Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

27. Februar


XXVII FEBRVARII.

SANCTI QVI III KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Iulianus podagricus, Alexādriæ in Ægypto.
S. Cronion Eunus, eius famulus, Alexādriæ in Ægypto.
S. Besas miles, Alexādriæ in Ægypto.
S. Gelasius, seu Gelasinus, mimus, Martyr Heliopoli in Phœnicia.
S. Nesius Martyr.
S. Alexander, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Antigonus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Abundātius, siue Abūdius, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Titianus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Macarius, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Seuerianus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Calanus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Fortunio, seu Fortunatus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Ianuarius, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Dionysius, Martyr in Africa.
Alii XXIV, Martyres in Africa.
S. Seruilianus, Martyr, Smyrnæ in Asia.
S. Dacianus, Martyr, Smyrnæ in Asia.
S. Leander, Martyr, Smyrnæ in Asia.
S. Honorina Virgo & Martyr, Confluentiæ in Francia.
S. Pontiana Martyr, Genuæ in Liguria.
S. Chrysogonus Confessor, Genuæ in Liguria.
S. Thalelæus anachoreta in Syria.
S. Onesima Virgo.
S. Eucharius Episcopus Traiectensis in Belgio.
S. Comganus, Abbas Glinnussensis in Hibernia.
S. Stephanus Constantinopolitanus, Accubitor Mauricij Imperatoris.
S. Baldomerus, Subdiaconus Lugduni in Gallia.
S. Alnothus eremita, Martyr in Anglia.
S. Basilius, Confessor Constant.
S. Procopius Decapolita, Confessor Constant.
B. Ioannes, Abbas Gorziensis in territorio Metensi./p>

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Ioannes Calybita, propter Christum in atrio parentum sub tugurio mendicus, memoratur hoc die a Maurolyco, Felicio, Canisio, Greueno. Præiuit Petrus Equilinus in Catalogo lib. 3 cap. 156, asserens eum III Calendas Martij in pace quieuisse. Vitam dedimus die, quo eum Græci & Latini colunt, XV Ianuarij.
S. Megimadi Abbatis in monasterio Einsidlensi memoria annotata a Menardo in Benedictino Martyrol. Est is S. Meinradus, siue Meginradus, Eremita & Martyr in Heluetia, vti ad eius Vitam ostendimus XXI Ianuarij.
S. Felix, S. Ampliatus inscripti sunt Martyrologio paruo S. Maximini, sed antiquo: de iis egimus XXVI Februarij.
Mechtheldis Virgo nulla alia voce addita, memoratur in MS. Florario SS. Consule diem præcedentem (quo inter Prætermissos & in alios dies reiectos, tres huius nominis indicauimus) XXVI Februarij.
Archelai cuiusdam in Sardinia nostra memoria fuisse ossa reperta, scribit Dionysius Bonfant in Triumpho Sanctorum Sardiniæ lib. 3 cap. 22, cum hac marmori incisa inscriptione: Hic iacet beatvs Martyr Archelavs Presbyter obit terzio Kalendas Marzi an. 100. Id si ita scriptum fuisse ex publicis actis constaret, haud equidem dubitaremus, Archelaum illum verum Martyrem agnoscere ac venerari. Sed quia sæpe hic auctor B. M. interpretatur Beatus Martyr; & Roma nos pridem Eminentiss. Cardinalis Franciscus Barberinus, ac Reu.mus D. Lucas Holsteinius S. Petri Canonicus, moneri curarunt, ne temere Sardois illis repertarum Reliquiarum narrationibus fidem habeamus; libere adhuc differre iudicium licet.
Ioannes in eremo superioris Thebaidos, vita, moribus & abstinentia clarus, qui sola Eucharistia, die Dominica sumpta, vixit: ac pedibus longa statione disruptis, ab Angelo sanatus est, & scientia diuina repletus, Fratrum conuersationem absens cognouit: ægros idem pane benedicto sanauit, vti & claudum tacto cingulo ab eo confecto. Quæ pluribus narrantur a Ruffino lib. 2 de Vitis Patrum cap. 15, Palladio in Lausiaca historia cap. 61. De eodem annotat Rosweydus agere Sozomenum lib. 6 cap. 28, vbi tradit res futuras aliisque hominibus obscuras eidem non minus quam antiquis Prophetis Deum patefecisse, largitumque facultatem medendi illis, quos perturbationes corporis & morbi insanabiles diuexabant. Quæ eadem leguntur lib. 8 Histor. tripartitæ cap. 1 & apud Nicephorum lib. 11 cap. 39. Floruit sub Valentiniano circa annum CCCLXXIV, qui apud Caßiodorum annotatur. Hunc aliosq; duos, Ioannis nomine, viros sanctitate illustres, cum egisset de S. Ioanne Calybita, adiunxit Petrus Equilinus lib. 3 cap. 158. Secuti Hermannus Greuea, Maurolycus, Felicius, Canisius, atque hic cū Equilino Sanctum appellat. Necdum huius aut aliorum nomina in Menæis Græcorum aut aliis antiquis Martyrologiis, ex quibus cultum Ecclesiasticum colligeremus, hactenus reperire potuimus.
Ioannes Abbas in Scithi, quem sol per quadraginta annos non vidit iratum, qui moribundus asseruit numquam se fecisse suam voluntatem, nec quidquam docuisse, quod ipse prius non fecerat, relatus ad hunc diem ab iisdem Greueno, Maurolyco, Felicio, Canisio, post Petrum Equilinum, qui de eo agit lib. 3 cap. 157, & hunc scribit Angeli instar in eremo absque cibo viuere tent asse: quod alteri potius tribuendum. De hoc Ioanne agit Caßianus lib. 5 Institutionum cap. 27 & 28. Ferrarius in Catalogo nouo eumdem memorat, & cum Equilino & Canisio Sanctum appellat.
Ioannes vir sanctus ac totius gratiæ dono repletus, in eremo vicina oppido Diolco, tantam habebat consolationis gratiam, vt quacumque mœstitia, quocumque tædio oppressa fuisset anima, paucis eius sermonibus alacritate & lætitia repleretur. Sed & sanitatum gratia plurima ei a Domino donata est: vti de eo testantur in Vitis Patrum Ruffinus lib. 2 cap. 33. Palladius lib. 8 cap. 73. Sozomenus lib. 6 cap. 28, Nicephorus lib. 11 cap. 35. Eum Petrus Equilinus post præcedentes eodem Ioannis nomine appellatos retulit lib. 3 cap. 159. Quem secuti, hoc XXVII Februarij eumdem Ioannem etiam coniunxerunt Greuenus, Maurolycus, Felicius, Canisius, Ferrarius, qui duo cum Equilino Sanctum indigetant, ac Nitriæ seu Sutriæ eremi habitatorem statuunt.
Ioannes, qui ex iussu Abbatis sui Pauli leænam ligatam adduxit, præcedentibus adiungitur a Maurolyco, cuius & in notationibus meminit Ferrarius. Agunt de eo in Verbis seniorum Ruffinus lib. 3 de Vitis Patrum cap. 27, & Pelagius lib. 5 libello 14 cap. 4.
Ioannes minor Thebæus, discipulus Abbatis Amonis, qui duodecim annis infirmo patientissime inseruiuit. Idem Maurolycus, ex Verbis seniorum Ruffini lib. 3 cap. 155, Pelagij lib. 5 libello 16 cap. 4 & Paschasij lib. 7 cap. 19 num. 2.
Ioannes alius beneuolus & munificus erga Fratres. Idem Maurolycus.
Irenen Virginem Gazensem inscripsit hoc die Menologio magno Virginum Franciscus Lahierus noster, Beatæ titulo condecoratam. Ea est Salaphtha, Græcis Irene dicta, cuius in Vita S. Porphyrij Episc. die XXVI Febr. fit mentio honorifica: quam nos quoque eo die inter Prætermissos retulimus.
Comanus filius Va Temne in MS. Tamlactensi, & Festilogio Mariani Gormani, iisdem verbis (si tamen in ecgrapho recte expressa) refertur hoc die. Prætermissus est a Colgano, nec nobis notus.
Sexulphus, siue Sexwlphus, aut Saxulphus, primus Abbas monasterij Medehamstede, siue Petroburgi, in Anglia, dein Episcopus Lichfeldensis, vir fuit eximiæ pietatis ac zeli, ideoq; ab Eduardo Mahiew, & Hugone Menardo in Martyrol. Benedictino Beatus appellatur ad diem XXVIII Ianuarij: Sanctus a Gabr. Bucelino in Menologio Benedictino, & Hieronymo Portero, eodem die: vti & a Ioanne Wilsono in vtraque editione Martyrologij Anglicani, in priore XXVII Februarij, in posteriore ad XXVIII Ianuarij. Nihil hactenus in veteribus scriptoribus obseruauimus, vnde coniicere liceat, in Cælitum albo olim positum fuisse. Et sane Daniel King Cestrensis in Cestriæ descriptione edita Londini an. ⅭⅠƆⅠƆCLVI, pag. 61 agens de Episcopatu Cestrensi, primum Merciorum Episcopum, cuius Sedem Lichfeldiæ ait fuisse, S. Ceaddam vocat Anglice S. Chad, tertium Sexulf, absque Sancti titulo.
Lucas primus Archimandrita monasterij S. Saluatoris Messanæ in pace quieuit. Octauius Caietanus noster in Martyrol. Siculo ex elogio ad eius sepulchrum in ecclesia S. Ioannis Baptistæ appenso. Idem pag. 35 annumerat viris fama sanctitatis illustribus.
Emanuel ex Ordine Cisterciensi monachus, monasterij S. Bernardi in Frisia alumnus, ad Sedem Cremonensem in Italia euectus circa annum ⅭⅠƆCLXX: quam Ecclesiam cum paucos menses rexisset, vitam finiuit XXVII Februarij, pluribus miraculis tum viuus tum mortuus clarus. Ita Vghellus & ipse Ordinis Cisterciensis tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Cremonensibus, qui Sanctum appellat. Inscriptus etiam Calendario Cisterciensi Diuione excuso, item Menologio Henriquez & Bucelini, qui duo Beati titulum tribuunt. Peregrinus Merula in Sanctuario Cremonensi an. 1627 excuso de Sanctis omnibus agit, qui in diœcesi Cremonensi celebrantur, aut quorum ibidem sacræ Reliquiæ adseruantur, neque vspiam inter eos meminit Emmanuelis Episcopi Cremonensis.
Elisabeta Abbatissa monasterij Boldronensis Ordinis Camaldulensis, quæ precibus alimenta impetrauit, & visa est cuipiam inter Angelos hora mortis cælos ascendere, inscripta est hoc die Menologio Benedictino Bucelini, & Beata nuncupata. Siluanus Razzius inter Sanctos & Beatos Ordinis Camaldulensis eius Vitam edidit pag. 66, & beatam Sororem appellat.
Robertus prior cœnobij Cisterciensis memoratur in Menologio Henriquez & Bucelini, & Beatus vocatur; a Saussaio in Martyrol. Gallicano Piis adscribitur.
Ioannes monachus in valle S. Lamberti iuxta Leodium refertur hoc die ab iisdem Henriquez & Bucelino cum titulo Beati, quem Piis etiam annumerat Saussaius, omittit in Floribus Leodiensibus Bartholomæus Fisen.
Clara de Vbaldinis, illustri orta genere, marito, e quo plures liberos genuerat, mortuo, nuntium mundo remisit, institutum S. Claræ complexa in monasterio Monticelli dicto, cuius & Abbatissa creata est, vitamq; reliquam magna opinione sanctitatis exegit; nec sine miraculis, vt aiunt, corpore post plures ab obitu annos integro adhuc reperto. Beatam appellat Siluanus Razzius tomo 1 de Sanctis Etruscis, vti & Arturus in Martyrologio Franciscano, qui huic diei eius natalem adscribit. Nihil nobis constat de cultu, qui Cælitibus debetur, ei palam exhibito.
Raynaldus Reatinus Ord. Minorum hoc die inscriptus Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio, ac Beati titulo decoratus; vti & apud Wadingum to. 2 Annal. an. 1291, n. 73, & apud Gonzagam parte 1 in Catalogo Beatorum: sed horum nullus quidquam profert, vnde constet eum illi honorem ab Ecclesia delatum.
Butius, siue Buccius, aut Buosius, Tiferni, siue Ciuitatis Castelli, Episcopus, hoc die mortuus dicitur anno ⅭⅠƆCCCLXXIV, ac Beatus appellatur in historia SS. Vmbriæ Ludouici Iacobilli, ex Annalibus Iesuatorum. Eo titulo abstinet Ferdinandus Vghellus in catalogo Episcoporum Tifernatium. Ergo saltem, an ei veneratio vlla tribuatur, non liquet.
S. Oswaldus Wigorniensis Episcopus, dein Archiepiscopus Eboracensis, inscriptus est hoc die Supplemento Martyrol. Gallicani a Saussaio: de eo agemus XXVIII Febru.
S. Leander Episcopus Hispalensis hoc die inscriptus est Martyrologio Romano, itemq; Bedæ, Vsuardi, Adonis, Wandelberti, Notkeri, aliisque recentiorum quamplurimis: nosq; hoc die res ab eo gestas ex S. Gregorio, S. Isidoro, & aliis solidæ fidei scriptoribus colligere statueramus. Sed postea deprehendimus ab nulla Hispaniensi Ecclesia hoc die coli. Verum ab Ecclesia Hispalensi, cuius Antistes fuit, die XIII Martij, officio duplici secundæ claßis; a Carthaginensi, vnde erat oriundus, eodem die, duplici item officio celebratur. Missale Mixtum, secundum ordinem Almæ Primatis Ecclesiæ Toletanæ, Lugduni excusum anno 1551, in Kalendario præfixo ita habet ad XIII Martij: Leandri Episcopi Confess. & Doctoris. IV Capparum. Consentit Breuiarium secundum regulam B. Isidori, dictum Mozarabes, excusum Toleti, auctoritate Francisci Ximenes Archiepiscopi anno 1502: & Missale Mixtum secundum regulam B. Isidori, dictum Mozarabes, excusum Toleti anno 1500, eiusdem Ximenij auctoritate. Sequuntur hæc recentiores quidam in suis Fastis ac Martyrologiis. Quamobrem & nos quoque illius Vitam differemus in XIII Martij.
Ioannes breuis staturæ, obedientia conspicuus apud Scyatim, ad cuius irrigationem surculus aridus fructificauit. Itæ Maurolycus post varios eiusdem nominis relatos, & Ferrarius in Notis ad Catalogum Generalem. Narrat id Ioannis miraculum Caßianus lib. 4 Institut. c. 24, & lib. 4 de Vitis Patrum cap. 27, at capite præcedente indicarat victoriam a Theodosio Imperatore eius precibus reportatam, ac videtur is esse, qui colitur XXVII Martij.
S. Felix Episcopus & Martyr Romæ via Aurelia. Martyroll. MSS. Tornacense S. Martini & Lætiense. Est Felix Papa I & II martyrio via Aurelia affectus. Colitur Felix I XXX Maij,
���Felix II XXIX Iulij.
SS. Petri & Andreæ Apostolorum vocatio ad apostolatum, in MS. Florario & Greueni auctario ad Vsuardum hoc die annotatur. De ea poterit agi ad Vitam S. Petri XXIX Iunij
���& S. Andreæ XXX Nouemb.
S. Hildulfus Confessor, qui cum SS. Arbogasto & Theodato ad flumen Halesum erecto oratorio se totum contemplationibus & meditationibus diuinis tradidit. Dauid Camerarius hoc die ex Vita S. Florentij Episcopi Argentoratensis III Nouemb. apud Surium. Sed contra quam hic sensit, eum iudicamus esse S. Hildulfum Treuirorum Episcopum, de quo XI Iulij.
S. Mariæ Magdalenæ translatio. Florar. Sanct. MS. de ea agitur XIX Martij. & die eius natali XXII Iulij.
S. Aigulphi Abbatis monasterij Lirinensis, & Martyris inuentio, inscripta Martyrologiis manu exaratis ordinis S. Benedicti, monasterij S. Saluatoris & aliis. De ea agetur III Sept.
Eluius Meneuensis in Wallia Episcopus hoc die in Martyrol. Anglicanum a Ioanne Wilsono intrusus in 2 editione, quem in prima melius omiserat. Citat autem Breuiarium Sarum, in quo ad 1 Martij Lect. 6 de S. Dauide Episcopo ista habentur: Nam cum baptizaretur ab Elueo Menenensi Episcopo redeunte de Hibernia, ac tunc applicante in portu qui dicitur Gleysad. In Vita S. Dauidis, quam I Martij dabimus, hæc traduntur: Puer autem natus, a S. Heluæo Momoniensium Episcopo baptizatus est. Ac vero cum omnes S. Dauidem primum Meneuensem Episcopum statuant, qui potest is ab Elueo Meneuensi Episcopo dici baptizatus? Si tamen fuisset aliquis eiusmodi Elueus, vnde didicit Wilsonus eum in Sanctorum tabulas relatum? Vnde ad hunc diem pertinere? De S. Heluæo, siue Albæo, aut Aylbæo, agemus XII Septembr.
SS. Andronicus & Athanasia coniuges. Metaphrastes, Surius, Molanus, aliiq;. Nos cum Græcorum Menæis & Martyrol. Rom. IX Octob.
S. Edmundi Cantuariensis Episcopi Canonizatio. Florar. Sanct. MS. Dies ei sacer est XVI Nouemb.
S. Oda Virgo Rhodæ in Brabantia Martyr. Dempsterus in Menologio Scotico & Ferrarius in Catalogo generali. Colitur XXVII Nouemb.
Soghanus & Sophanus Episcopi memorantur in Menologio Scotico Thomæ Dempsteri, quas ab aliis præcedenti die locari scribit. Nullum vidimus, qui eorum meminerit præter Ferrarium, qui hoc die in Notis eorum nomina retulit, citato Martyrol. Scotico, quod Dempsteri Menologium interpretamur. Ast ipse Dempsterus XXVI Febr. ita scribit: In Germania Ogani Episcopi. Et Breuiarium Scoticum citat. De S. Ogano agit in Ecclesiast. historia gentis Scotorum lib. 14 nu. 987, citatq; Germanicum Canisij Martyrologium, & asserit coli XXVI. XXVII Febr. Vt plane idem esse videatur Soghanus, qui S. Oghanus, ab oscitante amanuensi ita scriptus. Sed Sophani siue S. Ophani nusquam vestigium. De S. Ogano iterum quæretur XV Decembr.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS IVLIANO PODAGRICO, EVNO CRONIONE EIVS, FAMVLO, ET BESA MILITE,

An. Chr. CCL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iulianus podagricus, Alexandriae in Aegypto (S.)
Cronion Eunus, eius famulus, Alexandriae in Aegypto (S.)
Besas miles, Alexandriae in Aegypto (S.)

Avctore G. H.

[1] Philippo Imperatore vtroque, patre Veronæ, filio Romæ, a militibus anno CCXLIX interempto, Imperium arripuit Decius, ac continuo, vti Paulus Orosius lib. 7 cap. 21 scribit, ad persequendos interficiendosque Christianos, [Alexādriæ in persecutione Decij,] septimus post Neronem, feralia dispersit edicta. Quæ tum Alexandriæ in Ægypto gesta sunt, narrat, qui præsens aderat, S. Dionysius Episcopus Alexandrinus in epistola ad Fabium, aliis Fabianum & Flauianum, Episcopum Antiochenum, inserta ab Eusebio lib. 6 Histor. Eccl. cap. 34. Verum, quod plane mirandum est, integro asserit anno, antequam edicta illa Decij lata sunt, imo cum ipse necdum sumpsisset Imperium Decius, [etiam ibi ante eius Imperium cœpta,] incentore quodam vate, ac dæmonum ministro, persecutionem illam Alexandriæ motam fuisse: de qua & nos egimus XXXI Ianuarij, VIII & IX Februarij, quibus diebus coluntur in illa præuia persecutione occisi SS. Metras, siue Metranus, Cointa, siue Quincta, & Apollonia. His quartus additur S. Serapion ad XIV Nouembris Fastis sacris adscriptus.

[2] In ipsa autem Decij persecutione, Iulianus & Eunus in Domini Iesu Christi confessione perdurantes, admiranda spectacula martyrij sui Angelis & hominibus præbuerunt: vti legitur VII Decembris apud Adonem in S. Agathonis Martyris elogio. Horum & Besæ militis paßionem ita refert in dicta epistola S. Dionysius. Decij edictum erat iam diuulgatum, illudque tale profecto videbatur, quale Dominus prædixerat futurum: in quo terribilissima illa eius propemodum explebatur sententia, nimirum electos, si possibile esset, in errorem inductum iri. [Matth. 24. 24] Quin omnes certe metu perculsi obstupuerunt. [pluribus a fide in idololatriam relapsis,] Atque ex illis, qui cum dignitate, tum diuitiarum affluentia præstare videbantur, (qui quidem non pauci erant numero) nonnulli timore perterriti, diis eorum colendis se vltro offerunt: alij ex priuatis ædibus in publicum raptati, ad delubra ducuntur a magistratibus: multi vicinorum suasu eo pelliciuntur, qui quidem nominatim euocati, ad impura & profana eorum sacrificia se conferunt. Horum autem non pauci, quasi minime essent sacrificaturi, sed illi ipsi potius victimæ & sacrificia idolis futuri, pallore exalbescunt, & formidine attoniti stupent: adeo vt a frequenti populi turba, quæ circumsistebat, dum se omnibus perspicue patefaciebant, cum ad moriendum tum ad sacrificandum, eadem timiditate esse affectos, risui & ludibrio haberentur. Alij paratius ad altaria procurrunt, duro ore & impudenti constanter asseuerantes, se numquam fuisse Christianos, de quibus Domini sententia verissime dici potest, eos difficulter posse saluari. [Matth. 19, 23] Ex reliquis, qui tenuiores erant & magis obscuri, plerique vtrumque istud hominum genus, quod postremo posuimus, imitantur. Alij capessunt fugam, alij comprehenduntur: atque ex prehensis multi ad vincula & carcerem pergunt, [etiam post carceres & tormenta tolerata:] & multis diebus ibi tenentur conclusi: postea tamen, antequam ad tribunal accedunt, Christum eiurant. Quidam tormenta diu fortiter sustinent, sed ad postremum succumbentes, fidem pernegant. Hæc ibi. De atroci persecutione Decij agit S. Gregorius Nyssenus in Vita S. Gregorij Thaumaturgi XVII Nouembris. At turpißimam quorumdam defectionem & ad idololatriam relapsum deplorat S. Cyprianus eo tempore Episcopus Carthaginensis in libro de lapsis. Sed reliqua ex S. Dionysij epistola recenseamus.

[3] Ceterum, inquit, qui Domini erant, tamquam firmæ & beatæ columnæ, eius ope & gratia roboratæ, fidei firmitati, quæ in eorum animis penitus insidebat, vires ac tolerantiam apte & apposite respondentem adepti, admirabiles & insignes eius regni Martyres ac testes facti sunt. Quorum primus erat Iulianus, homo podagræ doloribus adeo oppressus, [S. Iulianus podagricus,] vt neque incedere, neque pedibus consistere posset. Hic cum aliis duobus, qui eum gestabant, ad iudicem adducitur: quorum alter extemplo fidem denegat, [& S. Cronion Eunus famulus,] alter nomine Cronion, cognomento Eunus, & senex ipse Iulianus Dominum ingenue confitentur, qui per totam vrbem, quæ certe, vt nostis, amplissima est, camelis insidentes deducti, [flagris cæsi comburūtur:] & ita sublimes verberibus cæsi, tandem immenso quodam rogo & supra modum exardescente, hominum multitudine vndique circumfusa, comburuntur. Ac dum adducebantur ad locum supplicij, miles quidam, [S. Besas miles,] nomine Besas, illis inter eumdum opem ferre, & his qui eos contumelia afficiebant, ex aduerso resistere laborat. Qui, populo propterea contra eum vociferante, inde illico abripitur ad iudicem, & in præclaro illo prælio pro pietate suscepto, tamquam fortissimus Dei bellator, strenue & viriliter se gerens, securi demum percutitur. [capite plectitur:] Hæc apud Eusebium S. Dionysius, qui & ipse egregius Confessor obiit, coliturque XVII Nouembris.

[4] Ruffinus lib. 6 Hist. Eccl. cap. 31 eamdem S. Dionysij epistolam recitat, nonnullis hinc inde recisis, ac martyrij genus immutat: cuius proinde verba addimus. Primus, inquit, venerabilis Iulianus podagra contractus, [a Ruffino Eunus solū appellatur,] ita vt neque incedere neque stare posset, cum his qui eum in sellula portabant offertur: quorum vnus quidem statim negauit; alius vero, nomine Eunus, cum Iuliano sene in Domini nostri Iesu Christi confessione perdurat. Quique iubentur camelis impositi per omnem circumduci ciuitatem, [qui cum S. Iuliano inter flagra mortuus:] & flagris hinc inde verberantibus, populo spectante, laniari, vsquequo finem vitæ in ipsis verberibus ponerent. Sed vir quidam militaris cum assisteret, & quosdam volentes etiam mortuis illudere cadaueribus prohiberet, [omisso etiā militis nomine:] clamor repente aduersus eum totius vulgi extollitur. Offertur Iudici fortissimus miles iam Domini, & nusquam se inferior factus, in confessione persistens, capitis proprietate damnatur. Hæc Rufinus, qui non indicat socium S. Iuliani dictum fuisse Cronionem, cognomento Eunum, sed Eunum solum appellat, quod in Martyrologiis illi nomen adhæsit: dein hos igni combustos esse silet: denique nomen Besæ non addit: vnde & eius pauciora Martyrologia meminerunt. Est autem εὔνους, siue εὔνοος beneuolus, Κρόνος Saturnus, hinc Κρονίων, vti Latine Saturninus.

[5] Memoria solius Iuliani consignata est in MS. Martyrologio antiquo Serenißimæ Reginæ Sueciæ XXVII Februarij his verbis: [inscripti Martyrologiis 27 Febr.] Et in Alexandria S. Iuliani senis & podagrici, Martyris. Socius illi Eunus adiungitur in aliis paßim Martyrologiis. Romanum vetus a Rosweydo nostro editum ista habet: Alexandriæ Iuliani Martyris & Euni, qui cum ipso sene perdurauit. Similia non indicato mortis genere leguntur in MSS. Coloniensibus S. Mariæ ad gradus & Carmelitano, Florario, Felicio, aliisq;. At tabulæ Vsuardi, Bellini, cum Viola Sanctorum ac variis MSS. hæc tradunt: III Kalendas Mrtij. Alexandriæ passio S. Iuliani Martyris. Is cum ita podagra constrictus teneretur, [ex relatione Rufini,] vt neque incedere neque stare posset, vna cum Euno ministro suo, in sella iudici offertur, qui camelis impositi per totam iubentur circumduci vrbem, & flagris hinc inde inspectante populo laniari, vsque quo finem ipsis verberibus sortirentur. His ferme consentiunt Beda, Ado, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, dum eos tradunt inter verbera expirasse, quod ante ex Ruffino retulimus. Quæ eadem plenius leguntur in Breuiario auctoritate Pauli III anno ⅭⅠƆⅠƆXXXV excuso.

[6] In Martyrologio Romano ex ipsius Eusebij historia martyrium eorum, ac militis Besæ, ita indicatur: Alexandriæ passio S. Iuliani Martyris, [ex narratione Eusebij:] qui cum ita podagra constrictus esset, vt neque incedere, neque stare posset, vna cum duobus famulis, qui eum in sella gestabant, Iudici offertur, quorum alter fidem negauit, alter, nomine Eunus, cum Iuliano in confessione Christi perdurans, ambo simul camelis impositi per totam vrbem circumduci iubentur, & flagris laniari, ac tandem incenso rogo, hinc inde spectante populo, comburi. Ibidem S. Besæ militis, qui cum insultantes in prædictos Martyres cohiberet, delatus ad Iudicem, pro fide constanter agens, capite truncatus est.

[7] SS. Iulianus & Eunus variis adiunctis Martyribus celebrantur XIX Februarij in Adone MS. Ecclesiæ Morinensis his verbis: [coluntur cum variis sociis 19 Febr.] Apud Alexandriam natale sanctorum Martyrum Iuliani, Euni, Macarij, Epimachi, Metrani, Apolloniæ, Ammonariæ, Corintæ & aliis decem, qui temporibus Decij variis pro Christo passionibus gloriose coronati sunt: sicut scribit B. Dionysius Alexandrinus Antistes in libro de Martyribus. Eosdem omnes referunt illo die Maurolycus & Felicius: sed Corinta, aliis Cointa dicitur. Iterum XX Februarij aßignantur in Vsuardi auctario apud Hermannum Greuen, [& 20 Feb.] Iulianus & Eunus minister suus Martyres. Illis reliqui supra nominati socij iunguntur in MSS. S. Richarij sub Bedæ nomine, & Carmelitarum Coloniensium, item alio excuso Coloniæ anno 1490. Qui iidem exceptis Euno & Ammonaria adscripti etiam sunt Florario MS. Verum pluribus cum sociis ita eorum triumphus depingitur in Martyrologio MS. S. Maximini: X Kalend. Martij, Apud Alexandriam natale sanctorum Martyrum, qui persecutione * Datiana variis pro Christo passionibus gloriosissime coronati sunt, id est, Iuliani venerabilis senis & Euni, Macarij, Epimachi & Alexandri: item SS. Apolloniæ & Ammonariæ, nec non Cointæ, Mercuriæ, Dionysiæ, itemque Ammonariæ, Metrani senis, Serapionis, Heronis, Arsenij, Dioscori, Isidori, Nemesij, & Scirionis Martyrum. Alij quoque quamplurimi in desertis ac montibus fame, siti, frigore, languore, latronibus bestiisque consumpti, imitati sanctos Dei Prophetas, martyrij gloria coronati sunt. Inter quos etiam venerandus senex Chæremon Episcopus vrbis Nilopolis, vna cum grandæua coniuge, cum ad Arabicum montem discessisset nusquam vltra comparuit. Qui omnes simul ad quinque millia fuisse signantur. Scribit B. Dionysius Alexandrinus Episcopus in libro de Martyribus: qui & ipse sub eiusdem persecutionis immanitate, in multis sæpe confessionibus satis clarus, & passionum tormentorumque tolerantia magnificus fuit. Hæc ibi. De veneratione SS. Metrani, Cointæ, (quæ supra Corinta dicitur) Apolloniæ, Serapionis & ipsius Dionysij dictum est. Reliqui coluntur mense Decembri, & die quidem VIII S. Macarius, XII SS. Epimachus, Alexander, Ammonaria, Mercuria, Dionysia & altera Ammonaria: at XIV die SS. Hero, Arsenius, Dioscorus & Isidorus, XIX S. Nemesius, demum XXII SS. Ischirion, hic Schirion dictus, & Chæremon Episcopus.

[8] Græci hos sanctos Martyres celebrant XXX Octobris, quo die in Menologio Canisij hæc leguntur: [30 Octob.] Eodem die natalis sanctorum Martyrum Cronionis, Iuliani, Macarij & aliorum tredecim, qui sub Decio Imperatore apud Alexandriam pro Christo cruciati, in confessione permanentes, martyrij coronam acceperunt. Quo etiam die, citato in Notis Græcorū Menologio, ista in Martyrologio Romano leguntur: Alexandriæ sanctorum Martyrum, qui cum SS. Iuliano, Euno & Macario passi sunt sub Decio. Vbi obseruat Baronius, de Iuliano & Euno, qui idem est cum Chronione, siue Cronione, agi XXVII Februarij, de Macario VIII Decemb. Verum de reliquis tredecim agitur etiam XII, XIV, XIX & XXII Decemb. vti iam ostendimus: suntq; ij, vt iterum annotat Baronius, quorum martyrium describit S. Dionysius apud Eusebium lib. 6 cap. 27. Iidem memorantur XXX Octobris a Græcis in magnis Menæis & apud Cytheræum, [celebrātur in Menæis.] sed non absque mendis: Eodem die, inquiunt, sanctorum Martyrum Alexandri, Cronionis, Iuliani, Macarij & aliorum tredecim. Sancti isti Decio imperante Alexandriæ passi sunt. Primus autem Alexander productus, cum, quod podagra laboraret, rectus stare non posset, cum Cronione familiari suo camelis vectus. Per mediam ergo vrbem ad spectandum traducuntur, suspensique flagris conciduntur, atque igne supra modum exardescente perfusi, animas Deo reddiderunt. Iulianus vero & Macarius post multa tormenta capitibus truncantur. Ex reliquis tredecim, alij ferro varie lacerati, alij exusti, alij gladio subiecti, omnes in fide constantes, martyrij palmam retulerunt. Hæc Menæa, in quibus S. Alexandro tribuitur S. Iuliani podagra & huic præstitus a S. Cronione famulatus, eiusq; in cameli impositione, atque martyrio societas. Flammis quidem absumptum fuisse S. Alexandrum legitur in epistola S. Dionysij, sed S. Epimachus eidem socius in tormentis & martyrij palma aßignatur. Emendanda præterea Menæa, quod referant S. Macarium vna cum S. Iuliano post multa tormenta capite truncatum, qui æque atque S. Iulianus, sed diuerso & tempore & occasione viuus est combustus. Demum præter hos alij XIII sunt, si S. Besas annumeretur. Historiam horum Martyrum describit etiam Nicephorus lib. 5 Hist. Eccl. cap. 36, sed nomen Euni, non Cronion, sed Ischyrion, siue Ischorion, exprimitur. Græce hæc verba sunt: Ἅτερος δὲ, ᾧ Ἰσχώριον μὲν ὄνομα, Εὔνους δὲ ἐπώνυμον. Alter vero, cuisschorion quidem nomen, Eunus vero cognomen.

[9] S. Iuliani aliquas sacras reliquias adseruari Augustoduni in Gallia tradit Saussaius in Martyrologio Gallicano his verbis: [Reliquiæ S. Iuliani Augustoduni in Gallia,] In Ecclesia Augustodunensi commemoratio agonis S. Iuliani Martyris Alexandrini, qui podagræ morbo affectus, cum neque stare neque incedere posset, vna cum Euno seruo ob fidei Christianæ cultum ad Iudicem sella delatus est: cuius iussu vterque camelis impositus, & per vrbem ductus, verberibus dire cæsus est, donec in summa pietatis constantia vnus & item alter purissimos spiritus efflauit. Huius reliquiarum haud exilis eiusdem portio, Diuino beneficio ex Ægypto in Galliam aduecta, atque in Æduensem basilicam illata, multo cum honore, claram illic & venerabilem eiusdem reddidit memoriam.

[Annotatum]

* Deciana.

DE S. GELASIO, SEV. GELASINO, MIMO, MARTYRE HELIOPOLI IN PHOENICIA,

ANNO CCXCVII.

Sylloge historica.

Gelasius, seu Gelasinus, mimus, Martyr Heliopoli in Phoenicia (S.)

G. H.

[1] Celebris est apud Græcos XXVII Februarij memoria S. Gelasij mimi ac Martyris, qui in Calendario Genebrardi cura edito appellatur Gelasius senior, & Procopio Decapolitæ, quem infra referemus, adiungitur. Eumdem Γελάσιον πρεσβύτατον etiam cognominat, ac solum suo Menologio inscribit, [S. Gelasius senior,] Christophorus Patricius & Proconsul Mitylenæus. At Menæa & Maximus Cytheræus hoc eum elogio exornant: Μνήμη τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Γελασίου, ὅς τὸ βάπτισμα κελευσθεὶς διαπαῖξαι παρὰ τοῦ ἄρχοντος, βαπτίξεται ἀληθῶς καὶ ξήφει τελειοῦται. [illudens baptismati conuertitur:] Memoria sancti Martyris Gelasij, qui iussus a Præside baptismati illudere, in veritate baptizatur, & gladio vitam finit. Adduntur in Menæis hi versus cum allusione ad nomen Gelasij, [gladio occiditur] quod ridiculum sonat:

Φώτισμα μέλλων, ἐκγελᾷν γελᾷς πλάνην.
Πλυθεὶς δὲ, Γελάσιε, ἐκτέμνει κάραν.
Βαπτισθεὶς, Γελάσιε, καὶ ἑβδόμῃεἰκάδι στμήθης.

In splendorem futurus, insultantem derides imposturam,
At splendore repletus, [27 Febr.] Gelasie, capite plecteris.
Baptizatus, Gelasie, percussus es vicesima septima.

[2] Hæc Græci in Menologiis ac Menæis, non indicato loco aut tempore, quibus martyrij est palmam assecutus: quæ satis dilucide exponuntur in Chronico Alexandrino ad annum Diocletiani XIII, Maximiano Herculio V & Maximiano Iouio Cæsare II Coss. Is est annus Æræ vulgaris CCXCVII, [anno 297 Heliopoli,] qui ibidem annus Christi in cælum assumpti CCLXIX numeratur. Hæc ibi porro habentur: Hic Consulibus martyrium pertulit S. Gelasinus Heliopoli vrbe Libanasiæ. Hic erat mimus secundus, quem theatro prorsus repleto, ac populo vniuerso spectante, alij mimi in balnei amplum solium & tepente repletum aqua coniecerunt, Christianæ religionis mysteriis ac sancto baptismati illudentes. [in balneo cælesti visione conuersus, fidem profitetur:] At Gelasinus ipse secundus minus ita baptizatus, cum ex solio ascendisset iam veste alba amictus, non amplius passus est se spectaculo theatrali illudi, dicens: Christianus sum. Vidi enim in lauacro gloriam tremendam. Quare & Christianus morior. Quod cum populus in theatro vrbis suæ Heliopolitanæ adspiceret, furore vehementi incensus, ex gradibus in scenam magno cum impetu inuolauit, [candidatus lapidibus impetitur:] ac S. Gelasinum comprehensum, & in candido amictu, quo indutus erat, e theatro eiectum, lapidibus obruit atque interfecit: atque hunc in modum vir iustus e vita decessit: cuius sacras corporis exuuias deportarunt extra Heliopolim in vicum Mariamnam, [sepelitur Mariamnæ, extructa illi æde.] vnde erat oriundus, ibidemque illi sacrum oratorium extruxerunt.

[3] Hactenus Chronicon Alexandrinum, in quo hic mimus Gelasinus dicitur, qui aliis Gelasius est, vnius appositæ litteræ facta differentia. At gladio eisdem dicitur interemptus, in Chronico vero lapidibus obrutus: [Gelasius & Gelasinus dictus:] sed potuit a Præside furori populi ereptus fuisse, ac tandem gladio cæsus martyrij palmam obtinuisse. Est autem Heliopolis vrbs Episcopalis Phœniciæ Libani, quæ prouincia hic Libanasia appellatur. Quare autem dicatur mimus secundus aliquo modo elici potest ex Cicerone & Horatio: hic lib. 1 epist. 18 aliquid simile indicat his versibus: [& mimus secundus,]

Vt puerum sæuo credas dictata magistro
Reddere, vel partes mimum tractare secundas.

At clarius explicat M. Tullius diuinatione in Verrem his verbis: Vt in actoribus Græcis fieri videmus, sæpe illum, qui est secundarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere, quam ipse primarum, multum submittere, vt ille princeps quam maxime excellat.

DE S. NESIO MARTYRE

[Commentarius]

Nesius Martyr (S.)

G. H.

Pauca nobis Græci in magnis Menæis, & Vitis Sanctorum a Maximo Cytheræo editis, suggerunt de genere mortis, quo S. Nesius martyrij coronam assecutus est XXVII Februarij, [S. Nesius neruis bubulis occisus.] quo die eius natalem his celebrant verbis: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Νήσιος βουιεύροις τυπτόμενος τελειοῦται. Eodem die S. Nesius neruis bubulis cæsus, vitam finit. In Menæis additur sequens distichon, & martyrij genus confirmatur.

Νεύροις βοείοις Νήσιος πάσχων φέρει.
Νευρούμενος γὰρ τῶν πόνων λήθην ἔχει.

Neruos bubulos Nesius passus vincit.
Viribus enim neruisq; auctus, laborum obliuiscitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRO, ANTIGONO, ABVNDANTIO, siue ABVNDIO, TITIANO, MACARIO, SEVERIANO, CALANO, FORTVNIONE, siue FORTVNIO, aut FORTVNATO, IANVARIO, THESSALONICÆ IN MACEDONIA,

Sylloge historica.

Alexander, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Antigonus, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Abundantius, siue Abundius, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Titianus, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Macarius, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Seuerianus, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Calanus, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Fortunio, seu Fortunatus, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)
Ianuarius, Martyr Thessalonicae in Macedonia (S.)

Avctore G. H.

[1] Illustris hæc nouem Martyrum corona est: de quorum numero, & loco martyrij non parua in Martyrologiis tam manu exaratis, [Martyres propositi nullo indicato loco,] quam excusis, diuersitas est. Ac primo omni omisso loco referuntur in Martyrologio MS. Leodiensi S. Lamberti, ac duo solum nominantur: Eodem die XXVII Februarij Sanctorum Alexandri & Antogoni, [SS. Alexāder, Antigonus,] qui aliis Antigonus est. Hoc omisso duo alij Alexandro iunguntur in Vsuardo MS. Reginæ Sueciæ, & MS. Vltraiectino Clericorum S. Hieronymi, in MS. Florario, & Martyrol. Coloniæ anno 1490 excuso: [Abundantius, Fortunio,] Eodem die Alexandri, Abundantij & Fortunionis. Iidem referuntur in MS. Martyrol. Carmeli Coloniensis, sed secundus Habundantius scribitur: [aliis Fortunatus, aliis Abildius & Fortunius,] at tertius Fortunatus dicitur in Vsuardo MS. Albergensi, Leydensi, & Lubecæ anno 1475 excuso. Maurolycus vtrumque nomen immutat: Ipso die, inquit, Alexandri, Abundij & Fortunij Martyrum: qui Abundius solus refertur in MS. S. Maximini paruo, sed satis antiquo. In aliis loco S. Alexandri legitur Alexandriæ, quasi in ea vrbe viderentur paßi. Ita MS. Aquicinctinum: Item Alexandriæ, Abundantij & Fortunionis. MS. Bruxellense S. Gudilæ: Eodem die Alexandriæ, [vel Formio dictus;] Abundantij & Formionis, lege Fortunionis. ac paullo inferius: Item S. Fortunati, quem ab aliis pro Fortunione positum diximus. In Adone MS. Reginæ Sueciæ: Item eodem die SS. Antigenui & Abundantij. In MS. S. Cyriaci, quo plurimum vsus Baronius, horum trium memoria recolitur: [Ianuarius,] Alexandri, Abundantij, Ianuarij. Qui additur Dionysius cum XXIV sociis, huc non spectat, seorsim dandus. MS. Parisiense Philippi Labbei nostri, horum quatuor meminit: [Titianus.] Alexandri, Antigoni, Abundantij, Titiani.

[2] De antiqua horum Martyrum veneratione ex relatis iam Martyrologiis satis constat, sed locus certaminis nondum indicatus est, quem Galesinius, vti sæpius solet, Romam adscripsit hac formula: [An Romæ sub Diocletiano passi?] Romæ SS. Alexandri, Abundiani Antigoni, & Fortunati Martyrum, qui Diocletiano fidei aduersario, dimicationibus constanter susceptis, coronantur. Annotat vero se ex codice manu scripto accepisse, nomina scilicet Martyrum & satis incorrecta, cum loco Abundantij sit Abundianus, ac pro Fortunione referatur Fortunatus. Silent alij de tempore martyrij, vti & ipse Baronius, qui Galesinium secutus, eosdem Romæ passos tradit in Martyrologio Romano his verbis: Romæ natalis sanctorum Martyrum Alexandri, Abundij, Antigoni & Fortunati. annotatq; ea omnia esse ex veteribus MSS. emendata, in quibus additur & Ianuarius. Eum iam dedimus ex codice MS. S. Cyriaci, quem asserit alibi idem scriptor se paßim sequi. Verum in eo Abundantius legitur, non Abundius, & deest Fortunatus, atque vrbs Roma: quæ ex Galesinio videntur sumpta. Potuit etiam S. Fortunatus ex XXVI Februarij, quo die de eo egimus, huc translatus esse.

[3] Thessalonicam vero celebrem Macedoniæ vrbem, & prædicatione S. Pauli, eiusq; ad incolas epistola illustrem, assignant alia Martyrologia. [Anpotiu: Thessalonicæ, cui in veterrimis Martyrol. adscribuntur] Aquisgranense MS. admodum antiquum hic mutilum est, & ipsam vrbem absque Sanctis indicat: III Kalend. Martij: In Thessalonica… natalis SS … Leandri, quem cum aliis Smyrnæ passum mox dabimus. MS. Richenouiense, siue Augiæ-diuitis prope Constantiam, ista habet: In Thessalonica Alexandri, [Atexāder] & in Africa Anteginis, Dionysiæ & aliorum XXIV. In quibus vnius verbi transpositio ita est corrigenda: In Thessalonica Alexandri & Antigoni: qui huc spectant. Tum, [Antigonus,] In Africa Dionysij & aliorum XXIV. Ita etiam legendum infra constabit. Beda excusus & MS. monasterij Richenbergensis in Bauaria: In Thessalonica natale Alexandri, Androgoni, Abundantij. [Abundantius.] Rabanus Maurus: In Thessalonica natiuitas Sanctorum Alexandri, Androgoni, Abundantij. At loco Androgoni, nomen Antigoni substituendum est. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 excuso, Thessalonicæ, inquit, Alexandri, Abundantij, Antrogoni, [Fortunio.] & Fortunionis Martyrum. ac dein, Item Macarij, [Macarius,] qui etiam huc spectat. Demum antiquißimum Martyrologium MS. Romanum, siue S. Hieronymi, in codice, qui apud nos est ante mille fere annos exaratus, hæc habet: [Titianus, Seuerianus,] III Kal. Mar. Nat. Alexandri. In Thessalon. Antigoni, Abundianti, Titiani, Macari, Seueriani, Calani, Fortunionis, Ianuarij. Quæ transposito vnico verbo ita sunt legenda: [Calanus, Ianuarius.] III Kalendas Martij. In Thessalonica Natalis Alexandri, Antigoni, Abundantij, Titiani, Macarij, Seueriani, Calani, Fortunionis, Ianuarij. Duo ergo hic nominantur ab aliis non relati, Seuerianus & Calanus.

[4] Ferrarius in Catalogo SS. Ital. ex Beda & aliis Martyrol. scriptoribus horum Martyrum istud concinnat encomium: Alexander, Abundius, [eorum encomium ex Ferrario:] Antigonus & Fortunatus, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus Romæ coronati sunt. Commota enim persecutione, inter alios, qui Christianæ religionis delati fuere, & sic comprehensi varieque torti sunt, post dimicationes, in quibus constantes in fide permansere, martyrium compleuerunt. Hæc ibi. At Beda ab eo citatus cum aliis antiquis Martyrologis adscribit Thessalonicæ, vt iam ostendimus, & solus Galesinius est, [an horum Martyrum reliquiæ Bononiæ?] qui apposuit persecutionem Diocletiani. Masinus in Bononia perlustrata asserit S. Antigoni Martyris corpus in æde S. Francisci adseruari, & S. Abundij Martyris reliquias aliquas esse in ecclesiis S. Martini Maioris, S. Gabrielis, & Scholæ piæ: & tamquam horum, de quibus egimus, forent Martyrum, hoc die refert.

