Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

29. Februar


XXIX FEBRVARII.

Dies intercalaris quarto cuique anno additur: & Latinis quidem post XXIII Februarij, qui ideo Bissextilis annus dicitur, propterea quod bis dicatur Sexto Kalendas Martij, nimirum XXIV Februarij, qui alioquin tunc vere quintus est ante Kalendas, & XXV: ne alioquin ab Idibus mutare Kalendarum omnium numeros necesse sit. At Græci, apud quos vsus Kalendarum non est, eum diem sub finem mensis Februarij adiiciunt, & quarto illo anno. S. P. N. Cassiani memoriam recolunt, vt qui vitæ exemplo clarißimus fuerit, scriptisq; de institutione monastica, et si non tenui correctione quandoque egentibus, ob Semipelagianorum admistos errores, at non pertinaciter propugnatos. Is Maßiliæ in monasterio S. Victori, cui præfuit, traditur X Kalendas Augusti in pace quieuisse: adseruatur illic caput eius thecæ ex argento inaurato & gemmis ornato inclusum: corpus in crypta inter multa aliorum Sanctorum sacra lipsana iacet conditum in loculo marmoreo, quatuor columnis suffulto. Colitur autem illic ritu duplici primæ claßis, cuius Officium excusum inde accepimus, & de eo ipsi quoque agemus XXIII Iulij.

[XXIX FEBRVARII]

DE S. OSWALDO EPISCOPO VVIGORNIENSI, ARCHIEPISCOPO EBORACENSI,

ANNO ⅠƆCCCCXCII.

Commentarius præuius.

Oswaldus, Episcopus Wigorniensis, deinde Archiepiscopus Eboracensis, in Anglia (S.)
Caecilius Episcopus Eliberitanus, Martyr in Hispania (S.)
Socii, Martyres in Hispania

BHL Number: 0003

Avctore G. H.

§ I Tempus Episcopatuum S. Osvvaldi. Annus & dies obitus, & Eleuationis corporis. Cultus illis diebus: an etiam XV Octobris? Reges ab eo coronati.

[1] Inter eximios sanctitate & doctrina Episcopos, qui seculo Christi decimo illustrarunt Angliam, est S. Oswaldus, Episcopus primo Wigorniensis, postea simul Archiepiscopus Eboracensis. Vrbs est vtraque antiqua & celebris, [S. Osvvaldus floruit 10 seculo,] Eboraci sancte mortuus est, Wigorniæ sepultus, ac miraculis a morte claruit. De hac vrbe actum fuse XI & XIX Ianuarij ad Vitam S. Eguini, Sanctiq; Vulstani, qui & ipsi Wigornienses Episcopi fuere.

[2] Consecratum fuisse Episcopum Wigorniensem S. Oswaldum a decessore suo S. Dunstano, [S. Dunstani in Episcopatu VVigorniensi successor] anno ⅠƆCCCCLIX ad Cantuariensem Metropolim translato, certum est: de anno consecrationis aliquis scrupulus, quod infra in Actis dicatur obiisse anno ⅠƆCCCCXCCII, Episcopatus XXX. quasi ordinatus esset Episcopus anno ⅠƆCCCCLXII. Sed forsan culpa amanuensium intercidit annorum duorum nota, vt legendum sit, obiisse anno Episcopatus trigesimo secundo. [anno 960,] Nam anno ⅠƆCCCCLX consecratum esse S. Oswaldum scribunt Florentius Wigorniensis, Dunelmensis, Houedenus, Westmonasteriensis, atque alij quorum omnium auctoritas actorum illorum scriptori præualet. [simul Archiepiscopus Eboracēsis factus an. 972,] Factum vero Eboracensem Archiepiscopum anno ⅠƆCCCCLXXII iidem scriptores vnanimi consensu testantur & successorem statuunt Oschitelli propinqui sui, eodem anno vita functi: quibus & ipsa Acta adstipulantur. Thomas Stubbs Dominicanus, qui seculo XIV scripsit Actus Pontificum Eboracensium, inter Oschitellum & S. Oswaldum statuit Adelwoldum, qui tamen cum magis quietiorem vitam diligeret, Pontificatum dimisit. Eadem leguntur in epistola sub nomine Simeonis Dunelmensis edita, sed forsan e scriptis Turgoti Dunelmensis collecta, ad Hugonem Decanum Eboracensem de Archiepiscopis Eboracensibus: ast Edwaldum appellat, & S. Oswaldum statuit cum Thoma Stubbs ecclesiæ illius regimen suscepisse anno ⅠƆCCCCLXXI. Verum Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglorum omisso Edwaldo, quem a S. Oswaldo alium non arbitamur, in Archiepiscopum electum cum aliis scriptoribus statuit anno sequenti ⅠƆCCCCLXXII.

[3] In pluribus peccat Thomas Stubbs, dum anno sequente asserit Romam venientem, a Stephano Papa pallium accepisse: [palliū accepit, non a Stephano Papa,] deinde ipsius Regis Edgari donatione, & Papæ Formosi, qui Stephano successit, concessione, Episcopatum Wigorniæ, de quo translatus fuerat, in sua manu tenuisse. Succeßit Stephano VI Formosus anno ⅠƆCCCXCI, mortuus anno ⅠƆCCCXCVI, id est, septuaginta sex annis, antequam ex huius calculo Romam venit S. Oswaldus. Nicolaus Harpsfeldius seculo 10 Hist. Eccl. Angl. cap. 12, omisso Formoso asserit, S. Oswaldum a Pontifice Stephano, Romam profectum, pallium reportasse, nec Wigorniensem dimittere permissum. Verum nullus Papa, Stephanus dictus sedit ab anno ⅠƆCCCCXLIII ad annum ⅭⅠƆLVII. [sed a Benedicto VI an. 973.] Dunelmensis in citata epistola tradit Romam venisse, & pallium a Benedicto Papa accepisse. Est Benedictus VI anno ⅠƆCCCCLXXII die XX Decembris electus, anno ⅠƆCCCCLXXIV a Bonifacio, dein Antipapa, in carcere strangulatus: cui Benedictus VII succeßit. Wigorniensis, cuius errorem alij descripserunt, ad annum 973 ista habet: Stephanus Papa CXXXIV, a quo S. Oswaldus pallium accepit. Quod accurati scriptoris σφάλμα μνημονικὸν est.

[4] Idem Wigorniensis ad eumdem annum 973 hæc refert: Rex Anglorum pacificus Eadgarus ætatis suæ anno XXX, Indict. 1, V Idus Maij, die Pentecostes a beatis Præsulibus Dunstano & Oswaldo, [consecrat & inungit cū S. Dunstano Reges, Edgarum an. 973] & a ceteris totius Angliæ Antistitibus, in ciuitate Acamanni benedicitur, & cum maximo honore & gloria consecratur, & in Regem inungitur. Eadem habent Dunelmensis, Houedenus, Westmonasteriensis, Huntindoniensis, & alij: quibus præiuit Chronologus Anglo-Saxonicus cum Bedæ historia nuper excusus, qui addit Acamanni ciuitatem ab incolis alio vocabulo Bathoniam nominari: quæ in Somersetensi Comitatu apud Saxones Occidentales vrbs illustris. Regnabat Edgarus Rex iam tum a morte Edwini fratris anno XV, atque ipse anno ⅠƆCCCCLXXV, VIII Idus Iulij defunctus est, filio suo Eadwardo regni hærede, designato. [S. Edouardum, dein Martyrem, an. 975] Sed magna inter regni primores oborta est dissensio. Quidam namque Regis filium Eadwardum, quidam vero fratrem illius elegerunt Æthelredum. Quam ob caussam Archipræsules Dunstanus & Oswaldus cum Corepiscopis, Abbatibus, Ducibusque quamplurimis, in vnum conuenerunt, & Eadwardum, vt pater eius præceperat, elegerunt, electum consecrauerunt, & in Regem vnxerunt. Ita Wigorniensis, aliiq; ante citati. Anno postea 978 ista adduntur: Rex Anglorum Edowardus iussu nouercæ suæ occiditur… Cuius frater Æthelredus Clito egregius, moribus elegans, pulcher vultu, [Æthelredum an. 978:] decorus aspectu, Indict. VI die Dominica XVIII Kalend. Maij post Paschalem festiuitatem a sanctis Archiprȩsulibus Dunstano & Oswaldo, & decem Episcopis, in Kyngestune ad regni fastigium est consecratus. Colitur S. Edouardus Rex & Martyr XVIII Martij.

[5] Mortuus est S. Oswaldus anno ⅠƆCCCCXCII. Ad quem annum ista tradit Wigorniensis: S. Oswaldus Archiepiscopus, [moritur an. 992] Indict. V, II Kalend. Martij, feria secunda transiens ex hac vita, regni cælestis gaudia conscendit, & Wigorniæ in ecclesia S. Mariæ, quam ipse a fundamentis construxerat, conquiescit. Wigorniensi consentiunt reliqui scriptores, cum ipsis S. Oswaldi Actis. Quia autem annus hic bissextilis erat, mortuus est XXIX Februarij, [29 Febr. feria 2.] qui dies tum incidebat in feriam secundam post Dominicam tertiam Quadragesimæ, cyclo Solis XXI, Lunæ V.

