam Petri Martyris diem Alexander Episcopus agebat, cum post expleta solennia conuenturos ad conuiuium suum Clericos expectaret, in loco mari vicino videt eminus puerorum multitudinem super oram maris ludum, imitantium, vt fieri solet, Episcopum, atque ea, quæ in Ecclesiis geri mos est. Sed cum intentius diutine pueros inspectaret, videt ab his geri quædam etiam secretiora & mystica. Perturbatus illico vocari ad se Clericos iubet, atque eis, quid eminus ipse videret, [S. Athanasiūpuerili lusu Episcopum, videt pueros baptizantem:] ostendit. Tunc abire eos & comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent, quis eis ludus, & quid egissent & quomodo, percunctatur. Illi, vt talis habet ætas, pauidi negare primo, deinde rem gestam per ordinem pandūt: & baptizatos esse a se quosdam catechumenos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerilis Episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his, qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint, quidue responderint, simul & ab eo qui interrogauerat; vbi videt secundum religionis nostræ ritum cuncta constare; collocutus cum concilio Clericorum, statuisse traditur illis, [re in concilio examinata, iudicat baptismum non reiterandum:] quibus integris interrogationibus & responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptisma non debere: sed adimpleri ea, quæ a Sacerdotibus mos est. Athanasium vero atque eos, quos ludus ille vel Presbyteros habere visus fuerat vel ministros, conuocatis parentibus sub Dei obtestatione tradit Ecclesiæ suæ nutriendos. Paruo autem tempore exacto, [illum litteris instructum adsciscit,] cum a Notario integre & Grammatico sufficienter Athanasius fuisset instructus, continuo, tamquam fidele Domini commendatum, a parentibus restituitur Sacerdoti, ac veluti Samuel quidam in templo Domini nutritur, & ab eo pergente ad Patres in senectute bona ad portandum post se Ephod sacerdotale deligitur. Hactenus Ruffinus, cuius auctoritate citata eadem in epitome contracta refert Socrates lib. 1 cap. 11. Sozomenus eumdem Ruffinum totidem verbis describit, additq;, cum S. Athanasius nondum esset pubertatem adeptus illud euenisse: Græce, οὔπω προσήβῳ γενομένῳ, τόδε φασὶν ἐπ᾽ ἀυτῷ συμβεβηκέναι. Nam quamuis hæc contigerint anno Christi CCCXI, quo Annalibus suis inseruit Baronius, vix est vt impuber fuisse Athanasius videri poßit, quin S integris quindecim annis elapsis, post S. Alexandri obitum fuit Episcopus Alexandrinus constitutus. Sed ea exactius ad 2 Maij, quo die S. Athanasius colitur, [scribam constituit:] poterunt examinari. Habuit interim Alexander illum & conuictorem suum & scribam, siue, vt Sozomenus loquitur, ὁμοδίαιτον ἐ͂ιχε καὶ ὑπογραφέα.

[6] S. Athanasius apologia 1 ad Constantium Imperatorem crimen sibi obiectum diluens, quod in magna ecclesia, priusquam dedicaretur, synaxis habita sit, exemplo Patrum id fieri potuisse ostendit. [templum S. Theonæ extruit:] Beatæ siquidem memoriæ Alexander, inquit, cum alia loca angusta essent, in ecclesia maiore Theonæ, quam ædificabat, synaxes celebrari voluit: id enim iubebat hominum frequentia, nec in cogendo populo respexit, eam nondum exædificatam esse. Meminerunt Ecclesiæ huius S. Epiphanius hæresi 69 & Baronius in Notis ad XXIII Augusti. Etenim, addit S. Epiphanius, quotquot Alexandriæ sunt Catholicæ communionis ecclesiæ, vni Archiepiscopo subiectæ, [Presbyteros singulis ecclesiis præficit:] suus cuique præpositus est Presbyter, qui Ecclesiastica munera iis administret, qui circa ecclesias illas habitent, eorumque conuenticula Vici, siue Lauræ, ab Alexandrinis vulgo nominantur.

[7] Ex his Presbyteris, siue Parochis, aut Pastoribus erat tum Arius, quem ait idem Epiphanius, Baccalensis cuiusdam ecclesiæ sub S. Alexandro præfecturam gessisse: cui etiam sacræ Scripturæ interpretationem concreditam tradit Theodoretus lib. 1 cap. 2, [Arium in honore habet:] eumq; in honore atque existimatione apud Alexandrum fuisse monet Sozomenus lib. 1 cap. 14. At contra Arius, vt addit Theodoretus, cum videret Alexandrum ad Episcopatus gubernacula designatum, inuidiæ flammam, qua incendebatur, minime reprimere, sed ea vehementius inflammatus, materiam contentionis & discordiæ indies aucupari laborauit: [ab eo calumniis impetitur:] ac tametsi in præstabilem eximiamque Alexandri viuendi rationem acriter aciem intendendo, nihil ad falsam criminationem contra eum confingendam potuit omnino reperire, tamen æstus inuidiæ eum quiescere non siuit. Istum igitur cum hostis veritatis diabolus nactus esset, eius conatibus Ecclesiam procellis miscere exagitareque instituit. Nam persuasit illi, vt Apostolicæ Alexandri doctrinæ aperte resisteret. Quæ Epiphanius citato loco ita exponit: Hunc igitur Arium Alexandri Presbyterum Satanæ spiritus inuadens impulit, vt (quemadmodum scriptum est) puluerem aduersus Ecclesiam excitaret, ex eoque haud mediocre incendium erumperet: quod vniuersum propemodum Romanum Imperium ac præsertim Orientales illius partes corriperet … Fuit blandus inprimis atque omnium animas adulationum illecebris deuinctas tenebat. [a quo & in hæresin pellectas Virgines, Presbyteros, Episcopos, intelligit:] Quare breui septingentas fere Deo consecratas Virgines ab Ecclesia abstractas in vnum coëgit. Addunt & Presbyteros ab eo septem, ac duodecim Diaconos abductos. Quin etiam pestiferum illius virus ad Episcopos vsque peruasit. Nam Secundum Pentapolitanum Episcopum cum aliis nonnullis in partes suas pertraxit. Quæ omnia clam B. Alexandro Episcopo in Ecclesia gerebantur, donec Meletius … rem omnem ad Alexandri Archiepiscopi aures detulit. Hic namq; Alexander, teste Theodoreto, sacrarū Scripturarū disciplinæ obsecutus, Filium Patri honore parem, eamdemque cum Genitore habere substantiam docuit: ast Arius palam contra veritatem pugnans eum creatum & factum affirmauit. Quin etiam adiecit, tempus aliquando fuisse cum non erat, & alia nonnulla, quæ ex eius libris multo apertius possunt intelligi … Alexander igitur doctrinæ Apostolicæ patronus, primum hortatione & consilio eum a sententia deducere tentat. Sed, vti docet Ruffinus lib. 10 cap. 1, [lenitate eū ad viā veritatis reducere studet:] cum Alexander Episcopus natura lenis & quietus, assiduis commotionibus Arium cuperet a prauo incepto & assertionibus impiis reuocare; nec tamen res ex sententia procederet, quod plerosque iam contagio pestiferæ assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, verum & per alias vrbes prouinciasque dispersa, pernitiosum fore credens dissimulare, & aliis plurimis Consacerdotibus suis rem indicat.

[8] Hæresis hæc Arij palam innotuit, quo tempore, vti Orosius lib. 7 cap. 28 testatur, Crispus & Constantinus fuere Cæsares creati: quod Gallieno & Basso Consulibus, anno CCCXVII, Kalendis Martij contigisse notat Idatius. Quo tempore Alexander, vti asserit Socrates, [concilio anno 317 habito,] concilio multorum Episcoporum conuocato, Arium & eius opinionis fautores presbyterij gradu abdicat: qua de re ad Episcopos cuiusque ciuitatis scripsit. In ea epistola ibidē a Socrate relata asserit, fere centū Ægypti & Libyæ Episcopos in vnum conuenisse. Rem gestam Epiphanius citata ante hæresi 69 ita exponit: Alexander habito Presbyterorum, ac quorumdam Episcoporum qui aderant, conuentu, de eo (Ario) quæstionem habet, ac diligenter examinat. Tum veritati cedere detrectantem eiicit ex Ecclesia, ac tota ciuitate proscribit: [pertinacem cum asseclis vrbe expellit:] cum quo & Virgines illæ & Clerici, quos antea commemoraui, cum reliqua multitudine haud exigua ab Ecclesia distracti sunt … Interim Arius diuortium ac dissidium vbique faciens, & in vniuscuiusque animos callide sese insinuans, multos perdidit. Sed vbi deprehensus, & in vrbe conuictus, atque omnium præconio traductus est, Alexandria fugiens, in Palæstinam abiit. Ibi singulos Episcopos adire ac prensare adularique cœpit, quo plures sibi suffragatores adiungeret. Ex his quidam illum receperunt: alij vero repulerunt. Quæ mox vt ad aures Alexandri Episcopi perlata sunt, encyclicas ad singulos Episcopos litteras dedit, [70 epistolas ad varios Episcopos scribit:] quæ hodieque studiosorum in manibus versantur, numero fere septuaginta. Scripsit inter alias ad Eusebium Cæsareæ Episcopum, qui adhuc supererat, & ad Macarium Hierosolymorum, Asclepium Gazæ, Longinum Ascalonis, Macrinum Iamniæ Episcopum, & alios. Item in Phæniciam ad Zenonem quemdam antiquum Tyri Episcopum & alios. Scripsit & in Cœlen-Syriam. Missis his epistolis, quibus eos incusabat, qui Arium receperant, rescripsere ad Alexandrum singuli, quidam dissimulanter & callide, alij ex animo & sincere. Nonnulli exceptum a se hominem negabant, alij per ignorantiam admissum. Erant & qui eo se consilio recepisse faterentur, vt eum lucri facerent. In summa varia litterarum argumenta fuerunt. [a variis rescriptum:] Ast Arius scriptis ad omnes Episcopos litteris, ab omnibus passim exclusus, a nemine præterquam a fautoribus suis, suscipiebatur: quorum princeps erat Eusebius grandi admodum natu Episcopus Nicomediensis. Hæc S. Epiphanius. At Socrates, relata Encyclica S. Alexandri epistola, inter alia addit, maxime omnium Eusebium Nicomediensem Episcopum ad dissensionem incitatum, [ab Eusebio Nicomediēsi in Arij fauorem:] quod Alexander eius nomen suis litteris grauius perstrinxerat … Is autem tametsi ad Alexandrum litteras scribere non destitit, vt controuersiam inter ipsos ortam missam faceret, Ariumque cum suis in Ecclesiam reciperet; alios tamen, qui alias incolebant ciuitates, cohortatus est, vt Alexandri voluntati prorsus refragarentur: vnde tumultus ingens nusquam non concitatus est … Commiscebantur item Arianis Meletiani, qui non multo ante fuerant ab Ecclesia segregati … Ceterum quibus Arij opinio absurda videbatur, hi iudicium Alexandri de Ario datum approbarunt, rectamque & æquam sententiam contra eos, qui sic sentiebant, esse pronuntiatam existimarunt.

[9] Perrexit S. Alexander in laboribus pro Filij Dei diuinitate defendenda susceptis, [scribit S. Siluestro Papæ:] ac Romam ad S. Siluestrum Papam, & Constantinopolim ad Alexandrum Archiepiscopum litteras misit. Perierunt priores, quarum tamen memoria extat in epistola S. Liberij Papæ ad Constantinum Imperatorem, in qua ista leguntur: Manent litteræ Alexandri Episcopi ad Siluestrum sanctæ memoriæ destinatæ: quibus significat ante ordinationem Athanasij vndecim tam Presbyteros, quam etiam Diaconos, quod Arij hæresin sequerentur, se Ecclesia eiecisse. [Alexandro Ep. CP.] Epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum admodum longa a Theodoreto lib. 1 cap. 4 edita est, in qua anathemate damnati Presbyteri & Diaconi nominantur: [& aliis:] qua relata addit, eumdem Alexandrum litteras in eamdem sententiam scripsisse ad Philogonium Antiochenæ Ecclesiæ Antistitem, ad Eustathium, qui id temporis Beroeæ rexit Ecclesiam, & ad alios, qui erant dogmatum Apostolicorum Patroni. Quin Arius ne se continere quidem potuit, sed scripsit etiam ipse ad eos, quos suæ opinioni se censuit habere consentientes. Quod vero nihil falsi contra eum Diuus Alexander scripserit, Arius ipse litteris, quas dedit ad Eusebium Nicomediæ Episcopum, locuples testis est. Has litteras adiunxit cap. 5 Theodoretus; ac dein cap. 6, quas Eusebius ad Paulinum Episcopum Tyri scripsit. Addit & Epiphanius epistolam Arij ad Alexanderum: in qua calliditas eius in occultanda hæresi apparet.

[10] Siluester Papa accepta S. Alexandri epistola, cognitisq; Arianorum turbis Alexandriæ & alibi excitatis, vt quamprimum emergentem hæresim comprimeret, Hosium Episcopum Cordubensem, quem Constātino Imperatori gratum nouerat, [a S. Siluestro & Cōstantino Imper. pro pace Ecclesiæ sollicitis.] delegit: qui in Orientem missus, implorato auxilio Imperatoris conuocaret Concilium, Sedisq; Apostolicæ auctoritate gliscens incendium restingueret. S. Athanasius apologia 2 contra Arianos Concilium ab Hosio ceterisque Episcopis collectum, generale appellat, ob hanc scilicet Sedis Apostolicæ auctoritatem illi communicatam. At Constantinus Imperator (verba sunt Socratis lib. 1 cap. 4) cum de his rebus certior factus esset, incredibilem animo hausit dolorem, perturbationemque illam censuit suam ipsius calamitatem esse. Extemplo igitur illud discordiæ incendium, quo inter ipsos exardescebant, restinguere serio aggreditur, litterasque per virum spectatum & fidelem, Hosium nomine, Episcopum Cordubæ, [mittitur Hosius Alexandriā,] quæ est ciuitas Hispaniæ, (hūc enim Imperator singulari amore complexus est, & honore summo prosecutus) ad Alexandrum & Arium mittit. Quarum litterarum partem aliquam citat Socrates, integras Eusebius lib. 2 Vitæ Constantini cap. 63 habet, sed homo Arianus, qui eas aut ipse corrupit, aut ab Eusebio Nicomediensi itidem Ariano violatas aut compositas inseruit, culpa rerum perturbatarum in S. Alexandrum reiecta. Interim Hosius Legatus Sedis Apostolicæ ac litteris Imperatoris munitus, ad S. Alexandrum in Ægyptum profectus, [concilium cogitur:] omnes illarum prouinciarum Episcopos Antistiti Alexandrino subiectos ad Concilium, quod Athanasius Generale appellat, conuocauit. Quæ ibidem gesta sunt, exciderunt, exceptis pauculis, quæ apud S. Athanasium leguntur, scilicet Colluthum Presbyterum, qui tamquam Episcopus, cum non esset, plurimos Presbyteros ordinarat, depositum esse, & cum laicis in ordinem redactum, atque in eo statu reliquo vitæ tempore permansisse. Socrates lib. 3 cap. 5 asserit hæresim Sabellianam ab Hosio tunc explosam ac reiectam fuisse. At quæ de Ario ibidem fuere conclusa, alta iacent obliuione sepulta.

§ III In synodo Nicæna auctoritate S. Alexandri gesta. Eius fortitudo animi contra Arianos. Obitus, cultus sacer.

[11] Verum vbi contra, quam expectabatur, res non succederet, & contentio reconciliationem concordiæ impediret, Hosiusque ad pacem faciendam missus, re infecta reuerteretur; [Concilium Oecumenicum Nicææ habendum indicitur:] Constantinus indicit concilium Nicææ, scribitque ad omnes Ecclesiarum Præsides, vt ad diem præstitutum adsint. Ita Sozomenus lib. 1 cap. 16. At Ruffinus lib. 10 cap. 1, Tunc Constantinus, inquit, ex Sacerdotum sententia apud vrbem Nicæam Episcopale concilium conuocat, ibique Arium trecentis & octodecim Episcopis residentibus adesse iubet, ac de eius propositionibus & quæstionibus iudicari. Fuere potißimum, quorum ex sententia coactū Concilium, S. Siluester Pontifex Romanus, S. Alexander ac ceteri Orientis Patriarchæ, ex quibus Alexandrum de hac Arij hæresi ad Imperatorem scripsisse tradit Epiphanius: & in sexta Synodo Oecumenica act. 18 dicuntur Siluester Papa & Constantinus Imperator magnam Synodum apud Nicæam congregasse. Habita ea est Paulino & Iuliano Coss. anno CCCXXV, cœpta XIII Kalend. Iulij, [habitum an. 325,] terminata VIII Kalend. Septemb. De consessu S. Alexandri & præcipuorum virorum Bellarminus li. 1 de Conciliis, cap. 19 ista tradit: Itaque si coniectare licet, tres ordines erant in Concilio, vnus a dextris, alter a sinistris, & tertius in capite aulæ totius, & quidem in hoc tertio medius sedebat Imperator inter Episcopos Hosium legatum Pontificis, [quo ibidem loco cum aliis S. Alexander præsedit,] & Alexandrum Episcopum Alexandrinum, nec non Vitum & Vincentium, Legatos item Apostolicos. Deinde ordinis eius, qui erat a dextris, sedebat Eustathius Episcopus Antiochenus: alterius autem ordinis, qui erat a sinistris, sedebat primus Macarius Episcopus Hierosolymæ, atque hac ratione seruabatur ordo dignitatis inter primarios. Hæc Bellarminus. Alium ordinem aßignat Baronius ad an. 325 num. 56. Inter subscribentes huic Synodo pag. 211 editionis regiæ post Hosium Episcopum, Victorem & Vincentium, primus est Alexander Alexandriæ magnæ Episcopus: qui in Historia Concilij per Gelasium Cyzicenum pag. 431 & 471 hisce refertur verbis: Alexander Alexandriæ cum Athanasio tunc Archidiacono, [ac subscripsit:] Ecclesiis per totam Ægyptum, Libyam & Pentapolim & regiones finitimas vsque ad Indiæ prouincias. Ad priores subscriptiones pag. 240 ista annotantur: Alexander Patriarcha Alexandrinus, vniuersæ Ecclesiæ Catholicæ clarissimum decus & ornamentum, innumeris ferme Sanctorum elogiis prædicatus, totius agminis quasi Dux ille est, qui primus omnium aduersus Arij impietatem & blasphemiam sublime vexillum erexit.

[12] Apud Gelasium lib. 2 Concilij Nicæni cap. 1 pag. 341 dicitur sacerdotij principatum in Alexandrina Ecclesia suscepisse, [summe ab aliis laudatus:] vir in summo honore ab omni Ecclesiæ Clero & populo habitus, magnificus, liberalis, facundus, æquus, Dei amator, amans hominum, pauperum studiosus, bonus & mansuetus erga omnes, si quis alius. Eumdem Patres congregati paßim sanctissimum collegam appellant, & potißimum in epistola ad Ecclesias per Alexandriam, Ægyptum, Pentapolim & Libyam constitutas, vbi pag. 445 inter alia traduntur ista: Si quid præterea vel Canonibus vel decretis constitutum est, honoratissimus Dominus frater & collega noster Alexander ad vos reuersus certius perferet, vt qui actorum omnium auctor fuerit & particeps. [auctor omnium actorum habitus.] Lætum etiam vobis nuntium afferimus de consensu omnium in celebrando sanctissimo festo Paschatis, quod ea res etiam vestris precibus recte constituta est… Læti igitur ob res prospere gestas & ob pacem & concordiam communiter inter omnes constitutam, tum denique ob excisas radicitus hæreses, collegam nostrum & Episcopum vestrum maiore honore & ardentiore caritate complectimini: qui nos præsentia sua recreauit, & permultum laboris in hac ȩtate sua suscepit, quo vos aliique omnes tranquilliore pace frui possitis. Hæc illi Episcopi. Concilium ergo Nicænum, vti Sozomenus lib. 1 cap. 20 tradit, tum Arium, tum fautores opinionis eius pariter abdicauit, decreuitque ne veniret Alexandriam. Quin etiam verba, quibus eius explicabatur opinio, & librum quem de eodem ediderat, inscripseratque Thaliam, legi vetuit… At vero Imperator non solum Arium mulctauit exilio: verum etiam Episcopis omnibus & populis edictum scriptum misit, vt tum illum, tum eius opinionis fautores, impiorum numero ducerent, & si qui liber reperiretur ab illis scriptus, in ignem coniicerent, quo neque ipsius, neque opinionis, cuius auctor fuerat, vllum monumentum extaret.

[13] Alexander ad Sedem suam Alexandrinam reuersus, quæ de Ario a Patribus in Concilio statuta fuerant, [Alexandriam reuersus,] promulgauit. Cum ergo, inquit S. Athanasius apologia 2, ab ecclesia Arius per beatum Episcopum Alexandrum eiectus esset, Eusebiani discipuli pariter & socij impietatis semetipsos eiectos esse arbitrantes, multis adhortationibus Alexandro scripserunt, [Arium nō vult recipere, aliis pro eo deprecantibus,] ne Arium extra Ecclesiam relinqueret. Alexandro autem ob pietatem in Christum, hominem impium non recipiente, in Athanasium eius Diaconum iras auertunt, & quia eum assiduum esse apud Alexandrum, & in pretio haberi curiose animaduerterent, & quia iam antea eius pro Christo pietatem in Synodo Nicæna, vbi cum magna libertate contra Arianam hæresim disseruerat, experti essent, in grauissimum odium exarserunt. Verum, vt legitur in Vita S. Athanasij apud Metaphrasten, cum Arius impius non acquiesceret, sed etiam in exilio posset per cōplices suos allicere pientissimum Imperatorem Constantinum, & sibi reditum ab exilio pararet, & scriptis fidem suam exponeret, verbis quidem nostræ fidei consentaneis, re ipsa vero valde discrepantibus; [& per Imperatorem instātibus,] in admirationem Imperator raptus, statim eum Alexandriam honoratum remisit. Cum igitur Alexandriam Arius venisset, Alexander Episcopus eum non recepit, incitante illum & excitante ad hoc S. Athanasio tum temporis Archidiacono. Adeo res detestanda eum commouebat, iterum conari mouere hæresin. Ex hoc igitur rursus Ægygtus turbabatur. Tunc etiam, qui cum Eusebio Nicomediensi erant, & ipsi scripserunt, & Imperatorem ad scribendum incitarunt. Athanasius igitur cum Episcopo Alexandro & recusabat vbique illos recipere, & scribens ad Imperatorem docebat, nō recipiendos esse illos, qui semel post fidem abrogatā condemnati sunt. Constantinus grauiter hoc ferens, ab Eusebianis incitatus, hæc scribens S. Athanasio minatus est. Cum voluntatem meam cognitam habeas, omnibus in Ecclesiam ingredi volentibus aditum aperi. [illoq; ad SS. Alexandrū & Athanasiū scribente:] Si enim cognouero, quod aliquos eorum, qui Ecclesiam ambiunt, prohibueris ab aditu, mittam statim, qui te iussu meo condemnet, & loco moueat. Perinde autem & Episcopo Alexandro eadem de Ario scripsit. Hæc autem Constantinus scribebat rationem vtilitatis præfixam habens, ne Ecclesia in schisma distraheretur, sed omnes ad concordiam reducerentur. Acceptis Alexander litteris Imperatoris, parum dein temporis vixit, sed vitam beato cum fine commutauit. Hæc ibi, ad quæ alludens S. Athanasius orat. 1 contra Arianos ista habet: Quod si res quoque nostri temporis contemplandæ sunt, nostis quomodo B. Alexander vsque ad mortem contra hanc hæresin depugnarit, & quot tribulationes, quantosque labores, quamquam iam senex in decrepita ætate, sustinuerit, qui & ipse ad Patres suos appositus est.

[14] Nonnulla, quæ tempore vltimi morbi S. Alexandro contigerunt, narrat Sozomenus lib. 2 cap. 16 his verbis: Eodem tempore Alexander Episcopus Alexandriæ, cum iam de vita decessurus esset, suum in episcopatu successorem Athanasium reliquit, diuina quadam impulsione, [in vltimo morbo S. Athanasiū suum in Episcopatu successorem: fore prædicit:] mea quidem sententia, ad ei suffragandum inductus: siquidem ferunt illum, cum conatus esset aufugere, inuitum ab Alexandro ad episcopatum illum capessendum compulsum fuisse, cuius rei testis est Apollinarius Syrus, qui sic scribit: Neque postea a bello destitere impij, sed vti in initio aduersus beatum huius viri magistrum arma sumpserant, atque ista non aliter atque filius patri, & aduocatus ad erat: ita post in hunc ipsum, vt primum in episcopatum successerat, impetum fecere. Qui tametsi aufugerat, ne in illo gradu locaretur, diuinitus tamen denuo repertus est: quandoquidem diuinis quibusdam indiciis præsignificatum fuerat beato illi viro, qui episcopatum administrauerat, non alium quam hunc eius successorem fore. Nam cum ex hac vita euocaretur, essetque iam morti vicinus, Athanasium, qui neutiquam aderat, nominatim appellat. Atque vbi alter eiusdem nominis, qui forte aderat, cum nomen illud audiret, respondisset, obticuit ille, quasi eum non vocasset. Rursus vocat Athanasium, & cum hoc sæpius fecisset, ille alter Athanasius, qui aderat, deinceps silentio vsus est: siquidem ille, qui aberat, significabatur. Quod etiam Beatus ipse Alexander more Prophetæ aperte indicauit cum diceret: Athanasi, putas te posse effugere: non tamen effugies. Quibus verbis ostendit eum ad certamen vocatum esse. Hæc de Athanasio scribit Apollinarius.

[15] Ita Sozomenus, cui de tempore obitus ista ex Theodoreto addimus, qui lib. 1 cap. 26 sic scribit: Cum Episcopus ille egregius Alexander, qui tam strenue contra Arij blasphemiam decertauerat, quinque menses post concilium Nicææ celebratum finem viuendi fecisset; [moritur elapsis quinque mensibus post synodū Nicænam,] Ecclesiæ Alexandrinæ episcopatum capessit Athanasius, vir a puero diuinis & sacris litteris institutus, & singulis ordinum Ecclesiasticorum muneribus cum summa omnium admiratione perfunctus. S. Athanasius etiam in Apologia II asserit post damnatam in Synodo Nicæna hæresim Arianam, nondum quinque menses præteriisse, cum B. Alexander mortem obiit. Terminata fuit Synodus XXV Augusti, sed illi forsan annectitur tempus illud, quod S. Alexander deinde impendit, dum rebus apud Constantinum Imperatorem, Legatos Sedis Apostolicæ, aliosq; Episcopos confectis, Nicæa Alexandriam reuersus est: quo si sub finem Septembris appulerit, vix quinque menses superfuere vitæ illius vsque ad XXVI Februarij, [an 26 Feb.] quo die eum referunt paßim Tabulæ Ecclesiasticæ. Annus is erat CCCXXVI.

[16] In Historia Patriarcharum Alexandriæ ab Echellensi edita, de actis eius & die obitus ista singularia referuntur in Alexandro XIX Patriarcha: Affirmat Athanasius discipulus huius Patris Patriarchæ, dicens: Pater meus Alexander, quoties Euangelium in sua cella legebat, id stās præstabat, ac lampade accensa, nec vnquam Euangelium sedens legit: [an 17. Aprilis?] nec fregit vnquam ieiunium, quamdiu sol in mundo erat. Obiit autem vigesima secunda Bermudæ die Lunæ. Incidit porro XXII Barmudæ in diem XVII Aprilis, ac fuit dies Lunæ dicto anno CCCXXVI, cyclo Solis XXVII, littera Dominicali B. In Calendario secundo Ægyptiaco a Seldeno lib. 3 de Synedriis veterum Hebræorum cap. 15 edito, atque anno 1286 scripto, dies XXII Barmudæ ita annotatur: Cercesij… Patriarchæ. Quæ autem desunt, num de S. Alexandro intelligenda sint, nos latet. In priore Calendario Ægyptiaco, auctore Abulaibsane Achmede Calcasendio, apud eumdem Seldenum ad diem IX mensis Hathur, qui incidit in V Nouembris fit Commemoratio trecentorum & octodecim Patrum synodi primæ Nicænæ. Quid si illo die a S. Alexandro ad Sedem Episcopalem reuerso facta fuerit dicti Concilij apud Alexandrinos solennis declaratio, ac postea idem Episcopus vsque ad Aprilem per quinque menses & aliquot dies vixerit? [an I Feb.] In MS. Calendario Coptico ab Athanasio Kirchero nobis Roma transmisso, VII die mensis Mechir, siue Amschir, refertur Alexander Patriarcha Alexandrinus. Quæ verba de S. Alexandro, cuius hic acta retulimus, accipienda viderentur, nisi Vita, quæ Romæ in MS. Coptico collegij Maronitici Societatis Iesu extat, ageret de alio Alexandro Patriarcha Iacobitarum, siue Eutychianorum, vti ad primum diem Februarij, in quem conuenit VII Mechir, diximus inter Prætermissos. Num tamen posteriores schismatici in locum prioris ac Sancti Alexandri hunc alterum suæ factionis intruserint, defectu aliorum antiquorum monumentorum diiudicare nequimus.

[17] Latini autem, vt supra diximus, Ecclesiasticis Tabulis inscripsere S. Alexandrum ad hunc XXVI Februarij: [Eius memoria in fastis Latinis.] quo die antiquum Martyrologium Romanum a Rosweydo editum ista habet: Alexandriæ Alexandri gloriosi senis Episcopi. Quæ fere eadem leguntur in MS. Leodiensi S. Lamberti. MS. Treuirense: Alexandriæ, Alexandri gloriosi Episcopi, qui Arium Presbyterum suum de Ecclesia eiecit, & in Nicæno concilio damnauit. At Martyrologia Bedæ, Vsuardi, Adonis, Notkeri, Bellini consentiunt cum Romano his fere verbis: Alexandriæ S. Alexandri Episcopi gloriosi senis, qui post B. Petrum eiusdem ciuitatis Episcopum, Arium Presbyterum hæretica impietate deprauatum, & diuina veritate conuictum, de Ecclesia eiecit, ac postea inter trecentos decem & octo Patres in Nicæno concilio eumdem damnauit. Similia leguntur in MS. Florario, Viola Sanctorum, & quamplurimis MSS. Eumdem referunt Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, Ghinius, aliique recentiores: e quibus vnius Galesinij verba adiungo: Alexandriæ, inquit, S. Alexandri Episcopi, cuius incredibilis religiosi animi virtus in tuenda fide Catholica, & sanctitatis splendor in omni actione maximus eluxit.

[18] Seldenus supra citatus lib. 3 cap. 15 pag. 344 & seqq. tradit ex Eutychio Patriarcha Alexandrino, [An S. Alexander ecclesiam S. Michaëli consecrarit?] a Cleopatra Regina fuisse templum Alexandriæ extructum, ac Saturno dedicatum, ibique Michaëlem quemdam a Gentibus cultum. S. Alexandrum vero, Patriarcham factum, idolum confregisse, & Crucem ex eo confecisse, & nuncupasse templum, Ecclesiam S. Michaëlis. Quod retulisse sufficit. Poterit, vbi de cultu S. Michaëlis agendum erit, de rei veritate inquiri.

DE S. FAVSTINIANO EPISCOPO BONONIENSI IN ITALIA

SECVLO IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Faustinianus, Episcopus Bononiensis in Italia (S.)

Avctore G. H.

§ I Gesta S. Faustiniani. Cultus sacer.

[1] Baronius ad annum Chr. 272 nu. 22 asserit nequaquam sibi persuaderi posse, Bononiam nobilissimam Italiæ ciuitatem, ingenti semper populo refertam, tribus ferme seculis a Christi aduentu dilapsis, caruisse Ecclesia, &, qui ei præficeretur Episcopo. [Bononiensi Episcopo I S. Zamæ] Certe primus censetur S. Zama, qui a Dionysio Romano Pontifice ordinatus, illic Christianam fidem mirifice propagauit: vt his verbis tradunt tabulæ Martyrologij Romani XXIV Ianuarij, quo die de eo egimus.

[2] Eo vero mortuo, inquit Carolus Sigonius lib. I Historiæ Bononiæ, qui Christo dediti erant, Faustinianum, mira hominis sanctitate allecti, substituerunt. Qui ab Episcopo Romano confirmatus, [traditur successisse S. Faustnianus: siue ante Diocletiani persecutionem,] dum dat operam, vt, quam plurimos possit, ad fidem Christi traducat, magnum cum vniuersa Christiana plebe detrimentum accepit. Nam Diocletianus, qui anno Christi CCLXXXIV Imperium, socio biennio post Maximiano sibi assumpto, inierat, Christianis præter modum infensus, quæsitoribus per omnes ciuitates dimissis, acerbissimas de illis quæstiones habendas imperauit. Ex quibus cum vnus Bononiam venisset, templum Christianorum euertit. & diligenti eorum inquisitione facta præter alios, quos Christum constantissime profitentes cruciauit, Hermetem, Ageum, Caium, Agricolam & Vitalem crudelissime interfecit… Atque hæc quidem anno Christi CCCI acta. Zamæ & Faustiniani primorum Episcoporum sepulchrum ad ædem D. Petri, quæ nunc D. Felicis dicitur, cum litteris id significantibus hodierno etiam die visitur. Quinquennio interiecto lux clarissima populo Christiano, variis iam pridem Imperatorum persecutionibus conflictato, affulsit. Nam Imperium Constantinus Magnus, [nactus post eam S. Basilium successorem;] præcipuus Christiani nominis & professor & fautor excepit… Hoc autem tempore cum alij Italiæ populi, tum Bononienses imprimis ipso auctore Episcopo (is Basilius fuit a Siluestro Pontifice datus) non solum vetus templum reædificarunt, sed noua etiam alia ex ritu Christiano, quæ parœciæ dicta sunt, construxerunt.

[3] Hæc in Historia Bononiensi Sigonius: cui assentitur Ludouicus Zacconus lib. 2 Compendij Vitarum Sanctorum Italice editi, additq; S. Faustinianum tempore persecutionis sanctis exhortationibus suos in fide corroborasse, animis etiam ad martyrium sustinendum additis, quorum alioquin nonnulli nutare videbantur, deq; palma martyrij relinquenda, & fide Christi abneganda cogitare.

[4] Idem Carolus Sigonius, qui Bononiæ linguæ Latinæ Professor floruit, ibidem anno 1586 edidit quinque libros de Episcopis Bononiensibus, [siue, tum Sede vacante,] ac libro primo censet S. Zamam ante annum trecentesimum & persecutionem Diocletiani in pace mortuum esse, ac deinde vacasse Sedem per annos ipsius persecutionis; qua enarrata agit de S. Faustiniano his verbis: Anno inde tercentensimo duodecimo Constantinus Imperator Maxentio tyranno deleto, Italiam ac Romam in potestatem adduxit, ac Christianus effectus, lucem tandem pacis optatissimæ attulit. [factus Episcopus an. 312] Itaque, vt summa erat pietate ornatus, non sacras solum Deo ædificari basilicas iussit, multisque ipse in locis extruxit, sed magno etiam in honore ipsos basilicarum Antistites habuit. Quare vt reliquæ ciuitates, sic Bononia quoque sæua persecutionis tempestate defuncta, Episcopum sibi asciuit. Hic vero S. Faustinianus fuit, qui reliquias Christianorum, superiore Ecclesiæ naufragio dissipatas, iudicatur vndique collegisse, [creditur cultum religiolum restituisse: & forte Arium damnasse, Romæ] ac Constantini instituto ædificandam basilicam præparasse. Fieri etiam potest, vt idem synodo Romanæ inter centum sexdecim Episcopos interfuerit, quos S. Iulius Pontifex ad confirmandum Nicȩnum Concilium contra Arium anno tercentesimo tricesimo septimo aduocauit. Situs est autem in eodem monumento quo Zama: quod adhuc ad S. Felicem cum hoc titulo visitur: Hic requiescunt corpora Zamæ primi Episcopi, & Faustiniani secundi ciuitatis Bononiæ. Memoria agitur III Kalendas Februarij.

