Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

28. Februar


XXVIII FEBRVARII.

SANCTI QVI PRIDIE KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctvs Nymphas Laodicenus, Apostolus.
S. Eubulus Romanus, Apostolus.
S. Abircius Martyr.
SS. Presbyteri, Alexandrini, dum peste laborantibus ministrant, mortui.
SS. Diaconi, Alexandrini, dum peste laborantibus ministrant, mortui.
Alii Alexandrini, dum peste laborantibus ministrant, mortui.
S. Celer, seu Cerealis, Martyr Alexandrinus.
S. Pupillus, seu Pupulus, Martyr Alexandrinus.
S. Serapion, Martyr Alexandrinus.
S. Iustus, Martyr Alexandrinus.
S. Claudianus, seu Claudius, Martyr Alexandrinus.
S. Theophilus, Martyr Alexandrinus.
S. Victorinus, Martyr Alexandrinus.
S. Saturninus, Martyr Alexandrinus.
S. Eppolus, Martyr Alexandrinus.
S. Euthecia, Martyr Alexandrinus.
S. Astuta, Martyr Alexandrinus.
S. Mustilla, Martyr Alexandrinus.
S. Alexander, Martyr Alexandrinus.
S. Victor, Martyr Alexandrinus.
S. Secundella, Martyr Alexandrinus.
S. Caius, Martyr Alexandrinus.
S. Felix, Martyr Alexandrinus.
S. Macarius, Martyr, forsan Romæ.
S. Rufinus, Martyr, forsan Romæ.
S. Iustus, Martyr, forsan Romæ.
S. Theophilus, Martyr, forsan Romæ.
S. Nicophorus, Martyr.
S. Diodorus, Martyr.
S. Papias, Martyr.
S. Maccares, Martyr.
S. Tellas, Martyr.
S. Felix, Martyr.
S. Caius, Martyr.
S. Enuculus, Martyr.
S. Ianuarius, Martyr.
S. Quinquianus, Martyr.
S. Mansuetus, Martyr.
S. Hermes, Martyr.
S. Zethas, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Seruilia, Martyr.
S. Veneria, Martyr.
S. Bassilia, Martyr.
S. Ianuaria, Martyr.
S. Stercola, Martyr.
S. Siluana, Martyr.
S. Marninta, Martyr.
S. Rufunia, Martyr.
S. Symphorianus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Macarius, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Victorinus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Mauricius, siue Maurus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Anicetus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Modestus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Cyriacus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Faustus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Placidus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Rocchus, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Alexander, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Genesius, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Eulalia, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Hirena, Martyr Romanus, Antuerpiæ in Belgio.
S. Barsus, Episcopus Damascenus in Syria.
S. Vindemialis, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Proterius, Patriarcha Alexandrinus, Martyr.
S. Romanus, Abbas Iurensis, Condadiscone in Burgundia.
S. Romanus, Archiepiscopus Remensis in Campania.
S. Ruffina Virgo.
S. Oswaldus, Episcopus Wigorniensis, deinde Archiepiscopus Eboracensis, in Anglia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Martyres Ægyptij gladio interempti sunt, quorum certamina & vitam Chronologi Ægyptij scripserūt. Ita Græci in Menæis. De iis agunt Eusebius, Nicephorus, Ruffinus, quorum verba retulimus, vbi de his aliisq; Martyribus in Thebaide Ægypti occisis agit Martyrologium Romanum V Ianuarij.
S. Ioannes Calybita inscriptus hoc die Martyrologio Witfordi Anglico: ast a pluribus refertur XXVII Februarij. Vitam dedimus XV Ianuarij.
S. Macharius, S. Iustus, S. Rufinus, S. Theophilus, Hispali in Hispania sub Traiano passi memorantur hoc die in Martyrologio Hispanico Tamaij de Salazar, & in Commentariis Francisci Biuarij ad Dextri Chronicon, in quo mentio fit trium primorum, qui coluntur, & a nobis relati sunt XII Februarij.
De alio Theophilo & sociis hoc die infra agimus.
S. Iulianæ Virginis & Martyris eleuatio corporis inscripta est MS. Bruxellensis Carthusiæ non antiquo. De ea egimus XVI Februarij.
S. Nestor Episcopus, & Martyr Pergæ in Pamphylia, celebratur hoc die a Græcis in Menæis & apud Cytheræum: a Latinis XXVI Februarij.
S. Seruilianus Martyr memoratur in paruo MS. antiquo Martyrol. S. Maximini. Nisi fors videri poßit S. Seruilia Martyr hoc die relata, Seruilianus erit Martyr Smyrneus cum aliis relatus XXVII Februarij.
S. Baldomerus Subdiaconus Lugdunensis memoratur in MS. Martyrol. Vltraiectino. De eo egimus XXVII Feb.
S. Basilius Confessor Constantinopolitanus, socius S. Procopij Decapolitæ, solenni cultu celebratur a Græcis in Menæis, Anthologio, Vitis Sanctorum Cytheræi, & variis Menologiis, atque a Molano Græcos secuto in auctario Vsuardi. De vtroque, & S. Basilio & S. Procopio, egimus XXVII Februarij.
Adoratio pretiosæ Crucis Domini, Dominica Passionis circa medium Quadragesimæ hoc die annotatur in Menæis Græcorum & apud Maximum Cytheræum.
Macarius discipulus S. Antonij, qui in deserto Nitriæ vixit, occasione S. Macarij Martyris, qui hoc die colitur, refertur a Maurolyco, quem describit Canisius in Martyrol. Germanico, & Sanctum appellat, quo titulo alstinet Maurolycus. De discipulis S. Antonij egimus XVII Ianuarij pag. III, vbi acta variorum anachoretarum, quibus nomen Macarij fuit, confundi diximus, vti & XV Ianuarij, vbi de S. Macario Ægyptio egimus.
Ioannes Abbas in Scithi, Ioannes in eremo Thebaidos, Ioannes gratiæ dono repletus, referuntur in Martyrol. Witfordi, vna cum indicato S. Ioanne Calybita: quod post Petrum Equilinum plures fecisse diximus XXVII Februarij inter Prætermissos.
Sex e comitatu S. Proterij Patriarchæ Alexandrini, cum eo in baptisterio occisi, referuntur ab auctoribus infra ad eius Vitam citatis. An etiam cum illo inter Martyres colantur, necdum legimus.
Sabinianus Diaconus monasterij Condadisconensis in eremo Iurensi in Burgundia, magna sanctitate & castitate, ac potestate aduersus dæmones floruit sub S. Romano Abbate, vt infra in huius Vita cap. 5 dicitur, quem auctor Sanctum etiam appellat: sed necdum vllis fastis sacris reperimus inscriptum.
Victor Episcopus Domnacensis consecratus a S. Patricio dicitur a Iocelino & Euino in huius Vita, qui studium sanctimoniæ & scientiæ eius laudant, ac Sanctum non appellant, vti appellat Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ hoc die, citans Marianum Gormanum, Cathaldum Maguir, & Martyrol. Dungallense. At Gormanus inter Sanctos Hibernos, quos ab aliis separat, non collocat Victorem, vt mox constabit, sed inter alios: arbitramurq; esse Martyrem Alexandrinum, qui hodie colitur, non vero Episcopum: neque hoc ibi dicitur.
Mosnia Abbas, Ternotus, Dichullus in Ared-muilt prope lacum Erne, Sillanus, seu Siluanus, Magister & Abbas Benchorēsis, Ermina V. referuntur a Mariano, Gormano, hisce ipsis, quæ posuimus, verbis. lidem leguntur in Martyrologio Tamlachtensi, sed Moshina dicitur filius Va-minn, Abbas Benchor, qui aliter Sillanus. Ermina Virgo traditur filia Archennij, quæ & Febaria dicitur. Colganus ex his solum Sillanum celebrat, asseritq; filium Commini, & discipulum S. Comgalli Benchorensis Abbatis, & ex Annalibus obiisse anno ⅠƆCVI, XXVIII Februarij, in quibus tamen Annalibus Sanctus minime vocatur. Et forsan in istis Martyrologiis viri nonnulli solum sanctitatis opinione celebres nominantur: alias de reliquis etiam agere debuisset Colganus. Sillanum Menologio Benedictino, secutus Colganum, inscripsit Bucelinus.
Crumtharus Dominile Cumficlani filius Va-Foillani, legitur primo loco in Martyrol. Tamlachtensi. Sed vt ignotum prætermittit Colganus.
Romanus Abbas Ordinis Canonicorum Regularium anno salutis ⅠƆLXVII. MS. Florarium SS. non præposito Sancti titulo. Nullius Romani Abbatis meminit Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, neque nos aliud hactenus de eo legimus.
S. Nennius Abbas Benchorensis monasterij insula Hebridum Hu, a quo S. Finnanus aliique in Angliam missi, inquit Dauid Camerarius in Menologio Scotico, monetq; de eo consulendum Langæum de vita & moribus hæreticorum nostri temporis in Præfatione, impios Centuriatores cent. 7 cap. 10. Verba horum sunt ista: Finnanus Apostolicæ religionis professor Nennij & Sigenij discipulus in monasterio Huensi, Episcopus Lindisfarnensis factus est, a Scotis missus & ordinatus. Beda lib. 3 cap. 25. Agit Beda eo capite de S. Finnano, sed nulla facta Nennij aut Sigenij mentione: at meminit solius Sigenij lib. 3 cap. 5, quo Abbate Huensis monasterij, siue Ioanæ insulæ, non autem Benchoris, missus est in Angliam S. Aidanus, cui in episcopatu Lindisfarnensi succeßit S. Finnanus: huius Vitam dedimus XVII Februarij ex variis collectam: at nusquam reperimus mentionem Nennij. Forsan aliquis amanuensis pro Segenio scripserit Nennium, & alius duos arbitratus coniunxerit. Esto tamen, non aberrent Centuriatores, neque Langæus Scotus; vnde didicit Camerarius Nennium Sanctorum catalogo adscriptum & XXVIII Februarij coli?
Vulfnerus Confessor & Presbyter, qui celebris habetut in ea Scotiæ prouincia, cui Argathelia nomen, ab eodem Camerario refertur in Menologio Scotico, & Sanctus habetur: diciturq; eius mentio fieri apud Capgrauium & alios. At quinam hi alij sunt? & quo loco aut in cuius Sancti Vita eius meminit Capgrauius?
Victor eremita & monachus S. Galli in Heluetia, e nobili familia exortus, & Erchembaldi Episcopi Argentoratensis consanguineus, insigni ingenio præditus erat: verum scientia inflatus & tumidior factus, e monasterio aufugit. Postea tamen reuersus, seria pœnitentia peccata iuuentutis eluit, & summa senectute mortuus, miraculis claruit. Agit de eo Henricus Murerus in Heluetia sacra pag. 201, ac natalem margini adscribit XXXI Ianuarij: ast, in Necrologio monasterij MS. cuius ecgraphum habemus, aßignatur diei XXVIII Februarij: & Beatus vtrobique appellatur. Bucelinus, qui in Rhætia vicina Priorem agit nec alioquin illiberalis est in titulis Sancti aut Beati impertiendis, solum Venerabilem indigetat.
Luitburga inclusa beatæ memoriæ memoratur in auctario Greueni ad Vsuardum, & in Martyrologio Germanico Canisij. Hactenus ea nobis incognita est. Dicitur aliqua eius Vita apud Budecenses Canonicos Regulares in Westphalia extare.
Herbertus ex Abbate Cisterciensi monasterij de Moris, Archiepiscopus Turritanus cum magna sanctitatis opinione vitam finiuit. Ita Chrysostomus Henriquez, & eum secutus Bucelinus, in Menologio ille Cisterciensi, hic Benedictino, ac Beatum ambo vocant, non addito vllo cultus Ecclesiastici ei exhibiti indicio.
Violantia de Sousa Abbatissa S. Benedicti de Castris prope Eboram Ordinis Cisterciensis ob mores ac virtutes Angelica habita, in cuius transitu dicitur concentus cælitum auditus. Ista aliaque iidem Henriquez & Bucelinus, qui Beatam appellant: at Georgius de Cardoso in Hagiologio Lusitano, & Ludouicus de Anjos in Horto Lusitanarum fæminarum sanctitate aut virtute illustrium, abstinent eo titulo.
Raynerius ex Priore Præmonstratensi primus Abbas cœnobij S. Mariani anno ⅭⅠƆCXLVI hoc die in pace quieuit, teste Monacho Altißiodorensi in Chronologia, qui ait ad sepulchrum eius multas, vt fertur, languentibus curationes præstari, quibus viri Dei meritum declaratur, ac varia de virtutibus eius elogia addit. Habemus & aliquam eiusdem Vitæ epitomen ex MSS. a Ioanne Pagio anno 1620 editam, qui eamdem paullo contractius edidit lib. 2 Bibliothecæ Ordinis Præmonstratensis, vti etiam Aubertus Miræus in auctario ad Chronicon Præmonstratense, & Petrus Waghenarius in S. Norberto, inter personas Ordinis Præmonstratensis sanctitate illustres & hi tres, Beatum indigetant cum Ioanne Chrysostomo vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstrat. quo titulo abstinent Monachus Altißiodorensis, &, vt paßim alibi, Mauritius du Pre in Annalibus breuibus Ordinis Præmonstratensis. Neque apud alios vllum cultus Ecclesiastici vestigium innuitur.
S. Lupicinus Abbas & Confessor, occasione cultus S. Romani Abbatis fratris, hoc die inscriptus est Martyrologiis Galesinij, Canisij, Felicij. Multa de eius virtutibus in Vita S. Romani habentur: at propria eius Vita ab eodem auctore, a quo fratris, scripta, dabitur die eius natali XXI Martij.
Philippi Apostoli vocatio adscripta est Martyrologiis an. 1490 Lubecæ & Coloniæ excusis, & auctario Greuen, ad Vsuardum. De ea agetur ad Vitam eius 1 Maij.
S. Theodulphi inuentio Treuiris, quando eius corpus post multos annos integrum & incorruptum repertum est. Ita MS. Kalendarium Benedictinum monasterij S. Saluatoris. Eam inuentionem non ante multos annos, dum scriberet de viris illustribus Ordinis S. Benedicti, tradit Trithemius lib. 3 cap. 260 contigisse XXVIII Februarij, ac reconditum esse apud Prædicatores in summo altari. Trithemium sequuntur Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Martyroll. monasticis, Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicano Ferrarius in Catal. generali. Eius dies natalis est 1 Maij.
Hiscij Episc. & discipuli eius Martyr. Duplex 2 class. Fuit heri. Ita Ordo celebrandi officium diuinum ad 1 Martij pro anno 1636, in propriis Sanctis Granatensis diœcesis. Atque iterum pro anno 1647, sed Hisci & 1 class. excusum addito iterum, Fuit heri. quasi illius dies natalis foret XXVIII Februarij. Nulla huius, quod mirum, mentio in Martyrol. Hispanico Tamaij Salazar. Videtur esse S. Hesychius, vnus e primis Apostolis Hispaniæ, de quo 1 Februarij ad Vitam S. Cæcilij egimus, plenius acturi 1 Martij, quo coli dicitur & XV Maij.
S. Romanus Abbas Fontisrogo, qui S. Benedicto sanctum conuersionis dedit habitum. Kalendarium MS. cœnobij S. Saluatoris. Huius & S. Romani Abbatis Iurensis, qui hoc die colitur, Acta confunduntur in MSS. Martyrologiis variis Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum auctis, in Martyrologiis Coloniæ & Lubecæ 1490 excusis & Viola Sanctorum. At S. Romani huius natalis est XXII Maij.
S. Cormachus Presbyter & Confessor. Camerarius citata Vita S. Columbæ, ad quam annotat Colganus eum coli XXI Iunij.
S. Modwena ad hunc diem inscripta catalogo Sanctorum Hiberniæ Fitz-Simonis nostri. Silet Colganus. Plures Modwenæ, siue Monennæ relatæ a nobis 1 Februarij ad Vitam S. Brigidæ § 6 referenturq; ad primariæ earum natalem V Iulij.
B. Angela de Bohemia, Ordinis Carmelitarum, quibusdam Kalendariis hoc die inscripta traditur. In eius Vita, quam MS. nacti sumus, non tenui examine egentem, dicitur obiisse. VI Iulij.
Passio multorum Martyrum in Calatraba a Saracenis occisorum adnotata in Kalend. Ord. Cister. Diuione 1617 excuso. Agit Chrysost. Henr. de iis XVIII Febr. vbi & nos inter Prætermissos, ac reiecimus ad diem, quo interempti sunt XVIII Iulij.
B. Beatricis, Priorissæ monasterij de Nazareth prope Liram in Brabantia Ordinis Cisterciensis, translatio corporis consignata est in Menologiis Henriquez & Bucelini, & Martyrol. Gall. Saussaij. Quod corpus, ne sceleratis hominibus ludibrio esset, ab Angelis translatum creditur, de quo ad eius Vitam XXVIII Iulij.
S. Cyra, S. Marana, mulieres Euboeæ in Syria, quarum res præclare gestas scripsit Theodoretus cap. 29 Philothei, celebrantur hoc die a Græcis in Menæis & apud Maximum Cytheræum: in Martyrol. Rom. III Aug.
S. Radegundis Reginæ & Abbatissæ corporis reuectio & repositio Pictauis ex Quintiaco monasterio: vbi grassantibus Normanis fuerat reconditum. Saussaius, & Bouchetus in Annalibus Aquitaniæ ex Calendario Ecclesiæ S. Radegundis, quæ colitur XIII Augusti.
S. Augustini duplex hoc die recolitur Translatio corporis, alia ex Africa in Sardiniam, alia ex hac insula Papiam. De vtraque agemus ad diem eius natalem XXVIII Aug.
Agnetis Perandæ, neptis S. Claræ, Claræ, neptis dictæ Agnetis, corporum translatio anno ⅭⅠƆⅠƆCI die XXVIII Februarij facta est Bareinone in Hispania ab Alphonso Colona Episcopo Barcinonensi & sex Abbatibus Benedictinis: vti tradunt Arturus in Martyrol. Franciscano, & Iacobillus de Sanctis & Beatis Vmbriæ ad hunc diem. Diciturq; earum Vita MS. extare: eam si nacti fuerimus, poterit dari, die qua obiit Agnes, XVII Septembris.
Galli Abbatis ad lacum Acronianum, qui S. Columbano Magno Alpes traiiciente, ibi substitit, memoriam his verbis consignat Dempsterus in Menologio Scotico. Colitur S. Gallus XVI Octobris.
Symphroniæ matronæ & Mart. Pynnosæ Virg. & Mart. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, & ex eo Canisius in Martyrol. Germanico totidem verbis meminere. S. Pinnosam in Catalogo nouo habet Ferrarius, annotatque, ex Martyrol. Petri Canis. qui etiam eadē die de Symphronia V. & Mart. nulla facta loci mentione. Sed hic cum Greueno matronam appellat. Gelenius in Fastis Agrippinensibus Translationem S. Pinnosæ Virginis & Martyris ex societate S. Vrsulæ hic statuit. Hermannus Crombachius lib. 8 Hist. Vrsulanæ pag. 754 in syllabo Virginum Vrsulanarum XII Pignosas, aut Pinnosas refert. & pag. 756 tres Symphonias appellatas, quæ forsan aliis Symphroniæ. Accuratius ista discutere licebit, si quid tamen ad Crombachij eiusdem admirabilem diligentiam adiici poßit, die, quo S. Visula colitur, XXI Octobris.
S. Ædus, siue Aidus, filius Brecci, inscriptus hoc die Martyrol. Tamlachtensi, & Calendario SS. Hiberniæ Fitz-Simonis, ac martyrol. Dungallensi apud Colganum, qui duas eiusdem Vitas habet, earumq; alteram hic edidit, in qua dicitur obiisse IV Idus Nouemb. quem etiam diem obitus eius obseruat Vsserius de Britannicarum Ecclesiarum exordiis pag. 963, & plura Martyrologia Hibernica: cum quibus tum Colganus videtur alteram daturus eius Vitam, ac nos quoque de eo tunc agemus, X Nouembris.
S. Salbina Virgo Romana, in virginalis vitæ instituto, & amore Christi diuinitus confirmata, pro Christi sponsi gloria, martyrij corona insigniter decoratur. Ita Galesinius ex Martyrol. MS. & Centenario Isingrinij. In hoc sane nomen Salbinæ nondum reperimus, nec in alio vllo Martyrologio: neque hic, vt paßim alibi, describit Galesinium Ferrarius. Quid si S. Albina legendum? huius Vita ita incipit: Fuit Romæ eius nomine fæmina, genere & sanctitate illustris, vti Baronius notat ad diem, quo colitur, XVI Decemb.

DE SANCTIS APOSTOLIS NYMPHA LAODICENSI ET EVBVLO ROMANO

SECVLO I.

Sylloge historica.

Nymphas Laodicenus, Apostolus (S.)
Eubulus Romanus, Apostolus (S.)

Avctore G. H.

[1] Vltimum Februarij diem auspicamur a duobus Magni Apostoli Pauli familiaribus amicis, quorum ipse in suis epistolis meminit, Nymphæ in ea quam Colossensibus misit, Eubuli in secunda ad S. Timotheum scripta. Prior vixit Laodiceæ, quæ erat Phrygiæ maioris ad Mæandrum fluuium metropolis. [S. Nymphas,] Benedictus Iustinianus in suis ad hanc epistolam commentariis, De Nympha, inquit, adhuc ambigitur, virine an fæminæ nomen. Ambrosius fæminam putat, alij virum, mihi quidem neutrum liquet. Hæc ille. Verba S. Ambrosij hanc epistolam ad Colossenses exponentis ista sunt: Quoniam simili modo Paulus & pro iis, qui Laodiceæ erant, [non fæmina,] sollicitus erat, in eorum (Colossensium) epistola hos salutandos monet, Nympham cariorem existimans, cuius & domum salutat. Tam enim deuota videtur fuisse, vt omnis domus eius signo titulata esset Crucis. Hæc S. Ambrosius. At S. Nympham virum fuisse, non fæminam, ipsa verba S. Pauli Græca clare demonstrant cap. 4 ver. 15: Ἀσπάζετε τοὺς ἐν Λαοδικείᾳ ἀδελφοὺς καὶ Νυμφᾶν, καὶ τὴν κατ᾽ ὀικον αὐτοῦ ἐκκλησίαν. Salutate fratres, [sed vir fuit illustris:] qui sunt Laodiceæ, & Nymphā, & quæ in domo eius est, Ecclesiam. Græceἀυτοῦ, est eius viri: ἀυτῆς scriberetur, si fæmina exprimenda esset.

[2] S. Ioannes Chrysostomus Homilia 12 in cap. 4 epist. ad Colossenses, post relata Apostoli verba, de S. Nympha ista addit: Χαρίζεται κατ᾽ ἰδίαν ἀυτὸν προσαγορεύων. Gratificatur ei, nominatim eum appellans. Hoc autem, vti addit, non temere facit, sed alios ad eamdem adducens æmulationem. Neque enim est parum, quod cum ceteris non connumeretur. Vide quidem certe, quam magnum ostendat esse virum, si quidem domus eius erat ecclesia. [eius domus ecclesia fuit,] Græce, πῶς δείκνυσι μέγαν τὸν ἄνδρα, εἴγε ὀικία ἀυτοῦ ἐκκλησία ἦν. Quæ S. Chrysostomi verba fere eadem, sed ordine immutata, habet Theophylactus: Μέγας ὂυτος ἀνὴρ &c. Magnus hic vir fuit, qui domum suam totam fidelem habuit, adeo vt Ecclesia vocaretur: propterea & gratificatur ei Paulus, nominatim eum salutans. [non solum quia domestici Christi fideles,] Facit autem hoc, vt & alios ad consimilem zelum prouocet, vt si & ipsi honorari velint, Nympham hunc imitentur. Hæc ibi: at domum eius ecclesiam dici, non solum quia domestici omnes fidem Christi erant amplexi, sed quia cultui diuino erat dicata, innuit Theodoretus his verbis: Ὁ͂υτος ὡς ἔοικεν, τῶν ἐν Λαοδικεία πιστῶν ἐτύγχανεν ὢν, ὃς καὶ τὴν ὀικίαν ἐκκλησίαι ἀπέφῇνεν, ἑυσεβείᾳ ταύτην κοσμήσας. Hic, vt est verisimile, fuit ex fidelibus Laodiceæ habitantibus, qui etiam domum suam effecit exhibuitque Ecclesiam, pio cultu eam exornans. [sed vt aliis ciuibus seruiret:] Fuisse autem tum temporis ecclesias in ædibus erectas virorum primariorum, aut qui alioquin fortunis vtcūq; pollerent, ac honesto nomine essent, ex aliis Apostoli verbis colligunt quidam. Ita in epistola ad Romanos salutat Priscam & Aquilam adiutores suos in Christo Iesu, & domesticam Ecclesiam eorum. Et epistolam ad Philemonem ita auspicatur: Paulus vinctus Christi Iesu, & Timotheus frater, Philemoni dilecto & adiutori nostro, & Appiæ sorori carissimæ, & Archippo commilitoni nostro, & Ecclesiæ, quæ in domo tua est.

[3] Similes Pauli commilitones & adiutores habentur SS. Nymphas & Eubulus, [SS. Nymphas & Eubulus Apostoli appellati:] qui in Græcorum magnis Menæis & apud Cytheræum in Vitis Sanctorum appellantur Apostoli, & celebrantur XXVIII Februarij his verbis: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι Ἀπόστολοι Νυμφᾶς καὶ Ἔυβουλος ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦνται. Eodem die sancti Apostoli Nymphas & Eubulus in pace obdormiuerunt. In Menæis additur hoc distichon:

Χριστοῦ φυτεία, Χρισταπόστολοι δύο,
Χριστῷ συνεῖσιν Ἔυβουλος, Νυμφᾶς ἅμα.

Christi plantatio, Christi Apostoli duo,
Cum Christo viuunt Eubulus & Nymphas.

[4] S. Eubuli meminit idem Apostolus Paulus epistola 2 ad Timotheum cap. 4 ver. 21 illustribus eum adiungens sociis. Salutant te, inquit, Eubulus, & Pudens, & Linus, & Claudia, [S. Eubulus apud S. Paulum Romæ] & fratres omnes, Quibus verbis relatis, S. Chrysostomus homilia 10 in hanc epistolam addit: Quid autem sibi hoc vult, quod cum tam multi fideles essent; horum tantum meminit? Quia iam mundana omnia excesserant animo, maiorisque virtutis luce fulgebant. & paullo post: Nominatim illos memorat, [virtutis studiosus,] quos nouerat magis in fide feruere. Theodoretus hoc encomium addit: Virtutis amātiorum nomina inseruit: alios communi appellatione vocauit. Similia habent Theophylactus & alij. Scripsit S. Paulus hanc epistolam anno Neronis IV, Christi LVII, cum Romæ captiuus detineretur: vbi S. Pudens Senator viuebat, vir nobilißimus & clarißimus, pater SS. Pudentianæ & Praxedis, [cum S. Pudente:] hospes SS. Petri & Pauli: in cuius domo ad radicem montis Viminalis S. Petrus traditur celebrasse: quæ dein in Ecclesiam conuersa est, sub titulo Pastoris. De S. Pudente agemus cum Martyrol. Romano XIX Maij. Aderat & Romæ S. Linus, [& S. Lino.] ipsius S. Pauli, ac S. Petri adiutor, huiusq; in Pōtificatu successor: cui dies XXIII Septembris sacer est. His S. Paulus præponit Eubulum, ac sic primarium virum fuisse innuit, seu seculari dignitate, seu fidei Zelo. Cetera vtriusque, Eubuli, inquam, Nymphæq; acta, vti & multa magnorum etiam Apostolorum, ac plura eorum, qui vt apostolicorum laborum participes fuerunt, ita & nomine Apostolorum ab Ecclesiis ornantur, ignota sunt.

DE S. ABIRCIO MARTYRE

[Commentarius]

Abircius Martyr (S.)

G. H.

Abircij & Abercij idem nomen arbitramur, apud primos Christianos satis celebre. Nam Hierapoli in Phrygia duo subsequenter Episcopi fuere Abercij, [Abercius, vel Abircius] vti Acta prioris testantur, danda XXII Octobris. Is claruit temporibus M. Aurelij Antonini Imperatoris: [1 & 2 Episc. Hierapolitani] ad quem extat epistola eius pro Christianis, quæ apostolicum redolet spiritum. A Græcis appelatur Αυίρκιος, Ἀβίρκιος, Ἀβέρκιος. Succeßit post hos Abercios in Sede Hierapolitana S. Claudius Apollinaris: cuius Acta dedimus VII Februarij, diximusq; pag. 8 num. 28 eius opus videri, quod contra Cataphrygas hæreticos scriptum est incitante Abercio Marcello: [3 Marcellus cognomine,] de quo Eusebius lib. 5 histor. Eccles. cap. 16 ista tradit: Ἐκ πλείστου ὅσου καὶ ἱκανωτάτου χρόνου, ἀγαπητὲ Ἀβέρκιε Μάρκελλε, ἐπιταχθεὶς ὑπό σου συγγράψαι τινὰ λόγον ἐις τὴν τῶν κατὰ Φρύγας λεγομένην αἵρεσιν. A plurimo iam tempore incitatus abs te sum, dilecte Aberci Marcelle, vt contra eorum hæresin, qui Cataphrygas dicuntur, aliquem librum conscriberem. & c. Meminit & Nicephorus lib. 4 cap. 23. An hic Abercius martyrij palma coronatus vitam finierit, [4 Martyr 28 Febr.] coniectura assequi nequimus. Est nomen, est zelus & quædam pro Christo æmulatio, sunt etiam tempora persecutionum: vt facile quod in Græcorum Menæis de Abircio aliquo hoc die traditur, consequi ipse fatum potuerit. Ita autem legitur:. Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Μάρτυς Ἀβίρκιος ξίφειτελειοῦται. Eodē die sanctus Martyr Abircius gladio occubuit. Idem disertius exprimunt additi in Menæis versus:

Χριστοῦ λατρευτὴς ἀυχένα τμηθεὶς ξίφει,
Θεῶν λατρευτὰς Ἀβίρκιος άἰσχύνει.

Christi cultor, dum collum gladio scinditur,
Deorum cultores Abircius confundit.

Die V Decembris memoria S. Abercij Martyris, qui gladio etiam occubuerit, inscripta est iisdem Græcorum Menæis: [5 Martyr 5 Decemb.] & hi versus adiunguntur:

Ἔπαθλον Ἀβερκίῳ τῆς τομῆς μέγα.
Οὐ γὰρ κότεινος, οὐρανὸς δὲ τὸ στέφος.

Præmium Abercio detruncationis magnum datur.
Non enim oleaster est corona, sed cælum.

Alius denique S. Abercius Martyr cum Helena colitur XXVI Maij, [6 Martyr 26 Maij.] adiungiturq; sancto Apostolo Alphæo fratri Domini in Menæis & Menologio, qui reliquis antiquior videtur. En sex Abercios, qui primis seculis, persecutionum temporibus Christi fidem gloriose profeßi. Num aliqua horum Acta vni eidemq; sint aßignanda, defectu antiquorum monumentorum, certo decernere non possumus. De aliis eiusdem nominis viris illustribus, qui postmodum vixerunt, meminisse hic nihil attinet. Ex his fuit Abercius, qui eiusdem Hierapolis Episcopus subscripsit anno CCCCLI Concilio Oecumenico Chalcedonensi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS, PRESBYTERIS, DIACONIS, LAICIS, QVI PESTE LABORANTIBVS MINISTRANTES EADEM ET IPSI EXTINCTI SVNT

AN. CCLXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Presbyteri, Alexandrini, dum peste laborantibus ministrant, mortui (SS.)
Diaconi, Alexandrini, dum peste laborantibus ministrant, mortui (SS.)
Alii Alexandrini, dum peste laborantibus ministrant, mortui

I. B.

[1] Horum in Martyrologij Romani tabulis ita consecrata ad diem XXVIII Februarij memoria est: Ibidem (Alexandriæ) commemoratio sanctorū Presbyterorum, Diaconorum, & aliorum plurimorum, [Sancti hi Martyrologio inscripti,] qui tempore Valeriani Imperatoris cum pestis sæuissima grassaretur, morbo laborantibus ministrantes, libentissime mortem oppetiere: quos velut Martyres religiosa piorum fides venerari consueuit. Ioannes Molanus in academia Louaniensi Theologiæ Doctor in Diario Medico Ecclesiastico ad hunc diem ita id elogium ponderat: Locus hic valde memorabilis est, pro omnibus iis, [ad aliorum exemplum.] qui tempore pestilentiæ ægrotantibus aut spiritualiter aut corporaliter, officiose & intuitu pietatis, assistunt. Baronius to. 2 Annalium ad an. 263, commemorata, quæ tunc Alexandriæ sæuiit, peste, & horum Christianorum heroicæ pleno caritatis facinore, nu. 17 ita narrationem concludit: Porro adeo remansit illustris illorum memoria, qui fraternæ caritatis caussa mortem lubentissime oppetiere, vt eorum omnium anniuersaria celebritate recolenda tabulis Ecclesiasticis adscripta sit pridie Kalendas Martij. Necdum tamen in Fastis vllis, præterquam Romanis superiore seculo interpolatis, eorum consignatam memoriam reperimus.

[2] Conscripti sunt nuper varij a viris eruditis commentarij, in quibus de hoc caritatis martyrio disseritur; aliis asserentibus eos, qui ita infirmis ministrando pestem contraxerint, mortemq; oppetierint, vere Martyres esse; aliis acerbe refragantibus. Fatentur illi tamen, donec Ecclesia de eorum mortis caußa modoque cognouerit, tuleritq; sententiam, [an veri Martyres habendi?] publico eos cultu prosequi non licere: æquum tamen esse, vt cum ad rationem disciplinæ Ecclesiasticæ inito examine, de eorum orthodoxa fide, caritate in Deum, suscepti eius ministerij caussa, morteq; in eo Christiane obita constiterit, Martyres pronuntientur; quando maior esse dilectio non poßit, quam vt animam quis pro amicis ponat. [Ioan. 15. 13]

[3] Enimuero si sentire de Deo in bonitate volumus, fateamur necesse est, ab eius infinita liberalitate alienum esse, [Nemini vnquam fraudi fuerit pro Deo mors.] vt vllos patiatur ipsius caußa vitam perdere, occasionemque plura deinceps benefacta cumulandi, & non illustri eos præmio muneretur. An tamen ipso opere, vt dicitur, siue perpeßione mortis, & non pro modo & intentione caritatis, ita morientibus gratia gloriaque tribuatur; vti iis qui pro fidei, iustitiæ, castitatis alteriusue Christianæ virtutis defensione, illatam ab hominibus mortem, mente cælesti afflatu præparata, exceperint; alij disputent. Non est nostri hic instituto aut otij prolixius id pertractare. Solum id dicemus, quo tempore caußaque Alexandriam ea pestilentia inuaserit, in qua Christianorum magnanima illa caritas eluxit.