[6] [inscriptus Martyrologiis;] Inscripus hoc die Florario MS. & auctario Greueni ad Vsuardum his verbis: In Britannia S. Oswaldi Episcopi Wigorniensis & Confessoris. Eumdem referunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Martyrologiis monasticis, Wilsonus in Anglicano, Canisius in Germanico, Ferrarius in Catalogo generali. In MS. Martyrol. Carmeli Coloniensis, & apud Maurolycum ista leguntur: Item S. Oswaldi Martyris. Fuit Rex Northumbriæ Oswaldus a Penda Rege Merciorum pagano occisus, [perperam Martyr habitus.] qui paßim Martyr habetur, inscriptus etiam Martyrologio Romano V Augusti: cuius Regis & S. Oswaldi Episcopi memoria videtur in citatis Martyrologiis confusa.

[7] Successor S. Oswaldi in vtraque Sede fuit Aldulfus ante Abbas Medeshamstadensis, [Corpus eius ab Aldulpho successore eleuatum anno 1002, 15 Aprilis,] qui anno ⅭⅠƆII, Regis Anglorum Æthelredi XXV. Indictione XV, XVII Kalendas Maij, feria quarta, Coepiscopis, Abbatibus, Presbyteris, monachis, religiosis quoque viris aggregatis, S. Oswaldi Archipræsulis ossa e tumulo leuauit, & in scrinio, quod parauerat honorifice locauit: & non multo post, id est, II Nonas Maij, ipse defunctus in ecclesia S. Mariæ Wigorniæ est sepultus. Ita Wigorniensis, quem reliqui sequuntur. Contigit ea Eleuatio feria quarta post Dominicam in Albis, [non Eboraci sed VVigorniæ:] cyclo Solis III, Lunæ XV, littera Dominicali D. Meminerunt illius Wion, Menardus, Ferrarius his verbis: Eboraci eleuatio S. Oswaldi Episcopi & Confessoris. At contigit ea eleuatio non Eboraci, sed Wigorniæ, vbi antea fuerat sepultus. Hinc infra in Vita num. 22 Aldulfus Eboracensis Archiepiscopus Wigorniam properans, ossa sancti Antistitis de terra leuauit. Quibus consentit cum aliis Westmonasteriensis, qui citatur a Wione, Ferrario, & Wilsono in priore editione Martyrologij Anglicani, vbi etiam Eboraci facta ea eleuatio asseritur: omittitur in posteriore editione. Bucelinus etiam Eboraci factam tradit, citato præter Westmonasteriensem Edouardo Maihew, qui solum de S. Oswaldo agit XXVIII Februarij, nulla facta mentione diei XV Aprilis.

[8] In Calendario MS. Benedictino monasterij S. Saluatoris ista ad VIII Iunij traduntur: S. Oswaldi Episcopi Wigorniensis & monachi Floriacensis. [memoria eius 8 Iunij:] Qua vero de caußa eo die referatur, non reperio. Forsan quia auctori deerat alius Sanctus, quem eo die colendum proponeret. Erant autem hoc die & Romanus Abbas sed quem discipulum S. Benedicti credidit, & S. Theodulphi Abbatis inuentio, quæ circa an. ⅭⅠƆⅠƆ contigit.

[9] At Maior controuersia est, quare XV Octobris referatur S. Oswaldus. Ita primus excudit Molanus in additionibus ad Vsuardum Louanij anno 1568 editum, his verbis: Eodem die Oswaldi Episcopi & Confessoris, [atque alicuius Osvvaldi Episc. 15 Octobris:] apposuitq; litteram Quindicans, vt præfatur cap. 2, se eius Sancti memoriam addere ex quodam alio Martyrologio: quod est MS. Vsuardi, olim Augustini Hunnæi Doctoris Louaniensis, ac modo spectat ad Domum Professam Antuerpiensem, Societatis Iesu: illic ergo post commemoratum natalem quinquaginta Martyrum Coloniensium, ista subduntur: Eodem die S. Oswaldi Episcopi & Confessoris. Exin cetera quæ alibi apud Vsuardum leguntur, ibidem subnexa. At circa eam lectionem multum hæremus, cum cetera, quæ in eo MS. Codice hactenus reperimus, multum superent ætatem S. Oswaldi Wigorniensis. An alius ergo antiquior S. Oswaldus Episcopus, aut certe errore amanuensium loco alterius Sancti intrusus? In antiquo codice MS. sub nomine Bedæ ad eumdem XV Octobris ista leguntur: In Britannia S. Wlfranni Episcopi & Confessoris. An loco huius nominis aut alterius substitutus S. Oswaldus existimari poßit, quis definiet? Episcopum Lindisfarnensem potius intelligi infra dicemus.

[10] Interim ad ea adiecere alij quædam: nam in altera editione Vsuardi anni 1573 ista scripsit Molanus: [qui coniectura creditus VVigorniensis,] Eodem die Osualdi Episcopi Wigorniensis & Confessoris. & mox, quasi dubitatione omni sublata, sequuti alij, Canisius in Martyrol. Germanico edito an. 1573 prius Martyrologium Molani descripsit, postea secundum. Dein Surius in Octobri Vitam S. Oswaldi locauit, in editione anni 1574 cum hac ad marginem notatione: Octobris XV iuxta Martyrologia. Obiit autem XXVIII Februarij vel XXIX. Inde alij eo die factam translationem ex tenui coniectura asseruere. Ita Wion: Vigorniæ in Anglia translatio S. Osualdi Episcopi & Confessoris, miraculis clari. additq; de ea Trāslatione agere Molanum & Galesinium hac die. [quasi ob Traslationem eo die colatur,] Molani verba vtriusq; editionis dedimus. Galesinij ista sunt: Vigorniæ S. Osualdi Episcopi & Confessoris. & in Notationibus Surium citat. Nulla ibi Translationis mentio. Wionem secuti Dorganius & Menardus, sed de qua Translatione fiat mentio silent. Bucelinus in Menologio Benedictino coniecturam illorum ita adornat: Wigorniȩæ in Anglia translatio S. Oswaldi Episcopi. Transtulit viri sanctissimi corpus, reuelatione diuina admonitus Adolphus Eboracensis Archiepiscopus &c. Ast Eleuatio potius corporis dicenda est, quæ contigit XV Aprilis, quo die eam Eboraci factam dixerat. Fortaßis XV Octobris Wigorniam corpus translatum fuisse arbitratus est: sed contrarium constat ex Vita, quam citat. In Martyrol. Anglicani priori editione XXVIII Februarij tradit Wilsonus, præcipuam eius solennitatem haberi XV Octobris: quæ inde decerpsit Edouardus Maihew, [præcipua solennitate.] dum promittit ideo se de eo præcipue XV Octobris tractaturum: quo postea die de illo penitus silet. In secunda etiam editione Martyrol. Anglicani ea de præcipua solennitate verba omissa a Wilsono. At XV Octobris eius Translatio refertur in eo Martyrologio citato Surio, & Molano, tum Polydoro Virgilio lib. 7 hist. & Westmonasteriensi ad annum 959, & 960, vbi de eius Episcopatu Wigorniensi & monasterio Ramesiensi agitur. In priore editione die XXVIII Februarij citat Surium 15 Octobris & Calendarium secundum vsum Sarum, quod habemus Parisiis circa annum 1533 excusum in Enchiridio Ecclesiæ Sarisburiensis: in quo S. Oswaldi nomen bis expressum, scilicet XXVIII Februarij & XV Aprilis. At XV Octobris memoratur S. Wilfrannus Episcopus, de quo supra egi.

[11] In Florario MS. iungitur Oswaldus quidam cum sociis XV Octobris his verbis: [An is potius sit S. Osvvaldus Martyr?] Item sanctorum Confessorum Oswaldi Episcopi, Martiani & Satyri, & Candidi Martyris. Ex his Martianus & Saturianus coluntur postridie, sed Martyres, in Africa occisi. Num ergo legendum: Item sanctorum Martyrum Oswaldi Regis, Martiani &c. In supra citato Calendario MS. Benedictino XII Iunij ista habentur: S. Oswaldi Episcopi Lindisfarnensis & Abbatis Mailrosensis. Hic est S. Ethelwoldus, aliis Æthelwaldus & Edilwaldus, cuius Vitam ex variis collectam dedimus XII Februarij, quo die inscriptus est Martyrologio Anglicano, & Catalogo Ferrarij. Mortuus est anno ⅠƆCCXL: [an S. Ethelvvaldus Episc. Lindisfarnensis, etiā Osvvaldus dictus?] at quo die, hactenus non reperimus. Potuit de eo egisse qui Vsuardum MS. nostrum auxit, & cum aliis Oswaldum appellasse. Ita S. Oswaldus, de quo hic agitur, ab aliis est Edwaldus & Adelwoldus dictus, & postea ab eo diuersus a nonnullis habitus: quæ supra reiecimus.

§ II Illustria ex aliorum Sanctorum Actis testimonia de S. Osvvaldo: huius Vita scripta, Reliquiæ.