[5] Ioannes Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. ad hunc XXVII Februarij, In cœnobio, inquit, S. Basilij oppidi de Cuellar Secobriensis diœcesis, depositio S. Antigoni Martyris, qui Romæ cum aliis passus: eius sacra lipsana Hispaniam aduecta, ibidem honorifice requiescunt, & deuota veneratione coluntur. Acta eius martyrij ex Galesinio, Philippo Ferrario & Martyrol. Romano describit. Quo autem tempore addit, Translatio horum sacrorum pignorum S. Antigoni Roma Hispaniam effecta sit, nondum didici. Neque nos adhuc didicimus, an qui illic, quiq; Bononiæ colitur Antigonus, idem sit, & vtrobique pars tantum extet sacrarum eius exuuiarum: nedum an Roma aduectæ ad eas vrbes eæ exuuiæ: [an huias Antigoni corpus in Hispania?] multo denique minus, an, de quo agimus, Antigonus, Thessalonicæ coronatus, Romam sit vnquam asportatus. In dicto S. Basilij cœnobio adseruari corpora trium Sanctorum testatur Ægidius Gonzales Dauila tomo I Theatri Ecclestiaci Hispaniarum, agens de Ecclesia Segouiensi pag. 519 scilicet SS. Euagrij, Antigoni & Vellæ, quam Bellam interpretatur Tamaius. Colunt cœnobitæ S. Euagrium Kalendis Octobris, quo die Martyrol. Romano inscriptus Euagrius Martyr, qui cum SS. Prisco & Crescente traditur Tomis in Ponto passus. Eodem modo, quia S. Antigoni cultus hoc die refertur & Antigonum quoque suum venerantur, siue idem sit, seu diuersus. At S. Vellæ aut Bellæ venerationi nullus aßignatur dies: forsan, quia nomen huius fæminæ Fastis sacris necdum repererunt adscriptum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS DIONYSIO ET ALIIS XXIV.

[Commentarius]

Dionysius, Martyr in Africa (S.)
alii XXIV, Martyres in Africa

G. H.

Svnt hi Martyres antiquioribus MSS. Martyrologiis adscripti, ac solus Dionysius, nullo indicato loco aut comitatu aliorum, legitur in Martyrol. MS. paruo S. Maximini antiquo. In MS. Parisiensi Philippi Labbei nostri absque loco consignatur memoria Dionysij & aliorum XXIII. In MS. monasterij S. Cyriaci, Dionysij & aliorum XXIV. Apud alios palæstra martyrij aßignatur Africa. Ita MS. Martyrol. antiquum Romanum, siue S. Hieronymi, Bedæ excusum, & MS. Richenbergense, ac Rabanus: In Africa Dionysij & aliorum XXIV. Galesinius ex MS. codice, Canisius in Martyrol. German. & Ferrarius in Catalogo nouo: In Africa S. Dionysij & aliorum viginti quatuor Martyrum. In MS. Richenou. aliqua transposita & immutata sunt: In Africa Anteginis, Dionysiæ & aliorum XXIV. Est Antigonus prior, & ad Martyres Thessalonicenses iam relatos spectat. Dionysius vero, non Dionysia, apud alios omnes legitur. Hermannus Greuen aliis adiungit: ita in auctario Vsuardi: In Africa Diunisi, Taciani, Dionis Martyrum, aliorumque viginti trium. Nomen Dionis, & Diunisi, eiusdem est Dionysij. Tacianus vero est aut Titianus inter Martyres Thessalonicenses, aut Datianus inter Smyrnæos, de quibus iam agemus.

DE SANCTIS MARTYRIB. SMYRNENSIB. SERVILIANO, DATIANO, LEANDRO.

[Commentarius]

Seruilianus, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Dacianus, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)
Leander, Martyr, Smyrnae in Asia (S.)

G. H.

Varios hactenus dedimus Smyrnæos in Ianuario & Februario Martyres, quibus hoc die tres isti adiunguntur, relati in antiquo MS. Martyrol. Romano, siue S. Hieronymi, in MSS. Richenouiensi, Lætiensi, Tornacensi S. Martini, his verbis: In ciuitate Smyrna Asiæ natalis SS. Seruiliani, Datiani, Leandri. Iidem memorantur nullo aßignato loco in MS. Parisiensi Philippi Labbei nostri, at in MS. Aquisgranensi Leander, alij desunt, codice mutilo. In MS. paruo S. Maximini die XXVIII Februarij refertur Seruilianus. De Taciano ab Hermanno Greuen indicato, egimus inter Martyres Afros. Incerta sunt horum & præcedentium Sanctorum tempus & modus certaminis.

DE S. HONORINA VIRG. MART. CONFLVENTIÆ IN FRANCIA,

Commentarius præuius.

Honorina Virgo et Martyr, Confluentiae in Francia (S.)

Avctore G. H.

[1] Vexinum Francicum prope agrum Parisinum prouincia est, in qua flumen Oesia, siue Æsia, dein etiam Isara dictum, infra vrbem Pontisaram Sequanæ illabitur prope oppidum Confluentum, [Confluentiæ in Frācia] seu Confluentias S. Honorinæ, vulgo, Conflans Saincte Honorine, aliter Fin d'Oise appellatum, quod etiam Castrum Conflandum seu Conflandinum nuncupatur. Corpus S. Honorinæ in eo oppido pie adseruatur, [corpus S. Honorinæ adseruatur,] olim e Gerardiuilla, qui vicus ab ostio maritimo Sequanæ fluminis haud procul abfuit, ob persecutionem Normannicam tempore Caroli Simplicis Regis Francorum eo delatum. Quam Normannorum vastationem ita describit Ordericus Vitalis lib. 3 Hist. Eccl. Tempore Caroli Regis Francorum, qui Simplex cognominatus est, Brier, cognomento Costa-Ferrea, [sub Carolo Simplice eo delatum:] filius Lobroci Regis Danorum, cum Hastingo nutritio suo, & ingenti iuuenum multitudine, ad depopulandas gentes de vagina sua egressus est. Ex insperato de mari quasi turbo vehemens in Galliam intrauit, & oppida vrbesque, cum Sanctorum cœnobiis, repente concremauit: & per triginta annos super Christianos cum suis complicibus insatiabiliter furuit. Tunc Rotomagus & Nouiomum, Turonisque & Pictauis, aliæque præcipuæ vrbes combustæ sunt. Inermes populi occiduntur, monachi & Clerici disperguntur, & Sanctorum corpora aut in suis tumulis iam destructis ædibus absque cultu relinquuntur, aut a piis cultoribus ad peregrina loca deuehuntur. Cum his Danis, siue Normannis, pacem ac fœdus sanxit Carolus Simplex anno ⅠƆCCCCXII, data Duci eorum Rolloni, Christianam fidem amplexo, in matrimonium filia Gisla, cum ora ea maritima Galliæ, quæ deinceps est Normannia appellata.

[2] Cum venerabile corpus S. Honorinæ multis apud Confluentinos claresceret miraculis, [locus an. 1080 monachis Beccensibus donatur.] Iuo Comes de Bellomonte super Isaram, & Adelidis vxor eius, volentes B. Honorinæ de Confluento a monachis Deo deseruiri, dederunt anno ⅭⅠƆLXXX eam & omnia ad illam pertinentia Beccensi monasterio, sub libera potestate & ordinatione Abbatum præfati monasterij. Ita Papirius Massonus in descriptione fluminum Galliæ, ex MS. codice monasterij Beccensis in Normannia: quod eo tempore monachis virtute ac doctrina claris excellebat sub S. Anselmo Abbate, dein Archiepiscopo Cantuariensi in Anglia, cui dies XXI Aprilis sacer est. De memorato Comite Bellomōtano Iuone agit Ordericus Vitalis lib. 8 ad an. 1090, asseritq; filiam eius Adelidem nuptam fuisse Hugoni de Grentesmaisnil, strenuo Militi, anno ⅭⅠƆXCIV in Anglia defuncto.

[3] Historiam Translationis ac miraculorum S. Honorinæ damus, [Historia Translationis scribitur seculo 12.] ex antiquo MS. a Federico Floueto Societatis nostræ Sacerdote nobis Rotomago transmissam: quam seculo Christi XII & forsan a monacho Beccensi scriptam fuisse ipsa infra verba innuunt.

[4] Memoria S. Honorinæ inscripta est ad diem XXVII Februarij Vsuardo MS. monasterij Aquicinctini, his sub finem illius diei verbis: Et S. Honorinæ Virginis. At MS. Florarium: Honorinæ Virginis. [Cultus in Martyrologiis 27 Feb.] Hermannus Greuen in auctario Vsuardi: Castro Conflando Honorinæ Virginis: addit Canisius in Martyrol. Germanico, Et Martyris. Molanus in additionibus ad Vsuardum: Eodē die in Nortmānia B. Honorinȩ Virginis. Ferrarius in Catalogo Generali: Conflandi in Gallia S. Honorinæ Virginis & Martyris, annotatq; Conflandum esse oppidum in ora littorali inter Rotomagum & Cadomum, ab incolis Conflen dictum. Verum Honfleur ibidem situm, errandi occasio fuit. Saussaius in Martyrol. Gallicano locum describit his verbis: Eodem die apud Pontem Isaræ in agri Parisiensis & Normanniæ confinio, S. Honorinæ Virginis & Martyris: cui suscepta pro Christi fide & cultu in flammis extrema concertatio, immortalis gloriæ trophæum & æternæ felicitatis præmium peperit. [& 27 Martij.] Iterum XXVII Martij nomen S. Honorinæ adscriptum MS. Florario, Martyrologio Coloniæ anno 1490 excuso, & auctario Hermanni Greuen his verbis: Castro Conflando S. Honorinæ Virginis. Et Maurolycus: Castro Conflandino S. Honorinæ Virginis & Martyris.

[5] Quo tempore vixerit, & quo genere certaminis coronam martyrij adepta sit, videtur non omnino constare. Auctor historiæ translationis nu. 3 asserit, [Genus martyrij olim ignotum:] Dominum Iesum, quanti illa foret meriti, quantæque virtutis, huius regionis hominibus, eius passionem ignorantibus, manifestasse. In antiquo Breuiario Ecclesiæ Corisopitensis in Britannia Armorica celebratur hoc XXVII Februarij festum S. Honorinæ Virginis & Martyris, Officio omni ex Communi Virginis & Martyris desumpto, præter Legendam in tres Lectiones ad Matutinum dispertitam, quæ abbreuiata est ex Vita S. Dorotheæ Virginis & Martyris, [ad Matutinum Lectiones ex Vita S. Dorotheæ recitatæ.] quam dedimus VI Februarij pag. 773 & seqq. Hæc autem epitome incipit: In prouincia Cappadociæ, apud Cæsaream ciuitatem, erat quædam puella, nomine Honorina: hæc quotidianis diebus in castitate & sobrietate Deo sedulum exhibebat officiū: Finit vero his verbis: Cum ergo venisset in ictu percussoris, rogauit carnificem, vt modicum permitteretur orare. Quæ cum complesset orationem, percussa gladio, cum triumpho martyrij perrexit ad Christum. Hæc ibi absque vlla mentione S. Theophili Aduocati, aut rosarum & pomorum cælitus acceptorum.

[6] Saussaius, vt supra retulimus, in flammis extremam suscepisse concertationem scribit. Quo citato & monumentis Confluentinis, Lahierius noster in Menologio Virginum ista fere de ea narrat: Hanc Virginem, cum tyranni Romani Ecclesiam in Gallia & reliquo Imperio crudeli persecutione vexarent, [alij igne interemptā tradūt sub tyrannis Romanis.] ab horum Officialibus comprehensam fuisse in ea Galliæ parte, quæ postea Neustria & Normannia dicta fuit: in qua ipsa ante nata, atque in pueritia sacro abluta baptismatis fonte, magno zelo & pietate Christianam colebat religionem. Eamdem captam, post varias interrogationes, quæ fere solebant præmitti, serio admonitam fuisse de fide Christiana deserenda, obiectis etiam, ni faciat, atrocium tormentorum minis, verum magno animo respondisse, nolle se statuas atque idola sensu carentia adorare, quæ repræsentarent homines damnatos, qui dum viuerent, omni impudicitia atque aliis enormibus contaminati sceleribus fuerunt. Extructum propterea iussu Præsidis luculentum ignem fuisse, in eumque S. Honorinam in pœnam blasphemiarum ab ea contra deos prolatarum coniectam, ac diuinos hymnos cantantem, sub tyrannis Romanis die XXVII Februarij martyrij trophæum consummasse. Hæc Lahierius: at quo tempore Confluentina monumenta, quibus ipse & Saussaius nituntur, fuerint scripta, non indicant.

HISTORIA TRANSLATIONIS
ex MS. eruta a Federico Floueto S. I.

Honorina Virgo et Martyr, Confluentiae in Francia (S.)

BHL Number: 3983

ex MS.

[1] Anno ab Incarnatione Domini Iesu Christi a … Carolo cognomento Simplice regni Francorum iura tenente, a Septemtrionalis plagæ remotissimis locis eam in partem Franciæ quæ tunc temporis Neustria, [Sub Carolo Simplice Normānis in Neustriā irruētibus,] nunc autem Normannia nuncupatur, gens quædam ferocissima aduenit: quæ gentili adhuc errore implicata, Domino Christo vero Regi vita & moribus prorsus erat contraria. Ipso tamen permittente, qui & vtitur inimicis, & quoties huic mundo quoquo modo irascitur, ad vindictam malefactorum cacodæmones mittit, quos tamen, ne tantum noceant quantum cupiunt, Diuina sua virtute cogit, & illius æui populi exigentibus culpis, vrbes, villas monasteria, circacumque Sequanæ littus & in omnibus eiusdem regionis partibus constructa, a fundamentis diripienda, & ignibus cremanda contradidit: quorum nefandissimis morsibus velut agna a lupis, cerua a canibus, [incolæ fugiunt:] gens aufugiens Christiana per extraneas prouincias latebras quærendo vagabatur. Sanctorum autem reliquias, quas propria adhuc in sede recubans pio affectu coluerat, ne a perfidis & Christianæ fidei aduersariis repente dehonestarentur, [Reliquias exportant] religionis antiquissimæ tot inter aduersa haud immemor, secum deferens, diuersis, prout placebat Diuino obtutui, per Franciam hospitabatur in locis.

[2] Vnde factum est, vt B. Honorinæ Virginis ac Martyris venerabile corpus a vico, cui Gerardiuilla vocabulum est, in eo loco vicino mari, [corpus S. Honorinæ] vbi Sequana finem facit per honoratorum Clericorum manus, fracto a capite sarcophago, de terra leuatum, [Confluentiam defertur ad tēplum S. Mariæs] pago in Parisiensi castrum apud Confluentinum, equo sustentante, deportaretur, & in beatæ Genitricis Mariæ ecclesia, inibi ab antiquo tempore constructa, sibi Domino annuente, & ea quæ nunc oculis conspiciuntur omnia prouidente, hospitaretur. Cum vero omnipotens Deus, qui non vult mortem peccatoris, sed magis vt conuersus viuat, gaudiumque maius super vno peccatore pœnitentiam agente Angelis inesse perhibet, quam iustis super nonaginta nouem, quibus non opus est pœnitentia, gentis illius suæ ditioni per baptismatis ablutionem colla b subdidisset, & Sanctorum caterua deportantium manibus sedes ad pristinas remeasset; [pace reddita ibidem manet:] noluit hæc beatissima Virgo sanctæ Martyris Domini amplius in terris carere, cuius est in cælis felici iuncta consortio. [Luc. 15. 7]

[3] Cum deinde Dominus Iesus Christus, vt, quanti illa foret quidem meriti quantæque virtutis, [claret miraculis:] huius regionis hominibus eius Passionem ignorantibus manifestaretur, magnas quidem super ægrotantes, sacratæ Martyris auxilium fide ac deuotione deprecantes, cœpit ostendere virtutes; reddebatur cæcis visus, surdis auditus, loquela mutis, & oppressus quisque, ab ea qua tenebatur infirmitate, dono Diuino sanus & incolumis efficiebatur. Tradunt equidem & pro veritate affirmant, annis quampluribus transactis, cum quadrupes ille, [equus ob reliquias delatas a bestiis intactus:] super quem allata Martyr fuerat, corpore & flatu moreretur, corpusque eius nudo sub aëre, ferino vel canino dente lacerandum, aliquantis diebus proiectum fuisset, omnesque pariter a tactu illius ieiuni manerent; hoc aspicientibus & re super tali valde stupentibus visum fuisse, vt fossa in humo absconderetur, & ad tam magni miraculi monumentum, eius de corio basilicæ ianua aforis tegeretur. Quod ita gestum est, & nostrorum plurimi superstites, qui se ab antiquis vel audisse vel propriis oculis adspexisse ea quæ narramus certissime protestantur.

[4] Veniebat interea sanctæ Virginis se commendatura precibus, & deprecatura suffragium, vtriusque sexus & diuersæ ætatis hominum copiosa multitudo veneranda, [fit affluxus peregrinātium:] non solum a vicinis locis, verum etiam ab omnibus pene circumpositarum prouinciarum vicis vel oppidis, ita vt circa monasterium & per cunctas plateas memorati castri perpetuæ nundinæ viderentur, nec tantæ etiam multitudini capiendæ sufficeret. Crescebat eius fama, apparebat virtus, rumpentibus hinc inde per prouincias circa incarceratos compeditosque catenis, ferreis vinculis, manicis, ad Domini nostri Iesu Christi & sanctæ Virginis inuocationem. [multi incarcerati liberantur:] Videres etenim de die in diem vinculatorum quamplurimos, gratiarum actiones sua pro liberatione in beatarum Reliquiarum præsentia reddere venientes, secumque ferri pondera nimia, quibus ante grauiter premebantur, Deo & suæ liberatrici præsentatura deferentes, ita vt in ecclesia diuersi generis vinculorum, sicut & vsque hodie, non modicus cerneretur aceruus.

[5] Vir quidam nobilis generis, & secundum seculum non modicæ altitudinis, c Ingerandus de Boua nomine, pater d Thomæ de Marla, ceteros inter adueniens, boiarum terna paria & quamdam longissimam magnique ponderis catenam, [etiam Ingelrannus de Boua.] quæ adhuc a e nobis peregrinis ostensa seruatur, per ministrorum manus, quorum multitudine affluebat, secum attulit. Cumque oblatione facta, & Deo super mirabilibus, quæ in Sanctis operatur, gratiarum actione reddita, Beccensis monasterij Fratres, qui & dono & permissu Comitis f Bellimontensis, Yuonis nomine, g nuper illic aduenerant, conuocasset in vnum, omnibus palam hæc narrauit: Eram enim captus ab hostibus, qui me circa tibias boiarum his tribus paribus, [pluribus vinctus catenis,] & hanc quam videtis catenam ponderosam collum secus onustum, quodam arcto & longo & supra fundum erecto deposuerant in dolio, ita vt hæc catena quoddam per foramen supradicti vasis foras extracta, cuidam stipiti vicinum vltra parietem stanti fortiter infigeretur. His enim oneribus grauiter depressus, multis etiam insuper deputatus excubiis, tota die & nocte cum lacrymis & gemitu, [implorata ope S. Honorinæ,] Dei & B. Honorinæ cuius ad me memoria delata fuerat, auxilium inuocabam, vt, quæ tantis in necessitate & angustia positis succurebat, mihi misero, infideli, iniusto, ac peccatori sua pietate succurrere dignaretur.

[6] Quid vltra? Placuit Deo & beatæ Virgini meis meriti minimi precibus assensum præbere. Nocte itaque sequenti cum his intentus supplicationibus adfuissem, & sopori sese custodes dedissent; adstitit mihi quædam speciosa Virgo clara cum luce, veste candida, [eaq; apparente] tali me affamine alloquens: Heu tu, inquit, homo, quid a me petis? quid tibi vis faciam? Ego enim cum eius nomen ipsa indicante cognoui, omnem ei, quam patiebar, angustiam, prout iusserat, ex ordine reuelaui. Tum illa, Surge, inquit, festinanter, quia te Domini gratia suffragantibus meritis, e tanta miseria liberauit. Nec mora, a fundo dolij intrepidus prosiliui, [liberatur,] a suo tenore deficientibus vinculis pedum, a collo pariter & ligno, cui infixa erat, ignorantibus ministris, exiliente catena. Cum vero hæc & multa alia, quæ enumerare perlongum duximus, [donat ecclesiæ seruum.] Fratribus super his Deo gratias cum lacrymis referentibus, retulisset, ad propria remeauit, dato ecclesiæ vno de seruis suis tota cum generatione sua, qui in loco sui annis singulis locum dignis cū oblationibus visitaret: quia præ multitudine hostium suorum sæpius Confluentiam aduenire non posse profitebatur.

[7] In illo tempore quidam huius castri vir nobilis, Drogo nomine, quamplures in carcere suo habebat homines vinculatos, Dei & B. Honorinæ, [plures e castro Confluentino vincti liberantur.] quatenus a tot & tantis, quas diu iam passi fuerant sine caussa, miseriis releuarentur, tanta cum assiduitate auxilium deprecantes: quibus in prece persistentibus gratia Diuina non defuit. Ipso sedente supradicto Drogone omni cum familia sua ad mensam, cuncti præter vnum de carcere exiere, ruptis cælesti virtute singulorum vinculis, beatæ Virginis oratorium, laudes Deo pro liberatione sua cantaturi, celeri congressu deposcentes: nec ab vllo conuescentium, quos ante transibant, penitus audiri nec videri potuerunt. Cumque in ecclesiam fuissent ingressi, & tintinnabulorum miraculo grandisonis vocibus miles adhuc prandens exceptus fuisset, audito quod iam dicta Martyr suos captiuos taliter liberasset, haud nihil contristatus ad carcerem concurrit & vnum remansisse inuenit, suos vt consortes assequeretur, alacri cum voce præmonuit, reputans ei vtpote diffidenti, quod aliis discedentibus solus ipse remansisset.

[Annotata]

a In apographo erat annus enormi cum mendo scriptus, 576. An 896 legi debet? Nam Carolus Simplex aduersus Eudonem creatus Rex est anno 893, ast Eudone 3 Ianu. anni 898 vita functo solus regnauit, qui forsan annus aut alius ex seqq. substituendus est.

b Anno 912 baptizato Rollone.

c Legebatur Ingerandus de Bono, aliis Ingelrannus de Boua, siue Botuensis: in Vita S. Godefridi Episcopi Ambianensis 8 Nouemb. Ingelrannus Comes castelli Cociaci, [Ingelrānus de Boua.] pater Thomæ strenui militis, in litteris S. Godefridi Consul Ambianensis, aliis Comes Ambianensis, Princeps de Fara, filius Drogonis Domini de Boua, Vicecomitis Corbeiæ: quæ testimonia congerit Chesneus in genealogia familiarum Guisnensis, Ardrensis, Gandensis & Cociacensis, & de eo agit lib. 6 cap. 2 & in probationibus a pa. 317 ad 325. Sugerius Abbas S. Dionysij in Vita Ludouici Grossi Regis cap. 7 appellat Engeirrannum de Boua virum venerabilem & honorificum egregie, patrem Thomæ de Marna. Floruit ab anno circiter 1080 ad 1118.

d Mater eius Ada de Marla fuit, ac dominij eius hæres, prima Ingelranni vxor, vnde patre adhuc viuo vocabatur Thomas de Marla, eratq; ei præsidium Marla, aliquibus Marna, castellum. [Thomas de Marla.] Ordericus Vitalis seditiosum prædonem appellat: eius rebellionem etiam contra Ludouicum Grossum Regem describunt Sugerius, Guibertus Abbas de Nongento, aliiq; apud Chesneum dicto lib. 6 cap. 3 & in probationibus a pag. 325 ad pag. 336. Floruit ab anno 1096 ad 1130, quo ex vulnere mortuus est.

e An scriptor e monachis Beccensibus?

f Bellimontium, vulgo Beaumont, oppidum ad Oesiam siue Isaram supra Pontisaram, a qua quinque leucis Gallicis circiter distat. De donatione hac an. 1080 facta supra egimus.

g Auctorem huius hitoriæ fuisse coæuum Thomæ de Marna ex tota hac narratione apparet.

DE S. PONTIANA MARTYRE GENVÆ IN LIGVRIA.

[Commentarius]

Pontiana Martyr, Genuae in Liguria (S.)

I. B.

Edita sunt anno ⅭⅠƆⅠƆCXL Officia propria sanctæ Genuensis Ecclesiæ ex Apostolica concessione, Eminentiss. & Reuerendiss. Domini D. Stephani Cardinalis Duratij, Archiepiscopi Genuensis, iussis recognita. Quibus pag. 53 subnectitur Kalendarium Sanctorum, qui in particularibus Genuæ Ecclesiis celebrantur. In hoc ad XXVII Februarij annotatur S. Pontiana Martyr, quæ celebrari dicitur in Ecclesia S. Nicolai de Tolentino; eiusq; illic Caput asseruari. Ceterum qua tempestate mortem oppetierit, quoue loco ac modo, non comperimus, ac ne nomen quidem hactenus alibi legimus.

DE S. CHRYSOGONO CONFESS. GENVÆ IN LIGVRIA,

[Commentarius]

Chrysogonus Confessor, Genuae in Liguria (S.)

I. B.

Kalendario iam citato Sanctorum, qui in particularibus Genuæ Ecclesiis celebrantur, Cardinalis Duratij, Archiepiscopi Genuensis, auctoritate edito, ad eumdem XXVII Februarij diem inscriptus S. Chrysogonus Confessor, qui in Ecclesia Ordinis S. Francisci celebrari dicitur, eiusq; illic Reliquiæ asseruari. Nullum vspiam Chrysogonum Confessorem legi, omninoque illius nominis Sanctum vnicum, qui Aquileiæ martyrio perfunctus colitur in Breuiario Romano die XXIV Nouembris.

DE S. THALELÆO ANACHORETA IN SYRIA,

CIRCA ANNVM CCCCLX.

Commentarius præuius.

Thalelaeus anachoreta in Syria (S.)

G. H.

[1] Gabala vrbs Episcopalis fuit Syriæ sub Laodicea metropoli, Antiochiam inter & Tripolim, ad mare Syriacum e regione Cypri insulæ, πόλις Γαβάλων infra in Actis S. Thalelæi apud Theodoretum & in Menæis Græcorum dicta: a qua vicesimo stadio dißita erat habitatio S. Thalelæi, [Prope Gabala vrbē Syriæ] cuius natalem XXVII Februarij celebrant Græci in suis Menæis & Vitis Sanctorum a Maximo Cytheræo editis, hoc prolato encomio: Eodem die memoria S.P.N. Thalelæi Confessoris. Cilix hic gente, asceticam vitam amplexus, [vixit S. Thalelæus,] ad vrbem Gabalorum venit: a qua collem quemdam viginti stadiis distantem occupauit, in quo dæmonum erat delubrum: ibique pertenui mapali fixo, egregie seipsum religiosis exercuit laboribus, ieiuniis, inquam, & vigiliis, aliisque afflictationibus extenuans corpus. Vnde in dicto habitantes delubro dæmones, plurimis eum terriculamentis perturbabant, quos fœde pudefactos dimisit, irrisa eorum imbecillitate. Dein maiores appetēs labores, derelicta hac casa, cellam angustissimam, nec corporis magnitudini respondentem, ædificauit: in quam ingressus, frontem genibus adfixam tenuit, ac decennio ibi pie sancteque exacto in pace obdormiuit. Hæc ibi. Additur in Menæis hoc distichon.

Θαλέλαιος φαιδρὸς ἥκει πρὸς πόλον,
Θαλοῖς ἐλαιῶν, ἀρεταῖς ἐστεμμένος

Thalelæus splendidus cælum ingreditur,
Virtutibus, tamquam oliuarum ramis, coronatus.

[2] Vixit S. Thalelæus seculo Christi quinto cum Theodoreto Cyri in eadem Syria Episcopo, [laudatus a Theodoreto:] qui eius Vitam scripsit cap. 28 Philothei editi in Vitis Patrum lib. 9, & Græcolatine tomo 3 operum Theodoreti cum noua versione Sirmondi. Asserit autem Theodoretus se ea narrare, quæ oculis ipse suis spectarit. Sed necdum obierat S. Thalelæus, cum hanc religiosam historiam Theodoretus ante annum CCCCL ederet, vt qui post synodum Calchedonensem, cui interfuit admodum senex, non diu vixisse videatur.

[3] Vita Abbatis Thalelæi Cilicis narratur a Ioanne Moscho cap. 59 Prati spiritualis, siue libri 10 de Vitis Patrum his verbis: Abbas Petrus Presbyter eiusdem monasterij S.P.N. Sabbæ narrauit nobis de Abbate Thalelæo Cilice, [an idē qu a Moscho relatus?] quod sexaginta annos transegisset in vita monastica numquam flere desistens, dicensque iugiter: Tempus hoc nobis ad pœnitentiam indultum est, & valde requiretur a nobis, si illud neglexerimus. Ad quem locum annotat Rosweydus, videri verisimilius hunc eumdem esse cum Thalelæo Theodoreti, quia vterque Cilix & idem de pœnitentia dictum habent. Theodoretus eum vidit, & Moschus audiuit narrari ex Petro: sic tempora conuenire possunt. Adde non dici Petrum dixisse, quæ vidit: & potuit ipse ea ex relatione aliorum, aut ex historia religiosa Theodoreti a selecta narrasse. Floruit Ioannes Moschus seculo VI & VII, a quo Vitam S. Ioannis Eleemosynarij anno ⅠƆCXVI defuncti scriptam fuisse testatur Leontius in huius Actis XXIII Ianuarij. Huius relationi spectatis & tempore & genere exercitationis apud ipsos monasterij S. Sabbæ religiosos ascetas magis noto, potius congruit, [nisi hic statuatur a Cyrillo in Vita S. Euthymij cōmendatus:] si dicatur Thalelæus a Moscho indicatus esse, cuius Cyrillus in Vita S. Euthymij Magni Abbatis 20 Ianuar. cap. 11 pag. 313 num. 70 meminit his verbis: Sunt ergo illa quoque narranda, quæ mihi Ioannes, Silentiarius, inquam & Episcopus, & Thalelȩus Presbyter (ij autem adhuc in Laura B. Sabbæ se exercentes adsunt) tradiderunt. Hæc Cyrillus in illa Vita circa annum ⅠƆLIV conscripta: quo tempore Leontius erat Hegumenus monasterij S. Euthymij, cui anno ⅠƆLVI succeßit Gerontius Medabensis, qui narrauit Ioanni Moscho & Sophronio Sophistæ necem anachoretæ se spectante a Saraceno interempti, & vindictam mox ab aue sumptam. Quæ Moschus tradit cap. 21, ac nos retulimus 19 Febru. pag. 134 num. 8 ob Sanctos Martyres, qui a Saracenis in Palæstina occisi isto die coluntur. Hæc de illis anachoretis, nomine Thalelæi appellatis, siue singuli sint diuersi, siue pro vno habiti.

[4] Alius est Thalelæus Martyr inscriptus Græcorum Menæis XX Maij, [alius Thalelæus Martyr,] cuius martyrio relato libro 1 Viridarij sacri Raderus noster, vnum eumdemq; censuit & hunc Martyrem, & anochoretas tam a Theodoreto quam Moscho relatos: quos omnes diuersos postea statuit in suis ad Menæa obseruationibus necdum editis, & Martyr vixit sub Numeriano Imperatore, aliis multo antiquior. Alius fuit Thalelæus Archiepiscopus Thessalonicensis, [alius ex nauta anachoreta.] cuius detestabilem mortem describit Moschus cap. 43. Alius ab eodem Moscho refertur ca. 91 Thalelæus, ex nauta anachoreta, qui præsciuit suam mortem. Hinc liquet nomen Thalelæi fuisse pluribus commune, nec debere acta vnius facile alteri applicari.

VITÆ EPITOME
ex Philotheo Theodoreti cap. XXVIII.

Thalelaeus anachoreta in Syria (S.)

Avctore Theodoreto.

[1] Neque Thalelæi silebo narrationem, est enim plenum miraculo spectaculum. [S. Thalelæus prope Gabala] Non solum autem alios audiui narrantes, sed etiam ipse vidi admirabile & præter opinionem spectaculum. Nam cum viginti stadiis procul a Gabalis, (ea est autem vrbs parua & elegans) tumulum quemdam occupasset, in quo erat delubrum dedicatum dæmonibus, & quod ab iis, [cellā iuxta dæmonum delubrum statuit:] qui iam erat antiquitus impij, multis honorabatur sacrificiis, paruum quoddam fixit tugurium. Sceleratos autem illos & execrandos perpetuo colebant, vt dicebant, magnam eorum crudelitatem sacrificiis placare adnitentes. Multis enim perniciem afferebant, & iis qui accedebant, & iis qui erant vicini: nec solum hominibus, sed & asinis, & mulis, & bobus, & ouibus, non cum bestiis bellum gerentes, sed per eas quoque hominibus tendentes insidias.

[2] Tunc ergo cum eum vidissent aduenisse, perterrere quidem conabantur, sed non poterant, cum & eum muniret fides, [ab iis oppugnatur, arboribus deiectis:] & pro eo pugnaret gratia. Rabie itaque & furore repleti, in eas quæ tunc illic plantatæ erant arbores fecerunt impetum: in illo autem tumulo multæ erant ficus & oleæ, quæ florebant. Ex iis dicunt plus quam quingentas repente fuisse euulsas: audiuique plures vicinos agrestes id narrantes, qui olim quidem detinebantur caligine impietatis, per eius autem doctrinam & miracula acceperunt lucem Dei cognitionis. [at vicinis ad fidem conuersis] Quoniam autem cum hoc fecissent perniciosi & scelerati dæmones, non expulerant athletam philosophiæ, rursus in eum alias parauere machinas. Noctu enim vlulantes, & lampades ostentantes, conabantur perterrefacere, [noctu inquietatur:] & eius mentem perturbare. Vbi autem risit omnes eorum insultus, eo postea relicto effugere.

[3] Is autem cum duas rotas construxisset, quæ duorum cubitorum habebant diametrum, asseribus non inter se compactis, sed disiunctis & separatis, ambas rotas coniunxit. Deinde cum intus sedisset, & cuneis & clauis disiunctas illas confixisset tabulas, sub dio rotam appendit, tribus aliis altis lignis in terram defixis, [In angusta cista rotis duabus compata] & superioribus eorum initiis aliis lignis commissis, & in eorum medio duplici illa rota alligata, & sublime elata. Huius autem spatium quidem quod est interius, habet quidem cubitorum duorum altitudinem, cubiti vero latitudinem. In eo sedens vel potius suspensus, annis iam fuit decem perpetuis. [annis 10 inclusus viuit:] Cum autem corpus habeat maximum, neque sedens quidem potest collum erigere, sed semper sedet incuruatus, genibus habens affixam faciem.

[4] Ad eum cum venissem, inueni quidem eum ex Euangeliis colligentem vtilitatem; eum autem interrogaui, cupiens scire caussam illius noui vitæ instituti. Ille autem Græca lingua vsus, erat enim Cilix genere, [eligit hic pati, vteuitet pœnas æternas:] Ego, inquit, multis peccatis obnoxius, & credens suppliciis, quorum minæ sunt intentatæ, hoc vitæ genus excogitaui, hoc agens vt castigetur corpus pœnis mediocribus, vt eripiar a magnitudine earum quæ exspectantur. Sunt enim illæ grauiores non solum quantitate, sed etiam ipsa qualitate: sunt enim inuoluntariæ. Quod autem ab inuito fit, id est valde molestum: quod autem est voluntarium, etiamsi sit laboriosum, minorem affert dolorem: spontaneus enim labor est, non violentus. Si his ergo, inquit, paruis molestiis minuero ea quæ expectantur, hinc magnum lucrum referam. His auditis, eius ingenij solertiam valde sum admiratus, quod non solum vltra constituta scammata, seu septa decertaret, aliaque de suo excogitaret certamina; sed quod eorum etiam caussas sciret, & alios doceret.

[5] Iam vero multa quoque miracula per eius preces fieri dixerunt accolæ, non solum hominibus, sed etiam camelis, & asinis, [miraculis & curationibus claret:] & mulis curationem per eum adipiscentibus. Hinc vniuersa illa gens, quæ impietate detinebatur, paternum quidem abnegauit errorem, diuinæ autem lucis accepit splendorem. His vtens administris, & delubrum dæmonum diruit, & maximam ædem excitauit victoria insignibus Martyribus, iis qui dij falso nominabantur, [Martyribus ædem erigit.] Diuos opponens mortuos. Horum concedatur intercessionibus, vt hic cum eadem victoria certaminum terminum occupet, & nos ab his & illo adiuti, simus vehementes amatores certaminum philosophiæ.

DE S. ONESIMA VIRGINE.

[Commentarius]

Onesima Virgo (S.)

G. H.

Onesimum Episcopum Ephesiorum, ac Martyrem, ab Apostolo Paulo laudatum, celebrauimus XVI Februarij, [Tres Sancti, dicti Onesimi:] ad cuius Vitam etiam egimus de alio Onesimo Martyre Leontino in Sicilia, qui colitur XXXI Iulij. Alius ab his est S. Onesimus Episcopus Suessionensis in Gallia: cuius sacræ reliquiæ adseruantur Duaci in Belgio in æde S. Amati, earumq; venerationi dicatus est dies XIII Maij. Quin & nomen illud ad fæmineum sexum translatum est, ac sancta Virgine illustratum. [alia Onesima Virgo colitur 27] In antiquo Martyrologio MS. quod adseruatur Coloniæ apud Patres Carmelitas, inter selectos Sanctos, qui pauci singulis diebus referuntur, ista leguntur XXVII Februarij: Ipso die S. Onesimæ Virginis. Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum ita habet: Ipso die B. Onosimæ Virginis. Eadem habentur in Martyrologio cum Doctrinali Clericorum anno eodem impresso. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 impresso solum ista tradit: Onesimæ Virginis. Maurolycus Abbas Messanensis in Sicilia & Felicius XXVIII Februarij referunt Onesimam & Ruffinam Virgines. [& 28 Feb.] Colitur seorsim in reliquis Martyrologiis Ruffina XXVIII Februarij. Hæc de antiqua S. Onesimæ veneratione hactenus nacti sumus. Ceterum quo tempore aut loco vixerit, necdum legimus.

DE S. EVCHARIO EPISCOPO TRAIECTENSI IN BELGIO.

SECVLO VI

[Commentarius]

Eucharius Episcopus Traiectensis in Belgio (S.)

Avctore I. B.

[1] Traiecti ad Mosam, ciuitate Belgij antiqua ac nobili, decimus a S. Seruatio, qui Sedem illuc Atuatuca Tungrorum transtulit, [S. Eucharius 10 Traiect. Ep.] Episcopus fuit S. Eucharius; XIX a S. Materno, S. Petri Apostoli discipulo, qui inter Treuirorum Antistites tertius, Tungrorum primus numeratur. Omnium qui Traiectensi, quiq; antea Tungrensi Ecclesiæ præfuerunt, celebratur Traiecti officio duplici memoria VI Februarij, vt ad eum diem diximus: [colitur cū ceteris 6 Febr.] omnes enim in Sanctorum tabulas relati. Seorsim autem singulorum, diuersis diebus, In eadem Ecclesia aliisue, solennitas agitur, aut saltem in Martyrologiis & Calendariis leguntur nomina. S. Eucharius diei XXVII Februarij adscriptus. Ita Kalendarium Sanctorum diœcesis Leodiensis ante plures annos Leodij excusū: [seorsim 27.] S. Eucharius Episcopus Traiectensis. Ferrarius in Catalogo generali SS. Traiecti ad Mosam S. Eucharij Episc. Tungrensis & Traiectensis. Idem tamen Ferrarius die præcedenti ita scripserat: Eodem die memoria B. Eucharij Episcopi XIX Tungrensis.

[2] In tempore aßignando, quo is Traiectensem Cathedram tenuerit, [quando sederit,] fœde hallucinatur, vt solet, Ioannes Placentius: Antistes creatus est, inquit, anno salutis ⅠƆXLIX. Ægidius Bucherius noster in Chronologia Episcoporum Traiectensium, addita tomo I Ioannis Chapeavilli, statuit S. Falconi succeßisse Eucharium anno ⅠƆXXXII, mortuum ⅠƆXXXVIII. Eum sequuntur Autbertus Miræus in Fastis Belgicis & Claudius Robertus in Gallia Christiana. Ostendimus XX Februarij S. Falconem deceßisse circa annum ⅠƆXII. Qui ei suffectus S. Eucharius, quamdiu sederit non liquet. Successor eius S. Domitianus Aruernensi concilio anno ⅠƆXXXV interfuit: antea igitur obierat S. Eucharius, [& quamdiu?] sed quanto antea tempore, haud diuinamus.

[3] Magis etiam res ab eo gestæ ignorantur, quam Sedis tempus. Placentius hominem auitæ nobilitatis ac solidæ perfectionis ait fuisse: probabili coniectura. Ægidius a Leodio, [gesta eius ignoratur.] Aureæ vallis monachus ex notione nominis, quod bonam gratiam significat, eius commendandæ virtutis principium ducit, ita scribens ad cap. 31 Harigeri Abbatis de Episcopis Tungren. Traiect. Leod. Bonæ porro gratiæ baiulator nomine, æmulatorque operatione B. Eucharius, nonusdecimus extitit Episcopus: & III Calend. Martij ab Angelis creditur inter choros suorum consacerdotum & Confessorum coronatus esse, qui sancte & iuste viuendo studuit omni die offerre holocaustum Domino, non ex pecore alieno, sed ex corpore proprio.

DE S. COMGANO ABBATE GLINNVSSENSI IN HIBERNIA.

ANTE AN. ⅠƆLXIX.

[Commentarius]

Comganus, Abbas Glinnussensis in Hibernia (S.)

I. B.

[1] Hiberniensia duo Martyrologia, quorum ecgrapha, R. P. Ioannis Colgani humanitate, adepti sumus, alterum Mariani Gormani Abbatis Lugmudensis, Tamlactense alterum, [S. Comganus colitur 27 Febr.] XXVII Februarij memoriam exhibent S. Comgani de Gleann-ussen, siue Glinnussen. Alios citat idem Colganus Fastos, quibus Sancti huius Comgani inscriptum sit nomen: alios item duos eiusdem nominis Sanctos memorat, quorum vnus die 2 Augusti, alter 13 Octobris colatur. Notat autem, Comdanum quoque appellari, siue Hibernice Comdhan; quia litteræ g & d, addita adspiratione h, eumdem in Hibernica lingua, vt ait, sonum efficiunt. Percelebre autem scribit olim fuisse Glinn-ussense monasterium in Occidentalis Lageniæ finibus. [vbi Abbas?]

[2] Quidam Sanctum hunc Comganum S. Columbæ Abbatis Hyensis sorore natum autumant: quod Colganus refellit, hoc præcipue argumento, [quando vixerit?] quia cum S. Comganus senex obierit, ei tamen animam agenti adstiterit S. Ita Virgo, siue Ida; quæ ipsa mortua traditur anno Christi ⅠƆLXIX, cum esset tunc S. Columba solum XLVI annorum; parum credibile videatur, sororis ipsius filium iam ante grandem natu fuisse. Nobis tamen non liquet, prouecta ætate deceßisse S. Comganum, neque acta eius vlla profert Colganus, nisi illud vnicum, quod cap. 3 nu. 11 Vitæ S. Itæ, quam XV Ianuarij edidimus, ita narratur:

[3] Sanctus Abbas Comganus, cum sciret suæ remunerationis tempus aduenire, rogata est a se S. Ytha, vt veniret ad eum, & dixit ei Comganus: En moriar hac infirmitate citius; & rogo te in Christi nomine, vt ponas manus tuas super labia mea, & claudas os meum in hora dormitionis meæ. Scio enim ab Angelo Dei, super quemcumque morientem imposueris manus tuas, [S. Itæ sanctitatē per Angelum cognoscit,] quod Angeli Domini illico animam eius deducent in regnum. Dixit ei sancta Virgo: O Pater sancte, quid tu dicis? Peccatorem hominem oportet hoc verbum dicere. Magna est merces tua apud Deū, & tu gloriosus eris inter Sanctos Dei. Quid indiges me? Dixit S. Comganus. Vere dico propter hoc quod ego petij, nullus dæmon ad iter nostrum appropinquare audebit, vel nos vllo modo accusare. Interea vir sanctus Comganus de hoc seculo inter choros Angelorum sanctorum migrauit, & quod petiit, [quæ pie mortuo oculos claudit.] perfecit S. Ytha.

DE S. STEPANO CONSANTINOPOLIT. ACCVBITORE MAVRICII IMPERATORIS,

Post an. ⅠƆCXIV.

Sylloge historica.

Stephanus Constantinopolitanus, Accubitor Mauricii Imperatoris (S.)

Avctore G. H.

[1] Cvm Basiliscus, Zenone Imperatore pulso, Imperium Orientale occupasset, Consulatum ipse geßit cum Harmatio, siue Armatio, aut Armato, nepote suo, quem τὸν ἴδιον ἀνέψιον appellat Theophanes. Hunc ille Thraciæ Ducem præterea ac Magistrum militiæ constituit, [Quæ loca CP. apossessore Harmatio Duce fuerunt appellata;] & cum vniuerso exercitu & plebe Constantinopolitana aduersus Zenonem misit. Sed eum Zeno muneribus corruptum in suas attraxit partes, pollicitus militarem præfecturam perpetuam, eiusq; filio Cæsaream dignitatem. Verum recuperato Imperio cum Harmatium militiæ Magistrum constituisset, ac filium eius Basiliscum Cæsarem creasset, quasi completis conditionibus iureiurando ante sancitis, eumdem Harmatium obtruncari iußit, ac filium Lectorem ordinari, qui postmodum Cyzicenæ vrbis Episcopus fuit. Ab hoc Harmatio loca nonnulla appellata testatur Georgius Codinus libro de Originibus Constantinopol. pag. 47 his verbis: Τὰ δὲ Αρματίου. ὀικος ἦν Αρματίου Μαγίστρου τοῦ ὀικείου ἀνθρώπου Ζήνωνος, ὃς καὶ προσέδωκε τὸν στρατὸν ἀντάραντος Βασιλίσκου κατὰ Ζήνωνος, ὑπὲρ οὖ καὶ ἀνηρέθη προτοπῇ Ζήνωνος. Harmatij autem ea loca dicuntur, vbi erat domus Harmatij Magistri, qui fuit vir domesticus Zenonis, cui & prodidit exercitum Basilisci, qui se Zenoni opposuerat. Qua de caussa & Zenonis iussu interemptus est.

[2] In his Harmatij locis suas habuit posseßiones S. Stephanus, quem Græci in Menæis magnis & Vitis Sanctorum a Maximo Cythæreæo editis, XXVII Februarij celebrant his verbis: [in iis S. Stephanus exstruxit Gerocomium:] Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Στέφανος, συστησάμενος τὸ γεροκομεῖον τῶν Ἀρματίου, ἐν εἰρήνῃ τελειουται. Eodem die S. Stephanus, qui Gerocomium in locis Armatij constituit, in pace obdormiuit. Eadem in adiuncto disticho explicantur.

Γήρει Στέφανος πρύτανις ζωῆς πόρου, Ὅνπερ θανὸντα πρύ τανις στέφους στέφει.

Senibus Stephanus procurat vitæ annonam.
Stephanum a morte procurator cæli corona cingit.