[4] Malorum caussæ flagitia mortalium sunt: tum omniūm commune, cum iis sese vniuersi aut plerique, seposito timore Numinis, [Mala publica ob Principum scelera:] promiscue contaminant; tum præcipue Principum ac magistratuum, quorum scelera etiam in subiectos populos vindicantur, tanto seuerius, quo altius in illorum quoque peruersa ingreßi sunt vestigia. Malorum ingentium, quibus Gallieni temporibus, anno CCLX ac deinceps Romanum conflictatum imperium est, [ita ob Valeriani,] Valeriani impietas, artis magicæ ferales præstigiæ, atque immanis aduersus Christianos crudelitas, ansam præbuerunt. Alioquin cum is a Sapore Rege Persarum captus esset, [sub Gallieno, licet mitiore varia:] Gallienus eius filius, posteaquam rerum summam solus obtinuit, lenius ac moderatius (vt Ruffinus lib. 7 cap. 17 scribit) erga nostros agere instituit: datisque decretis, inhiberi supplicia, persecutionesque cessare, & quo quisque putat more exorare quod Diuinum est siuit. Sed ipsi inter se Gentiles atrocibus bellis collisi sunt, tum aliis in prouinciis, tum præcipue in Ægypto apud Alexandriam: vnde fames ac pestilentia. De bello idem Ruffinus cap. 18 ita scribit: [Alexādriæ tūc tumultus] Sed apud Alexandriam, etiamsi nulla extrinsecus mali caussa sit, eo ipso quod genus hominum ferox, seditiosum & semper inquietum est, ciuiles inter se motus & bella, non virtutis merito, neque ob defensionem, sed ob necem atque interitum ciuium commouebant.

[5] Dilucidius id exponit Trebellius Pollio (a Baronio quoque citatus) in XXX Tyrannis nu. 21 ita scribens: [a factiosa plebe,] Et hoc familiare est populo Ægyptiorum, vt vel furiosi ac dementes de leuibus quibusque ad summa Reip. pericula perducantur Sæpe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem & olera sequestrata, calceamenta seruilia, & cetera talia, vsque ad summum Reip. periculum seditionis, ita vt armarentur contra eos exercitus peruenerunt. [ob rem leuem:] Familiari ergo sibi furore quum quodam die cuiusdam seruus Curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militarie ob hoc cȩsus esset, quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret; collecta multitudo ad domum Æmiliani Ducis anceps venit, [Æmilianus Dux sumit in Ægypto imperium:] atque eum omni seditionum instrumēto &furore persecuta est: ictus est lapidibus, petitus est ferro: nec desiit vllū seditionis telū. Qua re coactus Æmilianus sumpsit imperiū, quum sciret sibi vndecumque pereundum. Consenserunt ei Ægyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium. Nec eius ad regendam remp. vigor defuit: nam Thebaidem totamque Ægyptum peragrauit, & quatenus potuit barbarorum gentes forti auctoritate submouit. Denique Alexander vel Alexandrinus (nam incertum id quoque habetur) virtutum merito vocatus est. Et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto Duce, Gallieno iubente, dedit pœnas.De Æmiliano agit Trebellius idem in Gallienis duobus ita scribens: Per idem tempus Æmilianus apud Ægyptum sumpsit imperium: [inde fames orta:] occupatis horreis multa oppida malo famis pressit. Sed hunc Dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit, atque Imperatori Gallieno viuum transmisit. Ægyptus enim data Æmiliano per Transthebaitanos milites, cum Gallienus in luxuria & improbitate persisteret.

[6] Hæc intestini belli famisq; occasio. Prolixe de iis agit Eusebius lib. 7 histor. Eccles. cap. 16 & 17 ex S. Dionysij Episcopi Alexandrini epistolis ad varios, ac præsertim ad Hieracem Ægypti Episcopum, tunc scriptis. Breuius rem perstrinxit Ruffinus lib. 7 cap. 19 & seq. cuius narratio ad institutum nostrum satis erit. Refert, inquit, in epistolis suis Dionysius, ita a propriis ciuibus esse vastatam deletamque vrbem, vt illa quæ constipatione populorum vix soleret digredientibus incedendi spatium dare, nunc eo vsque peruenerit, [peste exhausta Alexandria:] vt conspicere in plateis hominem valde rarum sit: madere omnes ciuium sanguine vias, cadaueribus obtegi, & ne ad sepeliendum quidem sufficere qui supersunt. Vnde & post belli rabiem ferrique vastationem, corrupti aëris ex fœtore cadauerum pestilentia: ita vt si quis ferro superfuerat, idem morbus absumeret.

[7] Dein cap. 20: Scripsit autem de his idem Dionysius in epistola paschali, quæ solenniter per annos singulos legi solet, his verbis: Aliis fortassis hominibus non videatur tempus hoc, tempus esse solennitatis, quoniam quidem luctus vbique & acerba lamentatio in plateis cuncta circumstre pit: gemitus vero inest & mugitus in domibus propter multitudinem morientium. Sicut enim de primogenitis quondam Ægyptiorum refertur, ita etiam nunc ingens vbique clamor attollitur. Non enim est domus, sicut scriptum est, in qua non sit in ea mortuus. [Exo. 12. 30] Primo namque ipsi manibus suis partem maximam & meliorem populi ceciderunt, [Christiani, maxima populi pars, ante pro fide cæsi:] persequendo Sanctos: partem alteram bella intestina rapuerunt: partem vero quæ superfuerat, pestilens nunc ægritudo consumit. Sed nos nec in persecutionibus, cum iugularemur, a festiuitate cessauimus: nec vnquam nobis potest solennitas impediri, quibus præcipitur in tribulatione gaudere. [1 Pet. 4. 13] Omnis igitur nobis locus, quicumque a tyrannis eligebatur ad pœnam, siue ager ille, seu desertum fuit, siue insulæ, siue carcer, solennitatem nobis impedire non potuit. Lætissimam vero super omnes habuere solennitatem beati Martyres, qui cum sanctis Angelis in cælo pascha curarunt. [alia pars bello consumpta,] Post hæc persecutores nostri in semetipsos manus ac tela verterunt. Sed ne sic quidem nostrorum festa turbata sunt. Insecutus est hic pestilens morbus & plaga terribilis: sed illis multo terribilior & grauior, [ac peste:] quos nec spes erigit futurorum. Nobis vero hæc omnia exercitia quædam virtutis, & fidei probamenta ducuntur. Quāuis enim densior sæuiorque paganos magis quam nostros morbus inuaserit, tamen ne a nostris quidem penitus abscisus est.

[8] Denique Sanctorum, quorum hodie memoria recolitur, ita Dionysius idem apud Eusebium admirandam caritatem deprædicat. Damus ex Christophorsoni interpretatione: Quāplurimi e fratribus nostris adeo immenso quodam caritatis & fraternæ beneuolentiæ ardore erant inflammati, vt minime suæ parcentes vitæ, sed ipsi sibi inter se firme adhærescentes, eos qui morbo opprimebantur, nulla sui cura aut cautione adhibita, sedulo inuiserent, illis inseruirent assidue, [hac correptos suos Christiani iuuant,] ob Christi amorem curarent, vna cum illis decederent e vita, libentissime aliorum contagione infecti, etiam morbum a proximis quodammodo ad se attraherent, suaque sponte aliorum mœrores beneuole mitigarent. Multi item dū aliis ægrotantibus curam adhibent, illisque vires restituunt, ipsi aliorum mortem in se deriuantes, vitam amittunt: & verbum illud quod vulgo dicitur, quodque veræ beneuolentiæ solum videtur conuenire, nimirum vt singuli pro amicis abeant e vita, seque eorum caussa (vt ita dicam) reiectamentum efficiant, reipsa expleuerunt. Ex fratribus igitur, qui virtute facile erant præstantissimi, ad hunc modum mortem oppetiuerunt: quorum nonnulli erant Presbyteri, alij Diaconi, [præsertim Sacerdotes, Diaconi, aliiq; viri pij,] quidam e populo virtutis ergo multum commendati: adeo vt istud mortis genus, quod propter eximiam pietatem & robustam fidem suscipiebatur, nihil a martyrij splendore abesse videretur. Quin etiam Sanctorum corpora manibus erectis supinisque excipere, gremio suo reponere, occludere oculos, ora obturare, gestare humeris cadauera, decenter ornare, illis adhærescere, amice complecti, lauare accurate, & linteo funebri obuoluere, non sunt grauati: ipsique qui supererant, [ei ministerio immortui:] paullo post similia officia in se collata propterea adepti, quod eamdem mortis viam instarent, quam qui præiuerant institissent.

[9] Verum postrema hæc minus apte expressa videntur. In Græco est: Μεταμικρὸν ἐτύγχανον τῶν ἴσων, ἀεὶ τῶν ὑπολειπομένων ἐφεπομένων τοῖς τοῖς προ ἀυτῶν. Paullo post paria consecuti sunt, iis qui residui erant, semper antecedentium acta imitantibus. Illa porro quibus hoc eorum factum martyrio comparatur, fideliter versa. sic enim habent Græca: ὡς καὶ τοῦ θανάτοῦ το τὸ ἐ͂ιδος διὰπολλὴν ὲυσέβειαν καὶ πίστιν ἰσχυρὰν γινόμενον, μηδὲν ἀποδεῖν μαρτυρίου δοκεῖν. Quæ porro Sacerdotes tunc impenderunt infirmis officia, ea præcipue spirit alia videntur fuisse; vt eorum animos ad mortem recte obeundam cōpararent, [quæ obsequia ægris Sacerdotes impenderent?] Sacramentis, quæ ea neceßitas postulat, impertiendis: Diaconi autem eos, antea confeßione a Sacerdotibus expiatos, Eucharistia muniuisse: Laici corpora præcipue curasse. Quamuis neque priores curam corporum neglexisse existimarim, vbi res tempusq; sinebat. S. Dionysij epistolam iisdem, quibus apud Eusebium extat verbis, recitat Nicephorus Callistus lib. 6 cap. 20. Obiit ipse deinde Dionysius anno Gallieni XII, Christi CCLXIV, ac XVII Nouembris colitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS CELERE, siue CEREALE, PVPILLO, siue PVPVLO, SERAPIONE, IVSTO, CLAVDIANO, siue CLAVDIO, THEOPHILO, VICTORINO, SATVNINO, EPPOLO, EVTHECIA, ASTVTA, MVSTILA, ALEXANDRO, VICTORE, SECVNDELLA. ITEM CAIO ET FELICE

Sylloge historica.

Celer, seu Cerealis, Martyr Alexandrinus (S.)
Pupillus, seu Pupulus, Martyr Alexandrinus (S.)
Serapion, Martyr Alexandrinus (S.)
Iustus, Martyr Alexandrinus (S.)
Claudianus, seu Claudius, Martyr Alexandrinus (S.)
Theophilus, Martyr Alexandrinus (S.)
Victorinus, Martyr Alexandrinus (S.)
Saturninus, Martyr Alexandrinus (S.)
Eppolus, Martyr Alexandrinus (S.)
Euthecia, Martyr Alexandrinus (S.)
Astuta, Martyr Alexandrinus (S.)
Mustilla, Martyr Alexandrinus (S.)
Alexander, Martyr Alexandrinus (S.)
Victor, Martyr Alexandrinus (S.)
Secundella, Martyr Alexandrinus (S.)
Caius, Martyr Alexandrinus (S.)
Felix, Martyr Alexandrinus (S.)

Avctore G. H.

[1] Qvod penes nos est, ab annis prope mille scriptum Martyrologium Romanū, quod S. Hieronymi præfert nomen, die XXVIII Februarij enumerat sex & triginta Martyres, in duas velut turmas distinctos: priores, de quibus iam agimus, Alexandriæ tribuit, posteriores alibi passos memorat, [Alexādriæ passi Martyres,] nullo certo loco designato. Martyrologia alia, tam MSS. quam excusa, illos varie miscent, & immutant, ac numerum minuunt: quæ ipsa aliquam tamen lucem conferūt, ac necessario hic sunt recitanda. Ac primo duo priores, & forsan ductores ceterorum, soli referuntur in Adone MS. Reginæ Sueciæ, [Celer, Pupillus,] his verbis: Item Cereris (lege Celeris) & Pupilli. Hoc omisso, iunguntur Celeri duo alij in antiquo MS. Lætiensi: II. Kal. Mart. In Alexandria SS. Serapionis, Celeri, Claudij. [Serapion, Claudianus,] At Serapion & Claudius soli leguntur in MS. Leodiensi S. Lamberti, & absque mentione vrbis Alexandrinæ. Plures iunguntur in MS. Tornacensi S. Martini: Pridie Kal. Mart. In Alexandria natalis SS. Celeris, Serapionis, Claudij, Victorini, Saturnini, Alexandri & Victoris. MS. Richenouiense, siue Augiæ diuitis, perantiquum hos refert: In Alexandria Celeris, [Iustus, Theophilus, & alij.] Pupilli, Serapionis, Iusti, & Claudij. Theophili, Victorini, Eppoli, Astutæ, Mitilæ, Alexandti, Victoris. Qui in his Martyrologiis Claudius dicitur, ab aliis Claudianus appellatur. Ita MS. antiquum monasterij S. Cyriaci, quo vsus potißimum est Baronius in exornando Martyrologio Romano: Pridie Kalend. Mart. Nat. Celeris, Pupilli, Serapionis, Iusti, Claudiani. Demum Martyrologium ante laudatum S. Hieronymi hos omnes recenset hoc ordine: Pridie Kal. Mar. In Alexandria natalis Celeris, Pupilli, Serapionis, Iusti, Claudiani, Theophili, Victurini, Saturnini, Eutheciæ, Astutæ, Mustilæ, Alexandriæ Victuri, Secundellæ. Ex his Euthecia & Secundella solum in hoc Martyrologio S. Hieronymi memorantur, & Mustila scribitur, quæ Mitila est in MS. Richenouiensi: Victurus etiam & Victurinus, qui aliis Victor & Victorinus. Nomen quoque Alexandriæ vt Sancti positum, quod Alexandri est in MSS. Richenouiensi & Tornacensi, & nobis magis probatur. Adiunximus S. Eppolum ex dicto Richenouiensi, licet desit in MS. S. Hieronymi. In MS. Aquicinctino. In Alexandria SS. Dionysij, Claudiani & Theophili. Ex his Dionysius forsan spectat ad XXVII Februarij, cum XXIV aliis in Africa Martyr.

[2] In MSS. nonnullis adduntur alij Sancti ex altera forsan mox danda classe. Ita Felix adiunctus iis est in MS. antiquo S. Richarij his verbis: Pridie Kal. Mart. Natalis SS. Publij, Iusti, Theophili, & Felicis Martyrum. [aliū de adiuncti, Felix, Caius,] Publius hactenus aliis Pupillus fuit. Felix & Caius iunguntur in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: Item SS. Celeri, Pupilli, Gagi, Iusti, Claudiani, Felicis. In MS. S. Maximini nouū addit amentum est his verbis: Item Celeri, Pupilli, Gagi, Iusti, Claudiani, Theophili Macariæ, Felicis. [Ruffinus, Macarius,] At Macarius legitur, in MS. Pragensi & Ruffinus additur. Verba illius Martyrologij sequenti titulo dabimus. At MS. Aquisgranense ista habet: In Alexandria natalis SS. Celeris, Pupilli, Claudianoni (imo Claudiani,) Macharij, Gagi, Serapionis. In MS. paruo S. Maximini antiquo est memoria Iusti, Seruiliani, Opuli, Gagiani. Pro vltimo alibi nomen Gagi legitur, qui Caius est, & Opulus in MS. Richenouensi Eppolus dicitur. Seruilianus est Martyr Smyrnæus XXVII Februarij relatus, aut Seruilia, hic alteri turmæ adiuncta. Rabanus Maurus hos refert in suo Martyrologio: II Kal. Mart. In Alexandria SS. Celeris, Pupilli, Ligici, Serapionis. Mendum de Ligico ita corrigit Notkerus: Pridie Kal. Mart. In Alexandria Celeris, Pupilli, Gaij, Serapionis. En Caius, seu Gaius, aliis Gagus, Gagianus & corruptissime Ligicus appellatur. In MS. Parisiensi Philippi Labbei nostri ista referuntur: II Kal. Mar. Celeris, Pupilli, Claudiani, Macari, Gaiæ, Rufinæ, Iusti. ex quibus mox dandi Macarius & Rufinus,nisi Rufunia sit Martyr in altera classe Martyrum, aut Rufina Virgo, de qua infra, intelligatur: quam Hermannus Greuen in auctario Vsnardi separat, & de aliis ista memorat: Item SS. Celeris, Pupilli, Claudionis (imo Claudiani) Macarij, Gaij, Serapionis.

[3] Quod hactenus ex XIII codicibus iisq; illustribus, & cunctis antiqua manu exaratis, dedimus nomen S. Celeris, [An Celer etiam Cerealis dictus, & Pupillus Pupulus?] aut Celeri, atque in vnico MS. Cereris, videtur etiam inuersis vltimis consonantibus, sed non absque mendo, Cerelis scriptum: vnde Cerealis nomen formatum, quod legitur in Beda excuso, cum Pupulo, pro quo in omnibus fere iisdem codicibus Pupillus est, in vno Publius. Verba Bedæ sunt: In Alexandria sanctorum Martyrum Cerealis, Pupuli, Gaij, Serapionis. Citata Bedæ auctoritate in Martyrologio Romano prope totidem verbis ista habentur: Alexandriæ passio SS. Cærealis, Pupuli, Caij & Serapionis. Adnotat Baronius, consentire vetera manuscripta monasterij S. Cyriaci, in quibus adduntur Claudianus & Iustus. Galesinius in duas quidem turmas distinguit, sed nouo plane ordine digestas, atque a priore ita diem XXVIII Februarij auspicatur: Romæ sanctorum Martyrum Celerij, Pupili, Claudiani, [nonnulli Romæ adscripti:] Iusti, Macarij, Nicephori, qui in persecutione Diocletiniana post dimicationes & vitæ cruciatus varios, demum insigniter coronati sunt. Canisius in Martyrol. Germanico describit Galesinium. Hic in Notationibus secundum appellat Pupulum, alias Pupillum, inquit sed, deprauate, vt ex libris recte scriptis animaduertimus. Horum martyrium Alexandriæ editum Beda scribit, at Romæ nos scripsimus, codicis antiquam scriptionem secuti. Ita Galesinius, qui citato eodem Beda & Cod. MS. posteriorem turmam ita aßignat: Alexandriæ beatorum Martyrum Cærealis, Caij & Serapionis. Refert hos tres Beda cum solo Pupulo ex priore turma, vt pro hac non debuerit reiici, cum quinque aliorum non faciat mentionem. Celerem, quem Celerium nuncupat Galesinius, a Cereale alium non arbitramur. Macarius, & Nicephorus ad sequentes classes spectant. De reliquis abunde ex variis MSS. egimus, & forsan cum tædio lectoris, qui tamen laborem nostrum, vt spero, boni consulet, cum sentiet cauere nos id vnice conatos, ne quid aut lectoris iudicio subtraheremus, aut ipsi præcipitanter affirmaremus.

[4] Cum SS. Macario & Rufino, de quibus mox agemus, iunguntur Iustus & Theophilus, [alij ab ceteris seiuncti.] qui ad hos forsan Alexandrinos spectant, eosq; quatuor Martyres Ferrarius in Catalogo SS. Ital. cum Romæ adscripsisset, annotat, a Beda Alexādriæ passos referri, ab eoq; pro Rufino & Theophilo, poni Celerium, Pupilum, Claudianum & Nicephorum. Quæ non inspecto Beda ex Galesinio descripta sunt, cum vnius Pupuli mentio sit apud Bedam. De martyrio ab iis Diocletiani persecutione exantlato nihil alibi legimus. Reliqua ex sequentibus clariora reddentur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MACARIO ET RVFINO, ITEM IVSTO ET THEOPHILO

Sylloge historica.

Macarius, Martyr, forsan Romae (S.)
Rufinus, Martyr, forsan Romae (S.)
Iustus, Martyr, forsan Romae (S.)
Theophilus, Martyr, forsan Romae (S.)

Avctore G. H.

[1] Inter duas classes plurimorum Martyrum in antiquo MS. Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi, hoc die relatas, interponimus hos ex aliis Martyrologiis athletas: de quibus, [Aliqua de his Sanctis controuersa.] quia acta aut non fuerunt scripta, aut interciderunt, dubitari non immerito potest, nuin forsan ad illas classes spectent; nimirum SS. Macarius & Rufinus ad sequentem, ad priorem vero SS. Iustus & Theophilus: quod de his quidem duobus verosimilius nobis videtur. Vt liberum cuique iudicium sit, singula Martyrologia excutiemus.

[2] Vnius, & quasi aliorum antesignani, meminit MS. Leodiense S. Lamberti his verbis: [referuntur Macarius] Ipso die S. Macharij Martyris. Socius additur in MS. Treuirensi S. Martini Rufinus, nudis hisce vocabulis, [& Rufinus in antiquis MSS.] Macharij, Rufini. De Vsuardi sensu nonnulla controuersia est, ex antiquioribus & magis probatis codicibus eruenda. Hi fere sunt duo MSS. codices cœnobij S. Germani Parisiis, in quo ipse Vsuardus monachus fuit, & Martyrologium scripsit: duo item codices nostri MSS. quorum prior fuit olim Augustini Hunnæi Doctoris Louaniensis, [etiā Vsuardi,] quoque vsus plurimum est Doctor Ioannes Molanus in sua Vsuardi editione: alter MS. codex in Italia, &forsan regno Neapolitano, exaratus est, pauculis subinde adiectis: nam ad V Idus Februarij primo loco refertur S. Sabinus Episcopus Canusinus, in aliis Martyrologiis vix notus, vti ad eius Vitam pag. 311 nu. 8 videri potest: præterea duo Codices MSS. Vltraiectini, quorum alter pertinuit aliquando ad Ecclesiam S. Mariæ, & magis discrepat ab Vsuardo, alterum Carthusiani habuerunt. His adiungendi duo alij codices, monasterij Marchianensis prope. Duacum, & collegij Gandensis Societatis nostræ secundum vsum antiquum Ecclesiæ Cathedralis Tornacensis: quibus consentit Vsuardus excusus Parisiis anno 1536. In his omnibus ista leguntur: Eodem die Sanctorum Macharij & Rufini. Wandelbertus ante octingentos circiter annos eisdem Martyribus suum Februarium conclusit hoc disticho. [& VVandelberti.]

Machario pridie Rufinus iungitur almus.
Hic finis Februi concludit lumina mensis.

[3] In aliis nonnullis MSS. Martyrologiis adduntur Iustus & Theophilus. [adduntur Iustus & Theophilus in aliis MSS.] Ita MSS. Carmeli Coloniensis, Aquicinctinum, Bruxellense S. Gudilæ, & alia septem exemplaria, Vsuardi quidem, sed ad vsum Ecclesiarum quarumdam Belgicarum aucta, illos quatuor Martyres eadem, qua supra relati duo sunt, phrasi memorant: Eodem die Sanctorum Macharij, Rufini, Iusti & Theophili: in MS. Coloniensi additur, Martyrum. Eadem leguntur in Vsuardo Lubecæ 1475 excuso, Martyrologio item Coloniæ anno 1490, & altero Lubecæ cum Doctrinali Clericorum eodem anno impresso. Item apud Maurolycum, Felicium, Molanum. Petrus Equilinus lib. 11 Catalogi cap. 130 num. 80 ista habet: Macarius & Rufinus, Iustus & Theophilus pridie Kalendas Martij martyrio coronantur: apud quem, & nonnullos alios singula. Sanctorum paria vocula Et copulantur. At Bellini Martyrologium secundum morem Ecclesiæ Romanæ, anno 1498 Venetiis excusum, innuit maiorem separationem, dum interpunctione addita ad distinctas quasi classes eos refert hac formula: Eodem die sanctorum macharij & ruffini. Iusti & theophili. Vbi post interpunctionem nomen Iusti solum charactere maiore exaratur. Ceterum in omnibus hactenus relatis Martyrologiis, excepto Leodiensi, desunt Martyres Alexandrini, inter quos in antiquioribus Martyrologiis sunt Iustus & Theophilus. Quibus omißis, alij duo ex eisdem Alexandrinis assumpti iunguntur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij his verbis: Sanctorum Macarij, Ruffini, Serapionis & Claudij Martyrum. [ab aliis plures sed ex Alexādrinis, aliisq; Martyribus:] Qui vna cum præcedentibus coniunguntur in MS. Florario: Eodem die SS. Macarij, Rufini, Iusti, Theophili, Serapionis & Claudij. In MS. Martyrol. Pragensi, omisso Serapione, alij aßignantur socij: Eodem die SS. Macharij, Ruffini, Iusti & Theophili, Celeris, Pupilli, Gagus, Claudionis, Machariæ, Felicis. Quos omnes, demptis Macario & Rufino, in Martyrologio MS. S. Maximini coniungi diximus supra, cum de Martyribus Alexandrinis ageremus. Greuenus in auctario Vsuardi hos omnes coniungit: Macharij, Rufini, Iusti, Theophili Martyrum. Item Sanctorum Celeris, Pupilli, Claudionis, Macharij, Gaij, Serapionis, nulla etiam facta vrbis Alexandriæ mentione. Sed tam in auctario illo, quam MS. Pragensi duæ potius Martyrum classes statuuntur.

[4] Hactenus locus martyrij neque in MSS. codicibus, neque in excusis indicatur. Primus Galesinius, vt supra diximus, nouo digestos ordine Martyres, partim Romæ, [Romæ passos aliquot scribit Galesinius,] partim Alexandriæ attribuit. In priore classe numerat Macarium & Iustum, relictis Rufino & Theophilo, & ista habet: Romæ sanctorum Martyrum Celerij, Pupili, Claudiani, Iusti, Macarij, Nicephori, qui in persecutione Diocletiniana, post dimicationes & vitæ cruciatus varios, demum insigniter coronati sunt. Citat Galesinius Bedam & corrigit, quod Alexandriæ eos adscribat, quos Romæ passos ex codicis antiqua scriptione ipse asserit. Verum Beda solius Pupuli meminit, qui cum Celere, & Claudiano spectat ad Alexandrinos. De Iusto hæc nostra disputatio est. A Galesinio descripsit Canisius.

[5] In Martyrologio hodierno Romano quatuor in titulo propositi Martyres referuntur his verbis: Romæ natalis sanctorum Martyrum Macarij, [& Martyrol Romanum.] Rufini, Iusti & Theophili. Annotatq; Baronius de his agi in vet. manuscript. & præcipue in veteri Martyrolog. monasterij Casinensis. Quod idem iam ostendimus: scilicet de his quatuor agi in variis MSS. codicibus, non admodum antiquis, ac ferme Vsuardi, sed auctis: duos autem posteriores in MSS. antiquioribus referri inter Martyres Alexandrinos; ac ne quidem de SS. Macario & Rufino indicari locum Martyrij. Appositum postea est margini ad dictas Baronij annotationes, eos passos esse in Diocletiani persecutione: quod forsan, vna cum vrbe Roma, ex solo Galesinio sumptum. Ferrarius in Catalogo SS. Ital. de eisdem quatuor agit, ac Romæ passos censet. Eum supra correximus.

[6] Tamaius de Salazar in Martyrol. Hispan. SS. Macharium, Iustum, [Alij ab his Martyres Hispali passi.] Rufinum & Theophilum contendit. Hispali passos, secutus Franciscum Biuarium in Commentariis ad Dextri Chronicon, in quo ad an. Chr. 115 num. 1 ista leguutur: Hispali in Hispania Bætica Macarius, Iustus & Rufinus Martyres in eadem persecutione Traiani passi, nulla facta Theophili, aut diei mensisq; mentione. Coluntur tres ille Martyres Hispali XII Februarij, quo die pag. 582 de illis egimus.

[7] Inter plurima Sanctorum corpora, quæ Romæ ex antiquis cœmeteriis refossa eductaq; fuere, aliquammulta olim impetrauit Claudius Aquauiua Societatis Iesu quintus Præpositus Generalis, & variis per orbem Ecclesiis eiusdem Societatis donauit. [an aliqua horū Martyrum corpora Barij?] Eo illius beneficio fruiti Patres collegij Bariensis in Apulia, obtinuerūt anno ⅭⅠƆⅠƆCXIII quatuor sacra corpora, ex celeberrimo S. Priscillæ via Salaria cœmeterio extracta. Vnius nomen appositum fuit scilicet S. Rufini, alij eius socij habiti. Quia vero S. Rufinus hoc die inscriptus est variis Martyrologiis cum SS. Macario, Iusto & Theophilo: horum arbitrati sunt reliquias esse. Translati fuere Dominica II post Pascha, quæ eo anno fuit XXI Aprilis: quo die de his Sanctis iterum agendum erit. Simini coniectura Bononienses SS. Iusti & Theophili sacras apud se exuuias adseruatas pie venerantur hoc XXVIII Februarij: [an reliquiæ Bononiæ?] & S. Theophili quidem visuntur in æde S. Martini Maioris; S. Iusti in tribus ecclesiis, S. Francisci, S. Gabrielis, & Deiparæ Mariæ, quæ Moretella cognominatur. De his legendus Masinus in Bononia perlustrata ad XXVIII Februarij, de prioribus reliquiis Antonius Beatillus noster lib. 4 Historiæ Bariensis ad an. 1613 pag. 230.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOPHORO, DIODORO, PAPIA, MACCARE, TELLA, FELICE, CAIO, ENVCVLO, IANVARIO, QVINQVIANO, MANSVETO, HERMETE, ZETHA, DONATO, SERVILIA, VENERIA, BASSILIA, IANVARIA, STERCOLA, SILVANA, MANINTIA, RVFVNIA.

[Commentarius]

Nicophorus, Martyr (S.)
Diodorus, Martyr (S.)
Papias, Martyr (S.)
Maccares, Martyr (S.)
Tellas, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Caius, Martyr (S.)
Enuculus, Martyr (S.)
Ianuarius, Martyr (S.)
Quinquianus, Martyr (S.)
Mansuetus, Martyr (S.)
Hermes, Martyr (S.)
Zethas, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Seruilia, Martyr (S.)
Veneria, Martyr (S.)
Bassilia, Martyr (S.)
Ianuaria, Martyr (S.)
Stercola, Martyr (S.)
Siluana, Martyr (S.)
Marninta, Martyr (S.)
Rufunia, Martyr (S.)

G. H.

[1] Altera hæc est illustrium Martyrum turma, relata in antiquo MS. Martyrologio Romano, siue S. Hieronymi, ante mille prope annos exarato, quod his verbis diē XXVIII Februarij cum reliquo mense concludit: Et alibi Nicopori, [Turma 22 Martyrū.] Didori, Papiæ, Maccaris, Tellæ, Felicis, Gagi, Enuculi, Ianuarij, Quinquiani, Mansueti, Hermetis, Zethæ, Donati, Seruiliæ, Veneriæ, Bassiliæ, Ianuariæ, Stercolæ, Siluanæ, Marnintiæ, Rufuniæ. Ex his quæ post Donatum referuntur, fæminæ videntur omnes fuisse: an inter priores Tellas & Zethas scribendi sint sicut Papias ac viri censendi, [an Caius & Felix ad Martyres Alexādrinos spectēt?] inter quos statuuntur, an Tella, ac Zetha vocandæ, non satis liquet. Loca Gagi posuimus Caium: familiare id scriptoribus mendum. De eo ac Felice quæri potest, an ambo ad Martyres Alexandrinos spectent, quod illis iungantur in variis MSS. Sed quia ea MSS. huius Sanctorum turmæ non meminerunt, malim duos illos huc potius reuocare. Erit forte qui vtroque in ordine censeat collocandos.

[2] Quæ hic Seruilia dicitur, in antiquo MS. S. Maximini minore appellatur Seruilianus, [an Rufinia sit Rufinus, & Macaris Macarius supra relati?] nisi forsan est ex Smyrnæis Martyribus, de quibus actum est XXVII Februarij. In MS. Parisiensi Labbei nostri memoria fit Caiæ & Rufinæ priori substituendus Caius, his Martyribus adscriptus: ac forte Rufunia, nisi vtrobique Rufinus sit potius legendus, & loco Maccaris etiam Macarius, pro quo Macaria in MSS. Pragensi & S. Maximini habetur: atque ita SS. Macarius & Rufinus supra relati ad hos spectarent. Aliorum id arbitrij esto, qui his in rebus acutius cernent. In Martyrol. MS. Mariani Gormani Abbatis Lugdumensis in Hibernia celebratur Mansueti Cōfessoris memoria, qui nobis ignotus est, [Mansuetus alibi Confessor habetur.] nisi sit inter hos Martyres indicatus Mansuetus.

[3] Celeberrima est mentio variis diebus, septem Martyrum in Ægypto sub Numeriano occisorum: quorum etiam nomina hoc die, partim in priori turma, partim hac reperiuntur: & sunt supra relati, Victorinus, Victor, Claudianus, seu Claudius, & Serapion: reliqui tres primo loco positi, Nicophorus, [alij 7 Martyres eiusdē nominis 21 Febr. coluntur.] Diodorus & Papias. Eos omnes retulimus cum Martyrol. Romano XXV Februarij, diximusq; Diodorum a Græcis, vti hic, appellari, qui Latinis est Dioscorus. Verum cum in eodem Martyrologio antiquo S. Hieronymi referantur quatuor inter Ægyptios Martyres XXIV Februarij, Victorinus, Victor, & Serapion, qui hisce prioris claßis Martyribus respondent, & Nicophorus quoque, qui hic primo loco refertur, nihil immutare statuimus. Nicephorum a Galesinio & Canisio memorari diximus, & Romæ cum aliis statui sub Diocletiano passum, neque satis id nobis probari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS SYMPHORIANO, MACARIO, VICTORINO, MAVRICIO, siue MAVRO, ANICETO, MODESTO, CYRIACO, FAVSTO, PLACIDO, ROCCHO, ALEXANDRO, GENESIO, EVLALIA, HIRENA, ANTVERPIÆ IN BELGIO

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Symphorianus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Macarius, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Victorinus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Mauricius, siue Maurus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Anicetus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Modestus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Cyriacus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Faustus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Placidus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Rocchus, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Alexander, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Genesius, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Eulalia, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)
Hirena, Martyr Romanus, Antuerpiae in Belgio (S.)

ex diplomate Ep. Antverp.

§ I Horum Martyrum reliquiæ Roma Antuerpiam allatæ, ac publicæ venerationi expositæ.

[1] Plura superius ad varios dies Februarij corpora Sanctorum memorauimus e Romanis cœmeteriis ac cryptis Antuerpiam, atque alias in vrbes Belgij, aduecta hoc seculo esse: hic non corpora integra, aut corporum singulorum ossa pleraque ac præcipua; [Martyrum horum reliquiæ] sed plurium aliqua, spectabilia quædam, alia minora, in hanc vrbem, ad ædem Domus professæ Societatis Iesu translata narrabimus: quorum simul vt memoria hoc die recoleretur sancitum. Ea sunt SS. Symphoriani, Macarij, Victorini, Mauricij, siue Mauri, Aniceti, Modesti, Cyriaci, Fausti, Placidi, Rocchi, Alexandri, Genesij, Eulaliæ, Hirenæ: [e cœmeteriis S. Callisti & S. Lucinæ extractæ,] quæ omnia partim ex S. Callisti celeberrimo cœmeterio extracta, partim e S. Lucinæ via Salaria, vt infra dicetur. Suspicabar, si via Salaria, non e S. Lucinæ, cuius nullum a Bosio & Aringo, quod via Salaria extiterit, cœmiterium memoratur, sed S. Priscillæ eruta: verum S. Lucinæ, & dicta quidem via, Romani tabellionis acta habebant.