[12] Inter illustres scriptores æuo S. Oswaldi propinquiores Aimoinus est, monachus Floriacensis in Gallia, qui sub annum Christi ⅭⅠƆ floruit, & suam de rebus Franciæ historiam inscripsit S. Abboni Abbati suo, anno ⅭⅠƆIV interempto, cuius & Vitam scripsit, XIII Nouembris dandam: in ea cap. 4, 5 & 6 ista leguntur: Legatio Gentis Anglorum ad Floriacense venit cœnobium, postulans aliquem sibi sapientum concedi virorum… eo quod vir quidam magnæ apud eos nobilitatis, Oswaldus vocabulo, [Ab S. Osvvaldo Floriaci institutis monachicis mibuto,] spreto seculo, ad seruiendum Christo, in memorato Floriaco conuersus est cœnobio: ex quo ob bonæ vitæ meritum a Rege ipsius prouinciæ ad Archiepiscopatus assumptus gradum, Deo ac Patrono suo S. Benedicto in regione Anglica construxit monasterium… Præerat per idem tempus sanctæ Floriacensi congregationi reuerendus Pater Oylboldus… qui ab hoc beato exegit viro Abbone, [euocatus S. Abbo in Angliam,] quatenus ad instruendas eiusdem nationis hominum mentes, diuina atque humana sapientia, qua ipse insigniter pollebat, ire non recusaret… Post longos terræ & maris excursus, Anglorum glorum intrauit fines. Primum itaque omnium Ramesense S. Benedicti adiit cœnobium. Sic enim appellabatur ille locus, qui a venerabili Oswaldo illis in partibus est fundatus: in quo, qui Abbatis fungebatur officio, Germanus dicebatur vocabulo, & ipse ad tanti gradus honorem ex hoc sacro Floriacensi assumptus monasterio. [docuit biēnio in Ramesiesi monasterio:] Vbi dum Sanctus Domini Abbo per duorum ferme annorum moratur spatium, aliques monachorum scientia imbuit litterarum.

[13] Intra eorumdem sane spatium annorum Regem adiit Anglorum ac eius Ducem Hehelguinum. Sed a Rege verba tantum, a Duce vero condigna suȩ sanctitati suscepit munera, atque in magna apud eum, quamdiu cum ipso fuit, est habitus reuerentia. Pontificum quoque venerabilium, [familiaris SS. Osvvaldo & Dunstano] sæpe nominati Oswaldi ac beatæ memoriæ Dunstani, amica sibi familiaritate vsus est. Horum prior Eboracensium, sequens Cantuariorum Archiepiscopus fuit. In quorum vita moribusque sibi bene complacuisse Christi ostendit gratia, [miraculorum gloria claris:] eorum tumulos nunc vsque miraculorum illustrando gloria. Hi in tanta admiratione hunc beatum habuere virum, vt in eo retinendo caritatiua & (vt ita dictum si) discordi inter se dissiderent concordia… Tandem ipse vir Domini Abbo, iuxta commonitionem honorabilis Patris sui Oylboldi, natiuæ faciem statuēs reuisere telluris a memoratis Pontificibus, [ab eis varie donatus,] optimis honoratus muneribus: & a venerabili quidem Dunstano magnifica excepit munia in argento, sancto Patri perferenda Benedicto: a Domino vero Oswaldo cum gratia presbyteratus etiam cuncta eidem gradui congrua ministeria est adeptus. [Presbyter a S. Osvvaldo cōsecratus.] Rediens igitur multiplicem secum aduexit gazam, in suis speciebus dignam vitæ eius continentem significationem. Nam armillæ torquesque aureæ congruam benefactorum dictorumue eius significauere remunerationem: vestes vero sacerdotales præsentis futuræue gloriæ portendebant nitorem. At aureus calix, & numerosum argenti numisma innocentis puritatem vitæ ac rutilantis præsagiebant eloquij iubar. Hæc Aimoinus, quorum nonnulla infra in Actis attinguntur: in iis Ailwinus Comes dicitur, qui hic Hehelguinus Dux, Rameseensis monasterij fundator, cuius Abbas ibidem Ednothus appellatur, qui hic Germanus, sed forsan binominis fuit, aut certe vnus alterius successor.

[14] Colitur iam sæpe memoratus Dunstanus XIX Maij, ex cuius Vita huc spectant sequentia: Episcopatus Wigorniensis in honorem gloriosi Apostoli Petri fundatus habebatur. Sed Oswaldus vir sanctus & religiosus, quem in regimen ipsius Ecclesiæ B. Dunstanus Antistes Cantuariensis effectus sibi succedere fecit; quia Clericos ibi degentes nec a prauitate sua conuertere, nec inde, [S. Osvvaldus ecclesiā S. Mariæ VVigorniæ extruit,] eo quod nobiles iuxta seculum atque potentes erant, quibat eliminare: construxit pene contiguā ipsi ecclesiæ ecclesiam beatæ Dei Genitricis Mariæ: in qua ipse cum monachis, quos se proposuerat adunaturum, Christo seruiret. Quod & factum est. Religio itaque monachorum contemptum Clericis peperit, & vulgi conuentum ab eis alienatum sibi assiduum fecit. Quid plura? Numerus Clericorum passim minuitur, monachorum conuentus indies augetur. Quidam insuper ex ipsis Clericis conuersi, numero illorum additi sunt. [inq; Cathedralem erigit:] Hoc modo Sedes Pontificalis mutata est in Ecclesiam B. Mariæ semper Virginis. Hæc Auctor Vitæ S. Dunstani, quibus consentiunt infra in Actis num. 11 relata.

[15] In S. Wulstani Episcopi Wigorniensis, anno ⅭⅠƆLX ad eam Cathedram euecti, Vita, quam ex Malmesburiensi XIX Ianuarij dedimus, de hac S. Mariæ ecclesia diruta ista pag. 244 num. 9 leguntur: [eam vidēs deiici lacrymatur S. VVulstanus,] Cum ecclesiæ maioris opus, quod ipse a fundamentis inceperat, ad hoc incrementi processisset, vt iam migrarent in illam, iussum est veterem ecclesiam, quam & B. Oswaldus fecerat, detegi & subrui. Ad hoc spectaculum stans sub diuo Wlstanus, lacrymas tenere nequiuit. Super quo modeste a familiaribus redargutus, qui gaudere potius deberet, quod se superstite tantus Ecclesiæ honor accessit, vt ampliatus monachorum numerus ampliora exigeret habitacula, respondit: Ego longe aliter intelligo, quod nos miseri Sanctorum opera destruimus, [quod Sācte opus esset:] vt nobis laudem comparemus. Dein num. 11 hæc referuntur: Sub Seniore Willielmo inclamatum est in Wlstanum a Lāfranco de litterarum inscitia; a Thoma Eboracensi Archiepiscopo, quod subiici deberet ei ex antiquo iure. Vtrisque obiectionibus cum in concilio respondere deberet, [in Concilio iussus caussam propriā tueri,] egressus est vt strictiore consilio responsum comeret suum. Tum monachorum, qui cum eo erāt, animis ad summum negotium attonitis, illa subintulit: Crede mihi, adhuc non cantauimus Nonam: cantemus ergo. Sociis referentibus, [facta oratione,] vt prius propter quæ venerant expedirent, quod satis superque sufficeret cantibus tempus; Regem & Proceres, si hoc audierint, risui se haberi non immerito credituros. Prius, crede mihi, inquit, faciemus Dei seruitium, & post agitabimus hominum litigium. Hora igitur cantata, nulla excogitata falsi tergiuersatione, nullo commentato veri splendore, aulam concilij pergebat ingredi: suis eum retinere tentantibus, persuaderi non potuit. Quin potius timentibus caussæ, Pro certo, ait, noueritis, visibiliter me hic videre beatos Archiepiscopos Dunstanum & Oswaldum, [ab SS. Dūstano & Osvvaldo sibi apparētibus docetur felicem rei exitum.] qui hodie me suis precibus tuentes, falsiloquorum acumen hebetabunt. Ita data benedictione monacho minimæ facundiæ viro, sed Normannicæ linguæ sciolo, rem obtinuit, vt qui diœcesis ante putabatur indignus regimine, ab Archiepiscopo Eboraci suppliciter rogaretur vt suas dignaretur lustrare, quo ipse pro timore hostium vel sermonis ignorantia cauebat accedere.

[16] Reliqua, quæ ex aliorum Annalibus & monumentis antiquis addi possent, ad Vitam S. Oswaldi annotamus: quam Surius ad XV Octobris, vt diximus, edidit, sed stylo passim, vt præfatur, nonnihil correcto. [Vita S. Osvvaldi vnde hic edita?] Nos eamdem primæua phrasi seruata damus, in Ioannis Capgrauij noua Legenda Sanctorum Angliæ anno 1516 editam. Aliam Vitam habemus MS. sed plurimum contractam. Henricus Spelmannus in Conciliis Anglicanis ad an. 969 pag. 479 nonnulla ex cap. 2, vti infra obseruamus describit, cum hac præfatione: De ipso autem Concilio sic Osbernus Præcentor Cantuariensis, qui floruit anno Domini ⅭⅠƆLXXIV, & hunc secutus Ioannes Capgrauius. Asserunt alij eum scripsisse Vitam SS. Odonis patrui S. Oswaldi, Dunstani, Elphegi & aliorum, quod suo tempore dicetur: [a quo scripta?] & hi tradunt Vitas SS. Oswaldi & Wulstani exaratas a Senato vel Seruato Brauonio, quem Wigorniensium monachorum præfectum volunt floruisse circa annum ⅭⅠƆCLXX. Verum quicumque Vitam S. Oswaldi olim scripserit, arbitramur in epitomen redactam, atque ita a Capgrauio editam, quod etiam ad Vitam S. Wulstani obseruauimus, & clare ad Vitam S. Odonis demonstrari poterit, cuius Vitam MS. nacti sumus ampliorē, quam vti apud Capgrauium extabat. Baronius ad an. 992 num. 62 auctorem huius Vitæ fidelissimū scriptorem appellat.