[3] Quo tempore & qua vitæ conditione floruerit S. Stephanus, indicat memoratus Codinus eadem pag. 47 his verbis: Τοὺς δὲ κριοὺς τὴν κινστέρναι, καὶ τὸ γηροκομεῖον, καὶ τὸ λοῦμα, τὸ ὂν εἰς τὰ Αρματίου, ἐκτισε Στέφανος, παρακοιμώμενος Μαυρικίου τοῦ Βασιλέως, μετὰ δώδεκα Χρόνους τῆς βασιλείας ἀυτοῦ. Cisternam cognomine Arietariam, & Gerocomium, [& alia ædificia] & balneum, quod est in locis Harmatij, extruxit Stephanus, Mauricij Imperatoris Accubitor, duodecim annis post eius Imperium, ergo anno Christi ⅠƆCXIV. [anno 614,] Nam anno ⅠƆCII Indict. VI die XXVII Nouemb. feria III Mauricius interemptus fuit. In MS. Regis Galliæ dicitur παρὰ κοιμώμενος ἐπὶ Μαυρικίου, reliquis omißis, quæ constanter in quinque aliis MSS. habentur. Fuit igitur Accubitor aut mensæ ipsius Mauricij, [ante Accubitor Mauricū Imp.] aut certe sub Mauricio officio Accubitoris fungebatur. Ita apud Theophanem anno IV Imperij Leonis Isaurici filius eius Constantinus Copronymus, anno præcedente natus, ἐν τῷ τριβουναλίῳ τῶν ιθ᾽ Ἀκουβίτων, in tribunali XIX Accubitorum, accepit coronam, consuetas orationes peragente B. Germano Patriarcha. & anno Imperij XIII Leo Isauricus silentium contra sanctas & venerandas imagines celebrauit in nouemdecim Accubitorum tribunali, Σελέντιον ἐκρότησεν ἐν τῷ τριβουναλίῳ τῶν ιθ᾽ Ἀκουβίτων.

DE S. BALDOMERO SVBDIACONO LVGDVNI IN GALLIA,

CIRCA ANNVM ⅠƆCLX.

Commentarius præuius.

Baldomerus, Subdiaconus Lugduni in Gallia (S.)

G. H.

[1] Inter Sanctos, quos celeberrima Galliæ vrbs Lugdunum veneratur quamplurimos, est S. Baldomerus Subdiaconus, aliis Baldimerus, Baldomeres & Baldemeres appellatus, Gallice S. Garmier, aut S. Germier. Eius nominis non ignobile visitur oppidum ab vrbe Lugduno itinere diei dißitum, in confinio montanorum & campestrium Sequanorum: [S. Baldomeri oppidum,] cuius suburbana illustria reddit fons aluminosus, vicinis Font-foule dictus. In hoc oppido magna cum veneratione adseruatur brachium S. Baldomeri: reliquum sacrum corpus, [reliquiæ sacræ,] quod olim in Lugdunensi basilica monasterij S. Iusti, vbi post vitam sancte peractam migrauit ad Christum, in summa veneratione fuerat, seculo superiore, dum immanis hæreticorum rabies ibidem sæuiret, cum aliis Sanctorum reliquiis abiectum atque disperditum fuisse, indicauit nobis datis ea de re litteris Petrus Franciscus Chiffletius e Societate nostra, [epitome Vitæ,] vir in antiquis monumentis eruderandis sagacißimus: cuius itidem industria acceptam Vitæ epitomen e MS. codice S. Iusti descriptam damus. Eamdem habuit Theophilus Raynaudus noster sibi a V. C. Mauricio de Frenouil Serenißimæ Dombarum Principis Consiliario communicatam, atque Indiculo Sanctorum Lugdunensium inseruit, sed stylo paßim comptiore, nonnullisq; ex sanctis Patribus adiunctis, quibus Acta illustrat, & lectorem sacris monitis instituit.

[2] Natalis S. Baldomeri celebratur XXVII Februarij, quo die plerisque Martyrologiis post eius obitum scriptis memoria eius inserta est, [natalis 27 Februarij.] scilicet quæ extant aut manu exarata aut typis cusa, Bedæ, Vsuardi, Notkeri, Adonis, Bellini, Maurolyci, Galesinij, Felicij, Canisij, eadem vbique verborum phrasi, quæ ita in Martyrologio Romano detinetur: Lugduni S. Baldomeri viri Dei, cuius sepulchrum crebris miraculis illustratur. Saussaius in Martyrologio Gallicano, eximio eum encomio celebrat, sed ex epitome Vitæ desumpto. Die XXVIII Februarij inscriptus est MS. Vltraiectino S. Mariæ.

[3] Est Subdiaconus ordinatus a Gaudrico, aliis Gauderico, & Canderico, Episcopo Lugdunensi, qui Concilio Cabilonensi sub Chlodoueo II habito circa annum ⅠƆCL præsedit, [tempus vitæ sub Gaudrico Episcopo.] existente tunc Abbate S. Iusti Viuentio, quem Gaudrici in episcopatu successorem fuisse tradunt Paradinus lib. 2 historiæ Lugdunensis cap. 15 & Demochares: at Ioannes Chenu & Claudius Robertus Viuentium Gaudrici decessorem statuunt, & quidem ex Abbate S. Iusti creatum, quod ex hisce Actis refellitur. Interim ex horum ætate, quo tempore S. Baldomerus vixerit, licet pronuntiare.

VITÆ EPITOME
ex MSS. eruta a Petro Francisco Chiffletio Societatis Iesu.

Baldomerus, Subdiaconus Lugduni in Gallia (S.)

BHL Number: 0899

Avctore Anonymo. ex MSS.

[1] Beatus famulus Christi Baldomerus, intra Gallias natus, apud Lugdunēsium vrbem extitit habitator. Et dum in Dei nomine ab adolescentia in Christi cultu, [S. Baldomerus in vestitu modestus,] & bonis operibus permaneret, vultum semper & gressum simplicem gessit. Nam in vestitu, & calceamento vilis apud homines videbatur; quod dignum & pretiosum post eius obitum esse cognouimus. Ille quotidie assiduis precibus Dominum benedicebat, diurnis & nocturnis horis dicens: In nomine Domini, Deo gratias semper. Quod omnes ita dicere commonebat, [Deo gratias continuas agit:] quasi dignus pastor; vt intentissime vnusquisque Deo deberet referre maximas gratias. Nam fideles Christi quasi lectioni intenti, ista in suo corde recondentes, ad eius exemplum, Christum benedicere non cessabant.

[2] In primis fere annis in adolescentia & iuuentute faber ferrarius fuit: quod magisterium ita digne peregit, [faber ferrarius sua pauperibus largitur:] vt quantacumque vtensilia sibi necessaria ad hoc opus exercendum habebat, in pauperum necessitates pro amore Domini dispensaret. Tunc igitur ista fideliter agens, quasi miles Christi, & fortis pugnator, aciem hostis… inimici, intentis ad Dominum precibus, superabat. O virum beatum, Baldomerum, in quo numquam dolus apparuit! Fuit semper castitate integer, in amicitiis verus, in caritate benignus, in lectione intentus, in vigiliis sollicitus, [quibus virtutibus excelluerit:] in eleemosynis promptus. Sermo autem eius fuit ad Dominum benedicendum assidue salsus, ad inimici superbiam repellendam astutus, ad confabulationem Fratrum lætus & eruditus: nulla illi omnino vanitas, nullum mendacium dominabatur: & castigationem in omnes pie & perfecte gerebat.

[3] Quodam autem tempore cum venisset vir Viuentius Abbas, ad orationem in vico quodam, qui Auditiacus vocatur, & ingressus fuisset, memoratum famulum Christi Baldomerum in vilissimo vestitu & calceamento ibidem orantem inuenit. [a S. Viuentio] Sed cum apud ipsum cœpisset habere colloquium, & inquireret quis esset, sensit per Spiritum sanctum, Dei fidelem esse ministrum, sicque eum secum vsque ad suam domum lætus adduxit. [honoratur:] Deinde postea in monasterio S. Iusti Lugdunensis, in quo ipse positus erat Abbas, [in monasterio S. Iusti degit:] permanere constituit: in quo loco ita semper vitam beatam duxit, vt quidquid ei Dominus a quibuscumque personis Deum timentibus transmittere dignabatur, omnia in pauperum expenderet eleemosynis: lectionem Euangelij perscrutans, nullam curam adhibens de postera die quid haberet; verba autem quæ paullo ante memorauimus, assidue dicens, In nomine Domini, Deo gratias semper, vsque in finem sine intermissione vsitauit.

[4] Et cum ista semper pro Dei amore fideliter exerceret, & fama eius in omnibus bonis operibus lōge lateque quotidie cresceret, a sancto ac beatissimo Gaudrico iam dictæ vrbis Papa, [Subdiaconus ordinatur:] licet inuitus, ad subdiaconatus implendum officium est benedictus: cuius manus iam dictus vir Dei cum lacrymis osculabatur, dices, ne ipsi hoc imponeret, & se indignum esse vociferabatur suscipere tale ministerium.

[5] In eodem vero monasterio S. Iusti cellulam, in qua habitaret, vilem elegit: in qua habitatione dum esset, tantam ei Dominus dignatus est donare gratiam, vt aues cæli a nullo hominum captæ, aut comprehensȩ, iuxta consuetam horam refectionis, [aues cæli familiare: habet:] in eius manibus cibum venirent assidue sumere: quas cum reficiebat, ita vir Dei monebat, dicens; Reficimini, & Domino cæli benedicite semper. Interea tamen pro iam dicta vrbe quotidie, & omnibus commorantibus in ea, ac memorato Abbate ad Dominum preces fundebat cum lacrymis, vt ipsis ingressum paradisi aperire dignaretur.

[6] Et cum eū Dominus de hac luce recipi iussit, tantam ad memoriam eius dignatus est conferre salutem, vt si quis ad sepulturam beati viri ægrotus adueniret, & fideliter ibidem exoraret, [a morte claret miraculis.] a quacumque infirmitate fuerat possessus, statim sanus abscederet, & qui tunc putabatur in corpore esse inferior gradu, iam cognoscitur in spiritu esse superior & virtute, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & potestas, laus, virtus, & gloria in secula seculorum. Amen.

DE S. ALNOTHO EREMITA MARTYRE IN ANGLIA,

CIRCA AN. ⅠƆCC

Sylloge historica.

Alnothus eremita, Martyr in Anglia (S.)

Avctore I. B.

[1] Northamptona vrbs est Angliæ, ad Antonam (siue Aufonam, vt mauult Cambdenus) fluuium sita: vnde vrbs accepisse nomen videtur, ac fecisse ipsa amplo Comitatui, qui in ipso fere meditullio Angliæ positus. Altius paullo versus eiusdem fluuij fontes, secundum viā Prætoriam, [S. Alnothi reliquiæ Stovvæ in Northamptonia:] vt tradit citatus tam Cambdenus pag. 376 editionis Londinensis anni 1607, Wedon iacet, Merciorum Regis Wolpheri olim regia, in monasterium ab eius filia Werburga, sanctissima Virgine, conuersa. Haud inde procul Stowa, vulgo Stow, vel Stowe, vicus cernitur in huius Comitatus tabula apud Cambdenum ac Spedum, in cuius vici ecclesia reliquiæ olim S. Alnothi seruatæ fuere. Is S. Wereburgæ armentarius primum, dein anachoreta propinquo in saltu, vbi a latronibus trucidatus, Martyr habitus est.

[2] Edidimus III Februarij Vitam S. Wereburgæ, olim a Cambdeno ad Heribertum Rosweydum nostrum transmissam, scriptamq; nisi nos coniectura fallit, a Iocelino, siue Goscelino. In ea cap. 3 nu. 12, quidquid hactenus de S. Alnotho compertum, narratur his verbis: Quantæ autem humilitatis fuerit Wereburga, [is S. VVereburgæ armentarius,] quantæ etiam apud Deum sublimitatis, in eodem loco Wedunensi aliis confirmatur indiciis. Erat illi armentarius, vir piæ conuersationis, &, quantum licuit sub humana seruitute, sanctæ vitæ, qui & suis locis fama meritorum perpetuatur ac recolitur festiue, Alnotus nomine. Hunc villicus Dominæ cum forte laniaret cruentissimo verbere, & ille omnia in Dei nomine toleraret mansuetissime; almæ Virginis compassio non ferens dolorem, [iniuste a villico verberatus,] proruit ad pedes indignos lanistæ, clamans cum prece & increpatione: Parce pro Dei amore; quare excarnificas hominem innocentem, apud altissimum Inspectorem omnibus nobis, vt credo, [diuinitus vindicatur:] acceptiorem? Cumque ille vel præ furore vel præ superbia tardius flecteretur; continuo dura ceruix & torua facies, superna indignatione in terga illi reflectitur. Sic demum, quod magis debuerat, ipse ad pedes Dominæ prouoluitur, & veniam, quam insonti negauerat, suo reatu cum lacrymis deprecatur.

[3] Vir autem memoratus iacet ad Stowam vna legia a Buccabriue: [fit Eremita:] quem in silua anachoreticam vitam ducentem latrunculi martyrizauerunt, & diuina signa Deo acceptabilē, [occiditur a latronibus:] vti celebratur, prodiderunt. Pro Buccubriue erat in MS. mendose Vccabrue expressum, duabus litteris b & i extritis. Videtur is locus esse, qui apud Cambdenum in tabula Northamptoniæ Biabrook dicitur, apud Spedum Bugbrok. In Monastico Anglicano inter Donationes factas Dauentreensi Prioratui in agro Northamptonensi, (qui Prioratus non procul Weduna distat) mentio fit manerij & ecclesiæ de Braybrok: an idem is locus sit, qui Biabrook, Bugbrok, Buccabriue dicitur, nolim coniicere.

[4] Agit de Alnotho in Floribus Vitarum SS. Angliæ Hieronymus Porterus in Vita S. Werburgæ; Stowæ tamen & Buccabriuæ non meminit: [laudatur a scriptoribus:] quem autem Vitæ S. Wereburgæ scriptor villicum Dominæ vocat, a quo vir sanctus inique & atrociter verberatus; ipse Prætorem, siue Bayliuum appellat. Meminit quoque Alnothi Capgrauius in eiusdem S. Wereburgæ Vita, vbi ista habet: Armentarius tandem ille in silua quadam anachoriticam ducens vitam a latronibus martyrizatur. De eodem Sancto Nicolaus Harpsfeldius in histor. Ecclesiast. Angl. seculo 7 cap. 23 ita scribit: Fuit etiam hoc seculo Alnothus anachoreta, qui in solitudine a latronibus cæsus est.

[5] Inscripsit S. Alnothum Martyrem Ioannes Wilsonus Martyrologio Anglicano ad XXVII Februarij: quem secutus Ferrarius in nouo SS. Catalogo, In Anglia, inquit, S. Alnothi Martyris. Ast idem Wilsonus in posteriore Martyrologij sui editione ad XXV Nouembris retulit; [27 Feb. an 25 Nouēb. colatur, an alio die, incertum:] nulla reddita cur mutarit ratione. Et si nobis minime constet quo die agi illius anniuersaria memoria soleat, maluimus e duobus a Wilsono propositis diebus priorem eligere, quod eodem hoc mense Vitam dederimus S. Wereburgæ, quam consulere lector poßit. Vnum illud vtrobique nobis in Alnothi elogio apud Wilsonum non probatur, quod in Elyensi tractu eum solitariam egisse vitam scribat, cum diserte in loco Wedunensi, aut circa eum, illa crudeli villico inflicta diuinitus pœna dicatur, sanctæq; Virginis intercessione depulsa: constat autem in Northamptonensi Comitatu esse Wedunam, licet in Elyensi quoque cœnobio habitarit S. Wereburga.

[6] An pro Fidei alteriusue Christianæ virtutis defensione occubuerit S. Alnothus, non satis constat, et si martyrizatus dicatur. Sed, quod sæpenumero alibi inculcauimus, [an vere Martyr?] sæpe qui innocentes occisi ab impiis, et si non odio religionis, tamen si prodigiis deinde illustres extitere, honorifica Martyrum nomenclatione dignati sunt. Ita S. Meinradus XXI Ianuarij, S. Mengoldus VIII Februarij, S. Rumoldus 1 Iulij. At quandoque profligatæ vitæ homines, quod insolitum virtutum splendorem ferre non possent, innocentibus manus intulerunt: aut quod iis diuina dona fauoremq; Numinis inuiderent, vt Cainus Abeli, quem vere ac proprie Martyrem extitisse nemo facile negauerit. Quidam quod morbos precibus curarent, aliaq; facerent miracula, aut ob eximiam sanctimoniam concursu hominum frequentarentur, proptereaq; eorum donariis locupletes existimarentur, interempti ab iis qui ipsorum rebus inhiabant: qua ratione ipsorum cædes a Dei cultu promanasse censeri potest, qui illis iis fraudi ne sit vitam ideo posuisse, coronam ipsis martyrij impertitur. Cultus alioquin S. Alnothi satis manifeste indicari videtur nu. 2 iis verbis: [Sanctus habitus, & miraculis clarus.] suis locis fama meritorum perpetuatur ac RECOLITVR FESTIVE. Et num. 3 Diuina signa Deo acceptabilem prodiderunt.

[7] Wilsonus scribit in vtraque sui Martyrologij editione occisum esse S. Alnothum circa annum ⅠƆCLXX. Verum ex iis quæ III Februarij de S. Wereburgæ ætate dicta sunt, liquido constat, multo serius id contigisse, cum Wulpherus Rex S. Wereburgæ parens anno ⅠƆCLXXV mortuus sit, [quando sic occisus] filia vero vno alteroue post anno monasticam vitam in Elyensi parthenone primum complexa: neque continuo post, sed non paucis annis elapsis videtur VVedunense patris palatium in monasterium mutasse. Huic monasterio cum ipsa præesset, armentarius fuit Alnothus, ac dein anachoreta factus, incertum quanto post tempore a sceleratis hominibus trucidatus est.

DE SANCTIS MONACHIS BASILIO ET PROCOPIO DECAPOLITA CONFESSORIBVS CONSTANTINOPOLITANIS,

CIRCA ANNVM ⅠƆCCL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Basilius, Confessor Constant (S.)
Procopius Decapolita, Confessor Constant (S.)

Avctore G. H.

[1] Leo Isauricus irreligiosus Imperator anno Imperij IX Christi ⅠƆCCXXV, de proscribendis & deponendis sanctis & venerandis imaginibus primum tractatum habere cœpit, vti scribit Theophanes, qui ad annum sequentem ista prosequitur: Ab eo, inquit, [In persecutione a Leone Isaurico ob cultum sacrarum imaginum concitata,] tempore inimicitias eum beato Patriarcha CP. Germano imprudenter suscepit, omnes decessores suos Imperatores, Præsules Christianosque populos, tamquam idololatras, ob sanctarum venerandarumque imaginum, adorationem condemnans; cum ille præ nimia incredulitate atque rusticitate de respectiuo earum cultu rationē ac sermonem minime capere valeret. Verum in obstinato animo perdurans, anno Imperij XIII, Christi ⅠƆCCXXX, Indict. XIII, die VII Ianuarij, Silentiū contra sanctas ac venerandas imagines in nouemdecim Accubitorū tribunalio celebrauit, atque in locū S. Germani Patriarchæ, abominando Leonis consilio nequaquā cedentis, suffectus est Anastasius: quem Gregorius Pontifex Romanus abiudicauit, Leonem tamquam irreligiosum per epistolas redarguit, ac Romam cum tota Italia ad defectionem ab eius Imperio concitauit. Hæc ibi. Est is S. Gregorius II in cuius Vita XIII Februarij hæc pluribus dicta sunt § 7 pag. 699 & seqq. Colitur S. Germanus XII Martij.

[2] Verum tyrannus ob illud S. Gregorij factum maiori in dies furore percitus, persecutionem aduersus sanctas imagines mouit: adeo vt multi Clerici & monachi & deuoti laici ob recta fidei decreta periclitati, martyrij corona fuerint redimiti: vti ibidem asserit Theophanes. Inter hos monachos eminuere sancti Confessores Basilius & Procopius: [SS. Basilius & Procopius plura passi,] quorum sacra memoria celebratur XXVII Februarij, aut vtriusque Martyris, aut S. Procopij tantum, relata in sequentem diem solennitate S. Basilij. Ac primo vterque memoratur XXVII Februarij in Menologio Græcorum a Canisio edito his verbis: [celebrātur 27 Febr.] Sancti Patris nostri Confessoris Basilij & Procopij Decapolitæ: qui tempore Leonis, cognomento Iconomachi, pro sanctarum imaginum cultu varios cruciatus perpessi, mortuo tyranno erepti e carcere, in pace dormierunt. In Menologio itidem Basilij Imperatoris apud Baronium ad an. 735 num. 2 ista habentur: Hi sub Leonis Isauri Iconomachi fuerunt Imperio, mundum & quæ in mundo sunt relinquentes, fiunt monachi, & bene prius exercitati, hæresi postmodum in sanctas imagines excitata, studiose restiterunt iconomachis. Vnde comprehensi, multaque passi tormenta non cesserunt, sed ad mortem vsque veritatem prædicabant: quamobrem immaniter laniati sunt & detrusi in carcerem: vbi manserunt vsque ad Imperatoris obitum, & liberati sancto fine quieuerunt. Inscripti eodem die sunt Martyrologio Romano his verbis: Constantinopoli sanctorum Confessorum Basilij & Procopij, qui tempore Leonis Imperatoris pro cultu sanctarum imaginum strenue decertarunt. Mortuus est Leo anno ⅠƆCCXLI.

[3] Solius Procopij solennis veneratio XXVII Februarij indicatur in Græcorum Horologio, Menologiis Maximi Cytheræi, & Christophori Mitylenæi, [aut solus Procopius] & Calendario a Genebrardo Latine edito, in quo incuria typographi impressum, Vrgeopius Confessor Decapolita, qui tamen in eodem Calendario die sequenti Procopius appellatur quod & hic restituendum. At Græcorum magna Menæa, & Anthologium nouum Clementis VIII auctoritate editum, ac Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων hoc eum celebrant encomio: Hoc eodem mense Februario, die XXVII, memoria sancti Patris nostri & Confessoris Procopij Decapolitæ. Hic prius monastica vita assumpta, in omni semet virtutum religiosarum genere exercuit, animumque summa munditie exornauit. Eos qui Verbi Incarnationem impie negabant, virili constantia refutauit, atque exsibilauit. Postremo vero certamine per flagra peracto, magnum se Confessorem exhibuit, & miraculorum virtute illustris, ad Christum emigrauit. Quæ vltima de persecutione ob cultum imaginum a Leone Isaurico illata esse intelligenda infra constabit. Adduntur in Menæis variæ odæ, hymni, ac versus. Est Decapolis regio decem ciuitatum, vti vox Græca indicat, sita iuxta mare Galilææ & vtramque oram Iordanis minoris, [ex Decapoli oriūdus:] cuius in Euangelio mentio fit Matth. 4 Marci 5 & 7. Consule Onomasticon Bonfrerij ad vrbes & loca sacræ Scripturæ.

[4] Solius Basilij solennitas in XXVIII Februarij translata, reperitur in eisdem Menologiis Cytheræi & Mitylenæi, Græcorum Horologio & Calendario a Genebrardo edito, [& S. Basilius 28 Februarij.] in quo ista leguntur: Basilius Confessor socius S. Procopij monachi. Ampliore etiam encomio in Menæis, Anthologio & apud Cytheræum in Vitis Sanctorum celebratur in hunc modum: Eodem mense Februario, die XXVIII, memoria sancti Patris nostri & Confessoris Basilij, qui in certamine socius fuit S. Procopij. Vixit hic sub Imperio Leonis Iconomachi, & relicto mundo, atque omnibus, quæ in mundo sunt, factus est monachus, ac disciplinam religiosam, vti decebat, coluit. Deinde cum sanctarum imaginum cultus abiiceretur, magno studio Iconomachis restitit. Vnde comprehensus, multaque tormenta passus, non dedit tamen manus, sed veritatem ad mortem vsque prædicauit, socium certaminis nactus S. Procopium. Quare toto corpore ad collum vsque concisus est & custodiæ mancipatus. Tyranno vero extincto, solutus vinculis, egressus carcere, priorem vitæ formam resumpsit, multosque diuersis occasionibus ad virtutem ac fidem orthodoxam instituit. Tandem inter preces & gratiarum actiones, ad Deum, quem ab infantia desiderarat, lætus migrauit. Hæc ibi. In Menæis inter alias odas & hymnos adduntur hi versus:

Σὺν Προκοπίῳ Βασίλει καὶ ὐμνείδθω,
Ὁμολογήται ὡς ὄντες ἀληθείας.

Cum Procopio Basilius hymnis celebretur.
Vt qui sunt Confessores veritatis.

Molanus Græcos secutus, Die vigesima septima, inquit, S. P. Procopij Decapolitæ Confessoris. &, Die vigesima octaua S.P. & Cōfessoris Basilij, synascetæ S. Procopij.

DE B. IOANNE ABB. GORZIENSI IN TERRITORIO METENSI,

AN. CMLXII.

Commentarius præuius.

Ioannes, Abbas Gorziensis in territorio Metensi (B.)

BHL Number: 3618

Avctore I. B.

§ I Gorziense monasterium a S. Chrodegango fundatum.

[1] Tractus est terræ quidam in Mediomatricum regione, olim pagus Scarponensis, siue Scarponinse, aut Scarponna dictus, cis Mosellam flumen, ad occasum vergens, inq; prima regni Lotharij inter patruos eius diuisione, [In ditione Metensi, pago Scarponensi,] Carolo Caluo Franciæ Occiduæ Regi aßignatus: quem perperam Christophorus Browerus noster Annal. Treuiren. lib. 7 pag. 411 in interiori margine in Hasbanio locat, pago Mosao inferiore. In Scarponensi hoc pago, leucis aliquot ab ipsa vrbe Metis monasterium insigne Gorziam a riuo, cui adiacet, dictum, fundauit S. Chrodegangus, siue Grodegādus, Metensis Episcopus, de quo plenius VI Martij agemus.

[2] De eo Paulus VVarnefridi in libro de Episcopis Metensibus scribit: Iam huic vir egregius, & omnibus præconiis efferendus, [S. Chrodegangus Episcopus,] Chrodegangus Antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus patre Sigrāmno, matre Landrada, Francorum ex genere primæ nobilitatis progenitus. Hic in palatio maioris Karoli ab ipso enutritus, eiusdemque Referendarius extitit, ac demum Pippini Regis temporibus pontificale decus promeruit. [vir nobilissimus,] Fuit autem omnino clarissimus, omnique nobilitate coruscus, forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quā etiam Latino sermone imbutus: seruorum Dei nutritor, orphanorum viduarumque non solum altor, sed & clementissimus tutor. Ac pluribus eadem de re interiectis, Construxit etiam, [Gorziam monasteriū fundat,] inquit, alterum monasterium, quod Gorzia vocitatur, vbi pari modo non modicam multitudinem adunauit monachorum. Et post pauca: Obiit pridie Nonas Martias in diebus Pippini Regis. Requiescit in Gorzia monasterio, quod ipse a fundamentis extruxit. De eodem breuius Annales Fuldenses ad ⅠƆCCLXV annum Christi: Hruodgangus Metensis vrbis Episcopus postulauit a Paulo Romanæ Sedis Apostolico corpora sanctorum Martyrum Gorgonij, Naboris, & Nazarij: & impetrauit, adduxitque cum honore ab vrbe Roma, & in Franciam transtulit. Et ad annum sequentem: Corpus S. Gorgonij condidit in monasterio suo, [ornatq; reliquiis,] quod ipse a nouo ædificauerat, cui vocabulum est Gorzia &c. De S. Gorgonio iterum infra, & ad IX Septembris, quo colitur.

[3] Situm Gorziæ, tempusq; fundationis, ipsemet sanctus Pontifex Chrodegangus declarat Actis publicis ea de re confectis, quæ ante annos complures legi Bruxellis, apud Nobilem & Clariss. virum Ioannem Iacobum Chiffletium Catholici Regis nostri Medicorum Comitem, in Chartulario Gorziensi. Paucula ex illis delibo huc spectantia. Primum ita habet: In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, Amen. Ego Chrodegangus, ac si indignus, si non opere vel nomine, gratia Dei Episcopus, vna cum commeatu & voluntate Illustris viri Pippini Maioris Domus, senioris nostri… Idcirco donamus de rebus S. Stephani, ad illam basilicam S. Petri & S. Stephani, vel ceterorum Sanctorum, quam a nouo ædificauimus in fine Haldiniaca, [in fine Haldiniaca,] in pago Scarponinse, vbi Gorzia consurgit, & ad ipsam cellam, quam ibidem construximus… Actum apud Andernacum in palatio publice, anno ab Incarnatione Domini ⅠƆCCXLV, Indict. XIII, Epacta XIIII, Concurrente IIII, anno VI Childerici Regis, XX die mensis Maij. Sigillum inlustris viri Pippini Maioris Domus. In annum Regis Childerici error fortaßis irrepsit, licet non omnes idem statuant regni eius exordium. Theodericus ipsius decessor obiisse traditur an. ⅠƆCCXXXVII, regni XVII, a cuius obitu hic erat annus octauus. Bucherius in Chronologia Episcoporum Leodiensium, anno ⅠƆCCXLI obitum Theoderici, & Childerici initium ponit. Alij denique cum Theodericum anno ⅠƆCCXXXVII mortuum fateantur, Childericum tamen anno solum ⅠƆCCXLIII regio titulo ornatum probant ex Sueßionensi Concilio, quod habitum dicitur Childerici III anno secundo, Christi ⅠƆCCXLIV. Secundum eum calculum annus esset Childerici tertius, quo confectæ eæ Chrodegangi tabulæ sunt: & sane potuit facile ex III fieri VI, vt ex coniunctis inferne duabus prioribus monadibus pemptas existeret.

[4] Alterum instrumentum Chrodegangi ita habet: In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, Amen. Chrodegangus, ac si indignus, si non opere vel nomine, gratia Dei Episcopus; vna cum commeatu & voluntate Illustrissimi viri Pippini inclyti Regis, senioris nostri … Id circo donamus de rebus S. Stephani, ad illam basilicam S. Petri & S. Stephani & S. Pauli vel ceterorum Sanctorum, quam nos, Deo auxiliante, a nouo ædificauimus in fine Haldiniaca in pago Scarponinse, vbi Gorzia fluuiolus consurgit … Actum est hoc Metis publice, anno ab Incarnatione Domini ⅠƆCCLIIII, [ad Gorziā fluuiolum,] Indict. VII, Epacta XXIII, Concurrente I, anno IIII regni Pippini gloriosissimi Regis, XXV die Maij. Cuncti hic temporum characteres solidi.

[5] Aliud biennio post datum hæc refert: In Dei nomine Chrodegangus ac si peccator, Metensis vrbis Episcopus … Tum per Dei adiutorium vna cum commeatu & voluntate Domini nostri piissimi & gloriosissimi Regis Pippini Francorum, atque consensu Fratrum nostrorum spiritualium, & Deum timentium laicorum fidelium S. Stephani; ædificaui monasterium in loco qui dicitur Gorzia, in pago Scarponinse, in honore beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli, necnon & S. Stephani, & ceterorum Sanctorum, & fundaui atque dotaui ipsum monasterium de rebus & terris, quæ per venditiones & commutationes mihi legibus obuenerunt; ea scilicet conditione, vt in ipso monasterio monachi secundum ordinem & regulam S. P. N. Benedicti Abbatis amodo & semper perpetuis temporibus viuant … [Ordinis S. Benedicti,] Et sit ipsum monasterium subiectum sub mandeburde & defensione S. Stephani Ecclesiæ Metensis … Actum in Compendio palatio publice in synodo congregata, anno ab Incarnatione Domini ⅠƆCCLVI, Indict. IX, Epacta XV, Concurrente IIII, anno VI regni Pippini gloriosi Regis, sub die XV Kal. Iunij.

[6] In quinto instrumento ista habentur: Dono ad monasterium, quod vocatur Gortia, quod ego in nomine Domini a nouo ædificaui in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli vel S. Stephani in pago Scarponinse … [ac multa ei donat:] montem Vironem in pago Scarponinse … Actum in villa Arcomago publice, anno ab Incarnatione Domini ⅠƆCCLVII, Indict. X, Epacta XXVI, Concurr. V, anno VII regni Pippini Regis.

[7] Dauid Blondellus in Genealogiæ Francicæ pleniori assertione, dum Vindicias Hispanicas Ioan. Iacobi Chiffletij, [donationū tabulas, hic citatas, immerito suspectat Dauid Blondellus,] parum profecto vrbane, refellit, quas citauimus Chrodegangi donationes, ei ait affictas, planeq; supposititias aut interpolatas. Quid ita? Quod expressos a Christi exortu annos habeant. Neque enim vlla Francorum monumenta, tota Pippini, Caroli Magni, Ludouici Pij, & filiorum ætate, Christi annis (quod postea in more positum) consignata reperiri. Ain tu id sic vniuerse? Si forte, inquit, Synodica excipias. Ergo id fatetur, quod inficiari nemo potest, eo tempore in synodis apponi notam illam annorum Christi solere. Quinam id faciebant? Episcopi, opinor, eorumq; tabelliones, Ecclesiasticorum actorum scribæ. Vetitum iis erat, si quæ alia non synodica acta consignabant, ea vti nota? Non inficior quidem, Regum ipsorum multa diplomata ea carere, quia scribæ regij non facile morem antiquum mutare aut volebant aut poterant: at Præsules nego eo constrictos more fuisse: nego alios viros principes, cum præsertim in monasteriorum Ecclesiarumue commoda quidpiam statuebant, non eam subinde illorum etiam ætate Regum, notam actis suis addidisse. Ipsi Pontifices Romani vix ante annum ⅭⅠƆCC Æræ vulgaris, annos Christi suis litteris adscripsere, an hinc sequetur, omnia Ecclesiastica acta, aut monastica, quæ hac nota sunt insignita, supposititia esse? Tamen multo magis se ad Ecclesiæ Romanæ consuetudinem accommodare Antistites aliiq; sacri homines videntur debere, quam ad Regum suorum Episcopi aut Abbates Galli.

[8] Nam quod negat ibidem Blondellus, Archiepiscopali pallio insignem fuisse Chrodegangum, refellitur in secundo Francicorum scriptorum Andreæ Chesnæi tomo pag. 213, vbi ex Stephani III Vita ista afferuntur: Et dum in Francia esset positus, Rodigango sanctissimo viro Episcopo (is est Chrodegangus, vt ex toto narrationis contextu patet) pallium tribuit, & Archiepiscopum ordinauit. Vociferatur Blondellus, id Chiffletium ex Anastasio in Stephani III Vita, [& dum nimium contemnit, laudat:] Alberico, aliisque Gorziensibus eiusdem furfuris chartis probare. Non sunt equidem scriptores, quibus sua plerumque ipse probat, ea qua hi auctoritate. Quod tamen Chartas Gorzienses Anastasio pares facit, eas vel inuitus confirmat, quando Anastasium scriptorem grauißimum esse, etiam Blondelli symmystæ quidam hæretici fatentur, non solum Catholici omnes. Sint ergo, quas nos citauimus, Chartæ eiusdem atque Anastasius, non furfuris, sed probatißimæ farinæ, & tanto erunt probabiliora quæ retulimus.

[9] Nolim tamen omnes, quæ vbiuis de Gorziæ fundatione extant sub Chrodegangi nomine, [aliæ alibi supposititiæ vel imperite interpolatæ.] chartas defendere. Vnam recitat Meurißius in historia Episcoporum Metensium pag. 168, quæ data dicitur anno DCCLXV, Indict. III, anno quarto regni Pipini Senioris, quæ inuicem non congruunt. Erat enim secundum nostrum calculum Pippini annus XV aut XVI, secundum alios saltem XIV. Deinde cui comparatus Pippinus adhuc viuens senior dicitur? In prius citatis Chartis senior noster, siue Dominus, non absolute senior, appellatur. Præcedenti quoque apud eumdem Meurißium chartæ, qui additi characteres temporis, plane ασύστατοι: Annus ab Incarnatione Domini DCCLXIII, Indict. VII, Epact. XXIII annus IV Pippini. Quale vero pag. 164 Dotalitium, quo Pippinus Rex dotauit Ecclesiam Gorziensem? in fine ita habet: Acta sunt autem hæc omnia in conspectu gloriosissimi Regis Pippini II, XVII Cal. Iul. die Dominico, anno quoque DCCLXI ab Incarnatione Domini, Indict. XIV. Quid illud sibi vult, Regis Pippini II? an secundi? quis igitur Rex Pippinus primus? an secundo anno? Atqui erat XII. Præterea eo anno DCCLXI, Indictione XIV, littera Dominicalis erat D. Non ergo XVII Cal. Iulij, siue dies XV Iunij Dominicus erat, sed feria secunda. Absurdius pag. 166 signatum est aliud eiusdem Pippini diploma his verbis: Actum anno quo supra, DCCLII ab Incarnatione Domini. Et tamen bona nonnulla, quæ enumerat, donare se ait, ad locum SS. Petri & Pauli, Sanctique Gorgonij egregij Martyris, vbi Gorzia fluuiolus consurgit. Cui anno DCCLII, aut etiam DCCLXI (vt alibi legi notat in margine Meurißius) S. Gorgonij venire in mentem potuit, cuius anno demum DCCLXVI conditum Gorziæ sit corpus, vt habent annales Fuldenses? Sed de his satis. De fundatione prima Gorziæ ac fundatore constat.

§ II Monastica disciplina Gorziæ collapsa, ab Adelberone Ep. & Einoldo Ab. restituta. Viri sancti & nobiles illic monachi. Abbatum catalogus.

[10] Qvæ deinceps nobilißimi monasterij fortuna fuerit, quaque ratione suæ ei recuperatæ facultates, & quod caput est, disciplina restituta, exponit Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Guiberti, siue Wiberti, quæ apud Surium extat XXII, Maij: Id cœnobium, inquit,, olim vir magni nominis, Pippini Regis ex sorore nepos, Crodegandus Metensis Episcopus cōstruxit, & ad æternum suæ sanctitatis monumentum opibus ditauit, &, quod maius est, religionis gratia decorauit. Sed processu temporis, crebrescente bellorum malitia, [Bellis grassantibus collapsam Gorziæ disciplinam] & per hæc crudescente malorum miseria, & quia leges silent inter arma, ideo inualescente quaqua terrarum iniustitia; etiam ibi per notam temporis, & Prælatorum incuriam, disciplinæ regularis cœpit emolliri censura. Et hæc cælestis iræ permissio tamdiu permansit, donec tandem diuinæ miserationis oculus super inhabitantes terram prospexit, qui & infidelitatis tenebras amouit, & lumen veritatis reuocauit. Ad hæc inter primos a Deo missus est Adelbero, primus huius nominis Metensis Episcopus: qui nobilium Christianissimus, & Christianorum nobilissimus (erat quippe frater Friderici Ducis) in hoc primum regiminis sui dedit exercitium, vt & seculari potentia & Episcopali censura exturbaret a sua diœcesi irreligiositatis vitium.

[11] Huius bonæ intentionis oculum intendens primum super monasticam disciplinam, elaborat eam ad apostolicæ vitæ redigere normam. [restituit Adelbero Ep. Meten.] Et incipiens a Gorzia, quæ ceteris monasteriis erat præstantior in sua parochia, vbi institutæ religionis vix ipsa apparebant vestigia, non prius destitit, quam monasticæ vitæ professores, a seculi vanitate retractos, rectæ vitæ reddidit, [eliminata proprietate.] & ante omnia radicem malorum, & malam monachorum nouercam, scilicet proprietatum concupiscentiam, mucrone pastorali extinxit, & qui in seculi compitis patebant luporum morsibus, Dominico ouili inclusit. Collaborabat sibi ad hoc pius Gorziensis Abbas Agenoldus, restaurandæ sanctæ religionis adiutor opportunus. Itaque extirpatis nociuis radicibus de Dominici horti areola, Adalberone Episcopo plantante, [iuuante Agenolde Abbate,] Agenoldo rigante, Deo autem incrementum dante, crescebant solito vberius virtutum plantaria. Quicumque ergo abrenuntiantes seculo, suaue iugum Christi tollere volebant, quam mites & humiles corde, exemplo Christi, esse deberent, hic ediscebant. Quicumque ex militari habitu in timore Domini fortitudinem suam mutabant, [cuius institutioni quāplurimi nobiles viri se tradunt,] hic quasi in campo diuini tirocinij experimentum sui capiebant. Quicumque ex clericali sorte ad altiorem humilitatis gradum volebant ascendere, hic cum Iacob, non in somnis, sed re vera scalam cælos attingentem merebantur videre, per quam Angelos ascendentes & descendentes possent videre. Cum ergo hic tantus sanctæ religionis feruor tam longe lateque caloris sui diffunderet flammas, huc ad disciplinam Domini omnis confluebat nobilitas, omnis dignitas, omnis sine personarum discretione professio concurrebat & ætas. Nec quisquam vel initium conuersionis se credebat arripuisse, cui non contigerat Gorziensi regulæ initiatum. Hic inueniebatur lac, quod paruulus sugeret: hic solidus panis, quem paruulus manderet, & aliquando quasi nutrix in corpus suum traiiceret, vt & alios rudes vel infirmos inde pasceret.

[12] Hæc Sigebertus. Præter S. Guibertum, de quo rursum inferius agemus; Sancti quoque Forannanus & Machalanus hic monasticas institutiones hauserunt: [vti & S. Guibertus] de quibus ad XXX Aprilis quæremus an socij inuicem peregrinationis fuerint, vt existimat Rayßius in auctario ad Molani Natales. De Machalano in Vita S. Kadhroe VI Martij ista leguntur: Interea deuotionis desiderio crescente, monasticæ religioni cœperunt aspirare. Vnde cum voluntate Dei, Domina illa (Hersendis) Machalanum Gorziam, [& S. Machalanus,] scilicet disciplinatui venerabilis Agenaldi; Kadhroe vero Floriacum, vbi Ercembaldus vir magnæ religionis præerat, direxit. Ambo quod cupierant assecuti, Machalanus; apud Patrem Agenaldum, monachum professus est: Kadhdroe vero die Conuersionis Pauli Apostoli apud Floriacum coram Domino Erchembaldo habitum & animum monachalem induit. Emenso itaque tempore, sæpedicta matrona Gorziam misit, omni affectu Dominum Agenaldum orans, vt Machalanus ad locum olim electum posset regredi: reuersusque locum, quem susceperat, gubernabat. Erat autem locus supra Mosam fluuiū, prisco vocabulo Walciodorus nominatus.

[13] At S. Forannanum ipse Pontifex Maximus dicitur adhortatus, vt Gorziæ monasticam disciplinam addisceret. Ita in eius Vita traditur: [ac successorum, S. Forannanus, Papa mādante:] Prædictus Christi Confessor tale mandatum a Domino Benedicto, qui in totius mundi gubernatione a cælestis regni Clauigero anchoram in agnitione huius nominis fixerat septimus, suscepit; quatenus remeando ad propria, ad monasterium diuerteret, quod nuncupatur Gorzia, atque ibidem, cum suis, diuinis institueretur mandatis. Etenim sub norma monasticæ religionis colla decreuerant subigere. Obtemperatoresque Apostolicæ iussionis gestientes existere, ad monasterium superius nominatum vna peruenere. Quo breuissimo in tempore diuinis institutionibus pleniter roborati, quod diu concupierant sunt adepti. Euectus est ad Pontificatum Benedictus VII anno DCCCCLXXV, annis XV post obitum Agenoldi, siue Einoldi. Ergo non cum S. Machalano habitauit Gorziæ S. Forannanus, vt ex citata S. Kadhroe Vita, ab antiquo auctore scripta, colligi potest: nisi scriptor Vitæ S. Forannani, qui multo iunior, fallitur, de quo nos suo tempore inquiremus.

[14] Abbatum Gorziensium catalogum nobis Alexander Wilthemius noster communicauit, a Francisco Lahiero nostro vel descriptum ex archiuo Gorziensi, [Abbatum ante & post reformationem catalogus.] vel ex aliis monumentis collectum: nam qui singulis appositi sunt anni, non semper obitum aut regiminis principium indicant, vt in Agenoldo, siue Eginoldo aut Einoldo, B. Ioannis decessore, patet, cui annus 940 adscriptus, cum sit anno 933 Abbas creatus, vixeritq; ad annum 959 aut 960. Hæc alij, quibus penitius illius monasterij vicinarumq; Ecclesiarum euoluere monumenta licet, disquirent, & an nemo omissus. Catalogus hic est:

Theodemarus an. 758 770
Optarius 812
Magulphus 816
Halduinus 822
Drogo 838
Ludouinus 890
Eginoldus 940
S. Ioannes I 960
Giboldus 962
Odolbertus 970
Ermenfredus 984
Immo 1006

Fuit idem Prumiæ & Augiæ Abbas.

Sigilfridus 1032 1052
Henricus 1069 1088 1090
Warnerius 1095 1105
Theoduinus 1126 1136
Wigerius 1139
Hieronymus 1148
Isembaldus 1159
Albertus 1170 1174
Petrus I 1175 1203
Walterus I 1204 1221.
Oliuerius 1229
Gerardus 1233
Simon 1236 1269
Ioannes II 1292 1293
Petrus de Beffremont 1302
Walterus II 1304
Adamus 1319
Theobaldus 1344
Walterus III 1349
Ioannes III Delphinus 1351
Nicolaus a Prinego 1356
Hugo de Fenestranges 1361
Iacobus de Valle 1419
Iacobus II de Gerbertiuillare 1453

Postea cœpit Abbatia in Commendam, vt loquuntur, dari.

[15] B. Ioannis successor, qui hic Giboldus appellatur Sigeberto in Vita S. Guiberti est Oibaldus. De Odolberto fit inferius mentio in eiusdem B. Ioannis Vita. [ab Eginoldo sextus fuit Immo,] Qui ab Odolberto tertius est Immo, siue Ymmo, is est cui Milo Episcopus historiam martyrij S. Gorgonij dedicauit, cum insigni Gorziensium hospitalitatis pietatisq; commendatione, vt ex præfatione patet, cuius hoc est exordium: Sanctæ Gorziensis Ecclesiæ venerabili Abbati Ymmoni, & cuncto monachorum cœnobio sibi commisso, Milo Episcopus, seruorum Dei famulus, debitas in Christo cum oramine preces. Quod me quidem olim vestræ regionis fines ingressum non solum honorifice suscepistis, verum etiam omnem humanitatem speciali dilectione mihi generaliter exhibuistis; si opere (vt volo) dignas grates vobis rependere nequeo, solum id quod valeo, [cui Milo Ep. acta S. Gorgonij dicauit,] eo studiosius deuota mente facere desidero, quo me in aliquo huiusmodi negotio defecisse cognosco … Igitur, vt prȩfatus sum, non meis meritis, sed gratia fraternæ caritatis honorabiliter a vobis susceptus, tanta detentus sum familiaritate vobiscum, vt omnino me non vt hospitem, [magna caritate Gorziæ exceptus:] sed quasi vnum ex ipsis Fratribus esse putarem. Vnde dum inter ipsa sacra eloquia vestra, quæ mihi videbantur quodammodo flatu sancti Spiritus ignita, & quasi ex ipso fonte salutaris scientiæ salientia &c. Sed iam ad B. Ioannem veniamus.

§ III Ioannes, secundus Gorziæ post reformationem Abbas, non S. Arnulphi Metis, quando mortuus? Beati ac Sancti titulo ornatus. Vita eius a Ioanne S. Arnulphi tertio Abbate scripta, sed mutila.