[2] Eæ porro dictorum Sanctorum reliquiæ, aliorumq;, vt huc mitterentur, [Roma in Belgium missæ,] mense Decembri anni MDCXXXIX, Romæ P. Guilielmo Du Loroy Societatis nostræ Presbytero legitime consignatæ sunt: huc post menses aliquot allatæ, atque ab Antistite Antuerpiensi, qui nunc Archiepiscopus Duxq; Cameracensis est, [approbatæ,] visitatæ & approbatæ. Non tamen continuo publicæ venerationi expositæ sunt, cum turbulentis, vt tum erant, temporibus, [non statim exaltatæ:] dignus iis apparari ornatus ac Translationis solennitas haud facile posse videretur: quando ex ipsis prope vrbis huius mœnibus ac tectis hostilia Batauorum Francorumq; arma spectabamus: eorum certe tormenta, vrbes, castellaque nostra oppugnantium, quibusdam videbantur publicæ pietati Diuorumq; triumphis obstrepere.

[3] Ego tamen (neque enim diffitebor) haud aliam rationem ciuium pietati inflammandæ, & ad propitiandum Numen extimulandæ, [quod tamē vt fieret suasum.] magis accomodatam occurrere posse iudicabam. Quare P. Conradum Gaureum, huius tunc Domus Præpositum, hortatus sum, vt ab Cælitum patrocinio, religionis reiq; publicæ fulciendæ præsidium peteret, eorumq; exuuias ne vlterius delitescere pateretur, sed in templum atque aram proferret, eo apparatu religionis, qui & ipsos Sanctos ad inimicorum refringendos impetus flecteret, & mortalium animos sensu nouæ pietatis accenderet. Cum eadem alij quoque inculcarent; vt erat ipse, & pro nobilißimi generis, quo ortus erat, indole, & pro submißione animi & pietate, qua excellebat, summæ facilitatis ac comitatis, piis eiusmodi consiliis libens acquieuit.

[4] Primum igitur S. Honophriæ Virginis ac Martyris corpus transferendum curauit P. Nicolaus Lancicius Societatis Iesu in Lituania Præpositus Prouincialis, vir sanctitate vitæ, Zeloque diuinæ gloriæ amplificandæ, [ac post S. Honophriæ V. M. Romanæ,] ac scriptis asceticis clarißimus, plurimorum Sanctorum corpora Roma in Poloniæ regnum antea deportarat: e quibus sanctarum Virginum & Martyrum Honophriæ & Martinæ, Sanctorumque, Anthimi & Seuiliani Martyrum corpora, Societati Belgicæ donauit, ea conditione, vt vnum huic Domui, collegio Bruxellensi vnum cederet, reliqua duo collegiis Gallobelgicæ prouinciæ, quibus P. Florentius Montmorencius censuisset. Illustrißimus & Excellentißimus D. Ioannes Zauaski, tunc Capitaneus Suecensis, qui deinde Castellanus Gedanensis, ac postea Parnauiensis in Liuonia Palatinus fuit; tumque, anno nimirum MDCXXXVI, a potentißimo Poloniæ Rege Wladislao IV ad Sereniss. Ferdinandum Austriacum, Hispaniarum Infantem ac S. R. E. Cardinalem, Belgij pro Philippo Rege fratre Gubernatorem, [e Polonia huc allatæ,] atque ad Sereniss. Carolum I Magnæ Britanniæ Regem, Legatus mittebatur; eum thesaurum secum huc aduexit: e quo nobis S. Honophria, Bruxellensibus S. Seuilianus, alteri prouinciæ SS. Anthimus & Martina obtigere. Anno tandem MDCXLVI die XXII Aprilis, Dominica tertia post Pascha, solenni pompa translatum, siue exaltatum, [translationem an. 1646 factam, deliberatū,] S. Honophriæ Virg. ac Mart. corpus. Receperat idem Præpositus Gaureus, si placato tandem Deo, Belgio pax affulgeret, curaturum se, vt reliquiæ, quas diximus, variorum Sanctorum, pari religione ac pompa transferrentur.

[5] Verum is non multo post successorem accepit P. Franciscum ab Hees: qui, cum biennio post Batanos inter Regemq; Catholicum pax coaluisset, de impendendo sanctis Martyribus, vti decessor statuerat, honore cœpit deliberare. Sed quia ipse a prouincia delectus anno sequenti fuit, vt ad generalia Societatis nostræ comitia Romam proficisceretur, (quibus comitiis P. Franciscus Picolominius Præpositus Generalis creatus est) peracta Translatio est eo absente, [factumq; an. 1650.] probante tamen ac volente vt ita fieret, anno MDCL. Qua vero ratione huc eæ allatæ reliquiæ sint, atque ab Episcopo Antuerpiensi approbatæ, decretaq; earum exaltatio ac veneratio, ex ipsius Episcopi, quod subiungimus, diplomate constabit.

§ II Diploma Episcopi Antuerpiensis, quo approbatæ reliquiæ, decreta veneratio.

Gaspar Nemivs, Dei & Apostolicæ Sedis gratia, Episcopus Antuerpiensis, postulatus Archiepiscopus & Dux Cameracensis, Comes Cameracesij, S. R. Imperij Princeps, omnibus has visuris salutem in Domino.

[6] Pvblicis hisce nostris litteris fidem facimus, nos ante annos aliquot, die nimirum XVII Octobris an. MDCXL, præsentibus R. D. Petro Druet Ecclesiæ nostræ Cathedralis S. Mariæ Antuerpiæ Canonico, ac R. P. Laurentio Vweno Domus professæ Societatis Iesu in hac vrbe Præposito, [Quædam Martyrum reliquiæ,] nec non R. P. Ioanne Bollando eiusdem Societatis Presbytero professo, & D. Antonio Oriue Secretario nostro, ac Paulo Haex eiusdem Societatis Religioso, Reliquias Sanctorum visitasse recens ad dictam domum professam Roma allatas; capsis, funibus, sigillis saluis & integris: Legisse item bina publica instrumenta, a Pamphilio Thomasio, Curiæ & Caussarum Emmi. & Reumi. D. Almæ Vrbis Cardinalis Smi. D. Papæ Vicarij Notario publico, anno a Natiuitate Domini Nostri Iesu Christi MDCXXXIX, Indict. VII, die XX Decembris, pontificatus S. D. Vrbani Papæ VIII decimoseptimo, confecta.

[7] Quorum instrumentorum altero testabatur dictus Notarius, Ignatium Rocchettum, Societatis Iesu Religiosum, alias dono accepisse ab Ill.mo & Reu.mo D. Ioanne Baptista Alterio, Episcopo olim Camerinensi, atque Em.mi & Reu.mi D. Almæ Vrbis Cardinalis Vicarij Vicesgerente, [ex cœmeterio S. Callisti;] nonnullas Sanctorum Reliquias, quas idem Illu.mus Vicesgerens, iussu S.mi D. Vrbani Papæ VIII, ex cœmiterio S. Callisti refodi & extrahi curarat. Earum vero Reliquiarum particulas aliquas, ad maiorem Dei Sanctorumque gloriam, & fidelium pietatis augmentum, [datæ Ignatio Rocchetto Soc. Iesv.] dicto die XX Decembris tradidisse ac donasse R. P. Guilielmo Du Loroy eiusdem Societatis Presbytero, videlicet ossa aliqua S. Alexandri M. S. Constantiæ M. S. Primi M. S. Victorini M. S. Cyriaci M. S. Modesti M. S. Iulij M. S. Vitalis M. S. Benigni M. S. Anastasiæ M. S. Feliciani, M. S. Vincentij M. itemque de cranio S. Artemij M. deq; cranio S. Iustini M. sancteque affirmasse, eas ipsas esse reliquias, quæ sibi donatæ erant vt donare eas aliis ad publicæ pietatis amplificationē ipsi liceret. At R. P. Guilielmū singulari gratitudinis testificatione ac reuerentia eas recepisse, [ab eo P. Guilielmo du Loroy S. I.] inque capsulā deposuisse, & hanc funiculo circumligasse, apposito duobus locis sigillo Em.mi ac Reu.mi Cardinalis S. Honuphrij S. mi D. Papæ Pro-Vicarij Generalis. Acta isthæc erant Romæ in Domo professa Societatis Iesu, præsentibus D. Antonio Gerardi Romano, & Balthasare Ballono Societatis Iesu Religioso, testibus ad prædicta omnia & singula specialiter vocatis.

[8] Attestatus deinde erat Em.mus ac Reu.mus Antonius Barberinus tit. S. Petri ad Vincula S. R. E. Presbyter Cardinalis S. Honuphrij nuncupatus, [sub publici notarij attestatione:] S.mi D. Papæ Pro-Vicarius Generalis, Romanæque Curiæ & eius districtus Iudex Ordinarius, suprascriptum Pamphilium Thomasium esse publicum & legalem Notarium, eiusque scriptis publicis ac priuatis, in iudicio extraque illud, fidem hactenus adhibitam & adhibendam. Datum Romæ die VIII Martij MDCXL. Subscript. pro D. Sebastiano Cæsio Notario, Thadæus Barberinus in fidem. Appositum erat & Notarij Thomasij signum ordinarium; & post hanc attestationem, Cardinalis S. Honuphrij impressum sigillum.

[9] Altero instrumento testabatur idem Pamphilius Thomasius Notarius, Balthasarem Ballonum Societatis Iesu Religiosum eodem anno MDCXXXIX, Indict. VII, [aliæ ex cœmeteriis S. Lucinæ] die XX Decembris, affirmasse ac probasse, varias sese Sanctorum ac Sanctarum reliquias, partim ab Reu.mo P. Præposito Generali Societatis Iesu, e cœmiterio S. Lucinæ via Salaria, Pauli V Papæ fel. record. auctoritate, erutas; partim ab Ill.mo & Reu.mo D. Ioanne. Bap.ta Alterio, Episcopo olim Camerinensi, atque Em.mi & Reu.mi D. Almæ Vrbis Cardinalis Vicarij Vicesgerente, iussu S.mi D. Vrbani Papæ VIII e cœmeterio S. Callisti extractas, [& S. Callisti] ab iisdem Ill.mo Vicesgerente, & Reu.mo Generali, diuersis diebus sibi donatas, (facta potestate eas aliis donandi, aliave consentanea ratione, ad Sanctorum eorumdem honorem, de iis statuendi) hactenus penes se, qua maxima potuit reuerentia ac pietate, asseruasse. Tunc vero, quod sæpius rogatus esset a RR. PP. Laurentio Vweno Præposito Domus professæ Antuerpiensis, [a Balthasare Ballono S. I.] & Andrea Indoci Rectore collegij Louaniensis eiusdem Societatis, in prouincia Flandrobelgica, vt aliquas Sanctorum Reliquias pro dictorum domiciliorum Ecclesiis, ipsis procuraret; primum iureiurando affirmasse, manu pectori admota, omnia & singula, quæ supra narrata sunt, vera esse, ac pro iisdem RR. PP. Laurentio & Andrea, consignasse R. P. Guilielmo Du Loroy, eiusdem Societatis Presbytero, infrascriptas Sanctorum & Sanctarum Reliquias; [eidem P. Guilielmo traditæ,] videlicet de capite S. Herculani M. de capite S. Rocchi M. de ossibus S. Siluij M. de ossibus S. Donati M. de ossibus S. Iusti M. de ossibus S. Hirenæ M. de ossibus S. Philomenæ M. de ossibus S. Placidi M. de ossibus S. Genesij M. de ossibus S. Fausti M. de ossibus S. Pelagij M. de ossibus S. Pij M. de tibia S. Macarij M. de maxilla cum dentibus S. Mauritij M. de ossibus SS. Zenonis & sociorum MM. de ossibus S. Aniceti M. de ossibus nonnullorum aliorum Martyrum, quorum nomina descripta exterius erant in chartulis, quibus singulorum Reliquiæ erant inuolutæ. Deinde eumdem Balthasarem has omnes Reliquias in capsulam ad hoc paratam reposuisse, eamque funiculo colligatam, duobus locis cera Hispanica signasse, impresso sigillo Em.mi & Reu.mi Cardinalis Ginetti S.mi D. N. Papæ Vicarij Generalis. At vero R. P. Guilielmum Du Loroy eam arcam ita signatam asportasse, [mittēdæ in Belgium,] pollicitum se eam, qua posset meliori ratione ac modo, ad dictos RR. PP. Laurentium & Andream in Belgium transmissurum. Acta Romæ in Domo professa Societatis Iesu, præsentibus & ad singula attendentibus, Ignatio Rocchetto & Gaspare de Costa Societatis Iesu Religiosis, testibus ad hæc omnia & singula vocatis & rogatis, anno, Indictione, die antescriptis.

[10] Attestatus, quæ in priori instrumento, de Notarij Officio ac fide, Antonius Barberimus miseratione Diuina tit. S. Petri ad Vincula S. R. E. Presbyter Cardinalis S. Honuphrij nuncupatus, [sub legitima attestatione:] S.mi D. N. Papæ Pro-Vicarius Generalis, Romanæque Curiæ & eius districtus Iudex ordinarius. Datum Romæ, XIII Martij MDCXL. Subscript. Pro D. Sebastiano Cæsio Notario, Franciscus Petrucius in fidem. appressumque eiusdem Cardinalis sigillum.

[11] Hæc omnia & singula accurate a Nobis inspecta, perlecta, & examinata fuere, anno & die supra dictis. [ab Episc. Antuerpiēsi an. 1640 approbatæ:] Verum quia tantisper in opportunius tempus differendam Exaltationis dictarum Reliquiarum solennitatem R. P. Laurentius Vwenus Præpositus censebat, patentes authenticæ litteræ tunc confectæ non sunt.

[12] Nuper vero nobis significauit R. P. Franciscus ab Hees, modernus eiusdem Domus professæ Præpositus, quasdam ex inspectis tunc a nobis Reliquiis hinc asportatas, & cuipiam alteri domicilio Societatis attributas, a P. Lancelotto Du Loroy, cui erant eæ peculiariter a P. Guilielmo fratre suo donatæ. [aliquæ Louanium & alio missæ:] Ceteras vero, a Nobis supra recensitas, bifariam ex vtriusque donatoris voluntate distributas, & partem quidem delatam ad collegium Louaniense; Domui vero professæ sequentes esse relictas, videlicet, S. Macarij M. os femoris, aut tibiæ, insigne. S. Maximi M. os tibiæ. S. Symphoriani M. cubitum, & radium brachij integrum. S. Siluij M. coxendicem, & pulueres ex cranio. [hæ Domni professæ Soc. Iesu Antuerpiæ relictæ,] Et has quidem quatuor, magnas esse & spectabiles: ceteras aliquanto minores; nimirum, S. Benigni M. ossis maioris partem. S. Mauritij M. (vt in Romano instrumento appellatur, aut Mauri, vt in chartula agglutinata) duos dentes cum parte mandibulæ superioris, S. Victorini M. ossicula aliquot & partem cranij. S. Fidelis M. ossicula duo pedum integra. S. Alexandri M. ex vertebris spinæ dorsi. S. Aniceti M. ossiculum satis notabile, ex radio brachij, vt videtur. S. Modesti M. ossa duo. S. Procopij M. capitis particulam. S. Cyriaci M. ossiculum. S. Pelagij M. ossicula. S. Primi M. ossiculum. S. Feliciani M. particulas cranij. S. Iulij M. ossicula. Ad hæc e craniis sanctorum aliquot Martyrum pulueres glutine commixtos & ad formam fere superioris partis cranij humani, alteri materiæ applicitos: esse vero e capitibus sequentium Sanctorum, S. Eulaliæ V. M. S. Herculani M. S Fausti M. S. Donati M. S. Rocchi M. S. Iusti M. S. Hirenæ M. S. Philemonis M. S. Genesij M. S. Placidi M. S. Pij M. Quas Reliquias omnes ex iis esse, quas alias approbauimus idem R. P. Præpositus sancte affirmauit.

[13] Retulit deinde idem nobis se ex certis litteris Roma missis didicisse, [cum veris nominibus Martyrū:] ver esse Martyrum, quæ relata sunt, nomina, non autem imposita postquam repertæ sunt sine vllo indicio Reliquiæ. Secūdo Cineres, ex quibus crania iam recensita, glutine aut gummi compaginata sunt, esse vere ex capite singulorum Sanctorum, quorum ad scripta nomina sunt.

[14] Demum supplicauit nobis, vt, quod alias vniuersim annueramus, permitteremus hisce Reliquiis publicam venerationem, consueto Ecclesiæ ritu, impendi, fierique de omnibus hisce Sanctis officium Ecclesiasticum, [harum postulata publica veneratio,] vel simul, nominibus solum primariorum expressis; vel certe vt in singulas capsas maiores illæ, quas diximus, imponantur, cum aliquot e minoribus, vt ita pluribus diebus sigillatim colantur; non exiguo Diuini honoris augmento, cum ea pluribus exhibebitur religio. Fieri enim officium posse de Sancto, cuius habetur corpus vel insignis reliquia, vt patet ex Rubricis Missalis, & explicat Gauantus Comment. in easdem Rubricas par. I tit. II. Quo auctore constat Gregorium XIII an. 1573 concessisse Ecclesiis Hispaniarum, vt possint facere Officium duplex de Sancto, cuius habetur caput, brachium, crus: itemque ex decreto sacræ Rituum Congregationis, insignem Reliquiam ceeseri eam partem corporis, in qua passus est Martyr, &c.

[15] Nos igitur cupientes, vt, salua in omnibus Regula Ecclesiastica, [ab Episcopo permissa,] quantum fieri potest, honor amplificetur Sanctorum, concessimus dicto Præposito, vt vel de omnibus hisce Sanctis simul; aut variis diebus, prout eorum Reliquiæ iudicari insignes poterunt, officium duplex de pluribus Martyribus non Pontificibus, recitari possit, cum Credo in Missa. Minores vero Reliquiæ iungi illis insignioribus poterunt, vt simul honorentur. Licet enim fieri de particulis illis seorsim Officium non debeat, merentur tamen certe propensam a nobis venerationem. Vere enim ac sapienter S. Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus, [sed ita vt maioribus iungantur minores, & ipsæ vere pretiosæ:] vt scribitur in eius Vita, Eadmero monacho mœrenti, quod, cum Gualo Parisiensis Episcopus ei permisisset, vt ex osse S. Priscæ M. sibi tolleret quantum primo conatu auellere potuisset, exiguam solum particulam fregisset, sibique tulisset; Noli, noli, inquit Anselmus: quod habes sufficiat tibi. In veritate quippe dico tibi, quia pro toto auro, quod Constantinopoli & vltra citraue habetur, non omitteret Domina ipsa, cuius est, quin illud sibi vindicaret in die resurrectionis cunctorum. Quamobrem si debitam illi reuerentiam exhibueris, æque suscipiet, ac si toti corpori eius exhiberes. Quam etiam ob caussam magis nobis probatur, vt minores illæ reliquiæ, siue peculiari aliquo ornatu laminave aut theca decorentur, siue charta solum byssove obuoluantur, includantur tamen intra aliarum thecam, vt cum iis Officij Diuini celebritate honorentur: quod non obtingeret, seorsim in propriam minorem lipsanothecam impositis, licet in ipsa ara palam conspectuque fidelium collocatis.

[16] Permisimus quoque vt idem R. P. Præpositus diem, seu dies, quos magis accommodatos iudicasset, deligeret, ad supranominatorum Sanctorum faciendam Translationem, siue Exaltationem.

[17] Sed cum is, re tantisper dilata, missus interea in Vrbem esset, vt publicis Societatis Iesu comitiis, [dies Translationi faciendæ] quibus nouus creandus Præpositus Generalis erat, interesset; supplicari nobis curarunt RR. PP. Guilielmus de Wael a Vronesteyn & Fredericus Tassis (quorum hic dictam Domum professam pro eodem R. P. Francisco Præposito, ille prouinciam vniuersam pro R. P. Ioanne Baptista Enghelgraue ad eadem comitia profecto. [designatæ feriæ Antecineralium an. 1650:] vicaria potestate gubernabant) supplicari, inquam, nobis curarunt, vt eam Translationem faciendam sanciremus feria secunda & tertia post Dominicam Quinquagesimæ anni huius millesimi sexcentesimi quinquagesimi. Nam cum laudabili consilio a plurimis retro annis in Belgio nostro per triduum ante diem Cinerum solennes in suis ecclesiis preces instituere Patres Societatis consueuerint, obtinuerint etiam a variis Romanis Pontificibus indulgentias plenarias, vt sic efficaciori remedio & publicam dierum illorum licentiam luxumque refrænarent, & populum Christianum ad auspicandum pie & fructuose Quadragesimale ieiunium allicerent; existimarunt nunc, quoniam suspensæ sunt hoc anno sancto omnes eiusmodi indulgentiæ, ea tamen celebritate Translationis sacrarum reliquiarum foueri consuetam populi pietatem posse, vt preces quadraginta horarum iis diebus habendas sedulo frequenter, & Confessionis Eucharistiæque Sacramenta religiose obeat. Rogarunt igitur vt in duas capsas decenter in eam rem adornandas partiri dictas reliquias atque includere, &, iuxta ritum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Officio Ecclesiastico venerari nostra auctoritate, sibi eas liceret.

[18] Nos piis illorum postulatis libenter annuentes statuimus vt dicta feria secunda post Dominicam Quinquagesimæ, [feria 2 die 28 Febr. translatæ hæ reliquiæ.] quæ hoc anno est dies vigesima octaua Februarij, Sacerdotes omnes in supra dicta Domo professa commorantes officium ritu duplici legant de SS. Symphonano, Macario, Victorino, & sociis (videlicet Mauro, Aniceto, Modesto, Cyriaco, Fausto, Placido, Roccho, Alexandro, Genesio, Eulalia Hirena: deque iis, vt Martyribus non Pontificibus, Missam celebrent, & in ea Credo recitent. Postridie vero, feria nimirum tertia, die vero prima Martij, [aliæ 1 Martij fer. 3:] consimili ritu, iuxta vsum & Canones sanctæ Romanȩ Ecclesiæ, officium & Missam legant de SS. Siluio, Maximo, Benigno & sociis (nempe Fideli, Herculano, Primo, Pelagio, Iulio, Philemone, Iusto, Procopio, Donato, Pio, Feliciano) Martyribus non Pontificibus.

[19] Vtque amplius pietatem populi nostri ad honorandos sanctos Martyres, [tunc concessæ ab Eo piscopo indulgentiæ:] Deique implorandam misericordiam excitemus, concedimus toto eo triduo, Dominica videlicet Quinquagesimæ, feria secunda & tertia, fidelibus omnibus, qui sacra communione refecti, in eadem ecclesia quinies Orationem Dominicam & salutationem Angelicam pro amplificatione sanctæ Matris Ecclesiæ, errorumque & hæresum extirpatione, Principum Christianorum pace, ac nominatim Belgij nostri tranquillitate, recitauerint, Quadraginta dierum indulgentiam. Qui vero neutiquam Eucharistia refecti, de peccatis tamen suis contriti easdem precationes recitauerint, toties quoties id per dictum triduum egerint, septem dierum indulgentiam elargimur.

[20] [decreta anniuersaria veneratio.] Constituimus præterea vt quotannis dictorum SS. Symphoriani, Macarij, Victorini & sociorum Martyrum celebritas eodem ritu duplici peragatur eadem die XXVIII Februarij, aut anno bissextili XXIX, pridie videlicet Kalendarum Martij. Ipsis vero Kalendis Martij, SS. Syluij, Maximi, Benigni & sociorum Martyrum. Actum Antuerpiæ in palatio nostro Episcopali die duodecimo Februarij anno a Natiuitate Christi millesimo sexcentesimo quinquagesimo.

De mandato Ill.mi & Reu.mi Episcopi Antuerpien. Archiepiscopi & Ducis Cameracensis designati, Franc. Hilleweruen Secretarius.

§ III Translatio reliquiarū. incerta Martyrum Acta.

[21] Translationis reliquiarum hic fere ordo ac ritus fuit. Dominica Quinquagesimæ in æde Domus professæ Societatis Iesu, [Reliquiæ 27 Febr. 1650 illatæ in templum,] altera post meridiem hora, habita concio est, vt assolet festis omnibus ac Dominicis. Dein Litaniæ ac hymni quidam sacri, ad musicos modos, vocibus organoq; & aliis instrumentis decantati. Secundum hos, illata in templum elegans capsa, qua conditæ reliquiæ erant: gestabant eam feretro impositam quaterni Sacerdotes, Diaconorum tunicis amicti, præeuntibus longo ordine aliis e Societate, ac cereos manu præserentibus: terni Sacerdotes pluuialibus solenniter induti sequebantur. Pompa erat grauis ac pia. Vt ad medium templi ventum, imposita adornato ad eam rem pegmati capsa, atque a symphoniacis decantatus hymnus Te Deum laudamus, [pieq; honoratæ:] & de sanctis Martyribus antiphona, tum a Sacerdote Oratio. Capsa illic, multis circum accensis cereis, relicta, Proceßit supplicantium ordo ad summum altare, vbi venerabili Sacramento impertita est omnibus benedictio. Hora quinta, sub primas nempe tenebras, alia habita concio, siue de fidei controuersiis historiaque Ecclesiastica lectio per horam dimidiatam: postq; eam concentus musici. Dein ad aram maximam sacræ reliquiæ delatæ. Postridie hora decima matutina solenne de sanctis Martyribus sacrum cantatum: ac reliqua de iis ad aras septenas sacra recitata. [postridie sacra de iis celebrata:] Vespertinam concionem excepere pia de iisdem Martyribus & Regina Martyrum, sanctißimaque Eucharistia cantica ac hymni.

[22] De ipsis porro Martyribus nihil nobis compertum, nisi ex cœmeteriis Romanis, quæ diximus, extractas eorum reliquias: qua vixerint ætate, [eorum acta ignoratur:] quibus suppliciis fidem testati, sub quibus tyrannis, plane ignoratur. Sunt quidem in Martyrologiis nonnulli Martyres iisdem nominibus, quibus & hi, insigniti; verum ëosdem esse, non possumus nisi temere pronuntiare, neque vniuersim omnes esse diuersos. S. Symphorianus, cuius in Actis S. Sebastiani XX Ianuarij mentio fit, cum aliis, immensis arctatus ponderibus, pelagi fluctibus datus est, & in loco mundo inter aquas coronam martyrij celebrauit, VII Iulij, vt ad eum diem dicemus. Ereptum ex vndis corpus, [quibusdā alij Martyres Romani cognomines: an iidem non cōstat.] atque in alterutro dictorum cœmeteriorum sepultum, nusquam traditur. Alius colitur VIII Nouembris Symphorianus sculptor, qui cum statuam Æsculapij effermare nollet, cum quatuor sociis nobile martyrium fecit, ac postmodum via Lauicana tumulati omnes. Hunc ergo nostrum Symphorianum ab vtroque diuersum remur. Multi Macarij Martyres in Martyrologiis recensentur: vnicus Romæ coronam adeptus, & hoc quidem die, vt post Galesinium Baronio visum, vetustioribus MSS. reticentibus locum: Vt illis tamen assentiremur, non illico consequens foret, nostrum hunc esse Macarium. Victorini itidem plures: Romæ, vnus e IV Coronatis VIII Nouembris, via Lauicana cum sociis tumulatus: alter Amiterni, socius SS. Maronis & Eutychetis XV Aprilis: ambo igitur diuersi, vt coniicere e sepultura licet. Mauricius adhuc nullus nobis repertus, qui Romæ martyrium subierit: si Maurum hunc dicere quis maluerit, XXIX Ianuarij socium S. Papiæ Maurum retulimus, cuius in multis ecclesiis Vrbis extare aliquas reliquias Pancirolus testatur: alius I Augusti cum Fausto aliisque, via Latina necatus. Faustus alius XXIV Iulij Romæ mortem pro Christo oppetiisse cum XXIII sociis traditur. Alterne eorum sit Faustus hic, cuius exuuiis gloriamur, non liquet: nedum an ex Mauris alter sit, qui nobis etiam Mauricius. Neque an Cynacus sit celebris ille, cuius XVI Ianuarij in Actis S. Marcelli Papæ mentio facta, qui VIII Augusti colitur; an qui VIII Februarij relatus; an potius alius quispiam. Placidus Romæ cum pluribus commilitonibus fortiter pro religione occubuit II Februarij: hic noster sit, an alius, quis definiet? Minus suspicor Alexandrum hūc esse filium SS. Claudij & Præpedignæ, fratrem S. Cutiæ, de quibus actum XVIII Februarij. Nam qui XXVII Februarij in Martyrologiis memoratur, is Thessalonicæ palmam obtinuit, non Romæ, vt perperam Galesinius & post eum Baronius scripserunt. Alij sunt tamen Alexandri Romani Martyres, e quibus an noster sit, cur affirmemus nullum certum suppetit argumentum: neque cur Genesium esse celebrem illum ex mimo Martyrem, qui XXV Augusti colitur. Hirena est quædam XXV Februarij, sed in Africa lauream adepta. Quæ XXII Ianuarij colitur Irene, vel Herena S. Castuli Martyris vidua, titulo martyrij caret. [aliis nullis] Ab vtraque ergo diuersa hæc Hirena. Præter S. Anicetum Papam, de quo XVII Aprilis, nullus alibi Martyr Anicetus, Rochus nullus, nulla Romæ Eulalia, nec Modestus, adhuc nobis reperti.

DE S. BARSO EPISCOPO DAMASCENO.

[Commentarius]

Barsus, Episcopus Damascenus in Syria (S.)

G. H.

[1] Damascus, vrbs Syriæ antiqua, a sacris ac profanis scriptoribus celebrata, S. Ananiam, a quo Diuus Paulus est baptizatus, primum habuit Episcopum, ac Syriæ Damascenæ Apostolum, quem pro Christi fide palmam ibidem martyrij adeptum XXV Ianuarij, [S. Barsus Episcopus Damascenus,] Acta tum data significant. Eiusdem vrbis Episcopum, ac Phœniciæ Libani Metropolitam, S. Barsum venerantur Græci hoc die in magnis Menæis, & in Vitis Sanctorum a Maximo Cytheræo editis, & hæc pauca de eo verba habent: Eodem die S. Barsus Episcopus Damascenus in pace vitam sinit. In Menæis additur hoc distichon:

Πανήγυριν ρἕοντος ἐκλιπὼν βίου,
Σύνεστι Βάρσος Ἀγγέλων πανηγύρει.

Ludos fluentis relinquens vitæ,
Interest Barsus Angelorum festis.

[2] Dedimus XXX Ianuarij Barsum, siue Barsen, Episcopum Edessenum in Mesopotamia, [alius videtur a S.Barso Episc. Edesseno.] a Valente Imperatore in exilium relegatum, ac num. 3 aliquem scrupulum mouimus, num forsan mendose hoc die pro Edessena vrbe esset Damascena scripta. Verum nihil immutandum statuimus, licet Acta eius desint, cum multos ibidem sanctos Episcopos, quorum nomina latent, floruisse, haudquaquam ambigi poßit. Notus est S. Petrus Episcopus Damascenus a Saracenis occisus seculo Christi octauo, quo etiam tempore vixit S. Ioannes Damascenus, cognomento Chrysorrhoas, celebris doctrina, & sanctitate, cui dextera abscissa sub Leone Isaurico, & a Deipara Virgine restituta est: qui VI Maij colitur: S. Petrus IV Octobris.

DE S. VINDEMIALE EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Vindemialis, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

G. H.

[1] Inter Sanctos vrbis Veronensis Episcopos XXXIII, aut XXXVI, quos Aloysius Lipomanus & Augustinus Valerius ambo Episcopi Veronenses tradunt anniuersariis festis & solennibus Missis recoli, celebratur XXVI Februarij S. Seruulus Episcopus, [S. Vindemialis Episcopi Veronensis acta,] cuius ibidem Acta dedimus pag. 662, & quæ nu. 1 dicta sunt, æque ad S. Vindemialem, qui XXVIII eiusdem Februarij colitur, pertinent, hic non repetenda. De eo idem Valerius fol. 43 hoc tradit encomium: Vindemialis Veronæ Episcopus, in hoc elaborauit maxime, vt rebus omnibus humanis contemptis, commissum sibi a Domino gregem exemplo & doctrina, vir Christianæ religionis amantissimus, moribus mitissimis, Episcopali munere magna cum laude & cum Veronensis populi vtilitate functus est. Obiit pridie Kalendas Martij, eius corpus sepultum est in basilica S. Stephani. Idem Valerius fol. 12, S. Vindemialis, inquit, Episcopi Veronensis corpus requiescit in Ecclesia S. Stephani, [sepultura,] vt ex vetusta tabula ex Francisco Corna, & ex tabula Sanctorum, die XXVIII Februarij. De horum monumentorum auctoritate actum ad Vitam S. Seruuli. Addit dein Valerius: In consecratione altaris S. Iacobi ecclesiæ sanctorum Apostolorum, [reliquiæ,] repositæ fuerunt etiam reliquiæ S. Vindemialis Episcopi Veronensis, vt ex vetusto Psalmista eiusdem ecclesiæ constat. [cultus,] Galesinius ex tabulis Sanctorum Ecclesiæ Veronensis & Francisco Corna hoc die in suo Martyrologio, Veronæ, inquit, S. Vindemialis Episcopi & Confessoris. Sequitur Ferrarius in Catalogo nouo SS. Ast in Catal. SS. Ital. elogium ex Valerio relatum describit: vti etiam Vghellus in Episcopis Veronensibus, qui & censet Episcopum vicesimum octauum floruisse seculo quinto. Ferrarius post annum quingentesimum asserit credi vixisse. In quodam catalogo Italice anno 1602 Veronæ edito habetur Episcopus XVI, [tempus Sedis.] & circa annum quadringentesimum statuitur claruisse. Verius de ætate eius & quam plurimorum Episcoporum dici potest, tempus, quo singuli eam Ecclesiam rexerint, nusquam explanate ac diserte indicatum.

DE S. PROTERIO PATRIARCHA ALEXANDRINO, MARTYRE

ANNO CCCCLVII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Proterius, Patriarcha Alexandrinus, Martyr (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Proterius e Presbytero Episcopus Alexandrinus. Variæ ob eius ordinationem seditiones hæreticorum.