[17] S. Oswaldi infulam purpuream & auro gemmisque ornatam, & prisca pulchritudine fulgidam, ad sua vsque tempora in Beuerlacensi ecclesia reseruatam fuisse testatur Thomas Stubbs in Pontificibus Eboracensibus. [Infula S. Osvvaldi Beuerlaci adseruata:] Ab hoc S. Oswaldo in Comitatu Wigorniensi est Centuria Oswaldslaw dicta, quam asserit Cambdenus in Cornauiis eum ab Edgaro Rege impetrasse, eiusque immunitatem, dum Angliæ lustrum Guilielmus Conquestor conderet, his verbis in acta publica esse relatam: Ecclesia S. Mariæ de Wircester habet Hundredam, quæ vocatur Oswaldslaw, [Osvvaldslavv centuria, siue hundreda, ab eodem appellata,] in qua iacent trecentæ Hidæ, de quibus Episcopus ipsius Ecclesiæ a constitutione antiquorum temporum habet omnes redditiones Socharum, & omnes consuetudines inibi pertinentes ad dominicum victū & Regis seruitium & suum: ita vt nullus Vicecomes vllam ibi habere possit querelam, nec in aliquo Placito, nec in alia qualibet caussa. Hoc attestatur totus Comitatus. Hæc ibi. De varia notione vocis Socha consule Glossarium Guilielmi Somneri. Hic videtur indicari Iurisdictio aut ius tenendi curiam.

VITA
auctore antiquo,
ex Capgrauio, Surio & MS. Vltraiectino.

Oswaldus, Episcopus Wigorniensis, deinde Archiepiscopus Eboracensis, in Anglia (S.)
Caecilius Episcopus Eliberitanus, Martyr in Hispania (S.)
Socii, Martyres in Hispania

BHL Number: 6380

ex Capgravio.

CAPVT I
Acta S. Osvvaldi ante Episcopatum. Canonicatus VVintoniensis, monachatus Floriacensis.

[1] Sanctus a enim Oswaldus Archiepiscopus, nobilissima b progenie ortus, eleganti forma enituit: [S. Osvvaldus a pueritia virtuti deditus,] hic puer factus pueriles ineptias deuitare, & ad sanctitatis opera semetipsum informare cœpit. Frater enim patris sui erat S. Odo c Cantuariensis Archiepiscopus, discretione sublimis, moribus grauis, iustitiæ cultor, & omni actione sua circumspectus. Huic enim nepos suus Oswaldus doctrinis imbuendus & bonis exemplis & moribus instruendus a parentibus commendatur. [apud S. Odonem patruū educatur:] Seculari demum scientia & Scriptura sacra ad plenum informatus a S. Odone apud d Wintoniam Canonicus effectus, cum ceteri spreta institutione Ordinis sui desideria cordis sequerentur, [Canonicus VVintoniēsis, dein Decanus,] institutionem vitæ Canonicorum indefessus exequebatur. Decanus itaque in breui factus, maculatam senum vitam emendare, & pueriles eorum sensus studio disciplinæ cælestis euacuare adhuc ipse iuuenis curauit. Illi vero magis antiqua prauæ consuetudinis itinera tenere volentes, nullo pacto illum in talibus se audituros affirmabant.

[2] Quo intellecto, spreta seculari pompa nec non diuitiis, e Floriacum, vbi corpus S. Benedicti requiescit pergere decreuit: [Floriacense monasteriū ingreditur:] missis enim a S. Odone commendatitiis litteris & donis plurimis, iuuenem dicto commendauit & facto. Idem vero f S. Odo in iuuentute constitutus mari transito habitum monasticum apud eumdem Floriacum susceperat. Suscepto itaque habitu sacro, qui ab aliis doceri venerat, talem se exhibuit, vt satis in eo quod docerent, quod imitarentur haberent. Erat enim somno parcus, cibo sobrius, in loquendo discretus, in oratione assiduus: quam patiens, humilis, [excellit in exercitio virtutum,] benignus, mansuetus extiterit & beneuolus, ex sincera caritate, qua supra æstimationem humanam enituit, perpendi potest. Secretum ab Abbate in ecclesia accepit locum, in quo Deo familiarius adhæreret. Illic enim orationi, [maxime orationis:] meditationi, contemplationi vitæ perennis, ab aliorum inquietudine remotus, operam dare solitus, magnum humani generis hosti fomitem liuoris & odij ministrabat.

[3] Vna nocte quadam dum contemplationi & orationi vacaret, affuit spiritus malignus, & sonos horrificos edens, vt cœpto desisteret, & segnius aut nullatenus talia attentaret, hominem Dei terrere moliebatur. At ille fidei scuto protectus, [a dæmone vocibus bestiarum tentatur,] non magis ad fremitum leonis, vel sibilum serpentis, quam ad balatum ouis exterritus est. Harum & aliarum bestiarum ei improbus ille voces ingessit: sed imperterritus cuncta cum suo auctore derisit. Quod dæmon aduertens disparuit: sed in Angelum lucis e vestigio transfiguratus eidem Sancto apparuit. [quem specie Angeli apparetem signo Crucis fugat:] Sed vir Dei signo Crucis se muniuit: sciens exinde Angelum lucis non irritandum; Angelum autem tenebrarum eminus effugandum. Et factum est ita. Nam malignus tentator viso Crucis signaculo, velut fumus ab oculis eius euanuit.

[4] Audita tandem sancta conuersatione nepotis sui Oswaldi immensas omnipotenti Deo gratias egit S. Odo, & missis diuersis muneribus Abbati & monachis pro suo nepote gratias exoluit. [reuocatur a S. Odone in Angliā:] Indicauit etiam illis se illius præsentia magnopere velle potiri: tum quia senio fessus mortem sibi propinquam sciebat, tum quia regulari conuersatione suæ gentis viros per eum instituere disponebat. Quo audito graui mœrore deiecti, non audentes tamen voluntati Antistitis g obuiare, parent, & debito cum honore ad nutum Præsulis dirigunt. hAntequam tamen Cantuariam venire potuit S. Odo debitum carnis humanæ exoluit. Præsidebat illis diebus i Dorcestrensi Ecclesiæ, quidā k Osketillus nomine: qui audito nepotis sui Oswaldi aduentu, benigne suscepit illum, & sincere dilexit, & sui secreti conscium fecit. [a S. Dunstano commendatur Regi:] Assumpto tandem ad Archiepiscopatum Eboracensem Osketillo, l S. Dunstanus Oswaldum Regi m Edgaro commendatum familiarem effecit & iussu Regis Wigorniensi Ecclesiæ præfecit.n

[Annotata]

a Hinc liquet prologum ab auctore præfixum desiderari. [fit Episc. VVigorniensis.]

b Danorum, vt ex Vita S. Odonis patrui constat.

c Primo VViltoniensis apud Occiduos Saxones, siue in VVestsexia, Episcopus. Sedes VViltoniensis dein cum Sarisburiensi, quæ VViltoniensis Comitatus vrbs est, vnita fuit. [Wiltonia.]

d Est VVintonia metropolis Sauthamptoniæ apud eosdem Occiduos Saxones, atque vrbs Episcopalis.

e [Wintonia.] Floriacum nobilissimum Galliæ monasterium ad Ligerim fluuium in Aurelianensi diœcesi, de quo & S. Benedicto agemus 21 Martij. Meminit Aymoinus auctor coæuus in Vita S. Abbonis, [Floriacū.] de quo infra, habitationis & vitæ monasticæ S. Osvvaldi apud Floriacenses.

f Imo S. Odo antequam fieret Archiepiscopus Cantuariensis, per manus Abbatis Floriacensis, qui ideo euocatus ab eo in Angliam venerat, monachi mores & habitum induit. [S. Odo monachus.] quod ex institutione S. Gregorij Papæ, a tempore S. Augustini primi Archiepiscopi, Cantuariensis Ecclesia semper fuisset monachorum. Quæ plenius ad eius Vitam dicentur 4 Iulij.

g Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontif. Ang. hæc interserit: Licet ab Archiepiscopo inuitaretur, crebris restitit epistolis Osvvaldus, prætendens caussam nouitatis in veste, [euocat S. Osvvaldū.] teneritudinis in religione, nec nisi tarde venit, nuntio ægri iam decumbentis auunculi percussus.