[1] Vnus e primariis Adalberonis Episcopi in Gorziæ reformatione adiutoribus Ioannes fuit, idemq; post Einoldum Abbas. Quam hic edimus eius Vitam, ab eodem Alexandro Wilthemio accepimus, [Vita B. Ioannis ex MS. Iac. Sirmondi,] quocum eam Iacobus Sirmondus communicarat. Citat eam Andreas Chesnæus in historia familiæ Barrensis pag. 5 & Ioannes Iacobus Chiffletius in Stemmate Childebrandino cap. 4. Eius Vitæ epitomen edidit Hugo Menardus lib. 2 Obseruationum in Martyrologium Benedictinum, & Gabriel Bucelinus in Menologio. Vnum dolemus, mutilam eam Vitam esse. Nam cum cap. I nu. 6 in quinque partes scriptor dicenda distribuisset; [sed mutila:] quo studio virtutem in seculari adhuc habitu degens coluerit; qua ratione ad monasterialem inde vitam transierit; quo labore, qua iugiter vigilantia, in omni virtutum exercitio, prius in contubernio ceterorum, sub maioris imperio, desudarit; quomodo postmodum in regimine substitutus, locum, quem semel in acie spirituali ceperat, tenuerit, nec quocumque hostis impulsu, gradu excesserit, donec Domino secum certante, seque seruante, victor euaserit; postremo quis ei finis feliciter consummati certaminis fuerit; tria quidem priora capita perquam ampliter executus est; posteriora duo, quæ esse præcipua videbantur, omnino desunt, seis fato interceptus ea non attigerit, seu fortaßis interciderint, vti postremum, quod extat, de legatione Hispaniensi, fœde corruptum est, carie papyrum alioue vitio infestante. Erit fortaßis qui vspiam exemplar integrum reperiat.

[17] Sane absque præfatione illa iam citata esset, ex iis quæ de illius vita extant, nesciremus eum Abbatem fuisse. Nec desunt, qui Gorziensem quidem monachum fuisse eum, sed monasterij S. Arnulphi Metis Abbatem, non Gorziæ autument: alij cum Abbas Gorziæ esset, [cuius scriptor fuit monachus in cœnobio S. Arnulthi Metis,] ad S. Arnulphi gubernandum cœnobium inde accitum putant, atque Austeo suffectum, tertium ibidem Abbatem fuisse. Quod mihi haudquaquam probatur. Non enim id reticuisset Vitæ B. Ioannis scriptor, qui se monachum fuisse, aut certe Abbatem, in S. Arnulphi cœnobio indicat cap. 8 nu. 66 ita scribens: Quoniam de omnibus illius sancti collegij, (Gorziensis) qui singuli fere digni memoratu pro merito egregiæ conuersationis essent, longitudine obstante … non sufficimus; Patrem nobis in monasterio S. Arnvlphi datum, Domnum Austeum, fas non est præterite. Cum deinde nu. 68 mortem eius & exequias memorat; B. Ioannis ei subrogati non meminit.

[18] Idem scriptor cap. I nu. 2 Abbatem se fuisse ostendit, seq; & S. Kadhroe, & alios circumquaque curam monasteriorum habentes, [imo Abbas:] a B. Ioanne subita ægritudine correpto in crastinum euocatos; ac subdit: Multitudine vale facto dimissa, [at B. Ioannes illic Abbas non fuit,] Patres Reuerendissimi Kadhroe, Berhardus, Hudo, Adelmodus, cumque his ego infimus, cum nonnulla parte nostrorum Sanctorum, exitu illius obseruando substitimus ibi per quatuor, quibus superfuit, dies, admixtis pariter loci eiusdem sancti collegij Fratribus, qui vnico ei famulatu assidue inhærebant. Non ergo Metis in S. Arnulphi cœnobio ægrotabat Ioannes: non enim alioquin necesse fuisset S. Kadhroe, qui Metis monasterij, quod tunc S. Felicis, nunc S. Clementis dicitur, Abbas erat, in monasterio S. Arnulphi aßidue subsistere: at satis fuisset identidem ad illum ventitare. Idem & de aliis quibusdam dici forsan posset. Sed cum tribus aut quatuor leucis a suis singuli cœnobiis abessent, satius erat illic hærere, exitumq; morbi eius præstolari.

[19] Denique quod agimus, clare affirmat auctor Vitæ S. Kadhroe, quam VI Martij dabimus, ita scribens: Ceterum caritas, quæ est iuxta Apostolum vinculum perfectionis, tanta in eo resplenduit, vt nisi videris non credas. [Coloss. 3. 14.] Vt autem ex hac aliquid sub exemplo dicamus; Ioannes Abbas Gorziensis cœnobij, columna in templo Dei, [sed Gorziæ solum:] cuius mortem, sicut nescio quis ait Pœnos gemuisse leones, montes siluæque feræque loquuntur, graui inæqualitate correptus lectulo decubabat, &, quia erat vir inenarrabilis abstinentiæ, aridis cibis, vt solebat sanus, imbecilles artus cogente spiritu excruciabat. Pater Kadhroe hoc audito, caritate ducente Gorziam peruenerat, &, nesciente homine, quod eum Ecclesiæ filiis reddere posset; carnium scilicet edulium parari iusserat: & veniente hora refectionis, posita est coram eis mensula. Cumque illatos cibos Ioannes horreret attingere, sciens Kadhroe, quia caritas non quærit quæ sua sunt, qui iam olim parcitatis amore saltem ouum non contingere statuerat, carnes suscipiens comedebat. Quod cum vir Dei Ioannes vidisset, iam non valens eius iussui contraire, infirma membra, quoad conualesceret, refocillauit. Quid ergo? Nonne caritati Christi in hoc quoque Kadhroe deseruiuit? Nonne si Abbas S. Arnulphi fuisset aliquando B. Ioannes, id scriptor hic, qui columnam in templo Dei fuisse ait, qui eius mortem a siluis ferisq; quodammodo defletam, indicasset?

[20] Dictis repugnare videtur ista ex antiquis memoriis monasterij S. Arnulphi ad nos missa narratio: Post Austeum suscepit Ioannes officium pastorale S. Arnulphi, temporibus primi Ottonis, magnifici famosissimique Imperatoris, genitoris secundi eiusdem nominis, qui pro defensione Sanctæ Dei Ecclesiæ contra Saracenos in Apulia prælium totis seculis memorandum commisit. Erat Comes Palatij, nomine Teubertus, opibus florens, vir in diuinis atque humanis rebus strenuissimus, omnique bonitate conspicuus. Hic ex * Erinertrude coniuge, fæminei sexus prolem susceperat. Sed quia masculini deerat, creber in orationibus persistens, a Deo sibi filium dari deposcebat. Eis intentus, accidit vt quadam die monasterium S. Arnulphi ea de caussa adiret, [scriptor tamen etiā Ioannes dictus videtur,] diuque humi stratus ante sacrosanctum altare orationem protelaret. Ioannes autem Abbas eiusdem loci ante valuas basilicæ stabat immotus, donec Comes Palatinus exiret: cui ab ecclesia egredienti post salutationem oscula prælibans, Lætare, inquit, virorum nobilissime, tuasque orationes auditas a Deo cognosce. [ac diuinitus præscisse nasciturū Teuberto filium,] Cumque ille rei nouitate horrore perfusus, venerabundus adstaret, rogans vnde id sciret; ille ait: Cui mentium secreta patent, reuelante didici, te masculinam prolem iam diu a Deo precatu quæsitam promeruisse: namque breui stirps virilis ex casto tuo matrimonio erit, vocabulo Benedictus, ab eo qui vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt, per omnia benedicendus. Caue ei nomen immutes, quod qui cuncta ex nihilo creauit dedit: natumque Deo Sanctoque Arnulpho nutriendum sub regulari proposito trade, cuius quandoque enitescet * … longe lateque. Credulus ille viri Dei affatibus, domum responso accepto reuersus est lætus.

[21] Interea non multis elapsis diebus, mater, quem auspice Christo filium conceperat, [quē a patre oblatum Deo, ipse baptizauit,] pro tempore enixa est. Genitor vero clam matre sumptum puerum vna cum nutrice ad monasterium superius dictum Abbati Ioanni defert, postulans vt ab ipso catechumenus efficiatur. Non renuit vir sanctus, quin quod Comes rogauerat, actutum impleuit, nomenque imposuit. Expletis his Comes puerum pallio purpureo inuolutum ecclesiæ infert, atque altari superponens, Deo Sanctoque obtulit Arnulpho, Abbate Fratribusque adstantibus. Sublatus inde ab Abbate nutrici ad nutriendum redditur, sicque domum refertur. Matrona denique post incommodum conualescente, vbi congruum vidit, viro suo ait: Christi sacramentis nostram (si vestræ placet Celsitudini) sobolem tempus instat vt iubeatis initiari, & ab linea proauorum titulum sumere nominis. Nuperrime hoc actum est, Comes inquit. Illa, quomodo vel a quo sciscitante; Apud cœnobium B. Arnulphi, inquit, a Ioanne loci ipsius Abbate, [& Benedictum appellauit:] qui & eum Benedictum nominari iussit. Contristata matrona, Hoc, ait, vocabulum solis seculo renuntiantibus monachis est congruum, a S. Benedicto ad eos deriuatum. Hoc, inquit Comes, & ipse in processu temporis erit. Quo audito illa, Tantam infamiam, inquit, Deus nostro non sinat generi illatum iri, [quod ægre ferentem vxorem Teubertus placauit:] vt ex me natum puerum videam vnquam professionis huius ferentem habitum. Quam Comes blande corripiens, simulque viri Dei prophetiam denuntians, non solum ab intentione reuocauit, sed & gratulabundam ex dono sibi a Deo concesso reddidit.

[22] Iste Ioannes, qui Pastor est Ecclesiæ huius S. Arnulphi, multis fulsit miraculis. Subiectione vtique & obedientia Abbati suo, cum esset Gorziensis, [B. Ioannis Gorziensis gesta quædam ei adscripta:] sine mora obediebat. Abbas tamen subditus erat spiritualibus. Ioannes Abbas S. Arnulphi cuncta exteriora, perinde ac cum esset claustralis, procurabat consilio Domini Abbatis. Alia subnectit complura, ex Vita B. Ioannis Gorziensis satis vitiose decerpta & contracta: ac demum ista: Post hoc sciendum, quod Abdalratum Rex Saracenus Hispaniarum misit suos legatos ad Ottonem Serenissimum Imperatorem, amicitiam petens, sed cōtra fidem multa describens. Ad quem missus est B. Ioannes Abbas noster ad prædicandum baptisma, & errorem commutandum. Iste enim fuit prudens in factis, bene arguit subditos, & monuit vt omnibus vitæ temporibus semper regulam custodirent.

[23] Eadem narratio, Gallico veteri sermone expressa, ex MS. Cancellariæ Vicensis ad nos missa, hoc titulo: De Domno Ioanne tertio Abbate S. Arnulphi Metis. Plane suspicor Ioannem tertium Abbatem S. Arnulphi, fuisse ipsummet Vitæ B. Ioannis Abbatis Gorziensis scriptorem: & si quod narratur de Teuberti Palatini prole mascula diuinitus obtenta, Deoq; oblata, in S. Arnulphi æde contigit ex prædictione Ioannis Abbatis; hunc fuisse, diuersum a Gorziensi, eius tamen æqualem. Huc facit quod nos quoque Franciscus Lahierus noster monuit, [varia cōposuit,] in elogio Ioannis tertij Abbatis S. Arnulphi ista haberi: Hic Ioannes piæ memoriæ inter plures scholarum sapientiæ exercitationes, authentica modulatione Responsoria de S. Lucia Virgine & Martyre composuit, Vitamque S. Glodesindis, ac nocturnum de ea officium. Cum autem Vitam inchoasset Domni Ioannis decessoris sui, [sed B. Ioānis Gorziēsis Vitā non absoluit:] morte præuentus imperfectam reliquit. Vitam sanctæ Virginis Glodesindis dabimus XXV Iulij, at S. Luciæ, cuius eo tempore Deodericus Episcopus reliquias ad vrbem Metensem attulit, XIII Decembris. Sed qua ratione scriptor hic Ioannes tertius Abbas S. Arnulphi appellatur? Quoniam, [successor fuit Austei.] vt arbitror, primus fuit Arbertus, siue Albertus, aut Herebertus; secundus Austeus, ipse tertius. Non ergo B. Ioannes Gorziensis decessor eius fuit, nisi quia ante eum annis aliquot deceßit e vita.

[24] Nunc de eiusdem B. Ioannis præfecturæ tempore, & mortis, dicendum: sed breuiter, quando nos Vitæ historia destituit. Venerunt ab Abdarachmane Cordubensi Saracenorum Hispaniensium Rege Legati ad Ottonem circa id tempus, quo Liudulfus eius filius in Italiam seceßit, vbi anno sequenti mortuus est. Ita Witichindus Corbeiensis lib. 3 Annalium edit. an. 1621, [Cū ad Ottonē Imp. legatos Abderachmā an. 956 misisset;] pag. 31: Crebris victoriis Imperator gloriosus factus atque famosus, multorum Regum ac gentium timorem pariter & fauorem promeruit: vnde plurimos legatos suscipit, Romanorum scilicet & Græcorum Saracenorumque: per eosque dies diuersi generis munera, vasa aurea & argentea, ærea quoque, & mira operis varietate distincta vitrea, vasa eburnea etiam, & omni genere modificata stramenta, balsamum & totius generis pigmenta, animalia Saxonibus antea inuisa, leones & camelos, simias & struthiones: omniumque circumquaque Christianorum in illo res atque spes sitæ. Luidulphus autem filius Imperatoris, cum fidem vult seruare amicis, patria cessit, Italiam cum eis adiit: quo agente annum fere totum, diem extremum obiit. Hæc Witichindus. Atqui Lamberti Schafnaburgensis ad annum 956 ista sunt verba: Eodem anno Liutdolfus in Italiam perrexit, eamque sibi subegit. Ad annum vero 957: Luitdolfus in Italia est mortuus. Itemq; ad annum 956 Marianus Scotus: Lutolphus Adelbertum bello vicit, & ipse eodem anno moritur. Videntur ergo Legati ab Saraceno Rege venisse anno 956 postquam Vngaros in Alamannia Otto debellasset. Anno forsan sequenti ad eum missus B. Ioannes, [anno 957 missus ad eū legatus B. Ioannes,] anno 959 reuersus, quo & Abdarachman mortuus videtur.

[25] Demum post reditum, mortuo Einoldo, Gorziæ Abbas factus est: videturq; obiisse anno DCCCCLXII aut forsan præcedenti, XXVII Februarij. [redux Abbas factus, initio anni 962 mortuus videtur:] Nam cum ibidem, eo anno, die XXIII Maij mortuus est S. Guibertus fundator Gemblacensis, Abbas Gorziæ erat Oibaldus, qui superius in Catalogo Abbatum Giboldus, mendose fortaßis, vocatur. Ita Sigebertus in S. Guiberti Vita: Ille accersito ad se Abbate suo, cui nomen erat Oilbaldus, aperit ei suum suorumque desiderium, & hoc ab eo vltimum expetit beneficium, vt liceat suis defuncti corporis sui glebam referre ad Gemmelacense cœnobium.

[26] Ioannis memoriam in Martyrologio Benedictino ita consecrauit Hugo Menardus ad III Calend. Martij: [in martyrologiis Beatus appellatur,] In territorio Metensi, B. Ioannis Abbatis Gorziensis. Eadem habet Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino, qui insigne attexit elogium, ex eiusdem Menardi Obseruationum lib. 2 Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano Beatum quidem nuncupat, in Piorum tamen classe locat, breui hoc ornatum elogio: In territorio Metensi B. Ioannis Abbatis Gorziensis ord. S. Benedicti, multæ pietatis & admirabilis innocentiæ viri. Ast in citata superius narratione, in qua tamen illius & Ioannis alterius, tertij Abbatis S. Arnulphi, res gestæ confundi videntur, ista habentur: Fecit & petitiones multas B. Ioannes ab Episcopo Adalberone. ac deinde: [inq; aliis scriptis,] Missus est B. Ioannes Abbas noster &c. Eadem habet vetus codex citatus Cancellariæ Vicensis Catalogus Abbatum Gorziēsium diserte S. Ioannem vocat. Andreas Chesnæus in Præfatione ad historiam familiæ Barrensis ita scribit: Habuit Adalbero Episcopus Metensis patruum Fredericum, [passim Sāctus.] primum monachum, deinde Abbatem cœnobij S. Huberti in Ardenna, qui Treuiris mortuus est & in S. Maximini æde tumulatus. Quod memoratur in Vita S. Ioannis Abbatis Gorziensis nondum typis vulgata. Ioannes Iacobus Chiffletius cap. 4 Stemmatis Childebrandini: Id quod etiam firmatur ex Auctore Vitæ S. Ioannis Gorsiensis, quam scripsit circa annum CMLXVI.

[Annotata]

* MS. Vicense, Ermētrude.

* MS. Vicen. propagatur.

VITA B. IOANNIS
auctore, vt videtur, Ioanne Abbate S. Arnulphi Metis,
eruta e MSS. a Iacobo Sirmondo S. I.

Ioannes, Abbas Gorziensis in territorio Metensi (B.)

BHL Number: 4396

Avctore Ioan. Ab. ex MSS.

CAPVT I Auctoris præfatio. occasio scriptionis.

[1] Nostrum a in omnibus, quæ piæ, probæ, vel honestæ vitæ sunt, rari nostra ætate exempli Patrem Ioannem, iam pridem, eo adhuc superstite, animus erat ad multorum profectum scriptis proponere: & ne tantus vir ex nimia desidia, (quod nefas vtique & non sine reatu reputaretur) obscuri nominis fama tectus lateret, litteris qualibuscumque cōmittere. Interea nobis diuersa curantibus, & pro otio b impeditius forsitan negotium expectantibus, spes in longinqua male porrectas, casus rerum, vt assolet, repente præcidit mortalium. Nam dum cunctamur, [Auctor gesta B. Ioānis adhuc viuentis, scribere cogitarat:] idem vir sanctissimus, initio sanctæ Quadragesimæ, prima ipsa die, post horam vespertinæ refectionis, sane (vt sibi semper moris) parcissimæ, id est, panis tantum & aquæ; acutissima febre corripitur, quam post quintam exinde diem, exitus est subsecutus. Tum vero ac si per sera suspiria, altius nobis tempora eatenus tam præsentia, ex manibus prærepta ingemuimus, qui vtique, [ab eo subita ægritudine oppresso] quæque dicenda essent de ipso, ab ipso melius, dum aduixisset, ad quem scilicet, si quo opus fuisset, facilis esset recursus, disceremus: si tamen quisquam ille intimus ei existeret, qui aliqua ex eo extorquere se posse confideret: adeo humanæ semper fugitans gloriæ, quidquid egerat, soli operum ac cordis sui testi committebat. Sed miro modo, vt gloriam quique appetentes, ab ea amplius deseruntur, ita e contra, se fugientes, ipsa magis insequitur. Vnde sancti viri, quanto latere desiderant, tanto conspectius, licet inuiti, produntur. Hoc igitur casu mente pene consopita, cum a tantæ rei, quam dudum conceperamus, exorsu, nos grauiter deiecisset; quid rursum iacentes ac desperatos paullatim in vires reduxerit, ac deinde iam volentes magis ac magis impulerit, ferme id fuit.

[2] Cum vir sanctus ex tam valido, vt dictum est, morbo, lecto statim decubuisset, festino mox nuntio, qui circumquaque curam monasteriorum habentes sumus inuenti, ad se in crastinum omnes contraxit: e quibus, nutu Diuino, neminem tunc contigit defuisse; additis ex primoribus domus sanctæ Sedis B. Stephani viris religiosis: [accersitur cum S. Kadroë, aliisq; viris grauibus:] ad hoc minorum quorum cumque turba non modica. Ille singulos accedentium ex lecto ipso, in osculo sancto, vultu admodum gaudente, exceptos, ac pro tempore & re, caussis aliquibus determinatis; præterea cunctis in commune solita sibi semper exhortatione, quantum morbus patiebatur, de infelicitate huius, de felicitate alterius vitæ, pauca loquutus, multitudine vale facto dimissa; Patres Reuerendissimi, c Kadhroe, Berhardus, Hudo, Adelmodus, cumque his ego infimus, cum nonnulla parte nostrorum Sanctorum, exitu illius obseruando, substitimus ibi per quatuor, quibus superfuit, dies, admixtis pariter loci eiusdem sancti collegij Fratribus, qui vnico ei famulatu assidue inhærebant.

[3] Dum ei tristi admodum officio assidemus, atque ex eius sacro ore, quo & inter ipsa vitæ mortisque certamina doctrinæ salutaris gratia profluebat, pendemus; varij inter nos edi sermones cœperunt, quomodo summus ille opifex, cunctorum dispositor, & ordinatissime moderator, hunc tanto tempore sibi fideliter famulantem (quadragesimus siquidem in sancto proposito annus ei tunc erat) tam acerrime circa exitum sineret fatigari. [videtur miraculū aliquod expectasse:] Neque enim vehementiori cuiusquam alias discrimine intremuimus. Pia vero potius vnicuique cogitatio æstuabat, si forte pro attestanda vita eius probatissima, aliquo eum Dominus ad gloriam suam euidentiori declarare dignaretur indicio. Inter hos fluctus animorum, cum fere nulla ægris mentibus clarior aura rationis se aperiret, sibi tantum quisque diffisus, ex dolore nimio reputabat, quid sibi fieret, cum nec illi, tantæ perfectionis viro, supera parceret dispensatio.

[4] Sed hanc temerariam mentis affectionem, ipsa citius ratio reuersa compescuit, qui certis vtique Scripturarum documentis reuincebamus, & vitam hominum non in ostentatione d corporum, sed in virtute æstimandam meritorum & morum: nec attēdendum, quo exitu quisque hinc exeat, sed qualis exeat. Quacumque enim occasione, [se corrigit,] moriendum omnibus ineuitabiliter est. Mors vndecumque, pio bonum est. Nec refert, innocentem mori naufragio, an febre, dummodo innocens sit: & siue hinc, siue inde moriatur, quærendum, qualis sit, qui moriatur: quo post mortem iturus est, non vnde de vita exiturus est. His & huiuscemodi firmamentis, liquido satis collegimus, illam examinationem viri iusti, quam quidem ipse, vt inter cuncta semper inflexibilis, sapienter & æquo animo tolerabat, non modo laudi illius nihil detrahere, sed ad amplioris quoque meriti fructum accedere. Nam electis, qui ad perpetuam vitam tendunt, quid obest, si aliquando dure moriuntur? Nec item signorum vel miraculorum nouitatem plerumque differentiam facere sanctitatis, vel inde patenter ostenditur, quod per malos hæc aliquando fiant; multosque Ecclesia, summo honore, memoriis studiose extructis, colit, de quibus, an vno saltem signo claruerint, reticetur. Namque vt ceteros taceamus, Ioannes ipse, quo nemo in natis mulierum maior, teste Euangelio, signum fecit nullum; [agnoscens præstare miraculis vitam sanctam:] & dum in carcere gladio feriretur, vtrum vel extrema qualibet nota a quolibet homicidarum seu latronum distiterit, perpetuo omnium Scripturarum silentio consopitur. [Matth. 11, 11] Proinde, frustra aliquid eiusmodi splendoris corporei in commendationem tanti viri desiderari, de quo firma satis & absque cunctatione fides constaret, ea, quæ in operibus suis, & sancta conuersatione, atque indefessa vsque in finem in bonis perseuerantia, visa sint, signis omnibus mirabilibusque præstare, & saluti animarum non sine plurimo fructu conducere.

[5] Cum hæc & multa his similia in eodem sancto conuentu mutuis confabulationibus sererentur, vniuersis in eamdem sententiam venientibus, vtile nimis & pernecessarium iactabatur, vt eiusdem beati viri conuersatio, in quantum vel videri potuerit, vel maiorum relatio docuisset, ad multorum profectum, se digna memoria scriberentur. Ego iam inde ab initio tanti negotij auidus, hac consultatione factus accensior, etsi tenuitatis ingenij non immemor eram, ad hoc & mens laboris præsaga, ab aliis ad me reuoluendum persentiret; voce tamen ceteris addita, vt fieret, item itemque ingeminabam. Cum dubiæ cogitationi verus e continuo successisset; tumque forte cumque me, [recipit se Vitam eius scripturū,] meque omnes ad hoc potissimum delegissent; inter ruborem & auiditatem, temporis articulo deprehensus, dum, quid deliberarem, non facile occurreret, tandem impatientia vicit, meque, ad quod soluendum non sufficiebam, nimium præceps & impudens obligaui. Et plane fateor, vt improbum scriptorem, me sumpsisse materiam non viribus æquam. Sed spes tandem ea solatur, quod miseratione Diuina, quidquid illud erit oneris, meritis eiusdem viri, qui certa fide mea, in præsentia caritati Christi assistit, leuandum non dubito. Et qui, licet immeritum, dum nobiscum esset, sancta familiaritate sua non iudicauit indignum, nunc pio operi sui amoris, instantem, ope amicæ olim pietatis, pro gratia sua, vt libere præsumo, non deseret. Præterea, [aliis hertantibus,] cum plurimos sanctorum virorum deinceps ceperim hortatores, accedente præcipue, tamquam pulcherrimo culmine totam fabricam miro lumine venustante, Domino & præcellentissimo Præsule, gloria tam Diuina, quam humana clarissimo, [præcipue Deoderico Ep. Metēsi:] Deoderico nostro speciali Patrono, & non modo hortatu, verum, quod ineuitabilius est, iussu me impellente, tantorum mihi suffragia non defutura confido; vt quod ex me est impossibile, per eos, quorum voluntati parere desidero, ea, de cuius plenitudine omnes, quod habemus boni, accepimus, gratia superna supplere dignetur. f

[6] Quæ igitur a primis gesserit annis, quorum raram admodum ad nos constat peruenisse notitiam, in medium relinquentes, ea tantum, quibus in virum perfectum assurgens, plurimo videntibus & imitari volentibus emolumento fuit, [dicenda distribuit.] vt misericordia Christi stylum regere dignabitur, expedire tentabimus: Primo videlicet, quanto in seculari adhuc habitu degens, bonæ actionis germine viruerit; vel qualiter, ipsa optima fruge in terra sui cordis vberius fructificante, ad monasterialem inde vitam transierit: deinde quo studio in eodem sancto proposito, quo labore, qua iugiter vigilantia, in omni virtutum exercitio, & prius in contubernio ceterorum sub maioris imperio, & postmodum in regimine substitutus, locum, quem semel in acie spirituali ceperat, tenuerit, nec quocumque hostis impulsu, gradu excesserit, donec, Domino secum certante seque seruante, Victor euaserit: postremo, quis ei finis feliciter consummati certaminis fuerit, cui nos misericordia Diuina etiam præsentes fuisse concessit.

[Annotata]

a Non hinc sequitur, Abbatem fuisse monasterij S. Arnulfi, cui auctorhic cum scripsit, præerat: sed quibusuis, præsertim monachis, patrem fuisse, qui eos in vitā sanctam exemplo ac verbo generaret.

b Regimen, opinor, eiusdem monasterij, cui sub exitum anni 960 adhibitus videtur.

c Cuius Vitam antea citatam dabimus 6 Martij.

d Forte signorum, vt paullo post dicitur.

e An assensus? sequentia item verba, tumque forte cumque me &c. haud satis clara.

f Adelberoni mortuo 26 Aprilis 964 Deodericus, (vt ad eum annum scribit Sigebertus in Chronico) consobrinus Ottonis Imperatoris, Episcopus subrogatur. [Deodericus Ep. Meten.] De quo frequens nobis mentio erit, cum de variorum Sanctorum translationibus agetur. Obiit anno 984, eiq; Adelbero 2 successit.

CAPVT II B. Ioannis patria, institutio, cum honestis & piis hominibus familiaritas.

[7] Præcepta secularis doctrinæ, quæ Rhetorica dicitur, in personis singulis demonstrandis, inter cetera esse traduntur, vt maiores illius, qui prædicādus est, altius repetantur, & ita per gradus, quasi filo quodam ad ipsum linea deducatur; tamquam ex illis, ex quibus originem ducit, illustrior esse possit & clarior; comparatione forte ducta ab arbore, quæ annosa iam in ramis aruerit, vt sterilitatem, inquiunt, ramorum radix fœcunda compenset, &, quod in fructu non teneas, mireris in trunco. [Non vult Auctor, more rhetorum, ad B. Ioannis laude, maiorum iactare nobilitatem.] Fuerit hoc institutum illorum, qui tantum quæ carnis sunt sapiebant, & non tam de propriis vnumquemque clare vel obscure gestis, quam de alienis, famosos reddi vel infames, putabant; cum constet contra ratio, plerosque ex obscuris sæpissime claritatem, ex clarissimis item alios probrosæ vitæ calamitatem mutasse. Longe autem diuerso itinere ab his nostra incedit religio, in qua mentium ac morum potius ingenuitas, & vera spiritus, dominio vitiorum exuta, libertas, quam carnis vana ac tumens & in morem fumi vanescens celebratur nobilitas. [sæpe inutilem:] Apud hanc de puluere suscitatur egenus, & de stercore pauper erigitur, vt cum Principibus cælestis populi sedeat gloriosus. Nec desunt probationi documenta, cum Dauid ex pascuis gregum, in regnum; Petrus, cum consciis paupertatis, ex retibus piscium, in orbis totius attollitur principatum; quæque abiecta sunt mundi & ignobilia, eliguntur, vt potentia & nobilia confundantur. Dicente autem ipso huius Principe instituti, si vos manseritis in sermone meo, vere liberi eritis, & veritas liberabit vos; quod non est aliud, nisi liberos vos faciet; itemque ipsius Principis præcone: [Ioan. 8. 31, 2 Cor. 3. 17] Vbi spiritus Domini, ibi libertas; cuicumque de tanto munere libertatis gloriari licebit, frustra ei illius antiquitatis enumeratio & nomina cineresque maiorum, in laudis titulo conquiruntur nisi forte Spiritui carnem prætulerimus, cuius caduca nobilitas illi permanentis dedecus ignobilitatis superducere consueuit.

[8] Sed quorsum hæc tam longis anfractibus circumducta? Quoniam scriptoribus quibusque, in quolibet, quem dicendum susceperint, talia fere ex more sumuntur initia, [nec de patria ortuq; fuse disserere:] vt qua regione terrarum, sub quo cæli climate, cuius linguæ vel gentis, qua conditione, cuiusue fortunæ parentibus prodierit, quasi pro viribus, a futuræ rationis primo statim iaciant fundamento. Quod ego in hoc nostro, quem tam copiosa Spiritus generositas commendat, superfluum b iudico laborari: cum eum tanta consummatæ virtutis gloria, tot perfectorum retro virorum prosapiæ sic aut æquet, aut proximet, vt quidquid felicium operum dignis de illis laudibus celebratur, in isto velut mundissimo speculo, totum resplenduisse monstratum sit. Ne cui tamen curiosiori minus fecisse, [nec omnino tamen hoc negligere.] & tamquam ex inopia materiæ hanc dicendi partem sermo subterfugisse culpetur; quam succincte, si qua forte talium inserere oportebit, comprehensis melioribus & fructu salutari plenissimis, tempora transferantur.

[9] Oriundus itaque hic Ioannes ex territorio fuit partim Metensi partim Tullensi, [B. Ioannes patre sene, diuite, pio natus,] villa olim regia, vocabulo Vinderia, parentibus vtique non nimium obscuris, substantiæ sane locupletioris. Pater prouectæ omnino ætatis, vt fere nonagenarius crederetur, inter suos in facultate sufficiens, omnibus æquus & bonus ac sine querela habitus, vsque ad infimum quemque, cunctis se præbens accommodum: dumque ruri intentus, ac regendæ familiæ, quam secundum mediocritatem vitæ non minimam procurabat, plura ei iusto labore succrescerent; essetque possessionibus, sumptibus, pecunia, ex benedictionibus Domini, admodum auctus; hospitalitati, eleemosynis, Ecclesiæ quoque, prout poterat, honorificentiæ, ceterisque bonarum fructibus actionum studiosius insistebat. Coniuge denique liberioris generis, in ipso æuo senili, iunioris ætatis sumpta, hunc Ioannem, duosque post ipsum procreat.

[10] Ipse in domo paterna eo teneriori cura educatus, quo animus senis, [vtcumque litteris puer eruditus?] vt ad id ætatis editum, omnem impatiens arcebat iniuriam; litterarum tamen primis vix elementis traditus addiscendis, aliquamdiu non longe a conspectu patris, postmodum, licet ægre eodem patre ferente, Mettis, eis quæ tunc esse poterant, scholis, instituebatur. Nonnullo etiam tempore in monasterio c S. Michaëlis super Mosam fluuium ad studia moratus est, vbi tunc temporis Hildeboldus quidam Grammaticam professus, ex discipulis Domni d Remigij, doctissimi ea ætate Magistri, scholas habebat: cuius doctrinæ, vt ipse multoties postea fatebatur, incertum incuria, an quodam, vt apparebat, supercilio, cum tamen a patre sæpissime non mediocriter muneraretur, macram satis frugē scientiæ eum contigit retulisse.

[11] Patre iam inde breui deficiente, cum ipse adolescentiam iam videretur ingressus, post aliqua, matre, [patre mortuo familiā regit, prouide & feliciter,] vtpote iuniore, thalamum innouante, solus fratrum totiusque familiæ domesticæ curator relinquitur. In ea parte actualis scientiæ, vel rerum omnium domesticarum administratione, quam strenuus, cautus, & ingenio ceteris propemodum hominibus præstantiori, emicuerit; vt agro, pecore, familia, & his instituendis atque alendis substantia non mediocri locupletatus; deinde in artium diuersarum, quæ ad variam supellectilem vsui sunt, exercitio & dispositione quantum valuerit, vt fere in mundanis negotiis nihil esset, quod eum præteriret, de his omnibus silere melius puto, quā parum digne conscribere: præsertim cum multorum adhuc horum reminiscentium testimonia sufficienter supersint, ex quibus, si quos hæc cura pulsat, facile possint doceri.

[12] Vsque ad exactam itaque virilem ætatem in domo propria versatus, diuersorum, tam secularium, quam & Ecclesiasticorum, honestæ [familiaris viris honestis & probis,] dumtaxat vitæ hominum, familiaritati in variis officiis & negotiis per omne id tempus, prout opportunum fuit, adhæsit: ex quorum contubernio optimam sibi formam viuendi exemplumque conduxit. In domo Comitis e Riquini præstantissimi ea tempestate, & in omni genere agendarum rerum prudentis & sagacissimi, [vt Riquino Comiti,] per annos aliquot obuersatus, plurimum exinde sibi cepit profectum. Nam & Ecclesiam villæ ipsius, ex qua ortus est, dono eiusdem Comitis possidebat. f Dadonis etiam, summi ingenij & famosissimæ sanctitatis Episcopi Virdunensis, [Dadoni Episcopo Virdun.] non paruo tempore frequentia vsus est: qui sibi quoque eum ob bene meritam indolem, viuaxque in eo perspectum ingenium, perpetuum facere cupiebat: sed quas ob caussas non obtinuerit, parum comperimus.

[13] Cuidam deinde nobili viro Warnerio, in confinio Tullensi caussa Ecclesiæ S. Laurentij, in villa Fontaneto, eidem ciuitati adiacentis, [duas Ecclesias obtinet.] se nomine Domini socians, eius officiis quam familiariter insistebat. Ea occasione Tullo ei tunc temporis frequens reuersus, quia cum hac ex proximo, altera quoque, quam simul genitalis soli retinebat, Ecclesia, eiusdem erat diœceseos. Vnde Bernerum Diaconum ipsius sanctæ Sedis, in subiectione Ecclesiastica sortitus magistrum, virum sane & opinione sanctitatis & litterarum scientia eo loci satis celebratum, [Bernero magistro Grammaticā discit:] studio lectionis apud eum intentiori cura operam tunc cœpit impendere. Altius autem sibi eatenus sic tempora præteriisse dolebat, vt de integro rursus scholas innouare cogeretur. Puerulus siquidem in diuersa, vt dictum est, præceptoribus ad studia commissus, quantulumcumque aurem inde vaporatam retulisse visus erat, totum id consequentium curarum mole pene sopitum amiserat. Sed facilitatem ingenij gratia iuuante diuina, ea citius damna lucri sequentis felici reparauit successu. Prima itaque elementa Grammaticæ, primasque tantum partes g Donati, ex ipso Bernero audiuit: eaque introductoria aspersione contentus, diuinis se omnino transtulit scriptis: [dein sacras litteras:] in quibus intra breue tempus tantum intelligentiæ prætulit lumen, vt omnium nouo miraculo ad quascumque sapientum non difficulter occurreret quæstiones.

[14] Ecclesiam porro S. Laurentij, quam diximus, vnico amore excoluit, & in ministerio Ecclesiastico necessariis, [Ecclesiæ suæ intendit,] quantum religiosius potuit, exornauit. Quoties denique vacuum erat, strato ibi locato, per plures dies inde non recedebat, noctesque creberrimas orationibus continuabat: & quamquam seculo adhuc voluptatem laxare videretur, secretius in oculis Domini, pro locis & temporibus, spiritualibus inhiabat. Ibi fæminam quamdam ex gynæceo Domini sui h diuinis officiis sub leuamine deputauit: [eius cura piæ & castæ fæminæ commissa:] quæ, vt integra corpore, loco sancto est tradita, ita vsque suo debito fine naturæ, sancta manens carne & spiritu, sub stipe ipsius Ecclesiæ, nulla vnquam attacta infamia, felix consenuit. Ibidem quoque peregrinum quemdam iam prouectæ ætatis Presbyterum exceptum, dum beato fine excederet, [ibidem Sacerdotem alit,] aluit & omni cura seruauit: de quo plura bonæ actionis nobis Pater Ioannes narrare consueuerat: quod scilicet operi diuino nocte ac die intentus, nullo fere tempore, præter corporeæ necessitatis curam, [distincte psalmos assidue legentem,] limen ecclesiæ excesserat: psalmos verbis & sensu distincte, vt pene syllabas eum recensere putares, assidue ore voluebat: oratione pura noctis plurimum occupabat: cum ipsis cogitationibus voce ipsa confligens, easque quasi manu diuerberans, Abite, inquit, vani & ignaui, non mihi psalmiculum ore subtrahite. Ad Martyrem quoque plerumque querula voce clamitans: [& tētationibus strenue resistētem,] Laurenti, quid hic agis? cur non me ab his vesanis defendis? Dæmones variis proludiis sibi obuersari corporeis oculis testabatur, vt sæpe sibi infestissimi vsque in quosdam corporis cruciatus deiicerent, lectoque per aliquot dies non consurgeret.

[15] Hic idem de se referre solitus erat, tempore quo i Nortmanni irruptionibus sæuis circa Sequanam & Ligerim populabundi excurrebant, se ab eis comprehensum, & in puteo quodam nimiæ altitudinis, quales in patria, quȩ k Belsa dicitur, plurimi conspiciūtur (nam inde oriundus erat) deiectum, [antea multa passum a Normānis,] in nulloque penitus læsum: inde item extractum, in alio profundiori præcipitatum: cum nec sic opprimi potuisset, eductūque gladio ferire decernerent; tandem vno ex ipsis dicente, necdum eum peruenisse in genus terræ, quo mori deberet, [diuinitus iis ereptū,] diuinitus, vt creditur, dimissum eum. Post aliquot horarum spatia Nortmannis prætergressis, puteo se reptando vtcumque exemisset, & iter ingressus fame pæne difficeret (nam triduo iam fere sine cibo manserat) repente in media via tres iacentes reperit panes, [alitumq; in via:] ex quibus vsque ad prædictam ecclesiam S. Laurentij peruenit. Is sine vlla cunctatione firmabat, psalmorum virtute, quos semper in ore versabat, quos in ipsis etiam puteis consistentem se assidue decantasse fatebatur, de tot periculis liberatum.

[16] Ab eo idem Ioannes se ex multis, quæ forte leuiter gesserat, crebro monitum, & aliquando acrius redargutum, [Ioannes ab eo sæpe moretur,] multipliciter correctum, sæpius gratulari solebat. Sed & aliis quam pluribus, si quos probatæ vitæ ac doctrinæ compererat, solitario comitatu, quamquam secreto, interim adhærebat, paullatimque, & quasi per partes, a quibuscumque mundi oblectamentis subducens, castigatioribus se actibus applicare satagebat. Paullo ante dicto Bernero Diacono maxime delectabatur, [& a Bernero Diacono] eumque honore & officio amplissimo venerationi habebat, pro eo, quod non modo doctrina & vita eius, quæ item vicem gerebat doctrinæ, apud ipsum proficiebat; sed & quod si qua in se reprehendenda forte vidisset, nequaquam his vel ad momentum parcere nouerat, quin statim seuerius, &, si ita res exposceret, etiam publice, obiurgaret. Erat idem Bernerus, inter cetera quæ bono odore de eo fama resperserat, [uiro pio] religionis, & præcipue vitæ pudicissimæ a puero insignis, in vitia mordax, vt nec superioribus aliquando cederet personis: eloquij nihilominus multa ei venustas, & plurima in exhortando & persuadendo facilitas. Census ei non multum sumptuosus, sed nec omnino abiectus: simplici enim victu vel tegumento contentus, si quid tamen eorum fuerat, l lautioris cultus, &, vt pæne notaretur, erat ita vir puri animi, sordium exteriorum attactum, prorsus quadam sibi insita natura, hortuerat, tantumque pudicitiæ virtus mentem eius totam peruaserat, vt quo forte loco mulierem sedisse conspexerat, nullo pacto, illa recedente, eodem ipse, vel fatigabundus succederet. [& casto.]

[Annotata]

a An non fortasse, narrationis!

b MS. habebat, iudicio.

c De monasterio S. Michaëlis agit fuse VVasseburgius lib. 2 & nos alibi. Situm est in diœcesi Virdunensi, fecitq; oppido nomen S. Miel, vbi Ducatus Lotharingiæ Parlamentum, vt vocant.

d An is est fortasse Remigius Autissiodorensis magister, quem Flodoardus lib. 4 hist. Eccl. Remen. cap. 9 Remos a B. Fulcone Episcopo euocatum scribit, vt liberalium artium studiis adolescentes Clericos exerceret.

e De hoc Riquino, siue Ricuino, agit VVasseburgius sol. 178. aitq; filium fuisse Ragneri, fratrem Gisilberti Ducis.

f De Dadone Episcopo Virdunensi prolixe agit idem VVasseburgius, aitq; obiisse circa annum 920, Cl. Robertus in Gallia Christiana 923. Eius meminit Flodoardus lib. 4 Eccles. Remen. cap. 41.

g Ælius Donatus, magister S. Hieronymi, de Grammatica scripsit.

h Curam ei dedit ædem illam custodiendi mundandiq;, & vt diuina curarentur, quoque modo prouidendi.

i De Nortmannorum in Galliam incursionibus seculo 9 & initio 10 sæpe alibi actum.

k Vulgo Belsiam vocant, Gallice la Beausse: Carnutum regionemcomplectitur.

l Forsan aliquid hic mutarunt omiseruntue librarij.

CAPVT III Quæ B. Ioanni occasio pietatis studiosius colendæ. cum variis viris sanctis inita consuetudo. peregrinatio Italica. sancte gesta post reditum.

[17] Interea Ioannes & Metis monasterio S. Petri, a vbi & domum vicinam habebat, sub occasione Ecclesiæ, quam tenebat, quæ cum villa propria eidem monasterio subiacet, Hebdomadarius sacri altaris ascitus, post aliquod, quam ibidem officium ceperat tempus, tali ordine salutis ei occasio diuinitus prouidetur. In collegio puellarum eiusdem loci, quod nunc feliciter Domino miserante procedit, erat quædam moribus & conuersatione remotior a ceteris, [Adolescētulæ cilicium occulte gestantis] annis admodum puellaribus, nomine Geisa, quam amita eidem religiosa secretiori apud se custodia educebat: hæc Frederburg dicebatur. Ea itaque Geisa, cum ad arctiora se quotidie sanctæ conuersationis extenderet, inter cetera sancti propositi ornamenta, etiam sub omni veste, cilicij vsum addiderat. Ioannes eius instituti vestimenti adhuc parum vix aut omnino ignarus, dum quadam die (quonam incertum loco) cum ea familiaribus, vt cum ceteris assolebat, sermonibus quædam insereret, a pectore puellæ, intra interulam, quæ fuerat subtilior, vmbram cilicij ad carnem latentis, sub dubio visu prospexit. Manu protinus ad explorandum quid esset iniecta, vbi rem asperior tactus edocuit, stupore vehementi, & toto corpore tremore exhorruit: quid deinde hic habitus prætenderet, percontatus. Verecundior illa & rubore vultu aspersa, post quam aliquamdiu obticuerat, Nescis, inquit, nos non isti seculo viuere aut deseruire debere? Hæc, ad quæ plerosque deditos video, vana prorsus, [exemplo & verbis] & animarum perditionem esse perpendo. Longe alius mihi animus ab his, proprij tantum periculi sollicitam cogit existere. Plura in hunc modum sancti desiderij verba cum replicasset; Ioannes, ab imo pectoris in alta excitatus suspiria, Væ, inquit, misero mihi & ignauissimo, qui tamdiu moras, non modo steriliter, [vehemēter commouetur:] sed etiam perdite viuendo, protraxi. Scilicet me virum, hunc fragiliorem sexum virtute præire oportuit! Nam summo probro & contumelia, non solum non consequor iam ambulantem, sed nec, deses & totus hærens terræ, vllo motu progredior aut comitor.

[18] His igitur acrius stimulatus, & supra quam alias ante hac cuiusquam exemplo virtutis accensus, de perfectioris vitæ institutione, fixa mente deliberat. Studium itaque lectionis Diuinæ cum eisdem ancillis Dei summa vi statim arripuit & primum sacræ bibliothecæ historiam, [studiose sacros libros euoluit,] veteris ac noui Testamenti percurrens ex integro; deinde quæ cumque in diuinis officiis certis temporibus in Ecclesia frequentantur lectionis libri, qui Comitis dicitur, orationes, & si qua sunt Sacramentarij in vsus diuersos: regulas supputationum temporalium, quæ coram ante dicto Bernero Diacono prius ex multa parte relegerat, memoriæ viuaciter, vt nemo superius, commendauit. Præcepta canonicæ institutionis, hoc est, decreta Conciliorum, iudicia pœnitentum, ordinem actionum Ecclesiasticarum, adhoc & secularium edicta legum, ad vnum vsque, vt ita dicam, verbum, corde recondita mire continuit. Homiliarum, sermonum ac diuersorum tractatuum in lectionibus epistolarum vel Euangeliorum, sed & gesta Sanctorum, [& Vitas SS.] si qua sunt, memorabilium, tantam concepit notitiam, vt quoties postmodum ei opportunitas forte accessisset loquendi, ac si præ oculis liber adesset a prima vsque in extremam sententiam, ex ordine, tamquam visa persequens vestigia, verbis communibus vniuersa reuolueret. [cantū discit:] Cantibus Ecclesiasticis sub idem temporis insudare, nec erubuit, nec desperauit: & licet nonnulli, vt alieniori ætate, deludi tacite riderent ingenium, pertinacia boni desiderij, quamuis duro eluctato labore, prorsus euicit.

[19] Hæc ei interim sanctorum negotiorum otia cum prædictis ancillis Dei fuere; ex cuius etiam collegij multitudine, plerasque ab infimis delectationibus ad cælestium desideriorum flammas, igne diuini eloquij permutauit, quæ nunc vsque testes ordinis vitæ virtutumque eius existunt. Iam vero in ceteris exercitiis spiritualibus, [in pœnitentiam virtutesq; alias incumbit:] continentia, ieiunio, vigiliis, orationum frequentia, vel reliquo labore corporeo, carnisque castigatione, quanta se virtute accinxerit, & de die in diem melioribus se præparans, gratia Christi comitante, in vlteriora semper tetenderit, sequentium attestatione operum forsitan melius demonstrabitur.