[1] Acerrimus Christianæ religionis propugnator fuit S. Proterius, primo Ecclesiæ Alexandrinæ Presbyter, dein Archipresbyter, postea Episcopus seu Patriarcha. Quæ præclare ab eo in iuuentute acta sunt, latent. Præfuit tunc Ecclesiæ Alexandrinæ S. Cyrillus, anno CCCCXII in locum Theophili patrui XV Octobris vita functi Episcopus ordinatus: [S. Proterius Presbyter Alexandrinus,] a quo in Concilio Ephesino, cum ei vices Sedis Apostolicæ essent delegatæ, fuit Nestoriana hæresis anno CCCCXXXI damnata. Sub hoc Episcopo S. Proterium vna cum religione sacerdotij ac vitæ castitate imbibisse orthodoxam Christianæ fidei doctrinam arbitramur. S. Cyrillo circa annum CCCCXLV defuncto succeßit impius Dioscorus, qui vt S. Proterium in suam factionem pelliceret, [a Dioscoro Archipresbyter constitutus:] ei commendauit Ecclesiam, & Archipresbyterum fecit: vti tradit Liberatus Archidiaconus Cartaginensis in Breuiario de caussa Nestoriana & Eutychiana cap. 14.

[2] Græci in Menæis, & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, ad XXVIII Februarij hæc pauca a S. Proterio Presbytero gesta suggerunt. Beatus hic Presbyter erat Ecclesiæ Alexandrinæ. Cum Alexandrinis ad concilium vocatis Constantinopolim venit, [non fuit in Concilio Constantinopoli anno 448 congregato:] & plurimum pro sanctis Patribus contra impias hæreses decertauit. Erat tunc Constantinopolitanus Episcopus S. Flauianus, cuius Vitam ac martyrij historiam dedimus XVIII Februarij, diximusq; § 2 hæresin Eutychianam ab eo fuisse detectam, & in synodo prouinciali Constantinopoli anno CCCCXLVIII damnatam. Acta huius synodi actioni primæ Concilij Oecumenici Chalcedone habiti inserta sunt, & ipsa tamen in plures actiones distincta: leguntur sub scripsisse Episcopi triginta octo, & Archimandritæ viginti quatuor. Nicephorus tamen lib. 14 hist. Eccl. cap. 47 asserit ad illam synodum prouincialem venisse Episcopos quadraginta, inter quos non fuerunt Episcopi Ægyptij, neq; ipse S. Proterius Presbyter, [num anno 451 interfuerit Chalcedonensi,] qui forsan ad Chalcedonense Concilium anno CCCCLI celebratum venit. Est ea Bithyniæ vrbs, Constantinopoli septem stadiis distans: vt primo potuerit nauigasse Constantinopolim, atque inde Chalcedonem transiuisse cum reliquis Clericis ac laicis Alexandrinis, qui aduersus Dioscorum libellos obtulerunt: inter hos fuerunt Athanasius Presbyter, Theodorus & Ischyrion Diaconi, [cum Clericis Alexādrinis?] & Sophronius, quorum libelli extant seßione 3 eiusdem Concilij: in qua Dioscorus cum tertio euocatus, vt de criminibus sibi obiectis responderet, non adueniret; tandem a sancto & vniuersali Concilio est ab episcopatu depositus, & ab omni Ecclesiastica functione submotus die decimo tertio Octobris. [Dioscoro condēnato] Formula damnationis missæ Dioscoro continetur pag. 535 tomi 8 regiæ editionis Parisiensis: at pag. 536 habetur epistola synodalis de damnatione Dioscori missa Clericis Alexandrinis, qui erant Chalcedone, & his verbis concluditur: Custodite igitur res Ecclesiasticas vniuersas, tamquam qui estis rationem reddituri ei, qui secundum Dei voluntatem & nutum piissimorum & Dei amantissimorum Imperatorum nostrorum Alexandrinæ magnæ ciuitatis Ecclesiæ ordinandus est Episcopus. [alius ordinandus Episcopus fuit,]

[3] Celebrata est dein XVII Octobris. Seßio IV, ad quam Episcopi Ægyptij cum libello fidei, quem Imperatori obtulerunt, ingreßi, iussu Legatorum Apostolicæ Sedis & reliquorum Episcoporum in Eutychetem anathema dixerunt: ne autem epistolæ S. Leonis Papæ, antequam nouus Alexandrinus Episcopus foret electus, subscriberent, obtestati sunt, quod & datum iis a concilio. Nam, vt pag. 593 legitur, magnificentissimi & gloriosissimi Iudices aut amplissimus Senatus dixerunt: Quoniam reuerendissimi Episcopi Ægyptiorum, [antequam Episcopi Ægypti subscriberent epistolæ S. Leonis:] non vt repugnantes Catholicæ fidei, subscribere in præsenti distulerunt epistolæ sanctissimi Archiepiscopi Leonis sed dicentes consuetudinem esse in Ægyptiaca regione, extra sententiam & iussionem Archiepiscopi nihil tale se posse; rationabile nobis & clemens esse apparuit, vt in eodem habitu expectent in regia ciuitate, & dilationem habeant vsque ad ordinationem Archiepiscopi magnæ ciuitatis Alexandriæ. Hinc forsan nonnulli arbitrati sunt S. Proterium in Chalcedonensi synodo Episcopum constitutum fuisse: quod clare indicatur in Historia præuia Concilij Chalcedonensis pag. XI his verbis: Dioscorum, in cuius locum Chalcedonensis synodus Proterium suffecerat, [non fuit S. Proterius Episcopus electus Chalcedone,] eiecit Marcianus Imperator in vrbem Paphlagoniæ, Gangrenam nomine, vbi & animam miserabiliter exhalauit. Idem asseritur in Menæis Græcorum & apud Cytheræum his verbis: Πλεῖστα τοῖς ἁγίοις πατράσιν ἀγονισάμενος κατὰ τῶν δυσσεβῶν αἱρέσεων, Ἐπίσκοπος Ἀλεξανδρείας ὑπὸ τῆς συνόδου προβάλλεται. Cum plurimum pro sanctis Patribus contra impias hæreses decertasset, Episcopus Alexandrinus a synodo designatur. Nicephorus etiam Callistus lib. 15 cap. 8, indicata Dioscori damnatione ac relegatione, addit: θεῖος Προτέριος ψήφῳ τῆς συνόδυο κοινῇ τὴν τῶν Ἀλξανδρέων ἐπισκοπὴν ἐκληροῦτο. S. Proterius communi synodi consensu Alexandrinum episcopatum sortitus est.

[4] Euagrius tamen, quem hi videntur secuti, lib. 2 hist. Eccl. cap. 5 potius electum innuit in synodo Alexandriæ collecta. Verba eius sunt: Ἐπὶ τούτοις Διόσκορος μὲν τῆς Γαγγρηνῶν τῶν Παφλαγονων οἰκεῖν κατακρίνεται. Προτέριος δὲ τὴν ἐπισκοπὴν ψήφῳ κοινῇ τῆς συνόδου τῆς Ἀλέξανδρέων κληροῦται. Post hæc, finito scilicet Concilio, Dioscorus ad Gangrenam vrbem Paphlagoniæ incolendam condemnatur a Marciano Imperatore. [sed Alexādriæ] Proterius autem episcopatum eius communibus suffragiis synodi Alexandriæ habitæ sortitur. Interpres Euagrij Christophorsonus vertit ad episcopatum Alexandriæ gerendum esse delectum: quasi post τῆς Αλεξανδρέων subintelligatur Εκκλησίας, vt is sit sensus: Post hæc Dioscoro Gangra vrbem Paphlagoniæ relegato, Proterius communibus synodi suffragiis Episcopatum Ecclesiæ Alexandrinæ adeptus est. Verum priori explicationi fauere verborum collocatio videri potest. Ordinem rerum gestarum ad annū 2 Marciani ita exponit Theophanes: Tum vero synodus ipso Imperatore Marciano & Senatu præsente aduerfam Dioscoro & Eutychi sententiam pronuntiauit, & eos depositione puniuit. Pronuntiata sententia synodus soluta est. Imperator, Gangras relegato Dioscoro, in synodi laudes erumpens, dixit: Deo omnium nostrum Domino maximas debeo grates, [post dissolutum Cōciliū Chalcedonense:] quod sublata omni dissensione in vnam tandem & eamdem sententiam iuimus. Sanctos demum sexcentos & triginta Patres, postquam benigne & humane suscepisset, singulos cum pace ad proprias Sedes dimisit. In Dioscori vero locum Proterius Alexandriæ Episcopus est ordinatus. Hæc Theophanes, quæ fere eadem in Anastasij historia pag. 42 leguntur.

[5] Incertum autem est, num Ægyptij Episcopi omnes sint Alexandriam remißi. Porro vt seßione 3 Concilij Chalcedonensis pag. 594 legitur, magnificentissimi & gloriosissimi Iudices & amplissimus Senatus dixerunt: Sanctissimi Paschasini, [ac remanētibus 13 Ægypti Episcopis, qui S. Leonis epistolæ non subscripserant,] Legati Sedis Apostolicæ, sit firmum iudicium. Vnde permanentes in proprio habitu reuerendissimi Episcopi Ægyptiorum, aut dent fideiussores, si hoc illis est possibile; aut per sacramentum eis credatur, expectantibus ordinationem futuri Episcopi magnæ ciuitatis Alexandriæ. Vltima verba Græce ita habentur: ἐξωμοσίᾳ καταπηστευθήσονται, ἀναμένοντες τὴν χειροτονίαν τοῦ ἐσομένου Ἐπισκόπου τῆς Ἀλεξανδρέων μεγαλοπόλεως. Agitur hic de XIII Episcopis, qui libello Imperatoribus Valentiniano & Marciano oblato subscripserunt, quorum nomina & Sedes Episcopales habentur pag. 587. Reliquos alioquin Episcopos in Ægyptum reuersos, iisq; præsentibus ordinatum S. Proterium narrat Liberatus cap. 14 his verbis: Expleto ergo magno & venerabili Chalcedonensi Concilio in duodecim secretariis & sedecim actionibus, Dioscorus quidem exulare in Gangrena ciuitate præceptus est. [ab aliis Alexandriā regressis,] Reuersi sunt autem Alexandriam, qui cum eo venerant Episcopi & Clerici, Athanasius Busirios Episcopus, & Nestorius Phlagoneos, & Auxonius Sebennitensis, & Macarius Chabasenensis: qui consederant in Chalcedona & anathematizauerunt Eutychen & eius dogma, cum Dioscori damnatione, epistolæ Papæ Leonis subscribentes, vt cum omnium ciuium voluntate eligerent ordinandum Episcopum, sacris ob hoc litteris præcedentibus ad Theodorum tunc Augustalem. [qui S. Leonis epistolæ subscripserant,] Collecti sunt ergo nobiles ciuitatis, vt eum, qui esset vita & sermone Pontificatu dignus, eligerent. Hoc enim & Imperialibus sanctionibus iubebatur. Cumque super hoc multa dubitatio processisset, volentibus ciuibus neminem penitus ordinare, [post cōmotionem ciuium] ne adulteri viderentur, Dioscoro quippe viuente; nouissime in Proterium vniuersorum sententia declinauit: vtique cui & Dioscorus commendauit Ecclesiam, qui & eum Archipresbyterum fecit. [ordinatus est:] Ordinatus ergo Proterius præsentibus supra memoratis Episcopis, qui in synodo, sicut dictum est, subscripserant, inthronizatur.

[6] Hæc Liberatus, qui cap. 15 ista addit: Inthronizato autem eo, Proterio, diuisio & discessio populi orta est, [magnis dein periculis expositus.] eo quod viueret Dioscorus, & esset in exilio. Multa ergo pericula Proterius passus est, ita vt militari pro custodia indigeret auxilio, plurimo tempore sui Pontificatus, & vsque ad mortem Marciani Imperatoris inimicorum manus valuit euadere. Plura in ea populi commotione facta asserit Euagrius: Proterio, inquit, in Sede illa Episcopali locato, maximus tumultus & plane intolerabilis a populo variis æstuante sententiis cietur. Nā, vti in eiusmodi rebus euenire solet, alij Dioscorum repetere, alij partibus Proterij firme adhærescere cœperunt, adeo vt clades ingens, eaque certe insanabilis, inde nasceretur. Nam Priscus rhetor scribit, Prȩfectum Thebaidos eadem tempestate venisse Alexandriam, vidisseque populum vno consensu contra Magistratus impetum fecisse, iecisseque lapides in militum copias, [occisis militibus ei ad custodiā datis:] quæ seditionem comprimere studebant, atque milites vi coëgisse ad templum, quod olim Serapidis dicebatur, confugere: tum populum concurrisse eo, templum expugnasse, militesque viuos ignis cremasse incendio. De quibus rebus cum certior factus esset Imperator, militum recens ad eam rem lectorum duo millia eo misisse: eosque adeo fecundo vento & prospera vsos esse nauigatione, vt sexto post die Alexandriam appellerent. Deinde cum milites petulanter in vxores & filias Alexandrinorum insultarent, [sed 2000 militum intromissis,] cladem posteriorem sua acerbitate pene obscurasse priorem. Postea populum in circo congregatum orasse Florum, qui & præsidiariorum militum gessit præfecturam, & ciuilem vrbis administrationem tenuit, vt ipsis frumenti congiarium, quod illis ademerat, [ac variis priuilegiis ciuitati ademptis.] quin etiam balnea, spectacula, & alias denique res, quæ eis propter tumultuosam ipsorum seditionem ablata fuerant, reddenda curaret. Florum autem populi impetum, cum coram adesset, sua hortatione cohibuisse, pariterque seditionem ad tempus sedasse. Hæc Euagrius, quem sequitur Nicephorus, asserens Florum pollicitationibus interpositis seditionem sensim dissoluisse.

[7] Coactos etiam Alexandrinos implorasse patrocinium ipsius Proterij, indicat ad annum 3 Marciani Theophanes his verbis: Dioscoro in exilium pulso, & in eius locum Proterio suffecto, qui cum Dioscoro & Eutyche sentiebant, magnum concitauerunt tumultum: minati se frumentarium etiam commeatum interclusuros. [ac fame ciuibus vexatis,] Marcianus eo cognito iussit frumentum Ægyptium, non Alexandriam, sed Pelusium deuehi, & inde in regiam suam vrbem nauibus deportari. Hinc ipsi Alexandrini fame vexati, Proterium, vt pro ipsis Imperatorem deprecaretur, rogarunt: sicque tumultuari destiterunt. [S. Proterius apud Marcianū pro eis intercedit.] Addunt Menæa S. Proterium Archiepiscopum ab Alexandrinis Legatum ad Imperatorem destinatum fuisse: cuius precibus Imperator flexus, iussit frumentum Alexandriam deportari. Hæc ibi. Ceterum Imperator Marcianus, vt penitus seditionem coërceret, misit ad monachos Alexandrinos Ioannem Decurionem, virum maxime pium atque disertum cum epistola, qua eos conatus est ad mansuetudinem reuocare, reddereq; veritatis amplectendæ cupidos atque concordiæ studiosos: insinuans illud inprimis, nihil noui in Concilio Chalcedonensi esse sancitum, sed omnia secundum Nicænæ fidei regulam, & Alexandrinorum Episcoporum, [a quo pro reconciliatione Alexandrinorū missus cum epistola Ioannes Decurio.] Athanasij, Theophili atque Cyrilli sententiam esse decreta. Exemplar huius epistolæ extat Græco-Latine tomo 9 Conciliorum editionis Parisiensis citatæ a pag. 222, & vltima epistolæ pars ex alia versione antiqua repetitur, in qua ista pag. 228 habentur: Hanc igitur & nunc agnoscentes, si qui forsitan estis adhuc falsitate decepti, ad veritatem recurrere festinate, nefandis vosmetipsos & Canonibus contrariis collectionibus abstinentes, ne super hos, quod animas vestras perditis, etiam legali castigatione subdamini… Propterea siquidem & Ioannem videlicet Decurionem eligentes misimus, qui certissime valeat ea quæ de fide sunt explanare: nam & sanctorum Episcoporum vniuersali Catholicorum Concilio interfuit, & vniuersa quæ gesta sunt clare nouit: vt per omne satisfactione suscepta hi, qui (quod non credimus) adhuc dubitant, tandem aliquādo ad veram & immaculatam fidē remeare festinent.

§ II Fidei professio a S. Proterio Romam missa: synodus Alexandriæ habita: dies Paschatis an. CCCCLV præscripta.

[8] Cvm S. Proterius in amplißimo sacerdotio vrbis Alexandrinæ, adeoq; totius Ægypti patriarchatu esset constitutus, [S. Proterius mittit professionem fidei ad S. Leonem Papam:] fidei suæ profeßionem misit S. Leoni Pontifici Romano: quo Catholicam ab eo mereretur communicationem accipere. Meminit huius S. Proterij epistolæ S. Leo scribens ad Iulianum Coënsem Episcopum, suum apud Imperatorem Legatum: estq; epistola eius 68 tomo 7 Conciliorum edita pag. 145, ac quinto Idus Ianuarij, Aëtio & Studio Coss. anno Christi CCCCLIV, scripta, in qua ista leguntur: Fratrem Proterium Alexandrinæ vrbis Episcopum gratulor satisfactionis plenas de fide sua ad nos litteras direxisse, & manifeste, quidnam teneat, indicasse: cui me dignam gratiam pro fidei ipsius sinceritate necesse est præstare, vt honorem in nullo suæ perdat Ecclesiæ, sed Sedis suæ priuilegia paternæ antiquitatis exemplo inxta Canonum illibata iura possideat. Hæc S. Leo Papa. Ceterum exciderunt tum scriptæ S. Proterij, tum S. Leonis ad eum redditæ litteræ: vti etiam quas de eadem fidei profeßione ex more videtur misisse ad alios Patriarchas Orientis, & ad Imperatorem Marcianum.

[9] Non leuis eisdem temporibus exorta est contentio de Paschate anno CCCCLV celebrādo: quod præuidens S. Leo Papa, & schisma quoddam pertimescens, [de Paschate anno 455 celebrando,] mature occurrendum censuit, atque anno CCCCLIII, Opilione Cos. XVI Calendas Iulij binas scripsit litteras, ad Marcianum scilicet Angustum & Eudociam Augustam, eosq; obnixe rogauit, vt Alexandrinos monerent, ne Pascha in VIII Kalendarum Maiarum transferrent. [vrgente S. Leone] Extant eæ Epistolæ tomo 7 Conciliorum a pag. 140. Imo in memorata eiusdem Leonis epistola ad Iulianum Episcopum eiusdem Paschatis meminit, Ac ne, inquit, vel apud nos, vel apud Orientales, nascatur ex hac parte diuersitas; hoc instantius nostro nomine cum Christianissimo Principe agere tua dignetur dilectio: quamuis & ipse clementissimus Princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Ægyptiis delegasse, suis epistolis dignatus sit indicare. Misit & S. Leo Papa Commonitorium de hac re ad S. Proterium, [monitus,] vt ex huius responso constat, quo Pascha celebrandum esse VIII Calendas Maias pluribus ostendit. Edita est S. Proterij epistola a Petauio in Appendice operis de Doctrina temporum pag. 871, & a Bucherio cap. 2 Commentarij in Victorij Canonem Paschalem, cui & S. Leonis epistolas hac de re scriptas coniunxit. Exordium epistolæ S. Proterij est eiusmodi: [illi rescribit,] Domino meo dilectissimo fratri & Consacerdoti Leoni Proterius in Domino salutem. Piissimus & fidelissimus Imperator noster Marcianus litteris ad nos nuper venerabilibus vsus est: quibus asseruit æstimare quosdam, non diligenter adscriptam diem festi Paschalis, quæ per VIII Indictionem futuram, Domino præstante celebranda est. Verumtamen, non velut a se commotus hoc indicauit, sed quia scripta tuæ Sanctitatis acceperit. Et præcipiebat oportere nos caussam diligenter inquirere, adhibita nimis tenuissima scrutatione, quæ multum sollicitudinis ac studij contineret. Quapropter negligendum non fuit, quo minus statim negotium ventilarem: quando ex illo iam tempore, quo Commonitorium tuæ Venerationis accepi, plurimam curam rei huius habuerim, nunc Legales libros inspiciens, nunc antiquorum Doctorum instituta contingens, ex quibus possibile est huiusmodi computum inuestigare solertius. Sumens etiam & Centenalem cursum Paschæ descriptum a beatissimo Patre & Episcopo nostro Theophilo, omnemque decurrens, [& VIII Kalend. Maij celebrandum ostendit:] ita reperi diligenter integreque compositum, vt, quicumque ille sit, auctoritatem scripturæ huius quolibet modo reprehendere ac vituperare non possit. Erat enim inconsequēs, virum ita vigilantem, Deoque carissimum, diuinarum etiam ditatum scientia scripturarum, in negotio tam magno ac necessario, prætermisso diligentiæ labore, potuisse delinquere. Sed forte, sicut tua Sanctitas scribit, mendosi codicis aut scriptoris librarij error est: & propterea nos oporteret diem sanctæ illius festiuitatis transferre, quæ abiit. Celebratur autem ita potius, vt centenarius annorum cursus, eiusdem beatissimi Patris nostri & Episcopi Theophili continet, qui annorum paginis omnino concordat, id est, XXIX mensis Pharmuthi iuxta Ægyptios, qui est VIII Kalendas Maij. Et nos enim & tota Ægyptia regio atque Oriens vniuersus sic ipsum celebraturi sumus Deo præstante. Longißimas dein diei constituti adfert probationes, quibus omißis adiungo conclusionem, quæ est eiusmodi: Cognoscant itaque per tuam Sanctitatem, qui in illis partibus ambigunt, quod legitime per octauam Indictionem Pascha peragimus. Propterea enim scripsi, Patrum & in hoc Ecclesiasticas formulas subsequens, & exinde occasiones rei huius assumens. Sic namque & præcursores nostri, siquando dubietas orta est, prædicere festinabant, vt vbique consonanter ageretur sacra festiuitas. Quod etiam nunc iuxta priscam consuetudinem credimus in Domino prædicari in Ecclesiis, vnam fidem, vnum baptisma, vnam solennitatem sacratissimam Paschalem ab omnibus Christianis vbique celebrari in Christo Iesu Domino nostro, quia in ipso viuimus & mouemur & sumus … Saluta eam, quæ tecum est, fraternitatem: te, quæ nobiscum est, salutat in Domino. Et alia manu: Valere te & nostri meminisse, Domine, precor, dilectissime & desideratissime. Hæc S. Proterius ad S. Leonem Papam.

[10] Nec dubium, quin eadem, aut iis similia perscripserit ad Marcianum Imperatorem, Anatolium Episcopum CP. aliosq; Orientis Episcopos, quibus vt Pascha secundum Theophili calculum VIII Kalendas Maij celebraretur, persuasit: qui illud ipsum S. Leoni Papæ scriptis ea de re litteris indicarunt. Hinc S. Leo pacis studio Orientalium & Imperatoris opinionem amplexus, [quo die in Occidente celebrarij præcipit S. Leo,] per Occidentem Pascha in VIII Kalendas Maias indixit: de qua re extat epistola 94 pag. 233 ad Episcopos Galliæ & Hispaniæ scripta V Kalendas Augusti. P. C. Opilionis, anno CCCCLIV. Misit etiam ad S. Proterium rescriptum, cuius exordium extat apud Bedam libro de Temporum ratione cap. 42 sub finem his verbis: [ac rescribit S. Proterio,] Lætificauerunt me litteræ dilectionis tuæ, quas frater & Coëpiscopus noster Nectarius pio adportauit officio. Oportebat enim, vt ab Alexandrinæ Ecclesiæ Præsule talia scripta ad Sedem Apostolicam mitterentur, quæ ostenderent magisterio beatissimi Petri Apostoli hoc ab initio per B. Marcum eius discipulum didicisse. Ægyptios, quod constat credidisse Romanos. Hæc pro sua modestia S. Leo. At Prosper in Chronico maiore apud Bucherium pag. 89 sugillat opinionem Orientalium & S. Proterij his verbis: Eodem anno Pascha Dominicum celebratum est pertinaci intentione Alexandrini Episcopi: cui omnes Orientales consentiendum putarunt.

[11] Synodum a S. Proterio Alexandriæ collectam fuisse testantur Episcopi Ægyptij & Clerus Alexandrinus in epistola post necem eius ad Leonem Imperatorem mißa, ac post acta Concilij Chalcedonensis num. 22 tomo 9 Conciliorum a pag. 268 relata, [in synodo Alexādriæ habita fidē propugnat,] in qua ista habentur: Chalcedone sanctum & vniuersale Concilium congregatum sub pio sanctæ memoriæ Principe Marciano rectam fidem inuiolatam incontaminatamque seruauit … Quapropter & nostro Ægyptio Concilio necessarie cum Archiepiscopo nostro, sanctæ memoriæ Proterio, indubitanter ei consentiente, & ea sapiente, & vnanimiter cum vniuersis totius orbis Christi Sacerdotibus, & præ omnibus summis sanctis Episcopis, id est Romano Leone, Regiæ Constantinopolis Anatolio, & Antiocheno Basilio, & Iuuenali Hierosolymorum, & omnibus orthodoxis Episcopis, laborantibus nobis secundum sanctum Apostolum pro Euangelicæ fidei firmitate, & in Christo sapientibus cum nostris Ecclesiis & ciuitatibus, & incommutata pace orthodoxi populi apud nos & apud Alexandriam consistente, excepto Timotheo, qui semetipsum ab Ecclesiæ Catholicæ fide disrupit pariter & abscidit; [damnato cum sociis Timotheo Æluro,] mox post sanctum Chalcedonense Concilium, dum tunc dignitate presbyterij fungeretur, cum quatuor aut quinque solis Episcopis & paucis monachis, hæretica Apollinaris & eius similium secta languentibus, propter quam damnati tunc regulariter a sanctæ memoriæ Proterio, & omni Ægyptiaco Concilio, [& in exiliū pulso:] etiam Imperiali nutu, digni exilium sunt experti. [Phil. 1. 27] De Timotheo & Petro Mongo, siue Moggo, tunc Diacono, postea Episcopo Alexandrino, damnatis, ista confirmat Liberatus cap. 15. Timotheus quidam, cognomento Ælurus, & Petrus Moggus Diaconus, qui de ordinatione fuerunt Dioscori, ab Alexaudrina Ecclesia se separauerunt, nolentes communicare Proterio. Quos cum Proterius Episcopus ad ministerium proprium reuocare non posset, vtrosque damnauit. Habita est ea Alexandrina Synodus anno CCCCLVI, cum Basilius Maximo Episcopo Antiocheno defuncto esset substitutus, qui secundum tabulas Nicephori & Theophanis duobus tantum sedit annis, & anno sequente adhuc vixit, cum de nece S. Proterij litteras encyclicas circumquaque Leo Imperator mitteret.

[12] In Menæis Græcorum & apud Maximum Cytheræum colitur XIX Decembris S. Grigentinus, qui forsan aliis cū Menologio Græcorum a Canisio edito est Gregorius Agrigentinus: [Elesbaan Rex Æthiopū non petiit Episcopum a S. Proterio.] in cuius encomio dicitur Rex Æthiopū Elesbaan litteras dedisse ad Proterium Patriarcham Alexandrinum, quibus Episcopum petiuit, eumdemque virum sanctum & perfectum. Super qua petitione Patriarcha stomachatus & indignatus, quod nesciret, vbi talis vir inueniendus esset. Iisdem ergo diebus S. Marcus Pōtifici apparuit, illique virum quæsitum ostendit: qui paullo ante diuino instinctu Alexandriam venerat, & hospitio a quodam exceptus erat. Quem cum ingenti caritate & gaudio excepit, & Episcopum creauit, qui tum signis inclaruerat. Hunc ergo ad Regem cum litteris commendatitiis mittit, reliquaque adiecit, quæ ad Episcopi cultum pertinent. Hæc ibi, in quibus mendose nomen Proterij successoris Dioscori I est substitutum pro Timotheo successore Dioscori II anno III Iustini Imperatoris Episcopo creato, [sed potius a Timotheo tēpore Iustini Imp.] si ea Menæorum relatio fidem mereatur. Iustini certe anno V. Christi ⅠƆXXII ista apud Theophanem leguntur: Hoc etiam anno nefarium facinus aduersus S. Arethā ceterosque vrbis Negræ incolas admissum est, bellumque ab Elisbaa Æthiopum Rege contra Homeritas susceptum, victoriaque demum ab ipsis deportata. Quæ plenius narrantur in Actis martyrij S. Arethæ ac sociorum XXIV Octobris.

§ III Timothei Æluri insidiæ. Sedes Alexandrina occupata. S. Proterij dira cædes.

[13] Interea Marcianus Imperator, cum regnaret anno VII, mortuus est XXIII Ianuarij anno CCCCLVII, cui succeßit magnus Leo, coronatus VII Idus Februarij Indictione X. [Timotheus Ælurus contra S. Proterium nocturnis præstigiis monachos incitat:] Iam tunc Timotheus Ælurus præstigiis & fraudibus vsus, monachorum cellas nocturnus ambulator circumibat, nominatim singulos vocans: cui cum responderet quispiam, referebat ille: Ego sum Angelus, & vt Proterij communione, & ab iis, quæ Chalcedone sunt acta, cuncti abstineant, & subinde Timotheū Ælurum Alexandriæ constituant Episcopum, enunciatum sum missus. Ita Theophanes, sed qui ea, quæ vno anno contigerunt in tres annos dispertit. Eadem leguntur in Historia Anastasij, & Compendio Cedreni, & in Menæis Græcorum & apud Cytheræum, diciturq; Timotheus obseruasse illunem & obscuram noctem. Theodorus Lector lib. 1 Collectan. idem facinus ita narrat: Timotheus Ælurus, antequam occideretur Proterius, nigra veste indutus, in cellis monachorum noctu circumibat & vnumquemque monachum ex nomine vocabat. Cum autem illi auscultarent, vnum se ex ministratoriis spiritibus esse dicebat, ad hoc missum, vt cunctis ediceret, ne cum Proterio communicarent, sed Timotheum Ælurum Episcopum designarent, hoc pacto cunctis sese insinuans. Hæc Theodorus, quibus alia, quæ tum cōtigerunt, ex Euagrio addimus, qui lib. 2 cap. 8 ista asserit: Alexandrini de morte Marciani certiores facti, iracundiam cum maiore furore & æstu contra Proterium renouarunt… Tempore ergo, quo præsidiorum Præfectus Dionysius in superiori Ægypto commorabatur, diligenter obseruato. Timotheum, cognomento Ælurum, qui iam pridem monasticum vitæ genus excoluisset, postea autem in numerum Presbyterorum Alexandrinorum ad scriptus, [deligitus Episcopus] ad episcopatus gradum capessendum suffragiis deligunt, ac simul atque in magnam ecclesiam, quæ nomine Cæsaris nuncupatur, deduxerant, illum suum declarant Episcopum, dum Proterio adhuc suppeditabat vita, Sacerdotisque muneribus fungebatur. Timothei electioni interfuit Eusebius Antistes Pelusij & Petrus ex Iberia oriundus, Maiumæ ciuitatis Episcopus: quas etiam res historicus ille, qui Vitam Petri litteris prodidit, commemorat. Hæc Euagrius, quæ fere eadem tradit Nicephorus lib. 15 cap. 16.

[14] Theodorus Lector ordinationem impiam Timothei paucis attingit: Ælurus, inquit, viuente adhuc Proterio a depositis Episcopis ordinatur, ac confestim turbis ecclesiam ac tumultuationibus implent. Quæ a Theophane ad annum I Imperij Leonis ita narrantur: Hoc anno Alexandriam Camelopardalis, Taurelaphi & alia ferarum monstra sunt illata: simulque cum illis Timotheus, cognomento Ælurus, Alexandrinam Vrbem turbauit. Coëmpta quippe sicariorum manu Sedem Alexandrinam inuasit tyrannice, [inter sicarios ordinatur:] & omni Ecclesiæ gradu deiectus, a duobus pariter Ecclesiastica dignitate extorribus Episcopis ordinatur. Hinc cuncta, quæ Alexandriam vexauerunt, scandala originem habuere. Cunctis enim per vniuersum orbem sacris viris Chalcedonensis Concilij decreta admittentibus, peruersus ille rabie quadam effræni motus, contumelias in illud euomere non verebatur: profanus & Ordinis expers, Episcoporum consecrationes perficiebat, & qui ne Presbyter quidem, alios collato baptismo initiabat. Hæc Theophanes, & ex eo Anastasius & Cedrenus. In Menæis dicuntur monachi ante indicata Aeluri fraude decepti per innocentiam, aduersus Proterium seditionem mouisse. [S. Proterius ne fugiat, a S. Isaia admonetur:] Quare Proterius fugit, sed sanctissimum Prophetam Isaiam sibi occurrentem vidit, qui illum allocutus, Reuertere, inquit, Alexandriam, ego expecto vt recipiam te. Hoc fortasse dixit, vt violentam eius mortem designaret. De qua antequam acturi sumus ex memorata ante epistola 22 Episcoporum Aegyptiorum & Cleri Alexandrini ad Leonem Imperatorem nonnulla damus ab impio Timotheo facta, atque exacte descripta pag. 272 tomi 9 Conciliorum his verbis:

[15] Hunc Timotheum malignus inuenit arma suȩ machinationis aptissima, quem nouimus quidem boni cuiuslibet extorrem, diabolicæ vero mentis solummodo instrumentum opportunum existere. Qui dudum inhians in episcopatum Alexandrinæ maximæ ciuitatis, sicut rei euentus ostendit, appetens, quod eum oportebat effugisse, [Ælurus insurgit cotra Conciliū Chalcedonense] si tamen saperet, bene præponens schema, quod vitate se primitus dolose fingebat, insidiatusque transitum sanctæ memoriæ Principis Marciani, quo migrauit ad Deum, blasphemis vocibus impudenter aduersus eum insurgens, & sanctum & vniuersale Chalcedonense Cōcilium anathematizans inuerecunde, & vulgus populi seditiosorum & vilium congregans, eumque contra sanctas regulas, ecclesiasticam disciplinam & communem rempublicam legesque coarmans, irruit in ecclesiam sanctam Dei, habentem Pastorem atque Doctorem sanctissimum, nostrum tunc Patrem Archiepiscopumque Proterium, [irruit in Sedem S. Proterij,] & collectas solitas celebrantem, & orationes fundentem omnium nostrum Saluatori Christo pro vestræ pietatis imperio & Christianissimo vestro palatio, congregatis in ipsa ciuitate magnificentissimis Iudicibus, & Curia & plebe fideli, omnique Clero simul & monachis. Hoc itaque malo procedente, & vix adhuc facta die, dum in episcopio secundum consuetudinem degeret Deo amabilis Proterius, assumens secum Timotheus iuste condemnatos duos Episcopos & Clericos similiter, qui, sicut diximus, in exilio fuerant habitare damnati; tamquam manus impositionem suscepturus a duobus, nullo penitus orthodoxorum Episcoporum ex diœcesi Ægyptiaca præsente, vt moris est in talibus Alexandrinorum Episcoporum ordinationibus interesse, vt credit, adeptus est pontificatus Sedem, adulterium aperte prȩsumens in Ecclesia proprium sponsum habente, & agentem in ea diuina mysteria, & Sedem propriam regulariter exornantem. Iste optimus odibilem Deo & vndique periculosam differri non sinens actionem, cum rabie quadam * incontemnibili repente semetipsum inthronizauit, legem & ordinem Ecclesiasticum, irrationabilem iram populi permixti esse confidens, & neque regulas Patrum, non legem Imperialem, aut sanctiones Ecclesiasticas, non ordinem, non potestatem Imperialem, non iudicialem seueritatem mente percipiens, [Episcopos & Clericos ordinat:] mox ordinationes effecit Episcoporum simul & Clericorum, Episcopus sine impositione manus existens. Sed neque priorem habens presbyteratus ordinem, baptisma fecit, & omnes operationes, quæ ei nullatenus agere competebant, exercuit.