h Idem Malmesb. Iam ergo Dofris appulsus, vt defunctum audiuit S. Odonem patruum, minimum abfuit, quin statim Floriacum rediret: sed admonitu sociorum necessitudines parentum non negligendas, post iusta sancto Archiepiscopo soluta ad Archiepiscopum Eboracensem Oskitellum, [S. Odonis obitus.] quē proximo consanguinitatis gradu attingebat, venit. Mortuus est S. Odo anno 958, & præfuit Ecclesiæ Cantuariensi annis 24.

i Videtur hic scriptorem fefellisse memoria. Nam vt VVigorniensis & cum eo alij tradunt, Wulstano Eboracensium Archiepiscopo VII Calend. Ianuarij anni 956 defuncto successit Oskitellus. Anno dein 958 humanis excessit rebus S. Odo Dorouerniæ Archiepiscopus, Angelorum manibus ad Paradisum delatus. Quo etiam anno Alffius Dorsetensium Episcopus obiit: cui Brithelmus vir pius & modestus, humilis & benignus successit. Potuit Oschitellus ob huius consecrationem Dorcestriæ fuisse, atque ibidem S. Osvvaldum reducem excepisse: quod auctor Vitæ, aut qui forsan in epitomen redegit, non satis distinxerit.

k Osketillus, aliis Oskitellus, Oschitellus, Aschitellus in MS. Vltraiectino Ostetel.

l S. Dunstanus ex Episcopo VVigorniensi factus Archiepiscopus Cantuariēsis anno 959, Mortuus estanno 988 die 19 Maij, quo colitur. [S. Dunstanus.]

m Edgarus, siue Eadgarus, Edvvino fratri suo anno 959 mortuo successit, ante a Merciis & Northumbris, a fratre ob huius impiam vitam deficientibus, in Regem assumptus.

n Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglorum hæc ita narrat contigisse: Anno 960 S. Dunstanus… regalia petit limina, [Edgarus Rex.] ianuam regiæ pietatis suggestione preceque pulsat humillima, vt religiosum, mitem, humilemque monachum, sui prædecessoris Odonis fratruelem, B. Osvvaldum, quem in timore diuino sanctisque virtutum operibus verissime probauerat excreuisse, promoueret ad Pontificale decus Wigorniensis Ecclesiæ. Annuit Rex Eadgarus, [S. Osvualdus anno 960 Ep. VVigorniēsis.] quod Sanctus petebat Dunstanus, & ab ipso inthronizatur ad summum sacerdotium B. Osvvaldus. Hæc Simeon, quæ eisdem verbis referuntur a Rogerio Houedeno.

CAPVT II
Acta S. Osvvaldi in Episcopatu VVigorniensi. Ramesiense, & alia monasteria extructa. Clerus reformatus.

[5] Congregauit autem Oswaldus duodecim monachos in villa, nomine a Westbyri; quos frequenter visitare, [Collocat 12 monachos VVestbyri:] monita salutis æternæ ministrare & consolari, & ieiuniis, vigiliis, & orationibus solebat operam dare.

[6] b Accidit etiam, vt c Ailwinus d Comes diuturno ac laborioso cruciatu podagræ pedum suorum multis laboraret annis: & cum piscatorum quidam, nomine e Wlget, cum nauicula sua aquam, f Ramesmere nuncupatam, piscandi gratia ad vsum domini sui Comitis ingressus esset; & diu frustra laborans, nimio tædio fatigatus, tandem obdormire cœpit: cui S. Benedictus apparens dixit: [mandato S. Benedicti piscatori apparentis:] Aurora cum surrexerit, tuum eiice tragum, & multitudini copiosæ voti compos obuiabis piscium. Captorum quoque piscium maiorem, g Haket, id est, lucium, vocatum, Ailwino domino tuo mea ex parte offerens, dices ei, vt meam donationem benigne suscipiens, piæ matri misericordiæ Mariæ & mihi omnibusque sacris Virginibus monasterium in hac insula monachorum sine dilatione studeat fabricare: scruteturque quomodo nocte in insula animalia sua incumbunt, & vbi taurum surgentem dextro pede viderit terram percutere, ibi h aram erigere festinet: vtque certius meis credat mandatis, hunc tuum tibi exteriorem incuruo digitum, quem & ipse, mox a nexu podagræ solutus, tibi erigat reparandum. Euigilans autem copiosam piscium multitudinem conclusit, maioremque domino suo ex parte Sancti obtulit, quæ viderat & audierat replicans: [monasteriū Ramesiese, collatis a Comite Ailvvino possessionibus,] vt digitum suum incuruatum erigat, obnixe rogauit. Tunc Ailwinus digitum viri manui hærentem erexit: & ad insulam vt potuit properauit. Cumque in insulam ingressus, a suo morbo perfecte curatus fuisset; taurus de medio animalium exurgens, terram pede percutiendo locum altaris construendi diuinitus significauit. Comes ergo Deum laudans, confestim truncatis lignis Capellam ibi construxit i Non multo vero post Comite Ailwino amplas possessiones concedente, [ædificat,] S. Oswaldus infra quinquennium ædificauit insigne ibidem monasterium, & anno Domini k nongentesimo septuagesimoquarto solenniter dedicauit, [dedicat, Abbate constituto:] Ednothum monachum Abbatem constituit.

[7] lPer idē tēpus auctoritate m Ioannis Papæ Dūstanus Archiepiscopus coacto n generali cōcilio statuit, & decreto firmauit, [e decreto Cōcilij præficitur reformationi Cleri:] vt omnes Canonici, Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, aut caste viuerent, aut ecclesias quas tenebant dimitterent. Habebat autem Regem Edgarum in hoc negocio fidelem o adiutorem, & firmum defensorem. Huius enim decreti executio Oswaldo Wigorniensi Episcopo & p Ethelwoldo Wintoniensi Episcopo commissa est. [7 monasteria erigit:] Beatus ergo Oswaldus septem monasteria in sua diœcesi eiectis Clericis insolenter viuentibus construxit, & monachos introduxit & Abbates eis præfecit.

[8] Interea Abbas q Persorensis, quem instituerat, nomine Fudbertus, [Fudbertū Abbatem constituit,] morigeratus & feruens religionis monasticæ zelator, scilicet in subditos, quod valde in eo reprehendebatur, nimiæ & indiscretæ seueritatis fuit. Is ad extrema perductus, & huic vitæ sublatus, & in feretro locatus, [a morte resuscitatū, vt eius sanctitatē indicaret:] recepto spiritu trepidantibus cunctis erexit se, dicens a B. Benedicto in visionem Dei se perductum fuisse, & Deum sua peccata meritis dilectoris sui Oswaldi indulsisse, atque ad intimandam sanctitatem eius se reuixisse asseruit. Quo dicto conticuit & accepto Viatico Dominici corporis dimidium diem superuixit, & vitam obitu iterato finiuit.

[9] In aliis enim Angliæ partibus insignes Ecclesias ob præfixam caussam Clericis euacuauit, & eas viris monasticæ religionis sublimauit, quorum hæc nomina sunt: Ecclesia S. r Albani, S. s Etheldredæ Virginis in Helij, & ea quæ apud Beamfledam constituta honorabilis habebatur. [monachos cōstituit in Ecclesiis S. Albani, Eliensi, Beāfletensi,] Instituit enim in Ecclesia S. Albani t Elfricum Abbatem, qui ad archiepiscopatum Cātuariensem postea sublimatus fuit, in Ecclesia Elyensi u Brithnotum Abbatem, Beamfletensi Ecclesiæ x Godmannum Constituit Abbatem. Monasteria quæ ȩdificauerat circuire, verbo simul & opere, quæ salutis erant, paterno quodam affectu ministrare curauit.

[10] Posuit quoque in monasterio Rameseie Abbo Floriacensem monachum, morum sanctitate præclarum, litterarum scientia excellenter instructum, [S. Abbonē præficit studiis Rameseiæ:] qui monachos doceret, scholas regeret, & in disciplina regulari & scientia litterali prodesset. Dunstani insuper hortatu passionem B. y Edmundi Regis & Martyris idem Abbo laudabiliter scripsit. Postea Floriacum regressus & Abbas effectus, a monachis suis occiditur.

[11] Cum autem monasterium in Wigornia z infra ipsam Sedem Episcopalem construere cœpisset, in quo cum monachis conuersaretur; non longe ab opere ipso quidam lapis quadrus iacebat ad operis fabricam omnino necessarius: quem cum artifices leuare vellent, quasi radicitus terræ inhæsit, & nullo conatu moueri potuit. Stupor ingens omnes occupat, [monasteriū S. Mariæ VVigorniæ,] mandatur de negotio Patri Oswaldo: qui veniens & multitudinem magnam circa lapidem casso labore suadentē aspiciens, miratus est, & attonitus stans, Deumque silentio deprecans, [impediente diabolo, sed signo Crucis fugato,] aspexit in lapide illo Æthiopem quemdam sedere, & obscœnis motibus laborantes subsannando deridere. Et statim contra dæmonem signum Crucis intorsit, & territum illum fuga sibi consulere compulit. At lapis quem octoginta mouere nequibant, a paucis hominibus facillime leuatus, in opere collocatur. Perfecta itaque ecclesia in honore B. Mariæ, & congregatis ibidem quibusdam monachis, [extruit:] Clerici in Sede Episcopali nonnulli, spreto seculo, [Sedē Episcopalem ibidem collocat.] monasticum habitum susceperunt: & ab ecclesia B. Petri ad ecclesiam B. Mariæ, a Clericis ad monachos Episcopalis Sedes translata est.