[20] Ad mundi contemptum & facultatum renuntiationem ex integro omni desiderio æstuabat. Sed quo locorum se conferret, non facile præuidebat. Adeo exemplorum copia se ex tota hac regione subduxerat: [iacente fere vbique disciplina monastica;] nec vllum omnino monasterium in cunctis Cisalpinis partibus, sed & vix in ipsa Italia, audiebatur, in quo regularis vitæ diligentia seruaretur. Quia igitur quo se verteret, ignorabat, quod solum poterat, virorum quorumdam, quos fama vulgatior a secularium conuersatione seiungere videbatur, frequens limina obterebat, eorumque actionibus intentus, [adhæret aliquot viris sanctis,] nec in collaborando inferior, mensem plerumque aut eo amplius, nunc in istius, nunc in illius contubernio, & quoquo poterat obsequio, exigebat. Mettis per id temporis duo continentis vitæ præconio satis celebres habebantur, alter Rolandus, scholæ cantorum in domo S. Stephani præsidens, & in remotioribus oratorij S. Michaëlis, [Rolando,] quod erat in superiora eiusdem basilicæ b S. Stephani, orationibus, psalmis, Missarumque celebrationibus, noctes diesque continuans. Alter c Warmibertus apud basilicam d sancti Saluatoris non longe a claustris Clericorum, [VVarimberto,] pari nihilominus studio in rebus diuinis Christo deseruiens: quorum vitæ omnibus acceptissimæ, testes adhuc multi supersunt, ex quibus, si quis velit, plenius potest addiscere.

[21] His itaque non paruo tempore cohærens, & multo diuini operis labore seipsum exercens, etiam apud eamdem sancti Saluatoris basilicam, retrusionis cellulam, in qua perpetuo clauderetur, adorsus est. Sed credo loci incommoditate offensus, vtpote medio vrbis, & potius secreta quælibet siluarum animo meditatus, interim statuit differendum. Audita interea fama viri venerabilis Humberti, qui Virduni reclusus & scientia litterarum sanctarum & laudabilis vitæ testimonio clarus, [Humberto recluso,] & merito sanctus ab omnibus eo loci habebatur. Celeriter ad eum contendit, & breui mutuis confabulationibus animo inter se coalescentes, aliquot dies cum eo exegit, [cui generaliter, cōfitetur;] omnium ibidem excessuum suorum puram confessionem deponens, ex eodem venerabili viro formam pœnitentiæ cepit: carnibus, vt putatur, ab ipso tempore omnino e abstinuit, & ieiunia sibi semper amica, infatigato rigore arripuit.

[22] Cum vero comperisset & alterum quemdam solitarium in vicinia eiusdem ciuitatis, intra remotiora saltus, qui Argonna dicitur, commorari; etiam hunc eadem feruoris instantia adiit, si forte ibidem desiderio diu concepto de eremi habitatione, satisfacere posset. Hic autem solitarius, [Lamberto Sacerdoti solitario, viro agresti,] Lambertus nomine, & moribus & scientia omnino rusticanus erat, &, nisi quod multus labor, quo satis superque durissimo, & velut irrationabili, seipsum atterebat, eum aliquatenus in rebus diuinis commendabat, alias stolidus & agrestis totus parebat, vt qui forte infirmorum eum conspexerat, risum tenere vix posset. Tegendi corporis, etiam & verecundiorum, ei cura postrema, similiterque cibi vel potus longe ceteris mortalibus vsus difficilis. [mirabilis abstinentiæ,] Modium integrum farinæ in vnum plerumque panem redegerat, qui mensem aut certe duos, ei sufficeret, donec præ nimia duritia, nisi securi, non posset effringere, indeque sibi particulam ad pondus quotidie præriperet. Item lebetem permaximum olere ac legumine simul plenum, in vnum excoxit, quod repositum, quotidie, dum quid residui fuit, ad mensuram, aqua cruda resolutum, percepit: subito quolibet mentis impulsu, ex eremo se proripiens, villas & ciuitates subintrauit, [abnormisq; sanctitatis:] itemque repente cellulæ condidit: noctis plerumque medio, Missas exorsus, etiamsi sic animus tulit, vesperi, aut ante, aut sub lucis crepusculo, post bidui triduiue ieiunium, vt defecti corporis fuit, non diei, non noctis vllum tempus in reficiendo seruatum est.

[23] De cuius conuersationis vario proludio, Ioannes nihil motus, multoties etiam tantas in imbecillo corpore vires cum quodam stupore secum compensans (erat enim macie & squallore nimio confectus) cum eo aliquamdiu est commoratus, [cui cohabitans:] cellulam quoque sibi ad habitandum compegit. Plures tum ex vicinio ciuitatis illuc visendi gratia venientes, & quæque necessariis vsibus conferentes, non minimum in sancto desiderio accendebantur: [visitur ab Humberto,] inter quos & præfatus Humbertus plerumque accedens, subindeque recedens, nonnumquam & aliquot dies subsistens & quidam vir natione Britto, Andreas nomine, liberalibus apprime studiis eruditus, sed & animi virtute præpollens, &, quod his maius est, in diuina admodum studiosus. Hic de patria insula, f infestatione Normanorum, [& Andrea Brittone, docto & sancto:] cunctis eiusdem insulæ incolis aut occisis aut fugatis, cum pluribus aliis doctis æque ac sapientibus viris pulsus, a reuerendæ sanctitatis Episcopo Dadone, cuius supra mentio facta est, in g Montefalconis cum nonnullis, qui cum eo aduenerant, Brittonibus exceptus, & satis liberaliter est procuratus.

[24] Cum his communicato consilio, vtrum loco eodem sibi salubre ac frugiferum esset manere; illi, vt cauti, [eorum suasu discedit,] & illius portentuosæ stoliditatis eremitæ morum non ignari, ab eius cohabitatione omnimodis animum deflexerunt, maxime eodem Humberto suadente, vt Romam memoriam beatorum Apostolorum supplicatum prius adire tentaret (quod iter ipse iam dudum, Deo propitio, exegerat) & sic demum, vita comite, rediens, quod in commune ratio demonstraret, pariter exequerētur. Mox mores omnes animi feruore disrumpens. sumptu sane non ignobili facto, [ac Romam tendit cum Bernacre:] iter magna ope maturat. Sociatus est ei Bernacer quidam Clericus multo ante tempore cum Warimberto illo, de quo supra dictum est, Metis apud ecclesiam S. Saluatoris versatus, manu libraria ceteris eius temporis non inferior, canendi disciplina admodum præstans, sedet artis calculatoriæ studiosissimus, ceteroque ingenio in rebus non minimum pollens; tenui quidem re, sed deuotione in diuina optime cumulata.

[25] Postquam vero Romam veniens, vota sancti desiderij circa loca quæque sancta expleuit; cupido eum in vlteriora tendendi amplius cepit, ibique aliquibus ex comitatu relictis, ipse cum prædicto Bernacro, paucisque quibusdam, [adit, Garganum,] expeditior vsque h montem S. Angeli cognomine, qui Garganus dicitur, ocyus percucurrit. Ipso tamen itinere montem Cassinum, [Casinum,] B. Benedicto insignem, & congregatione monachorum frequentem, conscendit: cumque ipsis seruis Dei aliquot dies remoratus, sancti propositi vestigia, quæ ibi nonnulla supererant, curiosius explorauit. Interiora etiā illa marini sinus, [eremitas adVesuuiū:] quȩ ciuitati Neapolis adiacent, seruorum Dei habitacula, sub nomine sancti Saluatoris, montem i Bebium haud procul perpetuo vapore fumantem miratus, penetrauit: eorumque orationibus se commendans, [& his quædam largitur:] nonnihil benedictionis ex his, quæ secum tulit, eisdem seruis Dei largitus est.

[26] Tandem, Christo Duce, felici cursu, & cunctis sibi prospere cedentibus domum regressus, (nec mora) monitore suo Humberto conuento, consilio ipsius, quia locus desideriis eorum aptus nusquam occurrebat, [redux cohabitat Humberto,] secum interim domi subsistere, & si qua piæ actionis poterat, ibidem exercere, quamquam admodum ægre, satius duxit. Eratque, vtpote qui figuram huius mundi præterite quantocyus attendebat, habens tamquam non habens, [cælestibus semper intentus:] emens tamquam non possidens, vtens hoc mundo tamquam non vtens; & iam totus cælestibus flagrans, specie sola res transitorias disponere videbatur. Ceterum vita eius in quo a monachi instituto differret, haud facile quisquam discerneret: ita pernox in vigiliis, orationibus noctes diesque coniungens, lectionibus sacris studio vix aliquando interciso inhærens, omnique castigatione corporis sese coërcens, Crucis auctorem, satis in sublime cruce leuata, nisu indefesso quotidie sequebatur.

[27] De tenore ieiuniorum ipsius an quid sermo digne valeat explicare, prorsus non sentio: quæ tanta pertinacia ab ipsis initiis sibi indixit, vt si qui forte erāt ex sibi adhærentibus, [semper ieiunat,] qui hæc cognoscere poterant, miraculo stuperent ingenti, quomodo vel extremo spiritu respirare in tanta austeritate sufficeret: qui potius in augmentum admirationis, postquam diem aut etiam biduum plerumque sine vllo cibo ac potu, [sæpe biduo,] vt nec modicum quid gustaret, transegerat, incredibili virium integritate, & facie lætiori, agilis & constans, ad opus quodcumque incederet. Id vero ipsum ex ore ipsius nobiscum confabulantis sæpe audiuimus, quod in diem alterum frequenter, omni cibo vel potu carens, ieiunia extraxerit. Fatebatur enim, dum quidam Fratrum dura aliqua refugientium, aquam in potu male sibi conducere quererentur, nemini æque ac sibi prius præ continuo vsu vini aquæ perceptionem exosam fuisse; [antea aquæ potum horrens:] Adeo, inquiens, vt si qua dierum mihi vino fuerat abstinendum, aquam stomacho nauseante, panem etiam ipsum, per totam diem cum omni cibo funditus respuerim.

[28] Præterea, quam celer, & tamquam ne quis se prior irrueret, festinus armaturam cælestem induerit, quoque robore contra virtutes contrarias bellum, Christo fretus, [aduersus vitia strenue depugnat:] susceperit, carneque ac spiritu reluctantibus, cum pars melior de palma semper contenderit, tamen semper periculi metuens rediuiui brachia numquam remiserit; vtque inter hæc vitiis hinc propulsis, virtutibus hinc intromissis, ædificium morum optime compositorum structura perpulchra erexerit, magnorum ingeniorum vires vix posse expedire existimo: cum certe hæc ad ea, quæ Diuino munere post in conuersatione monasteriali peregit, initia quædam velut & abiecta valeant reputari. Hæc autem omnia intra abdita domus, Deo solo teste, vix aliquibus ex familia consciis, operabatur, cauens omnino scire sinistram quid faceret dextra, &, vt teneræ plantationis virgultum, priusquam sufficienti irrigatione radicem defigeret, [sollicite benefacta occulit.] manus atque ventorum contactum non bene credulum deuitabat. His ergo, quoniam ad dicta rebus exæquanda, ariditas ingenij minime sufficit, prætermissis, ordinem rerum potius exequamur.

[Annotata]

a Erat id fæminarum, vt hic quoque dicitur, quæ agente Adelberone, ad regulam S. Benedicti, vt olim, seruandam inductæ sunt, vt scribit Meurissius: ad pietatem certe, ipsius B. Ioannis hortationibus, vt hic dicitur, excitatæ.

b Ea Cathedralis est, de qua sæpe alibi mentio.

c Ita scriptum an forsan VVarimbertus?

d Eam VVala Episcopus ædificasse dicitur, & collegium Canonicorum fundasse: sita est in ipso prope vrbis meditullio. Ita Meurissius in VVala, siue VValone Episcopo, qui anno 882 in prælio contra Normannos occubuit, in eadem sancti Saluatoris æde sepultus.

e Præterquam cum eum, vt ante diximus, S. Kadhroe ad eas in ægritudine comedendas, verbis & exemplo perpulit, itaq; sanitati restituit.

f Arbitror aliquam intelligi ex iū insulis quæ littori Britanniæ Armoricæ obiacent:

g Montisfalconis, meminit Flodoardus lib. 4 hist. Rem. cap. 39. Gallice Montfaucon appellatur. De eo agemus 16 Octob. ad Vitam S. Balderici Presbyteri. Recitat VVasseburgius pag. 174 Dadonis Ep. Virdunensis Chartam, cuius ista sunt postrema: Arnulphus quoque gloriosissimus Rex dedit in proprium per auctoritatis suæ præceptum supradictæ Ecclesiæ abbatiā, quæ vocatur Montis falcoius, quæ est in honore S. Germani constructa, & in Comitatu Dolinensi est sita, cum omnibus sibi pertinentibus.

h De hoc monte, ecclesiaque S. Michaëlis, actum 7 Febr. in Vita S. Laurentij Ep. Sipontini, & alibi.

i Hic est Vesuuius. Ita quoque Anastasius Bibliothecarius in Vita Benedicti 2: Post hæc mons Bebius, qui est in Campania, [Bebius, Vesuuius.] mense Martio, (an. 685) erutauit per diem, & omnia loca circumquaque præ puluere cineris illius exterminata sunt.

CAPVT IV
B. Ioanni cum Einoldo contracta notitia. de Italico secessu deliberatio. Adalberonis Episcopi Metensis consilium eos retinendi, oblata Gorzia.

a

[29] Sanctus Pater, & vnicum in his regionibus postmodum lumen monachorum, Dominus Einaldus, ipso tempore Tullo, in summo omnium bonorum exemplo vitam ducebat. Is in scientia litterarum, tam secularium quam Diuinarum, [Einoldus Archidiac. Tullensis,] ea tempestate inter suos nulli secundus cum esset, Sedis eiusdem primo quidem b Primiscrinius, postea autem etiam primus Archidiaconus, cunctarumque opum affluentia dilatatus; amore cælestis desiderij tactus, cunctis, quæ habuerat, vsque ad siliquam, vt dicitur, distributis, tantum simplici veste retenta, & libris, ac veste sacerdotali, in cellula claustro Clericorum adhærente sese cohibuit, & triennium fere in summa & ardua continentia vitam agens, raro vsquam, [bonis abdicatis in cellula viuit;] præterquam ad ecclesiam Missas celebraturus, ac nocturnæ orationis obtentu, processit. Seruulo tantum vno contentus fuit, qui ad quæque forinsecus necessaria mittebatur. Nam nisi quæ Episcopus loci vir venerabilis c Gauzlinus, in misericordiæ operibus sane memorabilis, aut religiosorum quicumque misissent, nullis aliis sustentabatur. Clientulus quoque ex Clericis vnus, qui Missas celebranti assisteret, derelictus. [austere & sancte:] De qualitate indumenti, cibi, vel potus, qua cilicij assiduitate, ieiuniorum frequentatione, pœnitentiæ austeritate sese damnauit, superfluus vereor esse in dicendo, cum etiam copiam quamcumque verborum operationis ipsius superet magnitudo.

[30] Hic dum die quadam solus resideret in cellula vocem de repente, vnde, aut a quo editam, nescius, claro omnimodis sono hæc audiuit dicentem: Sustollam te super altitudines terrȩ, & cibabo te hȩreditate Iacob patris tui. Os enim Domini loquutum est. Hæc paullulum, [voce cælesti ad fiduciam diuini auxilij excitatur:] inde attonitus, & secum (vt fit) multa animo reputans, postquam misso circumquaque ministro, si forte puerorum aliqui e scholis vicinis dum recitant, hoc protulissent, ac neminem toto id temporis spatio in quolibet loco contiguo fuisse renuntiante; vir prudentis ingenij gratiæ diuinæ sibi oraculum, in spem fiducialius deinceps de donis Domini præsumendi, directum, fideliter intellexit: quod apud se quidem ipse forti custodia animi seruare studuit reconditum. Rebus autem postea in ipso omnium eorum fides est subsequuta. Et hæc quidem de initiis tanti viri, breuiter, pro loci negotio, inseruimus. Ceterum tanta felicium gestorum eius extat materies, vt & proprium opus, doctioribusque merito arripiendum, desiderent, & amplissimo audientibus & imitari volentibus fructui possint existere.

[31] Cum itaque & hic Ioannes & ipse Dominus Eginoldus tam propinquis locorum interuallis abessent; alter alterum nisi facie sola, & locutione communi, non nouerat. Adeo vterque popularis fugitans gloriæ, sese tantum testibus fruebatur ac Deo. Cum interea casu quodam supra memoratus. Humbertus e cellula, qua se iam dudum Virduni recluserat, ea, quo nescitur obtentu, effracta, eumdem venerabilem Patrem Einoldum ex improuiso Tullo conuenit. [cum Humberto secedit in eremum,] Is enim inter raros alios, vitæ ipsius iam pridem conscius fuerat. Viro sancto ad tam insperatam eius prȩsentiam stupefacto, præsertim quod fama ad se certo detulerat, lege reclusionis eum intrusum fuisse; causisque egressionis acceptis, inter quas præcipua erat, ob hoc se aduenisse, vt eremum potius simul expeteret, ibique multo melius, quam in vrbium frequentia, omni hominum molestia liber, Domino deseruiret. Consilio clam inter se conflato, ipsi per se, cunctis arbitris procul, flumine Mosella oppidum ipsum præterfluente traiecto, & specu quodam in saltu vicino reperto, ibidem se, tamquam perpetui eremitæ futuri, recipiunt. Mox quibusdam religiosis ex oppido virum sanctum requirentibus, & quamuis locum aditu difficilem, amore superantibus, vbi eos conuenerunt, cœptum huiusmodi, quod nulli vtique bono vnquam esset probabile, saniori consilio dissiparunt.[nimis asperam,] Tanta siquidem loci iniquitas fuerat, vt nec ipsi cuiquam labori ibi insistere, nec a quoquam facile eis quicquam necessariorum posset conferri. Sed & ipse, vt erat vir consilij, non difficulter meliori sententia flexus, [quam ideo relinquūt.] amicam continuo repetit cellulam, Humberto Virdunum ad sua se interim recipiente.

[32] Qui dum rursus eum crebrius reuiseret, quadam die, inter cetera, quæ familiaritas illa parere assolet, colloquia, dum, si qui forte alicubi ad id temporis, qui ad sancta desideria aspirarent, existerent, vicaria interrogatione percontantur, hunc, de quo agimus, Ioannem, sibi, vt præmissum est, optime notum, adduxit in medium, de cuius laudabili conuersatione, cum plurima replicaret, Hominem, inquit Dominus Einoldus, olim cognosco, & ad me crebro venientem, vsu communi expertus sum: vtrum autem harum rerum, quibus nunc prædicatur, ei mens inesset aut studium, necdum vel tenuiter aduertere potui. At ille, Ita, inquit, homo est, non passim cuicumque se, nisi notissimo, aperit, & id non facile quidem. Apud se enim omnimodis latens, vitam, qua in secretioribus sub oculis superni arbitri districte admodum sese coarctat, oculis hominum, vbi in publicum exierit, offerre, summa vi atq; arte dissimulat. Attamen a vobis euocatus citius aderit, & mutua vestri collocutio, me nihil extra quam res est de eo afferre, facile comprobabit. Nuntio mox, se eum velle videre & alloqui insinuans, ita condixit, vt ipsius staret arbitrio, vtrum ipse eum domi, an ille se Tullo conueniret, quidque horum mallet, resignaret. [Ioannes ab iis Tullum inuitatus] Ioannes ad totius probabilis officij semper executionem non segnis, Discipulum, inquit, potius obuiam ire decet magistro: ego, vt dignum est, Tullo eum conuenio. Vt ergo aduenit, Humberto adhuc ibidem eum opperiente, quam familiariter sibi alterutrum atque officiocissime adgaudentes, omnibus e conspectu remotis, de caussa, propter quam illum accersitum miserant, conferre cœperunt, tandemque vbi post non modicam rerum cælestium confabulationem, desiderij sui alter alteri iam fida secreta refuderat, consilium exinde sibi vitæ ducendæ, vti quibus seculo penitus erat animus renuntiandi, cura sollicitiore disquirunt.

[33] Sub hoc Ioannes causam sibi ratus opportunam accidisse, totius suæ conuentionis cum viris religiosis ei seriem pandens, & maxime apud quos Mettis sibi frequens tunc solum erat recursus, (nam a ceteris aliorum locorum iam dudum abstinebat,) [indicat esse Metis homines valde spirituales:] quanta viri ipsi in eamdem sententiam concordia conspirassent, aperuit. Illū, quam facile animis ad hoc inclinatis, vt secum ipse eosdem viros conueniret, hortatus est. Ita Humberto tunc propria repetente, ipse post dies aliquot Mettis accedens, & super sancto virorum illorum instituto non modice delectatus, aliquamdiu etiam apud eos est commoratus. [quos adie Einoldus,] Interdum vero ad propria sub tempore recurrens, memoria semel acceptæ dulcedinis, quasi moras diutinæ absentiæ ægre ferens, suam eis præsentiam citius reuocabat. Erant autem religiosæ illæ, de quibus supra dictum est, apud S. Petrum fæminæ, Geisa & amita eius, aliæ que nonnullæ, & Salecho Clericus S. Martini vltra fluuium Mosellæ, & d Radincus Presbyter tituli S. Symphoriani extra portam vrbis meridianam, apud quem & crebrius pro loci secretioris vsu conueniebant, & Bernacer Diaconus, comes Ioannis iampridem Romani itineris. Nam duo illi, de quibus memorauimus, vitæ præstantioris, Rolandus & Warmibertus, iam vita decesserant. Cum his veluti in quibusdam cælestium disciplinarum scholis, [cumq; iis & Ioanne sancte viuit.] sanctorum ingeniorum viribus seipsos quotidie in studiis omnium probatarum virtutum exercentes, duo ipsi viri præcipui, aut lectionibus aut orationibus, seu certe mutuis ad cælestia cohortationibus, insistebant, ipsosque, cum quibus versabantur, ad maiora sui imitatione amplius atque amplius prouocabant.

[34] Sed & idem venerabilis Einoldus, iam & ipsa, ad quæ interdum recurrere videbatur, propria ciuitatis Tullensis funditus sibi præcidens, dum cum ipsis tamquam mansionem perpetuam statuit, eosdem pariter omnes ad renuntiationem quoque rerum omnium impellebat. Vnde cum de his instantius consultare, loca in quibus communem vitam professi pariter habitare possent, [vt liberius Deo vacēt,] sollicite pertractant. Ad hoc nullo eis in his dumtaxat regionibus, qui sibi ad ea, quæ mente conceperant, opportunus videretur, occurrente (adeo seculi macula quædam cuncta fere cœnobia obfuscauerat) longinqua quæque & peregrina deligere statuerunt. Hoc cum omnibus vno animo, eademque sententia placuisset, [statuunt, Ioannis consilio, Italiam petere.] Ioannes profectione superiore sua Italica, circa Beneuentanas regiones, loca se quædam in desertis valde opportuna asserit conspexisse, in quibus labore manuum ad exemplar antiquorum Sanctorum, facili victu vitam ducere possent, quæ vtique & vinetis & situ & vastitate obductis, copiosa & cetero vsu mortalibus per omnia essent accommoda. Ad hoc & montis Cassini, quem subierat & propriis visibus explorauerat, mentionem adducens, simul & illius abditi intra sinus marinos sancti Saluatoris cœnobij, quod monti Bebio imminet, postremo in id omnes assensi sunt, vt quantocyus profectionem illuc maturare decernerent.

[35] Cum ecce diuinitus, vt certum est, hoc procurato, ad notitiam Episcopi, magni postmodum rerum diuinarum recuperatoris, Domini Adelberonis, hæc omnia perferuntur. Bernacer enim vnus ex ipsis, dum Ecclesiæ sancti Saluatoris post Dominum Warmibertum, stipe Domini eiusdem Ecclesiæ, magni & memorabilis viri Lamberti, [Eorum deliberatio innotescit Adalberoni Episc. Metensi] deseruiret, eodē Domino suo secretius euocato, rem omnem ordine aperit, meritisque sanctitatis Domini Einoldi, atque huius Ioannis, ceterorumque qui cum eis erant, & feruore sanctorum desideriorum, eidem plenius intimatis, & qualiter, quoniam in his regionibus non eis aptus occureret locus ad seruiendum Domino, [per Lambertum virum illustrem:] exteras destinarent petere regiones, id ab eo interim accepit responsi, vt quoquo pacto eos retinere tentaret, dum ipse, opportunitate temporis capta, Episcopo ea insinuaret. Quo, Domino faciente, citius ex voto cadente, quæque sibi super viris eisdem erant comperta, breuiter explicat, addens ad hoc summo vtique probro hanc maculam eis omnibus post seculis inurendam, si hi famuli Christi, tanta spatia eius Episcopij, Deo propitio, sic in immensum dilatati, ita sibi causarentur præclusa, vt quia nusquam exciperentur, in longinqua quædam sub cælo incognito, properarent: frustraque tot ditionis ipsius esse monasteria, si modo ab his, tam breuis numeri homines pellerentur.

[36] Episcopus, cum nihil vnquam sibi magis desiderio fuisse respondisset, quam vt penes se retinerentur, ac vicissim ex ipso Lamberto de loco habitationis eorum exquireret, [quo suadente, iis Gorziam dare statuit,] ille Gorziam, monasterium non multum ab vrbe longius, eis optime posse concedi, respondit. Ibi repente viro prudentissimo, quid aliquando, antequam apicem pontificalis honoris attingeret, super loco eodem sibi in voto fuerit, secum animo reputante, nec humano consilio, sed diuina cura, rem agi considerans, nihil omnino cunctatus firmat sententiam. Interim rem taceri iubet, dum tempus eos detur acciri. [vbi plane iacebat religio,] Erat locus idem, ex qua olim fuerat, specie præstantissima, longo iam situ pene præferens solitudinem, & præter paucos in veste monachi inibi habitantes, quibus diurnæ stipis vix modicum quid inferebatur, cetera ornatu omni submoto, fœda locum facies obsidebat. Possessionum quidquid exterius fuerat, Adelbertus Comes, vir genere quidem clarus, ingenio autem ferox ac violentus, nec bono cuiquam fere vnquam morum probitate probabilis, ex beneficio Episcopi, cui militabat, gratia sane ingrata, tenebat, cognatus ipse iam dicti Lamberti, [bona deuorante Adalberto Comite.] nam eius sororem habebat, iidemque inter se quibusdam animositatibus dissidebant. Ergo idem Lambertus, postquam animos Episcopi ad hoc inclinatos persensit, Bernacro celerius refert, vt viris, quantum potest, persuadeat, quo mox coram venientes, quem sibi locum deligere malint, fuerint percontati, omnibus prætermissis, Gorziam postulent.

[Annotata]

a Alibi, vt supra diximus, Agenaldus, & Eginoldus, vocatur.

b Alia lectio habet, Primicerius.

c Vitam S. Gauzlini, aut Gozlini. Ep. Tullensis, dabimus 7 Septembris.

d Scriptum erat Randincus. Sed. cap. seq. nu. 43 diserte Radincus appellatur. Et apud Flodoardum lib. 4. cap. 41 est Sanctus quidam Rodincus, aliis Roduicus; vnde hic forte nomen traxit.

CAPVT V
Adelberonis Metensis Episcopi decessor, zelus Cleri reformandi, votum de Gorzia restauranda: primus illic Abbas Einoldus, B. Ioannes Procurator, alij socij.

[37] Dvm hæc clandestinis inter hos agitantur consiliis, omnium horum adhuc illis ignaris, & de peregrinatione maturanda tractantibus, alius item ipsorum, cui nomen a Landinco, absque licentia Episcopi, sub quo stipe canonica alebatur, & titulo supra memorato deseruiebat, se, vel quibus deputatus esset, deserere, vel quoquam perpetuo posse secedere, non satis integrum sibi videri, suggessit Domino Emoldo: quo nullo modo improbante, [Landinco Canonico veniam cum iis abeundi petente,] imo canonicam sic se habere regulam asserente, adhoc, & ceteris, vt ocyus fieret, in commune ferentibus, Bernacro mediante, per virum clarissimum, omniumque apud Episcopum cōsiliorum intimum Lambertum, conspectibus Episcopi præsentatur, vbi cum gratia abitus postulandi, quid reliquis quoque esset in voto, ex eius narratione palam perclaruisset, omnes, qui forte constiterant, admiratione, gaudio intermixto, ne tales, ac tanti desiderij, vsquam dimitterentur, dignaque eis prouideretur potius habitatio, vocibus orabant & precibus.

[38] Mox omnibus coram accitis, seque digne ac reuerenter exceptis, [accersitis ceteris offertur in diœcesi locus quem vellent:] post audita ac reddita vicissim colloquia, vbi Episcopus, quam prompti in eos animi esset, exposuit, locum sibi ad votum, quocumque in suo Episcopio, copiam eis dat eligendi. Illi spatio breui inter se conferendi petito & accepto, Bernacer, vt clam doctus erat, Gorziam nominat. Ceteris incerto nutantibus, eo quod peregrinatio eis multo dulcius complaceret; Ioannes, quo maiore nemo ardore exilij æstuabat, astu quodam, tamquam id omnino esset impossibile, Optime, inquit, [Gorziam petunt, spe non impetrandi,] neque alter quisquam melius postulabitur; æstimans videlicet eo sibi denegato, pro eo, quod Adelberto nullatenus terra videretur posse extorqueri, vti qui magnitudine, potentia, ac ferocitate, cum sui tum fratris b Bernuini. Virdunensis Episcopi: acerrimæ pariter mentis viri, plurimum ac pene in immensum niteretur, sua nihilo desideria remoranda. [sicq; libere abeundi:] Quod longe aliter, Domino disponente, prouenit. A consultatione namque mox introgressi, cum, quid conuenisset, retulissent; Episcopus nihil omnimodo differens, sine vlla cunctatione, vt iam dudum animi feruore conceperat, locum protinus iuri eorum contradidit. Nec multo post etiam terram eidem Adelberto sublatam, (quæ res vtique ad c… non minimam spectare videbatur, licet ei præ magnitudine deuotionis non postrema haberetur) monachis ex integro reddidit.

[39] Quanto autem studio, vel ipsos, vel locum vnice præter cetera dilexerit, atque voluerit, [eam illis statim donat Episcopus,] oculorum magis, quam sermonum, fide petendum est, vt breui ex illo dudum squallore deterrimo, cuncta loci illius habitacula in nouam quamdam lucem, & gratam aspectibus resplenduerint venustatem. [& restaurat,] Vbi etiam vt mox inde ab initio præoptauerat, sepulchro sibi, quam longissime ante obitum, collocato, Domino miserante, venerabiliter est tumulatus: præstititque ei gratia Christi opere adimplere, quod quondam, ante nonnulla ordinationis suæ tempora, tacito sibi in mente voto, obuenerat. Nam tempore d Wigirici prædecessoris sui, cum quadam dierum populo ad mixtus, qui ex vrbe ad idem monasterium, angustia siccitatis compellente, pedibus nudis processerat, ipse quoque ad Martyris ibi quiescentis, e B. Gorgonii, sepulchrum vsque venisset, horrentemque loci situm vidisset, ita vt iuxta altaria ipsa vestigia fœda animalium deprehenderet, [vti olim vouerat] vbi se ad orandum prostrauit, altius præ tanta Prælatorum incuria circa loca Sanctorum ingemiscens, in hæc, vt ipse postea referre consueuerat, verba inter orandum prorupit: Si indignum me, inquit, o pietas Christi, & tuum, qui hic ades, testis Domini, pium auxilium, huius sanctæ Sedis tuæ ministrum vnquam promouere dignaberis, [ante Episcopatum] hanc loci huius miserabilem, quam cerno oculis, faciem, in aliam ab hac habitudinem, te mihi adiutore facto propitio, commutabo.

[40] Audiuit omnipotens, & Wigirico non post multum temporis absumpto, cum ei f Benno quidam, genere Sueuus, in eremitica apud Turegum vastam solitudinem, aliquando vita famosus, zelo vtique pio optimi tunc Principis Henrici, Othonis Cæsaris postmodum gloriosissimi genitoris, successisset; eoque, quo profundo iudiciorum Domini abysso incertum, a pristinæ sanctitatis, [quem, abdicante Bennone a seruis excæcato.] & eremo quæsitæ laudis dignitate deferuente, ad vltimum, lacrymabili rerum serie, a nefandissimis seruulis, in abditis excæcato, dum se postea in concilio Episcoporum idem publice officio abdicasset; ipse Adelbero præter spem omnium, cum esset regij quidem, paterna ac materna stirpe longe retro vsque ab hominum memoria, sanguinis; sed ob rei familiaris inopiam, quæ secundis matris nuptiis laborabat, censu aliquanto tenuior, consensu omnium, publicisque Ecclesiæ, legitimisque suffragiis, in sacræ Metensis Cathedrȩ pontificium, [insperato obtinet,] Domino promouente, sustollitur.

[41] Cuius deinceps actus de die in diem felicius procedentes, vt Christo Duce succreuerint, & vt in monasteriorum præcipue reparatione studium præ cunctis transfuderit, nequaquam breui sermone stringi quisquam quæsierit, [& egregie exornat.] neque mihi id, si sapiam, arrogare præsumpserim. Et certe res ipsa ita se cunctorum ingerit oculis, vt quidquid dictum fuerit, minus videatur, & multitudo factorum nequaquam exæquari valeat facultate verborum. Ecclesiam siquidem, quam superiorum temporum perturbatione, ab omni pene studiorum bonorum feruore, tam in diuinis quam & humanis, detritam susceperat, ita secum Domino operante, ex nullo, vt ita dixerim, in summum repente statum prouexit, vt quæcumque diœcesi suæ suberant monasteria, longo iam & veteri morbo, ab opere rectitudinis languida & pene desperata, regularibus disciplinis reddiderit, [reformatis monachis,] viros vita & doctrina probatos, singulis quibusque locis præficiens, qui mundo perfecte abdicato, ceteris documento & doctrina proficerent. Clericorum ipsorum conciliabula, [Clericis,] eo quod diuisam cum seculo conuersationem non satis probabat, in monachorum instituta mutauit. Sanctimonialium habitacula, quod ea, etsi non re, fama tamen obscurari, quam ægre ferebat, [sanctimonialibus:] omni sinistræ suspicionis morsu eripuit, & ad idem, quod monachos, institutum, & in nullo dispares obseruationes pro sexus virtute coërcuit. Nec etiam antiquioribus & eminentioribus contentus locis, ipsas quoque cellulas longius ritu vago dispersas, in quibus vix octo aut certe minoris numeri Clerici rurales, nuda verborum reddebant officia, monachorum habitu & obseruationibus insigniuit: vtque tempora resque tulerunt, terras sumptibus eorum necessarias, & quæ locorum erant, restituit, & propriis vsibus subtractas egregia liberalitate additis testamētis contradidit.

[42] Sed quamquam omnium miro studio eum cura tenuerit, Gorzia tamen, vt dixi, vnico sibi semper fuit amori, [præcipue Gorziam amat,] pro eo quod & principium operum eius extiterat, & sanctitas prædictorum virorum Einoldi atque Ioannis eum præcipue oblectabat: quibus etiam præ excellentia virtutis, fidei, & sapientiæ, in omnibus fere deinceps, [B. Ioannis & Einoldi semper consilio vtens:] diuinis seu humanis est vsus consiliis: nec ferme aliquando quidquid eorum promulgauit sententia, frustra tentatum est: vt contra, si quo extra egressum, sero pœnituit.

[43] Ingressi sunt autem iidem monasterium anno Incarnationis Dominicæ CMXXXIII, obtinente partem Franciæ, regni quondam Lotharij, Henrico Germanorum Rege, [anno 933 Gorziam ingressi] quo gloriosissimus Otho Cæsar, omnium retro præconia superans, & vniuerso orbi non minus gloriæ, quam fructu, natus, exortus est: Franciam autem occidentalium partium g Ludouico filio Caroli, qui bello apud Suessionem ciuitatem, (nota fama) nec victus nec victor, in custodiam ad mortem vsque detrusus est. Vt autem eos pariter superior descripsit conuentus, ita omnes sacræ militiæ successerunt, id est, ipsi primi & noui Duces exercitus, [septem hic nominati.] præstantissimaque eius seculi lumina, Einoldus atque Ioannes, deinde Salecho ex Clericis S. Martini citra Mosellam, Radincus Presbyter tituli S. Symphoriani, Bernacer Diaconus, de quo supra memoratum est: cumque his adolescentuli duo Theutincus minister Domini Einoldi, & Theuterus, qui adhuc bonæ conuersationis superest, cum Randinco Presbytero, cuius erat nepos, admissus, in vestibus Clericorum aliquamdiu incesserunt, donec Episcopo illuc veniente, & more monastico, electione de sibi præficiendo Patre petita & accepta, cum institutione vitæ regularis, habitum quoque monachi commutarunt.

[44] Vno enim voto & pari sententia Domino Einoldo ab omnibus exclamato, ipse primus omnium Episcopo regularem conuersationem ex instituto B. Benedicti scripto professus, [Abbas eligitur Einoldus.] & cruci dominicæ dedicandus, cucullo induitur: sequentes Abbati ex ordine profitentes, in militiæ cælestis & obedientiæ sacramenta sub ipso omnes similiter pari modo coniurant. [Ioannes Procurator:] Ad res extra curandas, Domnus Ioannes, doctus & gnarus earum, eligitur: pauci qui ex vetusta conuersatione ibi supererant monachi, [antiqui monachi iis se iungunt:] ad exemplum nouorum coacti in communionem vitæ etiam ipsi assensi sunt. Census eis vel substantia primo admodum tenuis fuit, quam tamen interior animi thesaurus facile tolerabilem faciebat, fidesque in Deo plena, quæ nescit defectum, religiosos quoque ex locis diuersis in eam primam nascentis gratiȩ venustatem excitos, [multi necessaria suppeditāt.] quibuscumque necessariis impendendis, ardore certatim altero alteri irruentibus, impellebat.

[45] Ad hoc ipse Ioannes quæcumque in facultatibus pridem supererant, [B. Ioannes omnia sua donat monasterio:] tamquam fidele Christo mancipium, imo probans in modico quam fidelis in maiori esset futurus, illuc cuncta contraxit, ita vt ne propinquis aliquibus, vel ipsis etiam carne germanis, quidquam, ex quibuscumque possessionibus, relinqueret: quin potius ad cumulum gloriarum cælestium, [duos fratres ad idē institutum inducit:] ipsos qui tantum duo fuerant sibi germani, ad diuinum post modicum temporis secum subegit seruitium, resque omnes tam in domibus, quam in agris, cum vinearum pulcherrima admodum copia, quæ cumque partibus erant venturæ, in vnum redactas, vsibus communibus monasterij delegauit: conditione tamen ea proposita, vt dum ipse aduiueret, in ius monasterij retenta; eo decedente, non aliter ab hæredibus, si qui forte proximiores tunc essent, repeterentur, nisi prius in libris argenti XXX monasterio datis redimerent. Matrem quoque secundo viro viduam post nonnullum tempus, cum aliquibus ex familia, ad se recurrentem, [matrem iuxta monasterium alit.] quod iam prouectioris esset ætatis, in stipe monasterij extra suscepit: vbi etiam plures annos ipsa sancta anus postea in bona conuersatione Fratribus congregationis ipsius seruiens deguit, ibique in ipso deuotionis obsequio diem clausit extremum.

[Annotata]

a Forte Radinco, vel Randinco, de quo cap. 4 nu. 33.

b VVasseburgius Barnoinum vocat, aitq; nepotem fuisse Dadonis, & ei subrogatum anno 920, annis 19 eam Cathedram tenuisse.

c Scriptum erat, vnum. potius ruinam, aut vim, aut quid simile legendum videtur.

d VVigericum scribit Meurissius anno 917 Metensem Episcopum factum, anno 927 mortuum: alij 925.

e De S. Gorgonij translatis Gorziam reliquiis supra egimus, agemusq; ad diem 9 Septembris, quo colitur.

f Benno antea Cellæ S. Meinradi incola fuerat, ad quam Episcopatu abdicato reuertit, diciturq; anno 940, 3 Augusti mortuus, atque ab Hartmanno in Eremi Deiparæ annalibus Sanctus appellatur, vt ad eum diem dicemus.

g Falluntur ergo, qui Ludouici, Carolo Simplice nati, cognomento Transmarini, initium statuunt anno 936, quo Henricus Auceps Rex Germaniæ decessit; cum hic qui tunc viuebat auctor, anno 933 simul regnasse Henricum & Ludouicum scribat. Et sane ad annum 928 ita scribit Sigebertus: Ludouicus in Franciā reuersus, & licet ærumnose, tamen in regno restitutus, regnat annis 27.

CAPVT VI
Auctor a Theodorico Ep. Metensi & aliis ad Vitam hanc perficiendam stimulatus. Illustres Gorziæ monachi, Humbertus, Andreas, Fredericus Abbas S. Huberti, S. Odilo Abbas Stabulensis.

[46] Cvm ad hunc vsque locum nisu admodum debiliore euectus, [Auctor metuens progredi] in documentum prorsus habetatioris ingenij, veluti viribus cunctis effusis, a cœpto tandem segnis, & tamquam multo opere delassatus, brachia penitus deiecissem, nec vlterius viam, qua procederem, aut nullam aut difficulter inueniendam mihi superesse sperarem; inopinato studiorum a omnium lux hac nostra nominandus ætate, [a Deoderico Ep. Metensi,] & cum vsui tum ornatui rerum omnium totus natus, maximus & inclytus Præsul Domnus superuenit Deodericus, quo videlicet hortatore atque impulsore, vt in principiis reddidi, vnice, præter cetera vsus, ad hoc opus nimium audax prorupi. Is vbi me casu domi conuenit, si quid iussi operis, seu quantum confecerim requisiuit. Cui cum verebundus, vti egeni conscius ingenij, nec negare, nec libere, quod quoquo modo ineptum & plenum nugarum edideram, offerre præsumerem, atque inter vtrumlibet hȩsitans, [scripta eius laudante,] trepidarem; ille schedulis sibi deferri iussis, ordine cuncta cucurrit. Tum vero velut eos, qui sub luce maligna diuersum ab eo, quod se habet res, intuentur, modo quam erant dissimili, eum cuncta efferre, & quibusque obuiis palam iactare, satis quod mirarer, nosse non potui.

[47] Forte ibi tunc Traiectensis, seu b Dabentrensis, Ecclesiæ Pontifex clarissimus atque in grege doctorum admodum celebratus Domnus c Popo adfuerat, [atque a Popone Ep. Vltraiect.] festis natalis Dominici, in communicationem gaudiorum, ab eodem nostro Antistite, cum suo, id est, ipsius Poponis genitore, viro in rerum publicarum cura strenuissimo atque Comite Palatino, cui nomen Berno, ascitus. [& Bernone Comite Palatino,] Hi, cum eadem pariter verbis non semel sufficientibus ingeminans extulisset, ad me d cum ipso ora conuersi, vt cœpta, nullo cunctabundus, explerem, [excitatus;] hortatu magis ac magis ampliore animos addere & fauore quam plurimo, mihi tamen erubescendo, non desistebant accendere.

[48] Quibus cum in aliquam forte facilitatem sese animus attolleret, vt pene iam sibi possibile esse, ad quod tanto plausu instigabatur, promitteret; in semet paullulum post tamen relapsus, & virium itidem, vt erant, considerationem remensus, [etsi sibi diffidens,] non minus, quam a principio propriæ inertiæ veternum solo hærere compulerat. Sed, vt cito moras cunctationis disrumpam, cum hæ vtcumque animationes excitassent, [pergere statuit:] tum quia imminutionem amor viri, quem suscepimus, nescit admittere, præ omnibus quidquid virium mihi posset superesse, superque ipsas vires contendere, sibi coëgit expendere. Itaq, reliqua, ab ipso religionis habitu accepto, quæ ei conuersatio fuerit, quantum scilicet aut ex testibus, [vnde dicenda acceperit?] cunctis piis eius actibus adhærentibus, viris vtique religiosis, aut ex ipso narrante, vt casus tulit (quod tamen, dum gloriam respuit, rarum fuit) audiuimus, vel quæ ipsi (quibus nulla potior fides) persensimus, hinc, vt Domini erit misericordiæ, prosequemur.

[49] Ceterum ne cui seu interrupta, aut extraordinaria series videatur, si qua de personis, quarum quidpiam eorum quæ dicentur, [cur de aliis quædam inserat?] interesse videbitur, inserentur, quarum & nonnullas superior propositio intulit & decurrens alias, pro caussarum opportunitate & temporum, sermo plures inducet: de quibus vtique prioribus consequentia non reddere, ratio ipsa, etiamsi conaremur, resisteret. Simul vir isdem longe incomparabilis, cum ita vitam egerit, vt solitarius inter multitudines vixerit; (nam frustra nisus recederet, si quis eius robore virtutum se posse aspirare confideret) non sibi tamen soli quæ fecerat arrogabat, verum ceteros secum operari, quidquid illud vel secreti solius esset, iudicabat, nihilque præ se superius, quam communis vitæ actionem vnquam alicubi e fecerat. Quocirca qui ei pariter versabantur, eorum non immerito gestis ipsius acta intererunt, qui non modo nullam tamquam superiores ei inuidiam facient; sed illis potius ex tanti viri contubernio fulgor quodammodo amplior cumulabitur, & claritas crescet & gloria.

[50] Antequam ergo vltra promoueam, primo, quia non alias forsitan magis opportune se locus offerre videtur, de viris quoq; illis venerabilibus, [Gorziæ monachi fiunt Humbertus & Andreas] quos textus superior memorauit, Andrea atque Humberto, dignum arbitror dicere: quorum vterque his item vtrisque, Einoldo atque Ioanni, non imparis sanctitatis, incitamenta & quidam quasi stimuli ad virtutes fuere. Hi enim, vt fama vulgante loco prædicto se viros eosdem recepisse, & plures vndique ad eos, diuinæ seruitutis amore, compererant festinare; ipsi quoque nullo remorati, etsi non tempore, animo tamen atque intentione pari, illuc conuolarunt, & monasticam institutionem professi, quibus fuerant prius præuij & magistri, eorum magisterio & ducatui subiici nec abnuerunt, nec erubuerunt. [cum aliis:] Et cum Andrea quidem germanus ipsius Maginfridus; postea etiam alij quidam gentis eiusdem sunt subsequuti. Cum Humberto autem puerulus quidam ei ministrans, Milo nomine, susceptus est, bonæ ipse indolis, & non minimo postmodum vsui præfuturus.

[51] Præterea, quod de eodem viro venerabili Humberto, primo cum narrationi incideret, est prætermissum, sic breuiter reddendum videtur, qualiter ipse quoque diuino impulsu in habitum Religionis transierit. Ex parentibus hic etsi ruralibus, non adeo tamen re familiari subtritis, [Humbertus manifesto vitæ periculo ereptus] dum adolescens cum eisdem versaretur, quadam forte die, vti se vita illa inuicē retinet priuatorum, noti aliqui vel affines in domo eorum venerant conuiuare. Illis vt forte hora tulit, ibi nocte retentis, cubitumque petentibus, lanceolas, quas de more baiulantes attulerant, fœni aceruo, quod propter fuerat, verso sursum ferro apponunt. Casu idē adolescens paullo ante aceruo conscenso ibidem obdormierat: ad multam fere noctem somno excitus, cum extra nemo, quo ante condixerat, egredi vellet, per aceruum se sensim dimittens inter erectas cuspides vicino nimium est illisus periculo, ita vt veste corpori adhærente comprehensa ferroque terebrata, per hastile vsque ad terram decurreret. Hastili subacto, & re palpata sollicitius explorata stans, & tam præsentem circa se Dei custodiam, etiam praua molientem, [conuertitur:] considerans, gradum ab incepto, iam meliora deliberans, retinet, atque in reliquum Deo seruire mente tota pertractat.

[52] Nec multo post, licet patre plurimum obsistente, rebus cunctis posthabitis, Romam proficiscitur: [it Romam:] & in id perlustrationis tempore non paruo exacto, reuersus, cellulam reclusoriam Virduni sibi constituit, vbi diuturna abstinentia, [dein Virduni in cella sancte viuit] ceterisque bonorum operum studiis, pluribus visus est profuisse. Lectioni quoque assidue operam dans, breui non modicum scientiæ thesaurum sibi comparauerat, in quo illud miraculo fuerit, quod ante horum fere expers, [doctus euadit ἀυτοδίδακτος:] Spiritu tantum magistro, sapientibus repente non dispar, certe superior in multis apparuit. Ibi per idem tempus duæ oppidi ipsius religiosæ fæminæ cellula seorsim remotæ ab eo instituebantur, [duas reclusas instruit:] & ex fenestra tantum cellulæ verbum doctrinæ seu ceteræ institutionis sumebant. Aliæ item duæ apud eamdem vrbem eius sunt exhortatione accensæ, quarum altera Mater plurimarum ancillarum Christi postea facta est in territorio Tullensi, loco, qui f Buxerias dicitur, vbi monasterium ab Episcopo bonæ memoriæ Gozlino ex nouo constructum, postquam hæ duæ primum sunt intromissæ, multiplex deinde ex diuersis mundi lateribus sancti feruoris se ibidem examen infudit, vt vsque hodie noua quadam gratia inter cetera resplendere videatur. [itē 2 alias, quæ cœnobium Buxerias primæ incolūt:] In ea itaque cellula reclusoria multos agens annos, postquam, vt supra memorauimus, gratia Domnum Einoldum visendi Tullo veniens, Dominum Ioannem ei innotuit, indeque propria repetiit, mox certe vt sedis ipsorum famam percepit, [fit Gorziæ monachus, dein Tulli Abbas S. Apri.] cum eis & ipse habitaturus accurrit. In qua societate de reliquo pio admodum labore est conuersatus, donec caussa religionis exinde monasterio g B. Apri Tullo translatus est, vbi & in cura gregis Dominici beato fine quieuit.

[53] Andreas quoque & ipse, postquam in eadem sacra militia plurimam ætatem confecerat, iam senex & mentem candore capitis referens, Romam ad postulationem Papæ h Agapiti mittitur, qui litteris, cum nuntio quodam idoneo viro, [Andreas Romā missus Papa vocante,] multum a Domno Einoldo efflagitauerat aliquos sibi religiosos, quos in monasterio B. Pauli, quod tunc i ad monasticum ordinem transferre moliebatur cum auxilio k Regis Albrici, collocaret, transmitti. Quo cum altero quodam Fratre, qui ex monasterio l Luxouio Gorziam ante aliquot annos aduenerat, [monasteriū S. Pauli reformat:] perductus, regulari institutione loco informato, non multo post receptus ad Dominum, ibidem est tumulatus.

[54] Et quia mentione duorum, augmentum congregationis eiusdem tangere cœpimus, de aliis quoque quæ memoratu dignæ successerunt personæ, quam succincte res patientur, mox inferre non inconsequens arbitramur. Ita enim plano quodammodo spatio, de viro, quo proposuimus, decurret narratio libera atque omnibus expedita, si his primum absolutis, soli tantum proposito continuus, & nullo intercisus labor incumbat negotio. [multi fama sanctitatis Gorziensium exciti,] Vt ergo suaue fragrans odor, in qua Christus recubuerat, domus, vbique iuxta vel procul, respersus est, fideles quique eo attracti, mira celeritate vndique cœpere concurrere: nec solum qui sancto desiderio iam dudum accensi, vel spiritu occultius inspirati, vel lectione diuina excitati, quis eis viam rectæ conuersationis ostenderet, [illic monachi fiunt:] expectabant, mox tota auiditate, quod oblatum cernebant, amplexi sunt; verum alij quoque, qui eatenus frigidi torpuisse videbantur, horum exemplis concitati, tamquam carbonibus viuis sibi admotis calefacti, ad eorum consortium ardentissime festinabant.

[55] Neque hi fere quicumque de triuio, sed vrbanarum deliciarum, gloriæque & sumptuum fuere non ignobilium, quorum etiam opibus non modica supellectile locus est auctus. In his patruus iam dicti venerabilis Domni Adelberonis fuit Fridericus, qui infantulus quondam monasterio S. m Huberti fuerat mancipatus, [inter hos Fredericus Episcopi patruus & cōsiliarius,] sed simili ceteris loco eorum morbo pallente, ipse, quemadmodum maiorum ducebatur exemplis, indifferenter seculo conuiuebat, eratque ad id temporis, quia iam admodum ætate processerat, & magnorum, quantum ad secularia, sensuum, virque industrius videbatur; Episcopo adhuc tunc iunioris ætatis, adhærens, cuius & consultu pleraque tunc in Episcopio agebantur: animis præterea, vt vere patruus, seuerioribus, a pluribus quam sæpe non necessariis, iuuenilia molimina reuocabat. Hic tandem aliquando secum retractans, cum tantam eorumdem virorum Dei videret instantiam, corde compunctus, cunctis, quæ se male illexerant, posthabitis commodis, ocyus eis accessit: [fit Præpositus,] nec multo post loci ipsius Præpositus post Abbatem statuitur, ac Domnus Ioannes ei solatio supponitur. Postea autem rogatu Episcopi Leodicensis n Richarij, [deinde Abbas S. Huberti:] monasterio proprio S. Huberti restitutus, & regulari ordine Abbas præfectus, vsque in finem laudabili conuersationis rigore rem diuinam optime monastico tenore continuit. Situs est Treuiris in monasterio S. Maximini, quo dum solennitas o dedicationis eum inuitat, morbo repente peruasus, diem extremum ingressus est, nouaque nouæ fabrica ecclesiæ nouo hospiti nouum primo sinum aperuit.

[56] Simili modo Virdunensis Ecclesiæ primus ab Episcopo curam gerens Odilo, vir natalibus clarus, facultate sufficiens, in rebus gerendis admodum strenuus, [item S. Odilo.] &, si Clericum forte non impediret, nullo quæ mundi fert ambitus, loci sui cuiquam impar; cunctis illis mordacibus curis reiectis, huic sanctæ paupertati, pauper spiritu factus, se contulit, exiguumque ac vile stipendium cunctis seculi opibus gloriosius & sufficientius æstimauit. Is quoque, post bene adultum sanctæ conuersationis robur, petitus reformationi monasterij, quod dicitur p Stabulacum, ibidemque promotus, ad rectitudinis lineas, quæ praua forte inuenerat, Christo auxiliante correxit, vbi etiam cursum naturæ persoluit. [postea Stabulensis reformator, & Abbas.]

[Annotata]

a Sigebertus in Chronico ad an. 964. Adelberoni Mettensium Episcopo mortuo, Deodericus, consobrinus Othonis Imperatoris Episcopus subrogatur. Hic, vt legitur, inspiciens primas litteras omnium Mettensium Episcoporum, quas Angelus Domini dicitur dedisse S. Clementi, primo Mettensium Episcopo, & notans alias auro, alias viliore metallo, pro multorum qualitate, esse annotatas; [Deodericus Ep. Metensis.] cum videret etiam litteram sui nominis argento esse prænotatam, dixisse fertur, se in Episcopatu tanta bona fore facturum, vt ipsa nominis sui littera merito deberet auro annotari. Obiit, vt in eodem Chronico dicitur, anno 984. Multa de eo scribit Meurissius.

b Dauentria, Teutonice Deuenter, vrbs est ad Isalam flumen, olim Vltraiectensi Episcopo subiecta; [Dauētriensis Episcopus.] sub Philippo 2 Hispaniarum Rege ac Belgarum Principe, ipsamet Episcopali solio ornata, Vltraiectensi Antistite in Archiepiscopum promoto, cui quinque hæ Episcopales Ecclesiæ subsunt, Dauentria, Leouardia, Groninga, Harlemum, Middelburgum; omnes nunc Episcopis, domināte hæresi, destitutæ. Appellari hic videtur Dabentrensis siue Dauentrensis Episcopus, quod illic vt plurimum fortassis commoraretur. S. Radbodus certe Dauentriæ sepulius est, qui mortuus dicitur anno 917. Eius successori Baldrico Henricus Auceps Germaniæ Rex confirmauit immunitatem Dorestadij, Dauentriæ & Thielæ. Diploma recitat VVilhelmus Heda.

c Nullus circa ea tempora Popo, vel Poppo, Vltraiectensis Episcopus memoratur ab iis, qui eius Ecclesiæ Antistitum indices contexuerunt: sed ab omnibus traditur Ratbodo sub annum 917 mortuo, [Popo Ep. Vltraiect.] successisse Baldricus: huic anno 976 Folcmarus, siue Volcmarus, qui an. 989 mortuus traditur. An inter Baldricum & Volcmarum Popo, Bernonis Comitis Palatini filius, eam Ecclesiam tenuit, sed non diu, ideoq; omissus ab iis qui catalogos Episcoporum postea confecerunt? Certe hic scriptor Poponis æqualis fuit, vir grauis & dignus fide.

d Ita legendum videtur. Scriptum erat: cum ipso hora conuersus, vt cœpta … non desistebat accendere.

e An non potius legendum, ferebat?

f De hoc monasterio in Vita S. Gauzlini, siue Goslini, Episcopi Tullensis, 7 Septembris: [Buxeriæ monasterium.] Cœnobium sanctæ genitricis Dei Mariæ Buxeriis a fundamento construxit: chorum ancillarum Dei inibi constituit, rebus & prædiis ac ornamentis decorauit. ac paullo post: Nam Deo præordinante inuenit quasdam sanctimoniales, velut oues errantes, sed tamen æternæ vitæ viam quærentes, in Dei dilectione feruentes, & ad seruiendum illi locum remotum desiderantes, quarum miseratione permotus … iam dictam cellam eis ad habitandum delegauit, præficiens eis Rotildim Abbatissā, quæ earum regeret vitam. Ac demum ipse S. Goslinus, [Rotildis Abbatissa,] in Buxeriensi cœnobio dignissimam, sicut viuens iusserat, accepit sepulturam, inter choros Virginum, quas illic plures numero vitæ districtioris aggregauerat.

g Est id in suburbio Tullensi situm. S. Aper, Gallice S. Eure, colitur 7 Septemb.

h Agapitus 2 an. 946 Pontifex creatus, an. 955, 27 Decemb. obiit.

i Octauius Pancirolus in thesauris absconditis almæ Vrbis reg. 9 eccl. 14 scribit, hanc S. Pauli basilicam datam anno 943 monachis Casino euocatis: dein an. 950 iis ereptam, datamq; Cluniacensibus. At nusquam in hac Vita dicuntur Gorzienses Cluniacensia instituta amplexi: neque videtur Andreas aliam in illud monasterium induxisse disciplinam, quam qua erat ipse Gorziæ imbutus.

k Tradit quidem Luitprandus, huius scriptoris synchronus, li. 2, c. 13 Albericum Maroziæ scorti filium, pulso Hugone Rege matris suæ marito, Romanæ vrbis monarchiam tenuisse; qu'od & repetit lib. 5 cap. 1; non tamen Regem ipsum appellat. [Albericus Rex.] Baronius nunc Romanæ ciuitatis Principem, nunc Patricium Romanorū vocat.

l De Luxouio, celeberrimi nominis monasterio, sæpe alibi actum, ageturq;, præsertim 21 Nouembris ad Vitam S. Columbani, & ad S. Eustasij 29 Martij.

m Est hoc celebre in Ardenna monasterium Andainum, vulgo S. Huberti, quod eius illic reliquiæ asseruentur. Scriptum erat hic S. Humberti: verum aliquanto S. Humbertus fuit S. Huberto antiquior, monasterij Maricolensis in Hannonia fundator, qui colitur 25 Martij, S. Hubertus 3 Nouemb.

n Præfuit Richarius Ecclesiæ Leodiensi ab anno 922 ad 23 Iulij 945.

o De ei dedicatione Brovverus in Annal. Treuiren. lib. 9 pag. 557 ad annum 942 ita scribit: Inde 3 Idus Octobris Treuiris a Ruotberto vrbis Antistite & Adelberone Mediomatricum, [Dedicatio eccl. S. Maximini 13 Oct. an. 942.] Diui Maximini basilica, opere iam perfecto, dedicata est. Consecratio ea insigni sacrorum apparatu constitit, & magna hominum concione, certatim eo religionis ergo affluentium. Adstabant Episcopis mitrati, [Note: ] [* al. Hugo.] Ogo D. Maximini, Agenaldus Gorziensis, Erkenboldus Tullensis, Heribertus S Arnulphi Metis, Fridericus S. Huberti in Arduonna, Salachon D. Martini, Abbates &c.

p De Stabulao, vel Stabuleto, aut, vt hic dicitur, Stabulaco, alibi actum, ageturq; plenius 3 Septemb. ad Vitam S. Remacli Ep. Traiectensis, [S. Odilo Ab. Stabulensis.] qui illud fundauit. Visitur illic supra aram arca antiqua, in qua conditæ eiusdem S. Remacli reliquiæ: inter alias, quibus ad latera ornatur, Diuorum effigies, est S. Odilonis huius. Non potui tamen assequi adhuc, quo die eius recolatur memoria: ab immemorabili tempore Sanctum haberi, constat ex ea tumba, quam cum essem curiose contēplatus, iudicaui a 400 aut 500 annisfabricatam: sub illa autem, quam dixi, veteri Odilonis huius pictura diserte scriptum, S. Odilo.

CAPVT VII Angilramni Primicerij Metensis, dein Gorziensis Præpositi, vita ac sancta mors.

[57] Ad idem ferme tempus, specimen, vt ita dicam, & flos eius, quod tunc cælestis compingebatur serti iucundissimus atque aspectatu dignissimus Angilramnus, primo Tullensis, [Angilramnus fit monachus,] deinde sanctæ quoque Metensis Ecclesiæ Primicerius, nobilitate & opibus ea ætate, quodque consequenter satis esset a gloriæ, præstans, moles secum auri atque argenti ceteræque cumulos supellectilis trahens, instar primitiui illius Apostolici populi in vsus pauperum redigenda, [multaq; donat monasterio:] sanctam illam societatem expetiit: prædij quoque non ignobilem quantitatem monasterio sub testamento perpetuo obtinendam contradidit. Cuius, quæ postmodum fuerint conuersationis insignia, b quantumque robur structuræ eius in reliquum se tenuerit, [nutat in principiis,] gratius forsitan audietur, si prius, quo paullulum initia eius impulsu visa sunt vacillasse, breuiter perstringetur: cum præsertim concussus, non statione penitus sit exturbatus, eoque firmius postea pedem fixerit, quo ad tempus sese negligentius locum, quem ceperat, obseruasse doluerat.

[58] Is itaque, vbi cum eo, quo diximus, sumptu susceptus est, eo quod ampla erat persona, & ex deliciis, cunctisque ipsorum ante notissimus, mollius ceteris tractabatur, atque honorabatur. Nam & ex eius clientibus aliqui ad idem se propositum contulerant. Ipse interea, [& dum indulgentius habetur,] vti qui necdum, quam semel admiserat gloriam, perfecte corde dispulerat, nequaquam æqua aliis pati, & pro his, quæ loco contulerat, paullo incontinentius eleuari, iamque, quod consequens, increpationibus obstrepere, [nimium sibi arrogat,] correptionibus nō acquiescere, &, vti qui se minores cunctos attenderet, quasi de superiori loco sententiam ferre, sed & si qui forte infirmioris animi sibi pro moribus c accessissent, eos, contra maiorum prolata, pro libitu contueri. Ad hæc Pater Einoldus ceterique iam perfectæ in Christo ætatis, [monitionū impatiens:] multa pro rebus & temporibus reclamare, hortari, obsecrare, &, prout ætas pateretur, paullo seuerius obiurgare: quibus tamen nonnumquam fere acerbiora in facie referens vix contumeliis temperabat.

[59] Quid plura? Cum tempore hæc tracta plus opere longiore ingrata nimium tædia peperissent; quadam forte dierum, [tandē fræno excusso,] dum pro simili nescio qua insolentia acrius argueretur, maiorem in modum animo concitato, e conspectu Abbatis & ceterorum pariter assidentium, sese proripuit, & male iam seculo, nisi Christus obuius repulisset, reuoluendus, claustrum egressus est. Fratres tristes ac pauidi insequuti, cum eum in porticu exteriori, in qua exiens resederat, inuenissent, [abire parat:] eius genibus aduoluti, modis omnibus, quibus poterant, aggrediuntur, & nunc diuini nominis obtestatione, ne faceret, obsecrare, ne, quod bene cœperat bonum, male amitteret; nunc perpetuam, quæ se apud seculum consequeretur, ignominiam obiectare: [multis Fratrum monitionibus & precibus,] reminisceretur magis ante exacti laboris, quem tam turpiter in medios conatus desereret: reminisceretur ad vltimum districti examinis, cui forsitan senex iam iamque se cerneret propinquare: astutias insuper diaboli præcaueret, qui fructum totius laboris ei gestiret præripere. Multa in hunc modum replicantes, cum ipse adhuc inflexibilis, sua tantum sibi redderentur (se deinceps quid se fieret, satis curare) reposceret; illi maioribus instare, & pro viribus, quæ mensuram nesciunt, caritatis, animos viri in diuersa versare: sermones sermonibus, preces precibus instaurare.

[60] Nec prorsus, Domino cooperante, loco discessum est, donec oculus ille miserationis antiquæ, vt tunc Petrum, ita & hunc modo respiceret, atque in quemdam alterum, vt ita dicam, hominem commutaret. [Luc. 22. 61] [Deo miserante, mouetur,] Nam & iste in amaras profluens lacrymas, illico rediit, & corpore nudato, fascibus virgarum manu prælatis, pœnam clamoribus postulans, pedibus Abbatis prosternitur, non modo gemitibus, verum totius gestu corporis, doloris magnitudinem protestatus. Quis putas ibi lacrymas tenuit? Quis eam canitiem, se vestigiis omnium intuens prouoluentem, non corde solutus est? Quis cum lacrymosis ille vocibus inclamaret, Cædite reum, cædite rebellem, ne parcite, quæso, [& pœnam grauē vltro deposcit:] superbo & vecordi, & contemptori, non gaudio mixto fletibus in eius veniam proclamauit.

[61] Tandem Pater plenus pietatis assurgens, aliique cum eo manibus caritatis suppositis solo erigunt, [benigne receptus,] & cunctis clementer, vt tanta deiectio merebatur, indultis, in numerum tota alacritate recipiunt. Is vere dies intantum ei extitit salutaris, vt quisquis illum deinceps attenderet, vix aliquid in eo viri, qui prius fuerat, [plane alius euadit,] recognosceret. Summa etenim vi, quantum in se fuit, abiectionem sui, & quæque extrema, semper appetiit: delicias & mollia omni genere respuens, difficilia & austeriora magis amplexus est. Honorem impensum miro pudore non ferens, grauabatur potius quam oblectaretur: [humilitati, & abstinētiæ mirifice deditus:] parcitatem cibi aut potus, ea arte, quasi callidus quidam obseruator, assumpsit, vt de singulis, quæ apponebantur, quotidianis momentis paullatim quiddam substraheret, donec ad minimam quamdam quantitatem rediret. Interdum etiam quibusdam penitus tamquam abessent, abstinebat, nunc quidem piscem omnem minoris generis, dum grandiores rarius posse conquiri æstimat, respuens, nunc eos ipsos, quos magis appetere videbatur, dum vndecumque quæsiti offerrentur, post non multum temporis quodammodo fastidibat: tantaque, vt ita dicam, obstinatione victor sui, quod semel animo statuerat custodiuit, vt pulticulis tandem farinæ contentus esset, quamquam inter hæc creberrima, quæ etiam dum in seculo viueret, diebus ieiuniorum fortiter perferebat, panis tantum & aquæ ieiunia exerceret. Vt enim multorum fide percepimus, adhuc in seculo ei biduum totum sine vllo cibo & potu omnino transire, quasi nihil videbatur.

[62] Illud autem stupori videntibus erat, quod vigor corporis ei tam viuidus perseuerabat, vt nihil de opere Fratribus consueto prætermitteret. Coquinam, [omnem cū ceteris laborē suscipiens,] vestium ablutionem, horti communem operam, calceamentorum lauationem, Missæ hebdomadam, ordinem omnem claustri & oratorij, viuido robore adimpleret, vultusque ei hilaris & gaudens continue superesset: tantum post aliquod temporis interuallum a pristina corpulentia venter ei subsederat. Orationum & vigiliarum eius instantiæ teste illud fuit tugurium, quod penes tumbam Domini Chrodegangi, tamquam cellam solitariam vsque vocationis suæ tempus incoluit, [assidue precibus vacat:] in quo, mox synaxi Fratrum expleta, solus ostio se occluso recipiens, gemitibus & planctibus & infinitis genuum inflexionibus, noctes dicsque continuabat. Et cum plerumque Fratrum vigilias præueniens, plurimum noctis in precibus occuparet, [nec post Matutinas dormit:] finitis eisdem vigiliis, quantumcumque noctis hyeme vel æstate superesset, somnum deinceps nullatenus nouerat, nisi ob sanguinis forte, quod vix fuerat, minutionem: sed toto deinceps vsque horam secundam & tertiam spatio, in ea sancta contritione & cælestis ianuæ pulsatione perseuerabat.

[63] [silentij seuerus custos,] De continuatione silentij quid prædicem, nescio, cum ipsa quoque licita colloquendi inuicem tempora fugiens, in psalmorum potius melodiam commutaret, & si forte compellaretur, breue quiddam reddens, ad solita & amica silentia protinus recurrebat. Curis quibuslibet corporis, [duro vestitu se macerat:] balneisque, & ceteris recreationibus communi vsu regulæ indultis, cilicium, vilitatem vestium & ceterum cultum horridum præferebat. Extremum quidem fuerit, quod dico, animi tamen eius virtuti comprobandæ permaximum. Dum Fratres sabbatho ante Mandatum, vel feria quarta, ex more antiquo quidem, sed tunc nouiter nobis tradito, calceamenta sibi abluerent, ille cuilibet ex improuiso postueniens, dum Frater vnum abluendum manu teneret, alterum quodammodo inuito violenter surripiens, abluebat. Item dum faciem mane, [alios obsequiis præuenit:] vel manus pransuri lauarent, nunc quidem ad vas illud, ex quo aqua quibusdam forulis Fratribus ministrabatur, præcurrens, & obicem illum, quo forulum illud obstruitur, dum Frater lauaret, tenens, nunc linteum, quod ad tergendum dependet, offerens, voluntatem cordis ardentis ministrabat.

[64] Plura in hunc modum obsequiorum eius studia in omnes seruiebant, & cum hæc, & his similia humilitatis cordis eius fuerint documento, ad hoc & locum ordinis sui in choro, quem superiorem tenebat, tamquam infirmitate impediretur, non ferens, in vltimum vsque commutauit. [vltimum locum in Choro ambit:] Reuera enim post tantam austeritatem viribus defatiscens, non iam & ad standum in choro, & ad ceterum laborem sufficiebat. Quanta autem ei vitæ puritas fuerit, ex fine præclaruit. Nam non longe ante obitum, nocte quadam nescio quid diuini audiens, nulli quidquam dicens, mane in fenestra prædicti tugurij exarauit sic: V Id. Septembris somniaui me moriturum. [mortis diē prædicit:] Fides his citius facta est. Nā post paucos dies febre correptus, mense plus lecto decubans, ad præfixum vsque diem languore valido perductus est, totumque id spatium absque vllo omnino permanens cibo, sola tantum aqua sustentatus est, & ita vsque in Natiuitatem Sanctæ Dei Genitricis perdurans, quam in crastinum d B. Gorgonij Martyris, cuius corpore idem monasterium percelebre est, dies consequitur: [moritur 9 Septemb.] quo tunc maxima diuersis ex partibus religiosorum virorum turba confluxerat: plerisque eorum eum inuisentibus, per totam fere diem nunc hoc, nunc illo ad se introëunte, verbis salutaribus communicans, integra mente & sermone, ante mediam fere noctem decessit. Funus multitudo quæ conuenerat, decenter digneque tanto viro curauit.

[65] Eadem denique nocte, &, vt coniici potuit, ipsa hora, qua obiit, cuidam congregationis ipsius, Adelgero nomine, in monasterio quod dicitur e Senonias, in partibus Vosagi, cum Fratribus quiescenti, quidam in somnis apparens, [eius mors alteri procul reuelatur.] Surge, inquit, & quia Domnus Angilramnus defunctus est, campanas pro eo facito concrepare. Experrectus ille, & quibusdam excitatis, dum signo tantum innueret, nec certo intelligeretur quid vellet, luce data, eadem referens, nec adhuc creditus; tertia die epistola eius obitus allata, noctem & horam nullo modo diuersam fuisse compertum est.

[Annotata]

a Ita MS.

b Idem, quantique.

c Et hic, accepissent.

d Colitur S. Gorgonius Martyr 9 Septembris, cuius corpus, vt ante diximus, Gorziam translatum.

e De hoc monasterio, quod alij Senonam & Senonas appellant, egimus 21 Febr. cum de S. Gumberto pag. 262 esset sermo.

CAPVT VIII Viri clarissimi Gorziæ monachi facti, Austeus Archidiaconus, dein Abbas S. Arnulphi, Blidulfus Archidiac. Metensis, Gondelachus, Isaac, Odolbertus, dein Abbas Gorziensis.

[66] His super hæc quæ omittenda non erant commemoratis, quoniam de omnibus illius sancti collegij, qui singuli fere digni memoratu pro merito egregiȩ conuersationis essent, longitudine obstante non sufficimus, Patrem a nobis in monasterio S. Arnulphi datum, Domnum b Austeum, fas non est præterire. Hic item in seculari habitu Domno Einoldo socius, [Austeus Archidiaconus fit Gorziæ monachus,] cui & sanguine iungebatur, post aliquot annos, relictis omnibus facultatibus, ex Archidiacono in pauperem Christi vere mutatus est, & in eamdem societatem cōmigrans, vita non inferior ceteris claruit. Fuit autem lingua, quantum ad exteriorem sermonem, facundissimus, sed & in Scripturis sacris studiosissimus, quamquam & artium nonnulla ei notitia fuerit. [egregia forma,] Corporis quoque gratia quædam virtutem eius animi insignibat, vultu ac statura decentissimus. Vox ipsa virium plena, grato, vt nihil supra, modulamine in sacris concentibus aures complebat: quod tamen, quantum in se erat, cælestium desiderio famulabatur, & ædificationi audientium seruiebat: verbo, gratia multa redundans, exhortationi & animis vndecumque mouendis, [voce & sermone præstans,] ad omnem facultatem in quolibet dicendi genere, vt rhetorem diceres, sufficiebat. Ad hoc & architecturæ non ignobilis ei peritia suberat, [architectus:] vt quidquid semel disposuisset in omnibus locorum & ædificiorum symmetriis & commensurationibus, non facile cuiusquam argui posset iudicio.

[67] Aliquamdiu ergo in eodem monasterio Decanus, & Abbatis in omnibus onera strenue sustentans, [fit ibidem Decanus,] vita, verbo, omnique sanctæ conuersationis exemplo, forma gregi Dominico factus, vt pene per ipsum post Abbatem omnia disponi viderentur; tandem viro egregio c Heriberto apud S. Arnulfum, qui primus eidem loco a Domno Adelberone Pontifice, [dein Abbas S. Arnulphi,] clericis inde submotis, regulari monachorum ordini præfectus est, vita decedente, Pastor in Domino præfuturus, statuitur. Ibi breui eius industria claruit. Habitacula enim monastico ordini pulcherrimo schemate construens, [vbi ædificia reparat,] locum, quem omnino incultum, & nullis ad religionem institutionibus, suscepit, ad omnes vsus Domino seruiendi aptissimum reddidit: & cum interioribus extruendis sine intermissione operam dederit, non minus exterioribus, quæ item misere vbique locorum delapsa fuerant, reficiendis strenuus & prudens incubuit. Ruris quidquid monasterio subiacebat, ita in vineis, pratis, agris, siluisque excoluit, [bona excolit,] vt cum rem omnino pauperrimam, & vix numero paucissimo parcam nimis stipem promittentem inuenerit, post annum exactum (nam is grauis & quasi * stipilentia attactus fuit) in omnem copiam rerum necessariarum, Domino benedicente, supereffluxerit: cunctisque intrinsecus Fratrum habitationibus intra quadriennium expletis, muro, [muro cœnobium munit in formam castri] in modum castri, forinsecus cuncta circumdare animum intendit. Quod, opem vndique præbente eodem venerabili Pontifice, quatuor mensibus laboratum, pene ad summam esset perductum, nisi infausta regni d dissensio, quæ inter Domnum & gloriosissimum tunc adhuc Regem, postmodum Cæsarem, Othonem & filium eius Liuthulfum, & generum Conradum exorta, vsque ad gentis inimicæ Deo e Hungarorum in nos eruptionem desæuiit, impendisset. Proxima tamen æstate, Domino cooperante, ocyus peractum.

[68] Cumque horum extra perpetuo sollicitaretur cura, nihil tamen de his, quæ vel ad vitæ vel conuersationis puritatem, vel ad pastoralis solertiæ vigilantiam pertinebant, [pietate, ceterisq; virtutibus eximius,] est aliquando prætermissum, quin quotidie solitum pensum orationum, psalmorum, vel lectionum sanctarum expleret. Omnibus Dominicis & festiuitatibus Sanctorum celebrioribus, Missas publice dixit: ad hoc vnaquaque quarta feria priuatim: in quibus, quantis gemitibus & lacrymarum victimis seipsum conficeret, ne referri quidem potest. Et, vt fiducialiter efferam, in visceribus pietatis & simplicitate cordis & mansuetudine animi, condescensione infirmorum, recreatione miserorum, & omnibus omnino misericordiæ actibus, non alter eo fuit præstantior. In his XV annorum exactis laboribus in sanctæ perseuerantiæ fine cursum consummans, pridie Natiuitatis beatæ Dei Genitricis decedens, in monumento a se iam olim longe retro a primis annis sui regiminis præparato, [moritur 7 Septembr.] plurima deuotorum virorum frequentia, Domino & Venerabili Antistite Adelberone munus exequiarum explente, depositus est, ex parte basilicæ Aquilonari, anno Domini CMLX.

[69] Sanctæ Metensis Ecclesiæ Archidiaconus Blidulphus iam in processu loci, eisdem seruis Dei non sine magno multorum miraculo sociatus est. [Blidulfus Archidiac. Meten. nobilis & doctissimus] Vir enim cum & nobilitate generis, & rerum copia non mediocri fultus, & multa in quamcumque partem arte animi callens, (prudentiane ea dicenda sit, an astutia?) ad hoc & litterarum ceteros eius loci præiret scientia, (quippe qui ex scholis adhuc supererat Remigij) tum secularibus ita deditus videbatur, vt vix cuiusquam in eo religionis vestigia viserentur. [æger fit Gorziæ monachus:] Is, vt dicitur, morbo repente præreptus, venerabilem Einoldum citius aduocans, monachum profitetur, statimque habitum sumens, æger monasterio deuehitur, ac post paucos dies integer Domino propitio redditus, [cōualescit, ac sancte viuit:] mentis meliore integritate felix, & multis deinceps exemplo futurus conualuit, atque in sancta conuersatione fere inferior nulli apparuit. Is post plures annos maiori calore virtutis tactus, eremum altero quodam, cui Gondelach vocabulum fuit, sibi sociato, in remotioribus Vosagi expetiit, ibique in illa diuina contemplationis suauitate, [secedit in solitudinem] acerba admodum corporis castigatione, & mundo vere (vt veracium, qui eum nouerunt, fert sententia) mortuus, decem aut eo amplius annos exigens, felix decessit, atque in eiusdem cellulæ suæ oratorio ab eodem socio suo, [cum Gondelacho,] viro æque sanctissimo, sepultus, eumdem ibi reliquit vitæ vel rerum paupercularium hæredem.

[70] Porro idem socius eius ex monasterio f Fulda olim retro ante complures annos, flore iuuenili conspicuus, [olim Fuldensi monacho,] Treueris apud S. Maximinum ob insignē religionis conuersationem commigrauerat: deinde Domni Eginoldi fama accensus, Gorziam veniens, ei indiuiduus fere comes per aliquod tempus adhæsit: donec eodem iubente, cum prædicto Venerabili Blidulpho, in monasterio sancti viri g Ogonis, magni & præclari prius in S. Maximino Abbatis, & post Leodicensis Ecclesiæ egregij Pontificis, delegatus; post obitum ipsius Domini Ogonis, vtrique inde Gorziam regressi, [qui & ipse vir sanctus.] mox breui ad ea, quæ prædixi, eremi remotiora, pari consensu secedunt: &, vt dictum est, ipse Domno Blidulpho succedens, locellum ipsum vsque in finem vitæ incoluit, doctrinaque & vitæ puritate clarus, ibidem quieuit.

[71] Virdunensis etiam Ecclesiæ vir religiosus Isaac, in vita canonica satis decenter conuersatus, iam canitie ipsa reuerendus, cum alio bonæ spei, tunc iuniore, nunc, Domino auspicabiliter prouehente, eiusdem sancti collegij Patre, Domino h Odolberto, fere post duos, quam superior Blidulphus venerat, annos, [Isaac Canonicus Virdunēsis] susceptus est: quique, vt erat magnæ simplicitatis, & totus interioribus animæ bonis deditus, sine querela, & innocentissima actione conuersatus, [fit monachus, cum Odolberto, postea Abbate:] etiam finem sui Diuino meruit præscire responso. Quiescentibus namque quadam nocte Fratribus, Domnus Einoldus vigilans, repente vocem producto sono ter inclamantem audiuit, sic: Isaac, Isaac, Isaac: [diuinitus monetur de morte instante.] qui cum mane eodem accito, finis sui eum commoneret, & quid audisset, ediceret, Et ego, inquit ille, easdem voces audiui, & vocationem meam adesse cognosco. Illico autem morbo attactus, breui decessit. De his igitur, qui quodammodo eminentiores in ea congregatione viguerunt, hic commemorasse sufficiat, non quod omnia, quæ digna memoratu essent, de his dicta sint, cum vtique de singulo quoque eorum proprium condi possit volumen. Sed & plurimi in eo sancto collegio magnarum virtutum viri extiterunt, qui merito in exemplum scriptis & laudibus efferendi essent.

[Annotata]

a Inde potissimum supra probauimus, hunc scriptorem S. Arnulphi monachum, atque etiam Abbatem fuisse.

b Eius ex monumentis monasterij S. Arnulphi elogium hinc decerptum accepimus, cum eo, quod ante ex parte recitauimus, Ioannis Abbatis elogio: alibi Ansterus vocatur.

c In citato Austei elogio Arbertus appellatur, alibi Albertus.

d De hac dissensione Sigebertus ad annum 952: Liedulphus filius Othonis Imperatoris, instinctu Conradi Ducis, cum eo contra patrem suum rebellauit &c.

e Idem ad an. 955 Sigebertus: Liedulpho ad gratiam patris reducto, Conradus Dux, Dei & Imperatoris transfuga, ad Vngaros se conferens, eos in Lotharingiam, vsque ad Carbonariam siluam perduxit: & virtute Dei apud Lobias contra eos ostensa, vltra prodire prohibiti, impune redeunt. Eodem tamen anno 955 internecioni dati sunt Vngari.

f De hoc antiquissimo in Germania monasterio actum alibi, præsertim 4 Febr. ad B. Rabani Mauri Vitam. Eius antiquitates libris 4 edidit Christophorus Brovverus noster.

g Is, vt Brovverus scribit, anno 934 consentientibus omnium monachorum voluntatibus Abbas ex Præposito electus, quidquid praua ibi tum consuetudine fuerat a veteri disciplina prolapsum, corrigendum suscepit. Cumq; ædes quassata turbine procubuisset, ei restaurandæ Henricus Rex sumptum liberalem erogauit. Vnde corrigas quod in Historia Ecclesiæ Leodiensis, citato licet Brovvero, auctor nimium festinus scripsit, Ottonis Regis iudicio Abbatem factum, cum non nisi biennio post is patre mortuo Rex sit factus anno 936. Verum præ his fortassis ad restaurationem ædificiorum & disciplinæ, Ogonem Proceres Lotharingi ac Belgæ iuuerunt, ac præsertim, vt infra cap. 11 nu. 95 dicitur, Gislebertus, Ragineri Comitis Hannoniæ filius, Lamberti I Comitis Louaniensis frater, Dux Lotharingiæ, Henrici Aucupis gener, sororius Ottonis. At Gisleberto anno 939 submerso, idem Rex Otho, vt in Chronico ad annum 945 scribit Flodoardus, Episcopium Hugoni (idem est, [Ogo, siue Hugo, Ab. S. Maximini, dein Ep. Leod.] qui hic & apud Brovverum Ogo) Abbati monasterij S. Maximini nolenti atque refugienti dedit, eumque ordinari fecit Episcopum, Mortuus est Ogo, siue Hugo, anno 947, vel initio sequentis: Corpus, vt Fisen scribit, ad S. Maximinum relatum.

h Odolbertus, siue Odelbertus, tertius a B. Ioanne Gorziensis Abbas fuit, Oilbaldi successor, vt supra in catalogo Abbatum dictum.

* forte pestilentia

CAPVT IX B. Ioannis prompta obedientia, humilitas, patientia, commodorum neglectus, vigilantia, lectionis assiduitas.

[72] Sed a proposito, quo aliquamdiu diuulsi sumus, iam quodam clamore reuocamur. Vnde his, quȩ præteriri indignum censuimus, expeditis, ad viri venerabilis Ioannis acta, cui hic proprie stylus sudat, Domino misericorditer præeunte, recedamus. Primum, quæ ei institutio conuersationis & animi virtus fixa ab ipsis principiis in finem vsque, ductus continuo fuit, vt in neutram partem mirabili vigore deflexerit, in quadam veluti breui tabella, describere cupio: quod sicut a me expleri posse, non mihi prorsus arrogauerim, ita vix vnquam a quoquam, quamuis disertissimo, æstimem comprehendi. Nec vero penitus reticendum, ne ipsa parua, [B. Ioannes semper obedientissimus,] quæ dicentur, si pigro sudario defodiantur, quos possent, lucris dominicis subtrahant. Subiectionem Patri & obedientiam tanta pertinacia tenuit, vt quidquid semel ore ille imperans emisisset, hic tamquam famulus verberum metuens, sine dilatione arriperet. Et in ipsis statim principiis, dum Pater Einoldus, credito sibi regimine loci, vehementer angeretur, si sibi exteriora curanda essent, qui longe alia diuinæ speculationis meditabatur; [curam exteriorum suscipit:] idem Domnus Ioannes ei accedens, Non horum, Domine, inquit, cura sollicitemini. Ego hoc vos fasce leuabo. Interioribus tantum, vt cupitis, animum intendite: quidquid exteriorum est, ego, Christi gratia & meritis vestris adiutus, mihi susceperim. Cum itaque ita omnia ei commiserit, & ipse in solo Deo vacationem assumpserit, non tamen, quid vnquam paruum vel maius idem Domnus Ioannes, [nihil nisi conscio Abbate agit:] nisi eo conscio, aut consilio eius & voluntate, egit. Et horum ipse Domnus Einoldus, si quando ita intererat, testis erat; Numquam, inquiens, mihi inobediens fuit, nec fuit aliquando, qui me & illum in pacem reduceret.

[73] Nec destitit prudens & sagax in vtramuis partem Domnus Einoldus eum diuersis exercere mutationibus. [frequenti mutatione officiorum exercetur:] Nam plerumque ab exterioribus de industria eum reuocans ad interiora, etiam ad infimum quodque reduxit officium, in quo ne nutu quidem aliquando visus est renuisse. Iussus Præpositus, pareret continuo: præpositura deposita, esto Decanus; iugum quietus admittit: eo abiens, cellarium cura; manum illico profert: alio ibi succedente, vestes Fratrum serua; nihilo plus reluctatur. Sic hospitibus, sic, si ita contigit, infirmis, sic quibusque aliis imperatis, summa cura, alacritate, morȩ nescius, ministrauit. Quæcumque nummis, vel quibuslibet aliis rebus expendit, summam eorum in breue notatam Abbati, post hebdomadam aut mensem, [rationes accepti & dati accurate reddit:] reddidit: nec minus, quæque extrinsecus de ratiociniis quibusque illata recepisset. Cumque Domnus Einoldus hæc audire fastidiens, quia nihil superfluo eum expendere satis sciret, non vltra sibi hæc referri interdiceret, nihilominus tamen ipse cuncta, vsque ad siliquam, vt dicitur, annotata seruabat.

[74] Patientiam, humilitatem seu abiectionem, &, quæ omnia superat, caritatis in Deum & in omnes feruorem, incredibile dictu est, quanta fortitudine seruauerit. De quibus singulis, quibus frequenter documento fuerit, [contumeliis a Præposito appetitus] si recensere velim, nimium scripta ferentur in longum. Vnde saltem simplicia annotamus. Prȩposituram monasterij vir venerabilis Fridericus, de quo supra meminimus, & sub eo hic Domnus Ioannes gerebat. Ille, vt Superior, hunc grauibus verborum contumeliis persæpe, & publice & præsentibus, irritabat. Illo diutius perstrepente, hic tantum item itemque ad satisfaciendum terræ se sternens, [se humiliat & silet:] perpetuum tenebat silentium. Cum ille crebro eadem clamore ingeminans, ira fessus, iam & in verba deficeret; Ioannes acsi simulacrum, sine voce diu immotus persisteret, ad vltimum columnam & parietem tangens, & vt eis potius verba, quam sibi faceret, dicens, e conspectu se proripiebat. Ille, eo tamquam contemptus, incensior quolibet forte residebat. Inde post paullulum motu subsidente, vbi placidior ad se mentem reduxerat, secretius eodem Ioanne abducto, pedibus eius aduolutus, Occidisti me, aiebat. Cum Ioannes: Ego? in quo? Patientia tua me, dicebat, occidit. Non ita, inquit iste, sed animositas vestra vos occidit. Nec pluribus: lites illico rumpebantur. Nam idem vir reuerendus, hoc vno licet esset notabilis, cetera egregius, & vt magno natu conspicuus & insignis omnibus habebatur, & hos ipsos motus animi, quos vetus adhuc conuersatio integrabat, prudens citius compescebat, doloribusque ac planctibus vberrimis postmodum sese conficiens condemnabat.

[75] Nec dissimile huic est quod inferimus. Cellarium ipse Ioannes, Bernacer autem iam ante dictus, vestiarium, siue cameram Fratrum seruabat. Is quadam die cellarium ingressus, vas quoddam quod a imapum, dicunt, guttulæ excipiendæ vasi vinario suppositum inuenit: eo arrepto, [alterius obiurgationi placide respondet:] questibus Ioannem aggressus, & vas, quod sui ministerij esset, cur ita perditum dedisset, multa congeminans illeque nihil læsum assereret; Pro b carraria, inquit, vini, non sic attaminatum vellem. Cui Ioannes, Decem, ait, vascula huiusmodi carraria vna vini possunt acquiri. Iis Domnus Einoldus superueniens, & altero iam abeunte, dum extrema, quæ vixdum finiens Ioannes illi eminus loquebatur, audisset; Quid hoc, inquit, est? an contenditis? Illo protinus terræ prostrato, Non, inquit, præter panem, aquam & salem quidquam percipias, dum licentiam dedero. Iussa suscipiens, nec ipsi quid referēs, [grauē pœnitentiam impositam lætus implet:] nec cuiquam verbum inde vllo modo faciens, triduo continuo abstinuit. Et forte tunc feruentissimi & ipsa æstate dies fuerant longissimi, nec ob id soliti quidquam operis prætermisit, quin alacrior & celer ad vniuersa discurreret. Nam valetudo corporis ei iusta, & in neutram partem nimia, facili motu per gratiam cælestem ad quæque agenda sufficiebat.

[76] Ab infimis quoque probra multoties infinita sustinuit: alij eum hypocritam, alij auarum, alij tenacem, [maledictis acerbis appetitus] alij fraudatorem publice appellabant: nonnulli non eum seculum reliquisse calumniantes, in oculis familiam domus suæ, quæ cum matre monasterio seruiebat, ingerebant, dicentes: Tua huc subdolus contraxisti, vt liberius ea hic possideres, & melius, quam domi sufficeres, hic procurares. Ecce gynæceum claustrum monachorum fecisti. Hæc & plura in faciem dum iacularentur, ipse, vt rupes immota, manebat. Nec vnquam fuit, (quod quidem a quoquam rescire potuerim) qui ex ore eius contumeliosum verbum retulerit. [silet,] Et hoc sane silentium inter clamores tenebat, irarum nihil ibi; præterquam terræ stratus, veniam tacitus postulabat: quod ipsis, qui longe vltimi ordine erant, eum frequenter fecisse percepimus. [aut veniā petit,] Quippe qui adhoc animum dederat, vt nihil tam esset abiectissimum, quo non se vltroneus inclinaret. Vnde & ipsas latrinas Fratrum eum frequenter purgasse, [vilissima opera obit,] non dubiæ fidei virorum relatione cognouimus.

[77] Si quando ex more communi hebdomadam vicis suæ susceperat in coquinam, & ex consequenti, munditiarum faciendarum; non fere aliquando, nisi grauis eum occupasset vtilitas, vicarium requisiuit: ipse aquam a puteo hausit, humero coquinæ illatam igni suspendit: legumina vel olera, lecta, [in culinæ ministerio maxime sedulus.] vel manibus propriis concisa, infudit, lauit, coxit & apposuit, vasa refectorum solus elauit: nec in pedibus Fratrum abluendis, quod erat finitimum, alteri mandauit officium. Et hoc quidem commune cum ceteris: illud autem ex ore eius ipsi percepimus, quod farinam ad vsus totius congregationis, duorum vel trium modiorum, solus ipse, vno tantum puerulo aquam infundente, commiscuit, fermentauit, in massam subegit, sudore nimio in formulas panum expressit. Dum pistoribus opera reliqua succederet, & hoc multi, quamuis in conclaui clam omnibus id egerit, nota quadam nimiæ parcitatis, inurebant: cum ille fidele Christo mancipium, ne quid rerum monasterij deperiret, peruigil obseruaret, &, quod maius ac verius est, caussa sudoris sui præmiis cælestibus munerandi.

[78] Sui ipsius curam quam in minimis duxerit, ex his satis potest perpendi: cibos lautiores, vestes splendidiores, calceamentorum nitorem, strati mollitiem, balnearum fomenta, medicamentorum in morbis quibusque ingruentibus adhibitionem, [suorum cōmodorum curam negligit:] & quidquid omnino ad corporis aliquam delectationem accedere præter ineuitabilem necessitatem perpenderet, hæc velut crimini ducens, penitus respuebat: cum tamen nulli alij vsus eorum, quibus forte opus fuerat, interdiceret. Et hæc magna in eo erat discretio, [alienorum summam habet,] vt cum ipse sibi austerus & pene indiscretus videretur, aliis nemo misericordior esset. Ipse ieiunans, alios ad cibum cohortabatur: ipse vigilans, aliis somnum indulgebat: ipse laborans, alios quiete remittebat: ipse dum balneis penitus abstinens, ab ipso conuersationis suæ tempore, numquam eis vsus fuisse diceretur, nisi forte aliquando post grauem ægritudinem lecto resurgens; si quibus tamen aliis competeret, numquam damnauit vel interdixit: a perceptione cibi vel potus ante horam, vel postea, in perpetuum sibi obtrusa, nullum, si caussa infirmitatis expetiit, [vltro etiā ea ingerēs:] suspendit: quin & ægrotantibus vsum carnium vltro ipse contulit, & non rogatus ingessit. Sic in vestibus, calceamentis, stramento lectuculi, cum ipse sibi viliora, abiectiora, parciora, & duriora semper elegerit; ceteris ad omnem copiam, &, quantum professioni non nimis obstaret, elegantiora & molliora exhibuit.

[79] Fallaciam vitiorum in his vigilantissime obseruabat, in quibus non facile cuiquam, etiamsi esset superior, [negat quæ dolose petita:] cessit: sed mox vitio aut fraude quemlibet aliquid petere sensit, omnimodis denegauit. Cum enim, vt dictum est, sub motibus irarum ita mutus quodammodo existeret, vbi corrigendi locus adhuc non erat, ibi linguam excandescere & in verba acriter pungentia vehementi quodam terrore videres effundi: nec omnino adulatio, [acer in obiurgando,] quo communi (pro dolor!) morbo plerique laboramus, in eo quod foueri posset, habebat. In quo simul & mendacij maculam vt capitale quiddam horrebat, [nulli, etiā Magnatū, adulatur:] vt si in gratiam potentium aliqua eum aliquando dicere necessitas loci aut temporis compulisset, ita inter vtramque viam cautus verbo incederet, vt, & eos, quantum satis esset, attolleret, & veritatis limitem non excederet. Præter quam communem hodie hominum obseruantiam, illo Apostolico eum insignem, vel solum, quantum humana paterentur, esse persensimus: Si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir. [Iac. 3. 2]

[80] Vigilias ac ieiunia in eo prædicare si cæpero, omnium, qui eum nouerunt, ora me oppriment, cum vix quempiam huius ætatis, qui ei in his æquari potuerit, extitisse, concordi omnes miraculo clament. Cumque perpetua pene lex ei esset, post vigilias quantacumque profunditate noctium actas, [post Matutinas numquam dormit,] somnum in lucem vsque nescire; audires illum in illo, quod mos habet monasticus, inter nocturnum & matutinale officium interuallo, vario huc illucque perreptare curriculo, & in morem apis, psalmos tacito murmure continue reuoluendo, nunc circa altaria genua flectere, nunc paullulum residendo, [piis operibus tunc vacans:] mox exurgere, & aliquamdiu stare, itemque egressus cælo tempus noctis inspicere, deinde lucernis aut emungendis aut reficiendis assistere, tum etiam scholas canentium reuisere, interdumque retibus texendis, quod noctis superesset, expendere. Sæpissime ipsas communes præueniens vigilias, & lucernas dormitorij, [ante alios surgit:] tamquam hæc sibi specialiter cura esser indicta, plerumque etiam, vt videbatur, ex superfluo, cum clare lumen effunderent corrigens, mox oratorium, quam latenter posset, ingressus & coram altari prostratus, diutius planctibus & suspiriis, vt custodes audirent, cum multo lacrymarum flumine, sese conficiebat.

[81] Inde aliquando ipse signum ad vigilias concrepans, nihilo segnius cum ceteris psalmorum, orationum, & lectionum communium opus exequebatur. [cum aliis indefessus recitat Officium,] Quæ tunc temporis vtique vt feruentibus conuersationis initiis, & numero & longitudine, & mora dicendi, multiplicius extendebantur. Quæ postmodum pusillanimitas imbecillium in nonnullis compulit coarctari. Nam & orationes noctu ternæ, mox signo dato ad vigilias, multo prolixiores fiebant, & post ipsas, omnibus pariter in Choro residentibus XXX psalmi a CXIX vsque in finem psalterij, [tunc valde longum:] in ternas orationes denis distributis psalmis, sigillatim silentio dicebantur: erantque primi decem, defunctorum, medij familiarium, extremi generalium. Breuioribus æstiuis noctibus & festis diebus, XV tantum cantica graduum, terna similiter oratione distincti. Lectiones hyemalibus vigiliis ita producebantur, vt Prophetis, qui Calendis Nouembribus ponuntur, duabus fere hebdomadibus expensis, aut denuo a quocumque eorum repeterentur, aut alia quædam adderentur. Vnde & eumdem virum, sub vna quondam lectione, Danielem totum, dum tertius lecturus assurrexisset, expleuisse percepimus. Item post dies Natalitios Apostolus, & a Septuagesima Eptaticus vsque ad dies passionum, & in ipsis Hieremias, integre ad vigilias legebantur. Quorum nunc plurimum ad mensas suppletur.

[82] Et super hoc post reliquum cursus nocturni, & psalmorum consuetudinalium, vsque ad signum crepusculi, a pluribus plerumque psalterium sigillatim ex integro dicebatur. In quibus cum ceteri aliquando quid remissionis expeterent; hic ita infracto robore somno repugnans, ad nullam fere sedebat lassitudinem, vt & toto, quantum id protenderetur, peruigil staret interuallo, & matutino officio vel primæ horæ, quæ continue subsequitur, cum psalmis VII pœnitentiæ & litania, expleto, mox lectioni accederet: [somnolentiam vt superarit.] vbi cum ei aliquando ipsa vincente natura somnus obreperet, a codice se statim excutiens, huc illucque, psalmi quid semper demurmurans, spatiabatur: maximumque æstiuis matutinis huiusmodi in eo cernere erat spectaculum, quibus aut raro illum aut numquam, lectulum repetiisse nisi minutio sanguinis interesset, cognouimus. Nam noctu vel interuallis, hyeme vel æstate, si ita forte intempestiuæ vigiliȩ longe ante lucem explerentur, vt nimia fatigatio compelleret, paullulum se lecto reclinans, tam festinus illico resurgebat, [qua valde vexabatur, præsertim initio,] vt nec obdormisse quidem crederetur. Illud autem sæpe ex ore eius ipsi audiuimus, quod ab ipsis conuersionis initiis, hoc aduersus somnum matutinis horis continuum traxerit bellum, quod numquam superare valuerit, quin iisdem horis semper rediret infestior: Ex veteri, inquiēs, seculi consuetudine, hunc mihi blandum hostem nutriui, quia noctibus vigilans; [ex mala in seculo consuetudine:] mane somno vsque in multam diem indulgebam, vnde hucusque, etsi non videam crepusculum, tamen adesse ipse quotidie somnus pronuntiat.

[83] Ad superiorem scientiam ante conuersionem, vsum lectionis, in quibuscumque diuinarum litterarum libris, tanto studio adiecit, [lectioni Scripturarū & PP. insudat:] vt eminentissimorum Doctorum fere nullus eum præterierit, donec Spiritu sancto præuio, ad omnem, quantum mortalibus fas est, notitiam Scripturarum, peruenerit. In his primum moralia B. Gregorij ordine quam sæpissime, pene cunctas ex eo continentias sententiarum ita memoriæ commendauit, vt in communibus exhortationum siue locutionum confabulationibus, omnis eius oratio ex eisdem libris decurrere videretur. Nec minor ei Augustini, Ambrosij, Hieronymi, & si quis antiquorum ad manus venisset, lectio erat. Et quia ad id temporis, vtpote studiis frigentibus, pene nec ipsi codices inueniebantur, Augustini in Ioannem & psalmos, & de ciuitate Dei integre perlegit. Postremum in libris de Trinitate multa intentione sudauit: in quibus, [in his, subtiliora quædam S. Augustini,] cum de dialecticis rationibus quædam offendisset, maxime, vbi propter demonstrandam relationem Patris ad Filium & Spiritus ad vtrosque, eam quæ dicitur Ad aliquid, categoriam introducit, eiusque occasione, de omnibus quoque decem Prædicamentis strictim quædam inopiæ caussa ad aliquid eorum impelleret. Quin podam commemorat; scholasticam mox super his sibi aperiendis expetens, ab ipsis introductionibus Isagogarum laborem arripuit lectionis. In quo, cum diu ingenita sibi viuacitate ingenij, & vt in rebus ceteris, quas vnquam arripuerat, [iubetur omittere, vt sibi minus] indefatigato labore luctaretur, repente Domnus Pater Einoldus medios præcidit conatus. Is enim rerum earumdem iam olim studiosissimus, & quanto labore ea constarent expertus, tempora n his frustra eum nolens expendere, breui prohibitione auertit, & vt animum potius sacra lectione occuparet, vbi satis superque & scientiæ, &, quod maius est, ædificationis ei doctrina suppeteret. Ille qui obedientiæ limitem transgredi non semel iurauerat, mox incepto renuntiat, & in diuina, vt in principio, se totum transponit. Præterea Gregorij in Ezechielem multo vsu detriuit, vt pæne memoriæ commendasse videretur, Ad summam, eiusdem quæcumque essent B. Gregorij vnice præter cetera amplexus est.

[84] Quamquam non inter hæc, Vitæ, conuersationes vel dicta quorumcumque Sanctorum peculiari stylo de eis conscripta eum præterierint. Quippe qui ex ipsis in vsum prope conuersationis sibi assumpserit, [Vitas SS. sedulo voluit,] Antonium, Paulum, Hilarionem, Macarium, Pachominum, & reliquos eremi sectatores. Tum Martinum, Maximum & sanctissimum Episcopum Germanum, ad hoc & quoscumque austerioris vitæ prælegerat, si tempora paterentur, forsitan attentare moliretur: quod vtique ex ea, quam arripuerat, castigatione dabatur coniicere. [præsertim S. Ioannis Eleemonis:] Quem tamen etsi in laboribus corporis disparem, in virtutibus animæ non fere alium magis ipsorum æmulum nostram vidisse ætatem certo proferre non trepidauerim. c Ioannis cuiusdam Alexandrini Patriarchæ, quem Eleimonem cognominant, actus, pene memoriæ retinens, in omnibus fere sermonibus, cum grata & amica dulcedine, reducebat, audient esque ex eo, multa attentionis suauitate retinebat.

[Annotata]

a Quid Imapum sit, non satis assequor: & forsan vitiose scriptū.

b [Carraria.] Carraria videtur esse, quod nos plaustrum vini, Teutonice een voeder vvyns appellamus.

c Huius ad 23 Ianuarij acta diligenter discussimus.

CAPVT X B. Ioannis sedulitas in bonis monasterij colendis & œconomia: in ædificiis, templique ornatu curando, industria: mirabilis abstinentia.

[85] Et quia de singulis prosequi operosum nimis videtur, quorum non minor eum scientia vel imitatio assuefecerat; illud miraculo omnibus erat, quod cum in iis tantum exercitij haberet, [Diligenter interea possessiones monasterij curat:] nihilo tamen quæcumque in rebus exterioribus agenda essent, remittebat, quin circa diuersa discurrens, & singulis ordinandis præcepta constituens, omnem totius monasterij in tam multiplicibus artibus & officiis remstrenue procuraret. Cumque possessionum monasterij vniuersa in eum cura recumberet, rarus tamen illi ad eas processus, potiusque de ipso monasterio quæque foris agenda essent, dictabat, breuique sub tempore ministris euocatis, mensis aut amplius quod ipsi expletum referrent, edicebat. [nō diu foris hæret:] Cum eminentior quælibet caussa eum extraxisset, & ad caussas agendas residere eum necessitas impulisset; id, quanto citius negotia rerum patiebantur, acceleratum, festinus, interdum quoque nec pransus, monasterium repetebat. Si quando foris manere res aut tempus exigeret, inquantum poterat, cibi & potus mensuram monasterio solitam continebat. [cum id necesse, non tamen in plumis dormit,] Nam stratus numquam regulam commutauit, vt plumam sibi vllatenus præter capiti tantum substerni permitteret: quod ex ipso Magistro suo Domno Einoldo, qui ex ipsis initiis hoc in finem vsque domi forisque seruauit, vt vere discipulus Doctori regenerans pedibus est subsecutus. [exemplo Einoldi:]

[86] Sed & in ipsis prandiis secularium caussa plurimum grauabatur; non tamen, vt quisquam eorum hoc vel leuiter persentiret. [in villis humaniter cū id opus, seculares tractat:] Nam ad omnem copiam eis, quantum vellent, non deerat, & ipse cum eis multa iucunditate & condescensione sese gaudentem & comem in omnibus exhibebat: sed dum postmodum spiritualibus quibusque colloqueretur, docendo ingeminabat, se numquam ita secularium conuersationi vel ad breue posse interesse, quin aliquid de consueto sibi modo conuersationis deperderet, insuper & rerum Fratrum plura inuitus expenderet. Nam ita familiariter dicebat, dum sermocinatio aliquando incideret de Fratribus res foris curantibus, quod non tam crebro eos per se ea agere expediret, & verbo potius ministris laicis mandarent, ipsique claustro se cohiberent; Nemo, inquiens, aliquando me magis caninus extitit, [mauult tamen ad eas curandas famulis vti, quam Fratribus; in bonum monasterij,] & qui plus tenaciæ argueretur, & reuera qui parcior foris esset, dummodo monasterio totum, vt opus esse cernebam, conueheretur: sed numquam, inquit, potui tantam adhibere diligentiam, vt quoties cum eis comedi, non fere tanta expenderem, quanta Fratribus diario consueto sufficerent. Cum enim quilibet, inquit, viantes, priuatorum, seu maiorum, si qui in illa vel illa possessione, quȩ esset monasterij, ex monachis adesset perquierent; & forte me ibi compererant, specie salutandi diuertentes, non congrue inrogati mensa poterant ablegari, & sic vtique non poteram obseruare, vt quæque Fratrum foris erant, vel quæque, quoque ingenio acquirebantur, integre, vt animus erat, monasterio inferrentur.

[87] In ipsis iudiciis etsi ab aliquibus notaretur, rectitudinis vel iustitiæ limitem nullatenus excedebat. Vbi superbia vel contumacia quosdam supinos vel effrænos reddiderat, dum æquata ceteris colla refringere, [cui prodesse satagit,] etiamsi potentiorum patrocinia sibi parare contenderent, nullo poterat inclinari. Ad id demum tota sibi spectabat intentio, quidquid iustitia acquireret, totum fideliter monasterio inferre: & illud optime cauit, ne sacculus vnquam monasterij qualibet doli vel miserorum fraude & calamitate contaminaretur. [quod potest salua iustitia:] Æstimauerit quisque quod velit: ego certa fide libere pronuntiauerim, illum, & semper odisse iniquitatem, & Domino gressus eius secundum eloquium dirigente, non eam illi, quantum humana patiebantur, dominatam fuisse. [Ps. 118. 133] Qui vsuris eum inseruisse, & sub specie monasterij necessitatum, lucra vndecumque æstimant egisse, ex suomet illum ingenio metiuntur: non quod in eo tale quid aut viderim aut certo didicerm.

[88] [commodata exacte repetit,] Commodabat equidem plurima & recipiebat, cautus, ne quo dolo debitorum falleretur, & secundum illud a Persij,

Doctus & ad calicem vigilanti stertere naso.

Quod iste meliori mutauerat arte, vt prudens dispensator Dominicæ substantiæ, summa industria obseruabat, ne quid rerum monasterij deperiret, illud sæpe de dictis B. Gregorij ad quemdam Diaconum res Ecclesiasticas curantem commemorans: Res, inquit, hæ nec meæ sunt, nec tuæ. Ita age, vt de his ei, cuius sunt, rationem redditurus. Si frumentum, vinum, sal, vel quæcumque ad cibum pertinentia, similiter ad vestitum commodabantur, eiusdem mensuræ vel quantitatis reposcebantur, vt nihil supra exigeretur. [sed sine fœnore:] Argentum pondere iusto vel commodabatur vel commutabatur: nec ipsum, quod moneta iure extorquet, vllatenus petebatur, sed quantū quis accipiebat, aut dabat, æqua lance refundebatur.

[89] Nam ex laboribus agrorum & vinearum, in quibus summa arte præcellebat, summoque studio erat assiduus, [multa monasterio acquirit] in tantam supellex monasterij copiam ei diuina cooperante gratia exuberauerat, vt nulla eum tius ex ipsis laboribus, cum Fratribus abundanter superessent plurima venumdata, quibuscumque rebus, vel in præsentibus vel in futurum prouenturis sufficiebat: inde & res omnis familiaris alebatur, & ornatui multa suppeditabant: nec alia erant ei rerum temporalium lucra, [ex cura agrorum, salinis,] quam opus ruris strenue exercere: salinas, quæ vna tantum parte regionis ipsius, quæ Vicus dicitur, habentur, extruere, vt in loco eodem plures, quas dicunt patellas, partim ex integro cum ipsis sedibus emptas, partim, quæ iuris monasterij erant, reparatas, multo vsui imposterum profuturas, parauerit. Cum molendinis, fluminibus caussa piscium, occludendis, piscinis priuatis parandis, [piscinis,] gregibus armentorum, pecudum, auium domesticarum, seu agrestium, tum quoque ferarum, alendis, instare, vt quibuscumque vsibus Fratrum, [pecore:] aut infirmorum, extrinsecus quoque, vel præsentium vel superuenientium, ad omnem semper copiam superesset.

[90] Magistris artium diuersarum vndecumque conductis, primum claustrum muro in modum castri vndique circumsepsit. Quod hodieque non modo munitioni, sed etsi opus sit oppugnationi, [claustrum munit,] adesse perspicitur. Deinde officinis intrinsecus necessariis, quoniam antiquarum ruinæ patebant, dum ex nouo resurgerent, institit indefessus. Tum demum decori domus Dei, [& officinis instruit;] in diuersis ornamentorum generibus, studium adiecit. Pallia diuersorum generum, velamina in vsus sacros, varia indumenta, vt sacerdotalibus ministeriis nulla deessent, [templum ornamentis pretiosis,] tum & vasa vsibus sacrorum, ex argento omnia, opere solido atque eleganti parauit: inde & tumbam b Martyris aggressus, tam ipsam, quam quæcumque in diuersis oratoriis erant altaria, laminis argenteis auro decenter insignitis, ad hoc & ambonem Euangelio recitando operuit, & durabili robore compegit. Taceo coronas tam luminoso fulgore a laquearibus dependentes, lampades locis & ordinibus tam diuersas, candelabra tantorum ponderum ac specierum, simul cum his vasa pene sine nomine, omnia argento solido perfecta. [& egregiis campanis:] Ad vltimum, campanarum eam, quæ visitur, & numerositatem & enormitatem, ceteraque operum eius insignia, quibus peritissimum eius, vt erat in omnibus fere artibus, enituit ingenium.

[91] Quæ vtique & memoriam præterlabuntur, & si quæ succedere possunt, persequi tentauero; nec prorsus ad explendum sufficiet pauperrimi sermonis angustia, & in tantam ea exuberant copiam, vt & si ab aliquo forsitan possent explicari, nō ædificatoriam oblectationem, sed, vt nostræ mores scio ætatis, tædiosam omnino facerēt lectionem. Vnde ad alia censeo transeundum. Sed ne forte quis supra quam res se habeāt, in huius viri fauorem ferre nos, tacite denotet, & hæc quæ huic ascribimus, [omnia Abbatis iussis agit,] Magistri potius cuncta fuisse; id nequaquam abnuimus, imo ita esse plane asserimus. Eiusdem enim Patris & Magistri Domni Einoldi iussionibus & ordinatione, cuncta perficiebantur, nec aliquid hic aliquando temere arripiebat, nisi quod ore illius primo exiisset. Verum citius his occurritur, quoniam facta discipulorum, in laudes redundant magistrorum. Et nec ipse Domnus Ioannes ad se vnquam, [ipseq; id fatetur.] quidquid egerat replicabat: sed, Sic ipse, inquiens, iussit; ita & exequor. Sed non ob id iste expers operum eorumdem merito dicetur, cui labor totus sudauit, illo dictata tantummodo dante. Quid vero inter quosquam c huic frustra caussa contrahitur, cum inter ipsos neuter neutri quid aliquando disconueniret, inuenerit? Pater, suum esse, quid filius; filius quidquid ipse congrue egerat, patri reputabat. Nec coniunctiora a seculis, Christo teste, paria sibi conuenisse fateor. Si creditur fidei, merces certa: sin minus, nobis, quod certo cognouimus, certo & proferre nemo obstiterit, cum mens multa suggerat, & ad specialia ac singularia quædam ipsis tangenda iam impatiens non retinear.

[92] De lege ieiuniorum, quam sibi indixerat, quia supra pene præterieram, quam breuiter potero prius perstringere cupio. In ipso mox conuersionis initio, totum deinceps tempus, exceptis festis diebus, & occasione alicuius ineuitabilis curæ corporis, & infirmitate, seu hospitum condescensione, [initio quotidie ieiunat, (præterquam festis)] ieiunio disposuerat dedicare: quod & aliquamdiu, & robore adhuc iuuentutis, & pristinæ olim in seculo fiducia castigationis, viuaciter tenuit, & tamquam nihil omnino grauaretur, vt leue quiddam, nec fere sentiens, agili corpore, corde vultuque lætiore, peregit: [pane & aqua contetus:] hisque diebus nihil præter panem, sumebat & aquam, & in ipsis quoque; omni parcitate adhibita, vt non fere plus medietate panis, qui integer libra appenditur, caperet: aquæ quoque similiter, vltra medium mensuræ, quæ Fratribus apponitur, vini vix quidquam adiiceret. Salis, herbarum virentium, aut alicuius talium, quæ abstinentibus non interdicuntur, quidquam penitus nec attingebat. Hoc & ipse Domnus Einoldus, dum ipse seipsum experiretur, interim permisit. Post aliquod deinde tempus, cum eum valde perspiceret defecisse, [iubetur modū adhibere ob debilitatē:] nec tamen a cœpto cessare, sed vltra vires contendere, moderate compescuit, & vt magis, quod ferre posset eligeret, monuit. Intantum namque iam sese confecerat, vt die quadam cum Fratribus ad hortum egressus, dum operi enixius incubuit, corde repente deficiens, citiusque claustro se festinans recipere, in media via prolapsus sit, atque inter manus deductus.

[93] Itaque regulam tolerabiliorem assumpsit, vt duas tantum Quadragesimas in anno perageret, vnam ante Natiuitatem, alteram ante Pascha: priorem quidem Idibus Septembribus, cum nona hora Fratres prandium repetunt, incipiens: sequentem, [postea tame duas Quadragesimas ieiunat,] mox ab octauis Epiphaniæ; Dominica, tertia & quinta, communem ceteris tenens refectionem: reliquos quatuor abstinebat dies, pane tantum & aqua lege ipsa contentus, quam diximus. Sin vero festus quilibet dies incidisset, aut hospites superuenissent, eosdem quoque refectione murabat. In sanguinis quoque minutione, quam plus mense differre vix poterat, curam corporis non respuebat. Ideo autem tanto prius tempora præueniebat, nec propinquiora ipsis solennitatibus expectabat, vt si forte quemcumque dierum dispositorum alicuius talium casus præriperet, superesset ei in reliquum, quo eosdem dies recompensare sufficeret. Vnde multoties cum ita contigisset, vt ex prædictis occasionibus, aut aliis quibusque accidentibus, tota sibi hebdomada, aut forte duæ vel amplius, voto explendo impedirentur; mox optata redditur libertate numerum prætermissorum dierum continuata binis aut amplioribus hebdomadibus continentia, Dominica dumtaxat vacante, cunctis qui videbant, stupentibus, vel dolentibus, instaurabat. [supplens postea dies impeditos:] Itaque ne ex votiuis quadraginta diebus illo vel illo tempore quisquam præteriret, callidus nimium obseruator inuigilabat. Plerumque cernere erat, illum ipsa quoque præscire futura, cum talem continuationem ieiunij, tamquam ex improuiso arripere videbatur. Nam ita sæpenumero aduersum est, quod, cum sic omnis remissionis ignarus ferueret, subsequenter, aut nuntio, aut aliqua ineuitabili necessitate monasterio progredi cogebatur. Nam quamdiu foris erat, humani diei latrocinia solerter attendens, secreti sui, cuius Deo tantum mercedem seruabat, [dissimulat eum rigorē coram secularibus:] seculares arbitros esse cauebat. Quamquam igitur & aliorum temporum certa ieiunia, aut quatuor anni temporum & solennitatum sparsim per annum… occurrentia, strenue, si tantum secum res esset, peregerit; nam etsi gloriæ semper fugitans, itinere & hospite sæpe resoluit; hæc tamen duarum in anno Quadragesimarum vota fere numquam præteriit.

[94] Reliquo anni tempore, quando scilicet Fratrum bina refectio tenditur, communiter sine aliqua adiectione vel diuersitate conuixit. Ciborum quidquid parabatur, nullam faciens differentiam, nec viliora sibi affectans, nec lautiora detrectans, qualitati coctionis, qua ceteris ministratum est, vsibus suis numquam aliquid adiici vel mutari permisit. Panis æqualis & similis, [alias promiscue ceteris apposita comedit:] vinum eiusdem mensuræ & saporis, nullo vniuersalitati diuersum aliquando fuit. Festis diebus, quibus, quam lautius & exquisitius fraterna iucunditas, in honorem Domini vel Sanctorum, potest, apparere consueuit, quæcumque apponebantur libere sumebat. Hoc non vtor, [nihil singulare exigit:] Illud affer vel para, numquam ex eo auditum. Ita in nullo aliquando cibo & potu notabilis apparebat. Quin & ipse, vt talium apprime peritus, parari hæc quam lautissime his diebus faciebat, & nullo apparente typo sumebat. Corpus ei pene naturali insolubilitate duruerat, vt difficile cibus in eo decoqueretur. Inde potiones herbarum, aut plerumque, quæ ad id facerent vel conducerent, pigmentorum libenter sumebat. His tantum admissis, reliqua medicorum tam diuersa arte confecta recusabat. Illud certe summo nisu seruatum est, vt vix aut nunquam in ebrietatem aut crapulam quamlibet ex sumpto prȩter solitum cibo vel potu deduceretur, vel vnde quidquam consueti operis rei diuinæ, noctu vel interdiu, intermittere cogeretur. Ita & foris communiter ceteris conuiuari videbatur, & in ipso conuictu sibi statutam percipiendorum alimentorum mensuram non excedebat. [Phil. 4. 12] In illud Apostoli, scio esurire & saturari, eum, præ ceteris huius temporis, summa arte & quadam veluti disciplina institutum & consummatum, palam enituit: nec enim esurie dimissior, nec refectione vnquam apparuit elatior. [eadem diæta ad finem vitæ vtitur.] Ad summam, pœnitentiæ rigorem eumdem, vsque ad finem vitæ, mira perseuerantia tenuit, quodque tantum superexcellit, vt a nobis quolibet sermone expleri non possit. Vnde his modo imposito, ad ea quæ de exterioribus eius gestis scire potuimus, stylum vertamus: in quibus partim prudentia sagacis ingenij, & robur animi viribus gratiæ supernæ adiuti, partim sola Diuinæ virtutis operatione, vbi humana adesse non poterant auxilia, sunt demonstrata.

[Annotata]

a Non hoc Persij est, sed Iuuenalis, Satyra I ver. 57.

b S. Gorgonij, vt antea dictum.

c An forte, hinc?

CAPVT XI Adalberonis Episcopi liberalitate varia Gorziensibus data, B. Ioanne procurante.

[95] Cum primo, vt superior textus docuit, ibidem sancti viri, prompta Domni Adelberonis Episcopi voluntate, ad locum Gorziam iam dictum conuenissent, aliquamdiu quidem ope eius inprimis sustentati sunt: [Gorzienses. crescente numero,] quia necdum facultas eis fuerat, vt de possessionibus monasterij, quæ iam ab hinc longe retro beneficio secularium cesserant, eis aliquid restitueret. Inde cum aliqui diuinitus inspirati, fama bonæ opinionis illuc confluere cœpissent, & sanctæ congregationis augesceret multitudo; res vixdum tenuis, exiguū præ ea, [pressi penuria,] quæ tunc non tanta, nedum ad eam quæ post futura sperabatur, in dies magis magisque augendam numerositatem, pollicebatur stipendium. Ad hoc & idem vir sanctus Adelbero, regno tunc diuersis perturbationibus concitato, circa plurimas curas distentus, minus eis solito prospicere poterat. [deliberant an ad S. Maximinū migrent:] Inde compulsi iam aliena solatia pene quærere destinauerant. Et quia sub idem ferme tempus, Ogo Præpositus tunc S. Maximini, felicis postmodum exempli, seculari conuersatione se restrinxerat, & ope Ducis a Gisleberti, idem monasterium ad regularem conuersationem reduxerat, eiusdem pio molimine Præpositi; illo se transferre aliquantisper assensum…

[96] Inter hæc Domnus Einoldus rem fluctuantem saniori comp… ne, quadam die inter cetera exhortationis verba, omnes sic alloquitur: Scriptura, inquit, asserit, quia, cum placuerint Domino viæ hominis inimicos quoque eius conuertet ad pacem. [Prou. 16. 7] Negligentiam ergo nostram hinc aduertere possumus, quia si eo, quo oportuerat, studio, mens nobis in diuina intenderet, facile Domino fuerat, virum hunc flectere, & nobis comem & beneficum reddere, & cor eius, [ab Einoldo ad renouatione primi feruoris exstimulantur:] ad quod nobis expediret, conuertere. Pluribus deinde, quæ ad ea conducerent, eos exhortatus, &, vt nouitatis suæ conuersionis memores, qui eis tunc feruor fuerit, retractarent, & ne quid nunc languidius, frigidius, ac negligentius apud se ageretur, caute perspicerent, ac si quid horum sentirent, omni vigilantia instaurare contenderent; tantos repente eis animos reddidit, vt nunc singuli, nunc omnes, in nouam quamdam conuersationis pugnam acriter conspirarent: ad consueta quisque & regularia, maiora & productiora adiicere: ipsa licita sibi sponte subtrahere: cibo, potui, somno, linguæ, seu cuilibet corporis requiei minimum quiddam indulgere: vt tunc primum quasi conuersationis initia viderentur arripere.

[97] Cum interim prædicti Ogonis Præpositi S. Maximini, Ducisque Gisleberti suasio de migrando eos stimularet, [Adalbero Ep. B. Ioānis acriori responso offensus,] & iam ferme biennio Episcopus loco abstinuisset, forte pro viro quodam iuris monasterij, qui rebus quibusdam Episcopalibus præerat, Ioannes Metis aduocatur. Blande primum ab Episcopo conuenitur, ne sibi, quod peteret, denegaret: vestra, inquit, petitio, iussio est. Virum illum, inquit, mihi cedas, deposco. Ille paullo commotior, vt cui mens longe alias intendebat, exemplo, inquit, fabulæ Dauid nunc vtimur, vbi diues innumeris, quas habebat, ouibus parcens, hospiti superuenienti, vnicam pauperis ouem, vi abstractam iussit apponi: sic, cum infinita reliquorum copia abundetis, vnum hunc nobis pauperibus præripitis. [2 Reg. 12] Adducto supercilio cum se ille, vix aliqua animi commoti verbo signans indicia auertisset, Ioannes se e conspectu proripuit. Fridericus b monachus S. Huberti, cuius supra mentio facta est, [ex Frederico consiliū Gorziensiū intelligit:] sub ipsa ferme hora ingrediens, & ex vultu deiecto animum perpendens, quid, inquit, supercilia vobis sic video dependentia? Nam hunc, vbi commotior esset, habitum, velut naturaliter sibi induebat. Ab hoc, inquit is, insano Ioanne, vt numquam antehac a quoquam, ita contemptus sum, vt nec pro homine vno apud eum intercedere valuerim. Ille conscius, quæ extra conflabantur, consiliorum, Nisi, inquit, prouidebitur, proxime cunctis eis carebitis. Nam cum Duce & Præposito, quia a vobis parum sibi adest auxilij, eos iam dudum consciuisse cognoui, vtque in S. Maximino traducantur, ocyus maturatur. Concite Ioannes reuocatur, & cur iniussus abiisset, rogatus, cum silentium tremebundus teneret. Non te, inquit Episcopus, tam animosum credebam, [a B. Ioāni placatur:] nec in re tam fere nulla ita difficilem æstimabam: peto igitur hominem vel vsque ad aliquas inducias mihi cedas. Ille quid in caussa esset intelligens (nam pactio pecuniæ intererat) Quantumcumque, inquit, iubetis. Ad quadraginta, inquit, dies. Et ille: Etiam ad annum, si placet.

[98] Non diu post hæc Episcopo quiescenti, persona quædam terribili ac minaci vultu apparens, hæc sibi cum quadam austeritate dicere videbatur: bonum bene cœpisti, [in somno monitus] sed a cœptis nimis cito defecisti… Defectio maiorum tibi caussa est ruinarum. Repara quæ cœpisti, ne in deteriora procumbas. Experrectus & secum multa pertractans de opere a se cœpto religionis, & tanto tempore neglecto, hanc esse commonitionem, non sine acri dolore, perpendit. Cubiculario, cui Matzilino cognomen, accito; Summa, inquit, maturirate Gorziam proficiscere, [Einoldum aduocat,] & Abbatem Einoldum huc continuo adesse iubeto. Ipsam forte noctem Abbas Metti egerat, ac diliculo reditum parabat; moxque matutinis dictis, abscedens, cum portæ ciuitatis accessisset, clauesque ibidem opperiretur, ecce nuntius ad se accersendum missus, approperat; eoque viso & salutato, Labore, inquit, me releuastis. Nam ad vos huc euocandum mittebar, Dominusque vos continuo sibi iussit adesfe.

[99] Illo mox adueniente, reque tam repentina Episcopo stupefacto, [dicit se Gorziam velle venire:] vt ingrederetur, iubetur. Salutatione inuicem data & reddita, Diu, inquit Episcopus, est, quod rebus aliis obstantibus Gorziam non veni: sed Deo volente animus mihi esset illuc veniendi. Cum maximo, inquit, vos videbimus gaudio. Præcedite, inquit, vos, & quo die vt eam, videbitur, resignate. Erant tunc dies ieiunij quatuor temporum mensis secundi in crastinum, & eis exactis, vt fieret, dixit. Non opus est, inquit Abbas, ob hanc caussam differri, sed ipse hodie præcedam, & cras vos, hora qua videbitur, expectabimus. Hora, inquit, tertia veniam. Crastina profectus, cum iam monasterio propinquare cœpisset, [postridie venit: veniā neglectæ eorū curæ petit:] loco, qui dicebatur Ad Crucem, equo deiectus ac discalceatus, sic vsque ad monasterium pedes incedit. Exceptus, oratione facta, conuentu aduocato, vestigiis eorum supplex prosternitur: neglectum sui circa eos ad id vsque temporis accusat: spe de se meliori eos deinceps recreans, veniam submissus exorat. Ea facile impetrata, villam quondam iuris monasterij, quam etiam tunc c germanus ipsius Gozilinus in beneficio retinebat, quæ d Waringis-villa dicitur, eis continuo contulit, [villam iis donat:] dans mandata ministro, vt nisi omnes reditus integre Abbati assignaret, si quid fraudis ibi machinaretur & doli, maledicto Dathan atque Abiron sub Christi præsentia mulctaretur.

[100] Post horam ieiunij, refectione exhibita, omni cum alacritate Episcopo abscedente; mox in crastinum Abbas cum senioribus quibusdam ad villam proficiscitur possidendam. [hanc dum adeunt,] Cum obiter ad castrum, quod e Scarponna dicitur, peruenissent, hora fere tertia, equus Ioannis claudicare cœpit. Quid, inquit Abbas, equus ille sic claudicat? Ferro, ait, perdito dolet. Non vltra procedas, inquit, donec imponatur; nos hic interim operibimur. Cum ad forum concitus declinasset, quidam fortuitu, quo tenderet, requisiuit. Ille paullulum cunctabundus; Proderit, inquit, si me non celabitis. [B. Ioannes in via intelligit,] Vnde ait tu es? Ex villa portus, inquit; erat autem hæc etiam prædictæ possessionis. Illuc, inquit, imus ex iussu Episcopi eam possidere. Paucis me, ait, audite. Census totus pecuniæ adhuc ibi retinetur. Nam cum proxime eum ministro Episcopi, is qui collegerat, attulisset, [fructus & pecuniam ibi adhuc extare:] quia quinque forte solidi defuerant, nisi simul totū accipere recusauit. Sed & annona anni præteriti adhuc recondita iacet, ipseque minister partem non modicam suis vsibus sequestrauit. Ioannes, celeriter equo ferro imposito rediens, & in aurem, quæ didicerat, Abbati locutus; ministrum Episcopi hora circiter quinta conueniunt, qui tunc forte apud prædium, nomine Laium, cum Comitissa Eua tunc vidua (cuius ipse tunc aduocatus erat) morabatur, Albulfus vocabatur. Is mandato Episcopi accepto; Hodie, inquit, hic, quæso, manete, cunctaque præbebo necessaria, donec præmittam, & condigno vos ibi honore excipiam. Quibusdam assentientibus, [accelerari iter curat, ne ea auertantur:] Ioannes profectionem sine dilatione instimulat, senioribus quibusdam dicentibus puerilia hæc esse consilia, & potius ea die ibi quiescendum, frustraque esse absque vllo opere laborare. Abbas, Satius, inquit, est, properemus.

[101] Ioannes celerius præcurrens (nam non plus leucas tres aberant) refectioni habilem domum in villa ipsa præoccupat, [præcedit:] ceteraque ad id diligentissime prȩparat: moxque horreum ingressus, callidus omnium explorator, vt sibi erant prædicta, [lustrat omnia,] ordine cuncta inuenit. Census collectorem continuo aduocans, ne quid ex tota quam penes se adhuc retinebat, summa prorsus sit diminutum vsque in præsentiam Abbatis & ministri Episcopi vehementer ex auctoritate interminatur Episcopi. Interea Abbatem cum suis aduenientem, lautissime excepit, ministro in crastinum expectato, ab eo sub noctem clam nuntius missus, censoremque conueniens, [& seruari iubet:] vt sibi pecuniam quam pridem attulerat, domino suo deferendam daret. Ille interdictum sibi ex verbo Episcopi dicens, vacuum remisit, condicto in crastinum, minister cuncta, vt iussa erant, exequitur, & iuri eorum integre possessionem, [possessionem legitime adeunt:] quæ tota centum mansuum quantitate protenditur, incolis sacramento addictis, assignat.

[102] Albulfus tacite nuntium Abbati dirigit, vt quædam, quæ ex suo contractu ibi habuerat, sibi reddi iuberet. Cumque scitum esset, nihil prorsus eius ibi esse, sed cuncta vsibus domini cedere, consilium forte fuit, vt solidi decem, aut quindecim, pro bona eius executione, darentur. Nuntius nisi libras duas acciperet, recusans, dominoque renuntians, Stulte, inquit, egisti, quod offerebatur reiiciens: nam forte iam nec ad assem peruenit. Ipse postmodum iam aperta fronte, sua nisi reddantur, Episcopum ob iniurias conuenturum. Ioannes, & nos, inquit, non diffugimus: forsitan res eius non damnis augebitur. Ille conscius retro commissorum; Domini mei, inquit, eleemosynæ in nullo obniti vel obstare cupio. Tanta ego, alias gratia ipsius mihi collata, retineo, vt facile his, etiamsi plura essent, amoris ipsius gratia carere, quin & mei iuris hæreditarij, si quid competat, vltro velim adiicere. Ita re cuncta sedata, [procuratori Episcopi aliquid donant, vt sibi eum concilient:] partem aliquam fructuum ei cesserunt, & pro bona eius postmodum in se pace ac gratia, &, vt sicubi opus existeret, in sui defensione eo deinceps vterentur, ex argento similiter aliqua largiti sunt.

[103] Simili modo non multo post, dum Fratres pro quadam proxima sibi possessione, frequentibus pulsarent precibus, difficilisque omnino pateret effectus, [bona quædam iis donat Episcopus,] remque iam desperatam, Diuino solo referrent auxilio; repente Episcopus Abbate accito, Quod tanta, inquit, importunitate eluctatum, tandem habete, quod poscitis; nec mihi gratiam vllam, sed B. Petro, [iussu S. Petri.] qui me nocte vehementer perterruit, & vt facerem coëgit, rependite.

[Annotata]

a Hic, vt ad cap. 8 diximus, Ragineri Hannoniæ Comitis filius fuit, de quo ad annum 927 ita scribit Sigebertus: Post mortem Karoli Regis, [Gislebertus Dux Lotharingiæ.] (Simplicis nimirum) nolentibus Lotharingis Heinrico Regi (Aucupi dicto) subesse, quidam Lotharingus nomine Christianus, simulata infirmitate, Gislebertum Ducem, ad se dolo euocatum, cepit, Regique misit, vt per eum Lotharingiam sibi subiiceret. At Rex perspecta industria & potentia Gisleberti, filiam suam Gerbergam ei despondet, & eum iterum Lotharingiæ præficit. Idem scriptor ad an. 938 ista habet: Contra Othonem Imp. rebellant Euerardus Comes Palatij, & Gislebertus Dux Lotharingiæ &c.

b Adelberonis patruus, vt supra dictum.

c Fuit Adelberonis frater germanus Fredericus 1 Comes Barrensis, ac dein Lotharingiæ Dux: ast, vt cap. seq. nu. 110 dicitur, fratres ei plures ex matre erant, Richizone patre geniti, Adalberonis vitrico vt nu. 105 habetur. Ex his vterinis fratribus Gozilinus fuerit, an vere germanus, ambigi potest. Vterinis suis fratribus, vt nu. 110 dicitur, vsque ad id temporis parum consulere potuerat, pluribus res Episcopi retinentibus, quos priuare necius nec consilium erat. At Gozilinus iam ante VVaringisvillam in beneficio retinebat: videri igitur potest non ex iis fuisse quibus parum consulere potuerat Episcopus: ergo non eadem solum matre, sed & patre eodem genitus. Existimat tamen Ioan. Iacobus Chiffletius in Stemmate Childebrandino cap. 4 Gozilinum Richizonis filium fuisse, [Germanus pro vterino fratre positum,] Adalberonis fratrem vterinum. Et huius quidem Vitæ scriptor nu. 110 alios vterinos eius fratres, germanos vocat. Hac, inquit, vel qualibet occasione ipsis germanis (quos fratres ex matre vocat) quo quid largiretur expectabat. Quod ad Chiffletij propositum satis est, etiamsi Gozilinus horum vnus non esset: vult enim probare Germanum mediis seculis etiam pro fratre vterino vsurpatum.

d Villæ huius meminit Frotarius Episcopus Tullensis ep. 10 ad Drogonem Metensem Episcopum, quartum a S. Chrodegango, to. 2 Francicorum scriptorum Chesnei pag. 715 his verbis: Est præterea alia vestræ dominationis cella sita in Warengissi villa, quam etiam monachi sine mea licentia inhabitare noscuntur. Sed quia inter eos me constat adoleuisse, in cœnobio videlicet Gorzensi, hæc vtcumque mea paruitas tolerat.

e A quo nimirum, pago vel Comitatui Scarponnensi, in quo Gorzia, nomen.

CAPVT XII Bona olim Gorziensi monasterio erepta, industria B. Ioannis recuperata, restituente Bosone Comite, & Adalberone Ep.

[104] Tempora dissensionibus nimis, regnum hac illac quoque sibi trahente, fluctuabant. Otho maximus post rerum Augustus, [Othonis regni initio.] post genitorem strenuum per omnia Regem Henricum, prima regni tunc auspicia ceperat: sub quo a Gislebertus ducatum regni Lotharij, [turbata Lotharingia,] b Euerardus Franciæ, Austrasiæ, & quorumdam trans Rhenum tenebat locorum: Transrhenina interim quieta manebant: nostra varie infestabantur, nec iugum facile admittebant. Inde Boso quidam, [B. Ioannes mittitur ad Bosonem Com.] filius dudum Principis Burgundiorum c Richardi, partem aliquam regni sibi euindicans, castrisque se continens munitissimis, d dominatum cuiusquam prorsus respuerat. e Victoriacum Campaniæ castrum obtinens, inter reliqua circumpositorum, possessiones quasdam monasterij Gorziensis, acsi iure hæreditario, vsurparat. Ad has reposcendas, si forte apud talem virum & pro Diuino timore locus precibus vllus esset, [bona monasterij repetitum:] Ioannes ab Abbate & Fratribus destinatus est.

[105] Ille cui obedientia cuncta difficilia vel impossibilia, facilia & possibilia reddiderat, per infesta latrociniis loca, & quæ multitudine quoque essent formidanda, vno tantum comite ex familia sibi assumpto, iter aggressus est. Dum ex improuiso aduenisset, Comiti nuntiatur, & quidnam ferret, incertum, coram intromissus, vbi legationem Abbatis & seruorum Dei pro re qua mittebatur, absoluit; illo in iram concitato, Quis te, inquit, maleficus huc adduxit? vbi custodiæ illæ meorum, vt eas sic pertransieris, adfuerunt? Quomodocunque, inquit, adductus sim, huc perueni, & mandata & preces seruorum Dei ad vos affero, [renuenti reddere,] vt quæ de rebus ipsorum inuasistis, propter amorem Dei, timorem vel reuerentiam Sanctorum eius, restituatis. Interrogatus, quæ essent, & audiens, omnimodis abnegat, & vt se cito summoueat, imperat. At ille, Ego, inquit, summoueri possum: alij item multo nostrorum sunt plures & potentiores, f qui suis vicibus succedere non cessabunt, [Regemque & ceteros contēnenti,] nec a latratibus eorum requiem, dum viuetis, habebitis. Quæ mihi, inquit, cura latratus eorum? Clamabunt, inquit, assidue. Ad quem? rogo. Num ad Regem nescio quem tuum? Num ad Ducem tuum illum Gislebertum, quem ego acsi seruum meum reputo nouissimum? Pari modo & de Episcopo tuo est Adelberone, quem ipsum vtique, quantum mihi victus fuerat, iuuare decreueram, qui de vitrico quoque eius Richizone, eius caussa vindictam sumpsi: sed quia contra me ad Gislebertum g defecit, viderit, quid ei commodi ex hoc cesserit. [ait se & suos Deum inuocaturos:] Tunc Ioannes, Clamabimus, inquit, ad Deum, qui æque personam nostram accipiet ac vestram.

[106] Ille commotior, Non hinc, ait, caballum referes vel iumentum. Potestati vestræ, ait, hoc erit; & quando aliud non erit consilium, pedes redibo: non ceteros tamen ab hoc deterribitis. [Comite dira minante] Ille iam magis accensior, Membris iam ipsis quoque, inquit, multaberis. At ille, Vobis, ait, id facile efficere, mihi autem non minus pœnæ… vtique non satis dolebo. Si oculis priuabitis, magnis me curis & laboribus leuabitis, [securus:] quia sedens quietus psalmis & orationibus intentior esse valebo. Cum de virilibus ille minaretur; Maxima, ait, sollicitudine me securum reddetis. Iam fere arripi iusserat eum, cum coniunx, prudens sane mulier, interuenit, [eo ab vxore represso, ab eadem ipse viaticū & viæ ducem accipit:] & ne tali se infamia dehonestaret, supplex monet, ne iam nec Monachis vel seruis Dei parcere diceretur: & quia postulata negabat, saltem illæsum abire permitteret. Ita dimissus, & a Comitissa, quæ satis compte eum exceperat, quiddam viatici percipiens, dato sibi ab eadem duce quodam, quousque ad loca a latronibus obsessa libere eum tuto perduceret, iter festinus arripuit.

[107] Circa horam fere tertiam, villam quandam ingrediuntur, vbi mercatum ea forte die habebatur: & ecce multitudo per totum forum diripientium, vendentibus atque ementibus æque spoliatis, mortem insuper, si quid oblatrarent, minitantium. Ioannes comitem, quem ex monasterio sumpserat clypeum ferentem intuitus, Hic, inquit, clypeus damnose nobis aduectus est, quia nec tu eo, vt expedibit, vteris, & ipse in nos forsitan impetum concitabit: quia tu, ille inquit, ceteros mortalium solus tam confidentissimus incedis, & merito dignaque morte peribimus. Cum repente, dum hæsitant, quemdam sibi notum dux, quem Comitissa dederat, conspicatur. Eo accito, [magnū in via periculū euadit:] caussaque dicta, Maximo, inquit, huc periculo aduenistis, & an vos hinc quoquo pacto expedire possim, ignoro. Ioannes ad hæc, Vel trans siluam vsque, quæ proxima conspicitur, nos perducere possis, cetera Dominus procurabit. Ita turbam prætergressi, gradu pacifico ac temperato, ad siluam vsque procedunt. fræno captato, stimuli acrius subiguntur, ac præpeti cursu, saltu transmisso, libero iam gramine quodam, cibum sumpturi descendunt.

[108] Ioannes panis, casei, ac piscis quiddam ex subsellaria pelle producens… post tergo sui soluto, ducem ad sumendum cibum hortatur. Inter edendum duro producto suspirio, Tres aut certe quatuor, inquit, menses sunt, quibus nullo iuste acquisito cibo vel potu vsus sum, præter quo nunc vtor. [ducem suū ab latrociniis auertere conatur:] Nosque omnes (væ nobis miseris) non nisi præda & calamitatibus vescimur miserorum. Ad hæc Ioannes salutarem ingressus doctrinam, iuuenem multis aduersus hæc hortabatur, multoque melius inopiam, famem, sitimque ferendam (quæ Deus vtique, vt auibus vel vermibus subleuaret) quam iis quibus Deus offenderetur, insistere. Tandem ad hoc sermo processit, vt ab ea die ab his se temperaturum promitteret. Refecti, iuuene dimisso, Ioannes dum vespertinæ synaxi signum daretur Gorziam pernenit.

[109] Non multi interfuerant dies, ecce nuntius Comitis Bosonis Gorziam veniens, anxio dolore, Dominum graui ægritudine lecto nuntiat decidisse, [reuocatus ad Bosonē ægrum,] ac pene desperatum iacere, summaque prece monachum, qui pridem a se recesserat, sibi mitti postulare. Protinus Ioannes, Abbate iubente, celer progreditur: Comiti nuntiatur adesse dum coram venisset, Quando, inquit, proxime hinc digressus es, non tam prope mihi æstimaueram finem vitæ posse subrepere. Habeto, ecce, prædia, quæ postulaueras, [omnia recipit.] tantumque patronum me rerum earumdem efficite, & quidquid exinde vobis deperierit, ego auro probato repensabo. His dictis vel actis, dum e conspectu abiissent, & hospitio, quo satis humane curari iussi fuerant, se recipissent; Comes somno, quo iam per plures dies vel noctes penitus carens, nimia tabe defecerat, ita repente opprimitur, vt ab hora nona vsque in subsequentis diei horam fere tertiam, non euigilauerit. At tandem experrectus, coniugem nomine sæpius iterato, inclamitat, cibi aliquid, quod sumat, asportet, [eo diuinitus exinde sanato:] cuius itidem iam pluribus actis diebus nulla ei copia fuerat assumendi. Quo satis delectabiliter sumpto, iterum vsque horam fere nonam obdormiens, experrectus, Ioannem aduocat, eumque salutis suæ recuperatorem testatur: honore multo deductum, & pro quibuscumque voluit præbe…

[110] Possessio erat monasterij longo iam retro tempore beneficij nomine ad Comitem quemdam Palatij Hamedeum deuoluta, qui simul bona monasterij sub h precaria vel præstaria, quam dicunt, obtinebat. Eodem obeunte, in eadem possessione, quia proxima erat monasterio, [per Abbatë aliqua repeti curat ab Episcopo,] necdum funere elato quod Metis fuerat deferendum, vt in basilica B. V. Mariæ, quæ dicitur Ad xenodochium, humaretur; Ioanni Gorziæ est nuntiatum. Casu tunc ibi Episcopus aduenerat. Ioannes cito Abbatem caussam commonet, ordine edocens, Episcopum interpellet. Abbas mox introgressus, & grauitate illa sua paullulum cunctabundus, post aliqua, An, inquit, audieritis? Hamedeum vestrum dicunt defunctum. Et ego, inquit, audieram. Abbas subiunxit: Is quiddam iuris monasterij sub precaria detinebat: id nobis recipere liceat, petimus. Omni, ait, illud libertate recipite. Abbas, re Ioanni relata, Quid, inquit, postulatis? Ego, inquit, ex hoc nihil commonui; nam istud gratis nobis rediret: sed beneficium vt repeteretis, suasi. Protinus Abbas Episcopum repetens, Dicit, inquit, Frater Ioannes, me nihil vtile apud vos effecisse. Quid igitur? ad eum intendit. Res, ait, quasdam mensæ Fratrum proprias detinebat, quas vt reposcerem stimulauit. Episcopus vultu toto demutatur: Vos, ait, numquam quidquam eorum tenuistis, & omni tempore beneficio sunt deputatæ. [volente ea dari vterinis suis fratribus:] Caussa vero erat, quod in his difficilis videbatur, quod fratres ei plures ex matre erant, & eis vsque ad id temporis parum consulere potuerat, pluribus res Episcopi retinentibus, quos priuare nec ius nec consilium erat. Tanto robore ex superioribus Episcoporum rebus fractis nitebantur! Et ideo hac vel qualibet occasione ipsis germanis, quo quid largiretur, expectabat.

[111] Huic tamen intentioni, alias probati & in rebus diuinis spectati sancti viri, miro ordine diuinitus est refragatum. Nam Abbate responso eius pene ab omni vlteriore… conuentu, [sed nec dormire valet, nec orare,] quo pridem valde oblecta… & satis iucunde eis fuerat conuiuatus, iuit quidem, sed parum ore libans protinus rediit, moxque dicto Completorio stratu se locat, multa secum versans, medium fere noctis insomnio fatigatus. Vbi nullo somnum datur adsciscere pacto, vt moris sibi erat, surgit, & orationi incumbere tentat. Sed ea adsolitis intentionis viribus ita ei resolutior fuit, vt stratum acediosus repeteret. Ibi diu somni cupidus, diuerso lateris motu defatigatus, nec vllo effectu eius potitus, surgit, arcam Martyris petit, culpam coram stratus fatetur; voto res quibus de agebatur, spondet reddendas: baculum insuper altari supponit, Hoc, inquiens, Martyr sancte, tuum tibi restituo. Sic genibus flexit, orationem intentiorem numquam præterea se neque valentius fudisse, [donec omnia promisit reddere:] professus est. Oratione assurgens, stratum petiit, in somnum concite soluitur: & peruigilia prius inquieta, ordine post naturali compensans, in nonnullam auroræ partem somnus protrahitur.

[112] Iam sole rubente experrectus & hymnorum sibi solito soluendorum memoria perturbatus, satisque caussam secum retractans, [B. Ioannes suadet vt reddat Fratribus in Capitulo,] tandem Laudes surgens expleuit. Mox Ioannem iubet acciri, quo præsente: Mala me nocte confecisti. I, & baculum altari impositum cape, & possessiones, quas postulaueras, posside. Ille pedibus prouolutus, Non, inquit, Domine, ita conuenit: vos paullulum, vt defatigatus, requiescite, & interim horæ Primæ signo dato & celebrato, conuentum Fratrum adite, & non vni, sed omnibus, quod omnium est, dono gratuito restituite. Ita fiat, inquit.

[113] Ecce solito maturius turba suorum diuersis ex locis conuenit. [fratremq; eius & famulos tantisper distinet,] Nam ipse ibi, vt sibi morem fecerat, duobus vel tribus Clericis, totidemque cubiculariis contentus, mox monasterij ianuam penetrauerat, cunctis se comitantibus ablegatis, secularium extraneus morabatur. In iis qui conuenere, erat germanus… Ecclesiæ custode quodam incauto… recta cubiculum Episcopi quiescentis petebant… celerius comperit, festinus in occursum venit, & quia infra… religio fuerat, signo, vt se sequerentur dato, ianuam eos longe… custodi in aurem susurrans, vt statim a tergo ianuam occludat. Ibi eos diuersis allocutionibus, illis parum iucundis, aliquantum detentos, & Episcopum, quia noctis incommodo dormire nequiuerit, tunc tandem quiescere, dicens, vt quidpiam cibi interim (nam æstatis erat tempus) capiant, monet: illis recusantibus, nec nisi colloquium Episcopi se quidquam velle dicentibus, Satius, inquit, id est, dum ipse iam solitis sibi rebus expletis, copiam se conueniendi exhibeat. Ita eos demoratus & concite parata gustatione, implicitos, ipse intro regressus, signum pulsat. Prima dicta, psalmisque solennibus, in capitulum Episcopus inuitatur. Nonnulla pro tempore Fratribus exhortatione facta, Fratres rem iam partim edocti, [donec perfecta esset donatio:] postulationem faciunt rerum prædictarum. Quibus in nullo abnuens, baculumque præbens: Habeat quod suum est Martyr beatus, vosque mei memores habetote.

[114] His peractis, mox qui conuenerant irrumpentibus, vehemens a germano fit super rebus eisdem vexatio. Iam monachis ea reddita, responso; multis ille insuper instare, & monachis omnia vndique abunde sufficere: suis magis eum debere consulere. [fratris querelas reiicit Episcopus,] Vbi nihil proficit, & Episcopus cibo cum Fratribus sumpto, progreditur, iterato, ab ipso limine monasterij, per totam viam vsque vadum fluminis, super his sermo repetitur. Iamque vadum ingressus, cum multo iam tædio afficeretur, Frustra, inquit, nitimini. Vere si mediam partem Episcopatus ipsis monachis concessissem, nec passum pedis eis propter quempiam vestrum auferrem. Plura sunt alia, quæ quoties opportunitas tulit, [& alia B. Ioanni largitur,] Ioanne interueniente, monasterio, multis iam temporibus abalienata, recepta sunt…

[Annotata]

a De Gisleberto actum antea ad cap. XI. Is nomine Caroli Simplicis. cui adhærebat, Lotharingiæ antea præfuerat.

b Hic Dux Francorum appellatur a Continuatore Reginonis. Occisus est in prælio iuxta Andernacum, in quo Gislebertus submersus anno 939, vti dictum: filius erat Arnulphi Bauariæ Ducis. Sigebertus anno demum 943 eorum ponit interitum.

c Richardi meminit in Chronico Odorannus apud Chesneum to. 2 Francicor. his verbis: [Richardus Princeps Burgūdiæ,] Anno 896 Richardus Princeps Burgundiæ recepit Senonas. Frodoardus item in Chronico ad an. 921. Richardus Marchio de Burgundia obiit. Et ad an. 923. Tuncque Karolo trans Mosam refugiente, Rodulfum cuncti eligunt. Rodulfus filius Richardi Rex apud vrbē Suessionicam, in monasterio S. Medardi constituitur. At fragmentum ex MS. Floriacensi: [pater Rodulfi Regis Galliæ,] Rodulphus magni & inclyti Ducis Burgundionum Ricardi filius regno sublimatur totius Franciæ. Flodoardus ad an. 936 Rex Rodulfus defungitur, sepeliturque Senonis ad S. Columbam.

d Frater erat Regis Rodulfi. De eo Flodoardus ad an. 932: Boso frater Regis, & Bernuinus Episc. Virdunensis, incendiis inter se deprædationibusque bacchantur.

e Id nunc Victoriacum Incensum vocant, Gallice Vitry le Brusle. Ab eo quarta horæ parte distat alterum Victoriacum Francisci Regis, vulgo Vitry le François: hoc ad Matronam iacet, [Victoriacum, Vitry.] illud ad Saltum amnem: de quo Flodoardus ad an. 928: Heribertus & Hugo Comites contra Bosonem Rodulfi Regis fratrem proficiscuntur, propter quosdam Rothildis alodes nuper defunctæ, quos a Bosone peruasos repetebat Hugo gener ipsius Rothildis. At Heribertus Comes Victoriacum Bosonis castellum cepit. Et post hæc inducias dant Bosoni vsque ad finem Maij mensis. Boso ad Henricum profectus, pacem publice iurare compellitur. Idem Flodoardus alibi Victuriacum vocat, recentiores Vitriacum: & sunt plura eius nominis in Gallia ac Belgio loca.

f Ita legendum conieci. scriptum erat, quibus vicibus.

g Etiam mortuo Gisleberto contra Imperatorem stetit, vt quidem Sigebertus ad an. 945 scribit: Otho Imp. inquit, totam Lotharingiam sibi subiugauit, resistente sibi solo Mettensium Episcopo Adelberone, fratre Ducis Frederici.

h Præstaria erat charta præstationis, [Præstatria.] in qua Episcopus vel Abbas exponebat, quibus legibus rem aut prædium Ecclesiæ vel monasterij ad vsum fructum sub censu annuo cuipiam daret. [Pecaria,] Precaria erat, qua spondebat, qui rem accipiebat, censum se daturum, & leges præscriptas impleturum. Vide Vossium de vitiis sermonis & glossematis lib. 3 cap. 37, & alios illic ab eo citatos.

CAPVT XIII Ottonis Magni Imp. nomine ad Saracenum Cordubæ Regem a B. Ioanne fortiter sapienterque suscepta ac gesta legatio.

[115] … ndum accedamus, legatio a Regis… insigniumque factorum in gentes diuersas, tunc iam magni… Domini Othonis perciti, [Litteris blasphemis Saraceni Cordubæ Regis] Domini Othonis perciti, forte cum muneribus pro regia munificentia Legati, quibus Episcopus quidam præerat, dignitate solenni, pro tanta maiestate excepti, diuque retenti. Inter moras Episcopus, qui Legatis præerat, mortem obit. Dum a nostris, qui item corremittantur, disquiritur; post nonnulla aliquamdiu tracta consilia, id demum conuenit, vt quia idem Rex sacrilegus & profanus, vtpote Sarracenus, & a vera fide prorsus esset alienus; quique quamuis amicitiam expeteret Principis Christiani, in litteris tamen, quas miserat, blasphema nonnulla in Christum euomuerat; cum scriptis Imperialibus, [responsum nomine Ottonis I scribitur:] quæ ferrent, vocem quoque suam ipsi aperire, & si quo pacto diuinitus daretur, immutare possent perfidiam.

[116] Forte sub ipsos dies Adelbero noster sacræ memoriæ, Palatium adierat. b Bruno magno ac felici postmodum futurus vsui & decori, [S. Brunonis mandato Adalbero aptos Legatos quærit,] germanus Regis, sapientia & prudentia, cum rerum publicarum, tum omnium liberalium eruditione disciplinarum, ita apprime eruditus, vt sui temporis omnes superaret, & antiquos pene æquipararet, cui insuper & Græcæ lectionis multa accesserat instructio, omnium tunc temporis publice ac priuatim agendorum, communicator, ac prudentissimus erat consultor, eique Imperialium data prouincia litterarum. Is varie ceteris consultantibus, nostrum Adelberonem sacræ memoriæ nominat Episcopum, nullique aptius id negotij sic addit posse iniungi, quia ipse plurimos perfectorum virorum haberet, quos humanis nequaquam cessuros terroribus satis constaret, vtpote seculo iam defunctos, & libero pro fide coram quibuslibet potestatibus ore locuturos. Conuenitur continuo Episcopus, &, vt duos suorum idoneos legationi Hispaniarum paret, imperatur. Mandatis acceptis Abbatem Einoldum aduocat, [Gorzienses 2 monachos:] regia mandata insinuat, suorum duos disquirat, qui imperata perficiant. Lecti primum duo Angilrannus & Wido, regiæque… sumptus & copiæ parantur itineris, ad hoc & quo… partium Hispaniarum, qui eos iussus erat deducere, mora… cum ecce præfatus Wido, alter delectorum, die quadam, pro qua nescro negligentia, [vno monasterium ob contumaciam deserente,] in conuentu Fratrum increpitus, in tantæ asperitatem proteruiæ, tam in Abbatem quam in vniuersum erupit collegium, vt ad vltimum, cum tumor nimiæ animositatis & insaniæ in eo nequaquam reprimi valuerit, nec regularem pati disciplinam aliquatenus acquieuerit, demptus cucullo, monasterio pelleretur. Id Imperatori continuo nuntiatur, iussum illum abradi, aliumque pro eo ascribi.

[117] Cum diu is quæreretur, omnesque prorsus refugerent, nec in tanta congregatione quisquam inueniri posset, qui se id aggredi vllo modo posse fateretur; Ioannes repente nihil cuntabundus se vltro offert, [B. Ioannes se offert,] Abbate aliquantulum ægreferente, quod in eum tota re monasterij incumbente, grata quiete ipse potiebatur, eo numquam, si esset possibile, abstinere pateretur. Vicit, vicit tamen perfectio caritatis, quæ non quærit quæ sua sunt, sed potius quæ aliorum: simul quia videbat virum cupidum esse martyrij, si fors ita tulisset, [spe martyrij:] Christo potius transmittere, quam suis optauit necessitatibus retinere. Ita assēsus Imperatori, ex legatione Episcopi, Ioannes dirigitur. Imperator multo hoc amplius delectatus, quem ætate & prudentia ad id negotij omnimodis idoneum aduertebat, mandata cum litteris seu muneribus Imperatoris ei committit, prædictumque Virdunensem, cui nomen erat Ermenhardo, socium ob locorum regionumque notitiam facit. Cui munera tradi Ioannes expostulat; ipse litterarum tantum baiulus fit. Rediens Gorziam, [litteris acceptis discedit:] iter ocyus accelerat, post habitisque socij procrastinationibus, ipse litteras secum habens, omnium Sanctorum precibus commendatus & votis, proficiscitur. Sumptus omnis ex monasterio ei factus. Ministri, monachus tantum vnus, Garamannus vocabulo, ordine Diaconus, bonæ per omnia indolis, ad… quinque sunt delegati, socius… vico quodam non multum a Tullo distante, qui vide…

[118] Insequitur hinc c Lingonas, Belnam, Diuionem, Lugdunum… versus intendunt: vbi sarcinis naui impositis, Rhodanoque, [quibusdam rerum suarum amissis,] vsque ad certum locum vehendis, dispendium perpessi non modicum. Nam nauibus inuasis, plura suorum amiserant. Post quædam recepta, Hispaniam tendit. Barcinonam venientes, [venit Barcinonem,] quindecim diebus morātur, donec nuntius d Tortosæ missus est. Ea prima Regis Sarracenorum erat. Dux continuo eos properare resignat, [inde Dertusa Cordubam:] exceptosque mense integro detinet, atque ad omnem copiam procurat, donec velocius Regi Cordubæ nuntiati, de exceptione eorum per singulas ciuitates & loca digne regia mandatum est honorificentia. Tandem Cordubam regiam vrbem deducti, a Palatio domus quædam duobus fere millibus distans eis est delegata, vbi regifico luxu omnibus, etiam præter vsum, exhibitis, per nonnullos dies coacti sunt remorari.

[119] Cum iam morarum tæderet, curque præsentia Regis tamdiu retinerentur, [nō admittitur statim ad Regem:] ab his qui se procurabant disquirerent, dictum est, quia nuntij prius missi, a Rege nostro triennio erant detenti, se ter tantum, id est, nouem annos, condictum esse aspectu Regio abstineri. Interea quidam ex palatio illuc viros visum venientes, caussamque aduentus eorum percunctantes, [indagant Proceres, an litteras ferat,] dum callide cuncta explorant, nihilque ab eis certi acciperent, qui sibi, nisi præsenti Regi, mandata cuiquam edicere, fas nullo modo esse dicebant; illi iam cuncta se præcepisse, iactabant, & quia contra leges ipsorum litteras Regi adferrent, vltimumque eis sine dubio instare periculum, quia & ipsæ iam litteræ in notitiam Principum deuenissent. Et reuera, quamquam dolo contigerit, ita erat. Nam a ciuitate Tullo nostræ prouinciæ, comitem Episcopi legati defuncti, de quo dictum est quemdam secum Presbyterum assumpserant, [(vt iis iam suboluerat)] qui toto deinceps itinere eis in omnibus communicans, cum Tortosam, quæ prima erat regni Sarracenorum, venissent, metuens vitæ, [Legi ipsorū repugnantes;] si cum comes legati defuncti… fido sibi poscens monstrari, citius excip… ab Augustæ & reliquis Ciuitatibus, vbi ter… remorantibus, ipse Cordubā præcedit cum litteris… nouerint, parum cognitum fuit. Ceterum rumor optima… eumque commouit.

[120] Itaque primates inter se consilio habito, & vtrum in notitiam Regis ea iam venerint, disquirentes, vbi parum id compertum habent, perse Regem statuunt super hoc perquirendum. Lex enim tam improuocabilis eos constringit, vt quod semel antiquitus omni ei genti præfixum est, [quod capitale est non illico punire:] nullo vnquam liceat modo dissolui, parique modo Rex populusque tenentur innexi, omnisque transgressio gladio feritur. Si quid ab inferioribus Rex, si quid Rex ipse commiserit, cunctus in eum populus animaduertit. Eis in legibus primum dirumque est, ne quis in religionem eorum quid vnquam audeat loqui: ciuis sit vel extraneus, nulla intercedente redemptione, capite plectitur. Si Rex ipse audierit, & in crastinum gladium retinuerit, ipse morti addicitur, nec vlla interuenire potest clementia. Primoribus ergo illis palatium petentibus, cum Regi super per hoc per nuntios suggessissent, (nam accessus ad eum ipsum rarissimus, [quærūt an Rex inaudierit?] & nisi maximum quid ingruerit, nullus; tantum litteris per Sclauos cubicularios omnia perferuntur) ille nihil eorum ad se perlatum rescribit. Amici legatos sibi missos, eosque filium suum in domo propria percepisse, necdumque se quid afferrent, resciisse. [negat, eos metuens:] Ita tumultus illorum sedatus est. Nam pro certo rumor ad eum iam venerat, & missis clam nuntiis, vera esse compererat: sed timore suorum, taliter rem omnem suppresserat.

[121] Rex vndique meticulosus, ancepsque periculum sibi posse imminere considerans, artibus omnis generis qua euadat, pertentat. Et primo quidem Iudæum quemdā, cui nomen Hasdeu, quo… se vidisse aut audiuisse nostri testa… qui de omnibus ab eis ipsis penitius exploraret. Is… dispersum fuerat, Regis eum baiulum esse mandati… rimo, quo sollicitabantur metu, eum erigit, nihilque mali quemquam eorum ibi passurum, sed cum honore patriæ remittendos, dicit: [B. Ioannes, a Iudæo edoctus quæ ibi cauēda,] multa de ritu gentis, & qualiter se coram eis obseruare deberent, commonuit. Ipsi iuniores, a quibuscumque vanis lasciuis motibus locutionibusue compescerent. Nihil tam paruum fore, quod non mox regiæ notitiæ perferretur. Si copia sibi egrediendi pateret, ne qua scurrilitate fæminis, saltem nutu, se applicarent: nullam sibi pestem truculentiorem futuram. Legem sibi propositam nullatenus excederent, quo nullo obseruatius notarentur, deprehensique, nihili penderentur. Ioanne ad ea, prout competebat, respondente, atque acceptissime monitorem ferente, suosque ex contrariæ partis homine suffundente; post plura inuicem conserta, pedetentim Iudæus caussam ingreditur: quid missi ferant sollicite disquirit. Dum paullulum videt cunctari Ioannem (nam tunc secreto inter eos agebatur) sui dat fidem silentij. Imo si opus sit, [ei aperit, donase ferve] tuti opem consilij: Ioannes cuncta ordine digerit: dona Regi missa, epistolam præterea auribus Regis inferendam: absque ea neque dona exhibenda, neque præsentiam sibi Regis fas esse conueniendi: sententiam simul epistolæ verbis aperit. [sed & litteras Regi a se præligendas:] Periculosum, inquit Iudæus, cum hac Regem videre. Cauti certe sitis, quid nuntiis vobis missis, Regi respondeatis, legis enim seueritatem iam vobis innotuisse non dubito, eique declinandæ prudenter oportet consulere.

[122] Illo tunc discedente, post aliquot menses, Episcopus quidam Ioannes ad eos missus est, qui post multa mutuæ confabulationis rogata & reddita, vt fit inter fideles, [Episcopum Muzarabē suadentem vt litteras supprimat,] colloquia, mandatum Regis subinfert, vt cum muneribus solummodo in conspectu Regis adueniant. Quid ergo, Ioannes ait, de litteris Imperatoriis? Nonne earum maxime caussa directus sum? quia ipse blasphemias præmisit… destruentibus confutetur. Ille ad hæc temp… ait, sub qua conditione agamus. peccatis ad hæc deuo… ditioni. Resistere potestati, verbo prohibemur Apostoli, tantum… solatij, quod in tantæ calamitatis malo legibus nos propriis vti non prohibemur… diligentes Christianitatis viderint obseruatores, colunt & amplectuntur, simul ipsorum conuictu delectantur, cum Iudȩos penitus exhorreant. [Rom. 13. 2] Pro tempore igitur, hoc videmur tenere consilij, vt quia religionis nulla infertur iactura, cetera eis obsequamur, iussisque eorum in quantum fidem non impediunt, obtemperemus. Vnde tibi multo satius nunc de his reticere, & epistolam illam omnino supprimere, quam scandalum tibi tuisque, nulla instante necessitate, perniciosissimum concitare.

[123] Ioannes paullulum commotior, Alium inquit, quam te, [æcriter reprehendit,] qui videris Episcopus, hæc proferre decuerat. Cum sis enim fidei assertor, eiusque te gradus celsior posuerit etiam defensorem, timore humano a veritate prædicanda, nedum alios compescere, sed nec teipsum oportebat subducere, & melius omnino fuerat, hominem Christianum famis graue ferre dispendium, quam cibis ad destructionem aliorum consociari Gentilium. Ad hoc, & quod omni Catholicæ Ecclesiæ detestabile est, & nefarium, ad ritum eorum vos audio circumcisos, cum fortis sententia Apostoli reclamet: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. [Gal. 5. 2] Itemque de cibis, quos gratia communionis eorum abominamini: Omnia munda mundis. [Tit. 1. 15] Et, Erunt doctores vaniloqui & seductores, docentes illa, & inter cetera, abstinere a cibis, quos Deus creauit percipere cum gratiarum actione fidelibus. [1 Tim. 4. 3] Et, Sanctificatur enim per verbum Dei & orationem. Et ille, Necessitas, inquit, nos constringit: nam aliter eis cohabitandi nobis copia non esset. Quin & a maioribus, [& de prefanis ritibus, quos ob Saracenos obseruabant:] longeque antiquis traditum obseruatumque ita tenemus. Numquam, Ioannes inquit, id approbauerim, vt metu, amore, vel fauore mortali transgrediantur statuta… deflexos nobis nunc pro auctori… res fuerit consensus cum dolere non nequeam… qui amorem facere videmini Reginæ cælorum, quoniam eis vos… fatemini mihi procul his necessitatibus Christi gratia liber. fi… miserante stat animus quod nullo terrore, [profitetur se sine litteris non compariturum,] allectione, vel gratia ab his quæ Imperatoriis suscepi mandatis, deflectar. Nam nec sine epistola Imperatoria, nullis inde demptis vel commutatis vsque ad vnum apicem litteris, eum conueniam: [nec si quid contra Fidē dicatur dissimulaturum:] & si quid contra ea quisquam oblatrauerit, quæ sanæ & Catholicæ fidei ferimus, & diuersus ad hæc asserta obuenerit, palam resistam: nec ipsius amore vitæ, ab attestatione veritatis diffugiam.

[124] Hæc Regi clam nuntiantur: nam necdum illa publice a Rege, quibus item publice responderet, [a callido Regeper internūtios varie tentatur,] mandata directa fuerant; sed Episcopus ille disquirendi tantum gratia aduenerat. Rex, callidis, quibus omnibus mortalibus præstare dicebatur, consultationibus mentem hominis, modo hac, modo illac attentare excogitat, & tamquam muro præualido diuersa arte impulsis machinis, ita firmitatem pectoris eius, si quo pacto daretur, certat concutere. Cumque post mensem aut sex vel septem hebdomadarum spatium; ei regij nuntij mitterentur, atque ex ipso, quid apud se præfinierit, quærerent, nihilque immutatum a primis initiis renuntiarent; Rex miraculo tantæ constantiæ in diuersa agebatur: & primo quidem terrere eum plus metu Christianorum, qui regno eius libere diuinis suisque rebus vtebantur, posse credens; die quadam, quæ Dominica erat, ei epistolam plenam minarum misit. His enim tantum diebus Dominicis, aut si quæ festa nostræ religionis erant, maxime Natalis Domini, Epiphaniorum, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, S. Ioannis, Apostolorum, aut nominatorum erant Sanctorum, ad ecclesiam proximam, quæ erat in honore S. Martini, permittebantur accedere, custodibus hinc inde duodecim, quos Sagiones vocant, se deducentibus. Cum ergo ea Dominica ad ecclesiam accessisset, [missa etiā epistola,] in ipso itinere ei epistola porrecta est, & quia chartæ magnitudo (nam quadra pellis veruecis erat… ne sacrorum quo tendebat, auocaretur, interim distulit… tis, ad diuersorium remearent, vt reuoluit hærentia quædam… possent inuenit, nec vnquam alias ita se vllis terroribus percitum…

[125] Post multa, quæ ei nisi iussis Regis assentiretur comminabantur (quibus tamen nullo se motu… fuisse testatus est) ad vltimum insertum est, [cædem ei & Christianis Hispanis minante:] quod si ipsum interimeret, nullum in tota Hispania Christianum, vitæ relinqueret, sed omnes gladio trucidaret; addens: Hoc cogita, inquit, quot animarum propter te, interfectarum apud Deum reus eris, qui nisi contentione tua, a quo pacem & salutem magis sperare debuerant, nullo alio reatu peribunt, quique pro eis quæcumque velles, obtinere a nobis posses, sin tanta obstinatione nobis aduersus persisteres. His in ipsa, qua ab Ecclesia hospitium repetebant, via, tacite perlectis dum magnis animi æstibus aliquamdiu agitatur, vt vel quod contra ea consilium caperet, vel qualiter ad hæc Regi rescriberet, quia non satis litteris respondendi vsum habebat, reponte sententiæ illius cælitus (vt sæpe nobis fatebatur) memoria menti terrorem omnem metumque proterruit, Iacta, inquit, in Domino curam tuam. [Psal. 54. 23] Et alterius: Quis fecit os hominis, nonne ego.

[126] Mox hospitium ingressus, Frater Garamanne, inquit, ocyus pellem, in qua, quidquid eloquor, adscribas, [dictat scribæ celeriter responsum,] para. Illo statim exhibente quadram exsectam, vt sumeret imperauit, calamoque parato, sedenti, exorsus, scriptoris velocitatem tanta verborum copia vicit, vt sæpenumero scriptor, dum plurima iungerentur, se non posse excipere quereretur. Erat enim idem Garamannus, eius artis elegantissimus atque assuetissimus. Primo ordine ad singula respondit, se Legatum missum præceptis Imperatoriis fidem inuiolatam seruare: non sibi fas esse, vt cui tanta Maiestas litteras suas, & eas non signatas, crediderit, sine his faciem eius, cui directus sit, videat, aut absque ipso, in Regis, cui missæ sunt, recitentur conspectu: si sic patiatur, se in nullo regio honori defuturum, quia … Aliter vniuersa potius se ge… quam extra ea quȩ sibi indicta essent, vel quantum ea ca… excessurum: & sicut superioribus iam se itidem terrentibus respon… si etiam particulatim cuncta sui corporis membra, [minas sibi intentatas contemnēs;] a minimis articulis vsque ad summa vitalia, quotidianis resectionibus decarperentur. Nam non maiorem vnquam cruciatum inferri posse, quam si hodie hoc articulo digiti, cras altero, inde per dies singulos, singulis, inde brachio, armo, post femore, crure, pede, præcisis, postremo truncus reliquus fodiatur, non eo tamen se territum aliqua ratione cessurum. Se quoque satis compertum habere ex relatione anteriorum sibi missorum, ipsum Regem iam aduertisse, quod mori non nimis ipse timeret: ideoque superfluum esse, eo se velle terrere, quod ipse leuissimum reputaret. Iam, quod scripserat, ipso interfecto, nullum in tota Hispania reliquum facere Christianum, sibique reatum tantæ stragis a Deo imputari, id longe aliter se habere; [Christianis, refutans:] nec se caussam esse cædis ipsorum, sed malitiam crudelitatemque iræ ipsius: ipsoque pœnas interfectorum luente, sibi cum ipsis interemptis, Christo propitio, vitam succedere meliorem. Cum tamen id quoque Deo facile esset commutare, & sicut Mardochæus quondam mandauerat Hesther: Si nolueris nunc intercedere, forsitan per aliquam occasionem liberabuntur Iudæi, & tu & domus tua peribitis; ita & nunc Deum facere nihilominus posse, vt postquam omnia ab ipso Rege essent promulgata, iamque ipsis ceruicibus gladij… nouo & inopinato ordine suis Dominus subueniret. [Esther 4.] Quocirca huiusmodi se minis vel terroribus nosset nullatenus permoueri: quia qui Mardochæum a superbia Aman, constantiæ tenacem, miro ordine eripuerit, ipse sibi, quia non proteruiæ, sed obedientiæ caussa interesset, quoquo pacto sibi placitum videretur, non deesset. Huiusmodi sententiæ verbis plurimis auctæ, atque testimoniorum competentium robore hinc inde præfultæ, paginæ totius campum impleuit, nec prius ori dicenda defecerunt, quam scriptor, impleta membrana nihil superesse confessus est.

[127] Hæc Regi perlata, non in iram, vt prius mente … Iampridem enim a suis, quibus res nostræ iam fuerunt peruulgatæ absti … Imperatori nostro obluctari tentaret. [cum non censerent barbari Imperatorē tam potentem debere offendi,] Eum belluosissimum, multarum gentium victorem, iniurias omnes, præcipue Legatorum, quo numquam alias seueriore animo repetiturum, ac plurimorum copiis regnorum coactis Hispaniam totam, postquam variis calamitatibus vastauisset, forte tandem iure victoris, sibi subiecturum. Pluribus ita iactatis, quidam forte suggessit, vt quia vir ille tantæ videbatur constantiæ, ac non minoris arbitrari posset prudentiæ, quem etiam tanti temporis mora in lege sua tam fixum monstrasset, ac proinde nihil fidem mortalibus non denegaret; is ipse, super hoc quid facto sibi opus esset, consuleretur. [consulitur B. Ioannes, quid facto opus,] Ita nuntiis se conuenientibus, postquam vltima hæc mandata percepit, [consulitur B. Ioannes, quid facto opus,] Tandem, inquit, sapientiore consilio rem tractastis. Si mox initio id esset quæsitum, non tantas vobis & nobis tædij & anxietatis molestias, tot spatia temporum protraxissent. Nunc citum id facile extat consilium. Mittatur Domino nostro Imperatori legatio a Rege vestro, vt mihi, quid de commissis agere debeam, [suadet vt misso Legato rogetur Imperator de litteris:] describat. Eius litteris iterum visis, ad vniuersa obediam.

[128] His Regi nuntiatis, acceptoque consilio, vt a prudente suggesto, quæri iubetur, quis iter tantum vellet assumere, cum rarus, aut fere nullus palam se præferret, propositumque esset, vt quisquis illuc iret, [aliis subterfugientibus offert se ad eam legationē Recemundus:] honore quouis petito, & cuiuscumque generis muneribus, rediens potiretur; tandem extitit inter Palatina officia Recemundus quidam, adprime Catholicus, & litteris optime tam nostrorum quam ipsius, inter quos versabatur, linguæ Arabicæ, instructus. Qui tantum in regia habebat officij, vt diuersorum pro necessitatibus ad palatium concurrentium caussis extra auditis, quia litteris omnes ibi querimoniæ vel caussæ signantur & resignantur, hic notata inferret, itidemque responsa scripta referret: pluresque eidem alij erant officio delegati. Is trepidationem ceterorum aduertens, sibique tempus forte oblatum nonnulli adipisc … quæ erat merces viro, qui vendi… nam ita solenne eis verbum vt quoties summo quoli… quis destinatur, ita ei dicatur, Vende mihi animam tuam, si sospes exieris, quam amplissime muneratur. Hoc Recemundo quærenti, respondetur, quidquid postulatum ab eiusmodi esset conferendum. Ille tantum veniæ sibi dari petens, vt cum nuntiis conclusis sibi copia esset loquendi, post vtrum tentare deberet, edicere.

[129] Hoc ei concesso, Ioannem conueniens, mores & instituta patriæ nostræ sollicite disquirit: Imperator cuius esset clementiæ, [a B. Ioāne iubetur bono animo id aggredi] quantæ moderationis in suis? vtrumne præceps in iram, & an in semel prolatam irreuocabilis sententiam? multaque eius generis: tandem si sibi esset fiducia regiam ei legationem proferre, ne forte vicem tanti temporis, quo ipse Ioannes ibi detentus fuerat, ipse, qui mittebatur, exsolueret? Ioannes omnia breui processura, cito respondens, omni liberum reddit trepidatione atque formidine, gaudiis & gratulationibus obuiis magis vbique excipiendum confirmat: se epistolam Abbati suo missurum, qui illum magnifice exciperet, & tempore quanto cuperet, teneret atque curaret, donec Episcopo exhibitum, aut cum ipso, aut cum legatione eius ipse Abbas, Imperatoriis eum conspectibus cum pace & gratia præsentaret. His ille allectus palatium repetens, si sibi, [Episcopatū vacantem obtinet:] quæ postulet dentur, itineri deuouet. Ecclesia forte aliqua vacua recens erat Episcopo: hanc munus eius petit laboris. Facile obtentum, atque ex laico, Episcopus repente processit.

[130] Inde sumptu regio ac litteris instructus, Gallias ocyus petit, atque in decem ferme hebdomadibus Gorziam venit: ibi gratulantibus cunctis exceptus, [Gorziam venit:] atque per multos dies in vrbe a sancto Pontifice Adelberone inuitatus, & aliquot cum ipso manens diebus, iucunde ad modum habitus est: inde loca quæque sua cum eo inuisens, quia mense Augusto iam præcipiti venerat, autumnum & hyemem secum transegit, donec Dominici Natalis festo transacto, qualiter Imperatori ditigeretur, est ordinatum… est ordinatum… Interim procuranda manserunt. [ducitur ad Imperatorem:] Inde circa festum sanctæ… ab eodem venerabili Pontifice comitante, simul Domno… honorifice in Palatio Francofurdæ suscipitur… fide Legati atque constantia, summo laudata præconio, litteræ mitiores … nuntur: Ioanni de prioribus supprimendis rescribitur: tantum cum donis procedat, amicitiam, [B Ioanni noua mandata mittuntur nouus additus legatus cum donis:] pacemque de infestatione latrunculorum Sarracenorum quoque pacto, conficiat, reditumque maturet, edicitur. Nouis denuo muneribus perferendis atque mandatis, Virdunensis quidam, cui Dudo vocabulum, destinatur. Ita Hispanus Gorziam redit… ibique sacræ Quadragesimæ maiore parte exacta, circa Palmarum diem, cum Legato Imperatorio proficiscens, Iunij mensis principiis Cordubam venit. Cumque mox cum nouo nuntio regiam vellent irrumpere; Rex, Nequaquam, inquit, sed qui litem tanto tempore protraxerunt, cum prioribus primum procedant muneribus vel mandatis: inde secundi ordine inferantur: nec hi omnino faciem meam videbunt, nisi prius monachum illum tanti temporis pertinacem, adeant, & patriæ carorum Regis sui, mandatorumque ipsius, oblectatione lætificent.

[131] Ita cunctis expletis, Ioannes… iam fere annorum claustris solutus, regiis mandatur apparere conspectibus. Cum a Legatis ei diceretur, vt crine detonso, [iubetur B. Ioannes prius ad Regem venire:] corpore toto veste lautiore se appararet, vt regiis conspectibus præsentandum, illeque renueret, rati illi, non ei vestium mutatoria subesse, Regi nuntiant: ille mox decem libras ei mittit nummorum… quibus decenter oculis Regis induceretur, conquireret, non enim fas esse gentis, vt vili habitu regiis aspectibus præsentaretur. Ioannes primo cunctatus, vtrum susciperet, tandem cogitans vsui pauperum id melius esse expendi, gratias munificentiæ regiæ reddit, quod sui tam sollicitus esse dignatus sit; deinde responsum monachi dignum subiunxit, Regia, inquiens, dona non sperno, [non vult ornatiore vestitis:] vestes vero alias præterquam qu… quo vsus… prorsus nec… coloris… hoc Regi relato,… constantem animum cognosco, sacco quoque indutus si veniat… videbo, & amplius mihi placebit.

[132] Post hæc die præfixa, qua præsentandus erat… apparatus omni genere exquisitus, ad pompam regiam demonstrandam exeritur. [magnifice deducitur ad palatiū:] Viam totam ab hospitio ipsorum, vsque ad ciuitatem, & inde vsque ad palatium regium, varij hinc inde ordines constipabant: hic pedites hastis humo stantes defixis, longe inde hastilia quædam & missilia vibrantes, manuque crispantes, ictusque mutuos simulantes: prȩter hos mulis quidam cum leui quadam armatura insidentes, deinde equites calcaribus equos in fremitu & subsultatione varia concitantes. Mauri præterea in forma insolita nostros exterrentes, ita variis proludiis, quæ nostris miraculo arbitrabantur, itinere nimium puluerulento, quam per se ipsa quoque temporis siccitas (nam solstitium erat æstiuum) sola concitaret, ad palatium perducuntur: obuij Proceres quique procedunt. In ipso limine exteriori pauimentum omne tapetibus pretiosissimis aut pallustratum erat.

[133] Vbi ad cubiculum, quo Rex solitarius, quasi numen quoddam, nullis aut raris accessibile, residebat, peruentum est; vndique insolitis cuncta velaminibus obtecta, æqua parietibus pauimenta reddebant. Rex ipse thoro, luxu quam poterat magnifico, accumbebat. Neque enim more gentium ceterarum, [honorifice excipitur a Rege cubāte,] soliis aut sellis nituntur, sed lectis siue thoris, colloquentes vel edentes, cruribus vno alteri impositis incumbunt. Vt igitur Ioannes coram aduenit, manum interne osculandam protendit, osculo… nulli vel suorum & extraneorum, admisso, minoribus quibusque ac mediocribus num… foris summis, & quos præstantiori excipit pompa, [& manum osculandā dante:] palmā mediam aperit osculandā.

[134] Inde sella parata, manu vt sedeat innuit. Longa vtrique deinde silentia. Tunc Rex prior, Tuum, [iussus sedere,] inquit, cor mihi plurimum diu cognosco fuisse infensum, quamdiu te demum aspectu meo suspendi: sed tu ipse penitus nosti, [dilationem audientiæ excusanti] quod aliter fieri non potuit… tes sapientia… non… la distulerunt, sed quod non… id factum sit volo cognoscas… verum de quibuscumque postulaueris impetrabis. Ioannes ad hæc (sicut nobis referebat) aliquid fellis tam diutino angore contracti in Regem …tam placidus repente effectus est, vt nihil animo ipsius vnquam æquabilius esse potuisset. Inde ad singula respondit se quidem negare non posse, primo tot acerbitate nuntiorum fuisse permotum; [prudenter respondet:] interipsa tamen tacitum crebrius cogitasse, simulatis potius, quam veris minarum intentionibus hæc erga se agitari: postremo quoque cuncta dilationum obstacula ex superioribus totius triennij actis, vel dictis, resciisse, nec esse quicquam reliqui, quod merito odio sui factum suspicari deberet. Vnde si qua ea essent, se penitus animo depulisse: gratiæ tātum, quam tam clementi magnificentia obtulisset, gratulari, & quod regij pectoris in hoc & robur constantiæ & moderationi mediæ præuidisset, temperamentum satis egregium. [offert munera:] Rege his in multam gratiam delinito, pluribusque eum compellandi parante, munera Imperatoria primum excipi postulauit: quo facto reditus indulgentiam e vestigio obsecrauit. Rex admirans. Quomodo, inquit, hæc tam repentina fieri possit diuulsio? Tanto temporis spatio alterutrum expecta, modo vix visi, ita abrumpemur ignoti? Nunc interim mutuo semel conspectu potiti, parum quoddam cognitio mentium se vtrimque aperuit; iterum visi iam amplius; tertio tota iam plenitudo notionis & amicitiæ firmabitur. Inde Domino tuo remittendus, digno eo, teque deduceris honore. [dein nouui Legatus sua.] His Ioanne assentiente, secundi Legati iubentur intromitti; eoque prȩsente munera, quæ deferebantur, oblata.

[135] Tunc demum vtrisque ad hospitia remissis, post aliquantum tempus Ioannes a Rege reuocatus, [B. Ioannes postea multa interrogatur de Imperatore,] familiaria multa cum eo conteruit de nostri Imperatoris potentia atque prudentia, de robore & copia militum vel exercitus, de gloria & diuitiis, de bello, industria & successibus, multaque id generis, sua e contra iactare, quanto… Reges excelleret… pesset ciuitates… illus vere fateor, regente hoc… non esse qui nostro Imperatori, terra, armis, aut equis possit æquari.

[136] Rex autem… merito, inquit Regem tuum celebras. Verane an falsa sint, ille, inquit, licet experiri. Rex autem: Cetera vtcumque approbauerim, vnum est in quo illum e satis prouidū esse constiterit. Quid, inquit, illud est? [in quo reprehendit Rex, quod tantā potestatem Proceribus cōcedat,] Quod potestatem virtutis suæ non sibi soli retinet, sed pass… vbere, quemque suorum propria potestate, ita vt partes regni sui inter eos diuidat, quasi eos sibi inde fideliores habeat & subiectiores: quod longe est. Exinde enim superbia & rebellio contra eum nutritur, atq; paratur, vt nunc in f genero ipsius actū est, qui filio ei per perfidiam subducto, publicam tyrannidem contra eum exercuit, [cum periculo rebellionis.] adhoc vt gentem externam Vngarorum per media quæque regnorum suorum depopulandam transduxerit.

[Annotata]

a Qui hanc ad Ottonem misit legationem, fuit Abderramen, siue Abderrahmanus, Abdallæ ex Mahomade filio nepos, nouo exemplo vt in Maurorum imperio nepotes præferrentur filiis. Viginti tres annos natus erat cum ad regnum accessit, [Abderrahman Saracenus Cordubæ Rex.] & quinquaginta annis regnauit. Almansor Ledim Alla vocatus est, hoc est, Defensor legis Dei: præterea Miramumenim, quæ vox Regem credentium significat… in magnis Regibus numerari debet, domi militæque clarus: dū vixit in vnam curam dissidia gentis pacandi, factionumq; studia, quibus populares æstuabant, sedandi maxime in cubuit: æquissime populis iura dabat… Regnum cepit anno Arabum 300. Ita Mariana lib. 7 cap. 19. Eadem memorat Rodericus Toletanus historiæ Arabum cap. 31. Ducuntur anni regni Arabum a 612 Æræ nostræ vulgaris, sed quia eorum annos 10 diebus & horis aliquot nostri excedunt, debet initium regni Abderrahmani statui circiter 914 aut 915: alij paullo serius id statuunt, alij citius. At quemcumque calculum ineamus, reperiemus anno 957, quo missum in Hispaniam fuisse B. Ioannem supra diximus, adhuc regnasse Abderrahmanum.

b Frater hic fuit Ottonis I Imp. Episcopus Coloniensis, Sanctis adscriptus, cuius Vitam dabimus XI Octobr.

c Celebris etiamnum nominis vrbes hæ sunt in Gallia.

d Latine Dertosa est, ad Iberum flumen sita.

e Videtur deesse, non, vt ex sequentibus colligitur.

f Conrado Duce.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 28. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 27. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 27. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.