[16] His ita audacter & nefande per eum quotidie procedentibus, post aliquot dies, dum alibi degeret, magnificus & gloriosissimus Dux Dionysius ciuitati adfuit laboranti, & egit quatenus pestifer Ecclesiæ crudelissimus tyrannus etiam ab ipsa ciuitate recederet. Quo facto Ecclesiæ & ciuitati communem vtilitatem consuluit. Sic ergo decursis paucis diebus, dum commotio & irrationabilis ira pro Timotheo meditaretur ab aliquibus contra sanctæ memoriæ Proterium, [S. Proterius cōfugit ad baptisteriū:] nihil aliud erat quod faceret ille beatæ memoriæ, quam vt locum daret iræ, secundum quod scriptum est, vt ad sacrum baptisterium se conferret, inuasionem fugiens contra suam concurrentium necem. [Rom. 12. 19] In quo scilicet loco & barbaris & cunctis ferocibus hominibus timor fuit, etiam nescientibus loci culturam & exinde gratiam emanantem. Hi vero tamen, qui ab initio intentionem Timothei ad effectum perducere festinabant, neque in illis intemeratis locis eum saluari volentes, [occiditur] neque cultum loci metuentes, nec tempus, cum esset salutaris Paschæ festiuitas, nec ipsum sacerdotium pauescentes, quod est mediatio Dei & hominum, percusserunt inculpabilem virum, eumque crudeliter occiderunt, etiam cum aliis sex: & circumducentes eius vbique cadauer vulneratum, [cū sex aliis,] crudeliterque trahentes per |omnia pene ciuitatis loca, insensibile corpus plagis sine misericordia verberabant, diuidentes membratim eum, & neque interiora more canum gustare parcētes illius viri, quem nuper habere se mediatorem Dei & hominum putauerunt: [conciditur in partes, coburitur:] tradentesque reliquum eius corpus igni, etiam dispergebant eius cineres in ventos, ferocitatem bestiarum omnium transcendentes. Horum siquidem omnium auctor fuit & sapiens (si Deo placet) architectus Timotheus: primo siquidem adulter, postea etiam homicida, pene manibus propriis hoc nefas efficiens, & propterea cōdemnandus, quando agenti, qui iubet malum fieri, in supplicio proximus est. Hactenus illa Episcoporum Aegyptiorum & Cleri Alexandrini ad Leonem Imperatorem epistola de nece S. Proterij, ex qua quæ postea secuta sunt, mox dabimus.

[17] Iidem Episcopi Aegyptij & Clerus Alexandrinus aliam misere epistolam num. 23 relatam, ad Anatolium Patriarcham Constantinopolitanum, ex qua pauca hæc de nece S. Proterij pag. 279 relata adiungo: Extendens Timotheus suam vesaniam, & quasi incrementum suæ superbiæ & concupiscentiæ operatus, considerans quia non possit aliter studium suæ intentionis efficere, nisi ab humanis rebus auferret (quod etiam fecit) eum qui regulariter iure Archiepiscopus & Catholicæ Pastor fuit Ecclesiæ, sanctæ memoriæ Proterium; suadens aliquos, sicut rerum euentus ostendit, homicidas veros contra insurgere, qui eum orantem in baptisterio peremerunt, & per omnem, vt ita dicamus, vrbem trahentes, & velut in pompa eius reliquias deducentes vndique vulneratas & membratim incisas, non renuerunt etiam carnis eius & internorum viscera sancta gustare, ignique tradentes reliquum eius corpus, ventis etiam cinerem dispergebant, omnem bestiarum transcendentes ferocitatem: non senectutem, non canos, non pontificatum, mediatorem Dei & hominum, [senex iam & canus, sub Pascha interēptus:] non tempus erubescentes. Commiserunt enim homicidium tempore sancto Paschæ, quo etiam dæmones salutari passione perterriti conquiescunt. Hæc ibi. Theophanes ἐν τῇ πρωτῇ πασχαλίας ἡμέρᾳ occisum refert hoc modo: Paratas sibi ab Æiuro insidias B. Proterius præsentiens, locum dat iræ, [vel I eius die,] & primo Paschalis celebritatis die ad venerandum baptisterium confugit. At vero præcursor Antichristi, neque sacræ solennitatis diem, neque veneranda loca reueritus, misit qui Præsulem prorsus innoxium, cum sex aliis, qui cum ipso erant, interficerent. Hi corpus Pontificis funibus alligatum extra sancti lauacri septa rapuerunt, & per ciuitatem ignominiose circumductum, inhumane penitus & impie attrectauerunt, & illud demum ignibus absumpserunt, cineribus in aërem dispersis. Hæc Theophanes & ex eo Anastasius, qui prima die Paschæ ea perpetrata scribit: Cedrenus vero interfectum ait τῶ μεγάλῳ σαββάτῳ magno Sabbato At Liberatus cap. 15 Cœnam Domini interpretatur, ista de nece narrans: [vel Sabbato magno,] Captata morte Marciani Imperatoris, collectis turbis hæreticorum, qui Dioscorum sequebantur, ordinato Episcopo Timotheo Æluro, veniunt Alexandriam: & ante triduum Paschæ, quo Cœna Domini celebratur, [vel feria 5 in Cœna Domini.] ab ipsis turbis concluditur in Ecclesia sanctæ memoriæ Proterius, quo se timore contulerat: ibique eadem die in baptisterio occiditur, laniatur, eiicitur, & funus eius incenditur, sparguntur & cineres eius in ventos. Hæc Liberatus.

[18] De genere necis ista singularia tradit Euagrius lib. 2 cap. 8, Tradi in Vita Petri Episcopi Maiumæ ciuitatis, Proterium non a populo, sed a quodam milite trucidatum. Nam cum Dionysius, sceleribus ibi admissis impulsus, maxima cum celeritate Alexandriam veniret, maturaretque incensam seditionis flammam restinguere, quidam ex Alexandrinis, Timothei suasu, Proterium abeuntem confugientemque ad baptisterium, [an viscera transfixa fuerint gladio?] visceribus eius gladio transfixis conficiunt, funeque circumligatum in loco, qui Tetrapylon, id est Quatuor-portæ, dicitur, omnium oculis subiiciunt ad contemplandum, ac cum irrisione ac clamore Proterium occisum prædicant. Postea vero corpus per totam vrbem raptatum, igni cremandum tradunt, atque more belluarum viscera eius degustare neutiquā exhorrescunt. Hæc Euagrius: quæ fere eadem habet Nicephorus, qui gladiis in viscera eius adactis occisum tradit: Græce, Διαχειριζονται τὰ ξίφη σφῶν κατὰ τῶν ἐγκάτων ἐλάσοντες. Euagrij verba sunt: Διαχειριζονται ξίφους κατὰ τῶν σπλάγχνων ὠσθέντος Aliter Græci in Menæis & apud Maximum Cytheræum genus mortis exprimunt: Regressus S. Proterius, inquiunt, & sacrum baptisterium ingressus, acutis ibi arundinibus trucidatur. Græce: Ἐν τῇ θειᾳ κολυμβήτρᾳ εἰσελθὼν ὐπὸ αὐτῶν ἐκεῖσε καλάμοις ὀξέσι κατασφάττεται. [num acutis arundinibus?] Est κολυμβήτρα ipsa piscina, seu lauacrum, qua voce etiam vtuntur Theophanes & Theodorus Lector. De hac cæde Cyrillus monachus in Vita S. Euthymij Abbatis a nobis XX Ianuarij illustrata cap. 16 num. 94 ista tradit: Cum iam tunc Leo pius & Christi amans Marciani successisset Imperio, Timotheus quidam, cognomine Ælurus, totam concutiebat & conturbabat Alexandriam. Deinde autem cum ipsum quoque Patriarcham ciuitatis (o iniquas & impias manus!) in diuini baptismatis piscina interfecisset, Sedem audacter & impudenter inuadit.

[19] Peracta hac tam crudeli laniena nondum satiata fuit Æluri nefanda rabies, sed is nouo furore audaciaque instinctus, perrexit debacchari in reliquos orthodoxæ fidei Episcopos Ægyptios & Clericos Alexandrinos, dum hi e suis Sedibus atque Ecclesiis exturbarentur. Res gesta exponitur in dicta horum Episcoporum & Clericorum ad Leonem Imperatorem epistola, atque ita pag. 272 refertur: [Ælurus res Ecclesiæ deuastat:] Adiecit etiam Ælurus his malis sine timore peiora, dum inique contra regulas operatur. Hactenus agit sacra mysteria, qui neque laicorum communionem habere sanctis Canonibus potest: & gubernat quidem auctoritate sua sanctam Alexandrinorum Ecclesiam, res autem eius, vt visum ei fuerit, male deuastat, & habentes alimenta pauperes ab Ecclesia, eius solatio priuat omnimodis, aliis hæc sceleratissimis impendendo. Et aperte quidem Episcopos condemnatos quatuor aut quinque, [persequitur orthodoxos Episcopos,] contrarios orthodoxæ fidei, sicut diximus, existentes, alios quidem secum habet, alios vero per ciuitates mittit, vt in eis Episcopos orthodoxos persequantur: sed & alios ordinare non cessat. Eos autem, qui regulariter consistunt, velut communicatores sancti & vniuersalis Cōcilij & sanctæ memoriæ Proterij, anathematizauit: & sic expulit omnem sanctissimum vrbis Alexandrinæ Clerum, [& Clericos:] communicantem similiter generali Concilio & sanctæ memoriæ Proterio Archiepiscopo: sed etiam Clericos, qui in nostris ecclesiis & a nobis sunt ordinati, omnes velut hæreticos anathematizando vere monstrauit. [anathematizat S. Proterium aliosq;:] Orthodoxos vero senes & sanctæ memoriæ Theophilum Alexandrinorum ciuitatis Episcopum, & sanctæ memoriæ Cyrillum, & beatæ memoriæ Proterium, omnes antiquitus ordinatos, &, vt diximus, anathematizauit, & a sacerdotio cuncto prohibuit. Addidit autem ist is malis etiam hoc, quod ex venerabilibus diptychis abstulit quidem sanctæ memoriæ Proterij vocabulum, posuit vero suum nomen & Dioscori ab vniuerso Concilio condemnati, [nomē e diptychis eradit:] cuius nec ordinationes suscepit. Sic vndique velut ebrius esse varia calliditate conuincitur, & per singulas ciuitates & venerabilia monasteria præcipit, vt nullus cōmunionem suscipiat, [ab eo ordinatos ab dicat:] aut ab Episcopis aut Clericis, qui communicatores sunt aut fuerunt sancti & vniuersalis Chalcedonensis Concilij & memoriæ venerandæ Proterij, nec putet Clericos qui a nobis sunt ordinati, sed pro illis iubet alios introduci, tam quos ipse ordinat, quam quos alios facere iubet. Hæc aliaq; Episcopi Ægyptij & Clerici Alexandrini ad Leonē Imperatorem, a quo petunt hæc nota fieri sanctissimo Romanæ ciuitatis Archiepiscopo, nec non & Antiocheno & Hierosolymitano, & Thessalonicensium vrbis Episcopo & Ephesino aliisque, vt renuntient ei, quid in tantis malefactis sanctorum Patrum regulis sit decretum. Petunt etiam nouum creari Alexandrimorum Episcopum, [anathematizat Romanum Pontificem & Patriarchas:] cum Timotheus cum suis instanter impudenterque deroget & anathematizet summos Archiepiscopos, id est, Romanum Leonem & Constantinopolitanum Anatolium & Basilium Antiochenum cunctumque Chalcedonense Concilium omnesque totius orbis Episcopos, & vbique orthodoxos Clericos simul & laicos. Denique petunt reditus aliaq; bona Ecclesiæ Alexandrinæ custodiri, ac subscribunt Episcopi quatuordecim, aliiq; Presbyteri & Clerici.

[20] In litteris ad Anatolium Episcopum Constantinopolitanum, quarum & meminerunt in præcedenti ad Imperatorem epistola, eadem ferme recensent pauculis hisce additis, quæ pag. 280 continentur: Nolumus recordari, quemadmodum conatus est in sanctissimas Ægyptiacæ diœcesis Ecclesias, in quibus Dei amantissimi & orthodoxi Episcopi constituti sunt, hæreticos Episcopos destinare, & in venerabilibus monasteriis Clericos: & quemadmodum concutiat Virginum monasteria, [sanctimoniales conturbat:] conturbans eas, & terrorem eis suæ tyrannidis imponens: vel ad quantam vesaniam insiliuit, ita vt etiam Pontificales sedes, in quibus resedit sanctæ memoriæ Proterius, postquam fregit eas, igni contraderet: [sedem Pōtificalem S. Proterij comburit.] aqua marina venerabilia sanctaque altaria in sanctis ecclesiis, vbi ædificata sunt atque dicata, diluerit: ne audientes in incredulitatem forte ducantur, aut certe rectæ fidei inimici lætentur: a quo multa valde præsumpta sunt, quæ narrari sermone nō possunt … Cum post mortem sanctæ memoriæ Archiepiscopi nostri Proterij tantam rabiem contra eum & vesaniam demonstrauerit, vt etiam Pontificalem sedem, in qua ille sedit, igne cremaret, & de venerabili diptycho eius nomen auferret, & qui ab eo ordinati, Ecclesiasticum & sacerdotale ministerium celebrare prohiberet, [persequitur eius propinquos.] eiusque generis proximos valde persequeretur; substantiam quoque eius, quam a parentibus habuerat, deuastaret; quomodo manifestus non est, quia cædem contra eū ipse commisit, rebus ipsis voluntatem Timothei valde pandentibus, & quemadmodum esse vesanus apparuit contra memoriam illius, qui beate defunctus est? Hæc illi Episcopi cum Clericis, ad Anatolium, a quo petunt, vt eadem dignetur indicare sanctissimo Ecclesiæ Romanæ Pontifici Leoni, nec non & Antiocheno, & Hierosolymitano, atque Thessalonicensi & Ephesino, aliisque Episcopis quibus visum fuerit.

[Annotatum]

* forsan incōprehensibili

§ IV Homicidæ puniti. S. Proterij innocentia laudata: memoria fastis sacris inscripta.

[21] Qvid egerit Anatolius indicat in epistola ad Leonem Imperatorem, in qua pag. 288 ista inculcat: In his quæ sunt prȩsumpta in Alexandrinorum Ecclesia, non quieui, [Æluri scelera ab Anatolio CP. indicantur S. Leoni Papæ & aliis Episcopis:] sed sequens vestræ Christianæ tranquillitatis intentionem, volentem & sanctorum Patrum regulas non sperni, & ciuilia iura seruari, quod me facere congruebat, scilicet Sedem gubernantem huius regiæ ciuitatis, egi: & hæc manifesta vestræ pietati fient per ea, quæ scripsi tam Romano sanctissimo & venerando Leoni Pontifici, quam omnibus vnicuiusque diœcesis Metropolitanis Episcopis, apud quos ingemui petulantiam contra sanctorum Patrum regulas perpetratam & facta scelesta Timothei. Quibus enarratis ita perorat: Nunc igitur, famosissime & fidelissime noster Princeps, insertæ tibi iustitiæ congruit sancire … vt per vestræ pietatis imperium hæc secundum legum seueritatem effectui contradantur, [petit vindictā ab Imperatore:] ad vindictam cōtemptarum Ecclesiæ sanctionum, & innoxij sanguinis, hoc est, sanctæ memoriæ Proterij orthodoxi Alexandrinæ ciuitatis Episcopi.

[22] Quatenus ea scelera a Leone Imperatore hoc ipso primo eius anno vindicata sint, ad annum 2 eius Imperij ita commemorat Theophanes: Hoc anno Leo Imperator de iniusta Proterij cæde, & iniqua Æluri promotione, certior factus, misit Cæsarium, & linguis mutilatis relegauit eos, [puniuntur rei cædis S. Proterij:] qui Proterij cædi communicauerant. In profanum vero Ælurum non animaduertit, iudicium de eo ad Episcopos pertinere pronuntians. Et anno 3 Imperij, Hoc anno, inquit, ad singulos omnium prouinciarum Episcopos litteras dedit Imperator, vt propriam ipsi renuntiarent sententiam: num Chalcedonensis Concilij decretis acquiescerent, & de Æluri promotione quid sentirent. Sancto insuper Simeoni Stylitæ, [expetitur de Timotheo Æluro sentētia Episcoporū,] & Bardæ monacho, tum Iacobo miraculorum patratori scripsit; quasi Deo omnium rerum Domino rationem reddituros, vt de controuersis rebus iudicium facerent, cunctos obtestatus. Illi vna voce communique sensus coactam Chalcedone synodum sanctam esse firmant: & expositis ab ea definitionibus mentem submittere profitentur: parique sententia, ceu perpetratæ cædis reum, & hæreticum Timotheum damnant. Hæc Theophanes, eumq; secuti Anastasius & Cedrenus: quibus consentanea ante scripta erant a Liberato c. 15, & Euagrio li. 2 c. 9 ac multis post seculis a Nicephoro li. 15 c. 18 & 19, vbi epistolam eam non solum Episcopis, sed illustribus & sanctitate vitæ præclaris monachis asserit scriptam, & tres etiam nominat, [& SS. Simeonis Stylitæ, Baradati & Iacobi Nisibenij] S. Simeonem Stylitam, cuius Vitam dedimus V Ianuarij, S. Baradatum, quem Theophanes Bardam appellat, de quo egimus XII Februarij, & S. Iacobum Nisibenum, iuniorem scilicet, & anachoretam, quem Græci celebrant XXVI Nouembris. Exemplar epistolæ Leonis Imperatoris extat tomo 9 Concil. num. 21 pag. 265, ad Anatolium Episcopum Constantinopolitanum, eaque relata enumerantur Episcopi Metropolitani quinquaginta nouem cum tribus iam nominatis monachis, quibus eadem missa fuit. Rescripserunt autem Episcopi, inquit Liberatus, Chalcedonensem synodum vsque ad sanguinem vindicandam, eo quod non alteram fidem teneret, [cōdemnatur Timotheus,] quam synodus Nicæna constituit. Timotheum vero non solum inter Episcopos non haberi, sed etiam Christiana appellatione priuari. Et has epistolas vel relationes Episcoporum omnium, in vno codicis corpore vocari Encyclicas.

[23] Extant hæ tertia parte Concilij Chalcedonensis seu tomo 9 Conciliorum excusæ: ex quibus aliqua de innocenti cæde S. Proterij testimonia proferimus. Ex his primum sit quatuor Episcoporum prouinciæ Europæ in Thracia, quorum epistola est XXVII, & hæc pag. 291 continent: Quia Timothei immissione, sanctæ memoriæ Proterius orthodoxus sanctusque Pater & Alexandrinorum Episcopus in sacratissimi baptisterij loco peremptus est, membratimque concisus, & locis omnibus circumtractus, & posthæc igni contraditus, aliaque passus, quæ propter sceleris exaggerationem terretur lingua proferre; sanctissimum quidem Proterium in ordine & choro sanctorum Martyrum ponimus, [S. Proterius Martyr habetur & inuocatur:] & eius intercessionibus misericordem & propitium Deum nobis fieri postulamus; Timotheum vero, qui talia perpetrauit in beatæ memoriæ Proterio, qui fuit Episcopus, cuiusque consilio atque tractatu factum est scelus huiusmodi, quod etiam humanos auditus propter excellentiam crudelitatis obturat, tamquam tyrannum & sanguinarium, & propter immensam sui crudelitatem antiquos tyrannos, [Timotheus tyrannus habetur,] qui semetipsos aduersus triumphatores Martyres armauerunt, transcendentem, quique Episcopatum arripuit; alienum a sacerdotio & episcopatus dignitate & extraneum esse decernimus. Valentinus Episcopus Philippolitanus ac Primas prouinciæ Thraciæ epistola 29 inter alia pag. 295 ista iudicat: Timotheum, qui totius malitiæ culmen excedit, & inhumanitatis culmen transcendit, homicidam, Patrisque necatorem, qui Episcopo superstite Ecclesiam eius adulterauit, & sponsum eius occidit, & tyrannico modo & impudenter semetipsum in Sedem eius imposuit, non oportere neque inter viuos examinari, palam est: numquam dignitate pontificatus indui, & in sancto altari stare, [indignus Pōtificatu,] & Diuinitati ministrare credendus est. Sex Moesiæ secundæ Episcopi epist. 32 ista pag. 299 pronuntiant: Timotheum, qui per odium atque crimen scelestissime contra Proterium reuerendissimum virum, Alexandriæ ciuitatis Episcopum, operatus est, & a condemnatis viris sibimet per obreptionem indigne episcopatus nomen imposuit, in ordine Sacerdotum nec numerari, sed sub anathemate & inter Simoniacos reputandum esse decernimus. [Simoniacus,] Episcopi nouem Syriæ primæ epist. 33 pag. 302 decernunt Timotheum ob delicta & præsumptiones, quas nefande commisit, reipublicæ legibus & earum Præsidibus secundum rationem iudicio competenti subdi debere. At septem Syriæ secundæ Episcopi epist. 34 pag. 305 eumdem auctorem homicidij & adulterij operarium, a cuncta sacerdotij dignitate alienum dicunt. Ita octo Osroënæ prouinciæ Episcopi epist. 35 ingemiscunt Timotheum Sedem in Alexandrina ciuitate Sacerdotibus diuinitus condonatam tenuisse, & nutricem suam Pontificali sanguine compleuisse. A duodecim Episcopis Phœniciæ secundæ epist. 38 pag. 313 dicitur Timotheus non Sacerdos factus, [Ecclesiæ adulter.] sed Ecclesiæ adulter, qui eam quam Saluator proprio sanguine liberauit, Pontificali sanguine voluit adipisci, & factus est non Pastor ouium Christi, sed importabilis lupus, non Pater, sed parricida; non sponsus, [parricida,] sed thalami violator. Eadem de caußa septemdecim Episcopi prouinciæ Isauriæ epist. 39 pag. 319, nullum ei per Canones sanctorum Patrum veniȩ sermonem relinqui iudicant: & viginti duo Lyciæ Episcopi in Synodo Myrensi epist. 44 pag. 338 ita perorant ad Imperatorem: Expellite, secundum quod scriptum est, de concilio pestilentiam, & virum sanguinum auferte de medio, & Consacerdotes, qui persecutionem iniuste passi sunt, [expellēdus] tamquam pij vestro more protegite, Ecclesiis proprios sponsos redonate, & monasteria congregate, & sudores sanctæ memoriæ Athanasij & Theophili & Cyrilli, qui orthodoxæ fidei principes extiterunt, nequaquam inutiles esse permittite: & Proterium sanctæ memoriæ, qui mediator fuit Dei & hominum, magna voce clamitantem, [ob sanguinē S. Proterij clamātem in cælum,] clementer audite. Celare enim eius sanguinem, sicut Zachariæ, terra non patitur, ne iterum celans secunda vice maledicatur.

[24] Omittimus ab aliis Episcopis constituta, ne eadem aliis solum verbis, aut etiam eadem formula repetantur. Solum quæ a Summo Pontifice S. Leone acta sunt indicamus. Acceptis is litteris Anatolij de nece S. Proterij, & Sedis Alexandrinæ per Timotheum Ælurum occupatione, mox Leoni Imperatori scripsit epistolam, quæ inter eius epistolas num. 73 tomo 7 Concil. pag. 154 habetur hoc exordio: [& teste S. Leone Papa,] Officiis, quæ ad gratulationem Imperij vestri pertinent, persolutis, etiam hanc paginam necessariæ supplicationis adieci: qua Catholicæ fidei diuinitus præparatum fauoris vestri posco præsidium. Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata, fratris & Coëpiscopi mei Anatolij relatione cognoui, vt omnis Christiana religio sentiat se impeti & violari, [violatani omnem Ecclesiam:] nisi vniuersali fidei vestra deuotione prospiciatur, & memoratæ Ecclesiæ, quæ antea Catholicis fuit clara Doctoribus, reddatur Christiana libertas, vt cessantibus hæreticorum impugnationibus, Euangelica doctrina, quæ illic ante Dioscorum viguit, vnita cum totius Ecclesiæ pace reparetur. Ac tandem concludit his verbis: Sanctæ primitus Alexandrinæ Ecclesiæ pacis reparationi consulite, & per Catholicos Sacerdotes talem prouideri iubete Pontificem, in quo & in actuum probitate, & in fidei perfectione nihil possit reprehensibile reperiri, vt omnibus rite compositis eadem vbique seruetur prædicatio veritatis. Data V Idus Iunij Constantino & Rufo V.V.CC. Coss. id est anno CCCCLVII. [cēsetur alio electo Episcopo] Acceptis iterum ab Anatolio litteris aliam Kalendis Septembris scripsit Leoni Imperatori epistolam, qua illi gratulatur, quod profiteatur ad totius mundi pacem Chalcedonensis Synodi se esse custodem, [refrænāda hæresis:] atque adhortatur vt imperiali potestate improbitas hȩretica ac pertinax insidiosa contentio frænetur. Misit interea Leo Imperator suam ad S. Leonem Pontificem epistolam cum litteris Episcoporum Ægyptiorum, aliis orthodoxorum, aliis hæreticorum, quibus respondit S. Leo Papa epistola admodum erudita, Imperatorem hortatus ad hæreticorum rabiem comprimendam, & Alexandrinæ Ecclesiæ reformationem. Extat ea 3 parte Concilij Chalcedonensis num. 25 pag. 284 tomi 9 Conciliorum, data Kalendis Decembris eiusdem anni CCCCLVII hoc exordio: Litteras Clementiæ tuæ plenas virtute fidei & lumine veritatis veneranter accepi. dein acriter impios parricidas perstringit, ac postea, Nonne perspicuum est, inquit, quibus pietas vestra succurrere, & quibus debeat obuiare, ne Alexandrina Ecclesia, quæ semper fuit domus orationis, spelunca nunc sit latronum? Manifestum quippe est per crudelissimam immanissimamque vesaniam omne illic cælestium sacramentorum lumen extinctum. Intercepta est sacrificij oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, & parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. Nec vllo modo ambigi potest, [& cædes S. Proterij, probatissimi Sacerdotis, deploratur:] quid de his decernendum sit, qui post nefanda sacrilegia, post sanguinem probatissimi Sacerdotis effusum, & concremati corporis cinerem in contumeliā aëris cȩlique dispersum, audent sibi ius peruasæ dignitatis expetere, & Apostolicæ doctrinæ inuiolabilem fidem ad Concilia prouocare. Magnum ergo vobis est, vt diademati vestro de manu Domini etiam fidei addatur corona, & de hostibus Ecclesiæ triumphetis.

[25] Mortuo anno CCCCLVIII Anatolio Episcopo Constantinopolitano, succeßit Gennadius, qui, teste Theophane, omne studium apud Imperatorem adhibuit, vt quæ nefarie patrata, [iussu Leonis Imperatoris pellitur Ælurus,] condigne subiicerentur vltioni: aduersæ licet parti oppositus faueret Aspar Arianus. Porro pientissimus Imperator Ælurum relegauit Gangram, quo Dioscorus eius Magister fuerat deportatus. Is vero conuenticula celebrare, & turbas illic mouere denuo cœpit: quorum certior factus Imperator, hominem in Chersonem relegauit. Alius autem Timotheus, cognomento Leucus, qui & Salophaciolus, vir de rebus fidei recte sentiens, [eligitur Episcopus Timotheus Leucus,] & ob morum probitatem omnibus carus, in prioris locum Episcopus Alexandriæ ordinatus est. Hæc Theophanes, eademq; referunt Anastasius & Cedrenus, Consentiunt item Græci in Menæis & apud Cytheræum. Eadem fere tradunt Euagrius lib. 2 cap. 11 & Liberatus cap. 16, qui ista addit: Hic Timotheus Catholicorum Episcopus, vixit quidem sine seditione quiete in Alexandrina Ecclesia omni tempore Leonis & Zenonis, donec Basiliscus arriperet tyrannidem … Tunc Basilisco reddente episcopatum Timotheo Æluro & hæreticis Sedibus suis restitutis, [restitutus Ælurus] fugit Timotheus Catholicus in Canopi castellum, & in monasterio latuit… Postquam Imperator Zenon est reuersus ad Imperium, Timotheus Ælurus… ab humana vita hausto veneno solutus est. [hausto veneno perit:] Post cuius obitum ordinauerunt sibi hæretici Episcopum Petrum cognomento Moggum,.. Et cognoscens Zenon Imperator calliditatem hæreticorum scripsit Anthemio Augustali, [succedit Petrus Mongus: redit Timomotheus Leucus,] vt Petrum quidem sacerdotio priuaret, Timotheum vero in Episcopatum reduceret… qui anno Episcopatus sui vicesimo tertio mense sexto obiit sine molestia. Ordinatur autem a communicatoribus eius Episcopis & Clericis & monachis, qui eius nouerant fidem & gubernationem, Ioannes ex œconomo, [tum Ioannes Tabennesiota,] cognomento Talaia, qui aliis Tabennesiota dictus: quo pulso aut vltro, ne ei vis inferretur, vrbe exeunte, iterum Petrum Moggum, seu Mongum, intrusum fuisse diximus XXV Februarij ad Vitam S. Felicis III Papæ pag. 504 & seqq. Hic autem Mongus, vt scribit Euagrius lib. 3 cap. 13 accepto Henotico Zenonis, eos qui stabant a parte Proterij recepit, [iterū Mongus, ficte asseclas fidei S. Proterij admittit:] & concione apud populum in ecclesia habita epistolam Zenonis de concordia legit. Scilicet, vt idem Euagrius tradit cap. 17, homo fraudulentus, versutus, & tempori seruiens, minime in vna perstitit sententia, sed modo consilium Chalcedonense anathemate damnauit, modo palinodiam cecinit, ipsumque concilium omnibus suffragiis approbauit.

[26] Verum perspecta eius fallacia orthodoxos ad S. Felicem confugisse diximus in huius Vita, [pax reddita an. 519.] ac tandem concessam Orientalibus communionem ab S. Hormisda Papa sub Iustino Imperatore anno ⅠƆXIX, quando e diptychis erasa sunt nomina Dioscori, Timothei Æluri, Petri Mongi & aliorum. Verum recruduit Alexandrinorum studium erga improbißimos & nequißimos hæreticos, Dioscorum & Timotheum Ælurum, quos posteri (vti videre est in Kalendariis Ægyptiis seu Coptitarum apud Seldenum) religioso etiam Sanctorum cultu venerati sunt, illum tertio die mensis Thoth, id est, XXXI Augusti, Ælurum VII Musre, siue XXXI Iulij, quo die hic obiisse dicitur in Historia Patriarcharum Alexandrinorum ab Abrahamo Ecchellensi cum Chronico Orientali typis regiis edita, [iterū turbata.] si tamen lucem mereatur ea Historia ab impio etiam hæretico consarcinata, expunctis ex albo Patriarcharum orthodoxis Episcopis, qui Dioscoro non adhæserunt: quales fuerunt S. Proterius, Timotheus Leucus, Ioannes Talaia, seu Tabennesiota, Gaianus, Paulus. Zoilus, Apollinaris, Ioannes, Eulogius, Theodorus, S. Ioānes Eleemosynarius, Georgius, Cyrus, Petrus, quos omnes enumerant S. Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus, Theophanes aliique orthodoxi scriptores.

[27] Græci in Menæis & apud Maximum Cytheræum celebrant festum S. Proterij XXVIII Februarij, his verbis: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Προτερίου Ἀρχιεπισκόπου Ἀλεξανδρείας. [Colitur S. Proterius a Græcis 28 Februarij,] Eodem die memoria sancti & sacrati Martyris Proterij Archiepiscopi Alexandrini. Adiunctum eius encomium iam per partes recitatum. Adduntur in Menæis hi versus:

Προτέριος σπάττεται τοῖς καλάμοις,
Ὀξυγραφος κάλαμ κατὰ ὤν πλάνης.
Εἴκαδι ὀγδοάτῃ σφάξαν καλάμοις Προτέριον.

Proterius trucidatur calamis, siue arundinibus,
Acute scribens calamus factus contra imposturam.
Vicesima octaua occiderunt calamis Proterium

Aut potius circa Pascha occisum, vt supra probatum est, XXVIII Februarij colunt Græci, quo forsan die nomen diptychis restitutum est. In diptycho namq; piæ memoriæ transitum ad cælos habentium Episcoporum vocabula continentur, quæ tempore sanctorum mysteriorum secundum sanctas regulas releguntur: vti his verbis suam consuetudinem attestantur Episcopi Ægyptij & Clerus Alexandrinus in ante memorata epistola ad Anatolium Patriarcham Constantinopolitanum.

[28] Baronius relata ad annum 457 nece S. Proterij, ista num. 28 addit: Sed licet irrumpat audacia, furatque temeritas, atque debacchetur soluta licentia, grassetur insuper infrænis perfricta fronte procacia, occidat, trahat, discerpat, comburat, & tenues cineres spargat in ventum, atque ne eius nomen memoretur amplius, abradat e diptychis; longe tamen securior quibusuis æreis tabulis Proterij nomen liber vitæ habet descriptum in cælis, & in terris non vna tantum, sed omnes totius orbis Ecclesiæ indelebilibus notis perpetuæ memoriæ commendatum solenniter acceperunt, [imo teste Baronio in omnibus Ecclesiis te-] annis singulis magno præconio repetendum: quem sciunt sacerdotali corona decorum, martyrij splendentem purpura, partem in cælis cum sanctis Apostolis accepisse. Hæc Baronius, a quo miramur huius sanctißimi Martyris nomen in tabulas Martyrologij Romani non fuisse relatum, imo neque venisse in censum aliorum Fastorum Latinorum.

DE S. ROMANO ABBATE IVRENSIS MONASTERII IN BVRGVNDIA,

CIRCA AN. CCCCLX.

Commentarius præuius.

Romanus, Abbas Iurensis, Condadiscone in Burgundia (S.)

Avctore G. H.

§ I Tria monasteria a S. Romano & S. Lupicino fratre extructa: illius memoria in fastis sacris: Vita scripta.

[1] Primam Galliæ antiquæ notitiam magis exactam habemus ex C. Iulij Cæsaris de bello Gallico Commentariis: ex quorum libro 1 discimus sedes Sequanorum, & apud eos montem altißimum Iuram fuisse appellatum, [Apud Sequanos in mōte Iura,] interq; eum & Rhodanum flumen Heluetiis in Gallias irrumpere conantibus iter fuisse angustum & difficile, quod facile poterat impediri. Nomen monti late extento hactenus manet: in cuius illa parte, qua hoc tempore a Breßia & Beugesia separatur Burgundiæ Comitatus, solitariam vitam auspicatus est S. Romanus: ante quem, inquit auctor huius Vitæ num. 2, nullus omnino monachorum intra Galliā Sequanorum, [primus solitarie vixit S. Romanus,] religionis obtentu, aut solitariam aut cōsortialis obseruantiæ sectatus est vitam. Primus S. Romano acceßit socius S. Lupicinus illius germanus: ij pluribus sibi adiunctis monachis, facti sunt duorum e se extructorum cœnobiorum Abbates: [& cum S. Lupicino fratre 3 monasteria extruxit sepultus in Balnensi sanctimonalium, Lupicinus in Lauconnensi,] priori Condadiscone, Condadiscense, Condadescense, Condatiscense, nomen fuit, Abbas S. Romanus: alterum, quod moderabatur S. Lupicinus, Lauconnum fuit nuncupatum. Tertium additum Virginum cœnobium, quibus horum fratrum præposita est soror, inter rupes & cauernas, quod ideo Balmam dictum auctor Vitæ num. 19 asserit: in quo & S. Romanum sepultum fuisse, eiq; basilicam erectam, idem num. 9 tradit: & in Vita S. Lupicini sub finem de vtriusque sepultura hæc idem Auctor refert: Inspiratione pietatis ingenitæ, in ipso Lauconnensi monasterio paternum S. Lupicini corpusculum filioli condiderunt: vt quia iam germanus ipsius S. Romanus orationis locum illustrabat ad Balmam, Sanctus quoque Eugendus Condatescensem illustraturus quandoque erat interius, [in Condadiscensi S. Eugendus,] hic interim S. Lupicinus Lauconnense monasterium virtutibus instrueret, imbueret exemplis, ornaret patrociniis, orationibus iugiter adiuuaret.

[2] Colitur S. Lupicinus XXI Martij, at S. Eugendus Kalendis Ianuarij, ad quas eius Vitam ab eodem Auctore exaratam dedimus, quæ post Præfationem ita incipit: Sanctus igitur famulus Christi Eugendus, sicut beatorum Patrum Romani & Lupicini in religione discipulus, [illorum discipulus] ita etiam natalibus ac prouincia extitit indigena… quem puerum de cœno paternæ domus a Romano ac Lupicino Patribus educendum didicit reuelatione eius pater, [S. Romano a patre oblatus:] tum in presbyterij dignitate Sacerdos, a quo litterarum instructus elementis, S. Romano oblatus est Patri: & postea ab eo, quem beatissimus Romanus, vel Lupicinus, Condatescensi cœnobio signauerant successorem, creatus est coadiutor Abbatis: [ab eodē & S. Lupicino apparentibus monitus, Abbas factus,] quo migrante, postquam B. Romanus, in visione cum Lupicino fratre apparens ei lumbos cingulo constrinxerat, constitutus est Abbas, ac tandem sancte mortuus. In postrema autem ægritudine monachos lacrymantes hac visione consolatus est: Domini mei Abbates, inquit, Romanus ac Lupicinus, propriis humeris feretrum ante hunc lectulum exhibentes, [& excitatus in vltimo morbo:] me quoque deosculatum atque compositum eleuantes, deferendum immiserunt gestatorio. Cumque eleuatum in oratorium introferrent, concurrentibus vobis in ostio, violenter excussus, in hoc sum a vobis lectulo reportatus. Et ideo rogo, si quid seni, si quid vero paternæ pietati præstatis, ne me isthic retinere diutius, sed tandem transire permittatis ad Patres. Hæc ibi.

[3] Sepulto in Condatescensi ecclesia S. Eugendo, ab hoc Abbate cœptum postea nominari monasterium S. Eugendi: ad quod relicto Archiepiscopatu Vesontionensi deuenit S. Claudius, ac monachus ibidem, dein Abbas vixit, [ab eoq; monasterium Condatescense dictū S. Eugendi:] mortuus demum VI Iulij: ad quem diem in antiquis Lectionibus MSS. Ecclesiæ Æduensis dicitur S. Claudius ciuium turmas fugiens, ad Iurense S. Agendi cœnobium, locum videlicet horroris & vastæ solitudinis, Domino ducente, se transtulisse. Quæ in Breuiario Bisuntino, [administratum deinde a S. Claudio Abbate,] iussu Ferdinandi a Rya Archiepiscopi anno 1590 edito, sic efferuntur: Clam se subduxit ab vrbe, & in monasterium contulit Diui Eugendi Iurensis, locum horroris & vastæ solitudinis, vt illic Deo cum monachis solum cælum spectantibus, & ipse vitæ contemplatiuæ amator die noctuque inseruiret. In eiusdem S. Claudij Vita a Ioan. Iac. Chiffletio par. 2 Vesontionis edita pag. 144 ista leguntur: Ciuitatem suam cum dignitate reliquit, & in monasterio S. Eugendi, quod est iuxta fines dictæ diœcesis Vesuntionensis, omni Clero & populo dictæ ciuitatis renitente, ac lacrymis ipsum reuocante, ab Angelo, vt ferunt, monachis prænuntiatus, deuenit: ibique habitum vitamque monachalem aripuit. De tempore quo S. Claudius ad S. Eugendi monasterium venit, nonnulla diximus lib. 4 Diatribæ nostræ de III Dagobertis Regibus cap. 1, exactius daturi chronologiam VI Iunij. Quid de hoc monasterio sentiret, scripsit S. Bernardus epistola 291 ad Eugenium Papam, cum illud esset variis iniuriis oppressum: Sancti, inquit, Eugendi nobile monasterium, olim diuitiis & religione famosum, [laudatum a S. Bernardo:] si vera sunt quæ dicuntur, prope interitum est … Lator præsentium monachus præfati monasterij & Archegaudus Prior, homo nobis ab antiquo pro sua honestate & religione dilectus, poterunt vobis intimare, quæ plenius norunt … Ego liberaui animam meam, sed non sufficit, nisi & monasterium liberetur. In manibus vestris mors & vita illius. Hæc S. Bernardus. Monasterij decus omne non tantum postea rediit, [nunc S. Claudij appellatur.] sed plurimum auctum est, ob illustria miracula, quæ ibidem interceßione S. Claudij, cuius corpus adhuc integrum adseruari dicitur, deinceps patrata sunt: vnde & monasterium, eiq; adiunctum oppidum, & mons Iura vicinus, a S. Claudio suam habent hoc tempore nomenclationem.

[4] Hæc de locis, in quibus B. Romanus vitam egit, sancte mortuus, ac miraculis clarus, antiquis fastis sacris inscriptus est, & paßim adscribitur territorio Lugdunensi, [sitū in diœcesi Lugdunensi.] quod monasterium etiamnum sit in diœcesi Archiepiscopatus Lugdunensis, licet minus absit a metropoli Sequanorum Vesontione, imo satis propinquum vrbi Episcopali Geneuensi. In MS. antiquo Martyrol. Centulensi, seu S. Richarij, ista habentur: In territorio Lugdunensi S. Romani Abbatis. Antiquo Martyrologio, quod in bibliotheca Reginæ Sueciæ adseruatur, [S. Romanus inscriptus fastis sacris 28 Februarij.] his verbis inscriptus: Natalis S. Romani Iurensis Abbatis, qui primus illic eremiticam vitam duxit. Similia leguntur in MSS. S. Maximini & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Ast Vsuardus in Codicibus MSS. optimæ & sincerißimæ fidei, Ado, Bellinus, Notkerus, & cum plurimis MSS. Martyrologium Romanum: In territorio Lugdunensi, locis Iurensibus depositio B. Romani Abbatis, qui primus illic vitam monasticam duxit, & multis virtutibus ac miraculis clarus, plurimorum postea extitit Pater monachorum. In multis codicibus pro locis Iurensibus, primis litteris transpositis legitur locis Virensibus & frequentius, Virentibus: vti etiam Bedæ excuso Martyrologio, quod ex MSS. monasteriorum Richenbergensis & Subensis corrigendum. De loco sepulturæ in Martyrologiis Bedæ, Adonis, & variis MSS. itemq; excusis Coloniæ & Lubecæ anno 1490, hæc adduntur: Venerabile corpus eius situm est in finibus Vesontionum. Magnum in Martyrologio Saussaij Gallicano texitur ex Actis elogium. Quæ aliis in Martyrologiis de monachatu Benedictino dicuntur, infra attingentur.

[5] Vitas SS. Romani, Lupicini, & Eugendi, vti iam insinuauimus, scripsit tribus opusculis idem auctor, qui in præfatione ait, [Vitæ SS. Romani, Lupicini & Eugendi ab eodem scriptæ,] se triniferum relatorem apponere Vitam trium Abbatum Iurensium. & sub finem Vitæ S. Romani ait exacto hoc primo opusculo ad S. Lupicinum secundi opusculi tendere orationem. ac paullo ante pro tertio Libello, seu Vita beatissimi Augendi reseruasse quæ ad regulam seu constituta spectant, vti ibidem ex Vita S. Eugendi monemus. Fuit autem scriptor monachus Condadiscensis, & S. Eugendi discipulus, [monacho Cōdadiscēsi, discipulo S. Eugendi:] eiq; admodum familiaris, vti asserit in eius Vita num. 5: Mihi tamen crebro secretissime testabatur Eugendus. num. 25, Cum æger de nocturna quiete a nobis percunctaretur. &, Cum trepidi sileremus. Tum num. 26 Verba inter lamenta nostra absoluit &c. In Vita S. Lupicini, narrat quæ se testabatur Eugendus in pueritia vidisse. & quæ, vt inquit, longuæuos forsitan meminisse non ambigo. Infra autem in Vita S. Romani num. 14 quæ memini, inquit, beatissimum Dominumque meum Augendum referre solitum. ac dein alia narrat, qua per sanctissimum virum Palladium, S. Romani tam in cœnobio, quam in itinere comitem, innotuerunt. Vita autem hæc S. Romani vti & S. Lupicini hactenus inedita, e veteribus MSS. eruta est a Petro Francisco Chiffletio Societatis Iesu Theologo, [hic primū ex MS. eiusdem monasterij datur Vita S. Romani:] ac cum Vita S. Eugendi nobis transmissa. Vitæ S. Romani meminit Ioannes Iacobus Chiffletius illius frater lib. 2 Vesontionis Sequanorum metropolis in S. Celidonio Episcopo, ac peruetustum codicem monasterij Iurensis, ex quo horum Acta descripta sunt, appellat. Sunt ea ab auctore inscripta Ioanni & Armentario fratribus Agauni monasterij: quale autem illud eo tempore fuerit, inquisiuimus XI Februarij ad Vitam S. Seuerini Abbatis Agaunensis, qui floruit circa annum quingentesimum, mortuus anno ⅠƆVI. Consule § 1 Commentarij præuij pag. 544. & seqq.

[6] Addimus Vitæ epitomen de SS. Lupicino & Romano Abbatibus conscriptam a S. Gregorio Turonensi Episcopo, [Vitæ epitome a Gregorio Turon. edita: ab aliis descripta.] a qua librum de Vita Patrum auspicatur. Inter Vitas Sanctorum a Surio editas extat eadem ad XXVIII Februarij: & paßim ab aliis in collectionibus Vitarum Sanctorum descripta, vti & nuper ab Simone Martinio in Floribus solitudinis sanctorum Patrum Occidentis: cui tunc prior Vita adhuc incognita erat.

§ II Romanus, Lupicinus, Eugendus floruerunt seculo V, non VI. Alius ab hoc S. Romanus, qui ministrauit S. Benedicto.

[7] Ætas SS. Romani, Lupicini & Eugendi, imo & auctoris, a quo illorum Acta diximus olim fuisse exarata, facile statui posset, nisi posterorum calculus in errorem abduxisset illustriores scriptores, quorum auctoritate arbitrantur alij suas firmari posse opiniones. Ac primo, qui XXII Martij celebratur etiam in Martyrologio Romano Romanus Abbas, [Qui S. Benedicto ministrauit Romanus,] qui S. Benedicto ministrauit in specu, inde in Gallias proficiscens, ædificato monasterio, relictisque multis sanctitatis alumnis, quieuit in pace; traditur in variis Martyrologiis ab S. Romano, de quo hoc die agimus, [perperam statuitur Abbas Iurensis, qui hoc die colitur,] alius non esse. Ita Vsuardi verbis supra editis ista in MS. Aquicinctino adduntur: Hic etiam S. Benedicto in initio conuersionis suæ adiutor & cooperator extitit. At MSS. Bruxellense, Albergense aliaq; Martyrologia Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum aucta, item Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excusa, hæc adiiciunt: Hic B. Benedicto creditur habitum monachicum tradidisse, eique ad sonum tintinnabuli victus necessaria ministrasse: quod sub rupe, in quantum licuit, factum scribitur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij. Verum hic integro seculo iunior, monasteriolum in loco, qui dicitur Fons rogi construxit, atque a morte ibidem sepultus est. [cum fuerit integro seculo iunior:] Cuius corpus postea ad vrbem Autißiodorum delatum, atque in ecclesia S. Amatoris depositum est. Saccedente tempore monachi cœnobij S. Germani Autißiodorensis illud sibi obtinuerunt sub Heribaldo Episcopo: dumq; componuntur ossa, Presbyter loci de Bono-horto sublegit testam capitis eiusdem Sancti. Ansegisus autem Senonensis, cognito quod testa capitis in sua asseruaretur diœcesi, eam a dicto Presbytero impetrauit, atque in suam detulit vrbem. Nec hac parte corporis contentus, totum obtinuit ab Hugone Abbate S. Germani per Abbonem Niuernensem Episcopum, & collocauit in monasterio, quod Vallilias, seu Vallis-lilij appellatur. Deinde sub Normannis exusto monasterio, corpus inter vrbem Senonensem deportatum: alioq; tandem reædificato ad muros Senonicos monasterio, rursum illuc transportatur. Quæ constant omnia ex Actis Vitæ & Trāslationis corporis huius S. Romani a Gisleberto antiquo monacho descriptis, & a Ioanne a Bosco in bibliotheca Floriacensi editis; quæ ad XXII Martij latius illustrabimus.

[8] Alij & maxime scriptores Benedictini Acta horum duorum Abbatum satis distinguunt, sed arrepta inde aberrandi occasione vtrumque suo ordini adscribunt, & eo hūc sere tempore, [neq: S. Romanus Abbas Iurensis fuit Benedictinus:] quo alter Romanus viuebat, volunt floruisse. Wion certe asserit S. Romanum, de quo agimus, floruisse circa annum Domini ⅠƆLXIV, ac Martyrologio monastico Benedictino inscripsit XXVIII Februarij, elogio ex Beda & Adone desumpto. Wionem secuti sunt Menardus, Dorganius & Bucelinus, qui longo eum encomio ex Gregorio Turonensi decerpto exornat, ac claruisse anno Chr. ⅠƆLXX statuit. Auxerunt alij errorem, [neq; vixit sub Chilperico Rege Francorū,] dum SS. Romanum & Lupicinum sub Chilperico Rege Francorum vixisse asserunt. Ita Felicius in suo Martyrologio, vtrumq; ad hunc diem memorans: sed vel maxime Cardinalis Baronius tomo 7 Annal. ad an. 579 num. 29, dum pietatem ceterasq; virtutes Chilperici extollit, ob quas per necem Sigeberti fratris ex obsidione ad maiorem regni splendorem euectum laudat, mox num. 30 addit. Vt autem tot tantaque a Deo obtinere meruerit Chilpericus, S. Lupicini insignis sanctitatis viri preces intercessisse videntur: De eo enim in Vita ipsius ista habet Gregorius Turonensis, infra num. 10 relata: Lupicinus iam senex factus, accessit ad Chilpericum Regem, qui tunc Burgundiæ præerat. Audierat enim eum habitare apud vrbem Ianubam, id est Geneuam. Narrato dein Lupicini ad Regem accessu, & huius ergæ illum munificentia, ista addit: Hucusque Gregorius. Sic igitur seminans Rex illa carnalia, messuit iugi prouentu spiritualia, nempe preces assiduas tantorum monachorum: ex quibus etiam ditatus est rerum temporalium copia, nouo auctus regno, qui iam prope casurus erat e suo. Hæc Baronius pro suo affectu erga Chilpericum, [qui Geneuæ non habitauit, neque Rex Burgundiæ fuit:] cuius pietatem antiqui haudquaquam laudant. Non abnuerim, fuisse magnificum Chilperici in monachos Iurenses beneficium, dignumq; quod Deus rerum temporalium copia, ac diuinis etiam charismatis muneraretur. Verum qui potuit Chilpericus Chlotharij 1 filius, Rex Sueßionum, illud beneficium conferre, qui numquam Burgundiæ præfuit, neque apud Ianubam, seu Geneuam, regni sedem habuit, imo neque hanc vrbem aut vlla vicina loca possedit, cum procul inde regnum Sueßionense dißitum fuerit? Rex tunc Burgundiæ, in qua erant & Geneua & monasteria Iurensia, erat S. Guntramnus dicti Chilperici frater, qui ambo Chlothario 1 patri anno ⅠƆLXI mortuo successerunt: occisus deinde Chilpericus anno ⅠƆLXXXIV: Guntramnus vero obiit anno ⅠƆXCIII. Verum Baronio vniuersæ Ecclesiasticæ historiæ opus prope immensum molienti, in singulis per otium examinandis hærere non licuit: alioquin sine magno labore inuenisset Chilpericum huiusce tam laudatæ in monachos beneficentiæ auctorem non fuisse Chilpericum filium Chlotharij Regis Francorum; sed ex antiquioribus Regibus Burgundiæ, quorum regnum, fugato Godomaro Rege, obtinuit Chlotharius Paulino Iuniore Cos. Indict. XII anno ⅠƆXXXV, primo cum fratribus, dein illis mortuis solus: cui in diuisione succeßisse Gunthramnum iam diximus. Noua correctione non indiget Benedictus Gononus, dum in Vitis Patrum Occidentis ad Vitam SS. Romani & Lupicini ex eodem Turonensi editam, annotat vixisse temporibus Childerici Regis Francorum circa annum ⅠƆLXI, [non etiam agitur de Childerico Rege Francorum.] quo cœpit regnare Chilpericus, quem voluit scribere. Gazæus quoque in horum Actis Gallice editis Childericum appellat, & annum ⅠƆLXV adiungit. Alias Childericus Rex Francorum pater Chlodoue I, cum hisce Sanctis vixit, sed non habuit Burgundiam aut vllas vicinas ditiones: quæ tunc propriis Regibus erant subiectæ.

[9] His ergo reiectis, ex ipsis Actis ita ætatem SS. Romani ac Lupicini ordinamus. [S. Romanus sub finem seculi 4 natus:] Nati videntur circa annum CCCC, aut aliquot annis citius, maxime S. Romanus, qui altero senior erat, ac primus anno ætatis XXXV cœpit in silua Iurensi vitam solitariam sectari: ad quem post plures annos acceßit S. Lupicinus: adiuncti dein alij socij, & domicilia constructa sunt: quod eorum exemplo alibi a nonnullis factitatum. Audita postea vt num. 6 dicitur, eorum fama, S. Hilarius Arclatensis Episcopus fecit S. Romanum haud longe a Vesontionensi vrbe occurrere, [a S. Hilario Episc. Arelatensi Presbyter ordinatus an. 444:] ac Presbyterum ordinauit. Tempus indicatur fuisse, quando antedictus Hilarius venerabilem Celedonium Vesontionensis metropolis Patriarcham a Sede Episcopali, nulla existente caussa, deiecerat. Concilium incerti loci vocat Sirmondus tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 79. Habitum id est anno CCCCXLIV, in quo cum Celidonius damnatus foret, Romam, vt est in Vita S. Hilarij V Maij, ad S. Leonem Papam se contulit, eodemq; mox aspera hyeme profectus est Hilarius, vt de Celidonij caußa responderet: sed suggestione Leoni oblata, moræ impatiens, exitum iudicij non expectauit. Ob quod, inquit auctor Vitæ S. Romani nu. 6, in audientiam beatissimi Papæ Leonis Romæ male gessisse conuictus, restituto quoque in Episcopatu Celedonio, Apostolica auctoritate ob vsurpationem inlicitam regulariter est increpatus, scripta a S. Leone epistola ad Episcopos prouinciæ Viennensis, mißa cum Nouella Valentiniani III Imperatoris ad Aëtium, data Romȩ VIII Idus Iunias, Valentiniano Augusto VI Consule, siue anno CCCCXLV. In eadem Nouella reprehenditur factum S. Hilarij. En certus character anni CCCCXLIV, quo S. Romanus Presbyter ordinatus est, e visceribus historiæ erutus, & infallibilibus palis affixus. [mortuus ante annū 460:] Quot dein annos vixerit S. Romanus, non exprimitur: plures, forsan duodecim aut sedecim, rebus postea actis aßignandi videntur, atque obitus eius ad annum CCCCLX aut proxime præcedentes referendus.

[10] Quo tempore adolescebat S. Romanus, Burgundiones, qui ante in Germania Transrhenana variis locis habitarant, [Burgūdiones habitāt in Galliis iuxta Rhenū ab an. 413:] partem Galliæ, Rheno coniunctam, tenuere, vti his verbis tradunt Prosper & eum secutus Caßiodorus in Chronico, Lucio V. C. Cos. Annus is est CCCCXIII. At Theodosio XV & Valentiniano IV Coss. (is annus est CCCCXXXV) Gundicarium Burgundionum Regem intra Gallias habitantem Aëtius bello obtinuit, pacemque ei supplicanti dedit, vti idem Prosper tradit: qui in alio Chronico a Pithæo edito, anno ante obitum Theodosij Iunioris VII, Christi CCCCXLIV, quo S. Romanum Presbyterum ordinatum diximus, [partem Sabaudiæ obtinent an. 444:] asserit Sapaudiam Burgundionum reliquiis datam cum indigenis diuidendam. Ibi deinceps constiterunt, finibusq; paullatim per vicina prolatis, in prima Lugdunensi, Maxima Sequanorum, Viennensi, Alpibus Graiis & Penninis & Prouincia cis Druentiam potiti sunt, vti illa docte obseruat Sirmondus ante Concilia Galliæ. Nulla Burgundionum mentio est in antiquis Actis S. Romani, [an post mortem S. Romani prouinciam Sequanorū acceperint?] & forsan necdum prouinciam Sequanorum & ditiones vicinas occuparant: quod Abbate dein vtriusque monasterij S. Lupicino factum videtur, quando is pauperes oppressos coram viro illustri Galliæ Patricio Hilperico, sub quo ditionis regiæ ius publicum tempore illo redactum est, nixus est defensare. Et dein contra nefarium oppressorem audacter manum ad memoratum Hilpericum, virum singularis ingenij & præcipuæ bonitatis extendit. [Chilpericus Patricius Galliæ,] At tanto est memoratus Patricius veritatis audacia delectatus, vt hoc adstantibus aulicis, ita Diuino iudicio accidisse, exemplis multis ac multa disputatione firmaret. Mox vero vigoris regij sententia promulgata, liberos restituit libertati, & Christi famulum, oblatis ob necessitatem Fratrum vel loci muneribus, honorifice fecit ad cœnobium repedare. Hæc auctor coæuus in Vita S. Lupicini. Munera huic oblata recensentur infra a Turonensi nu. 10. At quo hæc tempore contigerint, indicatur altera immediate subiuncta narratione hoc exordio: Vir illustris Agrippinus, [Rex Burgūdionum habitus, Geneuæ habitauit] sagacitate præditus singulari, atque ob dignitatem militiæ secularis, Comes Galliæ a Principe constitutus, per Ægidium tum Magistrum militum callida malitiosaque apud Imperatorem arte fuerat obfuscatus … Si ergo, inquit, mi Domine ac Maior Ægidi, nihil est quod illic metuam accusatus, obsecro vt mihi sanctus Dei seruus Lupicinus, qui ad præsens est, ex hoc vice nobilitatis tuæ fideiussor accedat. Contigisse hanc duorum illustrium virorum contentionem circa annum 11 Seueri Augusti, Christi CCCCLXIII, [anno 463:] indicat Idatius in Chronico his verbis: Agrippinus Gallus & Comes & ciuis, Ægidio Comiti viro insigni inimicus, vt Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Theuderico. Profectus tum Romam ad Seuerum Augustum est, & se ab imposito facinore purgauit. Fuerat iam ante sub Maioriano Imperatore Ægidius ex Romanis Magister militum in Galliis datus, vt Gregorius Turon. lib. 2 histor. Franc. cap. 11 tradit: qui addit cap. 12 Childerico Rege Francorum ob luxuriam & stupra eiecto, Ægidium vnanimiter a Francis in Regem adscitum ad octauum vsque annum regnasse: & tum a Francis Childericum receptum, ex Basina Thoringiæ Regis vxore Chlodoueum genuisse, qui patri anno CCCCLXXIX mortuo succeßit, ac Siagrium dicti Ægidij filium anno CCCCLXXXIV debellauit. [S. Chlotildis pater autpatruus patris,] Haud longo post hoc bellum tempore duxit Chlodoueus vxorem S. Chlotildem, orthodoxa religione ac Christianis moribus imbutam, filiam Chilperici Regis Burgundionum, iam ante gladio fratris sui Gundebadi occisi. Fuerunt hi filij Gunderici, cui item traditur frater fuisse, nomine Chilpericus: quem Sirmondus arbitratur Geneuæ regnasse, & S. Lupicino alimenta præbuisse.

[11] S. Lupicinus, cum eum longæua tempora, senecta quoque, atque inæqualitas gemino labore pulsarent … migrauit ad Christum, [Ætas SS. Lupicini & Eugēdi,] cum præfecisset primitus Condadiscensi, seniori vtique cœnobio, Patrem, tum quoque imminente morte Lauconnensi monasterio designasset Abbatem: quæ sub finem Vitæ illius narrantur. Priori Patri apud Condadiscenses datus dein Coadiutor S. Eugendus, atque illo mortuo creatus Abbas: qui vltra sexagenariam ætatem traditur sex mensibus vixisse, olim S. Romano puer a patre suo oblatus: vt annum quingentesimum Christi videatur attigisse aut etiam superasse. Post cuius obitum, quidam eius discipulus horum trium Sanctorum Vitas scripsit, citatis testimoniis seniorum, qui adhuc supererant, [ac scriptoris Vitæ eorū.] atque olim sub SS. Romano & Lupicino vitam istic monasticam egerant.

§ III Cuius S. Romani reliquiæ adseruentur apud Orichios in Lusitania, & in Hirnisgensi monasterio in Hispania.

[12] Noua nuper exorta controuersia est apud Hispanos & Lusitanos, qui S. Romanum, de quo hic agimus, e Gallia in Lusitaniam migrasse contendunt, ibiq; extructis aliquot monasteriis, miraculis clarum obiisse. [In Lusitania sunt S. Romani alicuius reliquiæ:] Vasconcellus noster in regni Lusitaniæ descriptione insigniora Sanctorum delubra per totam Lusitaniam dispersa proponit, & num. 15 pag. 554 ista habet: Apud Orichios D. Romanus in parua ædicula colitur, vbi illius corpus occultatur, caput in oppido Panojos monstratur. Huc confertissima peregrinorum frequentia se confert, vt diuinitus ad pristinam restituantur valetudinem. Hæc ille de cultu & reliquiis S. Romani, non indicata a illius vlla conditione aut dignitate: Martyr fuerit, an Confessor, Abbas an Episcopus; illic an alibi diem extremum obierit, ante an post Maurorum dominatum, omnia in obscuro relinquit. Quæsitus ergo celebris aliquis Romanus, qui quocumque modo, (siue assentione aliarum nationū, siue ingratiis) pertrahi in Lusitaniam posset: & repertus S. Romanus Abbas Iurensis, a Wione relatus ad annum ⅠƆLXV, a Baronio ad ⅠƆLXXIX. Inscriptus is Chronico, quod, ne vlla deesset auctoritas, M. Maximo Cæsaraugustano olim Episcopo attributum est: in eo ipse Maximus adducitur de se scribere ad annum ⅠƆLXVI, [atque ideo confictum est S. Romanum e Sequanis ad Lusitanos migrasse, mortuum an. 566,] quod vixerit multos dies in æde S. Mariæ de Columna a B. Iacobo Zebedæi filio sub regula S. Benedicti: propeque fuisse monasterium monachorum Benedictinorum constitutum. Ac dein ad eumdem annum ista adduntur ab eo, quasi monastica omnia calleret, scripta: S. Romanus Abbas, S. Lupicini frater, natione Gallus, veniens ad Hispanias aliqua monasteria condidit, moriturque in agro Aurichiensi in Lusitania, oppidoque Pannoniis. Eius corpus in pretio habetur ac honoratur. Hæc ibi. Oppidum Pannoniis, a Vasconcello dicitur Panojos, a Cardoso in Hagiologio Lusitano Pannoyas, in diœcesi Eborensi, & campo, siue agro, Orichiensi. Maximus dein ad an. 569 S. Romano aßignat discipulum his verbis: [Magistrū S. Fructuosi Abbatis Benedictini:] S. Fructuosus Benedictinus Abbasfloret Constantinæ in agro Braccarensi, S. Romani, de quo supra, discipulus.

[13] Hugo Menardus in proœmio ad Concordiam Regularum S. Benedicti Anianæ Abbatis, cuius Vitam dedimus XII Februarij, de S. Fructuoso & Episcopo Bracarensi, & altero hoc Abbate agit, & de eius Magistro S. Romano inquirit, cum hac de Chronico Maximi pag. 63 censura: Sed, ne quid dissimulem, hoc Chronicon, vt inter legendum animaduerti, multa continet absurda, & S. Maximo prorsus indigna. [quod merito reprehēdit Menardus,] Est enim multis erroribus maculatum a quodam Nebvlone, qui passim huic Chronico multa inepta adiecit pro sua libidine, vt sunt illa, quæ hic de S. Romano citata sunt. Numquam enim hic S. Romanus frater S. Lupicini in Hispaniam venit, neque ibi mortuus est: sed in Gallia, & in eadem regione sepultus est a fratre Lupicino in monticulo supra monasterium Condatiscense in locis Iurensibus sub Chilperico Burgundionum Rege, vt videre est apud S. Gregorium Turonensem in Vitis Patrum. Hæc Menardus, qui vnum, quod maximi ponderis est, silet, scilicet S. Romanum S. Lupicini fratrem, integro seculo ante S. Benedictum floruisse: cuius tamen Ordini, dum in suo Martyrologio Benedictino eum refert, videtur adscripsisse. Plura ex Vita S. Romani, quam Menardus non viderat, [approbante Tamaio de Salazar,] opponi possunt. Menardi placitum, inquit Tamaius Salazar, circa nonnulla, quæ in edito Chronico continentur, lubens amplector, & præcipue in clausula Lvpicini frater, quæ procul dubio merum glossema est. Ac postea censet verba illa expungenda, quæ procul dubio a manu beati Episcopi Cæsaraugustani conuincuntur aliena. Quod alij, & ij viri admodum litterati, de toto Chronico censent. At Cardosus, vir alioquin accuratus, [aliis quibusdā refragātibus.] huic Maximi Chronico nimium fisus, S. Romanum ex Gallia in Lusitaniam deduxit, longo elogio e Gregorio Turonensi ei concinnato, & antiqua Martyrologia optaret aliter ordinari, vt pro his verbis: In territorio Lugdunensi locis Iurensibus, legeretur, In agro Ourichiensi in Lusitania. Quod etiam ad Maximi Chronicon annotat Rudericus Carus.

[14] Poterat hic agi sub particulari titulo de S. Romano, cuius corpus apud Orichios occultari, [An reliquiæ sint alicuius Abbatis,] & caput in oppido Panojo monstrari diximus ex Vasconcellio. Ita enim Tamaius de Salazar: Lusitaniæ in Orichiensi agro depositio S. Romani Abbatis, qui in vita peractis innumerabilium virtutum operibus, sic regionis circulos signis mirabilibus oppleuit, vt eius deueniente glorioso transitu, multiplicatis facinoribus supremam demonstrasset sanctitudinem: ex quo eius sacra eleuata pignora, & celebri epigraphe subsignata, adhuc venerationibus plebium exhibentur, & honore debito reconduntur. In Notationibus præter auctoritatem Chronici Maximi iam reiectam, adfert solum verba Vasconcellij, additque eadem tradi a Bernardo Brito, Ludouico ab Angelis & Auctore Theatri triumphalis: [num eremitæ qui an. 714 floruerit?] e quibus extundi de eius Vita nil potest. Nulla huius Romani mentio fit in Martyrologio Lusitano Conimbricæ an. 1591 excuso. Thomas de Herrera tomo 2 Alphabeti Augustiniani pag. 329 hactenus relatum Romanum, cuius apud Orichios reliquiæ sunt, vult eremitam esse, qui floruerit anno ⅠƆCCXIV sub Roderico Rege, atque in eam rem citat Auctorem Theatri Triumphalis & Ludouicum de Angelis in Viridario Lusitano: quibus merito plus tribuendum videatur, quam citato Maximi Chronico.

[15] Citatus iam Tamaius de Salazar ad XXVIII Februarij edidit Acta S. Romani Abbatis Iurensis in Gallia, cuius Reliquias in cœnobio Hirnisgensi Hispaniæ seruari asserit. [Monasterium Hirnisgense in Hispania dicatum S. Romano: an Abbati Iurensi?] Ipsa autem Acta ex Turonensi relata it a concludit. Euolauit ad Superos pridie Kalendas Martij anno Domini DLXV vel circiter. Postmodum vero alio seculo Rex Cinda-Suinthus Gothorum in Hispania & Gallia Narbonensi, extructo Hornisgensi cœnobio, vbi cum vxore Reciberga tumulatus quiescit, alia sacra pignora S. Romani Abbatis, S. Lupicini fratris, e Galliis transferre curauit, quæ cum aliis aliorum Sanctorum in ara maiori occlusa honorifice coluntur, & propter sancti Abbatis translata lipsana cœnobium S. Romano dicauit circa annum DCXLVIII. Ambrosius Morales lib. 12 Chronici generalis Hispaniæ cap. 28 agit de fundatione huius monasterij, ad fluuiolum Hornisgam, qui mox in Durium labitur, extructi, inter ciuitates Torum (ab antiquis Sabarim dictam volunt) & Torresillam. Asserit dein in altera capella supra aram quadrangularem esse lapidem marmoreum: in quo hæc inscriptio legatur: [an potius monacho, cuius ibidē aliquæ reliquiæ sunt,] Hic sunt Reliquiæ numero Sanctorum, S. Romani monachi, S. Martini Episcopi, S. Marinæ Virginis, S. Petri Apostoli, S. Ioannis Baptistæ, & aliorum numero Sanctorum. Antonius Yepez tomo 11 Chronici Benedictini an. 646 cap. 4 ex hac inscriptione infert S. Romanum, cui illud monasterium Benedictinum fuit dicatum, monachum fuisse ordinis S. Benedicti: at mox, communi pluribus errore duos hactenus relatos Abbates profert, Iurensem, de quo hoc die agimus, & Fontis-Rogi conditorem, qui ante S. Benedicto ministrarat, & alterutrius Reliquias aliquas in altari posit as arbitratur. Idem censet Moralez citatis MSS. Lectionibus eiusdem monasterij, in quibus dicuntur pignora S. Romani ex Galliis aduecta. Salazar asserit in illis Lectionibus aliqua apocrypha esse, aliqua vera. Ceterum cum neuter Romanus vixerit in Gallia Narbonensi, nec dicantur in inscriptione reliquiæ S. Romani Abbatis, sed monachi; quidni in ipsis Hispaniis aliquis huius nominis Sanctus, [qui Hispanus fuerit?] inter tot illustres vitæ sanctimonia Benedictinos extitisse credatur, cuius accipere Rex reliquias, & in monasterio a se condito reponere potuerit? [an illic reliquiæ S. Romani Martyris?] Addit præterea Yepez, difficilem lectu scripturam inscriptionis esse, & fuisse qui se præsente submurmurarent Romanum Martyrem, non monachum, legi debere.

VITA
auctore monacho Cōdatescensi coæuo,
ex MS. codice eiusdem cœnobij
eruta a Petro Francisco Chiffletio S. I.

Romanus, Abbas Iurensis, Condadiscone in Burgundia (S.)

BHL Number: 7309

Avctore coævo, ex MSS.

PRÆFATIO AVCTORIS

[1] Sacer ille Euangelicus arcanusque amicus, dum pietatem suam mystice mortalibus edocet non negandam, intempesta nocte supplici panes Trinitatis, si pertinax pulsauerit, astruit non negari. [Luc. 11. 5] Hoc magnum, secretumque arcanum, ruptis obstinationis vinculis, pietatis patitur aditu reserari. Quod licet ineffabili, diuinoque, vt diximus, præemineat sacramento, habet tamē in a murca remunerationis quæstum, etiam dum simpliciter seruatur in littera. Vnde vos, o piissimi fratres Ioannes atque Armentari, [Præfatio hæc 3 Vitarum] vehementius amicum gemino pulsantes affectu, si oris cordisque mei claustra reserare distulero, insignitum pertinacis auaritiæ notis, [ad Agaunenses duos scripta.] nec cibum mecum Apostolica traditione pronunciatis posse vos sumere. Igitur ineruditi cordis verecundiam rumpens, trium vobis Abbatum Iurensium Vitam, id est, sanctorum Patrum Romani, Lupicini, Augendi, pro supradictis panibus, trinifer relator apponam. Siquidem theoretica illa conuersatio vitaque vestra, qua prior prifcum secutus Ioannem, supra vrnam b S. Mauritij, id est, legionis Thebæorum Martyrum caput, velut ille eximius Apostolus atque Symmystes supra salutiferi pectus recumbit Auctoris; Alter vero in modum natatilis arcæ; dum illic in cœnobio, etiam claustro peculiaris cellæ contentus, mundi turbines impactus irridet: vterque tamen absque alimonia spirituali nequit omnimodis inuiolabiter exerceri. Quamuis ergo c Agaunus vester Gallico priscoque sermone, tam primitus per naturam quam nunc quoque per Ecclesiam veridica præfiguratione Petri d Petra esse dignoscitur: agnoscat tamen caritas vestra, & inter pineas abiegnasque Iurensium syluas, ipsam quondam a Psalmographo in campis syluæ mystica significatione repertam, quæ nunc inibi a sanctis Fratribus, sublato iam præfigurationis ænigmate, pedissequa stabilitate calcatur. Et quamquam non decoloret virtutum amplitudinem sermonis angustia, tamen caritatis vestræ suffragari mihi suffragia posco: vt, si laus vitaque digna venerabilium Abbatum nequit forsitan ab imperito, vt conuenit reserari, dum per se affatim rutilat, garrulitatis nostræ ore nequeat deturpari. [Psal. 131. 6]

[Annotata]

a An amurca, quæ & Palladia dicitur ab oliua Palladi sacra, qua voce sordes olei, quæ præcedunt, signantur? An muria, qua mustum conditur? an aliud quodpiam vocabulum mendose scriptum?

b Coluntur S. Mauritius 22 Septemb. S. Ioannes Euang. 27 Decemb.

c Vulgo alibi Agaunum neutro genere appellatur. Eo nomine abolito, nunc S. Mauritij dicitur: [Agaunus.] iacet in inferiori Vallesiæ limite in confiniis Sabaudiæ, ad Rhodanum fluuium.

d Antiqua Vita S. Mauritij: Agaunum accolæ interpretatione Gallici sermonis saxum dicitur.

CAPVT I
S. Romani ortus, vita eremitica, monasterium Condadisconense conditum. Alia a discipulis erecta monasteria.

[2] Igitur præfatorum venerabilium Iurensium Patrum actus, vitamque ac regulam, quantum inibi proprio intuitu, vel seniorum traditione percepi, nitar fideliter in Christi nomine replicare. Ac primum beatissimum Romanum, tamquam vere Dominici belli signiferum, professioni vestræ monachorumque exercitui proferam sancta æmulatione sectandum. Hic namque Romanus Abbas primus e tribus ac primitus nuncupatus, non adeo exiguæ familiæ, quantum testatur parentalis deriuata posteritas, [S. Romanus e Sequanis oriundus,] intra Galliam Sequanorum oriundus fuisse monstratur. Ante quem nullus omnino monachorum intra ipsam prouinciam religionis obtentu, aut solitariam, aut consortialis obseruantiæ sectatus est vitam. Nam cum esset, non quidem apprime litteris institutus; sed, quod est præstantius, synceritatis dote & caritatis virtute præcipuus, [pie educatus,] ita vt nec in pueritia infantum lasciuiis, nec in iuuentutis robore humanis cupiditatibus, aut vxoris vinculo vinciretur; tricesimo & quinto ferme ætatis anno secretis eremi delectatur. Relicta quoque matre, sorore, vel fratre, [anno 35 ætatis cœpit degere in silua Iurēsi] vicinas villæ Iurensium syluas intrauit, quasque huc illucque professioni cōgruas aptasque circumiens, reperit tandem vlterius inter saxosa conuallia culturæ patulum locum: qui altrinsecus triiugi montium paullulum ardua secedente natura, in planiciem aliquantulum relaxatur. Illic namque bifida in solidum concurrente natura, mox etiam, ab vnitate elementi iam conditi, Condadiscone loco vulgus indidit nomen. Cumque opportunitatem domicilij nouus posceret hospes, reperit ab orientali parte, sub radice saxosi montis, porrectis in orbitam ramis densissimam abietem, [Condadiscone] quæ patulis diffusa comis, velut quondam a palma Paulum, ita texit ista discipulum. Extra cuius arboris orbem fons irriguus gelidissima fluenta præstabat. [sub abiete prope fontē,] Ex quo etiam hodie terebratis lignis vlterius in monasterium educti latices, pro quodam hæreditatis pignore pignoribus ministrantur irrigui. Hæc ergo supradicta, vt diximus, arbor, a feruore æstuum vel frigore imbrium, tamquam vere meritorum gratia vernans, præbuit iugiter tecta virentia. [& arbores pomiferas,] Erant præterea paucæ syluestres arbusculæ, quæ acida quidem voluptuosis, sed dulcia quieto pomula ministrabant. Locus ipse a decursu vniti fluminis, vt tunc Sanctus ille ingressus est, non paruis spatiis ob raritatem consistentium distabat ab incolis: quia abundans procul in campestri cultura minime per successionem siluæ illic permiserat quempiam vicinari. [procul ab incolis:] Ceterum siquis solitudinem ipsam inuiam contra equestris territorij loca ausu temerario secare deliberet, præter concretionem syluestrem, siue congeries arborum caducarum, inter iuga quoque præcelsa ceruorum b platocerum prærupta conuallia vix validus expeditusque poterit sub longa solstitij die transcendere. Nam dextra, certe sinistra, c serræ ipsius tractum, a limite scilicet Rheni, siue flatibus Aquilonis vsque d paginem Mausatis extimum, nullus omnino ob longitudinem vel difficultatem inaccessibilis naturæ poterit penetrare.

[3] Igitur allatis seminibus, vel sarculo, cœpit illic vir beatissimus Romanus, inter orandi legendique frequentiam, necessitatem victus exigui, [orās simul laborat, vt victum cōparet:] institutione monachali, labore manuum sustentare: affatim abundans, quia nihil indigens: satis erogans, quia minime pauperibus eroganda prȩsumens, non scilicet vltra promouens gressum, non citra referens pedem, vt eremita indesinenter orabat, & vt vere monachus, sustentandus alimento proprio, laborabat. Viderat namque, priusquam religionis professionem arriperet, quemdam venerabilem virum, Sabinum nomine, Lugdunensis e Interamnis Abbatem, eiusque strenua instituta, [imitatur monachos Lugdunēses:] & monachorum illius vitam, & quasi quædam florigera apis, decerptis ab vnoquoque perfectionum flosculis, repedarat ad pristina. Ex quo etiam monasterio, nihil de ambitione sanctissima manifestans, librum Vitæ f sanctorum Patrum, eximiasque institutiones Abbatum omni elegantia ac nisu, aut supplicando elicuit, [Vitas Patrū & Institutiones comparat:] aut potitus est comparando.

[4] Cum ergo in supradicto loco multo iam tempore prisci imitator g Antonij, Romanus vita frueretur Angelica, ac, præter cælestem intuitum, nullo, nisi ferarum, ac raro venantium frueretur aspectu; venerabilis germanus ipsius Lupicinus, [accipit socios, S. Lupicinum fratrem] postmodum scribendus Abba, cum esset eadem germanitate minor, sed non impar postmodum sanctitate; per visionem nocte a fratre commonitus, relictis ob amorem Christi, quas iam beatissimus Romanus deseruerat, sorore vel matre, tugurium fraternum professionemque ardenter expetii: futurum procul dubio, quod rei postea probauit euentus, vt in nidulo illo, hoc est, secreto eremi, tamquam par turturum, vel duo pulli columbarum, spiritalem sobolem, diuini scilicet verbi inspiratione conceptam, monasteriis ecclesiisque Christi casta parturitione diffunderent. Quo in tempore duo quidam iuuenes h Nugdunensis municipij Clerici, audita fama vitaque Sanctorum, non absque periculo, nisi fides præstantior extitisset, a parte illa inrupta eremo huc illucque incerti ad piorum sedem vagantes adueniunt: [& duos alios:] eorumque affore præsentiam sanctus Abba Romanus ita germano suo dicitur pridie prædixisse. dixisse. Duo inquit, ad nos pertrahente imitationis affectu crastina venturi sunt iuuenes: e quibus maior coniuge amissa continens, alter vero virginitatis priuilegia intacta potitur. Cumque illud, vt ita dixerim, natale Sanctorum iam pene nequiret auctos ambire, haud procul ab arbore illa, [domicilia cōstruunt:] in quodam molli colliculo, quo nunc in memoriam secretæ orationis est locus, dedolatis leuigatisque diligentissime lignis, & sibi construxere habitacula, & præparauere venturis.

[5] Interea ita longe lateque Sanctorum sese fama diffuderat, vt fragrans bonæ opinionis odor horrorem nidoremque seculi detestando credentium turbas persuaderet effugere, abrenunciationis scilicet & perfectionis gratiam Domino seruaturas. [Affluentibus multis, aut exēplo horum incitandis: aut ægritudine liberandis,] Nonnulli institutionis huius visuri miracula, atque exempli dona conuenientia domi reportaturi, conueniunt: alij etiam vexatos dæmoniis ceterisque diaboli laruis, oratione Sanctorum cum propria fide curandos, & mente impotes, & corpore nexos adducūt, quorum plurimi incolumitate recepta ad propria sunt regressi. Ast alij intantum compuncti, ieiunio ac vigiliis in monasterio permanserunt, vt mira vicissitudine postmodum diabolum cum satellitibus ac ministris suis dicto citius ab arreptitiis effugarent, [varij permanent:] atque hæc videntes dicerent: Vere hæc est mutatio dexteræ Exelsi. [Psal. 76. 11] Cum ergo institutione gemina congregatio sancta, velut seges lȩtissima Dominico vtique condenda horreo, necdum zizaniorum vitio interpolata, vnita fide & caritate succresceret, adeo vt cernerentur vix receptacula ipsa recipere posse receptos; cœperunt exinde venerabilia Patrum examina, [ac nouas ædes erigūt.] velut ex refecto apum alueario, Spiritu sancto ructante, diffundi, ita vt non solum Sequanorum prouinciæ loca secretiora, verum etiam territoria multa longe lateque spatiis distincta terrarum, diuinæ sobolis diffusa gratia monasteriis atque ecclesiis replerentur. Sic scilicet, [Manet institutio purior apud SS. Romanum & Lupicinū.] quod in illo tamen fonte, vnde institutionum deriuati sunt riuuli, vetusta quidem, sed purior semper recentiorque extitit institutio magistrorum. Ambo etenim Patres mutua necessariaque semet præibant regendi gubernandique solertia. Nam vt B. Romanus piissimus circa omnes, & tranquillissimus erat; ita iste, vt in corrigendis regendisque ceteris, etiam in semet seuerior existebat. Romanus inexpectata venia lȩdentibus pronus indulsit:iste, ne iterata lenitate delinqueretur, vehementissime increpauit. Romanus tantum abstinentiæ imponens Fratribus quantum voluntas animi posse dictabat: Lupicinus vero formam sese in omnibus offerens, possibilia cuique cum Dei adiutorio refellere non sinebat.

[Annotata]

a S. Hieronymus in Vita S. Pauli primi Eremitæ 10 Ianuar. pag. 605 num 6 ita scribit: Animaduertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper cælo patulis diffusa ramis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens.

b Ob lata cornua. Meminit etiam Dioscorides lib. 2 πλατυκίρωτος, quod est animal ceruo communi minus habens patula supra fidem cornua: de quo agit Plinius lib. 11 cap. 37.

c Serra pro rupe in Hispanicam & Lusitanicam linguam deriuata.

d An Marginem Mausatis? Hac voce pars certa montis Iuræ designatur.

e Arnay dici videtur ad confluentes Araris & Rhodani in vrbe Lugduno: quod alij Athanatum, vel Atheneum appellant, ac multo post a Brunechilde conditum volunt: alij diu ante fuisse aiunt. Potuit ob inundationum, vt pars ciuitatis, aut alia occasione destructum, postea reædificatum tempore Brunechildis fuisse.

f Has infra cap. 5 explicamus.

g De S. Antonio & primis monachis late actum 17 Ianuarij.

h Forsan est Nucium prope Diuionem oppidum, vulgo Nuits dictum.

CAPVT II
Sacerdos consecratur S. Romanus. Monasterium Lauconnense pro S. Lupicino erigitur, aliud vicinum sanctimonialium.

[6] Avdita namque memoratorum fama, S. a Hilarius Arelatensis Episcopus, [S. Romanus a S. Hilario Arelatensi euocatus, ordinætur Sacerdos.] missis in caussa Clericis, beatissimum Romanum haud longe sibi a Vesontionensi vrbe fecit occurrere, cuius incitamentum vitamque dignissima prædicatione sustollens, imposito honore b Presbyterij ad monasterium honorifice repedare permisit. Siquidem antedictus Hilarius venerabilem Celedonium, supradictæ metropolis Patriarcham, patricio, præfectorioque fultus fauore, indebitam sibi per Gallias vindicans monarchiam, a Sede Episcopali memoratum c Celedonium nullā existēte ratione deiecerat. Ob quod in audientiam beatissimi Papæ Leonis Romæmale gessisse conuictus, restituto quoque in Episcopatu Celedonio, Apostolica auctoritate ob vsurpationem inlicitam regulariter est increpatus. Extat denique exinde antedicti ac venerabilis Papæ ad Galliæ Episcopos, cum examinatione gestorum inserta canonibus d epistola regularis, in qua priscum per Gallias Metropolitanorum priuilegium, calcata Hilarij superfluitate restituit. Igitur beatissimus Romanus ad monasterium, vt supra iam diximus, collato sacerdotio regressus, professionis pristinæ memor, auctoritatem Clericalis officij, [humilitate studet:] monachali humilitate calcabat, ita vt cum solennitas aduenisset, vix a Fratribus sacrificij caussa cogeretur stare superior. Reliquis vero diebus, monachum monachis exhibens, nihil in se eminentiæ Sacerdotalis præstabat. Sed mihi istud de viro sanctissimo replicanti illi in oculis cordis occutrunt, qui in professione positi monachali, cum ad officium Clericatus rabida ambitione peruenerint, confestim cothurno elationis inflati, non solum supra coæuos digniores, verum etiam supra vetulos ac seniores delibuti ac delicati iuuenculi efferuntur, & nec primis saltem simplicibusque elementis imbuti, nituntur cathedris vel sacerdotio præsidere, qui adhuc pro elatione ac leuitate iuuenili virgis indigent coërceri.

[7] Sed hæc alias. Nobis vero ad portum recti tramitis properantibus obscœna ac deuia declinetur oratio. Et quia ista tacere decreuimus, illud addere nunc conueniat, [loca vicina Condadicensia monasteria sterilia:] qualiter Condadicensis cœnobij locus miro inauditoque monachorum numero refertus, non solum aduenientibus turbis, sed etiam Fratribus pene iam difficulter alimenta præstabat. Siquidem cultura loci ipsius pendula collibus vel accliuis, inter eminentes scopulos vel aceruos crebro salebrarum labefactata conluuio, non solum in spatiis parua ac difficilis, sed etiam in ipsis frugibus reditu nutante torpuerat. Nam vt hiemali asperitate loca ipsa non solum sunt niuibus obruta, sed sepulta; ita verno æstiuoque vel autumnali tempore, aut æstuantia alterno vicinoque saxorum vapore conflagrant, aut intolerabiles imbres non solum euentilatam culturis asportant in torrentibus terram, sed ipsa etiam inculta ac rigida sæpe cum herbis & arboribus ac frutetis, cum gleba quoque ipsa nudatis, quibus insederat saxis, aufertur monachis, aquis infertur.

[8] Hoc igitur sanctissimi Patres aliquatenus vitare cupientes, in vicinis exinde siluis, [aliud Laucōni in vicina planitie extruitur monasterium:] quæ & planicie & fœcunditate minime fallebantur, exectis excisisque abietibus, aut falce in prata, aut vomere in æquora complanarunt, vt loca opportuna culturis Condadiscensium inopiam subleuarent. In vtroque tamen monasterio ambo Præsules erant. Pater tamen Lupicinus in Lauconno, sic namque loci fertur nomen, peculiarius ac liberius versabatur; adeo vt post beatissimi Romani obitum, vsque centum quinquaginta illic propria disciplina imbutos reliquerit Fratres.

[9] Nam & propter locum ipsum in rupe valde edita, quæ superiacet naturali saxo, prominente quoque cingulo, quod cauernas spatiosissimas intus addebat de affectu parentali instituentes Virginum e Matrem, centum quinque illic religionis gubernaculo rexisse monachas tradunt. [tertiū sanctimonialium:] Locus ipse, vt præcisa inaccessibili desuper rupe, ac sub cingulo prolixius naturaliter perexcisa nullum vlterius cinguli præstabat egressum; ita ab Orientis parte arctatis paulisper angustiis, subitum in terrestri atque æquali solo laxabat egressum. Illic namque in ipsis quodammodo faucibus, beatissimi Patris basilicam fabricarunt, quæ non solum Virginum recepit exuuias, sed & ipsum heroa Christi Romanum ambire meruit sepultura. Tanta namque illis temporibus inibi districtio seruabatur, vt, quæcumque Virginum illic caussa abrenunciationis intrasset, [quibus arcta est clausura.] foris non videretur vlterius, nisi extrema transitus caussa deportaretur ad cœmeterium; & cum in vicino Lauconnensi monasterio mater fortassis filium, vel germana fratrem haberet, sic neuter alteri aut viso aut nuntio versari noscebatur in corpore, vt putaret vterque alterum iam sepultum: ne paullatim genuinæ recordationis gratia, mollicie quadam vincula professionis disrumperet. Sed ad beatissimum Romanum, vel Condadiscense monasterium nunc reuertar.

[Annotata]

a Successit S. Hilarius S. Honorato circa annum. 430 defuncto, de cuius Vita sermonem scripsit a nobis 16 Ianuarij editum, mortuus est circa an. 448 aut sequentem 5 Maij, quo colitur.

b Anno 444; vt supra dictam.

c De Celidonio egit Chiffletius in Vesontione & Sāctum appellat.

d Epistola scripta anno 445. Hinc supra ætas S. Romani stabilitur.

e Sororem S. Romani fuisse auctor infra indicat.

CAPVT III
Obmurmurans senex ob multitudinem ad monasterium admissorum, a S. Romano emendatus. Fuga insolentiorum & lasciuiorum monachorum.

[10] Dvm hæc admirabili conuersatione geruntur, inimicus nominis Christiani diabolus indigne ferens, multorum vitam copiosa quotidie abrenunciatione succrescere, ausus est beatissimum Romanum sub colore consilij salutaris, [S. Romanus instinctu diabolico arguitur a sene] iaculo liuoris antiqui competere: atque vnum e senioribus, zeli ardore flammatum, talia compellēs suadet effari: Diu, inquit, est, sancte Abba; quod pro salute atque administratione tua, quædam salubriora caritati tuæ pertracto suggerere: & quia attulit opportunitas votiua secretum, [ob admissos sine delectu monachos:] quæso, vt pandere me tibi conclusa dudum animo salutaria verba permittas. Cumque ille, vtpote seniori, non tam vita quidem aut moribus, sed sola qua in cassum vacua efferebatur ætate, licentiam dandi sibi consilij præstitisset; Doleo, ait, Pater mi, quod frustra quotidie enormitate conuertentium delectaris, & ita seniores ac iuuenes, probos pariter improbosque cœnobiali cateruatim professione concludis; & non electos potius ac probatos solerter segregans ac secernens, omnes de reliquo, tamquam vere degeneres & indignos, ex hoc nostro ouili eliminas ac propellis. Ecce si pene cubilia nostra, aut orationis vel xenodochij membrum sollicita inquisitione inspicias, indiscreta, vt suggessi, multitudine monachorum pene iam locus nulli superest ingressuro.

[11] Tum Pater sanctus, suggerente illo qui in Euangeliis repromisit; Ego dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere aduersarij vestri; ita contra spiritum persecutoris antiqui, Apostolici gladij arma corripuit, vt caput anguiferi hostis, salutaris verbi acie, festina obtruncatione præcideret. [Luc. 21. 15] Dic, ait Romanus Sanctus, nostræ humilitatis amator, cui procul dubio si vere consilium pietatis inest, [refutat ob rei internoscendæ, difficultatem:] commissa est etiam discretio salutaris: Potesne hos omnes, quos in congregatione nostra circumspicis, tali sequestratione secernere vel diuidere, vt omnino probatissimi ac desides, perituri pariter & perfecti, examinatione tua viritim ante exitum valeant sequestrari? Vel iuxta illud examen, in quo occulta hominum, siue præterita vel futura, solus Creator introspicit, sine damno ac periculo tuæ salutis eligere vel damnare? En ipsa infatigabilis ac pia circa humanam fragilitatem Maiestas nullum omnino ante exitum præscientiæ virtute, salua B. Enoch siue Eliæ assumptione, in partis dexteræ felicitatem sustollit, [finem vitæ expectari debere:] aut pro reatu ad præsens baratro gehennæ septoque voraginoso concludit; & tu diabolico errore cæcatus, iam iamque iuste procul dubio humilitate conscientiæ meliores secernere vel damnare audes? Nonne legis a Domino Saul vel Salomonem in regnum Israëliticæ gentis, [ante bonos male perire:] antequam peccato proprio laberentur electos, vt de reliquis taceam? Iudam quoque ac Nicolaum inter ceteros in fastigia sacræ administrationis adscitos, vnum hæreseos, ast alterum suspendij laqueo deperiisse? Ananiam namque & Saphiram in illa primitiua ac purissima Apostolorum segete zizaniæ suffocatione degeneres? Non meministi ac retines inaudita antea post electionis fastigia diuina seueritate mulctatos? Sic e contrario non miraris, veneraris, ac suspicis, ex persecutore Saulo repente prædicatorem Paulum? ex Matthæo publicano subito Christi discipulum? ex prodigo filio, sobolem liberalem? ex Zachæo fraudulento ac diuite, [& malos conuerti ac saluari:] Patriarchæ nunc filium? appensum quoque pro scelere damnatumque latronem, repente cum Domino paradisi amœnitate ditari? Quantos præterea, si reuoluam, ex alto in vltimis corruisse aut ex minimis atque imis nonnullos inuenio sublimia conscendisse? Quantos denique monachos deflemus in stupris? quantas vero meretrices ac scorta etiam ad martyrium legimus inspiratione subita prosiliisse?

[12] Et, vt præterita sileam, aliquos in hoc cœnobio nostro non vidisti ardenter arripere, quod lenta postmodum ac tepida consummatione calcarunt? [idē domesticis exēplis demonstrat:] Aut quoties quidam e cœnobio diuerso instinctu egressi sunt? Quoties namque ex ipsis sunt aliqui ex seculo bis tertioue reuersi? Et tamen recuperata virtute, derelictam dudum professionem ad palmam victoriæ perduxere? Nonnulli enim irreprehensibiliter non ad vitia, sed ad loca pristina reuertentes, tanta dilectione ac studio instituta hæc nostra seruarunt, vt amore atque dilectione fidelium, monasteriis ecclesiisque Christi Sacerdotes dignissime prȩsiderent. Et, vt vnum adhuc tibi, si non denegas, notissimo noueris exemplo, quasi non pridie in hoc monasterio nostro Maxentium conspexisti, qui post inauditam in Galliis nuditatem atque abstinentiam, post vigiliarum quoque iugitatem, & indefessam lectionis instantiam, quomodo elationis malo deceptus, ab spurcissimo fuerit correptus dæmone, ac multo his amentior sæuiorque extiterit, quos pridie pollens meritorum successu curauerat, atque ab ipsis, quos dudum Domini virtute sanauerat, loris vinctus ac funibus, funesto fuerit spiritu vnctione sancti olei liberatus? Agnosce ergo te hac elatione inuisibiliter diabolo instigante pulsari, nec ab ipsius distare consortio, cuius vtique vt liuore simili accendaris & zelo, ita exæquaris & meritis. His frater ille auditis, pene corruit consternatus, sed mox oratione beati viri intantum relicta præsumptione compunctior atque emendatior est effectus, vt solent capti mente arreptitij per Christi famulos expulsione dæmonum puriores defȩcatioresque restitui. [quibus senex acquiescit:]

[13] Interea quia per famulum Christi eneruatum est consilium hostis antiqui, vertit se ad molliora consueta calliditas, & de prosperis producens aduersa, nō solum contra regulam, sed in ipsum pene Patrem fecit insurgere Fratres. [ex vbertate fructuū monachi insolētiores,] Primitus namque materia huiuscemodi extitit vbertas fœcunditasque fructuum; dehinc abundantia ipsa refertos quoudiana fecit remissione turgescere; post hæc autem etiam scientiæ quadam effecit cothurnositate superbos. Retexam ergo rem ipsam mira elegantia per germanum suum Lupicinum, & inaudita contrar etate cassatam. Quodam namque tempore cum abundantia, vt diximus, frugum monasterio ipsi, vtpote adhuc in cultu ruris nouo, vltra solitum arrisisset, & quidam Fratres fertili fœcunditate fidentes, despecto contemptoque Abbate, non quod regulæ vel canoni suppeteret, sed quod abundantia contulerat, studerent ventri vel gutturi cultius infarcire; atque ex hoc a beatissimo Romano, vt erat benignissimus, crebrius increpati, non solum proteruiores, [& lasciuiores facti,] verum etiam ex nimia dissolutione lasciuiores existerent; leuis quippe blandusque ipse baculus necessario virgam fraternæ seueritatis expetiit. Adito namque germano suo Lupicino ganeones ipsos etiam in suam iam iamque personulam insurgere condeclarat: siquidem voluptati luxu que dediti famulari regulariter detrectabant. Iubet ergo Abba Lupicinus secretius redire germanum, [adueniente S. Lupicino,] seseque post sextam admodum diem, quasi ex improuiso cellulæ ipsi adfore denuntiat. Cumque adueniens vir altioris ingenij caussam totius insolentiæ gutturis nosset insultatione turgescere, silet interim biduo, donec tertio die quasi escarum fastidio copiosius post aduentum refertus, quo melius cibum reciperet, acidis interim, vt pascatur, exorat, ac Fratribus ipsis vna vescentibus, sic Romanum Abbatem vultu lætus expostulat: Ita viuamus, Domine frater, [ac consueta pulte non contenti,] vt nobis crastina hordeaceas incretasque solummodo parare iubeas in merendula pultes, quasque etiam, quia sic libentissime vescor, absque sale vel oleo, obsecro, iubeat vestra pietas ministrari. Cumque reniti vel mussitare nullus auderet, apponitur crastina abstemiis & ganeonibus in commune mutatus pristinus apparatus. Quod cum Lupicinus germanusque ipsius absque ventris, vt dicitur, speculo præsumpsissent; liguritores illi discedunt omnimodis incœnati: quosque Abba Lupicinus latenter irridens, Siquid, ait, delectationi meæ annuis, o piissime frater, obsecro, donec Lauconnum a cellula tua reuertar, his nos quotidie ordines delitiis satiari. Fateor caritati tuæ, pene exorans postulare delibero, vt tu hinc Lauconnum victurus eas, ast hic ego iugiter talibus cum Dominis Fratribus deliciis vescar. Transacta igitur tertia probationis pulticula, [nocte fugiunt,] cuncta ventositas, cum suis auctoribus nocte imminente diffugit, neque ex his resedit vllus in monasterio, nisi & quem non vitiauerat esculentæ voracitatis ingluuies. Mane autem cum vidisset Lupicinus beatissimus euanuisse e monasterio turgidos fumos; Veni, ait, nunc Romane frater, & redeant iube regulares, [remanent boni.] vt moris est, apparatus: huiusmodi enim, vt video, decreuerant non seruire Christo Domino, sed suo ventri. Igitur fugatis ventatisque paleis, serua nunc triticum, & graculis coruisque euolantibus, iam pasce pacatus mitissimas Christi columbas.

CAPVT IV
Miracula S. Romani. Ob leprosos sanatos Geneuæ honorifice excipitur.

[14] De mirabilibus vero signorum, quæ gratia diuina vallatus, in expulsionem immundorum spirituum gessisse memoratur, replicarem vtcumque nunc aliqua, nisi multo eminentiora illa coniiciantur, quæ latendi caussa, teste tantum Domino, [S. Romanus vt mortuus claret miraculis,] studuit operari. Vnde quia extingui nequit accensa semper gratia meritorum, dona hæc sancti Spiritus circa sepulchrum ipsius peculiarius curiosus religiosusque lector inquirat: vbi pro fide vel meritis expetentium, plus videt quod credat quisque, quam legit fortasse quod dubitet. Memini tamen beatissimum Dominumque meum Augendum referre solitum, quod inter eos, quos illic in pueritia viderat diuerso more, vna tamen potentiæ virtute torqueri, ita supra vrnam B. Romani quemdam ex infelicibus in faciem vidisset extendi, vt solent criminosi ac scelerati tendiculis Iudicum sententia verberari, atque inibi duobus cubitis fere semihora suspensus, obsidentis scelera vel crimina clamans atque eiulans publicabat. Tantum namque, vt diximus, [ita & viuus:] beatissimus Pater in his mirabilibus studuit latere, quæ gessit, vt nec illud ad nos procul dubio peruenisset, quod in Pontianensi parochia, dum iter ageret, quamdam paralyticam, [paralyticā sanat:] veternosa debilitate torpentem, sanitati restituerit iuuenili:nisi hoc comitante sancto Fratre Palladio, minime potuisset occulere.

[15] Et quia sanctissimi viri Palladij fecimus mentionem, cuius beatissimus Romanus tam in cœnobio quam in itinere, tamquam veræ caritatis comite, fido solatio potiebatur, retexam etiam illud: cui idem Frater interfuit, & factum vulgatumque vrbi ac populis celari non potuit. Basilicam Sanctorum, imo, [iturus ad Martyres Agaunenses,] vt ita dixerim, castra Martyrum in Agaunensium locum, sicut passionis ipsorum relatio digesta testatur, quæ a sex millia sexcentos viros, non dicam ambire corpore in fabricis, sed nec ipso (vt reor) campo illic potuit consepire, fidei ardore succensus deliberauit expetere. Cumque digressus b Genauam, nulli omnino esset pauper incessus, & certe minime signari vel agnosci cupiens publicatus, accidit vt imminente vespera speluncam, [prope Geneuam] qua propter aggerem leprosi duo, id est pater cum filio, versabantur, intraret. Igitur cum infelices ipsi, intrante misericordia iam felices, ligna vsibus conuecturi eminus aliquantulum absentarent, beatissimus Romanus pulsata reserataque clusurula speluncam ingressus est: [diuertit ad ædes 2 leprosorum:] cumque orationem religiosa functione complesset, ecce laboriosi ipsi ligna deferentes adueniunt: eiectisque in vestibulo lignorum surculis, nouos atque inopinatos hospites non sine hæsitatione respiciunt. At vero S. Romanus, vt erat singulari benignitate conspicuus, consalutatis blandissime complexisque c Martini in morem vtrumque sanctissima fide & caritate deosculatur: [osculo sanat:] & oratione cum reliqua solennitate percepta, vescuntur simul, vna manent, pariterque consurgunt, ac dilucescente crepusculo agens Deo hospitibusque gratias, cœptum iter adgreditur. En, o mira fides, mox vt ipse egressus est, apparuit in operatione similitudo, cuius iam præcesserat in imitatione constantia.

[16] Leprosi namque illi per confabulationem recordationemque magnorum hospitum mutua semet consideratione respicientes, [Geuenenses re cognita illum inquirunt:] eleuata cum gaudio voce de salute communi gloriantur alterutrum, & conciti ad ciuitatem currentes, quia caussa eleemosynæ multis non habebantur incogniti, sanitatis præconia virtutisque gaudia Pontifici, & Clero, popularibus maximisque, aperta ac propria testificatione declarant. Tum vero mirum in modum cateruatim irruentes ad singulos, auctorem facti rimantibus oculis, sicubi adesset, diligenter inquirunt. Cumque eum, dubia adhuc luce, innotuisset properasse festinum, electos de Ecclesia viros in sancta exploratione perfectos iubet excurrere, & custodire Bresti montis saxosas angustias, ne fortassis in reditu arcto conclusoque aggere exclusus, nequiret a Genauensibus inuadi cælestis regni peruasor. [redeuntem obseruant:] Igitur cum repertum percunctatione cautissima [Col. quasi per opportunitatem comitaturi caritatis vinculis nexuissent, præcurrens repente vnus nuntiat vrbi: ceteri vero ita eum sermocinatione sancta conligant, vt suspicione careret, [obuij Episcopus, Clerus, populus inducunt in vrbem:] donec obuio Pontifice, & populis vltra mœnia deueniret in manibus. Ipsi vero qui fuerant a lepra, vt diximus, emundati, crebro cum lacrymis adeuntes prostrati vestigiis aduoluuntur. In quorum quoque gaudiis ciuitas vniuersa conlacrymans, tersit procul dubio & ipsa per fidem vlterius peccata morbi contagione concreta, sicut & illi quoque propulerant diræ calamitatis exuuias. Ducitur ergo, imo rapitur Christi seruus primitus a sancto Pontifice, dein a Clero omni & ciuibus, a popularibus quoque vtriusque sexus enormitate permixta, pro salutis remediis magna ambitione constringitur. Cunctos tamen, [quibus benefacit] reuera vt Christi famulus conuenientissime benedixit, hortatus est primitus in religione gradientes, monuit tardantes propter incertum vitæ, ne sero vellent in melius mutare sententiam: in mœrore vero positos paterna benignitate solatus est: [& redit:] infirmos iuxta fidem pristinæ restituit sanitati; se quoque cœnobio omni celeritate reddidit iuxta morem, ne seculi male blandientis inlecebris, humana delinitus confabulatione, auditu forsitan pollueretur aut visu.

[Annotata]

a S. Eucherius, vel quisquis martyrium S. Mauritij descripsit: Quæ legio sex millia sexcentos, sexaginta sex viros validis animis & instructos armis, antiquorum Romanorum habebat exemplo. In MS. codice S. Maximini omittuntur sex, ita & hic omissi sexaginta sex, seruato maiori numero.

b Geneua passim, hic Genaua, in Vita S. Eugendi MS. Genua & infra apud Turonensem Ianuba, nota ad Lemanum lacum vrbs, vnde per Sabaudiam iter est Agaunum: At prope monasterium erat semita, qua Genuam vsque transcenditur. Ita in Vita S. Eugendi.

c Seuerus Sulpitius in Vita S. Martini: Apud Parisios vero dum portam ciuitatis illius, magnis secum turbis eūtibus, leprosum miserabili facie, horrentibus cunctis, osculatus est, atque benedixit, statimque omni malo emundatus est. Colitur S. Martinus XI Nouemb.

CAPVT V
Sabiniani Diaconi singularis castitas, & potestas aduersus dæmones. Obitus & sepultura S. Romani.

[17] Nec enim beatissimus Romanus solus in his virtutibus fulgebat in monasterio, forma namque perfectionis & caritatis: tales erant in mirabilibus cuncti, [Monachi cōtra diabolum præualent:] qualem se omnibus præbebat exemplum. Nam crebro illic a multis & serpentum pellebantur venena, & dæmonum eliminabantur cateruæ. Ob quod etiam tantum illic gregi Dominico hostis insidiabatur antiquus, & ita effrænis circa caulas gregis Dominici liuoris stimulo rabidus grassabatur, vt relicta etiam tentationis serie, phantasmatum inimico monstruosoque corporali impulsu niteretur exinde monachos effugare. Retexam ergo qualiter illic cum vno ex Fratribus congressus sit inimicus, vt illis temporibus reliquorum constantia scire cupientibus facilius innotescat. Erat inibi inter reliquos virtutum (vt diximus) viros, Diaconus quidam, [Sabinianus Diaconus dire vexatur] Sabinianus nomine, qui sanctitate mentis & corporis ministerij huius Principem Stephanum, & puritate sectatus est comministrum, & publicauit virtute discipulum. Hic namque caussa vtilitatis strenue in vicino flumine sub ipso Condatescensi cœnobio molinas piscinasq; fraternis vsibus gubernabat: atque e conualli ipsa, non solum diurnis, verum etiam nocturnis conuenticulis reptatu festino cunctos præueniebat in synaxi. [deiecto tecto tugurij,] Hunc diabolus tanta noctibus momentisque singulis debacchatione vexabat, vt nec exiguum saltem tempus eidem concederet ad quietem. Nam præter crebras parietum illisiones, ita tectillum ipsius lapidum reddebat fragore perfossum, vt vix valeret Frater ille detrimenta nocturna diebus singulis resarcire. At cum forinsecam nequissimus perspiceret frustrari nequitiam, nocte quadam coram Diacono tuguriolum ingressus, extracto ex igni torre, huc illucque festina alacritate discurrens, [incendium impedit:] cellulam nitebatur incendere; quod procul dubio perpetraret, nisi suspectus Diaconus sanctus instinctu pietatis Dominicæ vigilasset. Cumque eum inuocatione Christi nominis propulisset, sequenti nocte, mutata virili diabolus specie, sub duarum puellarum forma pudicissimo Dei seruo insidiaturus aduenit, [obiecta specie puellarum] atque ad focum vigilanti, effractis foribus, compellatione mollissima durus tentator intrauit. At cum multimodis prouocatus hinc inde cachinnis, signa monstrifera dedignaretur aspicere, excogitat, imo addit hostis nequissimus detestabiliora quam gesserat. Reductis namque nebulosi tegminis vestimentis, fœminea pudenda, quocumque se pudicus vertisset aspectus, [immotus manet,] Christi famulo ingerebat in facie: vt, quatenus animos viri eneruare non poterat, saltem aspectus visusque castissimos tali dedecore callidus incæstaret. [armatus passione Christi:] Cumque ille vnum nosset sub specie gemina monstrum, Quidquid libet, ait, gesseris, inimice, non me in Christi nomine propellere valebis ex loco: quia cor meum vexillo Dominicæ passionis armatum, nequaquam aut oblectatione corrumpere, aut terrore poteris eneruare. Quid te toties mihi in diuersis ingeris formis? Nempe, stultissime, erubescis, cum me adiutum diuinitus vnum ac solum, nunquam videas alterum quam vidisti.

[18] Tunc accensus furore diabolus, reducto phātasmate nequitiæ puellaris, grauissima eum alapa brachio exerto percussit, adeo vt maxillam illius, [alapa a diabolo excipitur:] non solum ex ictu tumidam, verum etiam fœtidam laceratamque reddiderit atque contortam: & more solito labefactus ad aëreas sese contulit auras. Mane vero cum caussas liuoris & vlceris fraternitas percunctaretur attonita, atque ille caussas exposuisset insidiatoris assidui, confestim maxillam olei sancti liquore perungens repedauit ad cellulam, ac de reliquo non eum tentauit disiectus deiicere frustra tentator. Hinc enim Sabinianus sanctus, cum die quadam adhibito fraterno solatio, alueum torrentis ipsius, quo molinaris aduehebatur aqua, geminato ordine defixis stylis, eisdēque, vt mos est, implexis viminibus palearum quoque ac lapidum adiunxione permixta ad cursum rotalis machinæ vellet diligentius inaltare, dumque stramenta densius comprimunt intra sepes, subito euentilatus e paleis ingens coluber, mox vt sese ostentauit, occuluit. Interea Fratres illi viperea venena verentes, [colubrum latentem,] dum frustra latitantem in gelidissimis aquis inquirunt, absque vllo effectu operis spatia diurna consumunt. Tūc Diaconus sanctus ad Fratres, Quid, inquit, tandiu suspensi atque suspecti, follem insidiatoris prisci veremur. Veni, ait vni ex Fratribus, & manus meas & pedes signo Dominicæ Crucis armato. [armatus signo Crucis,] Cumque id socius præmissa oratione complesset, intra aluei illius sepes Leuita ingressus, Eia, inquit, insidiator noster, [audacter calcare tētat.] ipse noce nunc, ac percute, si præuales, cōculcantem. Tum adstantes Fratres conloquebantur alterutrum: Vere ex illis est Leuita hic noster, quibus Saluator in Euāgelio repromisit, dicens, Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes & scorpiones, & supra omnem virtutem inimici, & nihil vos nocebit. [Luc. 10. 19]

[19] Igitur minima licet de tam præcipuis ac maximis dixerimus, ad finem tamen libelli iam tendit oratio, vt legentis industria sub accentu desiderij quam sub prolixitatis torpore claudatur. Moneo ergo ac supplico, o præmiati Fratres, vt fidem potius quam verba pensantes, sic vos nostra garrulitas non offendat, vt sanctorum Patrum non est a Domino fastidita rusticitas. Illud tamen præmoneo, vt, quia eorumdem regulam digesturum me pariter repromisi, a tertio me hoc libello reseruasse noscatis, quia rectius hoc in Vita beatissimi Augendi depromitur, a quo constituta ipsa, inspirante Domino, sunt comptius exornata. Nunc vero exacto hoc primo opusculo, ad sanctum Patrem Lupicinum secundi opusculi tendit oratio. Cumque igitur heroa Christi imminente transitu longæuitate prælata corporea vrgeret infirmitas; [S. Romanus] germanam quoque suam; quam in cingulo illo vel b Balma, Gallico, vt reor, sermone sic vocatam, monasterio præfecerat puellari, [moribūdus euocat sororem ex monasterio, tū monachos subditos,] de transitu reuelante Domino iam securus, ad valedicendum expetiit. Illic quoque vehementi inæqualitate pulsatus, vocatis ad se Fratribus pacem Christi, quam puro ac mansueto semper seruauit affectu, cunctis osculo impertito, in magna hæreditate distribuit. Vltimum quoque germanum suum Lupicinum data oratione deosculans, [quos S. Lupicino commendat:] fraternitatem cunctam, pastorali amore regendam, commendauit attentius. Et purus a noxa, sicut liber a crimine, mortem lætus aspiciens exhalauit. Cuius sublato corpusculo, [moritur,] illic in basilica supra collis verticem, vt narratione præcurrente digessimus, filioli ex vtroque monasterio condiderunt. [sepelitur, clarescit miraculis.] Qui venerabilis locus, meritorum ipsius testimonio, signorum quoque virtutumque florente successu, diebus momentisque singulis comptius pro filiorum gloria decoratur. Amen.

[Annotata]

a In Vita S. Eugendi, vbi n. 24 ista traduntur: Et quia sermo attulit, vt de institutione Patrū, per imitationem B. Eugendi aliqua tangeremus iuxta promissum, quod memet prædixi tertio opusculo seruaturum, [Institutiones Patrū.] prout memoriæ, Christo inspirante, suggeritur, abrenuntiantium exordia primitus intimamus. Sic namque, quod non omnino illa, quæ quondam sanctus ac præcipuus Basilius Cappadociæ vrbis Antistes, vel ea, quæ sanctorum Lirinensium Patres, Sanctus quoque Pachomius Syrorum priscus Abba, siue illa, quæ recentior venerabilis edidit Cassianus, fastidiosa præsumptione calcemus: sed ea quotidie lectitantes, ista pro qualitate loci & instantia laboris inuicta potius quam Orientalium perficere affectamus: quia procul dubio efficacius hæc faciliusque natura vel infirmitas exequitur Gallicana.

b Illustria alia duo monasteria, Balmæ dicta, postea in eadem Burgundia condita sunt, quorum aliud Virginum ad Dubim fluuium, Vesontionem inter & Montem Belicardum est, Gallis Baulme les Nonnains; aliud virorum a B. Euticio Abbate fundatum, vti ad huius Vitam diximus 13 Ianuar. pag. 823.

ALIA VITA
auctore S. Gregorio Turonensi,
Libro de Vitis Patrum cap. 1.

Romanus, Abbas Iurensis, Condadiscone in Burgundia (S.)

BHL Number: 5074

Avctore Gregorio Tvron.

[1] Series Euangelicæ admonet disciplinæ, vt domesticæ largitionis pecunia nummulariis fœnerata, cum digno multiplicationis fructu, dispensante Domino, restauretur: nec altis defossa foueis recondatur ad detrimentum; sed rationabili dispensatione porrecta, æternæ vitæ crescat ad lucrum: vt incipiens retributionis Dominus quæ commodauit inquirere, cum vsuris receptis fœnerationis suȩ duplici satisfactione talentis, dicat: Euge, serue bone, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui. [Matth. 25. 21] Prædestinatorum est enim ista cum Dei ope perficere, qui ab ipsis incunabulorum vagitibus, vt sæpe de multis legitur, Dominum scire meruerunt, [Cooperandum gratiæ a Deo acceptæ.] cognitoque eo, numquam ab eius præceptionibus recesserunt, neque post baptismi sacramentum niueam illam, pollentemque regenerationis stolam impudicis actibus polluerunt: qui merito sequuntur Agnum, quocumque ierit: quosque ipsius Agni candor egregius liliis decoris, nullo tentationis æstu marcentibus, coronauit. [Apoc. 14. 4] His denique sertis dextera inclytæ dominationis extenta inchoantes prouocat, vincentes adiuuat, victores adornat: quos nominis sui titulo præsignatos, de terrenis gemitibus eleuans, in cælorum euehit gaudia gloriosos. De quorum niueo electionis numero & illos esse non ambigo, qui Iurensis eremi opaca lustrantes, non modo Dei templum effici meruerunt, verum etiam in multis mentibus Spiritus sancti gratiæ tabernacula parauerunt, id est, Lupicinus, Romanusque germanus eius.

[2] Igitur Lupicinus ab exordio ætatis suæ Deum toto requirens corde, litterisque institutus, cum ad legitimam transisset ætatem, genitore cogente, cum animi non præberet assensum, sponsali vinculo nectitur. Romanus vero adhuc adolescentior, & ipse ad Dei opus animum extendere cupiens, nuptias refutauit. Parentibus vero relinquentibus seculum, [Romanus & Lupicinus nuptias respuunt,] communi consensu eremum petunt: & accedentes simul inter illa Iurensis deferri secreta, quæ inter Burgundiam Alemaniamque sita, a Auenticæ adiacent ciuitati, tabernacula figunt: prostratique solo, Dominum diebus singulis cum psalterij modulamine deprecantur, victum e radicibus quærentes herbarum. [eremum petunt:]

[3] Sed quoniam liuor illius, qui de cælo delapsus est, semper insidias humano generi consueuit intendere, contra hos Dei seruos armatur, hosque per ministros suos a cœpto itinere nititur reuocare. Nam lapidibus vrgere eos dæmones per dies singulos non desinebant: & quotiescumque genua ad orandum Dominum deflexissent, statim imber lapidum super eosdem, iacientibus dæmoniis, decidebat: ita vt sæpe vulnerati, [imbre lapidum a dæmonibus impetūtur.] immensis dolorum cruciatibus torquerentur. Interea ætas adhuc immatura cœpit iniurias quotidiani hostis metuere, nec passa diutius sufferre dolores, relinquens eremum, ad propria ire deliberat. Sed quid inuidia non cogat inimici? Verum vbi relinquentes hoc habitaculum, quod expetierant, [eremo egressi, a muliere admoniti] ad villas propinquiores sunt regressi, domum cuiusdam pauperis ingrediuntur. Percontatur mulier, de quo itinere milites Christi venirent. Respondent non sine confusione, se reliquisse eremum, & quæ eos caussa a cœpto distulerit opere, per ordinem pandunt. At illa ait: Oportuerat vos, o viri Dei, contra insidias diaboli viriliter dimicare, nec formidare eius inimicitias, qui sæpius ab amicis Dei superatus occubuit. Æmulus est enim sanctitati, dum metuit, ne, vnde ille perfidia vilis corruit, genus humanum fide nobilitatum ascendat. At illi compuncti corde, & seorsum discreti a muliere, dixerunt: Væ nobis, quia peccauimus in Deum, dimittendo propositum nostrum. Ecce nunc a muliere arguimur pro ignauia. Et qualis nobis in posterum erit vita, si ea, vnde b æstu inimici expulsi fuimus, non repetamus? Tunc armati vexillo Crucis, sumptis in manu bacillis, regressi sunt ad eremum. Quibus venientibus, [eam repetunt: vincunt dæmones.] iterum eos insidiæ dæmonis lapidibus cœperunt vrgere: sed persistentes in oratione, obtinuerunt a Domini misericordia, vt remota tentatione, liberi in illo diuini cultus famulatu, expeditique perseuerarent.

[4] His denique in oratione persistentibus, cœperunt ad eos turbæ Fratrum hinc & inde confluere, & audire verbum prædicationis ab eis. Cumque iam beati eremitæ populis, vt diximus, publicati fuissent, fecerunt sibi monasterium, quod Condatiscone vocitari voluerunt: in quo succisis siluis, & in plana redactis, [extruunt tria monasteria:] de laboribus manuum propriarum victum quærebant. Tantusque feruor de Dei amore proximos locorum accenderat, vt congregata ad officium Dei multitudo, simul habitare non posset: fecerunt itaque aliud monasterium, in quo felicis aluearis examen instituerunt. Sed & hoc deinceps cum Dei adiutorio ampliato, tertium intra Alemaniæ terminum monasterium locauerunt. Ibantque vicissim hi duo Patres visitantes filios, quos diuinis imbuerant disciplinis, [instituunt monachos:] prædicantes in singulis monasteriis ea, quæ ad institutionem animæ pertinebant.

[5] Lupicinus tamen Abbatis super eos obtinuit monarchiam. Erat autem valde sobrius, & cibo potuque abstinens, ita vt plerumque tertia tantum die reficeretur. Cum vero eum, [S. Lupicinus abstinens & seuerus,] sicut corporis humani deposcit necessitas, sitis arriperet, vas cum aqua exhiberi faciebat, in qua manus immersas diutius retinebat. Mirum dictu: ita absorbebat caro eius aquam appositam, vt putares eam per os eius assumi: & sic ardor sitis extinguebatur. Erat autem seuerus valde in districtione Fratrum, nec quemquam non modo peruerse non agere, verum etiam nec loqui sinebat. Mulierum quoque vel colloquia, [Romanus comis & beneuolus:] vel occursus valde vitabat. Romanus ita erat simplex, vt nihil de his penitus ad animum duceret: sed omnibus tam viris, quam mulieribus æqualiter flagitatam benedictionem, Diuinitatis nomine inuocato, tribueret.

[6] Lupicinus igitur Abbas cum minus haberet, vnde tantam sustineret cōgregationem, reuelauit ei Deus locum in eremo, in quo antiquitus thesauri reconditi fuerant. [Lupicinus obtinet thesauros absconditos:] Ad quem locum accedens solus, aurum argentumque, quantum leuare poterat, monasterio inferebat: & exinde coëmpto cibo reficiebat Fratrum multitudines, quos ad Dei officium congregauerat: sicque faciebat per singulos annos. Nulli tamen Fratrum patefecit locum, quem ei Dominus dignatus est reuelare.

[7] Factum est autem, vt quodam tempore visitaret Fratres, quos in illis Alemaniæ regionibus diximus congregatos: [diuersa fercula eidem ollæ iniicit.] & accedens meridie, cum adhuc Fratres in agro essent, ingressus est domum, in qua cibi coquebantur ad reficiendum: viditque diuersorum ferculorum apparatum magnum, ac piscium multitudinem aggregatam, dixitque in corde suo: Non est dignum, vt monachi, quorum vita solitaria est, tam ineptis vtantur sumptibus. Et statim iussit præparari æneum magnum: cumque locatus super ignem feruere cœpisset, posuit in eo cunctos simul, quos parauerant cibos, tam pisces, quam olera, siue legumina, vel quidquid ad cōedendum destinatum fuerat, dixitque: De his pluribus nunc reficiantur Fratres: non deliciis vacent, quæ eos a diuino impediant opere. Quod illi cognoscentes, valde moleste tulerunt.

[8] Tunc duodecim viri, habito consilio, iracundia inflammati reliquerunt locum, [Duodecim offensi monasterium deserunt:] & abierunt per deserta vagantes, & ea, quæ erant seculi delectabilia, inquirentes. Reuelatumque est statim per visum Romano, nec ei voluit Diuina miseratio rem actā occultare. Regresso igitur Abbati ad monasterium dicit: Si sic futurum erat, vt ad dispersionem Fratrum abires, vtinam nec accessisses ad eos. [Romanus Lupicini seueritatē reprehēdit:] Cui ille: Noli, inquit, moleste ferre, frater dilectissime, quia ea acta sunt. Nam scias purgatam esse aream Domini, & triticum tantum in horreo positum, paleas autem esse reiectas foras. Et ille: Vtinam nullus abscessisset ex eis: sed nunc indica mihi, quæso, quot exinde abierunt. Qui respondit: Duodecim viri cothurnosi, atque elati, in quibus Deus non habitat. [precibus reducit desertores:] Tunc Romanus cum lacrymis ait: Credo in illo Diuinæ miserationis respectu, quia nec illos separabit a thesauro suo, sed congregabit, & lucri eos faciet, pro quibus pati dignatus est. Et facta pro his oratione, obtinuit, vt reuerterentur ad gratiam omnipotentis Dei. [singuli monasterium extruunt.] Dominus enim compungi fecit corda eorum, & agentes pœnitentiam pro excessu suo, congregauerunt singuli congregationes suas, & fecerunt sibi monasteria, quæ vsque hodie in Dei laudibus perseuerant.

[9] Romanus autem persistebat in simplicitate & operibus bonis, visitans infirmos, & saluans eos oratione sua. Factum est autem quodam tempore, dum iter ageret ad visitandos Fratres, vt occupante noctis crepusculo, [Romanus leprosis lauat pedes, attactu sanat.] ad hospitiolum diuerteret leprosorum. Erant autem nouem viri. Susceptusque ab eis, statim plenus caritate Dei, iussit aquam calidam fieri, atque omnium pedes manu propria lauit, lectulumque spatiosum fieri præcepit, vt omnes in vno stratu requiescerent, non ahorrens luridæ maculam lepræ. Quod cum factum fuisset, obdormientibus leprosis, hic inter decantationes psalmorum vigilans, extendit manum suā, & tetigit latus vnius infirmi, qui statim mundatus est. Tactuque salubri iterum tetigit alium, & ipse protinus est mundatus. Cumque se sensissēt redditos sanitati, tetigit vnusquisque proximum suum, vt scilicet expergefacti, rogarent Sanctum pro emundatione sua. Sed cum tacti ad inuicem fuissent, & ipsi mundati sunt. Mane autem facto, adspiciens omnes nitente cute effulgere, gratias agens Deo, & vale dicens, ac singulorum oscula libans abscessit, mandans eis, vt semper ea, quæ Dei erant, & retinerent pectore, & operibus exercerent.

[10] Lupicinus autem iam senex factus, accessit ad Chilpericum Regem, qui tunc Burgundiæ præerat: [Lupucino aulam ingrediente, sella Regis tremit:] audierat enim eum habitare apud vrbem Ianubam. Cuius cum ingressus est portam, tremuit cathedra Regis, qui ea hora ad conuiuium residebat, exterritusque ait suis: Terræmotus factus est. Responderunt qui aderant, nihil se sensisse commotionis. Et ille: Occurrite quantocyus ad portam, ne forte aliquis aduersari cupiens regno nostro, adsit quasi nociturus nobis. Non enim sine caussa hæc sella contremuit. Qui protinus concurrentes, offenderunt senem in veste pellicea, & dixerunt Regi de eo. Qui ait: Ite, adducite eum in conspectu meo, vt intelligam cuius ordinis homo sit. Et statim adductus, stetit coram Rege, sicut quondam Iacob coram Pharaone. Cui ille ait: Quis es, vel vnide venisti, aut quod est opus tuum, vel quid necessitatis habes vt venias ad nos? Cui ille: Pater sum dominicarum ouium, [Rex petita alimenta de fisco liberaliter præberi iubet.] quas cum Dominus spiritalibus cibis iugi administratione reficiat, corporalia eis interdum alimenta deficiunt. Ideo petimus potentiam vestram, vt ad victus vestitusque necessaria aliquid tribuatis. Rex vero hæc audiens, ait: Accipite agros, vineasque, de quibus possitis viuere, ac necessitates vestras explere. Qui respondit: Agros & vineas non accipiemus, sed placeat potestati vestræ aliquid de fructibus delegare, quia non decet monachos facultatibus mundanis extolli, sed in humilitate cordis Dei regnum iustitiamque eius exquirere. At Rex cum audisset hæc verba, dedit eis præceptionem, vt annis singulis trecentos modios tritici, eodemque numero mensuras vini accipiant, & centum aureos ad comparanda Fratrum indumenta. Quod vsque nunc a fisci ditionibus capere referuntur.

[11] Post hæc autem cum iam senes prouectæque essent ætatis, Lupicinus Abbas scilicet & Romanus frater eius, ait Lupicinus germano suo: Dic mihi, frater, in quonā monasterio vis tibi parari sepulchrum, vt simul quiescamus? Qui ait: Non potest fieri, vt ego in monasterio sepulchrum habeā, a quo mulierum accessus arcetur. Nosti enim, quod mihi indigno & non merenti Dominus Deus meus gratiam tribuit curationum, multique per impositionem manus meæ, ac virtutem Crucis dominicæ a diuersis languoribus sunt erepti. [Romanus extra monasterium sepelitur propter miracula.] Erit autem concursus ad tumulum meum, si ab hac luce migrauero. Ideoque eminus a monasterio in mōte paruulo sepultus est: super cuius deinceps sepulcrum, magnum templum ædificatum est, in quod ingens frequentia populi diebus singulis accurrit. Multæ enim virtutes ibi in Dei nomine nunc ostenduntur. Nam & cæci ibi lumen, & surdi auditum, & paralytici gressum plerumque recipiunt. Lupicinus autem Abbas obiens, intra monasterij basilicam est sepultus, reliquitque Domino pecuniæ creditæ multiplicata talenta, id est, beatas congregationes, in eius laude deuotas.

[Annotata]

a Αὐαντικὸν Ptolemæo lib. 2 cap. 4 Sequanorum ciuitas Auanticum. Tacito lib. 1 hist. totius Heluetiorum gentis caput, Auenticus Eluitiorum ciuitas in Notitia Prouinc. & Ciuit Galliæ. Marcellinus lib. 15 num. 17 Auenticum desertam quidem ciuitatem, sed non ignobilem quondam, vt ædificia semiruta nunc quoque demonstrant sub temporibus Gratiani & Valentiniani: at restaurata vtcumq; postea videtur. Auenticæ Ecclesiæ Episcopus subscripsit Concilio Matisconensi Marius an.Chr. 585, ac Sedem Lausanam transtulit. Auenticum Gallis Auanches, Germanis VVifiisburg dicitur.

b Forte astu.

DE S. ROMANO ARCHIEPISCOPO REMENSI IN CAMPANIA

CIRCA AN. ⅠƆXXXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Romanus, Archiepiscopus Remensis in Campania (S.)

G. H.

[1] Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, quæ de S. Romano dicuntur, breui hoc elogio comprehendit ad XXVIII Februarij: Remis depositio S. Romani Episcopi & Confessoris: [Elogium S. Romani ex Saussaio:] hic Vigilij Papæ consobrinus, monachus Iurensis, & primus Abbas cœnobij Mentuniaci a se constructi in diœcesi Trecensi, cum laude virtutum vndique polleret, ad Archiepiscopatum Remensem duce Christo prouectus, Ecclesiam sibi concreditam apostolico spiritu gubernauit. Postque faustum & celebrem Pontificatum, cum B. Leonem suum alumnum, & in regimine cœnobij Mentuniaci successorem, sanctitatis suæ commercio, ex quo Sanctus & ille euasit, illustrasset; B. Clothildem Reginam in basilica S. Genouefæ, & Childebertum Regem in æde S. Vincentij ad muros regiæ vrbis tumulasset; quietis æternæ cupidus, in cælestem emigrauit mansionē. Hæc Saussaius, quæ a nobis illustranda.

[2] Sancti titulum cum Saussaio eidem Romano tribuunt Nicolaus Camuzatus Tricaßinæ Ecclesiæ in eadem Campania Canonicus in Miscellaneis historicis, [Sanctus etiā appellatus a Camuzato & Des-Guerrois:] cum Promptuario Sacrarum Tricaßinæ diœcesis editis, fol. 358 in Notis ad Vitam S. Leonis Abbatis, & Nicolaus Des-Guerrois Presbyter Tricaßinus de Sanctis Tricaßinis ad an. 545 num. 8. In ipsa antiqua Vita S. Leonis danda XXIII aut XXV Maij (de die namq; discrepant auctores) tam ipse Leo, [in Actis antiquis Beatus appellatur: an cōsobrinus Vigilij Papæ?] quam Romanus eodem modo Beati appellantur: quo solum titulo vtitur Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad XXVIII Februarij, quo eum celebrat, & Vigilij Papæ consobrinum, ac monachum Iurensem ante Saussaium statuerat secutus Ioannem Chenu in Archiepiscopis Remensibus, & Georgium Coluenerium in Catalogo Archiepiscoporum Remensium ad calcem Flodoardi edito. Fuit Vigilius ex nobilißimo genere ortus, Ioannis Consularis viri filius, & Romano aliquanto iunior, mortuus anno ⅠƆLV. De S. Romano fundatore primo monasteriorum Iurensium iam ante hoc die egimus: [an monachus Iurensis?] cuius institutum sub S. Eugendo Abbate potuit hic Romanus complexus fuisse, eiusq; exemplo (quod quamplurimos alios fecisse constat ex eius Vita) condidisse cœnobium in vico, [condit monasterium-Mentuniaci:] cui nomen Mentuniacum, duabus ab vrbe Trecensi leucis semoto, vti liquido constare ex Vita S. Leonis asserit Camuzatus, qui relicta fusiori historia, breuem eiusdem Vitam ex Breuiario Ecclesiæ Trecensis eruit: in qua ista leguntur: Hic Leo scholis traditus, mira celeritate psalmorum scientiam est adeptus: & in omnibus & per omnia regularibus est dogmatibus eruditus. Igitur B. Romano Mentuniaci cœnobij Abbate in Episcopum Remensem electo, B. Leo eius monasterij factus est Abbas. Addit dein Camuzatus, ex alia Vitæ S. Leonis historia, præfatum S. Romanum a Rege Chlodoueo seniore confirmationem donationis quorumdam prædiorum impetrasse, [confirmationem donationis accipit a Chlodoueo I,] quæ Merobaudus Patricius eidem cœnobio liberalissime impertiuerat. Des-Guerrois cœnobium illud extructum ait fuisse ad honorem SS. Geruasij & Protasij Martyrum. At nunc oppidum Mentuniacum, ob corpus S. Leonis, quod ibidem reuerentissime custoditur, eiusdem D. Leonis nomen induisse & Gallico idiomate S. Lye nuncupari, testatur iam sæpius laudatus Camuzatus: Mortuus est Chlodoueus I anno ⅠƆIX, vt iam ante illud a S. Romano extructum fuisse monasterium necesse sit, & falli Nicolaum Des-Guerrois, dum confirmationem donationis a Chlodoueo factam tradit non S. Romano, sed eius successori S. Leoni, qui post viginti annos ab obitu Chlodouei S. Romano succeßit.

[3] De Episcopatu S. Romani hæc pauca memorat Flodoardus lib. 2 Historiæ Ecclesiæ Remensis cap. 1: [fit Archiepisc. Remēsis an. 530,] B. Remigio successisse traditur Romanus, Romano Flauius, post quos Mappinius. De tēpore Sedis horum quatuor Episcoporum egimus VI Februarij ad Vitam S. Vedasti Episcopi Atrebatensis a S. Remigio ordinati, ostendimusq; pag. 785 nu. 13 S. Remigium obiisse anno ⅠƆXXX, die XIII Ianuarij: eiq; subrogatum fuisse S. Romanum, cuius Sedi aßignauimus triennium aut summum quadriennium, obitumq; retulimus ad annum ⅠƆXXXIII aut sequentem. [moritur an. 533 aut sequente.] Nam eius successor Flauius interfuit Aruernensi Synodo sub Theodeberto Rege V Idus Nouemb. post Consulatum Paulini Iunioris habitæ anno ⅠƆXXXV. Ast a Flauij successore Mappinio missus Protadius Archidiaconus subscripsit Aurelianensi Concilio V anno Regis Childeberti XXXVIII, Christi ⅠƆXLVII. Hinc corrigendus Ioannes Chenu asserens Romanum Archiepiscopum creatum anno ⅠƆXLV, sedisse annis XVIII, mortuum anno ⅠƆLXIII. Quæ eadem ante scripserat Georgius Coluenerius in Catalogo Archiepiscoporum Remensium, atque ista æque dissona adiungit: Hic sepeliuit corpus B. Chlotildis Reginæ in ecclesia S. Genouefæ Parisiis anno ⅠƆLIV, & corpus Childeberti Regis Francorum in æde sacra S. Germani ad muros vrbis Parisiensis anno ⅠƆLIX. Quæ Saussaius supra relatus nullo interposito examine descripsit. Verum obsunt & tempora & regna distincta, & quæ a S. Germano Episcopo Parisiensi acta sunt, S. Romano Remensi applicantur iam pridem mortuo. [non sepeliuit Childebertū Regem,] Deceßit Childebertus anno ⅠƆLVIII, atque, vt tradit Aimoinus lib. 2 de Gestis Francorum cap. 29, a S. Germano in æde S. Vincentij, quam fabricarat, sepultus. Obiit vero S. Chlotildis apud vrbem Turonicam, Parisiis a filiis Childeberto atque Chlothario Regibus sepulta. [neque S. Chlotildem Reginam.] Ita Gregor. Turon. lib. 4 hist. Franc. cap. 1, cum ante egisset de obitu Theodeberti Regis Austrasiorum, cui succeßit Theodebaldus an. ⅠƆXLVIII. Fuit autem S. Romanus Episcopus factus cum Theodericus Rex Austrasiorum adhuc viueret, sub quo Remensis vrbs erat.

DE S. RVFINA VIRGINE

[Commentarius]

Ruffina Virgo (S.)

Avctore G. H.

[1] Martyrologium MS. antiquum, quod Coloniæ in monasterio Patrum Carmelitarum adseruatur, inter paucos ac selectos Sanctos memoriam S. Rufinæ consignat his verbis: [S. Rufina Virgo aut sola refertur,] Ipso die S. Rufinæ Virginis. Quæ eadem leguntur in Martyrologio anno 1490 Lubecæ excuso, quod Doctrinale Clericorum inscribitur, atque a vigilia Natiuitatis, seu IX Kalendas Ianuarij, exorditur. Aliud eodem anno Coloniæ excusum, sed ab ipsis Kalendis Ianuarij initio sumpto, eisdem plane verbis celebrat S. Rufinam Virginem. Eam suo itidem ad Vsuardum auctario inscripsit Hermannus Greuen. Quæ vero ea fuerit quoue loco aut tempore floruerit, hactenus assequi non potuimus, vti & de S. Onesima Virgine dictum, quam XXVII Februarij retulimus ex eisdem quatuor Martyrologiis. Vtramque Virginem XXVIII Februarij cōiungit Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis in suo Martyrologio ante annos prope centum edito. [aut S. Onesimæ Virgini iuncta.] Eodem die, inquit, SS. Macarij, Ruffini, Iusti ac Theophili. Item Osualdi Mart. Atque Onesimæ & Ruffinæ Virginum. Quæ eadem leguntur in Calendario Italico Constantij Felicij. Meminerunt & alia iam indicata Martyrologia Rufini Martyris. De eo sociisq; supra egimus: inter quos in veteri MS. Philippi Labbei nostri, nomen est Rufinæ: hinc iniecta dubitatio, num de hac Virgine agatur, num potius Rufinus sit substituendus, aut certe Rufunia, cuius inter illos Martyres nomen in MS. Martyrol. S. Hieronymi.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 29. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 28. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 28. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.