[5] Hæc Sigonius de Episcopis Bononiensibus, & mox S. Basilium subiungit. Vghellus tomo II Italiæ sacræ inter Faustinianum ac Basilium interponit duos Episcopos, Domitianum scilicet & Ioannem: ac nihilominus tradit S. Faustinum, ita Faustinianum appellat, eam Ecclesiam rexisse temporibus Constantini Magni anno CCCXII, & e viuis exemptum esse XXX Ianuarij. Cherubinus Ghirardaccus lib. I Historiæ Bononiensis Italice editæ annum mortis S. Faustiniani aßignat CCCL, diem vero cultus sacri XXIX Ianuarij: reliqua fere ex Sigonio de Episcopis Bononiensibus describit, addens cum eodem se ea referre ex Vita S. Petronij, quæ est apud monachos S. Stephani, & Fr. Leandro in Historia Bononiensi. Addit autem Ghirardaccus eumdem S. Faustinianum interfuisse primo Concilio Generali Nicææ habito, & inter trecentos octodecim Episcopos Arij hæresin condemnasse. [& in Concilio Nicæno:] Habita ea Synodus anno CCCXXV. ac desunt plurima nomina eorum, qui subscripserunt, & maxime Episcoporum Ecclesiæ Occidentalis: vti omnium Episcoporum, qui supra indicatæ Synodo Romanæ interfuerunt. Vtrique Synodo interfuisse S. Faustinianum sentit Celsus Faleonus in Memoriis historicis Ecclesiæ & Episcoporum Bononiensium, vbi virtutes actionesq; eiusdem S. Faustiniani pluribus amplificat. [an extruxerit ecclesiam SS. Petri & Pauli?] Quæ visitur prope templum S. Stephani Protomartyris ecclesia SS. Petro & Paulo dicata, in quam S. Ambrosius corpora SS. Vitalis & Agricolæ magna cum solennitate transtulit, constructa traditur a S. Basilio, ab aliis vero a S. Faustiniano; a nonnullis ab hoc incepta, ab illo vero perfecta.

[6] Antonius di Paolo Masinus in Bononia perlustrata, celebrari ait XXVI Februarij natalem S. Faustiniani: [Colitur 26 Februarij.] quo die de eodem Officium Ecclesiasticum ritu duplici celebratur: & ex tabulis Ecclesiæ Bononiensis hæc in Martyrologio Romano leguntur: Bononiæ S. Faustiniani Episcopi, qui eam Ecclesiam Diocletiani persecutione vexatam verbo prædicationis firmauit & auxit. Refert eumdem hoc die Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, eiusq; acta contraxit ex relatione Sigonij de Episcopis Bononiensibus, vti etiam Gaspar Bombacus in Memoriis sacris vrbis Bononiensis, qui etiam solennitatem eiusdem celebrari XXVI Februarij asserit, quem etiam diem aßignat Zacconus.

§ II Apparatus præuius Translationis corporum SS. Zamæ & Faustiniani.

[7] Gabriel Palæotus postquam Concilio Tridentino interfuerat Rotæ Auditor, creatus est anno ⅭⅠƆⅠƆLXV a Pio IV S. R. E. Cardinalis, ac deinde a successore Pio V Episcopus Bononiensis, [Palæotus Archiep. Bonon.] cuius vrbis ciuis erat. Erecta dein anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXII in Metropolim Ecclesia Bononiensi primus a Gregorio XIII constitutus est Archiepiscopus. Hic inter alia insigniora opera præclare desudauit in Sanctorum Reliquiis a loco minus culto aut ornato ad honestiorem atque ampliorem deferendis, idq; sæpe Magistratu atque vrbe ipsa efflagitante atque impellente, & fere Summo Pontifice prius admonito atque annuente. [transsert corpora SS. Zamæ & Faustiniani] Eiusmodi quatuor Translationes solenniter celebratas profert Archiepiscopale Bononiense, anno ⅭⅠƆⅠƆXCIV, dum adhuc viueret Palæotus, Romæ excusum: in quo refertur tertia Translatio corporum SS. Zamæ & Faustiniani, celebrata IV Maij anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXVI: [an. 1586.] ex qua relatione nonnulla excerpta hic damus.

[8] Iacebant hæc sacra corpora in marmoreo quodam vetustissimo vase in cœmeterio ecclesiæ S. Felicis, qui locus olim suburbium erat, [ex cœmiterio S. Felicis,] vbi & Episcopalis ecclesia & Episcopalis residentia habebatur, nunc vero vrbi includitur, estque monasterium sanctimonialium Ordinis S. Claræ. Solennitas autem ad hoc vsque tempus producta est, tum vt Capella maior, quæ in metropolitana ecclesia ædificabatur, ædificij amplitudine ac magnificentia, illustribus picturis & statuis, oculis omnium & admirationem & oblectationem afferret non exiguam; tum vt Episcoporum frequentia, qui ad Concilium prouinciale primum Bononiense celebrandum conuenirent, dignius ageretur. [tempore Concilij prouincialis:] Præterea Illustrissimus Archiepiscopus ad hanc Translationem sua præsentia honestandam inuitauit etiam omnes Episcopos ciues Bononienses, his, quæ sequuntur litteris, quæ omnibus & singulis communes erant.

[9] Reuerendissime Domine. Sacra corpora SS. Zamæ & Faustiniani, [inuitat hac epistola] primi & secundi Episcoporum huius Ecclesiæ Bononiensis, quorum memoria in Martyrologium Romanum relata est, & apud nos duplici officio quotannis celebratur, hactenus humiliori loco, prout superiora ferebant tempora, & minus ornato, quam decet, recondita, ad nostram metropolitanam basilicam transferre, & in maiori altari collocare Deo adiuuante statuimus, die IV proximi mensis Maij. Cum vero Translationes huiusmodi solenni apparatu & frequentia Episcoporum ac magno concursu fidelium celebrari soleant; [ad eam celebritatem] id quod & ab Ecclesiasticæ historiæ lectione accepimus: & nostris quoque temporibus ab Episcopis grauissimis & religiosissimis obseruatum esse scimus; nos vt muneri nostro satisfaciamus, [Episcopos Bononia oriundos,] & cælestium horum Patronorum meritis pro viribus aliqua ex parte respondeamus, Amplitudinem vestram Reuerendissimam, ad hunc spiritualem triumphum sua præsentia exornandum, his nostris litteris inuitare voluimus. Nam cum beatissimi hi nostri Antistites fidei fundamenta in hac vrbe primi iecerint, & salutaribus illam institutis primi amplificarint, iure suo exigere videntur, vt tum ab vniuersis ciuibus Bononiensibus debitus illis hic Christianæ pietatis honor tribuatur: tum vero a nobis Episcopis, qui eos in hac pastorali administratione, veluti fortissimos ac sapientissimos Duces agnoscimus, potissimum debetur. Quare huiusmodi officium, vt patriæ ipsi perhonorificum, & pietate Dominationis vestræ Reuerendissimæ dignissimum, nobisque gratissimum ab ea vehementer exposcimus. Deus illi gratiam suam copiose largiatur. Datum Bononiæ &c.

[10] Nomina Reuerendißimorum Episcoporum, ad quos litteræ missæ sunt, ita recensentur:
D. Marcus Antonius de Marsiliis Archiepisc. Salernitanus. [horum nomina:]
D. Ludouicus Bentiuolus Episcopus Tiferni.
D. Christophorus Boncompagnus Archiepiscopus Rauennæ.
D. Alexander Musottus Episcopus Imolæ.
D. Ioannes Franciscus Canobius Episcopus Foroliuiensis.
D. Celsus Pasius Episcopus Castri.
D. Iacobus Masinus Episcopus Signij.
D. Nicolaus Horatius Episcopus Catanzari.
D. Georgius Mangiolus Episcopus Auersæ.
D. Alexander Cospus Episcopus Vigeliensis.
D. Vincentius Torfaninus Episcopus Arimini.
D. Iulius Cæsar Segnius Episcopus Reatinus.
D. Aloysius Marescottus Episcopus Strongoli.
D. Sigismundus Zannettinus Episcopus Firmanus.
D. Ioannes Antonius de Grassis Episc. Fauentiæ.
D. Vincentius Casalius Episc. Massȩ & Populoniȩ.
D. Angelus Perutius Episcopus Sarsinæ.

Ex his omnibus venerunt Reuerendissimi Domini Episcopi Sarsinæ, [aliqui adfuerunt] Tiferni, Imolæ, Foroliuien. Castri, Auersæ, Fauentiæ, & Massæ. Præter quos etiam interfuit D. Iacobus Diedus Episcopus Cremæ. Reliqui ob itinerum difficultatem & longitudinem tum aliis grauibus impedimentis detenti, [aliis impeditis,] humanissimis litteris, & pio in sanctissimos Præsules affectu plenis, se venire non posse responderunt.

[11] Atque vt dignitati atque ornamento in hac actione fructus etiam spiritualis accederet, obtinuit Illustrissimus Archiepiscopus plenariam indulgentiam a Sixto Papa V datam die XXIII Aprilis anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXVI Pontificatus anno I sub hoc exordio: [Indulgentiam plenariā dat Sixtus V.] Exponi nobis fecisti, quod, cum in ciuitate Bononiensi extra ecclesiam SS. Naboris & Felicis in loco minus decenti & aperto reperiantur corpora SS. Zamæ I & Faustiniani II Episcoporum Bononiæ, cuperes illa ad locum altaris maioris ecclesiæ tuæ Metropolitanæ Bononiæ, vbi honorificentius custodiri possint, transferre &c. Sensus reliquæ partis mox proferetur.

[12] Appropinquante ipsius Translationis die, vt populus, quid esset hæc solennitas, ab ipso Pastore intelligeret, atque ad eam celebrandam magis inflammaretur, voluit Illustrissimus Archiepiscopus litteras, [Archiepiscopus in litteris Pastoralibus] vt vocant, Pastorales de eadem Translatione, vulgari etiam sermone redditas, & a concionatoribus promulgari, & per vrbem affigi. Earum hoc exordium est: Gloriosa corpora Sanctorum inhabitantis Spiritus sancti domicilia &c. In quibus antiquo cultu Reliquiarum occasione harum transferendarum iam dicta, prima Bononiensium ad Christum conuersione, & rebus gestis SS. Zamæ & Faustiniani explicatis, ita populum adhortatur: In id vero huius præsertim solennitatis tempore inprimis incumbite, [hortatur suos ad lucrandā Indulgentiā:] dilectissimi, vt ad præscriptum litterarum Sanctissimi Domini Nostri de plenaria Indulgentia Translationem hanc celebrantibus concessa, omnes & singuli sacra Confessione & Eucharistia ante expiati, ad supplicationem accedatis, & deuotas preces pro Summo Pontifice, pro Christianis Principibus, pro hæresum extirpatione, pro sanctæ Matris Ecclesiæ exaltatione, pro ciuitatis huius & prouinciæ salute humiliter effundatis … Vt autem commigrantibus excelsis his Ducibus nostris in Metropolitanam basilicam honorificentior comitatus, cultusque celebrior adiungatur, non solum prouinciæ nostræ Reuerendissimos Episcopos adesse, sed etiam Reuerendissimos Episcopos, Bononienses ciues, ex suis Ecclesiis conuocandos curauimus…

[13] Quapropter, Deo fauente, constituimus cum omnibus Ecclesiasticis gradibus triumphum hunc gloriosissimorum Ecclesiæ nostræ Principum solenni apparatu comitari: [præscribit methodum in Translatione seruandam ab Ecclesiasticis,] & iccirco monemus Prælatos, Canonicos, Capitula, Parochos, Clerumque nostrum vniuersum, vt præstituta die intersint, & lumina accensa præ se ferant, suoque omnes & singuli loco, ordine & habitu (qui sacer sit) incedant, atque Ecclesiastico & pio concentu animis in cælum sublatis religiosæ Corporum religiosissimorum traductioni, operam suam ædificationis & reuerentiæ plenam exhibeant. Quod idem religionis officium ab omnibus pariter Regularium Ordinibus & familiis in Domino requirimus. [& Regularibus;] Confraternitatibus quoque spiritualibus mandamus, vt luminibus item accensis & psallentes, omnemque pietatem præ se ferentes, Translationis huius solennibus cæremoniis sub suis vexillis intersint. Sanctimoniales autem, quæ sui holocaustum intra monasteriorum claustra Altissimo dedicarunt, cum huic celebritati interesse nequeant, studiose monemus, vt interiore mentis feruore deuotisque illam precibus prosequantur.

[14] At vero Illustrissimum Senatum, Magistratus, collegia omnesque ciuitatis ordines seculares paterno affectu inuitamus, omnesque & singulos eorum, [inuitat Senatum & ordines seculares,] vt accensa lumina præferentes, & in spiritu humilitatis orantes, sacram hanc Translationis celebritatem sua præsentia exornare velint, vehementer in Domino hortamur & rogamus. A matronis item seu matribus familias, [matronas ad lumina accendenda,] deuotoque omni ciuitatis fæmineo sexu exposcimus, vt earum salutis maxime cupidos sanctissimos istos Episcopos accensis pariter luminibus & piis precibus venerentur & deuote subsequantur. Ceterum vniuersos etiam diœcesis nostræ populos ad ipsam hanc solennitatem rite celebrandam, beatorumque Antistitum sacra corpora visitanda, [& reliquos diœcesanos:] & omni cultu & honore pro viribus afficienda pariter hortamur, vt eo præsertim tempore suam erga hos Pastores suos pietatem & gratum animum ex omni parte testentur &c.

[15] Harum litterarum exempla missa sunt ad singulos ciuitatis Parochos, iisq; in adiuncto chirographo mandatum, vt ipso Translationis die, planeta decora induti cum face accensa ad eam accedāt, [vestes sacras præscribit Parochis vrbis,] & cum eadem toto processionis itinere procedāt, libellumque precum ad id editum habeant, psalmis illis atque hymnis canendis deuoto corde vacent. Similiter eadem exempla missa sunt ad omnes & singulos Archipresbyteros & Plebanos diœcesis, totidem scilicet, quot parochiæ sunt, quibus præsunt, aliisq; litteris iniunctum, vt ipsi Plebani & Parochi aliique diœcesis Sacerdotes superpelliceis mundis induti, [& diœceseos:] & lumina in manibus habentes, ad ciuitatem stato tempore conuenirent, & huic solennitati, vt par erat, ipsi quoque omnino interessent … Aliis litteris admoniti sunt Parochi suburbiorum, vt vna cum populo, a prandio tamen, ne nimia frequentia celebritatis ordo perturbaretur, ad visitandas & venerandas sacras Reliquias, processionis modo sub suis quique vexillis deuote pergerent.

[16] Quia vero magnus est monasteriorum siue conuentuum, societatum spiritualium aliorumque locorum piorum Bononiæ numerus; ideo, ne a multitudine oriretur confusio, sequentes tantum inuitati fuerunt. [seligit aliquot Ordines regulares,] Carmelitæ ecclesiæ S. Martini, Seruitæ ecclesiæ S. Mariæ seruorum, Eremitæ S. Augustini ecclesiæ S. Iacobi, Minores conuentuales ecclesiæ S. Francisci, Prædicatores ecclesiæ S. Dominici, Montis-Oliueti ecclesiæ S. Michaëlis in bosco, Canonici Regulares ecclesiæ S. Saluatoris, Benedictini ecclesiæ S. Proculi, Canonici Lateranenses ecclesiæ S. Ioannis in monte, Canonici Regulares S. Georgij in Alega ecclesiæ S. Georgij. Singuli autem Superiores instructione particulari admoniti sunt, vt Monachi, Fratres & Canonici planetis, dalmaticis & pluuialibus, aliisque quæ habere possent pretiosissima, induti aduenirent, candelabra argentea, thuribula, nauiculas ferrent, facesque accensas in manibus gestarent, musicæque variis choris triumphum hunc sanctissimum associarent. E societatibus spiritualibus laicorum inuitatæ sunt societates, quæ vocantur Vitæ, Burgi S. Petri, Magdalenæ iuncto loco quodam pio orphanorum, Angelorum, [& societates laicorū,] S. Mariæ Guerinorum, S. Iob, S. Francisci, S. Dominici, S. Bartholomæi cum orphanis & Mortis. Interfuerunt etiam omnes scholæ Doctrinæ Christianæ quæ infinitum prope numerum paruulorum canentium deuote, [& paruulos Doctrinæ Christianæ:] & candelas accensas in manibus habentium amplectebantur.

[17] Appropinquante ipso Translationis die nouo edicto mandatum est omnibus & singulis Canonicis & Capitulis Curatis, aliisque Sacerdotibus, Diaconis, [mādat seruanda a Capitulis Canonicorum,] Subdiaconis & Clericis, quibuscumque ciuitatis, seu diœcesis commorantibus Bononiæ, vt præstituta die, suo ordine & loco sub suis crucibus vel vexillis in habitu sacro solennis huius Translationis processionem comitentur: videlicet Canonici & Capitula pluuialibus, Mansionarij & Capellani planetis, vel dalmaticis, seu tunicellis, Sacerdotes alij planetis, Diaconi, Subdiaconi & Clerici dalmaticis seu tunicellis, vel mundis superpelliceis induti; & accensa lumina in manibus ferentes. Mandatum insuper omnibus Ecclesiarum Rectoribus tam regularibus quam secularibus; Plebanis aliisque, [pulsari omnes campanas vrbis,] quorum est ecclesiis ciuitatis præesse; item omnibus & singulis sanctimonalium Superioribus, vt pridie Translationis sabbato vesperi post signū Salutationis Angelicæ, cum ecclesiæ Cathedralis campanæ pulsabuntur: & ipsi ecclesiarum suarum campanas vno eodemque tempore solenniter pulsari faciant: idemque exequantur toto eo tempore, quo sacra processio habebitur. Petitum denique ab omnibus, vt nocte quæ diem Dominicum præeedet, [& nocte luminaria accendi.] ex antiquo huiusmodi solennitatum instituto, luminaria in honorem horum Sanctorum accensa in fenestris exponantur.

§ III Gesta in Translatione corporum SS. Zamæ & Faustiniani.

[18] Ornamenta ecclesiæ Metropolitanæ Bononiensis ad hanc solennitatem & primam Concilij prouincialis celebrationem singularia erant peritissimorum hominum ingeniis exquisita: [Ornatus ædis Cathedralis,] siue altissima testudo tholusque vbi capella maior erat, siue altare ipsum, siue picturæ adspicerentur. Statuæ Episcoporum Bononiensiū, qui in numerum Sanctorum relati sunt, pulchro erāt ordine in ipsa ecclesia supra fornices collocatæ: parietes & columnæ auro argentoque emicabant. Viarum ornatus erat præclarissime paratus a nobilissimis ciuibus, [& viarū.] qui diuitiis pietatem ita coniunxerunt, vt si Bononiam appellare solent hospitalem homines, multo magis eam fuisse viderint, cum suos Præsules sanctissimos quodammodo excepit.

[19] Illustrissimus Archiepiscopus, ex sacrorum antiquorum rituum consuetudine has sacras Reliquias tertio recognouit, [Corpora Sanctorum ab Archiepiscopo cum variis ter recognoscuntur.] præsentibus R. P. Magistro Ioanne Antonio Florano Inquisitore, plerisque ex Magistratibus, senatu & Collegiis aliisque a ciuitate deputatis supradictæ Societatis Officialibus, itemque R. D. Sebastiano Medices Vicario Generali, R. D. Alphonso Palæoto Archidiacono Bononiensi. Reu. Canonico Pœnitentiario, Canonico Theologo, aliisque Canonicis & Metropolitanæ & Collegiatæ insignis S. Petronij aliisque Doctoribus medicisque peritis, præsertim vero Arancio & Sacco anatomistis excellētissimis, & notariis ad id vocatis: cum quibus Illustrissimus Archiepiscopus accessit ad locum, vbi sanctæ erant reliquiæ. Ingressus oratorium, vbi parata erant omnia a Magistro cœremoniarum, aliisque ministris, breuiter habuit sermonem de præstantia horum Sanctorum, atque obligatione, qua tenetur Bononiensis ciuitas ad eos omni cultu venerandos. Tum vna cum ministris aliisque, accensis facibus accessit ad vas illud, in quo sacræ reliquiæ asseruabantur, [in oratorio exposita,] quo aperto Doctor Arancius, mandante Illustrissimo Domino ossa omnia publice legit & super altari enumerata, dum notarius scribebat, illa composuit, quæ in duabus arculis ab Illustrissimo Archiepiscopo accommodata sunt, quas sera recte firmatas in vase illo, vbi prius erant, idem reposuit, quod calce lateribusque etiam munitum est.

[20] Eodem modo facta fuit secunda & tertia recognitio, sed hæc mane sabbato ipsam Translationem præcedente: [pridie collocantur in tribus tabernaculis:] quando ex prædictis arculis extractæ in tribus tabernaculis, auro sericoque ornatissimis, quæ ad ea transferenda elaboratæ erant, distributæ sunt, ita vt capita in vno tabernaculo separatim asseruarentur. A prandio eiusdem diei vna cum Episcopis aliisque ad prædictum Oratorium se contulit Illustrissimus Archiepiscopus, & tabernacula ab oratorio ad ecclesiam S. Felicis solenniter transtulit, & super altari collocata, [transferūtur ad ecclesiam S. Felicis:] dictis Pontificalibus Vesperis, populo per totam sequentem noctem sacra corpora adoranda reliquit.

[21] Processio habita est die Dominica, prosequēte inter ceteros Illustrissimo Cardinale Saluiato Bononiæ Legato, [die Dominica 4 Maij, in processione deferūtur ad æde Cathedralem:] Magistratu ac reliquis ordine supra descripto, celeberrimo ritu, frequentissimoque populo & mira omnium deuotione. Delata sunt tabernacula sub tribus vmbellis auro contextis, quas Sacerdotes parati manibus gestabant. Ea vero Illustrissimus Archiepiscopus aliique Episcopi & Canonici vicissim in quibusdam feretris auratis accommodata ferebant. Omnia concentibus plena erant, atque vt ad Metropolitanam ecclesiam peruentum est, tormentorum bellicorum fragor, tubarum clangor, organorum vocumque concentus, omnium animos ad æternæ gloriȩ, qua hi Sancti fruuntur, cogitationem accendebant: demum ab Illustrissimo Archiepiscopo super altari maiore reposita sunt. [canitur Missa,] Tum Missa ab eodem celebrata est Pontificali more solennissima præsente Illustrissimo Legato, Magistratu aliisque: & post Euangelium habitus sermo in honorem sanctorum Corporum. [fit concio:]

[22] Peracta Missa depositis indumentis Pontificalibus, postquam discessit Illustrissimus Legatus vna cum Magistratu, [eleemosynæ distribuūtur:] Illustrissimus Archiepiscopus cum Episcopis, Prælatis & Canonicis in palatium se recepit, in cuius aula mensa laute instructa erat: ibidem duodecim pauperibus, quos & nouis vestibus donauerat, accumbentibus humiliter inseruiuit, iisque duodecim crumenas cum eleemosyna, postquam comederunt, distribuit & dimisit.

[23] A prandio præsente item Illustrissimo Legato, Magistratibus aliisque solennes Vesperas celebrauit & in sacris reliquiis benedixit populo: [post Vesperas cantatas, corpora inclusa capsis cedrinis,] tum duæ capsulæ cedrinæ ad id affabre confectæ, & diligentissime elaboratæ, allatæ sunt: in quarum singulis capsula plumbea erat, atque accensis luminibus a tabernaculis depromptæ sunt reliquiæ, omnibus illis, qui aliis recognitionibus interfuerunt præsentibus, atque ab Illustrissimo Archiepiscopo in ipsis capsulis cedrinis compositæ, lamina argentea vnicuique capsulæ interius affixa. In altera, quæ erat S. Faustiniani ita insculptum erat. Hic asseruatur corpus S. Faustiniani Episcopi secundi Bononiæ, [cum inscriptionibus,] ex æde S. Felicis summa celebritate in hanc metropolitanam ecclesiam translatum, a Gabriele Palæoto Archiepiscopo I Bononiæ in Concilio primo Prouinciali die IV Maij anno Christi MDLXXXVI. Insuper membrana inuolucro plumbeo circumtecta in singulis capsulis reposita est, in qua ita scriptum erat: Corpus S. Faustiniani, qui anno Christi CCCXII fuit Bononiæ secundus Episcopus, in hanc Metropolitanam ecclesiam translatum a Gabriele Card. Palæoto Archiep. I Bononiæ maxima omnis ordinis, ætatis, sexus, cum ciuitatis, tum diœcesis frequentia & religione in Concilio primo Prouinciali, die IV Maij MDLXXXVI. Similiæ de S. Zama leguntur.

[24] Postremo operculo plumbeo prius a fabro ferrario diligenter compresso, ita vt arcula plumbea neque aperiri neque extrahi possit, nisi totum opus dissoluatur, clausæ sunt capsulæ cedrinæ & clauis apte firmatæ, & ab Illustrissimo Archiepiscopo sub altari maiori sunt repositæ: [deponūtur sub maiore altari,] ita vt per fenestellam cancellis aureis firmatam, lampade argentea intus accensa a quibuscumque aspici possint: & in vnaquaque capsula legatur exterius nomen maiusculis litteris exaratum Sancti, cuius reliquiæ in ea sunt, hoc est: corpvs S. Zamæ primi Episcopi bononiæ. [titulo appenso:] Corpvs S. Favstiniani secvndi Episcopi Bononiæ. Atque ita religiose asseruantur & pie coluntur sanctissima illa corpora, quorum animæ in cælesti patria, æterna beatitudine perfruuntur. Hæc sunt, quæ ex Archiepiscopali Bononiensi excerpsimus, atque in commodiorem nostro vsui ordinem deduximus, adiuti nonnihil a Celso Faleone, qui lib. 6 in Archiepiscopo Palæoto eamdem Translationem describunt. De eadem agunt Masinus ad 24 Ianuarij, & Gaspar Bombacus ad Vitam vtriusque Sancti, [& hactenus ibidem honorantur.] qui addit hactenus a populo Bononiensi illos eadem pietate ac veneratione coli, qua Romæ in basilica Vaticana honorantur corpora sanctorum Apostolorum Petri & Pauli.

§ IV Hymnus, Antiphona, & Oratio de SS. Zama & Faustiniano.

[25] Editus fuit ab Illustrißimo Archiepiscopo libellus precum, in quo hymni, psalmi, orationes & preces dicendæ de his Sanctis leguntur. Ex his pauca subiungimus. Hymnus

Saluete sancti Ecclesiæ
      Bononiensis Præsules: [Hymnus,]
      Saluete Patres inclyti,
      Et ciuitatis lumina.
Tu Zama primus arduis
      Christo gregem laboribus
      Hic comparasti, & pabulo
      Sacri educasti dogmatis.
Mox late in Orbe sæuiit
      Extrema persecutio,
      Cum grex tenellus obuius
      Fuit luporum faucibus.
Sed pace terris reddita
      Faustinianus affuit,
      Qui dissipatos vndique
      Agnos ouili retulit.
Exinde veri numinis
      Cultum vigere * Felsina
      Vidit, Crucisque insignia
      Et sacra templa surgere.
Nos ergo vestra nomina,
      Et hæc sacrata pignora
      Laude, ac honore debito
      Pie colentes tollimus.
Dum se recens hæc Metropolis
      Ornare tanto munere
      Prægestiens, eis locum
      Honestiorem dedicat.
Sic vos, Beati, pergite
      Vrbem fauore prosequi;
      Benignus vt hinc omnia
      Pericla Christus arceat.
Nos caritatis mutuæ
      Pacisque nexu colligat:
      Det puritatem cordium,
      Det sanitatem corporum.
Qui mortis atræ vinculis
      Virtute fractis propria,
      Victor resurgens imperat
      Cum sempiterna gloria. Amen.

Antiphona. [Antiphona,] Laudationem Domini loquatur os nostrum: benedicat omnis caro nomini sancto eius in seculum & in seculum seculi.

℣. Decantauerunt, Domine, nomen sanctum tuum.

℞. Et victricem manum tuam laudauerunt pariter.

Oratio. [Oratio.] Omnipotens sempiterne Deus, qui nobis famulis tuis innumera tuæ gratiæ dona largiri non desinis; quæ sumus clementiam tuam: vt, qui Sanctorum Zamæ & Faustiniani Confessorum tuorum atque Pontificum vitæ exemplo & prædicatione te verum Deum agnouimus, amborum meritis per viam salutis gradientes, tibi digne inseruire mereamur. Per Dominum nostrum &c.

[Annotatum]

* ita olim dicta Bononia.

DE S. PORPHYRIO EPISCOPO GAZENSI IN PALÆSTINA

ANNO CCCCXXI

Commentarius præuius.

Porphyrius, Episcopus Gazae in Palaestina (S.)

Avctore G. H.

[1] Gaza vrbs Palæstinæ olim celebris, in sortitione filiorum Israël tribui Iudæ, vt Iosue 15 v. 47 legitur, aßignata cum vicis & villulis suis: expugnata dein a Iuda cum finibus suis, [Gazæ, vrbe Palæstinæ antiqua,] sed non diu retenta, a Philistæis est paullo post recuperata, quorum. Satrapia mansit versus Meridiem extrema & Ægypto proxima: cuius portas Sampson in montem detulit, sed tandem ibidem captus atque excæcatus, concußis fortiter columnis, multis millibus Philisthæorum fani ruina oppreßis occubuit: vti in libro Iudicum traditur. Captam eam ab Alexandro Magno fuisse referunt infra Acta S. Porphyrij num. 18, confirmant Curtius, Arianus, Iosephus, ibidem citati, atque euersam volunt: cuius ciuitatis locum asserit S. Hieronymus de locis Hebraicis vix fundamentorum præbere vestigia; hanc vero, quæ nunc cernitur, in alio loco, pro illa quæ corruit, ædificatam. In vtraque ciuitate viguit profani idolorum cultus insania: & quæ ibidem sub Constantino Magno erectæ fuerant Christianorum ecclesiæ, [idololatria maxime viguit:] incensæ atque euersæ fuerunt sub Iuliano apostata: quando nobile martyrium ibidem subierunt SS. Eusebius, Nestabus, Zeno & Nestor, tabulis Ecclesiasticis VIII Septembris inscripti. Eo quoque tempore Gazæi, vt narrat Theodoretus lib. 3 cap. 6, virorum sacerdotij dignitate exornatorum, & fæminarum perpetuam virginitatem professarum ventres disciderunt, hordeo farserunt, ac porcis eos deuorandos obiecerunt. S. Ambrosius epist. 28 ad Magnum Theodosium horum Gazæorum meminit: Incensæ sunt, inquit, basilicæ Gazis, Ascalone, Berythi, & illis fere locis omnibus: & vindictam nemo quæsiuit.

[2] Theodosio Arcadius filius succeßit, quando Gazæis ordinatus est S. Porphyrins Episcopus, quo tempore erant in ciuitate Gaza, vti Acta num. 64 testantur, [a S. Porphyrio octo templa idolorum euersa,] publica simulacrorum templa octo: nempe Solis, Veneris, Apollinis, Proserpinæ, Hecates, & quod dicebant Hierion, siue sacerdotum templum, & Fortunæ ciuitatis, quod dicebant Tycheon, & Marnion, quod dicebant Critæ generis Iouis, quod existimabant esse gloriosius omnibus tēplis, quæ sunt vbique. Quæ omnia templa a S. Porphyrio euersa, ac Marnion incensum; cuius vnius nomen exprimunt Menæa his verbis: τὸν δὲ ναὸν τοῦ Μαρνᾶ πυρὶ κατακαύσας, ἀνήγειρεν ἐκκλησίαν. Templum vero Marnæ cum igni accendisset, [quorū præcipuum Marnion,] erexit ecclesiam &c. Vnius etiam Marnæ meminit Stephanus de Vrbibus, de Gaza agens: Ἔνθεν καὶ τὸ Κρηταὶου Διὸς παρ᾽ ἀυτοῖς εἶναι, ον καὶ καθ᾽ ἡμᾶς ἐκάλουν Μάρναν, ἑρμηνευόμενον Κρηταγενῆ. Τὰς παρθένους γὰρ Κρῆτες προσαγορεύουσιν. Ibidem, Gazæ scilicet, apud eos in honore est Iupiter Cretensis, quem ipsi Gazæi nobiscum agentes Marnam appellant, [Ioui Cretageni dicatum.] atque interpretantur Cretagenem, siue e Creta oriundum: quam nomenclationem tribuunt Virginibus Cretenses. Hinc in Actis, Marnion, non Critæ generis Iouis, sed Cretagenis, siue e Creta oriundi, Iouis legendum. Idem ergo vnusq; est Iupiter Cretensis, Iupiter Cretagenes & Marnas. In thesauro antiquorum Numismatum a Iacobo Sirmondo nostro collectorum vnum est Titi Imperatoris, in cuius auersa facie hæc verba leguntur: ΖΕΥΧ ΚΡΗΤΑΓΕΝΗΣ. Iupiter Cretagenes. Qui inter septem Pleiades sculptus cum fulmine visitur. Ita Gazæi infra num. 19 Marnam aiunt esse dominum imbrium: Marnam vero dicunt esse Iouem. quem Ὑέτιον, Pluuium, cognominant & venerantur Græci. Et Euripides in Oreste Iouem dominum Pleiadū statuit his verbis:

       — — ἑπ ταπόρου τε
Δρομήματα Πλειάδος ἐις ὁδὸν ἄλλαν
      Ζεὺς μεταβάλλει.

Et septem Pleiadum cursus in aliam viam Iupiter mutat. Ioannes Tristanus tomo 2 Imperatorum, & aliorum Principum Imperij Romani, numisma memoratum Titi repræsentat, & commentario 15 nu. 6 erudite explicat, ac Gazæ cusum arbitratur. Quidni in ipsa potius Creta? Sed hæc de Marna, seu Ioue pluuio a S. Porphyrio Gaza exturbato sufficiant.

[3] Quibus annis vixerit S. Porphyrius, ac Gazæis Episcopus præfuerit, & tandem ad laborum suorum præmium moriens abierit, hoc fere calculo colligimus. Natus est Thessalonicæ circiter annum Christi CCCLIII, [S. Porphyrius an. 353 nascitur:] qui annus, vti & proxime sequentes, ex posterioribus colliguntur. Absolutis dein humanæ diuinæq; sapientiæ studiis, anno ætatis circiter XXV, Christi CCCLXXVIII, in Sceti Ægyptiaca, quæ tum sapientibus sanctisq; viris florebat, habitum anachoreticum accepit: vnde post quinquennium egressus, altero quinquennio prope Iordanem fluuium in eodem habitu vixit. Anno ergo ætatis circiter XXXV exacto, Christi CCCLXXXVIII, Hierosolymam profectus est, acceptoque vitæ comite Marco discipulo, Vitæ eius scriptore, aliquamdiu vixit, [an. 393 ordinatur Presbyter:] vti ille cap. 1 narrat. Postea annos circiter quadraginta natus, vt num. 10 dicitur, Presbyter ordinatur circa annum Christi CCCXCIII, eique triennio creditur custodia venerandi ligni Crucis. Scribebat tum S. Hieronymus librum de Scriptoribus Ecclesiasticis, anno Theodosij XIV, quem exprimit cap. 135 siue vltimo. Is erat annus Christi CCCXCIV. Quo tempore testatur ca. 131 Gelasium Cæsareæ Palæstinæ Episcopum in viuis egisse: qui fertur, inquit, quædam scribere, sed celare. Huic succeßit Ioannes, sed quo anno ignoratur. Hic S. Porphyrium Episcopum consecrauit, [an. 396 Episcopus Gazensis:] post mortem Theodosij, tempore Arcadij Imperatoris, vti Baronius aduertit ad an. 398 num. 97, sed aliquamdiu ante istum annum: quem aßignamus Christi CCCXCVI, eumq; Imperij Arcadij primum numerari alibi ostendimus. Cum iam Episcopus factus vno anno ad fidem Christi conuertisset CCXXXII idololatras Gazæos, nec posset reliquos ad eamdem fidem pertrahere; Marcum Diaconum ordinatum ablegauit Constantinopolim anno CCCXCVIII, qui ibidem egit cum S. Ioanne Chrysostomo, tunc Constantinopolitano Archiepiscopo, eodem anno, die XXVI Februarij, consecrato: egit item cum Eutropio Eunucho, adhuc Cubiculario Imperatoris, qui anno sequente Consul creatus, & securi percussus interiit. Quæ num. 26 relata euidenter calculum nostrum confirmant. Cum nihilominus insolentia Ethnicorum reprimi non posset, S. Porphyrius, [an. 401 fuit Constantinopoli:] assumpto Ioanne Archiepiscopo Cæsareensi itineris sui comite, Constantinopolim mense Februario anno CCCCI nauigauit: ibidemq; fuit, cum Theodosius iunior nasceretur mense Martio, non Aprili, vt ibidem contra Socratem, Marcellinum, & Chronicon Alexandrinum accurate ostendimus. Domum reuersus templa idololorum deiecit: anno insequenti donatas ab Imperatrice Eudoxia columnas accepit, ac nouam ecclesiam erexit, post quinque dein elapsos annos magnifice dedicatam.