[Annotata]

a S. Vulstanus diplomate in Monastico Anglicano pag. 126 edito testatur ecclesiam sitam in villa, quæ dicitur Vuestburia, a B. Osvvaldo quondam constructam, [Westbyri monasterium.] & terris & opibus & monachis ibidem Deo seruientibus honorificenter iam pridem ditatam, postea vero a piratis deuastatam, & vetustate & Præpositorum negligentia destructam, … .se studuisse reparare. In eodem Monastico Anglicano ex registro monasterij Ramesiensis, de quo mox, dicitur pag. 231 S. Osvvaldus anno 972 ad monasterium Ramesiense misisse duodecim monachos de Westbiri.

b Hæc fundati Ramesiensis monasterij historia excerpta est ex diplomate Edgari Regis, approbantis fundationem dicti monasterij, relato in Monastico Anglicano pag. 234 & seqq. & subscribunt post Regem Edgarum, eius filios Edovvardum & Æthelredum, S. Dunstanus Archiepiscopus Dorobernensis, [Ramesiēse monasteriū.] S. Osvvaldus Archipræsul Eboracensis, alij quinque Episcopi, septem Abbates, tum Ailvvinus Aelderman fundator, alij quatuor Duces & sex Presbyteri. Quæ autem hic narrantur, asserit Rexse non incerta relatione quorumdam Episcoporum suorum, imo & ipsius Ailvvini didicisse.

c Ailvvini pater fuit Æthelstanus Dux Orientalium Anglorum, Halsfkineg, id est Semirex, dictus. mater Alfvvea, quæ enutriuit & educauit Regem Edgarum. [Ailvvīnus Comes.] Ita Genealogia Comitis Ailvvini pag. 231, vbi horum & trium Ailvvini fratrum acta & anni obitus referuntur in eodem Monastico:

d Ab aliis etiam Comes, aut Dux Orientalium Anglorum appellatur, in MS. Vltraiectino Dux Agelpinus legitur.

e Edgarus Rex in diplomate, Wlfget.

f Idem, cum carinula & asseclis suis & lino. Surius & Capgrauius, Raniesmere: vulgo Ramsey-moore in Septemtrionali parte Comitatus Huntingdonensis.

g Cambdenus in Icenis & Comitatu Huntingdonensi, ex Historia Ramesiensi docet in Ramsey-Meere admirandæ magnitudinis lucios, qui ab incolis Hakeds nuncupatur, extrahi.

h Edgarus Rex: xenonochij sciat aram erigere debere.

i Hæc vltima aliter ab Edgaro narrantur: Ac deinde schemate condecenti, sicut mandatum sibi fuerat, regulare futuræ congregationi monachorum construxit cœnobium Ailvvinus. Deinde reuoluto quinquennio diebusque duodeuiginti, precibus venerabilium amicorum meorum Dunstani Dorobernensis & Osvvaldi Eboracensis Archiepiscoporum, [Ramesia dicata an. 974,] eamdem Ecclesiam in honore Beatæ Virginis Mariæ, Sanctorumque prædictorum, VI Idus Nouembris, anno ab Incarnatione Domini 984, Indict. 2 solenniter, vt decebat, dedicari concessi. Ita Rex Edgarus, qui confirmat donationes terrarum vel possessionum, quas vel idem Ailvvinus vel quæcumque aliæ personæ in dotalitium eiusdem ecclesiæ & ius hæreditatis perseuerabile, ad victuale subsidium monachorum Christo iugiter ibi famulantium, indulserant. vti Osvvaldus Archiepiscopus Eboracensis Kingeston, id est, Wistovv, cum Rauel & Biri berevvicis suis ac omnibus sibi pertinentibus. Mortuus est anno sequenti 975 Edgarus Rex.

k VI Idus Nouembris inoctaua omnium Sanctorum, quæ tunc erat Dominica. Hinc Simeon Dunelmensis de gestis Regum Anglorum corrigendus, dum scribit consecratum VI Idus Nouemb. anni 991 feria III. Et vero illo etiam anno 8 dies Nouembris incidit etiam in Dominicam, littera Dominicali D. & 16 annis ante Edgarus Rex obierat. Propius accedit VVestmonasteriensis, dum anno 968 asserit fundatum nobile monasterium Ramesiæ a Comite Æthelvvino (hic Ailvvino) quod inposterum in spiritualibus & temporalibus accepit incrementum. [cœpta exstrui an. 969.] Imo cœptum extrui anno 969 mense Octobri, vt ex dictis constat. De situ insulæ, inqua Abbatia Ramesia condita est, agitur in Chronico Bromtonis columna 868 in Monastico Anglicano pag. 234, a Cambdeno supra citato. lib. 5 Histor. Huntindoniensis, & alibi.

l Sequentia vsque ad num. 11 ex hac vita descripta referuntur ab Henrico Spelmanno in Conciliis Britannicis pag. 479, qui auctorem horum censet fuisse Osbernum.

m Ioannes XIII sedit ab anno 965 ad an. 972. De hoc Pontifice, & morum corruptela apud Anglos emendanda ita scribit Osbernus in Vita S. Dunstani: [Ioannes 13 Papa.] Ordo Clericalis plurimum ea tempestate erat corruptus, & Canonici cum Presbyteris plebium, voluptatibus carnis plus æquo inseruiebant. Quod malum Dunstanus corrigere cupiens auctoritate Ioannis Apostolicæ Sedis Antistitis apud Regem obtinuit, quatenus Canonici, qui caste viuere nollent, Ecclesiis, quas tenebant, depellerentur, & monachi loco eorum intromitterentur.

n Generale nominatum quod omnes Angliæ Episcopi in idem conuenissent. Ita Baronius ad an. 970 num. 11. citato VVestimonasteriensi in Floribus. [Concilium generale Anglliæ an. 969.] Verum ad annum 969 ea is retulit, vti ante eum VVigorniensis, Houedenus, Dunelmensis, & alij his fere omnes verbis: Anno 969 Rex Anglorum pacificus S. Dunstano Dorobernensis, & B. Osvvaldo VVigorniensis, & S. Ethelvvoldo VVintoniensis Ecclesiæ Episcopis præcepit, vt expulsis Clericis in maioribus monasteriis per Merciam constructis monachos collocarent.

o Ethelredus Abbas Rieuallis de genealogia Regum Anglorum col. 359 asserit Regem Edgarum per regnum Anglorum quadraginta construi fecisse monasteria, & alia monachis & alia Virginibus deputasse: additq; sermonem Regis Edgari ad Clerum, in quo alloquens S. Dunstanum inter alia ait ista: Habes hic tecum venerabilem Patrem Edelvvaldum VVintoniensem Episcopum, [ad Edgaro Rege S. Osvvaldo imposita reformatio Cleri:] habes reuerendissimum Præsidem VVigorniensem Osvvaldum: vobis istud committo negotium, vt episcopi censura & auctoritate regia turpiter viuentes de ecclesiis eiiciantur, & ordinate viuentes introducantur. Hæc Rex Edgarus, quibus addit Ethelredus: Scientes igitur beati Præsides manum Regis bonam secum, ab Ecclesia VVintoniensi, VVigorniensi, pluribusque aliis in honeste viuentes expulerunt, introducentes viros religiosos, qui nouo quodam splendore vniuersam insulam illustrarunt.

p Colitur S. Ethelvvoldus, aliis Edelvvaldus I Augusti, qui, vt in eius Vita legitur, [socius S. Ethelvvoldus assignatus.] accepta a Rege Edgaro licentia, Canonicos nefandis moribus implicatos expulit, & monachos de Abendonia introduxit, quibus ipse Abbas & Episcopus fuit. Mortuum esse anno 984 tradit Dunelmensis.

q De Pershorensi cœnobio in agro VVigorniensi agitur in Monastico Anglicano pag. 203 & fundatum dicitur seculo 7. Meminit eiusdem Cambdenus in Cornauiis, [Pershorēse cœnobium.] & a pyris originem nominis deriuatam ait.

r Monasterium S. Albani in agro Hertfordensi seculo 8 ab Ossa Rege fundatum est, de quo agitur in Monastico Anglicano pag. 176 & seqq. ad diem natalem S. Albani pluribus agetur 22 Iunij. [S. Albanus.]

s Colitur S. Ethelreda 23 Iunij, in cuius Vita de fundatione monasterij Elyensis in agro Cantabrigensis plurima leguntur. [S. Ethildreda.]

t Elfricus, Alfricus, Alricus, Eluricus vel VVolricus, factus Cantuariensis Archiepiscopus anno 996, cuius industria anno 1001 ab ecclesia sanctæ Trinitatis expulsis Canonicis introductos fuisse monachos tradit Thornus in Chronico cap. 5 § 15. rexisse Ecclesiam Cantuariensem annis XI asserit Geruasius de Pontif. Cantuar. & Sanctum statuit.

u Brithnothum ante fuisse Præpositum S. Ethelvvoldi dicit auctor huius vitæ. [Brithnothus.]

x Godmannus dicitur Abbas Torneiæ in agro Cantabrigiensi ab eodem S. Ethelvvoldo constitutus. [Godmannus.] An Torne ia eadem quæ Beamfleda, aut hæc illi subiecta?

y Coluntur S. Edmundus 20 Nou. S. Abbo 13 eiusdem mensis.

z Malmesburiensis lib. 3 de gestis Pontif. Angl. in eodem cœmeterio extructam asserit. Edgarus Rex apud Cambdenum in VVigorniensi Comitatu approbat his verbis: Monasterium, quod reuerendus Episcopus Osvvaldus in Sede Episcopali in honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ amplificauit, [VVigorniēse monasterium.] & eliminatis Clericorum næniis &c. religiosis Dei seruis monachis meo assensu & fauore suffultus locauit; ego ipsis monastice religiosis viris confirmo, & consilio & adstipulatione Principum & Optimatum meorum corroboro & consigno &c.