[4] Inter alia exercitia videtur anno CCCCXV Diospolitanæ synodo interfuisse: in qua Pelagius post hæreses in speciem saltem abiuratas fideiq; profeßionem emissam absolutus est, [num an. 415 interfuerit Diospolitanæ synodo?] Catholicaque communione dignatus: quem postea dolose egisse innotuit. Hinc S. Hieronymus epist. 79 ad Alypium & S. Augustinum scribens, hæc de Pelagio testatur: Quidquid in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere confitetur. & S. Augustinus lib. 1 contra Iulianum cap. 5 Episcopos illic præsentes enumerat: Habemus, inquit, alios Orientales Episcopos quatuordecim, Eulogium, Ioannem, Ammonianum, Porphyrium, Euthonium, Porphyrium, Fidum, Zosimum, Zebænum, Nymphidium, Chromatium, Iouinum, Eleutherium, Clematium, quos vno loco simul inuentos in istum consessum introducere valeamus, illos ipsos qui Pelagio Iudices præsederunt: eumque vt homines nullo ex altera parte vrgente aduersario, putantes Catholicum, tamquam Catholicum pronuntiarunt. Quæ in Notis ad hanc synodum etiam referuntur tomo 4 Concil. editionis regiæ pag. 355. atque Eulogius, qui primus ordine recensetur, dicitur Metropolitanus Palæstinæ Episcopus Cæsariensis, ac Ioannis, de quo actum, successor. Alij fuerunt Episcopi eiusdem Palæstinæ in qua XL Sedes Episcopales numerantur: Ex his in eisdem Notis dicuntur Ioannes Hierosolymitanus, Eleutherius Sebastenus, Euthonius Hierichuntinus, Zebænus Eleutheropolitanus, Iouinus Ascalonita, & alter Porphyrius Gazæus: addendus & Fidus Ioppensis ex Concilio Ephesino notus.

[5] Mortuus tandem est S. Porphyrius anno episcopatus ab eo gesti vigesimo quarto, mense vndecimo. Ita Acta in fine, quibus Menæa addunt octo dies. [an. 421 mortuus.] Annus is fuit ex calculo hactenus subducto, quadringentesimus vicesimus primus; quem Gazæi Æra propria appellant quadringentesimum octogesimum: quam nos epocham alibi obseruatam necdum legimus. In pace autem cum Sanctis dormiuit die secundo mensis Dystri: qui quoniam ex aliorum computatione respondet Martio Romano, inscripta est 2 Martij memoria illius in Græcorum Menologio a Canisio edito, [nō 2 Martij.] eodemque aut alio in Notis Martyrol. Rom. a Baronio citato, his verbis: S. Porphyrij Episcopi Gazæ ex vrbe Thessalonica, Arcadio & Honorio Imperatoribus. Cum cælestem in terra vitam duxisset, migrauit ad Dominum. Imo si tempus mortis indicetur, deceßit Honorio & Theosio Iuniore imperantibus: nā hic Arcadio patri anno CCCCVIII vita functo succeßit. Non etiam mortuus est S. Porphyrius mense Martio, sed Februario. Nam, vt num. 21 dicitur, menses Gazæorum præcedunt quinque diebus menses Romanos. Et vndecimo die Lydenæi, aliis Audynæi, [sed 26 Feb.] peragunt diem Theophaniorum Domini nostri Iesu Christi: qui incidit in diem sextum Ianuarij isti mensi correspondentis. Eodem modo num. 54 vigesimus tertius Xanthici mensis apud Gazæos dicitur esse apud Romanos decimus octauus Aprilis. Quem etiam modum singulos menses auspicandi vsurpant Ægyptij, qui Bermahath, seu Bermuhath, mensem appellant, quem Gazæi Dystrum dicunt, eiusq; initium ducunt a XXV Februarij Romani.

[6] Hinc solennis cultus S. Porphyrij a Græcis annotarur ad diem XXVI Februarij in Menæis magnis, in Vitis Sanctorum a Maximo Cytheræo editis, in nouo Anthologio, in Horologio, [inscriptus Martyrologiis Græcis] ac denique Menologio seu Calendario a Genebrardo edito: in quo ista verba leguntur: Porphyrius Gazæ Archiepiscopus & Symsi. Quid illud Symsi, alibi non explicatur. Episcopum alij Græci vocant. Latini Græcos imitati eumdem referunt XXVI Februarij. Molanus in auctario Vsuardi: S. P. Porphyrij Archiepiscopi Gazæ. Galesinius: [& Latinis:] Gazæ in Palæstina S. Porphyrij Episcopi, qui Ecclesiam Gazensem magna Christianarum virtutum exercitatione cum circiter viginti & quinque annis feliciter gessisset, certamine, quod contra idolorum cultores ab initio susceperat, præclare confecto, vita sanctissime acta, rebusque plurimis religiose & mirabiliter gestis, quieuit in Domino. Martyrologium denique Romanum hoc eum encomio celebrat: Gazæ in Palæstina S. Porphyrij Episcopi, qui tempore Arcadij Imperatoris, Marnam idolum, eiusque templum euertit, ac multa passus quieuit in Domino. Meminit eiusdem Lezana in Annalibus Carmelitarum ad an. 398 num. 6.

[7] Vitam S. Porphyrij proximis ab eius obitu annis scripsit Marcus eius discipulus, ab eo Diaconus ordinatus, & familiaris omnium laborum atque itinerum per vltimos triginta aut circiter annos socius ac comes. [Vitam eius scripsit Marcus Diaconus, eius discipulus,] Est is diligens & veritatis cultor & illorum temporum gnarus historicus, vir, inquam, admodum eruditus, pius etiam ac sanctus, vti ex tota Vitæ huius serie accurate deducta conspicitur. Eam Vitam Latine interpretatus est Gentianus Heruetus, ediderunt Aloysius Lipomanus & Laurentius Surius ad hunc XXVI Februarij: eamdem & nos more nostro illustratam damus. [Vitæ epitome e Græcorum menæis.] Præfigimus Vitæ epitomen ex Menæis Græcorum, quæ etiam apud Cytheræum legitur, & aliquanto contractior in Anthologio nouo.

VITÆ EPITOME
ex Menæis Græcorum.

Porphyrius, Episcopus Gazae in Palaestina (S.)

Memoria S. P. N. Porphyrij Episcopi Gazæ. Thessalonica hic oriundus erat, filius parentum non minus pietate quam diuitiis instructorum: [S. Porphyrius] quibus cum patria relictis, Ægyptum petiit, & Scetes solitudinem ingressus, [anachoreta,] anachoreticam vitam amplexus est. & post annos quinque Hierosolymam venit, multosque piis sermonibus illustrauit. Quapropter a Praylio Hierosolymorum Patriarcha Presbyter ordinatur, [Sacerdos,] & a Ioanne Episcopo Cæsareæ Palæstinæ aliisque Episcopis & ipse Episcopus Gazæ consecratur. [Episcopus,] Ibi multas miraculorum virtutes edidit, & Christianos quidem in fide confirmauit, & plurimos Gentiles ad Dei notitiam conuertit. Cum vero videret a regionis illius Præsidibus fideles magnis affici iniuriis, Constantinopolim profectus, S. Ioannem Chrysostomum accessit, & quæ pateretur eidem exposuit. Hic rem probe intellectam commendauit Amantio Cubiculario, qui ad Eudoxiam Augustam retulit. [ab Imperatore Arcadio,] Hæc eum perhumaniter excepit, indicauitque Imperatori Arcadio eius aduentum & oraculum, quo illis hæredem masculum nasciturum prȩdixerat. Augustus vehementer hoc nuntio recreatus, meritas Deo persoluit gratias. Postea peperit Imperatrix Theodosium iuniorem, [per Eudoxiam obnatū Theodosium] eumque a Sancto, quem ad se accersiri curarat, voluit sacra benedictione donari, atque omnia se ex Sancti voluntate peracturam promisit. Imperator vero, lectis litteris & rationibus vectigalium initis, ægre tulit, asserens non posse fieri, vt idololatras persequeretur, propter multa, quæ ipsi pendebant, tributa. Cui Imperatrix respondit: Graue quidem est, Domine, quod petiuit Episcopus, [impetrat edictum contra idololatras:] sed grauius est negare. Itaque tandem Imperator annuit petitioni, missisque Gazam litteris, mandauit impios vrbe pelli. Beatus autem Porphyrius ad condendam ecclesiam ab Imperatrice duo auri centenaria accepit, & ratione sumptuum ducenta numismata. Ac reuersus ad suam Ecclesiam, omnia idolorum fana funditus euertit, [templa idolorū euertit:] & hæreticos eiecit. At templum Marnæ cum igni absumpsisset, nouam ædem, prout Eudoxia Imperatrix præscripserat, construxit. Cum igitur in Ecclesia sua, & clarus sanctitate, & multis patratis miraculis inclytus, [ecclesiam ædificat: sancte moritur.] vixisset annos viginti quatuor, menses vndecim, ac dies octo, ad Dominum migrauit.

VITA
auctore Marco Diacono, eius discipulo,
interprete Gentiano Herueto.

Porphyrius, Episcopus Gazae in Palaestina (S.)

Avctore Marco Diac. discipvlo.

PROLOGVS.

[1] Sanctorum virorum certamina, & diuinum eorum zelum & desiderium, pulchrum est contemplari oculis: dum enim cernuntur, digna euadunt quæ amentur. Afferunt autem non mediocrem quoque vtilitatem, quæ de iis fiunt narrationes ab iis, qui accurate sciunt, subeuntes animos auditorum. Est visus quidem auditu fidelior: persuadet vero etiam auditus, si a fide dignis dicantur, quæ dicuntur. Atque si rerum quidem vtilium esset eiusmodi narratio, vt in eam nihil posset aut negligentia aut malitia, & non veritati falsum insereretur; superuacaneum esset hæc conscribere, cum sufficeret veritas ad ædificationem, [Res gestæ Sanctorum scriptæ, posteris vtiles sunt.] quæ semper per successionem inseretur auribus posterorum. Sed quoniam corrumpit ac perdit tempus, seu per obliuionem, seu per malitiam atque negligentiam; necessario accessi ad hanc præsentem scriptionem, ne processu temporis obliuioni mandetur hic vir sanctus, sanctus, inquam, Porphyrius. Meminisse enim rerum recte & ex virtute ab eo gestarum, sit iis, qui audiunt, opem ferens medicamentum.

[2] Est vero absurdum, tragicos poëtas & alios eiusmodi in rebus ridiculis & anilibus fabulis consumere orationem; nos autem despicere sanctos viros & dignos, qui mandentur memoriæ, tradi obliuioni. Quas non ergo dabo pœnas, si non scriptis mandem vitam huius viri pij, vitam, inquam, philosophiæ magistram, [S. Porphyrius fortia egit & passus est.] eius qui est æmulatus vitam, quæ est in cælo, & qui bella gessit & decertauit, non solum aduersus duces & defensores insani cultus simulacrorum, sed etiam aduersus vniuersum populum, plenum omni insania? Meminerat enim eorum, quæ a beato Apostolo dicta sunt: Accipite armaturam Dei, vt possitis resistere in die terribili, & omnibus confectis stare. [Ephes. 6. 11] Hac armatura indutus, ad certamina descendit dictus Apostolus. Sed quamuis tales & tantos haberet aduersarios, qui Apostolo similem decertationem habuit Porphyrius, ei tamen parem victoriam est assecutus, & in media Gaza erexit trophæum, nempe in sancta Christi Ecclesia, quæ fuerat ab eo condita. Præbuit autem ei victoriam, non humana natura, sed mens quæ diuinam attrahebat gratiam. Nam cum fuisset Christi amator ardentissimus, omnia pati & facere sustinuit. Quam multos bellorum impetus excepit hic ab aduersariis? Quam multas sustinuit conspirationes & subsannationes?

[3] Sed quoniam de præclaro viro fieri non potest, vt dicamus omnia, quæ sunt & multa, & multis videntur incredibilia, pauca exponam, quæ memini; cum longo tempore cum eo habitauerim, [Auctor Vitam ex certa sciētia fideliter scripsit.] & ex beata illa & stupenda anima diuturnum fructum perceperim, quæ iam versatur cum Angelis. Hunc ergo, qui omne genus virtutis est sortitus, quis non iure laudauerit? Atque scimus quidem, quod huius viri virtutem assequi nulla possit oratio: est tamen mihi aggrediendum confidenti eius sanctis precibus. Conscribam autem illius laudationem, non magnifica & splendida oratione: neque enim verborum facundia solet ornare vitam eorum, qui sunt huiusmodi, sed virtus factorum, ipsam quoque magnificam efficit dictionem. Ego itaque confidens sanctis dicti Sancti precibus, ad hanc accedo scriptionem, per ipsas a Domino Iesu Christo gratiam petens & opem, vt possim qualicunque occasione narrare sancti viri virtutem. Peto autem ab iis, qui hæc scripta legent, ne diffidere velint iis, quæ dicuntur. Ipse enim fui spectator viri virtutis, vt qui simul cum eo habitauerim, simul nauigauerim, & simul cum eo sim afflictus vsque ad vltimum diem eius ex hac vita decessus. Hinc vero mihi ducatur principium narrationis.

CAPVT I
S. Porphyrij vita anachoretica, & priuata in morbis & peregrinationibus.

[4] Gaza est ciuitas Palæstinæ in confinio Ægypti: est autem non obscura, sed populo frequens & clara ciuitas. Illo vero tempore in ea viguit hominum insania in colendis idolis. Huius accepit sacerdotium, qui a nobis laudatur, Porphyrius: qui patriam quidem habuit cælestem Hierusalem, (nam in eam fuit adscriptus) terrenam autem Thessalonicam. Erat vero ei genus insigne. [Nascitur S. Porphyrius Thessalonicæ:] Diuinus eum amor subiit relinquendi patriam & splendorem generis & opes infinitas, & vitam amplectendi monasticam. Cumque nauigasset Thessalonica, venit in a Ægyptum. Recta autem profectus in b Sceten: & paucis post diebus dignatur venerando habitu. Et cum illic esset versatus quinque annos cum sanctis Patribus, [anachoreta degit quinqueannis in Ægypto:] alius diuinus amor eum subiit adorandi sancta & veneranda Dei loca. Cumque illic fuisset & adorasset, abiens in partes Iordanis, habitauit in spelunca. Cum illic autem esset versatus quinque annos cum multa afflictione, ex magna siccitate & inæqualitate locorum illorum, incidit in magnum morbum. Videns vero se adductum in extremum periculum, Dei prouidentia accersit quemdam ex suis notis, vt eum duceret Hierosolyma. Morbus autem erat scirrus hepatis cum continua febre tenuissima. [totidem in Palæstina:] Hoc ergo morbo inualescente, & assidue pungente intestina, & corpore tabescente, ipse non cessabat quotidie obire sancta loca, incuruatus, & non valens recto corpore ingredi, sed innitens baculo.

[5] Accidit autem illo tempore, vt ego ex Asia nauigarem ad adorandum loca veneranda. [æger inuisit Hierosolymæ sacra loca.] Cumque in eis essem, diu ibi sum versatus, me alens operando manibus: callebam enim pulchre scribendi artem. Adspiciens vero Sanctum continenter vadentem ad Christi resurrectionem, & ad alia oratoria, mirabar, quod in tanta corporis imbecillitate, non dubitaret se sic cruciare. Quodam autem die cum ei occurrissem in gradibus c Martyrij, quod fuerat cōditum a Constantino Imperatore, non valenti progredi accurrens, & ei manum meam porrigens, rogaui ipsum, vt ei inniteretur, & gradus ascenderet. Ille vero nolebat, dicens: Non est iustum, vt ego, qui vado ad petendam veniam peccatorum, nitar manui alterius. Sed sine, frater, Deū videre meum laborem, vt ineffabili sua clementia mei quoque misereatur. Ibat ergo, & diuina audiebat eloquia, Doctoribus aures adhibens, & mysticam mensam semper participans: deinde reuertebatur ad suum habitaculum. & quamnam quidem vitam ageret, erat manifestum. Morbum enim adeo contemnebat, vt existimares ipsum habere morbum in alieno corpore: Dei enim spes ipsum eo leuabat.

[6] Hoc autem eum solum male habebat & mordebat, quod remansissent facultates, & non cōuenienter ei, quod dicit Euangelium, venditæ essent & distributæ pauperibus. [Matth. 19. 21] Caussa autem huius impedimenti fuit, quod essent ei fratres pueri, quando excessit e patria. Hoc ergo ægre ferens, petit a me, qui iam ei eram familiaris, (ei enim ministrabam propter eius infirmitatem) vt nauigarem Thessalonicam, & diuiderem facultates cū suis fratribus. Et cum dedisset mihi scriptum mandatum, [patrimoniū amplissimū misso Thessalonicam Marco accipit.] & me Domino commendasset, dimisit præbitis mihi minimis impensis: neque enim opes suppetebant. Tunc cum statim venissem Ascalonem, & nauem inuenissem, illinc solui: & cum spatio tredecim dierum secunda fuisset nauigatio, venimus Thessalonicam: & ostenso, quod in scriptis habebam, mandato, diuisi bona cum eius fratribus. Vendidi autem, quæ mihi obtigerant, possessiones ter mille aureis. Vestes vero & argentum mecum tuli, & alios mille quadringentos aureos: & cum omnia collegissem, post tres menses renauigaui. Cum autem spatio duodecim dierum venissem in emporium Ascalonis, & illic iumenta conduxissem, & ea onerassem, ascendi in sanctam ciuitatem. Cum me autem adspexisset vir beatissimus, me est amplexus cum gaudio & lacrymis, (potest enim etiam gaudium exprimere lacrymas) ego vero ipsum non cognoscebam: habebat enim corpus valde honestum, & faciem rubicundam: voluebam autem meos oculos, frequenter ipsum intuens.

[7] Ipse vero cum animaduertisset & subrisisset, placide dixit: Ne mireris, frater Marce, me videns sanum & robustum: sed disce caussam sanitatis, & tunc admirere Christi benignitatem ineffabilem, & quemadmodum, quæ sunt plane desperata apud homines, facile possunt apud ipsum corrigi. [subito sanatur] Ego vero rogaui ipsum, vt mihi diceret caussam sanitatis, & quemadmodum talem morbum propulsauerit. Ille autem mihi respondit: Quadraginta ab hinc diebus cum ego essem in vigilia sanctæ Dominicæ, me inuasit dolor: quem cum non possem ferre, iui & recubui prope sanctam Caluariam: & cum præ magno dolore essem veluti in ecstasi, video Seruatorem clauis affixum in cruce, & vnum ex latronibus cum ipso pendentem in alia cruce, & incipio clamare & dicere vocem latronis: Memento mei Domine, quando veneris in regnum tuum. [Lucæ 23. 42] Respondens autem Seruator, dixit latroni pendenti: Descende de cruce, & serua illum, qui recumbit, quomodo tu quoque fuisti seruatus. [a Christo ei in exstasi apparente:] Latro vero descendens de cruce, me complexus fuit & deosculatus, & porrecta dextera, me fecit surgere, dicens: Veni ad Seruatorem. Et statim surrexi, & cucurri ad eum, & video ipsum descendisse de cruce, & mihi dicere: Accipe hoc lignum, & serua. Cumque accepissem & portassem hoc pretiosum lignum, statim ad me redij ab ecstasi: & ab ea hora nullus dolor mihi fuit amplius, neque apparuit locus morbi.

[8] Ego autem his auditis valde sum admiratus, & Deum glorificaui: & decetero fui in virum magis affectus, & ei inseruij diligentius. Reuera enim, cum renumerassem Dei seruo pecuniam, & cum ei restituissem quæcunque attuleram, mansi apud eum, ei inseruiens, & fruens spiritalibus eius orationibus. Erat profecto nulli reprehensioni affinis, mitissimus, misericors, [omni doctrinæ & virtutum genere præditus:] habens etiam facultatem discernendi diuinam Scripturam, & ea dissoluens, quæ in ea occurrebant, dubia, si vllus alius. Sed neque externæ erat doctrinæ ignarus, respondens & os obstruens hominibus infidelibus, & iis qui non rectam habent fidem: amator pauperum, misericors, promptas habens lacrymas; senes honorans vt patres, iuniores vt fratres, pueros vt filios; moribus & sermone mitis & humilis, non in simulatione veritatis, neque enim erat in eo dolus; moderatissimus, adeo vt peruenerit ad perfectam impatibilitatem, ab ira alienus, non memor acceptæ iniuriæ, non sinens solem occidere super suam iracundiam, mortuas habens omnes animi perturbationes, præter iram, quam mouebat aduersus inimicos fidei.

[9] Cum autem accepisset a me pecunias, & alia quæ attuli, & vendidisset vestes, & conflasset plurimum pecuniæ, reliquam omnem pretiosam supellectilem paruo tempore dedit egentibus, [patrimonium egenis elargitur:] non solum in sancta ciuitate, sed etiam in aliis ciuitatibus, vicis & monasteriis, & maxime iis, quæ erant in Ægypto: erant enim valde egena illic monasteria. Quin etiam hospitibus, qui illic versabantur, fuit secundus Abraham. Quamobrem breuissimo tempore distribuit omnes suas facultates, adeo vt ipse egeret alimento quotidiano: seipsum ergo dedit arti sutoris coriarij, [arte sutoria victum sibi comparat:] pelles lauans & consuens, & in omnibus imitans diuinum illum Apostolum, qui nolebat panem gratis comedere: & licet posset ex alia manuum operatione sibi victum quærere, in omnibus tamen voluit esse imitator illius præclari viri, quem diximus, in afflictionibus, & laboribus, & persecutionibus, & periculis maris, & gentium insurrectionibus. Porro autem ego eum rogabam, vt communem vitam mecum ageret: erat enim mihi ex meo vitæ studio victus redundans copia. Ille vero non sustinuit, dicens: [1 Tim. 6. 7] Nihil intulimus in mundum, neque possumus aliquid efferre. Et rursus dicebat: Si quis non operatur, nec comedat. [2 Thes. 3. 10] Ego autem libere apud eum eloquens, dicebam: Cur ergo quando eras diues, non operabaris? nec sinebas vt operarer? Ille autem mihi respondit: Quod prius operabat, erat multis partibus maius, quam quod nunc operor. Nam hoc nunc quidem alit vnum aut duos, illud autem prius alebat innumerabiles. Non solum vero illam alebat multitudinem, sed etiam spiritale alimentum suppeditabat meæ animæ.

[Annotata]

a Circa an. 378, cum esset ætatis circiter 25 annorum.

b Menæa, Σκῆτιν. Aliis Scethi, Sciti & Scitium, Ptolemæo Scitiaca regio dicitur: de ea egimus 17 Ianuarij ad Vitam S. Antonij pag. 108 num. 3, & alibi sæpius.

c Ita a S. Cyrillo Hierosolymitano Catechesi 14 Μαρτύριον etiam appellatur, quod sit testimonium & fidele monumentum Resurrectionis Christi, [Templum Resurrectionis.] ab aliis basilica Constantiniana dicitur: de eius constructione agit Eusebius in Vita Constantini lib. 3 ca. 24 & seqq. de dedicatione lib. 4 cap. 40, 43 & seqq. De imagine Deiparæ in ea erecta agitur in Vita S. Mariæ Ægyptiacæ, in synodo Nicæna 2, act. 4, & a S. Ioanne Damasceno lib. 3 de Imaginibus.

CAPVT II
S. Porphyrij sacerdotium: Episcopatus Gazensis.

[10] Cvm hæc ita se haberent, audiisset autem S. Porphyrij nomen & vitam, qui erat sanctorū locorum Sacerdos, a Praylius, eū accersiit, & inuitum ordinauit Presbyterum. [Annos 40 natus consecratur Sacerdos: custodit Crucem Christi triennio:] Quin etiam ei credidit custodiam venerandi ligni Crucis. Tunc cognouimus ea illi euenisse, quæ viderat in ecstasi, quando scilicet vidit Dominum in cruce, & cum eo latronem; Dominum autem dicentem: Accipe & serua mihi hoc lignum. Erat vero B. Porphyrius, quando accepit ordinationem, circiter quadraginta annos natus. Hunc autem honorem adeptus, non mutauit mores priores, sed mansit in illa afflictione exercitationis. [summæ abstinentiæ deditus:] Erat vero illi alimentum panis sordidus & olera, idque post occasum solis: aliis autem sanctis diebus hora sexta comedebat, accipiens oleum & caseum & madefacta legumina. Sumebat autem etiam vnum poculum vini temperati, idq; propterea, quod se male haberent eius viscera. Hanc viuendi rationem & regulam perpetuo seruauit toto tempore vitæ suæ.

[11] Tribus autem annis, postquam fuerat ordinatus, accidit vt Episcopus prædictæ ciuitatis Gazæ e vita excederet. Is erat Æneas, qui minimo tempore gesserat Episcopatum, ante Æneam autem Irenion, qui ipse quoque fuit ciuis Angelicarum potestatum, cuius laudes fieri non potest vt scribantur in digressione: sed opus esset opere separato ad hoc, vt conscriberemus vitam huius dicti inclyti b Irenionis. Aliis vero id relinquimus scriptoribus, qui eius vitam sciunt accurate. Cum dormisset ergo prædictus vir sanctus, congregati, qui tunc erant Christiani, valde pauci numero, cum suo Clero, [mortuo Episcopo Gazæo] & consultantes palam, cuinam traderent Episcopatum, nihil inefficiebant, cum exorta esset inter eos contentio, cum alium quidem vellent Clerici, alium vero laici: erant enim reuera inter Clericos quidam vitæ honestate ornati. Cum magna ergo esset confusio, & nihil deduceretur ad effectum, tandem visum est, vt quinque Clerici & totidem laici viri insignes irent ad Pontificem c Metropolitanum, & peterent ab eo Episcopum, quem ei reuelasset Spiritus sanctus.

[12] Pontificatus autem munus tunc obibat d Ioannes, qui ipse quoque erat vir probus & omni virtute ornatus. [euocatur Gæsaream:] Cum ergo ad eum accessissent Gazæi, rogarunt ipsum, vt daret eis Pontificem, potentem opere & sermone resistere idololatris. Quod cum audiisset, statim indixit ieiunium: & post tres dies reuelauit ei Dominus de B. Porphyrio: & scribit epistolam ad S. Praylium Episcopum e Hierosolymorum, cuius fecimus antea mentionem, vt ad ipsum mitteret B. Porphyrium, propter quamdam Scripturæ quæstionem, quæ erat ab eo soluenda. Erat enim B. Porphyrius idoneus ad soluendum, quidquid erat difficile diuinæ Scripturæ Spiritus sancti. Literis beati Ioannis credens pius Praylius, eum dimisit, iubens ne moraretur illic plus quam septem dies.

[13] Cum autem audiuisset B. Porphyrius vim eorum, quæ scripta fuerant a sanctissimo Ioanne, [reuelatione cognoscit se fore Episcopum:] primum quidem fuit conturbatus, postea vero dixit: Fiat voluntas Dei. Et cum illa vespera me accersiisset, dicit mihi: Frater Marce, eamus & adoremus sancta loca & venerandam Crucem. Multum enim est præteriturum temporis, donec sumus ea rursus adoraturi. Ego autem dixi: Cur sic dicis, Pater? Ille vero respondens, dixit: Præterita nocte vidi Seruatorem dicentē mihi: Redde depositum, quod apud te deposui. Volo enim te coniungere vxori, humili quidem & abiectæ, sed præditæ bonis moribus. Tu autē accipiens, orna eam, vt obliuiscatur prioris suæ mendicitatis. Nam etsi est abiecta & humilis, non est tamen aliena, sed mea soror germana. Tu vero caue, ne habens vxorem & domus curam gerens, ex iniustitia aut violentia aut iniquitate congreges: nam & me ad iram prouocabis, & eam molestia afficies: hæc enim ei quoque displicent. Sis vero solum bono & prompto animo, & omnia tibi suppeditabuntur, vnde non expectas. Hæc mihi significauit Dominus Christus nocte præterita, & timeo ne, dum volo expiare mea peccata, expiem etiam peccata aliorum multorum. Sed tamen Dei voluntati non licet repugnare.

[14] Hæc cum dixisset, profectus est, & ego cum eo: [Cruce aderata proficiscitur Cæsaream:] & cum adorassemus sancta loca & venerandam Crucem, isque multum esset precatus & lacrymatus, reposuit in aurea theca venerandam & viuificā Crucem: & cum eam tuto clausisset, exiit, & vadens ad B. Praylium Episcopum, tradidit ei claues: & cum accepisset preces, & ab eo fuisset Deo commendatus, est egressus. Cum autem venissemus ad nostrum habitaculum, nos paramus: conductis vero tribus iumentis, & accepto viatico, egressi sumus. Viatica autem erant omnia, quæ domi erant. Eramus vero quinque in via, ipse Beatus & ego, & duo agasones, & alius iuuenis minister, nomine Barochas, quem quidem inuenerat paullo ante Beatus abiectum in platea, cum esset in extremo periculo, eumque accepit & collegit: & cum multa in eum expendisset, Dei auxilio eum sanum reddidit. Ab illo ergo tempore manebat apud ipsum, ei mecum seruiens. De pio vero Barocha dicam procedente oratione. Illa autem die iter ingressi, sequenti venimus Cæsaream. Per totam autem ciuitatem dispersum fuit, eum aduenisse: erat enim Beatus magni nominis, propterea quod amaret pauperes. Profecti vero sumus ad id, quod erat illic hospitium.

[15] Cum autem audiuisset B. Ioannes Archiepiscopus, cursu ad nos accessit. Cumque se inuicem salutassent & precati essent, paullulum assederunt. Dixit autem ei Archiepiscopus: Surge frater propter Dominum & vescere mecum, [excipitur ab Archiepiscopo Ioanne:] vt cito surgamus ad vigiliam sanctæ Dominicæ: ingressi enim sumus vespere sabbato. Beatus vero Porphyrius rogauit eum, vt ei concederet vesperam propter viæ laborem. Dixit autem se post primum somnum surrecturum ad vigiliam. Cum autem non potuisset persuadere Episcopo, surgens Beatus, cum eo est profectus, me quoque accepto. Fratrem enim Barocham dimisimus in hospitio prope vestes: & ab eo inuitati, cœnauimus. Cum multa autem locuti fuissemus spiritalia, & parum dormiissemus, surreximus ad vigiliam.

[16] Illa vero nocte accersit B. Ioannes Gazæos, & dicit eis: Parati eritis ad exitum, [ordinatur Gazæorum Episcopus:] hodie enim accipietis Sacerdotem, virum quem ostendit Dominus. Cum fuisset autem mane, rapientes B. Porphyrium, ordinarunt eum Episcopum Gazæ. Multum vero est lacrymatus, nec erat satietas vlla eius lacrymarum. Dicebat enim se esse indignum tali sacerdotio. Vix tandem autem, cum Gazæi & qui illic Christiani inuenti sunt, eum consolati essent, quieuit. Cum autem fecissemus sanctum Dominicæ ministerium, rursus inuitati sumus ad vescendum cum Archiepiscopo.

[17] Iussit vero nobis quamprimum exire: cumque vnum alium illic diem egissemus, exiuimus: dormiuimus autem f Diospoli, & illinc, cum pernoctassemus, sero vespere ingressi sumus Gazam valde lassi & afflicti. [proficiscens Gazam,] Hæc autem fuit caussa afflictionis. Prope Gazam pagi sunt in via, qui sunt dediti cultui simulacrorum. Eorum vero incolæ consulto totam viam strauerant spinis & vallis, [idololatrarum insidiis impetitur:] vt non possent aliqui transire. Effuderunt autem cœnum, & aliis male olentibus fumis vaporarunt, vt nos fœtore suffocaremur, & veniremus in periculum, ne visum amitteremus. Vix tandem conseruati, circa horam nocturnam ingressi sumus ciuitatem. Hæc vero difficultas ac molestia Beato accidit suggestione dæmonis. Sed id non ægre ferebat, existimauit enim diabolum has parasse insidias, quod voluisset iustum ab eius ingressu auertere.

[18] Profecti autem sumus ad ædes Episcopi, quas ædificauerat prius nominatus S. Irenion Episcopus, simul cum sancta ecclesia, quæ vocatur Irenes: eam vero hoc nomen dicunt habere duobus modis. [Gazæ ad ædes Episcopi diuertit.] Dicunt enim Gazæi, quando capta fuit ciuitas ab g Alexandro Macedone, quodam signo dato illic cessasse bellum, & ab illo tempore vocari locum Irenen, id est, pacem. Hunc locum cum inuenisset B. Irenion coli a Gazæis, in eo construxit ecclesiam. Siue ergo propter ea, quæ prius dicta sunt, siue propter nomen conditoris, mansit sic appellata vsque in hodiernum diem. Illinc ergo profecti sumus ad minimas ædes episcopatus, ab eo ædificatas.

[Annotata]

a Praylius, aliis Praulius, & Parahylius, Theophani Πραύλιος qui eum Hierosolymorum Episcopum statuit ab anno Theodosij Iunioris vndecimo, [Praylius Episc. Hierosolym. ] Christi 418. Quomodo ergo potuerit an. 393 ordinare Presbyterum S. Porphyrium dubitatur. Quid si Patriarchæ Syncellus persuaserit S. Porphyrio, & præ animi modestia excusantem adegerit, vt sacros Ordines susciperet, & quamuis a Patriarcha sit consecratus, ei tamen illa actio attribuatur? Quid si Praylius fuerit sanctorum locorum Episcopus, [an ante Chorepiscopus?] (Sacerdos hic dicitur) aut Chorepiscopus? Ita Chorepiscopum Patriarchæ Antiocheni seculo quinto fuisse quemdam Meletium diximus 5 Ianuarij ad Vitam S. Simeonis Stylitæ pag. 262 num. 11. De Chorepiscopis Orientalium doctas animaduersiones habet Petauius in Epiphaniumde hæresibus num. 1. Baronius ad an. 398 num. 97 de hac Porphyrij ordinatione agens ista scribit: A Cyrillo (licet errore Praylius scribatur) eius Ecclesiæ Episcopo Sacerdos inuitus creatus. Quæ inde margini tertiæ editionis Surianæ sunt adscripta. Verum e mente Baronij locus saltem ita corrigendus esset, vt a Ioanne, quem is S. Cyrillo an. 386 vita functo ante statuerat successisse, diceretur Sacerdos creatus, quem sub Arcadio Imperatore asserit Episcopūm creatum, quod triennio post contigit. At coniectura de Chorepiscopatu Praylij potius ex hoc loco confirmatur.

b Colitur S. Irenion 16 Decemb. etiam Martyrol. Romano adscriptus.

c Cæsareæ Palæstinæ ad mare mediterraneum, quæ erat prima Metropolitana, illiq; suberat Gaza.

d S. Hieronymus de Eccles. Scriptoribus refert Episcopos Cæsareæ cap. 113 Euzoium sub Theodosio seniore pulsum, & Gelasium eius successorem cap. 130, [Episcopi Cæsareæ Palæstinæ.] cui Ioannes successit: post quem fuit Eulogius, qui an. 415 Diospolitanæ synodo præsedit.

e Hæc vox postea videtur per quamdam anticipationem adiecta: aut potius ista omissa, sanctorum locorum, quæ supra habentur.

f Diospolis, olim Lidda, vel Lyda, sepulchro S. Georgij nobilis, vt dictum 19 Febr. in Vita S. Theonij pag. 111 num. 13 & litt. e.

g Gazam ab Alexandro Magno captam euersamq; referunt Curtius lib. 4, [Gaza ab Alexandro Magno capta.] Arrianus lib. 3 Iosephus lib. 11 Antiq. Iudaic. cap. 8, quod factum censet Salianus tomo 5. Histor. Eccl. antiqui testamenti anno mundi 3722, ante Christum natum 331, Darij Regis Persarum 7, Alexandri 5.

CAPVT III
Pluuia impetrata precibus S. Porphyrij. Barochæ vulnus inflictum.

[19] Accidit autem, vt illo anno esset a siccitas & defectus pluuiæ. [Pluuiam idololatræ frustra a Marna idolo expetunt:] Ciues vero omnes id ascribebant ingressui B. Porphyrij, dicentes: Nobis responsum dedit b Marna, fore vt Porphyrius esset auctor malorum ciuitati. Cum autem pergeret Deus non pluere primo mense, qui ab eis vocatur c Dios, deinde etiam secundo, qui dicitur Epilleos, omnes affligebantur. Congregati autem idololatræ in Marnæo, multa sacrificia & multas preces faciebant ea de caussa. Dicebant enim, Marnam esse dominum imbrium: Marnam vero dicunt esse Iouem. Cum autem perseuerassent septem dies, hymnos dicentes, & egredientes extra ciuitatem in locum, qui vocatur orationis, animum despondentes, reuersi sunt ad sua opera, nulla re effecta. His sic factis, congregati Christiani cum viris & fæminis & pueris, numero ducentis & octoginta, rogarunt S. Porphyrium, vt cum eis egrederetur & precaretur, vt dimitteretur pluuia, iam enim erat fames, eoque magis, quod Beati ingressui adscriberent siccitatem.

[20] Persuasus autem Sanctus, cum edixisset ieiunium, iussit omnes vespere congregari in sancta ecclesia, [S. Porphyrius indicie ieiuniū & vigilias:] vt illic vigilias perageremus. Fecimus vero tota nocte triginta preces & totidem genu flexiones, præter choros & lectiones. Cum fuisset autem mane, accepto signo venerandæ Crucis, quod nos præcedebat, egressi sumus cum hymnis ad antiquam ecclesiā, quæ est a parte occidentali ciuitatis, quam aiunt ædificasse sanctissimum & beatissimum d Asclepam Episcopum, qui multas sustinuit afflictiones pro fide orthodoxa: cuius vita & facta scripta sunt in paradiso deliciarum. Cum ergo fuissemus in dicta ecclesia, [ordinat supplicationē ad varia templa:] illic quoque fudimus totidem preces: & illinc egressi, iuimus in sanctum martyrium gloriosi Martyris e Timothei, in quo repositæ sunt etiam aliæ reliquiæ Mæuris Martyris & Thees, quæ relata est in numerum Confessorum. Cumque illic fecissemus totidem preces & genu flexiones, reuersi sumus in ciuitatem, factis tribus precibus & tribus genu flexionibus. Cum autem fuissemus circa ciuitatem, inuenimus eam clausam: erat vero hora nona. Idololatræ enim hoc fecerunt, volentes dissipare populum, ne perficeremus supplicationes. Cum autem mansissemus duas horas ante portam, & nemo esset qui aperiret, [impetrat pluuiam:] videns Deus populi patientiā fletusque & ineffabiles lacrymas, maxime sancti viri, motus misericordia, quomodo tempore magni Eliæ Prophetæ, mouet ventum Austrum, & nubibus tegitur cælum, & incipiunt fieri fulgura & tonitrua, simul atque sol occidisset, & decidit multus imber, vt existimarentur non guttæ, sed grando e cælo deiici. Nos autem præ magno gaudio propemodum non sensimus: eramus enim inuicem complexi.

[21] Quidam vero Gentiles cum adspexissent miracula, quæ Deus nobis fecerat, & credidissent, [conuertis 127,] nobis portam aperuerunt, & commixti sunt nobiscum, clamantes: Christus solus Deus: ipse solus vicit. Conuenerunt autem nobiscum in sanctam ecclesiam, & illinc Beatus eos dimisit in pace, Christi signatos signaculo. Erant vero viri numero centum vigintiseptem, & fæminæ XXXV & infantes XIIII, ex quibus erant puellæ quinque. Nos autem cum fecissemus perfectam gratiarum actionem, recessimus vnusquisque domum cū gaudio & pace. Tanta autem pluuia descendit illa nocte & altero die, vt omnes timerent, ne domus corruerent, ex quibus erant plurimæ constructæ ex lateribus. Pluit vero Dominus noster Iesus Christus assidue, ab octauo Lydenæi vsque ad decimum, est autem apud eos Lydenæus, apud Romanos Ianuarius. Præcedunt autem quinque diebus eorum menses Romanos. [alios 105 eodē anno.] Vndecimo vero die peregimus diem f Theophaniorum Domini Iesu Christi, cum gaudio laudantes & gratias ei agentes propter omnia, quæ nobis fecit eius benignitas. Accesserunt autem gregi Christi eodem anno, præter illos CXXVII, alij quoque CV. Alij vero idololatræ non cessabant insidiari Beato & reliquis Christianis. Quando enim ei Præses obtingebat Gentilis, eum vel pecuniis corruptum, vel etiam per impiam eorum religionem persuasum, inducebant, vt vexaret Christianos: & ab eo tempore B. Porphyrio non leuis eueniebat afflictio. Assidue ergo noctu & diu rogabat benignum & clementem Deum, vt eos ab errore conuerteret ad suam veritatem.

[22] Quoniam autem superius memini B. Barochæ, de ipso narrabo reliqua. Habebatis zelum diuinum, vt si quis alius: multa enim grauia sustinuit ab idololatris. Cum enim iuisset ipse aliquando in vicum propter g canonem Ecclesiasticum, non procul a ciuitate (erat autem is, [Barochas a rusticis idololatris plagis excipitur:] qui canonem debebat, idololatra) cum ab eo vero canon exigeretur, isque rem vellet protrahere & differre, & ex eo nata esset inter eos contentio; accersit impius agricola quosdam eius pagi ei similes, & incipiunt verberare clauis B. Barocham, & portantes eum semimortuum, proiecerunt extra pagum in solitudinem: illic vero iacebat mutus & nullo sensu præditus. Alio autem die, Dei benignitate, transit per illum locum Cornelius Diaconus, cum aliis duobus Christianis: & cum inuenissent pium Barocham, & eum agnouissent, importarunt in ciuitatem.

[23] Cum vero idololatræ eum vidissent portari, arbitrati esse mortuum, conuersi sunt in h furorem, propterea quod existimabant esse abominandum, [mortuus creditus eripitur e Christianorum manibus:] mortuum ferre in ciuitatem: & cum eum vi eripuissent ab humeris eorum, qui ipsum portabant, incipiunt verberare pium Cornelium Diaconum, & duos Christianos: & ligato pede B. Barochæ, trahebant eum. Interim autem renunciant quidam fratres beato Episcopo. Is vero conturbatus, me accersit, & alios tres fratres, qui sunt inuenti apud ipsum, & dicit nobis: Confidentes currite, o fratres: est enim tempus martyrij. Postquam autem peruenimus ad locum, vbi ligarant Beatum, concurrit populus: & alij quidem sanctissimum Episcopum afficiebant contumeliis, alij vero videntes eius tolerantiam, & quod, cum contumeliis afficeretur, non irascebatur, sed rogabat vnumquemque dicens, ne sic probris & contumeliis afficerent corpus, [mansuetudini S. Porphyrij donatus:] quod est obnoxium iisdem affectionibus; fiunt nostrarum partium, & in se inuicem conuertuntur ad plagas vsque. Nos autem cum multam vidissemus confusionem, portantes pium Barocham, discessimus in sanctam ecclesiam.

[24] Postquam vero vidimus eum adhuc spirantem, eius curam gessimus. [portatur in templum,] Pro eo autem fundebantur per totam vesperam & noctem intensæ preces: omnes enim fratres conuenerant. Sanctus vero Episcopus non cessabat lacrymari, & Deum pro ipso rogare: sciebat enim qualis esset diuinus eius zelus. Cum autem vidisset Deus lacrymas sancti Pontificis & preces populi, (eum enim numerabant secundum Phinees aduersus idololatras) accelerauit suam misericordiam, & illa nocte aperit oculos eius, & incipit loqui, & petere dari sibi potum. Ego autem, qui ei assidebam, statim cucurri, vt renunciarem beato Episcopo: præ magno enim gaudio oblitus sum dare ei potum, & mihi id accidit, quod ancillæ tempore B. Petri, quando audita eius voce, præ gaudio non aperuit ostium: sed eum dimittens, primum annunciauit iis, qui erant domi: tale quid ego quoque sum passus. [Actor. II. 14] Cum id autem beatus audiuisset Episcopus, non fuit victus ab animi affectione, sed perseuerabat in precibus. Nos vero cum intellexissemus eius firmitatem & constantiam, eum mittentes, recessimus ego & pius Cornelius Diaconus, assidebat enim mecum B. Barochæ. Postquam, autem impleuit preces & omnem consequentiam sanctissimus Episcopus, ipse quoque nobiscum sedens, interrogauit pium Barocham, quemadmodum id esset passus ab initio. Ipse vero narrauit nobis omnia.

[25] Dum nos autem consultaremus quid esset faciendum, fit mane: & ecce Defensor populi cum Irenarchis, & duobus primoribus, Timotheo & Epiphaneo, & aliis multis, [idololatris ob corpus mortui crediti tumultuantes cædit ipsemet & fugat.] venientes incipiunt clamare & tumultuari, dicentes: Cur intulistis mortuum in ciuitatem, cum patriæ leges hoc prohibeant? Interim autem contumelia quoque afficiebant beatum Episcopum. Nos vero cum tumultum audiuissemus, egressi sumus: & cum nos vidissent, cœperunt me verberare, & pium Cornelium Diaconum. Cum autem eos, qui erant ex populo, vocassemus in testimonium, sanctissimus Episcopus os nobis obstruebat, vnumquemque rogans & admonens, ne irascerentur tam inconsiderate. Illi vero impij, quo magis rogabantur, eo magis furebant, & virum sanctum afficiebant contumelia. Cum igitur pergerent tumultuari, confirmatur & corroboratur pius Barochas, & impletur diuino zelo, surgitque & arripit fustem, & incipit verberare eos, qui incidebat: & eos inuadit metus, & incipiunt cadere vnus super alium fugientes, eosque est persecutus vsque ad id, quod tunc erat Marneium, reuertiturque cum magna victoria nouus noster Sampson, stratis ipse quoque mille alienigenis. Ab illo ergo tempore ipsum timebant idololatræ, [Barochas & Marcus consecrantur Diaconi.] & nec eius quidem nomen audire poterant. Breui autem post tempore dignati sumus ordine diaconatus ego & pius Barochas: ego quidem plane indignus, qui eum assequerer: ille vero meritissimo iure id assecutus.

[Annotata]

a Ob hiemalem siccitatem timent Palæstini & Ægyptij impendentem sterilitatem. Hinc illa benedictio est apud Isaiam 32. 20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis & asini.

b De Marna Deo, qui Iupiter est, & Marnio egimus supra.

c Tres primi Gazæorum menses hic referuntur Δίος, Ἀπελλαιος, Ἀυδυναῖος, Latinis litteris expressi, Dios, aliis Dius, Epilleos, [Menses Gazæorum.] melius Apellæus, & Lydenæus, forsan legendum Audynæus. Respondent mensibus Ægyptiacis Hathur a XXVIII Octobris, Chiac a XXVII Nouembris, & Tuba a XXVII Decembris. De mense Dystro, quo S. Porphyrius obiit, supra actum.

d Asclepas, siue Asclepius, sub Constantio Imperatore Sede Gazensi pulsus, Romam ad Iulium Papam confugit: quo Sedibus pulsi eodem tempore venerant SS. Athanasius & Paulus Patriarchæ, [Asclepas Episc. Gazensis.] ille Alexandrinus, hic Constantinopolitanus, & Episcopi Marcellus Ancyranus, & Lucius, seu Lucianus, Hadrianopolitanus. Ita Socrates lib. 2 hist. Eccl. cap. II, Sozemenus lib. 3 cap. 7. Plerique in Sedem suam restituti, interfuerunt Concilio Sardicensi an. 347, & Asclepas aduersariorum calumniis perspicue patefactis est innocens declaratus. Theodoretus lib. 2 cap. 8, Sozomenus lib. 3 cap. 9. & epistola Iulij Papæ apud Socratem lib. 2 cap. 18.

e Videtur Timotheus Diaconus in Mauritania ob fidem Christi post diros cruciatus in ignem coniectus indicari, [SS. Timotheus, Meuris, Thea.] cui ad 19 Decembris adiunguntur in Martyrologio Romano SS. Meuris & Thea, Gazæ passæ. quod contextus huius loci confirmat.

f Nos iam vulgo festum Epiphaniæ vocamus, quod celebratur 6 Ianuar.

g Annua pensio indicatur: ita infra ait Arcadius Imp. Perdemus canonem in vectigalibus. Græce in Menæis συντέλειαν.

h Consuetum Gazæorum in Christianos furorem describit Sozomenus lib. 5 cap. 8, in cæde Martyribus illata, & cap. 9 & 11 in persecutione S. Hilarionis: quod etiam in huius Vita 21 Octobris obseruat S. Hieronymus. Plura de eorum crudelitate supra a diximus. His maioribus erant hi Gazæi progeniti.

CAPVT IV
Edicto Imperatoris templa idolorum clausa. Puerpera ope S. Porphyrij adiuta. Conuersio infidelium.

[26] Videns autem sanctus. Pater noster Porphyrius nefaria, quæ quotidie fiebant ab idololatris, statuit me mittere Byzantium, vt peterem ab Imperatoribus, vt diruerentur templa simulacrorum: Gazæ enim adhuc maxime celebrabatur, quod vocatur Marneium. Et scriptis litteris ad sanctissimum Episcopum Constantinopolitanū, cuius laus & gloria memoratur ab omnibus, nauigauimus, & spatio viginti dierum eo peruenimus: & redditis litteris a B. Ioanni, ore eum omnia docui. Cum primum autem audiuisset, id significauit b Eutropio Cubiculario, qui tunc erat assiduus apud Imperatorem Arcadium. Cumque ei legisset epistolas beati Episcopi, & petiisset ab eo, vt concurreret cum literis; acceptis ab eo promissis, exiit, & dixit mihi: Quieto animo esto, o fili. Spero enim in Dominum Christum, quod suam, sicut solet, sit facturus misericordiam. [Arcadij Imp. rescriptum contra idola impetratur.] Ego vero non cessabam quotidie eum admonere: ille autem mittebat & instabat Eutropio. Septem vero post diebus pronunciatur edictum Imperatoris, vt clauderentur simulacra Gazæorum ciuitatis, & ne consulerentur amplius. Traditur autem hic iussus in manus cuiusdam Hilarij, hominis c subadiubæ Magistri.

[27] Ego vero tribus post diebus egressus sum Byzantio, & spatio decem dierum peruenio in ciuitatem Gazæorum, septem diebus præueniens Hilarium. Inueni autem sanctissimum Porphyrium ægrotantē. Postquam vero ei tradidi responsum beatissimi Ioannis Episcopi Constantinopolitani, & id legit, lætitia affectus conualuit a febre. Dicebat autem se in morbum incidisse ex multa afflictione idololatrarum. Septem vero post diebus venit dictus Hilarius, habens duos d commentarienses Consulatus, & multos adiutores ex Azoto & Ascalone, & omnes ministros publicos. Statim autem comprehendit tres primores, & accepta ab eis satisdatione, ostendit eis diuinum edictum, quod iubebat, vt clauderentur idolorum templa Gazæ ciuitatis, & euersis omnibus, quæ erant in eis, simulacris, ea clausit. Marnæ vero simulacrum siuit latenter consuli, [Hilarij auaritia edictum irritum factum.] pro eo plurimis acceptis pecuniis. Rursus autem faciebant, vt solebant, idololatræ nefaria.

[28] Contigit vero aliud fieri miraculum, quod multos prouocauit, vt venirent ad cognitionem veritatis. Deus enim, vt qui sit clemens & misericors, scit per occasiones conuertere genus hominum ad lucem suam, quæ mente percipitur. Fuit autem eiusmodi id quod accidit. Mulier quædam clara in ciuitate, nomine Ælia, cum esset paritura, incidit in magnum periculum. Fuit autem hæc caussa periculi. Fœtus eius non exibat secundum naturam, sed conuersus erat ad id, quod est præter naturam, & cum vnam manum emisisset, non poterat reliquum corpus educi: erat enim obliquum in vtero, nec poterant obstetrices id deducere ad id, quod est secundum naturam. Cruciabatur vero mulier dolore ineffabili, fœtum tunc impellentibus ad enixum doloribus. [Parturiētē inuerso fœtu periclitantem] Fuit autem maius dolorum incrementum, cum successisset primo secundus dies, & similiter tertius dies maiorem dolorē attulisset, quam secundus. Creuerunt autem dolores vsque ad septem dies, semper additamentum malo accipiente. Quinetiam voluerunt medici eius fœtum exsecare: sed cum vidissent eis virtutem cecidisse, omnem spem plane abiecerunt. Eius ergo parentes & maritus eius Heros, cum essent dæmonum dediti superstitioni, pro ea quotidie faciebant sacrificium. Adducebant etiam incantatores & vates, existimantes se ex eis vtilitatis aliquid accepturos: sed nihil id proderat.

[29] Erat autem eis fidelis nutrix, quæ affecta maxima animi ægritudine, pro ea fundebat preces in ædibus oratoriis. Quodam ergo die ea in ecclesia orante cum lacrymis, ingressus est S. Porphyrius circa horam nonam, & ego quoque cum eo. Videt autem anū tristem, Deum orantem cum lacrymis, stansque eam rogauit caussam. Illa vero eum contemplata, procidit ad eius pedes, rogans eum, vt pro ipsa rogaret Christum. Postquam autem cognouit Sanctus caussam a muliere, ipse quoque est lacrymatus: [Porphyrius per nutricē a se instructam,] erat enim summe misericors. Dicit vero nutrici: Audio illam domum esse deditam cultui simulacrorum, & seruari posse difficiliter: sed tamen Deus potest omnia. Etenim per occasionem seruat eos, qui erant perituri. Abi ergo, & congrega omnes cognatos, & parentes, & maritum, & dic eis: Quoniam est hic optimus medicus, qui potest eam curare, si effecerit vt ea euadat hoc periculum, quid ei dabitis? sunt autem omnino tibi multa pollicituri. Dic vero eis hoc quoque: Si eam curauerit, hoc quoque mihi promittite, quod eum non falletis, nec ibitis ad alium. Fac eos omnes extendere manus ad cælos, & promittere eos esse facturos omnia, quæ sunt polliciti. Et quando hæc fecerint, dic parturienti mulieri coram omnibus: Sanat te Iesus Christus filius Dei viui, crede in ipsum, & viues.

[30] Cum autem audiuisset anus, quod beatus dixerat Episcopus, isque eam Deo commendasset, cucurrit domum: & cum inuenisset omnes flentes, & mulierem in extremo periculo, rogauit eius parentes & maritum, ne angerentur animo. Dixit autem: Me ad vos misit optimus medicus, vt mihi promittatis, quod si ea curetur, ipsum non negabitis. Cum vero audiuissent eius parentes & maritus, dixerunt: Si voluerit omnes nostras facultates accipere, non recusabimus, videamus solum viuam nostram filiam. Dixit autem nutrix: Manus vestras in cælum extollite, & fidem date vos non esse negaturos medicum. [liberas] Illi vero alacri animo & cum lacrymis manus extenderunt, dicentes: Toto tempore vitæ nostræ eius erimus. Quamnam enim consolationem habituri sumus, si ea decedat? Erat enim eis vnica, scitaque & elegans moribus, si vlla alia. Cum hoc autem audiuisset nutrix, magna voce dixit coram omnibus. Dicit magnus Sacerdos Porphyrius: Iesus Christus filius Dei viui te curat, crede in eum, & viues. Statim vero mulier cum valde eiulasset, [inuocato Christo:] edidit fœtum viuum.

[31] Omnes autem, qui illic sunt inuenti, obstupefecti exclamauerunt: Magnus est Deus Christianorū: magnus est Sacerdos Porphyrius. [64 conuertit ad fidē:] Die autem sequenti parentes mulieris, & maritus & cognati & omnes necessarij, euntes ad B. Porphyrium, prociderunt ad eius pedes, petentes Christi signaculum. Beatus vero cum eos signasset & fecisset catechumenos, dimisit illos in pace, præcipiens eis vt vacarent sanctȩ Ecclesiæ: & paullo post cum eos catechesi instituisset, baptizauit etiam infantem cum muliere. Vocauit autem nomen eius Porphyrium. Qui fuerunt vero illuminati propter occasionem mulieris, erant numero sexaginta quatuor.

[Annotata]

a Chrysostomo, qui anno 398, 26 Febru. consecratus est Episcopus: quo etiam anno hæc legatio contigit.

b Flauius Eutropius Eunuchus, tum Cubicularius, anno sequente 399 cum Manlio Theodoro Consulatum adeptus, sed factione Gaynæ insignibus exutus, Chalcedone securi percussus est. Zosimus lib. 5, Socrates lib. 6 cap. 5, Sozomenus lib. 8 cap. 7.

c Subadiubæ, aut potius Subadiuuæ, qui & Adiutores nominantur in Notitia Imperij sect. 41. Adiutor, Subadiuuæ Adiutoris, Subadiuuæ Fabricarum diuersarum, [Subadiubæ.] dicuntur etiam Subadiuuantes. Baronius an. 389 num. 108 edidit hominis coadiutoris Magistri officiorum: sed minus recte. Dabantur & Adiutor Magistro Officiorum, & Subadiuua Adiutoris, laboris leuandi gratia, qui vel valetudine aliaue re impediti, vel multitudine negotiorum obrutis opem serrent. Cassiodorus 6 variarum 7 & L. 3 Cod. de diuersis officiis.

d Inter varia Commentariensium genera hi videntur Apparitores fuisse, qui iudici pro tribunali sedenti sistebant reos; & quibus horum custodia atque exhibitio demandata erat: vti Acta Martyrum testantur.

CAPVT V
Iter Constantinopolitanum S. Porphyrij cum Archiepiscopo Cæsareensi. Rhodi apud Procopium anachoretam, Constantinopoli apud S. Ioannem Chrysostomum & Amantium Cubicularium Imperatricis gesta.

[32] Qvo magis autem videbant idololatræ multiplicari Christianos, eo magis efferebantur, & non sinebant eos obire officia ciuilia: sed eis vtebantur tamquam malis famulis. Videns autem rursus B. Porphyrius magnam iniuriam, [Ob Gentilium perfidiā frustra se Episcopatu conatur abdicare:] quæ fiebat Christianis, & non ferens, adspiciens vero probris & contumeliis appetitos, proficiscitur Cæsaream ad B. Ioannem Archiepiscopum, & rogat eum cum lacrymis, vt præbeat ei quietem. Dicebat enim, se non posse amplius pati grauia & absurda, quæ fiebant a Gazæis. Beatus autem Ioannes cum audiuisset, rogabat eum, vt æquo & forti animo pateretur, & retineret Episcopatum.

[33] Respondens vero sanctissimus Porphyrius, dixit ei: Te attestor coram Deo, qui non est adspectabilis, & spem nostram Iesum Christum, [Archiepiscopum Cæsareensem itineris sui comitem impetrat.] Dominum omnis rei creatæ, & adorandum & viuificum sanctum Spiritum, ne despicias meam petitionem, ne requiratur a nobis interitus animarum innumerabilium. Sed rogo te, Pater, vt mecum nauiges ad vrbem regiam, vt rogemus Imperatores, Rege cælesti annuente, vt euertant templa idolorum. Respondens autem B. Ioannes, dixit ei: Fili, iusta quidem est petitio, sed non est aptum tempus, iam enim imminet conuersio hiemalis. Respondit B. Porphyrius: Si vult nos Deus esse & Gazæ populum conuertere, potest etiam seruare in hieme. Tu vero, Pater, eius fidens clementiȩ & misericordiæ, id velis, & iter nobis succedet feliciter. Dicit ei B. Ioannes: Fiat voluntas Christi.

[34] Postquam autem B. Ioannes est ei pollicitus, scribit ad me, vt quamprimum venirem Cæsaream, & afferem mecum tres libros, & quadraginta tres nummos, qui ei restabant ex reditu sanctæ Ecclesiæ. Ego vero acceptis litteris, cum sumpsissem libros & nummos, protinus sum egressus: & cum venissem Cæsaream, [Nauigant ambo Constantinopolim:] inueni sanctissimos Episcopos paratos ad nauigandum, & cum post duos dies soluissemus, nauigamus vicesimotertio mēsis … a & cum Dei benignitate fuisset nobis secunda nauigatio, spatio decem dierum b appulimus ad Rhodum insulam. Erat autem tunc in insula, in auersa eius parte quidam monachus, nomine Procopius, qui nunc est relatus in numerum Angelorum. Dormiit enim quinque abhinc annis, cum vixisset vitam nulli culpæ affinem, in ieiuniis & vigiliis, & summa paupertate. Habebat vero donum quoque prophetiæ, & virtutem expellendi dæmones. Cum nos autem, [ad Rhodū appellunt:] vt dictum est, Rhodum appulissemus, & audiuissemus de vita sancti viri, necessarium duximus eum non præterire, sed eius angelica frui consuetudine: & cum rogauissemus, vbinam haberet monasterium, ad eum profecti sumus, nauigantes in cymba: & cum peruenissemus, pulsauimus ostium. Statim autem egressus, per se nobis aperuit, etiamsi haberet apud se alium discipulum.

[35] Cum autem adspexisset sanctissimos Episcopos, procidens in terram, eos adorauit. Deinde surgens, me quoque est osculatus & pium Eusebium Diaconum, quem secum ducebat S. Ioannes Archiepiscopus, & cum nos introduxisset in oratorium, retrocessit, dans priorem locum beatissimis Episcopis, dicens: Decet vos Sacerdotes habere priorem locum: [sanctum anachoretam Procopium inuisunt: agnoscūtur instinctu diuino:] me autem humilem & abiectum, & qui ordinationem non sum assecutus, posteriorem. Tunc cognouimus sanctissimum Procopium esse perspiciendi potestate c præditum. Cum enim nos numquam adspexisset, neque de nobis audiuisset, cognouit per spiritum eos esse Episcopos, beatissimos, inquam, Ioannem & Porphyrium, & ideo eos affecit honore dicendi preces priori loco. Deinde post preces sedimus & cum esset nobis locutus multa animæ vtilia, rogauit caussam susceptæ itineris molestiæ. Beatus vero Porphyrius ei omnia narrauit de Gazæis, [exponunt caussam itineris:] quantus sit eorum furor in colendis simulacris, & quam multa mala ab eis patiantur Christiani: & quod ea de caussa ascendunt, vt rogent Imperatores, vt euertantur templa idolorum.

[36] Cum autem audiuisset S. Procopius anachoreta, dixit: Domine Iesu Christe, conuerte tuos famulos a fraude diabolica ad fidem illuminatam. Deinde dicit sanctissimis Episcopis: Ne sitis anxij animo, o Patres: Deus enim, qui nouit zelum vestræ fidei, [edocentur modum feliciter perficiendi negotia:] iter vobis diriget, & dabit omnia, quæ sunt vobis cordi. Agite ergo, ea vobis dabo monita, quæ Deus reuelauit meæ humilitati. Primum conuenite sanctissimum Episcopum Ioannem, & cum eo preces ad Deum fundite, & ei rem exponite: & ipse est vobis consulturus ea, quæ ipsi reuelauit Dominus. Non potest enim loqui in palatio, quoniam ei irascitur Imperatrix Eudoxia. Ipse ergo vos commendabit Amantio Cubiculario Dominæ, viro pio & qui habet in honore Sacerdotes: ipse vos introducet ad Imperatricem, & quando ad eam ingressi fueritis, vos est benigne exceptura. Exponite ergo ei rem vniuersam, & iubete eam valere, & exite. In secundo autem ad eam ingressu, postquam vos eam huius rei admonueritis, dicite ei: Speramus in Christum filium Dei, quod si rei præsenti studueris, est tibi daturus filium masculum. Cum hoc autem audierit, est læta futura, est enim prægnans, & hic est mensis nonus, ex quo concepit: & est factura omnia, vt rem vobis reddat effectam Deo annuente.

[37] [perueniunt Constantinopolim:] Nos autem cum audiissemus quod dixerat vir sanctus, & credidissemus iis, quæ fuerat locutus, & ipse nos Deo commendasset, egressi sumus: & soluentes illo die, nauigauimus: & post alios decem dies d peruenimus Byzantium: & accepto hospitio, die sequenti iuimus ad sanctissimum Archiepiscopum Ioannem. Cum vero cognouisset quinam essemus, nos accepit magno honore & obseruantia. Nos autem rogauit, quanam de caussa hunc viæ laborem sustinuimus, & ei narrauimus: & cum cognouisset, recordatus est nos longo ante tempore hoc rogasse litteris: & cum me agnouisset, benigne est complexus. e Rogat vero nos, [consulunt S. Ioannem Chrysostomum:] ne angamur animo, sed spem habeamus in Dei misericordia. Dixit autem nobis: Ego quidem non possum loqui cum Imperatore, eum enim in me irritauit Imperatrix, quoniam eam reprehendi propter f possessionem, quam cum concupiisset, eripuit. Et mihi quidem non est hoc curæ, quod irascantur. Seipsos enim læserunt, non me. Nam & si lædant meum corpus, animæ multo magis proderunt, hoc tamen relinquamus Dei misericordiæ. De nostro autem edicto, si videatur Domino, cras accersam Eunuchum Amantium, qui est Eunuchus Imperatricis, & multum potest apud eam, & est vere Dei seruus, & ei rem exponam, & est magnum studium adhibiturus Deo annuente. Nos vero, cum ille sic nobis promisisset, & nos Deo commendasset, iuimus in nostrum hospitium.

[38] Die autem sequenti, iuimus ad Sanctum, & inuenimus apud eum Cubicularium Amantium: rei enim nostræ curam gesserat, & eo accersito, de re nostra eum docuerat. Postquam autem ingressi sumus & cognouit Amantius nos esse eos, de quibus cum ipso fuerat locutus, surgens adorauit sanctissimos Episcopos, facie inclinata in terram.[accipiunt Amantiū, Cubicularium Imperatricis procuratorē negotiorū.] Illi vero cum cognouissent quisnam esset, eum sunt complexi & osculati. Porro autem eis quoque iussit sanctissimus Episcopus Ioannes ore proprio Cubicularium docere de re sua. Sanctissimus autem Porphyrius ei omnia narrauit de idololatris, quemadmodum libere & confidenter faciunt res nefarias: & quemadmodum affligunt & vexant Christianos. Ille vero audiens fleuit, & impletur zelo diuino, & dicit eis: Ne sitis anxij, Patres. Dominus enim Christus est defensurus suam religionem. Orate ergo vos, & ego loquar cum Augusta, & spero in Deum vniuersorum, fore vt consuetam suam faciat misericordiam. Die autem crastino vos ad eam introducam, & ipsa ore vestro a vobis docebitur, quæ vultis: inuenietis vero eam a me prius instructam. Cum hæc autem dixisset, nobis valere iussis recessit. Nos quoque, cum multa spiritalia locuti essemus cum sanctissimo Archiepiscopo Ioanne, isque nos Deo commendasset, recessimus.

[Annotata]

a Peritij, cuius dies 23 apud Gazæos incidit in 17 Februarij, vti apud Ægyptios Barmahath. Non autem substituendus Februarius vti ex Baronio ad marginem Surianæ tertiæ editionis factū.

b Die 27 Febr.

c Baronius addit occulta.

d Die 9 Martij: ac 10 factum colloquium cum S. Chrysostomo, die II cum Amantio cubiculario.

e De zelo S. Chrysostomi vt idola in Phœnicia deiicerentur agit Theodoretus lib. 5 Hist. Eccl. cap. 29.

f Intelligitur ager seu vinea viduæ Theognosti vi ab Imperatrice ablata: de qua re omnes Vitæ S. Chrysostomi scriptores agunt.

CAPVT VI
Benignum colloquium S. Porphyrij cum Imperatrice. Natiuitas Theodosij iunioris.

[39] Die vero a sequenti nos accersit Cubicularius Amantius per duos Decanos, vt iremus in palatium: & surgentes, propere iuimus: inuenimus autem ipsum nos expectantem, qui accepit duos Episcopos, & eos introduxit ad Augustam Eudoxiam. Postquam vero eos adspexit, [Eudoxia benigne excipit Episcopos:] prior salutauit, dicens: Benedicite Patres. Illi autem eam adorauerunt. Sedebat vero super aureum lectum, & dicit eis: Ignoscite mihi, Sacerdotes Christi, propter ventris quæ me premit necessitatem. Debebam enim in vestibulo occurrere vestræ sanctitati: sed propter Dominum orate pro me, vt quod est in vtero, in lucem edam cum Dei benignitate. Sanctissimi autem Episcopi admirati tantam eius demissionem, dixerunt: Qui benedixit vterum Saræ & Rebeccæ & Elisabeth, benedicat & viuificet id, quod est in tuo ventre.

[40] Postquam vero locuti sunt alia quoque verba spiritalia, dicit: Scio cur hunc viæ laborem susceperitis: me enim prius docuit Amantius Eunuchus. Quod si vos quoque me vultis docere, iubete Patres. Iussi autem, docuerunt omnia quæ pertinebant ad idololatras, quemadmodum secure faciebant res impias, & quemadmodum sua potentia opprimebant Christianos, non sinentes eos obire vllum officium publicum, neque sua prædia colere, ex quibus vectigalia publica pendunt Imperatoriæ potentiæ. Cum hæc audiuisset Imperatrix, [suam operā addicit:] dixit: Ne sitis anxij, Patres: spero enim in Dominum Christum filium Dei, fore vt persuadeam Imperatori ea facere, quȩ decent vestram sanctam fidem, & vos hinc dimittat compotes desiderij. Abite ergo & vos reficite, estis enim defatigati, & orate, vt Deus opem ferat meæ petitioni. Cum hæc autem dixisset, iussit afferri pecunias: & cum accepisset circa tres pugillos, dedit sanctissimis Episcopis, dicens: Hæc interim accipite ad expensas. Episcopi vero his acceptis, [dat eleemosynam:] cum multum ei benedixissent, exierunt. Exeuntes autem, magnam pecuniȩ partem distribuerunt Decanis, qui præerant portis, adeo vt paucæ apud eos remanerent.

[41] Imperatrix vero, cum Imperator esset ad eam ingressus, docuit eum negotium Episcoporum: [eorū caussam apud Arcadium strenue agit:] petiit autem, vt euerterentur templa Gazæ. Imperator vero cum audiisset, ægre tulit, dicens: Scio illam ciuitatem esse deditam cultui simulacrorum, sed est in nos grato animo in pensitandis vectigalibus publicis: quæ quidem confert plurima. Si ergo eorum templa repente diruamus, metu se in fugam coniicient, & perdemus tantum canonem. Sed si videtur, eos particulatim affligamus, idololatris adimentes dignitates, & alia ciuilia officia, & iubeamus templa eorum claudi, & non amplius celebrari. Cum enim afflicti fuerint, ad omnes redacti angustias, agnoscent veritatem. Nam quod exuperat, si idem sit repentinum, graue est iis, qui sunt subiecti. Imperatrix autem cum id audiisset, fuit magno dolore affecta: erat enim acris & feruens in fide. Imperatori vero hoc solum respondit: Dominus est opem laturus seruis suis Christianis, seu nos velimus, seu nolimus. Hæc nobis narrauit pius Amantius Cubicularius.

[42] Die autem b sequenti accersiit nos Augusta, & cum de more prior salutasset sanctos Episcopos, [discit ex S. Porphyrio se filium parituram:] iussit eos sedere. Postquam vero locuti essent multa verba spiritalia, dicit eis: Locuta sum cum Imperatore, & aliquantum ægre tulit. Sed ne animo angamini: Deo enim volente, non sum cessatura, donec vobis satisfiat, & egrediamini assecuti vestrum, qui est ex Deo, scopum. Episcopi autem his auditis, adorarunt. Stimulatus vero Sanctus noster Porphyrius, recordatus eius, quod dixerat beatissimus Procopius anachoreta, dixit Imperatrici: Labora propter Christum, & ipse pro tuo labore est tibi daturus filium, qui viuet & imperabit, te vidente, & eo fruente multos annos. Cum hoc audiuisset Imperatrix, c repleta est lætitia, & ruber euasit eius vultus, & ei accessit maior ea, quā habebat, pulchritudo: ea enim quæ apparent, ostendunt ea quæ latent.

[43] Dicit itaque sanctissimis Episcopis: Orate Patres, vt, quomodo dixistis, Deo volente, pariamus masculum: & si hoc factum fuerit, polliceor vobis me facturum omnia, quæ petitis. Quin etiam aliud quoque, quod non petiistis, sum factura, Christo annuente: sanctam enim ecclesiam ædificabo Gazæ in medio ciuitatis. [vouet se Gazæ templum ex. structurā:] Abite ergo in pace, & quiescite, assidue pro me rogantes, vt cum Dei benignitate pariam: & paullo post id implebo. Cum ergo valedixissent Episcopi, & eam Deo commendassent, egressi sunt ex palatio. Precabamur autem, vt pareret masculum: credebamus enim ei, quod dixerat S. Procopius anachoreta, & ibamus quotidie ad sanctissimum Ioannem Archiepiscopum, & fruebamur sanctissimis eius eloquiis dulcioribus, super mel & fauum. Veniebat vero ad nos Amantius Cubicularius, aliquando quidem ferens responsa Imperatricis, aliquando autem etiam, vt nos conueniret.

[44] d Paucis autem post diebus parit Imperatrix e masculum, & imponunt ei nomen Theodosium, quod erat nomen eius aui Theodosij Hispani, qui imperauit simul cum f Gratiano. Natus vero iunior Theodosius, fuit in lucem editus in purpura. Vnde etiam cum primum fuisset natus, [Theodosius iunior nascitur: acclamatur Imperator] fuit renunciatus g Imperator. Fuit autem magna lætitia in ciuitate, & fuerunt quidam missi per ciuitates, qui hæc renunciarent, donaque & munera erogarent. Domina vero cum primum peperisset, & surrexisset e cella puerperij, misit ad nos Amantium, dicens nobis per ipsum: Ago Christo gratias, quod per vestras sanctas preces Deus mihi donauit filium. Precemini ergo, Patres, illi vitam, & mihi humili & abiectæ, vt impleam ea, quæ sum vobis pollicita rursus, ipso volente Christo, per sanctas vestras preces.

[45] Cum autem impleti essent septem dies a puerperio, nos h accersit, & nobis occurrit in porta cubiculi, portans infantem in purpura. [benedicitur signo Crucis cum matre ab Episcopis:] Inclinauit vero caput, dicens: Benedicite Patres mihi & filio, quem donauit Dominus per sanctas vestras preces. Infantem quoque tradidit, vt ipsum signarent. Sancti autem Episcopi & ipsam & infantem signarunt signo Crucis: & cum precati essent, sederunt. Postquam autem ipsi locuti essent multa verba plena compunctione, dicit eis Domina: Scitis Patres, quid de re vestra statui facere? Dominus vero meus Porphyrius respondens, dixit: Quæcumque statuisti, ex Deo statuisti: etenim in hac nocte reuelatum fuit meæ humilitati per visionem, [S. Porphyrio reuelatur felix negotiorum successus:] me esse Gazæ, & stare in delubro, quod illic vocatur Marnium, & tuam pietatem mihi tradere Euangelium, & dicere: Accipe, lege. Ego autem cum aperuissem, inueni locum illum, in quo dicit Dominus Christus Petro: [Matth. 16. 18.] Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam: & portæ inferi non præualebunt aduersus eam. Tu vero, Domina, respondens dixisti: Pax tibi, esto fortis & strenuus. Post hæc autem sum excitatus: & ex hoc persuasum habeo, fore vt Dei Filius tui animi instituto opem ferat. Dic vero nobis, Domina, quid statueris.

[46] Imperatrix respondens, dixit: Si Christo placuerit, paucis post diebus dignabitur infans sancto baptismate. [indicat Eudoxia, quid fieri oporteat.] Ite ergo, & facite supplicationem, & petite in ea, quæcumque volueritis: & quando egressus fuerit infans ex venerando baptismate, tradite supplicationem ei, qui ipsum portabit: ego autem docebo eum, quid facere oporteat: & spero in Dei Filium, eum rem totam esse dispensaturum e voluntate suæ clementiæ. Nos autem his promissis ab ea acceptis, cum ei & infanti multum benedixissemus, egressi sumus, & euntes fecimus supplicationem, in charta multa ponentes, non solum euersionem simulacrorum, sed etiam priuilegia dari sanctæ Ecclesiæ & Christianis, & præberi reditum: erat enim pauper sancta Ecclesia.

[Annotata]

a Die 12 Martij.

b Die 23 Martij.

c Genuerat Eudoxia Imperatrix hactenus tantum filias, nupta Arcadio Augusto V Kalend. Maij Olybrio & Probino Coss. Indict. 8, anno 395.Eorum filiarum prima fuit Flaccilla, nata Cæsario & Attico Coss. Indict. 10, anno 397, die XV Cal. Iulias. Secunda fuit S. Pulcheria, nata XIV Cal. Februarij, Theodoro & Eutropio Eunucho Coss. Indict. 12 anno 399. Tertia autem filia Arcadia, nata V Idus Ianuarij, Indict. 13 Stilicone & Aureliano Coss. anno 400. Quibus successit quarta proles mascula, Theodosius iunior anno 401. Quo dein Theodosio iuniore & Himoride Coss. nata IV Idus Februarii Marina, quarta filia anno 403. Quæ exacte referuntur in Chronico Alexandrino & in Chronico Marcellini. Colitur S. Pulcheria Imperatrix 10 Septemb.

d Vtinam hi pauci dies numerati forent! An decem dandi, quibus cum Amantio potissimum actum? Si pauciores dies accipi possint, tum citius etiam natus est Theodosius..

e Natus videtur Theodosius 23 Martij, siue X Kalendas Aprilis, eratq; sabbatum ante Dominicam IV Quadragesimæ, [Theodosius Iunior, quo mense & die natus?] Lætare modo appellatam. Socrates lib. 6 cap. 6 omissa voce Kalendas, scribit decima Aprilis natum. Τῇ δεκάτῃ τοῦ Ἀπριλλίου μηνός. Socratem descripsit auctor Chronici Alexandrini, in quo dicitur natus πρὸ δ᾽ Ἰδῶν Ἀπριλλίων. IV Idus Aprilis: cadebat is tunc in Feriam quartam hebdomadæ sāctæ ante festum Paschæ. Marcellinus in Chronico natum ait III Idus Apriles, ergo feria quinta in Cœna Domini. Quæ exsequentibus resutantur.

f Fuit Theodosius Magnus a Gratiano Imperator declaratus anno 379, mortuus an. 395, sex annis ante huius Theodosij natiuitatē.

g Id est, acclamatus Imperator ac purpura tectus. Solennis inauguratio, si Chronico Alexandrino fidendum, facta est ad Hebdomum anno sequenti IV Idus Ianuarias, Indict. IV.

h Die 30 Martij, pridie Dominicæ Passionis.

CAPVT VII
Baptismus Theodosij iunioris. Impetrata idolorum destructio. Varia donata S. Porphyrio munera.

[47] Cvm autem dies præteriissent, venit a dies, in quo erat illuminādus nouus Imperator Theodosius: erat vero coronata & ornata vniuersa ciuitas holoserico & auro, & omni alio ornamento, adeo vt non posset quispiam explicare ornatū ciuitatis. [Theodosius baptizatur solenni pompa,] Quinetiam b fluctuantem habitatorum multitudinem licebat intueri variatam multiplici & diuerso genere vestium. Non est autem mearum virium dicere splendorem illius ornatas, sed illorum, qui sunt in dicendo exercitati: ego vero transibo ad præsentem veram conscriptionem. Baptizato iuniori Theodosio, & ab ecclesia egresso in palatium, [proceribus candidatis portantibus cereos:] licebat rursus intueri virtutem eorum, qui præerant multitudini, & vestem eorum refulgentem: erant enim omnes candidati, vt existimaretur multitudo esse niue repleta. Præcedebant autem Patricij, Illustres, & omnis dignitas cum ordinibus militaribus, omnes portantes cereos, vt putarentur astra cerni in terra. Erat vero prope infantem, qui portabatur, ipse quoque Imperator Arcadius, vultum habens hilarem & nitidum magis quam ea, quam gestabat, purpura. Vnus autem ex Proceribus portabat puerum in splendida veste. Nos vero admirati sumus, videntes tantam gloriam. Dicit autem nobis S. Porphyrius: Si ea, quæ paullo post euanescunt, tantam habent gloriam; quanto magis cælestia, quæ sunt parata Sanctis, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt? Stetimus autem nos in vestibulo sanctæ ecclesiæ, habentes etiam chartam supplicationis.

[48] Postquam vero fuit egressus a baptismate, exclamauimus dicentes: Rogamus tuam pietatem, chartam quoque porrigentes. Cum autem adspexisset is, [Episcopi offerunt libellū supplicē Theodosio infanti:] qui gestabat puerum, & cognoscebat rem nostram, (eam enim prius didicerat a Domina) iussit chartam ei accipi: & cum accepisset, constitit. Iussit autem fieri silentium, & cum soluisset, legit partem: & cum inuoluisset, subiecit manum capiti infantis: & cum id inclinasset, clamauit coram omnibus: Iussit eius potentia ea fieri, quæ sunt in supplicatione. Omnes autem cum adspexistent, sunt admirati: & adorabant Imperatorem, eum beatum pronunciantes, quod dignus esset habitus, qui videret in vita filium imperantem: exultabat autem audiens. Imperatrici quoque Eudoxiæ fuit annunciatum, quod factum fuerat propter suum filiū. Lætata est autem, & genibus flexis Deo egit gratias.

[49] Ingresso vero infante in palatium, ei occurrit Domina, & eum accepit & osculata est: & eum portans, ipsum quoque salutauit Imperatorem, dicens: Beatus es, Domine, propter ea, quæ viderunt oculi tui in vita tua, & Imperator lætabatur audiens. Cum autem Imperatrix eum vidisset hilarem, dixit: Si videtur, sciamus quidnam continet supplicatio: vt omnino fiant, quȩ in ea continentur. Imperator vero iussit legi chartam: & postquam lecta fuit, dixit: Grauis quidem est petitio, sed grauior est recusatio, quoniam hæc est prima iussio nostri filij. Dicit autem ei Domina: Non solum prima iussio, [obtinent quæ petierant:] sed etiam in hoc sancto habitu & pietatis gratia supplicatio, & petita a viris sanctis. Vix tandem annuit Imperator, cum Domina valde ei instaret. Hæc omnia renunciauit nobis pius Amantius.

[50] Die autem c sequenti nos accersit Imperatrix: & cum de more prior salutasset sanctos Episcopos, iussit sedere, & dixit eis: Vestris precibus concessit mihi Deus rem vestram, idque factum fuit eius auxilio, vidistis autem, quanam via & ratione sum vsa. Sed si videtur crastino die accersam Quæstorem, & coram vobis iubebo, vt conuenienter ei, quod continet supplicatio, fiat rescriptum diuinum ex nomine duorum Imperatorum: & vt semel dicam, faciat omnia quæ consequuntur. Episcopi autem, his auditis, ei multum benedixerunt, & eius filio, & Imperatori. Cumque multa alia disseruissent animæ vtilia, postquam valedixissent, exierunt. Die vero d sequenti accessit Quæstorem & nos. [fit rescriptum:] Dicit autem ei: Accipe hanc chartam, & conuenienter ei, quod in ea continetur, diuinum rescriptum manda litteris. Quæstor vero accepta charta, diuinum rescriptum dictauit celeriter nobis præsentibus. Ei autem suggessimus, vt Duces & Consulares & res eorum deputaret ad ferendam nobis opem.

[51] Postquam vero perfectum fuit diuinum rescriptum & subscriptum, rogauimus Dominam, vt hoc negotium mandaretur alicui viro illustri. Iussit autem Amantio quærere virum bono zelo præditum Christianum, cui hoc negotium deberet committi. Multi enim ex iis, qui tunc erant in dignitatibus, simulate habebant fidem, de quibus sumpsit pœnas Diuina iustitia. Cum enim resciuissent Imperatores, [executio cōmittitur Cynegio:] eos non recte se habere circa fidem intemeratam, eos priuarunt suis dignitatibus, eosque & in corpore punierunt, & mulctarunt pecuniis: hæc autem facta fuerunt antea. Quocirca iussit Augusta negotium nostrum committi viro orthodoxo. Commissum vero fuit cuidam, nomine e Cynegio ex consistorio, qui fuit vir admirabilis & fide feruens. Eo autem accersito, iussit Augusta, vt omnia idola vsque ad solum euerteret, & igni traderet. Porro ei quoque manu sua dedit pecunias, dicens: Accipe ad sumptus, & nihil capias a sanctissimis Episcopis. Cum talia autem mandata accepisset a Domina, egressus est promptior & alacrior.

[52] Cum transegissemus vero reliquum hyemis, & fecissemus sanctos dies festos f Paschales & diem Resurrectionis, parabamus nos ad nauigandum. [parant discessum:] Rogauimus autem admirabilem Amantium, vt id significaret Dominæ, vt eam iuberemus valere. Ille vero cum hoc audiisset, fuit magno dolore affectus, propterea quod nos essemus nauigaturi: nos enim tantum dilexit, vt ipse rogaret Dominam, vt eum dimitteret ad orandum in sanctis & venerandis locis. Timebat autem Domina eum dimittere, ne, si illuc iret, fieret monachus, & ibi maneret. Sciebat siquidem viri vitam: erat enim reuera nulli culpæ affinis, multas præbens eleemosynas, & perpetuo ieiunans, & multos hospitio accipiens & concurrens ad pios vsus. Hactenus quidem de pio Amantio. Dominæ vero de nobis significauit, & ingressi sumus ad eam, & dicit sanctissimis Episcopis: Quando Deo volente nauigabitis? Illi autem dixerunt: Propterea sumus ingressi, vt iuberemus tuam valere potentiā. Illa autem dixit: Recordamini semper mei, & mei filij.

[53] Iussit vero protinus afferri pecunias. Quæ cum fuissent allatæ, dixit Domino meo Episcopo Porphyrio: Accipe Pater hæc g ducenta … & ædifica, [donantur maximis muneribus ab Eudoxia] quam sum pollicitus, ecclesiam in medio Gazæ: & significa mihi, si opus habueris pluribus pecuniis, & eas statim mittam. Construe etiam xenodochium, vt excipias fratres, qui veniunt in tuam ciuitatem, & tribus diebus eis sumptum præbeas. Dedit autem sanctissimo quoque Ioanni aureos mille, & vasa pretiosa vtrisque. Ad sumptus vero dedit vtrisque ad centum aureos. Obtinuit autem prædictus sanctissimus Ioannes Episcopus Cæsareæ, quæcumque voluit priuilegia ratione suæ ecclesiæ. Cumque precati essent, & multum benedixissent Dominæ & eius filio & Imperatori, exierunt.

[54] Rogarūt etiam, vt ingrederentur ad Imperatorē. Imperator autē eos interrogauit, an essent omnino expediti, & an Augusta eis aliqua donasset. Ipsi vero dixerunt: Sumus omnino expediti a sospite vestra pietate, & pia vestra coniuge, & a filio vestro, quem Deus custodiat, fueruntque multa & magna nobis donata. [& Arcadio] Statim autem iussit etiam Imperator Præfectis, eis dare ex publicis vectigalibus Palæstinæ circa viginti libras auri. Dedit autem ipse quoque pro sumptibus circiter vnum pugillum, qui inuentus est continere circiter nūmos quinquaginta. Cum vero ei quoque multum benedixissent, sunt egressi. Egimus autem in ciuitate alios tres dies, donec accepimus legationem quadraginta librarum, & post tres dies nauem ascendentes, nauigauimus Gazam, vicesimo tertio Xanthici, qui est apud Romanos h octauus decimus Aprilis. Præclarissimus vero post nos egressus est Cynegius, [discedunt 18 Aprilis,] vsus publico nauigio.

[Annotata]

a Forsan circa diem 4 Aprilis.

b Inundauit.

c Die 5 Aprilis.

d Die 6 Aprilis Sabbato ante Dominicam Palmarum, aut forsan citius hæc omnia contigerunt.

e Baronius ad hunc annum 401 num. 31 arbitratur Cynegium esse ad quem creatum Præfectum Prætorio extant rescripta in Cod. Theod. lib. 2 de Vsuris. sed ea data Honorio & Euodio Coss. an. 386, [Cynegius.] & mortuus est hic in Consulatu suo anno 388, sepultus apud Apostolos XIV Kalend. Aprilis, teste Idatio. Potuit hic Cynegius alterius filius, nepos aut consanguineus fuisse.

f Pascha Alexandrinum in Græcia & Oriente obseruatum fuit 14 Aprilis, cyclo Lunæ 3, Solis 18 litt. Dominicali F. In Canone Paschali Victorij annotatur Pascha ad diem XI Kalend. Maij, [Pascha Alexdrinum anni 401.] seu XXI Aprilis, quo in Occidente fuit obseruatum, non in Oriente, vtex sequentibus constat. Per festos Paschales hic indicatos intelliguntur Cœna Domini, Parasceue, ac dein Resurrectionis dies.

g Baronius opinatur deesse, auri librarum pondera. Græci in Menæis ista habent: Κομίζεται παρὰ τῆς Αὐγούστης χρυσοῦ κεντενάρια δύω χάριν κτίσεως ἐκκλησίας, καὶ λόγῳ δαπάνης νομίσματα διακόσια. [Centenarium.] Donantur ab Augusta duo centenaria, id est pondo, auri, ad ædificandam ecclesiam, & ratione impensarum ducenta numismata, pro quibus hic centum aurei leguntur. Centenarium Romanum æquiualere talento Græco docet Isidorus lib. 16 cap. 14. Acta autem hæc sunt 15 Aprilis postridie Resurrectioni Domini.

h Hic locus dicta præclare confirmat. Incidebat eo anno 18 dies Aprilis, in feriam quintam post Pascha, erantq; tres dies post alloquium Imperatricis & Imperatorum.

CAPVT VIII
Reditus S. Porphyrij Gazam: tempestas cælitus sedata: solennis in vrbem introductio.

[55] Peruenimus autem Rhodum spatio quinque dierum, valde vero studebamus ire ad S. Procopium anachoretam. Cumque nos valde rogassemus nauclerum, vt nobis concederet tres horas, non concessit, dicens: Non possum ventum inuenire tam secundum. Nos autem ei dicebamus: [Rhodum appellunt] Possunt preces sancti viri nos seruare, & dare nobis ventum secundum: nauclerus autem indignatus, non admisit nostram petitionem. Sed cum aquati fuissemus, soluimus. Valde vero cruciabamur, quod non licuisset nobis eum conuenire. Precibus ergo ab eo petimus, vt nobis ignosceret, & pro nobis oraret vt salui essemus, & effectum redderemus opus, quod fuerat nobis commissum.

[56] Cum ergo Rhodo nauigassemus, & duos dies in maris tranquillitate & serenitate felix fuisset nobis nauigatio, repente oritur tempestas, ventique, [agitantur horrida tēpestate] & fulgura & tonitrua, & in altum tollebantur fluctus instar montium, & attollebatur nauis, vt nos existimaremus eam nubes tangere. Erant autem clamores & lacrymæ & oratio ad Deum: implorabamus quoque preces S. Procopij anachoretæ. Cumque fuisset vespera, & tempestas non cessaret, permansimus vigilantes totam illam noctem: [propter nauclerum Arianum:] circa matutinum autem ex multa afflictione parum dormitarunt sanctissimi Episcopi, & videt in somnis Dominus meus Porphyrius S. Procopium anachoretam, dicentem eis: Nauclerum catechismo instituite & obsignate, (est enim ex execranda hæresi Arij) & efficite, vt ipse anathemate notet Arium, & malam eius fidem, & statim cessabit tanta tempestas. Propterea enim, quod sit ipse ex dicta hæresi non concessit vobis, vt ad me veniretis. Eum tamen catechesi instituite : est enim rectam doctrinam a vobis accepturus.

[57] Hæc cum audiisset sanctus noster Porphyrius, fuit excitatus, & nobis accersitis narrauit, quæ viderat in somnis. Statim vero vocato nauclero, ei diximus: Vis nauem tuam esse saluam, & nos omnes, & ante omnia tuam animam? Ille autem dixit: Non est hoc rogandum. Ei vero dixerunt Episcopi: Abnega malam tuam fidem, & crede in rectam fidem: & saluus eris tu & nauis, & omnes nos. Dicit eis nauclerus: Quoniam video vos habere præscientiam (comprehendistis enim, quæ erant in corde meo, cum nemo id vobis renunciauerit) ecce dico vobis: credo, vt creditis, & abnego hæresim Arij. Rogo autem vos, vt per otium me ex sanctis Scripturis illuminetis in recta fide. Sancti vero Episcopi eum acceperunt & obsignarunt, super eum fusis precibus, & eum quoque impertierunt diuinis a Sacramentis. Interim autem cessarunt fluctus, [quo hæresin abiurante; potiuntur malacia;] & vespere mutatus fuit ventus, & feliciter nauigauimus: & cum fuissemus in pelago alios quatuor dies, quinto mane adnauigauimus in maritimam partem Gazæorum, quā vocant b Maiumam.

[58] Postquam autem descendimus, nos cognoscentes, qui illic erant Christiani, exceperunt cum psalmodia. Similiter vero ex ciuitate quoque, cum audiuissent, occurrerunt nobis, habentes signum venerandæ Crucis, & ipsi psallentes. [a Gazæis solenni supplicatione excipiūtur:] Commixti sunt autem, qui erant ex duobus locis, & facti sunt non paruus populus, erant enim plures, qui erant ex maritima, propterea quod haberent multos Ægyptios vini mercatores. Idolorum vero cultores videntes ea, quæ fiebant, dissecabantur: sed nihil audebant facere, quoniam audiuerant, in quanto honore fuissent habiti sanctissimi Episcopi apud Imperatores, & quod essent euertenda simulacra: & magna angebantur cura & animi ægritudine.

[59] Postquam autem fuimus ingressi ciuitatem, in loco, qui vocatur Tetramphodos, id est, quadriuium, stabat statua marmorea, & dicebant eam esse Veneris, erat autem supra aram marmoream: statuæ vero effigies erat nudæ mulieris, quæ habebat aperta tota sua pudenda. [Veneris statua,] Statuam autem in honore habebant omnes ciues, maxime vero mulieres, lucernas accendentes, & thure suffientes. Dicebant enim eam in somnis respondere iis, quæ volunt inire matrimonium. Decipiebant autem se inuicem mentientes. Sæpe vero iussi a dæmone contrahere matrimonium, tantum abfuit vt id recte eis procederet, vt inter eos fierent diuortia, aut male cohabitarent. Hæc cognouimus ab iis, qui fuerant auersi ab errore, & veritatem agnouerant.

[60] Quin etiam nonnulli idololatræ, non ferentes calamitates grauium coniugiorum, quæ iussi fuerant contrahere a dæmone Venere, succensentes, confessi sunt deceptionem. [a dæmone in ea homines decipiente] Tales enim sunt dæmones, vt qui decipiant, & nihil vnquam veri dicant. Neque enim possūt aliquid certo præscire: sed ex verisimilibus præ se ferunt se præscire apud eos, qui eis seruiunt. Quomodo enim possunt verum dicere, qui exciderunt a veritate? Quod si in aliquibus contingit eos diuinare, hoc fit ex eo, quod euenit: quomodo etiam accidit in hominibus, vt sæpe quædam prædicant futura de re, quæ est euentura. Ea ergo, quæ ex iis, quæ accidunt, successerunt, quod quidem raro fit, admiramur. Quæ autem coniectura non assequimur, quod quidem fit assidue, silemus. Hactenus quidem de dæmonibus & de eorum deceptione.

[61] Cum nos ergo, vt dictum est, nauigassemus in ciuitatem, [ad conspectum Crucis prælatæ confringitur,] & venissemus in locum, in quo erat dictum simulacrum Veneris, portarent autem Christiani venerandum lignum Christi, hoc est, figuram Crucis, videns dæmon, qui habitabat in statua, nec videre sustinens signum, quod ferebatur, turpiter egressus ex marmore, deiecit ipsam statuam, & confregit eam in multa fragmenta. Accidit vero, vt duo idololatræ starent prope aram, in qua stabat statua: & corruens, vnius quidem caput fregit in duas partes, alterius autem humerum & brachiale. Stabant enim ambo, sanctum populum subsannantes. [interimitq; subsannātes supplicationem.]

[62] Multi autem ex Gentilibus, cum vidissent signum quod factum fuerat, crediderunt, & commixti cum laicis, vna cum eis sunt ingressi in sanctam ecclesiam, nomine Irenen. Fuit autem illo die magnum gaudium inter Christianos, tribus de causis: primum quidem, quod sanum recepissent Sacerdotem, & qui ea fecerat, quæ desiderabant. Secundo, quod contriti essent dij gentium, & facti essent tamquam puluis, qui dispergitur ab area æstiua: quin etiā similiter atque ipsi confracti sunt, qui confidebant in eis. [Christianorum triplex gaudium:] Tertio autem & maxime, quod conseruatæ sunt animæ, quæ errabant, & accesserunt gregi Christi. Cum eos vero obsignasset Episcopus, dimisit in pace, iubens vt vacarent sanctis Scripturis, erant vero viri numero XXXII & septem mulieres. Cum duos autem alios dies fuisset Gazæ Ioannes Archiepiscopus, profectus est Cæsaream: quē Christiani omnes & sanctus Episcopus deduxerunt vsque ad duo milliaria.

[Annotata]

a An sacrosancta Eucharistia intelligenda? Hanc nauigantes fideles solitos secum conferre docēt S. Ambrosius in laudatione funebri Satyri fratris, S. Gregorius cum de Maximiano agit aliiq;, vti ad hunc locum obseruat Baronius.

b Maiuma, viginti Gaza distat stadiis, a Iuliano apostata Gazæis subiecta, cum a Constantino Imperatore priuilegia ciuitatis ante accepisset ac proprium Episcopum, qualis fuit S. Zeno, [Maiuma.] cui sacer est 26 Decembris, eratq; tunc Constantia appellata.

CAPVT IX
Templa idolorum euersa Gazæ. Plurimi idololatræ conuertuntur a S. Porphyrio.

[63] Post decimum autem diem venit admirandus Cynegius, habens secum Consularem & Ducē, & magnam manum militarem & ciuilē. Præsciuerunt vero multi ex idololatris, & exierunt e ciuitate: [Frendentibus gentilibus publicatur edictū Imperatorum.] alij quidem in vicos, alij autem in alias ciuitates: erant vero complures ex diuitibus ciuitatis. Eorum autem ædes, qui fugerant, annotauit, quem diximus, Cynegius. Die autem sequenti, accersitis ciuibus, præsentibus Duce & Consulari, aperuit eis litteras imperatorias, quæ iubebant, vt euerterentur simulacra & delubra, & igni traderentur. Cum primum vero id audiuissent idololatræ, eiularunt magna voce, adeo vt id ægre tulerint magistratus, & in eos cum minis emiserint milites, qui eos virgis & clauis verberabant, Christiani autem cum magno gaudio laudibus prosequebantur Imperatores & magistratus.

[64] Statim vero cum magistratibus & cohortibus militaribus impetum fecerunt & euerterunt delubra. Erant autem in ciuitate simulacrorum publica templa octo: nempe Solis, & Veneris, & Apollinis, & Proserpinæ, & Hecates, & quod dicebatur Hierion seu sacerdotum, & Fortunæ ciuitatis, quod vocabant Tycheon, & Marnion, quod dicebant esse a Critæ generis Iouis: [octo idolorū tēpla euertuntur:] quod existimabant esse gloriosius omnibus templis, quæ sunt vbique. Erant autem alia quoque plurima simulacra in ædibus & pagis, quæ nemo posset numero subiicere. Dæmones enim cum Gazæorum animum vt ductilem apprehendissent, errore impleuerunt vniuersam ciuitatem, & quæ circumcirca sita erat, regionem: hoc autem eis accidit ex nimia simplicitate. Quamobrem traducti ad sanctam fidem, fiunt magno zelo incitati Christiani. Hactenus quidem de Gazæis.

[65] Iussi ergo milites, cum Christianis ciuitatis & maritima eius parte impetum fecerunt in simulacra. Et primum cum voluissent euertere simulacra & Marnium, repulsi sunt. Illis enim idoli sacerdotes, cum prius de eo audiuissent, portas interioris templi intrinsecus magnis lapidibus obstruxerunt: & cum exportassent in ea, quæ dicuntur adyta, quæcumque erant vasa in templo pretiosa: quin etiam ipsa deorum ipsorum animalia, illic occultauerunt: & per ipsa adyta fugerunt per alias vias. Dicebant enim, dicta adyta habere multas vias in diuersa loca. Repulsi ergo, sicut prius dixi, conuersi sunt ad alia simulacra: & alia quidem euerterunt, alia vero igni tradiderunt. [anathemate percussi rapiētes cōsecrata idolis:] Cum ergo rapuissent omnia, quæ in eis erant, vasa pretiosa, Sanctus autem Porphyrius anathemati subiecisset in ecclesia quemlibet ciuem Christianum, qui ex delubris aliquid accipit ad lucrum proprium; nullus ex fidelibus ciuibus aliquid accepit, nisi milites, & qui illic inuenti sunt aduenæ. Obibant ergo cum laicis ex Clero viri pij, & ipse Sanctus Porphyrius Episcopus, reprimentes eos, ne aliquid acciperent. Fuerunt vero decem dies euertentes templa simulacrorum.

[66] Post dictos autem dies consilium cœperunt, quonam modo vterentur Marnio, & quid ei facerent. Alij enim dicebant, id debere effodi: alij autem, comburi: alij, locum purificari, & sanctificari ad Dei ecclesiam, & erat de ea re magna deliberatio. Tandem sanctus Episcopus edicit populo ieiunium & orationem, vt eis reuelet Dominus, quidnam eos facere oporteat. Cumque illo die ieiunassent, & Deum de hac re precati essent, vespere peregerunt sanctam synaxim. Cum perageretur autem, puer circiter septem annos natus, stans cum matre propria, repente exclamauit, dicens: [Marnium comburendum esse per puerum Christus edicit:] Comburite intus templum vsque ad solum. Facta sunt enim in eo multa grauia, & maxime hominum sacrificia. Id vero hoc modo comburite: Afferte picem humidam, sulphur, & seuum porcinum, & hæc tria commiscete, & vngite portas æneas, & ignem in eas iniicite, & sic totum templum comburetur. Non potest enim aliter fieri. Id autem quod est exterius, sinite cum ambitu: & postquam fuerit combustū, purgantes locum, ædificate illic sanctam ecclesiam. Dicebat autem hoc quoque: Testificor vobis coram Deo, ne fiat aliter. Neque enim ego sum, qui loquor, sed Christus, qui in me loquitur. Hæc autem dixit lingua Syriaca. Postquam vero audierunt, omnes admirabantur & Deum glorificabant.

[67] Venit autem hoc miraculum etiam ad aures sancti Episcopi: & cum manus suas ad cælum extendisset, Deum glorificauit, & dixit: Gloria tibi, Pater sancte, quoniam abscondisti a doctis & sapientibus, & reuelasti ea paruulis. [Matth. 11. 25] Iussit autem puer suam quoque matrem, postquam dimissa esset ecclesia, inueniri in Episcopi ædibus. Separato itaque puero, dixit Episcopus mulieri: [Puer examinatur a S. Porphyrio:] Adiuro te per filium Dei viui, vt dicas, an suggestione tua aut alicuius alterius, te sciente, filius tuus illa est locutus, quæ dixit de Marnio. Mulier autem cum hæc audiuisset, dixit: Trado meipsam terribili & tremendo Christi tribunali, si vnquam præsciui aliquid ex iis, quæ filius meus hodie est locutus. Sed si videtur tibi, ecce accipe puerum, & cum minis de eo habe quæstionem: & si dixit alicuius suggestione, metu confitebitur: sin vero nihil aliud dicet, est euidens, quod a Spiritu sancto fuit inspiratus. Cum hoc audiisset Episcopus, quod dixerat mulier, & laudauisset, iussit eam paullulum secedere, & introduci puerum. Cūque adductus esset puer, dixit ei: Quis tibi suggessit, vt loquereris in ecclesia illa, quæ es locutus de Marnio? Puer autem tacebat. Iussit vero sanctissimus Episcopus afferri flagellum, & extendi puerum ad hoc, vt ab eo terreretur. Ille autem tenens flagellum, alta voce clamauit, dicens: Quis tibi dixit, vt loquereris? dic, ne flagello cædaris. Puer vero stabat mutus, nihil loquēs. Tunc nos, qui eramus circa ipsum, hæc ei cum minis diximus, ille autem erat immobilis.

[68] Tandem postquam omnes cessassent, os suum aperiens, dixit puer lingua Græca: Vrite templum, [eadem repetit Græce,] quod est intus, vsque ad solum. Multa enim grauia in eo facta sunt, & maxime hominum sacrificia. Hoc autem modo id vrite: Afferte picem humidam, & sulphur, & seuum suillum, & miscete hæc tria, & vngite portas æneas, & ignem eis immittite: & sic templum comburetur. Alias enim non potest fieri. Quod est exterius autem, sinite cum ambitu : & postquam fuerit combustum, expurgato loco, statuite illic sanctam ecclesiam. Testificor enim vobis coram Deo, non posse aliter fieri. Non enim sum, qui loquor, sed qui est in me Christus. Admiratus est autem sanctissimus Episcopus Porphyrius, & omnes qui cum eo erant, audita pueri libera loquendi fiducia, & quod partite & distincte esset locutus. Accersita vero matre, eam interrogauit, an ipsa aut filius eius sciret linguam Græcam. [huius linguæ ignarus.] Illa autem iureiurando affirmabat, neque se, neque suum filium scire Græce. Cum hoc rursus audiuisset sanctissimus Porphyrius, laudauit Dominum: & afferens tria numismata, ea dedit mulieri. Puer autem cum vidisset numismata in manu matris suæ, exclamauit, dicens lingua Syriaca: Ne accipias mater, ne tu quoque auro vendas donum Christi. Rursus autem cum id audiuissemus, summe mirati sumus. Mulier vero reddidit tria numismata, dicens Episcopo: Ora pro me & filio, & commenda nos Deo. Sanctus autem Episcopus eos dimisit in pace.

[69] Mane vero congregatis religiosis Clericis & Christi amante populo, & præterea admirabili quoque Cynegio & Magistratibus, dixit eis, quomodo locutus est puer de Marnio. Cum autem audiuissent, mirati sunt, & communi consensu dixerunt, vt sicut dixerat puer, sic combureretur. Allata ergo pice humida, [Marnium cōburitur & diripitur.] & sulphure, & seuo suillo, & his tribus mixtis, vnxerunt portas interiores: & fusis precibus, ignem admouerunt, & statim vniuersum templum eum arripuit, & fuit exustum. Quotquot autem milites & hospites poterant, rapiebant ex igne, quæ inueniebant, seu aurum, seu argentum, aut ferrum, aut plumbum.

[70] Erat vero illic quidam ex Præfectis militaribus, quos vocant Tribunos, qui aderat combustioni templi, erat autem, vt apparebat, Christianus: in occulto vero erat idololatra. Hic ergo cum interesset, & videret conflagrationem & direptionem, [Tribunus simulate Christianus diuinitus punitur:] quæ fiebat a militibus, dissecabatur: & sub prætextu, quod curaret vt seruarent ordines, flagellis crudeliter cædebat, quē inueniebat ferentem aliquod spolium. Cum hæc fierent, & ab igne corrupti essent parietes, repente lignū ardens incidit in Tribunum, & ei duplicem affert mortem. Perfracto enim capite eius, vssit reliquum corpus: & statim fideles milites & Christi amans populus, scientes eum esse propensum ad simulacra, Deū glorificarunt, & dixerunt illum psalmum, qui dicit: Quid gloriaris in malitia, potens iniquitate? Tota die iniustitiam cogitauit lingua eius: tamquam nouacula acuta fecisti dolum. [Psal. 52] Dilexisti malitiam magis, quam bonitatem: iniustitiam magis, quam loqui iustitiam. Dilexisti omnia verba submersionis, linguam dolosam. Propterea Deus destruet te in finem: euellet te, & emigrare te faciet ex tabernaculo tuo, & verbum tuum ex terra viuentium, & quæ deinceps sequuntur in psalmo. Dies vero plurimos perpetuo arsit templum.

[71] Postea autem facta est etiam domorum perscrutatio, erant enim multa simulacra in plurimis atriis: [simulacra domestica & impij libri comburuntur:] & quæ inueniebantur, partim quidem igni tradebantur, partim autem in cœnum iaciebantur. Inueniebantur libri quoque pleni præstigiis & incantationibus, quos quidem dicebant sacros, ex quibus sua faciebant mysteria, & alia nefaria idololatræ. Ipsi quoque eadem passi sunt, quæ dij sui.

[72] Accurrebant autem multi ad sanctam fidem, alij quidem metu, alij vero condemnantes priorem suam viuendi rationem. [Conuertuntur ad fidem, alij metu, alij agnita veritate:] Omnibus vero portas sancta aperiebat, Ecclesia. Meminerat enim sanctæ Scripturȩ, quæ dicit: Pulsanti aperietur: & qui quærit, inuenit. Et rursus: Siue prætextu, siue veritate Christus annunciatur. Dicebant autem quidam ex fidelibus sancto Episcopo, non oportere eos accipere, qui accedunt propter metum, sed eos, qui bono proposito. [Matth. 7. 7 Phil. 1. 18] Sanctus vero Episcopus dicebat iis, qui hæc dicebant.

[73] Sunt etiam virtutes, quæ casu & calamitate accidunt hominibus. Quomodo qui seruum aliquem possidet improbum & ingratum, prius eum admonet, vt sit semper memori & grato animo; postquam autem eum nullo modo videt parere admonitioni, ei decetero metum infert necessario, plagasque, & vincula, & alia huiusmodi, non volens eum perdere sed seruare, & agnoscere id, [omnes admittit S. Porphyrius.] quod oportet. Talem etiam Deū existimate, qui fert patienter nostrum ingratum animum: sæpe autem suadet, quæ sunt nobis vtilia, per Scripturas & alios viros sanctos. Nobis vero non parentibus, volens omnino, vt bonus & benignus nos possidere, & non repellere, nobis infert suum timorem & disciplinam, nos inuitans, vt cum necessitate agnoscamus id, quod oportet. Quamobrem dicit Scriptura: Quando interficiebat ipsos, tunc quærebant eum, & conuertebantur, & mane vigilabant ad Deum. [Psal. 77. 34.] Et rursus dicit propter eos, qui resiliunt & iugum a Deo excutiunt: In camo & fræno confringes maxillas eorum, qui non appropinquant ad te. [Psal. 31. 9] Oportet ergo, o filij mei, admonere humanitatem per metus, & minas, & disciplinam. [Ps. 118. 71] Propterea rursus dicit: Bonum est, quod humiliasti me, vt discam iustificationes tuas. Hæc autem a me dicta sunt propter eos, qui volunt accedere ad nostram sanctam fidem. Nam etsi dubitantes accesserint, potest eos mollire tempus, Christo annuente. Vt autem aliud quoque vobis renunciem: si non conspecti fuerint fide digni, vt qui iam fuerint in mali habitu: qui ex eis nascuntur, possunt esse salui, vt qui cum bono conuersentur.

[74] Cum hæc sanctus dixisset Porphyrius, & persuasisset fratribus, accipiebat omnes, qui volebant illuminari, catechesi eos instituens multis diebus, [& instruit catechumenos.] non solum ante baptismum, sed etiam postea. Assidue enim docebat verbū, non splendida & magnifica vtens oratione, & se volens ostentare: sed simplici vtens dictione, & omnia soluens ex Scriptura. Accesserunt ergo illo anno gregi Christi circiter trecenta nomina, & ab illo tempore augmentum accipiebant singulis annis res Christianorum.

[Annotatum]

a Cretogenis legi debere supra dictum, vbi plura de Marna,

CAPVT X.
Noua ecclesia a S. Porphyrio extructa. Tres pueri in puteum lapsi seruantur.

[75] Marnio vero omnino exusto & a constituta ciuitate, statuit beatus Episcopus cum religioso Clero & Christi amante populo, sanctam ecclesiam condere in loco exusto, quomodo ei reuelatum fuerat, quando erat Constantinopoli: propter quod etiam acceperat pecunias a religiosissima Imperatrice Eudoxia. Dimissis ergo Magistratibus & Christi amante populo, retinuit partem auxilij, ne fieret aliqua nouitas post eorum exitum. Non propter hoc autem solum: sed etiam, vt opem ferrent ad congregandam materiam ædificij dictæ sanctæ ecclesiæ. [Extructurus nouum templum,] Quidam autem consulebant, vt ædificaretur sicut positum fuerat idoli templum. Erat enim formæ rotundæ, circumdatum duabus porticibus, se inuicem interius subeuntibus: eius vero medium erat ad emittendos vapores constitutum, septentrionaleque & extensum in altum. Habebat autem quædam etiam alia, quæ decebant simulacra, apta ad execranda illa & nefaria, quæ fiebant ab idololatris. In hac ergo forma & positura dicebant quidam ædificandam esse sanctam ecclesiam: alij vero contradicebant, dicentes ipsam quoque posituræ memoriam esse delendam. Qui autem hoc dicebant, persuadebant omnibus, vt qui recte dixissent. Dixit vero sanctissimus Episcopus: Hoc quoque relinquemus consilio. Interim autem dum repurgatur locus, venit Magistrianus, epistolas afferens imperatorias semper memorandæ Eudoxiæ. Continebant vero litteræ salutationem & precum petitionem pro suo marito & filio. [edocetur id in figuram Crucis faciendum:] Erat autem in alia charta inter litteras descripta forma sanctȩ Ecclesiæ in figuram Crucis, quomodo nunc quoque Deo volente cernitur: & continebant litteræ, vt conuenienter dictæ figuræ sancta conderetur ecclesia. Lætatus est autem S. Porphyrius, cum legisset & vidisset formam descriptam. Sciebat enim hoc quoque factum fuisse ex diuina reuelatione, & meminit Scriptura, quæ dicit: Cor Regis in manu Dei. Continebant autem litteræ, pretiosas quoque columnas esse mittendas & marmora. [Prou. 21. 1]

[76] Eiecto autem cinere & ablatis omnibus abominationibus, relicta rudera marmorum Marnij, quæ dicebant esse sacra, & in loco inaccesso, maxime mulieribus, ea censuit sanctus Episcopus incrustari in platea ante templum, vt conculcarentur non solum a viris, sed etiam a fæminis, & canibus, & porcis, & bestiis. Hoc vero idololatris fuit magis molestium, quam templi conflagratio. Quamobrem complures ex eis, maxime autem mulieres, vsque in hodiernum diem marmora non ascendunt. Breui autem post tempore edicit ieiunium vno die: & cum dimissæ fuissent preces matutinæ, iussit pius Episcopus quemlibet virum Christi amantem, afferre ligones & rastra & alia huiusmodi instrumenta. Hoc vero vespera prius edixerat, vt omnes mane inuenirentur parati: quod etiam factum est.

[77] Congregato autem populo cum dictis instrumentis in sancta ecclesia, quæ appellabatur Irene, iussit omnes psallentes simul proficisci in Marnium, [indicta solenni processione cū effigie sanctæ Crucis,] quod olim fuerat. Ipse vero sequebatur, portans sanctum Euangelium, & circa se habens pium Clerum, reuera imitans Christum cum discipulis. Præcedebat autem populum semper memorandus Barochas, venerandæ Crucis portans effigiem. Ab vtrisque vero partibus populi erant milites, qui relicti fuerant ad continendam in officio ciuitatem. Euntes autem psallebant, & in versiculorum psalmi intercisione dicebant, Alleluia. Erat autem psalmus quem dicebant : Venite, exultemus Domino, iubilemus Deo Saluatori nostro. [Psal. 94] Præoccupemus faciem eius in confessione, & in psalmis iubilemus ei. Quoniam Deus magnus Dominus, & Rex magnus supra omnem terram: quoniam in manu eius sunt fines terræ & altitudines montium. Quoniam ipsius est mare, & ipse fecit illud, & aridam formauerunt manus eis: Venite, adoremus & procidamus ei, & ploremus coram Domino, qui fecit nos: quoniam ipse est Deus noster, & nos populus pascuæ eius, & oues manus eius. Dicebat autem alios quoque psalmos, donec ingressi sunt in Marnium.

[78] Hortatus est autem S. Porphyrius Episcopus Ruffinum quemdam architectum Antiochenum, virum fidelem & scientem, per quem fuit etiam perfectum totum ædificium. Is accepto gypso, designauit posituram sanctæ ecclesiæ, conuenienter formæ, quæ missa fuerat ab imprimis pia Augusta Eudoxia. [populus operi applicatur:] Cumque precatus esset sanctissimus Episcopus & genu flexisset, iussit populum fodere. Statim autem omnes vno animo & eadem alacritate fodiebant, clamantes: Christus vicit. Non licebat vero videre differentiam inter virum & mulierem, aut senem aut puerum: sed promptus & alacer animus vires præbebat omnibus. Et alij quidem fodiebant, alij autem terram exportabant, adeo vt paucis diebus fuerint & omnia loca effossa, & terra egesta.

[79] Prius itaque præparata materia, & ingentibus lapidibus ex tumulo, qui dicitur Aldioma, a parte orientali ciuitatis, [S Porphyrius primum iacit fundamentum:] & alia materia; Sanctus rursus, congregato Christi amante populo, multisque precibus & Psalmodiis dictis in loco, ipse primus se succingens, cœpit portare lapides, & iacere fundamenta. Deinde pij quoque Clerici, & omnes laici lætantes, & magna voce psallentes, adeo vt audirentur a tribus miliariis ex ciuitate.

[80] Factum est autem illo die magnum miraculum. Sunt putei intra sacrum ambitum, [tres pueri in puteum lapsi,] ex quibus est vnus ab occidentali parte sanctæ, quæ nunc est, Dei Ecclesiæ, non parum profundus. Tres ergo pueri sitientes, iuerunt ad bibendum, & appropinquantes ori putei, se inclinabant, innitentes ligno, quod erat in ore putei, vt solent facere pueri: & fracto ligno, tres ceciderunt in puteum. Quidam vero, qui forte illic aderant, iuerunt & renunciarunt populo, quæ facta fuerant. Fuit autē non paruus tumultus, omnibus concurrētibus ad puteum. Cum vero quod factum fuerat, cognouisset sanctissimus Episcopus, ipse quoque currens ad locum, iussit fieri silentium. Quo facto, cœpit precari & rogare Deum cum multis lacrymis, vt viuos & illæsos conseruaret pueros, & maxime propter idololatras, ne dicant, Vbi est Deus eorum, in quem sperabant? Et cum fuisset hora vna humi inclinatus, & surrexisset; iussit aliquem descendere per funes cadorū, & scrutari pueros. Clamabant enim, qui erant ex populo, appellantes pueros: neque erat vllus, qui eos inferne audiret ex puteo.

[81] Cum autem vir ille descendisset, inuenti sunt tres pueri, sedentes super magnum lapidem, illæsi & hilares, [illæsi miraculose seruantur:] inter se colloquentes. Cum vero vir ille eos adspexisset, valde est admiratus, & Deum glorificauit, & inferne clamans, dixit: Laudate Dominum, viuunt enim tres pueri. Cum autem audiuisset sanctus Episcopus & populus, lætati sunt: & demissa magna sporta, iusserunt simul efferri tres pueros: erant enim parui, ad sex vel septem annos nati. Sporta vero accepta, is, qui erat inferius, tres illos ligatos fecit tuto sedere, iubens eis claudere oculos, donec sursum peruenissent, & dicere: Iesu Christe, serua nos. Cumque hoc fecisset, clamauit vt apte funem traherent: & trahentes, dicebant hymnum trium puerorum: Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Cumque peruenissent, & eos adspexisset sanctissimus Episcopus, (erat enim is stans in ore putei, & tenebat funem) repletus gaudio & lacrymis, exclamauit, dicens: Benedicite omnia opera Domini Domino, &, Laudate Dominum. [Dan. 3.] Postquam autem eos e sporta sustulerūt, [signo sanctæ Crucis diuinitus signati:] scrutati sunt, numquid fracta esset aliqua pars eorum corporis, & nihil inuentum est in eis male affectum.

[82] Sed magnum adspeximus miraculum. Inuenti sunt enim tres pueri habentes signa Crucis tamquam acu infixa. Vnus quidem in media fronte, alius autem in summa dextra manu circa digitos: alius vero in humero dextero. Erant autem pulchre expressæ Cruces, neque obliquæ, neque incuruæ, sed vnius mēsuræ, vt apertum esset, eas diuina esse signa. Neque enim eis afferebant dolorem, neque eduxerant sanguinem: sed erant impressæ tamquam ex b cinnabari, manserunt autem in eis longo tempore ad hoc, vt viderent omnes & admirarentur. Nam multi etiam ex alienigenis cum vidissent, crediderunt.

[83] Cum vero ille quoque ascendisset, qui propter pueros descenderat, iureiurando affirmabat, dicens: Quando eos immisi in sportam, [extrahuntur splendida luce fulgentes:] & sursum ferebantur, videbam circa eos tamquam fulgur, donec peruenissent ad os putei. Fuit autem Christianis illo die lætitia: cultoribus vero simulacrorum dolor & offensio. Ædificium autem procedebat in dies, omnibus prompto & alacri animo operantibus. Neque enim erat, qui vllum sua mercede frustraretur: sed etiam amplius præbebat, se munifice gerens in eos, qui operabantur. Dicebat enim iustum esse, vt non execrationem, sed benedictionem acciperet omne opus ædificij.

[84] Anno autem c sequenti mittit Eudoxia Imperatrix columnas, quas erat pollicita: quæ quidem erant magnæ & admirabiles, numero triginta. [triginta columnæ ab Eudoxia missæ.] Duæ vero vocantur e Carystiæ: quæ quidem sunt in sancta ecclesia, lucentes tamquam smaragdi. Cum ij autem adnauigassent, qui eas ferebant, rursus apparuit studium, promptusque & alacer animus populi Christum amātis. Omnes enim cum audiuissent, statim cucurrerunt ad littus: non solum vero viri, sed etiam fæminæ & pueri & senes: omnes enim corroborabat fidei desiderium. Et cum currus adduxissent, impositam vnamquamque columnam traxerunt & in templi d hypæthro eam deposuerunt: & rursus reuersi sunt, & aliam attulerunt, donec omnes portarunt. Et de his quidem hactenus.

[Annotata]

a Baronius, ordinata.

b Cinnabaris est color quidam ad minia accedens. Legendæ quæstiones quinque Bernardi Cæsij nostri lib. 2 de Mineralibus cap. 4.sect. 3.

c Anno Christi 402.

d Hypæthrum, est ædificium quasi sub æthere pofitum. Vitruuius lib. 1 cap. 2.

e Carystiæ correximus. Carostiæ legitur apud Lipomanum & Surium. Est autem Carystus Euboeæ insulæ oppidum, varij marmoris ferax apud Plinium, Strabonem, Euripidem, aliosq; memoratum.

CAPVT XI
Mulier Manichæa ob blasphemiam, orante S. Porphyrio, subita morte punita. Dedicata ecclesia. Eleemosynæ S. Porphyrij.

[85] Illo autem tempore venit in ciuitatem mulier quædam Antiochena, quæ vocabatur Iulia, erat vero ex execranda hæresi eorum, qui dicuntur Manichæi. Cumque cognouisset aliquos esse recens illuminatos, [Hæresis Manichæa] & in sancta fide nondum stabilitos, in eorum irrepens animos, eos corrumpebat per doctrinam suam, oculos perstringentem & incantantem: sed multo magis per pecuniæ erogationem. Qui enim inuenit dictam impiam hæresim, non aliter potuit inescare aliquos, [impia,] nisi datis pecuniis. Eorum enim doctrina, iis quidem, qui sapiunt, plena est omni blasphemia & condemnatione, & anilibus fabulis, quæ attrahunt mulierculas, & viros pueriles, qui leuem habent mentem & cogitationem. Ex diuersis enim hæresibus & gentilium dogmatibus hanc suam peruersam constituerunt opinionem, [colit deos] callide & vafre volentes omnes capere. Deos enim multos dicunt, vt placeant Gentilibus. Præterea tempus ortus obseruant, fatumque & astrologiam asseuerant, vt secure peccent, vtpote quod non sit in nostra potestate peccare, sed ex fati necessitate.

[86] Porro autem Christum quoque confitentur. Dicunt enim eum hominem fuisse visione. Etenim ipsi quoque visione dicuntur esse Christiani. [& Christum phantasticum.] Ea enim prætermitto, quæ sunt ridicula & digna execratione, ne eorum, qui hæc legunt, aures impleam molesta auditione & prodigiosis narrationibus. Res enim Philistionis, Sceni & Hesiodi, & aliorum, qui dicuntur Philosophi, commiscentes cum rebus Christianis, suam hȩresim constituerunt. Quomodo enim pictor mixtionem faciens ex diuersis coloribus, efficit existimatione hominem, aut bestiam, aut aliquid aliud, ad decipiendos eos, qui adspiciunt, vt stultis quidem & insipientibus videatur esse verus; iis autem, qui sapiunt, vmbra & deceptio & humana excogitatio; ita etiam Manichæi ex diuersis dogmatibus haurientes, effecerunt improbam suam opinionem: [Mulier Menichæa decipit neophytos:] vel potius ex diuersis serpentibus virus congregantes & miscentes, lethiferum effecerunt venenum, ad hominum animas interimendas. Vt autem prius dictum est, cum illic versaretur pestifera mulier, quidam fallaci illius doctrina sunt seducti.

[87] Post aliquot vero dies cum id cognouisset a quibusdam fidelibus S. Porphyrius, eam accersitam interrogauit, quænam & vnde esset, & quamnam haberet opinionem. Illa autem & patriam & se esse Manichæam, est confessa. [admonetur a S. Porphyrio:] Iis vero, qui erant apud ipsum, ira motis, (erant enim quidam pij) eos rogat Beatus, ne irascantur, sed patienter eam admoneant & semel & bis; seruans id, quod dictū est a sancto Apostolo. [Tit. 3. 1] Deinde dicit mulieri: Abstine, o soror, ab hac mala opinione: est enim satanica. [prouocat ad disputandum:] Illa autem respondit: Dic & audi: & aut persuadebis, aut persuadeberis. Sanctus vero dixit: Para te ad crastinum diem, & veni huc. Illa autem cum valere eum iussisset, est egressa. Beatus autem cum ieiunasset, & Christum multum rogasset, vt diabolum pudore afficeret, paratus fuit in diem sequentem. Aduocauit vero quosdam ex piis Clericis & laicis, ad disputationem suam & mulieris.

[88] Die autem sequenti accedit mulier, habens secum duos viros & totidem mulieres, quæ erant iuniores & formosæ, omnes vero pallidi. Iulia autem erat prouecta ætate. Ducebatur autem tota eorum disputatio a scriptis & orationibus mundanæ disciplinæ: multo vero magis Iuliæ. Erat autem humilis eorum habitus, & modesti mores: & quod dicitur, extrinsecus oues, intrinsecus vero lupi rapaces & venenata animalia. [Matth. 7. 15] Omnia enim dicunt & faciunt cum simulatione. Deinde iussi sedere, disceptabant & inquirebant. Sanctus autem Porphyrius, ferens sancta Euangelia, cum fecisset signum Crucis in ore suo, [facto signo Crucis a S. Porphyrio,] cœpit eam rogare, vt diceret suam opinionem. Illa vero cœpit. Frater autem Cornelius Diaconus, qui fuit paullo ante nominatus, sciens notis scribere quibus vtuntur in iure, iussus a beatissimo Episcopo, notabat omnia, quæ dicebantur & opponebantur, me & fratre Barocha admonentibus. Disputationem autem non scripsi in hoc libro, propterea quod sit magna: vt qui velim compendio hoc scriptum mandare litteris: eam vero in alio libro exposui iis, qui volunt scire sapientiam a Deo datam sanctissimo Porphyrio, & aniles fabulas, quas effutiit prodigiosa loquens & venefica Iulia.

[89] Quam quidem cito est persecuta diuina iustitia. Postquam enim multa horis plurimis esset fabulata, & consuetas dixisset blasphemias in Dominum & Deum vniuersorum, motus a diuino zelo S. Porphyrius, videns eum, qui omnes fines continet, tam qui cadunt sub aspectum, quam qui non cadunt, blasphemiis & maledictis incessi a muliere, in quam operabatur diabolus, & quæ se submittebat illius voluntati, in eam tulit sententiam, [& oratione.] dicens: Deus qui facit omnia, qui est solus æternus, neque principium habens nec finem, qui glorificatur in Trinitate, tuam percutiet linguam, & obstruet os tuum, ne loquatur blasphema.

[90] Sententiæ autem prolationem consecutum statim fuit supplicium. Cœpit enim tremere Iulia & mutari vultu: & manens in ecstasi longum tempus, non loquebatur: [subito muta & surdā redditur,] sed erat muta & immobilis, habens apertos oculos, & intuentes sanctissimum Episcopum. Qui vero cum ea erant, cum adspexissent ea quæ sustinebat, magno timore sunt affecti: eam autem consolabantur, & carmina cantabant ad eius aures, & non erat vox, nec auditus. Cum longo autem tempore mansisset muta, emisit animam, profecta ad tenebras, quas in honore habuerat, eas lucem esse arbitrans, conuenienter Scripturæ, quæ dicit: Væ iis, qui faciunt id, quod est dulce, [& moritur:] amarum: & quod est amarum, dulce: qui tenebras ponunt lucem, & lucem tenebras. [Esa. 5. 20] Iussit autem Sanctus componi eius corpus & tradi sepulturæ misertus humanæ naturæ: erat enim summe clemens & misericors.

[91] Quicumque vero audiuerunt id quod factum fuerat, valde sunt admirati: non solum qui erant nostræ fidei, sed etiam alienigenæ. Qui autem cum ea erant, duo viri & mulieres, & quicumque ab ea corrupti fuerant, currentes prociderunt ad pedes beatissimi Episcopi, dicentes: Errauimus, & petebant pœnitentiam. [conuertuntur multi ad fidem.] Beatus vero fecit omnes subiicere anathemati Manetem, auctorem eorum hæresis: ex quo etiam appellati fuerunt Manichæi, & cum plurimos dies eos instituisset catechesi, ad duxit ad sanctam Catholicam Ecclesiam. Occasione autem illorum, alij quoque ex aliis. Gentibus pœnitentia ducti, fuerunt illuminati.

[92] Post tempus autem quinque annorum, perfectum fuit opus sanctæ magnæ ecclesiæ. Appellata vero fuit Eudoxiana, ex nomine imprimis piæ Imperatricis Eudoxiæ. Peregit autem dedicationem sanctissimus Episcopus Porphyrius die Resurrectionis sancti Paschatis splendide ac magnifice, [S. Porphyrius dedicat templū,] non parcens sumptui: sed congregatis omnibus monachis, qui erant circiter mille, cum aliis piis Clericis & laicis & Episcopis, hilariter transegit omnes dies sancti Paschatis: & licebat videre choros angelicos, non solum in Ecclesiastica consequentia, sed etiam in Horis, quando fiebant. Non solum enim erat mensa sensilis, sed etiam spiritalis. Nam post obsonium dicebatur psalmus, & post potum hymnus. Idolorum autem cultores videntes, quæ fiebant, corde tabescebant. Vndiquaque enim veniebant hospites ad videndam pulchritudinem & magnitudinem dictæ sanctæ ecclesiæ. Dicebatur enim maior omnibus ecclesiis, quæ erant illo tempore.

[93] Ea de caussa quando iecit ab initio fundamenta, reprehendebatur a quibusdam fidelibus, quod eam magnam descripsisset, cum essent pauci Christiani in ciuitate. Respondens autem sanctissimus Porphyrius, dixit: Ne sit vestra fides parua. Spero enim in Dominum nostrum Iesum Christum filium Dei, [amplissime extructum ob spem cōuersionis:] quod sit multiplicaturus gregem suum, & ampliorē faciet hanc domum, ex eo quod non possit capere multitudinem Christianorum. Non est enim humanum dogma Christianorum, vt adspiciatur ad tempus & dissoluatur: sed diuinum, & quod accipit incrementum. Hæc & talia semper disserebat B. Porphyrius fidelibus, non solum in ecclesia, sed etiam in vnoquoque loco, illuminans & iuuans populum Christi amantem. Post dies autem festi populos dimisit in pace, vnumquemque ad suos.

[94] Postquam vero condidit & sanctificauit dictam sanctam ecclesiam, constituit, [largissima dat eleemosynas.] vt daretur vnicuique hospiti, qui erat in ciuitate, sūptus vnius diei. Suppeditabat autem vnicuique mendico, tam peregrino quam ciui, quotidie ad sex obolos, præter ea, quæ ipse per se præbebat iis, qui ad ipsum accedebant, in veste, argento, & auro: vnicuique præbeus conuenienter suæ dignitati, neque vllus ex iis, qui indigebant, erat expers suorum donorum. In diebus autem ieiuniorum sancti festi Paschalis, suppeditabat vnicuiquique pauperi ad decem obolos quadraginta diebus. Iussit autem in pio suo testamento, omnino dari dictos decem obolos quadraginta diebus: & assignato reditu, ex quo volebat eos dari, in dicto testamento statuit, vt nisi hæc quotannis suppeditarentur, dictus reditus veniret ad sanctam Cæsareæ Ecclesiam. Hæc vero postea facta sunt.

CAPVT XII
Persecutio Gentilium in Christianos & S. Porphyrium: huius obitus. Conuersio ac vita sancta Salaphthæ Virginis.

[95] Idolorum autem cultores quo magis adspiciebant proficere Christianos, eo magis furebant & studebant malis afficere Christianos, & ante omnes, sanctum eorum Pastorem Porphyrium. Nam cum aliquando orta esset de prædiis controuersia inter Oeconomum sanctæ Ecclesiȩ, & Sampsychum, qui erat primus inter idololatras, videns pius Barochas Oeconomū affici iniuria, eum defendit, & cœpit contumeliis afficere dictum Sampsychum. Cum id autem audiuissent reliqui Curiales, congregati inuaserunt Oeconomum, & pium Barocham. [Idololatræ Gazenses vertuntur in seditionem:] Simul vero cum Curialibus ascenderunt etiam multi ex ciuibus inuenta occasione male afficiendi fideles, & ex parua, vt dixerit quispiam, scintilla tantus est ignis accensus, vt omnes Christiani in periculum venirent, ne perirent. Tanto enim furore perciti fuerunt idololatræ, vt ipsi gladios & clauas acceperint, & septem homines occiderint, & alios multos sauciauerint.

[96] Deinde his non contenti, in ipsum Pastorem irruerunt. Quidam autem, qui bono lætabantur, præcurrentes, renunciarunt sanctissimo Episcopo incursionem multitudinis. Cum vero audiuisset Beatus, me accersito, [diripiunt domum S. Porphyrij:] dixit: Fugiamus frater, & parum occultemur, donec transeat ira Domini, & ascensis muris, fugimus per tecta. Idololatræ autem, fractis portis domus episcopalis, ingressi sunt: & cum non inuenissent S. Porphyrium, diripuerunt omnia, quæ illic sunt inuenta.

[97] Ego autem & B. Porphyrius per tecta fugientes, inuenimus puellam circa quatuordecim annos natam: [declinat hic furorē impiorum:] quæ cum sanctum agnouisset Episcopum, procidit ad eius pedes. Beatus autem rogauit eam, quænam esset, & quibus nata parentibus. Puella vero respondens, dixit se esse orbam patre & matre, & auiam habere anum, corpore imbecillam: seque operari, & se alere & suam auiam. Rogauit vero eam, an esset Christiana. Illa autem rursus dixit, se nō esse, sed iamdiu abhinc esse cupere, si sit digna. Clemens autem Porphyrius cum audisset, quod dixerat puella, & compunctus esset, lacrymatus est, dicens: Quam propensum est ad bonum, genus Gazæorum? sed aduersarius studet impedire bonum eorum animum: quem Dominus percutiet verbo oris sui. Dixit autem puellæ: Affer ad nos huc stoream in hoc tectum, vt hic maneamus, donec sedetur tumultus ciuitatis: & ne renuncies alicui, nos hic esse. Illa vero iureiurando affirmauit, se ne auiæ quidem suæ indicaturam.

[98] Cum autem per quoddam tectum ascendisset in domum suam, attulit stoream, & eam strauit: & procidens ad beati viri pedes, rogauit eum, vt vesceretur modicis suis cibis, & ne suam dedignaretur paupertatem: erat enim circa vesperam. Sanctus autem volens fieri imitator magni Prophetæ Eliæ, dixit puellæ: Festina filia, & affer, vt Dominus det tibi per me alimentum spiritale & carnale. [excipitur hospitio a Virgine Salaphtha:] Illa vero propere descendit, emitque panem & oliuas & caseum, & legumen madefactum. Attulit autem omnia, & apposuit nobis, dicens: Accipite Domini mei, & benedicite paupertati meæ. Beatus vero rursus compunctus, fleuit, cum præuidisset, quod habitura erat fidem in Christum. Cumque surrexissemus,& preces fudissemus solitas, & sedissemus, comedimus. Ego quidem comedi caseum & bibi vinum: Sanctus autem comedit panem & madefactum legumen, & bibit aquam, & cum dimisissemus puellam ad suam auiam, nos in tecto dormiuimus, erat enim tempus æstatis. Porro autem puellæ quoque nomen interrogauimus. Dixit vero, Salaphtha, quod interpretatur Græce Irene, id est, pax. Diem quoque sequentem transegimus in illo tecto, bona Irene nostri curam gerente prompto & alacri animo.

[99] Postquam autem cognouimus esse sedatum tumultum ciuitatis, noctu ambulauimus ad sanctam ecclesiam. Cumque ascendissemus in ædes Episcopales, in iis nihil inuenimus, nisi pium Barocham iacentem & adductum in extremum periculum ex plagis, ei illatis ab impiis idolorum cultoribus. Post paucos vero dies cum cognouisset Proconsul, quæ facta fuerant in ciuitate, vocabatur autem Clarus, [Gazæia Proconsule castigatur:] mittit Commentariensem cum magno auxilio, & coniicit in custodiam eos, quos ostenderunt ij, qui gerebant res publicas, & adducit Cæsaream: & de aliis quidem sumpsit supplicium, alios vero dimisit cæsos neruis boum: & non paruo incusso timore, sic sedauit ciuitatem.

[100] Paucis vero post diebus recordatus est S. Porphyrius bonæ illius puellæ, quæ nos accepit, & eam per me accersiit. Illa autem venit currens, habens etiam aliam mulierem, quam dicebat esse amitam. Ingressæ vero ad beatum Episcopum, prociderunt ad eius pedes: qui eas benigne accepit, tamquam pater beneuolus. Dixit autem puellæ: Reuera, o filia, cupis fieri Christiana? illa respondit: Iam tibi dixi, o Domine, me iamdiu abhinc hoc teneri desiderio, & nunc adduxi testem meam amitam, quæ ipsa quoque tenetur eodem desiderio. Ille autem lætus, ei & eius auiæ iussit dari quotidie argenti quatuor nummos: eius autem amitæ dedit vnum nummum, & cum eas signasset signo Crucis, dimisit, eis iubens, vt vacarent precibus, [Salaphthæ cōuertitur ad fidem:] & per catechesim institutioni catechumenorum. Misit autem ad eius quoque domum pium Timotheum Presbyterum & per catechesim institutorem, & ei iussit signare auiam puellæ. Nam, sicut prius dixi, corpus habebat imbecillum & solutum. Tres autem illæ per catechesim institutæ, paullo post dignatæ sunt venerando baptismo.

[101] Postquam vero sanctum deposuisset habitum Sanctus, accersita puella, dixit ei: Vis te viro iungamus legitimo matrimonio? est enim tibi tempus nubendi. Neque enim nostra Scriptura prohibet honorabiles nuptias. Puella autem cum audiisset, quod vir sanctus dixerat, cœpit flere & dicere: Bone Pater, postquam me coniunxisti viro magno, vis me ab illo disiungere, & dare viro humili & nihili? Nequaquam hoc feceris, Domine mi. Admiratus autem Sanctus, [non vult alium spōsum præter Christum:] dixit ei: Et quis est is, quem tibi coniunxi? Illa vero respondit: Iesus Christus Seruator nostrarum animarum, verus meus sponsus, a quo non separabor in æternum. Cum audiuisset Sanctus & compunctus fuisset, est lacrymatus, adeo vt præ magna compunctione puellam sit complexus, & eius caput deosculatus. Erat enim re vera plane impatibilis, & præ magna ad misericordiam propensione promptus ad effundendas lacrymas. Porro autem nos quoque, qui eramus apud ipsum, cum vidissemus gratiam sancti Spiritus datam piæ puellæ, glorificauimus Deum, qui dat electis suis sapientiam & gratiam. Dimisit vero illo die puellam.

[102] Contigit autem in ipsis diebus anum requiescere, & migrare ad Dominum. Tunc aduocata puella, [accipit habitum sacrum:] accersiuit Beatus piā Manaridem Diaconissam, quæ interpretatur ipsa quoque Grȩca lingua φωτεινή, id est, lucida. Et commisit Salaphtham, ipso dato habitu regulari. Et cum eas Deo commendasset, dimisit in pace. Ea vero suscepit talem viuendi rationem, qualem non habuit alia illo tempore, quotidie ieiunans, & post ieiunium modico panis vescens cum sale & madefacto legumine, aut subtiliter comminuto olere & aqua sola: vinum enim non sumebat omnino. Diebus autem festis vtebatur oleo, & vescebatur oliuis: [sancte viuit.] nihil autem aliud gustabat, quod fuisset igne coctum. In ieiuniis vero Quadragesimæ, secundo quoque die comedebat legumina madefacta, aut comminuta oleta sine pane. Totā autem sanctam Paschalem hebdomadam transigebat nihil sumens, præterquam quinta sancta feria, post Communionem sanctam, aquam calidam: & corpus suum vsque adeo macerauerat, vt qui videbant, putarent se vmbram adspicere. Fuit autem aliis quoque multis exemplum. Sunt enim æmulati vitam sanctæ puellæ Salaphthæ: quæ in hodiernum vsque diem videtur viuere. Est enim mundo morte affecta, viuit autem Christo, & est cum ipso perpetuo: cuius sanctarum precum simus nos participes. Et hȩc quidem dicta sint de sancta puella Salaphtha.

[103] Beatissimus autem Episcopus Porphyrius, cum regulam constituisset Ecclesiasticam & omnem consequentiam, & alios paucos annos fuisset superstes, postquam sanctam sanctificasset ecclesiam, in morbum incidens, pium fecit testamentum: in quo cum multis legasset, & omnes Christum amantis populi Deo commendasset, in pace dormiit cum Sanctis, a a secundo mensis Dystri, anno, vt est Gazæorum computatio, quadringentesimo octogesimo: episcopatus ab eo gesti vigesimoquarto, mense vndecimo, & præclaro peracto certamine aduersus idololatras vsque ad diem suæ dormitionis. Et nunc est in paradiso deliciarum, intercedens pro nobis cum omnibus Sanctis: quorum precibus nostri miserebitur Pater & Deus cum Filio & sancto Spiritu: cui gloria & potentia in secula seculorum, [S. Porphyrius moritur.] Amen.

[Annotatum]

a Die 26 Februarij, anno 421, vti supra probatum.

DE S. ANDREA EPISCOPO FLORENTINO IN ETRVRIA

SECVLO CHR. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Andreas, Episcopus Florentinus in Etruria (S.)

Avctore G. H.

[1] Florentia Etruriæ metropolis, & Magnorum Ducum inclyta sedes, e primis suis Episcopis septem veneratur Cælitibus adscriptos: & hoc die S. Andream, de quo Martyrologium Romanum: [Florentiæ colitur S. Andreas,] Florentiæ S. Andreæ Episcopi & Confess. Eumdem etiam refert Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, vbi monet, ex antiqua potius traditione, quam ex vlla, quæ de eo extet, historia, inter Sanctos haberi & coli, cum non solum Acta, sed & tempus, quo vixit, & patria desiderentur. Ac deinde in Annotatione addit eos, qui Annales vrbis Florentinæ scripsere, rem hanc quasi incertam præterire, vti apud Borghinum antiquitatis alioqui studiosum diligentemque indagatorem videre est: [non 2, qui vixit seculo 9,] alios opinari S. Andream eum esse, qui S. Zenobio proxime successit; alios eum, qui Ludouico Imperatore circa annum Domini DCCCLXX floruit, multaque Ecclesiæ Florentinæ beneficia contulit: rem prorsus ambiguam esse, quam ipsi Florentini viderint.

[2] Ferdinandus Vghellus, & ipse Florentinus, tomo III Italiæ sacræ, Florentinos omnes Episcopos profert, interq; eos Andream priorem, S. Zenobij successorem, sanctum appellat, & in Sanctorum numerum relatum asserit, colique XXVI Februarij: [sed 1, successor S. Zenobij:] Acta autem intercidisse, siue ex vetustate temporum, siue ex mortalium incuria, ita vt etiam cum altero Andrea confundatur: de quo postea agit absque vlla sacri cultus mentione. Baronius in Notis ad Martyrol. Rom. & Ludouicus Zacconus lib. 1 Compendij Vitarum SS. priorem etiam intelligunt, dum plura scribunt de ipso tradi in Vita S. Zenobij apud Surium XXV Maij, cui in Episcopatu successit. [cuius extāt duplicia Acta.] Eam S. Zenobij Vitam edidit Ioannes Archipresbyter Aretinus, verosimilius cognomento Tortellius, tempore Eugenij IV Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus, ac postea Nicolao V a cubiculi cura & consiliis: qui, postulante Eugenio Vitam S. Athanasij ex variis collegit, aliaq; opuscula conscripsit. Hunc eiusq; fratrem Carolum Aretinum nobilia illius temporis ingenia appellauit Volaterranus lib. 21 Anthropologiæ. Hic Ioannes se præsente anno Chr. ⅭⅠƆCCCCXXXIX factam esse aliam Translationem corporis S. Zenobij testatur in fine Vitæ illius, quam tempore Concilij Florentini conscripsit. Aliam Vitam eiusdem Zenobij ab Vghello, vbi de Episcopis Florentinis agit, ex antiquis MSS. editam, scripsit Laurentius Archiepiscopus Amalphitanus, qui in ea dignitate vixit ab anno ⅭⅠƆXXIV ad ⅭⅠƆXLVIII.

[3] Hic ergo scribit S. Zenobium a Deo omnipotente a terris ad cælorum gaudia abstractum esse temporibus Arcadij & Honorij. [Obit S. Zenobius tēpore Arcadij & Honorij,] Corpus autem sacratissimum ipso die quo defunctus est, VIII Kalendas Iunij, reconditum esse in arca marmorea, & positum esse in ecclesia S. Laurentij iuxta altare, & cum fuissent aliquot annorum curricula elapsa, ob infestationem quarumdam gentium translatum esse in S. Reparatæ basilicam, opera S. Andreæ successoris, ve mox ex altera Vita ab Aretino scripta dicemus. [sepelitur extra vrbē in æde S. Laurentij,] Fuit autem ecclesia S. Laurentij parua, parumper versus Septemtrionem a ciuitate distans, a S. Ambrosio dedicata, petente eius fundatrice S. Iuliana vidua, vt VII Februarij ad huius Vitam dictum est.

[4] Vghellus Vitæ S. Zenobij subiungit inscriptionem antiquam columnæ eo loci insculptam, vbi in Translatione contigit miraculum vlmi aridæ repentina viriditate reuiuiscentis. [transfertur intra vrbem,] In hac inscriptione legitur corpus S. Zenobij Florentinorum Episcopi feretro portatum de basilica S. Laurentij ad maiorem ecclesiam Florentinam, tempore Imperatorum Arcadij & Honorij anno XI, die XXVI Ianuarij, Feria quinta. Qui characteres conueniunt in annum Christi CCCCV, cyclo Solis XXII, littera Dominicali A. Annus tum erat vndecimus Arcadij & Honorij, dum horum Imperio attribuitur annus Chr. CCCXCV, [anno 405,] quo mortuus est illorum parens Theodosius Magnus: cui integrum illum annum alij adscribunt. Eidem vero inscriptioni male intrusus legitur annus Christi CCCCVIII, qui prorsus a reliquis & magis certis characteribus distat. Quæ supra relata sunt aliquot annorū curricula elapsa post obitum S. Zenobij, [S. Andreas fit Episcopus an. 400,] ante eiusdem corporis Translationem infra ab Aretino explicantur, dum ea Translatio facta traditur anno quinto præsulatus S. Andreæ: cuius proinde initium obitusq; S. Zenobij referendus in annum Chr. CCCC. Procul ab hoc calculo aberrat Aretinus, annum obitus S. Zenobij reiiciens in annum Chr. CCCCXXIV, minus Vghellus, referens initiū S. Andreæ ad an. CCCCVII, ac refelluntur tradentes S. Zenobium anno CCCVIII obiisse: inter quos est Scipio Ammiratus par. 1 Historiæ Florentinæ lib. 1.

[5] Statutam a nobis chronologiam confirmat indicata infestatio quarumdam gentium, ob quam S. Andreas corpus S. Zenobij intra mœnia transtulit. Nam, teste Prospero in Chronico, Stilicone II & Anthemio Consulibus, id est, [transfert illius Corpus ob infestationem Radagaisi Gothi:] anno CCCCV, Radagaisus in Tuscia, multis Gothorum cæsis, ducente exercitum Stilicone, superatus & captus est. Hanc incursionem etiam in an. CCCCXIII reiicit cum aliis Ammiratus, vt quinque anni interponantur. Huius Radagaisi immanem crudelitatem & in Christianos odium describunt, qui tum viuebant, S. Augustinus lib. 5 de Ciuitate Dei cap. 23, & Paulus Orosius lib. 7 Historiæ aduersus Paganos cap. 37. Nam si ille, inquit S. Augustinus, tam impius cum tantis & tam impiis copiis Romam fuisset ingressus (idem de aliis locis censendum) cui pepercisset? quibus Martyrum locis honorem detulisset? In qua persona Deum timeret? cuius non sanguinem effusum, cuius pudicitiam vellet intactam? &c. Feruent, inquit Orosius, tota Vrbe blasphemiæ, vulgo nomen Christi tamquam lues aliqua præsentium temporum probris ingrauatur. Fit omnium Paganorum concursus, hostem esse cum virium copia, tum maxime præsidio deorum potentem: Vrbem autem ideo destitutam & mature perituram, quia deos & sacra perdiderit. Hæc Orosius; qui scribit in exercitu Radagaisi fuisse plus quam ducenta millia Gothorum, vti & Marcellinus Comes, sed ad annum sequentem CCCCVI, quæ ad quadringenta millia auget Zosimus lib. 5 Historiarum: e quibus vno die amplius quam centum millia prostrata, ne vno quidem Romanorum extincto, sed nec vulnerato, testatur S. Augustinus. In hac ergo barbarorum incursione S. Andreas prouide trāstulit corpus S. Zenobij intra mœnia vrbis Florentinæ, atque in maiorem ecclesiam. Huius Translationis historiam a Ioanne Aretino in Vita S. Zenobij editam adiungimus, quam S. Antoninus, & ipse Florentinus, par. 2. Chronicorum tit. 10 ca. 12 in compendium contractam, pro legitima historia existimat, & suo calculo hunc seniorem S. Andream confirmat. Ita ergo scribit Aretinus:

[6] Post Zenobium vero Andreas, vir sanctus & Florentinus ciuis, ad episcopatum assumitur. Qui videns miracula, quæ a Domino ob Zenobij merita in Ambrosiana fiebant ecclesia, & hunc honorem ecclesiæ maiori potius deberi iudicans, quinto præsulatus sui anno, consilio cum Clericis & maioribus suæ vrbis communicato, statuit beatissimum Zenobij corpus ex Ambrosiana B. Laurentij ad cathedralem sancti Saluatoris transferre. Et conuocatis ex vicinis vrbibus Episcopis, totoque suo Clero, diem festum VII Kalend. Februar. cum præcedente ieiunio populo indixit: quo scilicet sanctissimum Zenobij corpus magna celebritate ad maiorem transportaret ecclesiam. [magna vrbis celebritate,] Quo adueniente die, capsula cum corpore Beati Zenobij ornatissime super quodam lectulo componitur, illamque soli Pontifices deportant, præcedunt Clerici & ceroferarij, quorum erat multitudo non parua. Sequitur fidelis populus, primum primi ciuitatis ac viri omnes: post quos mulieres sequuntur ac pueri. Hymni, psalmi & cantica, tam a Clericis, quam a deuoto populo decantantur. Quin etiam mulieres atque pueri cantilenas, eius impensa beneficia recensentes, mira vocis modulatione cantabant. Omnia in Dei laude resonare videbantur. Proceduntque Pontifices, & ad plateam, quæ est iuxta basilicam Baptistæ Ioannis, deueniunt. Multus illuc populus aduenerat, & statim viso feretro, extollunt in iubilo voces. [& miraculo vlmi aridæ reflorescentis,] Conatur quisque pro viribus loculum ipsum saltem contingere. Quo contigit, vt Pontificibus portantibus ex nimia fieret deuotione compressio: cecidissentque cum sancto corpore, nisi arida quædam & antiqua vlmus, cui cum loculo adhæserunt, illos sustentasset: quæ a tam sacratissimo corpore contacta, admirata gratiam, exultauit, & videntibus omnibus, statim viruit, misitque folia & flores: & indies cum a deuoto populo per frusta decerperetur; Florentini ciues in tantæ rei memoriam, marmoream cum Cruce in eodem loco columnam erexerunt, quæ in hodiernum diem vsque perdurat.

[7] Adiuti igitur Episcopi & seipsos resumentes, corpus sanctissimum ad ecclesiam deferre contendunt. Sed cum ipsius ecclesiæ ianuam introire procurant, nescio qua diuina impediti virtute, illud omnino in ecclesiam inferre nequeunt, nec qualibet via connixi, valuas ecclesiæ ingredi possunt. [corpus immobile, factis precibus & voto.] Extolluntur clamores in populo: quidam hoc caussam putant, quidam illud. Alij reportandum ad Ambrosianam ecclesiam proclamabant. Sed Andreas Episcopus, vir sanctus, magna animi fluctuatione perculsus ad optimum confugit orationis remedium, & coram omni populo procumbens genibus, & tensis duplicibus palmis, oculisque in cælum suspiciens, pie orauit ad Dominum, ne contristaretur populus ille: sed liceret cum beatissimo corpore ecclesiam ingredi, & illud statuto loco componere. Atque pro tanto beneficio duodecim ibidem constituere Clericos vouit, qui in honorem sanctissimi Pontificis diuinis obsequiis perpetuo vacarent. [defert in ecclesiam:] Et oratione completa consurgens, submittit & ipse ceruicem feretro, hortaturque alios Pontifices vna secum ingredi ecclesiam. Qui Deum laudantes, omni cessante impedimento, cum iubilo totius populi Christiani, ecclesiam Saluatoris intrarunt: & celebratis Missarum solenniis, beatissimum Zenobij corpus iuxta corpora Eugenij & Crescentij ministrorum eius in quadam eiusdem ecclesiæ catatumba honorificentissime locauerunt. Vbi & idem Pontifex Andreas altariolum sub ipsius nomine mira deuotione consecrauit… Interim mortuo Andrea viro sancto, ad episcopatum assumitur Mauritius Florentinus Presbyter, [moritur.] vir multa sanctitate præditus, & a pluribus creditur sub Totila Martyr effectus: sicque mortuus, in catatumba B. Zenobij iuxta Andream sepultus fuit.

[8] Coluntur S. Mauritius XXVIII Iunij, S. Eugenius XXVI Nouembris, S. Crescentius XIX Aprilis, S. Reparata VIII Octobris. Huic templum (quod deinde Cathedrale fuit, & nunc S. Mariæ Floridæ appellatur) erexerunt Florentini, [Templa S. Reparata.] ei acceptum referentes victoriæ fructum de cæso exercitu Radagaisi, & patriæ optatißima libertate recuperata. Ast ædes S. Laurentij inter ecclesias XII collegiatas præcipua, continet Magnorum Ducum sepulchra, [& S. Lauretij.] atque inceptum a Ferdinando III sacellum, octauum mundi miraculum a multis habendum, si aliquando perficiatur.

DE S. SERVVLO EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

Post an. ⅠƆ.

[Commentarius]

Servulus, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

Avctore G. H.

[1] Aloysius Lipomanus Episcopus Veronensis in præfatione ad tomum IV de Vitis Sanctorum a se editis asserit, in sancta insignique Ecclesia sua Veronensi, quod dictu pene incredibile videtur, XXXIII Episcoporum sanctorum celebrem agi memoriam, [Inter Sanctos Veronenses Episcopos] & anniuersaria festa cum solennibus Missis recoli: imo Sanctos illius Ecclesiæ non solum ciuitatem Veronensem, sed pene totum mundum venerari & suspicere. Verum XXXVI Episcopos Sanctos Veronensem Ecclesiam administrasse, ex quamplurimis antiquis monumentis probat Augustinus Valerius, & ipse Episcopus Veronensis, dein S. R. E. Cardinalis, in libro de Sanctis Episcopis Veronensibus, in quo de S. Seruulo pag. IX ista habet: [colitur S. Seruulus,] S. Seruuli Episcopi Veronensis corpus requiescit in ecclesia S. Stephani, vt ex tabula vetusta ex membranis, de qua vbi de S. Alexandro: ex Francisco Corna, ex constitutione synodali die XXVI Februarij, & ex tabula Sanctorum eodem die, de quibus supra. Hæc ibi. In priore vetusta tabula tradit pag. 4 sequentia legi: Item iacent in dicta ecclesia S. Stephani corpora sanctorum Episcoporum Veronensium Lucidij, Dimidriani, Seruuli, Vindemialis, [sepultus in ecclesia S. Stephani,] Saturnini & Lupi. Quæ verba etiam ex vetustis ecclesiæ monumentis allegat Onuphrius Panuinius lib. 4 Antiq. Veronensium cap. 4 sed addit iacere incertis locis. Est autem, vt is narrat, basilica S. Stephani Veronæ inter vetustissimas eius ciuitatis ecclesias, primis Christianorum temporibus, paullo extra vrbis portam, loco qui dicebatur ad Fonticulos, via Tridentina, ædificata, quæ aliquando Cathedralis fuisse dicitur. Hæc Panuinius. At Franciscus Corna, cuius testimonium secundo loco Valerius protulit, de antiquitatibus Veronæ, ac sanctis reliquiis, quæ in ea reperiuntur, scripsit librum anno ⅭⅠƆCCCCLXXVII. Constitutio vero synodalis facta est anno ⅭⅠƆⅠƆIII. Tabula denique Sanctorum secundum consuetudinem Ecclesiæ Cathedralis Veronensis, edita fuit anno ⅭⅠƆⅠƆXVIII. Quæ duo erant postrema monumenta ab eodem Valerio prolata. Consule eius duo prima folia.

[2] Ex eisdem Tabulis Sanctorum Ecclesiæ Veronensis, & Constitutione synodali, [inscriptus Martyrologiis 26 Febr.] eumdem Seruulum inscripsit Galesinius suo Martyrologio his paucis verbis: Veronæ S. Seruuli Episcopi. Quæ etiam habet Ferrarius in Catalogo generali: ac de eodem agit in Catalogo SS. Italiæ, elogio maxima ex parte desumpto ex Valerio, qui fol. 42 ista scribit: Seruulus Veronæ Episcopus, bonus Dei seruus, toto sui Episcopatus tempore ita Deo inseruiuit, vt omnem humanam laudem contemneret, omnes cogitationes, omnia sua studia, omnes denique actiones ad populi Veronensis salutem referret. Obiit vir eximia sanctitate IV Kalendas Martij, & sepultus est in basilica S. Stephani. Eadem describit Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ in Episcopis Veronensibus columna 586.

[3] De tempore Sedis S. Seruuli silet Valerius. Inter Episcopos incerti temporis & ordinis ex Kalendario eumdem recensent Panuinius lib. 4 cap. 7, & Franciscus Tintus lib. 5 Nobilitatis Veronensis cap. 9. Ferrarius statuit XXIX Episcopum, ac S. Lupi successorem, [quo tempore & ordine sederit?] & putari circa annum ⅠƆ vixisse. At IV Nonas Decembris ad acta S. Lupi, arbitratur hunc inter annum ⅠƆ & ⅠƆC in humanis fuisse. Verū Vghellus tradit S. Lupum, non XXVIII, sed XXIII fuisse Episcopum, habuisseq; successores SS. Felicem, Moderatum, Saluinum, Andromicum, Vindemialem, Siluinū, Luperium, Manium, Petronium, Cerbonium, Simplicium, quem coniicit circa annum ⅠƆ beato fine quieuisse: & huius successorem fuisse S. Seruulum XXXV Episcopum: ac postea præfuisse S. Verecundum, mortuum Fl. Anicio sine collega Cos. Iustino seniore Augusto, ac Theoderico Italiæ Rege, anno ⅠƆXXIII.

D. SS. ÆOLADIO ET AGRICOLA EPISCOPIS NIVERNENSIBVS IN GALLIA

SECVLO, VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Eoladius, Episcopus Nivernensis in Gallia (S.)
Agricola, Episcopus Nivernensis in Gallia (S.)

Avctore G. H.

[1] Niuernum vrbs Galliæ munita & diues, ad Ligerim fluuium, vbi hic Niuerim amnem sorbet, multos veneratur Cælitibus adscriptos, [Niuernis inter alios Sanctos] aut fuso pro fide Christi sanguine Martyres, aut illustres exploratæ sanctitatis Episcopos. Ex his in pluribus Martyrologiis reperitur hoc die consignata memoria S. Agricolæ Episcopi, cui Æoladium decessorem cum Saussaio iungimus.

[2] MS. Martyrologium Vsuardi, quod inter antiquos codices Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ adseruatur, ista habet ad IV Kalendas Martij: [colitur S. Agricola Episc. 26 Feb.] Niuernis S. Agricoli Episcopi & Confessoris. Ita S. Deicolus & Deicola Abbas appellatur, cuius Acta dedimus XVIII Ianuarij. MS. Martyrologium Carmeli Coloniensis eumdem ita refert: Neuernis B. Agricolæ Pontificis. Similia habent Maurolycus, Galesinius, qui codicem MS. citat, & hos secutus Ferrarius: sed hi cum Felicio Agricolaum nominant. Eumdem memorat Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, in quo mendose Auernis pro Niuernis excusum est. Saussaius in Martyrologio Gallicano hoc eum elogio celebrat: Niuernis S. Agricolæ Episcopi eiusdem ciuitatis & Confessoris, qui Alexiæ in Burgundia natus, ætatis primitias Deo deuotæ vitæ institutione consecrauit: paullatimque annis & meritis excrescens, sacræ militiæ mancipatus, pietate & doctrina adeo excelluit, vt defuncto S. Æoladio eiusdem Sedis Pontifice, vnus omnium dignus, qui vicem eius suppleret, ob sanctimoniæ præclara decora iudicaretur. Inexpetito igitur sibi delato honore ac onere suscepto admirabiliter functus est, gregi virtutum splendore prælucens: cumque sui æui sanctissimos quosque fere Præsules panopliæ Episcopalis gloria anteiret, restituendæque Christianæ disciplinæ zelo nonnullis Galliæ Celticæ synodis interfuisset, tandem pastorali digne exacta sollicitudine, meritorum magnitudine cumulatus, ad æternum euocatus est gaudium. [& 17 Martij.] Hæc Saussaius. In Florario MS. recolitur die XVII Martij memoria Agricolai Niuernensis Episcopi & Confessoris.

[3] De S. Æoladio idem Saussaius in Supplemento ad IV Kalendas Martij ista scribit: Niuernis S. Eoladij Episcopi & Confessoris, [ei iungitur S. Æoladius decessor.] qui Ecclesiæ magnum lumen, concilio Lugdunensi anno quingentesimo septuagesimo interfuit, postque beatum transitum refulsit in Ecclesia S. Stephani, vbi funeratus est, emeritæ beatitudinis radiis. Idem Saussaius VIII Iunij relato in Supplemento S. Itherij Episcopi Niuernensis encomio ista addit: Sederunt autem in Niuernensi Cathedra alij sanctitatis exploratæ Præsules ante B. Itherium, quorum aliqui fixos natales habentes diebus propriis ad cultum consignati sunt, alij tametsi meritis æque spectabiles in Fastis sacris minime certa die sunt adscripti: nimirum SS. Patricius, Eulalius, & Eoladius, quorum benedicta memoria ne a Galliæ Sanctorum serie excidat, nomina eorumdem pium & consentaneum visum est, tabulis his sacris adscribere. Quod, vt vidimus, præstitit de S. Æoladio, ad XXVI Februarij, quo S. Agricola eius successor colitur.

[4] Eumdem Æoladium non minus, quam Agricolam, titulo & compellatione Sancti honorant scriptores catalogi Episcoporum Niuernensium, ac primo duplicem edidit Vidus Coquillius sub finem Historiæ Niuernēsis: sed in vtroq; decessorem S. Agricolæ Sanctum Eulalium, siue Aerladium, [alius a S. Eulalio,] appellat, actis duorum Episcoporum vni eidemq; adscriptis: quos Ioannes Chenu, & Claudius Robertus in suis catalogis melius distinguunt. Numeratur S. Eulalius Niuernensium IV Episcopus, quem tempore Chlodouei primi Francorum Regis S. Seuerinus Abbas Agaunensis inuisens, reperit surdum & mutum, eumq; precibus curauit, ita vt eodem die Missam celebraret, vti in huius Vita XI Februarij pag. 549 num. 10 & II dicitur. Hunc Eulalium coli XXVI Augusti tradunt Saussaius in Supplemento, & Coquillius pag. 39, vbi nouo errore eumdem S. Agricolæ successorem statuit. Verum S. Eulalio aut sub Chlodoueo I aut proximis post obitum eius annis vita functo, [cui successerūt Tauricianus, Rusticus,] Ecclesiam Nineruensem gubernarunt Tauricianus qui anno ⅠƆXVII interfuit Epaonensi Synodo: deinde Rusticus, qui Aurelianensi III subscripsit anno ⅠƆXXXV aut sequente, & potius Aridius Aurelianensi V anno ⅠƆXLVII, [Aridius,] & Parisiensi II circa annum ⅠƆLV, vbi Aridius scribitur, pro quo apud Coquillium, Chenu & Robertum Clementinus, legitur, sed is Aptensis Episcopus vtrique Concilio subscripsit. Substituitur Euphronius a Chenu & Roberto, [Euphronius,] diciturq; subscripsisse priuilegio S. Germani Episcopi Parisiēsis pro monasterio S. Vincentij, anno Chariberti V, Christi ⅠƆLXV. Huic tum succeßit S. Æoladius, qui Lugdunensi II anno ⅠƆLXVI subscripsit his verbis: Æoladius in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Neuernensis subscripsi. [S. Æoladius,] Huius sepulchro in ecclesia S. Stephani adscriptos hos versus esse tradit Claudius Robertus:

Quisquis ab occasu properas huc, quisquis ab ortu,
      Corpus in hoc tumulo, quod venereris, habes.
Præsul Æoladius, huius quondam Pater vrbis,
      Aduentum gaudens sustinet hic Domini.

[5] A Ioanne Chenu S. Æolalius, siue Æoladius, appellatur: de quo quot annis sederit, aut quando migrarit e vita non constat. Successor eius fuit S. Agricola, nonnullis Agricolus &Agricolaus, Gallice S. Arigle. [S. Agricoa:] Interfuit Conciliis Matisconensi I, Lugdunensi III, & Matisconensi II annis Christi primo, tertio & quinto supra quingentesimum octogesimum. Interfuit etiam conuentui Episcoporū apud Gunthramnum Regem, & cum aliis confirmauit excommunicationem, ante ab Episcopis Pictauij congregatis latam in Chrodieldem & reliquas sanctimoniales, quæ anno ⅠƆLXXXIX e monasterio S. Radegundis recesserant. Quod tunc ab Episcopis apud Gunthramnum collectis rescriptum est, edidit Gregorius Turon. lib. 9 hist. Francorum cap. 41.

[6] [huic templum dicatum.] Corpus S. Agricolæ depositum fuisse in ecclesia parochiali S. Vincentij, quæ olim Abbatiam annexam habuit, & nunc S. Agricolæ dicata est, tradunt Coquillius & Claudius Robertus.

DE S. VICTORE PRESBYTERO ARCHIACI IN CAMPANIA GALLICA

SECVLO VI AVT VII.

Commentarius præuius.

Victor Presbyter, Archiaci in Gallia (S.)

Avctore G. H.

[1] Ioannes Tamaius Salazar in Martyrologio suo Hispanico piam Gallis litem intentat de S. Victoris natali solo, & regione, in qua vitam egerit anachoreticam. Auctoritate is vnica nititur Chronici, [S. Victor nō vixit Arcilaci in Hispania:] quod sub nomine M. Maximi, Cæsaraugustani ante annos mille Episcopi, nuper prodiit, in quo ad annum CCCCLIX ista leguntur: Per hæc tempora floret in Bætica in pago Arcilacensi S. Victor eremita, vir egregie sanctus, de quo memoriæ proditum est, ab vtero matris suæ dæmonibus fuisse formidabilem. Eius corpus in Gallias delatum est. Rodericus Carus ad hunc Maximi locum annotat, Arcilacim ex Ptolemæo in Bætica fuisse, quam Moletius Alcalahorra nominat: quosdam vero suspicari Arcilacim in montibus Marianis fuisse, vbi nunc est Aracena: quod & ipse sentit lib. 3 Chorographiæ conuentus iuridici vrbis Hispalensis cap. 78. eiq; adhæret Tamaius. Fatemur a Ptolemæo lib. 2. Geographiæ cap. 4 Arcilacim constitui vrbem mediterream apud Turdulos Bæticæ populos. Verum huc non spectare S. Victorem, de quo hic agimus, ipse libenter subscribet Tamaius, vbi Vitam eius antiquißimam legerit: quam ex fide dignis codicibus manu exaratis eruit Nicolaus Camuzatus Tricaßinæ Ecclesiæ Canonicus, atque in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricaßinæ diœcesis a fol. 358 publicauit. Eamdem Guido Abbas Arremarensis olim ad S. Bernardum misit, [cuius Vitā e MSS. eruit Camuzatus, non transcripsit sermones S. Bernardi:] ab eo flagitans, vt quidpiam in anniuersario in S. Victoris festo canendum legendumue conscriberet. Tamaius fallitur, dum asserit non audiendum esse Nicolaum Camuzatium, qui in Miscellaneis historicis transcripsit Bernardi sermones. Fallitur, inquam, vir alioquin sagacißimus: non enim Bernardi sermones transscripsit Camuzatus, sed, vt notat Menardus lib. 1 Obseruationum ad hunc XXVI Februarij, eius Vita exiit a Nicolao Camuzatio in Miscellaneis historicis: in qua omnia reperiuntur, quæ de eo dixit S. Bernardus in duobus illis sermonibus, quos in laudem ipsius composuit. Quæ minus accurate expendisse videtur Tamaius, qui Menardum citat, nec nisi apud eum videtur Camuzatum legisse. Hic alioquin in Notis de S. Bernardo ista addit: Hoc vnum vere dicere possum, eius sanctissimi nominis famam fuisse celeberrimam iam inde a D. Bernardi temporibus, qui diuini officij cantica & hymnos concinnauit, etiamnum hodie in Arremarensi cœnobio XXVI Februarij, qui dies eiusdem S. Victoris natalis est, decantari solitos. Hæc sola de S. Bernardo asserit Camuzatus.

[2] Extat epistola S. Bernardi ad Guidonem Abbatem Arremarensem, quæ est num. 312 cum hoc exordio: Petis, carissime mihi Guido, [at quod hic Sanctus loca non exprimat,] & tecum pariter, qui tecum sunt Fratres, dictare me vobis aliqua legenda solenniter vel canenda in festiuitate S. Victoris, cuius apud vos corpus sanctissimum requiescit. Quibus verbis relatis, Tamaius ista infert: Si ergo sanctus anachoreta in Gallia natus, educatus, eremita, & prædicator extitisset, non est dubium, quin Bernardus expressisset: at quia aliud non est adeptus encomium, sola sepulchri commemoratione contentus, cetera sub silentio perstrinxit. Adhuc binum sermonem Bernardus contexuit, in illis haud verbum de origine, educatione & prædicatione apud Gallos reperies. [nil derogat Galliæ.] Hæc Tamaius: neque tamen ea argumentatione vt Chronicon illud genuinus Maximi fœtus habeatur, euincit. S. Bernardus neglectis locis natiuitatis atque eremitiæ habitationis S. Victoris, ea tradidit, quæ resplendeant veritatem, sonent iustitiam, humilitatem suadeant, doceant æquitatem, quæ etiam lumen veritatis mentibus pariant, formam motibus, crucem vitiis, affectibus deuotionem, sensibus disciplinam, vti in eadem epistola præfatur ac deinde quæ composuerit indicat: Præstiti, inquit, quod petisti. Præstiti dico, non quod tibi ad votum, sed quod mihi ad manum venire potuit, pro posse vtique meo, non pro velle tuo. Seruata tamen ANTIQVORVM veritate SCRIPTORVM, quæ tu mihi transmiseras de Vita Sancti, [E Vita S. Victoris cōpositi a S. Bernardo sermones] duos sermones dictaui qualicumque sermone meo: illud quantum potui cauens, vt nec breuitas obscuros, nec prolixitas redderet onerosos. Deinde quod ad cantum spectat. Hymnum composui, metri negligens, vt sensui non deessem. Responsoria XII cum antiphonis XXVII suis in locis disposui, [respōsoria, antiphonæ, hymni.] addito Responsorio vno, quod prioribus Vesperis adsignaui, itemque duobus aliis breuibus ipso die festo pro vestra regulari consuetudine, vno ad Laudes, altero ad Vesperas, decantandis. Hæc S. Bernardus qui in Responsorio V (quod Tamaius non aduertit) ista habet: Dum transiret Rex Francorum, & veniret secus, vbi habitabat eremita &c. Atque ita in iis omnibus seruauit veritatem antiquorum scriptorum, quæ de Vita Sancti transmiserat Guido Abbas. Hanc Vitam, ex qua sua decerpsit S. Bernardus, damus ex Camuzato, eiq; adiungimus priorem sermonem, in quo plura historica attinguntur, quam in posteriore, qui admodum paucis demptis, potest cuicumque Sancto Confessori fere applicari. In hymnis, antiphonis & responsoriis multa paßim ex eadem Vita attinguntur, & periphrastice describuntur. Ex iis damus hymnos, & vnicam antiphonam cum Oratione.

[3] Loca, quæ in hac Vita referuntur, sunt primo, diœcesis Tricassina, in Campania Gallica, in qua claris natalibus ortus: secundo, territorium Arciacense, [Natus S. Victor in diœcesi Trecensi:] in quo in villa Saturniaco seclusus in cellula vixit, & sancte mortuus est. Est autem Arciacum, siue Archiacum, aut Arceya, oppidum, seu pagus, ad Albulam flumen in eadem diœcesi Tricassina num. 9 Arceiacense castrum dictam: a quo territorium Archiacense hic denominatur, estq; hoc tempore adhuc notum Decanatu Ecclesiastico, cui præest Archidiaconus. Singulæ in eo contentæ parochiæ aliaq; beneficia Ecclesiastica videri possunt in Catalogo Beneficiorum diœcesis Tricaßinæ anno 1648 edito. [in territorio Archiacensi vixit,] Arceiæ etiam mentio fit in fragmento historiæ S. Balsemij Martyris a Camuzato fol. 334 edito, quod ita incipit: Tandem vero attingens loca Campaniæ deuenit ad quamdam ciuitatem, Arceyas nomine: nam dicitur illo tempore, quo Vandali Gallias vastabant, ciuitas fuisse, nunc autem villam omnes non ignoramus esse. Colitur S. Balsemius XVI Augusti. Ferrarius in Topographia noua de eodem loco ista scribit: Archiacum, Archy, pagus prius, hoc tempore oppidum Galliæ Lugdunensis, in ea regione, quam Campaniam vocant, in territorio & diœcesi Trecensi, vbi Cisterciensis Ordinis monasterium. XXVI Februarij Victor monachus monasterij Arrimarensis. Ex Breuiario Cisterciensi, de quo sermones extant apud S. Bernardum. Hæc Ferrarius. Verum in prædicto Catalogo beneficiorum diœcesis Trecensis solum Prioratus Archiaci annotatur, cuius collatio dependet ab Abbate Maioris monasterij Ordinis Benedictini, [non monachus Cisterciensis,] cuius & ipse Prioratus est. Ex illo errore Cisterciensibus adscripsit Wion in Martyrol. monastico: In territorio Archiacensi, inquit, S. Victoris Confessoris, [neque Benedictinus Arrimacensis:] Ordinis Cisterciensis: cuius laudes S. Bernardus conscripsit. Non etiam fuit S. Victor monachus monasterij Arrimarensis, quod est alterum Ferrarij erratum: ob quod tamen Benedictinis eum annumerant Dorganius, Menardus, & Bucelinus in suis Martyrologiis.

[4] Tertius locus in territorio Archiacensi villa Saturniacus, vita eremitica & obitu S. Victoris illustris. [in villa Saturniaco] Camuzatus in Notis ad hanc Vitam fatetur sibi non esse datum scire, quo in loco ipse D. Victor sedem suam defixerit, vbi solitarius sedere, & assiduis meditationibus leuare se supra se consueuerat, nec pariter locum, vbi corpus eius tumulatum. Suspicamur cellulæ eius loco exstructam fuisse basilicam S. Victoris ab Archiaco castro sex millibus passuum, [basilica S. Victoris.] vti num. 9 legitur. Hoc in loco degentem S. Victorem inuisit vnus ex Francorum Regibus, vt num. 4 dicitur. Camuzatus annotat se veteres quasdam membranas & monumenta perlegisse, quæ D. Victorem Chilperici noni Galliæ Regis temporibus floruisse asseuerant… Verum se nihil certi super hac re statuere ausum. [Quis Rex Francorū eum inuiserit?] Succeßit Chlothario I anno ⅠƆLXI mortuo Chilpericus cum tribus fratribus, anno ipse ⅠƆLXXXIV vita functus, cui superfuit S. Gunthramnus frater Rex Burgundiæ & Aurelianensis, anno ⅠƆXCIII defunctus, in cuius regno diœcesis Tricaßina fuit. An forsan Childericus legi debuit, filius Chlodouei II, qui monarcha Galliarum factus, hanc etiam Tricaßinam Campaniam, sub suo Imperio habuit, & anno ⅠƆCLXXIX occisus est?

[5] Quartus locus in Actis num. 7 memoratus est pagus Cupidiniacus, vbi degebat filius spiritalis S. Victoris, de alto Francorum sanguine. Quæ omnia in Gallia S. Victorem vixisse demonstrant. Demum Arremarense monasterium Benedictinum, ad quod Corpus S. Victoris translatum est, [In Arremarense monasterium an. 837 fundatum corpus S. Victoris translatū:] quatuor leucis a Tricaßina vrbe distat, ab Adremaro Presbytero anno ⅠƆCCCXXXVII fundatum: cuius monasterij Abbas in Archiacensi Decanatu aliquot Ecclesiarum patronus, designat Parochos, aut etiam Prioratus confert: ex quorum aliquo loco potest corpus S. Victoris ad eius monasterium delatum fuisse cum Actis antiquis: in quibus nulla huius Trāslationis mentio fit. Originem monasterij Arremarensis post alios describit Miræus de Originibus Benedictinis cap. 45. De eo Bucelinus in sacrario Benedictino hoc XXVI Februarij ista tradit: Natalis S. Victoris Presbyteri, cuius sacrum corpus in monasterio Aremarensi religiose colitur.

[6] Ceterum memoria sacra S. Victoris inscripta est eodem XXVI Februarij MS. Martyrologio Carmeli Coloniensis, MS. Florario, [Colitur 26 Februarij,] Martyrologio Coloniæ an. 1490 excuso, auctariis ad Vsuardum Greueni & Molani, Martyrologio Germanico Canisij his vbique verbis: In territorio Archiacensi S. Victoris Confessoris, in Martyrol. Romano additur: cuius laudes S. Bernardus conscripsit. Galesinius mutata phrasi ista tradit: In finibus Archiacensium S. Victoris Confessoris, de quo S. Bernardus duos habuit sermones. Martyrologium Leodij Gallico sermone editum: In territorio Archiacensi diœcesis Trecensis in Campania, decessit S. Victor Confessor: cuius Vita scripta est a S. Bernardo. Imo ex Vita olim scripta sermones duo & officium Ecclesiasticum de eo compositum. Saussaius in Martyrol. Gallicano hoc eum elogio celebrat: In Trecensi diœcesi, pago Archiaco, S. Victoris Presbyteri & Confessoris, qui in Gallia florens, dum adhuc ethnicæ superstitionis semina pullularent, praua quæ supererant impietatis germina extirpauit, multos ad Christi cultum ex idololatria conuertit, ac cælestis vitæ documentis, exemplis denique multæ pietatis & virtutis, nec non magnis miraculis illustris, plenus dierum & bonorum operum ad æternam felicitatem transiuit. Cuius præconia S. Bernardus bino celebrauit encomio, memoriæque sacratissimæ percolendæ proprium officium, quod Aremarensibus ascetis inscripsit, adornauit. Quod etiamnum vel in natali ipsius beati Confessoris decantari solet in cœnobio Aremarensi: vbi ipsius corporis sacrosanctæ reliquiæ iam pridem conditȩ, debita veneratione coluntur, eoque energumeni, dæmoniaci ac lymphati deducuntur, & salutari ipsius Beati ope liberantur: vixque dies vlla effluit, qua non huiusmodi beneficij quidquam contingat. Hæc Saussaius, quorum vltima e Camuzato, verbis ipsis seruatis descripta sunt. Menardus etiam lib. 1 Obseruationum asserit, dum viueret S. Victor, fuisse adhuc gentilitatis reliquias, eo quod dicatur num. 7 in Vita, in pago Cupidiniaco turbas hominum de religione Catholica docuisse, quibus verbis instructio catechistica rusticorum accurrentium solum indicatur.

[7] Maurolycus eumdem celebrat pridie, siue XXV Februarij his verbis: In pago Trecassino Victoris Confessoris. Eadem leguntur in MS. Florario, [25 Febru.] Martyrologio Coloniæ anno 1490 excuso & in auctario Greueni ad Vsuardum, quibus existimatus fortaßis alius ab eo quem ipsimet deinde XXVI Februarij retulerunt, Sanctumq; appellarunt, eum, de quo pridie egerant, Beati solum titulo dignati.

[8] N. Des Guerrois eamdem Vitam, quam hic damus, Gallice edidit in Historia Tricaßina, [& 11 Octob.] additq; eius cranium argēteo capiti artificiose elaborato, ac reliqua ossa capsæ similiter argenteæ inclusa adseruari, ac die XI Octobris ob Translationem reliquiarum maximo peregrinorum accursu celebrari.

VITA
auctore anonymo, sed antiquo,
ex MSS. a Camuzato edita.

Victor Presbyter, Archiaci in Gallia (S.)

BHL Number: 8564

Avctore antiqvo.

CAPVT I
S. Victoris ortus, educatio, presbyterium, vita anachoretica, vinum precibus impetratum.

[1] Claruit splendor Domini super iustos, quorum indesinenter fama rotatur per orbem. Non de illis narratur, quibus inflata manet potestas, sed qui subiecti mente, fide deuoti, Christo famulari cernuntur. Dum certamen prælij Iob sanctissimus cum antiquo habuisset humani generis inimico, [Prologus auctoris.] a summo vertice vsque ad plantas pedum vlcere pessimo & vermium quatiebatur dolore, sed patientiam habens, Domini meruit gratiam. Nūquid ignorantia erat apud Dominum, quod iustus esset, ac ideo tentatus est. Nullo modo, sed vt probatus iustificaretur, & sciret vnusquisque, quia cum Dei adiutorio potest ab homine diabolus superari: quia magna est pugna certaminis, vbi de Christi victoria triūphamus.

[2] Fuit igitur quidam a Victor, dulci de nomine gaudens, Tricassinæ diœceseos claris natalibus ortus. [S. Victor nondum natus, est terrori dæmonibus:] Ante nomen accepit, quam membra susciperet: antequam solueret moras genitrix vtero plena. Cum quidam ab spiritu vexaretur immundo, clamabat dicens: b Quare nos torques præ initio nascendi sancte Dei Victor? Sed in hac re non testimonium dæmonum quærimus, sed confessionem, vt eum annunciarent de nomine, c quod postea rei probauit euentus. Deinde post septem menses, decimo inchoante, mota sunt viscera matris, & pium Victorem progeniem sacram protulit orbi natum. [baptizatur:] Denique post transactum curriculum dierum, baptismi vnda perfunditur & cælesti purgatur gratia ab originali peccato. Cum in cunabulis positus a parentibus cerneretur, videntes Spiritum sanctum esse in infantulo, stupefacti mirabantur, sed hoc fuit præsagium, quod postea impletur in eo. Crescebat autem puer in corpore, dum pueriliter gestabatur in infantia, [virtutibus augetur:] sed erat mentis senectus in Domino.

[3] Datus studiis litterarum imbuitur, qui ieiuniis & orationibus deditus, suas dapes pauperibus in eleemosynam iugiter tribuebat. Mundana linquens studia, Diuinis lectionibus vacabat, [diuina scientia inbuitur:] Scripturarum eloquia & dulcedinem Christi fidei d fauore gentibus prædicabat, & completur in illo sermo, quem Dauid intonat dicens: [concionatur:] Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel & fauum ori meo. [Psal. 118. 103] Cumque ad legitimam venisset ætatem, clericatus onus regulari norma suscepit, [fit Presbyter: secedit in solitudinē:] donec diaconatus officium vel presbyterij ordinis gradus ascenderet. Nec multo post tempore in Arciacense territorium derelictis parentibus se transtulit, ibique in villa, cui vocabulum est Saturniacus, a viris illustribus & ab omnibus incolis loci illius magno amore pro Christi gratia diligebatur, vbi diebus ac noctibus seclusus in cellula, indesinenter ieiuniis & orationibus incumbebat, orans pro populi indulgentia & remissione peccatorum.

[4] Cum ibidem degeret, vnus ex e Francorum Regibus cum per opaca ripæ fluminis cum equitibus vel accipitribus per amœnissima loca venandi caussa deambularet, [præscit Regis aduentum:] audiens beati viri famam, ad eius tugurium gauisus aduenit: sed beatus vir, quem nihil latebat, cellula sua festinus in occursum eius egressus est. Rex ille, vt eum vidit, occurrit & osculatus est eum. Tunc venerabilis vir exorsus est dicens: Si Celsitudo regni vestri non respuit, cellulam serui vestri dignemini ingredi. [in cellam inducit:] Quo ingresso, vni ex pueris ait: Affer mihi vasculum, in quo vinum ferre soles. Cumque attulisset prostrauit se in orationem, & ita fudit ad Dominum preces: Deus, cuius potentia celsior est omnibus in excelso throno; qui cælum suspendisti a terra, & ceu gemmarum pulchritudine, [precibus vinum impetrat:] astrorum exornasti varietate; qui me ex vtero matris meæ in hunc mundum venire iussisti, tuumque sanctum nomen confiteri; benedic vas istud, & reple eum rore cælesti: vt, sicut manna in deserto patres nostri satiati sunt, ita repleamur tuæ benedictionis dono. Faciēs signaculum Crucis illico repletum est vas illud f vino iocunditatis, cuius suauitudo dulcior melle, nec potest illius dulcedinem lingua dissoluere, & potantes vniuersa turba satiata est, & omnes tripudiantes iter cœptum peregerunt cum gaudio. Nec illius benignitas ibidem defuit, qui in Cana Galileæ aquas in vinum conuertit, & quod non habuerat per naturam, nec in vite pependerat, nec vitis fructificauerat, per verbum Christi mutatum est in falernum.

[5] Miraculum istud non est silendum, sed narrandum, videlicet quadam die operarios, in agrum misit, vt triticum seminarent, [a dæmone ob furtum vexatum liberat:] & vnus fere duorum modiorum capacem foueam faciens in terram suffodit: illico autem a dæmonio vexatus, sicut leo rapidus, ex vtrisque partibus faucium eructabat incendia. Quem vir Dei a longe videns, vexillum faciens Crucis, purgauit eum: & triticum, quod absconderat, propriis manibus restituit. g

[Annotata]

a S. Bernardus suauiter in antiphonis & responsoriis alludit ad nomen S. Victoris, vti etiam in Inuitatorio quod ad Matutinum legitur eiusmodi: Confidite, Victor vicit mundum: gaudeamus in eius victoria, vt vincamus.

b Idem responsorio ad I Vesp. O vere Victor, qui ex quo vixisti, vicisti, ab vtero ad tumulum. In respons. I ad Matutinum: O virum præcipuæ sanctitatis, qui ante sanctus quam natus, ante Victor opere, quam nomine fuit, ita vt clausus in vtero iam de hoste triumpharet. Quæ etiam in sermone 2 leguntur. In resp. 2. O iucundum & inusitatum miraculum? leo rugiens fugit a facie paruuli necdum vagientis. In resp. 3. O felix mater, cuius vterus sensit nouitatem, nulli matrum compertam a diebus Ioannis Baptistæ &c. In sermone 2 Paruulus ad pugnam, magnus ad victoriam: matris viscera nec dum exiens, & iam eiiciens dæmonia.

c Imo post nouem menses videtur legendum.

d Forsan, feruore, inquit Camuzatus.

e S. Bernardus respons. 5. Dum transiret Rex Francorum, & veniret secus, vbi habitabat eremita, admiratus est super his, quæ dicebantur de viro hoc. Resp. 6 Iam thesaurum absconditum fama delatrix prodiderat, & non potuit præterire Regem prætereuntem, sed diuertit ad tugurium pauperis, excitus fama sanctitatis.

f Idem resp. 7 Ingresso Rege pauperis cellam, sollicitus hospes. quod vinum non haberet, haustam de proximo fonte aquam, conuertit in vinum, & bibit Rex, & qui cū eo erant.

g Idem resp. II. Reuelantur iniquitatis mysteria: dæmon hominem cogit, homo dæmonem prodit. Victor medius diiudicat inter illos, dum dæmonem fugat, & hominem sanat: frumentum prodente ipsa malignitate recuperat. De furto hoc agitur etiam resp. 9 & 10.

CAPVT II
Cælestes visiones S. Victoris. Obitus. Miracula.

[6] Qvadam die cum ieiuniis & orationibus inediaque corpus maceratum quieti tribuisset; consurgens per opaca noctis silentia, quodam se in loco ad orationem telluri prostrauit: & cum sursum intenderet, a vidit cælum apertum, & Crucem Domini aureo coruscantem fulgore, [Cælesti visione & alloquio recreatur:] & ex vtraque parte lapidibus pretiosis ornatam: & audiuit vocem sibi dicentem: Hæc quæ cernis, animæ sunt Sanctorum, qui pro Christo Domino stolas suas in sanguine agni lauerunt. Et terrore concussus, ruit in faciem suam, magnificans Dominum, qui illi b terrena patefecit arcana. Ab illo quippe die, in cellula clausus latebat, & cum nullis vacaret secularibus per mundum, multi tamen diuersis languoribus veniebant ad eum afflicti & sanabantur.

[7] Nec illud mysterium silendum putaui, quod ad tanti viri laudis veram virtutem oportet edicere. Cum esset vir beatissimus persenilis ætatis, deuitans omnia mundana, caducaque respuens, quæ mundus habet iocunda; erat ei veneranda canities, eratque in caritate perfectus, [omnibus est carus:] & inter proceres seculi ei fuit cælitus a diuinitate concessum, quod specialius ab omnibus diligebatur. Interea reuerentissimus vir habebat filium spiritalem, de alto Francorum genere in pago cognominato Cupidiniaci, quem de sacri fontis vnda susceperat, a quo obnixius deprecatus est, vt domum vel familiam suam visitare dignaretur, quia olim eius desiderabant aduentum. Sed beatus vir non renuit, & diem pollicetur, & sicut spoponderat adimpleuit. [inuisit filiū spiritalem.] Cumque ad præfatam domum venisset, occurrunt vniuersi cum gaudio, & vt munus cæleste aut margaritam splendidam eum suscipiunt, & non recipiebat cibum nisi in vesperascente iam die, post refectionem quietem sibi paullisper vel suo corpusculo tribuens. Media quadam nocte ex more consurgens, psalmis & hymnis Dominum modulatis vocibus implorabat, vsque illuscescente aurora quæ in Dominico die lucescit. Igitur matutinali solennitate perfecta, [concionatur ad populum:] dum ad visitandum turba hominum conuenisset, & de religione Catholica eos doceret; cum sermo prolongaretur & appropinquasset hora, & ad ecclesiam, vt mos est, ad audienda sacra mysteria properarent; quodam in loco dicitur restitisse, vbi c audire meruit cateruas Angelorum, & orationem Dominicam completam, vbi dicitur, Sed libera nos a malo. [cælesti cātu loco sacrificij Missæ reficitur:] Et stupefactus caput inclinans in terram, simul ambabus manibus pectus suum percutiens ait: Heu me, quia cum sim indignus, Iesu Domine, audire merui orationem auribus meis, quam tu ipse, Domine, docuisti dicere discipulos tuos, inenarrabilibus vocibus Angelorum. Et hæc dicens ait: Reuertamur domum, quia iam diuina munia persoluta sunt in cælis. Quo audito non est gloria elatus humana, sed Dei bonitatem in suo miratus opere, quia Dominus diligit colentes se, & non derelinquit omnes qui sperant in eum. Illo vero die vescentes pariter & bibentes manserunt ibi. In postero namque die ad cellulam suam remeauit in gaudio, & omnes incolumes dereliquit.

[8] Pauca de pluribus retuli, ne legentibus fastidiū generarem. [claret miraculis:] Nam cæcis visum, surdis auditum, mutis linguam, & claudis restituit gressum, vniuerso populo testificante. Quarto namque Kalendas Martij migrauit ad Dominum, [moritur 26 Febr.] reconditurque in loco amœno, vbi sancta tenentur membra sepulchro, & spiritus astra magno petit triumpho.

[9] Accidit tunc illo tempore, vt homo quidam, facto peccato furti, comprehensus in Arceiacensi castro, in ergastulorum custodia retrusus, per diuturnam custodiam detineretur. [apparet incarcerato:] Qui in visu videre promeruit B, Victorem, & quasi suo baculo compaginem catenarum tetigisset, quibus vinctus fuerat. At ille expergefactus, sentiens in se virtutem ostensam, [soluit aliqua vincula:] quod de manibus vel collo ipsius vincula, quibus constrictus fuerat, dissoluta fuissent, & tantum in pedibus remansissent; quid ageret vel quid facere deberet anxius, venit in sensum eius, vt ad basilicam sancti viri peteret auxilium defensionis, & forsitan de pedibus eius vincula dissoluerentur. Custos carceris iacebat exanimis, quia sopor Domini irruerat super eum. Surgens namque is, qui vinctus fuerat, tentabat si posset incedere. Titubabant membra dum gressum porrigeret. Patefacto ostio ergastuli, telo arrepto in manibus, primum vix curuus incedens, magis ac magis roborabatur animus ad salutem, [venientem ad templū sibi dicatū,] vt quem Diuina virtus eripuit, nullum poterat habere impedimentum. Quamobrem ita cursu celeri per opacæ noctis silentium, sex millia passuum percurrit, quasi ne vnum quidem stadium ambulasset, & videbatur illi vt quasi Angelicæ manus vsus fuisset officio. [liberat:] Nam cum intrasset infra atrium, vel valuas ipsius basilicæ contigisset, continuo ferri compago crepuit, atque in frusta comminutum est: vt quod in pedibus innexuerat, in manibus confractum populo teste monstraret. [alia eius miracula.] Multa quidem signa & prodigia per eundem benignitas Saluatoris nostri prodere apud eius dignatur tumulum vsque in præsentem diem, regnante domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a S. Bernardus resp. 12. Suscipiens Victor, vidit cælos apertos & Crucem auream gemmis ornatam, & vox ad eum: Gemmæ sunt animæ, Crucis gloriam secutæ. Et serm. 2. Vere anima tua, Victor, vna ex gemmis, quæ tibi in Cruce apparuerunt. Vere infixa Cruci, cum Diuinæ inserta gloriæ, eamdem sibi claritatis imaginem induit quam inuenit. Eadem referuntur antiph. 4 ad Laudes.

b Imo cælestia. legit S. Bernardus serm. 1 num. 4.

c S. Bernardus antiph. I ad Laudes: Ineffabili cantus suauitate plausibiles voces Angelicas audiebat.

SERMO S. BERNARDI ABBATIS.

Victor Presbyter, Archiaci in Gallia (S.)

Avctore S. Bernardo.

[1] Victoris vita & gloria specialis, non tam ad gloriam, quam ad virtutem prouocat omnes, qui recto sunt corde. Non recti plane, sed peruersi est animi, ante quærere gloriam, quam exercere virtutem, & velle coronam, qui legitime non certauerit. Vanum est vobis, inquit, ante lucem surgere. Ita est. [Psa. 126. 2] Frusta ad celsitudinem nititur gloriæ, qui prius non claruit virtute. [S. Victoris vita & gloria ad virtutem prouocat:] Frustra fatuæ virgines sponso obuiam surgunt, quarum lampades extinguuntur: & ideo fatuæ, quia vacuis gloriantur lampadibus, virtutis oleum non habentes. Absit inibi gloriari, nisi in gloria illorum, quibus Propheta congratulans, ait: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, & in nomine tuo exultabunt tota die, & in iustitia tua exaltabuntur. [Psal. 88. 17 & 18] Et infert: Quoniam gloria virtutis eorum tu es. Pulchre non eorum, sed virtutis eorum gloria commendatur. Quæ enim sine virtute est gloria? Profecto indebita venit, præpopere affectatur, periculose captatur. Virtus, gradus ad gloriam: virtus, mater gloriȩ est. Fallax gloria & vana est pulchritudo, quam illa non parturiuit. Sola est, cui gloria iure debetur, & secure impenditur.

[2] Sancto Victori nec virtus, nec gloria deest, sed quemadmodum ambæ res, & quo ordine in homine processerunt, id operæ pretium intueri. Pugnauit fortiter, viriliter superauit, & sic demum gloria & honore coronatur. [ipse virtutibus præditus, gloria miraculorum coronatur:] Quomodo nempe inglorius remansisset bellator fortis, humilis Victor? quamquam nec in die virtutis suæ sine gloria fuit, signis & prodigiis admirandus. Habemus, dilectissimi, in Vita Victoris, & quod digne miremur, & quod salubriter imitemur. Miror vina dedisse in eremo, non vitem, sed fontem. Miror & stupeo infantem adhuc in vtero pauori fuisse pauendis dæmoniis, quippe ab ipsis præcognitum, & iam tunc ex nomine designatum. Nec vacuum nomen, vbi hostium fuga, & extorta confessio, victoriam concessit infantulo. Quis item non miretur, furem a dæmone deprehensum, & rursum a dæmone mox hominem liberatum? Quis etiam non omni admiratione stupendum ducat, carne circumdatum hominem, cælis patentibus carnis oculos superno infigere lumini, & videre visiones Dei, Angelico insuper mulceri cantico, doceri oraculo? Hæc atque similia in sancto homine veneramur, non æmulamur. Merito quidem, quando & sine salutis periculo possunt non fieri, & sine salutis periculo nequeunt vsurpari. Tutius sane æmulanda solidiora, quam sublimiora, & quæ magis virtutem redoleant, gloriam minus.

[3] Studeamus proinde moribus conformari, cui in mirabilibus similari, etsi volumus, non valemus. Æmulemur in viro sobrium victum, deuotum affectum: [S. Victoris virtutes imitandæ,] æmulemur mansuetudinem spiritus, castimoniam corporis, oris custodiam, animi puritatem, ponere frænum iræ, & modum linguæ, dormire parcius, orare frequentius, commonere nosmetipsos psalmis, hymnis & canticis spiritualibus, diebus iungere noctes, & diuinis laudibus occupare. Æmulemur charismata meliora. Discamus ab ipso, quod mitis & humilis corde fuit. Æmulemur, inquam, quod extitit liberalis in pauperes, iucundus ad hospites, patiens ad peccantes, benignus ad omnes. Hoc enim melius. In his forma est, cui imprimamur: in miraculis gloria, a qua reprimamur. Illa lætificent, ista ædificent: moueant illa, ista promoueant. Epulemur, dilectissimi, ad mensam diuitis vocati, [propositæ instar ciborum:] mensam abundantem panibus, deliciis cumulatam. An non diues, qui nos exemplis reficit, protegit meritis, lætificat signis? Diues plane, in cuius hodie conuiuio solenni Angeli & homines pariter congregantur. Hi vt reficiantur, illi vt delicientur: isti vt proficiant, illi vt gaudeant. Cuius vita repleta bonis, quid nisi mensa referta cibis? Nec tamen omnibus omnia apponuntur, sed vt tollat quisque, quod sibi expedire & conuenire videbitur.

[4] Et ego quidem consilio salubriori diligenter considero, quæ mihi apponuntur. Cautum est mihi eligere mea, & aliena non tangere. Non extendam manum ad gloriam miraculorum, ne si attentauero, quod de super non accepi, perdam merito, & quod videor accepisse. Non leuo cum illo oculos ad rimanda secreta cælestia, ne oppressus a gloria, [non ad miracula patranda,] confusus resiliam sero confugiens ad consilium sapientis, qui ait: Altiora te ne quæsieris, fortiora te ne scrutatus fueris. [Eccl. 3. 22] Infertur mensis vinum nouum aquarum rubentium, non tango: quia non mihi appositum scio, qui similiter elementa mutare, naturas innouare non valeo. Cerno item in mensa Victoris, Angelos illum audisse canentes. Numquid videbo & ego mihi supernos exhiberi cantores, aut certe citharœdos illos de Apocalypsi coram me citharizare in citharis suis? Imperat ille dæmonibus adhuc in corpore viuens, vinctum in corpore soluit, iam corpore solutus. [Apoc. 14. 2] Cibi sunt, sed non mei: equidem iocundi & sapidi, sed non tangit illos anima mea, quoniam non est inopi mihi, vnde sufficiā talia redhibere.

[5] At si diligenter considero, ecce præ oculis in mensa Sancti, censura iudicij, disciplinæ vigor, sanctitatis speculum, vitæ forma, virtutis insigne. Hæc a me & absque præsumptione sumuntur, [sed ad sancte viuendum:] & salubriter insumuntur, & si dissimulo, districte reposcuntur. Audi adhuc, quænam mihi iure apposita putem. Si panem doloris, & vinum compunctionis de diuitis mensa obtuleris, tollo securus, qui sum pauper & inops. Erunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, & poculum meum cum fletu miscebo. Pars mea hæc, qui dolenda commisi. Nec me tamen pigebit, vt æstimo, cibi huius, quoniam qui apposuit scientiam, addit & dolorem. Sed & si temperantiæ, si iustitiæ, si prudentiæ vel fortitudinis exempla appareant, ea incunctanter sumo, sciens quia talia oportet me præparare. Hæc mihi apponi, hȩc a me repetitum iri non dubito. Numquid signa & prodigia exigenda a nobis sunt, vt ea diuiti vicissim præparemus?

[6] Fratres, vasa sunt in honorem illi, qui nos inuitauit, non cibi pauperum. Tu ergo, qui inuitatus es, diligenter considera, [electio discrete facienda.] quid tibi ille, quid sibimet apposuerit: non enim quidquid in mensa apponitur, tibi apponitur. Quid si in poculo aureo fuerit propinatum? Non poculum tibi, sed potus apponitur. Sume potum, & pone aurum. Ergo exempla bonorum operum & rectitudinem morum paterfamilias communicat ita domesticis, vt prærogatiuam sibi retineat in miraculis. In his tamen atque illis, ille glorificandus est, cuius munus sancte viuere, cuius virtus signa facere est: qui in Trinitate perfecta viuit & regnat Deus in secula seculorum, Amen. a

[Annotatum]

a Alter sermo S. Bernardi ita incipit: Gaudere in Domino, dilectissimi, qui inter continua suæ pietatis beneficia indulsit hominem mundo, cuius multi saluarentur exemplo. Sub finem est præclara inuocatio ad S. Victorem: Quam pium, inquit, quam dulce, quam suaue, o Victor, in hoc loco afflictionis, & in hoc corpore mortis te canere, te colere, te precari … Eia ergo fortis athleta, dulcis Patrone, Aduocate fidelis: exurge in adiutorium nobis, vt & nos de nostra ereptione gaudeamus, & tu de plena victoria glorieris, &c.

HYMNVS TRIPLEX.
auctore S. Bernardo Abbate.

Victor Presbyter, Archiaci in Gallia (S.)

[1]

Vna Victoris meritis præclara,
Hominem terris, [Hymnus ad primas Vesperas,] qui non sit de terra,
Velut e cælo datum, repræsentat
      Ad imitandum.
Christus in illo vixit, & non ipse,
Speculum vitæ mortuis de mundo,
Homo cælestis præbuit seipsum,
      Similes quærens.
Aliquid quoque sanctius professus
Extitit Victor forma sanctitatis,
Integrum seruans atque incorruptum
      Decus honesti.
Vnde & vidit visiones Dei,
Vidit & cælos aperiri sibi:
Nempe pudicos visio cælestis
      Quærit aspectus.

[2]

Merito dulces Angelorum voces
Corpore graui audiebat homo, [Laudes,]
Carneos luxus perimens, in carne
      Angelum viuens.
Sic oportebat, vt iam designatum
Vas in honorem sanctius maneret:
Sanctitas cuius dedicata fuit
      Matris in aluo.
Denique carne grauida cernentes
Matrem non ferunt, fugitant pauentes,
Indicant nomen, confitentur sanctum
      Vtero clausum.
Neque tenello huic tam mature
Vita secura gloriæ inuidit,
Et quidem magis cumulauit eam
      Fœnore multo.

[3]

Vina de fonte, non de vite manant,
Musta pro riuis corolata fluunt, [II Vesperas,]
Benedicentis manu bene vsa
      Pro torculari.
Subito sapor subiens nouellus
In nouos vsus latices coëgit,
Rege mirante, vbi non putabat,
      Regium potum.
Dæmone tortus publicat se homo,
Furta fatetur: miser vel inuitus
Pellitur tortor, fure deprehenso
      Tortus & ipse.
Hæc satis probant aliaque multa
Prærogatiuam gloriæ Victoris
Nec minoratam, quo præuentus fuit
      Spiritu bono.
Gloria summæ Trinitati Deo,
Gloria Trias vna personarum, [Clausula generalis,]
Tota cuiusque non diuisa trium,
      Tres enim vnum.

Antiphona. [Antiphona.] O magnifice Victor etsi eleuata est magnificentia tua super cælos, sed non terræ inopes tua iugis munificentia derelinquat.

Oratio. Exaudi Domine, quæsumus, tibi supplicantium preces, [Oratio.] vt quos corporali beati Confessoris tui Victoris fecisti præsentia gloriari, concedas eius benigna intercessione vndique præmuniri. Per Dominum &c.

DE B. EDIGNA VIRGINE REGIA, BVECHÆ IN BAVARIA

AN. ⅭⅠƆ CIX

[Praefatio]

Edigna, Virgo regia, in Bavaria (B.)

I. B.

[1] Bvecha, siue Bucha, aut Puech, vicus est Bauariæ, Monachium inter & Augustam Vindelicorum, iuxta Furstenfeldium instituti Cisterciensis cœnobium ad flumen Ambram situm. Hic, vt Auentinus lib. 7 Annalium Boiorum scribit, [Buechæ Bauaria colitur B. Edigna V.] S. Edigna (quam accolæ furcis præficiunt) humata colitur. Cur eam, in vtraque editione, Ingolstadiensi & Basileensi, dicat Auentinus furcis præfici, siue, vt ex autographo restituit Raderus, furtis, mox declarabitur.

[2] Coli eam XXVI Februarij tradit idem Raderus to. 2 Bauariæ sanctæ, atque ex eo Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano, & Franciscus Lahierus noster in Menologio Virginum. [26 Febr.] Elogio hoc eam celebrat at Saussaius: In Bauaria S. Edignæ Virginis: quæ Regum Franciæ inclyta propago, filia Henrici I Regis, sororque Philippi I, tota Christi amore succensa, [Vitæ epitome e Saussaio.] virginitatem suam cælesti Sponso ab ipso ætatis flore consecrauit. Ob quod religiosum votum, palam nuptias aspernata, cum ad eas ineundum parentum imperio cogeretur, lubens exilium subiit: plaustroque vecta, peregrini habitu; cum scipione, per boues sponte iugum ad trahendum nobile onus subeuntes, delata, in Bauariam venit, eoque loco diuinitus constitit: ibi in antro delitescens, tamdiu Deo in sacris votis, lacrymis & vigiliis multis litauit, quosque ad cælestem patriam, e peregrino solo & exilio profecta est. Cuius merita apud Deum pretiosa, magna miracula illustrarunt: quibus etiamnum insignis & admodum in ecclesia, vbi quiescit, sub eius patrocinio dedicata. Lahierius diffusiorem Vitam Gallico sermone contexuit, accepta e Radero materie.

[3] Succincte atque eleganter de ea scribit Andreas Brunnerus noster Annalium Boicorum parte 3 lib. 12 sect. 1 pag. 227 ad annum MCIX: [elegantior e Brunnero,] Eadem tempestate… Edigna Virgo fatis concessit. Eam præteriri sua virtus non sinit, longe clarior natalibus, quos tamen ipsos ad Reges Franciæ communis fama refert. Carpento rusticano, in obsoleta veste, quæ genus absconderet, in Boïcam vecta, Buechæ, qui Monachium inter & Augustam Vindelicorum vicus est, consedit: cauo tiliæ trunco plerumque abdita: quæ imbuta Virginis sanctitate, a morte ipsius oleum, quod panaceæ vicem esset, fudit. Id simul ac vendi cœptum est, fontem auaritia arefecit. Cetera eius beneficia quæstui non obnoxia in hanc vsque diem perpetuantur. Furum abigeorumque damna illi potissimum commendata etiam Auentinus scripsit, vt cuius beneficio amissæ opes dominis reconciliarentur.

[4] Pleniorem de ea narrationem exhibet Raderus, quam & hic edemus. [plenior e Radero: apud quē eius imago,] Elegantem præfigit Diuæ icona, vbi ipsa insidet plaustro; hinc nola alligata, gallus adstat, bini plaustrum trahunt boues: parte alia sacra ædicula, atque ab ea non procul caua tilia. Additi infra hi versus:

Hæccine, Virgo, tui dos est amplissima regni?
      Iaspis hic, [subscriptis versibus.] hæ gemmæ, regia mitra, torus?
Aurea tecta, specus tiliæ, quam secla cauarunt?
      Pecten, auis, plaustrum, tinnula sistra, pecus?
O prudens rerum Virgo, dum negligis orbem, orbem,
      Orbis te dominam dicere iure potes.
Quidquid amat vanum est, & vanos reddit amantes:
      Quem nisi fugisses te fugiturus erat.

VITA
auctore Matthæo Radero Soc. Iesv.

Edigna, Virgo regia, in Bavaria (B.)

Avctore Matthæo Radero.

[1] Edignam e Francia Galliarum in terras Germanias ad Boios, monumenta manu exarata, quæ in æde B. Edignæ extant, profectam tradunt, ortamque e regia stirpe, adeoque Regis filiam. [B. Edigna Regis Frāciæ filia,] Sed nec annum natalem, nec Regis nomen edunt. Natam oportuit, vel a Henrico I, vel Philippo I, qui eodem anno cum Edigna migrauit e vita, b ⅭⅠƆ, inquam, CIX, cum nouem & quadraginta annos regnasset: millesimo quippe & sexagesimo, Henrico patri admodum adolescens, vel potius puer, successit. Ita fieri potuit, vt Edigna soror esset Philippi I, si rationem temporum ineamus; vel certe filia, si iunior extincta est. Henricum c tamen patrem existimem: quamuis in neutram partem auctoritas extet.

[2] Sed & qui Reges proxima cognatione attingunt, scriptores nonnumquam Regum sobolem appellant, vti d Richardum Angliæ Regem; [aut Regum cognata,] qui neque Rex, neque Regum fuisse videtur filius, vti supra in S. e Wunibaldi rebus monuimus. Ita non liquet de Edigna, an Regum filia, an cognata fuerit. Francigenam tabulæ scriptæ vocant, & Regis filiam. Sic enim ‘de pectine eius loquitur charta: Pecten iste (quem ipse coram inspexi & manibus contrectaui) beatæ Virginis Edignæ Francigenæ, quæ Regis Franciæ filia extitit, & pro sponso suo Christo Domino exilium subiens, hoc in loco requiescit, signis & miraculis gloriosa. Subiicitur deinde in schedio grauis execratio in eos qui pectinem inde auferre conarentur. [in Bauariā venit: eius Buechæ pecten, aliæ reliquiæ,]

[3] ‘De sacris eius reliquiis in propatulo aliud nihil habetur, excepta maxima testula, quam habebat, quam & hic adiungere procuraui. Reliqua eius xeniola cum ipsa in tumulo condita dignoscuntur. Qualiter autem ad locum venerit, in alia chartula pandere cogitamus. Extat & tabula patria lingua exscripta, quæ docet ex regia stirpe Francorum oriundam, [peregrina eo venit: sancte viuit:] in has terras peregrino cultu tectam venisse, Deoque sacris votis, lacrymis & vigiliis multis litasse, tandemque sexto & vigesimo Februarij ⅭⅠƆCIX, ad cælestem patriam e peregrino solo & exilio profectam: cranium, ossa, velum, ligulam, cochlear religiose custodiri, sancitumque, ne quis quid inde auferret: [clarescit miraculis:] sanctitatem Virginis crebris erga miseros beneficiis dudum inclaruisse.

[4] Diu mecum anxius consultaui, quid sibi vellet quod Auentinus scripsit, ab accolis dici Fvrcis Præfectam: patronane in auxilium vocaretur ab iis qui in furcas, patibula & cruces essent agendi; an vt aliquis Auerruncus deus striges, Camias & Canidias arceret. Sed cum ipse anno ⅭⅠƆⅠƆCXVI, Nonis Augusti, [ad res per ditas recuperandas inuocatur:] in rem præsentem venissem, ab vicinis & ædituo (nam Paroecus aberat) didici, per Edignam inuocatam res seu furto ablatas, seu quocumque casu deperditas, domum reconciliari: eoque conieci, ab Auentino scriptum fuisse Fvrtis, non Fvrcis præfectam. Adij demum manum ipsius & legi Fvrtis pag. 120 lib. 7 parte vltima. Emendabis ergo libros editos.

[5] Spectaui quoque latibulum eius in cauo ingentis, quæ triplice stirpe consurgit, tiliæ: [in caua arbore habitauit:] quam oleum f olim largitam affirmabant, sed cum beneficium auari mortales venderent, negasse benignitatem, fontemque olei exaruisse. Seruantur hodie corporis exuuiæ in capsella vitris pellucida, [inde oleum manauit, auaritia repressum:] nuperque concinnata & pectorali Virginis imagine ad sinistram templi aram, in qua visitur iustæ eiusdem icon inter Diuas g Walburgam & Vrsulam collocata. Imago in pede altaris docet Edignam plaustro peregrini habitu, cum scipione, per boues sponte fere ad vehendam Virginem iugum subeuntes aduenisse. Adest & picta cristata auis & æs campanum, quæ veniente Edigna cum nullo mouente concinuissent, Virginem quasi signo diuinitus accepto constitisse, ibique loci consedisse, [cælesti instinctu illic consedit:] vitamque reliquam sanctissime exegisse, & factis quoque admirandis viuam mortuamque celebratam fuisse: de recentissimis cognoui.

[6] Obseruata sunt ab anno decimo supra millesimum sexcentesimum vsque ad sextum decimum præsentem, [multa ab anno 1600 ad 1616 facta ibi miracula:] quo locum adij, non pauca. Ophthalmiam, qua diu laborarat puella, curatam, in cuius beneficij monumentum pendent ad aram cereæ oculorum pupillæ. Aliis cephalalgiam, aliis viuam gutturis, aliis dysenteriam, qua puer bimulus per biduum cruciabatur, aliis phrenesin abstulit, mentemque restituit. Legi aliis explicatos difficiles partus, qui hærebant matresque iam in vltimam mortis necessitatem adduxerant: labentes alios, mollius exceptos, aliis calculos eiusdem beneficio exemptos. Pecudum quoque morbos propulsasse fertur. Quæ prolixius patria lingua sunt exposita, ex qua hæc decerpere placuit, ne in iis quæ post mortem accidere, & hodie accidunt, commemorandis prolixior essem. Nam quamuis beneficia Sanctorum omnes libenter experiamur, cum nos mala premunt; plerique tamen eadem non sine fastidio recognoscunt.

[7] Legi alicubi, sed locus non occurrit, (apud Wolfgangum Selender, nisi me fallit memoria) hanc h B. Aureliæ, de qua supra memini, fuisse sororem: sed tempora reclamant, si rite sunt annotata.

[Annotata]

a Henricus I Galliæ Rex coronatus viuente ac iubente patre Roberto, anno 1027 die Pentecostes, vt ex veterum scriptorum fide tradunt San- Marthani: patre dein, die 20 Iulij an. 1033, mortuo, solus regnauit: obiit 4 Augusti 1060. Desponsa ei scribitur fuisse Mathildis filia Conradi Salici Imperatoris, quam nonnulli mortuam aiunt, prius quam ei iungeretur, anno 1034, ac VVormatiæ sepultam. At Continuator Aimoini cap. 48 scribit Henricum ex ea filiam vnam procreasse, quæ infra lustrum defuncta est, matre eius paullo post subsequente. Anno certe demum 1048, vt 23 Nouemb ad Vitam S. Clementis Papæ & Martyris dicemus, misit in Rabastiam Catalaunensem Episcopum Rogerium pro filia Regis illius terræ, Anna nomine, quam debebat ducere vxorem. Erat ille, vt ibidem dicitur, Ieresclauus, siue Georgius Sclauus, qui aliis vulgo Iaroslaus, S. VVlodomiri filius, Russorum Rex, de quo matrimonio egimus 12 Februarij ad Vitam S. Alexij Metropolitæ Kiouiensis pag. 639. Ex hac Anna suscepit Henricus filios 3, filiam vnam. VVillelmus Gemmeticensis lib. 7 cap. 28 de Henrici matrimonio & liberis ita scribit: Mathildem Iuliusclodij Regis Rugorum filiam in matrimonio habuit, ex qua duos filios Philippum & Hugonem, vnamque filiam habuit. Sic duas vxores Henrici in vnam conflare, aut prioris nomen alteri tribuere videtur: Robertum vero filiumomittit. Quid filia factum, nemo tradit. Eane est forsan, quæ in Boicam fugit, Edigna nostra?

b Philippus I Henrici patris voluntate coronatus est an. 1059 die Pentecostes 23 Maij nondum octauum ætatis annum supergressus.Obiit 30 Iulij 1108, cum regnasset annos 49 menses 2, dies 7. Vnde Raderi emendandus calculus.

c Ast ego, si horum Regum alte rutro nata est B. Edigna, tamen Philippi potius filiam credam: qui vt iidem tradunt San-Marthani præter filios duos ac filiam ex legitimo matrimonio susceptos; nothos plures habuit: e quibus aliquot apud eosdem scriptores filiæ numerantur, ideo posteritati notæ, quia illustribus viris desponsæ. Potuit aliqua ex earum grege domo profugere, ne a patre ad nuptias cogeretur, cuius proinde Francici scriptores non meminerint, clanculum elapsæ ac dein suis gentilibus penitus ignotæ.

d Egimus 7 Februarij prolixe de S. Richardi, patris SS. VVillibaldi Episcopi, VVunibaldi Abbatis, VValburgis Abbatissæ, rebus gestis: ostendimusq; a pluribus scriptoribus Regem appellari, ac videri vnum ex iis Subregalis fuisse, qui apud Occidentales Saxones in Britannia, ab anno 673 per decem annos regnum illud inter se diuisum tenuerunt, atque etiam S. Ina regnante Reges & ipsi appellati variisq; Actis subscripti reperiuntur. Legi ad hanc rem præcipue potest § 4 pag. 72.

e Imo in Willibaldo id dixit, eodem to. 2 pag. 95. Nam de S. Wunibaldo postea agit tomo 3. Coluntur S. Richardi sancti liberi, Willibaldus Episc. 7 Iulij, Wunibaldus Abbas 18 Decembris, Walburgis V. Abbatissa 25 Februarij.

f Amplius habet Brunnerus, salutare hoc infirmis oleum fuisse.

g Eæ quoque, vt fuse narratur alibi, Regum filiæ aut e regio genere prognatæ, in Germaniam peregrinæ aduenerunt, suisq; reliquiis nobilitant ac tuentur, Vrsula Coloniam Agrippinam, vbi 21 Octob. colitur, Walburga Aistadium.

h De B. Aurelia, quæ dicitur Hugonis Capeti Regis filia fuisse, egitRaderus hoc eodem tomo 2 pag. 163. agemus nos ad 15 Octobris, quo obiisse fertur anno 1027.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 27. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 26. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 26. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.