CAPVT III
Acta S. Osvvaldi ad Archiepiscopatum Eboracensem assumpti. miracula.

[12] Mortuo a Eboracensi Archiepiscopo, cogentibus Rege b Edgaro & S. Dunstano, omniumque Clericorum assensu ad Archiepiscopatum assumptus est. Et ne monachi, quos instituerat, aliqua, [Constituitur Archiepiscopus Eboracēsis:] vltra quam ferre valerent, tentatione concuterentur, si pastorali cura destituti, non haberent quo niterentur; auctorirate S. Dunstani Episcopatus c Wigorniensis curam vna cum Archiepiscopatu sollicite rexit.

[13] Cum autem monachi Rameseiæ, Episcopo Oswaldo in ripa stante, aquam nauigio transire vellent, nauis nimis onerata mergi cœpit. Turbati monachi & mori metuentes, [signo Crucis nauem eripit periculo submersionis:] opem sancti Pontificis implorabant. Quod videns Sanctus, signum Crucis edidit, & nauis ab aquarum profunditate emergens, quasi nihil oneris ferret, ad ripam prospero lapsu euecta est.

[14] Cum enim nunciaretur ei, quemdam monachum Eliensem ab opere ecclesiæ præcipitatum, subita morte occubuisse; vehementi mœrore turbatur. Nouerat illum non vsquequaque vitam duxisse felicem. Conuocatis autem Rameseiæ monachis rei euētum retulit, [animam monachi subito defuncti] & vt pro anima defuncti Dominum studiosius orarent, admonuit. Vigiliis igitur vacant, psalmis & lacrymis, & ad ianuam misericordiæ Redemptoris pulsant. Et ecce nocte quadam Episcopo orationibus insistenti idem defunctus visibiliter apparuit, [piis operibus suis & aliorum] & percunctatus quis esset; illum se esse, pro quo Deū rogauerat, respondit. At ille respirans, Qualiter, inquit, frater tibi fuit, vel qualiter nunc est? Hactenus, ait, valde male, nunc autem valde bene. Tuis quippe meritis & precibus, a pœnis, quibus cruciabar, per Angelum suum me die hesterna eripuit Dominus. Quod & tibi insinuando veni gratias agere, &, [a pœnis purgatorij liberat:] quoniam gratiosus pro hoc & aliis iure debeas Deo existere merito, insinuare. Quo dicto non comparuit.

[15] Diœcesim suam opportunis temporibus peragrans, quidquid elicere poterat in moribus suorum, oculos summi Dei offendere, [lustrat diœcesin:] paterna castigatione corripere atque corrigere satagebat. Hæc agentem contigit vice quadam venisse d Ripum, vbi Beatus quondam e Wilfridus nobili constructo monasterio meruit sepeliri. Locus tamen ille a barbaris olim magna ex parte dirutus, [in ruinis Riponensis monasterij,] latibulis tunc ferarum fuit accommodus. Illic enim peruigil in orationibus noctu persistens, diuina reuelatione didicit ipso loco Sanctorum corpora condita esse: quæ inuestigans cum nominibus singulorum procul dubio inueniret. [reuelatione diuina] Facto autem mane cum terram foderent, Sanctorum corpora cum tabula hæc continente reperta sunt. Hic requiescit f S. Wilfridus Antistes Eboracensis & reuerendi Abbates Tilbertus, g Botwinus, Albertus, Signedus, [S. VVilfride II & 5 Abbatū corpora reperta,] atque Wildenus. Reliquias autem repertas interim loco apto collocauit. Postmodum vero corpus S. Wilfridi in feretro decenter aptato cum reuerentia condidit: vtpote quem magno Wilfrido illius loci fundatori consanguinitate iunctum nouerat. Corpus namque h maioris Wilfridi a S. Odone Cantuariensi Archiepiscopo dudum translatum fuerat. [& VVigorniam trāssert:] Locatis itaque in feretro reliquiis, Wigorniam cum magno honore transmisit.

[16] Vir quidam potens valida febre correptus, per nuntium viro Dei se infirmari insinuauit. [pane benedicto febrim pellit,] At ille benedicens panem, eique transmittens, vt cum fide sanitatis consequendæ comedere iussit. Quod cum fecisset, perfecte saluti se restitutum sensit. Sedens autem ad mensam Episcopus & panem benedicens & considentibus distribuens, [quo sumpto sorex suffocatur:] forte micas decidentes sorex superueniens auido morsu colligere cœpit, & statim suffocatus periit, & quod in ore vorauerat, nullatenus euomere quibat. Et ne suæ laudi quiuis hoc adscriberet, exanimem bestiam a conspectu intuentium abiici vir sanctus iussit.

[17] Monachus quidam post balneum, in loco, vbi Episcopus frequentius sedere consueuerat, [sedens in loco eius a dæmonibus vexatur:] somnum capere cœpit. Et ecce adstant illi plures spiritus teterrimi: & ab eo districta examinatione perquirunt, cur in loco tanti Pontificis quiescere non timeret; ipsum inuadunt, torquent, laniant, hac & illac trahunt, ab imo sursum rapientes, de sursum ad ima deiicientes, horrido tandem clamore vociferans, quid sibi contigerat, omnibus palam enarrauit.

[18] Singulis diebus præter alios, quos quotidie innumeros alebat, [Sanctus pauperes alit, iis pedes lauat, ministrat,] duodecim pauperum pedes abluere, deosculando, crine & linteo tergere, manibus aquam fundere, denarios præbere, cibum & potum apposita mensa ministrare, in Pascha vestibus nouis indutos, per aliquot dies in curia sua secum habere consueuit. Nulla eum infirmitas corporis ab istis retardabat: sed quo se corpore sentiebat debiliorem, [etiam æger.] eo sibi ad seruiendum eis vim validiorem ingessit.

[Annotata]

a Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglorum ad annum 972, Defuncto, [Oschitellus Arch. Eborac.] inquit, Eboracēsi Archiepiscopo Osky tello suus propinquus S. Osvvaldas VVigorniensis Episcopus pro eo in Archiepiscopum eligitur. Quæ eadem leguntur apud VVigorniensem, Houedenum, VVestmonasteriensem & alios.

b Malmesburiensis lib. 3 de gestis Pontif. Angl. Rex, ait, consilio Dunstani vacuatum Episcopo Eboracum, viro impleuit, qui barbariem gentis moderari pro antiquo conuictu optime nosset.

c Aliam caussam suggerit Radulsus de Diceto col. 456. Quia, inquit, Dani Northanymbriam vastauerant, simul obtinuit episcopatum & archiepiscopatum.

d [Ripum monast.] Ripum, aliis Ripon, in agro Eboracensi, vbi seculo 7 extructum Ripponense cœnobium, de quo Monasticon Anglicanum p. 172.

e Colitur S. VVilfridus 12 Octob. mortuus anno 711, postquam consecratus erat Episcopus anno 45: [S. VVilfridus I.] ante fuerat primus Abbas Riponensis.

f S. VVilfridus iunior discipulus & successor S. Ioannis Beuerlacensis. De eo agemus 24 Aprilis, aut certe 28 Aprilis, si, vt Simeon Dunelmensis asserit, [S. VVilfridus II.] obierit IV Kalend. Maij.

g Botvvinus, Dunelmensi Botuune, mortuus est an. 786, & Albertus anno 789, cui tunc Sigredus successit. Ita Dunelmensis, neque eos Sanctos appellat.

h De hac translatione agunt Radulfus de Diceto in Abbreuiationibus Chronicorum ad an. 948, Geruasius de combustione & reparatione Dorobernensis Ecclesiæ & de Episcopis Cantuariensibus. At Ioannes Bromton in Chronico asserit iugem concertationem inter Cantuaritas & Eboracenses haberi, vtrum ossa maioris VVilfridi apud Riponensem ecclesiam quondam sepulti, an minoris VVilfridi, qui Presbyter & successor B. Ioannis in Sede Eboracensi fuerat, sint ossa illa antedicta.

CAPVT IV
S. Osvvaldi obitus, translatio, miracula.

[19] Die a quadam cum suis oratorium egressus, & sub aëre stans, acies oculorum cælo intentissime fixit, Christum, ad quem anhelabat, pio corde & ore intentius orans. Nec erecta lumina, vt fit, cito deflexit: sed quasi aliquid noui ac delectabile contemplaretur, vbi ea fixerat, diutissime fixa tenebat. [Cælum intuitus.] Sciscitatus autem quid vidisset, ait: b Considero quo tendo, & cras vobis, & me tacente, res ipsa notabit. Salus etenim æterna, pro qua huc vsque laboraui in terra, instat, nec ante transibit crastina dies, [se postridie moriturū prædicit:] quam me in eam Dominus meus, sicut pollicitus est, introducat. Et regressus in oratorium, conuocatis Fratribus, [Viatico & sacro oleo munitur:] hortatur eos, impendere sibi ministerium sacræ vnctionis cum Viatico Dominici Corporis.

[20] Nocte sequenti languoris sui oblitus, ecclesiam intrans, officium expleuit, & residuum noctis spatium diuinis laudibus expendit. Mune autem, [nocturno officio interest:] solito more, linteo præcinctus, pedes pauperum lauit, & osculans eos & tergens, quindecim psalmis, quos inter ipsum ministerium psallere solebat, decantatis, subiunxit: [inter pediō lotionem moritur:] Gloria Patri & Filio & Spiritui sancto. Et cum pauperes solitas gratias assurgentes exoluissent; ipse dicendo, Et Spiritui sancto, ante pauperum pedes in manus Christi spiritum emisit. Cumque ad ecclesiam, quam erexerat, deferretur corpus eius; niuea columba de cælo descendens, [defertur ad sepulturā, columba & sphæra ignea comitantibus.] expansis alis lento volatu protegere corpus Antistitis visa est. Igneam quoque sphæram instar scuti de cælo lapsam super feretrum intuebantur. Deposito autem coram altari corpore sancto, visio quæ apparuit, quasi locum designans sepulturæ, in australem ecclesiæ plagam prope altare diuertit, & ab oculis intuentium euanuit. [Ailvvinus moritur:] Ailwinus vero Comes post obitum sancti viri nimia cordis angustia & dolore pressus, vniuersæ carnis c viam ingrediens, Rameseiȩ cœnobio sepultus est.

[21] Cum autem S. Oswaldus in iuuentute sua in cœnobio Floriacensi vitam monasticam in omni duceret sanctitate, iuxta locum, in quo orare solebat, erat crypta quædam præ foribus, cuius duodecim pauperes conuersantes, quotidianum victum a ministerio percipiebant, [S. Osvvaldo, Floriaci Missam celebranti,] de quibus viro Dei sacras hostias offerenti vnus ministrare solebat. Quadam enim die dum Sanctus post Euangelium oculis in cælum erectis orationem præmitteret, vidit minister eius reuerendi vultus personam candidissimum panem, sed quantitate modicum inter manus, [adstās Angelus cum pane paullatim crescente] quas vsque ad caput suum porrectas habebat, digno cum honore tenentem. Et licet nimio timore perterritus obstupuisset, sustinuit tamen, nec subitam arripere fugam voluit. Verum cum eumdem panem secundum Sacerdotis in Missa processum paullatim crescere ac insolitæ magnitudinis crescendo fieri conspexit, vltra residere non ausus, extra ostium fuga lapsus est. Remansit itaque Presbyter solus, & qui videbatur in dextra stans Angelus eius. Minister vero per vices ostio caput ingerebat, [& ministro fugiente,] & quid circa altare gereretur, trepidus explorabat. Cumque Dei seruus, [respōdet & ministrat:] Per omnia secula seculorum & alia diceret, nec vllatenus respondere auderet; audiuit Angelum ad singula respondentem, & obsequium ei deferentem. Peracta autem Missa minister introspiciens, & Angelum non videns, trepidus ad virum Dei accessit, & caussam fugæ suæ ei exposuit, sciscitans ab eo, vtrum & ipse Angelum vidisset. Et ille, Bene, inquit, vidi, & quæ dicis audiui. Sed benedictum sit nomen Dei omnipotentis: quia licet a te sim relictus, [S. Osvvaldus silentiū indicit ministro.] in sacro tamen Dei mysterio non sum ab eo desertus. Interdixit enim ei modis quibus potuit, ne dum viueret cuiquam rem illam innotesceret. Obiit autem S. Oswaldus anno gratiæ nongentesimo nonagesimo secundo, [mortuus est an. 992:] & Episcopatus sui d trigesimo, e pridie Kalendas Martij.

[22] Post obitum vero eius anno f duo decimo Aldulfus Eboracensis Archiepiscopus, reuelatione diuina admonitus, Wigorniam, [ossa eius eleuantur:] vbi S. Oswaldus sepulturam elegerat, properans, ossa sancti Antistitis de terra leuauit, & in scrinio cum maximo honore collocauit. Aqua vero, cum qua ossa lauata sunt, cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum, & quibuscumque debilibus sanitatem restituit. [aqua, qua lota ossa, fiunt miracula:] Vestimenta enim omnia integra & illibata in sepulchro odore suauissimo fragantia reperta sunt.

[23] [vestis eius illæsæ:] Monachus quidam Rameseiæ cancri vlcere in maxilla ita percussus erat, vt consumpta cute & carne, [vlcus cancri apposito scypho S: Osvvaldi,] nuda mandibula, nudi dentes cum gingiuis apparerent. Hic in festo S. Oswaldi de scypho, in quo idem Sanctus bibere solebat, cum magna deuotione & fide bibens, & sumpto potu, vas vacuum tabescenti maxillæ statim apposuit, & strictius iunxit: & amoto post modicum a maxilla vasculo, ita totius morbi sanies atque putredo vasi adhæsit, vt redintegrata a languore maxilla nullum præteriti mali indicium deprehendi posset in illa. In testimonium autem tanti miraculi & virtutis Dei maxilla illa paullo semper rubicundior erat altera.

[24] Quidam mutus ab infantia in quadam S. Oswaldi festiuitate vidit quemdam sibi ignotum reuerendi vultus hominem, [mutus baculo a S. Osvvaldo percussus sanatur:] decora canicie fulgidum, sacerdotali veste amictum, baculum manu gestantem, quasi a loco sepulchri sancti Episcopi ad se properantem. Cui coram se transeunti dum caput humiliter inclinaret; ipse leuato baculo eum in collo percussit & disparuit. Ad quem ictum ille territus, illico magna coagulati sanguinis massa ex ore illius in terram cadente, clamare cœpit, Succurrite, quæso, succurrite, & ne sanguine meo ecclesia Domini violetur, hinc me festinanter eiicite. Eductus extra ecclesiam, vbertim sanguinem emisit, & modum suæ curationis circumstantes edocuit.

[25] [incendium ad feretrā sistitur:] Voraci flamma vrbem Wigorniæ vice quadam conflagrante, mox vt ad feretrum Sancti flamma accessit, ignis elanguit, nec vlterius aliquid assumpturus in se defecit. Stabat enim pauperis cuiusdam domus arundine texta, a sui medio integra & sana; altera eius medietate quasi ad perpendiculum a summo vsque in terram conflagrata.

[26] Alio in tempore memorata ardente vrbe, cum monachi feretrum Sancti ad villam deferrent, [iterum feretro in domū ei votam illato:] occurrit quidam, qui nuper domum pulchram ædificauerat, & exclamans dixit: O sancte Pater & Pastor Oswalde, ecce domum meam voracibus flammis obnoxiam tibi dono, & iure perpetuo possidendam sub tuo dominio pono: tu eam, si placet, a præsenti periculo liberare digneris. Introducto itaque in domum illam feretro, & domo vicina igne penitus consumpta, aula Patri Oswaldo commendata, nec ab igne contingi potuit, nec vllum vestigium ignis in ea resedit.

[27] Sæua pestilentia Wigorniensem prouinciam vice quadam depopulans, viros ac mulieres, iuuenes & paruulos interitu repentino inuoluit. [feretro per vrbē delato pestis cessat.] Ambulantes quādoque aut stantes subito cadebant, & impœnitentes inconfessi expirabant. Monachi vero cum feretro sancti Antistitis per circuitum vrbis Litanias cantantes pro salute populi deuote supplicabant. Et ecce confestim pestilentia tota non solum Wigorniam penitus reliquit, sed & villas circumiacentes, de quibus incolæ opem Sancti implorantes aduenerant.

[Annotata]

a Dominica 3 Quadragesimæ, vt ex calculo supra posito constat.

b Malmesburiensis loco citato: Percunctantibus respondit: Sinite me, fratres, respicere, quo intendo pergere, velox est depositio corporis mei, & tempus resolutionis meæ instat.

c Octauo Calendas Maij mortuum esse, legitur in historia fundationis monasterij Ramesiensis, [Ailvvinus.] in qua & in Historia genealogia Ailvvini, & in Chronico Ioannis Bromtonis eodem anno & S. Osvvaldus & Ailvvinus defuncti dicuntur.

d Imo trigesimo secundo, vt supra probatum.

e Ita anno bissextili, 29 Februarij, feria 2

f Imo anno vndecimo nuper cœpto. Contigit ea eleuatio an. 1002 die 25 Aprilis.


Anhang Februar III




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 29. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 29. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: