Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VIII           Band Oktober VIII           Anhang Oktober VIII

17. Oktober


DIES DECIMA SEPTIMA.

SANCTI QUI COLUNTUR DECIMO SEXTO KALENDAS NOVEMBRIS.

Sanctus Heron Episc. et Martyr Antiochiæ.
S. Solina V. et M. Carnuti in Gallia.
SS. Puellæ Virgines et Mart. ad S. Papuli in Occitania.
S. Florentinus seu Florentius, Episc. Trevirensis et Tungrensis.
SS. Martyres Bolitani in Africa.
S. Victor, Mart. Nicomediæ.
S. Alexander, Mart. Nicomediæ.
S. Marianus, Mart. Nicomediæ.
S. Ninus, Martyr in Mauritania.
S. Victoria aut Victor, Martyr in Mauritania.
S. Nobilitanus seu Jubilitanus, Martyr in Mauritania.
S. Mauritanus seu Marianus, Martyr in Mauritania.
S. Lucius, Martyr in Mauritania.
S. Cittinus seu Tinnus, Martyr in Mauritania.
S. Crescentianus, Martyr in Mauritania.
S. Ruffinianus, Martyr in Mauritania.
S. Donatus, Martyr in Mauritania.
S. Defensor, Martyr in Mauritania.
S. Rusticianus, Martyr in Mauritania.
S. Servilianus, Martyr in Mauritania.
S. Socratus seu Socrates, Martyr in Mauritania.
S. Veneria aut Venerius, Martyr in Mauritania.
S. Januarius, Martyr in Mauritania.
S. Mustolus seu Neustolus, Martyr in Mauritania.
S. Quintasius, Martyr in Mauritania.
S. Memma seu Memmia, Martyr in Mauritania.
S. Yzitianus seu Zidiacus, Martyr in Mauritania.
S. Prima, Martyr in Mauritania.
S. Donata, Martyr in Mauritania.
S. Severa, Martyr in Mauritania.
S. Victoria, Martyr in Mauritania.
S. Basilla, Martyr in Mauritania.
S. Magnilius, Martyr in Mauritania.
S. Joannes Parvus seu Colobus, eremita in deserto Scete in Ægypto.
S. Clemens, Presb. et Conf. Laude Pompeja in Italia.
S. Dulcidius seu Dulcitius, Episc. et Conf. Aginni in Gallia.
S. Mamelta Martyr in Perside.
S. Troesius Abbas et Conf. Niverni in Gallia.
S. Leuthernus, Ep. Conf.
S. Levianus, Ep. Conf.
S. Scophilus Abbas et Conf.
S. Ruricius I, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia.
S. Ruricius II, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia.
S. Florentius, Episc. et Conf. Arausicæ in Gallia.
S. Victor, Episc. et Conf. Capuæ in Campania.
S. Zeno seu Zosimus, Episc. et Conf. Beneventi in Italia.
S. Vincentius, Presb. et Conf. Magniaci in agro Nivernensi in Gallia,
S. Ethelredus, Martyr Eastreiæ in Anglia.
S. Ethelbertus, Martyr Eastreiæ in Anglia.
S. Lupus, Episc. et Conf. Andegavis in Gallia.
S. Austrudis, Virgo et Abbatissa Lauduni in Gallia.
S. Nothelmus, Archiep. et Conf. Cantuariæ in Anglia.
S. Andreas Cretensis, Monachus et Martyr Constantinopoli.
S. Berarius, Episc. et Conf. Cenomanis in Gallia.
S. Regulus, Abbas aut Episc. Andreopoli in Scotia.
S. Damianus, Presb. Andreopoli in Scotia.
S. Aneglas, Diaconus. Andreopoli in Scotia.
S. Muren, V. Andreopoli in Scotia.
S. Gratus, cultus Ruthenis in Gallia.
S. Ansutus, cultus Ruthenis in Gallia.
B. Rodulphus, Erem. Avellanensis et Episc. Eugubinus in Italia.
B. Petrus, Erem. Avellanensis in Italia.
S. Hedwigis, Vidua et ducissa Trebnicii in Silesia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

B. Balduinum Laudunensem archidiaconum in Supplemento suo, occasione S. Austrudis, iterum refert Saussayus, oblitus se eum jam dedisse ad diem, quo ejus Acta Majores nostri illustrarunt VIII Januarii.
S. Meynardi Confessoris. Ita simpliciter editiones Usuardi Colonienses annorum 1515 et 1521, et inde Molanus in editione prima Lovaniensi; in posterioribus omisit. Molanus hac die S. Meinardi meminit, inquit Ferrarius in Notationibus ad Catalogum Generalem, sed locum silet. Forte est Meginhardus abbas Herveldensis in Germania, de quo die XXVI Septembris. Conjecturam non probat Bollandus, qui in notulis Mss. remittit ad Vitam S. Meinradi, alias Meginradi et Meinardi eremitæ et martyris in Eremo Deiparæ, vulgo Einsidlen, in Helvetia. Hujus translatio indicatur in Prætermissis ad VI Octobris, Vita vero data est die quo colitur XXI Januarii.
S. Ignatii episcopi memoria signatur ad hanc diem in Calendario Neapolitano marmoreo [Mai, Scriptt. vett. nov. Collect, t. V. p. 64.] sæculi IX, cujus sex primos menses illustravit Alexius Symmachus Mazochius, novem vero primos Ludovicus Sabbatinus d'Anfora. Nullus dubito quin hic agatur de S. Ignatio Antiocheno, cujus natalis agitur die I Februarii, translatio vero XVII Decembris. Huc autem intrusus fuerit propter festum S. Heronis, discipuli sui. Vide itaque S. Ignatii gesta in opere nostro ad diem, quo colitur I Februarii.
S. Aristion, quibusdam Aristio dictus, hoc die memoratur in veteri Martyrologio Romano, quod Rosweydus edidit, itemque in Martyrologiis Adonis et Notkeri, in Auctario Bedæ [T. II Mart. p. XXXV.] et in recentioribus quibusdam. De eo egit Bollandus, cum Usuardo et Baronio ad diem XXII Februarii.
S. Tarasii translationem Venetias ex Danduli Chronico narrat Marinus Sanutus in Vitis ducum Venetorum [Muratori rer. ital., t. XXII. col. 472.] , eamque die XVII Octobris factam scribit; sed Flaminius Cornelius in Martyrologio Veneto [Eccl. venetæ, t. XIII. p. 390 et t. XI, p. 318 et seq.] et reliqui fastorum scriptores eumdem unanimiter consignant XVII Septembris. Ad hunc igitur diem eam retulerunt decessores nostri, Vitam vero ipsam S. Tarasii Patriarchæ Cpolitani (nam de eo hic agi verisimile est [T. V Septemb., p. 463 et seq.] dederunt ad XXV Februarii.
S. Petri ep. et Mart. translationem ex Ratensi oppido Braccaram Augustam in Lusitania, habent Tamayus de Salazar et Martyrologia Lusitanice edita a Patribus S. J. Conimbricæ 1591 et Ulyssipone 1748. Ejus Acta et ipsam translationem [T. III April., p. 1002 et 1003.] dedere Majores nostri ad XXVI Aprilis.
S. Pardus episcopus, Patronus Larini in regno Neapolitano, cujus inventio huic diei adscribitur in Usuardi codice Vaticano apud Sollerium, et in alio quodam Bruxellensi [T. VI Maji, p. 371.] . Codicum annuntiationes declarabunt Commentarius et Vita ad XXVI Maji.
In agro Carnutensi, loco qui Jovis ara dicitur, ad Auturam fluvium, Sanctorum Martyrum Prisci et Hilarii, quorum Reliquiæ sexto seculo ab Ætherio Carnutensi episcopo levatæ sunt. Est annuntiatio Martyrologii Ebroicensis editi sub auspiciis ill. Ep. De Rochechouart Parisiis 1752. De iisdem vide Prætermissos diei præcedentis, sed præsertim ipsum diem, quo in Actis nostris relati sunt XXVI Maji.
S. Oseæ Prophetæ commemoratio est in Menologio Sirleti, in Ephemeridibus Moschis ante tomum I Maji, in Tabulis Capponianis apud Assemanum et cum brevi elogio in Menæis et in Menologio Basilii. De eo agunt Acta nostra IV Julii.
S. Aurelii Carthaginensis episcopi memoriam ad hanc diem in Florario Ms. a se repertam fuisse annotavit Bollandus in scheda Ms.; verum is colitur die XX Julii, ad quam male prætermissus fuit, ut jam annotavit Stiltingus [Act. SS. ad 28 Aug., p. 432.] . Legatur de eo Morcellus [Africa Christ. ad ann. 392 et seqq., t. II, p. 307 et seqq. et t. III, p. 6 et seqq.] , donec in Supplemento operis nostri de eo dicatur ad XX Julii.
Marthæ, sororis Lazari, memoria fit hodie in Vetere Romano Martyrologio, seu Romano Parvo [Edit. a Rosweido post Martyr. Roman. Baronii.] ; item in Auctario ad Bedam [Act. SS., t. II, Martii, p. XXXV.] , in Adone puro [Edit. Georgii, p. 533.] et ex illo apud Notkerum [Canisii Thesaur., t. II, part. III, p. 181.] et in Auctario Usuardi Rhemensi [Ap. Sollerium ad h. d.] , necnon in Kalendario Romano Joannis Stoffeler, Tubingensis anno 1518 mathematici [Ap. Launoium, opp., t. II, part. 1, p. 215.] et in Martyrologio Germanico Canisii et in Universali Castellani. Insuper ex annotatione Ms. Bollandi novimus in Ordine Teutonico aliquando nonam divini officii lectionem hac die de S. Martha fuisse. Editiones Lubeco-Coloniensis et Greveni [Ap. Sollerium, ad h. d.] habent hac die celebratam fuisse translationem S. Marthæ, dum alii fasti sacri natale referunt. Neutrius vero assertionis fundamentum apparet. Etenim nemo umquam dixisse videtur S. Martham die XVII Octobris obiisse, neque hac die ejus corpus translatum fuisse. Nescitur quidem dies, quo corpus S. Marthæ anno 1187 iterum exhumatum fuerit [Faillon, Monumentis inédits sur l'apostolat de Ste Marie Mad. en Provence, etc., t. I, col. 1219 et seqq.] ; verumtamen per hanc corporis elevationem explicari non potest annuntiatio Veteris Romani Martyrologii aut Adonis, quoniam hæc longe prior est. Augetur admiratio ex eo quod hodie Græci in Menæis celebrant translationem S. Lazari discipuli Christi e Cypro Constantinopolim; ita ut in Ecclesia Occidentali memoria sororis, in Orientali fratris fiat. Unde hic concursus? Estne mere fortuitus? Hæsit hic itaque laboriosus et eruditus scriptor de apostolatu SS. Lazari, Mariæ et Marthæ [Ibid. col. 1229 et seqq.] , prout hæsit Sollerius [Act. SS. t. VII. Julii, p. 5.] in commentario de S. Martha ad diem, qua præcipue colitur XXIX Julii.
SS. Cosmæ, Damiani, Leontii, Anthimi et Eutropii alias Euprepii, fratrum Martyrum et Anargyrorum meminere ad hunc diem Menæa Græcorum, Menologia Sirleti et Basilii Imperatoris, et ex iisdem alii fasti. Legitur in Menæis, in Menologio Basilii et passim apud recentiores tria fuisse paria Sanctorum cum nominibus Cosmæ et Damiani, Arabas scilicet, qui hoc ipso die coluntur, Romanos similiter Martyres, qui I Julii, et demum Asianos filios Theodotæ, qui Confessores fuissent, quorumque memoria agitur I Novembris. Verum hæc Græcorum figmenta esse, et nulla auctoritate fulciri quæ nono sæculo antiquior sit, sufficienter ostendit Stiltingus ad XXVII Septembris, quando a Latinis Martyrologis cum tribus fratribus supra nominatis, passim commemorantur. Evicit scilicet solos martyres Arabas, qui Ægis in Cilicia circa 287 sub Lysia præside passi sunt, esse admittendos, causam vero ob quam Græci Sanctos geminos aut tergeminos dixerint, quærendam potissimum in multiplicitate dierum cultus, orta nimirum ex celebrium Martyrum translationibus et ex consecratione templorum [Act. SS. ad 27 Sept., p. 436, n. 44 et seqq.] . Stiltingi argumenta plene confirmat Kalendarium Constantinopolitanum octavi seculi, quod suppressa jam Societate edidit Morcellus noster et egregiis commentariis instruxit [Romæ 1788, in-4. 2 vol.] . Bis ibi recurrunt SS. Cosmas et Damianus: Μηνὴ (seu μηνὶ itacismo amandato) Νοεμβρίω α᾽, εἰς τὴν μνήμην τῶν ἁγίων Ἀναργύρων· ἐκ τοῦ κατα Ματθαῖον κεφάλαιον οθ᾽. Et alibi verbis iisdem omnino: Μηνὴ (μηνὶ) Ἰουλίῳ α᾽ εἰς τὴν μνήμην τῶν ἁγίων Ἀναργύρων· ἐκ τοῦ κατὰ Ματθαῖον κεφάλαιον οθ᾽. Id est: mense Novembri vel Julio, die I. Ob memoriam sanctorum Anargyrorum. Ex Euangelio Matthæi caput 78, seu juxta Vulgatam, caput 10 a num. 1 ad 8. Igitur utroque loco eadem est annuntiatio et Euangelium, sed multo majoris momenti est quod ad I Julii additur: Προεγράφη μηνὴ (μηνὶ) Νοεμβρίῳ α᾽ εἰς τὴν μνήμην ΤΩΝ ΑΥΤΩΝ, καὶ ἐκει ζήτη (ζὴτει): Scriptum superius mense Novembri die I ob EORUMDEM memoriam, et illic quære [Ibid. vol. 1, p. 211 et vol. 2, p. 149.] . Quibus positis, mirum non est Morcellum Stiltingi conclusiones ulnis ambabus amplexum esse. De iisdem Martyribus Commentarium et Acta quadruplicia quære ad diem XXVII Septembris.
S. Privati Martyris, qui a S. Callisto Papa baptizatus est, meminere Usuardi editio Greveniana, Canisius et Whitfordi vetus Martyrologium Anglicanum. Vide quæ occasione S. Callisti ad XIV Octobris de eo observata sunt [T. VI Octobr., p. 425, n. 79. et seqq.] ; sed præsertim ipsa ejus Acta ad diem quo Romano Martyrologio inscriptus est XXVIII Septembris.
S. Cerbonii Populoniensis episcopi, cujus nobis reliquias attulit Fr. noster Robertus Pisanus, memoriam inducit Auctarium Usuardi Reginæ Sueciæ num. 428, et ex eo (omisso vocabulo nobis et nostro) Auctaria Muneratense et Molani; ejusdem ad hanc diem meminerunt Auctaria Adonis apud Georgium, necnon Martyrologium Germanicum Canisii et Parisiense Card. de Noaliis; itemque Breviaria Parisiensia. Sermo in his est de delatis S. Cerbonii reliquiis Lutetiam Parisiorum per Robertum Pisanum canonicum Parisiensem, ut videre est in Commentario de S. Cerbonio, ad diem, qua præcipue colitur, X Octobris.
Prope castrum Frontalis ad radices montis Suavicini sancti Dominici Loricati Confessoris Camaldulensis, cujus vitam virtutibus gloriosam, et austerissimo inauditæ pœnitentiæ rigore admirabilem sanctus Petrus Damiani luculenter conscripsit; ejus autem dies natalis pridie Idus Octobris recensetur. Ita hodie Martyrologium Romano-Camaldulense anni 1845. Vitam dedimus XIV Octobris.
SS. Silvani, Alexandri et Marci meminit in hunc modum Grevenus: Ipso die, secundum alios præcedenti, passio S. Silvani, Alexandri et Marci Martyrum. Est mera confusio ex Sanctis diei præcedentis et diei præsentis. Alexander et Marcus (loco Mariani) socii sunt S. Victoris Nicomediensis Martyris, hodie cultis; S. Silvanus est Agedunensis Martyr, de quo dictum est ad diem XVI Octobris.
S. Eliphius, M. in Usuardi Codice Hagenoyensi. Ejus Acta dedimus die præcedenti XVI Octobris.
S. Ambrosii Confessoris in territorio Byturiensi (Bituricensi) depositio legitur in Usuardi codice Hagenoyensi. Est is Cadurcensis episcopus cujus vita illustrata XVI Octobris.
S. Gordinelli Confessoris memoria est in Usuardo Greveni. De S. Gurdanio, alias Gurdinello, Gurdiello, eremita, Duaci et Aquiscinctii in Gallia actum est ad diem præcedentem XVI Octobris
S. Gaudericus confessor, agricola Occitanus, qui Canigone et Mirapicii potissimum colitur, iterum occurrit in Supplemento Saussayi, qui eum præcedenti die Galdericum dixit, nec monet de identitate. Similiter in Breviariis quibusdam et Missalibus Tolosanis, ob hesternum festum S. Bertrandi, ad hunc diem remissus est. Data est Vita ad diem natalem XVI Octobris.
S. Magnobodum Andegavensem episcopum ad hunc diem celebrant Bucelinus et Antonius de Heredia in Menologiis Ordinis S. Benedicti; verum pertinet ad præcedentem, ubi ejus Vitam dedimus XVI Octobris.
S. Marci nomen tribus Nicomediensibus Martyribus adjicit secunda Beliniana Usuardi editio; verum id male factum fuisse prodit vel ipsa codicis solitudo.
SS. Annæ, Lucii et Victoris Martyrum natalem diem celebrat codex Usuardinus D. Le Mare, signatus A; verum quum solus hoc agmen producat, quumque insuper Lucius et Victor inter Mauritanos Martyres veniant, nullus dubito quin Anna mera sit nominis alicujus corruptio: quocirca vide, quæ de Martyribus Mauritanis diximus.
Tumbæ in Normannia S. Sergii Ducis. Ita Ferrarius in Catalogo Generali, et in Notis testatur se ex Martyrologio Germanico Canisii id accipisse. Signatur ibi quidem ad diem præcedentem quando memoria celebratur apparitionis S. Michaelis, sed in hunc Ferrarius transtulit, ne eodem die, ut arbitror, duplex de eodem loco annuntiatio fieret. In prædicto Martyrologio Germanico ad XVI Octobris, annuntiata apparitione S. Michaelis, quæ facta est S. Autberto Abrincensi episcopo in Monte Tumbæ, qui locus exinde Mons S. Michaelis dictus est, subjungitur: Ibi etiam fit memoria ducis cujusdam Francici, Sergii nomine, et uxoris ejus Margaritæ, qui dux in memorata S. Michaelis ecclesia a lepra sanatus est et deinde simul cum uxore sua ibi Deo et S. Michaeli usque ad finem vitæ servivit. Hæc ad verbum ex idiomate germanico versa sunt. Unde vero accepta fuerint non novi, nec scio an ulli alii Martyrologi præter Ferrarium et Saussayum in Supplemento sui Martyrologii Gallicani ad XVI Octobris, hos pios conjuges fastis inseruerint. Desiderantur in Martyrologio Parisiensi, in Ebroicensi etc., in Martyrologio Universali Claudii Chastelain ejusque editione recentiori anni 1835, demum in Breviario Abrincensi anni 1635: cum tamen Mons S. Michaelis non tantum ad antiquatam hanc diœcesin pertineat, sed ab Abrinco non plus sex millibus passuum distet. Quocirca visum est non sufficienter de cultu constare ut in opere nostro sibi locum habeant.
Monachi confessoris in Hibernia, memoria est in Usuardo Greveni, apud Sollerium. Colganus in in Triade Thaumaturga de Monacho quodam agens [P. 188, n. 127.] , cujus mentio occurrit in Vita S. Patricii, hæc adnotat: “Monachi Confessoris in Hibernia” inquit Martyrologium Carthusianorum ad XVII Septembris, id est Greveni Carthusiani monachi editio Usuardina modo laudata, quam Coloniæ annis 1515 et 1521 prodiisse ex Sollerii Præfatione novimus [P. XLVI et XLVIII.] . Erravit igitur Colganus qui non XVII Septembris, sed XVII Octobris dicere debebat et ex eo error transiit in Catalogum Sanctorum Hiberniæ qui citatur in Prætermissis ad XVII Septembris. Pergit Colganus: Sed fuit hic abbas de Linn-lere in Media, ut tradunt ad eumdem (immo XVII Octobris) Marianus Gormanus et Martyrologium Dungallense, et obiit an. 776 juxta Quatuor Magistros in Annalibus. Unde diversus est a præsenti Patricii discipulo. S. Mœnachi, sive Mœnachani meminerunt Marianus Gormanus, Martyrologia Tamlachtense et Dungallense ad VII Februarii, quo dicunt ipsum coli in ecclesia de Athliag. Sed cum Monachus, Munchanus et Manchinus eadem sint nomina, forte hic est sanctus Monchanus filius Judith de quo XXIV Januarii vel Manchinus filius Collani, de quo III Jan. (lege XIII) eadem agunt Martyrologia. Egit Colganus in Actis SS. ad XIV Februarii de S. Mancheno sive Manchano abbate Moethalensi [P. 332.] , ibique multa de homonymis qui in Hibernorum fastis leguntur collegit, illo tamen prætermisso, de quo in presentiarum sermo est [Cfr de his omnibus Lanigan, Ecclesiast. Hist. of Ireland, t. III, p. 29 et seqq. et 176.] . Horum omnium nomen derivari scribit a voce Hibernica Manach, quæ monachum significat, vel ab ejusdem diminutivis Manchan, Manchen et Manchin. Præ manibus sunt illa ipsa exemplaria Martyrologiorum, quibus usus est Colganus; et primum in Festilogio S. Ængussii et in Martyrologio Tamlachtensi ad XVII Octobris nihil de S. Monacho legitur, apud Marianum Gormanum Mœnach, in Martyrologio vero Dungallensi, quod collegit Michael O' Clery Ord. S. Francisci et approbationem præfert Thomæ Fleming Archiepiscopi Dubliniensis, Hiberniæ Primatis, datam Kildariæ VI Februarii 1636, scribitur ad eumdem diem: Maonach mac clairin abb. lainne lere, anno Domini 720; quamquam supra ex Colgano didicimus eum obiisse an. 776, seu potius anno 777, propter solitum apud Quatuor Magistros unius anni defectum [Ibid., passim.] ; nisi perperam, ut alibi sæpe, numeri a typotheta expressi fuerint. Hic insuper docemur Monachum natum esse ex quodam Clairin. Alia de eodem non reperi.
Gilbertus, octavus abbas Cistercii, cognomento Magnus et Theologus, Beati titulo insignitur in fastis Cisterciensibus et Benedictinis, quia nempe inter Sanctos Cistercii Patres refertur ab antiquo scriptore Joanne de Cireya [Collectio privilegiorum et compendium Sanctorum Ordinis. Divione, 1491,] , itemque in Catalogo qui ad calcem cujusdam vetusti Missalis ejusdem ordinis excusus est [Vide eum apud Henriquez: Fasciculus SS. Coloniæ 1631, in-4, lib. II, p. 313.] . Sed ibi multi prodeunt, qui numquam ecclesiastico cultu sunt decorati, nec vero Catalogus ille Kalendarium est illorum, qui in ipso Missali officium et lectiones obtinent, sed mera series virorum et feminarum ex toto Ordine virtutibus illustrium. Rem sufficienter examinare, ob defectum monumentorum, non potuerant primi Bollandiani, qui Gilbertum habent inter Prætermissos ad IV Februarii. Plura de eodem docebit Annalista Cisterciensis Angelus Manrique, vir probatissimi judicii, qui eum nusquam Beatum compellat [T. II. Annal, p. 371, 426, etc. Cfr. Gall. Christ. noviss. edit., t. IV, col. 987.] : nec etiam insertus est Martyrologio Cisterciensi quod, annuente Benedicto XIV, Romano adnexum fuit. Cessit e Vita Gilbertus anno 1166, ut testatur laudatus Annalista ad hunc annum, capite quinto. Qui vero factum sit, ut Pitseus in Libro de scriptoribus Angliæ eum seculo tertio decimo vixisse scripserit et Tolosæ sepultum, docebit quadamtenus Henschenius noster in sylloge de S. Hilario Tolosano episcopo ad XXI Maji [T. V Maji ad 21, p. 11. n. 4 et 5.] . De loco sepulturæ idem habet Saussayus, ac Gilberti obitum in Martyrologio ad hunc diem annuntiat, sed typis minoribus.
Beati Eutichii confessoris, magnæ sanctitatis viri, Ordinis Carmeli memoria est in Martyrologio Molani [Ve Usuardum Sollerii.] , sed non in editione prima quæ cæteris probatior est. In opusculo cui titulus: Acies bene Ordinata… Ordinis Carmelitarum… per R. P. Philippum a Visitatione [Valencenis 1676.] ad XVII Octobris S. Eutichius Eliotarum Abbas post S. Antonium. In exemplari quod mihi ad manus est, additur Appendix Ms. notationum, quem nunquam editam fuisse arbitror, et cujus præfatio dirigitur ad eruditissimum P. Danielem Papebrochium et alios Societatis Jesu Scriptores. In ea vero paucis præmissis, P. Philippus Visitantinus humiliter precatur R. P. Papebrochium, ut dignetur in Actis suis operosissimis Sanctos hic adjunctos recensere, saltem inter Prætermissos, respectu habito ad præsentes Annotationes. Deinde legitur ad XVII Octobris: S. Eutitius Eliotarum Archimandrita SS. Basilium, Ebolium, et alios insignes Discipulos in Carmelo recepit ad annum 355, et erudivit, ut referunt Bostius Cap. * V. B. Joannes Sorethus in præfat. ad Regulas. Joannes de Lezana in Annalibus Ordinis B. M. V. de Monte Carmelo ad an. 351 et 354 [Romæ 1650, in-fol., p. 524 et 530.] utriusque loca recitat, verum solus Arnoldus Bostius de Eutitio loquitur. Fuit Bostius Carmelita Gandavensis, in eaque urbe obiit anno 1499; vir pius nec pro tempore illo indoctus, cujus Speculo historiali Ms. usus est Lezana ad concinnandos Annales, sed locus ille Bostii, uti alia plurima, nedum fulciri ex cognitis monumentis, contra ea ne defendi quidem potest. Id autem intelligas velim de ejus asserto, Basilium, Ebolium et Eutitium in monte Carmelo vixisse, de quo in S. Basilii Vita [T. II Junii, p. 807.] aut apud Scriptores antiquos omnino siletur. Fit brevis mentio de quodam Eutyche Cappadoce qui Gotthos sive Scythas fidem docuit, in epistola S. Basilii ad Ascholium Thessalonicensem, quæ est 338 in ordine veteri, 164 vero in editione Maurina; ipsa verba videsis in Actis S. Basilii ad diem XIV Junii nostri [Ibid., p. 905 a.] . Verum Eutyches ille cum hodierno Eutychio vel Eutitio nihil commune videtur habere, et nisi graviter fallar, Bostius ex conficta aliqua historia, confictum Eutitium accepit; nam ipsum Bostium hoc dedecore notare non audeo. Nihilominus hunc secutus est Joannes de Oudewater sive Palæonydorus [In Fasciculo tripartito, l. II, c. v. Speculo Carmeitano, t. I, p. 239, edit. 1680.] , Carmelo itidem Belgico adscriptus, qui anno 1507 Mechliniæ vita functus est; et exinde Molanus in Martyrologii sui editione secunda et Laurentius Beyerlinck in Theatro Vitæ humanæ Vo Religiosus [Lugduni 1656, in-fol., t. VI, p, 250.] . Præter Molanum, Aciem bene Ordinatam et Menologia quædam vetera Ordinis Carmelitici, nulli fasti ad hunc diem Eutitium vel Eutychium ullum signaverunt. In Theodoreti Philotheo cap. XIV prodit nomen cujusdam Eutychis, qui apud Antiochiam monachum egit [Cfr., t. II Janur., p. 271.] .
Dedicatio basilicæ (Carnotensis) in memoria beatissimæ Mariæ Matris Dei et Domini nostri Jesu Christi. Est annuntiatio Martyrologii Ms. Carnotensis et Greveni inter Usuardi Auctaria apud Sollerium, eamque in Martyrologium suum Germanicum transtulit Ven. P. Canisius.
Anniversarium consecrationis ecclesiæ de Aqua Carnotensi et sanctimonialium Ambianensium de Hispania eodem hoc die annuntiat Kalendarium Cisterciense [Parisiis 1689, in-4.] . Agitur de ecclesiis monialium ejusdem Ordinis Cisterciensis: quarum altera apud Carnutum sita erat juxta fluvium Auturam, unde nomen Aquæ (vulgo de l'Eau) assumpsit; altera in diœcesi Ambianensi apud locum Hispania (vulgo Epagne) dictum, ex quo moniales bellorum causa sæculo XVII Abbatisvillam se receperunt.
Dedicatio ecclesiæ Monasterii Cisterciensis, et Ordinis. Ita in Ligno Vitæ ad XVII Octobris A. Wion qui ex Cæsarii lib. 1, cap. 1 scribit id contigisse anno 1098, diem vero sibi subministratum ex Kalendariis Cisterciensibus [Cfr. Gall. Christ., t. IV, col. 981, et t. III April., 666. n. 16.] . Accinunt Saussayus, Hugo Menardus, et Kalendarium Cisterciense. Martyrologium Romano-Cisterciense anni 1845 paulo uberius: In diœcesi Cabilonensi in Gallia Dedicatio Ecclesiæ beatæ Mariæ de Cistercio, quæ caput et mater est omnium Cisterciensis Ordinis Ecclesiarum.
Dedicatio Basilicæ S. Emerii in loco S. Stephani de Guialbis in Catalania, ut dicitur in Vita S. Emerii ad diem XXVII Januarii nostri [T. II, p. 782, n. 9.] . Traditur ibi S. Emerium monasterii Balneolensis * in diœcesi Gerundensi conditorem et primum abbatem fuisse, quæ aliquando ad crisim revocanda erunt in Januarii supplemento. De dedicatione ecclesiæ, concinit Tamayus Salazar in Martyrologio Hispano. Dedicationes ecclesiarum solum annuntiare solemus.
Bertrandus a Lazanoba M. Ortensii in Aquitania, Balthasar a Clavario Conf. in territorio Mediolanensi, Didacus a Monte Conf. Albuquerquii in Hispania, Eustochium vidua Tertii Ord. S. Franc. in Sicilia. referuntur ab Arturo Du Moustier, in Mrol. Franciscano et ultima etiam in Gynecæo, omnescum titulo Beati, quem Hueberus in Menologio ejusdem Ordinis omisit.
Alberici S. R. E. Cardinalis monachi quondam Casinensis, meminere Bucelinus et Antonius de Heredia in Menologiis Benedictinis, eumque Venerabilem nuncupant.
Chrysostomum a Conceptione Cisterciensem monachum S. Martini Vallis-ecclesiarum in Hispania, Venerabilem nuncupant hoc die Menologia tum Cisterciensia, tum etiam nonnulla Benedictina.
Bartholomæum abbatem Cisterciensem monasterii Populetani in Catalaunia memorat hoc die Hugo Menardus, ceteri XXIV Februarii. Vide Prætermissos nostros ad eumdem diem.
Lucia reclusa Hispana, quæ Compostellæ aliquamdiu vixit et fertur obiisse circa 1240, apud Bucelinum laudatur ad hunc diem; sed omissa est in ejusdem Nomenclatore operi præfixo itemque in Indice Sanctorum. Antonius de Heredia Hispanus, qui Bucelinum gentis suæ lingua loqui jussit, ait se nihil de Luciæ mirabili vita, præter ea quæ Bucelinus memorat, comperisse. Cetera Menologia Benedictina eam omittunt, uti etiam copiosus Martyrologus Tamayus de Salazar.
Rasonem Goetgebuers, Gandensem ortu, abbatem Trunciniensem Ord. Præm., et Steinfeldiæ circa finem sæculi XV mortuum, cum Beati titulo et insigni encomio ad hanc diem exhibent Ephemerides hagiologicæ Ord. Præm. Verum nulla cultus exstant vestigia.
Petri de Donnaud Mirapicensis episcopi, qui obiit III Julii 1630, meminit Saussayus occasione S. Gauderici, eumque Beatum nuncupat. Vide præclaras ejus laudes in Gallia Christiana [T. XIII, col. 277.] , sed nullum unquam cultum habuit.
Ven. Margarita Maria Alacoque, ex ordine Visitationis B. M. V. sanctimonialis, anno 1690 hac die obiit. Quum processus ejus canonizationis ad finem hactenus perductus non fuerit, nondum videtur ei in opere nostro locus dandus.
Ven. Franciscus Isidorus Gagelin, Missionarius apostolicus in Cocincina, hac die martyrii palmam retulit anno 1833. Quum passionem ejus nondum probarit Sedes Apostolica, satis fuerit eum inter Prætermissos signasse.
SS. Hermes et Taxius, in Usuardi Auctario Bruxellensi, apud Sollerium, pertinent ad diem sequentem XVIII Octobris.
SS. Chrysanthi et Dariæ memoriam habent hoc die Menologia Sirleti et Basilii Imperatoris. Nos cum Martyrologio Romano et fastis plerisque XXV Octobris.
SS. MM. Claudius Tribunus, qui Sanctos Chrysanthum et Dariam cruciavit, Hilaria Claudii uxor, Maurus et Jason ejus filii in Sirleti Menologio junguntur cum SS. Chrysantho et Daria, itemque, ut colligo ex Siberi Ephemeridibus metricis, et ex notationibus MSS. Bollandi, in veteri editione Menæorum, sed in nupera Veneta, occurrunt solum ad XIX Martii. Videsis Prætermissos ad illum diem. Fasti plerique latini eosdem habent III Decembris.
S. Catervi, cujus monumentum Tolentini in Italia repertum est, quique hoc die quievisse in pace fertur, Acta examinabuntur ad diem qui communiter in fastis ei assignatur X Decembris.
S. Lazari, discipuli Christi, translatio Cypro Constantinopolim hodie in Menologio Sirleti et in Menæis Græcorum annuntiatur; quorum hæc sunt verba: Translatio pretiosarum Reliquiarum sancti et justi Lazari. Felix et celeberrimus ac regum fidelissimus Leo divino motus zelo et quasi quodam perculsus afflatu primum quidem templum Justo ædificavit; deinde facta in insulam Cyprum expeditione, invenit sanctum illius corpus in urbe Cytiensi, mille ab hinc annis sub terra conditum in marmorea capsa, ubi alterius linguæ litteris inciditur: Lazarus quatriduanus et amicus Christi. Statim sublatum inde magni pretii thesaurum et argenteis loculis impositum, Constantinopoli reposuit. Hæc confirmat Launoius [Dissertat. de Lazari, Magdalenæ, etc., t. II, opp., part. I, p. 206.] primo his ex tomo III Annalium Zonaræ verbis: Condidit (Leo VI) et aliam ædem Sancti Lazari, in qua sacrum ejus corpus e Cypro translatum, necnon Mariæ Magdalenæ condidit; et his aliis Cedreni in Compendio historiarum: Ibidem aliud templum condidit (Leo VI) Beato Lazaro sacrum, in eoque Lazari et Mariæ Magdalenæ reliquias Epheso allatas reposuit; et his demum Curopalatæ in Historia: Leo imperator templum construxit Sancto Lazaro dedicatum, in quo Sancti allatum corpus reposuit, atque sororis ipsius Mariæ Magdalenæ. Nemo hæc legens non crediderit hic ubique et expresse agi de Lazaro a mortuis suscitato; præeunte tamen Lequien, æstimat cl. v. Faillon [Monum. inéd. sur l'apostol. de Sainte Marie-Madeleine, etc., t. I, col. 361 et seqq.] agi de alio S. Lazaro. Verum, licet maximi faciamus sagacitatem eruditissimi scriptoris, hanc menti nostræ vim inferre non possumus; quo circa quæstionem ad hos terminos redactos arbitramur ut eligendum sit inter traditionem Massiliensem et Constantinopolitanam; nequaquam ut inter se concilientur. Hæc omnia fusius examinabimus ad diem, qua maxime S. Lazarus colitur XVII Decembris.
S. Etheldredæ Virginis, Reginæ et Abbatissæ Elyensis in Anglia translatio hoc die annuntiatur in codice Usuardi Altempsiano, in Rosweydiano etiam et in editione Lubeco-Coloniensi [Ap. Sollerium ad 17 Octobr.] . Eamdem habent Breviaria et Missalia Sarisburiensia, Ven. P. Canisius in Martyrologio Germanico, Arthurus in Gynecæo, et alii recentiores. Translata est anno 679 die XVII Octobris [T. IV Jun., p. 490 et 515.] et iterum anno 1106, XVI Septembris [Ibid., p. 537 a.] ; sed cum eodem anno ejus sorores S. Sexburga, et S. Withburga, ac S. Sexburgæ filia S. Ermenilda, eodem die quo primum S. Etheldreda, id est XVII Octobris, translatæ fuerint, statutum est quadruplicem translationem hoc posteriori die simul celebrare [Ibid., p. 538, et t. I Febr., p. 608 e.] . S. Etheldredæ, quæ etiam Etheldrida, Ætheldritha, Ediltrudis et ex linguæ alteratione per Normannos introducta, Audry nuncupata est, Vitam amplam habes in Actis nostris ad XXIII Junii.
S. Sexburgæ VI Julii.
S. Withburgæ XVII Martii.
S. Ermenildæ XIII Februarii.
S. Aurelii Martyris cum uxore sua et aliis sociis eorum, memoria habetur in Usuardo Carthusiæ Ultrajectinæ apud Sollerium, et ibidem in Greveni Usuardo legitur: Liliosæ Virginis cognatæ S. Nathaliæ. Videnda sunt Acta martyrum Cordubensium Georgii diaconi, Aurelii et Nataliæ alias Sabigothonis ejus uxoris, Felicis et uxoris ejus Liliosæ ad diem proprium martyrii XXVII Julii.
Horum aliquot translatio Parisios, celebratur XX Octobris.
S. Gundelbertus memoratur in Martyrologio Parisiensi quod anno 1728 auctoritate cardinalis de Noaliis excusum est. De S. Gumberto seu Gondeberto archiepiscopo Senonensi * et fundatore monasterii Senonensis alias Senoniensis * in Vosago egit Henschenius noster ad XXI Februarii, ibique duplicem sententiam expendit, alteram quæ Sanctum episcopum seculo septimo, alteram quæ octavo exeunte floruisse asseverat. Nec ipse Mabillonius, qui in monumenta Senoniensia diligenter inquisivit, rem absque dubitatione pertractare ausus est, ubi scribit [Annal. ad an. 661, n. 15.] : Gundelbertus, Senonum, ut perhibent, antistes et inferius: Si vere Senonum episcopus, et non potius chorepiscopus fuit. Etenim S. Petrus Damiani eum diserte Archiepiscopum Senonum vocat [T. III Febr., p. 262.] et in Præcepto regis Austrasiæ Childerici, filii Chlodovei junioris, quod datum est pro monasterio Senoniensi circa an. 661, sequentia leguntur [Annal. t. I., app. 2, n. 22.] : Gundelbertus igitur episcopus sive abba monasterium in honore sanctæ Mariæ et sancti Petri, sociorumque ejus in pago Calvomontisi in Vosago, super fluviolum Rabadonem visus est ædificasse, ubi plurimam ad præsens monachorum turbam noscitur adunasse. Hujus itaque viri sancti petitione suscepta, etc. Attamen in nullis Catalogis sive editis sive mss. S. Gundelbertum seculo septimo Senonensem episcopum repererunt Benedictini Sodales, qui tertio Galliam Christianam edidere; sed in omnibus occurrit S. Gumbertus sive Guntbertus, qui sedit seculo octavo jam præcipiti inter Godescalcum et Petrum I [Gall. Chr., t. XII, col. 14 et t. XIII, col. 1384.] . Unde eruendum diversas esse personas, et integro seculo ab invicem distare. Posterior, S. Gumbertus scilicet, videtur floruisse circa 775, sedit per annos 7, et sepultus fertur in monasterio S. Petri Vivi prope Senonas. Ad eum spectat verosimiliter annuntiatio Florarii MS. Sanctorum ad I Martii: Senonis S. Gumberti ejusdem urbis episcopi [T. III Febr., p. 263.] . S. autem Gundelbertus qui seculo septimo Senoniense monasterium condidit et episcopi ac abbatis titulis decoratur, teste Richerio Senoniensi chronographo [Spicil. ed. in-fol., t. II, p. 605.] , a quibusdam sepultus olim dicebatur apud Medium-vicum * cum S. Pientio et aliis Sanctis. Ad XXI Februarii eum memorant Hugo Menardus, Bucelinus et Saussayus, sed Claudius Chastelain nihil de distinctione suspicans inter Gumbertum et Gundelbertum, hunc ex Florario SS. retulit ad I Martii. De eodem ita Mabillonius in Annalibus [Ad an. 661, n. 15.] : Incertus annus mortis Gundelberti, incertus quoque sepulturæ locus, quem nonnulli apud Medium vicum statuunt. Nec fere certior ejus cultus quem non in fastis sacris, nequidem domesticis, notatum invenimus. In necrologio tamen Senoniensi legitur XVI Kalend. Novembris: “Commemoratio S. Gundelberti præsulis, hujus loci fundatoris; Megerranni, Teodradi, Perini, Motheri, Wipodi, abbatum et sacerdotum Senonensis monasterii,” haud dubie primorum. Ex hoc Mabillonii loco confecta est verosimiliter hodierna Martyrologii Parisiensis annuntiatio, quam initio hujus paragraphi dedimus. Tametsi parcus valde fuerit cultus S. Gundelberti, nihilominus in Actis SS. O. S. Benedicti eidem suus locus est seculo 3, parte 2, et Kalendarium volumini præfixum nobiscum in assignando cultus die convenit. De eodem S. Gundelberto aliquando nonnulla addi poterunt in Supplemento ad XXI Februarii.
De S. Gumberto vel Guntberto ibidem fors agi poterit ad I Martii.
S. Maglorii episcopi et septemdecim aliorum Sanctorum translationem e Britannia minori Parisios celebrat hodie Martyrologium Parisiense Card. de Noaliis. De hac celebritate in opere nostro dictum jam fuit ad diem III Martii [Act. SS., t. I Martii, p. 248.] , XXVIII Julii [Ibid., t. VI Julii, p. 592.] , ad XVI Septembris [Ibid., t. V Sept., p. 782.] et ad XXVI ejusdem mensis [Ibid., t. VII Sept., p. 267.] . Hic vero pauca tantum in quædam annotabimus nomina. S. Samson Dolensis archipræsul, qui in translationis Historia primo venit loco, apud R. D. Garaby duplex est, junior cultus die XXIV Julii, senior die XXVIII ejusdem mensis; apud decessores nostros [Ibid., t. VI Julii, p. 592.] unus tantum admittitur S. Samson, episcopus regionarius. S. Senator episcopus idem est Castellano ac S. Sinierus Abrincensis episcopus; quod nostris ad diem XVIII Septembris [Ibid., t. V Sept., p. 782.] non placuit. Colebant illum Parisienses ad S. Maglorii die XXVI Septembris, propter festum S. Senatoris Albanensis ad hanc diem fastis sacris inscriptum, ut annotarunt decessores nostri [Ibid., t. VII Sept., p. 265.] . Contra R. D. Garaby in Historia Beatorum et Sanctorum Britanniæ Minoris ponit ad diem XVI Septembris S. Senatorem, quem S. Paterni in sede Abricensi successorem facit, et quem die XVII Septembris juxta S. Paternum et Scubilionem sepultum tradit, confitens simul eum ab aliis episcopum in Britannia minori statui. S. Guinailus seu Wenalis sacerdos essetne idem ac S. Winwaloeus abbas, dubitatum fuit ad diem III Martii [Ibid., t. I Martii, p. 248.] ; utrumque distinguit R. D. Garaby, ponitque festum illius ad diem III Novembris, ad hanc diem istud dubium examinari poterit [Cfr. Acta S. Ethbini ad 19 Oct. infra in hoc vol.] . Quod ad S. Melorium spectat, exhibet ille idem hagiographus S. Melarium M. circa annum 799 occisum, S. Melorium episcopum quemdam, S. Melorium abbatem cultum in Tremeloir, vicum prope civitatem S. Brioci, et demum sanctum quemdam nomine Menoir, forsan pro Meloir, in Britannia minori cultum. Bollandus ad diem III Januarii dedit Vitam seu Passionem S. Melorii M. Angli, cujus natalis est dies I Octobris. Licet diversissima sint quæ ex gentis suæ traditione habet R. D. Garaby de suo S. Melario et quæ ex Capgravio et codice MS. protulit Bollandus [Act. SS., t. I Januar., p. 136.] , nemo tamen dubitabit quin de eodem Sancto utrobique agatur. Nonne tantum fuit incolis Majoris Britanniæ quantum Minoris jus fingendi et promendi fabulas? Cæterum æstimavit Bollandus S. Melorii Parisienses Reliquias ad suum pertinere [Ibid., app., p. 1089.] . Nil est cur aliter sentiamus. SS. Paterni plures sunt, adeoque unus saltem Venetus in Britannia Minore, de quo in opere nostrum dictum est ad XV Aprilis [Ibid., t. II April., p. 378.] ; verum quum hic etiam adsit S. Scubilio, arbitror agi de S. Paterno Abrincensi episcopo ejusque socio Scubilione [Ibid., t. cit., p. 425.] . De SS. Leutherno, Leviano et Scophilo (quod alia opportunior non sit dies) ad hanc diem agemus; et quidem hi cum S. Guingantone Parisiis alio die non colebantur [Chastelain, Martyrologe univ., p. 803.] , dum quatuordecim reliqui alios haberent dies festos. Quum autem S. Guinganto seu Winwanto quidam die XXVIII Novembris in diœcesi Venetensi colatur, poterit hac die de eo disceptatio haberi, licet velint hunc esse S. Hinguetenum, monasterii S. Mevenni sæculo XI restauratorem. Reliqui Sancti vel satis distincti sunt vel in opere nostro de eis actum jam est; quodsi de eis adhuc sit agendum, melius expedientur tricæ propriis in singulorum locis. Superest ut indicemus dies ad quos de unoquoque jam dictum est aut in posterum dicetur; venit itaque
S. Melorius ad III Januarii.
SS. Paternus et Scubilio ad XVI Aprilis.
S. Briomaglus seu Briocus ad I Maji,
S. Leonorus seu Lunarius ad I Julii.
S. Samson ad XXVIII Julii.
S. Senator ad XVIII Septembris.
et XXVI Septembris.
S. Maglorius ad XXIV Octobris.
S. Guenailus ad III Novembris.
S. Tremorius ad IV Novembris.
S. Ciferianus ad XIII Novembris.
S. Machutus ad XV Novembris.
S. Guenguanton seu Winwanton ad XXVIII Novembris.
S. Budocus ad IX Decembris.
S. Corentinus ad XII Decembris.

[Annotata]

* l. libro.

* Banols.

* Sens

* Senone

* Moyenvic

DE S. HERONE EPISCOPO ET MARTYRE ANTIOCHIÆ

ANNO 128.

SYLLOGE.
Memoria Sancti in fastis: tempus episcopatus et obitus.

Heron Episc. et Martyr Antiochiæ (S.)

J. V. H.

[S. Heronis mentio] Tacentibus Romano veteri et Hieronymianis Martyrologiis, hodierna die S. Heronem annuntiat Adonianum his verbis: Beati Heronis, de quo beatissimo Ignatio pergenti ad passionem revelatum est, quod Antiochenam post eum recturus esset Ecclesiam. Erat enim hic beati Martyris Ignatii tunc diaconus: episcopus factus, viam magistri pius imitator sequitur, et pro commendato grege amator Christi occubuit. Idem elogium pro more suo abbreviat Usuardus genuinus apud Sollerium: In Antiochia, natalis S. Heronis discipuli beati Ignatii Martyris, qui post eum episcopus factus, viam magistri pius imitator sequitur et pro commendato grege amator Christi occubuit. Usuardum ad verbum exscripsit Card. Baronius in Martyrologio Romano. Confundendus non est Sanctus noster cum secundo suo in Antiochena sede successore, qui antiquis Heros vocabatur: unde et alii hunc ejusdem nominis secundum fecerunt. Sed verum inter utrumque occurrit discrimen, cum Sancti nostri nomen a græca littara cum spiritu aspero, successoris vero littera E inchoetur, variantibus tamen codicibus circa spiritum [Cfr Tract. de Patriarch. Antioch., t. IV Julii, p. 11, n. 38.] .

[2] [in Martyrologiis:] Quæ Ado refert de S. Herone encomia, dicit Sollerius noster, sola ejus auctoritate nituntur; nullus enim apud antiquos aliud de Herone narrat, quam initium et finem episcopatus. Nam epistola S. Ignatii ad discipulum suum Heronem, ut authentica ab eruditis passim non habetur, quippe quæ dicit Onesimum, Damantem et Polybium Philippis fuisse cum S. Ignatio, quod contra fidem historiæ peccat, adfuerunt enim Smyrnæ [Ceillier. Aut. Ecclés., t. I, p. 652.] . Circumferebatur tamen jam tempore Adonis hæc eadem epistola, quæ magnam de Heronis nostri sanctitate testatur S. Ignatii opinionem. Credo enim, inquit S. Martyr [Biblioth. max. Patt., t. I, p. 89.] , in Patrem Domini Jesu Christi et in Unigenitum Filium, quod ostendet mihi Deus Heronem super thronum meum… Custodi depositum meum, quod ego et Christus deposuimus tibi, neque iis indignum te reputa, quæ a Deo revelata de te sunt. Commendo tibi Ecclesiam Antiochensem… Quos commendo tibi, ut Moyses Josue post ipsum duci… Tu enim introduces amodo et educes populum Domini, qui est Antiochiæ: et non erit grex Domini, velut oves quibus non est pastor. Hæ certe pericopæ sufficiunt ad concinnandum elogium, quale nobis Ado tradidit: dolendum sane infirmiori niti fundamento.

[3] [tempus episcopatus pendet] Tempus quo S. Heron episcopatum Antiochenum assumpsit, pendet ab anno martyrii S. Ignatii. Etenim non credo quempiam facile consensurum quorumdum opinioni, a Marcell. Molkenbuhr, Ord. S. Francisci Theologo [Binæ Dissert. de Cathedris Petri Rom. et Antioch., p. 131.] allatæ, qua duplex Antiochiæ statuitur cathedra episcopalis, altera Judæis, cui Evodius a Petro, pro Gentibus altera cui Ignatius a Paulo præfectus fuerit: tota scilicet antiquitas et episcoporum Catalogi contra hujusmodi assertionem reclamant, evincuntque Ignatium non cum Evodio, sed post eumdem Ecclesiam rexisse. Porro plerique martyrium Ignatii signant in anni æræ vulgaris 107 diem XX Decembris: quare initium episcopatus S. Heronis in annum 108 transcribitur. Acta Martyrii, quæ omnibus authentica probantur, aperte martyrium consulatui Suræ et Senecionis, qui in dictum ann. 107 incidit consignant. En verba [Ruinart. Act. Sinc. Martt., p. 22, edit. Amstel. 1713.] .

[4] [ab obitu S. Ignatii, qui,] Ἐγένετο δέ ταῦτα πρὸ δεκατριῶν Καλανδῶν Ἰαννουαρίων, τουτέστιν Δεκεμβρίω εἰκάδι, ὑπατευόντων παρὰ Ῥωμάοις Σύρα καὶ Σεδεκίου τὸ δεύτερον. Hæc autem facta sunt ante diem XIII Kalendas Januarias, hoc est, vigesima die mensis Decembris, apud Romanos consulibus Sura et Sedecio (lege Senecio seu Senecione) secundum. Hanc epocham confirmat quoque, quod in iisdem Actis dicitur [Ibid., p. 15.] nono imperii sui anno, ἐννάτῳ ἔτει τῆς αὐτοῦ βασιλείας, Trajanum, insolescentem ob victoriam, quam adversus Scythas et Dacos et alias multas gentes reportaverat, voluisse exterminare Christianum nomen: ipsumque tunc temporis circa Antiochiam egisse; Διάγοντα κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καίρον κατὰ τὴν Ἀντιόχειαν: atqui annus nonus imperii Trajani a die XXVII Januarii anni vulgaris 106 ordiebatur: dein Joannes Malalas chronograph. Lib. XI. (cujus chronotaxin infra discutiemus) dicit Trajanum Antiochiam ingressum mensis Audynæi sive Januarii VII, feria V, hora diei IV [Scriptt. hist. Byzant., p. 272, edit. Bonn, an. 1831.] : Μηνί αὐδηναίῳ τῷ καὶ ἰανουαρίῳ ἑβδόμῃ, ἡμέρᾳ ε᾽, ὥρᾳ ἡμερινῇ δ᾽. Hæc vero concurrentia diei septimæ Januarii cum feria V convenit anno 107 signato littera dominicali C, ast neutiquam aptatur anno quem scribit Malalas XII Trajani, vulgari 112 habenti dominicales DC, littera D usque ad bissextilem XXIV Februarii prævalente.

[5] [refutata quorumdam, præsertim Pagii, opinione,] Nihilominus hæc Joannis Malalæ auctoritas tanti fuit apud quosdam eruditos, ut ad ejus chronotaxin annum martyrii S. Ignatii componendum duxerint. Instar omnium sit Antonius Pagius Crit. Baron. an. 109 § III et seqq. Contendit imprimis Trajanum in Orientem non movisse ante annum Christi 112: martyrium autem non subiisse S. Ignatium ante terræ motum, qui Antiochiam horribiliter labefactavit anno 115; imo, cum anno sequenti, verno tempore, Trajanus in Parthos arma pararet, tunc ejus jussu S. Ignatium Romam perductum martyrium die XX Decembris consummasse, unde consequitur hanc passionem anno Christi 116 esse innectendam. Præcipuum vero opinationis fundamentum est Joannis Malalæ testimonium dicentis [Ibid. p. 276.] : Quo tempore terræ motus Antiochiæ accidit, imperatore ibi adhuc etiam commorante, martyrio coronatus est S. Ignatius. δὲ αὐτὸς βασιλεῦς Τραἳανὸς ὲν τῇ αὐτῇ πόλει διῆγεν, ὂτε θεομηνία ἐγενετο· ἐμαρτύρησε δὲ ἐπὶ αὐτοῦ τότε ἅγιος Ἰγνάτιος.

[6] [statuitur annus chr. 107:] Trajanum ante annum Christi 112 in Oriente non fuisse, contradicit testimonio coævo, citatis nempe paulo supra Actis S. Ignatii, quæ nemo facile ut spuria aut adulterata habebit. Hæc coæva auctoritas adminiculatur quoque variis argumentis, quæ videre licet apud Tillemontium in Imperatorum Historia [Hist. des Emper., note XVII sur Trajan., t. II, p. 218 et seqq. Edit. Bruxell. 1732.] . Vacillat proinde primaria Pagii positio. Ut porro sua staret Joanni Malalæ auctoritas, oporteret ante omnia hujus scriptoris ætatem probe cognoscere; ast hæc, teste Joan. Alb. Fabricio in Biblioth. græca [T. VII, p. 447. Edit. Hamburg. an 1801.] , quam maxime incerta est, aliis eam ad sæc. VI aut VII, aliis ad VIII aut IX, imo quodam ad sæc. X referentibus. Attamen esto, per me licet, sæculi VI scriptor, nulla fabularum, quibus ipso Pagio judice, scatet, habeatur ratio; cur quæso, potior nobis erit auctoritas scriptoris quatuor sæculorum intervallo ab eventu distanti, quam ejus qui coram rem totam inspexerit? S. Hieronymus Lib. de Scriptt. Eccles. c. XVI [T. IV. Oper., part. II, col. 108. Edit. Paris., an. 1706.] dicit S. Ignatium passum fuisse anno undecimo Trajani, quæ chronotaxis non multum abludit a nostra; si enim, uti apud Latinos antiquitus opinio inoleverat [Cfr Act. SS., t. I Febr., p. 33, n. 21.] , Sanctum episcopum martyrium subiisse dicatur, kalendis Februariis; non alius annus cum nostra chronologia aptari posset. Unde habemus S. Hieronymum nobiscum utcumque consentientem.

[7] [unde S. Hero sedere cœpit anno seq. et per XX annos pontificatum tenuit.] Hæc fusius exponenda duxi, tum quia nostri Majores, necdum detectis melioris notæ Mss. codicibus, Ignatianam chronotaxin rite ordinare non potuerunt [Ibid., p. 19, n. 31.] , tum quia ab tempore passionis S. Ignatii pendet initium episcopatus nostri Heronis. Etenim rejiciendum est solitarium testimonium Georgii Syncelli in Chronographia [P. 656. Edit Bonn. et Hist. Chron. Patriarch. Antioch. Act. SS., t. IV. p. 10, n. 34.] asserentis Heronem anno Dominicæ Incarnationis XCV episcopum creatum sedem annis viginti tenuisse, ac porro anno sequenti, mundi 5596, Deiferum Ignatium Antiochiæ episcopum secundum Trajani principis tempore pro Christo martyrio coronatum fuisse. Omnes antiquiores præpostero ordini contradicunt, sanctumque Heronem post S. Ignatium inauguratum ponunt. Quare ejus pontificatus initium, decessore XIII Kal. Januarias vita functo, ad annum Christi 108 revocant. In hoc autem consentiunt omnes S. Heronem viginti annis Antiochenam cathedram occupasse, unde obitus ejus anno Christi 128 innectendus fuit [Vide Le Quien. Or. Christ., t. II, col. 701.] .

DE S. SOLINA, VIRGINE ET MARTYRE CARNUTI

CIRCA MED. SÆC. III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
S. Solinæ memoria in fastis sacris; tempus ejus Passionis; varia ejus cultus argumenta.

Solina V. et M. Carnuti in Gallia (S.)

J. V. H.

[S. Solinæ, cujus varia derivata nomina exponuntur:] Quæ de S. Solina dicturi sumus, maxima ex parte decerpsimus e dissertatione, quam humanissime nobiscum communicavit Ill. D. Eduardus Pie, episcopi Carnutensis tunc vicarius generalis, nunc episcopus Pictaviensis, vir eruditione et benignitate sua de nobis optime meritus. S. Solinæ nomen varias inflexiones subit gallice prolatum: frequens olim Carnutensibus fœminis erat prænomen Solenne; imo juxta Rituale Parisiense gallica prænomina Zelie et Zeline derivantur a Sancta Virgine et Martyre nostra. Ejus cultus intra limites diœcesis Carnutensis et ecclesiæ S. Hilarii Pictavis fere continebatur, ut notat Castellanus in suis Additionibus ad Martyrologium Romanum: Sanctæ Solinæ, ait, quæ tamquam virgo et Martyr colitur in ecclesia S. Hilarii Pictavis, et in monasterio S. Petri in Valle Carnuti, ubi corpus ejus quiescit. Sollerius noster inter Auctaria Usuardina varia citat, quæ Sanctam nostram referunt, sed, ut ipse in Grevenianum Martyrologium animadvertit, ex Propriis Carnotensibus decerptum signat S. Solinæ elogium. Ast licet intra angustos fines circumscriptus esset Sanctæ Martyris cultus, ejus tamen, ut infra monstrabimus, celebritas maxima erat Carnuti.

[2] [Acta examinantur,] Acta S. Solinæ alia nobis non occurrunt, quam lectiones secundi Nocturni, recitari solitæ die XVI Octobris (impedita, ut reor, die sequenti festo Dedicationis ecclesiæ cathedralis Carnutensis) a monachis S. Petri. Istæ Lectiones anno 1741 compositæ, per se non videntur magnæ auctoritatis: ast illarum scriptor in quadam præmonitione profitetur se crisim severam adhibuisse in concinnandis Sanctorum elogiis: Novum itaque, subdit, nostrum, ab omni fabula næniisque expurgatum, jam nunc prodeat Lectionarium. Cæterum Lectiones de S. Solina id habent authenticitatis, quod extractæ sint ex antiquis libris liturgicis monasterii S. Petri Carnutensis. Illas itaque infra dabimus, tamquam Acta S. Solinæ, scripta a D. Alexandre, monacho S. Petri Carnutensis, ut opinatur Rmus D. Pie: ejus nomen in Historia Litteraria Congregationis S. Mauri nonoccurrit.

[3] [et compendiosa Legenda traditur:] In liturgia Carnutensi festum dedicationis ecclesiæ cathedralis memoriam S. Solinæ oblitteraverat, ut monstrat Breviarium, anno 1633 jussu Leonardi d'Estampes episcopi, editum; sed anno 1783 quum, mandante Joanne Baptista de Lubersac, novum Breviarium compilatum fuisset, restituta fuit festivitas S. Solinæ, sed translata in diem XVIII Octobris, S. Lucæ Euangelistæ sacrum, quo ejus commemoratio fit in primis Vesperis diei præcedentis, in nona Lectione Matutini et tandem in Laudibus et Missa, quod hodie etiam, ut video in directorio liturgico pro anno 1829, observatur. Lectionem nonam hic damus, ut nihil desit eorum, quæ Sanctæ nostræ gesta illustrare possunt. Celebris est Carnuti in monasterio sancti Petri in Valle Beatæ Solinæ memoria. Ipsa circa finem tertii sæculi duplicem virginitatis et martyrii palmam collegisse traditur. Eo in loco, ubi nunc exstructa est sancti Petri basilica, sacrum ejus corpus clam condiderunt Christiani. Ea est erga Sanctam Martyrem cleri populique viciniæ Carnotensis devotio, ut quoties intempestivo aëre in majori ecclesia sancti Piati aut sancti Taurini capsæ exponuntur, post fusas coram ipsis Deo preces, statim magna cum fiducia ad ecclesiam præfati monasterii suppliciter procedant.

[4] [tempus martyrii videtur] Lectio Breviarii recitata assignat finem tertii sæculi tamquam tempus passionis Sanctæ Virginis: neque id quidem immerito, in quantum tamen constat SS. Sabinianum, Potentianum et socios eodem circiter tempore Senonibus occubuisse Martyres: utrumque enim martyrium tum S. Solinæ, Carnuti, tum SS. Sabiniani et sociorum Senonibus in eadem tempora incidisse indicat Lectionarium S. Petri Carnutensis n. 3 hisce verbis: Persecutione in Christi cultores suborta, Quirinus, urbis præfectus, qui Sanctos Savininianum, Potentianum et alios euangelicæ veritatis præcones, variis tormentis afflictos, e regione extorres fecerat, audita, quæ percrepabat, de Solinæ Virginis sanctitatis fama etc. Quæ fuerit igitur epocha martyrii S. Sabiniani, eadem quoque S. Solinæ tribuenda erit: omnes enim notitiæ de Sancta nostra in id conspirant, ut illam coævam Sanctis Martyribus Senonensibus indigitent.

[5] [circa medium sæculum tertium,] Ast hic cardo difficultatis vertitur: etenim varii varia opinantur de ætate Martyrum Senonensium. Alii, inter quos etiam S. Ado Viennensis in suo Martyrologio, adventum SS. Martyrum in Gallias ad tempora apostolica referunt [Ado ad diem XXXI Decembris.] , alii vero maxime recentiores, quibus Martyrologium Usuardi concinit [Usuardus ad eumdem diem.] , pontifices Romanos tamquam auctores missionis celebrant. Præstat autem hanc controversiam rejicere in diem XXXI Decembris, quando de SS. Sabiniano, Potentiano eorumque sociis, adeoque de tempore, quo vixerunt, ex professo agetur. Interea nobis satis arridet opinio auctorum Galliæ Christianæ [T. XII, p. 3.] , quamvis et ipsi cespitent dicentes opinionem eorum, qui Sanctos Martyres Apostolis coævos faciunt, esse recentiorem Martyrologiis IX sæculi, quum ipsi Adonem, Usuardo antiquiorem, ut patronum hujus sententiæ citassent. Ast veriora meo judicio producunt argumenta, quando ex ipsis Actis S. Sabiniani, ædificantis basilicas, demum sæculo tertio exstrui cœptas, monstrant illum ad hoc potius sæculum, quam ad primum aut secundum pertinere: dein ajunt: Præcipui Senonensis provinciæ populi, puta Autissiodorenses, Tricasses, Aurelianenses, Carnutes, Meldi, quibus socios S. Saviniani prima fidei documenta tradidisse fama est, non ante Decii imperium cœperunt habere primos episcopos, ut ex ipsa serie episcoporum, qui in tabulariis harum ecclesiarum leguntur, cuivis æquo rerum æstimatori notum est. Tandem episcoporum summa brevis ad Severinum indubitantur notum (scilicet ad annum 347), tempus nos vetat producere longius. Satius ergo, donec clarior lux illucescat, Usuardo standum… Nisi quis maluerit Saviniani missionem ad Sixtum II referre, a quo missus quoque Peregrinus, primus Autissiodori episcopus fuit (circa annum Christi 259); quæ satis congruere videntur, cum sit Autissiodorum post Agedincum caput alterum Senonum. Hisce ductus rationibus credo S. Solinæ passionem aliquanto post medium sæculum tertium constitui posse.

[6] [quando S. Sabinianus Carnuti prædicavit,] Aquitanam gente fuisse S. Solinam et quidem illustribus parentibus natam tradunt Lectiones Sampetrenses infra recitandæ licet: licet vero ex ethnicis genitoribus Sancta prodierit, videtur tamen a teneris annis ad Christianam fidem conversa. Unde intelligere datur Evangelium, licet primitus a S. Sabiniano ejusque sociis Carnutensibus et finitimis populis prædicatum fuerit, jam ante in Aquitaniam penetrasse: quod cæteroquin consonat testimonio episcoporum, ad S. Radegundem scribentium, uti habemus ex S. Gregorio Turonensi in Historia Francorum lib. IX c. 39 [D. Bouquet, t. II, p. 355.] : Cum ipso, ajunt, Catholicæ religionis exortu cœpissent Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia respirare, et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicæ sacramenta. Ex hoc paucorum numero autumo et Solinam nostram fuisse; quæ deinde, sparsa fama de prædicatione S. Sabiniani, Carnutum venit, ut eluderet artes parentelæ ethnicæ, cupiens illam discedere a proposito virginitatis, quam Deo voverat.

[7] [figendum.] Legenda nostra habet n. 3. Quirinum, urbis præfectum, SS. Sabinianum et socios e regione extorres fecisse, ac dein Sanctam nostram martyrio affecisse: quæ quidem cum alia traditione Carnutensi non conveniunt. Hæc enim refert Quirinum in tantum excanduisse in religionem Christianam, Claudio, Neronis prædecessore, imperante, ut omnes Christianos ad internecionem sublatos voluerit, imo neque filiæ suæ, Modestæ, pepercerit: quos omnes præcipitari in puteum jussit [Rouillard. Parthénie, t. I, fol. 118.] , qui hodiedum in crypta ecclesiæ cathedralis conservatur, oppletus et clathris occlusus. Addit eadem traditio Quirinum nullatenus voluisse SS. Sabinianum et socios exilio multatos, sed atrocioribus tormentis reservatos fuisse, quando ipse tyrannus, subita sua morte Sanctos Confessores præsenti periculo ereptos liberavit. Ast popularis illa traditio nonnullis fabulis obsita est, ut est imprimis ipsa antiquitas missionis Carnutensis, quæ ad primos annos S. Petri, Romæ sedentis, ascenderet, et dein Claudium imperatorem exhiberet nobis primum, qui persecutionem generalem in Christianos movisset: atque duo hæc nullo idoneo documento nituntur, quin potius historiæ contradicunt. Malo itaque retinere factum, prout nobis offertur in Lectionario Sampetrensi.

[8] [Triplex S. Solinæ celebritas,] Reliqua, quæ in Lectionario habentur, per se satis clara sunt, ut commentatione speciali illustranda non veniant. Gratum tamen lectori benevolo facturum me arbitror, si exposuero, quibus olim ritibus S. Solinæ memoria recoleretur. Imprimis triplex celebrabatur festivitas Sanctæ Martyris: scilicet die XVII Octobris, quam sanguine suo decoravit; moris vero erat, ut sub Missa solemni ante incensationem altaris ad Offertorium, villicus terræ, quæ Preaux dicitur, sitæ in parochia Verno (Vert, dept Eure-et-Loir, arrond. de Chartres), deductus per apparitores ecclesiæ offerebat anserem album, e cujus collo ope fili serici rubri dependebat allii stica seu spica. Altera festivitas, quæ in diem nobis ignotam incidebat, translationem recolebat corporis S. Solinæ et præcipua religione frequentabatur, utpote quæ antiquis temporibus per octiduum continuaretur. Translatio, de qua agitur, fortassis rectius Inventio corporis S. Solinæ appellaretur. Etenim e Legenda nostra n. 4 habemus: Puras ejus (Solinæ) exuvias Christiani clam colligentes, eo loco, ubi deinde exstructa est S. Petri abbatia in Valle Carnotensi, cum aromatibus condiderunt. Scilicet, ait Gallia Christiana [T. VIII, col. 1214.] , eo loci, ubi non solum episcoporum et cleri, verum etiam, ut memoriæ proditum est, cæterorum a primis Christianæ religionis apud Carnotes incunabulis fidelium corpora plerumque sepeliebantur (ibi autem condita fuerat S. Solina Virgo et Martyr, cujus corpus etiamnum asservant in capsa pulcherrima monachi S. Petri) fundatum est vel sexto sæculo, vel saltem ineunti septimo, monasterium, quod reges ac proceres nonnulli et villis et latifundiis amplificaverunt. Oblitterata probabilius fuerat post trium sæculorum intervallum memoria sin minus ipsius Sanctæ Martyris, ast saltem ejus sepulturæ; quæ demum occasione constructi monasterii revelata fuit. Nam, ait S. Augustinus Serm. CCCXVIII n. 1 [T. V. Oper. col. 1271.] , solent apparere Sanctorum corpora Martyrum, revelatione Dei, quando placuit Creatori. Atque hoc fortassis exordium annuæ festivitatis fuerit.

[9] [cujus tertia cum] Tertia tandem celebritas, die III Martii recurrens, indicatur ut Festum reversionis, seu, ut antiquæ membranæ referunt, Festum repositionis S. Solinæ aliarumque Reliquiarum, necnon et monastici status in basilica S. Petri Carnotensis restauratio. Ex hisce verbis omnino liquet Sanctæ nostræ Reliquias, velut omnium pretiosissimum thesaurum coli in ecclesia S. Petri consuevisse; siquidem præ cæteris omnibus nominatim recensitæ annuntientur. Ista festivitas originem suam ducit ab instauratione monastici status in ecclesia S. Petri Carnutensis. Rem accurat narrat Chartularium S. Petri, quod anno 1840 jussu regis Francorum edidit quam eruditissime Cl. V. Guerard, Instituti Francici socius. Prius tamen, ait Paulus, monachus et notarius [Cart. de l'abb. de Saint-Père de Chartres, p. 9 et seq.] , qui Cartularium, currente sæculo XI compilavit [Ibid. Prolog. p. CCLXXIII.] , quod assertione veridica nostrorum didici seniorum summatim perstringere libuit, qualiter a quodam Elia episcopo (ab 840 ad 849 sedente) a prisca nobilitate sive maximo honore deciderit (ecclesia S. Petri), qui auctoritate regia, quam forte emerat pecuniis, super eam, potestate indepta, usurpare cum armis non timuit, in ipsius ecclesiæ liminibus multo cruore effuso, dum monachi priorem statum colerent atque episcopum abhorrerent. Unde factum est, ut monachorum plurimi locum, cui se devoverant, desererent, et in Burgundiæ partibus apud Beatum Germanum Autissiodorensem commorantes, præsentis vitæ cursum ibidem finierunt

[10] [instauratione status monastici, ab episcopo Elia fere deleti] Prædictus ergo præsul, nacta occasione, prætiosa, quæ ibi reperit, ornamenta vasaque diversa aurea vel argentea, quæ concupivit, absportavit atque distraxit, terras quoque sanctuarii, quas religiosorum virorum munificentia dederat, in quibus extendere manum potuit, propriis usibus stipendiariis mancipare non timuit, suisque domesticis ausu temerario in beneficio dividere præsumpsit. Imbecillis autem turba monachorum, quæ ibi remanserat, nescia quo pergeret, a præsule parce et inclementer alebatur. Interim locus olim celebris atque opinatissimus paulatim decrescens, pristina quidem dignitate officioque solito viduatus, a populo nulla dignitate dignus habebatur. Post non multum vero temporis, mortuo episcopo Elia, qui hunc locum, regalibus titulis insignitum, dæmonis face succensus ad nihilum duxit, atque alterum sanctimonialium cœnobium, in monte Leugarum non longe ad urbe Carnotum eleganter situm, (Leves, arrond. de Chartres) solo tenus destruxit, hostilis manus civitatem obsidione cepit, et, sicut præmisimus, igne succendit. Tunc equidem sæpe dictus locus, ab hostibus profanatus, ignibus etiam concrematur.

[11] [et ab Haganone restituti] Pace vero divina propitiatione reddita, a quodam episcopo, divino instinctu, parvo licet schemate reædificatus, clericorum officiis cum modico censu traditus perhibetur. Verumtamen, civium culpis exigentibus, a paganis transmarinis urbs rursum vastatur, et ipse locus funditus destruitur, et usque ad tempus Haganonis, gloriosi præsulis, ita permansit. Qui clarus generis nobilitate et humanarum rerum copiis abundans, bonisque virtutibus emicans, condoluit locum, olim quidem ab hominibus venerandum, nunc autem admodum neglectum et in solitudine redactum. Divinæ virtutis zelo succensus, accersiit lapidum cæsores atque cæmentarios, impensas tribuit, magnopere locum ipsum restaurare jubens, restauratumque pontificali benedictione sacrare decrevit. Clerinomiæ quoque seriem instituens, quæ perdia pernoxque laudes Deo debitas inibi redderet; et in usus necessarios tribuens ei vineæ clausum terramque contiguam, quam antecessores ejus sacrilego voto sibi subripuerant, rura quoque, quæ credidit sufficere clericorum numero, perpetua largitione condonavit. Qui, quamdiu vixit, cordis intuitu sagire voluit, intentus utilitatibus atque provectibus loci.

[12] [conjungitur:] Quo felici obitu ad Sanctorum consortia de mundi hujus pelago ab Angelis translato, in episcopatu ei venerabilis Ragenfredus successit, qui quanto amore locum dilexerit, facile sequenti opere potest agnosci. Nam ejus sagaci ingenio atque instanti suggestione, clarus genere et opere Alveus, ejusdem loci abbas, cum canonicis, quibus præesse videbatur, arctam viam ingredi cupiens, qua tenditur ad Deum, in Floriacensi cœnobio clerinomiæ seriem religionis habitu exornans, per triennium normam Beati Benedicti sedula intentione per obedientiæ bonum didicit, indeque, revocante sæpe memorando episcopo Ragenfredo, cum suis instructus regularibus disciplinis, ad locum proprium rediit Carnotis, secum sumens et alios duodecim monachos, quos ex congregatione supra memorati cœnobii maluit eligere, ut contra hostem antiquum velut robustissimos tyrones in novo certamine haberet adjutores. Episcopus ergo, per totius intersticium triennii, quo se in sancta religione informaverunt, ædes ad manendum, claustrumque monachis congruum instanti construxit opere. Quibus cum magno gaudio receptis, atque adnitente totius populi consensu, supra memorato Alveo abbate sacrato, victum et omnia necessaria largiter eis accommodavit, etc.

[13] [quia tunc circa mevium sæc. X, S. Solinæ Reliquiæ repositæ fucre.] Ragenfredus episcopus, de quo agitur, sedem Carnutensem anno 942 adeptus, obiit juxta Mabillonium [Ann. Ord. S. Ben., lib. XLVI, § 3, t. III, p. 510.] circa annum 960 et quidem XV aut XVI Kal. Augusti [Gall. Christ., t. VIII, col. 1110.] . Et quamvis in historia restituti monasterii S. Petri nullo verbo attingatur repositio Reliquiarum S. Solinæ, mihi videtur hæc celebritas ad istam tempestatem esse referenda. Cum enim satis accurate describantur latrocinia Eliæ episcopi, altum est silentium de profanatione sacrarum Reliquiarum. Scimus porro circa idem tempus Normannos Carnutensem civitatem vastasse; atque, ut loquitur Ermentarius in Historia translationis S. Filiberti [D. Bouquet, t. VII, p. 343.] , asportatos fuisse Sanctorum cineres quamplurimum: quare pronum est judicare monachos S. Petri, in monasterio S. Germani Antissiodorensis profugos, præcipuum thesaurum suum, corpus S. Solinæ, rapacitati Eliæ episcopi et Normannorum profanationibus subtraxisse. Quod etiam aliquatenus confirmatur silentio Pauli chronographi, certe non omissuri direptionem sacrarum Reliquiarum, qui tam accurate distractiones vasorum ex auro argentove et usurpationem latifundiorum descripserat.

[14] [A. 1325 reposita Sanctæ lipsana in novam capsam,] Ex eo tempore celebrior crevit S. Solinæ memoria: ejus nomine insignitæ plures reperiuntur fœminæ Carnutenses jam sæculo duodecimo ineunte [Cart. de St Père. p. 318. 370 et 388.] , et deinceps in publicis calamitatibus populus ad ejus sacras exuvias frequens accurrebat. Vigentem deinceps devotionem nobis exhibet collata a populo, non solum Carnutensi, sed etiam alieno, pecunia ad conficiendam capsam S. Solinæ dignam. Rem ita narrat D. Aubert, monachus Benedictinus, cap. CIX Historiæ manuscriptæ monasterii S. Petri, quæ in bibliotheca Carnutensi hodie asservatur et in annum 1674 desinit: Die XI Martii, gallica verba latine reddimus, anni 1325, sedente abbate Philippo de Cereis (qui ab anno 1311 ad 1329 sedem occupavit [Gall. Christ., t. VII, col. 1229.] ) translatum fuit corpus S. Solinæ Virginis et Martyris ex veteri capsa in novam, in qua hodiedum requiescit in ecclesia Abbatiæ S. Petri. In eadem capsa inclusæ sunt variæ Reliquiæ, ut S. Scholasticæ et aliorum Sanctorum, quorum nomina istic inscripta sunt. Hæc capsa ex ære deaurato confecta liliis distincta, formam ecclesiæ exhibet cum sua abside et decussatura: ædificium ambiunt columnæ in pyramidem desinentes: in intercolumniis sunt quindecim effigies sanctorum, tam S. Solinæ et aliorum, quam Apostolorum. Portis utriusque decussaturæ et frontispicii eminent fenestræ rosaceæ ex encausto cæruleo liliis intersperso. In fastigio utriusque decussaturæ est Angelus, in media vero cruce turris fenestrata exsurgit. Ad conficiendam dictam capsam monachi variis in locis eleemosynas conquisierunt, atque in eadem reperitur licentia data ab Aurelianensi episcopo colligendi per totam Diœcesim fidelium dona, ut in decentiori capsa reponi posset S. Solinæ corpus. In eadem capsa est sequens inscriptio: HIC EST CORPUS SACRATISSIMÆ VIRGINIS ET MARTYRIS SOLINÆ, QUOD TRANSLATUM FUIT DE CAPSA ALIA VETERI IN HANC NOVAM UNA CUM SANCTORUM RELIQUIIS HIC CONTENTIS. ANNO DOMINI 1325, QUINTO IDUS MARTII, ABBATE HUJUS MONASTERII PHILIPPO DE CEREIS, CUJUS TEMPORE HÆC CAPSA NOVA FACTA FUIT.

[15] [dispersa fuere A. 1790.] Hæc capsa, longa duos pedes cum dimidio, larga unum, alta unum et medium Carnutensem (quæ omnia juxta modulum decimalem hodiernum æquivalent circiter 0m 52. 0m 21. 0m 32) intacta mansit, ut monstrant succedentia sibi inventaria, usque ad finem sæculi XVIII. Tunc enim, scilicet anno 1790, jussu reipublicæ Gallicanæ, commissarii Coubré-Saint-Loup et Claudius Jumentier, S. Hilarii Carnuti parochus, capsam in dominium reipublicæ transcripserunt: quæ deinde evanuit [Archiv. du départ. Eure-et-Loir: Caisse hist. de St Père.] . Dispersæ tunc quoque videntur S. Solinæ Reliquiæ, neque ac hunc usque diem aliquid repertum fuit. Lipsanotheca hæc in choro ecclesiæ S. Petri solemnioribus diebus olim exponebatur. Sed postquam anno 1552 vi reformationis introductæ prohibitus fuisset omnis accessus fœminarum ad chorum monachorum, dicta capsa portabatur ad altare crucifixi sub odeo, ut sic populi devotioni fieret satis [D. Aubert, c. 127 et 143.] .

[16] [Invocatur Sancta præcipue ad pluviam obtinendam.] Nam frequens erat populi concursus ad Sanctam nostram: quare sæpe expetebantur Missæ votivæ in ejus honorem celebrandæ, ut liquet e Lectionario S. Petri [Lect. S. Petri, p. 348.] . Monachi quoque S. Solinæ memoriam faciebant tum in suffragiis communibus, tum in Litaniis et Oratione A cunctis. Sed ejus patrocinium præcipue invocabatur in publicis calamitatibus, et maxime tempore siccitatis. Tunc enim, quando in cathedrali templo Reliquiæ S. Taurini, Ebroicensis episcopi, publicæ venerationi prostabant, exponebatur in ecclesia S. Petri corpus S. Solinæ, et uterque Sanctus Aquæductus agri Carnutensis appellabatur: unde quoque apud vulgus opinio emerserat S. Solinam sororem esse S. Taurini. Ad pluviam opportunam impetrandam instituebantur sæpe supplicationes solemnes, quales celebratæ leguntur annis 1636, 1681 [La Beauce desséchée, p. 4 et seq. 59, 99 et seq.] . In Historia Ms. S. Carauni bibliothecæ Carnutensis, sub anno 1775 legitur [Hist. de S. Cheron. Année 1775.] propter perniciosam siccitatem parochianos S. Carauni supplici agmine ad ecclesiam cathedralem processisse, atque ad S. Petri. Puellæ vero Sancaraunenses, præcurrentes feretrum S Solinæ humeris imposuerant; sed id vetuerunt canonici regulares Sancaraunenses, rati non decere fœminas portare Sanctorum Reliquias, præsertim adstantibus clericis, apparatu sacræ ornatis. Quare post levem tergiversationem meliori consilio acquieverunt puellæ devotæ. Destructo monasterio, servata fuit ecclesia S Petri, quæ hodie altera parochialis est civitatis Carnutensis: in ea tamen S. Solinæ alia memoria non superest, præter illam, quam ex Breviario Carnutensi supra num. 3 recitavimus.

PASSIO S. SOLINÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS.
Ex Lectionario Sancti Petri Carnutensis ad diem XVI Octobris.

Solina V. et M. Carnuti in Gallia (S.)

Ex Ms.

[S. Solina fuga consulens suæ virginitati,] Solina Virgo et martyr inclyta, illustribus in Aquitania parentibus, sed in gentilitatis errore versantibus, nata, a teneris annis ad Christianam fidem conversa a, totam se Christi obsequio mancipavit, ex toto corde promissionem ei faciens se nullum velle præter eum sponsum in terris admittere, sed ei quem mente colebat, etiam carnis integritate semper adhærere. Quod et revera præstitit: nunquam enim de sententia servandæ virginitatis dimoveri potuit, a multis licet propter generis nobilitatem, vultusque elegantiam sollicitata, et a parentibus iterum atque iterum vexata, plagisque interdum afflicta. Quorum tamen insectationibus ac furoribus cedendum rata, parentes nempe sibi nimium in via salutis crudeles merito pertimescens, omnes eorum astus eludere fuga cogitat.

[2] [Carnutum advenit,] Prudens itaque Virgo, Christi amore succensa, irradiataque fide, relictis parentibus amplissimisque divitiis, incerto sola et alacris itineri se committit, ac divino Sancti Spiritus instinctu concitata, ad urbem Carnotensem transmigrat, ubi sanctissima Virginis Deiparæ, quam Druidæ sacerdotes parituram coluerant, famosa erat ædicula, ut casti propositi tenorem sub tam nobili titulo virginitatis consecraret.

[3] [ubi multis modis tentata,] Sed persecutione in Christi cultores suborta, Quirinus, urbis præfectus b, qui Sanctos Savinianum, Potentianum et alios euangelicæ veritatis præcones, variis tormentis afflictos e regione extorres fecerat, audita quæ percrepabat de Solinæ Virginis sanctitatis fama, (nihil enim nisi ardorem pietatis præ se ferebat), missis lictoribus suo eam tribunali sisti præcipit, rationem reddituram, cur Crucifixi fidem spargeret, et puellarum animos a connubio, affectu novæ religionis, averteret. Accedit illa seque Christianam esse, insuper et Christo sponsalitia fide astrictam, vixdum interrogata, ingenue fortiterque confitetur. Miratur præses in corpore muliebri virilem animum et primo quidem blandis eam sermonibus ad sententiam mutandam provocat; deinde vero minis ac terroribus ejus constantiam labefactare contendit.

[4] [tandem martyrio defungitur.] At Christi Virgo nec blandimentis seducitur, nec terrore concutitur; sed eodem vultu et animo perseverat, terrentemque similiter ac blandientem eadem mentis serenitate deridet. Excandescens præses, eam statim in carcerem publicum detrudi imperat. Altero die educta, iterum judicio sistitur, ubi constantior quam antea in fide reperta, data sententia, cervices lubenter pro divinæ veritatis assertione et pudicitiæ cultu ferro supposuit, decimo sexto Calendas Novembris, sæculo tertio inchoante c. Sic mactata Christi ovicula, binam lauream et fidei et castitatis fortiter propugnatæ feliciter revexit. Puras ejus exuvias Christiani clam colligentes, eo loco, ubi deinde exstructa est S. Petri abbatia in Valle Carnotensi, cum aromatibus condiderunt; ubi etiamnum immortali cum nominis gloria, in capsa deaurata honorifice quiescit, ac religiosa totius urbis colitur veneratione, nec non in variis aëris et corporum, non sine opportuno Dei auxilio, calamitatibus invocatur d.

ANNOTATA.

a Diximus in Commentario prævio n. 6, quomodo jam ante prædicationem SS. Sabiniani et sociorum Carnuti, fides in Aquitaniam penetravisset.

b Sunt, ut habemus Commentarii præv. n. 7, qui volunt Quirinum, præsidem Carnutensem, ante adventum S. Solinæ diem supremum obiisse: ast tota hæc traditio tot intricata est erroribus, ut fidem nullam mereatur.

c Contradicunt sibi invicem Legendarium nostrum et Carnutense Breviarium. Hoc etenim supra n. 3, passionem S. Solinæ fini, illud vero initio sæculi tertii illigat: Epocha omnino pendet a tempore, quo S. Sabinianus prædicavit in Gallia, quod quidem in ejus Actis accuratius investigandum veniet. Ductus probabilibus argumentis signavi n. 5 comm. prævii passionem Sanctæ nostræ aliquanto post medium sæculum tertium.

d Confer commentarii prævii n. 16, in quo exponitur patrocinium, a S. Solina clientibus suis impensum.

DE S. PUELLIS VIRG. MARTYRIB. AD OPPIDUM S. PAPULI, IN OCCITANIA.

SÆC. II VEL. POST MED. SÆC. III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctarum Virginum palæstra, Acta, tempus obitus.

Puellæ Virgines et Mart. ad S. Papuli in Occitania (SS.)

J. V. H.

[Mansus SS. Puellarum, ortu] Est in Occitania locus, olim ad diœcesim S. Papuli, hodie ad Carcassonensem pertinens, Mansus Sanctarum Puellarum (Mas-Saintes-Puelles), dictus. Vicus iste etiam ortu S. Petri Notasci insignis est; siquidem multi scriptores narrant illum istic primam lucem adspexisse [Act. SS. T. II Januar., p. 982. not. a.] . Ast Breviarium Romanum ad diem XXXI Januarii in sancti Legenda, habet illum Recaudi prope Carcassonam nobili genere natum. Est autem Recaudum etiam hodie vicus cum ecclesia succursali, quinque circiter Chilometris a Manso Sanctarum Puellarum distans: quocirca eatenus dubius videri potest natalis S. Petri locus. Ast ambiguitatem solvit Officium Sanctarum Puellarum, olim, ut ad majores nostros rescripsit Petrus Possinus, per totam diœcesim recitari consuetum, in quo expresse dicitur, Recaudi nomine saltem ex parte antiquato, loco vocabulum Mansi Sanctarum Puellarum inditum fuisse: en verba officii: Fugientes persecutionem impietatis ad oppidum, quod tunc temporis Recaudum, hodie ex earum nomine dicitur Mansus Sanctarum Puellarum Tolosa devenerunt, qui locus aliquot abhinc sæculis factus est illustrior natalibus S. Petri Nolasci, Ordinis Beatæ Mariæ de Mercede redemptionis captivorum fundatoris.

[2] [S. Petri Nolasci illustris.] Et reipsa non undequaque abolitum fuisse Recaudi nomen, monstratur non solum ex hodierna topographia, sed etiam ex antiqua coæva S. Petro Nolasco: nam quum mortui absque liberis Alphonsi, Pictaviensis comitis et ducis Aquitaniæ, sub qua comitatus Tolosanus continebatur, Philippus III, Audax dictus, rex Galliæ, jure devolutionis hereditatem sibi vindicasset anno 1271, facta est instrumento publico recognitio feudorum, quæ ad regem pertinebant, quæque vulgo Saisimentum comitatus Tholosani appellatur. Porro in isto instrumento, quando agitur de Castro novo de Harrio (Castelnaudary) diœcesis Tolosæ et sua bajulia, reperio mentionem Castri de Manso Sanctarum Puellarum et paulo infra Villæ de Ricauta [Rozoi Annal. de Toul., t. I Instr., p. 81.] : et profecto in omnibus finibus Castri Novi, non alius locus reperiri potest, qui Ricautæ conveniat, quam vicus Ricaud seu Recaud, qui, ut vidimus, Manso Sanctarum Puellarum adjacet. Si itaque Recaudi natus esse dicitur S. Petrus, hoc ita intelligendum est, ut, quoniam Recaudi commune utrique loco nomen est, istic etiam primam lucem aspexisse teneamus, quamvis propius locum natalem designando, proprie in Manso Sanctarum Puellarum ortum habuisse teneamus. Hactenus dicta sunto, quoniam majores nostri l. c. promiserunt se latius hac die acturos de loco natali S. Petri Nolasci. Nunc ad sanctas nostras revertimur.

[3] [et cultu nostrarum insignis fuit:] E silentio plerorumque Martyrologiorum judicare licet cultum Sanctarum Puellarum intra angustissimos fines circumscriptum fuisse: nam de iisdem tacent non solum Martyrologia classica, sed eorum quoque Auctaria: et ut Sanctarum mentionem aliquam reperiamus, recurrendum est ad recentiores Martyrologos, Castellanum in Martyrologio universali, Arturum a Monasterio in Sacro Gynecæo et Saussayum in Supplemento Martyrologii Gallicani ad hanc diem, qui hæc refert: In agro Tolosano passio Sanctarum Puellarum, quæ cum funus sancti Saturnini, Episcopi et Martyris, procurassent, ad ejus sepulcrum in odium pietatis necatæ sunt: quamobrem ut Martyres ex majorum traditione honorantur. Atqui his ipsis verbis Sanctarum nostrarum cultus monstratur, qui tamen vix Tolosatum fines umquam transiliit. Nihilominus, quoniam certus est Sanctarum Puellarum cultus in diœcesi tum Tolosana [Hist. de Languedoc, t. I. p. 133.] , tum S. Papuli, non dubitamus memoriam earum in Acta nostra inferre.

[4] [earum Acta, ex Actis S. Saturnini] Acta Sanctarum Puellarum quod attinet, illa, ex Actis S. Saturnini, episcopi Tolosani decerpta et in Legendam Sanctorum illata, infra exhibebimus. Acta ista eatenus vera et authentica habemus, quatenus nobis exhibent S. Saturninum Tolosæ prædicantem Jesu Christi Euangelium et istic martyrii corona donatum. Verum, siquidem scripta dicantur circa annum Christi 300 [Ruinart Act. sinc. Mart., p. 130. Edit. Amstelod. 1713.] , recentioris manus sunt, quæ istic habentur de ecclesia, in honorem S. Saturnini ædificata a S. Exuperio, Tolosano episcopo, utpote qui floruerit initio sæculi quinti, ut constat ex epistola S. Innocentii I, ad illum data VIII Kal. Martias, Stilicone II et Anthemio coss. id est anno Christi 405. Unde præferenda est lectio, quam in suis notis subjicit Theodoricus Ruinart his verbis: In uno e nostris codicibus manuscriptis hic (id est post narratam S. Saturnini passionem et ope SS. Puellarum sepulturam) ponitur clausula, “Gratias Deo omnipotenti, qui coronavit Martyrem suum in pace, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.” Dein sub titulo, “De ejus translatione.” Quæ sequuntur prioribus Actis postmodum adjecta videntur. Ex hisce liquet recentiorem manum adhibitam fuisse, quæ sollicitudinem S. Exuperii circa sepulturam S. Saturnini enarraret.

[5] [desumpta, tempus] Tempus, quo Sanctæ Puellæ vixere, desumendum est ex epocha S. Saturnini, quam exhibent Acta sequenti modo [L. c.] : Ante annos L, sicut actis publicis, id est Decio et Grato consulibus (seu anno Christi 250), sicut fideli recordatione retinetur, primum et summum Christi Tolosa civitas sanctum Saturninum habere cœperat sacerdotem, Eumdem textum citat S. Gregorius Turonensis in sua Historia lib. I, cap. XXVIII [D. Bouquet, t. II, p. 147.] , ex quo deducit præcipuarum in Galliis Ecclesiarum origines: Hujus (scilicet Decii) tempore septem viri episcopi ordinati ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut historia passionis S. Martyris Saturnini denarrat: Sub Decio inquit et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas S. Saturninum habere cœperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt: Turonicis, Gatianus episcopus: Arelatensibus, Trophimus episcopus: Narbonæ, Paulus episcopus: Tolosæ Saturninus episcopus: Parisiacis, Dionysius episcopus: Arvernis, Stremonius episcopus: Lemovicinis, Martialis destinatus est episcopus.

[6] [mortis utcumqut] Sed in hisce nec sibi satis, nec historiæ constat Gregorius: ipse quidem in suo libro de Gloria Martyrum cap. XLVIII [Biblioth. Patt., t. XI, p. 844.] agens de S. Saturnino: Saturninus, inquit, Martyr, ut fertur, ab Apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatium est directus. Quocirca Tillemontius animadvertit [Mém. pour servir à l'hist. eccl., t. III, p. 298.] tantam tamque expressam esse Actorum auctoritatem, ut emollienda videantur paulo supra citata verba: nobis quoque Acta, quatenus sunt antiquiora prævalent, neque vacat operosius in eorum valorem hic inquirere; quoniam id paulo infra præstabimus in Commentario de S. Florentino, Trevirensi episcopo; interim hic epocham, Actis subministratam non omnino repudiamus, ac proinde ad S. Saturnini passionem rejicimus; unde porro paulo post figendum est tempus obitus Sanctarum Puellarum. Neque aliud habemus ad tempus Sanctarum propius determinandum; quapropter in capite hujus Commentarii adscripsi sæc. II aut post medium sæculum tertium. Si quid in tractandis rebus gestis S. Saturnini accuratius evolvi queat, secundum id Sanctarum Puellarum tempus aut retinendum aut corrigendum erit.

[7] [indicent,] Cæterum præter contradictionem inter bina Gregorii scripta, id etiam fidem ejus labefactat, quod inter episcopos, qui tempore Decii Ecclesias in Galliis constituerunt, numeretur S. Trophimus Arelatensis. Nam S. Zosimus Papa in epistola ad episcopos Galliæ anno 417 dicit de S. Trophimo, a sede Apostolica directo [Labbe, t. II Conc. col. 1567.] : Ex cujus fonte totæ Galliæ fidei rivulos acceperunt. Quibus verbis insinuatur, ante alios Arelate institutum fuisse episcopum. Quod quidem apertius declarant anno 450 episcopi provinciæ Arelatensis in epistola ad S. Leonem Papam [Ibid., t. III, col. 1440.] : Omnibus Gallicanis regionibus notum est, sed nec sacro sanctæ Ecclesiæ Romanæ habetur incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensis civitas missum a beatissimo Petro Apostolo Sanctum Trophimum habere meruit sacerdotem, et exinde aliis paulatim regionibus Galliarum bonum fidei et religionis infusum etc. Hæc verba, tamquam false suggesta tum Zosimo, tum episcopis traducunt Ballerinii fratres in suis Observationibus ad Dissertationes Quesnellianas inter Opera S. Leonis Magni [S. Leon. Oper., t. II, p. 999. Edit. Venet. 1756.] . Hujus loci non est, quæstionem penitius indagare, quod demum fiet, ubi ad XXIX Decembris, S. Trophimo diem sacrum, posteri nostri devenerint [Cfr. Hist. de l'Égl, Gallic., t. I. Dissert. prélim.] . Hæc ideo dicta sunto, ne nimium insistamus auctoritati S. Gregorii Turonensis, in iis quæ ad Origines Ecclesiarum Gallicarum pertinent.

[8] [quæ martyrio consummata videtur.] Venantius Fortunatus, qui eadem narrat in poëmatio suo lib. II, cap. VIII [Biblioth. Patt., t. X, p. 536.] , quæ Acta S. Saturnini referunt, id tamen peculiare habet, quod explicatius agat de SS. Puellis dicens fuisse heram et ancillam:

Tum mulier collegit ovans et condidit artus,
      Sola una famula participante sibi.

Sunt historici Hispani, qui Sanctas Puellas filias faciunt cujusdam reguli Oscensis (Huesca) [Rozoi Annal. de Toulouse, t. I, p. 40.] ; sed id factum antiquo aliquo testimonio niti non videtur; præsertim quoniam, teste Venantio citato, disparis conditionis fuerint Sanctæ nostræ. Utrum autem martyrium passæ fuerint, tacent sæpe laudata Acta S. Saturnini, sed affirmat traditio; quocirca Officium ecclesiasticum, infra edendum, est de communi Virginum Martyrum, unde oratio est: Da nobis, quæsumus Domine Deus noster, Sanctarum Virginum et Martyrum Puellarum palmas incessabili devotione venerari etc. Sanctarum Puellarum corpora in Manso suo honorifice quieverunt, donec, ut habet Legenda Sampapulensis, a Calvinianæ hæreseos asseclis, qui locum illum occuparunt, vel combusta vel dispersa sunt.

ACTA SS. PUELLARUM,
Ex Breviario Sampapulensi.

Puellæ Virgines et Mart. ad S. Papuli in Occitania (SS.)

Cum Sanctus Saturninus, primus Tolosatum præsul et Martyr a, tauro alligatus, per capitolii Tolosani gradus præceps fieret, vix ullus Christianorum, qui hisce temporibus paucissimi erant, inveniebatur, qui sancti viri corpus auderet sepelire. Duæ tantum puellæ, sexus imbecillitatem fidei virtute vincentes, viris omnibus fortiores, sui sacerdotis exemplo animatæ, huic tam pio officio non defuerunt; et cui viventi, tamquam fidei magistro, adhæserunt, mortuum, quin prius sepeliretur, non deseruerunt. Hæ igitur puellæ, Christianæ religionis zelo incensæ, palam et in oculis impiæ plebis cerebrum et sanguinem Sancti præsulis anxie collegerunt; corpus etiam exanime, ligneo feretro immissum, quam maxime profundo loco condiderunt, ut venerandas sanctasque Reliquias non tam sepelire, quam abscondere viderentur: ne forte sacrilegæ mentis homines, si aliquid conditi corporis tumulo viderent honoris adhiberi, statim sacrum corpus in frusta discerperent et eriperent b. Quo facto Gentiles commoti Sanctas Virgines comprehendunt, carceri mancipant, ludibrio habent, flagellis dirissime cruentant, et varia tormentorum genera pro Christiana fide non semel expertas ab urbe ejiciunt c. Inde fugientes persecutionem impietatis ad oppidum, quod tunc temporis Recaudum, hodie, ex earum nomine sortito vocabulo, dicitur Mansus Sanctarum Puellarum d, Tolosa devenerunt; qui locus aliquot ab hinc sæculis factus est illustrior natalibus Sancti Petri Nolasci, Ordinis Beatæ Mariæ de Mercede redemptionis captivorum fundatoris e. Ibi sponsæ Christi, pro ejus amore exules factæ, et in summa sanctitate reliquum vitæ tempus peragentes, obdormiverunt in Domino f, atque in loco campestri prope dictum oppidum in ædicula, Archangelo Michaeli dicata, sepultæ sunt. Quarum corpora, post aliquot annos inventa, in honore habita sunt, donec a Calvinianæ hæreseos asseclis, qui locum illum occuparunt, vel combusta vel dispersa sunt g. Earum autem memoria celebratur decimo sexto Kalendas Novembris.

ANNOTATA.

a Colitur S. Saturninus, episcopus Tolosanus die XXIX Novembris, quo die ejus res gestæ explicabuntur.

b Ex actis S. Saturnini subnectimus ea, quæ de Sanctis Puellis habentur, unde patebit Legendam nostram quam proxime vestigia Actorum pressisse [Ruinart. Act. sinc. Mart., p. 131.] Exanime corpus (S. Saturnini) neque obnoxium jam ullius injuriæ, usque ad eum locum, tauro furente, perductum est, ubi fune disrupta, tumulariam [Note: ] [Sur. tumultuariam.] eo tempore meruit sepulturam. Nam paucis id temporis Christianis, ipsisque, propter furorem gentilium, Sancti viri corpus humare metuentibus, duæ tantum mulierculæ, sexus infirmitatem fidei virtute vincentes, et viris omnibus fortiores, et sui sacerdotis exemplo, credo, ad tolerantiam passionis animatæ, beati viri corpus ligneo feretro immissum, quam maxime in primo loco, coactis apte scrobibus, condiderunt: ut venerandas sibi Sanctas Reliquias, non tam sepelire, quam abscondere viderentur; ne forte sacrilegæ mentis homines, si aliquid conditi corporis tumulo viderent honoris adhiberi, effossum statim corpus in frusta discerperent et eriperent etiam ipsam tenuem sepulturam. Mansit aliquamdiusub vili cespite, omnibus quidem inhonoratum, sed honoratum a Deo Martyris corpus: donec etc. Furorem gentilium in Christianorum etiam funera graphice describit Tertullianus in suo Apologetico cap. XXVII [Tertull. Oper., p. 78. Edit. Antverp. 1584.] : Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin et illos de requie sepulturæ, de asylo quodam mortis jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant.

c Quæ post impensam S. Saturnino sepulturam referuntur inflicta Sanctis Puellis tormenta et exilium, jam non in sæpe laudatis Actis, sed ex traditione locali habemus.

d Egimus in commentarii prævii numm. 1 et 2 de loco Recaudo, monstravimusque adhuc dum ejus nomen subsistere.

e S. Petri Nolasci Acta dedit Bollandus noster ad diem XXIX Januarii; sed ejus festivitas, impedita propter memoriam S. Francisci Salesiiista die, jussu Alexandri VII, qui utrumque Sanctum Kalendario Romano intulit [Guéranger Instit. Liturg., t. II, p. 133.] , in diem XXXI Januarii reposita fuit.

f Hæc verba obdormire in Domino ordinarie pacificam, non vero violentam mortem designant. Nihilominus ut Martyres coli Sanctas Puellas diximus supra num. 8 sive propter passionem ante exilium toleratam, sive propter necem jam exulibus inflictam.

g Historia Occitaniæ, a Benedictinis conscripta, lib. XXXIV § LXXXIX [Hist. du Langued., t. V, p. 320.] referunt Mansum Sanctarum Puellarum Calvinianis aliquamdiu nempe ab anno 1573 ad 1583 stativa fuisse, unde in vicina oppida excurrebant: isto probabiliter tempore profanatio sacrarum Reliquiarum acciderit. Cfr supra allatum textum Tertulliani. Anno 1622 Mansus Sanctarum Puellarum, a suis incolis desertus, a Ludovico XIII funditus concrematus fuit [Ibid., p. 536.] ; ex quo tempore ægre admodum fuit instauratus.

DE S. FLORENTINO SEU FLORENTIO, EPISCOPO TREVIRENSI ET TUNGRENSI.

CIRCA MED. SÆC. III.

COMMENTARIUS HISTORICUS ET CRITICUS.

Florentinus seu Florentius, Episc. Trevirensis et Tungrensis (S.)

J. V. H.

§ I. Sancti Florentini memoria in sacris fastis; Vita ejus brevior; Origines Ecclesiarum Trevirensis et Tungrensis, occasione hujus Sancti, retractantur; imprimis ex antiquis Martyrologiis et historiæ Trevirensis scriptoribus.

[Memoria Sancti in sacris fastis:] Quæ de S. Florentino seu Florentio nota habemus, fere omnia in Martyrologiis, iisque ne classicis quidem continentur. Ejus memoriam celebrat imprimis Martyrologium Romanum hodiernum sub die XVI Octobris hisce verbis: Treviris S. Florentini episcopi. Romanam annuntiationem tempore præcesserant plura Usuardi Auctaria apud Sollerium nostrum sub die XVII Octobris, videlicet, Lubeco-Coloniense, quod habet: Treviris S. Florentini episcopi et Martyris, iisdem plane verbis loquuntur Grevenus et Molanus: ast Galesinius videtur Romano Martyrologio præluxisse, quando titulum Martyris silet, quem nihilominus S. Florentino tribuit Proprium Trevirense, jussu Joannis Hugonis ab Orsbeck, archiepiscopi electoris, circa initium, ut videtur, sæculi XVIII editum. Hisce accinit Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, additque Sanctum floruisse sub Gallo et Volusiano (ab an. 251 ad 253).

[2] [Vita brevior ex Proprio Ecclesiæ Trevirensis.] Trevirense, de quo supra egimus, Proprium præscribit memoriam, ut vulgo loquimur, simplicem de S. Florentino additque Officio S. Hedwigis, hac die cultæ, nonam lectionem, quam hic exhibemus: Florentius, qui et Florentinus, gentilium persecutione etiamnum apud Treviros fervente, ante Constantini Magni conversionem, ut Beati Severini in sede Trevirensi successor, ita et martyrii gloriosi particeps haud multo post illum tempore effectus est. Nam cum ille, ut fidelis pastor, oppressarum sub Rictiovaro ovium et per varias latebras sparsarum collector instructorque sedulus esset, latere diu persequentium sagaciam furoremque non potuit. Et cum in episcopos non minus sævirent Galli populares, quam Romani præsides, vix altero vertente anno proditus, productusque in arenam, insigni fortitudinis laude palmam martyrii est consecutus, nobisque sui memoriam decimo sexto Kalendas Novembris moriens reliquit. Unde hanc notitiam S. Florentini, passi post bienne regimen sub Rictiovaro, id est initio quarti sæculi, hauserint auctores Proprii, non est, quod declarem, quoniam nihil apud antiquos reperire potui, quo dicta aliquatenus firmarentur: putem ego conjecturas sectatos fuisse auctores laudatos, qui cum S. Florentinum in ordine pontificum Trevirensium S. Agritium, sæculo quarto episcopum, propius attingere viderent, eumdem ad tempora persecutionis Diocletiani revocandum esse arbitrati sunt. Verum juxta Catalogum episcoporum Trevirensium inter SS. Florentinum et Agritium terni intercalandi sunt præsules, scilicet Martinus II, Maximinus et Valentinus: quare, siquidem dictus catalogus retinendus videretur, de quo paulo infra agemus, censerem S. Florentinum potius ad medium sæculum III pertinere, adeoque Diocletianum ejusque persecutionem præcessisse. Unde quoque planum fit, me non assentire Ferrario, dicenti Sanctum nostrum sub Gallo et Volusiano floruisse.

[3] [De fundatione Ecclesiæ Trevirensis primo sæculo] Hisce dictis, quoniam alia monumenta, res gestas S. Florentini illustrantia, non occurrunt, expeditum negotium esset ac calamus poni posset. Verum S. Florentini episcopatus aliam excitat quæstionem, sæpius jam tum a majoribus nostris, tum a viris eruditione clarissimis ventilatam. Sunt enim non pauci docti, qui putant S. Agritium post S. Maternum, nullo alio intermedio episcopo, Trevirensem cathedram occupasse, atque adeo S. Maternum non sæculo primo, ut autumabant passim antiquiores, sed tandem tertio aut quarto Ecclesiam illustrasse: unde sponte fluit sua, omnes episcopos, qui inter utrumque Sanctum medii referuntur, a Catalogo præsulum expungendos esse, ita ut dubia maneat quæstio, an umquam S. Florentinus ac reliqui episcopi intermedii exstiterint, proindeque certum sit juxta illorum sententiam Trevirensem illis cathedram perperam affingi. Quæ vero de Trevirensi Catalogo dixi, eadem prorsus ratione de Tungrensi intelligenda sunt, quoniam secundum eorumdem opinionem, nullus intercalaris episcopus SS. Maternum et Servatium separare debet. Quæstionem igitur jam sæpius in hisce Actis Sanctorum tractatam ac retractatam pro modulo meo hic etiam excutiam: si quid præter rectam crisin mihi exciderit, poterit et id ad trutinam revocari sub die VIII Decembris, quando de S. Euchario, qui primus Trevirensis episcopus omnium, ni fallor, consensu habetur, agendum erit.

[4] [a multis controvertitur,] Sententia negans S. Maternum primo sæculo exstitisse et aliquos inter hunc e S. Agritium medios fuisse episcopos, patronos nacta est summæ eruditionis viros, inter quos præcipue numerandi veniunt D. Calmet, Senoniensis abbas [Hist. de Lorraine., t. I. Dissert. sur les prem. évêq. de Trèves.] , Joan. Nicolaus ab Hontheim, episcopus Myriophytanus et Suffraganeus Trevirensis [Hist. Trevir., t. I. Dissert. de Æra fundati episc. Trevir., p. IX.] et Joannes Perier, Hagiographus noster in Commentario prævio S. Materni ad diem XIV Septembris [Act. SS., t. IV Sept., p. 354.] , quos dein turba scriptorum secuta est. Quominus vero in tantorum virorum sententiam descendam, vetat ipsa probationum infirmitas. Quidquid enim ab eruditissimis scriptoribus profertur, ad argumentum negativum reducitur, propter quod antiquam sane et per octo posteriora sæcula constantem traditionem oblitteratam vellent. Norunt docti imbelle esse plerumque telum, quod ex hujusmodi pharetra accipitur [Honoré de Sainte Marie. De l'usage de la critique, t. I. p. 255 et seqq.] , nisi positiva aliqua demonstratione roboretur. Porro laudati Scriptores argumentum negativum conficiunt imprimis ex silentio Martyrologiorum, dein quia auctores sæculo IX aut X antiquiores nihil habent de missione, ab ipso S. Petro primis episcopis Trevirensibus data, et tandem quia exstant eorumdum præsulum Catalogi antiqui, qui post S. Maternum nullo intermedio ponunt S. Agritium. Hæc breviter examinemus.

[5] [propter silentia Martyrologorum antiquiorum:] Martyrologiorum maxima est auctoritas in iis, quæ eloquuntur: quoniam dum præcipua et summa tantum Sancti alicujus lineamenta exhibent ista accurate e genuinis fontibus hausisse existimantur. Verum eorumdem silentium vix umquam alicui Sancto præjudicare potest, quia nullus umquam martyrologus aut de omnibus Sanctis aut de omnibus eorum rebus gestis agere se professus est. Atqui tamen id innuere videntur ii, qui ex eo, quod antiqua aliqua Martyrologia taceant discipulatum S. Petri, eumdem SS. Euchario, Valerio et Materno abjudicant. Numquid quia iidem, omissis SS. Euchario et Materno, solum Valerium annuntiant, expungendi erunt isti ex Sanctorum albo, solusque Valerius colendus? Ast reponet quis in Hieronymianis fastis sub die XXIX Januarii non solum silent discipulatum S. Petri, sed Valerii nomini ne appingunt quidem signum distinctivum De Antiquis, “quo apposito in Hieronymianis primi duorum sæculorum episcopi passim gaudent [Act. SS. t. IV Sept., p. 361, n. 35., et Soller. Mart. Usuard. XXIX Januar.] .” Valeret certe argumentum si et semper apponeretur id signum antiquis, nec adjiceretur umquam recentioribus. Sed utraque ruit conditio: nam abesse video signum distinctivum a nomine S. Apollinaris ad diem XXIII Julii, quamvis, omnibus fatentibus, primus Ravennatum fuerit episcopus, discipulus S. Petri et intra primum sæculum vita functus [T. V Julii, p. 328.] . Dein S. Hippolytus, in Hieronymianis sub eodem die XXIX Januarii citatus, cum apposito De Antiquis, videtur, Florentinio judice, esse Portuensis episcopus, qui sæculo tertio floruit. Quare non multum roboris habet argumentum, quod facili labore multis aliis exemplis convelli posset.

[6] [inter quos primus Ado,] Nihilominus fatentur sententiæ, quam nunc trutinamus, patroni Adonem, qui circa annum Christi 838 Martyrologium suum conscripsit, discipulatum S. Petri S. Valerio attribuisse, quum dicit ad diem XXIX Januarii: Eodem die, depositio B. Valerii episcopi, discipuli S. Petri Apostoli. Adonis vestigia premit Usuardus, adjecta voce Treveris. Ex duobus hisce martyrologis id certo constat non sæculo X vel XI primum esse natam opinionem, quæ SS. Eucharium, Valerium et Maternum discipulos facit S. Petri Apostoli. Sed Adoni objicit Hontheimius auctoritatem Wandelberti Prumiensis et Rabani Moguntini, tacentium qualitatem discipuli S. Petri; atque hi quidem Rheni accolæ majorem merentur fidem [Honth. Hist. Trev., t. I. Dissert. de Æra fund. episc., p. XIV.] . Stringeret profecto argumentum, si inter se opposita edicerent Rabanus et Ado, possetque porro inquiri utri fides adhibenda esset. Ast nihil hic video, quod contradictionem indicat: tacuit Rabanus, locutus est Ado; illius silentium auctoritatem hujus nequaquam infringere valet. Ast, pergit Hontheimius, “quis sponsor nobis erit Adonem in latiore sua et apertiore elogiorum descriptione apographorum Actorum, aut alia ratione numquam fuisse deceptum?” Et ego repono, quis nobis sponsor erit Eusebium, Hieronymum, Augustinum, imo et ipsum Hontheimium, dum antiquiora documenta citant, apographorum fide aut alia ratione numquam fuisse deceptos? Videt sane lector nihil firmitatis habitura deinceps historica monumenta, si hac balista convelli possunt, omnemque fidem abrogandam esse Annalibus, si hæc ratiocinatio subsista.

[7] [cujus auctoritas defenditur,] Ast deceptus fuerit Ado fide apographorum; id certe consequens erit hunc scriptorem primum non fuisse, qui opinionem de discipulatu S. Petri, primis episcopis Trevirensibus attributo, in lucem emiserit. Quod quidem ipse Hontheimius fatetur [Ibid., p. XVI.] , dum dicit “deceptum” Adonem populari rumore, quem juvenis Prumiæ hauserat, adversus quem Wandelbertus et Rabanus, viri domestici et eruditi obfirmati erant. Jam dixi ex silentio horum martyrologorum nihil argumenti recte deduci. “Forse,” ait porro Hontheimius, “Valerii nomen, quod in S. Clementis Rom. Epist. I ad Corinthios legitur, ei ansam præbuit, ut nostrum, ab illo antiquo diversum, B. Petri discipulum scriberet.” Conjectura est, quæ alia conjectura facile elidi posset: atque hoc quidem sufficeret; sed Valerius iste, de quo S. Clemens loquitur, mittitur legatus Corinthum; qui igitur fieri potuit, ut Ado, qui scribit Valerium, Treviros euangelizantem, eidem tempus tribuerit accipiendæ in remotam Græciam missionis, quam facile aliquis Romanæ Ecclesiæ presbyter seu diaconus adimplerit. Unde probabiliter concludo Adonem non confudisse Valerium, S. Clementis legatum, cum Trevirensi episcopo.

[8] [discipulatum S. Patri B. Valerio et sociis attribuit.] “At fortasse,” inquit Hontheimius, l. c., “nimium Adoni impingimus, qui discipulatum Petri eo sensu accepisse potuit, quo qui a Petri successoribus ad fidem et apostolatum instituti erant, discipuli Petri dicebantur, quamquam ea vox contra nativum suum sensum deinde ab aliis accepta fuerit.” In confirmationem hujus excusationis profertur testimonium S. Bonifacii sæculo VII archiepiscopi Moguntini, qui in epistola quadam Caroli Martelli, mihi incognita, Missus S. Petri appellatur [Act. SS., t. V Junii, p. 544, n. 18.] . Sed nullam equidem invenio parilitatem inter utrumque textum: quando nempe Carolus S. Bonifacium, a S. Gregorio II directum in Germaniam, appellabat Missum S. Petri, facile dabatur intelligi, quo sensu hæc missio accipienda esset. Ast dum lego in aliquo Martyrologio nudum titulum discipuli S. Petri, alio necessario avocant mentem meam tales voces, meque ad tempora S. Petri transferunt. Tandem quoties appellatio Discipuli aut Missi S. Petri in Martyrologiis occurrunt, dubito vehementer hos libros revolvens, utrum vel semel liquido demonstrari possit, ad recentiora tempora Sanctos, hac nota insignes, revocandos esse. Atque de Martyrologiis dicta sufficiant.

[9] [Alterum argumentum deducitur ex Gestis Trevirensibus sæpe fabulosis:] Venit dein Hontheimius ad scriptores, qui scholam, ut ipse vocat, S. Mathiæ prope Treviros constituunt, quique statim post devastationem Normannicam a majoribus acceptam doctrinæ et eruditionis hereditatem posteris continuata serie tradiderunt. Certe præcipuus fons historiæ ecclesiasticæ Trevirensis in hac schola requirendus est: inde repetendus est liber, qui vulgo sub nomine: Gesta Trevirorum, cognitus est, atque res gestas narrat eorum episcoporum, qui Normannorum tempora præcesserunt. Objicitur libro, continere eumdem permulta fabulosa, initia hujus Historiæ rebus futilibus et fabulis respersa etc., quæ omnia videre licet apud laudatum Hontheimium [Hist. Trev., t. I. De æra fund. Eccl. Trev., p. XVIII.] . Possem omnino acquiescere hujusmodi censuræ, quin consequenter inferre quis valeret: ergo quæ de discipulatu S. Petri, primis episcopis Trevirensibus tributo, in Gestis referuntur, fabulam sapiunt: conclusionem nemo facile admittet: verumtamen nutante gestorum auctoritate in aliquibus, videndum est utrum inter dubias historias rejiciendus non veniat discipulatus S. Petri [Hillar. Vindiciæ Trevir., p. 49.] .

[10] [quorum tamen auctoritas monstratur,] Antequam ipsam quæstionem solvamus, paucis exponenda est historia scholæ ad S. Mathiæ Trevirensis, e qua Gesta Trevirorum prodiere. Jam sæculo IX splendidam fuisse eruditionis fama hanc scholam ipse fatetur Hontheimius [Hirs. Trev., t. I, p. 250.] . Florbertus, qui anno 885, anno scilicet tertio a vastatione Normannica, vocatur a Tritheimio [Chron. Hirsaug., p. 37.] monasterii S. Mathiæ prope Trevirim monachus atque scholasticus, vir certe undecumque doctissimus, qui multorum præceptor monachorum exstitit, per quos deinceps doctrina et eruditio ad seros usque posteros propagata est [M. Hillar. Vindic. Trev., p. 68, 81 et seqq.] . Scholæ Sammathianæ fatalis fuit, quemadmodum reliquo populo Trevirensi, invasio Normannorum, qui anno 882 in Cœna Domini seu die V Aprilis, ut aiunt Annales Metenses coævi [D. Bouquet, t. VIII. p. 63.] , omne territorium urbis (Trevirensis) circumquaque usque ad solum demoliti sunt; deinde civitatem flammis exurentes, Mediomatrico (Metas) dirigunt aciem [Cfr. Trith. Chron. Hirsaug, p. 35.] . Eadem calamitate perierunt præcipua, imo fere omnia Trevericæ Ecclesiæ monumenta antiqua, ut testatur, præter Gesta CXXVII, auctor Vitæ S. Felicis Trevirensis archiepiscopi ad diem XXVI Martii [Act. SS., t. III Mart., p. 622, n. 1.] : In hujus, ait, ter Felicis Sancti mentione, sicut in omnium fere Trevirensium Sanctorum recordatione, repetitam sæpius hujus urbis vastationem cogimus plorare, per quam constat, ingentia Sanctorum patrum nostrorum Vitæ volumina ita penitus consumpta esse, quod (nisi ex paucissimis, ut ita dixerim, tanti pelagi guttis, in vetustissimis aliorum locorum scedulis, vel etiam in plumbeis ac marmoreis tabulis, terræ penitus infossis, aliquatenus reformata fuissent) organa nostra, velut super flumina Babylonis nostræ suspensa, jam dudum in horum laude Sanctorum conticuissent. Confer etiam Vitam S. Modualdi ad diem XII Maji [Ibid., t. III Maji, p. 52.] .

[11] [ex fide scriptorum,] Atque hic erat rerum status, quando schola S. Mathiæ reflorescere cœpit sub Florberto, an. 885 defuncto. Videtur iste scriptor primus, qui e ruderibus incensæ urbis Historiam seu Gesta Trevirorum eruit. Nam Eberhardus, ejus discipulus et successor, omnifariam, ait Tritheimius [Chron. Hist., p. 37.] , et ipse doctus, qui præfuit magisterio annis ferme quatuor et viginti, dicitur sub anno 909 [Ibid., p. 56.] inter cætera ingenii sui monumenta complura ad Historiam Trevirorum ADDIDISSE, Vitam quoque Sanctorum Eucharii, Valerii et Materni, primorum Trevirensium pontificum, tam metro quam prosa, elegantiori stylo conscripsisse. Unde rite mea sententia deduco jam ante Eberhardum, factum magistrum anno tertio a Normannica vastatione et proinde cladi coævum, fuisse alium qui Gesta Trevirorum scribere cœpit, quandoquidem Eberhardus iisdem solum complura addidisse referatur. Non temere itaque opinor me pronuntiare, quod Gesta Trevirorum collegit omnium primus aut ipse Florbertus aut certe alius ejusdem auctoritatis monachus Sammathianus.

[12] [qui in re tam gravi et obvia nec decipere,] Quæ cum ita sint, dicendum omnino erit, hos scriptores scientes et volentes, turpiter mentitos fuisse, aut acceptam a majoribus notitiam de initiis episcopatus Trevirensis fideliter, saltem quoad præcipue lineamenta attinet, posteris tradidisse. Nemo vero mendacii crimen impinget in viros religiosos, quorum memoria cum grati animi sensu a posteris recolitur. Quod si quis eo impudentiæ deveniat, ut tamquam falsarios traducat monachos eruditione et doctrina celeberrimos, quid, quæso, fidei adhibere poterimus iisdem, quando etiam facta coæva narrabunt? Periret hac ratiocinandi modo omnis historiæ sinceritas, quoniam semper excipere quis poterit, scriptorem voluisse falsum obtrudere legenti. Dein ut quis calamum suum devoveat ad talem ignominiam, oportet ut momentum aliquod inveniatur, quo scriptor excitetur ad tale facinus audendum; quod quidem aliud esse non potest, quam proprium emolumentum. Atqui in Historia Trevirensi seu Gestis, nihil invenio, quod ex parte vel minima monasterio S. Mathiæ Trevirensi favere videatur: nihil istic reperitur, quo edoceamus antiquitatem, splendorem seu privilegia proprii monasterii: imo quando omni conatu allaboratur, ut Cathedræ Trevericæ prærogativa illustretur, altum est silentium de ipso cœnobio Sammathiano, cujus origines, abbatum series, privilegiorum compendia ignorantur. Qui Galliam Christianam ediderunt auctores [Gall. Christ., t. XIII, col. 544.] , ab anno 975 præsulum Sammathianorum successionem ordiuntur; unde datur intelligere, magistros, qui Gesta Trevirorum scripserunt, rebus suis neglectis, communem utilitatem sectatos fuisse, propter quam nemo sanæ mentis gravissimi mendacii sese reum constituet.

[13] [nec decipi posuere,] Quod si magistri Scholæ Sammathianæ ab omni mendacii falsitatisque crimine apud unumquemque æquum rerum æstimatorem vindicati sunt, restat altera hypotheseos pars, scilicet illos sincere tradidisse, quod a majoribus acceperant. Unde porro datur intelligere antiquiorem sæculo IX aut X esse opinionem, quæ primos Trevirenses episcopos facit discipulos S. Petri. Unde eliditur exceptio Hontheimii dicentis [Hist. Trev., t. I, p. XII.] : Ecclesiarum particulares Historiæ et primorum episcoporum Gesta, quibus tanta eis antiquitas asseritur, sæculis demum X et sequentibus compilata fuerunt; eo scilicet ævo, quo pauca aut nulla arti criticæ laus, et quam plurimis solemne esset, suis Ecclesiis a synchronismo apostolico commendationem et præcellentiam aucupari. Alia aliis sæcula majori critices laude eminuisse lubentes omnes concedunt: quare in indaganda sinceritate alicujus diplomatis, ut exemplo utamur, omnino censemus emunctioris naris esse hodiernam crisim, quam quæ sæculo X adhibebatur; etenim artem criticam perfecit atque perpolivit magna facilitas, post inventam et propagatam typographiæ artem omnibus impertita, conferendi multiplicis antiquitatis monumenta, qua ex comparatione securius nascitur pronuntiatum de singulorum documentorum authenticitate et meritis.

[14] [licet in adjunctis sæpius errare potuerint.] Ast quæ res agitur in præsenti controversia? Videlicet scire et testatum facere synchronismi apostolici opinionem etiam viguisse temporibus antenormannicis. Cujus quidem idoneos testes esse primos Gestorum Trevirensium scriptores, unusquisque lubens, uti equidem confido, mecum fatebitur: nam ut factum aliquod publicum et constans quispiam testatur, non arbitror necessarium esse ad subtiliorem quamdam criticam recurrere. Hæc a patribus suis acceperant primarii scriptores, in membranis monasterii sui aliarumque Ecclesiarum Trevirensium legerant: ad hoc autem præstandum non exquisito ingenii acumine, non ingenti eruditionis supellectile, quamvis et ista deesse non videbantur, indigebant magistri Sammathiani. Si vero hæc non satisfaciat responsio, etiam atque etiam considerent hujusmodi hypercritici, ne in scepticismi historici foveam præcipites agant sese. Abolita enim auctoritate scriptorum sæculi X, non perspicio, quo pacto hiatum hunc explere poterunt, etiam in iis, quæ præsentes viderint istius ævi auctores (et certe coram spectavere vigentem suo tempore traditionem) fides eorum dictis erit penitus abroganda. Nihil dicam de afficto scriptoribus istius ævi more, quo solemne iis erat, suis Ecclesiis a synchronismo apostolico commendationem et præcellentiam aucupari: etenim istud aliud non est quam solemniter mentiri, quod quidem jam supra n. 12 explosimus.

§ II. Eadem quæstio retractatur ex auctoritate antiquorum Catalogorum Ecclesiæ Trevirensis.

[Tertium argumentum petit Hontheimius ex Catalogis,] Tertiam machinam adhibet Hontheimius, ignoratos scilicet antiquitati fuisse episcopos medios Maternum inter et Agritium [Hist. Trev., t. I, p. XXIV.] ; unde eliminata serie pontificum, probabilis fiebat opinio S. Maternum non primo sæculo, sed tertio in finem vergente, floruisse. Primum, ait, et gravissimum huic sententiæ præsidium præbent Catalogi episcoporum Trevirensium, non quidem recentiores, post receptam monachorum S. Mathiæ opinionem interpolati. Verum puriores illi et primogenii, quorum primum vestigium mihi monstravit Mabillonius Annalium Ordinis S. Benedicti Lib. 15, § LVIII [Annal. Ord. S. Bened. t. I, p. 448.] , ubi meminit “veteris Catalogi Trevirensium episcoporum, qui exstat in bibliotheca S. Gisleni in Hannonia, cujus prima manus desinit in Marino” (Maro?): Hujus Catalogi copiam, qualem, facta amicorum interpositione, nuper nactus sum, hisce communico:

INCIPIUNT PER ORDINEM NOMINA TREVIRORUM EPISCOPORUM.

Eucharius. Marus.
Valerius, Volusianus.
Maternus. Miletus.
Agritius. Modestus.
Maximinus. Maximianus
Paulinus. Fibicius.
Bonosius. Abrunculus.
Britto. Rusticus.
Felix. Niceci.
Mauricius. Ma
Legontius. Gun.
Severus.
Quirillus. Modualdus.
Jamnecius. Numerianus.
Emerus. Basinus.
Liutuiunus. Rabodus.
Milo. Rotgerus.
Vuiomadus. Ruotbertus.
Rimbodus. Heinricus.
Vuizo. edericus.
gadus. erus.
Bertolfus. Ruobert.

[16] [præsertim San-Ghislemiano,] Hic plane triumphat Hontheimius, utpote qui Catalogum San-Ghislenianum purum et genuinum pronuntiet [Hist. Trev., t. I., p. XXVI.] , atque argumenta ex eodem positiva proclamet et affirmantia [Ibid., p. XXVIII.] . Attamen non magnæ antiquitatis est Catalogus; attingit enim finem sæculi X episcoporum series. An porro vel ad sæc. sequens pertineat scriptura non habeo elementa, secundum quæ judicare liceat. Maurus Hillar in suis Vindiciis Historiæ Trevirensis dicit [P. 70 et seq.] , totum codicem una eademque manu esse scriptum a capite ad calcem; unde quæ habet Mabillonius, præc. n. citatus, primam manum in Marino (opinor Marum ab anno 461 episcopum dicere voluisse) desinere, manifestus est error. Addit laudatus Hillar [Ibid., p. 74 et seq.] videri codicem scriptum fuisse non serius sæculo XI, tum ex membrana satis grossa, crassa, minus detersa et minus polita (moins degraisse), quam in subsequentibus sæculis, tum ex antiquitate characteris. Quoniam codicem San-Ghislenianum, quam frustra quæsivi tum in bibliotheca regia Bruxellensi, tum in Tornacensi aut Montensi Hannoniæ, videre mihi non contigit, quæcumque referuntur de membranæ qualitate et antiquitate scripturæ, in fidem Petri Baudry, prioris S. Ghisleni et scriptoris epistolæ ad Maurum Hillar citatæ reposita relinquo.

[17] [cujus anquitas examinatur] Verum ne tantam antiquitatem San-Ghisleniano Catalogo tribuam, scrupulus me movet: is nempe, quod ultimum nomen Ruobert, qui usitatiori nostro loquendi modo Rupertus, Robertus scriberetur, in serie episcoporum Trevirensium post Henricum I nuspiam legatur. Scribæ lapsum corrigit quidem Hontheimius, et inauspicato nomini Ludolfum aut, juxta manuscriptum Carthusiæ Confluentinæ, Rudolfum substituit [Hist Trev., t. I, p. XXV.] , qui ab anno 994 ad 1008 Trevirensem cathedram occupavit. Atque ex hac quoque epocha deducitur Catalogum San-Ghislenianum ad sæculum XI pertinere. Ast ex hoc ipso quod in ultimo nomine erraverit scriptor, an inferre mihi non licet, eumdem minime coævum fuisse Ludolfo Trevirensi, imo tam remotum ab initio sæculi XI, ut jam oblitterata esset Ludolfi memoria; unde porro sequeretur, ad XII sæculum magis Catalogum San-Ghislenianum, Hontheimii Achillem, pertinere? Dein admissa codicis antiquitate, anceps enascitur argumentum; etenim si catalogus San-Ghislenianus expungat medios episcopos inter SS. Maternum et Agritium, retinet tamen codex originem apostolicam Ecclesiæ Trevirensis, utpote qui nobis exhibeat tres primos episcopos, tamquam ab ipso S. Petro missos, quo autem criterio Hontheimius partem codicis, Catalogum dico Trevirensium episcoporum, tamquam purum et genuinum partum antiquitatis, sartam tactam servaret, explosa e contrario altera, quæ originem apostolicam adstruit, plane non video.

[18] [quis que cæterum argumentum negativum constitueret;] Nihilominus in confirmationem Catalogi sui adducit Hontheimius textum, ex ipsis Gestis Trevirorum C. CLXVII excerptum [Gest. Trev., t. I, p. 153. Edit. Trevir., an. 1836.] , quo ditciur Beatus Agricius, quartus episcoporum Treberensium, quorum, ait scriptor, nomina cognita habemus. Ex hisce verbis concludit Hontheimius, quoniam Bruno, in cujus historia hæc de S. Agritio leguntur, ab anno 1103 ad 1124 Trevirensi cathedra præsedit, ad sæculum XI pertinere scriptionem, unde quoque consequitur eodem tempore incognitam, aut saltem flocci factam, successionem episcoporum, qualis exhibetur c. XXXVII Gestorum [Gest. Trev., t. I, p. 41.] . Subinde dicit [Hist. Trev., t. I, p. XXVII.] : Non dubito, quin ab ingenuo hoc scriptore suspendentia illa verba: “quorum nomina habeantur cognita”, in gratiam popularis illius rumoris de immediata missione Eucharii per S. Petrum, nec non in reverentiam Theodorici et Golscheri, quorum novos episcoporum catalogos ignorare malebat, quam eis aperte contradicere, usurpata fuerint. Opinationi Hontheimii pondus aliquod addit assertio Calmeti, qui in Historia sua Lotharingiæ [Hist. de Lorr., t. I. Dissert. prélim., col. 7, et Preuv. col. IX in marg.] refert se in monasterio Sam-Mathiano vidisse codicem manu exaratum, in quo deerat series episcoporum mediorum inter SS. Maternum et Agritium. Fatetur quidem Hontheimius [Hist. Trev., t. I, p. XXVI.] (ratus Calmetum non expressisse, quo loco hoc Ms. vidisset, quando limpide bibliothecam Sam-Mathianam indigitat) frustra se in dicto cœnobio inquisivisse: nullus tamen dubitat quin Calmetus reipsa id viderit, maxime quod alius, ait, vir eximius et harum rerum prudentissimus simile Ms. Gestorum exemplar viderit, in quo pariter nulla episcoporum nomina inter Maternum et Agritium media sunt, alio loco a se visum, mihi retulerit.

[19] [videntur enim antiqui] Lubens equidem fateor primis scriptoribus Gestorum Trevirensium incognitos probabiliter fuisse hos medios episcopos: id enim satis demonstrant exemplaria quædam antiqua, ut fidem facit Maurus Hillar, monachus Sam-Mathianus [Vindic. Eccl. Trevir., p. 128.] , qui citat codicem, in quo hæc leguntur: “Sicut enim diligenti supputatione colligimus, 346 annos inter B. Materni ex hoc mundo gloriosum excessum et S. Agritii felicissimum in hanc urbem ingressum esse cognoscimus.” Et deinde judicat hoc temporis spatio intercurrente cessasse hujus sedis episcopatum, consequenter concludo (laudatus Hillar loquitur) hunc codicem debere esse antiquissimum, cum huic scriptori memoratorum nomina adhuc fuerint incognita, quæ jam ad initium sæculi XI fuere reperta: unde et a margine perantiqua manu, perdifficilime legibili, annotatur: “Inveniuntur in Catalogo episcoporum Trevirensium XXII episcopi medii fuisse inter Maternum et Agritium; quare error patet. Similiter error patet, quod eodem tempore etiam pagani civitatem obtinuerint, cum prius habeatur, innumerabiles martyrisatos a Rictiovaro non longe ante adventum Agritii.” Siquidem nullus typothetæ error obrepserit in annis 346 mediis inter SS. Maternum et Agritium, a vero certe aberrat scriptor; quoniam S. Agritius sedem episcopalem conscendit circa annum 313 [Hontheim. Hist. Trev., t. I. p. LVIII.] ; adeoque S. Maternus, circa finem sæculi primi obiens, tantam temporis intercapedinem non reliquit. Ex citato textu clarescit primis scriptoribus Gestorum incognitam fuisse episcoporum seriem, quæ posteriori tempore addita fuit capiti XXVII: sed numquid inde consequitur intercalationem fabulosam esse, nulloque fundamento nixam? Id quidem consequens mihi nullatenus videtur. Nam fieri certe potuit, ut successio horum episcoporum paulatim innotuerit, et tandem ad præsentem statum deducta fuerit. Huc facit quod supra n. 10 retulimus ex Vita S. Felicis, Trevirensis archiepiscopi, in qua dicuntur reformata antiquorum patrum Acta ex vetustissimis aliorum locorum scedulis, vel etiam plumbeis ac marmoreis tabulis, terræ penitus infossis.

[20] [intermedios Maternum inter Agritium episcopos] Quis vero sponsor nobis esse velit, eadem industria Catalogum Trevirensem non accrevisse? Simili certe ratione accreverunt Catalogi episcoporum variarum Ecclesiarum, quos hodie habemus. Etenim si conferatur terna editio Galliæ Christianæ, quam dederunt Claudius Robert anno 1626, fratres Sam-Marthani anno 1656 et tandem Benedictini Congregationis S. Mauri anno 1715, reperientur multiplices accessiones nominum, e variis chartis et monumentis erutorum. Unum proferam exemplum, quoniam in hoc ipso volumine occurrit. Qui tertiis curis Galliam Christianam edidere Maurini, medium episcopum Laudunensem inter Serulfum et Madelgarium intercalarunt Omotarium [T. IX, col. 512.] , in cujus notitiam devenere per Prologum Vitæ S. Salabergæ, quæ inscripta est Omotario papæ, Austrudi abbatissæ et Salabergæ cuidam, ut videre est ad diem XXII Septembris [Act. SS. Septemb. T. VI, p. 521.] . Ex hac scilicet inscriptione rite duxerunt laudati Scriptores fuisse aliquem in Catalogo Laudunensi hiatum, quem clauserunt. Unde porro sequitur non continuo fidem abrogandam esse recentiori Catalogo, quia amplior est antiquiori: potuit enim decursu temporis accidere, ut nova documenta majorem lucem rei adhuc obscuræ affuderint. Unde patet monumentum San-Ghislenianum, etiamsi daremus reliqua omnia antiquitate superare, non omni ex parte expunctoribus prorsus favere.

[21] [ignorasse, qui postea reperti sunt.] Quum itaque Hontheimius sententiam suam defendit auctoritate Scriptoris dicentis S. Agritium esse quartum episcoporum Trebirensium, quorum nomina cognita habentur, ex hoc textu nequaquam extundi potest, nullos intermedios fuisse episcopos; sed eorum, qui reipsa exstiterunt, nomina non undequaque certo cognosci, sive quia illo tempore nondum detecta fuissent, sive quia scriptor Gestorum, quem Lambertum Leodiensem suspicor, putaret omnes hos episcopos ad sedem Trevirensem non pertinuisse, sed magis episcopos regionarios fuisse, nulli certæ sedi affixos. Quod vero addit Hontheimius ab ingenuo hoc Scriptore suspendentia illa verba: “quorum nomina habeantur cognita,” in gratiam popularis rumoris … usurpata fuisse; id equidem temere dictum existimo. Nam si scriptor tantum suspiceret sive rumorem popularem, sive antecessores suos Theodoricum et Golscherum, nihil illum adigebat, ut, quoniam tunc Brunonis Archiepiscopi res gestas narrandas susceperat, vel verbulo controversam opinionem attingeret. Unde dein habet Hontheimius laudatum scriptorem in rumore populari aut reverentia suorum antecessorum connivisse? Unam hujusmodi conjecturæ obtendere potest causam, quia nempe sibi, Hontheimio, displicebat missio apostolica primorum episcoporum; atque adeo detorquenda erant verba perspicua auctoris in alium sensum; quo fiebat ut ingenuus scriptor suo etiam calculo male excogitatam fabulam probaret. Tali interpretatione et uno quasi calami obelo scriptores Gestorum aut mendaces aut mendacii complices facit Hontheimius. Quod severius est, quam ut fidem dicenti præstemus.

[22] [neque juvat Maternum Coloniensem sæc. IV monstrare,] Tandem in opinione eorum, qui censebant initia Christianæ Religionis apud Treviros revocanda esse ad sæculum II vel III, consequens satis erat statuere Maternum, tertium apud Trevirenses antistitem, eumdem esse cum Materno, qui in controversia Donatistarum judex adhibitus fuit, et Agrippinensis episcopus dicitur. Hanc thesim late evolvit Joannes Perierus noster in Commentario prævio Vitæ S. Materni ad diem XIV Septembris [Act. SS., t. IV Septemb., p. 371, § IX.] , ut necesse non sit eamdem hic recudere. Verum ut fatear, quod sentio, nullo idoneo testimonio conjectura hæc nititur. Fuit certe Coloniæ Agrippinæ, sæculo IV ineunte, episcopus, Maternus nomine; sed, quæso, quid impedit quominus alius homonymus in eadem cathedra simul et in Trevirensi præcesserit? Profecto Materni seu Maternii nomen heteroclitum non erat in regionibus Rheno vicinis: occurrit scilicet in triplici lapide, Moguntiæ detecto [Fuchs. Alte Gesch. von Mainz, p. 5, 60 et 194.] , aliusque Maternus Romæ consulatum gessit anno Christi 185 [Art. de vérif. les dates, t. I, p. 354.] . Unde nihil mirum duos ejusdem nominis episcopos exstitisse, alterum Treviris, Coloniæ Agrippinæ alterum. Dein sæculo quarto ineunte, Trevirorum urbs inter omnes Transalpinas certe eminebat; quare etiam probabile videtur, ut si unus idemque fuisset Maternus Trevirensis et Coloniensis, Trevirensem tamen titulum retinuisset. Aliud tamen indicat S. Optatus, Milevitanus de Schismate Donatistarum Lib. I, cap. XXIII [Oper. 22. Edit. Paris. 1702.] , qui Maternum appellat episcopum ex Agrippinensi civitate.

[23] [quasi et Trevirensem, cathedram occupasset] Eumdem titulum assumit Maternus ipse in Concilio Arelatensi anni 314, cui subscribit hoc tenore [Labbe Conc., t. I, col. 1430.] : Maternus episcopus, Macrinus diaconus, de civitate Agrippinensium, et paulo infra: Agræcius episcopus, Felix exorcista, de civitate Treverorum. Ex duplici inscriptione concludi mihi posse videtur aut Materni nomen ex Trevirensibus diptychis esse expungendum, aut Maternum istum Treviris Coloniam fuisse translatum: neutrum vero dici potest: non prius, quia constans est traditio, ipsis adversariis probata, S. Maternum post SS. Eucharium et Valerium tertium Trevirorum fuisse episcopum. Non posterius, nempe Maternum, relicta priori cathedra, Coloniensem occupasse; nam præterquam quod sit nuda conjectura, illa tempestate insolens erat episcoporum translatio; unde merito dicit Sigismundus Calles noster in suis Annalibus ecclesiasticis Germaniæ Lib. III § VII [Annal. Germ., t. I, p. 178.] : Hujus translationis nec indicium, nec ullo toto Occidente per id tempus exemplum. Restat igitur ut duos statuamus Maternos, alterum Coloniæ, alterum Treviris sedentem.

[24] [id enim disciplina, viginti impediebatur.] Ast respondet Hontheimius [Hist. Trev., t. I, Præf., p. XXXV.] : Memini a nonnemine objectum fuisse: difficulter credi posse Maternum ad Coloniensem Cathedram transiisse, relicta Trevirensi; eo quod transitus ille videatur repugnare mori istorum temporum. His respondebam: exsulare hic omnem proprie dictam Materni translationem, quæ statui non potest, ubi ante conversionem Constantini ne diœcesis quidem in propria significatione nostris in partibus apparet, sed hactenus indefinitus, nullisque limitibus circumscriptus ager, verbo Dei per Eucharium arctioribus, per Maternum latioribus terminis excultus et irrigatus, demumque sub hoc pro majori nunc exsultantis Ecclesiæ bono divisus. Hæc quidem commode ad rem suam profert Hontheimius: sed an etiam vere? Merito dubitamus; licet enim initio quarti sæculi definiti non essent diœcesium limites, saltem quatenus regiones infidelium respicerent, fixa tamen erat sedes episcopi in urbe plerumque præcipua: similia etiam hodie occurrunt in America Septemtrionali: istic quoque certa sedes, quamvis incerti quandoque fines. Unde etiamsi daretur Hontheimio, quod tamen probare non potest, erectam initio quarti sæculi fuisse Coloniensem cathedram, atque ad hanc, relicta Trevirensi, transiisse Maternum, semper verum erit translationem accidisse contra morem Ecclesiæ tunc vigentem, ut patet ex Canone II laudati Concilii Arelatensis [Labbe, t. I. Conc., col. 1427.] , qui ita sonat: De his qui in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent. Non facile vero crediderim, Maternum, qui dicto concilio subscripsit et qui unus fuit e tribus episcopis, a Constantino imperatore in causa Donatistarum constitutis, contempta Ecclesiæ lege, ad sedem aliam transiisse, nisi id probabili documento monstretur: unde respondetur quoque Hontheimio, qui hos ipsos canones affert ad ostendendum minime raros esse illo ævo episcoporum transitus ab una ad aliam sedem: esto; sed nulla apparet idonea ratio, ut nobis suadeatur antiquam consuetudinem a Materno pessum datam fuisse.

§ III. Discutiuntur testimonia antiquorum, qui favere videntur Hontheimiano systemati.

[Afferuntur testimonia, Honteimio faventia:] Sed aliam adhibent Hontheimius ejusdemque opinionis sequaces machinam, quam inexpugnabilem habent, testimonia scilicet antiquorum, docentium serius per Gallias, adeoque in provinciis Belgica I et Germanica II [Vide notitiam Imperii Romani apup D. Bouquet, t. II. p. 2.] , propagatam fuisse religionem Christianam. Hujus pronuntiati patronos et assertores exhibent Sulpitium Severum, Gregorium Turonensem et Patres Concilii Turonensis II anni 567. Singula itaque testimonia ad trutinam revocemus, quantumque momenti habeant singula accurate indagemus. Id tamen præmonendum est, nullum ex iis talem proferre sententiam, ex qua neganda necessario foret apostolica missio in partibus, Rheno adjacentibus: etenim admisso etiam scriptorum textu in sensu maxime commodo, non sequeretur, nihil vel ab ipsis Ecclesiæ incunabulis actum fuisse apud Gallos ad Religionem Christianam propagandam. Ast ipsa laudata testimonia coram inspiciamus.

[27] [imprimis Sulpitii Severi,] Primus nobis occurrit antiquitatis merito Sulpitius Severus, qui initio sæculi V floruit, S. Augustino coævus. Hic autem Lib. II Historiæ Sacræ cap. XXXII hæc habet [Sulp. Severi Oper., t. ll. p. 173. Edit. Veron. 1754.] : Sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata: ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Prima quæ videntur in Galliis martyria, respiciunt illos, qui, Marco Aurelio imperante, Lugduni passi sunt Viennensis et Lugdunensis Christiani, ut patet ex epistola, ab istis Ecclesiis scripta ad fratres per Asiam et Phrygiam constitutos: exstat apud Eusebium Lib. V. Histor. Eccles. cap. 1 et seqq. [Eusebii. etc. Hist. Eccles., t. I, p. 198. Cantabr. 1728. Ruinart Act. Sinc. Mart., p. 62. Edit. Amstelod. 1713.] . Sensus Sulpitii certe est tum primum, scilicet anno Christi 177, intra Gallias martyria visa fuisse, quia serius trans Alpes Dei religio suscepta fuit. Fracta esset profecto Sulpitii argumentatio, prout eamdem adversarii constituunt, si monstrarentur ante hæc tempora Martyres in Gallia fuisse. Certe Theodoricus Ruinart in Præfatione ad Historiam Francorum Gregorii Turonensis num. 61 [Bouquet. t. II, p. 100.] scribit: Falli eos, qui illum existimant ita de Martyribus Lugdunensibus… locutum fuisse, ut ante illos Martyres fuisse negaverit. Talem certe sibi vindicat sub die XXVII Maji ipsa Viennensis Ecclesia Zachariam, secundum suæ Sedis episcopum, qui passus fertur sub Trajano [Act. SS., t. VI Maji. p. 659.] , quemque Viennense Martyrologium Protomartyrem Galliarum appellat [Charvet. Hist. de l'Égl. de Vienne, p. 13.] . Certe si de hoc similibusve martyriis constaret, dicendum esset non tam sero, quam quidam volunt, trans Alpes Dei religionem susceptam fuisse. Sed id argumenti genus nimis amplum est, quam ut uno Commentario pro dignitate contineri posset: id in singulis Martyribus Galliæ, si qui in decursu operis occurrent, indagari poterit.

[28] [cujus tamen verba molliori explicatione,] Respondemus itaque cum Jacobo Longueval in dissertatione præliminari Historiæ Ecclesiæ Gallicanæ [Hist. de l'Égl. Gall., t. I. Dissert. prélim., p. LXIX.] , Sulpitium non dicere serius trans Alpes Dei religionem fuisse prædicatam, sed susceptam: ita ut propter multitudinem eorum, qui sacra Christiana amplectebantur, gentilium, ut Acta Martyrum Lugdunensium [Euseb. Hist. Eccl., t. I, p. 199.] , adversus Sanctos furor et rabies excitaretur: neque enim ubi pauci erant Christiani, gens tranquilla et ab omni scelere delictove aliena, non erat, unde plebs gentilis commoveretur. Et vero inanem non esse hanc interpretationem, quasi in nuda conjectura fundatam, monstrant verba Patrum Concilii Turonensis II, quæ pro sua opinione afferunt adversarii: hi enim in epistola sua synodica, ad S. Radegundem reginam directa, dicunt [Labbe t. V. Conc. col. 873.] : Cum ipso catholicæ religionis exortu cœpissent Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia respirare, et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicæ Sacramenta; ne quid Kic minus acquireret, quam in orbis circulo prædicantibus Apostolis obtineret, B. Martinum peregrina de stirpe ad illuminationem patriæ dignatus est dirigere, misericordia consulente. Qui licet Apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit. Ex hisce verbis luculentissime habemus, statim ab exordio religionem Christianam in Galliis prædicatam fuisse, sed nihilominus euangelicam veritatem ad paucorum notitiam pervenisse, quo apprime confirmatur distinctio posita in Sulpitiana phrasi inter religionem prædicatam et susceptam.

[29] [tum propter martyria sub Nerone] Et Sulpitium ita explicandum esse nos porro suadet remotior Hispania, quæ primo jam sæculo martyria sua ostendit, ut constat ex lapide ad Pisoracæ, ut fertur, rivum (Rio Pisuerga) reperto, qui hæc habet [Masdeu. Hist. crit. de Espan., t. V. p. 86.] :

NERONI. CL(audio)
CÆS(ari) AUG(usto) PONT(ifici) MAX(imo)
OB. PROVINC(iam) LATRONIB(us)
ET. HIS. QUI. NOVAM.
GENERI. HUM(ano)
SUPERSTITIONEM. INCULCAB(ant)
PURGATAM.
. . . . .
. . . . .

Monumentum pretiosissimum antiquitatis Christianæ, ut spurium traduxere Jos. Scaliger, Anton. Muratori et Joan. Gaspar Hagenbuch [Mariana. Hist. de Espan. Observac., t. II, p. 489. Edit. Valent. 1785.] , quod ab omni calumnia erudite vindicavit Joan. Ernestus Walch, publicus Jenæ professor duplici opusculo, cui titulus: Marmor Hispaniæ effossum; quod ab Hagenbuchio impugnatum, alterum opusculum tulit: Persequutionis Christianorum Neronianæ in Hispania ex antiquis monumentis probandæ uberior explanatio. Quæ contra sinceritatem hujus marmoris objecta sunt, nobis videntur niti argumento negativo, quod docte removet Walchius. Certum est id genus persecutionis dignum fuisse, quod monumento publico celebraretur, quum Tacitus et Suetonius recte id in libros suos intulerint, et verba laudati marmoris apud hos scriptores reperiantur: nam Tacitus Annal. XV cap. XLIV religionem Christianam appellat exitiabilem superstitionem, Suetonius vero in Nerone cap. XVI Superstitionem novam et maleficam. Qui plura, quæ longius nos a scopo nostro abducerent, novisse cupit, adeat laudatos a nobis auctores.

[30] [in Hispania,] Ast si jam primo æræ Christianæ sæculo martyria vidit Hispania, difficile nobis persuademus, Gallias, per quas frequentior erat ex Italia in Hispaniam commeatus, alienas ab evangelica prædicatione tamdiu permansisse, quum non minor esset Gallorum, quam Hispanorum, cum Romanis intercursus. Quis porro tamquam certum tradet S. Photinum, qui in epistola Lugdunensi exhibetur [Hist. Eccles. Euseb., t. I, p. 204.] nonagenario major et corpore admodum infirmo, fuisse primum Lugdunensem episcopum? Id quidem apud Gregorium Turonensem Lib. 1 Hist. Francorum cap. XXVII [Bouquet, t. II, p. 147.] reperio, sed tanta non est in iis, quæ initia Ecclesiæ Gallicanæ attingunt ejus unius, quod infra monstrabimus, auctoritas, ut plenam fidem isti scriptori adhibendum existimemus. S. Pothinum, ut primum episcopum Lugdunensem censet Gallia Christiana [Gall. Christ., t. IV, col. 4.] ; sed ideo, credo, præcipue, quia antiquior in Ecclesiæ fastis non reperitur; nam citata epistola non vocat eum primum episcopum aut fundatorem istius Ecclesiæ, sed simpliciter refert ministerium episcopatus Lugdunensis illi creditum fuisse: τὴν διακονίαν τῆς ἐπισκοπῆς Λουγδούνιῳ πεπιστεύμενος: numquid si primus fuisset episcopus, si fundator Ecclesiæ, id opportune non insinuasset epistolæ scriptor? Dein ex eodem instrumento clarum est fuisse et Viennæ episcopum, cujus nomen tacetur; nam aderat inter Martyres Sanctus, diaconus Viennensem, Σάγκτος διάκονος ἀπὸ Βιέννης [Euseub., p. 201.] , quo significatur istic perfectam Ecclesiam fuisse constitutam, cui certe fraudi esse non debet ignorantia nominis episcopi, tunc sedentis. Fuerunt, qui ut objectionem eliderent, dixerunt S. Pothinum utramque Ecclesiam administrasse, sed id absque idoneo testimonio asseritur: non solum, quia jam tunc cautum erat, ne unus episcopus extra casum veræ necessitatis duabus Ecclesiis præsideret: sed quia si S. Photinus, tali necessitate cogente, utrique Ecclesiæ fuisset præpositus, Viennensis potius debuisset dici episcopus Ecclesiæ, utpote quæ prior in fronte nominatur [Gall. Christ., t. IV. p. 198.] : Servi Christi, qui apud Viennam et Lugdunum Galliæ degunt, fratribus per Asiam et Phrygiam constitutis. Quod si itaque nominare volunt Viennensem tunc episcopum, non alium invenient, quam S. Justum, desumptum ex Catalogo, qui seriem Episcoporum Viennensium ad S. Crescentem, S. Pauli discipulum, perducit, quemque merito in sua opinione repudiant. Hic autem Justus fertur in Armorica exsulasse, ac tandem martyrio primum Armoricæ Ecclesiam consecrasse [Charvet. Hist. de l'Égl. de Vienne. p. 17.] : hunc tamen scriptores Ecclesiæ Armoricensis accuratiores, in sede quadam certa non collocant, sed simpliciter episcopum vocant [Tresvaux. Saints de Bret., t. I. p. LVII.] .

[31] [tum propter absentiam Judæorum,] Rariorum in Galliis tunc martyriorum causam alteram assignat Joannes Liro, Mauro-Benedictinus [Singularités Hist., t. IV, p. 105.] , scilicet inveteratum in Christianos Judæorum odium, ubique fideles persequentium. Quum vero rari essent inter Gallos Judæi, hinc fiebat, ut gentiles non tam infesti essent. Et quidem hæc non temere prolata fuisse monstrant Acta martyrii S. Polycarpi, Smyrnensis episcopi, nam quum Sanctus confessus esset se Christianum, referunt Acta [Ruinart. Act. Sinc. Mart., p. 41. Edit. Amstelod. 1713.] : Quod ubi pronuntiasset præco, universa multitudo Gentilium ac Judæorum qui Smyrnam incolebant, effrænata ira et magna voce conclamabat bestiis objiciendum Polycarpum, quod, quia expletum erat gladiatorii spectaculi tempus, id sibi licere negavit Asiarcha; tunc universi, ut combureretur inclamarunt, quibus annuit præses, cuncta plebe confestim ex officinis ac balneis ligna et sarmenta congregante, præcipue Judæis alacri animo, ut solent, ad ista juvantibus. E quibus postremis verbis conficere licet, nihil tunc singulare, sed quod soleret, accidisse. Quocirca S. Justinus Dialogo cum Tryphone num. 108 Judæis idem scelus exprobrat dicens: Non modo pœnitentiam non egistis, sed etiam delectos homines constituistis, ac per eos, in totum orbem terrarum missos, prædicastis impiam quamdam et exlegem sectam a seductore quodam Jesu Galilæo excitatam esse… Quin etiam docuisse illum addidistis impia illa et nefanda ac detestabilia facinora, quæ adversus eos, qui illum Christum doctorem et Filium Dei profitentur, apud omne genus hominum spargitis.

[32] [christianos ubique persequentium, indigent:] Ad hæc, capta urbe vestra et terra vastata, pœnitentiam non agitis, sed illum etiam (Christum) et omnes, qui in illum credunt, diris devovere audetis. Atque huic sententiæ præcipuum pondus addit Eusebius Cæsariensis, qui non solum Justini verba, ex Dialogo excerpta, refert Lib. IV Hist. Eccles. cap. XVIII [Eusebii. Hist. eccles., t. I, p. 179.] , sed etiam dicit Judæos litteras mississe in omnes gentes, ad omnes ubique Judæos, quæ Christi doctrinam traducerent, ut novam et inimicam Deo sectam, ac epistolis monuisse, ne illam reciperent [Lumper. Hist. Theol. crit., t. II, p. 511.] . In hanc quoque opinionem concurrit Tertullianus dicens Lib. 1 ad Nat. cap. XIV: Quod enim aliud genus (hominum, præter Judaicum) seminarium est infamiæ nostræ? Cui consonat Origenes Lib. VI contra Celsum cap. XXVII [Origen. Opera t. I, p. 651. Edit. Paris., 1733.] : Qua in re (in bello excitando adversus Christianos) similis videtur esse Judæis, qui, quum primum Christiana doceretur religio, calumnias adversus illam spargebant: mactari a Christianis puerum, ejus carnibus vesci illos; et opera tenebrarum peragere volentes, exstinctis luminibus, cum obvia quaque singulos commisceri. Hac ratione explicatur commode, quod Paulus, adhuc persecutor, Act. IX, 2, petierit a principe sacerdotum epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. Ex hactenus prolatis manifestum est, odium Judæorum tunc temporis sæpe causam fuisse multiplicis vexationis in Christianos. Ast si credimus Bardesani, scriptori II sæculi, nulli videntur fuisse Judæi in Gallia; nam auctor in Commentario de Fato, quem ex Baronio ad an. 175 § XX cito, varias gentes enumerando, Gallias omittit. Omnes, inquit, Judæi Mosaica lege in octava die pueros circumcidunt, nec alicujus stellæ vi coguntur, nec regionis temperie impelluntur, nec alienis moribus, ut aliter faciant, inducuntur. Nam sive apud Syros, sive apud Galatas, sive in Italia, sive in Græcia, sive in Parthia, ubicumque sint, legem suam servant. Quare non absurdum existimo absentiam Judæorum in causa aliquatenus fuisse, cur et rariora et tardiora fuerint in initio Christianorum supplicia. Quid posterioribus temporibus ad persecutiones contulerint, nam deinceps Gallias incoluisse Judæos constat ex l. III De Judæis Cod. Theodos. (XVI 8) [Cod. Theodos., t. VI, p. 242. Edit. Lips. 1741.] , non est quod prolixius exquiram.

[33] [Patres Turonenses Hontheimio non favent:] Ex hactenus dictis liquet, eatenus Sulpitium Severum non favere opinioni Hontheimio ejusque asseclis, quatenus initia Christianismi in sæculum II aut III traducenda forent. Sed neque magis favet epistola synodica Patrum Turonensium, supra num 28 citata, quoniam ipsi fatentur, ipso catholicæ religionis exordio cœpisse Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia respirare, quod vero sequitur, ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenisse Trinitatis dominicæ sacramenta, non sic accipiendum arbitror, quasi ad absolute paucos pervenisset lux euangelica: si enim verba hæc ita interpretari quis voluerit, consequens esset intra brevissimos terminos restringendum esse in Galliis Christianismum usque versus finem sæculi IV, quando S. Martinus floruit. Nemo profecto ambiget mecum agnoscere, etiam ante S. Martini tempora laudabilem habuisse religionem Christianam per Gallicanas provincias progressum, quum et ipse discipulus fuerit S. Hilarii, Pictaviensis episcopi. Relegantur hujus sanctissimi Doctoris opera, ex iisdem certe manifestum fiet, bene constitutam fuisse Ecclesiam Gallicanam; quin propterea negemus, quod affirmant Patres Turonenses, maxima S. Martini opera cepisse incrementa doctrinam euangelicam. Ut enim notoriis factis consentiant citatæ epistolæ verba, ea aliud indicare non possunt, quam quod per B. Martinum consummata fuerit Galliarum ad veram fidem conversio. Quæ quum ita sint, liquide constat epistolam synodicam Turonensem nihil præsidii afferre Hontheimii opinationi, imo contrariam sententiam magnopere confirmare.

[34] [Gregorii Turon, auctoritas,] Sed omnium potentissimum argumentum Hontheimio est auctoritas S. Gregorii Turonensis, utpote qui certam epocham fundationis Ecclesiarum Galliæ assignet. Hæc habet Gregorius in Historia Francorum lib. 1 cap. XXVIII [D. Bouquet. Rec. des Hist. de France, t. II, p. 147.] : Hujus (scilicet Decii imperatoris) tempore septem viri, episcopi ordinati ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut historia passionis Sancti Martyris Saturnini denarrat. Ait enim. “Sub Decio et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas Sanctum Saturninum habere cœperat sacerdotem.” Hi ergo missi sunt: Turonicis, Gatianus episcopus; Arelatensibus, Trophimus episcopus; Narbonæ, Paulus episcopus; Tolosæ, Saturninus episcopus; Parisiacis, Dionysius episcopus; Arvernis Stremonius episcopus; Lemovicinis Martialis est destinatus episcopus. De his vero Beatus Dionysius, Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine affectus pœnis, præsentem vitam gladio imminente finivit. Saturninus vero, jam securus de martyrio, dicit duobus presbyteris suis: “Ecce ego jam immolor, et tempus meæ resolutionis instat. Rogo, ut usquedum debitum finem impleam, a vobis penitus non relinquar.” Cumque comprehensus ad capitolium duceretur, relictus ab his, solus attrahitur. Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: “Domine Jesu Christe, exaudi me de cœlo sancto tuo, ut numquam hæc Ecclesiæ de his civibus mereatur habere pontificem in sempiternum.” Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus, ac de capitolio præcipitatus vitam finivit. Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusque, et Paulus atque Martialis, in summa sanctitate viventes, post acquisitos Ecclesiæ populos, ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium, quam hi per confessionem, relinquentes terras, in cœlestibus pariter sunt conjuncti.

[35] [et in chronologicis labilis est,] Si Gregorii Turonensis auctoritas esset omni exceptione major, adeoque ex documentis antiquis suam in hac liberasset fidem, non esset ambigendum de Origine earum Ecclesiarum, quæ istic nominantur; quin tamen vel tunc argumentum decretorium stringi posset adversus alias Ecclesias, maxime circa Rhenum, Romanis frequentissimum, sitas. Sed multum abest, ut tantam fidem, Gregorio, viro sanctissimo, sed non semper admodum solerti habere possimus. Imprimis enim inconcussum hactenus remansit, Gregorii Turonensis textum, quatenus ex Actis S. Saturnini Tolosatis depromptum, esse authenticum, nec ejus sinceritatem aliqua variante lectione labefactari. Verum quæ adhuc textui prætendebatur, uniformitati plurimum detracta est ex tempore, quo Josephus de Maceda in suis Actis sinceris Apostolorum Navarræ produxit passionem S. Saturnini, quæ Tolosani antistitis missionem ad tempora Claudii, qui, Gaïo (Caligulæ) vita defuncto subrogatus, imperium Romanæ reipublicæ obtinendo ministrabat [Actas sinceras nuevamente descubiertas de Los Apostoles de la antig. Vasconia.] revocat. Exstat Legendarium, ex quo superiora verba excerpsimus, Florentiæ in bibliotheca Riccardiana sub num. 223, et scriptura ad sæculum X pertinere dicitur: ast quod magis in rem nostram facit, est, quod nullum in dicto Legendario reperire est Sanctum, B. Gregorio Magno sub annum 604 defuncto, recentiorem [Maceda. Act. Sinc., p. 245.] : unde verisimile evadit Riccardianum codicem apographum esse alterius operis, cujus ætas ad sæculum VII attingit.

[36] [incerta ex variante lectione,] Dein ii etiam, qui plurimi faciunt Gregorii auctoritatem in præsenti controversia, fatentur illum non raro cespitare in quæstionibus chronologiæ antiquuæ, qualis est nostra disquisitio [Ibid., p. 57.] . Imo in factis, coævis et in proximo positis, quandoque labitur Gregorius. Eexemplum esto S. Radegundis, quæ Gregorio teste lib. IX cap. XL [Tillemont. Mém. sur l'hist. eccles., t. IV, p. 710. Edit. Paris., 1701. Ceillier. Aut. ecclés., t. XVII. p. 60. Hist. litt. de Fr., t. III, p. 391. Ruinart apud D. Bouquet, t. II, p. 101.] Arelatum adiit ad suscipiendam regulam S. Cæsarii, post receptas S. Crucis Reliquias. Atque id certo chronologice falsum est. Nam sacras Reliquias recepit Sancta, sedente Pictavis Maroveo episcopo, qui vix ante annum Christi 565 pontificatum adire potuit; Pascentius II enim, ejus prædecessor jussu Chariberti [D. Bouquet, t. II, p. 357.] , qui primum post diem X Novembris 561, quo obiit pater ejus Clotharius, regnare cœpit, cathedram adeptus est, elogiumque a Venantio Fortunato, ad ejus honorem in fronte Vitæ S. Hilarii contextum [Ibid., p. 212.] , supponit aliquot saltem annis in regimine Ecclesiæ perseverasse, antequam eamdem administrandam relinqueret Maroveo, sub quo Reliquiæ S. Crucis Pictavum advectæ fuere. Ex altera vero parte constat Liliosam, loco Cæsariæ junioris monasterium Arelatense jam gubernasse anno 561, quando S. Rusticulam suscepit, uti habemus ex Vita ejus authentica sub die XI Augusti [Act. SS,, t. I Januar., p. 790.] . Quæ igitur exstat Cæsariæ ad Richildem et Radegundem epistola [Act. SS., t. II August., p. 657, n. 6.] , qua regulam S. Cæsarii instanter petitam mittit et vehementer commendat, ante annum 562 scripta esse debuit, adeoque, ante receptas Reliquias, regula S. Cæsarii Pictavis jam observabatur, quin S. Radegundis Arelatum propterea adire debuerit post receptas Reliquias. Talia proferri possent plura, quæ monstrant non admodum accuratum fuisse Gregorium etiam in iis factis, quæ propter vicinitatem temporis et loci facillima erant indagatu [Martene, Thes. Anecd., t. I, p. 3.] .

[37] [nec sibi constans;] Alterum est quod auctoritatem Gregorii Turonensis enervat, est, quod imprimis ex Actis S. Saturnini depromat, quæ ibidem nulla ratione reperiuntur: nempe fideli quidem recordatione retinebatur sub Decio et Grato consulibus cœpisse episcopatum suum Tolosæ: ast quando istis verbis subnectit: Hi ergo missi sunt, nominatque sex alios episcopos, horum tamen missio nullo verbo attingebatur in Actis, a se citatis, quæ ita sonant [Liron. Singular. Hist., t. IV, p. 266.] : Tempore illo, quo post corporeum Salvatoris nostri Domini Jesu Christi adventum, exortus in tenebris sol justitiæ splendore fidei illuminari occidentalem plagam cœperat, postquam sensim et gradatim in omnem terram Euangeliorum sonus exivit, parique progressu in regionibus nostris Apostolorum prædicatio coruscavit; cum raræ in civitatibus Ecclesiæ, paucorum Christianorum devotione consurgerent; sed nihilominus crebra miserabili errore gentilium nidoribus fœtidis in omnibus locis templa fumarent; ante annos L, sicut actis publicis, id est, Decio et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum et summum Christi Tolosa civitas Sanctum Saturninum habere cœperat sacerdotem. Nihil profecto hisce in verbis occurrit, quo legitima monstrari possit illatio, et alios sex missos fuisse ad varias civitates, ut incolas fide Christiana imbuerent: adeoque sponte sua fluit, Gregorium istam narrationem non tam ex antiquis documentis, quæ citasset, deprompsisse, quam ex vulgari quadam opinione. Quin nec sibi quidem constat in ætate S. Saturnini referenda. Nam in lib. 1 Mirac. cap. XLVIII [Ruinart. Act. Sinc. Mart., p. 130.] dicit: Saturninus Martyr, ut fertur, ab Apostolorum discipulus, ordinatus in urbem Tolosatium est directus. Sunt quidem, qui istiusmodi contradictionem extergere satagunt, dicendo per discipulos Apostolorum intelligendos esse illos, qui, licet post Apostolos vixerint, tamen longo ante tempore missionem euangelicam dederint, quod ad tria priora Ecclesiæ sæcula extendi potest [Bibl. Patt., t. XI, p. 814.] . Esto: sed in tali hypothesi, inutilis, imo ridicula erat pericope, [Tillemont. Mém. sur l'hist. de l'Égl., t. IV, p. 710] ut fertur. Cæterum hic unum monstrare contendimus, missionem sex episcoporum ex antiquis documentis non manare: quoad S. Saturninum spectant, hæc retractanda venient ad diem XXIX Novembris, quo ejus memoria in Romano Martyrologio celebratur.

[38] [imo antiquiorum testimoniis confutata,] Inter sex episcopos quos, Gregorius sæculo tertio medio illigavit, occurrit etiam S. Trophimus Arelatensis, cujus dies natalis XXIX Decembris notatur. De eo autem hæc scribunt episcopi universæ provinciæ Arelatensis ad S. Leonem Magnum [S. Leon. Oper., t. I. p. 993. Edit. Venet. 1753. Sirmond. Conc. Gall., t. I. p. 89.] : Omnibus regionibus Gallicanis notum est, sed nec sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ habetur incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensis civitas missum a beatissimo Petro Apostolo, Sanctum Trophimum habere meruit sacerdotem et exinde aliis paulatim regionibus Galliarum bonum fidei et religionis infusum: priusque alia loca ab hoc rivo fidei, quem ad nos apostolicæ institutionis fluenta miserunt, meruisse manifestum est sacerdotes, quam Viennensis civitas, quæ sibi nunc impudenter ac notabiliter primatus exposcit indebitos. Jure enim ac merito ea urbs semper apicem sanctæ dignitatis obtinuit, quæ in Sancto Trophimo primitias nostræ religionis suscepit, ac postea intra Gallias hoc, quod divino munere fuerat consecuta, studio doctrinæ salutaris effudit… Credentes plenum esse rationis atque justitiæ, ut sicut per beatissimum Petrum, Apostolorum principem, sacrosancta Ecclesia Romana teneret supra omnes totius mundi Ecclesias principatum; ita etiam intra Gallias Arelatensis Ecclesia, quæ Sanctum Trophimum, ab Apostolis missum, sacerdotem habere meruisset, ordinandi pontificium vindicaret. Ad eumdem sensum loquuntur Usuardus ad diem XXIX Decembris et Ado de Festivitatibus SS. Apostolorum etc., quando allegant Zosimum Papam, dicentem: Ex cujus fonte totæ Galliæ fidei rivos acceperunt [Labbe, t. II Conc., col. 1567. Sirm. Conc. Gall., t. I, p. 43.] .

[39] [præcipue a Patribus Provinciæ Arelatensis:] Non est hujus loci operosius in sinceritatem citatæ episcoporum epistolæ inquirere, id enim merito ad diem XXIX Decembris, quo festivitas S. Trophimi occurrit, reservandum est. Ast mea sententia aut ista epistola rejicienda est, tamquam spuria, aut fatendum est, Gregorium Turonensem in celebrato textu omnino a veritate historica aberrasse; atque adeo, si forsan epocham S. Saturnini excipias, in reliquorum episcoporum ætate assignanda fidem non mereri. De authencitate istius epistolæ dubitavit Sirmondus, eamque acrius impugnavit Launojus in Dissertatione de Duobus Dionysiis [Laun. Oper., t. II, part. I, p. 114.] . Sed ut monumentum istud, tamquam spurium rejiciatur, oportet, ut aboleantur pariter epistolæ Zosimi Papæ V, VII et VIII, quæ omnes, quoad sensum attinet, idem sonant [Labbe, t. II Conc. 1567. 1570, 1571.] . Id vero, quoniam nimiæ temeritatis esset, vix aggredi quispiam audebit. Reliquum est itaque, ut explicatione commoda hæ epistolæ submoveantur. Imprimis dicuntur episcopi falsa narrare [Laun. Oper., t. II, part. II, p. 114.] . Sed quæso, num falsitas in eo est, quod referant S. Trophimum, ab Apostolis in Gallias directum fuisse? Quod Arelatensem Ecclesiam fundaverit? Ast qui melius cognoscere potuerunt Origines Ecclesiarum suarum, quam ii episcopi, qui tempore et loco proximi erant initiis Ecclesiæ Gallicanæ? Ast nimium obsequentes fuere antistites provinciæ ambitioni sui metropolitani: id profecto solida probatione, quam nullatenus afferunt, indigeret; non enim, nisi mihi liquide demonstretur, in animum inducam, tot episcopos, ut fortunæ unius viri adularentur, tam turpiter adulterare veritatem. Tandem mitti a S. Petro, mitti ab Apostolis idem est, ac mitti aut ordinari ab eorum successoribus, in quibus semper vivunt. Verum si hac ratione interpretamur Patres provinciæ Arelatensis, quomodo monstrabitur ex persona mittentis fluere primatum qualemcumque Ecclesiæ fundatæ? Hæc dicta sufficiant, quoniam amplior indagatio necessario pro Actis S. Trophimi reservanda est.

[40] [quamvis, si accurati inspiciatur Gregorius,] Ad quid porro omnia hæc impedimenta documentis, per se claris, oggeruntur, ut nempe sua stet Gregorio Turonensi, scriptori cæterum indiligenti, auctoritas? Vere non capio, cur, rejectis antiquioribus, tantum tribuatur auctori sæculi sexti maxime adulti, nisi, ut fieri nimium solet, ad præconcepti cujusdam systematis normam reliqua omnia contorqueantur. Sed tandem nec ipse Gregorius initia Ecclesiæ Gallicanæ ad medium sæculum tertium illiganda existimat. Etenim textus seriem, qualis in Actis S. Saturnini legitur supra num. 36, consideranti patet jam tum, imo ab apostolicis temporibus, Ecclesiam Gallicanam cæpisse. Id enim clare eloquuntur Actorum verba: pari progressu in regionibus nostris (nempe Gallicanis) Apostolorum prædicatio coruscavit: scilicet juxta fidem Actorum verum est, Apostolos aliquos, licet nobis ignotos, in Galliis prædicasse Euangelium: imo raræ quidem, sed tamen aliquæ in aliquibus civitatibus ecclesiæ paucorum Christianorum devotione consurrexerunt. Quod si fuerint Christiani, si fuerint ecclesiæ, fuerint etiam necesse est episcopi ad regendum populum Dei. Quod satis nobis est, ut traditionem variarum Ecclesiarum non temere rejiciamus; quod tunc solum meo judicio fieri debet, quando monumenta historica indubitata contrarium docent.

[41] [non negat apostolicam originem Ecclesiæ Gallicanæ.] Totam demum hanc disputationem concludamus auctoritate scriptorum Galliæ Christianæ, qui certe nullatenus favebant antiquitati variarum Ecclesiarum Galliæ, ut satis liquet ex Originibus, quas singulis Ecclesiis assignant. Ast nihilominus ex doctrina Patrum tradunt, Religionem Christianam in Galliis coævam fuisse ipsis Apostolis, refutantque allegata ex Sulpitio Severo et Gregorio Turonensi testimonia. Eorum argumenta compendiose referimus [Gall. Christ., t. I, Præf.] . Postquam dixissent, antiquos Patres docuisse Euangelium ab Apostolis per universum orbem diffusum fuisse, quidnam, inquiunt, tot rationum, tot testimoniorum gravissimis momentis opponunt severiores critici? Scilicet Severi Sulpitii et Gregorii Turonensis auctoritatem. Et quoad spectat Gregorium, monstrant, consentiente etiam Theodorico Ruinart in Præfatione Operum Gregorii num. 61 [Bouquet, t. II, p. 100.] , nullatenus illum in illa hæresi fuisse, ut episcopos his septem antiquiores nullos fuisse existimarit, adduntque operosum non fore, si Gregorius aliter sensisset, ejus auctoritatem tot congestis longe antiquiorum scriptorum et Patrum testimoniis obruere. Totum itaque objectionis pondus in Severi Sulpitii testimonio positum est. Sed hic ipse Hilario longe junior et aliunde auctoritate inferior, magistro S. Martini prævalere non debet, docenti in Psal. XIV [Hilar. Oper., p. 62. Edit. Paris. 1693.] , Apostolos per omnes orbis terrarum partes, quæcumque adiri possunt, quin etiam in Oceani insulis habitationes Deo plurimas paravisse. Objiciuntur Catalogi episcoporum mutili in initio: sed volventi istiusmodi documenta frequentissime occurrit, certam quidem esse sedem, quamvis incerta et hiulca sit episcoporum series. Tandem adulterata primorum episcoporum Acta causantur: sed hæc nihil probant, quemadmodum enim Martyrum historiæ, multiplici licet fabula obruta, non tamen efficiunt eosdem non exstitisse, ut passim monstratur adversus Dodwellum, qui tali ratione numerum Martyrum impugnaverat.

§ IV. Ex propagatione Euangelii per universum orbem, arguitur Christianismus etiam in Gallia ac Germania sæculo primo sectatores habuisse.

[Euangelii prædicatio per totum mundum monstratur ex S. Clemente Romano,] Hactenus quidem toti fuimus in refutandis argumentis, ab adversariis nostræ opinionis allatis, quæ, quoniam negativa sunt, ineptiora nobis videntur ad convellendam traditionem antiquam, quæ fundamentum habet in documentis nunc deperditis. Verum quis merito dubius circa præsentem controversiam hæreret, nisi simul antiquam traditionem argumentis non levibus adminiculatam monstrare satageremus. Quod nunc quidem latius enucleare conabimur. Imprimis tamquam argumentum non spernendum proferimus, dicta antiquorum, qui uno ore Christi Euangelium prædicatum annuntiant ipso primo sæculo æræ vulgaris. Sic S. Clemens Romanus in Epistola sua ad Corinthios [Labbe, t. I Conc., col. 127.] , quam genuinam agnoscunt eruditi [Lumper. Hist. Theol., t. I, p. 16.] , dicit: Paulus … in Oriente et Occidente verbi præco factus, illustrem fidei suæ famam sortitus est, in justitia mundum universum instruens et ad Occidentis terminos veniens… Ex quibus quidem verbis directe erui non potest, Germaniæ partem jam tum fide euangelica illuminatam fuisse; nihilominus recte et certe ex hisce verbis deducimus, S. Paulum, Apostolum ad Occidentis terminos penetrasse. Quamvis autem, ne quæstiones quœstionibus cumulemus, certam regionem definire non liceat: sunt tamen non pauci, qui Occidentis terminos Hispaniam interpretantur, in eamque provinciam S. Paulum intrasse, mordicus nec sine probabilitate defendunt [Florez. Espan. Sag., t, III, p. 3 et seqq.] : quæ vero istiusmodi sententiæ objici possunt pleraque argumenta, eadem sunt, quæ traditioni Trevirensi opponi solent.

[43] [ex S. Justino,] Neque minus efficaciter huic traditioni suffragantur verba S. Justini, philosophi et Martyris, in Dialogo suo cum Tryphone Judæo, scripto circa annum Christi 140 [Lumper., t. II, p. 88.] , in quo, postquam dixisset [Oper., p. 270. Edit. Commelini 1593.] gentem Judaicam ne nunc quidem, post dispersionem, ab Oriente sole ad occasum usque esse et esse gentes quasdam ubi nondum Judaici generis quisquam habitavit; ita pergit egregius scriptor: Atqui ne unum quidem est genus mortalium, sive Barbarorum sive Græcorum, seu etiam aliorum omnium, quocumque appellentur nomine, vel in plaustris viventium (ἁμαξοβίων), vel domo carentium (ἀοίκων), vel in tentoriis viventium et pecoribus vitam tolerantium, inter quos per nomen crucifixi Jesu supplicationes et gratiarum actiones (εὐχαριστίαι) Patri et fabricatori rerum omnium non fiant. Scio equidem istiusmodi dicta apud nonnullos tamquam exaggerata haberi: ast qui mecum ratiocinationem S. Justini considerare voluerit, facile consentiet eamdem a Tryphone retorquendam fuisse, si indigitare potuisset, ingentem regionum tractum in Galliis et Germaniis, adhuc in tenebris jacentem, cui lux euangelica necdum affulsisset. Est igitur unde merito conjiciamus, jam anno Christi 140, Christianos in Galliis et ad Rhenum exstitisse.

[44] [Bardesane Syro,] S. Justino æqualis, Bardesanes, postmodum in hæresim lapsus, floruit sub Marco Aurelio [Lumper., t. III, p. 39.] ; hic autem suo tempore omnibus gentibus et speciatim Gallis Euangelium prædicatum fuisse, aperte testatur: verba ex Annalibus Card. Baronii ad an. 175, § XXI huc transferimus: Quid autem, inquit Bardesanes, dicemus de Christianorum secta, qui in omni parte orbis, imo vero in omni civitate inveniuntur? Nec multas Parthi Christiani ducunt uxores, nec canibus mortuos objiciunt Medi, nec Persæ filias ducunt, nec Bactriani et Galli matrimonia corrumpunt; nec Ægyptii Apin, aut canem, hircum aut felem colunt: sed ubicumque sunt, alienis legibus vivere nec cogi possunt. Monstrat hic Bardesanes non ita teneri homines legibus patriis, ut suum voluntati non stet liberum arbitrium, quoniam nationes, etiam a cultura remotiores, legem Christianam observare possunt et reapse observant. Quocirca illos hic populos in exemplum adducit, qui a gremio imperii Romani, Italia et Græcia, remotissimi sunt. Bardesanis sententiæ aptissime subnectit Card. Baronius hæc verba: Quod ad rem nostram pertinet, illud plane observatione dignissimum, non fuisse hoc tempore in orbe provinciam, imo nec civitatem, in qua non essent Christiani, itemque adeo potentem fuisse Euangelicam prædicationem, ut in diversum ac plane contrarium habitum naturam hominum transformaret, ut sive Persæ, sive Medi, aut Parthi, Ægyptiive, vel aliæ barbaræ nationes essent, quæ reciperent Euangelium, mox inolitas illas apud gentiles suos turpes consuetudines, feralesque atque nefandos mores penitus antiquarent eosdemque longius abdicarent. Hæc Baronius.

[45] [S. Irenæo.] S. Justino et Bardesani æqualis vel subæqualis, S. Irenæus episcopus Lugdunensis eamdem sententiam egregie exprimit in opere suo adversus hæreses lib. 1 c. 3 hisce verbis [Oper., p. 53. Edit. Paris. 1675.] : Etsi in mundo loquelæ dissimiles sunt, sed tamen virtus traditionis una et eadem est. Et neque hæ, quæ in Germania sunt fundatæ Ecclesiæ, aliter credunt aut aliter tradunt, neque hæ, quæ in Iberis sunt, neque hæ, quæ in Celtis, neque hæ, quæ in Oriente, neque hæ, quæ in Ægypto, neque hæ, quæ in Lybia, neque hæ, quæ in medio mundi sunt constitutæ, sed sicut sol, creatura Dei, in universo mundo unus et idem est, sic et lumen, prædicatio veritatis, ubique lucet et illuminat omnes homines, qui volunt ad cognitionem veritatis venire. Hunc S. Irenæi textum, sibi minime propitium, eludere conatur Hontheimius, dicens S. Doctorem non agere de Germania Rhenana, sed de Orientali, illa nempe quæ Dacis Sarmatisque adjacet [Hist. Trev., t. I. Præf., p. X et seq.] . Id ut ita, ait, existimemus, persuadet illa imprimis, quam Tertullianus [Lib. adv. Judæos., p. 164. Edit. Antverp. 1584.] studiose facit, conjunctio “Sarmatarum, Dacorum et Germanorum.” Sed quibusnam, quæso, aliis gentibus Germanis conjungere poterat Tertullianus, quum ipse Hontheimius monstret conterminam esse Daciæ et Sarmatiæ Germaniam? Quo etiam indicio prodit Tertullianus agere se solum de Germania Orientali, neutiquam vero de universa ista regione, qua late patet? Ast demus ista omnia affectasse Tertullianum, numquid idem censendum est de S. Irenæo, qui nullatenus Germanos Sarmaticis gentibus conjungit? Imo scribens in Gallia, numquid Germaniam nominans, intelligendus est de Rhenana potius Germania, Galliæ finitima, quæque propter frequentiora bella Romanis notissima erat? Ast, inquit, Irenæus Germanicas gentes a Gallis seu Celtis, interpositis Hispanis seu Iberis disjungit. Nobis non vacat operose inquirere num Celtas Gallos, Iberos Hispanos interpretari debeamus: esto, recte interpretatus fuerit Hontheimius; quid inde? Num umquam ex istiusmodi interpretatione extundere poterit Hispania Galliam et Germaniam dissociari? Id certe numquam in mentem Hontheimio venit. Non itaque intelligimus, quid patrocinii sibi quærere velit ex hac qualicumque perturbatione topographica, S. Irenæo tributa: neque timendum est, ut ipse autumat, ne Irenæum cum omni reliqua historia committat [L. c. p. XI.] , quum in tota historia, sive sacra sive profana, nihil occurrat, quo Originem Ecclesiarum Germanicarum ad Rhenum citra primum sæculum investigare adigamur.

[46] [Tertulliano origine,] Ex ipsa rapida et universali diffusione euangelicæ veritatis, arguit Tertullianus contra Judæos Christum, Patribus promissum, jam advenisse, quia in eum gentes credebant. Alludens enim ad Js. XLV. sic loquitur in Libro adversus Judæos cap. VII [Oper., p. 165. Edit. Antver. 1584.] : Cui enim dexteram tenet Pater Deus, nisi Christo filio suo? Quem exaudierunt omnes gentes, id est, cui omnes gentes crediderunt, cujus et prædicatores Apostoli in Psalmis David ostenduntur: in universa, inquit terra exiit sonus eorum et usque ad terminos terræ verba eorum? In quem enim et aliæ gentes crediderunt? Parthi, Medi, Elamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam, et incolentes Pontum et Asiam et Pamphyliam, immorantes Ægyptum, et regionem Africæ, quæ est trans Cyrenia inhabitantes, Romani et incolæ, tunc et in Hierusalem Judæi et cæteræ gentes; ut jam Getulorum varietates et Maurorum multi fines. Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversæ nationes et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita; et Sarmatarum et Dacorum et Germanorum et Scytharum, et abditarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum, nobis ignotarum, et quæ enumerare minus possumus. In quibus omnibus locis Christi nomen, qui venit, regnat. Neque minus aperte idem tradit Origenes, quam Lib. IV de Princip. cap. I [Orig. Oper., t. I, p. 157. Edit. Paris. 1733.] dicit. Universa tum Græcia, tum quæ per universum nostrum terrarum orbem patet Barbaria innumeros habet, qui derelictis patriis legibus, … disciplinam verborum Jesu Christi custodiunt… Quodsi ad id quoque animum attenderimus, annis tam paucis, tot insidiis structis adversus Christianos potuerit hæc doctrina, … licet alioqui non magna sit doctorum copia, ubique terrarum prædicari, ita ut Græci et Barbari, sapientes et insipientes, ad verum per Jesum Christum Dei cultum se adjunxerint, rem humanis viribus majorem dicere non dubitabimus.

[47] [et ex S. Pantæni missione] Quin et ab ipso Christianismi exordio luculentum late diffusæ euangelicæ prædicationis testimonium nobis suppeditat S. Hieronymus [Catal. Script. Eccles., c. XXXV. t. IV, part. II, col. 112. Edit. Maur. Paris. 1706.] , cui concinit omnino in sua ecclesiastica Historia Eusebius Lib. V cap. X [Hist. Eccles. Euseb., t. I, p. 222. Edit. Cantabr. 1720.] . Nam quum S. Pantænus rogatu Indicæ gentis, a Demetrio, Alexandriæ episcopo, mitteretur, reperit ibidem Bartholomæum de duodecim Apostolis, adventum Domini Jesu, juxta Matthæi Euangelium prædicasse, quod hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam, secum detulit. Atque hanc S. Pantæni missionem circa finem sæculi secundi illigandam esse, suadet tum quod hæc Eusebius episcopatui Juliani, qui anno 191 [Euseb. Chron. Mai Script. Vet. nov. Collect., t. VIII, p. 389.] obiit, adscribat, tum quod eadem Demetrio, ejus successori S. Hieronymus tribuat. Joannes Baptista Sollerius noster in suo Commentario de S. Pantæno ad diem VII Julii [Act. SS., t. II Julii. p. 460, n. 13] agens de hac missione, dicit: Non verebor ego tantisper opinari, illam hic Indiam intelligi, ad quam S. Athanasius Frumentium postea direxit, quæ est ipsa Æthiopia, sedi Alexandrinæ ad hoc usque sæculum, non interrupta continuatione, subjecta. Verum hæc non satis considerate scripta videntur: nam Æthiopia Ægyptiis recte meridiem versus jacet, ut inspicienti quamcumque mappam geographicam patebit: Eusebius autem habet: Tantum porro animi ardorem erga verbum Dei idem vir (Pantænus) ostendisse perhibetur, ut Orientis nationibus τοῖς ἐπ᾽ ἀνατολῆς ἔθνεσιν Euangelii Christi prædicator exstiterit, ad ipsam usque Indiam progressus. Ex quibus verbis, licet Indorum nomine etiam Æthiopes venire signet Martyrologium Romanum ad diem XXVII Octobris, concludendum est Pantænum abiisse ex Ægypto Orientem versus, et peragrata Arabia, ad ipsam, ut emphatice loquitur Eusebius, usque Indiam progressum, μέχρι και τῆς Ἰνδῶν στειλάμενον γῆς: quasi insinuaret ad extremum Orientem, pervenisse Pantænum. Hanc porro opinionem egregie confirmant nuperæ investigationes, factæ circa antiquitates Indicas a Societate Asiatica Calcuttensi. Monstrat Franciscus Wilford, miles et socius instituti Asiatici, in peninsula Indica, quemadmodum in reliquo Oriente percrebuisse, ut ait Suetonius [Vespasian., cap. IV. Cfr. Tac. Lib. V. Hist. cap. XIII] , veterem et constantem opinionem esse in fatis, ut eo tempore Judæa profecti rerum potirentur: atque in hanc rem plura affert documenta. Unum adducam, scilicet anno 3101 æræ Indicæ, qui accurate cum initio æræ nostræ vulgaris concurrit, rex Indiæ, anxius de regno suo, curiose jussit inquiri in infantem a virgine natum, qui ruinam imperii sui portendebat [Asiat. Research., t. X, p. 28 et 41.] .

[48] [imo S. Thomæ] Initia porro Ecclesiæ Indicæ cum ipsis primordiis Religionis Christianæ connectit, et ut vera habet, quæ de Indica S. Thomæ Apostoli missione referuntur [Ibid., p. 73. Cfr. Assemanni Biblioth. Orient., t. II, part. II, p. 435.] , simulque in decursu sui tractatus varia signa Christianitatis Indicæ indigitat. Sic quoque Saceswara, rex sacræ alicujus periodi sive æræ appellatus, indicatur Romæ in Occidente residere ibidem incarnatus [Asiat. Research., t. X, p. 57.] . Quoniam vero historia euangelica tam intime cum fabulis Indicis contexta est, mihi videtur id in argumentum deduci posse antiquitatis rei Christianæ in illis gentibus; quam cæterum indicat Eusebii Hieronymique narratio: nam quando Pantænus Orientis regiones et ipsas Indias peragravit, non istic quidem plantavit fidem, sed plantatam fovit: si quidem Euangelium S. Matthæi invenit profecto apud illos, ut dicit Eusebius l. c. qui Christi notitia jam imbuti erant, quibus scilicet Bartholomæus, unus ex duodecim Apostolis, olim, ut fama est, prædicaverat. Et reipsa variæ formæ cruces, quamvis signum istud ad Indorum theogoniam nullatenus pertineat, in illis plagis occurrunt: aliquæ cruces floriferæ sunt ex secta Manichæorum, qui docebant Christum non fuisse vere mortuum in Cruce, sed floribus circumdatum [Asiat. Research., t. X, p. 61 et seq.] . Ast sunt etiam Cruces alius forma, in Indiis repertæ, a laudato Francisco Wilford editæ l. c.

[49] [In Indiam.] Neque hic præterire possum dicta Tillemontii circa res gestas S. Thomæ Apostoli, quas ut incertas habet [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. I, p. 357.] . Attamen in Historia Apostolica Abdiæ, passim rejecta, occurrit Indorum rex, Gundaferus nomine, nemini hactenus quam Abdiæ notus [Codex Apocryphus N. T., t. I, p. 691.] ; quum en ex ultimo Oriente prodeunt numismata, regis Indo-scythæ, nomine Gondofares, qui solium primo sæculo æræ Christianæ occupavit [Reinaud. Mém. geogr. hist. et scientifique sur l'lndc. Mémoires de l'Acad. des Inscr. et Belles lettres, t. XVIII, part. II, p. 95, Paris 1849.] . Quanti igitur valet argumentum mere negativum, quo frequenter utitur Tillemontius, quandoquidem invento unico argumento positivo validissime labefactatur? Hisce similia dici possent de Sinensi imperio, in quo primis Ecclesiæ sæculis prædicatum narratur Euangelium [Zaccaria. Raccolta di dissertaz. di Stor. Ecel. Sæc. VII Dissert. III, t. XVIII, p. 103, Edit. Rom. 1796.] . Atque hæc quidem eo adduximus, ut nobis facilius persuadeamus florentissimas et viciniores regiones, quales erant Gallia, Germania Rhenana, ab Apostolis neglectas non fuisse, dum ad longinquas nationes excurrerent, et ad litteram verum esse quod de Apostolis canit Ecclesiæ: In omnem terram exivit sonus eorum et in fines terræ verba eorum. Atque hæc utcumque admittunt adversarii, sub cautione alicujus exaggerationis, quæ tamen nimia esse non potuit, quoniam refutatu fuisset facillima. Dum tamen illam universalem apostolicæ prædicationis diffusionem generaliter confitentur, quoties tamen speciatim de singularum Ecclesiarum Originibus agunt, tam multiplices opponunt exceptiones, ut, si illos sequamur, sonus apostolicæ vocis intra angustissimos limites restringendus videatur. Vix enim ulla est Ecclesia, si memoratas in Scripturis canonicis excipias, cujus Origines in controversiam non revocentur iisdem similibusve argumentis, quibus fundatio Gallicanarum Ecclesiarum impugnatur. Aut igitur falsitatis errorisque arguendi sunt antiqui Patres, quando de universali propagatione Euangelii locuti sunt, aut primævarum Ecclesiarum traditio propter defectum coævorum documentorum non temere rejicienda est, imo tunc solum quando argumenta positive contraria afferuntur, quæ certe non adsunt in traditione Trevirensi.

§ V. Magis directe monstratur Religio christiana in Galliis, adeoque Treviris in Belgica prima, primo sæculo propagata fuisse.

[Galatiæ nomine etiam venit Gallia,] Verum ne ex solis conjecturis, licet probabilissimis, rem nostram agere videamur, et ut præsentem controversiam cominus aggrediamur, operæ pretium fuerit inquirere, an antiquitas nobis subministret argumenta, directe monstrantia, Origines Christianæ Religionis in Galliis, adeoque in iis provinciis, quæ Rheno adjacent, sæculum primum æræ vulgaris attingere. Occurrit imprimis textus S. Pauli II Tim. IV, 10 Κρήσκης εἰς Γαλατίαν (ἐπορεύθη), Crescens in Galatiam (abiit) missus a magistro suo. Galatiam interpretatur Tillemontius Gallo-Græciam [Mém. Eccl., .I. p. 585.] , provinciam Asiæ, Phrygiæ adjacentem; dum alii hæc verba de Gallia Europæa explicant. Esset meo judicio disputatio sine termino determinare velle utram regionem indicare voluerit Apostolus, quoniam voce ancipiti, Timotheo clara, usus est. Nam, ut docet Christoph. Cellarius in sua Geographia antiqua lib. II, cap. II § 4 [Cellar. Notit. Orbis antiq., t. I. p. 130. Edit. Lips. 1773.] , Græci Galliam Γαλατίαν et Gallos Γαλάτας ut plurimum appellant; atque sic Polybius, Siceliota Diodorus, Dio Cassius, Josephus, Pausanias et alii; posteriores autem cum Latinis Γάλλους, et regionem Γαλλίαν dixerunt, qua vocabuli latina forma passim Pæanius, Græcus Eutropii metaphrastes; etiam ecclesiastici Scriptores Eusebius lib. IV, cap. VI et Socrates lib. I, cap. XXXV ac Theoderetus lib. I, cap. XXXI usi sunt. Agathemerus vero lib. II, cap. IV diversorum casuum nomina videtur hisce conciliare: Τῶν Γαλλιῶν, ἃς πρότερον Γαλατίας ἔλεγον, ἑξῆς κειμένων, deinceps sitæ sunt Galliæ, quas antea Galatias dixerunt. Ea quidem Cellarius.

[51] [et Crescentem in Gallia prædicasse, docent martyrologi;] Ex quibus manifeste liquet ex nudo textu Paulino confici non posse, utram regionem indicare voluerit Apostolus. Recurrendum est igitur ad interpretationem antiquorum, ut aliquatenus exploratiorem missionis S. Crescentis notitiam habeamus. Ac imprimis quamvis Ado et Usuardus accurrate Galatiam a Gallia distinguant, nihilominus missionem S. Crescentis, Pauli discipuli, in Gallias omnino retinent. Sic enim Usuardus, quem pro more suo amplificat Ado, sub die XXVII Junii loquitur, additamenta Adonis uncinis includimus: Apud Galatiam, Beati Crescentis, discipuli Sancti Pauli Apostoli, qui in Gallias transitum faciens, verbo prædicationis multos ad fidem Christi convertit. (Viennæ, civitate Galliarum per aliquot annos sedit, ibique Zachariam discipulum pro se episcopum ordinavit). Rediens vero ad gentem, cui specialiter episcopus fuerat datus, Galatas, usque ad beatum finem vitæ suæ, in opere Domini confortavit. Id etiam confirmat Ado in suo Chronico, quando dicit [Biblioth. max., Patt. t. XVI, p. 788, 789.] : quo tempore (medio inter Pauli Romam adventum et Neronianam persecutionem) creditur Paulus ad Hispanias pervenisse, et Arelate Trophimum, Viennæ Crescentem discipulos suos ad prædicandum reliquisse… Sub quo imperatore (Trajano) gloriosissimus senex, Zacharias, Viennensis Ecclesiæ episcopus, martyrio coronatur. Nam primus Crescens, discipulus Apostolorum Viennæ aliquot annos resedit: quo ad Galatiam reverso, tertius Martinus episcopus et discipulus Apostolorum Viennæ resedit… Verus, Viennensis episcopus, qui unus fuit de discipulis et auditoribus Apostolorum, Trajani temporibus, doctrina et confessione fidei floruit. Quamvis igitur Usuardus et Ado in eam sententiam abeant, qua sedes S. Crescentis propria in Gallo-græcia constituitur, non ideo tamen negant missionem Gallicanam S. Crescenti a S. Paulo concreditam fuisse: neque prætereundum est, Adonem, utpote Viennensem archiepiscopum et rerum Ecclesiæ suæ non ignarum, in hac quæstione non spernendæ esse auctoritatis.

[52] [Eusebius, S. Epiphanius et Theodoretus:] Scio equidem hisce auctoribus, utpote ad sæc. IX pertinentibus, objiciendam esse recentiorem illorum ætatem, propter quam vix tamquam testes idonei in facto tam remoto adhiberi possunt. Sed hæc ideo præcipue attulimus, ut constet, ne concessa quidem, quam volunt, Paulini textus interpretatione, qua Galatia Gallo-græcia dicatur, consequens fieri, Crescentem, S. Pauli discipulum, Gallias non adiisse. Etenim pro istiusmodi missione antiquiora nobis adsunt testimonia. Et Gallias in Paulina epistola aut legit aut interpretatus est Eusebius in Historia ecclesiastica lib. III, cap. IV [Hist. Eccles. Euseb., t. I. p. 91.] : Ex reliquis inquit, Pauli comitibus, Crescens quidem ab eo missus in Gallias Pauli ipsius testimonio declaratur. Unde suspicatur Henr. Valesius in Annotationibus ad hunc locum, Eusebium in textu S. Pauli Gallias pro Galatia legisse, quæ lectio occurrit in quibusdam codicibus, a Millio in editione Novi Testamenti citatis: quocirca fallitur Tillemontius, dicens [Mém. ecclés., t. I, p. 583.] , nullum exemplar ferre hodie Γαλλίας. Fateor lubenter hanc lectionem rarissimam esse; quapropter S. Epiphanius, quoniam persuasum habebat S. Crescentem in Gallias missum fuisse, correctam voluisse videtur Paulinæ epistolæ lectionem. Nam Hæresi LI, cap. XI [Epiph. Opera, t. I, p. 433. Edit. Paris. 1622.] , Huic (Lucæ), inquit, prædicandi Euangelii munus est creditum: idque ipse primum in Dalmatia, Gallia, Italia et Macedonia præstitit, sed in Gallia præ cæteris. Ut de nonnullis comitibus suis Paulus in epistolis Paulus testatur: Crescens, ait in Gallia: non vero in Galatia, ut quibusdam immerito placuit, sed in Gallia. Eodem sensu interpretatur Theodoretus textum Paulinum in suo Commentario Epistolæ secundæ ad Timotheum [Theodoret. Oper., t. III. part. I, p 694. Edit. Hal. 1771.] : Crescens in Galatiam. Gallias sic appellavit; ita enim appellabantur antiquitus: ita etiam nunc eas nominant, qui sunt externæ doctrinæ participes.

[53] [neque de Gallia Cisalpina eorum verba interpretari licet.] Quæ hactenus disputavimus, non eo dicta quis putet, quasi defendere velimus S. Paulum in allegato textu de Gallia Europæa locutum fuisse. Per me licet, sumatur vox Galatia eo sensu, quo sumitur Act. XVI. 6, I Cor. XVI. 1, I Petri I, 1, quibus in locis ipsa sermonis consequentia cogit Galatiam Gallo-græciam interpretari. Sed id tamen ex citatorum scriptorum testimonio incluctabile exsurgit argumentum, antiquis persuasum fuisse, Galliæ Europææ primo statim sæculo lucem euangelicam affulsisse. Id etiam fatetur Tillemontius, quando docet [Mém. ecclés., t, I, p. 585.] , ipsam corruptionem textus primitivi (quamvis paulo supra dixerat, textum unanimiter retinuisse vocem Galatiam, adeoque incorruptum permansisse) videri indicare quod Crescens in Galliam venerit, et ne æquivocatio aliquando suboriretur, Galliam Galatiæ substitutam fuisse. Hæc conjectura, pergit porro, aliquid probabilitatis habere posset, si traditione Ecclesiæ Gallicanæ niteretur: verum hæc conjecturæ contraria est, adducitque celebratum locum Sulpitii Severi, quem supra num. 27 et seqq. dedimus. Quod si tali responsione minime submotam judicet objectionem, consequetur antiquorum Patrum gravissimam auctoritatem, quam multorum sæculorum traditio adminiculat, flocci esse faciendam, ut suus maneat honor Sulpitii unius testimonio, quod cæterum in transenna prolatum, in varios sensus flexile est; quoniam Sulpitius non tam agit de prædicatione Euangelii, quam de ejusdem susceptione, propter quam solam martyria in Galliis videri possent. Et quidem, ut istiusmodi ratiocinationes effugiant, statuunt illa omnia, quæ prædicationem euangelicam in Galliis primo sæculo illigant, referenda ad Galliam Cisalpinam: id ratum habet Petavius, qui in Animadversionibus ad allegatum supra textum Epiphanii Hær. LI [Oper., t. II. part. II, p. 90] scribit: Lucam in Gallia prædicasse, nullus, quod sciam, prodidit. Atque haud scio an Galliam Cisalpinam intelligat, per quam in Dalmatiam Græciamque contenderit. Ad avertendam objectionem dixerat Petrus de Marca in Epistola ad Henricum Valesium de initiis Gallicanæ Ecclesiæ, quam hic editioni Eusebii præfixit, jam a tempore Augusti nomen Galliæ Cisalpinæ antiquatum fuisse; adeoque quoties in scriptoribus Christianis nomen Galliæ occurrit, de Transalpina intelligendum esse. Id multis refutat Launoyus in Dispunctione epistolæ Petri de Marca, monstratque Galliæ appellationem Italiæ Boreali etiam posterioribus temporibus mansisse [Launoji. Oper., t. II, part. II, p. 78.] . Esto; sed unum superest probandum, nempe nomen Galliæ simpliciter prolatum, quin ex circumstantiis scribentis aut loci aliisve dijudicari possit de utra Gallia agatur, umquam adhibitum fuisse, ut Gallia Cisalpina designetur. Quamdiu enim id non monstrabitur, summa etiam eruditio imbellis est, quoniam signum non tangitur. Certe textus Theodoreti, supra allatus, de illa Gallia loquitur, cujus metropolitanus tempore persecutionis Arianæ erat Paulinus Trevirensis, ut narrat in Historia Ecclesiastica lib. II, cap. XII [Theod. Oper., t. III. p. 861.] .

[54] [Vita S. Mariæ Magdalenæ, sæc. IX scripta,] Antiquam traditionem propagati jam primo sæculo Christianismi, etiam in regione Rhenana, testatam facit, Vita S. Mariæ Magdalenæ, B. Rabano Mauro, abbati Fuldensi ac postmodum Moguntino archiepiscopo, tributa. Quo ex testimonio, quantum Rabanum aut alium coævum auctorem habet, consequitur, sæculo, ut vult Hontheimius, undecimo anteriorem esse opinionem antiquitatis Ecclesiæ Trevirensis. Hanc vitam, hactenus in bibliotheca Collegii S. M. Magdalenæ Oxoniæ delitescentem, primus in lucem protulit R. D. Faillon, Congregationis S. Sulpitii presbyter, in eruditissimo opere de Monumentis ineditis circa apostolatum S. Mariæ-Magdalenæ in Provincia [Monum. inédits sur l'apostolat de Sainte Marie Madel. en Provence, 2 vol. in 8o. Paris 1848.] . Rabani libri authentiam vindicat auctor tum ex controversiis et statu Ecclesiæ Gallicanæ IX sæculo, quæ in Vita describuntur [Ibid., t. II, p. 18 et seqq.] , tum ex stylo et opinionibus propriis Rabani, ibidem ad amussim exhibitis [Ibid, p. 26. et seqq.] . Equidem nullatenus dubito consentire plane in sententiam, qua statuitur sæculo nono editus liber; id enim apertissime indicant errores, qui incidenter impugnantur; et divisio provinciarum Galliæ, præsertim vero quod refertur de Burdegalis, nunc metropolis Aquitaniæ secundæ [Ibid., p. 539.] ; nam antiquitus Burdegalæ ad metropolim Bituricensem pertinebant [Hist. du Languedoc, t. I, p. 732.] , attamen inter metropoles jam censebatur sub Carolo Magno, ut constat ex Breviario divisionis thesaurorum, in quo legitur [Sirmond. Conc. Gall., t. II, p. 264.] . Nomina metropoliticarum civitatum, ad quas eleemosynas vel largitio data est, hæc sunt: Roma … Burdigala. Quum igitur de metropolitico jure, Burdegalis tributo, agatur, quasi de facto recenti, quod particula nunc significat, satis ostenditur antiquus esse scriptor Vitæ et sæculum IX vix posse excedere.

[55] [et Rabano tributa;] Eatenus cum R. D. Faillon omnino consentio. Ne vero porro Rabanum admittam plane auctorem Vitæ S. Mariæ Magdalenæ aliqui me retinent scrupuli. Imprimis quod inter patres fundatores Ecclesiæ Gallicanæ referatur Irenæus, qui in divisione provinciarum, sortitus est Lugdunum, metropolis Lugdunensis tertiæ [Monum. de Sainte Marie Madel., t. II, p. 539.] . Nimis versatus erat Rabanus in Patribus, ut ignorare potuerit S. Irenæum, Lugdunensem episcopum, sæculo secundo exeunte floruisse. Objectio tamen commode satis diluitur dicendo, vitio librarii locum hunc luxatum esse; nam Lugdunum non erat metropolis Lugdunensis tertiæ sed primæ, omissusque est Gatianus Turonensis, qui tertiam Lugdunensem sortitus est. Sed gravior mihi occurrit difficultas, scilicet Rabanum, si auctor est Vitæ, non sibi constare. Etenim in laudata Vita cap. XXXVII [Ibid.] agens de comitibus S. Mariæ Magdalenæ, quos duces Christianæ militiæ appellat, inter eos accenset S. Frontinum seu Frontonem, tamquam prædicantem apud Petragoras, urbem Aquitaniæ secundæ [Ibid., p. 549.] . Verum contraria omnino docere videtur Rabanus in suo Martyrologio ad diem I Octobris [Canis. Thesaur. Monum., t. I, part. II, p. 343 Edit. Amstelod. 1775.] : Natale Fronti episcopi et Confessoris, terminibus urbis Petrocoricæ ex loco, qui dicitur Linicasio, felicem luminis sumpsit exordium. Sicque devotus in servitio inter monachos habitans multis virtutibus claruit, et multos ad fidem Christi convertit: ad extremum vero post sacros labores, qui per insignia virtutum ejus claruerunt, a præsenti tribulatione ad æternam migravit requiem. Nihil dicam de monachatu S. Frontonis, quia more apostolico vitam clericalem cum monastica colere potuit una cum discipulis suis: sed aperte docet Rabanus Sanctum in finibus Petrocoricensibus natum fuisse [Cfr. Gall. Christ., t. II, col. 1447.] , quod nimium abscedit a relatis in Vita S. Magdalenæ, ut unum eumdemque auctorem habuerit uterque liber.

[56] [cui ex parte obstat Martyrologium,] Inter reliquos Apostolos, in Vita laudatos, obvenit etiam Feroncius, qui Bisuntium, metropolim provinciæ maximæ Sequanorum sortitus legitur [Monum. de Sainte Marie Madel., t. II. p. 539.] , adeoque episcopatum adeptus est. Ast porro iste Feroncius idem videtur ac Ferrutius, qui in Martyrologio Romano ad diem XVI Junii una cum Ferreolo celebratur, et simul cum socio habetur fundator Ecclesiæ Vesuntinæ; sed Rabanus, cui consonant fasti Romani hodierni, sub eodem die XVI Junii dicit [Canis. Thes., t. II, part. II, d. 331.] : Ferreoli presbyteri et Ferrutionis diaconi in civitate Visoncensi, qui sub Claudio judice etc. Hæc iterum consentire inter se nequaquam videntur: qui enim Martyr diaconus occubuit, ab eodem scriptore tamquam metropolitanus provinciæ maximæ Sequanorum exhiberi non potest. His adde, quod etsi quidam dubitent, an Ferreolus episcopus fuerit, nemo tamen, quem sciam, talem dignitatem ejus diacono, Ferrutio, adscripsit. Pari modo auctor Vitæ laudatæ, adscribit Valerio Treverim, metropolim Belgicæ primæ [Monum., p. 539.] : hic quidem apte conveniunt Vita et Martyrologium Rabanianum. Verum aliter impingit in historiam sive traditionem scriptor Vitæ: scitur enim, si quæ provincia specialis primis prædicatoribus, tributa fuerit, Euchario Trevirensem metropolim obtigisse [Gesta Trev. cap. XX, t. I, p. 31. Edit. Trev. 1836.] : adeoque Valerio, Eucharii discipulo, in divisione provinciarum tribui non potuisse. Vix autem adduci possum, ut credam Rabanum, natum et, si breviora itinera excipias, semper versatum in Germania, ignorasse seriem pontificum primariæ et domesticæ Ecclesiæ, qualis erat Trevirensis. Tandem difficultate sua non caret, quod auctor Vitæ tamquam rem indubiam tradat, Saturninum apud urbem Tolosam [Monuments, t. II, p. 540.] prædicasse; in Martyrologio autem legutur [Canis. Thes. t. III. part. II, p. 348.] Martyr, UT FERTUR, ab Apostolorum discipulis ordinatus, quæ duo effata non satis conveniunt inter se.

[57] [perperam fortasse sub ejus nomine] Exposita hactenus momenta facerent, ut Vitam S. Mariæ Magdalenæ Rabano adjudicandam censerem, nisi mihi ex accurata lectione Martyrologii Rabaniani suspicio oriretur, genuinum non esse opus, quod sub ejus nomine passim exhibetur, aut saltem ita esse luxatum, ut plena auctoritas eidem tribui non possit. Imo vero non desunt, qui Martyrologium illud inter sincera Rabani opera accensere vetant [Baillet. Vies des SS. t. I. Disc. sur l'hist. de la Vie des SS. préf. XXXI. Edit. Paris. 1739.] ; ast id quidem severius est: quum habeamus Rabani binas epistolas dedicatorias ad Radelichum abbatem Seligenstadiensem et Grimoldum archicapellanum [Canis. Thes, t. I, part. II, p. 290.] , dubium esse non potest, quin Martyrologium scripserit, quod eidem tribuit etiam Sollerius noster in Præfatione Martyrologii Usuardi cap. I art. III § 2 [Soller. Mart. Usuard. Præf.. p. XIX.] . Non tamen dicere ambigo, istud multis in locis fuisse corruptum, ut satis liquet ex elogio S. Frontini supra citato, ex nominibus urbium et regionum, insulse notatis, v. g. quando dicit de S. Saturnino in civitate Mannetis pro Tolosa quæ quidem citationes facile multiplicari possent. Ast quod gravius est, ac compilationem magis imperiti librarii, quam solertiam viri doctissimi declarat, illud est, quod eosdem Sanctos diversis diebus cum variato elogio producat: sic sub die VII idus (IX) Martii refert passionem SS. XL Martyrum, satis similem, etiam quoad verba attinet, Martyrologio Romano hodierno. Verum biduo post, V idus Martii, reducit eosdem pugiles, sed stupendis miraculis circumdatos: nam lapides, in Christianos impacti, lapidatores cædebant, glacies, cui insidebant, temperato frigore, dissoluta et aqua calida facta est, ut mirum videri debeat, vel unum ex XL pœnarum timore perterritum, ad balneum refugisse, uti uno tenore narratur.

[58] [vulgatum,] Similem repetitionem exhibet Martyrologium sub die XVI Kal. Aprilis (XVII Martii) et III idus (XIII) Maji: utroque enim loco celebrat Mariam Virginem, Tertulli, viri principalis, ancillam, quæ dum in eo esset, ut capitalem sententiam subiret, aperta grandi petra, ad quam adducta fuerat, fuit recepta et undique conclusa. Omnes circumstantiæ, eædem in utroque elogio, istiusmodi sunt, ut non nisi uni eædemque personæ convenire possint. Vix autem credere possum, Rabanum tam incuriosum fuisse, ut similes repetitiones absque ratione sibi indulgeret. Ut igitur totum Martyrologium Rabano abjudicem, non est mihi satis familiaris Rabani stylus, ejusque dicendi et cogitandi tenor: verum nullatenus dubito asserere, si quid Rabani est in toto libro, id multipliciter fuisse interpolatum, forsan et mutilatum. Quocirca omnino subscribo judicio per Basnagium prolato [Canis. Thes., t. II, part. II, p. 290.] , cui consentit doctissimus Binterim [Binterim. Denkwürd, t. V, part. I, p. 63.] : Plurima forent observanda circa hoc Martyrologium, si singula liceret expendere, obscura aperire, spuria reficere. Hac itaque ratione, in quantum non haberemus genuinum Rabani Martyrologium, potest sustineri Vitam S. Mariæ Magdalenæ habere auctorem Rabanum. Verumtamen non video, quomodo dilui potest objectio de Valerio, qui ibidem loco Eucharii dicitur fundator Ecclesiæ Trevirensis. Tandem neque id dissimulandum est, Rabanum amicitiam coluisse Hilduini, Abbatis Sandionysiani et auctoris Areopagiticorum, cui etiam Commentarios in quatuor libros Regum inscripsit [Hist. de la Fr. litt., t. V, p. 160.] : unde suspicio nasci potest, et ipsum, si auctor est Vitæ, abruptum fuisse desiderio exaggerandæ antiquitatis Christianismi Transalpini: nam Dionysium Parisiensem diversum esse ab Atheniensi, solide demonstrat Pagius in Critica Baronii ad annum 834 § X et seqq. simulque eumdem in Gallias directum fuisse a S. Clemente Romano [Cir. tamen Act. SS., t. IV Octob. p. 887.] . Et quidem candorem Rabani id ipsum demonstrat, quod licet amicus, nullo tamen modo de Dionysio sermonem habuerit, imo, quum tot primates nascentis in Gallia Christianismi nominaret, altum tamen silentium teneat circa Dionysium, quod certe nequaquam placere potuit amico Hilduino.

[59] [docet S. Mariam Magdalenam] Sed tandem ipsum textum, qualis in Vita S. Mariæ Magdalenæ legitur, exhibeamus [Monum. de Sainte Marie Mad., t. II, p. 538] : Igitur æquoris undas ingressi cum gloriosa Dei Maria Magdalena ac sorore ejus Martha beatissima, Sanctus archipræsul Maximinus et Beatus Parmenas, archidiaconus, episcopi quoque Trophimus, Eutropius, nec non et reliqui duces Christianæ militiæ, flante Euro, Asiam reliquentes … prospero cursu applicuerunt … apud civitatem Marsiliam, ubi mari Gallico Rhodanus recipitur. Ibi invocato magno mundi principe Deo, provincias regionis, ad quam eos Spiritus appulerat, inter se, eodem inspirante, partiti sunt: moxque profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis … Sortitus est Sanctus archipræsul Maximinus Aquensem metropolim provinciæ Narbonensis secundæ;… Paulus Narbonam, metropolim Narbonensis primæ; Austrogisilus Bituricum metropolim Aquitaniæ primæ; Hirenæus Lugdunum, metropolim Lugdunensis tertiæ? Sabinus et Potentianus Senonas, metropolim Lugdunensis quartæ; Valerius Treverim, metropolim Belgicæ primæ; Feroncius Bisuntium, metropolim, provinciæ Maximæ Sequanorum, Eutropius Sanctonas, urbem Aquitaniæ secundæ, cujus nunc metropolis est Burdegalis; Trophimus Arelatem, tum metropolim provinciæ Viennensis. Hæ decem provinciæ Galliarum iis prædicantibus crediderunt. Cæteri doctores, non reliquis septem provinciis, sed septem civitatibus provinciarum, prædicaverunt. Eutropius apud Aurasicum, civitatem provinciæ Viennensis; Frontinus apud Petrogoras, urbem Aquitaniæ secundæ; Georgius apud Veliacum, urbem Aquitaniæ primæ; Julianus apud Cenomanum, urbem Lugdunensis tertiæ; Martialis apud Lemovicas, urbem Aquitaniæ primæ; Saturninus apud urbem Tolosam, Narbonensis primæ, in qua præcipitatus est de Capitolio pro Christi fide; Parmenas apud urbem Avenicorum provinciæ Viennensis, cum venerabili ministra Domini Salvatoris Martha Sancta recedit.

[60] [cum plurimis in Gallias appulisse.] Rothomagus cum sua provincia Lugdunensi secunda, quæ nunc est Normannia; Maguntia cum sua provincia Germania prima; Colonia cum sua provincia Germania secunda; Octodurus cum sua provincia Alpium Graiarum et Penninarum; Auxitana metropolis cum sua provincia Novempopulania; Hebreduna metropolis cum sua provincia Alpium maritimarum; Remi metropolis cum sua provincia Belgica secunda, aliis doctoribus reservatæ sunt. Eorum vero, qui ad Hispanias ab Apostolis destinati sunt, hæc sunt nomina: Torquatus, Thesiphum, Secundus, Indalecius, Cæcilius, Esicius, Euphrasius. Ii septem Hispaniarum provincias septem, christianæ fidei conjunxerunt. Citatus hactenus textus elucidatione quadam indiget. Jam supra adnotavimus eum vitio quodam laborare in Irenæo Lugdunensi, tum quia hic longe posterior est, tum quia Lugdunum metropolis non erat tertiæ, sed primæ Lugdunensis provinciæ. Propterea sæpe laudatus editor hiatum suspicatur, quem sic implet: Irenæus Lugdunum, metropolim Lugdunensis (primæ; Gatianus Turonem, metropolim Lugdunensis) tertiæ. Quod ideo necessarium est ut decem habeantur provinciæ, omissa autem Turone metropoli, novem tantum numerantur. Alterum est, quod Rotomagus dicatur metropolis Lugdunensis secundæ, quæ nunc est Normannia: est Normanniæ appellatio ante sæculum decimum nasci non potuit, quocirca censet hoc additamentum e margine obrepsisse in textum, quod non raro accidit in notis geographicis et chronologicis errore librariorum [Ibid. p. 15.] . Quæ adhuc dicta sunt, satis demonstrant non sæculo primum undecimum natam esse opinionem propagatæ jam sæculo primo per Gallias Religionis Christianæ.

§ VI. Confirmatur opinio propagatæ jam primo sæculo Religionis Christianæ ex historia legionum Romanarum ad Rhenum.

[Milites Romani propensi in Religionem:] Quæ hactenus protulimus argumenta ad confirmandam nostram opinionem de propagata primo jam sæculo religione Christiana per Gallias, istiusmodi sunt, ut lubentes fateamur, adversus illa excipi post aut generalitatem aut ætatem recentiorem. Et vero si rationes, a nobis allatæ, essent omni exceptione majores, nostram sententiam jam non probabilem, sed certam diceremus. Neque tantis ambagibus utendum fuisset, si directa et coæva documenta coram haberemus. Ast ejuscemodi deficientibus, rationes rationibus cumulamus, tum ut opinionem nostram confirmemus, tum ut ex collisione quodammodo variorum momentorum veritas, quam solam in disquisitionibus historicis optamus, aliquando magis magisque elucescat. Quocirca novum producimus argumentum, adhuc magna ex parte intactum neglectumque, eoque accuratius tractandum, quod hactenus neque a fautoribus neque ab adversariis opinionis nostræ satis ponderatum fuerit. Quam scilicet partem in propaganda Religione Christiana sibi vindicare merito possint viri militares, præcipue milites Romanarum legionum. Propensos in res religiosas fuisse milites nos edocent tum quæstiones, ad S. Joannem Baptistam directas, Luc. III. 14 et mirabilis fides Centurionis, petentis salutem servi sui, Luc. VII. 5, tum etiam prodigiosa conversio Cornelii, Centurionis cohortis Italicæ, qui dicitur Act. X. 2, religiosus ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper. Scimus porro primitias Christianorum ex gentibus in isto Cornelio consecratas fuisse. Neque a tam præcelsis primordiis degenerarunt postmodum milites Romani: plena enim sunt Martyrologia nominibus eorum militum, qui pro Christi nomine usque ad sanguinis effusionem ac mortem pugnaverunt: ne longius excurrat oratio, recensebo solum illos milites Martyres, qui mense Januario in Martyrologio Romano occurrunt et tribus prioribus Ecclesiæ sæculis passi referuntur. Itaque die Januarii I recensetur Romæ Corona XXX militum sub Diocletiano; II, Tomis in Ponto, sub Licinio, tres fratres, Argeus, Narcissus et Marcellinus; III, Cæsareæ in Cappadocia Gordius, centurio; XII In Africa, præter SS. Zoticum, Rogatum, Modestum et Castulum, corona militum XL; XIII, Romæ, sub Gallieno, altera corona XL pariter militum; XVIII, in Ponto, milites Moseus et Ammonius; XX, Romæ, sub Diocletiano, S. Sebastianus, princeps primæ cohortis; XXIX, Romæ sub Diocletiano, Papias et Maurus.

[62] [quam aliqui in patria jam ediscere poterant,] Ex his autem apparet, quam vere dixerit Tertullianus in suo Apologetico cap. XXXVII [Tertull. Oper. p. 78. Edit. Antverp. 1584.] : Externi (plerique legunt hesterni) sumus et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, concliabula, CASTRA IPSA, decurias, palatium, senatum, forum. Quum vero tot milites cæderentur, fieri non potuit, ut alii in causam necis non inquirerent, proindeque ipsam novellam religionem discerent et approbarent. Dein sedulo etiam animadvertendum est istos milites per varias provincias, præcipue remotissimas, dispersos, in longinquis plerumque regionibus conscriptos fuisse. Sic Legio XXII, quæ primigenia pia fidelis cognominabatur, milites suos exhibet Mantua [Codex inscriptt. Roman. Rheni, n. 429.] , Bononia [Ibid. n. 430.] , Vercellis [Ibid. n. 431.] oriundos, vel quorum nomina gentem Claudiam [Ibid. n. 413.] , Flaviam [Ibid. n. 412.] , Juliam [Ibid. 419.] , Bæbiam [Ibid. n. 418.] indigitant, quæ omnes originem suam e plebejis familiis Romanis ducunt [Ibid. n. 416.] . Unde probabile efficitur, ut hujusmodi milites doctrinæ et fidei Christianæ notitiam et a familiis suis hauserint, haustamque etiam ad commilitones propagarint. Imo prædicationis euangelicæ incuriosi dicendi essent viri apostolici, si oblatam gerendæ egregie rei Christianæ occasionem opportunissimam nacti, neglexissent, et in alterum tertiumve sæculum distulissent Christianitatis beneficium, quando omnia viam veræ Religioni promovendæ sternerent, facilitas commeatus, concivium familiaritas, vicinitas regionis. Quid? per Germaniam, maxime ad Rhenum, late propagatum videmus cultum quo Isis [Ibid., nn. 521, 700, 728, 961.] et Mitra [Ibid. nn. 51, 155, 888, 920, etc.] , vixdum civitate Romana donatæ, colebantur, et segniores vecordioresque existimabimus ministros veritatis, ut lucem euangelicam diffunderent in omnes gentes, ad quas a Christo Deo missi fuerant! Id certe non indicant primi Patres et scriptores ecclesiastici, quando alacritatem, solertiam et industriam Apostolorum in spargendo verbo salutis tantis laudibus extollunt. Atque hæc quidem tantum apud me valent, ut nisi contrarium idoneis documentis monstretur, persuadere mihi non possim tractus Galliæ et Germaniæ Rhenanæ per duo priora sæcula a religione Christiana alienos permansisse.

[63] [quod monstratur ex legione XXII] Nam frequentissimas fuisse in Germaniam Rhenanam ex aliis provinciis, euangelica luce illuminatis, legionum transmigrationes apertissime nos docet Tacitus. Nihil quidem dicamus de Germanicis legionibus, quæ ad Bediacum inter Veronam et Cremonam anno Christi 69 pugnaverunt, ac dein in Germanicas oras remearunt, ut fuere prima Italica [Tac. Hist., t. II, p. 41.] , quæ dein sub Vespasiano Moguntiæ constitit [Ibid. t. IV, p. 37.] ; quarta Macedonica [Ibid. t. III, p. 22.] sub eodem principe pariter Moguntiæ [Ibid. t. IV, p. 37.] ; octava, quæ Cremonam obsidet [Ibid. t. III, p. 10.] , et adversus Civilem in Germania arma gerit [Ibid. t, IV, p. 68.] ; tertia decima et quarta decima Bedriaci principali bello immixtæ [Ibid. t. II, p. 43.] , postmodum Novesii [Ibid. t. IV, p. 26.] in Ubiis (hodie Neuss in provincia Dusseldorpiensi) et apud Nervios Tungrosque [Ibid. t. IV, p. 79.] positæ. Omittimus etiam legionem secundam. Adjutricem, quæ in Italia sub Vespasiano recens conscripta, mox in Germaniam traducta fuit [Ibid. t. IV, p. 68.] ; sextam Victricem, et decimam Geminam prius in Hispania [Ibid. t. III, p. 44 et t. II, p. 58.] , dein sub eodem imperatore in Germania adhibitas [Ibid. t. V. p. 14 ct 19.] . Quamvis inquirentibus nobis nec dubia nec pauca supersint argumenta, quæ docent plurimos harum legionum milites, Christiana fide imbutos fuisse, malumus tamen investigationem nostram intra solam legionem vigesimam secundam circumscribere.

[64] [quæ unica, Jerosolymis] Sunt non pauci eruditi, qui dicunt duplicem fuisse legionem, alteram Dejotarianam nuncupatam, alteram Primigeniam Piam Fidelem. Hanc autem in Germania stationes suas habuisse multiplex monumentum demonstrat [Fuchs. Alte gesch. von Mainz, 161 – 178.] . Dejotarianam Alexandria accitam fuisse, ut suppetias ferret Tito, Jerosolymam obsidenti testatur Tacitus his verbis [Hist t. V. p. 1.] : Addidit (Titus) e Syria duodecimam et adductos Alexandria duo et vicesimanos tertianosque. Verum utrum recta sit hæc legionis XXII duplicatio merito ambigi potest: tum quia legionis Dejotarianæ in Orientis partibus nullum monumentum, obsidione Jerosolymitana recentius, tum quia Primigeniæ nullum monumentum eadem obsidione antiquius in Germanicis oris repertum adhuc fuit. Ex quo sponte quasi sua enascitur opinio simplicis, non vero duplicis, legionis XXII, quæ e Syria, bello judaico functa, in Italiam ac dein trans Alpes deducta fuit. Quod si etiam deleta Hierosolyma aliquod legionis XXII posterius monumentum reperiretur, idcirco tamen res confecta non esset: nam unius ejusdemque legionis V Macedonicæ exstant coævæ memoriæ in Dacia et Heliopoli in Ægypto sub Philippo imperatore [Secchi. Iscriz. greche. p. 39 et seq.] , sive quia ad belli necessitatem dispertita esset legio in varias provincias, sive quia in una provincia essent stationes militares, in altera vero ejusdem coloniæ.

[65] [in Germaniam venit] Scio equidem Gabrielem Brotier, societatis nostræ, celebrem Taciti editorem et commentatorem, ita Tacitum emendatum velle, ut quoties hic agit de legione duodevicesima (XVIII) legendum censeat duo et vicesimam (XXII) [Notæ et emend. ad Hist. Tac., t. II, p. 6. Oper. Taciti, t. III, p. 408 et seq. Edit. Paris. 1771.] , qua lectione certum evadit legionem XXII ante Vespasinaum, adeoque ante captam Jerosolymam, in Germanicis oris stationes habuisse suas. Lectionem vero, a se propositam, accipiendam dicit, quia hunc numerum posteriorem exprimunt varii codices manuscripti, imprimis Florentinus optimæ notæ, quem dein secuti sunt varii editores, ut videre in Tacito, edito a Georgio Ruperti [Taciti Oper., t. IV, p. 373. Edit. Pankouke, Paris, 1830. Ruperti, Tacit. Oper., t. III, p. 45. Edit. Hannover. 1839.] . Sed præterquam quod plerique codices, sive manu sive typis expressi, legionem XVIII retineant, unde anceps semper manet lectio; præcipua eorum, qui legionem XXII legendam opinantur, ratio est, quod Variana clade dicatur deleta legio XVIII, ejusque proinde oblitterata memoria. Verum id meo judicio est exploratum habere hoc ipsum, quod in controversia versatur. Etenim si recte legerint plerique in Tacito legionem XVIII, consequitur eamdem aut funditus deletam non fuisse, aut saltem nova militum conscriptione in pristinum statum fuisse redintegratam: quod alterum probabilius est, quoniam denuo apparet sub Trajano (anno Christi 98 – 117), ut videre est apud Brotierium [Brotier, Oper. Tacit., t. III, p. 412.] . Dein memorem lectorem esse velimus, quod paulo ante monuimus, nempe nullum adhuc repertum fuisse monumentum legionis XXII primigeniæ quod obsidionem Hierosolymitanam certo præcederet, quemadmodum Dejotariana post eamdem epocham nullum sui vestigium in Oriente reliquit, uti aperte fatentur auctores Encyclopediæ Realis, germanice scriptæ, quamvis cæterum sententiæ Brotierii faveant [Walz et Teuffel. Real-Encyclopedie. Vo Legio.] . Originem Orientalem legionis XXII prodit inscriptio Moguntina, quæ cohortem Ituræorum cum illa conjungit [Steiner Inscriptt. num 416. Cfr ibid. n. 827.] :

D. M.
TITO. STATILIO. TAVRO.
PRÆF. FABRORVM.
PRÆF. COH(ortis) I. AVG(ustæ) ITVRE
OR(um) ET VI THRACVM. TRIB(unus).
MIL(itum). LEG. XXII. PR(imigeniæ). P(). F(idelis). VIXIT.
ANN(is). XXXV. STATILIVS. FOR
TVNATUS. LIB(ertus). F(ieri). C(uravit).

Dein statio seu colonia ejusdem legionis erat Patris in Achaja [Wiener. De Leg. Rom., XXII, p. 74. Fuchs. Das alte Mainz. t. I. Præf. num. XI.] , eo nempe loco, ubi S. Andreas martyrium suum obiit: nulla enim valida ratio occurrit, etiamsi duplex legio XXII admittenda foret, ut istam coloniam Dejotarianæ adscriberemus.

[66] [ibi vestigiaque aliqua] Cæterum quam demum cumque partem in hac circa legionem XXII controversia amplectamur, locus originis militum tum hujus tum aliarum legionum, (cfr supra num. 60,) satis indicat, fieri vix potuisse, ut plures non invenirentur inter illos, qui sacra Christiana sectarentur. Quamvis enim demonstratio facilius flueret, si milites e Palæstina acciti monstrarentur, quoniam tamen eosdem iis e regionibus prodire conspiciamus, quæ fidem primæ susceperunt, non magnum detrimentum capit ratiocinatio nostra. Jam porro si in mentem revocemus, quæ supra de propensione militum in rem Christianam diximus, de multorum patria, jam fide imbuta, facile nobis persuadebimus, legionem vicesimam secundam alienam non permansisse a fide Christi, conceptoque euangelici verbi semine paulatimque gliscente, etiam fidem suam in alios propagasse. Atque in hisce proferendis non solis conjecturis, cæterum solidissimis, nitimur; sed assertionem nostram etiam monumentis comprobamus. Non quidem multum ponderis addam variis inscriptionibus sepulchralibus, a Josepho Fuchsio relatis [Das alte Mainz, p. 164 – 173.] , quæ nempe non præferunt impia sigla D. M. (Dis Manibus), sed ab ipso defuncti nomine ordiuntur: unam proferam, reliquorum indicium [Ibid. p. 172.] :

C. RITTIUS. C. F.
VOL. PAULUS.
VIENNA. MIL. LEG.
XXII. PRIM. ANN.
XXXVIII. STIP. XVIII.
H. S. E.
ET. AVE.
ET. VALE.

Fateor quidem gentilismum quemdam sapere sigla H. S. E. (hic situs est), quoniam, ut rite animadvertit P. J. Marchi [Monumenti prim. delle arti christ., p. 63.] , hæc verba indicant sensum rei cujusdam irrevocabilis; quemadmodum et hæc alia apud gentiles sæpe usurpata, positus, compositus: quocirca malebant Christiani adhibere vocem, depositus, eo quidem sensu, quo dicit Cicero [De offic. lib. III, cap. XXIII.] non semper deposita reddenda et clarius Ulpianus [L. (D. depositi, lib. XV. cap. III.)] : Depositum est, quod custodiendum alicui datum est. Nihilominus, quamvis absit ab inscriptionibus Moguntinis hæc verborum religio, aperte Christianismum demonstrans, nihil tamen in hisce fidem Christianam offendit: imo postrema verba ave et vale spe quadam immortalitatis plena sunt, quasi audientibus amicis et aliquanda revisendis dicta. Is tamen non sum, ut, quas cito funebres formulas, Christianis Vita functis adscribere audeam: maxime quoniam similem apud Catullum reperio [Catull. Epigr. XCVIII.] :

Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

[67] [in signo piscis] Certiora igitur proferimus Christianitatis apud legionem XXII indicia et monumenta. Notum porro est, quam frequens esset apud veteres Christianos symbolum piscis [Cfr. Mamach. Orig. Christ, t. I. p. 54 et seqq. Münter Symb. Vet. Eccles., p. 31 et seq.] , quod Clemens Alexandrinus inter Christianorum præcipua signacula refert dicens [De Pædag. lib. II, cap. II. Oper., p. 246. Edit. Paris. 1641.] : Sint nobis signacula Columba, vel piscis, vel navis … vel lyra musica. Atqui id ipsum piscis symbolum, nuper effossum novimus Arensburgi in Hassia anno 1842 [Archiv. für Hessiche Geschichte. t. III.] , cum inscriptione LEGIO XXII PRimitiva Fidelis in latere cocto efformata. Neque prætereundum est piscem exhibitum quam maxime delphino similem videri, quod mysterio suo non carere Aringhus ostendit, lib. VI Romæ subterraneæ cap. XXXIX [Rom. subterr., t. II, p. 333. Edit. Paris. 1659. Cfr. Secchi Epigramma Greco Christ. Dei primi secoli in Augustoduno.] .

[68] [et crucis] Alterum monumentum eodem loco et anno effossum exhibeo [Archiv. für Hess. Gesch., t. III.] , quod crucem optime efformatam exhibet, cum inscripto nomine legionis XXII Primigeniæ, Piæ, Fidelis: Quam porro antiquus sit mos Christianorum signandi se suasque res crucis effigie, nimis notum est quam ut hic multis evolvamus: quicumque enim antiquitates ecclesiasticas vel a limine salutaverit, scit nihil cruce frequentius in antiquis monumentis occurrere; quocirca, antiqui fideles Σταυρολάτραι Crucicolæ appellabantur, unde Cæcilius in Octavio Christianis exprobrat [Munic. Felix, p. 105. Edit. Lugd. Batavia. 1672.] non adorandas, sed subeundas cruces, quare respondet Octavius [Ibid., p. 284.] : Cruces etiam nec colimus nec optamus, quia scilicet colebant Christiani illum, qui in cruce pependit.

[69] [reliquit:] Numquid ardorem fidei, licet immoderatiorem, indicat fragmentum inscriptionis, Moguntiæ repertæ, in qua hæc leguntur [Fuchs Alt. Mainz, p. 39 et seq.] :

…QUI…
FERREO. FUSTE.
PERCUSSIT. DIANAM.

Ex hoc fragmento probabile fit, fuisse quemdam qui statuam Dianæ disjecerit, ut idolorum cultum deleret; gentiles vero ut honorem Deæ suæ sartum tectumque servarent, id basi, affabre, ut ex iconographia Fuchsiana liquet [Ibid., tab. III.] , ædificatæ, inscribendum curarunt. Atque id etiam monstrat non solum antiquitatem religionis Christianæ, sed ejus etiam propagationem; quum legentibus istiusmodi epigramma curiositas facile nasceretur inquirendi quodnam tandem hominum genus eo procederet, ut Deorum statuis injurii exsisterent; unde fieri non potuit, ut multiplex sermo de Christiana fide non suboriretur. Nihil tamen est in allato fragmento, quod legionem XXII designat, quamvis hujusmodi facinora ab indole militari minime aliena videantur. Neque illud silentio prætereundum est, milites semper adhibitos fuisse tum custodiendis Christianis in carcere, tum in deducendis ad supplicium, sub quo, ut historia ecclesiastica testatur, frequentissima miracula a Martyribus patrabantur. Qui vero fieri potuit, ut spectatores necessarii non diligenter inquirerent in causam mortis aut prodigii, adeoque doctrinæ Christianæ perdiscendæ cupidi evaderent. Nisi porro primos prædicatores Euangelii stupendæ cujusdam vecordiæ accusatos velimus, fateamur oportet, illos tam opportunam sponteque oblatam occasionem annuntiandæ veritatis amplexos fuisse, ac facile potuisse sectando contubernia militum Romanorum semen verbi divini quaqua versum spargere. Etenim ut exemplo legionis XXII, a nobis posito inhæreamus exstant hodiedum monumenta, quæ monstrant eamdem habuisse stationes suas per totum decursum Rheni, a Solodoro in Helvetia usque ad Vetera Castra (Xanten, in ducatu Cliviæ). En lapidem Solodorensem [Steiner. Inscriptt., n. 547.] .

DEÆ. EPONÆ. M(atri).
OPILIVS. RESTIO. M(iles)
(l)EG. XXII. ANTONI
NIANÆ. P(rimig.) P() F(idelis)
…S. COS. CVPA(tor) SA
(lie)NS(ium) VICO. SALOD.
III. KAL. SEPTEMB.
D. N. ANTONINO.
II. ET. SACERDO(te).
COS. V. S. L. M.

Altera inscriptio, in Veteribus Castris inventa, sic sonat

HERCVLI. SAX
ANO. SACRVM.
C. SVLPICIVS. MA
TVRVS LEG XXII
PR. P. ET COMMI
LITONES. LEG. EIV
SDEM. QVI. SVB.
EO. SVNT.
V. S. L. M.

[70] [hos christianos comitabantur] Ut tandem rem nostram concludamus, censemus cum sæpe laudato Josepho Fuchs [Das Alt. Mainz. Præf., § II.] per legiones Romanas invectam potissimum fuisse in multas provincias Christianam Religionem: idque suadent ingenium militare fidei capessendæ aptissimum, numerus militum, qui vitam pro Christo profuderunt, facilitas, quam præbebant viris apostolicis militum contubernium ac commigrationes frequentes, et tandem ipse Euangelii propagandi ardor, qui Apostolos eorumque immediatos successores incitabat, ut secundum præceptum dominicum [Matth., XXVII, 19.] docerent omnes gentes et baptizarent eos. Opinor itaque tali ratione Germaniam Rhenanam nactam fuisse suos primos Apostolos, et SS. Eucharium, Valerium et Maternum ex eorum numero fuisse, qui ab Eusebio Euangelistæ sermonis Dei appellantur [Hist. Eccles., lib. V, cap. X, p. 142. Edit. Amstelod. 1695.] , qui divina quadam æmulatione succensi, Apostolorum exemplo, studium suum conferre ad ædificationem fidei et ad incrementum verbi divini properabant, qualesque circa finem sæculi secundi adhuc exstitisse testatur Eusebius.

[71] [episcopi et presbytri,] Quæ hactenus dicta sunt, ita tamen velim intelligat lector, ut propterea non dicam primos hosce provinciarum episcopos sedes stabiles, omnibusque suis numeris definitos habuisse diœcesium suarum fines; quocirca ubi legimus Trevirensem, Coloniensem aut Tungrensem episcopum, non fingamus nobis Ecclesiarum antistites, quales hodie conspicimus, qui uni plebi addicti accurate sciunt quid nomine suæ Ecclesiæ veniat. Verum hi primi episcopi habendi sunt tamquam regionarii, quibus nulla sedes specialis attribuebatur, sed quorum missio erat prædicare gentibus Euangelium, finesque Ecclesiæ latius ac latius protendere. Ast opponet quis verisimile non videri cum militibus, quales erant legionarii Romani, quorum incertæ stationes, ingentia vitæ discrimina, missos fuisse episcopos, qui rem Christianam apud paucos, (nam monumenta certe indicant plurimos fuisse ex legione XXII idolorum cultui deditos) procurarent, inutile videri fastigium sacerdotalis dignitatis tam tenuibus tamque labascentibus fundamentis imponere. Equidem hisce reponam officium prædicandi gentibus non solum præcipue et primario, ut nunc quoque est [Conc. Trid., sess. V, cap. II de reform. et sess. XXIV, cap. IV de ref.] , sed quasi unice incubuisse in episcopos, atque adeo illos quos supra Euangelistas sermonis Dei appellavimus, plerumque episcopos fuisse, ut multis allatis exemplis ostendere possemus.

[72] [etiamsi tenuis initio grex esset] Unum adducemus e Vita S. Gregorii Neocæsariensis episcopi, per S. Gregorium Nyssenum conscripta, in qua perspicue monstratur Ecclesia in constituendis episcopis non adeo respexisse numerum fidelium jam regionem aliquam incolentium, quam fructum uberiorem, quem e missione episcopali sperari liceret. En verba [S. Greg. Nyss, Oper. t. III, p. 574. et seq. Edit. Paris. 1638.] : Ubi suum obitum præsentit (Gregorius Thaumaturgus), studiose diligenterque totam urbem agrumque circa vicinum perscrutatur, scire volens ecqui adhuc essent extra fidem relicti. Ut igitur cognovit, non plures septemdecim esse, qui in antiquo errore permansissent: Acerbum quidem etiam hoc, inquit ad Deum suspiciens, deesse aliquid eorum plenitudini, qui salvantur: verumtamen magna gratiarum actione dignam rem esse ajebat, quod totidem simulacrorum cultores relinqueret ei, qui sibi successurus esset in Ecclesia, quot ipse Christianos accepisset. Quo ex loco concludere pronum est primævos episcopos, ut collegas sibi in civitatem quampiam mittendos assumerent, non tam frequentiam Christianorum, quam spem abundantioris messis considerasse; nam ut in eadem Vita narrat Nyssenus [S. Greg. Nyss. Oper., t. III. p. 545. Edit. Paris. 1638.] illam Gregorio civitatem destinasse atque attribuisse Phædimum, Amasæensem episcopum, quam contigerat ad illa usque tempora adeo simulacrorum errori deditam esse, ut cum infiniti essent, qui ipsam urbem et regionem circumjacentem incolerent, non plures quam septemdecim invenirentur, qui sermonem fidei suscepissent.

[73] [paulatimque ad ulteriores regiones se extendebant:] Hæc ideo dicta sunto, ut respondeamus Hontheimio fatenti [Prodr. Hist. Trev., t. I, p. 69.] , credibile esse seu in exercitibus seu extra hos Treviris jam ante (medium sæculum III, quo primum istic ponit episcopum) fuisse disparatos paucos, qui Christi vexilla secuti sunt, numquam tamen in hodierna historiæ luce probabitur, talem ibidem fuisse Christianorum cœtum, episcopo instructum, quem Ecclesiam conveniat appellari. Cur porro istud Hontheimio non probatur, eo certe ex capite, quia pauci erant Christiani, iique disparati: numquid plures erant ejus nominis asseclæ Neocæsareæ, quando istic sedem suam constituit S. Gregorius? Dein quomodo pusillus ille grex Trevirensis servatus fuisset, nullo adjuvante sacerdote? Quare pari ratione jadicare licet de missione Germanica SS. Eucharii, Valerii et Materni ac de Neocæsariensi in Ponto. Neque paucitas eorum Christianorum, quibus associabantur, pensanda est, sed magis ostium magnum quod eisdem ad disseminandum verbum Dei aperiebatur, obversari animis nostris debet. Dein si popularibus solum fabulis inniteretur traditio Ecclesiarum Trevirensis, Coloniensis et Tungrensis, non videtur sufficiens ratio cur tam modestæ fuerint binæ postremæ Ecclesiæ, sed pro eo quod possent episcoporum suorum seriem ordiri a primo episcopo Euchario, ac proinde ipsa S. Petri tempora contingere, tamen in tertio episcopo, S. Materno hæserint: etenim si auræ vulgari inhiassent, nihil facilius fuisset, quam fabulam suam ita contexere, ut trium Ecclesiarum fundatio uni Euchario adscriberetur, aut saltem viritim fundationes partirentur. Sed nihil horum eloquuntur, quia nihil hujusmodi apud antiquiores reperiunt, nisi enim traditionem quamdam sectentur, absurda eorum apparet fabulatio. Cæterum topographia quam maxime favet traditioni; nam Viros apostolicos primum Treviros advenisse, ad urbem, quæ inter primarias Galliæ habebatur, satis pronum est opinari; dein Coloniam Agrippinam, agro Trevirensi conterminam, descendisse, ac tandem ad Tungros, Coloniensibus septemtrionem et Occidentem versus finitimos, abiisse. Neque propterea dicam horum episcopatuum fines fuisse tunc signatos, imo probabilius existimo universam illam regionem, quasi unam eamdemque diœcesim administratam fuisse; cujus quidem rei exempla consideranti processum Religionis Christianæ frequentia occurrent: sic et hodie videmus ex unica matre, Ecclesia Baltimorensi in America fœderata, multiplices enatas esse filias, quæ et ipsæ, quoniam istic res Catholicæ prosperare pergunt, generosæ prolis jam nunc matres fœcundæ exsistunt.

[74] Propter hæc rationum momenta censemus traditionem Ecclesiæ Trevirensis atque adeo Tungrensis accipiendam magis esse quam rejiciendam, maxime quoniam adversariorum rationes in argumento negativo versantur, [ex quibus omnibus probabilis fit nostra opinio.] atque eo quidem omnium infelicissimo, si quidem fateri cogantur præcipua, imo fere omnia, harum regionum monumenta ecclesiastica direptionibus Normannorum sæculo periisse. Etenim si, conservatis antiquis libris, altius ascendendo, infractum semper scriptores tenuissent silentium de illa episcoporum serie, valeret aliquatenus argumentum negativum, quamvis et vix robustum evadere possit, nisi aliunde adminiculetur. Verum in præsenti controversia, objicitur opinioni nostræ antiquiorum silentium, quorum scripta novimus irreparabiliter deperdita esse. Dicatur, per me licet, non undequaque certam esse traditionem, quam affirmativis, iisque coævis testimoniis stabilire non possumus: Verum ad trutinam revocatis utriusque opinionis rationibus, fateor, mea sententia, vincere partem affirmantem, ac proinde retinendam esse istam episcoporum seriem donec certius quidpiam statui possit. In hanc autem partem me etiam flectit aliud argumentum, quod nec suo caret pondere: scilicet altare portatile S. Willibrordi, in quo recensentur Sanctorum Trevirensium nomina, qui ad epocham S. Agritio anteriorem pertinere videntur, quique proin optime stabiliunt sententiam nostram.

[75] [quam firmat inscriptio aræ Willibrordianæ] Exstabat scilicet usque ad finem sæculi XVIII in ecclesia S. Mariæ ad Martyres apud Treviros altare portatile cum hac inscriptione: HOC ALTARE BEATUS WILLIBRORDUS IN HONOREM DOMINI SALVATORIS CONSECRAVIT, SUPRA QUOD IN ITINERE MISSARUM OBLATIONES DEO OFFERRE CONSUEVIT: IN QUO CONTINETUR DE LIGNO CRUCIS CHRISTI, ET DE SUDARIO CAPITIS ILLIUS [Brower Ann. Trevir., t. I, p. 364.] . Insigne illud octavi sæculi monumentum conservabat anno 1806 Joan Petrus Schernati, B. M. V. intra Treviros parochus, ut nos docet dissertatio scripta manu Antonii Oehmbs, Sacrarum Litterarum tunc professoris, quæ nobis liberaliter fuit communicata. In utroque hujus altaris latere in laminis argenteis exhibentur opere anaglyphico Sanctorum imagines, additis eorum nominibus: Videlicet in latere Epistolæ, seu ad dexteram sacerdotis celebrantis: Agritius, Maximinus, Paulinus, Felix, Alexander, Severus, Sylvester, Cyrillus, Magnericus, Felicissimus: in latere vero Evangeli seu ad sinistram celebrantis: Basinus, Marus, Severinus, Nicetius, Bonosus, Legontius, Vincentius, Modowaldus, Nicolaus, Martinus. Eumdem catalogum paulo aliter exhibet Calmetus [Calmet. Hist. de Lorr., t. I. Dissert. de Ep. Trev., p. VIII.] ; nam imprimis octodecim tantum Sanctorum nomina profert, omittit nempe SS. Sylvestrum et Cyrillum; dein pro Magnerico, nona statione posito in Oehmbsiano catologo, habet Alpitium, quem Auspicium interpretatur, pro Felicissimo decimo loco, scribit Calmetus Felicem, demum qui eidem Felix est, Oehmbsio est Severus; reliqua apte conveniunt. Non mihi vacat curiosius inquirere, uter catalogus alteri sit præferendus; quamvis Oehmbsianus mihi præplaceat, quia exhibitus ab auctore, qui monumentum coram inspexit et descripsit minutissime; sed uterlibet sumatur, mihi videor ex monumento deducere posse argumentum, quod sententiam nostram egregie confirmat. Etenim inter Sanctos hic relatos quindecim occurrunt, qui certo sunt episcopi Trevirenses, quorumque nomina ea de causa formis majusculis expressimus, unus porro dubius nempe Felicissimus, quem forsan alterum Felicem, apud Calmetum exhibitum, interpretari licet atque ideo litteris, ut vulgo dicitur, italicis signavimus; tandem quatuor sunt, qui certo ad episcoporum Trevirensium vel Tungrensium seriem non pertinent, nempe Vincentius, qui habitu diaconali exhibetur, quemque celebrem Valentinum Martyrem arbitror, Nicolaus, probabiliter Myrensis episcopus, atque Alexander et Sylvester Romani Pontifices.

[76] [Sanctos Trevirenses recensente.] Omnibus nominatis Sanctis ætate posterior est S. Basinus, archiepiscopus Trevirensis, quem nostri obiisse sub finem sæculi VII dicunt ad diem IV Martii [T. I Mart., p. 313.] : atque hinc ostendi potest, siquidem nullus in laudato catalogo referatur Sanctus S. Willibrordo recentior, ad ætatem Frisiorum Apostoli pertinere altare. Porro inter Sanctos occurrit Severinus, nullum vero reperio hujus nominis archiepiscopum, nisi illum, qui immediate præcedit sanctum nostrum Florentinum: ex quo concludere licet, tempore S. Willibrordi, id est sæculo octavo ineunte, persuasum fuisse omnibus medios aliquos episcopos inter SS. Maternum et Agritium interponendos esse. Idem quoque testatum facit Warnefridus, vulgo Paulus diaconus dictus, sæc. VIII scriptor, in Historia episcoporum Metensium, quam Calmetus dicit brevem et rerum Gestarum satis inopem: elle est courte et peu chargee de faits [Hist. de Lorr., t. I, col. 528.] , quamque ideo arbitror e genuinis fontibus, licet non admodum abundantibus, haustam. Hic igitur postquam dixisset S. Petrum [Ibid. Preuves. col. LXII.] optimos eruditosque viros ex suo consortio direxisse ad varias, quas nominat, Italiæ urbes, sic pergit: Ea igitur tempestate, cum apud Galliam Belgicam Mediomatricum, quæ etiam Metis appellatur, civitas in ipsa Mosellæ amnis ripa posita, copiosis populorum turbis abundaret, ad eam B. Petrus Apostolus Clementem nomine, virum egregium ac meritis probatum, sublimatum pontificali dignitate, direxit, cum quo pariter, sicut antiqua tradit relatio, ad eas, quæ præcipuæ erant Galliarum urbes, verbo fidei obtinendas alii quoque religiosi doctores ab eodem Apostolorum principe missi sunt. Inter præcipuas Galliarum urbes Trevirim esse annumerandam, nemo inficias ibit, quumque præterea Metis quam maxime vicina sit, utpote eidem Mosellæ fluvio insidens, fieri non potest quin Trevirim inter præcipuas Galliarum urbes intellexerit Warnefridus, aut deceptus fuerit referendo antiquam relationem circa missionem Apostolicam. Unde omnino manifestum fit, opinionem nostram sæculo nono juniorem non esse, sed in remota antiquitate radices suas habuisse. Antiquitatem Ecclesiæ Metensis, successionemque episcoporum defendit speciali scripto R. D. Chaussier, Canonicus Metensis [De l'Origine Apost. de l'Égl. de Metz. Paris 1847.] .

[77] [De S. Florentino pauca] Ut autem a quo digressi sumus, ad Sanctam nostrum Florentinum revertamur, pauca, imo omnia, si nomen et qualitatem excipias, nobis invidit antiquitas. Hæc enim de primis Trevirensibus episcopis referunt Gesta Trevirorum [T. I., cap. XXVII, p. 41. Edit. Trev. 1836.] : Deinde (scilicet post S. Maternum) Auspicius Ecclesiæ regimen tenuit. Dein insignes per legitimas successiones, sanctitate et gratia pollentes, exstiterunt. Auspicio vir quidam nomine et meritis Celsus successit. Hic animo sublimis et genere clarus, non segnis, patriæ semper ingens affectu, pio honore actuque serenus. Celso successit Felix primus, Felici Mansuetus; tum præfuerunt Clemens, Moyses, Martinus primus, Anastasius, Andreas, Rusticus primus, Auctor primus, Fortunatus primus, Cassianus, Marcus, Navitus, Marcellus, Metropolus, Severinus primus, Florentinus Martinus secundus, Maximinus, Valentinus, quorum Octo ultimi (scilicet a Navito) etiam Tungrensi Ecclesiæ præfuisse noscuntur. Qui omnes diversis temporibus, non solum in propria provincia, sed et in extimis et ultimis industres et illustres, non solum confessione, quin et martyrio exsistentes regna etiam tyrannorum vicerunt. Qui videlicet episcopi omnes in ecclesia Sancti Eucharii sepulti esse creduntur. Quorum autem imperatorum vel consulum singuli claruerint temporibus, quosque vita eorum habuerit exitus, quotque singuli annis administraverint officium pontificatus, seu quantum quisque amplificaverit Ecclesiæ suæ reditus, quia totius Galliæ ab Hunis et Nortmannis facta abolevit eversio, nec a nobis lectoris cujusquam requirat exactio.

[78] [cæterum innotuere,] Apponimus tamen ea, quæ habet Christophorus Browerus in Annalibus Trevirensibus lib. III [Brower. Annal. Trev., t. I, p. 204.] : Severinus, Trevirensis Ecclesiæ sacrorum præses, quum nuper felici certaminis exitu, martyrii coronam meruisset, XXIV Octobris memoria sui in Ecclesiæ relicta, Florentium, quem et alio nomine Florentinum Martyrologia quædam prodidere, successorem reliquit. Is vero, quum non minus in episcopos sæviunt Galli populares quam Romani præsides, vix altero vertente anno pertractus in arenam pari fortitudinis laude palmam martyrii meruit. coliturque XVI Kal. Novembris. Dubitat quidem Hontheimius de martyrio S. Florentini [Prodr. Hist. Trev., t. I, p. 75.] , quia Metropolus, secundus ejus prædecessor, Martyr a quibusdam dicitur occubuisse anno Christi 303, quo tempore, teste Lactantio [De mort. Persecut., c. 15 et 16.] , cessaverat in Galliis persecutio adversus Christianos: merito quidem dubitaret Hontheimius, si recte se haberet, annus Metropoli emortualis 303; sed quoniam Gesta Trevirorum expresse fatentur ignorare se, quorum imperatorum vel consulum singuli episcopi claruerint temporibus, nihil certi pronuntiari potest de epocha, martyriove horum antistitum. Quocirca, donec meliora edocti, palmam martyrii S. Florentino cum Ecclesia Trevirensi adscribimus.

[79] [præter nomen et dignitatis successionem.] Demum coronidis loco exhibendam hic putamus insignem thecam reliquiariam Tungrensem, quæ partem notabilem ligni Sanctæ Crucis continet. Fuerat olim donarium istud a Leodiensibus ad Tungrenses missum in memoriam ac testimonium amoris et fraternitatis. Antica pars, quam solam hic edimus, constat duabus valvis, in quarum medio bini Angeli stantes thus adolere exhibentur. In Limbo vero sequentes leguntur versus:

Hoc salutaris tibi, Tungris, pignus amoris
Legia dat, lignum, cunctis venerabile signum.

In eodem limbo præter imagines, æri insculptas, quæ figuras ac historias ad S. Crucis mysteria pertinentes, exhibent, encausto multicolori depicta est series episcoporum, qui Tungris sederunt. Procedunt hoc ordine, omnes pontificalibus infulis ornati: Maternus, Navitus, Marcellus, Metropolus, Severinus, Florentius, Martinus, Maximinus, Valentinus, Servatius. Hic postremus, Tungris dirutis, episcopalem sedem Trajectum ad Mosam transtulit [Cfr. Act. SS. Belg., t. I, p. 245.] ; donec tandem sæculo octavo S. Hubertu episcopus Leodii sedere cæpit, ibique ad nostra usque tempora perseverat episcopatus.

DE SS. MARTYRIBUS BOLITANIS SEU VOLITANIS IN AFRICA.
Ex Kalendario veteri Carthaginensi.

SÆC. III VEL INITIO IV.

[Commentarius]

Martyres Bolitani in Africa (SS.)

A. T.

[SS. Martyrum memoria Carthagine.] Ad provinciam proconsularem, inquit Morcellus [Afric. Christ., vol. I, p. 104.] , Bolitanum sive Volitanum oppidum pertinuisse, Notitia indicat. Itaque non est ambigendum id esse quod Ptolemæus [Geogr., lib. IV, cap. III.] Vol appellat, et sub Carthagine fuisse tradit. Auxere oppidi famam Martyres Bolitani, quorum in Kalendario Carthaginiensi mentio est ad diem XVI Kal Nov., quorumque in festo sermonem ab Augustino habitum constat Carthagine in Basilica Gratiani. Est hic Sermo 156, alias 13 de verbis Apostoli [S. Augustini Op., t. V, col. 749 et seqq. Edit. Maur.] , cui in veteri codice Cisterciensium S. Crucis in Jerusalem de Urbe, ut referunt Maurini editores [Ibid. not. a.] , præfixa erant illa verba: Habitus in Basilica Gratiani die natali Martyrum Bolitanorum. Cæterum præter hanc annotationem et illam quæ in Kalendario Carthaginensi extat hisce verbis [Apud Mabillonium, Vet. Analect., p. 166, nov. edit.] : XVI Kal. Nov. Sanctorum Volitanorum, ex quibus colligimus hos Martyres cultum Carthagine obtinuisse, nihil est unde plura de iis cognosci queant, ut diligens rerum Ecclesiæ Africanæ scrutator Morcellus, ubi de illo Kalendario agit, significat [Op cit. vol. III, p. 265.] . Esse autem eos distinguendos a Mauritanis de quibus ad hanc diem agimus, ipsa Bolitanorum appellatio satis ostendit. Erat enim Bolitanum oppidum provinciæ, ut supra dictum est, Proconsularis, quam inter et Mauritaniam vasta interjacet Numidia.

DE SS. VICTORE, ALEXANDRO ET MARIANO, MARTYRIBUS, UT VIDETUR, NICOMEDIÆ.

ANNO FORTE CCCIII.

SYLLOGE.
Sancti Martyres in fastis antiquis Nicomediæ passi dicuntur; eosdem perperam sibi vindicant Hispani.

Victor, Mart. Nicomediæ (S.)
Alexander, Mart. Nicomediæ (S.)
Marianus, Mart. Nicomediæ (S.)

J. V. H.

[SS. Martyres juxta fastos videntur Nicomedienses;] Hi Sancti Martyres hac die in Vulgari Martyrologio Romano occurrunt, nulla indicata palæstra, aut mortis genere recensito, hisce verbis: Eodem die passio Sanctorum Victoris, Alexandri et Mariani. Luminis aliquid, licet incerti, affundunt Hieronymiana exemplaria apud Florentinium. Istic enim legitur: In Nicomedia Alexandri. Cui lectioni plane consentiunt Rhabanus et Notkerus [Apud Henr. Canis. Lect. Antiq., t. II, part. II, p. 344 et part. III, p. 181.] in suis sacris dyptichis. Apud Sollerium nostrum inter Auctaria Usuardina, v. g. Antverpiense maximum, Ultrajectinum, Leydense, Lovaniense, Danicum, Bruxellense etc. dicunt: In Nicomedia Natale Sanctorum Victoris, Alexandri et Mariani. Ex hisce verbis aliquatenus liquet Nicomediensem Martyrem Alexandrum socios passionis habuisse Victorem et Marianum; imo Petrus de Natalibus lib. XI cap. CXXX n. 293 Victorem episcopum appellat, quin tamen ullum hujus tituli afferat testimonium. Quum autem hi Sancti in Hieronymianis Fastis veniant ante Martyres Mauritaniæ, anno circiter 304 (ut videtur) passos, apparet eorum martyrium antecessisse; neque aliud probabilius invenio quam ut referatur ad annum 303, quo Diocletianus celebre decretum persecutionis Nicomediæ edidit.

[2] [Hispani, ficto Juliano decepti,] Atque hæc de SS. Martyribus dicta sufficerent, nisi hos sibi vindicassent quidam Hispani, qui Beatiæ (Baeza) illos adscribunt. Joan. Tamayus ad hunc diem dicit: Beatiæ in Hispania Bætica SS. Victoris episcopi Beacensis, Alexandri et Mutiani hujus urbis civium, qui pro catholicæ fidei exaltatione comprehensi, variis cruciatibus afflicti ad martyrii devenere coronam. In notis porro subjectis discutit Tamayus num Braccarensibus adjudicandus esset S. Victor episcopus, utpote qui in aliquibus Juliani codicibus Braccarensis scribitur, sed hac lectione rejecta, pro Beatiensibus omnino pronuntiat. Ast tota controversia aliud fundamentum non habet, quam Chronicum Pseudo-Juliani Archipresbyteri Toletani, figmentum scilicet sæculi decimi sexti in finem vergentis [Nicol. Anton. Biblioth. Hisp. Vet., t. II, p. 36 et seq.] . Cæterum Hispanicas fabulas jam suboluerat operis nostri parens Joan. Bollandus, quando reddit rationem, cur chronicorum hujusmodi tunc celebratissimorum usum non faciat in suis concinnandis commentariis [T. I Febr. Præf., p. XVII.] .

[3] [eosdem patriæ suæ vindicant,] Tacendum tamen non censeo, quæ narrat cit. Nicolaus Antonius in Schedis olim ad Hagiographos transmissis hodieque in bibliotheca regia Bruxellensi servatis [Catal. des Mss. de la Bibl. roy. de Brux. n. 8912.] , circa prætensam inventionem Sanctorum Corporum. Accedit, inquit, Beacensium persuasioni magnum aliunde, ut vulgus credit, auctoritatis pondus ex eo tempore, quo Francisco de Bilcher Jesuita ejusdem urbis communicante suis episcopo et civibus notitiam Beaciensium quorumdam Martyrum in Juliani Chronico extantem, cujus exemplum Ms. ab Hieronymo de la Higuera acceperat, in quibus Martyribus S. Victor episcopus cum sociis Alexandro et Mariano legebantur; re in examen doctorum plurium virorum deducta, rite placuit, ut horum et aliorum Sanctorum corpora, quæ servari et abscondi in quodam circa urbis murum terræ tractu, cum traditio oppidanorum vetus, tum signa ibidem luminum diversi generis a multis retro annis frequenter visa diu noctuque, ostendere videbantur, invocato Dei auxilio et effusa terra quærerentur. Cui fidelium religioni et pietati miros eventus respondisse publicis documentis inventorum scelettorum et ossium in fornacum vestigiis, inter cineres et carbones cum instrumentis martyriorum aliquando aliisque igne consummatorum a gentilibus Christianorum indiciis constat. De qua Sanctarum Reliquiarum inventione, uti publica religio fert, ab Eminentissimo Domino Balthasare de Moscoso et Sandoval, Præsule tunc temporis Giennensi atque inde Toletano, rite sancita, multis agunt ecclesiæ hujus Giennensis historici.

[4] [sed perperam, ut ostenditur;] Nihil horum tamen, quibus fides a nobis exhibetur jure debita, persuadere poterit Victorem hunc, de quo agimus, Beaciensem fuisse episcopum, neque de ejus et sociorum corporum, inter alia, constare inventione, nisi prius constat Juliano, rei auctori et quo solo ea nititur, sua etiam fides: potuit enim ex falso nasci veræ rei manifestatio, et ex Juliani mendaciis pia oriri Beaciensium civium persuasionis antiquæ de passis in eo loco Martyribus confirmatio. Et quid vetat Juliani artificem ex hac eadem persuasione, quam noverat vivam ad hæc usque tempora, perductum fuisse, ut religioni adhuc obscuræ, tenebrasque palpanti, advocatis aliunde gentium martyribus, veluti lumen immittere se posse, quod numquam non alias credidit, arbitraretur. Hujus rei exemplum dedit luce clarius idem auctor Dextrum fingens, post a terra egestas Ilipulitani Granatæ urbis montis plumbeas laminas cæteraque cimelia, totius rei mentione et facto antiquo Dextri ore expressis. Hucusque Nicolaus Antonius pro more suo docte et solide.

[5] [cultum tamen in Giennensi diœcesi obtinent.] Cui tamen libuerit horum Martyrum Acta, qualia apud pseudo-Julianum extant, legere, illa in cit. Tamayo ad hunc diem reperiet: nobis vero non vacat ejusmodi fabulas typis excudere: si fides hisce adhibetur, sub Mahumetanis passi fuerint nostri Martyres circa annum Christi 740, ut evolvit Tamayus. Nihilominus ecclesia Giennensis officium recitat horum Martyrum, sine alio, ut loquitur Henricus Florez [Espan. Sagr., t. XII, p. 423.] in sua Hispania sacra, fundamento, quam testimonium pseudo-Juliani; de quo qui plura cognoscere avet, adeat jam sæpe laudati Nicolai Antonii opus cui titulus, Censura fabulosarum historiarum, hispano idiomate conscriptum [Censura de historias fabulosas obra postuma de D. Nicolas Antonio.] .

DE SS. MARTYRIBUS MAURITANIS NINO, VICTORIA SEU VICTORE, NOBILITANO SEU JUBILITANO, MAURI TANO SEU MARIANO, LUCIO, CITTINO SEU TINNO, CRESCENTIANO, RUFFINIANO, DONATO, DEFENSORE, RUSTICIANO, SERVILIANO, SOCRATO SEU SOCRATE, VENERIA SEU VENERIO, JANUARIO, MUSTOLO SEU NEUSTULO, QUINTASIO, MEMMA SEU MEMMIA, YZITIANO SEU ZIDIACO, PRIMA, DONATA, SEVERA, VICTORIA, BASILLA, MAGNILIO.

ANNO FORTE CCCIV.

SYLLOGE.
Memoria Sanctorum Martyrum in Fastis sacris.

Ninus, Martyr in Mauritania (S.)
Victoria aut Victor, Martyr in Mauritania (S.)
Nobilitanus seu Jubilitanus, Martyr in Mauritania (S.)
Mauritanus seu Marianus, Martyr in Mauritania (S.)
Lucius, Martyr in Mauritania (S.)
Cittinus seu Tinnus, Martyr in Mauritania (S.)
Crescentianus, Martyr in Mauritania (S.)
Ruffinianus, Martyr in Mauritania (S.)
Donatus, Martyr in Mauritania (S.)
Defensor, Martyr in Mauritania (S.)
Rusticianus, Martyr in Mauritania (S.)
Servilianus, Martyr in Mauritania (S.)
Socratus seu Socrates, Martyr in Mauritania (S.)
Veneria aut Venerius, Martyr in Mauritania (S.)
Januarius, Martyr in Mauritania (S.)
Mustolus seu Neustolus, Martyr in Mauritania (S.)
Quintasius, Martyr in Mauritania (S.)
Memma seu Memmia, Martyr in Mauritania (S.)
Yzitianus seu Zidiacus, Martyr in Mauritania (S.)
Prima, Martyr in Mauritania (S.)
Donata, Martyr in Mauritania (S.)
Severa, Martyr in Mauritania (S.)
Victoria, Martyr in Mauritania (S.)
Basilla, Martyr in Mauritania (S.)
Magnilius, Martyr in Mauritania (S.)

J. V. H.

[SS. Martyrum memoria in fastis sacris;] Sanctorum manipulus, cujus hodie memoria in laterculis Hieronymianis exsistit atque inde in aliquot aliorum Marlyrologia et Auctaria defluxit, aliud sui monumentum non reliquit quam certaminis sui palæstram, Mauritaniam, nuda pugilum nomina et invictæ fortitudinis exemplum. Ast variant codices in recencendis tum Martyrum numero, tum nominibus. Rhabanus et qui eumdem hic fere exscribit Notkerus [Henr. Canisii Antiq. Lect., t. II, part. II, p. 344 et part. III. p. 181.] septem solum nomina referunt, scilicet: Nini, Victurii, Nobilitani, Mauriani, (Notker Mariani), Lucii, Mittini et Crescentiani. Auctarium Usuardi Rosweydinum apud Sollerium habet: In Mauritania, Mariani et Maximi cum aliis XXIII. Grevenus in Usuardo suo idem habet initium, post Maximum tamen addens Ninum, Lucium, Sacratum, Venerum, Primam, Donatum, Victoriam, Basillam, et alios. Florentinum solum Ruffinianum memorat. In Auctario Wandelberti [Ap. d'Achery, Spicileg., t. II, p. 54. Edit. nov.] legitur: In Mauritania natale Sanctorum Donati et Des … (forte Defensoris). In auctariis partim in his, partim in illis Bedæ [Act. SS., t. II Martii, p. XXXV.] veniunt: Donatus, Nobilitanus (al. Nenilucius), Crescentianus, Defensor, Rusticianus, Socratus, Venerius, Prima, Donata, Victoria, Basilla. Est quoque diversitas non parva inter Florentinii vetussissimum Hieronymianum apographum, quod in hodiernis fastis magis accuratum reliquis existimat laudatus scriptor. Suffecerit nobis illud exemplar cum, Corbejensi S. Hieronymi Martyrologio a Luca d'Achery edito [Spicil., t. II, p. 20. Edit. Paris. 1723.] conferre. Textum e Florentinio desumo, variantes lectiones singulis nominibus e Corbejensi codice subnecto. In Mauritania, Nini, Victoriæ (Corb. Victuriæ), Nobilitanæ (Corb. Nobilitani), Mariani (Corb. Mauritani), Luci, Cittini (Corb. Citini, Rhab. et Notk. Mittini), Crescentiani (Corb. Criscentiani), Rufiniani (Corb. Rufiani), Donati, Defensoris, Rusticiani, Serviliani, Socrati (Corb. Sacrati), Veneri (Corb. Veneriæ), Januarii, Mustoli (Corb. Mustulæ), Quintasi, Memmæ, Yzitiani (Corb. deest), Primæ, Donatæ, Severæ, Victoriæ (Corb. Victuriæ), Basillæ (addit Corb. Magnili). In Usuardi Auctariis Maximum (nisi forte loco Magnilii sit) addi animadverterit lector; verum ego non video quo ex fonte manarit.

[2] [nomina et tempus passionis.] In titulo hanc secuti sumus normam ut omnia nomina efferremus quæ in antiquissimo Florentinii apographo occurrunt; quum vero ex aliis codicibus æstimarit Florentinius et post eum Morcellus [Martyrol. Afric. in Africa Christiana, t. II, p. 373.] nomina nonnulla esse immutanda, immutationes has secundo loco posuimus, addita particula seu. Adscripsimus hos SS. Martyres anno forte 304, quoniam Morcellus [Ibid., tom. cit., p. 192.] imprimis ex testimonio Eusebii [Hist. Eccles., lib. III, cap. VI.] deinde ex allatis pluribus exemplis ostendit tunc temporis in Africa potissimum et Mauritania ingentem numerum Martyrum fuisse. Cæterum de persecutione ineunte sæculo IV sæviente videantur obviæ historiæ ecclesiasticæ, ante omnes vero Africa Christiana Morcelli.

DE S. JOANNE COLOBO SEU PARVO, EREMITA DESERTI SCETIS IN ÆGYPTO.

SÆCULO V INEUNTE.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes Parvus seu Colobus, eremita in deserto Scete in Ægypto (S.)

E. C.

§ I. Deserti Scetis status antiquus et hodiernus. Arbor Obedientiæ. Monasterium S. Joannis Parvi.

[Notitia] Scete, alias Scitis, Scythis, Ptolemæo Sciathis et Scethiaca regio, solitudo est Ægyptum inter et Libyam, de qua jam sæpe in Actis Sanctorum sermo fuit, exempli causa ad XVII Januarii in Vita S. Antonii, ubi totius Ægypti divisio antiqua traditur [T. II Jan., p. 108, n. 3.] . Ægypto a plerisque ista regio tributa fuit, sed qui Sceten incolebant extra Ægyptum se degere arbitratos esse docebunt quæ ex Vitis Patrum loco mox indicato collecta fuere. Notant La Croze et Jablonski [Opuscula, t. I, p. 311. Voces Ægyptiacæ.] vocabulum Scete vel potius Schihet, ut Ægyptii scribebant, significare trutinam cordis, ex Assemano scilicet in cujus Bibliotheca Orientali codici cuidam Nitriensi talis interpretatio apponitur [T. I, p. 563.] . Quamquam Schihet proprie ejusdem solitudinis montem, in quo S. Macarii monasterium ædificatum est, ex eruditissimi Mingarellii observatione designare videtur, ipsum vero desertum circumjacens Scythes vel Scythis Coptice vocatum est. In scriptis Copticis (nam ea lingua græcis fere characteribus utitur) σκυθης et σκυθις appellatur [Jablonski, l. c.] . Recte igitur a Cassiano, qui aliquandiu in hoc deserto habitavit, Scythis dictum est; græci vero communiter scribunt σκήτη. Invisit hanc solitudinem anno 1712 Pater Claudius Sicard S. J. in Ægypto Missionarius, antiquitatum Ægyptiacarum scrutatoribus minime ignotus, cujus luculenti Commentarii inter Missionariorum epistolas tomum pæne integrum occupant [Lettres edit. et cur., t. V. Edit. 1810.] . Ut vero non antiqui solum, sed hodierni etiam status hujus solitudinis notitia in Actis nostris non desit, quædam ex prædicti Missionarii et aliorum relatione compendio excerpam.

[2] [deserti Scetis.] Loca tria a se invicem distincta seculo quarto et sequentibus ab anachoretis incolebantur nempe desertum Scetis, mons Nitriæ [T. II Octob., p. 413, n 1.] quem S. Ammon primus incoluisse dicitur, et locus Celliorum [Ibid., n. 2 et p. 417, n. 21 et 22.] quem Ruffinus decem fere a monte illo millibus distantem dicit, Cassianus autem collat. 6, cap. I: Qui locus, inter Nitriam ac Scythin situs et a monasteriis quidem Nitriæ quinque millibus distans, octoginta millium (Cfr. infra n. 8 et 9.) solitudine ab eremo Scythi, in qua commorabamur, interveniente, discernitur. Verum Cassianus hic de vico Nitriæ et vicinis locis mihi locutus videtur, non vero de monte, qui ut eum exhibent tabulæ in Expeditione Ægyptiaca anno 1799 exaratæ, inferius ad Septentrionem situs est. Scribit etiam Palladius cap. LXIX apud Rosweydum, monachos in Nitria aliquando tertio et quarto lapide a se invicem distantes vixisse. Atque ita difficultas evanescit quam in his conciliandis multi repererunt. Sed ne in longiorem discussionem hic abducamur, ista locorum distinctio hodie non ita viget. De universo deserto scribens memoratus P. Sicard: Famosum est, inquit, itineribus Sanctarum Paulæ [Cfr. Acta ad 26 Januarii.] et Melaniæ, et monachis ultra quinquies mille, qui simul ibi habitarunt. Eminuere inter hujus deserti incolas Sancti Viri Ammon (de quo in Actis ad VI Octob.), Arsenius (XIX Julii), Moyses Æthiops (XXVIII Aug.), Ephræm, Apollo, Pambo (I Julii), Serapion, Pœmen (XXVII Aug.), Daniel et Joannes Parvus, de quo nobis hic agendum est.

[3] [Ejus monasteria hodierna.] Alios nonnullos Scetenses seu Nitrienses Sanctos qui similiter in Actis nostris dati fuere hic prætermitto, sed omittendus non est S. Macarius senior (XV Januar.), cujus hodieque monasterium aliquod Scetense nomen gerit et adjacens regio desertum S. Macarii dicitur. Ex tot monasteriis quæ illic olim florebant, anno 1712 nonnisi quatuor exstabant. Similiter in expeditione Gallica anni 1799 quatuor reperta sunt in iisque simul sumptis monachi 59; qui numerus major est illo quem P. Sicard offenderat [Cfr. Mémoire sur la vallée des lacs de Natroun, par le général Andréossy, in op. Description de l'Égypte, t. XII, p. 23 et seqq. 2e édit. Paris 1822.] . Eadem quatuor cœnobia enumerantur anno 1820 ab H. Von Minutoli [Reise zum Tempel des Jupiter Ammon, Berlin 1824, p. 195.] . Sunt autem hæc: primum S. Macarii, quod etiam Sciathis, arabice Askyt dicitur et secundum P. Sicard unius diei itinere a Nilo distat, ad 30o 13' fere latitudinis; secundum Nostræ Dominæ Syrorum, quod Syri monachi olim incoluerunt dimidii diei itinere seu quinque circiter leucis horariis ultra primum situm est, Occidentem et Septentrionem versus, ad latit. 30o 17'; tertium abbatis Bischoï, (Anbabichay et Abisay) qui etiam Pesoës [Assemani bibl. Orient., t. I, p. 41 et 305.] et a Palladio cap. XV Pæesius vocatur, a præcedenti distat tantum duplici sclopeti jactu. Quartum denique est monasterium Græcorum, Elbaramous, Baramays vel Piromaus, quæ corrupta sunt ex articulo Arabico el, vel Coptico pi, et Romaous; Græci enim Constantinopolitani sæpe Πωμαίοι nuncupati fuere. Juverit distantias etiam ex Andreossy adscribere: A monasterio Græcorum ad monasterium Syrorum metra 9258; a posteriori ad Anba Bichay metra 444; a monasterio Syrorum ad monasterium S. Macarii leucas 3 horarias.

[4] [Ibi innumera monasteria antiquitus.] Singula monasteria et monachos qui illic degebant curiosissime noster Missionarius jam laudatus describit, sed omissis his omnibus, quæ suo loco legi possunt, referam solum verba quibus, coram ruderibus circum monasterium S. Macarii jacentibus, ipse monasterii abbas, quem comitem itineris habuit, eum allocutus est: “In hoc deserto Scete, inquit, et in Monte Nitriæ quem procul conspicis ad Septentrionem, tot olim numerabantur monasteria quot dies in anno sunt; rudera hæc eorumdem reliquiæ sunt, et quæ hic pedibus calcas ad hunc usque diem Castellum Virginum dicuntur, quia in eo feminæ, monasticum institutum amplexæ, degebant. Cumque stuperem, inquit P. Sicard, tot ibi monachorum habitacula fuisse, “pergamus, respondit ille, et multo plura videbis.” Reapse cum per horas tres aut quatuor iter fecissemus, vidi plusquam quinquaginta monasteria ab invicem diversa, sed collapsa jam et fere dejecta.

[5] [De arbore obedientiæ] Ibi iterum abbas: “Nonnisi partem vides ruderum monasteriorum multo plurium quæ fidelium pietas in hoc asylo pœnitentiæ olim exstruxerat. Deinde subjungit narrationem, quæ cum ad Sanctum nostrum spectet, nequaquam omittenda est: Aspice arborem hanc, vocatur arbor obedientiæ et a duodecim sæculis cunctis tempestatibus resistit et aggressionibus ferarum et Arabum; nunc Cratægus * est, sed olim siccum baculum fuit ab Abbate Pœmene in hac sterili et fervida arena defixum. Hic abbas quondam celebri Joanni Parvo mandatum dederat ut baculum quotidie irrigaret; quod morigerus ille monachus constanter per duos annos præstitit. Permittente Deo, ut servi sui, perseverantem obedientiam remuneraret, baculus radices emisit, deinde ramos et folia pulcherrima qualia ipse coram te vides. In prodigii memoriam arbor a virtute obedientiæ nuncupata est.”. Admiratus sum hanc arborem, inquit P. Sicard, quam reapse pulchræ frondes ornant et quæ quotannis ingentem copiam fructuum præbet.

[6] [varia] Miror ego Missionarium nostrum de tanta arboris vetustate nullum dubium protulisse, ideoque nec ego id faciam. Cæterum quæ in Vitis Patrum referuntur (infra n. 1) plane conformia sunt, dempto tamen nomine abbatis Pœmenis quod ibi desideratur. Wanslebius, qui anno 1672 iter Ægyptiacum instituit, ait se in veteri codice Arabico de septem monasteriis in deserto S. Macarii legisse [Relation d'un voyage en Égypte, Paris 1677, p. 277 et seq.] ; quæ dum recenset, appellat eadem quatuor quæ P. Sicard, cum hoc tamen discrime quod insignit quartum monasterium titulo SS. Maxime et Thimothei, qui apud P. Sicard [Lettres édifiantes, t. V. p. 36.] filii cujusdam nobilis Græci dicuntur. Insuper adjungit monasteria S. Joannis Parvi, qui Hegumenus dictus est, Amba-Moyse et Amba-Kema. Et quod propius ad rem præsentem attinet, nonnulla addens ex relatione cujusdam viri, qui in uno ex his monasteriis abbatis munere functus erat: In monasterio Joannis Parvi, inquit, quod nunc pæne collapsum est, arbor cernitur, quæ ex baculo ejusdem Sancti miraculo excrevit, quando nempe ex mandato superioris sui illud plantavit et irrigavit. Quapropter hodieque monachi arborem appellant Scieigiaret ittaa, seu Arborem obedientiæ. Monasterii S. Joannis Parvi meminit etiam codex Arabicus anni 1691 apud Eminent. Maium in Collectione Scriptorum veterum [T. IV, p. 194.] : Hic benedictus liber, inscriptus Sancto magno Simeoni, filio Cholaili, monacho monasterii Sancti patris Joannis Exigui vallis Habib, in deserto Scetensi etc. Similia habet codex alter anni 1580 [Ibid., p. 195.] . Quænam vero sit illa vallis Habib habemus ex Renaudotii Historia Patriarcharum Alexandrinorum [P. 167.] , in qua Calendarium aliquod Copticum ad XIII Januarii sic habet: Consecratio ecclesiæ S. Macarii in Chiha Scetis (de his nominibus vide n. 1. supra), et subjicit Renaudotius: Ita vocari desertum quod vulgo S. Macarii dicitur, et vallem Habib, seu Natron, quæ est Nitria veterum, docet nos Makrizius in Ægypti descriptione. Cœnobium igitur S. Joannis inter Cœnobia Nitriensia numerari potest, et nihilominus in deserto Scetis situm dicitur.

[7] [testimonia.] Testimoniis præcedentibus de arbore obedientiæ aliud addam antiquissimum, Postumiani scilicet, qui ab anno 402, ut plerisque videtur, per triennium Africam, Ægyptum et Palestinam peragravit, et Gallo cuidam ac Sulpicio Severo, in hujus Dialogis, iter suum enarrat [Sulpicii Severi Dialog., d. I, § XVIII.] : Duo vobis referam, inquit, incredibilis obedientiæ admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad excitandam virtutum æmulationem cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt. Ergo cum quidam, sæculi actibus abdicatis, monasterium magnæ dispositionis ingressus suscipi se rogaret etc.… In eodem autem monasterio factum id quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. Quidam itidem ad eumdem abbatem recipiendus advenerat: cum prima ei lex obedientiæ poneretur, ac perpetem polliceretur ad omnia vel extrema patientiam, casu abbas storacinam virgam jampridem aridam manu gerebat; hanc solo figit, atque illi advenæ id operis imponit, ut tamdiu virgulæ aquam irriguam ministraret, donec; quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente viresceret. Subjectus advena duræ legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quæ a Nilo flumine per duo fere millia petebatur: jamque emenso anni spatio labor non cessabat operantis et de fructu operis spes esse non poterat; tamen obedientiæ virtus in labore durabat. Sequens quoque annus vanum laborem jam adfecti fratris eludit. Tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, virga floruit. Ego ipse ex illa virgula arbusculum vidi, quæ hodieque in atrio monasterii ramis viren tibus quasi in testimonium manens, quantum obedientia meruit et quantum fides possit ostendit.

[8] [Postumianus in Sulpicii Severi Dialogo I,] Omnia hic cum iis quæ de S. Joanne parvo narrantur (infra in Apophthegmate I) apprime conveniunt, præter distantiam duorum millium a monasterio ad Nilum. Scio desertum Scythin a Cassiano ad octoginta usque millia a Celliis et a Nitriæ monte protendi (Supr. n. 2), sed id sumendum, ni fallor, ab eodem monte usque ad lacum Mœridis, non vero Nilum et Memphim versus. Quamobrem, licet certum mihi non sit ibi plantatum baculum fuisse, ubi Patri Sicard ruinosum monasterium S. Joannis Parvi a Coptico abbate S. Macarii monstratum fuit, arbitror locum in quo id contigit, in tanta Nili proximitate statui non posse. Etenim in eodem Apophthegmate proxime citato, legitur, adeo procul abfuisse aquam, ut S. Joannes vespere pergeret ac mane reverteretur. Verum an ideo censendum duplex hujusmodi contigisse miraculum, quin quidquam in utroque diversum sit, præter aquæ distantiam? Malo hic mendum in indicanda distantia aut flumine, a Postumiano admissum dicere, quod posterius de flumine, video etiam Tillemontio præplacere [Mém. 1705. t. X, p. 800.] . Quod vero idem scriptor sibi objicit, in eremo non facile monasteria admittenda esse, cum tamen in monasterio arborem obedientiæ se vidisse Postumianus testetur, illud ipsemet fidenter solvit, dicens monasterium de quantulacumque monachorum habitatione acceptum fuisse.

[9] [de S. Joanne Parvo] Præterea universa regio a Mœride palude usque ad Nitriæ montem, aliquando Scete vel Scythiaca regio audivit, ita ut mons Pherme, in quo Palladius cap. XXIII. Monachos quingentos vixisse scribit, lacus etiam Nitrienses et Nitriæ vicus sub eadem appellatione venerint. Non est igitur dubitandum in Scete monasteria fuisse, aut saltem Lauras' (id est, cellas multas circa ecclesiam aliquam ædificatas, nec ita a se invicem distantes), non qua ad meridiem vergit, quæ pars præ cæteris eremus dicta est, et incolebatur ab eremitis in cellulis segregatis, vel ab anachoretis illis qui sine ullis tabernaculis nullo umquam certo loco consistebant [Sulpic. Sever. Dial. I, § XV.] , non in ea parte, inquam, sed versus septentrionem, in vicinia lacuum Nitriensium. Scribit tamen Cassianus in eremo Scythi, id est ut ex eodem colligo (supra n. 2 et 8), ad regionis Scythiacæ extrema, versus meridiem, quatuor ecclesias fuisse, quæ etiam cum cellis adjacentibus facile monasteria dici potuissent [Cfr. infra n. 14.] . Ex quibus palam fit nullo fundamento niti, quod a Tillemontio objectum est. Quod si quis narrationem Patris Sicard diligenter sequi voluerit, reperiet monasterium S. Joannis Parvi inter S. Macarii et abbatis Bischoi sive Pesois monasteria situm fuisse, sed huic multo proprius atque a majori lacu Nitriensi, quem idem missionarius postea invisit, non nisi tribus aut quatuor leucis et vix una fortasse a proximo minore dissitum. Antequam autem ad Sancti nostri ætatem indagandam, cultumque legitimum stabiliendum progrediar, aliud quod ab erudito Sulpicii Severi editore Hieronymo de Pratis objicitur [Veronæ, 1741, t. I, p. 363.] , præterire non debeo. Asserit ipse in observationibus suis, Postumianum in Scete nunquam versatum esse, et consequenter quæ de arbore prodigiosa ab eodem narrantur, S. Joanni Parvo tribui non posse. Asserti probationem reperire non potui, cumque videam rem Tillemontinm etiam latuisse, puto hic proferenda esse quæ isti sententiæ adversantur.

[10] [locutus videtur.] Quid igitur obstat, dum Postumianus a monte Sina ad Nilum regressus monasteria ex utraque parte lustravit [Ibid., § XVII,] , eum ad celeberrimum desertum Scetis et ad Nitriensia monasteria devenisse? Annum integrum et septem fere menses intra solitudines constitutus exegit … duo Beati Antonii monasteria adiit, ad eum etiam locum, in quo beatissimus Paulus primus eremita est diversatus accessit, rubrum mare vidit, jugum Sina montis ascendit et a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus est, cujus ripas frequentibus monasteriis consertas, utraque ex parte lustravit [Ibid., § XVI – XVII.] . His expositis refert duo admirabilis obedientiæ exempla uti habes supra n. 7. Quidni ergo ea in Scete vidisset? Quidni loca visitasset de quibus Cassianus [Collat., I. cap. I.] : in eremo Scythi … monachorum probatissimi patres, et omnium Sanctorum morabatur perfectio? Opponetur fortasse tum inter Theophilum Alexandrinum Patriarcham et monachos Nitrienses dissidia fuisse, quam ob causam Postumianus primum Alexandriæ commorari noluerat [L. c. § VIII.] . Sed nonne illuc postea reversus est et aliquamdiu remansit [§ IX.] ? Præterea scribit Sozomenus anno jam 403 pacem Scetensibus sive Nitriensibus monachis redditam fuisse [Edit. Paris. 1618 p, 780.] . Verum quod me maxime movet, locus ille est, ubi librum Sulpicii de Vita S. Martini jam Ægyptum, Nitriam, Thebaida ac tota Memphitica regna transivisse asseverat [§ XXIII.] . Si enim monachorum perturbatio ob Origenismi accusationem adhuc perstitisset, et propterea loca celeberrima, ubi Sulpicii opusculum legebatur, Postumianus non potuisset invisere, quum cetera omnia visitarit, omissæ visitationis causas non depromere nequibat. Hæc autem omnia, si minus rem absolute conficiunt, at ostendunt certe, in Dialogo I Sulpicii Severi nihil obstare, quominus narratio Postumiani S. Joanni Parvo applicari possit.

[Annotata]

* un alizier.

§ II. Quandonam S. Joannes Parvus floruerit. Distinguitur a Joanne œconomo Scetis. De cultu ejusdem.

[Num in Sceti sub S. Pœmene vixerit.] De vita S. Joannis Parvi, præter dictamina et egregia exempla virtutum, uti infra recudentur, pauca admodum innotuere. Hic tamen omitti non debet Synaxarium aliquod ex Martyrologio Coptitarum, quod in gratiam P. Melchioris Inckoffer S. J., anno 1633, interpretatus est Romæ Simon Moysis Maronita, et Collegii Maronitici ibidem alumnus. Martyrologium istud anno 1698 Romæ acceptum P. Janningus ad Musæum Bollandianum detulit, in quo hodieque asservatur. Porro ad diem 17 Octobr. sequens inibi legitur Synaxarium: Sanctus Abu (seu Abbas) Jahnas parvæ staturæ, qui per manum Angeli accepit habitum monasticum, cui etiam Angeli dederunt septem coronas, et posuerunt eas super caput illius propter patientiam ejus et pœnitentiam quam faciebat; et in signum Sanctitatis ejus, dedit illi pater Bamuihe (forte Pœmen) lignum siccum et dixit illi: planta illud et riga, ut frondescat; et ita fecit, plantavit istud lignum siccum et rigavit per spatium trium annorum, et produxit frondes virides, et fecit fructus, et ille pater accepit ex fructibus illius, et adivit reliquos patres senes dicens: Accipite et manducate de fructibus obedientiæ. Deus autem ante diem transitus ejus misit ad eum Sanctum Antonium magnum et Mariam, ut annuntiarent ei felicem transitum, et fecerunt, et post paucos dies acceperunt Angeli Dei animam ejus in cœlo. Ac multa miracula fecit et Dominus glorificavit illum. Cujus ætatis sit Martyrologium illud Copticum, aut quam fidem mereatur, non novi. Ex apophthegmate primo patet S. Joannem in deserto Scete sub Thebæo quodam sene vitam eremiticam auspicatum esse, et si credendum est Coptitæ abbati S. Macarii, qui P. Sicard comitatus est (supra n. 4), senex ille Thebæus diversus non est a S. Pœmene, cujus Acta olim data sunt in Opere nostro ad XXVII Augusti, idemque ex recitato Synaxario, ob nominum similitudinem, colligere pronum est. Qua in re, licet Pæmenem Thebæum fuisse nuspiam legatur, nihil est fortasse quod magnopere repugnet. In Apophthegmate quidem XIII et aliis nonnullis, ipse S. Pœmen S. Joannis Parvi practica dictamina refert, ex quo concludi potest hunc ante illum e vita cessisse; verum cum S. Pœmen ultra centum annos vixisse dicatur [T. VI Augusti, p. 28, n. 17.] , potuit jam senex S. Joannem discipulum habuisse et eidem nihilominus fuisse superstes. Attamen nomen Pœmenis in historia arboris obedientiæ forte intrusum est, idque exinde fieri potuit, quod Sanctus ille locis plurimis in Apophthegmatis Patrum de S. Joanne Parvo locutus feratur, aliorum vero qui ejus doctrinam, aut præclaras virtutes celebrarunt, nomina non exprimantur.

[12] [Quandonam floruerit.] De ætate qua S. Joannes floruit, statui solum potest eum ante S. Pœmenem, id est ante annum 450 meritissimæ asceseos æterna præmia suscepisse. Ex Apophthegmate XV et aliis colligitur ad senectutem eum pertigisse, cumque et ipse sermones factaque senum ac patrum Scetensium referat [Infra, passim.] , recte asseritur eum ex primis non fuisse deserti habitatoribus. Ex quibus verisimile fit circa initia seculi Quinti S. Joannem Parvum floruisse. Congruit id quidem optime cum eo quod Postumianus narrat de arbore obedientiæ, quando in Ægypto versabatur, anno verisimiliter 403, prodigium recenti memoria factum fuisse; nequeunt tamen in hunc modum incerta incertis fulciri. Sententiam magis firmat fortasse Ruffinum sive S. Petronium, Palladium, Cassianum, quorum omnium itinera ante annum 400 contigerunt [Tillemont Mém. t. XI. p. 514, t. XII, p. 658.] de S. Joanne Parvo nullibi mentionem inducere. Cassianus quidem de S. Joanne Lycopolitano obedientiæ exemplum narrat in quibusdam simile, sed in aliis ita diversum, ut Sancto nostro applicari, vel potius a Joanne Lycopolitano ad nostrum translatum videri nullatenus possit. Legi illud potest in Actis ad XXVII Martii [T. III Martii, p. 698.] , atque obiter hic moneo Joannem illum celeberrimum Eremitam juxta Lycopolim in Thebaide, eumdem esse qui in Vita SS. Cyri et Joannis a S. Sophronio adornata, voce Coptica Senuphius, id est Propheta, dictus est [T. II Januar., p. 1087, n. 19.] . Id enim sufficienter demonstravit Antonius Georgius in Præfatione ad Fragmentum Evangelii S. Johannis Græco-Copto-Thebaicum [Romæ 1789, in-4o, p. CLV et seqq.] , simulque advertit in eodem loco Actorum SS. Cyri et Joannis vitiose scribi Scete pro Siut; Siut autem ipsam Lycopolim designare. Quæ videsis apud ipsum copiosius exposita.

[13] [Num a Joanne œconoms Scetis] Miror Tillemontium, qui admittit Postumianum de Joanne Parvo loqui, hunc a Joanne œconomo in eremo Scythi, seu qui ibidem diaconiæ præsidebat [Cassian. Instit., l. V, c. XXXX et Coll. 21, c. I.] , diversum non autumare. Ait enim Postumianus prodigium recenti memoria evenisse, cumque ex Apophthegmate I et ex ipsis Postumiani verbis (“Quidam ad eumdem abbatem recipiendus advenerat”), maxime vero simile sit S. Joannem Parvum initio vitæ religiosæ tantum obedientiæ exemplum præbuisse, et aliunde constet Joannem Scetensem œconomum vita functum esse ante annum 400, si is idem esset cum præcedenti, ex baculo excrevisset arbor circa 360 aut 370, præsertim cum diversis locis S. Joannes Parvus Abbas et Senex nuncupetur. Quidni igitur Palladius, Cassianus et auctor lib. II et III inter Vitas Patrum obedientiæ prodigium, ejusque vivacem testem arborem commemorassent? Præterea Joannem Scetensem œcononum in diaconiæ officio vitam explesse, patet ex Cassiano, ubi de Theona quodam scribit [Coll. 21, c. IX] : Confestim omni mundana facultate nudatus, ad monasterium pervolavit. Ubi in brevi tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatæ memoriæ Joanne ad Dominum ex hac luce migrante, Sancto quoque Helia, viro qui haud minor decessore suo fuit, similiter decedente, tertius Theonas, universorum præelectus judicio, in diaconiæ eis dispensatione successerit.

[14] [dicersus sit.] Ex quibus primum deducam Joannem Scetensem œconomum, in monasterio œconomum fuisse, et consequenter, ut n. 8 et 9 jam dictum, nullatenus dubitari posse quin in Scete fuerint monasteria. Sed cum simul inde perspicuum sit eum in Scete supremum diem obiisse, videtur aliud argumentum diversitatis, ex eo quod in Calendariis quibusdam Copticis de S. Joanne Parvo legitur, desumi posse. In Synaxario seu Martyrologio ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum, auctore Michaële episcopo Atribæ et Meligæ in Ægypto inferiore, qui claruit circa an. 1425, ad XX mensis Baba, id est ad XVII Octobris, annuntiatur requies Sancti Johannis exigui, et addit Eminentissimus Maius compendiose ex Synaxario ut in Codice suo Arabico legebatur: Abbatis Tabbennensis, qui in deserto Scetensi monasticum institutum professus, pluribus miraculis claruisse dicitur. Ejus corpus in ecclesia monasterii S. Mennæ in Ægypto hodie adservari auctor testatur [Veter. Script., t. IV, p. 98.] . Quo usque hæc vero consonent non bene novi, sed S. Joannem Parvum in Scete vitam non finivisse confirmari videtur ex eodem Martyrologio ad XXIX Messori, sive XXII mensis Augusti: Translatio corporis Sancti Johannis exigui abbatis in Scetem, eademque, præter locum in quo translatio facta est, in Calendario æthiopico apud Ludolfum leguntur [Ad histor. æthiopicam Commentarius, p. 395.] . Quibus omnibus innixi merito S. Joannem Parvum a Joanne æconomo diversum statuemus.

[15] [Cultus ex synaxariis] Nunc quoniam Martyrologia proferre cæpimus, de cultu ex iisdem aliisque monumentis breviter agendum est. In Martyrologio quodam Coptico cujus Calendarium semestre, duobus abhinc sæculis, Romæ in Collegio Maronitico Bollandianis traditum est, ad XVII Octobris adscribitur obitus Joannis Parvi eremitæ. Nondum bene noverant iidem Joannem nostrum, cum ad XXVII Martii in Joannis ex Lycopoli sive Senuphii Acta commentantes, de eodem hic agi autumarunt; verum utriusque diversitas ex n. 12, et ex toto hoc Commentario jam liquido constat. Joannis Parvi itidem mentio fit in Calendariis Copto-Arabicis a Seldeno publica luce donatis [De Synedriis Ebræor. Francofurti 1696 p. 1308 et 1320.] : XVII Octobris: Sancti patris Johannis … sed quædam desiderantur. Puto autem mendose ibidem in altero Calendario eidem diei affigi sequentia: Martyrium Joannis, nam martyrem non fuisse S. Joannem Parvum patet, cum ex tempore quo vixit, tum ex silentio omnium monumentorum. Præterea monet Ludolfus multa in his Calendariis, a Mahumetano quodam exaratis, vitiosissime exprimi. Habet is solum in Calendario suo Æthiopico ad eumdem diem: S. Joannes parvus. In nullo igitur Coptitarum Calendario, quod quidem novi, S. Joannis festum desideratur, sed non in Calendariis solum, verum in Codicibus quoque Evangeliorum, ubi Eclogadia, sive Evangelia per festa majora distributa exhibentur, idem adscriptum est [Veter. Scriptor., l. c., p. 18.] .

[16] [et missali Coptitarum.] Demum, ut certum sit Coptitas etiam modernos impense S. Joannem Parvum colere, in eorumdem precibus publicis et Liturgiis, frequens est hujus Sancti invocatio. Missale Copto-Arabicum edidit Romæ an. 1736 Raphaël Tukius Ægyptius monachus, postea episcopus Arsenoviensis, sub auspiciis scilicet Congregationis super correctione Græcorum librorum specialiter deputatæ. Invocant Coptitæ Monophysitæ etiam Dioscorum et Severum hæresiarchas, quorum nomina, catholicis omnibus retentis, Missalis editor merito respuit. Ex hoc itaque Missali duas orationes depromam, ut pateat quo loco Coptitæ tam hæretici quam catholici S. Joannem Parvum inter Sanctos suos reponant. In Anaphora igitur S. Basilii [P. 129. (ρκθ) et 177 (ροξ).] inter Consecrationem et Communionem sacerdotis, ex Assemani versione in Missali suo Alexandrino [Romæ 1754, t. II. p. 64 et 88.] ita sacerdos loquitur: Domine salva populum tuum … per preces et orationes … magni abbatis Antonii et justi Patris Pauli, Macarii, (alterius) Macarii, abbatis Johannis parvi, Patris Pauli, Patris Isidori, Patris Moysis, Patris Pachomii, Patris Paphnutii et omnium qui verbum veritatis recte docuerunt, episcoporum orthodoxorum etc. Deinde iterum versus finem Missæ … per preces et orationes quas facit pro nobis Domina omnium nostrum, Dei Genitrix, Diva et Sancta Maria, … et sanctus Dominus meus Georgius, sanctus Theodorus, sanctus Patris amator Mercurius, sanctus Menna, et omnis chorus martyrum, et Pater noster justus magnus Antonius abbas, Pater sanctus Anba Paulus et Patres nostri, abbas Macarius et abbas Macarius, abbas Johannes parvus, et Pater noster abbas Bischoi, et Pater noster Anba Paulus [Corrigendum: Phileas Thmueensis, ut monet Aug. Ant. Georgius in Fragmento Evangelii S. Joannis Græco-Copto-Thebaice. Romæ 1789, p. VII. Cfr Acta nostra ad IV Februarii de S. Philea itemque ad XXII Maii de S. Donato M. Thmuita.] Thmueensis, Pater noster Anba Moyses et omnis chorus Cruce signatorum, justorum, piorum et Angelus hujus diei benedicti.

[17] [Cultus apud Græcos et Ruthenos;] In serie itaque illustrium anachoretarum et monachorum, quintus post utrumque Macarium, Ægyptium nempe et Alexandrinum (nam tertius qui hæreticus fuit in Romana editione Coptici Missalis omissus est), post hos, inquam, quintus invocatur S. Joannes Parvus. Mirum igitur, nullum ex antiquis et classicis Latinorum Martyrologiis S. Joannem commemorare, sed tribuendum id proculdubio hæresi Dioscorianæ quæ a medio sæculo quinto Ægyptum invasit, ex quo tempore reliqui Christiani ab Ægyptiis, utpote Monophysitis, abhorruere. Attamen cum Græci Patriarcham suum Alexandrinum retinuerint, qui usque ad Photii schisma Catholicus fuit, et eorum monachi frequenter de S. Joanne Parvo legerent (sive in Quinto Libro de Vitis Patrum qui græco sermone primum editus, in latinum a Pelagio diacono conversus est, sive in Apophthegmatis Patrum, uti mox, ex græco latina facta, edenda sunt), Sancti nostri in magnis Menæis iidem obliti non fuere. De eo hæc pauca habes ad IX Novembris: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Ἰωάννης Κολοβὸς ἐν εἰρήνη τελειοῦται

Στίχοι· Ἰωάννην ἔκρυψε γῆς βραχὺς τόπος
      Ὃς, κἂν βραχὺς τὸ σῶμα, τὴν πρᾶξιν μέγας

Id est: Eadem die (IX Novembris) Sanctus monachus (nam ὃσιος id sonat) Johannes Colobus in pace quiescit.

Versiculi: Terræ locus parvus condidit Joannem,
      Qui licet corpore parvus, factis fuit magnus.

Ex Menæis S. Joannis nomen transiit in Synaxarium Ruthenorum diœcesis Kijoviensis, uti lego in interpretatione latina quam anno 1688 ad decessores nostros misit Georgius David S. J. IX Novemb.: V. P. N. Joannis Kolovas.

[18] [itemque] Latini nonnulli, similiter ex Vitis Patrum, S. Joannis mentionem hauserunt, inter quos Petrus de Natalibus l. III. c. CLVII ad XXVII Februarii, occasione S. Joannis Calybitæ; et is tamen, in prima narratiuncula, eum confundit cum Joanne Thmuita, qui abbatem Pæsium sive Bischoi in magno deserto invisit [Cassiani Instit. V, cap. XXVII, XXVIII et Collat. 14. cap. IV.] , in secunda autem refert de Joanne nostro apophthegma secundum inter mox recudenda, demum tertio loco iterum Joannem abbatem in vicinia civitatis Thmuis, non vero nostrum, laudavit [Ex Cassiano l. c.] . Post Equilinum episcopum Maurolycus in Martyrologio, similiter ad XXVII Februarii, S. Joannem Parvum paulo distinctius memorat: item Johannes brevis staturæ, obedientia conspicuus apud Scyathim; ad cujus irrigationem surculus aridus fructificavit. Ex Maurolyco habent eumdem Martyrologium Germanicum Canisii, et Ferrarii Catalogus Generalis, denique hos omnes secuti decessores nostri ad XXVII Februarii inter Prætermissos, qui cum aliam ligni aridi irrigationem non commemorent, nisi quam habet Cassianus, Joannis ex Lyco obedientiam commendans, remittunt consequenter ad XXVII Martii, quo die de isto Joanne egerunt.

[19] [apud Latinos] Jam dictum est supra n. 15, eosdem, in Actis S. Joannis ex Lyco, annuntiationem quamdam de S. Joanne Parvo proferre, quæ in Synaxario Coptico diei XVII Octobris affigebatur. Hanc porro Claudius Chastelain, Tillemontii commentariis fretus, ut arbitror, ad hunc ipsum XVII Octobris consignavit in Martyrologio suo gallico [Martyrologe universel. Paris 1709.] , in hunc sere modum: In deserto Scete in Ægypto S. Joannis Nani solitarii; notatur in Calendario Coptitarum. Non desunt erga Martyrologia quæ S. Joannem adscripserint, sed ut illi in Collectione nostra locus esset, præcipue effecit Missale illud Copticum Romæ editum, ex quo patet a Coptitis catholicis S. Joannem Parvum inter præcipuos Sanctos haberi. — Subjicienda nunc sunt Apophthegmata Patrum de Abbate Johanne Colobo sive Curto, ex editione J. B. Cotelerii in Ecclesiæ Græcæ Monumentis [T. I, p. 468 et seqq. Paris 1677.] , ad quorum calcem alia quædam recudentur ex variis collecta. Placuit autem retinere Cotelerii indicationes marginales, ut quæ hic leguntur aliis in locis reperiri queant, sed moneo, quæ ab hic editis diversa sunt, me pæne omnia in Annotatis aut in Appendicula recudisse. In his Apophthegmatis vix aliquis ordo apparet, quapropter juvat hic capita quædam præcipua indicare ad quæ referri possint. Ad Obedientiam spectat Apophthegma I; ad Caritatem in proximum Apoph. XVII, XVIII, XXXIX, XL et in Appendice n. 5 et 10; ad Humilitatem Apoph. VIII, XX, XXXVI et in Append. n. 1; ad Mortificationem Apoph. III, IV, XXVIII et in Appendice n. 3, 4, 6, 7; ad studium Perfectionis et laborem continuum Apoph. XXX, XXXII, XXXIV, XXXVII et in Append. n. 2, 8, 9, 11; ad spiritum Orationis Apoph. XIII, XVI, XXVII, XXXI, XXXV; ad fugam occasionum Apoph. V, VI. Reliqua fere varii sunt argumenti.

APOPHTHEGMATA.
Ex Cotelerio, tomo I Monumentorum ecclesiæ græcæ, p. 468 et seqq.

Joannes Parvus seu Colobus, eremita in deserto Scete in Ægypto (S.)

EX EDITIS.

I.

Vitæ Patrum a Rosweydo editæ, libro V. libello XIV. n. 3.

Narraverunt de abbate Johanne Curto a, quod secedens ad Thebæum senem b in Sceti c, sedebat in deserto. Sumens autem ejus abbas aridum lignum plantavit, ac præcepit ei: Quotidie hoc irriga una aquæ lagenula, donec fructum produxerit. Procul autem ab iis erat aqua, adeo ut vespere pergeret ac mane reverteretur. Itaque post tres annos vixit, viruit et protulit fructum. Quem fructum senex accipiens, portavit ad ecclesiam, dixitque fratribus: Sumite, manducate fructum obedientiæ d. II.

Libro V, libello X, n. 27; Fulbert. fol. 183.

Referebant de abbate Johanne Curto, quod aliquando fratri suo majori e dixerit: Cuperem esse curis vacuus, sicut Angeli sunt, nihil operantes, sed absque intermissione Deo servientes. Exutoque pallio, egressus est in solitudinem. Post unam autem hebdomadam redit ad fratrem suum. Utque fores pulsavit, agnovit eum frater antequam aperiret, aitque: Tu quis es? Respondit ille: Ego sum Johannes frater tuus. Tum ad illum frater: Johannes Angelus factus est, nec amplius inter homines degit. At ille orabat, proserens: Ego sum. Nec aperuit, sed reliquit eum ad posterum mane conflictari. Postea vero aperiens infit: Homo es, necesse est ut iterum opereris, unde alas te. Itaque veniam supplex petiit, dicens: Ignosce mihi. III.

V. IV. 19.

Dixit abbas Johannes Curtus: f Si voluerit Imperator urbem hostium occupare, prius aquam et alimenta retinet, sicque inimici fame pereuntes subjiciuntur ei. Ita quoque affectus carnis; si in jejunio et fame homo vixerit, inimici erga animam ejus imbecilles evadunt.

[2] IV.

S. Ephrem edit. Vossii. p. 387.

g Dixit iterum: Qui satur est et loquitur cum puero, jam cogitatione fornicatus est cum ipso. V.

V. IV. 20 et VII. XXVII. 2 et Append., p. 1003, edit. 1628, n. 12.

Adhuc retulit: Ascendens aliquando cum plecta per viam Sceteos, offendi camelarium, qui sermone suo me ad iram provocabat, et relicta supellectile fugi. VI.

Append. p. 1003, n. 13.

Alia vice cum æstas esset, audivit fratrem loquentem ex ira proximo suo, ac dicentem: Hei, tu quoque? Et relicta messe fugit. VII.

V. X. 28.

Ex otio venerunt in Scetim quidam senes et simul cibum sumebant; erat autem cum illis etiam abbas Johannes. Surrexit ergo aliquis magnæ virtutis presbyter, ut aquæ caucum daret, sed nemo voluit ab eo accipere, nisi solus Johannes Curtus. Igitur admirati sunt, dixeruntque ei: Quomodo tu cum sis omnium minimus, ausus es ministerium presbyteri admittere? Ait illis: Ego quando surgo ad dandum baucale, gaudeo si cuncti ceperint, ut mercedem capiam; propterea ergo accepi, quo ei mercedis causa existerem, ne tristitia afficeretur, quod nullus ab ipso suscepisset. Quibus per illum pronunciatis, mirati sunt et ex ejus discretione profecerunt. VIII.

V. XVI. 3.

Cum sederet quodam die ante Ecclesiam, fratres circumdederunt eum, exquirebantque de cogitationibus suis. Quod cernens e senibus quidam, invidia agitatus, dixit ei: Baucale tuum, Johannes, veneno plenum est. Respondit abbas Johannes: Ita habet, abba; atque sic locutus es, quoniam sola exteriora conspicis; si autem videres interiora, quid haberes eloqui?

[3] IX.

V. III. 6.

Narrabant Patres, quod manducantibus aliquando fratribus in Agape h unus ex illis ad mensam risit. Quem intuitus abbas Johannes, ploravit, dixitque: Quidnam corde gerit frater hic, quod riserit, cum potius debuisset flere qui Agapen comedat. X.

V. XI. 13.

Quidam e fratribus venerunt aliquando ut tentarent eum, quandoquidem non sinebat mentem suam evagari, nec de ullo sæculi hujus negotio loquebatur; et aiunt ei: Gratias agimus Deo, quod hoc anno pluerit multum et palmæ adæquatæ sint, emittantque germina, atque inventuri sint fratres quo pro more manibus operentur. Respondit eis abbas Johannes: Ita est Spiritus Sanctus; quando descendit in corda hominum, renovantur, et germina proferunt in timore Dei. XI.

V. XI. 14.

Deo eo dicebant, quod texuerit aliquando plectam duarum sportarum, eamque una in sporta conficienda consumpserit, nec adverterit mentem, donec parieti appropinquasset. Ejus quippe animus vacabat contemplationi. XII.

III. 208.

Dixit abbas Johannes: Similis sum homini sedenti sub magna arbore, ac spectanti feras multas ac serpentes venientes ad se; qui stare adversus cum nequiverit, confestim ascendit in arborem ac servatur. Ita etiam ego; sedeo in cella mea, conspicio malas cogitationes adversus me insurgentes, cumque non valuero contra illas, ad Deum per preces confugio, sicque ab inimico eripior.

[4] XIII.

V. VII. 8.

Retulit abbas Pœmen i de abbate Johanne Colobo, quod oravit Deum et sublati ab eo sunt affectus, exstititque sine sollicitudine. Tum abiit ad quemdam senem, cui dixit

Jo. Climac. Gradu 29, et Doroth. Doctr. 13.

: Video me quietum et omni impugnatione vacuum. Senex autem ait illi: Vade, roga Deum ut tibi pugna contingat, et quam prius sentiebas, tribulatio atque humiliatio. Nam per certamina anima proficit. Ita ergo precatus est. Et accidente prœlio non amplius rogavit id a se auferri, sed dixit: Domine, da mihi in bellis tolerantiam. XIV.

V. XVIII. 8.

Hoc relatione abbatis Johannis didicimus: E senibus aliquis visionem habuit in ecstasi seu mentis excessu; ecce tres monachi steterunt trans mare, venitque ad eos ex adverso littore vox ejusmodi: Sumite alas ignis et accedite ad me. Ac duo quidem ex illis acceperunt, atque ad aliud littus volando pervenerunt; tertius vero mansit; vehementerque flebat et clamabat. Postea autem datæ etiam ipsi sunt alæ, non quidem igneæ, sed infirmæ ac debiles; adeo ut interdum demersus, dein ex aquis emergens, cum labore et difficultate multa transfretaverit. Pari modo ætas hæc, quamvis alas accipiat, non tamen igneas, sed infirmas debilesque vix accipit. XV.

VI. IV. 10.

Frater interrogavit abbatem Johannem: Quomodo anima mea vulneribus affecta, non erubescit obloqui de proximo? Dicit ei senex parabolam, propter detractionem. Erat homo quidam pauper et uxoratus, qui aliam mulierem speciosam intuitus, eam quoque connubio sibi copulavit; ambæ vero erant nudæ. Cum autem nundinæ celebrarentur alicubi, rogaverunt virum dicentes: Nos tecum ducito. Quare utramque assumptam in dolio collocavit, navique conscensa ad mercatus locum pervenit. Postquam autem æstus diei advenit et homines quieti se dederunt, una earum respiciens, nec quemquam intuita, exiliit in sterquilinium, veteribusque pannis collectis, sibi subligaculum confecit, ac deinde cum fiducia ambulabat. Altera vero intus sedens nuda, dixit: Ecce meretricem hanc, non erubescit nuda incedere. At ægre ferens maritus excepit: Rem miram! ipsa saltem verecunda corporis obtegit, tu vero tota nuda es, nec erubescis ista proloqui? Ita habet detractionis peccatum.

[5] XVI.

VI. IV. 13.

Porro senex referebat adhuc fratri, de anima quæ penitentiam agere vult: Erat (inquit) in quadam civitate meretrix pulchra, quæ multos habebat amatores. Accedens autem ad eam unus e rectoribus provinciæ dixit ei: Promitte mihi te caste victuram, et ego te in uxorem accipio. Illa pollicita est. Eam itaque accepit et duxit in domum suam. At amatores ejus quærentes eam dixerunt: Præses ille assumpsit eam in domum suam; si igitur illuc iverimus et intellexerit, nos supplicio afficiet. Sed venite, eamus pone domum, sibilo vocemus eam; agnito enim sibili sono descendet ad nos, erimusque noxa vacui. Itaque postquam sibilum audiit, obsignatis auribus suis, ad interius cubiculum prosiliit, foresque occlusit. Ajebat autem senex, meretricem esse animam; amatores, affectus atque homines; rectorem, Christum; interiorem ædem, æternam mansionem; sibilantes, malos dæmones: hanc vero animam semper ad Deum confugere. XVII.

V. XVII. 7.

Cum aliquando abbas Johannes ascenderet e Sceti cum aliis fratribus, a via aberravit qui ducebat eos; erat enim nox. Ajunt fratres abbati Johanni: Quid faciemus, abba, siquidem frater in via erravit, ne forte vagantes moriamur? Respondit illis senex: Si dixerimus ei, tristitia ac pudore afficietur. Verum ecce, ostendam me debilem et dicam: Non possum incedere, sed maneo hic, usque ad diluculum. Atque ita fecit. Cæteri vero dixerunt: Neque nos pergimus, at sedemus tecum. Et usque ad matutinum tempus resederunt, neque fratri fuerunt scandali auctores.

[6] XVIII.

V. XI. 15

Senex quidam Sceteos, in exercitationibus quidem corporalibus laboriosus, sed in cogitationibus imperitus, abiit ad abbatem Johannem ut interrogaret eum de oblivione. Auditoque per eum sermone, rediit in cellam suam, et oblitus est quod ipsum edocuerat abbas Johannes. Igitur venit adhuc ad eumdem interrogandum. Cumque simili modo audiisset sermonem, recessit. Ut autem ad cellam suam pervenit, iterum rei memoriam amisit. Atque ita frequenter profectus, in revertendo ab oblivione capiebatur. Postea vero seni occurrens, dixit: Nostin, abba, rursus e memoria mea effluxisse quod locutus fueras? Sed ne tibi essem molestus, nolui venire. Ait illi abbas Johannes: Vade, accende lucernam. Et accendit. Rursus ad eum: Affer lucernas alias et accende ex ea. Hoc etiam fecit. Tum abbas Johannes seni: Num aliquatemus obfuit lucernæ quod ex illa alios accenderis? Senex: Nequaquam. Ita, excepit, neque Johannes; quamvis tota adiret me Scetis, non me averteret a gratia Christi. Quocirca quando volueris, veni, nihil hæsitans. Atque sic per utriusque patientiam abstulit Deus oblivionem a sene. Cæterum hæc erat Scetiotarum operatio, alacritatem addere iis qui impugnabantur; ad hæc sibi vim faciebant, ut se mutuo lucrarentur in bonum. XIX.

V. XI. 16

Interrogavit frater abbatem Johannem sic: Quid agam? sæpe venit frater, ut me ad opus assumat; ego vero miser sum ac infirmus, atque ad id fatisco. Quid ergo faciam ab mandatum? Respondit senex his verbis: Chaleb dixit Jesu filio Navæ: Quadraginta annorum eram, quando Moyses servus Domini ex deserto misit me et te in terram hanc: et nunc octoginta quinque annorum sum. Sicut tunc eram, et nunc valeo ingredi et egredi ad bellum. [Jos. XIV. 7. 19.] Itaque et tu, si validus es, ut sicut egrederis ita etiam ingrediaris, vale; quod si ita agere nequeas, in tua cella sede plorans peccata tua, et cum invenerint te lugentem, non cogent ad exeundum.

[7] XX. Quæsivit abbas Johannes: Quis vendidit Josephum? Et respondit quidam e fratribus: Ejus fratres. Ait illi senex: Nequaquam, sed eum humilitas ejus vendidit. Poterat enim allegare se fratrem eorum esse, poterat contradicere; verum tacens, per humilitatem semet vendidit, ac humilitas constituit eum Ægypti rectorem. XXI.

III. 155.

Dixit abbas Johannes: Leve onus reliquentes, hoc est, ipsos se accusare, grave portandum suscepimus, quod est se justos facere. XXII.

V. XV. 22.

k. Idem hoc protulit: Humilitas et Dei timor, supra cæteras virtutes eminent. XXIII.

Append. p. 1001, n. 19.

l Idem sedebat aliquando in Ecclesia, et suspirium duxit, nesciens quempiam pone se esse. Quod ubi cognovit, proclinavit se coram eo, dixitque: Parce mihi, abba, nondum quippe initiatus sum. XXIV. Dixit idem discipulo suo: Unum honoremus, et cuncti honoraturi sunt nos; quod si contempserimus unum, hoc est Deum, nos cuncti contemnent ac peribimus. XXV. Ajebant de abbate Johanne, quod in Sceti ad ecclesiam perrexit, auditisque quorumdam fratrum altercationibus, reversus est ad cellam suam, terque circumiens eam, ita introiit. Fratres autem quidam videntes illum, nesciebant cur id fecisset. Venientes ergo percontati sunt. Ille ad eos: Aures meæ, inquit, contentione plenæ erant; circuivi ergo, ut purgarem eas, atque sic cum mentis requie ingrederer in cellam meam. XXVI. Quidam frater sero venit ad cellam abbatis Johannis, abire festinans. Cumque de virtutibus loquerentur, dies exortus est, nec intellexerunt. Exiit ut deduceret eum, et perseverarunt in colloquio usque ad horam sextam. Introduxit ergo eum, ac postquam cibum sumpsisset, ita discessit. XXVII.

Lambecii Cod. 237, Matth. XXV. III. 66.

Monuit abbas Johannes: Custodia est, sedere in cella et Dei semper meminisse. Atque ita intelligendum est illud: In custodia eram et venistis ad me. XXVIII. m Dixit iterum: Quodnam animal forte est ut leo? et tamen propter ventrem in laqueum incidit, omnisque ejus vis deprimitur. XXIX.

Append. p. 1002. n. 1.

Et iterum n: Sceteos patres panem et sal comedentes ajebant: Ne imponamus nobis necessitatem vescendi sale ac pane. Atque ita fortes erant ad opus Dei.

[8] XXX. Venit frater quidam ut sportas ab abbate Johanne acciperet. Hic egressus dixit ei: Quid vis, frater? Ille ait: Sportas, abba. Ingressus vero ut afferret, oblitus est; sedit, cœpitque consuere. Pulsavit iterum frater; cumque Johannes exiisset: Affer, inquit, sportas, abba. Intrans autem rursus ad suendum sedit. Ille denuo pulsavit. Egressus dicit ei: Quid vis, frater? At ille: Sportam, abba. Tunc apprehensa ejus manu, introduxit illum dicens: Si sportas vis, sume ac recede; mihi enim non vacat. XXXI. Venit aliquando camelarius, ut supellectilem ejus sumeret, abiretque in alium locum. Ille vero ingressus ad afferendam ei plectam, oblitus est, quia mentem in Deum intentam habebat. Rursus igitur interturbavit camelarius, fores feriens. Et adhuc ingressus abbas Johannes, non est recordatus. Tertium itaque pulsante camelario, intrans dicebat: Plecta, camelus; plecta, camelus. Id autem repetebat, ne iterum res memoria excideret. XXXII. Idem fuit spiritu fervidus. Itaque aliquis visens eum, laudavit ejus opus; plectam autem conficiebat. Et tacuit. Iterum ille orsus est sermonem ad eum. Et adhuc silebat. Tertio dixit invisenti: Ex quo huc ingressus es, Deum a me ejecisti. XXXIII. Venit aliquis senex in cellam abbatis Johannis, et invenit eum dormientem, Angelum vero adstantem, qui ventum ei faciebat; cumque vidisset recessit. Ut autem experrectus est, ait discipulo suo: Venitne quispiam, dormiente me? Respondet: Etiam, ille senex. Cognovitque abbas Johannes, quod paris secum virtutis esset senex, ac vidisset Angelum.

[9] XXXIV.

V. I. 8. Doroth. Doctr. 14. o

Hæc verba fecit abbas Johannes: Ego volo ut homo parum ex omnibus virtutibus percipiat. Itaque singulis diebus mane exsurgens, cape principium ad omnem virtutem mandatumque Dei; in maxima patientia, cum timore ac æquanimitate, in caritate Dei, cum omni alacritate animæ et corporis, cumque humilitate multa, in tolerantia tum afflictionis cordis, tum custodiæ, in oratione multa et deprecationibus, cum gemitu, puritate linguæ, et custodia oculorum; inhonoratus, nec irascens; pacificus, nec reddens malum pro malo; non attendens ad aliorum delicta; non teipsum metiens, sed sub omni existens creatura, per renunciationem materiæ rerumque carnalium; cruce, certamine, paupertate spiritus, in voluntate et exercitatione spirituali, in jejunio, pœnitentia, fletu, in agone prælii, in discretione, in animæ sanctimonia, in perceptione bona; cum quiete opus manuum exercendo; in nocturnis vigiliis, fame, siti, frigore, nuditate, laboribus, atque occludito sepulcrum tuum, quasi jam mortuus, ita ut putes mortem tuam esse quasi omni hora. XXXV.

Append. p. 991. p Ajebant de eodem abbate Johanne, quod quando redibat e messe, aut e congressu cum senibus, vacabat orationi, meditatione et psalmodiæ, donec mens ejus in pristinum ordinem fuisset restituta. XXXVI. De eo pronuntiavit patrum nonnullus: Quis est Johannes, quod per humilitatem suam e parvo digito totam Scetim suspendit? XXXVII. Interrogavit aliquis e patribus abbatem Johannem Curtum, quid esset monachus. Ille dixit: Est labor; quia monachus in omni opere laborat. Ita est monachus. XXXVIII. Commemoravit hoc abbas Johannes Curtus: Spiritualis quidam senex inclusit se, eratque in civitate insignis, plenus gloria et laude. Huic indicatum est: Sanctorum aliquis dissolvi seu mori habet, veni, saluta eum antequam obeat. Reputavit ergo apud se: Si de die exiero, accurrent homines, multaque mihi erit gloria, nec in his conquiesco. Unde sero sub tenebras abibo, clam omnes. Vespere igitur egressus e cella, ut qui latere vellet; atque ecce Angeli duo cum lampadibus mittuntur a Deo, lumen ei præbituri; et deinde tota civitas concurrit, ut videret gloriam. Et quanto gloriam voluit effugere, tanto magis est consecutus. In his adimpletur quod scriptum est: Omnis qui se humiliat exaltabitur. [LUC. XIV. 11.]

[10] XXXIX. Dixit abbas Johannes Curtus: Non potest ædificari domus a sursum ad inferius, sed a fundamento ad culmen. Rogant eum: Quid sibi vult iste sermo? Respondit: Fundamentum proximus est, ut eum lucreris, atque hinc incipiendum. Ab ea enim re pendent cuncta Christi præcepta. XL. Memorabant de abbate Johanne hunc in modum: Cujusdam adolescentulæ parentes e vivis excesserunt, relictaque est pupilla; nomen ei Paesia. Hæc constituit e domo sua facere xenodochium, ad usum patrum Sceteos. Sic itaque diu permansit, hospitio suspiciens et fovens patres. Postea consumptis facultatibus, cœpit egere. Adjuncti ergo ei sunt perversi homines, qui eam a bono proposito averterunt, indeque cœpit prave agere, adeo ut ad fornicandum perveniret. Quo audito, patres summa affecti sunt tristitia. Et advocantes abbatem Johannem Curtum, dicunt ei: De sorore illa accepimus male eam vivere; illa vero cum potuit, caritatem suam erga nos exercuit: nunc vicissim nos erga illam ostendamus caritatem, succurrendo ei. Itaque id laboris suscipe, ut ad illam accedas, et juxta sapientiam quam tibi dedit Deus, de re dispone. Venit abbas Johannes ad eam, dixitque aniculæ janitrici: Indica dominæ tuæ me hic esse. Illa remisit eum dicens: Vos ab initio bona illius consumpsistis, jam inops est. Ait abbas Johannes: Significa ei, magnum enim ipsi apporto emolumentum. Tum famuli ejus subridentes interrogant: Quid enim ipsi daturus es, ut velis cum ea colloqui? Respondit: Unde scitis quid præbiturus sim?

[11] Ascendens igitur anus, nunciavit dominæ de Johanne. Dicit illi puella: Hi monachi ad mare rubrum continuo incedunt, ac inveniunt margaritas. Inde cum seipsam exornasset: Præi, inquit, hominem ad me adducas. Utque ascendit, præveniens illa sedit super lectum. Et accedens abbas Johannes, juxta illam assedit, intendensque in vultum ejus, ita locutus est: Quid in Jesu reprehendum invenisti, ut ad hunc procederes statum? Quo audito, tota concrevit. Abbas vero Johannes, inclinato capite, cœpit vehementer flere. Tum ei illa: Abba, quare fles? Ille suspexit, iterumque inclinavit se plorans, ac dixit: Video satanam ludentem in vultu tuo, et non defleam? Audiens illa: Estne, inquit, abba, pœnitentiæ locus? Respondit: Etiam. Illa ad eum: Duc me quocumque libuerit. Abbas: Eamus. Et surrexit ut sequeretur eum. Porro advertit Johannes quod nihil de domo sua mandasset, aut fuisset locuta, et admiratus est. Ut ergo pervenerunt ad solitudinem, advesperavit. Facit ei ex arena cervical parvum, crucisque signo super illam facto, ait: Hic dormi. Cumque sibi pariter ad modicum intervallum fecisset, atque absolvisset preces suas, recubuit. Circa mediam vero noctem expergefactus, vidit lucidam viam quæ a cœlo ad ipsam usque prostabat; intuitus quoque est Angelos Dei animam puellæ sustollentes. Surgens ergo et profectus, pulsavit eam pede. Ubi vero mortuam agnovit, procubuit in faciem, orans Deum. Tunc audivit quod una hora pœnitentiæ ejus prælata fuerit pœnitentiæ multorum, diu quidem perseverantium in pœnitentia, sed non tantum ardorem ostendentium.

ANNOTATA.

a Græce Κολοβὸς quod proprie significat mutilus, curtus. In Vitis Patrum a Rosweydo editis varia nomina prodeunt: Joannes Parvus, Joannes Nanus, Joannes brevis staturæ et Joannes Colob. Coptitæ præfixo articuto suo ex græco κολοβὸς, formarunt πικολοβος unde ab iisdem Joannes Parvus: Ιωαννης πικολοβος dictus est.

b De hoc sene vide Commentar. n. 11.

c De Sceti ibidem agunt n. 1 seqq.

d Confer Postumiani narrationem in Comment. n. 7.

e

Apophthegma istud habet Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum, itemque Liber tertius (num. 56) inter Vitas Patrum quem Ruffino tribuunt. Hoc posteriori loco Rosweydus noster adducit versus quosdam Fulberti Carnotensis episcopi, inter sui ævi viros doctissimi, quem anno 1029 obiisse ferunt. En Rosweydi verba: Fulbertus Carnotensis episcopus in fine epistolarum suarum, post hymnum de Nativitate Christi et Epiphania ex hoc (Rufini) loco vel ex Pelagio infra libello X num. 27 (uti ad Apophth. II in margine notatum habes) hanc de Joanne Parvo narrationem ita versibus et rhythmis sui sæculi reddit [Biblioth. Patrum Lugduni, 1677, t. XVIII. p. 52.] :

In Vitis Patrum veterum quiddam legi jucundum,
Exemplo tamen habile, quod vobis dico rhythmice.
Joannes abbas parvulus statura, non virtutibus,
Ita majori socio, quicum erat in eremo:
Volo, dicebat, vivere secure, sicut Angelus,
Nec veste, nec cibo frui, qui laboretur manibus.
Respondit frater: Moneo, ne sis incepti properus,
Quod tibi postmodum sit non cœpisse satius.
At ille: Qui non dimicat, non cadit, neque superat.
      Et nudus eremum interiorem penetrat,
Septem dies gramineo vix ubi durat pabulo;
Octavo fames imperat, ut ad sodalem redeat;
Qui sero clausa janua tutus sedet in cellula,
Cum minor voce debili appellat: Frater, aperi,
Joannes opis indigus notis assistit foribus,
Nec spernat tua pietas, quem redigit necessitas.
Respondit ille deintus: Joannes factus est Angelus,
Miratur cœli cardines, ultra non curat homines.
      Foris Joannes excubat, malamque noctem tolerat,
Et præter voluntariam, hanc agit pœnitentiam.
Facto mane recipitur, satis verbis uritur.
Sic attentus ad crustula, fert patienter omnia.
Refocillatus Domino grates agit ac socio,
Dehinc rastellum brachiis tentat movere languidis.
Castigatus angustia, de levitate nimia,
Cum Angelus non potuit vir bonus esse didicit.

f Idem apohpthegma de Joanne brevis staturæ refert Pelagius Libro V, Libello IV, n. 19 in Vitis Patrum et eidem iterum tribuitur in Appendice p. 994 cap. XI. sed Libro III n. 66. eadem iisdem pæne verbis abbati Moisi adscribuntur.

g Idem occurrit inter Apophthegmata S. Ephraem Syro quondam falso adscripta, adquem locum Vossius [Ephræm Syri Opera. Antverp. 1619, p. 387 – 88.] non recte conjectavit de Joanne Calybita (XV Januar.), vel de Joanne Lycopolitano sive Senuphio (XXVII Martii) hic agi.

h Agape forte pro convivio funebri ponitur. Apophthegma XXXIX S. Arsenii [Cotelerii monum. græca, t. I, p. 369.] sic habet. Moriturus abbas Arsenius, denunciavit nobis dicens: Nolite dare operam ut pro me Agapas faciatis. Ego enim, si mihi Agapen feci, inventurus sum eam, nempe in cælo.

i S. Pœmen, cujus Acta data sunt ad XXVII Augusti tom. VI p. 25. Indicantur in margine Dorotheus et Joannes Climacus, ubi scilicet de eadem materia agunt non autem de Joanne Parvo, nisi posterior Sanctum nostrum designaverit his verbis: Ostendit et ille (tranquillitatem) qui ut perturbationum vitia ad se redirent, Deum rogavit.

k Pelagius V. XV. 22 hic quædam addit: Dixit abbas Joannes Brevis: Quia janua Dei est humilitas et patres nostri per multas contumelias acti, gaudentes intraverunt in civitatem Dei. Dixit iterum ipse idem, quia humilitas et timor Dei superat universas virtutes. Partis superadditæ textum græcum exhibet Cotelerius in Notis.

l In iisdem Apophthegmatis Patrum similia de abbate Tithoe referuntur [Ihid. p. 700.] : Sedente aliquando abbate Tithoe, erat frater juxta ipsum. Quod nesciens duxit suspirium; nec animadvertit prope adesse fratrem: erat namque in ecstasi. Itaque facta pœnitentiæ inclinatione, dixit: Ignosce mihi, Frater, quia nondum monachus factus sum, qui coram te ingemuerim. Apud Rosweydum in Appendice [P. 1001 Palladii Lausiaca, lib. XX, cap. XIX.] loco Tithoe, legitur Sisoe.

m Eadem in Vitis Patrum loco in margine indicato abbati Moysi tribuuntur.

n In Rosweydi Appendice inter Ægyptiorum Patrum sententias auctore græco incerto, Martino Dumiensi ep. interprete, num. 1. idem apophthegma paulo prolixius est et adjicitur aliud quod apudCotelerium deest. Utrumque recitabo in Appendice ad ea quæ ex laudato Cotelerio deprompsi. Infra num. 6 et 7.

o S. Dorotheus Doctrina seu Institutione XIV ex interpretatione Corderi nostri: Hoc est autem quod abbas Joannes ait: Vellem ego hominem assumere pauxillum quid cujuslibet virtutis, et non ut aliqui faciunt, unam tantum virtutem amplecti et in ea hærere, eamque solam exercere, cæteras vero negligere. Confer Appendiculam quamsubjicimus, n. 9.

p Eadem extensius dantur in Appendice nostra num. 2, ex veteri interpretatione Lausiacæ, quam habet Rosweydus.

APPENDIX EX VARIIS.

Joannes Parvus seu Colobus, eremita in deserto Scete in Ægypto (S.)

BHL Number: 4383

EX EDITIS.

VI. IV. 12 et III. 84.

Dicebat abbas Joannes quibusdam fratribus: Quia fuerunt tres philosophi amici, quorum unus moriens alteri reliquit filium commendatum; qui in ætate juvenili provectus, nutritoris sui adulteravit uxorem. Quo scelere cognito, missus est foras. Deinde cum plurimum pœniteret; non ei concessit regressum; sed ait illi: Vade, et esto tribus annis inter damnatos qui metalla in flumine deponunt et sic indulgeo tibi culpam tuam. Quo post triennium redeunte, rursus ait: Vade alios tres annos; da mercedes ut injurias patiaris. Ille vero fecit sic alios tres annos. Qui dixit ei: Veni ergo nunc ad civitatem Atheniensium a ut philosophiam discas. Erat autem ad portam civitatis quidam senex philosophus sedens atque intrantes contumeliis afficiebat, injuriavit ergo et juvenem illum. At ille injuriatus risit. Cui senior ait: Quid est hoc, quod tibi ego injurias facio et tu rides? Dicit ei juvenis: Non vis ut rideam qui tribus annis, ut injurias paterer dedi mercedes, et hodie gratis eas patior? Prorsus ob hoc ego risi. Dixitque ei senex: Ascende et ingredere civitatem. Cumque hoc retulisset abbas Joannes, dixit: Hæc porta Domini et patres nostri per multas injurias in ea gratulantes ingressi sunt. Joannem hunc S. Joannem Parvum esse conficitur ex postremis verbis quæ eidem alibi tribuuntur. Vide Apophthegma XXII et Annotatum ad illum locum. Eadem porro habet Ruffinus apud Rosweydum lib. III. c. 84: Cujusdam philosophi discupulus peccavit; et cum sibi indulgeri vellet, dicit ei philosophus: Non tibi indulgeo, nisi in his tribus annis portaveris onera aliorum. Cui reverso post tres annos etc. Reliqua verbis vix differunt.

[2] In veteri quadam editione Lausiacæ Palladii cap. XI hæc leguntur [Append., p. 994. Cfr. supra Apophth. XXXV.] : Dicebant sancti patres de sancto Joanne, qui cognominabatur Colob, quia cum de messis opera reverteretur valde fatigatus, repræsentabat se sanctis senioribus, factaque cum eis oratione, statim pergebat ad cellam suam et per multa tempora in silentio vacabat orationibus et lectionibus ac meditationi scripturarum sanctarum, et opera manuum quotidie exercens, nullum ad se permittebat venire. Dicebat enim: Quoniam per occasionem in messis opere dispergitur et pervagationem patitur mentis intentio et ideo diversis cogitationibus obligatur. Addebat autem sibi magis abstinentiam dicens: Quia propter laborem messis in diebus illis quotidie panem in saturitate edebam. Nunc autem quoniam in cella mea quiesco, oportet me abstinentiam et vigilias addere ut compensetur et reparetur quod in illis diebus intermissum est.

III. 66.

[3] Quidam ex fratribus interrogaverunt hunc ipsum Beatum Joannem de causa abstinentiæ. Et respondit dicens: Quia Daniel propheta dixit: Panem in concupiscentia non comedi. Dicebat etiam monendo fratres: Considerate, dilectissimi, quoniam nihil fortius est in bestiis leone, et tamen propter ventrem suum cadit in laqueum, et illa feralis et magna fortitudo ejus humiliatur.

III, 92; V. XVI, et Supra Apoph. VIII.

[4] Abbas Joannes dum sederet inter fratres et singuli eum de propriis cogitationibus inquirerent, atque ille responsum omnibus daret, quidam senex ex invidia dicit ei: Sic est hic Joannes quomodo mulier meretrix ornans semetipsam ut congreget sibi amatores. Cui abbas Joannes ait: Verum dicis, abba, et non est aliter, nam et hoc ipsum Deus tibi revelavit. Respondit illi iterum ille senex dicens: Nam et vas tuum, Joannes, veneno plenum est. At Joannes ait illi: Sic est, abba, ut dixisti, et hoc dicis quia illa tantummodo quæ deforis sunt vides; nam si ea quæ intrinsecus sunt videres, quanto plus haberes quod diceres? Et post hoc quidam ex discipulis ejus dixit ei: Non es conturbatus interius, abba, in verbis senis hujus? Cui ille respondit: Non, sed sicut sum deforis, ita sum deintus.

III 135 et Supra Apoph. XXI.

[5] Solebat dicere abbas Joannes: Parvam sarcinam dimisimus, id est non ipsos reprehendere; et gravem portare elegimus, id est ut nos justificemus, et alios condemnemus.

[6] Abbas Joannes [Ex Append., n. 1002. Vide Annotat., p. 1002 ad. Apoph. XXIX.] dicebat ad discipulos suos: Patres manducantes panem tantum et salem, fortes facti sunt in opere Dei, dum angustiarent seipsos; constringamus ergo nos in ipso pane et sale. Oportet enim servientes Deo in ipsis coarctari, quia ipse Dominus dixit: Arcta et augusta est via quæ ducit ad vitam. [Matth. 7]

[7] Interrogavit frater eumdem senem dicens: Jejunia et vigiliæ quas agimus quid faciunt? Respondit: Ipsa faciunt animam humilem fieri. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea. Si enim laborat in his anima, miseretur et condolet illi Deus.

[8] … Hujuscemodi fuisse novimus [Ex S. Nili Opusculis Romæ 1673. p. 502, tractat. de Orat., cap. 107.] eum, qui in fovea solitaria quiete silebat, Joannem Parvum, sive potius præmagnum monachum, qui ex Dei consortio mansit immotus, dæmone in speciem draconis circum voluto ejusque carnes mandente et in faciem ejus eructante.

[9] Frater aliquis percontatus est abbatem Pœmenem: Potestne homo confidere in una actione? Respondit senex abbatis Johannis Curti sermonem exstitisse: Ego cupio ex omnibus virtutibus nonnihil assumere [Coteler. Monum. eccles. græc., t. I, p. 602 de S. Pœmene Apoph. XLVI et in Actis Sanctorum ad 27 Augusti.] .

[10] Item retulit (abbas Pœmen) quod si quis frater adiisset abbatem Johannem Curtum, tradebat ei ille caritatem de qua apud Apostolum legitur: Caritas patiens est, caritas benigna est [Ibid. LXXIV.] .

Miscellan. Vossii p. 132, 133.

III, 177.

[11] b Frater percontatus est abbatem Pœmenem hoc modo: Quare non permittor libere loqui cum senibus de cogitationibus meis? Et senex retulit ei sententiam abbatis Johannis Curti: In nullo ita gaudere inimicum, ac in iis qui volunt manifestare cogitata sua [Ibid. CI.] .

ANNOTATA.

a Rosweydus hic Gregorium Nazianzenum adducit, in oratione de S. Basilio ritum describentem quo tirones Athenis excipiebantur.

b Miscellanea in margine indicata, ea sunt quæ Vossius edidit cum Operibus S. Gregorii Thaumaturgi, sed editio mihi non est ad manum. Ruffinus lib. III. 177 apud Rosweydum hæc habet: Abbas Pœmen dixit: In nullo sic gaudet inimicus, quomodo in illo qui non vult cogitationes suas manifestare.

DE. S. CLEMENTE, PRESBYTERO ET CONFESSORE LAUDE POMPEJA IN ITALIA.

CIRCA ANNUM CCCC.

SYLLOGE HISTORICA.
Laus Pompeja vetus et nova; S. Clementis cum S. Bassiano episcopo suo gesta.

Clemens, Presb. et Conf. Laude Pompeja in Italia (S.)

V. D. B.

[Laude Pompeja] Laus Pompeja antiquissima civitas, quam a Gallis Boiis ædificatam volunt [Cfr. Ughelli, ap. Zaccariam, Laudensium episcoporum series, p. VII et 1.] , sub sæculi finem III episcopalis sedes facta videtur [Zaccaria, Diss. 2, cap. I, n. 1, Op. cit, p. 65,] . Secundum Tabulam Peutingerianam et Antonini Itinerarium XVI P. M. a Mediolano distabat [Ibid., p. X.] , donec mense Junio anni 1111 a Mediolanensibus extremum excidium passa est [Ibid., p. 59.] . Verum anno 1158 imperator Fredericus Barbarossa civitatem novam ædificandam curavit [Morena, ap. Zaccariam. p. 62 et seq. et ap. Muratori scriptt. rer. Ital., t. VI, col. 1011] , quæ quatuor circiter passuum millibus a veteri distat. Hæc, quæ nunc inter rivum Lambrum et Addam vicus est, Lodi Vecchio appellatur [Zaccaria, p. X; cfr. Carta amministrativa del regno d'Italia, edit. 1813.] et amplissimæ urbis vestigia etiamnum refert; illa Lodi, Neapoleonis imperatoris victoria celeberrima, jacetque ad Addam fluvium Mediolanum inter et Placentiam. Anno 1163, nova constructa ecclesia, præsentibus imperatore Frederico et Victore antipapa, multa celebritate extra ecclesiam majorem de Laude veteri corpus S. Bassiani episcopi et patroni Laudensis ad novum Laudæ transvectum est [Morena, ap. Zaccariam, p. 63 et seq. et ap. Muratori, coll. 1121.] , atque ex hoc tempore hic etiam sederunt Laudenses præsules. Adeoque quum S. Clemens sæculo IV exeunte floruerit, et sæculo XVI exeunte officium ecclesiasticum de eo fieri cœperit, vita ejus ad Laudem veterem maxime pertinet, cultus ad novam.

[2] [præsenti die ab anno saltem 1583 colitur S. Clemens,] In Martyrologiis classicis S. Clementis nomen omnino non apparet, neque in Calendariis, quantum novimus, aliquantum vetustis. Verum ad præsentem diem signatur ejus nomen in Martyrologio universali Castellani, in Hagiologio Italico, in Catalogo generali Sanctorum Ferrarii et in ejusdem Catalogo SS. Italiæ. Et quidem recte; nam, ut habet Ferrarius [Catalog. SS. Italiæ, ad 17 Oct., pag. 654.] , ab episcopo Bossio Novariensi, Laudensis diœcesis apostolico visitatore, in tabulas ecclesiæ Laudensis referri et celebrari hac die illius natalem præceptum est. Francisci Bossii, antea episcopi Perusini, deinde procurante S. Carolo Borromæo anno 1579 ad cathedram Novariensem translati, laudes maximas apud Ughellium [Italia sacra, t. IV, col. 725, edit Coleti.] videre licet. Jussus fuit a Gregorio XIII diœceses Genuensem, Laudensem, Burgensem ac S. Domnini visitare [Ibid. loc. cit.] ; quo munere apud Laudenses functus est anno 1583, ut ex his quæ de visitatione corporis S. Bassiani Zaccaria [Laudens. Episc. series, p. 92 et 93.] habet, palam fit. Ab hoc itaque tempore magis invaluit S. Clementis cultus.

[3] [cujus encomium texuit Ferrarius.] Omnino vero pauca de hoc Sancto ad nos pervenere. Ex monumentis ecclesiæ Laudensis hæc collegit Ferrarius: Clemens presbyter Laudensis, inquit [Catalog. SS. Italiæ, p. 654.] , sanctitate florebat, cum S. Bassianus episcopus Laudem venit. Cui, quum urbs esset sine episcopo, divinitus revelatum est Bassianum episcopum Ravennæ agentem a Deo præordinatum esse, et populum ut eo mitteret, qui eum Laudem deducerent, admonuit. Cum vero Bassianus episcopatum cœpisset, Clemente usus est familiari; eumque, cum ad episcopum S. Ambrosium visendum pergeret Mediolanum, comitem suum adhibuit. Is denique, ubi Domino in omni sanctitate famulatus esset, obiens abiit in cœlum XVI Kal. Novembris.

[4] [Ei Deus S. Bassianum episcopum eligendum esse] Prior hujus encomii pars fidelis breviatio est eorum quæ in Vita S. Bassiani leguntur. Traditur enim ibidem [Act. SS., t. II Januarii, p. 224.] , vacante sede, triduanas a populo Laudensi rogationes secundum leges tunc vigentes [Cfr. Zaccaria, op. cit., p. 68.] institutas fuisse. Quorum devotioni auditu benigne inclinato, Clementi ejusdem ecclesiæ venerabili presbytero, dum quieti artus committeret, postulata his verbis a divina pietate nuntiata fuisse: Bassianum, gemmis cœlestibus insignitum, vobis divinitus præponendum scitote, qui suorum jam securus, pro aliorum excessibus rogare non desinit, multosque Ravennatium, apud quos Deo militat, honestis moribus informare satagit. Tunc Clemens, ita pergit biographus, revelatione gavisus, accitis de clero et populo religiosis, audita refert. Protinus duos facundia et conversatione pollentes eligunt, per quos ad virum Domini legationem sacram confidenter referunt. Sequitur dein narratio de visione S. Bassiani, hos ad se venire cœlitus intelligentis, deque ejus Laudem adventu et episcopatu. Verum licet hic multa occurrant, quæ utpote ad modum eligendi olim et inthronizandi episcopos pertinentia maximi sunt momenti, ut animadvertit Zaccaria [Ibid. loc. cit.] , ea tamen mittimus utpote minus ad S. Clementis laudes facientia.

[5] [inter annum 373 et 378 revelavit.] Atque hinc intelligitur quo ævo vixerit sanctus ille presbyter; quum enim, ut ex citata Vita elicitur [Act. SS., t. II Januar., p. 226.] , S. Bassianus die ultima anni 373 cathedram Laudensem adeptus sit, aut die prima anni 378 secundum lectiones secundi nocturni in ejus festo recitatas [Ibid. loc, cit.] , aut die ultima anni 376 juxta inscriptionem veterem [Ap. Zaccariam, op. cit., p. 92.] , aut tandem, prout volunt Ughellius [Ibid. p. 90.] et Zaccaria [Ibid., p. 92.] , die prima anni 374, vel denique (ut diem Dominicam pro inthronizatione habeamus et simul adhæreamus potius consuetudini et traditioni ecclesiæ Laudensis quam signis numeralibus, quæ in Vita sunt) die prima anni 377; nemo hinc non colliget S. Clementis ortum saltem ad medium sæculum IV esse referendum.

[6] [Et Mediolanum cum S. Bassiano ad sepulcrum S. Ambrosii et fallacem mercatorem divinitus delegi videt] Altera pars encomii non æque fideliter a Ferrario contexta fuit. Prout enim loquitur Ferrarius, crederes de visitando S. Ambrosio agi, dum hic adhuc in vivis esset. Sed secus res habet apud S. Bassiani biographum, ita loquentem [Act. SS., t. II Januarii, p. 225.] : Sequenti etiam tempore, scilicet post mortem S. Ambrosii, dum Mediolanum proficiscens S. Bassianus quatenus almi confessoris ejusdem suffragia appetenda postularet, factum est ut urbem ingressus quemdam dolose librantem stateram, Æthiopemque parvulum in lance una conspiceret. Petiit a Deo sanctus vir ut et alii hujus rei essent testes. Precibus itaque Deo oblatis, concessit cœlestis pietas Clementi presbytero atque Elbonio diacono idipsum, quod patri sancto videre concesserat. Statim fallacem mercatorem monuit S. Bassianus eumque ad Deum convertit. Verum hæc iterum fusius a nobis prosequenda non sunt.

[7] [post annum 397.] Porro, quum secundum Henschenium S. Ambrosius obierit anno 398, seu potius secundum Maurinos ejus operis editores et Saxium [Archiepiscop. Mediolan. series, t. I, p. 89.] anno 397, hinc statuere licet aliam metam quam attigerit S. Clemens. Quocirca ejus mortem ad annum circiter 400 initio retulimus; licet nil vetet aliquandiu etiam ejus vitam producere. Plura de hoc sancto colligere nequivimus. Ad litteras enim quas jam pridem Laudem destinavimus, hucusque responsum fuit nihil. Cæterum, quum ipse Zaccaria nil de ejus cultu aut memoria, etiam raptim, operi suo de Laudensibus episcopis inseruerit, et quum tam jejunus sit Ferrarius, cui tabulæ Laudenses patuere, non crediderim plura quam quæ tradidimus Laudensibus de S. Clemente innotescere.

DE. S. DULCIDIO SEU POTIUS DULCITIO EP. CONF. AGINNI, LEMOVICIBUS ET CAMBARETI IN GALLIIS.

INEUNTE SÆCULO V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus; distinctio a S. Dulcidio Tolosano; nomen; ævum. translatio Martyrum Aginnensium.

Dulcidius seu Dulcitius, Episc. et Conf. Aginni in Gallia (S.)

V. D. B.

[S. Dulcidius, episcopus Aginnensis, die XVI et XVII Oct. cultus,] Quemadmodum ad diem præcedentem inter prætermissos notatum fuit, S. Dulcidius, Aginnensis * episcopus, Martyrologio Universali Claudii Castellani et Parisiensi Card. de Noaliis ad XVI Octobris annuntiatur. Et quidem, ut testes sunt Simon de Peyronnet [Catalogus Sanctorum ac Sanctarum, p. 285] , Ms. Breviarium Aginnense citans, et Dionysius Sammarthanus [Gallia Christ nov., t. II, col. 897.] , cui præluxit Proprium Aginnense, fiebat olim atque etiamnum fit ejus festum ab ecclesia Aginnensi hac die. Verum in diœcesi Lemovicensi jam pridem propter ocurrens S. Juniani festum agitur S. Dulcidii natalis die XVII Octobris. Hinc Saussayus, cui adfuit in concinnando S. Dulcidii elogio Lemovicense Breviarium, retulit ejus memoriam ad XVII Octobris, itemque post eum Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum. Ast vix venia dignum est quod ille, postquam in opere satis recte Sanctum Dulcidium ad XVII Octobris signasset, in Supplemento [Martyrolog. Gallic., p. 1177.] iterum ejus memoriam fecerit ad diem VI Octobris, festum S. Fidei Martyris Aginnensis, oblitus se de eo jam dixisse. Verumtamen eodem in errore ei prævii fuerant Grevenus, Martyrologium Germanicum, et priscum Florarium Ms. quod penes decessores erat, et comitem se addidit Ferrarius.

[2] [a Simone Peyronnet probe distinguitur a S. Dulcidio Tolosano;] Hic vero Dulcidius, distinguendus est ab alio qui in diœcesi Tolosana colitur, et de cujus cultu male dubitavit Papebrochius [Act. SS., t. III Maji. p. 592.] . Quam in rem factu optimum videtur Simonis Peyronnet, viri Tolosani, recitare verba [Catalogus Sanctorum. etc., p. 285] : Doux, Dulcius, seu Dulcidius, Confessor, S. Germerii antistitis Tolosani discipulus, cujus fit mentio in Vita ejusdem S. Germerii, quæ exstat tom. II Sanctoralis Bernardi Guidonis episcopi Lodevensis, ex quo officia peculiaria diœcesis Tolosanæ XVI Maji, quo die venerantur ejus sacræ reliquiæ una cum S. Germerii in ecclesia parochiali S. Jacobi de Murello. Ad eam diem antiquiorem Vitam, quæ præluxit Bernardo Guidonis, edidit Papebrochius [Act. SS., t. III Maji, p. 592.] , licet et ipsa genuina non sit, ut ostenderunt Occitaniæ historiographi [Hist. du Lang., t. I, Not. col. 672 et seq.] . Alibi vero habet idem Simon Peyronnet: Ejus (S. Germerii) ac discipulorum corpora, Dulcidii scilicet ac Pretiosi servat hodie ecclesia de Murello diœcesis Tolosanæ, ad quam asportata fuerunt ex veteri ecclesia priorali ejus nomini dicata, in qua antea jacuisse manifesto liquet ex Cartulario visitationis ejus ecclesiæ, factæ anno 1407 a Willelmo Rigaudi abbate Lesatensi, cujus autographum videre licuit. De cultu itaque, S. Dulcidio Tolosano Murelli, non vero Mureti præstito, ambigendum non est. Sed est et S. Dulcidius, inquit Peyronnet, qui et Dulcius et Dulcidius, episcopus Aginnensis in Aquitania, qui SS. Fidei et Caprasii Martyrum cineres transtulit et utriusque memoriæ basilicam consecravit, ut habetur in Actis horum Martyrum apud Surium VI Octobris et in Breviario manu exarato Aginnensi, cujusque corpus, uti legitur in Proprio Aginnensi die XVI Octobris, qua die colitur ab ecclesia Aginnensi officio duplici, ad Cambaretum, Chamberet, vicum Lemovicensis diœcesis est translatum, ubi inter cætera ejus ingentia miracula Cardiaci sanantur, vulgoque S. Doux et S. Doulcet audit. De posteriori itaque S. Dulcidio nobis sermo habendus est.

[3] [Vita non videtur exstare;] Vitam ejus nancisci potuimus nullam, neque arbitramur eam uspiam exstare. In Catalogo quidem Bibliothecæ regiæ seu nationalis Parisiensis [Catalogue de la Biblioth. nation., t . IV, Mss. in append.. p. 512, n. 3809. A. Vita 51.] signatur Vita Beati Dulcii sive Dulcidii episcopi, quam descripsit nobis R. P. Carolus Cahier; verum nil aliud est quam finis Passionis SS. Fidei et Caprasii; adeoque, quum textus turbatissimus sit, nullius frugis videtur esse posse. Quocirca pro documentorum penuria pauca tantum de S. Dulcidio colligenda sunt.

[4] [ejus nomen erat potius Dulcitius;] Ejus nomen quam maxime varie scribitur. Dulcius et Dulcidius appellatur in memorato S. Fidei Passionis fragmento, Dulcius, Dulcedius et Dulcidius dicitur a Simone Peyronnet; Dulcedius et Dulcissimus a Saussayo, arbitrante esse nomina distincta; Dulcidius in Martyrologiis Universali et Parisiensi necnon in Gallia Christiana; Dulcissimus in Breviario Lemovicensi anni 1625; Dulcis tandem in prisco Florario seu Martyrologio Ms. quod decessores nostri habebant. Gallice eum appellat Castellanus St Doucis, Simon de Peyronnet, ut vidimus, Doux et Doulcet. Atque hinc ipsas feminas sæpius, maxime in Aquitania, dictas fuisse Dulcias tradit idem scriptor [Catalogus Sanctorum, etc., p. 472.] . Ast in media hac varietate, quod demum seligendum? Dulcidium Sanctum nostrum appellatum esse in antiquioribus monumentis [Translatio Metrica S. Fidis, Act. SS., t. II Octob., p. 290; Translatio altera, ibid, p. 295. Acta S. Fidei, ap. Labbe, Bibliot. nov. Mss., t. II, p. 530 et seq.] , quin etiam potius attendendum videri dicendi modum Aginnensium quorum episcopus fuit, quam vicinorum Lemovicensium, qui eum a sæculo saltem XIV Dulcissimum appellant [Cfr. Bernardus Guidonis, Opusc. Hist. ap. Labbe, Biblioth. nov. Mss., t. I, p. 633.] , dabo ego facile. Verumtamen arbitrarer neutrum nomen esse genuinum, sed dicendum esse Dulcitium. Nomina enim latina non per dius accrescunt, sed per tius aut cius pro varietate dialectorum; dein sæculo V et VI Dulcitii [Cfr. Labbe, Concil. ind., episcoporum, col. 89.] nomen comparet quidem, non vero Dulcidii; quod sæculo demum IX in Hispania oriri videmus [Ibid. loc. cit.] . Et quidem in omnium optimo exemplari Passionis SS. Fidei et Caprasii, nempe Ultrajectino, Dulcitius, non autem Dulcidius legitur; nihilominus ne turbemus lectorem, vocabimus eum Dulcidium. Introducto autem semel Dulcidii nomine, ex solita suppressione litteræ d inter duas vocales, ortus fuerit Dulcius, atque hinc vulgaris appellatio.

[5] [verisimiliter occupavit cathedram Aginnensem initio sæculi V;] De tempore S. Dulcidii episcopatus fusius jam disputavit Ghesquierus noster in Commentario de S. Fide. Refert imprimis Tillemontii [Mémoires pour servir à l'hist. eccl.. t. IV, p. 543.] , Riveti [Hist. litt., t. III, p. 373.] , fratrum Sammarthanorum [Gall. Christ. vet., t. II, p. 70.] et Dionysii Sammarthani [Gall. Christ. nov., t. II, col. 877.] de hoc argumento inter se non ita discrepantes sententias, ostenditque valde probabile esse S. Dulcidium circa iniens sæculum V Aginnensem cathedram occupasse. Urget [Act. SS., t. II Octob., p. 271.] imprimis auctoritatem Aginnensis Breviarii, in quo traditur post mortem sanctissimi præsulis Phœbadii, magistri sui, Deo volente, omnique populo acclamante in episcopali cathedra constitutus; in quæ animadvertam ea tanto majoris esse ponderis, quo accuratius veterem eligendorum episcoporum formam referat [Cfr. inter alios plures Zaccaria. Laudensium episcop. series, p. 68; item Martenius, Thomassinus, etc.] . Pro secundo argumento urget Ghesquierus uxorem Ragnovaldi anno 581 confugisse in ecclesiam S. Caprasii, a S. Dulcidio æificatam tamquam ad antiqua religione venerandum asylum; verum S. Gregorius Turonensis [Hist. Francor., lib. VI, cap. XII, ap. D. Bouquet, t. II, p. 274.] , ex cujus scriptis hæc depromuntur, non habet hæc verba: Ad antiqua religione venerandum asylum, nec alia similia. Nil aliud vult Francorum historicus quam ea occasione violatum fuisse jus asyli; quod quum ad ecclesias æque novas ac veteres pertineret, minoris ponderis fit Gregorii locus ad referendam structuram Caprasiani templi ad sæculum V potius quam ad VI: unde seponendam arbitramur hanc probationem. Tertium argumentum desumit Ghesquierus ex traditione ecclesiæ Aginnensis, secundum quam, teste Labenazie, S. Caprasii basilica exeunte sæculo IV ædificata fuerit a S. Dulcidio jam episcopo. Quartum argumentum repetit ex ætate scriptoris Actorum SS. Fidei et Caprasii, coævi (ut videtur) S. Dulcidii, et quem arbitratur ineunte sæculo V vixisse. Ex omnibus his argumentis crederem Breviarii Aginnensis testimonium validissimum esse. Fratres Sammarthani et post hos Dionysius Sammarthanus indubitanter asserunt S. Dulcidium anno 504 cathedram Aginnensem tenuisse; sed unde hauserint non produnt, quin etiam continuo subjiciunt de eo in antiquis monumentis nil reperiri, nisi quæ ad translationem SS. Fidei et Caprasii spectant.

[6] [transfert corpora SS. Fidei et Caprasii,] Et recte quidem: quocirca hanc jam translationem ex vetustissimo illo scriptore, adjectis Ghesquieri animadversionibus exhibeamus: “Quo in loco (inquit ille anonymus [Act. SS., t. II Sept., p. 272., p. 272.] , de prima sepultura loquens) multis annorum recursibus Sancta jacuerunt corpora (SS. Fidei, Caprasii, Primi et Feliciani), donec, ablata omni gentilitatis prophanitate, S. Dulcidius * episcopatum susciperet et pastoralem curam gerens pro omnium salute vigilaret. Cui præsuli ante omnia placuit, ut Sanctorum reliquias ab indecenti elevans loco, in eorum veneratione, nova constructa basilica, in lucem efferret, ecclesia ipsa sanctæ Virginis titulo dedicata. Qui cum tantum thesaurum aperiret, non tamen incredulus, sed metu et reverentia territus, diutius dubitaret; ad ultimum per noctis quietem admonitus, ne negligenter dimitteret, quod fideliter cœperat, convocatis monachorum turbis ac cæteri ordinis prælatis, secretum suum omnibus detegit, quorum consilio adjutus ad effectum usque perduxit. Eorum autem votis cætera plebs concordans Sanctorum reliquias de loco ignobili honorifice erigunt et in locum sacrum statuunt, quorum meritis ad salutem omnium innumera cœlitus patrantur miracula. Hæc S. Fidei ecclesia erat, teste scriptore translationis Conchensis, foris murum urbis ad septentrionale clima in suburbio [Ibid., p. 273.] .

[7] [et non duas sed unam ædificasse videtur]Porro non in hac, sed in ecclesia omnino diversa, S. Caprasii ac reliquorum fortassis Aginnensium Martyrum corpora a S. Dulcidio condita fuisse apertissime declarat ipse scriptor, ita pergens: Sanctum vero Caprasium INTRA muros urbis ad ecclesiam, ibidem (ab ipso Dulcidio, ut fert antiquissima traditio) fundatam detulit, eumque consimili honore in sarcophago item marmoreo diligentissime deposuit. Consentit, qui et fortassis (ut æstimat Ghiesquierus) anonymo illi præivit Translationis secundæ metrice conscriptæ auctor, duasque pariter adstruens ecclesias, in quarum altera S. Fidei, in altera vero S. Caprasii corpus conditum fuit, juniorem ab antiquo anonymo dissentientem conciliat, dictisque lucem affundit, dum in una quidem eademque basilica SS. Fidei, Caprasii aliorumque Martyrum exuvias in lucem elatas decenterque compositas a Dulcidio fuisse, at sanctæ Martyris corpus deinde in suburbana ecclesia, aliorum vero corpora in ipsius urbis majori basilica decenter tumulata fuisse insinuat, ita de Dulcidio canens: Iste diu absconditas invenerat reliquias Fidei, præclaræ martyris, una cum suis sociis, quæ intra urbis mœnia in majori ecclesia, quæ capitalis aderat, decenter composuerat; solius autem Virginis corpus seorsum condidit in quodam ædificio, constructo in suburbio.” Hactenus Ghesquierus [Act. SS., t. II Sept., loc. cit.] , duplex adstruens templum.

[8] [ecclesiam, scilicet S. Caprasii.] Verumtamen quum auctor antiquissimus Passionis SS. Fidei et Sociorum unius tantum ecclesiæ meminerit; quum similiter Hildebertus [Vide infra in præsenti tomo ad XX Octob., de S. Caprasio.] in Carminibus de eadem Passione loquatur de uno tantum templo; quumque demum tertio plane hi affirment corpora SS. Martyrum in uno eodemque condita fuisse loco; crididerim audiendos non esse scriptores Translationis Conchensis, quorum alter post annum 937, alter inter annum 1020 et 1060 manum calamo admoverunt [T. II Sept., p. 274.] , et proin unam tantum a S. Dulcidio constructam fuisse ecclesiam, alteram vero quæ sæculo X exstaret ab aliquo e suis successoribus. Quodsi quæratur quænam sancto præsuli debeatur, respondendum videtur S. Caprasii, quæ erat intra urbis mœnia et de qua sermonem habet S. Gregorius Turonensis. Neque obstat quod in antiqua Passione SS. Fidei et Sociorum legatur: Ecclesia ipsa Sanctæ Virginis titulo dedicata; id recentioris temporis additamentum esse ex codicibus Mss. ostendit collega meus in Commentario de S. Caprasio num. 30, quem in præsenti volumine ad diem XX Octobris habes. Quod additamentum quum S. Hildeberto quoque præluxerit, nil mirum quod ipse quoque adscripserit S. Dulcidio ecclesiæ S. Fidei fabricam, omiserit vero templum S. Caprasii. Alia S. Dulcidio attributa gesta in annotatis ad ejus lectiones dilucidari poterunt.

[Annotata]

* Dulcitius in Ms. Ultrajectino.

* Agen.

VITA S. DULCIDII
Ex Breviario Lemovicensi anno 1625 edito.

Dulcidius seu Dulcitius, Episc. et Conf. Aginni in Gallia (S.)

[S. Dulcidii, episcopi Aginnensis, zelus laudatur.] Dulcissimus a, regali Francorum sanguine genitus b, adolescens audita Fedarii c episcopi Aginnensis fama, ad eum relictis omnibus se contulit. A quo in divinis litteris apprime edoctus, mirum quam brevi post tempore in ipsis profecerit, pietatemque magna cum omnium admiratione exercuerit. Quare statim cognita egregia animi indole, diaconus d ordinatur, ac futurus Aginnensium episcopus, consentientibus omnium votis e designatur, neque conceptam de se opinionem fefellit. Nam ad eam promotus dignitatem, ita in pauperes beneficus fuit, ut nihil sibi suorumque usibus reservaret. Fidem catholicam acerrime propugnavit et in exstirpandis hæresibus, præsertim impietate Ariana totam fere vitam traduxit f. Post tot labores et certamina, gravis annis, vitæ sanctitate et miraculis clarus, decimo septimo Calendas Novembris g feliciter obiit. Cujus corpus postea Cambaretum h vicum diœcesis Lemovicensis delatum est: ubi inter cætera ejus ingentia miracula cardiaci i sanantur.

ANNOTATA.

a De varia hujus nominis forma diximus in Commentario num. 3.

b Frustra tereremus tempus, si hujus asserti examen institueremus. Vel ipsum nomen fabulam prodit: non enim latina nomina filiis suis dabant Franci. Præterea circa annum 400 Aquitaniæ nequaquam dominabantur Franci.

c Imo Phæbadii episcopi, qui ecclesiæ Aginnensi ab anno 347 ad annum saltem 392 præfuit [Gallia Christ. nov., t. II, col. 896.] . Ejus gesta illustravit Henschenius ad diem ejus natalem XXV Aprilis [Act. SS., t. III April., p. 365 et seq.] .

d Sæculo XVII interpretabantur S. Dulcidium archidiaconum fuisse [Gallia Christ. nov., tom. cit. col. 332.] ; nec male, quantum primorum temporum diaconi munia conveniunt cum officiis archidiaconi recentioris ævi.

e Breviarium Aginnense, ut num. 5 docuimus, non tantum de omnium votis, i. e. cleri et populi, mentionem facit, verum etiam de acclamatione populi. Hoc loco et in Breviario Aginnensi innuitur S. Dulcidium S. Phæbadio successisse. Culpat Dionysius Sammarthanus [Ibid., col. 897.] Bollandum, quod in Annotatisad Vitam S. Hilarii Pictaviensis [Act. SS., t. I Januarii, p. 790.] Gavidium inter S. Phæbadium et S. Dulcidium posuerit, nullo fretus argumento. Verum imprimis hæc scriptio non est Bollandi, sed Henschenii [Cfr. Papebrochius in Vita Henschenii, Act. SS., t. VII Maji, p. 4, et ipse Henschenius, t. III April., p. 365.] . Deinde non hæc est singularis hujus solertissimi viri sententia, sed consequentia receptissimæ opinionis de patria S. Sulpicii Severi. Quum enim hic [Historiæ sacræ lib. 2, cap. XLIV, opp., t. II, p. 234. edit. Hier. de Prato.] de S. Phæbadio Aginnensi loquens dixisset: Noster Fœgadius et Servatio Tungrorum episcopus, senserunt Scaliger, Rosweidus, Dupinius, Natalis Alexander, Bailletus, Clericus, Tillemontius (dubius tamen) et alii [Cfr. Hier. de Prato, Opp.. t. I, Vita Sulpicii Severi, p. LVII.] Sulpicium fuisse patria Aginnensem; hinc quum idem scriptor paulo ante dixisset [Hist. sacr., lib. 2, cap. XLI, t. II, p. 223.] : Hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi, æstimavit Henschenius Gavidium Aginni sedisse circa annum 402, quum totus esset Sulpicius in sua conscribenda historia [Hier. de Prato, p. LXVIII.] . Verumtamen argumentatio hæc minus certa videtur, quoniam multiformis est vocabuli noster apud Sulpicium usus [Ibid., p. LVII, t. II, p. 222, 223, 234 et 235.] . Adde Sulpicium Severum potius Tolosæ stabilem suam sedem habuisse videri [Ibid., p. LVII.] . Quocirca Henschenii sententiam propugnare non audemus, neque etiam prorsus improbabilem dicere.

f Ejus decessor S. Phæbadius totam fere vitam verbo et calamo adversus Arianos pugnarat. Nec meliora erant tempora, Dulcidio episcopo; quum anno 414 Gothi, Ariani omnes, Aquitania potiti sint, ut habemus in Prosperi Tyronis Chronico [Ap. D. Bouquet, t. I, p. 638.] . Atque ex hoc tempore paulatim Aquitaniæ et Occitaniæ ecclesias pastoribus et presbyteris viduatas fuisse, quum demortuis non liceret successores dare, res notissima est. Atque hinc forsan fit ut nullus post S. Dulcidium in Aginnensi cathedra reperiatur episcopus ad annum usque 549 [Cfr. Gall. Christ. nov., t. II, col. 897 et seq.] .

g Num. 1 Commentarii prævii diximus Aginni celebratum fuisse S. Dulcidii natalem die XVI Octobris; quare ad præsentem diem eum transtulerimus, inveniet ibidem etiam lector.

h Cambaretum, gallice Chamberet, ad diæcesim Tutelensem nunc pertinet, quod per novam divisionem adscriptus esset præfecturæ Tutelensi (dept de la Correze, arr. de Tulle, cant. de Treignac). Ab Uzerchio quinque distat leucas, octo a Tutela [Dictionn. univ. de la France, t. I, p. 901.] . Porro erat olim Cambaretum prioratus ab Userchiensi monasterio dependens [Gallia Christ. nov. t. II, p. 897.] . S. Dulcidii reliquiæ Cambareti asservantur saltem a sæculo duodecimo exeunte; quum Gaufredus, Vosiensis cœnobii prior, eoque florens ævo, scribat [Labbe, Biblioth. nov. Mss. t. II, p. 286.] : Apud Chambaret cernitur bustum Dulcissimi, quem præsulem Agenni Sanctæ Fidis acta fuisse declarant. Similiter Bernardus Guidonis, qui ineunte sæculo XIV claruit: S. Dulcissimus dulciter quiescit apud Chambaretum, quem præsulem etc. Verum jam diu ante sæculum XII S. Dulcidii reliquias Cambaretum delatas crederem. Bernardus enim Andegavensis, quem satis illustravit Ghesquierus in Actis S. Fidei [Act. SS., t. II Septemb., p. 286 et seqq.] , in opusculo, quod circa annum 1012 Fulberto Carnotensi episcopo nuncupavit, hæc habet: Urbs Aginnum, inquit [Gall. Christ. nov. t II col. 896.] , super omnes urbes Aquitaniæ multis olim Sanctorum patrociniis illustris emicuit, quibus pene omnibus temporum processu, ignoto quo nescio suo peccato, viduata remansit, partim vi, partim furto sublatis. Invenies, Aquitaniæ viator, quod ipse experimento comperi, diversis in locis qui tibi dicant: Hoc est corpus illius martyris ab Aginno translatum; hic illius virginis vel confessoris, vel tanta portio illius Sancti. Licet autem bustum seu sepulcrum S. Dulcidii Cambareti esset et populorum veneratione honestaretur, id tamen ita intelligendum non est quasi nihil de reliquiis Aginni remansisset vel potius postliminii jure receptum fuisset. De Claudio enim de Gelas, ab anno 1609 ad 1630 Aginnensi episcopo, legimus [Ibid., col. 932.] : Reliquias S. Dulcidii episcopi et archidiaconi suæ ecclesiæ, ut hic (scilicet Claudius de Gelas) olim fuerat, capsa donavit argentea.

i Cardiaci intelliguntur non tantum hi, qui corde loborant, verum etiam stomacho.

DE S. MAMELTA MARTYRE IN PERSIDE.

PROBAB. SÆCULO V.

SYLLOGE.
Martyrologia; mors brevi post baptismum; distinctio a S. Mamlacha; ecclesiæ CP.

Mamelta Martyr in Perside (S.)

J. V. H.

[Varia Martyrologio Sanctam memorant,] Optabat jam in suis Ephemeridibus Græcis Daniel Papebrochius noster [Præf., t. I Maji, p. XLV.] , ut sanctæ Mamelchtæ seu Mameltæ Acta aliquando invenirentur: sed ad hunc usque diem nihil de S. Martyre reperire licuit, præter ea quæ in sacris Ephemeridibus leguntur. In octobri Græcorum metrico sub die V ejusdem mensis refert Papebrochius l. c. sequentem versiculum:

Πέμπτῃ βλῆτο λίθοις καὶ θυμὸν ἀφῆκε ΜΑΜΕΛΧΘΗ.

Obruitur saxis quinta, expiratque MAMELCHTA.

Ad eumdem diem duplicem versiculum recitat Siberus in Ecclesiæ Græcæ Martyrologio metrico [P. 318.] :

Ὁμοῦ λελουμένην μὲ, Χριστὲ, προσδέχου,
Μαμέλχθα φησὶ, καὶ λίθοις βεβλημένην.

Mamelchta, me jam, Christe, lotam, clamitat,
Et imbre saxorum protectam suscipe.

Kalendarium quoque CP. binis diebus, scilicet V Octobris et VI Junii, memoriam S. Mamelchtæ celebrat, sed nihil præter nudum nomen adfert. De hoc tamen Kalendario latius infra agam.

[2] [latissime vero Menologium] Magis S. Mameltam illustrat Martyrologium Romanum hodiernum his verbis: In Perside Sanctæ Mameltæ Martyris, quæ a cultu idolorum ad fidem angelico monitu conversa a gentilibus lapidata est et in profundum lacum demersa. Quod encomium adhuc particulatius evolvit Menologium Basilii Imperatoris sub die III nonas (V) Octobris, qua Sanctæ memoriam agunt Græci. ἁγία Μαμέλχθα ὑπῆρχε μὲν ἐκ Περσίδος, ἱέρεια δὲ τοῦ ναοῦ Ἀρτέμιδος, ἔχουσα καὶ ἀδελφὴν χριστιανήν. Κατενεχθεῖσα δὲ εἰς ὕπνον, εἶδεν Ἄγγελον Θεοῦ δεικνύοντα αὐτῇ τὰ μυστήρια τῶν χριστιανῶν. Καὶ ἀναστᾶσα ἔμφοβος, διηγῆται τῇ αδελφῇ. δὲ ἄγει αὐτὴν πρὸς τὸν ἐπίσκοπον. Καὶ μαθῶν ἐπίσκοπος τὰ τῆς ὀπτασίας, εἶπεν αὐτῇ, ὅτι ὀφείλεις χριστιανὴ γενέσθαι· ἣν εὐθέως ἐβάπτισε, καὶ ἐδέξατο αὐτὴν ἰδία ἀδελφή. Ὅθεν μανέντες οἱ ἕλληνες, ἐτιμωρήσαντο αὐτὴν, καὶ ἀπέκτειναν ἐν λίθοις, ἔτι τὰ ἐμφώτια τοῦ ἁγίου βαπτίσματος περιβεβλημένην. Καὶ ἐῤῥιψαν εἰς λάκκον βαθύτατον· ἐξ οὗ οἱ χριστιανοὶ μόλις αὐτὴν ἀνήγαγον. Προσελθὼν δὲ τῷ βασιλεῖ τῶν Περσῶν ἐπίσκοπος, καὶ αἰτήσας, ἐλαβεν ἐξουσίαν τοῦ καταλῦσαι μὲν τὸν ναὸν τῆς Ἀρτέμιδος, οἰκοδομῆσαι δὲ ἐκκλησίαν ἐπ᾽ ὀνόματι τῆς ἁγίας Μάρτυρος· ἣν καὶ κτίσας, ἐν αὐτῇ τὸ τίμιον αὐτῆς ἀπέθετο λείψανον.

[3] [Basilii imperatoris:] Quæ verba ex editione Annibalis Card. Albani latine sic sonant: Sancta Mamelchta ex Perside fuit, templi quidem Dianæ sacerdos, sed sororem Christianam habens. Cum autem in somnis vidisset Angelum Dei sibi Christianorum mysteria ostendentem, excitata cum terrore de somno, rem omnem sorori aperuit: a qua ad episcopum adducitur. Episcopus vero intellecto visionis symbolo: Christianam, inquit, oportet te fieri. Statimque illam, sororis manibus de sacro fonte susceptam, baptizavit. Quare vehementi furore correpti gentiles, multis excruciatam tormentis lapidibusque obrutam interfecere, splendida adhuc sacri baptismatis veste indutam, atque in profundissimum lacum demersere: unde vix a Christianis extracta est. Adiit autem Persarum regem episcopus, impetravitque, ut everso Dianæ templo, ecclesiam Sanctæ Martyris nomine excitaret: quod cum ædificasset, pretiosas ejus reliquias ibi deposuit. Hæc Menologium Basilianum, quem præcipuum, ne dicam unicum fontem de gestis S. Mameltæ habemus.

[4] [quod habet Sanctam habuisse sororem suam matrinam,] Virum archæologiæ Christianæ curiosum non fugerint quædam in brevi licet Legenda enarrata. Imprimis habemus S. Mameltam a sorore pridem Christiana e sacro fonte susceptam fuisse, καὶ εδέξατο αὐτὴν ἰδία ἀδελφὴ. Antiquissimum esse susceptorum seu patrinorum, qui Græcis ἀνάδοχοι appellabantur, usum, jam a Tertulliano habemus, qui lib. de bapt. c. XVIII [Tertull. Oper., p. 465. Edit. Plantin. Pamelii an. 1584.] susceptores sponsores vocat dicens: Quid enim necesse est, si non tam necesse, (agit de differendo baptismate parvulis extra casum necessitatis) sponsores etiam periculo ingeri? qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malæ indolis falli. Unde et S. Augustinus epist. XCVIII, alias XXIII ad Bonifacium episcopum [S. Aug. Oper., t. II, col. 266. Edit. Maur. an. 1679.] patrinos vocat fidedictores, eosdemque, appellatione e juri civili derivata, fidejussores dicit S. Cæsarius Arelatensis [S. Aug. Oper., t. V. App. col. 441.] : Qui filios, inquit, aut filias excipere religioso amore desiderant, et antequam baptizentur, et posteaquam baptizati fuerint, de castitate, de humilitate, de sobrietate vel pace eos admonere non desinant et agnoscant se fidejussores ipsorum. Notatu dignum est atque ad rem nostram propius spectat in ecclesia Orientali licet heterodoxa venire eodem fidejussorum nomine patrinos, ut monstrat Jos. Sim. Assemani in sua bibiotheca Orientali [T. III, part. 1, p. 536.] .

[5] [et adhuc vestibus albis] Alterum occurrit in Græca Legenda momentum non plane spernendum, scilicet S. Mameltam adhuc splendida sacri baptismatis veste indutam, lapidatam fuisse: Ἔτι τὰ ἐμφώτια τοῦ ἁγίου βαπτίσματος περιβεβλημένην. Est nempe satis notum, consuetudinis fuisse universalis, tam in Oriente quam in Occidente, ut recens baptizatis vestis alba imponeretur, qua per octiduum induebantur: cujus quidem ritus vestigium adhuc servatur in hodiernis ritualibus, v. g. Romano, quod præscribit ut absterso loco inuncto, scilicet vertice recens baptizati, sacerdos imponat capiti ejus linteolum candidum, loco vestis albæ. Similiter et græca Ecclesia in officio sancti baptismatis habet [Goar. Euchol., p. 355.] : Καὶ ἐνδύων αὐτὸν τὰ ἀμφία λέγει: Ἐνδύεται δοῦλος τοῦ θεο:ῦ δεῖνα χιτῶνα δικαιοσύνης. Et induens eum suis involucris, dicit: Induitur servus Dei N tunica justitiæ. Similia habent libri liturgici Orientales, quos videre licet apud Jos. Sim. Assemani l. c. [Qui plura circa hos baptismatis ritus cognoscere oluerit, adeat Bingham Orig. Eccles., lib. XI, cap. VIII et lib. XII cap. IV. Selvagg. Antiq. Eccles., lib. III, cap. III, § V, cap. V. Binterim Denkw., t. I, part. I, 159 et 187.] .

[6] [indutam occubuisse:] Neque illud prætermittendum est vestem baptismalem, qua induta fuit S. Mamelta, vocabulo ἐμφώτια designari, (ἐμφώτεος splendidus verunt lexica); quod quidem apud Archæologos, quos mihi consulere licuit, ad significandam vestem candidam non reperi: nam Græci passim baptizatos albis adhuc vestibus indutos λευχειμονοῦντες a verbo λευχειμονέω albis induor appellabant: utebantur quoque voce Σαβανον id est, pannus seu linteum asperius, siccando in balneis aptum, ut tradunt lexicographi. Verum autem Sabanum non tam vestem candidam significabat, quam linteum, quo ascendentes e sacro fonte abstergebantur. Tandem operæ pretium fuerit observasse in imagine S. Mameltæ vestem habere ornamentum versus scapulas scissuræ quasi simile, quod in aliis fœminis in Menologio Basiliano depictis non occurrit, nisi in S. Martyre Domna ad diem XXVII Decemb., quæ erat et ipsa sacerdos duodecim deorum in palatio. In viris senatorii aut militaris ordinis, imo et in eunuchis idem ornatus recurrit. Ast hujusmodi ornamenti significatio aut interpretatio me fugit.

[7] Joseph Simonius Assemani in sua Bibliotheca Orientali [T. I, p. 190.] aliquatenus insinuat Mameltam nostram eamdem esse cum S. Mamlacha, [refutatur Assemanus confundens Mameltam cum Mamlacha:] cum aliis duabus Virginibus Abiat et Hati passa. Quam opinationem patrui sui Stephani Evodii Assemani, tamquam factum indubitatum accipere videtur, dum dicit [Act. Martt. Orient. et Occident., part. I, p. 103, not. 10.] : Mamlacham Martyrologium Romanum Mameltam vocare, et, recitatis elogiis tum Romani Martyrologii tum Menologii Basiliani, addit: Unde hocce elogium desumpserit (Menologium), nos prorsus latet; difficillimeque adducimur, ut verisimile esse, Saporem regem, adeo in Christianos furentem, templa Martyribus excitandi licentiam impertiisse credamus. Et quidem recte Basilianam Legendam ad fabulas amandarit, posito Mamlacham eamdem esse cum nostra S. Mamelta: verum solidis, meo judicio, rationibus id in dubium vocat Stephanus Morcelli noster in Commentariis ad Kalendarium Constantinopolitanum, cujus verba refero [T. II, ad diem VI Junii, p. 127.] : Assemanus, inquit, martyrium ejus pertinere putat ad annum CCCXLIV, quippe de ipsa mentionem fieri arbitratur in historia Martyrii Sanctorum Narsetis episcopi et Josephi discipuli ejus, quem Chaldaice a Marutha episcopo scriptam, ex codice Nitriensi Vaticano I edidit, et latine interpretatus est. Hæc autem interpretationis verba sunt: “Simili etiam exitu Christianam fidem consecravere Abiatha, Hates et Mamlacha Virgines ex provincia Bath Garmæa, a Sapore rege, cum forte in eo loco versarentur, supplicio affectæ.” Existimat scilicet Mamlacham hanc Virginem plane ipsam esse Græcorum Mamelchtam et Mameltam Latinorum. Enimvero in ejus sententiam libens concederem, si quæ de Sanctæ Virginis Mamlachæ exitu referuntur, cum iis convenirent, quæ in Menologio Basiliano legimus de Mamelchtæ martyrio: sed discrimen in hoc non leve deprehendimus. Primum enim nullas ei socias adscribi apparet. Tum necis ejus auctores fiunt οἱ Ἕλληνες non rex Sapores, et genus mortis additur quo extincta est sub ipsum baptisma, nondum albis depositis: Καὶ ἀπέκτειναν ἐν λίθοις ἔτι τὰ ἐμφώτια τοῦ ἁγίου βαπτίσματος περιβεβλημένην. Denique aliud omnino tempus indicant, quæ in fine narrantur de episcopo, cui rex Persarum indulserit, ut fano Dianæ everso, templum exstrueret, et Mamelchtæ Martyri dedicaret: in quo etiam Martyris Reliquias composuisse ille dicitur. Hæc Morcelli: quibus addere licet Mamlacham, de qua agitur apud Assemanum, ab ipso reponi in Ordine Filiarum fœderis, seu Diaconissarum [Act. Mart., part. I, p. 52.] ; quum nostra Mamelta uno quasi passu ab idolorum sacerdotio ad illustre martyrium transiverit.

[8] [passa videtur S. Mamelta sæc. V;] Quum itaque verisimile non sit eamdem Martyrem esse Mamlacham et Mameltam, ruit quoque Assemani conjectura circa tempus passionis, quod statuit esse annum Christi 344. Quoniam vero in iis, quæ adhuc conservata sunt de S. Mamelta, nihil occurrit quod tempus martyrii propius determinet, videtur ejus mortem incidere in illa tempora, quibus cessabant Persarum reges a persequendo Christianos. Etenim e Menologio supra allato liquet Sanctæ necem illatam fuisse a gentilibus, nulla interposita judicis sententia, et proinde in tumultu populari. Dein rex permisit, petente episcopo, ut everso Dianæ fano, templum sub titulo S. Martyris construeretur. Quare mihi satis placet assignare sæculum quintum martyrio: nam anno hujus sæculi XXII ut habet Pagius [Crit. Baron ad an. 422, § XI.] , pacem cum Persis pepigit Theodosius, Christianorum in Perside commorantium sanguini parciturus. Induciæ centum annorum tunc sancitæ fuere, neque dubitandum imperatores C. P. pacem christianis pactos sartam tectam conservare voluisse, quæ etiam usque ad annum 502 perseveravit. Illo igitur intervallo Martyrium S. Mameltæ accidisse putem, et quum tumultuario Sancta lapidibus obruta fuisset, rex, ne fracti fœderis reus apud Romanos traduceretur, templum idoli Christianis permisit, ut ecclesiam construerent. Hæc utcumque verisimilia sint, tamen deperditionem veterum Actorum, quam doluit Papebrochius, reparare non possunt.

[9] [habebatque olim C. P. duplicem festivitatem.] Cæterum celebrem olim in C. P. Ecclesia fuisse S. Mameltæ cultum, monstrat jam supra laudatus Morcelli e duplici festo in ejus honorem instituto, scilicet die V Octobris et VI Junii. Qua occasione scite adnotat: Dies hic alter (VI Junii) memoriæ Martyris ejusdem dicatus non exiguum præbet argumentum, quare censeamus Reliquias ejus Constantinopolim demum esse translatas, ejusque nomini ædiculam aliquam aut templum in regia urbe consecratum fuisse. Hic autem ut diximus (ad diem V Octobris: annus enim in Kalendario Græco ab initio Septembris orditur) translationis dies habendus esse videtur, quum cæteri fasti nihil hodie de Mamelchta habeant: iidem contra ad diem V Octobri plerique meminerint. Quamquam vel ipsa etiam ædis dedicatio satis caussæ esse potuit, quare rursum hoc die festum ageretur; quemadmodum geminam ob id Cosmæ et Damiani in regia urbe celebritatem fuisse, mox paullo ostendemus. Recte igitur ad V Octobris pronuntiaverat Morcellius hanc diem esse S. Mameltæ martyrio sacram.

DE S. TROESIO, ABBATE ET CONF. NIVERNI IN GALLIA

SÆC. V VEL VI.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti cultus; fundatio Buxidensis; tempus vitæ et obitus.

Troesius Abbas et Conf. Niverni in Gallia (S.)

J. V. H.

[Licet cultus S. Troesii certus, tamen] S. Troesius seu Trojecius (gallice S. Troé vel Trohé) extra territorium Nivernense vix notus est, deque eo silent, si recentiores aliquot excipias, fasti ecclesiastici. Ejus itaque mentionem faciunt Martyrologia recentiora, Castellani, Parisiense Cardinalis de Noailles et Autissiodorense Caroli de Caylus, quod sic habet: Apud Nivernenses, Sancti Troesii abbatis. Ejus nomine jam insignita erat Niverni sæculo nono abbatialis ecclesia, nunc parochialis, in qua Sancti abbatis corpus sub majori altari reconditum est. Atque hæc sunt fere omnia, quæ de S. Troesio ad nos pervenerunt, ut ad me die VII Augusti 1847 rescripsit R. D. Crosnier, parochus Donziacensis (Donzy, Nièvre, arrond. de Cosne), auctor hagiologii Nivernensis adhuc inediti. Profecto licet S. Troesius monachus et abbas fuerit, de ejus tamen gestis tacent auctores, qui de Sanctis Ordinis S. Benedicti scripserunt, quosque consulere mihi licuit. Joannes Mabillon in suis Annalibus neque verbo attingit S. Troesium, nisi ubi agitur de ecclesia et monasterio, in ejus honorem constructis.

[2] [incertæ sunt ejus res gestæ:] Imo tam jejunæ sunt, quas habemus de S. Troesio, notitiæ, ut nullo certo argumento definiri liceat, quo sæculo floruerit. Id aperte significat citatum Martyrologium Autissiodorense, quando, ut qualicumque modo tempus Sancti nostri indicaret, dicit jam nono sæculo ecclesiam sub ejus nomine exstitisse. Nihilominus laudatus Nivernensis hagiologus censet S. Troesium circa sæculum septimum vixisse. Et hoc quidem verisimillime, si constaret certo Sanctum nostrum eumdem esse ac Trogetium seu Trecium, qui in diplomatis Cenomanensibus occurrit. Nam in charta Caroli Calvi anni 854 [D. Bouquet, t. VIII, p. 531.] pro monasterio Deensi, hodie parochia S. Philiberti de Grandi-lacu (St Philbert-de-Grand-lieu, dept Loire-infér. arrond. de Nantes) [Vales. Notit. Gall. Vo Herbatilicum, p. 245. Cfr. Vita S. Philiberti, t. ad XX August., t. IV, p. 87 annot.] , dicitur quamdam cellam, in pago Cenomanico sitam, in honore B. Petri, Apostolorum principis, a Sancto Trogetio fundatam … monasterio Deas, in quo S. Filibertus habetur sepultus, conferri. Atque eadem cella paulo infra Bussogilum appellatur. Si autem iste S. Trogetius idem sit cum S. Troesio nostro, quanto propius originem monasterii Bussogili attigerimus, tanto etiam accuratius ætatem Sancti inveniemus.

[3] [videtur ex fundato Buxido,] Erat porro in episcopatu Cenomanensi duplex locus, qui nomine Bussogili seu Buxidi censebatur et monasteriolum habebat. Alter a S Lonegisilo fundatus sæculo VII, ut liquet ex ejus Vita, sub die XIII Januarii in Appendice edita [Act. SS., t. I Januar. 1120.] , et ex Actis episcoporum Cenomanensium, in quibus sub Harlemundo episcopo dicitur fuisse [Mabillon Vet. Analect. 289.] monasteriolum quoddam, cujus vocabulum est Buxidus, quod… Haduindus, supplicante et ordinante S. Lonegisilo … in quodam vico canonico suæ sedis Ecclesiæ sanctificaverat, et monachos in eo una cum supradicto Sancto viro aliquos collocaverat. Ast alterum Buxidum nobis exhibet charta quædam Caroli Magni anni 802, in qua inter monasteria juris Ecclesiæ Cenomanensis numeratur etiam [Ibid., p. 294. Ibid., p. 295] monasteriolum S. Joannis et S. Trechii in Buxido, et paulo infra in eodem instrumento [Ibid., p. 295] alterum monasteriolum Buxidi recensetur. Clare igitur duplex Buxidum manifestatur.

[4] [quod postea S. Lonegisilus] Nunc porro videndum est utrum Buxidum aliquando fundaverit S. Trogetius: et mea quidem sententia illud est præferendum, quod patronum nanciscebatur S. Petrum Apostolum, ut fert charta Caroli Calvi citata num. 2. Ast ipsum monasterium, a S. Lonegisilo fundatum, eumdem patronum præferebat [Annuaire hist. pour l'an 1838, p. 145.] , quod cæterum etiam præsumere licet ex historia mox narranda; hæc enim habet Vita S. Lonegisili cap. II num 6 [Act. SS., t. I Januar., p. 1121.] : Quadam nocte (S. Lonegisilus) more suo oratorium (Buxidense) ingressus, ut matutinarum solemnia perageret, pavore subito turbatus est. Quam ob causam cognovit olim locum illum, publicis conventionibus dicatum, qui diversis Sanctorum Reliquiis fuerit adornatus. Sentiens cultum eorum ob negligentiam disperiisse, convocans concives, in quorum prædio commanebat, intimavit desiderii sui esse Romam orationis causa petere, postulans in eo itinere eorum vota se comitari. Progressus tandem ad loca beatorum asylorum, devotus orator accessit. Ibi siquidem coram Domino anxietatem cordis sui ingeminans, Sedis illius diutius flagitabat antistitem, ut mereretur exoptatum munus pignorum ab eo accipere. Multo certe labore pro hujuscemodi negotiis fatigatus, cum jam pene desperaret, ecce pridie quam reverti decerneret, ipsius noctis medio astitit ei Angelus Domini, cui et dixit: Lonegisile, quid inter curas æstuas, quidve dejiceris? Accingere igitur, et clam accedens ad aram B. Petri, quod inveneris, tecum defer. Continuo a visione surgens, exsequitur, quod sibi fuerat jussum, invenitque dentem Apostolorum Principis altari suo superpositum. Quem assumens, comitem reversionis suæ habuit, et, lætitia multa refectus, ad propria remeavit.

[5] [olim destructum instauravit:] Ex hac narratione habemus imprimis rationem, cur S. Lonegisilus oratorium suum sub nomine S. Petri Apostoli dedicatum voluerit, nempe ob Reliquias, tam prodigiose Roma allatas. Sed simul etiam monstratur ante fundationem S. Lonegisili, atque adeo ante medium sæculum septimum exstitisse Buxidi locum publicis conventionibus dicatum, qui diversis Sanctorum Reliquiis fuerit adornatus: et id quidem tam diu ante ætatem S. Lonegisili, ut omnis ejus memoria penitus obliterata esset, ac nonnisi cælesti visione reviviscere potuerit. Quid igitur impedit, quominus S. Trogetium, in charta Caroli Calvi citatum, dicamus prioris conventus seu monasterii fuisse fundatorem. Etenim per locum, publicis conventionibus dicatum, monasterium intelligo; quoniam, quando istuc advenit S. Lonegisilus, locus non carebat sua ecclesia et clericis, ut aperte indicant Acta episcoporum Cenomanensium, quando ipse S. Lonegisilus dicit [Vet. Analect., p. 265.] se in Buxiaco vico canonico detentum fuisse a presbyteris et pagensibus ejusdem loci … quia locus popularis erat et eleemosyna multa ibidem veniebat etc Quando igitur cœlestis visio Sancto viro manifestabat locum illum olim fuisse publicis conventionibus dicatum, diversis Sanctorum Reliquiis adornatum, non indicabat sane ecclesiam, laicis destinatam, utpote quæ tunc jam exsistebat, sed conventum monachorum, qui suum olim habuerat fundatorem, S. Lonegisilo antiquiorem; nam post hunc fundatio monastica non interrupta serie continuavit [Cfr. Piolin. Hist. de l'Égl. du Muns, t. I, p. 336.] .

[6] [unde Sancti tempus ad VI sæculum est revocandum;] Quum ita se res habeat, probabile evadit Trogetium, fundatorem S. Petri in Buxido fuisse: sed simul etiam consequiter ejus institutionem, medio sæculo septimo jam penitus abolitam, ad sextum aut etiam quintum sæculum pertinuisse: ad quod tempus etiam referenda esset S. Trogetii ætas. Fateor quidem hæc omnia satis ambigua esse; sed ubi nihil certi occurrit, conjecturis probabilibus indulgere licet, maxime quia per similes quasi divinationes via sternitur quandoque ad aliquid certi attingendum. Interim diluenda est duplex difficultas: prior scilicet, qua in charta Caroli Magni, citata num. 3, monasteriolum Sancti Joannis et Sancti Trechii in Buxido memoratur, ubi S. Trechium facile S. Troesium interpreteris; quocirca, siquidem diversus est patronus, etiam diversa videtur ecclesia ab ea, quam S. Lonegisilus fundavit. Non dicam plane istic agi de duplici monasterio, altero S. Joannis, S. Trechii altero, nam in singulari numero vox monasteriolum adhibetur; sed numquid fieri potuit, ut in nomine primarii patroni pro Petro Joannes positus fuerit, sive id erroris chartæ originali obrepserit, sive ad transsumpta librariorum oscitantia accesserit?

[7] [dummodo non duplex fuerit Troesius.] Sed restat altera difficultas, non sane spernenda, an scilicet S. Trogetius, in charta Cenemanensi laudatus, idem sit cum S. Troesio, Nivernensi. Id certe suadet peregrinitas nominis, quod cæterum nuspiam inveni, nisi in S. Trojœcia, Virgine Ruthenensi, ad diem IX Junii [Act. SS., t. II Jnuii, p. 178.] , ubi et nominis etymologia exponitur. Huc etiam facit, quod Sancti nullam mentionem apud Cenomanenses repererim, unde suspicio nascitur apud illos diem non obiisse supremum, alioquin sepulturæ quædam memoria superstes mansisset. Si autem supponimus S. Troesium Cenomanis Nivernum abiisse, atque hic post fundatum monasterium diem clausisse extremum, recte intelligimus, apud Cenomanenses, maxime abolito monasterio, nullam sui memoriam reliquisse. E contrario quamvis nihil apud Nivernenses reliquerit, quoad ejus res gestas attinet, attamen ejus tumulo nomen, cultus, et gloria perennant. Hactenus jejune satis de rebus gestis S. Troesii.

[8] [Sancti corpus in ecclesia cognomine quievit,] Nam ex Martyrologio Autissiodorensi discimus nono jam sæculo fuisse Niverni ecclesiam S. Troesii nomine insignitam. Hoc quidem constat ex diplomate Caroli Crassi, dato XV Kal. Januarii 887 [Mabill. Ann. Bened., t. III, p. 638. Gall. Christ., t. XII. Instrum., col. 311.] , quo imperator, petente Emmeno, Nivernensi episcopo, confirmat omnes ecclesias episcopatus Nivernensis, inter quas venit abbatia S. Troesii. Perseveravit utcumque status abbatialis in hac ecclesia usque ad Hugonem II de Champaleman, qui cathedram Nivernensem ab anno 1013 ad 1065 tenuit [Gall. Christ., t. XII. col. 634.] . Hic enim circa annum 1023 donat ad supplementum victus canonicorum Beati Christi Martyris et infantis Cyrici et ejus matris Julittæ, quorum corpora hæc sancta mater amplectitur ecclesia, quamdam abbatiam in honore S. Troesii, confessoris et monachi, consecratam, et in suburbio hujus urbis sitam, cum omnibus suis appendiciis, videlicet terris, vineis, pratis, silvis, aquarumque cursibus, molendinis et furnis, consensu quidem et voluntat Euvrardi canonici atque præpositi, cujus beneficium esse videbatur [Ibid. Instrum., col. 323.] . Dixi supra statum abbatialem in S. Troesii ecclesia utcumque perseverasse; tum quia data erat in beneficium Euvrardo canonico, tum quia nulla fit mentio monachorum, quorum tamen consensus ad alienationem fuisset necessarius, si ibidem status monasticus perseverasset.

[9] [donec initio hujus sæculi ad ecclesiam S. Stephani translatum fuit.] Sublato abbatiali titulo, ecclesia S. Troesii facta est parochialis sub patrocinio capituli Nivernensis, ut scribit hagiologus Nivernensis; attamen collatio parochiæ pertinuisse videtur ad episcopum, ut habet Polyptychum istius diœcesis [Pouillé de Nevers, p. 7.] . Ad tempus tamen ista ecclesia cum omnibus appendiciis data fuit in usumfructum Hugoni, præposito Nivernensi, postquam hic cessisset præposituram capitulo, ut constat ex charta Hugonis episcopi, firmata a Leone IX in concilio Vercellensi anno 1050 [Gall. Christ., t. XII Instrum., p. 325.] . Anno 1471 die XXVII Januarii sepulchrum S. Troesii, quod tumulo lapideo constabat et sub altari majori reconditum erat, apertum fuit per officialem episcopi Nivernensis, Petri de Fontenay, ut habet sæpe laudatus hagiologus [Cfr. Parmentier, Archiv. de Nevers., t. II, p. 313.] . Ast sæculo proxime præterito exeunte, circa annum 1793 destructa funditus fuit ista ecclesia; sed felici piorum industria vastationi ereptæ fuerunt Reliquiæ S. Troesii, quæ hodie quiescunt in parochiali ecclesia S. Stephani Niverni, destructa æde vicina. Atque hæc sunt quæ de S. Troesio collegimus, non tam ut ejus res gestas, nobis ignotas, illustraremus, quam ut debitam sancti viri memoriam hic consignaremus.

DE SS. LEUTHERNO ET LEVIANO, EPP. CONFF., DEQUE S. SCOPHILO ABBATE, IN BRITANNIA MAJORI ET MINORI,

INCERTO TEMPORE.

SYLLOGE HISTORICA.
Sanctorum cultus, reliquiarum translatio et inventio.

Leuthernus, Ep. Conf (S.)
Levianus, Ep. Conf (S.)
Scophilus Abbas et Conf (S.)

V. D. B.

[Quare hac die de his SS. agatur.] Inter prætermissos ad S. Maglorii nomen meminimus octodecim Sanctorum, quorum reliquiæ sæculo X ex Britannia Minori Parisios delatæ fuerunt. De parte horum Sanctorum in opere nostro dictum jam fuerat, de alia parte ad certos dies adhuc dicendum est; sed tertia pars, ex tribus constans Sanctis, a decessoribus nostris vel ad suos dies omnino est omissa, vel festum alium præter præsentem diem non habent. Quocirca visum est hic loci pauca de eis colligere; et quidem initium ducemus a distinguendis a se invicem S. Leutherno episcopo et S. Luctigerno abbate Hiberno, qui ab aliquibus scriptoribus confunduntur.

[2] [A S. Luctigerno abbate Hiberno, cujus gesta indicantur,] Porro de S. Luctigerno, filio Huatrati et abbate Inis-Tomensi in Tuamonia, et de quo agitur in Vita S. Idæ Virginis num. 30, ad diem XV Januarii in opere nostro edita, non secus ac in Vita S. Mochœmoci sive Pulcherii abbatis ad XIII Martii num. 5, dictum fuit inter prætermissos ad XXVIII Aprilis, quoniam ad hanc ejus memoriam faciunt Festologia Tamlactense, Mariani et S. Ængussii; sed breviter valde quoniam non plura de ejus vita aut cultu reperiebantur; et quidem præter ejus ad S. Idam visitationes unamque celebriorem cum S. Lasreano institutam [Cfr. Lanigan, eccles. History of Ireland, t. II, p. 88 et 89.] , vix quidquam de eo ulterius ad nos pervenit. R. D. Tresvaux canonicus Parisiensis in nova sua editione Vitarum Sanctorum Britanniæ minoris [Vies des Saints de Bretagne, t. I, p. 348. Paris 1836.] docet nos eum discipulum fuisse S. Ruadhani, idemque præstat R. D. Garaby [Vies des bienheureux et des Saints de Bretagne, p. 444.] , nisi quod ejus liber typothetæ vitio S. Ruadloni discipulum eum faciat; quod unde ipsi hauserint non indicant: certo non ex Vita S. Rodani seu Ruadhani abbatis, quam apud nos habes ad diem XV Aprilis [Acta SS., t. II Aprilis, p. 382 et seqq.] . Uterque tradunt eum postea cum S. Columbano in Benchorensi monasterio versatum fuisse, et quidem reperitur ejus nomen inter discipulos, quos ad monasteria condenda emisit S. Comgallus [Act. SS., t II Martii, p. 383; cfr., t. VII Septembris, p. 144 et 145.] . Conveniunt insuper scriptores omnes eum sæculo VI floruisse.

[3] [diversus videtur S. Leuthernus episcopus,] Verum deserendi nobis sunt RR. DD. Tresvaux et Garaby atque etiam Castellanus (licet hic dubius sit), quum docent hunc S. Luctigernum eumdem esse ac episcopum, quem in fronte hujus sylloges annuntiavimus. Scriptores enim Hiberni, Martyrologos intelligo et historicos, in hoc conveniunt ut S. Luctigernum abbatem dicant, dum noster episcopus habetur et qua talis jam pridem colitur. Deinde, licet fateamur plures Sanctos in Hibernia abbates cœnobia sua reliquisse, ut in Britanniam aliasve in regiones religionis causa migrarent, hæc tamen res supponenda non est, sed probanda. Quod hic non fit; nam nominum similitudinem seu potius identitatem (Leuthernus enim, Loutiernus, Luctigernus, Luchtighernus, ejusdem nominis variæ formæ videntur), nemo habebit pro firmo argumento, dum alia non adsunt adminicula.

[4] [qui colitur Parisiis, et fors in Cornubia sub nomine Ludgran.] Porro de S. Leutherno quam paucissima novimus. Recensetur ejus nomen in litaniis veteribus Anglicanis seu potius Britannicis, ad sæculum VII pertinentibus, quæ quam plurima referunt Sanctorum Britannorum, nulla Anglorum nomina. Finem versus scilicet Confessorum venit invocatio [Mabillonii Veter. Analect., p. 68, edit. 1723.] : S. Loutierne, ora pro nobis. In Historia ejus translationis Parisios, qualiter venit in editione Lucensi Annalium Mabillonii [Annal. Bened., t. III, app., p. 667.] , dicitur Lencernus episcopus; sed in alio Ms. codice Claudius Castellanus [Martyrologe univers., p. 802.] non secus ac Chesnius [Cfr. Act., SS., t. I Martii, p. 248.] legit Leuthernum; adeoque gallice appellabant Parisiis S. Louthiern, quod vel maxime ex eo patet quod capsa S. Leutherni, aliorum etiam Sanctorum reliquias continens, diceretur la Chasse de S. Louthiern [Ibid., p. 815.] . Quum vero Historia illa translationis ad medium sæculum X pertineat, hinc habemus eum jam tum temporis ut episcopum cultum fuisse. Cæterum cujus sedis episcopus fuerit, ubi vixerit, quo anno mortuus sit, hæc omnia ignorantur. Crediderim tamen eum vixisse in Britannia majori, quoniam olim in Cornubia paræcia erat cum nomine S. Ludgran, patroni; ut testatum reperio in eruditissimo libello Anglico, in Martyrologii formam confecto [Memorial of ancient British piety or a British Martyrology, append., p. 45.] . Hæc si ita fuerint, oportebit ut ejus sacræ exuviæ in Armoricam seu Britanniam minorem delatæ fuerint vel ineunte sæculo VI [Cfr. Alfordus, Annal. eccles. Angl. ad an. 506, n. 1 et seqq., t. II, p. 11.] vel circa annum 586 [Cfr. id. ann. 586, n. 1 et seqq., t. II, p. 94 et seqq.] , quum tot episcopi Britanni cum sacris reliquiis in has partes et ad montes fugerint præ hostium terrore. De earumdem translatione Parisios, dicetur ad finem hujus sylloges [Memorial etc., p. 176.] .

[5] [S. Levianus episcopus idem videtur ac S. Levanus, cultus in Cornubia,] Post S. Leuthernum venit in narratione de translatis sacris corporibus Parisios S. Levianus episcopus, æque obscurus. Porro tribus in locis memoria superest S. Leviani, seu Levani, si quidem admittatur in omnibus agi de eodem. Primo nempe Parisiis, de qua re plura occurrent, ubi de translatione; deinde in Cornubia; et demum tertio in Armorica seu Britannia Minori. Quod ad Cornubiam attinet, in prælaudato Martyrologio Anglico legimus ad XXIV Decembris [Ibid., app., p. 45.] : In Cornubia commemoratio S. Levani et S. Mellini, qui nomen suum communicarunt cum vicis, in quibus eorum corpora quiescunt in exspectatione gloriosæ resurrectionis; in appendice vero altera, quæ nomina continet eorum quorum dies natalis ignoratur, dicitur [Ibid., preface, p. 7.] : S. Levan dat suum nomen ecclesiæ et parochiæ Cornubiæ; et quidem hic locus ad maris littus in extrema Cornubia in mappis majoribus Britanniæ facile deprehenditur. Vix dubium est quin utrobique de eodem S. Levano, sermo sit; unde æstimandum est eum ex arbitrio scriptoris (fatetur enim se aliquando hac libertate usum esse [Vies des Bienheureux et des Saints de Bretagne, p. 490.] ) ad diem XXIV Decembris memoratum fuisse. Unde ex hac parte nil obstare videtur quin idem habeatur ac S. Levianus. Quod vero illius corpus in Cornubia quiescere dicatur, id ex mera conjectura seu ornatus gratia adjectum fuisse videtur, nisi forsan aliquot corporis particulæ intelligantur. Porro non nominum sola similitudo, verum etiam traditio Armoricana de ejus ortu huc facit.

[6] [idem ac S. Levias cultus in Minori Britannia.] Sanctus enim Levias seu Levianus, qui ibidem colitur, putatur ab incolis e Britannia Majori oriundus, ut locuples testis est R. D. Garaby [Act. SS., t. I Martii, p. 248.] . Fertur autem a teneris pietatem coluisse et virtutem, Deoque se vovisse intra monasterii septa; non ita multo post fratribus fuisse præpositus cum abbatis titulo, eoque munere laudabillime functus; ut autem latior pateret viro Dei excolendus campus, consecratus fuisse episcopus, et dein episcopi regionarii partes in Armorica multo zelo explesse. Sacellum habet prope Trecorium (Tréguier) in vico Tredarzec, ubi ejus etiamnum memoria in veneratione est, quoniam forsan his in regionibus sacrum exercuit ministerium. Quum ante annum 1793 de eo die XII Septembris fieret officium, colebatur tamquam confessor non pontifex, quod ad abbatiale ejus munus solum attenderetur. Verumtamen ex alia parte habebatur atque etiamnum habetur pontifex siquidem eodem in loco ejus imago senem referat, alba, casula, chirothecis, baculo pastorali et mitra ornatum; unde (si imago hæc aliquantum vetusta sit) hinc etiam nullus exsurgit obex, quin idem habeatur ac S. Levianus, cujus reliquiæ Parisiis servantur. Addit R. D. Garaby, a quo hæc mutuamur, eum invocari maxime pro salute puerorum deformium et languidorum; agitur nunc ibidem ejus festum Dominica secunda Septembris.

[7] [S. Scophilus abbas idem censendus ac S. Escobitus.] De S. Scophilo [Mabillonius, Annal. Bened., t. III, app., p. 667.] , seu Scofilo [Chastelain, Martyrologe univ., p. 802.] , gallice Escuiphle [Dictionnaire univ. de la France, t. IV, p. 502, Paris 1804.] , nil omnino scitur, nisi quod cum titulo abbatis in historia translationis reliquiarum veniat; adeoque RR. DD. Tresvaux et Garaby ne ejus quidem specialem mentionem faciunt. In Dictionario universali Galliæ [Act. SS., t. I Martii, p. 248.] apparet vicus nomine St Escobile, seu potius St Escobille, ut in Mappis topographicis Cassini scribitur; in quo nomine quum omnes litteræ radicales vocabuli Scophili reperiantur, dein quum S. Escobilli nomen ad aliud nullum Sancti alicujus nomen accedat, et tertio quum verisimillimum sit ex historia Sancti Scophili reliquias illuc delatas fuisse, vix aut ne vix quidem dubito quin ibidem Sanctus noster Scophilus colatur. Vicus autem St Escobille in præfectura Sequanæ et Æsiæ (dépt Seine-et-Oise) tribus leucis ad occidentem Stamparum (Etampes) jacet.

[8] [Circa annum 965 transferuntur horum SS. Reliquiæ Parisios,] Jam pauca de SS. Leutherni, Leviani et Scophili reliquiarum translatione. Scilicet occasione bellorum, quæ inter Richardum Normannorum ducem ac Theobaldum Blesensem comitem primis Lotharii principatus annis seu circa annum 962 exarserunt et usque ad fines Armoricæ pervenerunt, Salvator Alethesis episcopus, imminentis cladis metu, Sanctorum diœcesis suæ reliquias collegit et Parisios secum deportavit. In itinere Dolenses et Bajocenses clerici ei se adjunxerunt, secum et suas habentes Sanctorum exuvias. Atque hoc pacto reliquiæ SS. Leutherni episcopi, Leviani episcopi et Scophili abbatis Parisios advectæ sunt, atque interventu Hugonis Capeti ducis, dein regis, in ecclesia S. Bartholomæi, post S. Maglorii, prope palatium regium die XVII Octobris anno circiter 965, repositæ fuerunt. Pace reddita, cum corporibus Sanctorum Britanni alii in patriam redire, alii ad alia Galliæ loco migrare disposuerunt. Quod cum duci nuntiatum esset, vim inferre nolens, retentis quibusdam membris Sanctorum, illos abire permisit. Qui recedentes alii Corboilum castrum (Corbeil, dépt Seine-et-Oise), alii Bellum-montem ad Æsiam (Beaumont-sur-Oise) expetierunt, ubi et quieverunt. Corboili reliquere S. Guenaili reliquias [Chastelain, Martyrol. univ., p. 804.] et Bello-monte S. Leonori [Cfr. Chastelain, op. cit. p. 802 et seqq.] . Alii etiam ad alia Galliæ loca abierunt. Neque dubito quin tum in vicum St Escobille, aliquot leucis ad occidentem Corboili jacentem, devenerint S. Scophili reliquiæ. Octodecim tamen Sanctorum, quorum vel corpora vel corporum partes Parisios delata fuerunt, insignes aliquot reliquiæ in S. Bartholomæi, dein S. Maglorii, templo remanserunt.

[9] [anno 1318 ponuntur in alio feretro,] Quum Magloriani monachi anno 1138 mutassent sedem suam, illuc transtulerunt partem Thesauri sui, et inter alia sacra pignora reliquias S. Leutherni et S. Scophili. Dei IX Julii, anni 1318 quum ex veteri feretro ligneo deaurato desumpta fuissent S. Maglorii ossa, in novum reponenda, positæ fuere aliorum Sanctorum, nominatim S. Leutherni, exuviæ in veteri illa capsa. Anno 1706, dum scriberet Castellanus, servabant Patres Oratorii ad S. Maglorii capsam e ligno sculpto, dictam S. Leutherni; in qua erant reliquiæ hujus episcopi, S. Scophili et undecim aliorum Sanctorum. Dubitabatur utrum aliquot ossium fragmenta essent S. Leviani, an S. Ciferiani. Unde factum est ut in Breviario Parisiensi anni 1736 ad diem XXIV Octobris hæc addita fuerit clausula ad lectionem III de S. Maglorio: Demum in ecclesia S. Jacobi, quæ nunc S. Maglorii dicitur, cum ossibus Sanctorum Sampsonis et Leuterni episcoporum, Wingantonis et Scophili abbatum, aliorumque plurimorum quiescit.

[10] [anno 1793 sepeliuntur, 1797 effodiuntur, 1835 iterum inveniuntur.] Quum anno 1791 P. Tournaire, Oratorianorum S. Maglorii superior, in apostasiam lapsus esset, biennio post, seu anno 1793 jussit omnia hæc sacra pignora a fratre laïco in horto sepeliri. Hic ea indicavit anno 1797 presbytero schismatico Duval, curam parœciæ gerenti. Quocirca die IX Septembris ejusdem anni reliquiæ illæ in tumba majoris altaris vicinæ ecclesiæ S. Jacobi, vulgo du Haut-Pas, coram testibus et cum additis commentariis compositæ fuerunt. In oblivionem abierat hic thesaurus, quum repertus fuit anno 1835; atque tunc post diligens examen die XIII Octobris ab archiepiscopo Pariensi, Hyacintho de Quelen, reliquiæ hæ iterum authenticæ declaratæ fuere et in una capsa (quod nesciretur ad quos Sanctos singula ossa pertinerent) inclusæ. Est autem capsa ex ligno deaurato, in quinque partes divisa, prout medicus in quinque classes sacra ossa distribuerat. Celebravit ipse archiepiscopus hanc reliquiarum inventionem die XXIV Octobris, jussitque ut ejus deinceps anniversaria memoria ageretur die Dominica proxima prædictæ Octobris diei. Quæ omnia non lubet fusius prosequi, quoniam de eadem solemnitate maxime dicendum erit ad diem festum S. Maglorii, XXIV Octobris. Interea legat, si placet, lector quæ de hac inventione conscripsit R. D. Tresvaux [Vies des Saints de Bretagne, t. I, p. 349.] , qui magnam in his rebus partem habuit, vel Notitiam de inventis reliquiis [Notice historique sur les reliques nouvellement découvertes.] , vel demum narrationem Ephemeridum l'Ami de la religion [Jeudi 17 Décembre 1835, t. LXXXVII. p. 532.] .

DE SS. RURICIO I ET RURICIO II, EPISCOPIS CONFESSORIBUS, LEMOVICIS,

CIRC. ANN. 507.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ruricius I, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia (S.)
Ruricius II, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia (S.)

J. V. H.

§ I. Silentium de utroque Sancto in sacris fastis, cultus tamen certus; genus eorum nobilissimum; S. Ruricii I vita in sæculo acta, matrimonium et liberi.

[Silentibus Martyrologiis, monstratur cultus tum S. Ruricii I,] Aliquandiu deliberandum mihi fuit, antequam hos episcopos in Acta Sanctorum referrem. Mirum enim est de utroque Ruricio in omnibus, quæ consulere licuit, Martyrologiis silentium. Frustra Usuardina, aliaque Auctaria, elogiorum cæterum non parca, pervolvi, ipsi Saussayus et Castellanus, Sanctorum, qui in Galliis floruerunt, indagatores seduli, tacent Ruriciorum nomen; Galliæ Christianæ auctores eosdem nulla sanctitatis appellatione exornant. Verum silentio, etiam obstinato, prævalere debent argumenta cultus publici, utrique Sancto exhibiti. Etenim quoad S. Ruricium I spectat, sanctitatis ejus publice celebratæ testem habemus Bernardum Guidonis, celebrem sæculi XIV scriptorem, in opusculo de Ordinibus Grandimontensi et Artigiæ; atque istic [Labbe, Biblioth. Mss., t. II, p. 277.] , non solum Ruricium sanctum vocat sed et fundatorem ecclesiæ ac cœmeterii S. Augustini Lemovicis, ubi quoque canonicos regulares instituisse refertur: In eo, inquit, monasterio viginti octo episcopi tumulati dicuntur, quorum tumuli duodecim discernuntur, et duorum Sanctorum episcoporum Roricii et Asclipii corpora in capsa supra majus altare cum S. Flavia Virgine et Martyre [Cfr. Ibid., p. 267.] S. Asclepii dies festus habetur XXIII Decembris, ut videre est in Breviario Lemovicensi anni 1625. Ast S. Ruricii I oblitterata fuisse videtur apud Lemovicenses memoria donec, teste hagiographo Lemovicensi accurato, Labiche de Reignefort [Six mois des Vies des SS. du dioc. de Limoges, t. I, p. 45.] , editores novi Breviarii Lemovicensis anni 1783 denuo nomen et festum Sancti nostri in libros liturgicos intulerunt. Ex Kalendario liturgico Lemovicensi pro anno 1832 constat Sancti cultum ad diem XX Julii usque in hodiernam ætatem perseverare. In ecclesia autem succursali Palatio (le Palais), Lemovicis vicina, in veneratione habetur caput S. Ruricii I, ut ad nos die XXV Augusti 1848 R. D. Thézard, reverendissimo episcopo Lemovicensi a secretis.

[2] [tum S. Ruricii II;] Sanctitatem pariter et cultum S. Ruricii II testatur imprimis supra jam laudatus Bernardus Guidonis, qui, quum dixisset hunc episcopum in monasterio S. Juniani sepultum jacere [Labbe, Biblioth., t. II, p. 267.] , recolit [Ibid., t. I, p. 633.] inter Sanctos qui ornant Lemovicensem diœcesim, Sanctum Roricium, Lemovicensem episcopum, ibidem (in ecclesia S. Juniani) in capsa requiescentem. Hagiographus Lemovicinus Labiche dicit [Six mois, t. II, p. 250.] Rainaldum sive Reginaldum, Petragoricensem episcopum, anno 1102 elevasse corpus S. Ruricii II, inclusumque capsa, laminis argenteis ornata, ad sinistram partem summæ aræ collocasse. Sancti vero Ruricii memoria hac die, forsan quatenus postridie festi S. Juniani, jam quintodecimo sæculo colebatur [L. c.] . Nunc, stabilito utriusque Sancti cultu, genus utrique commune exponendum est, ut postea singulatim de unoquoque agamus.

[3] [utriusque elogium a Fortunato episcopo,] Et quidem illustre atque antiquum fuisse Ruriciorum genus monstrant tum avitæ divitiæ, tum connubia et parentela cum Anicia gente. Venantius Fortunatus, poëta et Pictaviensis episcopus, Ruriciis coævus, hæc de illis lib. IV carm. V. canit [Biblioth. Max. Patt., t. X, p. 547.] :

Invida mors rapido quamvis miniteris hiatu,
      Non tamen in Sanctos jura tenere vales.
Nam postquam remeans domuit fera tartara Christus,
      Justorum meritis sub pede victa jaces.
Hic sacra pontificum toto radiantia mundo
      Membra sepulchra tegunt, spiritus astra colit.
Ruricii, gemini flores, quibus Anniciorum
      Juncta parentali culmine Roma fuit.
Actu, mente, gradu, prænomine, sanguine nexi,
      Exsultant pariter, hic avus, inde nepos.
Tempore quisque suo fundans pia templa patroni,
      Iste Augustini, condidit ille Petri.
Hic probus, ille pius, hic serius, ille serenus,
      Certantes pariter, quis cui major erit.
Plurima pauperibus tribuentes divite censu,
      Misere ad cœlos, quas sequerentur, opes.
Quos, spargente manu, redimentes crimina mundi,
      Inter apostolicos credimus esse choros.
Felices, qui sic de nobilitate fugaci
      Mercati, in cœlis jure senatus habent.

[4] [et generis nobilitas.] Porro quam illustris esset Aniciorum gens, quam necessitudine Ruricii attingebant, præter argumenta a Baronio in suis ad Romanum Martyrologium adnotationibus sub die XXXI Maji prolata, ostendunt præ cæteris Prudentius et Hieronymus, Ruriciis ætate proximi. Et hic quidem in epistola XCVII, aliis VIII [T. IV, part. II. Oper. col. 785. Edit. Maurin.] , dicit: Nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina et illustris Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus aut rarus est, qui non meruerit consulatum. Prudentius vero agens de conversione Senatus Romani ad Christianam fidem in priori suo libro contra Symmachum de Anicia gente hæc profert [Oper., p. 277. Edit. Hanov. 1613.] :

Jamque ruit, paucis Tarpeja in rupe relictis,
Ad sincera virum penetralia Nazareorum
Atque ad apostolicos Evandria curia fontes,
Anniadum soboles et pignora clara Proborum.
Fertur enim ante alios generosus Anicius Urbis
Illustrasse caput: sic se Roma inclyta jactat.
Quin et Olybriaci generisque et nominis hæres,
Adjectus fastis, palmata insignis abolla,
Martyris ante fores Bruti summittere fasces
Ambit et Ausoniam Christo inclinare securim.

Quæ omnia abunde ostendunt quantus esset sexto, quo floruere Ruricii, sæculo Aniciæ familiæ honor, et splendor. Arverniam Ruriciis patriam fuisse, demonstrant tum Ruricii I nuptiæ cum Iberia Arverna, quas Sidonius, Arvernorum postea episcopus decantavit, tum contentio filiorum ejus Ommatii et Eparchii cum Aprunculo, pariter Arvernorum episcopo. Nunc ad S. Ruricium I regredimur.

[5] [S. Ruricius I circa ann. 430 natus videtur,] Parca sunt valde argumenta, quibus seriem rerum gestarum S. Ruricii I ordinare nobis licet, quoniam unum, accurate definitum, temporis momentum nobis suppeditat historia; nempe anno Christi 506, quo concilium Agathense celebrabatur, S. Ruricius cathedram Lemovicensem occupabat. Reliqua vero omnia conjecturis, iisque non undequaque circumscriptis, expiscari nos oportet. Atqui scimus aliunde S. Ruricium ad sedem Lemovicensem promotum fuisse anno 484 aut sequenti; siquidem S. Faustus Regiensis una eademque epistola 9 lib. I [Canis. Thes. monument., t. I p. 359. Edit. Basnag.] Ruricio nostro et gratias agit pro beneficiis tempore exilii, quod, mortuo Eurico, rege Visigothorum [Act. SS., t. VII Sept., p. 703, n. 169.] , desiit et assumptionem ad episcopatum gratulatur: hæc itaque circa unum tempus acciderunt. Dein aliud momentum chronologicum nobis præbet deliberatio a S. Ruricio cum Fausto instituta, in qua agebatur de genere vitæ austerioris capessendæ. Faustus tres modos proponit, inter quos medius in eo consistit, ut pervideatur, ait epist. 5 [Canis., t. I, p. 356.] , si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit obsequio, seu administrationi bonorum temporalium; ex quo datur intelligere Ruricium, quum id consilium moliretur, jam habuisse filios gerendæ rei familiaris idoneos; quod quidem multo citius anno 480 accidere non potuit. Tandem S. Ruricius in epistola sua 32 lib. II [Canis., t. I, p. 397.] , qua absentiam a Concilio Agathensi anni 506 apud S. Cæsarium Arelatensem purgat, etsi causetur præcipue valetudinem suam infirmam, caloris æstivi impatientem, insinuat tamen ætatem suam ingravescentem, cui reverentia deberetur. Ex quibus omnibus satis probabiliter conficere posse videmur, maxime si et attendamus sat seras nuptias celebratas fuisse, S. Ruricium anno Christi 506 septuagenario majorem fuisse, proindeque circa annum 430 fuisse natum. Quæ hic attulimus ex epistolis SS. Fausti et Ruricii ac de Concilio Agathensi, latius infra explicabuntur.

[6] [et uxorem duxit circa annum 455.] Ruricium nostrum primo curis et negotiis sæcularibus implicitum fuisse, habemus tum ex epistolis Fausti, infra ex parte recitandis, tum ex Epithalamio, quod in ejus cum Iberia, Ommatii filia, nuptiis cecinit Apollinaris Sidonius, post Arvernorum episcopus. Carmen istud, ex meris ethnicorum fabulis compositum, monstrat nullatenus tunc ecclesiastico ministerio deputatum fuisse Sidonium, atque adeo ante annum 470 conscriptum fuisse. Sed quoniam utcumque conjicimus natum S. Ruricium circa annum 430, habemusque ex Sidonii poëmatio [Sirmond. Oper., t. I, p. 1242.] , Ruricium illum superbum calere amoris facibus, rebellem victum jacere, omnino verisimile est non in prima, sed adulta satis juventute uxorem duxisse; atque adeo viginti quinque annos natum, seu circa annum Christi 465 nuptias celebrasse. Neque multis annis aut citius aut tardius matrimonium ponere possumus, quin in scopulum aliquem impingamus. Si enim nuptias multum anticipamus, decrepitam S. Ruricii anno 506 fateri nos necesse erit ætatem, quam tamen supra laudata epistola ad Cæsarium non indicat, quoniam ad alium conventum se accessurum promittit. Si vero multum nuptias retardamus, tempus deerit, quo filii ad ætatem perveniant, aptam ad regundam familiam et fortunam communem administrandam.

[7] [Iberiam, Ommatii filiam,] Erat autem Iberia, ut diximus, Ommatii filia, cujus genus laudat Sidonius his verbis [L. c.] :

      Dum (amor) festa parat celeberrima Gallis,
Quæ socer Ommatius, magnorum major avorum,
Patritiæque nepos gentis, natæ generoque
Excolit auspiciis faustis;

et paulo infra [Ibid., p. 1243.] :

Quare age, jungantur: nam census, forma, genusque
Conveniunt, nil hic dispar tua fixit arundo.

Eumdem esse arbitror Ommatium, quem Sidonius apposito epigrammate invitat ad celebrandum diem natalem suum [Ibid., p. 1270.] , et quoniam excusat frugalitatem ciborum ac supellectilis, etiam hac ratione ostendit Ommatium ejus fuisse conditionis, ut exquisito aliquo luxu excipi dignus videretur.

[8] [ex qua filios suscepit. Eparchium] Ex Ruricii et Iberiæ conjugio bini saltem filii prodiere. Id constat ex epistolis 56 et 57 lib. II [Canis., t. I. p. 405.] . Etenim Ommatium et Eparchium filios vocat, et, quum culpam Eparchii deprecatur, dicit id se facere consanguinitatis affectu impulsum. Videtur autem Eparchius graviter offendisse apud Aprunculum, Arvernorum episcopum ab anno 482 ad 491, quin indicetur culpæ genus, quod Ruricius noster ignorantiam et errorem appellat. Ast gravem fuisse hunc qualemcumque errorem indicat ipse pater, quum scribit: Quia humilitatem meam dignati estis pro ea, quæ inter nos est, propitio Deo, caritate consulere et nobis utrum justa esset vestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem, sciat dominus noster, quod ego factum vestrum et probo et conlaudo et vehementer admiror. Quia dum uni per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem. Multi etenim in Ecclesia, qui curari nequeunt verbo, sanantur exemplo. Superest, severitatem misericordia consequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis. Et juxta illum Euangelicum, invocantes quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio, paternæ substantiæ decoctori, et facinus confitenti, non solum veniam clementer impertiit, verum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et nos condoleamus lapso, subveniamus attrito, amplectamur reversum, lætemur inventum. Quod et apostolatum vestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem, et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in æternum. Ex his liquet Eparchium extra communionem ecclesiasticam positum fuisse, quam pœnam solvi postulat S. Ruricius. Neque aliud de Eparchio occurrit.

[9] [et Ommatium] Alter Sancti nostri filius, renovato, ait Sirmondus [Oper., t. I, col. 1242. not. a.] , avi materni nomine, Ommatius dictus fuit. Vivente etiam patre, clero adscriptus, presbyteratus honorem fuit adeptus, ut patet ex epistola, mox citanda, si tamen ad illum directæ sunt binæ litteræ inter Ruricianas, scilicet lib. I ep. 18 et lib. II ep. 27 [Canis., t. I, p. 380 et 396.] . Prior quidem per se id aperte non prodit; quod enim Ruricius episcopus Ommatium filium appellet, quod eidem monita salutaria præbeat, atque domum suam invitet, hæc ejuscemodi sunt, ut facile ista de mutua conditione episcopi et presbyteri interpretari liceat. Sed quæ erat Ruricium inter et Ommatium necessitudo, manifeste ostendit altera epistola. Præmisso enim adagio, veterascendum in amicitiis, si, inquit, amicus reliquendus non est, quanto magis, qui erudiit, qui nutrivit, qui, adjuvante Domino, ad sacerdotium usque perduxit, cui fortasse etiam juxta divinam misericordiam lucis istius debetur usura. Sed ego beatitudini tuæ scribo, non quasi aliquid imputans aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo nævo cupio in hoc mundo impietatis incedere, ut purum atque immaculatum in illo die judicii coram Deo et Angelis ac congregatione carnis totius apparere. Quæ lectorem in hoc fragmento offendere possit particula fortasse, non continuo quasi dubitantis verbum accipere debemus; etenim hic fortasse idem est ac forte, id est casu, græce cυμάν significat, quasi diceret id etiam ad amorem conciliandum concurrere, quod lucis usuram Ruricio deberet Ommatius.

[10] [probabiliter episcopum Turonensem,] Sunt, qui existimant [D. Bouquet, t. II, p. 387. not. m.] hunc Ommatium fuisse episcopum Turonensem, de quo hæc scribit S. Gregorius Turonensis Hist. Francorum lib. X, cap. 31 [L. c.] : Duodecimus (episcopus Turonensis) Ommatius de senatoribus civibusque Arvernis, valde dives in prædiis, qui, condito testamento, per ecclesias urbium in quibus possidebat, facultates suas distribuit. Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis Turonicæ. Sanctorum Gervasii atque Protasii Reliquiis consecratam, quæ muro conjuncta est. Hic cœpit ædificare basilicam Sanctæ Mariæ infra muros urbis, quam imperfectam reliquit. Sedit annos quatuor menses quinque: obiitque et sepultus est in basilica Sancti Martini. Hæc certe omnia in Ommatium, S. Ruricii filium, apte quadrant: patria, Arvernus fuit; ordinatio, sub patre presbyter; ætas, Licinius enim qui nec citius anno 506, quo decessor ejus Concilio Agathensi per Leonem diaconum, legatum suum, interfuerat [Labbe, t. IV. Conc., col. 1395.] ; nec tardius anno 507, quo prælium Vocladense contra Gothos commisit Clodovæus [Greg. Turon. ap. D. Bouquet, t. II, p. 183.] , duodecim annis episcopatum tenuit, quem deinde biennio administrarunt Theodorus et Proculus, quibus suffectus fuit decem mensibus Dinifius, quem tandem excepit Ommatius [Ibid., p. 387.] : unde initium ejus episcopatus in annum XXII aut XXIII sæculi sexti incidit, quod tempus optime convenit Ommatio, filio S. Ruricii.

[11] [quos optime institui curat per Hesperium.] Impenso etiam studio curabat rectam institutionem eorum, qui erant paternæ suæ fidei commissi. Cujus quidem rei luculentum argumentum nobis est ejus epistolæ, ad Hesperium directæ, scilicet 3, 4 et 5 lib. I [Canis.. t. I, p. 374 et seq.] . Licet enim easdem interpretetur D. Ceillier [Hist. des Aut. eccles.. t. XV, p. 487.] , quasi Hesperio in matrimonium collocasset filiam suam Ruricius, malumus tamen illas epistolas de liberorum recta institutione intelligere; nam omnia eo collimant, ut Hesperium exhibeant non quasi maritum, sed tamquam juventutis doctorem, qui debet assidua lima aciem sensuum purgare. Erat autem Hesperius vir litteratus, quem Sidonius Gemmam amicorum litterarum appellabat [Sirmond., t. I, p. 960.] quemque multis nominibus dilaudat epistola 10 lib. II [Ibid., p. 896.] , ad eumdem data; unde apparet S. Ruricium primarios viros adhibuisse in liberis suis instituendis. Scribit autem in citata epistola 3: Jam in vocem pietatis erumpimus et desideriorum verba ructamus, commendantes tibi pignus nostrum, depositum tuum, cujus nos susceptione cepisti. Tibi enim spem posteritatis meæ, tibi solatium vitæ præsentis et levamen, si divinitas annuerit, futuræ; tibi uni omnia mea vota commisi. Te elicitorem et formatorem lapillorum nobilium et rimatorem auri, te repertorem aquæ latentis elegi, qui scires abstrusas lapidibus gemmas propriæ reddere generositati, quæ utique in tanta rerum confusione amitterent nobilitatem, si judicem non haberent. Aurum quoque, arenis vilibus mixtum, nisi artificis solertia lavetur aquis, ignibus eliquetur, nec splendorem poterit retinere nec meritum… Ita et tenerorum adhuc acies sensuum ignorantiæ nubilo, quasi crassitate scabrosæ rubiginis obsessa, nisi adsidua doctoris lima purgetur, nequit sponte clarescere. Tuum ergo nunc, tuum est in his omnibus et opinioni tuæ et nostra pariter respondere judicio, ne aut tu præsumpsisse illicite, aut nos inconsiderate elegisse videamur. Atque ad liberorum suorum institutionem respexisse videtur Ruricius noster, quando epistola 5 petit ut ad illum aliquos de ramusculo, quem ex amaritudine in domesticum saporem vertendum susceperat, flosculos destinaret, quorum, inquit, odore cognoscerem, quam spem spei gerere deberem; utrumnam ipsi flores germina, aut rursus ipsa germina fructus sui qualitate promitterent, iidemque iterum fructus utrum possint, te excoquente, mitescere etc. Quid porro emolumenti ex accurata liberorum institutione perceperit S. Ruricius, nobis non constat. Hactenus de vita Sancti nostri sæculari.

§ II. S. Ruricius I consilio S. Fausti, Regiensis episcopi, austerius vitæ genus capessit.

[S. Ruricius ducem vitæ severioris] Quamdiu S. Ruricius negotiis et deliciis sæculi implicitus vixerit, nullo argumento evincere possumus. Id certum est, Sanctum nostrum, vivente etiamnum conjuge sua, ut infra videbimus, austerius vitæ genus capessere cœpisse. Ducem istiusmodi consilii habuit S. Faustum, episcopum Regiensem. Nam in epistola 1 lib. I Ruricius scribit [Canis., t. I, p. 373.] : Adhæsit, doctor eximie, anima mea post te. Me autem adjuvent orationes tuæ, ut possim, terrenis actibus spretis, cœlestibus inhiare. Quia corpus, quod corrumpitur, adgravat animam, ut inclinare aurem suam ad oracula divina non possit, ut domum patris, oblivio obediens, quæ vocantis imperio de terra sua et cognatione discedat, atque illam, quæ ei demonstratur, potius concupiscat. Non enim adhuc valet pusillitas nostra metum obnoxiæ conditionis expellere et charitati perfectæ purgata corda reserare, ut relinquentes præsentia, petamus æterna, ejectaque ancilla, hæreditatem paternam liberi possimus adipisci. Quamobrem spero, Domine mi, ut pro me indesinenter oretis, et, quoties dignati fueritis ariditatem terræ meæ eloquentiæ vestræ imbre perfundere, non mihi, sicut nunc fecistis, et adhuc meæ infirmitatis ignari, delicatos et dulces cibos, sed austeriores et ægritudini meæ congruos suggeratis; quia non expediunt stulto deliciæ; postmodum proditoribus meis censorium præbeatis assensum, qui, more humani ingenii, affectu nimio præpediti, a veritate judicii declinantes, incurrunt pro amore mendacium. Sane nec vereatur Sanctitas vestra, ne vulneribus meis gratior sit foventis dextera, quam secantis; quia ea nec me posse curari et tamen graviter computruisse, Domino dante, jam sentio. Et ideo eligo, ut me justus misericordiæ increpatione corripiat, quam caput meum oleum peccatoris impinguet. Supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium vestrorum, unde nova et vetera proferre consuevistis, peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras et varias ægritudines quotidie, gratia Dei adjuvante, sanatis, languori quoque meo, quæ convenire cognoscitis, medicamenta mittatis.

[13] [adhibet S. Faustum Regiensem] Eodem quoque modo S. Ruricius Fausto scribit epistola 2 lib. I [Ibid., p. 374.] : Potestatis et judicii tui est, utrum velis ulceris mei putredinem ferri rigore rescindere, an medicamentorum lenitate curare. Piæ invitationi respondisse videtur Faustus epistola sua quarta, quæ, nescio qua de causa, apud Canisium quinta numeratur. In ea nempe triplex modus abdicandi res terrenas indicatur, quin scriptor, quem ex istis præferat, ullo modo indicet. En verba [Ibid., p. 356.] : De eo autem quod quidam (scilicet Ruricius) provocationis amore consuluit, salutifera et perfecta meditatio est, curas animi, partito per plures terrenæ regimine rei, sublevaret post hæc triplici deliberatione tractare, quid melius sit: Locare vel administrare vel distrahere propriam portionem? Primum revera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis vias, ex toto pauper, studeret incedere, si perfectam magni alicujus monasterii scholam, vel certe insulam (Lerinensem, ubi Faustus abbas præfuerat) Angelicæ congregationis militiam liceret expetere: nam in medio sæculi institutionem eremiticam profiteri, quanta magnanimitas, tanta est difficultas.

[14] [qui varia vitæ genera proponit;] Suis vero vicis suæ pondus imponere, secundum pro animæ revelatione compendium. Sed prævidendum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit obsequio… Optimum est in secundo gradu subnoxio beneficiis administratore consistere, si vel voluntas suppetat vel facultas necessitatem annuæ pensionis impleverit. Tertium est, per fidelium famulorum electa solatia, impositis procurationis officiis, sub propria ac minore sollicitudine quantitatem reservatæ gubernare substantiæ et eam per viam regiam tota mediocritate dirigere. Quod quum suadeo, videor vel nostram utilitatem, vel pauperum cogitare. In quo ordine non parum est lucri, si, reservato usu, proprietas distrahatur. Itaque breviter indicantes, quid primum, quid secundum, quidve sit tertium, electionem judicio et possibilitati reservavimus consulentis. Quid magis competat, quod promptius possit impleri, ille insinuare dignetur, pro cujus timore et amore consolatio (consultatio?) ipsa tractatur. Dominus noster beneficia in nobis sua felici et placita longævitate multiplicet, Domine piissime et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili.

[15] [ex quibus S. Ruricius solitudinem domesticam seligit,] Atque hæc quidem S. Ruricio dicta interpretamur: quoniam Faustus amico suo gratulatur epistola 6 hisce verbis [L. c.] : Ego autem hanc primam munificentiam, Domino largiente, percepi, quod piissimus meus Ruricius post vitæ hujus jactationes ad portum religionis proram salutis, excelsi manu gubernante, convertit etc. Habemus porro ex epistola ejusdem Fausti septima [Ibid., p. 358.] Ruricium nostrum id genus vitæ accepisse, quando binos amicos locorum intervalla discriminabant, scilicet ante Fausti exilium seu ante annum 481, quo sede sua Regiensi pulsum existimavit Stiltingus noster in Commentario prævio ad ejus Vitam, die XXVIII Septembris num. 269 et seq. [Act. SS. Septembr., t. VII, p. 703.] . Verumtamen non arbitramur S. Ruricium expetiisse alicujus monasterii scholam, sed potius intra domesticos parietes perfectioni Christianæ allaborasse. Nam Faustus epistola 7 aperte dicit Ruricium cum uxore sua, quam Saram vocat, in omni castitate perseverasse: Quasi, inquit, avidus fœnerator, per pretia captivorum in sinu remuneratoris, seminantis more, commendas; de usu proprietatem facis, et in perennes thesauros peritura convertis. Inde est cum fidelissima Sara tua sub uno Christi jugo ad communem tendens coronam, terrenorum despector et cœlestium competitor, sæculi peregrinus et paradisi candidatus, mundo huic, qui jam non habet, unde decipiat vel seducat, miles Christi secretus inludis, cum regni interminabilis socia jejuniis et orationibus et quadam fidei manu januam vitæ pia conjuratione pulsatis, ut duplicem palmam de mutua salute capiatis. Quæ hic indicantur de communi cum conjuge sua domicilio, et Fausti verba, quibus secretus Christi miles appellatur, plane evincunt, S. Ruricium non monachum in hisce saltem initiis induisse, sed segregatum a curis sæcularibus, quamvis adhuc speciem mundani hominis præ se ferret, vixisse Deo et saluti suæ procurandæ.

[16] [emisso voto castitatis.] Nam omnino ignoramus, utrum Ruricius noster postmodum perfectius quidpiam molitus fuerit sive consentiente sive mortua conjuge: quamvis secundum disciplinam Ecclesiæ tunc vigentem, subito ad sacerdotii fastigium, non administratis mediis Ordinibus, ascendisse non credamus [Epist. Cœlest. Papæ ad episc. Prov. Vienn. et Narbon., cap. 2. Labbe. t. II. Conc. col. 1620.] . Erat etiam præscriptum can. 43 Concilii Arelatensis II anni 451 [Ibid., t. IV, p. 1016.] , ut secundum synodi instituta non ordinarentur diacones conjugati, nisi qui prius conversionis proposito professi fuerint castitatem. Quamvis autem frequentissime conversionis nomine monachatus veniat, hic tamen simpliciter separationem et votum castitatis perpetuæ significat juxta can. 16 Concilii Agathensis anni 506, quo sancitur [Ibid., col. 1386.] : Si conjugati juvenes consenserint ordinari, etiam uxorum voluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione præmissa, posteaquam pariter conversi fuerint, ordinentur. Si conversio hic professionem monasticam demonstraret, supervacaneum esset loqui de sequestrato mansionis cubiculo. Indubium igitur est, si quidem usque ad episcopatum viri sui vixerit Iberia, in hujusmodi conversionem consensisse, imo, ut vidimus supra, etiam ante hæc tempora cum Ruricio suo arduam Christianæ perfectionis semitam trivisse. Jam ad Sancti nostri episcopatum divertimus.

[17] [Vita functo Eurico rege Ariano,] Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. II, c. XXV [D. Bouquet. Recueil, t. II, p. 174.] refert quod tempore S. Sidonii, Arvernorum ab anno 472 ad 482 episcopi [Gall. Christ., t. II, col. 232.] : Evarix, rex Gotthorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis super Christianos intulit persecutionem. Truncabat passim perversitati suæ non consentientes, clericos carceribus subigebat; sacerdotes vero, alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat. Nam et ipso sacrorum templorum aditus spinis jusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. Maxime tunc Novempopulanæ, geminæque Germaniæ urbes ab hac tempestate depopulatæ sunt. Exstat hodieque et pro hac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola, quæ ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus ultione divina percussus interiit. Erat Evarix seu Euricus, Visigothorum rex, Arianus, volebatque impietatis suæ participes fieri, quos sceptro suo subigebat populos. Eodem igitur modo, quo Vandali in Africa, in subditis provinciis procedebat, ut, quum episcoporum obitus obvenisset, non liceret alios civitatibus ordinare [Vict. Vit. de Persecut. Vand., lib. I, cap. VII, p. 10. Edit. Paris. 1699.] . Quod autem in gemina Germania propagata dicatur persecutio, id de utraque Aquitaniæ merito interpretantur eruditi, sive librarii oscitantia vox Germania pro Aquitania in textum perperam irrepserit; sive, ut vult Valesius, Germaniæ nomen a Gregorio datum fuerit Aquitaniæ, quod ibi regnaret Euricus, quem e Germania oriendum existimat [Cfr. D. Bouquet, t. II, p. 174, not. h.] .

[18] [Galliæ viduatis Ecclesiis,] Quidquid sit, textum de Aquitania intelligendum esse, luculenter citata epistola S. Sidonii ad Basilium, Aquensem episcopum, demonstrat, ac simul indicat, qua ratione variæ cathedræ episcopales in Galliis inter quos et Lemovicensem numerat, vacantes fuerint: Fatendum est, inquit lib. VII, epist. 6 [Sirmondi Oper.. t. I, p. 1024.] , præfatum regem Gothorum (Euricum), quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis mœnibus, quam legibus Christianis insidiaturum pavesco. Tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambias, amplius ne suæ gentis, an suæ sectæ teneat principatum. Ad hoc armis potens, acer animis, alacer annis, hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena. Propterea discite cito catholici status valetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegala, Petrocorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Convenæ, Auscenses, multoque jam major numerus civitatum, summis sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis, in defunctorum officia suffectis, (per quos utique minorum Ordinum ministeria subrogabantur) latum spiritualis ruinæ limitem traxit. Exposito dein detrimento, ex viduitate Ecclesiarum parto, pergit: Tu sacratissimorum pontificum, Leontii (Arelatensis), Fausti (Regiensis), Græci (Massiliensis), urbe, ordine, charitate medius inveniris. (Erant quippe Aquæ Sextiæ topographice mediæ inter tres civitates supra citatas.) Per vos mala fœderum currunt, per vos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Agite quatenus hæc sit amicitia, concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa, populos Galliarum, quos limes Gothicæ sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex fœdere.

[19] [providetur, et Lemovicis S. Ruricius fit episcopus.] Hanc epistolam scriptam existimant eruditi anno Christi 474 aut sequenti [Tillemont. Hist. des Emp. t. VI, p. 176. Edit. Bruxell. 1732. Sirmond., t. I, p. 909, not. a.] . Quoniam porro Euricus in consilio non permittendi ordinationes episcoporum ad mortem usque perseverarit, Ecclesia Lemovicensis solido decennio pastore suo viduata exstitit. Nam Eurici obitus circa finem anni 484 aut ante Martium mensem sequentis accidit. Tunc quoque, ut habet Stiltingus noster ad S. Fausti Vitum die XXVIII Septembris n. 269 [Act. SS. Septemb., t. VII, p. 703.] , episcopus Regiensis ab exilio revocatus fuit; vixque redux ad sedem suam S. Ruricio gratias agit pro impensis tempore calamitatis suæ beneficiis et episcopatum adepto amico gratulatur, epistola 9 his verbis [Canis., t. I, p. 359.] : Domino beatissimo, debita pietate suspiciendo atque apostolica sede dignissimo, fratri Ruricio, episcopo, Faustus. Gratius ad vos, dum vobis de patria scribimus, qui nobis patriam in regione fecistis, qui indefessa liberalitate patriæ desideria temperastis, vim quamdam divinæ justitiæ, succedentibus sibi beneficiis, inferentes, ut quod intulerat ad castigationem, converteret ad honorem, conferret ad consolationem, mutaret ad requiem mentis, nostra prætermitteret, ut vestra cumularet, debita obliviscens et lucra vestra multiplicans; apud utrasque partes magnitudinem suæ bonitatis exercens, nos vestro locupletaret obsequio, vos nostro ditaret exilio. Unde factum est, ut jam in præsenti benedictionem, futurorum impatiens, dispensaret et fidelissimum famulum suum super candelabrum domus suæ, cooperante misericordia, justitia, sinceritate, continentia, benignitate, id est, domesticis suffragatoribus, sublimaret. Ecce quali pretio Ruricius meus summum sacerdotium comparavit. Unde emit, ipsum est, quod emit, et, testibus propriis acclamantibus, in se honoris causa, refugia honoris exhibuit. Tantum itaque munus scit in Christi nomine custodire, qui scivit acquirere… Dominus noster magnificandam mihi beatitudinem vestram Ecclesiæ suæ profectibus, nostrisque gaudiis perfecta longævitate conservet, Domine beatissime, debita pietate suspiciende atque apostolica sede dignissime frater.

§ III. S. Ruricii I epistolare commercium cum variis.

[S. Ruricii epistolæ pietatem] Vix quidpiam ad nos pervenit de rebus, a S. Ruricio in episcopatu gestis, quamvis binos habeamus libros epistolarum, e quibus jam aliquas notitias hausimus, quæque imprimis virum piissimum exhibent. Cujus rei argumenta nobis præbet inter alias epistola 12 lib. 2 [Canis., t. I, p. 387.] , in qua laudat consilium viri sæcularis, quem in salo sæculi istius adversis et diversis tempestatibus fluctuantem ratem ad portum salutis tandem aliquando, Domino gubernante, applicuisse congaudet. Hortatur dein ut clavo manum inserens astra semper intentus aspiciat. Et adductis variis tum exemplis tum dictis sacræ scripturæ, ad cujus studium diu multumque incubuisse Sancti scripta testantur, concludit ut sæpius Psalmus quinquagesimus, pœnitudini dicatus, pariter et remissioni repetatur. Sic quum duo presbyteri Lemovicenses, Fœdamius et Vilicus, ab episcopo suo dissedissent, epistola 13 [Ibid., p. 388.] scribit S. Ruricius: Ut desiderio satisfacerem et scribendi aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum locus relinqueretur excusationi, et res voluntatis diffidentiæ et verecundiæ esse diceretur. Salutem itaque in Christo Domino plurimam dico beatitudini vestræ, et spero, ut me, sicut decet ecclesiasticos viros, non labiis sed corde diligatis, et de me charitate sincera in alloquio pristina dicere præsumatis. Quia si illa fuisset vera, permanserat; et si fuisset mutata non, fuerat. A cujus tamen fuerit parte mutata, et conscientiæ nostræ noverint et conscientiarum cognitor sine adsertore cognoscit, quem ego testem adhibeo professioni meæ: nec de initio simultatis me esse culpabilem, nec in corde meo quidquid actum est dictumve resedisse; quia scio nobis ab æterno et vero judice dictum, quod nisi ex corde dimiserimus fratribus, nobis dimitti non debeat. Habetis itaque sponsionem meam, reddite mihi fidem vestram… Nec mihi aliquid de judice prioris temporis imputetis, quia definitionis meæ est, in comitiis servare concordiam, et in judiciis tenere censuram etc.

[21] [imprimis spirant;] Possemus alias plures epistolas adducere ad ostendendum quanta cura S. Ruricius virtutes homine Christiano et episcopo dignas excoleret, a quibus citandis consulto abstinemus, quoniam infra ejusdem argumenti plura recurrent. Pietati conjungebat S. Ruricius litterarum sacrarum amorem, ut monstrant plures epistolæ, quæ eo collimant ut Sanctorum Patrum opera sibi colligat. Sic epist. 6 lib. I [Ibid., p. 376.] scribit Nepotiano presbytero, se recepisse codices transmissos, ac remittere unum, qui erat S. Hilarii Pictaviensis, retento alio ad transferendum, id est transcribendum, ut, ait, quod memoriæ commendare non possimus, saltem vel paginis mandare curemus. Epistola 7 ad Bassulum, episcopum [Ibid.] , significat se libros remisisse, oratque ut apud Dominum deprecetur, quatenus doctrinæ ejus pinguedine terræ suæ amaritudo infructuosa dulcescat. Similiter apud amicum Sidonium excusat furtum suum [Ibid.] , quia codicem, quem a Leontio accipere jusserat Sidonius, transsumere curaverat Ruricius noster: Cum de dapibus ipsius adhuc pauca libassem, taliter me gustu illecebrosi saporis illexit, ut primi quodammodo parentis imitator, Domino repente contempto, ad satietatem studuerim pervenire, magisque consilium suadentis, quam imperium dominantis audierim… Ego tamen libens mulctam, quam intuleritis, excipiam, quia remedium meum vestrum credo esse decretum, et sententiam vestram medelam duco esse, non pœnam.

[22] [ardorem discendi monstrant;] Demum a Turentio, quem Dominum sublimem semper magnificum fratrem appellat, rogat epist. 16 lib. 2 [Ibid., p. 391.] ut, sicut promittere dignatus est Turentius librum S. Augustini de Civitate Dei per portitorem litterarum sine dilatione mittat. Cujus, inquit, dum nos lectione ædificatis in terris, vobis ejusdem civitatis habitacula præparetis in cœlis, ad quam tamen aliter pervenire non possumus, nisi charitatis gradibus conscendamus. Neque solum litteris vacabat S. Ruricius, sed artem quoque pictoriam excoli curabat, quod nobis manifestum fit epistola 14 lib. 2 [Ibid., p. 389.] , ad Cerauniam data; in qua dicit se pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinasse, quia maluit suæ detrahere necessitati, unde Cerauniæ satisfaceret petitioni; atque inde orditur S. Episcopus bene longum sermonem, ut, ajens, quemadmodum pictor parietes variis colorum fucis multimodo arte depingit, ita vos animam vestram, quæ est templum Dei, diversis virtutum generibus excolatis, ut vere de spiritali domo vestra spiritaliter cum Propheta dicere possitis: “Domine dilexi decorem habitationis tuæ et locum habitationis gloriæ tuæ etc.

[23] [amicitiam testantur cum S. Sidonio] Sed longe major numerus epistolarum sunt monumenta amicitiæ, quam S. Ruricius cum viris primariis sæculi et provinciæ suæ contraxerat. Inter hos primum sibi locum vindicant S. Sidonius, Arvernorum episcopus et Namacius ejusque conjux, Ceraunia. Jam citavimus n. 21 epistolam, ad Sidonium data, qua se excusat, quod absque ejus conscientia librum aliquem exscribere curaverit. In altera epistola (lib. I, 9) laudat [Ibid., p. 377.] antiquam dilectionem Sidonii, et petit ejus prædicationibus instrui, ac tandem scriptum claudit dicendo: Orate, errantemque ovem a pascuis sæculi ad caulas dominicas reportate, quia confido, quod intercessionibus fieri possit agnus, qui vester meruerit esse discipulus. Atque ex his verbis probabile mihi fit, has litteras datas fuisse, quando Ruricius adhuc sæculo implicitus erat, imo præcessisse epistolam octavam, quæ agebat de transcriptione libri. Satis enim inter eruditos convenit, Ruricianas epistolas ordine chronologico dispositas non fuisse, ut patet ex epistola Eonio, Arelatensi episcopo data [Ibid., p. 879.] (lib. I, 15), quæ loquitur de obitu Leontii, pariter Arelatensis, ad quem tamen scriptam reperimus epistolam 41 lib. 2 [Ibid., p. 401.] .

[24] [et Namatio.] Intimam amicitiam fovebat quoque, ut diximus, S. Ruricius cum Namatio ejusque uxore Ceraunia, quibuscum erat necessitudine conjunctus. Erat autem Namatius, si tamen idem cum homonymo suo, ad quem directa est S. Sidonii epistola 6 lib. VIII [Sirmond. Oper., t. I, p. 1062.] , venationi, ædificationi et rusticationi deditus: Sanctum quoque nostrum affinitate attingebat, ut liquet ex epist. 1 et 3 lib. 2 [Canis., t. I, p. 381.] . Etenim in prioribus litteris agit de utriusque pignorum votiva conjunctione jamjam facienda, seu de nuptiis conciliandis; in posterioribus vero dicit: Nos non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum conjunctione connectimur. Quos affinitatis titulos etiam alibi repetit S. Ruricius. Ex mox citata epistola 3 habemus Namatium prolem, juventute florentem, perdidisse, quo minus vero ipse consolator accurrat, obtendit curarum magnam intemperiem: atque ex consequentia epistolæ insinuare videtur Namatio filium obiisse. Et vere, ait, non minimum potestis capere de Christi voluntate solatium, quod quatenus ipsum immaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse cœlorum; ut et patronum haberetis ex filio, et minus doleretis amissum, quem a Domino videbatis assumptum.

[25] [ejusque conjuge Ceraunia,] Verum sequens epistola 4 [Canis., p. 382.] aperte loquitur de morte filiæ, unde dubius evadit sexus personæ defunctæ. Nam ad eamdem orbitatem alludere videtur, quum scribit: Sæpius, charissimi fratres, propter communis luctus acerbissimum casum vobis scribere, aut ad vos venire disposui, sed semper me ab itineris procinctu infirmitas corporis et ab epistolari officio nimius dolor cordis retraxit… Perdidi enim filiam, quam et me suscepisse et vos genuisse gratulabar, perdidi vitæ solatium, posteritatis spem, decus familiæ, cordis gaudium, lumen oculorum. Nec simplici sum orbitate perculsus; nam cum filia et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me conjunctione jactabam. Disruptum est, fratres charissimi, vinculum germanitatis nostræ, ablatum est pignus mutuæ charitatis… Sed quo immemor officii, memor gratiæ, dolore impellente, progredior? Et tempore aliquatenus vulnus obductum rediviva recordatione, tamquam nova sectione, rescindo; et qui consolari vos potius per divina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio. Causas tamen recidivi hujus doloris exponam etc. Hæc omnia indicant Ruricio nostro sæpe redintegratum fuisse dolorem, et sæpe de eo cum amicis locutum fuisse; quod si Namatius præter filiam, etiam filium amisisset, mirum esset utramque ejus prolem cum liberis sisset, mirum esset utramque ejus prolem cum liberis S. Ruricii matrimonium contraxisse.

[26] [quam viduam ad virtutem hortatur;] Habemus aliam ad Namatium epistolam, scilicet 61 lib. 2 [Ibid., p. 406.] , qua invitat S. Ruricius amicum ut ocius ad illum accedat, neque istiusmodi festinationis aliam prætendit causam, quam ut, ait, pectoris nostri, quod parvi temporis solatio suscitastis, exstinguatis incendium. Ex epistola autem 22 lib. 2, jam supra num. 22 citata, scimus Cerauniam maritum suum Namatium perdidisse, his enim verbis epistolam suam concludit Ruricius noster [Ibid., p. 390.] : Pater orphanorum et arbiter viduarum cum te de se tantum sperare compererit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate præsidium et te remuneratione judicis perducet ad præmium. Ex reliqua vero epistola liquet Cerauniam viduam severius vitæ genus sectatam fuisse, ac summam virtutum expetendarum exponit noster dicens: Ideo, in Christo Domino charissima soror ac filia, pristinæ conversationis ambitione deposita, humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fœnerare, castitatem non solum corporis, sed animæ procurare, quod, adjuvante Domino, ut acquirere valeas pariter et custodire, jejunandum est sæpius et semper orandum. Atque hæc latius evolvuntur in decursu epistolæ.

[27] [lepide objurgat Constantium.] Ex hactenus dictis liquet S. Ruricium sancte amicitiam coluisse, ita ut amicorum defectus et culpæ illum non præterierint. Hujuscemodi liberæ objurgationis specimen nobis præbent binæ Sancti epistolæ, ad Constantium datæ [Ibid., p. 394 et 401.] , quem tamen confundendum non credimus cum suo homonymo, presbytero Lugdunensi et Vitæ S. Germani Altissiodorensis scriptore [Cfr. Ibid., p. 394, not. a et Ceiller. Hist. des Aut. Eccles.. t. X V. p. 489.] : ad hunc directæ magis dici possunt litteræ S. Sidonii, quoniam Constantium vocat [Sirmond. Oper., t. I. p. 911.] ætate gravem, infirmitate fragilem, religione venerabilem, quæ omnia minime quadrant Constantio, S. Ruricii amico. Nam hæc habet prior epistola, ordine 23 lib. 2: Quamlibet Baccho, symphoniis et diversis musicis, nec non etiam et puellarum choris te deditum esse cognoverim, tamen quia bonum est ab his, dum pervalde fervet adolescentia, aliquoties respirare et magis Domino vacare quam Libero; parentibus quoque operam dare quam cantibus; moneo ut crastino, quod erit feria quarta, Brivæ (hodie Brive-la-Gaillarde), temporius tamen, quod te facturum minime credo, mihi jejunus occurras. Et quum ad Ruricium nostrum transmisisset Constantius aliquot volatilia, ille vicissim tergum aprugnum offert, epistola 43, cum illa tamen monitione: Cujus, ait, tamen malo carne, quam vita capiaris, quia qui semper de sæcularibus cogitat et jugiter terrena mediatur *, huic animanti a Scriptura divina merito comparatur. Quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut auctorem semper cœlo intentus aspiciat, non mundalia opera, solo incessabiliter defixus, exerceat.

[28] [Ad varios episcopos litteras,] Epistolare commercium habebat S. Ruricius cum variis episcopis sui temporis. Sic se commendat Bassulo, episcopo ignotæ sedis, epistola 7 lib. I [Canis., t. I. p. 376.] , ut severiorem sententiam orando differat, donec doctrinæ ejus pinguedine tamquam terra amaritudo fructuosa dulcescat. Amicissime agit cum Lupo, quem Tricassinum episcopum existimat Basnagius epistola 10 lib. I [Ibid., p. 377.] , et adductis fabulosis, ut ipse dicit, exemplis Herculis ac Thesei aliorumque, serviamus, inquit, nobis in charitate candida, que, serviamus, inquit, nobis in charitate candida, non adulatione fucata. Æonio quoque Arelatensi, qui decessoris sui Leontii obitum et suam promotionem nuntiaverat, respondet Ruricius noster epistola 15 lib. I [Ibid., p. 379.] se multum doluisse mortem Leontii, quem coram aspicere numquam potuerat, solari tamen sese ordinatione Æonii. Alteram epistolam, ordine 8 lib. 2 [Ibid., p. 384.] , scripsit ad eumdem Sanctus, qua commendat presbyterum, Possessorum nomine, qui quod habuit, pro fratris redemptione profudit, rogatque ut Pomerium presbyterum et insignem istius temporis rhetorem non solum non retineat, verum etiam venire compellat [Cfr. Epist. 17, lib. I et 9, lib. II. Ibid., p. 579 et 385.] . Demum tertia est epistola ad Æonium, ordine 15 lib. 2 [Ibid., p. 390.] , quæ tota est in commendanda fraterna charitate.

[29] [etiam ligato stylo, dirigit:] Ex epistola 17 lib. 2 [Ibid. p 392.] ad Sedatum, Nemausensem episcopum, missa, elucet ligato etiam stylo Sanctum nostrum se exercuisse: ejus poeticæ facultatis specimen aliquod exhibent versiculi, ad calcem hujus epistolæ affixi. Verum et aliud carmen longiusculum conscripsisse concludere, mea sententia, licet ex allegatis in eadem epistola, quoniam, ait, credimus, quod pietati vestræ nec longitudo paginæ nostræ adferat satietatem, nec rusticus sermo fastidium: quæ carminis longitudo intelligi non potest de viginti tribus versiculis ante dictis. Præter epistolam 33 ejusdem libri [Ibid.. p. 392.] , quæ tota est de religione, est et tertia, de qua infra loquemur, quando examinanda veniet quæstio, cur Sanctus noster Concilio Agathensi anni 506 non interfuerit. Operæ pretium etiam fuerit animadvertere ejusdem libri epistolam 2 [Ibid., p. 398.] , exceptis leviusculis differentiis, quæ solum ad grammaticam spectant et mutatione Lupi in Lupicino, omnino eamdem esse ac epistolam 52 et ad eumdem Præsidium, primarium virum, directam fuisse [Ibid., p. 387.] . Ast hæ ipsæ varietates, quæ utramque lectionem inspergunt, argumento nobis sunt plura olim Ruricianarum epistolarum exemplaria exstitisse. Utinam aliquando accuratius edantur, cujus rei spem, sed non impletam, fecerat Steph. Baluzius [Hist. littér. de Fr., t. III, p. 55.] .

[30] [ast epistola ad Volusianum, nisi] Inter omnes vero epistolas, ad varios episcopos datas, nulla est quæ majorem admirationem excitare debet, quam postrema, ad Volusianum, episcopum Turonensem directa [Canis., t. I, p. 407.] , in qua non reperimus notam Sancti nostri mansuetudinem et benignitatem. Eamdem integram exhibemus: Ruricius episcopus fratri Volusiano episcopo. Ita quod pejus est, charitatem antiquam et insitam nobis, partim (quoniam confitendum est) negligentia nostra, partim necessitate temporis, partim corporis infirmitate faciente, longa delevit oblivio, ut penitus immemores nostri facti non solum vos nullis officiis, sed nec litteris requiramus. Miror nobilitatem tuam quasi filium ad me literas destinare, cum sine ullo respectu religionis aut propinquitatis tibi injuriæ nostræ sic placeant, ut eas vindicare non velis. Unde nisi existimationem personæ meæ, aut officii cogitassem, portitorem literarum tuarum talem ad te miseram, quales homines meos non matrona vestra, sed domina procax et effrenata nimium perduxit. Cujus mores si tu tanto tempore cum famæ tuæ diminutione, aut voluntarie aut necessitate supportas, alios noveris nec velle ferre, nec esse contentos. Nam quod scribis, te metu hostium hebetem factum, timere hostem non debet extraneum, qui consuevit sustinere domesticum.

[31] [S. Ruricium deceptum dicamus, dubia videtur.] Nisi porro dicamus S. Ruricium circa S. Volusianum deceptum fuisse quorumdam susurrationibus; qui lapsus est, ut ex aliorum sanctissimorum virorum exemplo constat, a magna sanctimonia non semper alienus; asserendum esset epistolam istam omnino deflectere a reliquis, quæ omnes humilitatem, mansuetudinem et summam indulgentiam spirant. Conferantur reliquæ omnes, ad octoginta et unam ascendentes, nihil simile occurrit, maxime ubi agitur de injuriis, propriæ personæ illatis: relegantur, quæ supra extraximus ex epistola ad Fœdamium et Vilicum num. 20, ipse Ruricius, licet graviter offensus, primus tamen occurrit presbyteris suis et viam ad reconciliationem sternit. Ast in epistola ad Volusianum abrupte incipit et quodam modo iratus pergit. Colitur S. Volusianus XVIII Januarii, ad quem diem Bollandus de eo scribit [Januar., t. II, p. 194.] : e senatore factus est episcopus, unde intelligitur vox matrona, quæ plus æquo dominabatur episcopo. Martyrium subiit sub Gothis Arianis; quare si propter epistolam citatam censeatur humani aliquid passus, dicendum erit martyrio deletam fuisse culpam, humana fragilitate contractam.

[Annotata]

* meditatur?

§ IV. Fundat S. Ruricius I ecclesiam et cœnobium S. Augustini Lemovicis; qua occasione inquiritur in genus vitæ illorum qui cœnobium incolebant.

[Fundato cœnobio S. Augusini præposuisse S. Ruricium] Sanctus Roricius, inquit Bernardus Guidonis [De Ordin. Grandim., cap. II. Labbe Biblioth. Mss., t. II, p. 277.] , XXIV episcopus a S. Martiale, creditur locum supra Vigennam fluvium, ubi commune cœmeterium erat, in honore S. Augustini episcopi dedicasse et instituisse ibidem sub S. Augustini Regula canonicos regulares et plures capellas… In eo monasterio viginti octo episcopi tumulati dicuntur, quorum tumuli duodecim discernuntur. Postmodum Turpio sive Turpinus, qui ab initio sæculi X ad annum 944 Lemovicensem sedem tenuit [Gall. Christ., t. II, col. 508.] , monasterium, ut habet laudatus Bernardus [De Gest. Episc. Lemov., cap. VI. Labbe. t. II. p. 267.] , S. Augustini Lemovicensis reædificavit, atque ibi monachos, qui antea canonicos sæculares, priusquam rex Pipinus urbem Lemovicensem destrueret (nam ecclesias et monasteria ibidem funditus evertit) instituit. S. Ruricium ædificasse ecclesiam suburbanam S. Augustini habemus auctorem subæqualem Venantium poetam, cujus verba supra num 3 attulimus. Ast omnino rejiciunt Auctores Galliæ Christianæ, quod refert Bernardus de institutione canonicorum regularium hisce verbis [T. II. col. 575.] : Canonicos regulares hac in ecclesia positos somniavit Bernardus Guidonis lib. de progressu monasterii S. Augustini (id est lib. de Ordinibus Grandimontensi etc. [Labbe, t. II, p. 277.] ) quos tamen cap. VI ejusdem libri canonicos sæculares vocat (non habet hæc in eodem libro, sed in tractatu de gestis episcoporum Lemovicensium). Hanc fabulam jure merito exsufflat Guilielmus Cave in Historia litteraria de nostro Ruricio agens. Certe Ruricii tempore ignorabatur hoc discrimen canonicorum regularium et sæcularium; imo ipsum canonicorum nomen nondum usurpabatur, neque mos illorum temporum ferebat, ut extra civitates collegia clericorum instituerentur, sed monachi, quibus ubique Galliarum tunc extra urbes exstructa esse monasteria certis argumentis constat.

[33] [canonicos regulares negant Gulielm. Cave et alii] Hactenus laudati auctores, qui commode loquuntur, quando nullo verbo probare asserta tentant. Verum quidem est Cavæum decretorie eloqui [Hist. litt., t. I, p. 451. Edit. Basil. 1741.] minimam apud illum fidem mereri, quod refert Bernardus Guido, cum (Sanctum notrum) in communi Lemovicæ cœmeterio supra Vigennam fluvium in honorem S. Augustini monasterium fundasse et in eo canonicos regulares instituise. Sed cur tandem fidem ullam non mereatur Bernardus, non attingit. An fides deneganda circa ædificationem ecclesiæ? Ast id affirmat Venantius conceptis verbis, neque in dubium vocare videntur auctores Galliæ Christianæ. Hi enim unum in controversiam vocant, aut potius extra omnem ponunt, incolas Ruriciani monasterii monachos fuisse. Non vacat multis solvere difficultatem, ortam ex nomine canonici, sive sæcularis sive regularis; non quidem hic de nomine agitur, sed de re. Esto Bernardus imprudenti, nec satis coæva voce usus; fuerint hi clerici Lemovicenses, quales suos esse volebat S Augustinus Hippone, Vercellis S. Eusebius: id certe non evincet monachos in ecclesiam S. Augustini introductos fuisse. Quod si loquatur Bernardus de iisdem canonicis, quos nunc regulares, nunc sæculares vocat: id non ad eadem tempora referendum est: vocat illos regulares, quatenus a S. Ruricio institutos, sæculares vero, quales ipsos Turpio quadringentis post annis reperit.

[34] [plures more S. Augustini] Et vero regularem disciplinam, qualem in clericis suis volebat S. Augustinus, illo maxime tempore, quo vivebat, et in illis præcipue Ecclesiis, quibuscum majorem necessitudinem contraxerat S. Ruricius, viguisse et propagatam fuisse, habemus e monumentis coævis. Sic Pomerius, Afer, sed Arelate consistens, quocum ipse S. Ruricius epistolare commercium habuit et quem, ut adiret ipsum, invitavit [Canis., t. I, p. 379 et 385.] , hæc scribit in opere de Vita contemplativa lib. II, cap. II [Biblioth. Patt., t. VIII, p. 64.] : Sacerdos (id est episcopus), cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda… Se in numero pauperum paupertatis amore constituit: ita ut, unde pauperibus subministrat, inde et ipse tamquam pauper voluntarius vivat. Clerici quoque, quos pauperes aut voluntas aut nativitas fecit, cum perfectione virtutis vitæ necessaria, sive in domibus suis, sive in congregatione viventes accipienda non eos habendi cupiditas ducit, sed cogit vivendi necessitas. In capite autem sequenti docet quid facere debeant clerici, quorum infirmitas non potest sua contemnere. Hic tractatus, quem citata Bibliotheca Patrum sub nomine S. Prosperi Aquitani edidit, suo auctori Pomerio vindicat Jacobus Sirmondus [Hist. litt. de Fr., t. II. p. 670.] .

[35] [vivebant in Galliis,] Erat maxime in ecclesia Arelatensi summa imitandi S. Augustini æmulatio. Sic in Vita S. Hilarii Arelatensis, a S. Honorato Massiliensi conscripta et apud nos ad diem V Maji edita, legitur poeta exclamasse [T. II Maji, p. 29 n. 14.] : Si Augustinus post te, Hilari, fuisset, judicaretur inferior. Et reapse vix episcopatum adeptus [Ibid., p. 28 n. 9.] , congregationem subito instituit, secreti cupidam, continentiæ virtute crescentem, quam suo non minus pene imbuit exemplo, quam formavit eloquio. Unde factum est, ut, quemadmodum loquitur ejus biographus [Ibid., p. 33 n. 32.] , non solum in successoribus, sed adhuc in multorum pontificum renasci non cessaverit augmentis. Quanticumque seu per ipsum nutu cœlesti, seu post ipsum Dei providentia, ordinati sunt ejus intercessione sacerdotes, respondere ejus eruditioni, doctrinæ ac crescentibus meritis, gratia juvante, contendunt. Talis certe fuit quintus ejus successor, S. Cæsarius. Hic per omnia Augustinum episcopum episcopus sectatus [Lelarge. De Ord. Canon., p. 240.] , imprimis Regulam suam pro Sanctimonialibus ad normam Augustianianæ conformavit, utpote qui multa ad verbum excerpserit. Conferantur, si placet, regulæ XIX, XX et XXI [Codex reg. Holstein, t. I, p. 355.] cum num. 6, 9 et 10 epist. CCXI al. CIX S. Augustini [Labbe, t. IV Conc. col. 1579 — T. II, Oper., p. 563.] .

[36] [unde eadem vestigia presserit S. Ruricius,] Quæ quum ita sint, quis inficiari audeat etiam S. Ruricium nostrum, qui isthoc tempore vixit, cum iis viris aut coram aut per epistolas egit, eamdem disciplinam sectatum fuisse, atque adeo clerum suum ad imaginem Augustiniani cleri effingere tentasse? Qua igitur ratione ad fabulas amandari potest dictum Bernardi Guidonis, scriptoris accuratissimi, qui si erravit in voce, rem tamen, sicuti erat sæculo quinto, exposuit, nempe S. Ruricium in suburbana ecclesia S. Augustini instituisse clericos, qui formam Augustinianam sequerentur? Ast scilicet extra civitates non erant collegia clericorum: id nullo, quod sciam, idoneo testimonio ostendi potest, nisi forsitan in argumentum inducatur vigens disciplina, qua, incolatu civitatum monachis interdicto, rus solum illis permitteretur. Sed isthinc nullatenus consequitur vicissim clericis ruris fuisse habitationem prohibitam, imo vero ex XXV canone Concilii Epaonensis planum est rure collegia fuisse clericorum, utpote qui in oratoriis villaribus psallendi frequentia famulabantur. Quoad monachos attinet, videntur ii initio e civitatibus exsulasse, id docet S. Hieronymus epist. XLIX al. XIII ad Paulinum de Institutione monachi [Labbe, t. VI Conc., col. 535] , quum dicit: Si officium vis exercere presbyteri, si episcopatus te vel opus vel honor forte delectat, vive in urbibus et castellis, et aliorum salutem, fac lucrum animæ tuæ. Sin autem cupis esse, quod diceris monachus, id est, solus, quid facis in urbibus, quæ utique non sunt solorum habitacula, sed multorum.

[37] [maximi in vicinitate urbis:] Hæc quamvis ad Orientem magis, ubi S. Hieronymus habitabat, spectare videantur, similem tamen disciplinam vel usque ad provectum sæculum septimum viguisse liquet ex Concilio Augustodunensi anni 670, in quo canone VI statuitur [Breviar. Roman. XVI Dec.] : Ut in civitatibus non inveniantur (monachi). Quod si causa utilitatis monasterii, cum litteris abbatis sui ad archidiaconum civitatis scriptis dirigantur. Hic agi non tam de monachis, qui, intra civitatem habitantes, per plateas vagantur, sed de iis, qui rus incolunt, atque adeo non nisi, necessitate cogente, ad civitatem accedunt, manifestum est. Alioquin nimis ardua fuisset canonis observatio, si intra ipsam civitatem fuisset commoratio monachorum. Quod si monachi sæculo quinto extra civitatem manerent: ergo monachi proprie dicti non erant illi, qui, paupertatem euangelicam professi, ministerio sacro sub episcopo vi suæ vocationis deputabantur, quales erant clerici Ecclesiæ Vercellensis sub Eusebio [Serm. CCCLV et CCCLVI al. XLIX et L. De morib. Cleric., t. V Oper., col. 1379 et seqq.] , Hipponensis sub S. Augustino [T. V Oper., col. 1380.] ; quod dein institutum ad alias provincias propagatum est, maxime in Galliis, uti vidimus in SS. Arelatensibus episcopis Hilario et Cæsario.

[38] [tandem ex S. Augustino monstratur] Neque juvat dicere omnes, euangelicam paupertatem professos, esse monachos. Nam tunc quidem lis esset mera de nomine, atque hodie etiam, quoniam essentia status religiosi in tribus substantialibus votis, paupertatis, castitatis et obedientiæ constituitur, omnes regulares sub nomine monachorum recensendi venirent. Verum quemadmodum hodie, ita etiam olim fuere istiusmodi viri, in quos vi suæ institutionis ministerium sacrum incumberet. Certe tales erant illi clerici, quos secum habitare in episcopio suo volebat S. Augustinus, et quidem, quantum apparet, diversi ab illis, quibuscum ante suum episcopatum consueverat S. Doctor. Hæc enim omnino aperte explicat sermone CCCLV, quum dicit: Quia hoc disponebam (jam presbyter factus,) in monasterio esse cum fratribus, cognito instituto et voluntate mea, beatæ memoriæ senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc est monasterium. Cœpi boni propositi fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam; et imitantes me, ut quomodo ego tenuem paupertulam meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi, qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus: commune autem nobis esset magnum et uberrimum prædium ipse Deus.

[39] [distinctio inter monachos et clericus regulares.] Perveni ad episcopatum: Vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus; quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio permissa esset, indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum. Ecce quomodo vivimus: nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium: sed forte aliqui habent, nulli licet; si qui habent, faciunt, quod non licet. Hic mea sententia duplex apparet monasterii forma, eorum scilicet qui in solitudine perficiuntur, quibusque indecens fuisset visitatorum turba, et eorum, qui, in episcopio versantes, specialiter clerici vocantur et episcopum in ferendo onere pastorali adjuvant, quos merito clero regulari accensemus. Non est ergo unde tantopere sugillent auctores Galliæ Christianæ Bernardum Guidonis, qui scripsit canonicos regulares positos fuisse in ecclesia suburbana S. Augustini a S. Ruricio. Nam ideo Sanctorum Vitas compilavit Bernardus, ut, quemadmodum dicit scriptor anonymus ejus Vitæ [Labbe. Biblioth. Mss, t..II, p. 512.] , cui ordinatio Fratris Jacobi de Voragine diminuta et in plerisque dubia videbatur, originales legendas Sanctorum repræsentaret. Profecto istiusmodi viri auctoritatem nuda negatione non facile quis tollet.

§ V. De causa absentiæ S. Ruricii I a Concilio Agathensi.

[Excusat S. Ruricius ne absentiam a Concilio,] Unicum, ut diximus supra num. 5, definitumque momentum chronologicum in vita S. Ruricii habemus, scilicet illum, ad synodum Agathensem anni 506 convocatum, non comparuisse. Hanc absentiam suam excusat Sanctus noster data ad S. Cæsarium, epistola 32 lib. II [Canis. t. I, p. 397.] : Quod vero, ait, scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra, non venerim, fecit hoc infirmitas non voluntas. Ipsi enim recolere potestis, quam fessum me Burdigalia videritis, et hoc hyeme, quando esse soleo fortior solito. Quia æstivis diebus etiam in hospitio meo et locis frigidis, ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare vix valeo, ne dicam illos cœtus * regionis illius ferre quiverim, si venissem. Unde magis spero, ut pro me orare dignemini, et ad tempus aliud, quod intimatis, si Deus vitam cesserit, venire vultis, nobis per hominem vestrum maturius indicetis. Quia litteras vestras ad me modo tardissime venisse significo. Quia etsi pro dignitate vel pro ætate non debemus tardius, quam alii, commoneri, qui fortasse (ut minus prudens dicam) merebamur ambiri. Quia si aliis nomen urbium præstat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas. Siquidem multo melius, multoque eminentius est, civitatem de sacerdote, quam sacerdotem de civitate noscere.

[41] [quin agat de omissa legatione presbyteri;] Ast aliam causam absentiæ S. Ruricii a concilio Agathensi suspicatur D. Joannes Liron, Mauro-Benedictinus. Etenim, ut ratiocinatur [Singularités historiq., t. II. p. 1 et seqq.] , si valetudo obstabat, quominus præsentem synodo se sisteret Ruricius noster, nihil certe impediebat legationem alicujus presbyteri vel diaconi Lemovicensis Ecclesiæ, qui vices episcopi sui obiret; tales in hac ipsa Synodo sunt [Labbe, t. IV Conc., col. 1395.] : Avilius presbyter ad vicem Caprarii Narbonensis, Paulinus presbyter pro Eufrasio Arvernensi, Leo diaconus pro Vero Turonensi et plures alii. Imo ipse S. Cæsarius idem aperte dicit in epistola ad S. Ruricium, inter Faustianas 18 [Canis., t. I, p. 366.] : Dum, inquit, nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum vestram præsentiam non meruimus obtinere, sanctus et dominus meus Verus episcopus mihi dignatus est, quod per suum diaconum mihi Agathæ vestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua negligentia me non retineo suscepisse. Sed tamen Sancto et Domino meo, fratri vestro, certissime credo, et malo hoc portitoris negligentiæ imputare. Sed licet sanctos et desiderabiles vestros apices miseritis, tamen, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quæ ad vicem vestram subscriberet, et, quod sancti fratres vestri statuerunt in persona vestra firmaretur. Sed quia novi, quam sancto ac frequenti et pio desiderio interesse volueritis, omnibus fratribus vestris votum vestrum et sanctam voluntatem exposui: pro qua re nihil pietati vestræ vel potuimus vel debuimus imputare.

[42] [unde suspicantur aliqui causam fuisse] Hinc manifestum est S. Cæsarium non tam doluisse de ipsius S. Ruricii absentia, quam de omissa legatione alicujus presbyteri aut diaconi. Quam tamen posteriorem expostulationem nullo verbo excusat Sanctus noster. In isto igitur negotio aliquid subest, quod neutra ex parte nitide et aperte expositum est. Laudatus D. Liron causam absentiæ quærit in eo, quod noluerit S. Ruricius sua præsentia in Agathensi Synodo, quæ ut habet præfatio Actorum [Labbe, t. IV Conc., col. 1382.] , ex permissu regis Alarici convenerat, offendere animum Clodovæi, regis Francorum, tunc quidem bellum parantis adversus Alaricum, quem anno sequenti in campo Vogladensi apud Pictavos, fugato exercitu, interfecit, ut refert Gregorius Turonensis lib. II Hist Francorum cap. 37 [Bouquet, t. II, p. 182.] . Imo suspicatur D. Liron ex Vero Turonensi, qui tunc jussu Alarici exul Lemovicis morabatur, S. Ruricium didicisse, quæ monstrabant bellum e propinquo imminere. Mihi quidem displicet hæc conjectura: quoniam si ex Vero didicerit S. Ruricius rationum momenta, ob quas synodum Agathensem vitare debebat, qui fit ut ipse Verus diaconum suum, Leonem, ad eamdem miserit: videntur enim Vero valere debuisse argumenta, quæ S. Ruricium moverunt.

[43] [timorem belli imminentis;] Ex simili ratione probare non possum alteram D. Liron conjecturam, quatenus nempe S. Ruricius a synodo refugerit, ut imminentis Clodovæi offensionem a se et grege suo averteret. Nam idem argumentum etiam movisset finitimos episcopos, Tetradium Bituricensem, Eufrasium Arvernensem, Verum Turonensem, qui tamen omnes per se aut per legatos suos concilio interfuerunt, ut constat ex eorum subscriptionibus [Labbe, t. IV. p. 1394 et seq.] . Nihil magis timendum videbatur Ruricio quam reliquis, imo in istiusmodi adjunctis numerus peccantium, si non culpam, tamen pœnam aut minuit aut abstergit. Quare mihi probabilis potius videtur causa absentiæ episcopi nostri, negligentia in indicanda tempestive Synodo. Petit enim, ut si quidem illum Cæsarius ad concilium venire voluerit, ei maturius indicet, nam litteras convocationis tardissime venisse significat. Atque ex ista tarditate bajulorum contemptum quemdam personæ suæ ac sedis Lemovicensis subodoratur: Quia, inquit, si aliis nomen urbium præstat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas.

[44] [sed recte omnia explicantur] Hanc suspicor causam fuisse absentiæ S. Ruricii; si tamen alia, quam valetudo fuerit. Nam epistola sua ad Sedatum, Nemausensem episcopum, ord. 34 lib. II [Canis., t. I, p. 399,] non aliud obstaculum causatur, quam valetudinem. Per archiatrum, ait, Palladium litteras … accepi, quæ nos ad visionem mutuam voto pectoris invitabant. Sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum diversa membrorum resistit infirmitas? Dum vos nimietate robusti, nos tenuitate exesi corporis impedimur: dum vos alieni et quatuor pedes ferre nequeunt ponderosos, me etiam proprii et duo sustinere præ defectione vix possunt. Quo fit, ut implere communia vota nequeamus. Ego enim (testis est Dominus) quod si valuissem, ad synodum condictam omni aviditate venissem. Sed, mea disposita itineris voluntate, necessitas imbecillitatis inhibuit, quia aëres regionis illius præsertim hoc tempore ferre non poteram, quod et vos ita credere confido, et pravos ad aliud derivare non dubito. Ex his videre est, jam tum aliquos sinistre interpretatos fuisse S. Ruricii absentiam, quamvis unicam ipse proferat causam, valetudinem suam. Ast dicet quis, cur saltem, sicut alii episcopi collegæ, legatum non misit? Quia disposita, ipse inquit, itineris voluntate, subito oppressus fuit infirmitate, ut nec legatum, debite instructum, mittere potuerit. Hac ratione absentiam S. Ruricii a concilio Agathensi explicatam utcumque censeo.

[45] [subita infirmitate in senem incidente.] In citata supra num. 45 epistola S. Cæsarius indicat superveniente anno Tolosæ synodum, Christo propitio, habendam esse, ad quam etiam Hispani episcopi sunt convocandi. Ast istiusmodi conventus nullum vestigium reperitur [Labbe. t. IV Conc., col. 1827.] . Ut recte animadvertunt Benedictini auctores Historiæ Occitaniæ [Histoire du Languedoc. t. 1. p. 213.] , videntur bella, quæ anno subsequenti, id est 507, inter Clodovæum Francorum et Alaricum Visigothorum reges exarserunt, omnem conventum episcopalem impedivisse. Nam Clodovæus, ait Gregorius Turonensis lib. II c. 37 Historiæ [Bouquet, t. II, p. 183.] , apud Burdegalensem urbem hyemem agens, cunctos thesauros Alarici a Tholosa auferens, Ecolismam (Angouleme) venit. Quoniam porro magis Hispanorum, ut patet ex epistola, quam Gallorum intererat, in extrema parte regni concilium celebrare, omnino intelligitur episcopos anno 507 Tolosam non convenisse.

[46] [Topographia regni] Quoniam sermo de concilio Agathensi incidit, opportunum censemus lectorem monere, ex nominibus episcoporum, qui Agatham convocati fuere, desumi satis accurate posse fines regni Gothici in Galliis, ut recte animadvertit Sirmondus [Sirmond. Oper., t. II, p. 119.] . In Vita S. Florentii, Arausicani episcopi, sub hoc etiam die edenda, idem observare licebit, quoad regnum Burgundicum spectat. Ast quando laudatus scriptor idem affirmat de Concilio Aurelianensi I anni 511, non mihi videtur undequaque certum; quamquam enim varii episcopi, qui Agathensi synodo subscripserant anno 506, post cladem Vogladensem anni 507 et fractam Visigothorum potentiam, sub Francicum jus transierint, Aurelianis tamen abfuerunt alii v. g. Rhemensis, Tornacensis etc.; unde forsan non soli, ast certe non omnes antistites Franci adfuere; quocirca difficile foret ex Aurelianensium Patrum sedibus terminos Francici imperii, quale erat tunc sub Clodovæo recte definire.

[47] [Visigothorum in Galliis.] Sed talem difficultatem nobis non objicit Agathensis Synodus. Etenim ex Patrum sedibus determinare licet fines regni Gothici in Galliis, quod meridiem versus Pyrenæis montibus et mari Mediterraneo includebatur; ad occidentem autem Oceano ad ostium Garumnæ finiebatur; dein gressum ad Septentrionem dirigentibus occurrunt Petrocorii (Perigueux) et Lemovicenses, quibus Turones, Bituriges atque Arverni accludebantur: hinc vero meridiem versus occurrunt Gabalitani (hodie Mimatum, Mende), Lutevenses, Ucetienses, transmissoque Rhodano, Avenionenses, atque in sinistra ripa Druentiæ, Arelatenses, Aquenses, Antipolitani (Antibes, post Grasse), Forojulienses (Frejus), Sanetienses (Senez) et Dinienses. Atque adeo ex hac Synodo certum fieri nequit an Glannateva (Glandeve) et Ventium, extrema ad Orientem oppida, ad Visigothos spectarint. Duo quoque sunt in hac Synodo episcopi, quorum sedes determinari non potest, nempe Pappulus, qui nomen civitatis suæ non adscripsit, et Petrus episcopus de Palatio, quem aliqui Lemovicensem, quatenus isti urbi vicus Palatium (le Palais) adjacet, existimarunt; sed prohibent quæ adhuc de S. Ruricio retulimus. Equidem opinor Petrum fuisse episcopum aulæ regiæ, atque ex officio nomen episcopi Palatini derivasse; cujus rei probabilitatem faciunt ea, quæ scripsit Josephus Carafa, Clericus Regularis circa Capellas regias [De Capella regis utriusq. Sic., p. 14.] .

[48] [S. Ruricii obitus,] Censent illi, qui de rebus gestis S. Ruricii scripserunt [Gall. Christ., t. II, col. 502. Labiche. SS. de Lim., t. I, p. 45.] , Sanctum nostrum vitam clausisse paulo post Concilium Agathense, adeoque circa annum 507. Certe ipse S. episcopus in epistola ad S. Cæsarium aperte insinuat, sibi etiam ratione ætatis reverentiam deberi: quæ maxime ratio suadere debet Sanctum nostrum non diu concilio Agathensi superstitem mansisse. Demortui corpus in ecclesia S. Augustini, ab ipso ædificata, conditum fuit: erat enim hæc ecclesia commune cæmeterium cleri Lemovicensis. Id sepulturæ jus servavit dicta ecclesia usque ad Aimericum de Malamorte, episcopum Lemovicensem, qui primus anno 1272, non contradicentibus monachis, in cathedralem suam, ad cujus fabricam absolvendam reliquerat magnam pecuniæ summam, illatus fuit [Gall. Christ., t. II, p. 530.] . Nam quum anno circiter 1086 diem supremum obiisset Guido et in principe sua ecclesia S. Stephani tumulatus fuisset, coëgit canonicos abbas S. Augustini corpus exhumare et in suum monasterium inferre.

[49] [et in Ecclesia S. Augustini sepultura.] Rem ita in suis Chronicis refert Gaufredus, prior Vosiensis (Vigeois, dépt de la Corrèze [Labbe. Biblioth. Mss., t. II, p. 289.] ): Defuncto Guidone episcopo, tumulatum est corpus ejus in monasterio S. Stephani ante altare perpetuæ Virginis Mariæ ab ipsis canonicis, cum in illa urbe nullius cadaver defuncti jacuerit. Tunc Geraldus, abbas S. Augustini, convocato * comite Pictaviense, corpus pontificis, ab ecclesia sublatum, infra paucos dies apud S. Augustinum magna cum frequentia diversorum Ordinum recondit *: Unus tamen de turba, lapide jacto, caput sacerdotis mortui percussit, unde sanguis non sine admiratione multorum exivit. Et quamvis a sæculo tertio decimo episcopi Lemovicenses alium sibi locum sepulturæ eligere potuerint, nihilominus monachi Benedictini sæculo etiam decimo septimo contendebant suo monasterio deberi luminaria, in exsequiis episcoporum et canonicorum adhibita, ut constat ex libello supplici, officiali Lemovicensi oblato, quod jus solidis fundamentis niti dicebant [Labiche, t. I, p. 43 et seq., not.] . Hactenus de S. Ruricio I, nunc ad ejus nepotem, S. Ruricium II, itidem Lemovicensem episcopum, gradum facimus.

[Annotata]

* legendum: æstus.

* aliis connivente

* recommendavit

§ VI. S. Ruricius II, nepos S. Ruricii I; ejus vitæ synopsis, concilia quibus interfuit; obitus.

[Inter posteros] De S. Ruricio II, episcopo Lemovicensi, non ita multa occurrunt præter ea, quæ in Vita S. Juniani anachoretæ referuntur, quæque infra dabimus. Hunc Sanctum non filium fratris Ruricii I fuisse, sed ex filio vel filia nepotem aperte monstrat epitaphium, utrique Ruricio a Venantio Fortunato positum supra num. 3, in quo alterum avum, nepotem alterum appellat. Etenim licet non nimis urgendam existimem nudam vocem nepos, tum quia in controversiam vocari posset, ut pervolventi Lexica patebit, an apud auctores etiam aureæ latinitatis non aliam habuerit significationem, quam filius filii, tum præsertim, quia ætate Venantii non tam defæcata erat latina phrasis, ut aliquod σφάλμα subesse non potuerit; attamen propter correlatas voces avi et nepotis, res extra controversiam posita videtur. Maxime quoniam certum est S. Ruricium I ex suo cum Iberia conjugio liberos procreasse; id enim clare ostendit epistola 5 Fausti [Canis., t. I p. 356.] , in qua, quum in deliberationem adduceretur, quod Vitæ genus præcipue sectari deberet Ruricius, dicit videndum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit obsequio. Idem argumentum deducitur ex epistolis ad Hesperium et Namatium, uti ostendimus supra num. 8, 9 et 24.

[51] [S. Ruricii I satis] Habemus quoque ex epistola 36 lib. II [Ibid, p. 399.] Parthemium et Papianillam fuisse S. Ruricii dulcissimos nepotes, quorum discessu maxime contristatur, quosque admonet, ut verborum suorum sint memores, quia, inquit, certum est, vos juxta Salomonis sententiam posse in bonis, Deo dirigente, proficere, si seniorum consilia et amori habeantur et usui apto bene agatis. Occasione hujus epistolæ Basnagius attonitus stupet Parthemium laudari ab episcopo: At, inquit, episcopus homo est, et nihil humani a se alienum putat. Verum ut Terentianum adagium tanto hiatu proferatur, nihil video subesse causæ. Amorem spirat epistola paternum, sed nihil occurrit, quod laudem sapiat: monet quidem nepotes suos Ruricius, sed id ipsum aliquatenus monstrat tales fuisse nepotes ejus, ut adhortatione etiamnum indigerent. Dein Parthemius anno Christi 547 occisus fuit, jam igitur quadraginta circiter annis distabat ab obitu Ruricii, quo temporis intervallo mores, licet initio optimi, in pessimos degenerare potuerunt.

[52] [numeros.] Res gestas Parthemii, quem ipse Parthenium vocat, hisce verbis adumbrat Gregorius Turonensis lib. III, Hist. cap. XXXVI [Bouquet, t. II, p. 202.] : Franci cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis (Theodoberti) tempore inflixisset, eum persequi cœperunt. Ille vero in periculo positum se esse cernens, confugium ab urbe facit, et a duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Trevericam deducentes, populi sævientis seditionem sua prædicatione comprimerent. Quibus euntibus, nocte dum in stratu suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit dicens: Heu, heu! Succurrite qui adestis, et auxilium ferte pereunti. A quo clamore expergefacti, qui aderant, interrogant, quid hoc esset. Respondit ille: “Ausanius, amicus meus, cum Papianilla conjuge, quos olim interfeci, ad judicium me arcessebant, dicentes: Veni ad respondendum, qui causaturus eo nobiscum coram Domino.” Zelo enim ductus, ante annos aliquot conjugem innocentem amicumque peremerat. “Igitur accidentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentis populi seditionem ferre non possent, eum in ecclesia abdere voluerunt, scilicet ponentes eum in arca et desuper sternentes vestimenta, quæ erant ad usum ecclesiæ.” Populus autem ingressus perscrutatusque universos angulos ecclesiæ, cum nihil reperisset, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: “En arca, in qua non est inquisitus adversarius noster.” Dicentibus vero custodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta ecclesiæ contineri; illi clavem postulant, ajentes: “Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringimus.” Denique reserata arca, amotis linteaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: “Tradidit Deus inimicum in manus nostras.” Tunc cædentes eum pugnis, sputisque perungentes, vinctis post tergum manibus, ad columnam lapidibus obruebant. Fuit autem in cibis valde vorax; sed quæ sumebat, quo celerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloe, velociter digerebat.

[53] [renit etiam S. Ruricius II;] Hæc de S. Ruricii nepotibus, inter quos accensendus venit S. Ruricius II, quamvis nihil sciamus de ejus parentibus, utrum nempe ex filio vel filia Ruricii I originem traxerit. Ignotum quoque nobis est tempus nativitatis et episcopatus; ejusque res gestas, quatenus ad nostram notitiam pervenere, Vita S. Juniani, edita ad diem XVI Octobris [T. VII Octob., p. 848.] , et Acta conciliorum Galliæ complectuntur. Damus imprimis quæ in laudata Vita S. Juniani referuntur [Ibid., p. 819. n. 9.] : Quidam illustris ortus natalibus, vir nobilis Ruricius, qui alio nomine Proculus vocabatur, rerum ditatus affluentiis, dum in superbiæ fastu fuisset elatus, non immerito, Dei omnipotentis dispensante judicio, ei traditur, qui se in superbiam primus extulerat. Humiliatus sensit, quantum tumidus amisisset, sed cum per medicos ac etiam, quod gravius est, per maleficos ac præcantatores a fidelibus suis etiam et a propriis vernaculis disceretur *, partemque substantiæ suæ per tales consumpsisset, qui etiam dum sanitati eum vellent restituere, gravius eum persequentes, dum ab eo unum vellent ejicere, mox, ut fertur, legio in eum ingressa est. Si quidem vera narret S. Juniani biographus, ex hoc manifestum fit, S. Ruricium I filios ac nepotes nactum fuisse, qui paternis monitionibus non semper obtemperabant. Forsitan id etiam in causa fuerit, quod tunc primum vitam sanctiorem instituere cœperit, quando, ut vidimus in epistola Fausti Regiensis supra num. 5, jam adultiores liberos, atque adeo non facile reformandos, habuerit. Excerpta nostra continuamus.

[54] [qui ope S. Juniani conversus,] Sed cum a pluribus (dæmonibus) acrius agitaretur, quid etiam sui agerent, ad se reversi cogitare cœperunt, scilicet ut eum ad Sancti viri Juniani cellulam perducerent, ut qui ante a medicis curari non poterat, sancti viri orationibus sanaretur. Salubri igitur consilio inito, ad hominem Dei pergitur. Hoc tantum vir Dei hortabatur, ut jejuniis et orationibus ac vigiliis insisteret et eleemosynas de sua substantia largas pauperibus erogaret, quia hoc genus dæmonum aliter non potest vinci, juxta quod etiam Domini nostri Jesu Christi sententiam prolatam confirmabat. Sed cum ipse multas afferret pecunias, ut a tanto hoste mereretur curari, hoc sanctus vir protulit in responsis, quod non erat justum, qui sua propter Deum sponte reliquerat, ut aliorum opibus ditaretur: sed quod sibi offerebatur, hoc in pauperum substantiam erogaret, quia ipse eum potens erat a tanto hoste eripere, qui ex egrediente dæmoniaco homine legionem pepulerat, et in porcos ire permiserat. Sed cum diutius fuisset oratum et pro ejus sanitate multis jejuniis et vigiliis Dominum deprecaretur, ejus meritis sanitati pristinæ restituitur, et ita divina præstante misericordia, tam sanus redditur, ut jam in eo ex ipsa malignorum spirituum turba ad imperium prædicti Dei famuli nullus præsumeret ad ejus corpusculum habere regressum, sed corpore ac mente a prædicti Sancti viri Juniani oratione et correctione ita est sanitati redditus, ut post discessum patruelis sui, sanctæ memoriæ Domini Ruricii, quondam præsulis Lemovicæ urbis, institueretur episcopus.

[55] [Lemovicensibus præfuit circa annum 507.] Non est quod pluribus monstremus mendose S. Ruricium I patruelem, seu fratris filium appellari, avum illum vocari oportebat. Ast ex hac oscitantia mihi argumentum consurgit, Vitam S. Juniani satis diu ab ejus obitu conscriptam fuisse, atque adeo, si ex antiquioribus documentis compilata fuerit, propria quædam minus certa interpolasse scriptorem. Si porro insistamus verbis laudati biographi, concludendum erit S. Junianum quadraginta annis in solitudine vixisse post evectum S. Ruricium II seu Proculum ad cathedram Lemovicensem, qui ante annum Christi 507 promoveri, vivente avo episcopo, non potuit. Narrata enim S. Ruricii II in episcopali sede institutione, uno tenore verborum addit: Ac post etiam prædictus vir Dei (Junianus), multis pollens virtutibus, per quadraginta annorum spatia in supradicto loco duxit solitariam vitam. Verum assumpta hac interpretatione, Vita S. Juniani proroganda videbitur saltem duodenis annis, ut annum Christi 547 attingat; quod quidem minus verisimile est. Nam in Commentario prævio Actis S. Juniani, hujus obitus circa ann. 535 statuitur [Act. SS. t. VII Octob., p. 842, n. 26.] : quamvis juxta Chronicum Comodaliacense ex quo utriusque Ruricii res gestas excerpemus, obierit S. Junianus secundum Vitam Ruricii II num. 4 anno ætatis suæ quinquagesimo quinto et suæ inclusionis anno quadragesimo et Incarnationis DXL. Ex quibus verbis manifestum est totum eremiticæ vitæ S. Juniani cursum quadraginta annis contineri; adeoque S. Junianum septem saltem annis sub Ruricio I in solitudine Comodoliacensi vixisse. Fidem autem assertis suis mihi conciliare videtur Stephanus Maleu, Chronici Comodoliacensis auctor, ex eo, quod candide fateatur se obitus diem et annum quandoque ignorare. Sic de S. Ruricio I dicit num. 2 diem et annum, in quibus S. Roricii anima de corpore migravit ad Christum, in scriptis hodie non haberi. Similiter de S. Ruricio II num. 7 profitetur sibi diem et annum obitus esse ignota. Quando igitur tempus mortis S. Juniani tam diligenter notavit, credendum omnino est facem aliquam scribenti præluxisse.

[56] [Ac S. Juniano basilicam ædificavit:] S. Ruricius II avo suo, nemine intermedio, successisse videtur. Id suadent documenta, quæ supersunt et eruditorum opinio [Gall. Christ., t. II, col. 503.] ; et Venantius Fortunatus utrumque conjungit lib. IV carminum, quæ citavimus supra num. 3. Quemadmodum porro S. Ruricius noster B. Junianum Vitæ sanctioris initiatorem habuit, ita procul dubio eumdem sibi ducem et magistrum ordinandæ vitæ reliquæ secutus est; tanto magis, quod vicinus esset Lemovicis, a quibus Comodoliacum sex circiter leucis gallicis distat. Confirmatur id etiam ex sollicitudine, quam circa sepulturam S. Juniani exhibuisse legitur. Quocirca, ait biographus num. 10 [T. VII Octob., p. 842.] , nedum immemor antedictus vir Ruricius seu Proculus quanta erga se prædicti viri Sancti fuisset consecutus beneficia, basilicam jussit fabricari, ubi sancta membra beatissimi Juniani collocarentur, in quo etiam loco antea conversatio ejus fuit. Latius describitur eadem basilica in jam sæpius laudato Commentario S. Juniani num. 27 [Ibid., p. 850.] : initio monasterium fuit, quod procedente tempore ad sæculares presbyteros transiit; sua jam ætate scribebat Bernardus Guidonis in suis Miscellaneis historicis [Ibid., p. 842.] : S. Juniano eremitæ et Confessori jubilant Comodoliacenses canonici; sic enim antiquitus vocabantur, qui nunc S. Juniani canonici nominantur. Permansit canonicorum collegium usque ad finem lapsi sæculi, constans personis quatuor et viginti [Labbe. Biblioth., t. I, p. 633.] . Præter hanc fundationem adscribitur quoque Sancto nostro ecclesia S. Petri de Quadrivio (du Queiroir) Lemovicis, ubi tumulatus aliquamdiu quievisse narratur [Pouillé du dioc. de Limoges ao. 1648, p. 15.] . Ignoro autem, utrum hodiernum parochiale templum S. Petri idem sit ac illud, quod de Quadrivio appellatur.

[57] [interfuit Concilio Arvernensi anno 535 in quo varia] Hæc fere sunt, quæ de S. Ruricio II ad nostram venere notitiam. Quibus subnectimus quædam de iis conciliis, quibus interfuit Sanctus noster, aut ipse aut per suos legatos. Anno Christi 535, consentiente, ajunt Acta [Gall. Christ., t. II, col. 503,] , domno nostro gloriosissimo piissimoque rege Theodeberto, filio Theodorici, cui Metense regnum obtigerat, in Arverna urbe sancta synodus convenit. Actis quinto loco inter quindecim subscriptum legimus Ruricium, episcopum Ecclesiæ Lemovicæ. Notatu in ista synodo digni sunt canones 3, 7 et 8, quibus cavent Patres, ne ecclesiæ supellex indecoris usibus profanetur. Sic canon 3 prohibet, ne pallis vel ministeriis divinis defunctorum corpora obvolvantur. Duplex porro pallæ genus in ministerio sacro adhibebatur, scilicet lineus pannus, quo totum altare operitur et utrinque ad ejus pedem defluit, quique nobis, juxta Rubricas generales Missalis Romani num. 20, mappæ seu tobaleæ dicuntur. Altera palla, hodie Corporale vocatur, extenditurque ante Missæ celebrationem super altare ad Sacramentum recipiendum.

[58] Quoniam infra similem prohibitionem circa sepeliendum presbyterum habemus, atque istic opertorium dominici corporis appelletur; crederem facile, pallam, qua involvi dicuntur defunctorum sæcularium corpora, interpretandum esse tobaleas. Etenim canone VII prohibetur ne opertorio dominici corporis sacerdotis umquam corpus, dum ad tumulum evehitur, obtegatur; ne sacro velamine usibus suis reddito, dum honorantur corpora, altaria polluantur. Opertorium dominici corporis est ipsum corporale, quo etiam oblata operiebantur [Labbe, t. IV, col. 1803.] , eratque tam grande, ut, juxta Ordinem Romanum VI apud Mabillonium [Binterim Denkwürd, t. IV, part. I, p. 136.] , diaconus illud, alio adjuvante diacono, super altare distenderet et tantæ quantitatis, ut totam altaris superficiem caperet: quocirca facile intelligitur, qua ratione opertorio isto sacerdotis corpus obtegeretur. Tandem ob similem rationem prohibent Patres Arverni can. 8, [Museum Ital., t. II. p. 73.] ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina præstentur. Consuevisse sacerdotem, impertita nuptiali benedictione, conjugibus velamen imponere, testatur nobis Nicolaus PP. I [Labbe, t. VIII Conc., col 517 et XXX qu. V, can. I.] ; talis probabiliter erat usus ministeriorum divinorum.

[59] [ad disciplinam imo ad statum civilem spectantia;] In eodem quoque concilio notatu digna est petitio episcoporum ad Theodebertum regem directa, ut, inquiunt [Labbe, t. IV, col. 1805.] , nullum de rebus vel possessiunculis propriis alienum pietas vestra permitteret, et, dum unius regis quisque potestati ac dominio subjacet, in alterius sorte positam cujuscumque, ut assolet, impetitione non amitteret facultatem… Unde reverentissime, ut dignum est, supplicantes quæsumus, ut hoc nostræ petitioni divino intuitu pietas vestra non deneget, ut tam rectores Ecclesiarum, quam universi clerici, atque etiam sæculares, sub regni vestri conditione manentes, necnon ad domnorum regum, patrum * vestrorum dominium pertinentes, de quod in sorte vestra est, extraneos, de quod habere proprium semper visi sunt, non permittatis existere, ut securus quicumque proprietatem suam possidens, debita tributa dissolvat domino, in cujus sortem possessio sua pervenit. Quod et thesauris vestris omnino utilius esse censemus. Grandia jam tunc sibi arrogabat fiscus ex istiusmodi adventitiis bonis, neque id sine summo discrimine regni Galliæ, quæ, ut tunc erant res, post singulorum regum obitum in varios dominos dispertiebatur. Similibus exemplis liquido monstratur, quam efficax fuerit episcoporum actio ad regnum Gallicarum sartum tectum servandum.

[60] [et utrique Concilio Aurelianensi:] Interfuit S. Ruricius noster binis conciliis Aurelianensibus, nempe quarto et quinto, annis 541 et 549, ac priori quidem ipse subscripsit quintus inter triginta octo episcopos [Labbe, t. V Conc, col. 388.] . Posteriori nomen suum addidit Bantaredus, archidiaconus, directus, inquit, a Domino meo, Ruricio, episcopo Ecclesiæ Lemovicinæ. Ad alterutrum concilium referendum est, quod narrat Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 6 [Biblioth. max. Patt., t. XI, p. 939.] : Apud Aurelianensem urbem, incriminato ab iniquis episcopo Marco, et in exilium truso, magnus episcoporum conventus est aggregatus, Childeberto rege jubente, in qua synodo cognoscentes beati episcopi, hoc esse vacuum, quod contra eum fuerat mussitatum, eum civitati et cathedræ restituunt. Hæc causa magis refertur ad concilium Aurelianense quartum quam quintum, quoniam in priori subscriptio Marci ultimo loco inter episcopos reperitur, abest vero a quinto; unde datur intelligere anno 549 vacuam fuisse Aurelianensem cathedram. Nihilominus Franciscus Le Maire in Historia Aurelianensis Ecclesiæ [Histoire de l'Égl. d'Orl,, p. 149.] Marci episcopi purgationem et absolutionem magis quinto Concilio adscribit.

[61] [obit circa annum 553,] Quamvis nihil certi circa tempus mortis S. Ruricii habeamus, non videtur tamen sanctus episcopus multum Concilio Arelatensi V anni 549 superstes mansisse: idque valde probabile evaderet, si undequaque certum esset Exotium quindecim annis post Ruricium nostrum Lemovicinam cathedram occupasse. Etenim anno 576 Sanctus Ferreolus legitur apud Gregorium Turonensem lib. V Hist. cap. 29 [Bouquet, t. II, p. 251.] Marcum, regis Chilperici referendarium, a furore populi Lemovicensis liberasse. Quod si ab anno Christi 575 ditrahimus annos quindecim, quibus, teste Venantio Fortunato [Ibid., p. 492.] , sedit Exotius, ad annum æræ vulgaris 560 devenimus: quoniam porro nullatenus certum sit tunc primo Exotium episcopatum accepisse, quando commotionem populi sui compescuit, nihil vetat obitum S. Ruricii nostri usque ad annum 553, ut habet Labiche [Six mois, t. II, p. 249.] , procrastinare. Quocirca quamvis tempus obitus non possit accurate determinari, circa annum 553 prudenter statui potest. Neque etiam multum prorogandum videtur, quoniam isto anno e vita discedens annis triginta sex, adeoque usque in senectutem episcopale munus gessisset.

[62] [sepultus jacet ad S. Juniani,] Quum, ut supra vidimus num. 50, ordinaria sepultura Lemovicensium antistitum in ecclesia S. Augustini fuerit, verosimile est S. Ruricium istic etiam tumulatum fuisse. Refert tamen Gallia Christiana [Gall. Christ,, t. II, col. 503.] illum in ecclesia S. Petri de Quadrivio sepulchrum nactum fuisse, e qua tandem ad ecclesiam S. Juniani translatus fuit. E terra levatum atque ad sinistram altaris majoris S. Juniani in capsa, laminis argenteis adornata, honorifice collocatum narrat Labiche [Six mois, t, II, p. 150 Gall. Christ., t. II, col. 1461.] . Ast hic occurrit aliqua difficultas, quum laudatus scriptor addit, istam elevationem a Reginaldo Petragoricensi præsule anno 1102 peractam fuisse, dum contra R. D. Arbellot [Chronique de Maleu, p. 91.] contendit Reginaldum Petragoricensem anno 1101 mortuum fuisse et proin hanc elevationem ad annum 1100 esse reponendam. In Commentario de S. Juniano omnino prætermissa non fuit hæc quæstio, et generatim dictum fuit de R. D. Labiche asserto nil esse quod repugnaret. Re quidem vera nos non præteribat controversia de successione episcoporum Petragoricensium; sed ita res perplexa videbatur atque etiamnum videtur, ut hæc episcoporum series nullam lucem affundat aliis historicis argumentis, sed potius ab his accipere debeat. Ex dicendis judicabit lector: Gaufredus Vosiensis capite XXXII Chronici tradit ad annum 1101 sequentia [Ap. D. Bouquet, t. XII, p. 430] : Dux Aquitanorum Guillelmus cum multis aliis Hierosolymam perrexit: verumtamen nomini Christiano nihil contulit… Tunc trucidatus est exercitus ejus a Sarracenis una cum Radulpho venerabili pontifice Petragoricensi. Rex interea (1100) Godefredus de Boillon vitam finiens sceptrum fratri tradidit Balduino. Contra in Fragmento de Petragoricensibus episcopis, quod ex Bibliotheca Mss. Labbei non secus ac Gaufredi Vosiensis Chronicum edidit D. Bouquet [Ibid., p. 391.] , alia omnino pugnantia leguntur. Ecce ea: Post hunc (Guilhermum de Monte Berulpho) in eumdem episcopatum successit Reynaldus de Tiborio et rexit ecclesiam annos XVII menses IV et dies unum et XX. Obiit autem anno Domini MXCIX octavo idus Septembris apud S. Georgium de Rama. Hic episcopus obsidioni Antiochenæ interfuit, sed dum die quadam divina celebraret, a Sarracenis super altare decollatus est… Hunc vero secutus est in eadem sede Guilhermus de Alba Rocha et ecclesiam rexit annos XXIV, obiitque anno Domini MCXXIII, IV Nonas Aprilis. Atque huc quoque facit inscriptio quam tumulo S. Juniani a Ramnulpho tunc temporis Commodoliacensi præposito appositam tradit Maleu [Chronique de Maleu, p. 44.] : Hic jacet corpus Sci Juniani in ipso vase in quo sepelivit eum beatus Roricius eps. Rainaudus vero Petragoricens. eps. qui meruit martir fieri, collegit eum in [s]crineis ligneis infra vase positis.

[63] [corpus ejus elevante episcopo Petragoricensi,] Verum enimvero, si admittatur episcopum Petragoricensem circa annum 1100 in Syria obiisse, quis demum ille est an Reginaldus seu Rainaudus, an vero Radulphus? An interfuit anno 1097 obsidioni Antiochenæ, an vero profectus tantum est anno 1101? Est ne mortuus apud S. Georgium de Rama, an vero in partibus Heracleæ, ubi fusæ sunt Pictavienses copiæ?

[64] [Reginaldo vel Raimundo.] Verum, quum hæc ita dubia sint et nequaquam inter se componi nequeant, sunt alia quæ suadeant nec Radulphum (qui numquam Petragoricis sedit) nec Reginaldum aliquando cum crucesignatis abiisse. Etenim Reginaldus Petragoricensis anno 1098 III Nonas Octobris cum suæ diœcesis abbatibus concilio Burdigalensi interfuit [Gallia Christ., t. II, col. 1461.] , et dicitur anno 1099 Uzerchiensem consecrasse ecclesiam [Ibid., I. c.] , licet ego arbitrer id ab eo factum anno 1097 [Ibid. col. 585 et Mabillonius, Annal. Bened. ad an. 1095, n. 32, t. V, p. 338.] . Insuper Maleu, qui præ oculis forsan habuit instrumentum dedicationis ecclesiæ sui monasterii scribit [Chronique, p. 41 et infra in hoc tomo.] : Anno siquidem Domini MCII, mense Octobris, videlicet XII Kal. Novembris, ipse reverendus pater dominus Raynaldus, rogatus per præfatum Ramnulphum præpositum advenit Comodoliacum pro ecclesia S. Juniani dedicanda, etc. Re quidem vera satis novi in Gallia Christiana [T. II, col. 1461 et seq.] ab anno 1101 usque ad annum 1104 venire Raimundum II; sed nequaquam ostenditur eum quadriennium Petragoricis sedisse et multo minus eum anno 1102 jam fuisse episcopum. Repugnare tamen nolim, et si qui dedicationem et translationem Comodoliacensem ab hoc Raimundo factam esse et Reginaldum in Syria infidelium telis necatum fuisse velint, habent argumenta quibus se tueantur; siqui contra Canonico Maleu contendant esse adhærendum, neque hos inermes esse patet. Satis fuerit nobis utriusque sententiæ ponderasse argumenta. S. Ruricii lipsana non in sola ecclesia S. Juniani remanserunt: legimus enim anno 1659 canonicos San-Junianenses binos legatos fuisse ad Oratorium oppidum, olim Scotorum (le Dorat, Haute Vienne, arrond. de Billac), ut canonicis ejusdem collegiatæ Reliquias S. Ruricii offerrent, ea lege, ut et Oratorienses e collegio suo quosdam deputarent, qui sacras exuvias transferendas susciperent [Six mois, t. II, p. 250.] . Laudatus supra n. 1 D. Thezard nobis scribit matronam quamdam, in oppido S. Juniani degentem, affirmare quasdam apud se Reliquias Sancti nostri conservatas esse: de quarum tamen authentia, quoniam easdem ecclesiæ parochiali reddere recusat, dijudicare ad hunc usque diem non potuit episcopus. Atque hæc sunt, quæ de utroque S. Ruricio satis operose colligere potuimus. Subnectimus porro utriusque Sancti Vitam, ex Chronico Comodoliacensi seu Ecclesiæ Sancti Juniani ad Vigennam, Stephano Maleu S. Juniani canonico auctore conscripto, excerptam.

[Annotata]

* duceretur?

* patruorum?

TRANSITUS S. RORICII I, LEMOVICENSIS EPISCOPI,
Ex chronico Comodoliacensi seu Ecclesiæ S. Juniani ad Vigennam, auctore Stephano Maleu, ejusdem Ecclesiæ canonico.

Ruricius I, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia (S.)
Ruricius II, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia (S.)
a

AUCTORE STEPH. MALEU.

[S. Ruricius I, fundato monasterio] Sanctus autem Roricius I, Lemovicensis episcopus, avunculus Roricii jam curati b, ædificavit et dedicavit monasterium S. Augustini Lemovicensis ad honorem S. Augustini, Episcopi Confessoris et Doctoris egregii; ibique instituit sub ipsius S. Augustini Regula Canonicos Regulares c; et plures ipsi monasterio ecclesias et redditus, ex quibus ipsi canonici sustentarentur et viverent, idem episcopus acquisivit. Locus tamen ipsius monasterii fuit post per tempora ex persecutione tyrannorum et principum, et ex guerris Normannorum, Wandalorum et aliorum quam plurium totaliter dissipatus d. Completo igitur feliciter agone ipsius domini Roricii I, Lemovicensis episcopi, ad cœlos ejus anima per Angelos est evecta; et ipsius sancta membra Lemovicis, in præfati S. Augustini monasterio, ubi mos erat Lemovicensium præsulum corpora sepelire, fuerunt per clerum et populum honorifice tumulata; ejusque sanctæ Reliquiæ post per tempora ibidem una cum B. Asclepio e et S. Flavia f in capsa propria supra altare fuerunt honorabiliter translatæ, et devote a fidelibus venerantur. Deus enim ejus meritis et intercessionibus a cordibus eorum, qui sancte et devote eum expostulant, zelotypiæ rancorem et malencoliam eradicat et evellit, et exstinguit ardorem luxuriæ et libidinis incentivum g.

[2] [S. Augustini, sancte obit.] Dissipato tandem, ut prædixi, præfato monasterio ex persecutione varia tyrannorum, S. Turpio, qui post plures Lemovicenses episcopos in episcopatu Lemovicensi successit, vir sanctitate et miraculis clarus h, reædificavit præfatum locum sive monasterium S. Augustini et in locum canonicorum regularium ibidem substituit monachos regulares i, prout hoc in chartis ipsius monasterii, quæ Præcepta vocantur, plenius continetur. Quia tamen dies et annus, in quibus S. Roricii anima de corpore migravit ad Christum in scriptis hodie non habentur, pro eo videlicet quia tyranni, qui ipsum monasterium diruentes, libros ipsius monasterii, in quibus dies et anni felicium obituum domini Roricii et aliorum episcoporum Lemovicensium scripti erant, igni horribili concremarunt, idcirco per religiosos ipsius monasterii exstitit ordinatum, ut unum solemne festum processionale ad honorem ipsius S Roricii et aliorum Sanctorum, quorum Reliquiæ in ipso monasterio requiescunt, colatur a populo annuatim, et XIII Kal. Augusti per religiosos ipsius monasterii celebretur, quæ quidem ordinatio adhuc nostris temporibus observatur k.

ANNOTATA.

a Chronicum Comodoliacense, quod hactenus inter codices manuscriptos latebat, publici juris fecit R. D. Arbellot, cathedralis ecclesiæ Lemovicensis vicarius, nobisque lubentissime donum misit. Stephanus Maleu, conditionem et ætatem suam prodit, offerendo quidem Chronicum suum præposito et capitulo ac clero et collegio ecclesiæ S. Juniani Lemovicensis diœcesis seque dicendo humilem presbyterum et inter alios ipsius ecclesiæ canonicos infimum [Chron. Comodoliac, p. 7.] ; quoad ætatem spectat, testatur anno a Nativitate Domini Jesu Christi MCCCXVI in octava Beati Andreæ Apostoli … opusculum consummasse. Addit editor laudati Chronici, Stephanum Maleu, obiisse quadragenarium anno 1322 V Idus Julii, adeoque natum esse anno 1282: Exstat etiam lapis funebris, quo liquet eumdem in ecclesia S. Juniani sepulturam nactum fuisse [Ibid. p. 3 et seqq.] . Jacobus Le Long in Bibliotheca historica Galliæ duplex Stephani opus indicat nempe Chronicum Comodoliacense sub num. 37,591, et in Supplemento ad num. 5,137 Historiam Ecclesiæ S. Juniani ad Vigennam, qui titulus gallico idiomate exhibetur [Le Long. Biblioth. hist. de la France, t. III, p. 512 et t. IV, p. 275.] . Dubito tamen vehementur, an opus sit diversum, licet diverso idiomate exhibitum, quoniam ecclesia Comodoliacensis et ecclesia S. Juniani est una eademque ecclesia. Ceterum de S. Juniano, ac ejus magistro S. Amando, adeoque Comodoliacensis cœnobii fundatione actum fuit die præcedenti [Act. SS., t. VII Octob., p. 835.] .

b Agitur hic loci de curatione S. Ruricii II, precibus S. Juniani impetrata, quam Stephanus noster eodem modo, licet aliis verbis, ac in Vita edita refert [Ibid., p. 849, n. 9.] .

c De hac fundatione S. Ruricii I prolixe scripsimus § IV hujus Commentarii prævii.

d Pagus Lemovicinus variis temporibus a Gothis, Sarracenis et Normannis fuit occupatus: cujus rei testes adducere non est necesse, quoniam istiusmodi calamitates obviæ fiunt legenti historiam Gallicarum rerum qualemcumque.

e Acta S. Asclepii Lomovicensis episcopi, ad trutinam vocabuntur, die quo colitur, XXIII Decembris.

f Sancta, de qua hic sermo, est Flavia Domitilla, ut videre est in Chronico Vosiensi Gaufredi apud Philipp. Labbe [Biblioth. nov. Mss., t. II, p. 286. Cfr Act. SS., t. III Maji, p. 6.] , de ea igitur actum fuit sub die XII Maji una cum SS. Nereo et Achilleo.

g Ex hisce verbis liquet, quibus morbis et malis S. Ruricius tamquam medicus cœlestis adhibetur.

h Turpio seu Turpinus, Lemovicensis episcopus, anno 944 defunctus, inter Prætermissos ponitur ad diem XXVI Julii [Act. SS., t. VI Julii, p. 229.] .

i De fundatione seu instauratione Lemovicensis monasterii S. Augustini vide, quæ habet Joan. Mabillon in Annalibus Benedictinis sub anno 934 § LVII [T. III, p. 391.] et Gallia Christiana [Gall. Christ., t. II. col. 575 et Instrum. col. 167. Cfr La Biche. Six mois des Saints de Limoges, t. I, p. 47.] .

k Festum processionale, de quo loquitur Stephanus, videtur jam cessasse ante turbationes Galliæ: nam nuperus Lemovicensis hagiologus dicit id adhuc durasse tempore Bernardi Guidonis [La Biche. Ibid., p. 46.] . Erat probabiliter solemnis circumlatio Reliquiarum. Cæterum hujus festivitatis vestigium superest, quoniam eadem die XIII Kal. Augusti seu XX Julii S. Ruricius I apud Lemovicenses colitur.

VITA B. RORICII II, EPISC. LEMOVICENSIS.
Ex chronico Comodoliacensi Stephani Maleu.

Ruricius I, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia (S.)
Ruricius II, Ep. Conf. Lemovicibus in Gallia (S.)

[S. Ruricius II avo succedit,] Tandem sancto domino Roricio sic, ut retuli, honorifice tumulato, dominus Proculus, alio tamen nomine vocatus Roricius junior, vir magnæ abstinentiæ, et theologiæ lucerna et sanctitatis speculum, nepos domini Roricii tumulati, statim in ipsius sedis Lemovicensis episcopum concorditer est electus, divina gratia inspirante. Beatus vero Roricius, qui antea Proculus vocabatur, electionem hujusmodi de se factam, non sibi ipsi, sed sanctissimi Roricii meritis attribuens, eumdem sanctissimum Junianum in sua cellula frequentissime visitabat, et honore condigno venerabatur eumdem. In suis orationibus semper gratias agens Deo, qui eum ad suum sanctum servitium evocare et a legione dæmonum liberare dignatus est intercessionibus sanctissimi Juniani. Adeo enim affectabat cum B. Juniano semper esse, quod, nisi eum retraheret necessitas regiminis pastoralis, in qua positus exsistebat, totum cursum vitæ suæ cum beatissimo Juniano in eremo finivisset. Nolebat enim venire contra doctrinam Apostoli dicentis: Ut quisquis Deo militet in ea vocatione qua vocatus est a. Licet tamen corpore distaret a B. Juniano, affectu tamen et corde secum in eremo semper erat.

[2] [gregi operibus et] Beatus siquidem Roricius, postquam fuit a legione dæmonum liberatus, inter alia virtutum dona, tribus insignibus virtutibus resplendebat. Florebat enim in eo humilitas erga Deum, et virginitas erga se ipsum, et charitas erga proximum refulgebat. In sermonibus enim suis populo prædicabat, humilitatem esse sectandam et superbiam fore vitandam; propter eam enim primus Angelus de cœlo corruit, et Adam primus parens de paradiso est expulsus, et ipsemet episcopus asserebat, se propter superbiam fuisse angelis satanæ liberatum *. O quis est hodie, qui peccatum suum audeat in publico confiteri! Iste enim facta sua non erubuit in publico confiteri, memor Apostoli, qui post conversionem suam dicebat Galatis: “Audistis, inquit, conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam” b etc. Et alibi ad Colossenses: “Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum” etc. c

[3] [verbis prælucet;] Præcipiebat autem idem S. Roricius debere virginitatem, castitatem et continentiam observari, et contra carnis tentationes et luxuriam esse per orationes et jejunia resistendum. Luxuria enim Deo et Angelis fœtet et ipsimet luxurioso displicet, verecundiam tollit, bona fortunæ diminuit, rixas, contentiones et homicidia generat, carnes et ossa luxuriosi debilitat et enervat, sanguinem purissimum effundit et devastat, et ad ultimum facit animam corruere in infernum. Hæc et iis similia B. Roricius prædicabat, et, ut fertur, numquam fuit aliqua fæce luxuriæ in anima nec in corpore maculatus. Pauperibus enim et piis locis, quidquid habebat, libentissime erogabat largissimas eleemosynas effundendo: multaque bona alia faciebat, quæ, Deo largiente, in sequentibus narrabuntur.

[4] [S. Juniani sectator, eumdem] Sanctissimus autem Junianus, finitis et completis laudabiliter quadraginta annis in solitudine, Deo, cui devotissime servierat, spiritum reddens, in Domino obdormivit VII Kal. Novembris, anno ætatis suæ quinquagesimo quinto et suæ inclusionis anno siquidem, ut prædixi, quadragesimo et Incarnationis dominicæ anno DXL, domino siquidem Vigilio papatum sedis apostolicæ obtinente, ac domino Roricio juniore tunc Lemovicis præsulante d. Præfatus autem S. Roricius junior, beatissimum Junianum affectu diligens singulari, ipsius exsequias fecit fieri largissimo apparatu, et ejus sepulturam nobilium et excellentium prælatorum, religiosorum, virorum et mulierum præsentia decentissime decoravit. Ac subtus arborem, quæ Spina dicitur e, in illo siquidem loco, in quo, ut superius retuli, mos eidem sanctissimo Juniano erat orare, ejus sancta membra ipse Sanctus episcopus reposuit condecenter. Et ne idem episcopus posset a populo de ingratitudine reprehendi, si tantum more plebejo sanctissimi Juniani membra relinquerentur humata, idcirco Sanctus episcopus, non immemor sanitatis sibi Sanctissimi Juniani meritis restitutæ, quoddam oratorium, quo inhumati corporis cineres tegerentur, statim supra beatissimi Juniani tumulum construi faciens, ad caput ipsius sanctissimi corporis altare adaptari præcepit, ipsumque in honore S. Andreæ Apostoli consecravit.

[5] [honorifice sepelit] Beatissimo vero Juniano, sic, ut præmittitur tumulato, ad diversas mundi partes ejus fama se intulit, quod ad ipsius sepulchrum tot et tanta miraculorum prodigia divinitus sunt patrata, ut si anteriora ejus vitæ testimonia defuissent, per ipsa tamen miracula posset constanter et liquido comprobari ipsius sanctissimam animam esse in cœlestibus sublimatam. Ad ejus enim tumulum cæci visum, claudi gressum, surdi auditum, dæmoniaci libertatem, vesani sensum recuperant; et quotquot infirmi eum devote expostulant, sanitatem a Deo obtinent meritis sanctissimi Juniani.

[6] Quumque idem B. Roricius adhuc præsulans, paucis fere annis quatuor elapsis, sanctissimi Juniani corpus Lemovicis in S. Augustini monasterio disponeret transferendum, et de loco oratorii, in quo prius positum fuerat, amovere et ejicere conaretur, nullis humanis viribus amoveri exinde potuit; sed quasi rupes immobilis in ipso loco permansit. Quod præsul sanctus aspiciens, nolens voluntati divinæ contraire, humum profundius effodi fecit; et corpus ipsum reposuit infra sarcophagum, et eum in loco sic profundius effosso recondidit; tellurem tamen superponens, lapidemque alium post adaptans, novissime aliam tellurem superposuit, et supra ipsam terram alium tertium lapidem super adjecit: ea siquidem ratione, ut si furtim vel violenter sanctæ aggrederentur Reliquiæ, ad eas nisi cum magno vel casso labore non posset de facili perveniri f. Sepulchrum enim beatissimi Juniani et altare B. Andreæ in loco a parte australi hodie fontibus baptismalibus opposito tunc temporis exsistebat g. Fontes tamen baptismales illo non erant in ipso oratorio, nec in ipso oratorio jus parochiale aliquod residebat. Ex tunc tamen B. Roricius incœpit parietum fundamenta et situm ipsius oratorii dilatare.

[7] [et ipse Comodoliaci,] Eo vero sic inchoante et ampliante, idem B. Roricius Lemovicis in corporis proprii ægritudine constitutus, testamentum suum condens, infra ipsam ecclesiam, quam fecerat inchoari, corpus suum disposuit sepeliri absque pompa aliqua sæculari: idemque episcopus præfici voluit abbatem et certos regulares canonicos in eadem; et legavit magnam pecuniæ quantitatem pro fabrica ipsius ecclesiæ consummanda. Tandem in confessione fidei perseverans, laudabili fine quievit in Domino, ejusque sanctum corpus, die et anno mihi ignotis, fuit ad vicum Comodoliaci allatum et ibidem infra ipsam ecclesiam tumulatum, prout ipse vivens in suo disposuerat testamento h.

[8] [quod ditaverat sepeliri præcipit.] Ipsa vero Comodoliacensis ecclesia, postquam S. Roricius junior, Lemovicensis episcopus, feliciter in Domino requievit, ex largitate ipsius Sancti Pontificis et ex eleemosynis, maxime Pictavensium et Turonensium confluentium ad sepulchrum beatissimi Juniani, fuit constructa in Comodoliaco, nobili canonicorum regularium abbatia. Et tam in situ suo, quam officinis, membris, locis, possessionibus, redditibus et jurisdictionibus adeo dilatata, quod abbatia ejus ecclesiæ inter cæteras canonicorum regularium abbatias per Lemovicensem diœcesim et circumquaque Lemovicinum constitutas, insignior habebatur. Quia tamen dies obitus S. Roricii ignoratur, per abbatem et canonicos ipsius Comodoliacensis ecclesiæ finit ordinatum, ut ipsius S Roricii commemoratio interim celebretur annuatim in crastinum Inventionis S. Stephani, donec corpus ipsius S. Roricii relevetur i.

ANNOTATA.

a Duo hic textus Paulini fragmenta coalescunt: nempe ex Epistola II ad Timotheum, II, 4. Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, et ex I Corinth. VII 20: Unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat.

b Galat. I, 13.

c Coloss. I, 12.

d Egimus de obitu S. Juniani in Commentario nostro prævio num. 56. Recte animadvertit editor Chronici, R. D. Arbellot, perperam omissum numerum X, ut S. Junianus obiisse legatur die XVII Kal. Novembris [Chron. de Maleu, p. 127.] .

e Arbusti genus, etiam Alba Spina (Aubépine) dictum.

f De translationibus S. Juniani, vide Commentarium prævium ad ejus Acta sub die XVI Octobris num. 31 [Act. SS., t. VII Octob., p. 843.]

g Mihi invenire non licuit tempus, quo Comodoliacensis ecclesia jus parochialitatis acquisivit: certe id tunc possidebat, quando Comodoliacum in civitatem erectum fuit, quod certo jam acciderat sæculo XII ultra medium provecto [Chron. de Maleu, p. 154.] : absurdum enim foret illis temporibus civitatem sibi fingere, non omnibus absolutam numeris, adeoque sua ecclesia baptismali carentem.

h Difficultatem chronologicam circa translationemReliquiarum SS. Amandi, Juniani, et Ruricii junioris attigimus in Commentario prævio, num. 62 et seqq. Rem exponit hisce verbis Stephanus Maleu: Antequam ipsam basilicam dedicaret (Raynaldus Petragoricensis episcopus, qui vicarius in pontificali officio erat Petro Viroaldo, olim Burdegalensi decano) corpus S. Roricii junioris, quondam Lemovicensis episcopi, in suo tumulo infra septa ipsius ecclesiæ adhuc jacens, inde amovit, volens ipsum revelare et honorabilius collocare; ipsumque infra mundum linteum involvens, ejus sancta membra necnon et thecam in qua corpus S. Juniani … idem episcopus extra septa ecclesiæ ad horam segregavit, tradiditque ipsa sancta tria corpora et testibus et personis custodienda fidelibus, donec ipsius dedicationis ecclesiæ essent completa solemnia. Dedicavit ergo ipse dominus Raynaldus ipsam ecclesiam ad honorem B. Andreæ Apostoli: et ipsa dedicatione sic completa, statim cum hymnis et canticis tria sancta corpora ad ipsam ecclesiam reducens, ea in modum qui sequitur, collocavit, Agit dein de corpore S. Juniani, in medio altari collocato et prosequens, Corpus vero, ait, S. Roricii de linteo accipiens, ipsum reposuit infra pulchram pellem corii; fecitque eam firmiter consui in qualibet parte sui, et ipsum corpus sic repositum collocavit infra aliam thecam, argento contectam, quam in sinistra parte majoris altaris decentissime adaptavit. Claudit multiplicem translationem repositio corporis S. Amandi, in simili theca argentea collocati, in dextero ejusdem altaris cornu.

i Alio loco idem Chronista conqueritur hisce verbis translationem S. Ruricii II non celebrari die XII Kal. Novembris, nempe ipsa die, quo ritus peractus est [Ibid., p. 44.] : Si gaudium tunc temporis (dedicationis) magnum fuit, major supercrevit ingratitudo et tristitia in iis diebus: ex eo videlicet, quia de tanto opere meritorio ad salutem nunc per clerum et populum Comodoliacenses nulla festivitas annuatim hac die anniversaria recolitur, nec etiam celebratur. Certum est enim, quod illo tunc, quousque per modernam ipsius ecclesiæ fabricam forma ipsius ecclesiæ esset mutata, recolebatur annis singulis et festivabatur ipsa die anniversaria dedicatio ecclesiæ sanctissimi Juniani et de ipsorum Sanctorum translationibus nulla tunc mentio agebatur propter dedicationem, quæ debet et debebat dignior reputari. (Mutationem formæ ecclesiæ Comodoliacensis interpretor illam, quam incepit et consummavit anno 1230 Itterius Gros, canonicus S. Juniani [Chron. de Maleu, p. 68 et seq.] : nam quæ fuit consecratio facta anno 1488 a Joanne de Montbas [Ibid., p. 192.] Stephano Maleu recentior est). Quia tamen hodie nulla ipsius dedicationis festivitas celebratur, pro eo quia forma ipsius ecclesiæ est mutata, nec est aliquod dignius, quod impediat, quominus possit ipsa die annis singulis saltem B. Roricii translatio celebrari, decebat, ut ipsius B. Roricii translatio annuatim ipsa die colatur a populo et a clero etiam celebretur. Beatissimi enim Juniani translatio alia die, videlicet V Kal. Februarii, solemnius celebratur. Nam illo tunc corpus ejus fuit de terra revelatum [Note: ] [relevatum?] , et supra altare honorifice per abbatem Itterium (anno scilicet 990 [Ibid., p. 30.] ) ut superius retuli, translatum similiter et B. Amandi translatio alia die, videlicet VII Kal. Septembris festivius recolitur; nam tunc ejus corpus inventum exstitit et de cella sua, in qua sepultum fuerat, fuit ad S. Juniani basilicam apportatum et supra altare per Ramnulphum presbyterum et Amelium tunc præpositum honorifice collocatum (nempe anno 1083 [Ibid., p. 35.] ). Unde expedit, ut non S. Juniani nec S. Amandi translationes hac die celebrentur, sed tantum B. Roricii translatio recolatur. Nec est mirandum, quod ejus celebrari consuevit II nonas Augusti; nam tunc ista translatio facta non fuerat; quia vero dies ejus transitus ignorabatur, nec ejus corpus adhuc fuerat translatum, fuit illo tunc ordinatum, ut in crastinum Inventionis S. Stephani, in cujus ecclesia idem B. Roricius episcopatum exercuerat, ejus aliqualis commemoratio ageretur. Numeratur enim festum Inventionis S. Stephani Protomartyris, quatenus est ecclesiæ cathedralis Lemovicensis pntronus, inter primarias festivitates dictæ ecclesiæ, ut constat ex Breviariis tum antiquis tum recentioribus, quod cæterum observatur in aliis ecclesiis, quorum patronus est S. Stephanus [Cfr Guyet. Heortologium, p. 201.] .

* traditum?

DE S. FLORENTIO EPISC. ET CONF. ARAUSICÆ IN GALLIA

CIRCA ANNUM DXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Florentius, Episc. et Conf. Arausicæ in Gallia (S.)

§ unicus. Memoria in sacris fastis; ejus Acta incerta ex Vita S. Verani excerpta; concilia, quibus interfuit; obitus et Reliquiarum translatio.

J. V. H.

[Memoria S. Florentini in fastis ecclesiæ;] S. Florentii, Arausicanæ Ecclesiæ episcopi, sanctitatem proclamant Martyrologia, quæ Classica vocamus, Ado et Usuardus, quibus Romanum hodiernum concinit. Ado, quem exscribunt fere Usuardus et Romanus, hoc encomio Sanctum nostrum exornat: In Galliis civitate Arausica. Sancti Florentii episcopi, qui multis clarus virtutibus in pace quievit. Quæ ipsissima verba adhibet quoque Notkerus [Canis., t. II, part. II, p. 181.] . Neque dubito quin Wandelbertus in suo Martyrologio metrico, licet Teutonicus et Prumiensis monachus, de Sancto nostro scripserit ad diem XVI Kalendas Novembris [D'Achery. Spicil., t. II, p. 54.]

Sedecimum sacer antistes Florentius ornat.

Etenim ne hanc laudem ad S. Florentium, Trevirensem episcopum, derivemus, vetat tum celebrior Arausicani cultus, tum dux Wandelberti, Florus, Lugdunensis Ecclesiæ subdiaconus [Ibid., p. 39.] , cui notior esse merito debebat Arausicanus, quam Trevirensis Florentius, utpote Lugduno vicinior, et subscriptor variarum Synodorum, in Galliis celebratarum, ut fusius infra explicabimus.

[2] [ejus Acta magna ex parte] Acta S. Florentii quod attinet, vix aliqua habemus, si Lectiones Breviariorum excipimus. In schedis quidem Bollandianis, quæ in bibliotheca regia Bruxellensi sub numero 8912 asservantur, reperitur Sancti Vita, manu Papebrochii nostri olim exscripta ex Legenda membranea Caroli Strozzi, Senatoris Florentini. Verum ista maxima ex parte hausta videtur ex Actis S. Verani, Caballincensis episcopi, quæ apud Labbe [Biblioth. manusc., t. II, p. 690.] habetur et in hoc volumine sub diem XIX Octobris edetur. Etenim postquam S. Florentius ortu Turonensis, loco S. Verani, Gabalitani, designatus fuerit, reliqua per ordinem iisdem fere verbis in utraque biographia decurrunt. Sic uterque dicitur genere non fuisse minimus nec præcelsus, uterque vigilat in ecclesia, Veranus quidem S. Privati, Mimatensis atque adeo Gabalitani patroni, Florentius autem ad corpus S. Martini, nocteque transacta uterque petiit, ut depositis capillis, in clericorum numero admittetur. Iter dein Romanum, cum omnibus circumstantiis idem utrique est, parque reditus, idem Honoratus, Albinganus episcopus, qui excipit peregrinum, cujus ope pagani, impetrata pluvia et dracone abacto, ad fidem Christi convertuntur. Quin et uterque transitis Alpibus ad desideratam Galliam advenit et ad S. Thyrsi basilicam, in agro Cassiano positam, accessit. Cespitat tamen in Florentio nostro biographus, dum eum fingit Cabillonem pervenisse et mortui episcopi Cabillonensis sedem occupasse, nullus enim Florentius hanc cathedram occupasse legitur.

[3] [ex Vita S. Verani desumpta.] Restat igitur dispiciendum, utri Sancto Acta ista, inter duos communia, adscribenda sint. Fatendum vero est illa melius S. Verano, quam S. Florentio aptari. Imprimis quia agitur de Cabillonensi seu Caballicensi episcopo, qualis Florentius noster numquam fuit. Dein quando omnia facillime S. Verano decurrunt, multa obstant, quominus eadem S. Florentio applicemus. Unum proferam exemplum, in quo agitur de puella, Florentiolæ resuscitata, precibus Sancti nostri. Hinc ergo (scilicet Albinga) regressus, continuato itinere properavit ad Gallias, et cum, pertransitis Alpibus, proximasset ad quemdam vicum, viæ proximum, situm in territorio civitatis Placentinæ, orandi causa se, ut fit, defixit. Qui ibidem in ecclesiam veniens, primum ut intravit, plangentium voces audivit. Tunc percunctatus quidnam hoc esset, dixerunt puellam quamdam fuisse defunctam; unde misericordia et pietate commotus, eamus, inquit, visitare lamentantes, et, si quid illis consolationis impendere possumus, conferamus: Et in ipso verbo, oratione facta, gressus festinus amovit, atque intrans hospitium, ubi defunctæ corpusculum tenebatur, indicto silentio, his, qui secum erant, orare præcepit. Et cum ab ipsa oratione surrexisset, apprehendens manum puellæ exanimis, tertio illam nomine proprio altiori voce clamavit, quæ, auxiliante Domino, a captivitate mortis erepta, respondit, et vitæ reddita, parentum fletus immensa gaudii ubertatc removit. Refertur dein quomodo iste vicus in memoriam patrati prodigii Florentiolæ nomen ascepit.

[4] [suspecta videntur,] Hæc quidem minime quadrant cum serie Actorum. Nam properans in Galliam et Albingam ingressus, non videmus, qua ratione dici possit S. Florentius, transitis Alpibus, ad territorium Placentinum pervenire potuisse, id enim non progredi, sed regredi est. Quoniam Albinga in ora Occidentali Liguriæ sita, Galliis proxime adjacet, quando Placentia ad Padum a Gallia saltem centum viginti milliaribus Italicis distat orientem versus. Ast hæc eadem optime S. Verano convenire possunt: Habet enim ejus Legenda illum, transitis Alpibus, ad vicum quemdam, qui non nominatur, pervenisse, atque istic puellam resuscitasse, ac tandem Galliam attigisse. Ex his igitur opinor laudata Acta minus ad S. Florentium, Arausicanum episcopum, potius ad S. Veranum spectare; quare et in hoc ipso volumine edentur ad diem XIX Octobris, ubi accuratius etiam expendi poterunt.

[5] [quoniam et sæpe Cabillonensis] Cæterum hæc confusio biographica eo devenit, ut fuerint, qui S. Florentium inter Caballicenses episcopos adnumerandum censuerint. Et reipsa tum apud S. Antoninum in suis Chronicis part. III, tit. XXIV, cap. XIII, § 2 [T. III. p. 801. Edit Lugd. 1586.] , tum in Breviario Aniciensi satis, ut dicitur, vetusto, cujus apographum olim ad Joannem Bollandum submisit Claudius Perry, Historiæ Cabillonensis scriptor, Florentius noster ejusdem civitatis Cabillonensis, cum Caballicensi confusæ, episcopus legitur. Cui quidem errori assensit Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad hanc diem scribens: Cabillone in Æduis (Chalons-sur-Saone) S. Florentii, istius civitatis episcopi et Confessoris. Hic Turonis natus, gratia Dei repletus, virtute multa in liberandis energumenis, cum Gratianopoli tum Mediolani etiam enituit: ac tandem humilitate et charitate præcellens, cœli gaudia a divino largitore adeptus est. Ejus ossa, multis rutilantia supernæ virtutis coruscationibus, partim Anicii, partim in Lausonio, Velaunorum viculo, cum religione adservantur. Quin et illorum pars in Italiam, virtutum ejus memorem, votivo munere transvecta, in oppido Florentiolæ, ab eo cognominato, collocata in templo ipsius nominis, magna cum reverentia habetur, ubi et hodie officium ejus solemniter celebratur, a sancta sede Apostolica approbatum.

[6] Hic evidenter Cabillonensi seu Caballicensi Florentio tribuuntur, quæ uni Arausicano propria sunt, [aut Caballicensis episcopus vocatur;] qualis est translatio Reliquiarum Florentiolam, quæ, ut infra videbimus, Arausione in agrum Placentinum transvecta fuerunt. Similia habet Breviarium Aniciense anni 1784, in quo dicitur S. Florentius Arausicanus episcopus, sepultus in urbe episcopali, unde translata sacra illius ossa, honorifice asservantur partim in ecclesia cathedrali B. Mariæ Aniciensis, partim in parochiali ecclesia apud Laussoniam, Aniciensis diœcesis, partim Florentiolæ in supradicto templo, illuc opera Dionysii, Placentini episcopi delata. Ex quibus liquet ea, quæ Saussayus et antiquum Breviarium Aniciense Cabillonensi episcopo, omnibus ignoto adscribebantur, tandem Arausicano Florentio vindicata fuisse. Atque id quidem jure optimo, quoniam certum erat fuisse episcopum Arausicanum Florentium, Conciliis VI sæculi notum et authenticis Martyrologiis inscriptum; ex altera vero parte, plane incognitus erat Florentius Cabillonensis sive Caballicensis episcopus.

[7] [unde fuere qui duos Florentios sibi finxerint:] Quin et illi ipsi, qui Florentium sedi Cabillonensi adscribebant, nihilominus alterum, Arausicanum, sanctitatis fama celebrem, admittebant, ut liquet ex Saussayo, qui laudat Cabillonensem in Supplemento, ast in ipso suo Martyrologio nostrum exornat sequenti elogio: Arausione sub metropoli Arelatensi Sancti Florentii, episcopi et Confessoris, qui gratia divinitatis plenus, post Verum, S. Eutropii encomiastem, sedis hujus creatus pontifex, salutem animarum cœlesti sapientia et apostolico fervore ac opere procuravit: mira Religioni incrementa tam vi sanctæ prædicationis, quam emaculatæ vitæ exemplis addidit. Deinde inter præcipuos Ecclesiæ Gallicanæ Patres in Epaonensi concilio, quod sub Hormisda Papa coaluit, honorifice considens, sanctionibus de sacra politia editis suffragium ac symbolum præbuit. Ac demum tramitem immortalitatis ingressus, præmio quod emeruerat in fideli dispensatione, potitus est.

[8] [certa censemus iter Italicum et] Ex hactenus dictis consequitur nihil nobis certum innotuisse circa S. Florentium præter iter Italicum, episcopatum ejus Arausicanum et præsentiam in quibusdam conciliis Galliæ. Et quidem quantum ad iter Italicum pertinet, illa ætate devotionis causa frequentissimum, vix dubium esse potest propter traditionem Placentinorum: etenim Joannes de Mussis, qui sæculo XIV finiente floruit, scribit anno 1057 delata fuisse ossa S. Florentii episcopi ab Orenga civitate (Arausica) ad castrum Florenzolæ [Murator. Scriptt. rer. Ital., t. XVI, p. 451.] ; unde datur intelligere incolas Florentiolæ, quum cuperent patroni sui Reliquias habere in ecclesia sub ejus nomine dedicata, Arausione easdem repetiisse, quatenus optime scirent non Cabillonensem quemdam episcopum, sed Arausicanum in vico suo et patrasse insigne miraculum et deinceps cultum solemnem obtinuisse. In hoc tamen cespitat Placentina traditio, quod S. Florentium circa medium sæculi IV floruisse referat, dicens [Ibid., p. 448.] : Anno Christi CCCLXV S. Florentius per episcopatum Placentiæ transivit, qui ecclesiam S. Bonifacii visitavit, ibidem plurima miracula faciendo. Eamdem chronologiam sequitur Petrus Campi in sua Historia ecclesiastica Placentina lib. II sub anno 364 [Hist. Eccl. di Piacenza, t. I, p. 60.] , neque ullus dubito, quin eamdem ex laudato Joanne de Mussis hauserit. In partem vero omnino oppositam abire videtur historicus Arausicanus, La Pise [Hist. de la princ. d'Orange, p. 57.] , quum insinuat S. Florentium fuisse fratrem Alataidis, Comitis Arausicanæ, ejusque episcopatum, differt usque in finem sæculi IX et initium X (ab 880 ad 910). Ast Gallia Christiana, seriem episcoporum Arausicanorum per sæcula IX et X texens, ne per modum quidem dubii Florentium aliquem Catalogo inserit, aut ullam ejus mentionem facit: quocirca nullam ejus opinionis rationem habendam esse censuit [Gall. Christ., t. I, col. 769.] .

[9] [præsentia in Concilio, Epaonensi,] Cæterum neutra chronologia ullatenus quadrat cum certis documentis, quæ de S. Florentio habemus in Actis conciliorum. Quamvis enim incertum sit initium episcopatus Sancti nostri, quoniam decessoris ejus, Veri, tempus ignoramus [Ibid., col. 767.] , id tamen extra omnem controversiam est positum, nempe S. Florentium concilio Epaonensi anno Christi 517 præsentem interfuisse, ut patet ex ejus subscriptione [Labbe, t. IV, Conc. col. 1582.] : Florentius in Christi nomine episcopus civitatis Arausicæ relegi et subscripsi, die et consule suprascripto, nempe die XVII mensis Octavi seu Octobris et Agapito consule seu anno Christi 517, ut in sua subscriptione habet S. Avitus Viennensis, concilii præses. Nihil quidem in dicta synodo occurrit, quod mores istius tempestatis specialius, præ aliis Conciliis coævis, exprimat, quam forsan Canon XXV [Ibid., col. 1579.] , quo cavetur ne Sanctorum Reliquiæ in oratoriis villaribus ponantur, nisi forsitan cujuscumque parochiæ vicinos esse contingat, qui sacris cineribus psallendi frequentia famulentur.

[10] [cujus ope limites] Ast Epaonense concilium egregie, mea sententia, quæstionem geographicam illustrat, nempe amplitudinem regni Burgundiæ, quale sub Sigismundo rege constitutum erat. Inter eruditos convenit S. Avitum non tam episcopos suæ Viennensis provinciæ, quam totius regni Burgundici convocasse, ut recte adnotat Sirmondus ad epistolam LXXX S. Aviti [Sirmond Oper., t. II, p. 119.] , quemadmodum concilium Agathense anni 506 episcopos sub Wisigothis [Labbe, t. IV. Conc., col. 1394.] et Aurelianense I anni 511 antistites, quamvis non omnes, sub Francis constitutos amplectebatur [Ibid., col. 1409.] . Atque hinc liquet facili negotio Galliam omnem inter tres præcipuas gentes pro illa tempestate definiri posse, præsertim quoniam episcopatuum termini fere immobiles ad nostram usque ætatem permanserint. Et quoad quidem regum Burgundionum attinet, ejus termini Orientem versus erant Alpes Penninæ propter episcopatum Octodurensem, hodie Sedunensem in Valesia, cujus antistes Constantius concilio undecimus subscripsit; Octodurum excipiebat Vindonissa, cujus cathedra non ita diu post hæc tempora Constantiam ad lacum Bodamicum translata fuit. Hinc ad Avennicam civitatem seu potius Aventicum devenitur, cujus episcopus, Salutaris, ultimus per presbyterum suum Pelagium concilio subscripsit: scitur porro Aventico Lausannam migrasse postmodum episcopos.

[11] [regni Burgundici,] Neque attendi debet Avennica civitate Avenionem magis, ad Rhodanum sitam, quam Aventicum, hodiernæ Helvetiæ urbem, Avenches, designari; unde fuerunt, qui Salutarem episcopis Avenionensibus adscripsere [Noguier. Hist. Chronol. de l'Égl. d'Avignon, p. 19.] . Sed perperam; quoniam Avenio jam ab anno 506 Visigothorum erat, ejus episcopo Juliano per Pompejum presbyterum suum subscribente Concilio Agathensi, in quo Patres flexis genibus pro regno Alarici, qui congregationis permiserat potestatem, Dominum deprecati sunt [Labbe, t. IV Conc., col. 1382.] ; ex quibus verbis datur intelligere Avennicam civitatem seu Avenionem ad regnum Visigothorum spectasse. Nullus itaque locus reperire potest Avenionensi antistiti inter episcopos Burgundiones. Ast e contrario nisi Salutaris fuerit Aventicensis episcopus, abfuisse a synodo dicendus esset istius sedis prælatus, quamvis ejus diæcesis undequaque limitibus Burgundiæ clauderetur. Duplex igitur momentum nos impellit, ut Salutarem in Catalogum episcoporum Aventicensium referamus, atque errori librarii adscribamus Avennicam civitatem pro Aventica [Cfr Gall. Christ., t. I, col. 798.] .

[12] [pronterat annum 517. determinantua;] Ab Aventicensi episcopatu declinant dein Burgundiæ termini (omisso Rauracensi seu Basiliensi tractu, cujus episcopus, nisi forte sub Augustodunensis nomine [Cfr Act. Sanct. VII Oct., p. 879.] , quod non credimus, lateat) occidentem versus per Vesuntinum, Lingonensem, Nivernensem et Augustodunensem episcopatus; unde meridiem versus Lugdunensis, Viennensis, Valentinus, Deensis et in dextera Rhodani ripa Albensis seu Vivariensis episcopi occurrunt; quos porro, in sinistra tamen Rhodani ripa subsequuntur Tricastini, Arausicani, Vasenses et Carpentoractenses antistites. Post, Druentia fluvius (la Durance) terminus est Burgondionum, et secundam oram dexteram fluminis Cabellionensis, Aptensis, Segestericensis (Sisteron), Vapincensis et Ebredunensis episcopatus veniunt, a quibus ad Darantasiensem et Genevensem diæceses transitur, quæ tandem Octodurensem, unde incepimus, attingunt. Pari modo terminos Visigothorum in Gallia definire liceret. Ast id jam ad hunc diem in Commentario prævio ad Vitam S. Ruricii I num. 47 præstitimus.

[13] [inquiritur in iitum Epaonæ,] Ast circa Epaonensem synodum quæstio magis ardua eruditos diu vexavit, scilicet quis verus sit locus Epaonæ, nobili concilio celebris. Varii varias protulerunt sententias; sed plerisque eruditis (inter quos etiam annumerandi sunt auctores Historiæ Ecclesiæ Gallicanæ [Hist. de l'Égl. Gall., t. III, p. 149. Edit. Paris. 1825.] et majores nostri tum in Vita S. Aviti Viennensis die V Februarii [Act. SS. Febr., t. I, p. 665] , tum repetita ex Februario propter raritatem voluminum hujus mensis opinatione, in Commentario prævio ad Vitam S. Venantii, Albensis seu Vivariensis episcopi [Ibid. August., t. II, p. 104, n. 6.] ) arrisit sententia eorum, qui existimarunt Epaonum antiquum eodem situ fuisse, quo hodie est ruralis parochia Yenne, quam collectores Historicorum Gallicorum Etanna interpretantur [D. Bouquet, t. I, p. 112, not. 35.] , in ducatu hodierno Sabaudiæ et provincia Camberiensi; variæ ad rem stabiliendam proferuntur rationes, quas videre licet in citatis ad calcem paginæ locis. Verum quæstionem commodius solvisse mihi videntur, qui locum Concilii in comitatu Abbonis seu Albonis (Albon, dept Drome, arrondissement de Valence, canton de St Vallier) constituunt. Etenim in hanc sententiam conspirant gravissima rationum momenta. Ac imprimis ipsum Epaonis nomen, ut constat ex diplomate Ludovici Pii, dato Aquisgrani VI id. Martii, anno XVIII imperii, indictione IX, quæ notæ chronologicæ in diem X Martii anni æræ vulgaris 831 concurrunt [Ibid., t. VI. p. 570.] .

[14] [in comitatu Albonis,] Porro in citato diplomate hæc leguntur: Spontanea voluntate adiens serenitatem culminis nostri vir illustris Abbo comes, qui et vicum, qui dicitur Epaonis, qui erat ex ratione S. Mauritii ex episcopatu Viennensi, ubi nunc, auctore Deo, Bernardus archiepiscopus præsul esse dignoscitur, beneficiario munere ex nostra largitione habebat; ubi erant etiam ecclesiæ destructæ et discoopertæ, quarum sunt vocabula Sancti Andreæ Apostoli et Sancti Romani Martyris, precibus quibus valuit, nostram obsecravit clementiam … quantumcumque ipse ibi ex beneficio … ecclesiæ S. Mauritii Viennensis redderemus. Ex hoc fragmento, licet mutilo, habemus, uti præfati sumus, ipsum Epaonis nomen, quod per se jam solidi argumenti loco esse potest, et tum quidem maxime, quum aliis rationibus adminiculari potest, quales sunt, quod Epaonis vicus esset tum in ipso episcopatu Viennensi, cujus præsul, S. Avitus, concilium coegit, situs, tum ad rationes ipsius Ecclesiæ Viennensis pertinens, ut liquet ex citato fragmento. Ex quibus omnibus habemus Epaonum antiquum debuisse infra terminos diœcesis Viennensis constitui, ad ejus ecclesiæ cathedralis rationem spectare, atque ibidem olim ecclesias S. Andreæ Apostoli et S. Romani Martyris exstitisse.

[15] [ut monstrant] Quæ omnia accurate concurrunt in hodiernum vicum Albon. Etenim vicus iste, 27 chilometris meridiem versus Vienna distans, et ante suppressionem hujus sedis, anno 1801 factam, ad ejus diœcesim pertinebat, ut satis constat ex iis, qui ante novam divisionem episcopatuum Gallicorum scripsere [Charvet. Hist. de l'Égl. de Vienne, p. 119.] . Dein vicus Albon, qui cum tractu suo comitatus titulo insigniebatur, usque ad finem sæculi præteriti ad Ecclesiam Viennensem spectabat. Nam comitatus Albonis successu temporis ad Delphinos Viennenses et per hos ad reges Galliæ et proin ad coronam Francicam devolutus, annis singulis in pervigilio festi S. Mauritii, patroni Ecclesiæ Viennensis, nempe die XXI Septembris offerebat per judicem regium Viennensem ad primas vesperas candelam duodecim librarum in signum antiqui juris et dominii [Mémoires de Trevoux, an. 1737. Novemb., p. 1970.] . Quoad vero ecclesias, in loco Epaonis destructas, attinet; adhucdum hodie Albon sæpius St-Romain-d'Albon nuncupatur, in ejusque territorio exstabant ruinæ cujusdam ecclesiæ, quæ ab incolis St-André-de-Mocune vocatur [c. l.] .

[16] [diplomata bina] Opinionem hanc etiam confirmat fragmentum diplomatis, ex Chartulario Ecclesiæ Viennensis extracti, quod C. Charvet in sua Historia [Hist. de l'Égl. de Vienne, p. 120.] citat et vicum Albonem nitide indigitat; nempe in agro Ebbaonensi esse villam, que dicitur Anarioni (Aneyron): iste autem vicus Albone quinque Chilometris distat atque in eodem pago S. Walarici (canton de St Vallier) continetur. En verba diplomatis: Idcirco ego Artulfus et conjux mea Adoara … condonamus et cedimus aliquid ex rebus propriæ facultatis nostræ, quas visi sumus habere et possidere, basilicæ S. Mauritii … quæ est constructa infra mœnia in urbe Vienna, quam dominus ac venerabilis Odtramnus archiepiscopus ad regendam habet; hoc sunt res consistentes in pago Viennensi, in agro Ebbaonensi, in villa et loco, ubi dicitur Anarioni. Ex his omnibus verisimilime conficitur in tractu Albonensi requirendum esse Epoanensis concilii locum; nemo enim, qui vel paucula vetera documenta versaverit, offendetur mutatione litteræ p in b. Huc tandem facit, quod S. Avitus. concilium indicens et de Epaone agens, dicit [Labbe, t. IV Conc., col. 1573.] : Qui locus (Epaonensis parochia), omnium fatigatione perpensa conventui satis opportunus electus est Ac reapse Albonis vicus in meditullio regni Burgundici, prout tunc erat, situs est, quamquam et hoc Etannæ seu Yennæ convenire posse non diffitear.

[17] [jacentis:] Unum nihilominus opinioni expositæ objici potest, nempe Albonem vicum non tantæ fuisse magnitudinis aut decentiæ, ut tot episcopos capere et hospitio commodo excipere potuerit. Fateor equidem præter binas in eodem loco ecclesias, quæ aliquid non undequaque vulgare innuunt, nullum nobis adhuc occurrit documentum, quod antiquam Epaonæ magnificentiam ostendat. Ast in memoriam revocare oportet, Epaonis vicum, ut loquitur citatum supra Ludovici Pii diploma, jam tum habuisse binas suas ecclesias destructas et discoopertas. Quod si tantis ruinis patuerint templa, probabili conjectura suspicari licet reliqua ædificia, excipiendis episcopis apta, simili casu corruisse: atque ad hanc mediocritatem, in qua diu delituit, redactam fuisse. Utrum vero nomen Albonis ab Abbone comite derivandum sit, et sic Epaonis vocabulum antiquaverit, ignoro; nihilominus loci incolæ hodiedum etiam comitatum Abbonis, non vero Albonis dicebant [Mém. de Trévoux, t. c., col. 1973.] . Hactenus de Concilio Epaonensi.

[18] [et Concilio Arelatensis IV adfuit.] Eodem anno, quo Epaonense, alterum concilium celebratum fuit Lugduni undecim episcoporum, quorum nomina etiam in superiori synodo leguntur; inter illos autem habetur nomen Florentii, an nostri, an vero episcopi Tricastini (uterque enim Epaonæ fuerat) incertum. Ast verisimillimum est S. Florentium nostrum Concilio Arelatensi IV anni 524 interfuisse. Nam licet nomen sedis subscriptioni suæ non apposuerit; quoniam tamen eadem plurimorum episcoporum nomina tam in Epaonensi synodo quam in Arelatensi occurrunt, imo utriusque Florentii, nempe Arausicani et Tricastini subscriptio legitur, vix dubium esse potest circa Sancti nostri præsentiam Arelate [Labbe, t. IV Conc., col. 1623.] . Huic synodo præsedit S. Cæsarius Arelatensis, conditique fuere, si tamen textum integrum nobis subministrarint codices, quatuor canones, quorum tres priores de sacris ordinationibus agunt, postremus autem de clericis vagis, qui regulam disciplinæ ecclesiasticæ subterfugientes, apud alienum episcopum defensionem quærunt.

[19] [Obit Sanctus circa an. 526:] Ex S. Florentii subscriptione, collata cum accessu successoris Vindemialis ejus ad Concilium Carpentoractense, satis e propinquo definiri potest tempus ejus obitus, nempe inter VIII idus Junii 524, quo Arelatensis synodus et VIII idus Novembris 527 aut 528, quo Carpentoractensis, præsente Vindemiale, celebratæ fuere [Ibid.. col. 1664.] . Quocirca tempus mortis circa annum 526 in capite hujus Commentarii notavi. Nam ut recte satis animadvertit Dominicus Mansi [Suppl. Conc. Labbe, t. I, col. 411.] , quamquam characteres chronologici Concilii Carpentoractensis, videlicet Mavortio v. c. consule, quo ad annum Christi 527 referendum videatur, nihil prima facie ambigui contineant; attamen si attendantur postrema synodi verba, quibus statuitur, ut sequenti anno in vico Vasensi octavo idus Novembris, concilium congregetur [Labbe, t. IV Conc., col. 1661.] , sua non caret difficultate chronataxis. Nam Vasionem convenere Patres, sub S. Cæsario præside, nonis Novembris, Decio Juniore v. c. consule. id est anno Christi 529 [Ibid., col. 1679.] : atque adeo in alterutrius concilii nota chronologica aliquid erroris irrepsisse oportet. Mavult laudatus Mansi in Carpentoractensi, quam in Vasensi synodo errorem agnoscere, quia convenientibus ex consuetudine episcopis feria secunda magis quam alio hebdomadis die, hæc feria anno bissextili, signato litera dominicali BA, cum octavo idus Novembris concurrebat. Posito autem hoc anno 528, quoniam Vindemialis, Arausicanus episcopus Carpentoracti præsens adfuit, consequitur S. Florentium medio tempore inter annum 524 et 528 diem supremum obiisse.

[20] [ejus Reliquia Florentiolam translatæ] Vita functus S. Florentius, teste Josepho La Pise [Hist. de la princip. d'Orange, p. 58.] , secundum morem istius temporis extra urbem in ecclesia a se ædificata terræ mandatus fuit. Quæ ecclesia, initio Claustra vocata (la Clatre), nomen dein S. Florentii recepit retinuitque usque ad annum 1614, quo Philippus Gulielmus, famosi Gulielmi Taciturni ex Anna Egmundana filius, princeps Auriacensis, ipse tamen catholicus, destructa veteri ecclesia S. Florentii, eo loci conventum FF. Minorum Capuccinorum ædificavit, qui etiamnum, si fides Atlanti Cassiniano adhibetur, extra civitatem jacet. Permansit istic Sancti corpus usque ad medium sæculum XI, dum, ut supra n. 8 diximus, Arausica Florentiolam pars sacrorum ossium translata fuit. Nam similis beneficii participes factæ sunt aliæ civitates, ut testatum facit Breviarium Aniciense tum antiquum, cujus apographum exstat in collectione Mss. Bollandiana num. 8912, tum recentius, jussu Mariæ Josephi Galard de Teraube anno 1784 editum: In quo legitur: Sacra S. Florentii ossa honorifice asservari partim in ecclesia cathedrali Beatæ Mariæ Aniciensis, partim in parochiali ecclesia apud Laussoniam (Laussonne) Aniciensis diœcesis vicum, partim Florentiolæ.

[21] Cui assertioni omnino consonat Proprium Placentinæ Ecclesiæ, quum dicit: Ex sacris ejus ossibus insigniora aliquot, Dionysii Placentini antistitis opera, ad illud, quod diximus, templum delata honorificentissimeque excepta sunt. Historiam istius translationis, rogante civitate Florentiolæ, circa annum 1292 scripsit Jacobus de Voragine, Ordinis Prædicatorum et Genuensis archiepiscopus, vir sua Legenda, Aurea dicta, celeberrimus. Exstat id documentum, in codice membraneo manu exarato. Verum vicissitudines temporum, dum hæc scribimus, non sinunt apographum expetere; si quid postmodum repererimus in Addenda hujus voluminis reservamus. Subnectimus igitur, quoniam alia non habemus, lectiones Proprii Placentini, quales in supra laudata collectione Bollandiana exhibentur, quæ ideo etiam nobis præferendæ videntur legendis Aniciensibus, quia omittunt plerasque vitæ circumstantias, e rebus gestis S. Verani Cabellicensis haustas Translationis Sacrarum Reliquiarum memoria agitur Florentiolæ die XIX Martii, ut ex recitanda Legenda patebit.

VITA S. FLORENTII EPISCOPI ARAUSICANI,
Ex Officiis propriis Ecclesiæ Placentinæ.

Florentius, Episc. et Conf. Arausicæ in Gallia (S.)

[Vitæ synopsis:] Florentius, apud Turonenses in Gallia natus, eximia vir sanctitate fuit. Hic a prima ætate optime institutus, postquam in clericorum numerum adscriptus est, in abdita quadam cellula piis meditationibus egregie exculto animo, Romam ad Apostolorum limina religionis causa proficiscitur. In eo itinere incidit forte in latrones, a quibus post multa probra et contumelias, ubi etiam caput suum peti stricto gladio videt, nihil ille nisi Deo spiritum commendat suum. Cum ecce tibi (o rem miram!) suspensum in aëre latronis hæret brachium irrito conatu. Hoc miraculo cum perterrefacti pessimi homines Sanctum virum rogare cœpissent, Deum ipsis ut propitiaret, illico impetrata illis a Deo misericordia, percussores suos impune ac bona cum venia dimisit a. Vicus est in agro Placentino haud ignobilis, Florentiolam hodie vocant b; eo cum postea pervenisset, puellam ibi, quæ ad sepulturam forte deferebatur, a mortuis excitat. Hoc tanto miraculo cum loci princeps, qui puellæ erat pater, tum etiam incolæ pro se quisque Florentium invitare, amore et benevolentia prosequi, omnia ei sua deferre cœperunt.

[2] [Reliquiarum translatio.] Aliquot post annis, ubi illum in cœlestem patriam migrasse allatus est nuntius, eumdem S. Florentium tutelarem et præcipuum pagi patronum sumendum omnes censuerunt c. Itaque eodem illo in loco, ubi puella fuerat in vitam revocata, ad ipsius Sancti honorem templum idem amplificandum curant, quod postea elegantiore etiam opere et structura auctum, hodie pie visitur et frequentatur. Nec unius pagi angustiis tanti viri cultus se continuit, sed etiam Romæ, Venetiis, Mediolani, ubi cæco lumen, mortuo vitam restituit; aliis præterea in locis magno in honore fuit et miraculorum gloria illustris. In sua Gallia tum populo universo, tum ipsi etiam regi percarus, Arausicanæ Ecclesiæ pontifex, multa tum doctrinæ, tum etiam pietatis egregia dedit argumenta, optimi pastoris et parentis officia muneraque omnia diligentissime exequens. Sanctissimam vitam sanctissima consecuta est mors XVI Kalendas Novembris. Sepultus est in illa urbe et ut talem virum decuit. Ex sacris ejus ossibus insigniora aliquot, Dionysii antistitis opera d, Florentiolæ ad illud, quod diximus, templum delata honorificentissimeque excepta sunt, ibique et multis persæpe miraculis floruerunt, et in summa apud omnes veneratione habentur. Cujus etiam translationis dies ibidem anniversaria memoria XIV Kalendas Aprilis recolitur.

ANNOTATA.

a Quæ hic loci narrantur, cum similibus adjunctis occurrunt in S. Verani, Cabellicensis episcopi, Vita, edenda in hoc ipso tomo sub die XIX Octobris. Unde propter evidentem utriusque Sancti confusionem,non undequaque certa habenda sunt, uti supra num. 2 et seq. Commentarii prævii ostendimus.

b Nomen loci a S. Florentio nostro aperte derivat S. Antoninus in suis Chronicis, part. III, tit. XXIV cap. XIII § 2 [T. III, p. 802.] agens: De loco puella resuscitata narratur: Ibique in monumentum prodigii constructa est ecclesia, locusque ille in honorem Sancti dictus est Florentiola.

c Supra num 8 animadvertimus cultum S. Florentii non occepisse, allatis ejus Reliquiis; sed ideo has fuisse translatas, quia jam antiquus erat ejus cultus, et ecclesia sub ejus invocatione constructa: quæ monstrant factum narratum firma niti traditione, maxime si attendamus agi hic de episcopo fere ignoto et alienigena.

d De hoc Dionysio, Placentino antistite, qui Cadolai pseudo-pontificis schismati adhæsit et dein propter alia scelera sede sua a S. Gregorio VII pulsus fuit, require in Ughelli inter episcopos Placentinos [Ital. Sacra, t. II, p. 209.] et in Baronio sub. an. 1074 § LXXIV et 1075 XI.

DE S. VICTORE, EPISC. ET CONFESS. CAPUÆ, IN CAMPANIA,

ANNO DLIV.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti cultus et memoria in Fastis sacris; ejus scripta; tempus episcopatus et obitus.

Victor, Episc. et Conf. Capuæ in Campania (S.)

J. V. H.

[S. Victoris cultus:] Martyrologium Romanum hodierna die annuntiat S. Victorem, episcopum Capuanum eruditione et sanctitate conspicuum. Eamdem annuntiationem habet Castellanus sub hoc die, sed IV nonas Aprilis jam scripserat: Depositio venerabilis Victoris Capuani, quem laudat venerabilis Beda propter scientiam computus ecclesiastici. Ista siquidem die, II Aprilis, depositus legitur S. Victor in antiquo monumento, de quo infra agemus. Franciscus Maria de Aste, Hydruntinus archiepiscopus, in suis ad Martyrologium Romanum Annotationibus, habet S. Victoris nomen nusquam in Calendario Capuano reperiri. Causam hujus incuriæ equidem ignoro, nisi forte adscribenda sit ignorantiæ loci, quo per multa sæcula delituit Sancti nostri corpus. Hæc enim habet Ughellius [Ital. sacr. aucta, t. VI, col. 307. Mich. Monach Sanctuar. Capuan., p. 98.] : Sacra Victoris lipsana una cum aliis Sanctorum Reliquiis inventa fuisse sub altari majori ecclesiæ cœnobii Montis Virginis anno 1480, die XXVII Julii scribit Vincentius Verax in Historia ejusdem monasterii, ubi annuo coluntur officio; tametsi in Capuano Breviario nulla de Victore habeatur memoria. Hæc sub altari majori repositio corporis cum aliis Sanctorum Reliquiis antiquum sane cultum demonstrat, sed indicat simul famam sanctitatis non late fuisse propagatam; quare eamdem ignorarunt non solum classica Martyrologia Adonis et Usuardi, sed horum etiam Auctaria; solus Petrus Galesinius, qui Baronii Martyrologio Romano præluxit, Sancti breve texit elogium. Montis Virginis Monasterium, quod est caput ordinis sub regula Sancti Benedicti, situm est in diœcesi Abellinensi (Avellino), ejusdemque luculentam descriptionem exaravit Papebrochius noster in Appendice ad Vitam S. Gulielmi, abbatis, die XXV Junii [Act. SS., t. V Junii, p. 134.] .

[2] [ejus scripta de cyclo] Acta S. Victoris nulla supersunt, præcipuaque ejus gesta e Venerabili Beda haurienda sunt. Compendium eorum, neque tamen sine mendis, exhibet Hagiologium Italicum hisce verbis: Victor, episcopus Capuanus, eruditione et sanctitate conspicuus, confutavit cyclum paschalem Victorii Aquitani, aliumque composuit, quem quarta Synodus Aurelianensis recepit et approbavit. Præfationem edidit super Concordantiam Euangeliorum, quapropter ipsum Beda appellavit sanctissimum et doctissimum virum, multique scriptores mentionem ipsius cum laudibus efferunt. Ex hac vita cum migrasset, inter sanctos episcopos meruit adscribi. Dixi suis non carere mendis citatum compendium Vitæ: etenim certe erroneum est dicere Synodum Aurelianensem IV, anno 541 celebratam, Victoris nostri cyclum paschalem approbasse, quoniam canone primo Statuitur [Labbe, t. V Conc., col. 381.] , ut sanctum pascha secundum laterculum Victorii (non vero Victoris) ab omnibus sacerdotibus uno tempore celebretur. Nam agit synodus de Victorio Aquitano seu Massiliensi qui anno Christi 463 sub Hilaro Papa Cyclum paschalem composuit [Cfr Baron. ad h. a. § II, Pagi, Crit. § III.] , non vero de nostro Victore, qui, uti habemus e venerabili Beda, in libro de Ratione temporum c. LI [T. II. Op., p. 92. Edit. Colon. 1612.] , de Cyclo scripsit anno Christi 550. En verba Bedæ: Verum ne nos amatores Victorii (Aquitani) temere illum aggressos esse lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri, Victoris videlicet, Capuani episcopi, de Pascha, quod quindecimo Calendas Majas putabatur celebrari debere, Indictione autem decimatertia, novies proconsule Basilio, et quanti a prudentibus et Catholicis Ecclesiæ Doctoribus æstimatus sit suus magister, invenient, cujus principium libri est: “Cum paschalis veneranda solemnitas, quanam die potissimum proveniret per anni præsentis Indictionem tertiam decimam a nobis solicite quæreretur, et juxta Patrum venerabilium constituta octavo Calendarum Majarum diceremus Resurrectionem Domini procul dubio celebrandam. Aliquibus minime rationabilis visa est nostra responsio, eo quod Victorius quidam in circulo paschali, quem edidit, aliter diem dominicæ Resurrectionis adfixerit, licet et hunc designaverit, quem nos celebrandum pariter profitemur.” Et in processu Operis: “Sed nunc, inquam, ordo expetit, ut cyclorum, quos Victorius edidit, patefaciam evidenter errores, dum nescit legitimum diem definire paschalem, ut, cum in præteritis ostensus hoc modo fuerit deliquisse, in præsentibus ac futuris et auctoritate careat, et occasionem pravæ persuasionis amittat.” Hæc Beda.

[3] [paschali, quem Victorius] Ex ipsius igitur S. Victoris verbis constat illum scripsisse de cyclo paschali post consulatum Basilii, anno nono qui cum anno vulgari 550 concurrit, quando reapse dissidium erat inter Occidentales et Orientales circa diem celebrandi paschalis, aliis VIII, aliis XV Kalendas Majas assignantibus. Quare manifestus est error eorum, qui dixerunt patribus Concilii Aurelianensis IV probatum fuisse cyclum paschalem Victoris nostri, utpote qui toto novennio serius lucubrationem suam ediderit. Usque ad Victorii Aquitani tempora in duobus maxime dissidebant circa quæstionem paschalem Occidentales et Orientales: primum, caput mensis Nisan, seu initium lunæ paschalis, quod Occidentales seu Latini a die V Martii ordiebantur. Alterum respiciebat dominicas paschales, quas hi quoque a luna XVI ad XXII propagabant. Prius, circa caput mensis Nisan, etiam Victorius rejecit; quoniam id habebat incommodi, ut ante Æquinoctium vernum, diei XXI Martii seu XII Kal. Aprilis decreto Nicæno affixum, aut in ipso Æquinoctio festum paschale Dominicæ Resurrectionis celebraretur, quoties cum littera dominicali B novilunium paschale in V Martii incidebat: tunc enim XIV lunæ seu plenilunium diem XVIII Martii, XV Kal. Aprillis, signatum littera G, afficiebat. Unde consequens fiebat, ut pascha una die Æquinoctium Vernum præcederet. Præterea quoties idem novilunium dominicalem litteram C nanciscebatur, toties pascha in ipsum Æquinoctii diem incidebat. Utrumque autem contra placitum Patrum erat, quare et statas regulas violare cogebantur Occidentales.

[4] [Aquitanus necdum omni] Malo remedium attulit Victorius Aquitanus, statuendo ut neomeniæ paschalis initium duceretur a die VI Martii, cumque hæc dies nullum aureum numerum contineret, novilunium revera numquam ante diem VII Martii incipiebat. Hac ratione consequebatur quidem Victorius, ut pascha semper accideret post Æquinoctium vernum, diei XXI Martii affixum. Sed ex hac Victorii ordinatione aliud enascebatur incommodum, circa quod altera versabatur Occidentales inter et Orientales dissensio. Etenim quum luna XVI prima dies esset, in quam Dominica paschalis incidere poterat; sequebatur, ut, quoties dies Dominica concurrebat cum luna XV, toties solemnitas Resurrectionis in lunam XXII transferenda esset. Quam methodum sequentibus verbis reprehendit Ven. Beda de Rat. temp. c. LVII [T. II. Oper., p. 95.] : Qui dominicum paschæ diem a XVI luna ad XXII celebrandum existimant, duplici miseria laborant, quia et legitimum paschæ principium numquam habent, et crebro evenit, ut nullum dierum, qui in lege præscripti sunt, in sua paschali observatione consequantur: dum et vesperam quartidecimi diei, quo pascha initiari statutum est, et mane quintidecimi, quo septem azymorum solemnitas inchoari præcepta, a sua prorsus festivitate repudiant, atque insuper in hujus pœnam peccati, XXII diem, qui in tota paschali institutione per Moysen nec semel appellatus invenitur, frequenter in sui paschæ principium sanciri præcipiunt.

[5] [ex parte correxerat:] Verum neque hoc dissidium attingebat quæstionem motam circa pascha anni 550, de qua scripsit S. Victor noster. Nam isto anno Occidentales solemnitatem Resurrectionis, apud Orientales in VIII Kal. Majas dilatam, die XV Kalendas celebrarunt, et quidem ipsa XIV luna paschali, ut patet ex hujus anni Numero aureo qui erat XIX, incidebatque in II Nonas (IV) Aprilis, cui si addantur tredecim dies, devenitur ad plenilunium seu ad XVII Aprilis (XV Kal. Majas): titubasset certe calculus, quoniam post hanc diem, videlicet ne judaïzare viderentur Christiani, dominica Resurrectionis recolenda fuisset. Ne tamen suspicemur Latinos regulam a Nicæna Synodo præscriptam violasse, quasi in ipsa decima quarta luna pascha cum Judæis celebrare voluissent. Etenim altius repetenda est hujus dissidii causa: Occidentales diem III Aprilis extremam metam Neomeniæ paschalis statuebant, quam biduo prorogabant Orientales [Sanclementii de Vulg. Callerin. Æræ emend., p. 187.] , unde fiebat ut quam lunam XIV numerabant hi, latinis XVI computabatur. Id etiam fixum ratumque erat, paschalis festivitatis limites intra XI Kal. Aprilis et XI Kal. Majas (XXII Martii – XXI Aprilis) coarctandos esse, ita ut nec citeriorem præoccupare, neque ulteriorem limitem transilire liceret. Quod quidem in eodem casu pro anno 455 fieri vetat S. Leo, epist. 88 ad Paschasinum, episcopum Lylibætanum dicens [T. I. Oper., col. 1060. Edit. Ballerim. Venet. 1753.] : Id a regula ecclesiastica penitus invenimus alienum. Nihilominus Sanctus Pontifex, licet Orientalium rationibus non convictus, solum tamen unitatis ac pacis studio, pascha in ipsorum sententiam indixit. Sed recurrente eadem controversia post circulum nonaginta quinque annorum, seu anno Christi 550, recruduit disceptatio, in quam credo Victorem nostrum opus suum concinasse de cyclo paschali, ut scilicet ulterior limes paschalis ab XI ad VII Kalendas Majas (XXII – XXV Aprilis) transferretur, quod etiam conatus fuerat exsequi Dionysius Exiguus circa annum 526. Sed fluctuavit diu agendi modus Latinorum, solumque sub Carolo Magno post annum 784 controversia composita fuit [L'art de vérif. les dates. Tah. Chronol.] . Qui plura videre cupit, adeat Ægid. Bucherii et Petavii libros de Doctrina temporum.

[6] [edit quoque latine Harmoniam Euangelicam,] Aliud quoque S. Victoris nostri opus celebratur, videlicet Consonantia Quatuor Euangeliorum, quam e græco in latinum idioma transtulit. Remigius Ceillier Ord. S. Ben. in opere de Auctoribus Ecclesiasticis [Hist. gén. des Aut. Eccles., t. XVI. p. 547.] dicit S. Victorem non satis firmis rationibus nixum, quando Ammonio Alexandrino hanc Euangelicam Consonantiam seu Harmoniam adscribit. Ast legenti pontificis Capuani præfationem, elucet omnino illum dubium hæsisse inter Ammonium et Tatianum, utri eorum lucubrationem tribueret. Id enim verba plane testantur [Bibl. Max. Patt., t. III. p. 266. Edit. Lugdun. 1678.] : Arbitror, ait, non Ammonii, sed hujus (Tatiani) editionem esse memorati voluminis, quod Ammonius Matthæi fertur relationi Euangelistarum reliquorum relationem discretos annexuisse sermones: hic vero Sancti Lucæ principia sunt assumpta, licet ex maxima parte Euangelio S. Matthæi reliquorum trium dicta conjunxerit: ut jure ambigi possit, utrum Ammonii an Tatiani inventio ejusdem operis debeat æstimari. Imo ex hoc textu sumpsit Baronius ad annum 174 § VI Victorem Harmoniam Euangelicam Tatiano adjudicasse. Verum mihi potius videtur dubius inter utrumque hæsitasse, quoniam deceptus relatione eorum, qui ferebant Ammonii lucubrationi S. Matthæi præsertim Euangelium substratum fuisse, dum in edita a Victore nostro Consonantia S. Lucas præcipuas partes usurpasse legamus, Ammonii opus agnoscere non potuit; quamvis cæterum doctissimum virum pigeret id Tatiano hæretico tribuere.

[7] [et alios libros] Atque hæc quidem de scriptis S. Victoris Capuani jam exaraveramus, quando ad nos allatum fuit insigne amicitiæ donum, Spicilegium Solesmense, in quo antiquitatis reliquias solerter colligit, accurate edit atque evolvit docte et eleganter R. D. Joannes Baptist. Pitra Ord. S. Bened. Ex hoc vero monumento liquet Victoris nostri fragmenta superesse, hactenus inedita [S. Irenæi Oper., p. 240 et seq. Edit. Paris. 1675.] . Nempe Scholia in Genesim, et forsan in Exodum, (frequenter enim istius libri textus exponitur): videntur autem scholia ista editori Solesmensi fuisse excerpta variorum auctorum, maxime Græcorum, quos latinitate donabat noster; atque hac ratione servata nobis fuere fragmenta S. Polycarpi, quorum partem jam ediderat Franciscus Feuardent in editione Operum S. Irenæi [S. Irenæi Oper., p. 240 et seq. Edit. Paris. 1675.] , reliqua hodie in lucem dat laudatus D. Pitra [Spicil. Sol., p. 266.] . Huc accedunt quædam ex Origene, et quidem revelant Originis librum, in varios tomos distributum, quem nemo editorum hactenus suspicatus fuerat, nempe Περὶ φυσεων; similiter fragmenta nobis servavit Victor Basilii Magni, Severiani Gabalitani et Diodori Tarsensis. Scripsit quoque librum, Reticulum seu de Arca Noë ex cujus mensuris ætatem Christi XXXIII annorum eruit [Spicil. Sol., p. 288.] : laudatur quoque et aliud opus, nempe Capitula de Resurrectione Domini, in quibus de una vel duplici Maria Magdalena quæstionem, arbitrium lectoris derelinquit [Ibid. Proleg., p. LIV.] . Tandem apud Joannem Diaconum occurrit aliqua explicatio lunæ paschalis, occasione verborum exodi XXII, 2, in qua mensis paschalis dicitur principium mensium, primus in mensibus anni [Ibid., p. 296.] .

[8] [S. Victoris forsan autographum hodie Fuldæ exstat.] Hisce tandem addenda videtur aut commentatio aut recensio correctior Actuum Apostolorum, Epistolæ S. Jacobi ad dispersos et Apocalypseos. Nam hujus Victoris nostri lucubrationis antiquissimum exstat monumentum, nempe liber, quem anno 755 secum detulerat S. Bonifacius, Germanorum Apostolus, quum a Frisiis paganis occisus fuit. Etenim, cæde peracta, quum ad spolia dilapsi fuissent barbari, eaque in navigia deportassent, invenerunt in sarcinis nihil præter libros, quos per campum disperserunt et in arundineta paludum projecerunt. Recuperati sunt tamen subinde ex iis permulti, quorum aliqui in bibliotheca Hasso-Cassellana, tres vero, ait Joan. Georg. ab Eckhart [De reb. Franc. Orient. et episcopat. Wirceburg., t. I, p. 539. Et Schannat. Vindem. lit. collect. I, p. 219.] , Fuldæ supersunt maximi præ cæteris æstimandi… Alter codex Bonifacianus, qui Fuldæ exstat, habet pollices XIV in altum et VI in latum, fibulisque argenteis ac lamellis hinc inde rudi opere satis excultus est, ac continet I Harmoniam quatuor Euangeliorum. II Tabulam lectionum in Ecclesia recitari solitarum. III Epistolas B. Pauli. IV Designationem, quibus locis Apostoli jaceant V Actus Apostolorum. VI Epistolam S. Jacobi ad dispersos. VII Apocalypsis, ad cujus calcem adjecti sunt versus Damasi Papæ in B. Paulum Apostolum. Literis quadratis omnia sunt conscripta. In fronte legitur: Incipit Præfatio Victoris episcopi Capuæ. Post Actus Apostolorum cursoriis litteris scriptum est. † Victor famulus cri et ejus gratia episc. capuæ legi nonas mai d indictione nona quinque post consulatum Basilii v. c. c. Post Apocalypsin vero cernuntur hæc: Victor famulus christi et ejus gratia episcopus capuæ legi apud… ind. non … legi ind. x die prid. Iduum april. Unde elucet Victorem, episcopum Capuanum hunc codicem anno Christi 546 relegisse, et anno 547 absolvisse. Hujus igitur sanctissimi, inquit Ant. Franciscus Gori [Thes. Vet. Diptych., t. III, Schannat Vindem. cit., p. 21.] , Capuæ episcopi cura fuit sacros codices relegere ad exemplum alterius vetustioris libri, et, si opus esset distinguere et emendare, quod etiam, ut posteris fidem faceret, in principio scripsit X. F hoc est Christi famulus, in fine vero propria itidem manu legi, meum signum. Schannatus adfert characterum specimina [Cfr p. 219.] . Quibus ex verbis deducere licet, librum hunc duplici honore dignum; quatenus manu S. Victoris exaratum et S. Bonifacii Martyris usui perpetuo attributum. Hæc sunt quidem præcipue Sancti nostri scripta, quorum notitia ad nos devenit.

[10] Porro præter jam dicta, non habemus alia, quæ res gestas S. Victoris illustrant. [Tempus episcopatus] Exstabat Capuæ, teste Michaele Monacho [Sanctuar. Capuan., p. 91.] , prope sedile de Antiniano dictum, mænianum prominens super viam, cujus in pavimento stratus lapis, hoc intra sculptam Coronam sculptum habens epitaphium: Victor episc. sedit ann. xiii. dies xxxviii. Depositus sub die IIII (in Ughelli perperam III) [Ital. Sacr., t. VI, col. 306,] Non. April. ann. xiii p. c. Basili v. c. Indictione secunda. Basillius consulatum gessit anno Christi 541, unde annus tertius decimus post hunc consulatum cum anno Christi 554 concurrit: tunc obiit S. Victor et quidem die IV non. (II) Aprilis, postquam sedisset annos XIII dies XXXVIII. Unde quoque habemus ejus ordinationem incidere in diem XXIV Februarii. quæ erat anno 541 signato littera dominicali F, dominica II Quadragesimæ et S. Mathiæ Apostolo sacra: scimus enim antiquis etiam temporibus servatam fuisse consuetudinem, ut episcoporum Ordinationes dominicis diebus aut festis SS. Apostolorum celebrarentur. Neque prætermittendum in epitaphio S. Victoris numerari annos et dies supra triginta; quod quidem aliqui veterum mori repugnare suspicentur. Sed, licet plerumque per annos, menses et dies numerare solerent antiqui, occurrunt tamen exempla, quæ monstrant, quoties dies bimestre spatium non superant, tunc, omisso mense, dies supra triginta expressos fuisse. Epitaphium profert Baronius ad an. 357 § 1: Fl. Jovina quæ vixit annis tribus, d. XXXII depos. neofita in pace XI Kal. Octob.

[11] [et obitus.] Scrupulum etiam lectori peregrino in re antiquaria movere posset omissio tituli, quo Beatos insignire consuevimus; scilicet nudum nomen describitur, non apposita Sancti appellatione. Ast hæc ipsa omissio argumento est mox post obitum lapidem esse positum: eadem enim simplicitas recurrit in aliis lapidibus. Duos afferam inscriptos viris, quorum sanctitas et cultus nemini dubia esse possunt. Baronius ad an. 604 § XVII affert epitaphium S. Gregorii Magni, hisce verbis: Hic requiescit Gregorius Papa, qui sedit annos tredecim, menses sex, dies decem, Depositus quarto idus Martii. Eodem anno defuncto S. Augustino, Anglorum Apostolo, positum fuit monumentum, in quo nulla Sanctitatis appellatio tribuitur, et simpliciter Dominus Augustinus vocatur, Baron. ibid. § LXII. Tandem mirum quibusdam videbitur S. Victorem nostrum a Romano Martyrologio sub die XVII Octobris recenseri, quoniam obitus ejus diei II Aprilis, inventio XXVII Julii illigatur. Respondet vero Mich. Monachus [Ibid.] , in Martyrologiis hujusmodi diversitates passim occurrere, neque id quidem temere: In instituendis, inquit, Sanctorum festis, præter obitum et depositionem, considerari solent inventio, translatio, reconditio, memoria alicujus vel suscepti tormenti, vel patrati miraculi; item conversio, ordinatio, canonizatio et id genus alia [Pag. Crit. Bron. ad an. LXIX, § XXII et seq.] . Ex hactenus dictis liquet falli Phil. Ferrarium, qui in suo Catalogo Sanctorum Italiæ refert S. Victorem anno 527 cathedram Capuanam conscendisse et hac die obiisse.

DE S. ZENONE SEU ZOSIMO, EPISCOPO CONFESSORE, BENEVENTI

CIRCA ANNUM DLXXXV.

SYLLOGE HISTORICA.

Zeno seu Zosimus, Episc. et Conf. Beneventi in Italia (S.)

J. V. H.

[Tempus episcopatus;] Vix aliud certum habemus de S. Zenone seu Zosimo, quam ejus episcopatum in cathedra Beneventana, ejusque ibidem ad hunc usque diem perseverantem cultum. Ughellus in Italia sacra hæc de eo scribit [Ughelli. Ital. Sacr., t. VIII, p. 17. Edit. Venet. 1721.] : S. Zenon, vel, ut alii scribunt, Zosimus quo tempore Beneventanam sedem administravit, non constat: vixisse tamen de conjectura scribit Vipera circa annum Domini 543; cujus festus dies celebratur in Beneventana Ecclesia die XVII Octobris, habetque Beneventi templum ei excitatum parochiale. Secundum hanc igitur Viperæ opinionem, S. Zeno vigesimo octavo loco inter episcopos Beneventanos veniret. Addit vero Hagiologium Italicum sub hac die, ejus corpus in ecclesiæ S. Sophiæ asservari. Eadem fere habet Joannes de Nicastro [Pinacotheca Benev., p. 77.] , nisi quod dicat, templum præterito ævo habuisse ejus nomini exstructum, in præsens (nempe anno 1720) temporum injuria solo æquatum. Idem Joannes habet S. Zenonem S. Marciano [C)r Act. SS., t. II Jun., p. 958.] circiter annum Domini quingentesimum tertium, Vigilio Papa, subrogatum, quæ epocha manifesto vitio, quod typothetæ adscribimus, laborat; quoniam Vigilius Romanam cathedram ab anno 537 ad 555 occupavit; proindeque Joannes laudatus censere videtur cum aliis Sanctum anno Domini 543 episcopatum inchoasse, quem dein per annos ferme quadraginta duos continuavit; ita circa annum Domini 585 diem clauserit extremum.

[2] [et locus sepulturæ.] In eo conveniunt omnes, S. Zenonem in templo S. Sophiæ compositum fuisse. Est autem ista ecclesia dedicata non Sanctæ alicui fœminæ hujus nominis, sed æternæ sapientiæ, seu Christo Salvatori, ut aperte dicit Arichis, dux Beneventanus, de gente Longobardorum, in charta fundationis dictæ ecclesiæ: Ego, inquit [Chron. S. Sophiæ Ughelli. Ital. Sac., t. X, p. 422.] , qui fragilis equidem creatura sum, Arichis, eximius princeps, caducæ vitæ casus percurrens et perennis immortalitatis opes adipisci cupiens, credo equidem nec vana spe divinitus inspiratus, consecrari aulam tuæ S. Sophiæ nomine, qui es vera Domini sapientia, Christe. Sed dux iste Arichis principatum Beneventanum occupavit ab anno 758 ad 787. Quocirca si a fundamentis S. Sophiæ templum erexit, necesse est Sancti nostri corpus ex priori quodam sepulchro, forsan secundum morem eorum temporum extra civitatis mœnia sito, in alterum transtulisse; cujus quidem translationis nulla superest memoria. Nihil præterea occurrit, vel reperire nobis licuit, quo S. Zenonis nomen et gloriam illustremus.

DE S. VINCENTIO, PRESB. ET CONF. MAGNIACI IN AGRO NIVERNENSI.

CIRCA MEDIUM SÆC. VII.

SYLLOGE HISTORICA.
Memoria in Usuardi Martyrologio, cujus primæ editionis ætas inquiritur; cultus auctus ob Victoriam Caroli Calvi; reliquiæ.

Vincentius, Presb. et Conf. Magniaci in agro Nivernensi in Gallia (S.)

E. C.

[Memoria in fastis ad XIII Martii,] De S. Vincentio jam breviter actum est in Prætermissis ad diem præcedentem, ob id quod in Hagiologio Franco-Gallico apud Labbeum legitur [Nov. Bibl. Mss., t. II, p, 699.] : In territorio Nivernensi SS. Vincentii et Salvii confessorum; verum pleraque Martyrologia ad diem XIII Martii vel XVII Octobris S. Vincentium memorant. Inter Auctaria Martyrologii Usuardini, ut a Sollerio editum est [Martyrol. Usuardi. Antv. 1714.] , ad VII Martii solus codex Camberiensis S. Vincentii meminit, his verbis: apud Nivernensem civitatem S. Vincentii presbyteri, sed ad diem XIII referunt eum codices duo plerumque inter se convenientes, Reginæ Sueciæ n. 130 et Victorinus, de quo Henschenius noster olim scripserat: Videtur fuisse alicujus monasterii in diœcesi Nivernensi [Ibid. Præf., p. LXI.] . En horum codicum annuntiationem: In territorio Nivernensi, Sancti Vincentii presbyteri et confessoris. Similiter, sed corrupto nomine, Martyrologium quod exeunte sæculo XI ad usum Ecclesiæ Autissiodorensis confectum est [Martene, Amplissima Collectio, t. VI. p. 694.] : In territorio Nevernensi Sancti Viventii presbyteri. Ex prælaudatis fontibus eumdem habent Maurolycus, Galesinius, Du Saussay et demum copiosius paulo et simul accurate Martyrologium Autissiodorense auctius, quod anno 1751 excusum est: In territorio Nivernensi Sancti Vincentii presbyteri de Magniaco cujus præsidium Carolus Calvus rex Francorum in conflictu fraternæ altercationis expetiit, potitusque victoria, cultum ejus, sicut voverat, auxit et ecclesiam instauravit. In Kalendario et Breviario Nivernensi dies illi sacer est similiter Martii tertius decimus, sed cum Majoribus nostris tum de cultu et vita vix quidquam innotuisset, ad dictum diem memoratus est solum inter prætermissos.

[2] [et ad XVII Octobris.] Ad XVII Octobris non paucioribus fastis adscriptus est. In Usuardo Sollerii, referunt eum codices undecim, unusque Pistoriensis apud Zaccariam [Biblioth. P istor., p. 154.] , iisdem ubique verbis quibus ad XIII Martii annuntiabant eum duo codices supra relati; verum exemplar Pulsanense et Florentinum eum perperam episcopum dicunt: In territorio Nivernensi Sancti Vincentii episcopi et confessoris, quod ex amanuensium oscitantia irrepsit, nec ullo niti fundamento comperimus. Porro codices illos Usuardinos, quoad diem cultus, secutum est Martyrologium Pariense anni 1728, itemque Ebroicense anni 1752, ubi elogium idem comparet, quod modo ex auctiori Martyrologio Autissiodorensi recitavimus. Conficitur autem ex allatis omnibus testimoniis, ea Martyrologia aut Kalendaria quæ in pago Nivernensi olim in usu fuere, diem cultui assignare generatim decimum tertium Martii, quo die Niverni etiamnum S. Vincentius colitur. Attamen si fides antiquissimo Usuardi testimonio (nam ab ipso Usuardo adscriptum fuisse Vincentium statim probabitur), ad hunc XVII Octobris referendus est; qui dies num primitus ei in diœcesi Nivernensi obtigerit, vel quam ob causam eidem fuerit assignatus, non liquido nobis constat.

[3] [Quare Sollerius eum Martyrologio Usuardi additum censuerit.] Hic jam proferenda Sollerii nostri annotatio, quam Usuardi primigeniæ lectioni, ex codicibus Heriniensi et Tornacensi ac Molani editione erutæ, subjecit his verbis: Multos hic denuo codices e purorum numero exclusi, quod variis abundent auctariis. Pratensis imprimis in fine subjungit: “In territorio Nivernensi Sancti Vincentii presbyteri et confessoris” ubi notavit Castellanus eadem quidem manu, sed non eodem atramento scripta esse. Ceterum ordinarii sequaces duo, Antverpiensis major et Rosweydinus, in Pratensi denuo subscribunt, licet omiserint titulum presbyteri et prior male pro Vincentii scribat Vincii…: Hic ex ceterorum probatissimorum codicum auctoritate omnino censeo, dictam annuntiationem merum esse additamentum. Quæ ut rite intelligantur, recolendum est illos codices Sollerium ut primarios selegisse, a quibus reliqua exemplaria, inter triginta duo quæ integra habuit, et alia ferme quinquaginta, rarius discederent. Si enim codicem Pratensem, qui non habet alios perpetuos sequaces quam Antverpiensem majorem, Rosweydinum et Aquicinctinum, si illum, inquam, ut primarium assumpsisset, opus sibi conflasset monstruosum; in quo tanta multitudo exemplarium variam lectionem, ut loquuntur, sibi adeo constantem exhibuissent, ut primaria lectio ex quatuor tantum petita codicibus, fuisset necessario respuenda. Recte igitur eam lectionem retinuit quam plerique codices repræsentabant, quæ vero in aliis adjiciebantur, additamenta nuncupavit.

[4] [Id quidem concedit J. Bouillard, sed] D. Jacobus Bouillart qui anno 1718 Pratensem codicem in lucem emisit, in Annotationem Sollerii de S. Vincentio hæc observat: Sancti Vincentii commemorationem merum esse additamentum censet Sollerius ex Heriniensis et Tornacensis probatissimorum codicum auctoritate (quidni adscribit hic quindecim alios codices quos Sollerius inter Auctaria recensuit?) quamvis decem codices ipse referat, qui Pratensem imitantur, et eamdem lectionem habeant nostri omnes. Jam diu me contineo. Dein genio indulgens plura profert quæ huc non spectant. Censet itaque Bouillartius annuntiationem illam vere Usuardi esse, sed conscripto jam Martyrologio ab eodem fuisse additam; neque aliam ejus esse mentem, liquet etiam ex iis quæ in epistola prævia ad Sollerium disserit [P. XXI et seq.] , tum ex his quæ scribit alibi in simili occasione [P. 36.] : Neque tamen diffiteor Carolini autographi (sic mihi loqui liceat brevitatis causa, ut Martyrologium Carolo regi oblatum significem) Sollerianam fuisse lectionem. Correcta ab Usuardo in Pratensi fuit.

[5] [ab ipso Usuardo id factum contendit. Conciliantur.] Verum hic opinandi modus in eo tantum diversus est a suspicionibus Sollerii, ut ubi hic dubitat, ille asseveranter loquatur. Audiendus est itaque ipse Sollerius, de eodem argumento in præfatione ad Usuardum sic disserens [P. LII.] : Certe … alterutrum forte probabilius confici posse videbitur; vel diversa Usuardum scripsisse Martyrologia, seu ejusdem Martyrologii variata exempla, ex quorum uno Heriniensis noster atque alii processerint, quemadmodum ex aliquo alio, Pratensi simili, sumpti apparent Antverpiensis major, Rosweydinus et Aquicinctinus; vel ad Usuardi ætatem prædictum Pratense manuscriptum pertingere non posse. Unde, pro priori hypothesi, cum Sollerius vulgo additamenta nuncupet quæ ex probatisimis codicibus noverat in primitivo Usuardi opere exstare non potuisse, satis liquidum est præsentem S. Vincentii commemorationem habitam ei esse veluti primigeniæ editioni adjectam, licet non prorsus inficias iverit ab Usuardo ipso hanc additionem postmodum factam fuisse; satis habens id dubium reliquisse, quod nec ipse sibi nec alii, plene evincere potuerant.

[6] [Mabillonius inter annum 869 et 877 editum Usuardum censet,] Nihil igitur obstat quin ea nobis præplaceat sententia, qua admittitur Usuardi duas aut plures fuisse editiones. Si enim ipsius Usuardi non esset hæc annuntiato S. Vincentii, quomodo in tot codicibus descripta esset verbis iisdem ubique? Etenim inter 36 codices, quos habet hoc loco Sollerius, undecim (ut omittam alios quatuor indicatos supra n. 1 et 2) numerantur quibus S. Vincentius adscriptus est. Mirabitur fortasse quispiam S. Vincentium a primigenio Usuardo non annuntiari, cum passim is feratur non ante annum 869 aut etiam 875 suum edidisse Martyrologium, Carolus autem rex, cui librum suum Usuardus dicavit, jam inde ab anno 859 publice testatus sit se reportatam a fratre victoriam S. Vincentio debuisse. Verum hæc circa Usuardini Martyrologii ætatem sententia hic ad crisim revocanda est. Orta est scilicet ex his quæ Mabillonius scripsit de codice suo Pratensi quem autographum fuisse subdubitans æstimat [Sec. IV. Bened. parte II, p. LXXXVII.] : Et sane antiquissimum ejus Martyrologii exemplar habemus, eo tempore (sæculo nono, quo Usuardus vivebat) exaratum, cum subjecto Necrologio, in quo primaria manu mors Irmentrudis reginæ, uxoris Caroli Calvi, signata est Nonis Octobris; obitus vero Caroli II imperatoris, pridie Nonas Octobris manu recentiori. Itaque hic codex scriptus est eo temporis intervallo, quod effluxit inter annum 869, Irmentrudis supremum; et annum 877, quo Carolus Calvus defunctus est. Idem etiam confirmatur ex Ebroini episcopi et abbatis sancti Germani obitu, qui anno 868 contigit, prima manu XIV Kal. Maji consignato: cum successorum ejus Hilduini et Gozlini, XVI Kal. Maji; atque Eboli, VI Nonas Octobris obitus secunda manu conscripti sint.

[7] [sed fundamento] Demus autem codicem Pratensem ante annum 877, et quidem ab ipso Usuardo, in iis quæ primæ manus sunt, fuisse exaratum, non inde sequetur ibi pure textum primarium sive primæ editionis repræsentari, neque etiam, primam Martyrologii editionem post annum 869 esse factam. Codex enim Pratensis lituris scatet et additamentis, plerumque tamen ejusdem manus; ex quo deducitur diversis temporibus eumdem fuisse expolitum, ac Irmentrudis mortem a prima manu, cum dudum jam codex esset exaratus, eidem potuisse adscribi. Atque id idem autumavit etiam Bouillartius sic scribens [P. XX.] : Sive majoribus negotiis distractus fuerit Mabillio, cum conjecturam scribebat, sive ego tardus sim, omnino non capio, cur, ex eo quod Ermentrudis Caroli uxoris alia, alia Caroli mors notata sit manu, necesse sit exaratum fuisse Martyrologium hoc temporis intervallo, quod inter utriusque mortem effluxit. Quid vetat scriptum esse duobus, quatuor, sex annis ante Necrologium? An quod eadem sit manus? Sed manus cum annis non mutatur præsertim tam paucis. Fieri etiam potuit, ut, cum Usuardus Necrologium scriberet, nullius mors esset, quæ nonis Octobris consignaretur. Erat enim hoc in more positum, ut qui Necrologium scribebant, omnes anni dies primum ordinarent, posteaque mortuum quemque diei adscriberent, quo mors ejus acciderat: quod in causa est cur in Usuardino Necrologio plurimi sint hodieque dies omnino vacui; plurimi etiam quos replevit manus Usuardina recentior.

[8] [non satis firmo. Anno 859,] Nec vero dici potest Carolo Calvo jam imperatori dicatum fuisse Martyrologium, ideoque non ante annum 875 quo ei imperium obtigit, fuisse editum; nam fluxit is error ex corrupto Usuardi Prologo, prout legitur in editione Molani et in codicibus aliquot: sed in utraque editione Greveni, in probatissimo codice Heriniensi, in Pithœano quoque ac Dervensi et aliis nonnullis, omittitur Augusti titulus et Karolus dicitur simpliciter Regum piissimus. Minime igitur constat post annum 869 Martyrologium istud conscriptum esse et quidem ex eo quod S. Vincentius a primigenia editione abest, in sequentibus vero adjectus est, pronum est æstimare ipso anno 859 Usuardi Martyrologium primitus fuisse emissum, quando nimirum nondum poterat vulgo esse notum a rege Carolo insignem suam victoriam, tanquam intercessioni Sancti Vincentii debitam, referri. En enim quibus verbis gratum animum die XX Decembris anni 859, in Instrumento quod infra recitabitur, testatus est: Notum sit omnibus fidelibus Sanctæ Dei ecclesiæ, præsentibus scilicet atque futuris, quia in conflictu altercationis fraternæ, quando me notissima concertatio agebat, ut vires resistendi penes me restaurarentur in fratrem, Nevernensem comitatum deveni apud Magniacum vicum, ubi corpus sacratissimum B. Vincentii confessoris Christi, memorabili veneratione percolitur, ibique munificum largitorem Deum in ejus commemoratione adorans, deprecatus sum ut ejus suffragiis munimen divinæ protectionis adipiscerer, quatenus per suam exoptabilem intercessionem tranquillæ prosperitati restituerer. Enimvero sub spe talis assecutionis, votis me obligavi ibidem ac beneficia temporalia conferre ejus ministris perseveranter promisi; quocirca percepta quiete, potitusque victoria etc.

[9] [aut 860 primum fuisse editum,] Arbitror itaque ante conditum hoc instrumentum, vel antequam rei fama increbuerit, id est currente anno 859 aut ad summum 860, primigenium Usuardum fuisse emissum. Neque opponi hic potest Eulogium celeberrimum martyrem Cordubensem, qui passus est XI Martii 859 [T. II Martii, p. 89. n. 1.] , ab Usuardo adscitum fuisse; nam id de posterioribus editionibus facile concedendum, sed negandum de exemplari primario, quod regi Carolo oblatum est et ex quo vulgatior lectio est deprompta. Eulogius, licet XI Martii martyrium sit consecutus, in iis codicibus Usuardinis qui eum adscripsere signatus est ad diem XX Septembris; qua vero de causa id factum sit, inter eruditos controversum est [Cfr Usuardus Sollerii ad XX Sept. et H. Florez Espana Sagrada, t. X, p. 461. Au quia locus vacabat (infra n. 10) et diem martyrii ignoravit?] . Ad hunc porro diem XX Septembris codices nonnulli illustrem Martyrem omittunt, nec usquam alias ejusdem meminere; inter quos commemorandus probatissimus ille codex Heriniensis ex quo Sollerius primigeniam Usuardi lectionem perpetuo depromit, quique, ubi Galliæ Sanctos quosdam addititios habet, tractus potissimum Rhemensis, nihilominus Usuardinas annuntiationes puras servat omnes, nihil contrahens, nihil immiscens.

[10] [ex annuntiationibus S. Eulogii] Is igitur codex loco Eulogii habet Eustachium et socios, Adriano Imperatore passos, uti etiam Dervensis codex seculi IX aut X, si recte Bouillartium interpretor, quem is ex Carolino autographo aut alio purissimo desumptum vult, quocirca ejus lectiones passim Carolino autographo adscribit [Ad XXII April, etc. Cfr Præfat., p. XXXI.] . Deinde codex Pratensis hoc die versus quatuor erasos habet, iisque annuntiatio Eulogii martyris superinducta; quam ob causam hæc ibi Bouillartius: Carolinum autographum (uti deducit ex codicibus Heriniensi et Dervensi) primam inter et secundam annuntiationem hæc interserit: “Item temporibus Adriani Imperatoris passio Beatorum Eustachii etc.” Nec verbum habet de Eulogio Cordubensi. Demum tria alia exemplaria apud Sollerium Eulogio carent, Ultrajectinum videlicet, Vaticanum et Belini editio prima, quorum duo posteriora loco Eulogii Eustachium cum Heriniensi annuntiant. Patet itaque Usuardum in primigenio codice Eustachium annuntiasse, deinde cum Eulogii martyrium didicisset, illo eraso, quia communius ad diem II Novembris consignatur, Eulogium substituisse. Inde etiam factum ut codices nonnulli Eustachium utroque die annuntient, alii alterutro tantum. Adverterat id Grevenus, ut scribit ad dictum diem XX Septembris (Edit. 1515 et 1521): Secundum aliquos hic Eustachii et sociorum ejus, qui etiam IV nonas Novembris habentur, quod itidem Baronius observat in Notationibus; nec mirum cum tot Usuardi exemplaria ad diem illum Eustachii meminerint. Est vero dolendum in eodem die XX Septembris deficere codicem Tornacensem, ex quo a IX Augusti ad XXVI Septembris plurima folia exciderunt; is enim cum Heriniensi diebus fere singulis pari gressu procedit.

[11] [et S. Vincentii ostenditur;] Verum quæ hucusque protulimus liquido conficiunt Eulogium martyrem celeberrimum ab Usuardo, dum opus suum primitus emisit, æque ac S. Vincentium (supra n. 5 et seqq.) fuisse omissum. Quod si editioni primæ Eulogius adscriptus non est, hæc, ut supra opinabamur, anno 859 compleri potuit. Ante hunc annum id fieri potuisse nemo dixerit; nam præcedenti anno 858 Usuardus iter in Hispaniam suscepit et Cordubæ per quinquaginta sex dies moratus, indeque in vigilia Ascensionis die XI Maji profectus, Acmantum * ad villam in territorio Senonensi, quo tunc Sangermanenses monachi ob timorem Normannorum confugerant [T. VI Julii. p. 462, n. 14 et p. 465, n. 30.] , non pervenit nisi die XX Octobris, quemadmodum ipse notavit in Martyrologio: Ipso die, exceptio Sanctorum martyrum Georgii diaconi et Aurelii. Atque hæc postrema confirmantur etiam ex relatione dictæ translationis ab Aimoino monacho itidem Sangermanensi conscripta, qui refert ipso tempore exceptionis Lipsanorum Ludovicum Germaniæ regem, copiis instructum, in pago Autissiodorensi et Senonensi, ut Carolum fratrem aggrederetur regnoque spoliaret, esse versatum [Ibid., p. 465, n. 28 et 466, n. 33.] . Hæc autem Octobri prædicti anni 858 contigisse ex Annalibus Bertinianis mox citandis manifestum fiet (infra num. 15 et 16).

[12] [quod idem] Ex nostra igitur sententia, Martyrologium absolvit Usuardus anno sequenti 859 Acmanti in villa, in qua tunc major pars fratrum, inquit Aimoinus, ob infestam paganorum degebat persecutionem, vel etiam in villa Novigento ejusdem monasterii, ad quam postea se contulisse videntur, nec rediisse Parisios nisi anno 863 die XIX Julii, ut scribit idem Aimoinus [T. VI Maii, p. 804. n. 11 et 805. n. 17.] . Huic vero sententiæ fors opponetur, intra unius anni spatium tempus Usuardo non suppetiisse ut opus suum concinnaret; quod non ita inviti concedimus, licet ex Sollerii Commentariis [Præfat., p. XLIV.] luce meridiana clarius sit Usuardum Adonis vestigia perpetuo premere et hunc, ut fatetur Bouillartius [P. XIV.] fuisse modo non ab Usuardo exscriptum. Fuit… Ado ipse Sanctus Viennensis præsul, inquit Sollerius, seu potius ejus Martyrologium, perpetua et perennis Usuardi scaturigo, ex qua totum nostrum Usuardinum, pro maxima sui parte coaluit. Adde huic Hieronymianum et Bedam Flori studio ampliatum, deinde notiores quosdam Galliæ Sanctos et recens acquisitam Martyrum Cordubensium notitiam [Soller. l. c. et p. 570 ad I Octobr.] .

[13] [aliunde] Quamvis igitur non ita prodigiosum foret Usuardum unius anni spatio illud opus perficere potuisse, verosimilius tamen existimo id diu ante iter Hispanicum, quod primis mensibus anni 858, regis Caroli percepta auctoritate [T. VI Julii. p. 460, n. 2.] suscepit, fuisse inchoatum. Etenim tantam messem Martyrum, antesignanis suis incognitorum, ex Hispania retulit, ut nisi eos Martyrologio suo destinasset, intelligi vix queat, qui tam accurate eorum nomina, cum adjunctis variis, consignare potuerit. Eorumdem longam seriem contexuit Valesius [Apud G. Dubois in Hist. Eccles. Paris., p. 468.] , quibus ego addam Abundium VIII Junii et Emilianum XVII Septembris. Nec vero solos Cordubenses Usuardus adscripsit, sed alios plurimos ab antiquioribus Martyrologis itidem ignoratos, præsertim locorum per quos in Hispanica peregrinatione transierat [V Annot. Sollerii ad VI Martii, XXV Aug., XI et XIII Octobr. III, XII et XIII Novemb.] ; ubi observandum ut eos in Martyrologio signaret, non solum locum mortis aut passionis ei innotescere debuisse, verum etiam diem cultus, vitæ aut mortis genus, quandoque ipsius mortis tempus. Ex quibus verisimile fit eum ante iter Hispanicum, ad quod conficiendum regis Caroli auctoritatem percepit, ab eodem Carolo mandatum accepisse, ut Martyrologium conscriberet. Sic operi jam inchoato et provecto, quos in Hispania collegerat, inde redux adjecit.

[14] [stabilitur.] Etenim in instrumento anni 838 cujus Mabillonius meminit [Annal. Ord. S. Ben. ad an. 838. n. 12.] , inter alios monachos Sangermanenses qui eidem subscripsere, jamjam Usuardi nomen comparet. Quid igitur mirum viginti ferme post annis eum ad maturam ætatem pertigisse, ita ut rex ei præ ceteris grave opus commendaret? Et quidem si diu post annum 859 suum Martyrologium concinnavit, difficile intelligo non modo qui S. Vincentium in primigenia editione omittere potuerit, sed etiam qui ipsum S. Eulogium non commemoret, quem constat XI Martii anni 859 martyrium subiisse et cujus corpus eodem anno die prima Junii e terra elevatum est. Nam Cordubæ, ut ex ipsa narratione S. Eulogii de S. Flora constat, Martyribus statim a martyrio cultus tribuebatur [España Sagr., t. X, p. 456.] . Emendandus enim Ambrosius Morales, qui ex lecto perperam codice suo, elevationem corporis adscripsit anno 860, quem etiam Baronius et Henschenius noster secuti sunt, sed P. Henricus Florez genuinam codicis lectionem restituit [Ibid., p. 455.] . Eulogius porro inter Martyres Cordubenses ut pater, ut magister, ut sol inter astra emicuit [Ibid., p. 456.] , eumque Usuardus Cordubæ allocutus fuerat, ut ipse Aimoinus testatur in laudata Translatione SS. Georgii et Aurelii: Quam (Passionem dictorum Martyrum) memorabilis et Deo dignus sacerdos Eulogius, qui et ipse postea glorioso donatus Martyrio, Regem Christum consummatus miles ovando petivit, veraci relatione, plurimis (ut ipse nostris retulit) prætermissis, litteris informavit [T. VI Julii, p. 461, n. 9.] . Ex omissa igitur annuntiatione S. Eulogii, non minus quam S. Vincentii, in prima Usuardini Martyrologii editione, deinde ex aliis argumentis quæ explicavimus, merito concluditur ipso anno 859 aut sequenti, idem Martyrologium primum in lucem fuisse emissum.

[15] [Carolus Calvus] Ut igitur, post hanc digressionem, ad cultum S. Vincentii redeamus, eum anno 859, quando Carolus Calvus perceptam quietem et reportatam a fratre Ludovico victoriam eidem Sancto publico instrumento adscripsit (quod in synodo Trecensi anni 867 confirmatum est), hunc, inquam, cultum tum magnopere auctum esse nemo mirabitur. En quomodo rem evenisse ex Historicorum narrationibus cum dicto instrumento collatis versimile est. Ludovicus dictus Germanicus cum videret Carolum Calvum fratrem suum infeliciter Normannos aggressum esse, ad ejus regna prosperans, partem Neustriæ occupavit: Karlus Rex, inquit Annalista Bertinianus ad annum 858 [Recueil des hist. de France, t. VII, p. 74 (ubi ad eumdem an. 858 reditus Usuardi ex Hispania consignatur); Cfr Acta SS., t. VI Julii. p. 465, n. 28.] , insulam Sequanæ vocabulo Oscellum *, Danos in ea commorantes obsessurus, mense Julio adgreditur… Lotharius etiam Rex ad eamdem insulam mense Augusto properat, avunculo * adjutorium conlaturus: ubi usque IX Kalendas Octobris absque profectu obsidionis demorantes, tandem ad propria remeant.

[16] [a fratre Ludovico Germanico oppugnatus,] Interim comites ex regno Karoli Regis, Hludowicum Germanorum Regem, quem per quinque annos invitaverant, adducunt. Qui Kalendas Septembris Ponteonum * regiam villam adveniens, per Catalaunos et Cupedenses *, Agedincum * Senonum pervenit. Inde Aurelianensem pagum adiens, receptis ab Aquitania et Niustria, atque Britonibus, qui ad eum se venturos spoponderant, eadem pene via usque ad Cupedenses remeat. Quibus Karolus Rex compertis, per Catalaunos usque ad Breonam * villam festinus graditur: ubi concurrentibus ad eum Burgundiæ Primoribus, Hludovicum insequentem præstolatur. Sed intercurrentibus nunciis, cum nulla pacis compositio fieret, tertio tandem die, id est pridie Idus Novembris, præparatis hinc inde aciebus, videns Karlus se a suis deseri, recessit et partes Burgundiæ petiit. Tunc igitur Carolum arbitror ad vicum Magniacum leucis duabus a Niverno distantem pervenisse; nam si illuc a Breona (alias Briona, gallice Brienne, dep. de l'Aube, arr. de Bar-sur-Aube) quæ Campaniæ inferioris oppidum est, devenit, profecto dici potest partes Burgundiæ (præsertim qualis tunc erat) petiisse. In conflictu altercationis fraternæ, inquit Carolus in laudato instrumento anni 859, quando me notissima concertatio agebat, ut vires resistendi penes me restaurarentur in fratrem, Nevernensem comitatum deveni apud Magniacum vicum, ubi corpus sacratissimum B. Vincentii confessoris Christi memorabili veneratione percolitur etc.

[17] [Victoriam obtinet] Hludovicus vero, ita pergunt Annales Bertiniani, receptis his qui a Karlo defecerant, Augustam Tricorum * adit, ibique distribuens invitatoribus suis Comitatus, Monasteria, villas regias, atque proprietates, ad Attiniacum * Palatium revertitur. Quo Lotharius Rex ei occurrit et confirmatis inter se pactionibus, ad sua repedat. Hludovicus vero per Durocortorum Remorum et Laudunensem pagum ad Augustam Veromandorum, in Cœnobio videlicet Sancti Quintini Martyris, Dominicæ Nativitatis festum celebraturus ingreditur. Similia habent Annales Fuldenses ad eumdem annum, quos hic brevitatis gratia omittimus. Sed Bertiniani ad annum sequentem 859: Karlus Rex, recuperatis viribus, fratrem suum Hludovicum nec opinantem adgreditur, et de regni sui finibus pellit, Lotharius Rex ad Karlum patruum suum festinat et die Dominico initio Quadragesimæ (XII Febr. 859, quando Pascha XXVI Martii) in Arcas * Palatio publice sacramentis vicissim perse ipsos datis sese iterum confirmant. Hanc victoriam ineunte anno 859 obtentam esse, patet etiam ex epistola quam Hincmarus, Carolo in Italia versante, anno 875, quando Ludovicus iterum ejus regnum aggressurus dicebatur, ad episcopos et proceres Provinciæ Remensis direxit [D. Bouquet, t. VII, p. 546.] : Et prætermissis aliis vicissitudinibus altercationum de regno, inquit, inter Principes nostros temporibus nostris habitis ante hos sexdecim annos, quando Rex noster domnus Carolus, et domnus Hludovicus cominus, præparatis utrimque armatorum cuneis, et erectis vexillis, secus locum, qui Breona dicitur, convenerunt; populus, qui cum domno Karolo erat, ex parte maxima illum reliquit; sicque eumdem Regem Karolum pridie Idus Novembris inde abire coegit. Tertio autem mense Karolo revertente, qui cum domno Hludovico erant, ab eo separati, et solitario pene relicto, insequente illum Carolo, de pago Laudunensi ad propria redire destitutione sua fecerunt.

[18] [intercessione S. Vincentii in quem idem Carolus] Post menses aliquot ad finem ejusdem anni 859 Carolus rex Magniaci cum esset, in testimonium grati animi ob reportatam Victoriam sequens edidit Privilegium [Gall. Christ., t. XII. Instrum., p. 304.] : In nomine sanctæ et inviduæ Trinitatis, Karolus, gratia Dei rex. Si fidelium nostrorum aurem celsitudinis nostræ petitionibus accomodaverimus, morem prædecessorum nostrorum parentum regum scilicet exercebimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ præsentibus scilicet atque futuris, quia in conflictu altercationis fraternæ, quando me notissima concertatio agebat ut vires resistendi penes me restaurarentur in fratrem, Nevernensem comitatum deveni apud Magniacum vicum, ubi corpus sacratissimum B. Vincentii confessoris Christi memorabili veneratione percolitur, ibique munificum largitorem Deum in ejus commemoratione adorans, deprecatus sum ut ejus suffragiis munimen divinæ protectionis adipiscerer, quatenus per suam exobtabilem intercessionem tranquillæ prosperitati restituerer. Enimvero sub spe talis adsecutionis votis me obligavi ibidem, ac beneficia temporalia conferre ejus ministris perseveranter promisi; quocirca percepta quiete potitusque victoria, ut spes anelabat, libuit perquirere dotem ipsius Ecclesiæ, scire volens utrum seriem ejusdem tenoris haberet quam avus memorabilis noster Karolus quondam imperator cunctis vicis fieri statuit, quam nostris obtutibus delatam reperimus a jam dicto tenore alienam existere, scilicet per diminutiones aliorum beneficiorum, cessisse potestatibus res quondam ibi delegatas.

[19] [gratum se præbet.] Tunc placuit nobis res pariter collectas per auctoritatis nostræ conscriptionem ibi redintegrare quæ abstractæ inde fuerant, cum iis quæ ibi perdurabant, et per divisibilia exercitia tres inde divisiones fieri, unam in usu salutaris Sacrificii ac reparationis Ecclesiæ, alteram ad luminaria administranda, tertiam ad usus necessarios clericorum ibi deservientium excolendos, quas quindecim mansis et colonicis quatuor quæ solvunt in censum denarios duodecim, id est solidos quatuor, fieri statuimus, quos a nostris nostrorumque fidelium usibus ex comitatu Nevernensi abstraximus, et in honore Omnipotentis Dei, necnon et veneratione sanctorum ejus Nazarii (illius cujus Acta data ad 28 Julii) et Vincentii, quorum reliquiæ ibi venerantur, sicut antiquitus exstiterat, restaurando ibi contulimus, quemadmodum in altero auctoritatis nostræ præcepto [Quod in paucis solum a præsenti differt. Videsis Gall. Christ., l. c., n. VII.] , quod de eadem ratione ad presbyterii honestatem fieri jussimus reperiri potest, permanente in suo statu ratione presbyterii ex suo beneficio ibi collato… Et liceat Adalardo presbytero, cujus labore et studio hoc agimus, suisque successoribus, memoratas res quiete possidere et absque obstaculo alicujus impeditionis perpetualiter tenere, et ordinare ut pro incolumitate mea et conjugis subolisque prosperitate Beatus Vincentius, in cujus commemoratione agitur, ante Deum pius precator adsistat…, Et ut nostræ largitionis præsens auctoritas firmior habeatur et diligentiori observatione custodiatur, annuli nostri impressione subter insigniri jussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. Datum XIII Kalendas Januarii, indictione VI, anno XVIIII, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in Magniaco, in Dei nomine feliciter.

[20] [Examinantur Instrumenta.] Huic Instrumento Galliæ Christianæ editores annum affigunt 859, et recte quidem, ut supra demonstravimus; sed admittendum mancam esse Indictionem quæ anno isto, non sexta, sed septima fuit. Hujusmodi vero errores notum est in permultis diplomatis obvios esse. Annus regni accurate adscribitur, ut patet ex initio instrumenti cujusdam coævi: Anno incarnationis Dominicæ 858, siquidem et gloriosissimi Domini Karoli serenissimi Regis XVIII [Hist. de Bourgogne, t. I, col. 1739.] . Annus itaque 859 regni ejusdem decimus nonus erit quod et aliunde novimus. Porro Privilegium modo relatum de Magniaco, confirmatum est in Synodo Trecensi IV Nonas Novembris anni 867, petente eodem Adelardo qui hic religionis canonicæ sacerdos dicitur: petiitque humiliter ut regiam donationem … ecclesiis Sanctorum quæ in nostra Nevernensi parochia habentur, scilicet S. Nazarii Venerandi Martyris, et S. Vincentii preciosi Confessoris, ubi ejus sacratissimum corpus jacens miraculis clarescit … nostra confirmatione et auctoritate corroboraremus. De eodem Adelardo hæc episcopi in Privilegio suo: Donat preterea idem Adelardus eidem vico Magniaco res quasdam proprietatis suæ in honore S. Vincentii, ejus videlicet criptæ, ubi sanctum ejus corpus in ecclesia S. Nazarii jacet, quæ sunt in pago Nevernense, in agro Magniacense, in villa Lursiaco. Cupiunt iidem ut pro pace et utilitate sanctæ Dei Ecclesiæ, ejusdem loci canonici valeant exorare, necnon etiam pro regis salute et prosperitate etc. Postea confirmatum est secundo idem Privilegium a Rege Ludovico anno 878, et in instrumento Caroli Crassi anni 887 mentio occurrit de abbatia S. Vincentii in Magniaco [Gall. Christ., l. c., instr. IX, X et XV.] ; ex qua tamen sola voce erui non posset tum ibi in locum Canonicorum jam monachos successisse [Cfr. Cangium Vo Abbatia et Abbas Canonicorum.] .

[21] [Summarium Vitæ.] Nunc exhibebo Syllogen historicam de S. Vincentio ejusque cultu, a R. D. Crosnier Pastore Donziacensi (Donzy) diœcesis Nivernensis, qui Vitas Sanctorum Nivernensium nondum editas idiomate gallico concinnavit, XII Julii 1849 benigne ad me missam. Coaluit hoc Summarium Vitæ ex antiquis Lectionibus Breviarii Nivernensis, et ex monumentis quibusdam, quæ idem D. Crosnier ad conscribendas suas Vitas Sanctorum collegit. Ejus verba hic latina facio: XIII Martii S. Vincentius de Magniaco presbyter. — Colit hac die Nivernensis Ecclesia presbyterum sanctum, cujus vita abscondita fuit in Domino. Functus est ecclesiastico ministerio in vico Magniaco juxta viam quæ Parisiis Lugdunum ducit, ibique adeo emicuit modesta ejus virtus, ut sanctitatis memoria in traditione populari ad hunc usque diem perennaverit. Via quædam, quæ ad ecclesiam ducit et in qua S. Vincentius, ut animum a ministerio defatigatum recrearet, sæpius orando deambulasse fertur, adhuc “Via Sancti” nuncupatur. Beatam mortem sortitus circa medium sæculum septimum, in crypta ecclesiæ S. Nazarii de Magniaco sepultus est.

[22] [Miracula et] Cultus S. Vincentii. — Mirabilis Deus in Sanctis qui unicuique suam gloriam destinat, vel inter ipsos homines in his terris obtinendam. Quo magis eorum vita ac virtutes absconditæ fuere, eo magis in exaltandis eorumdem meritis sibi complacet. Concurrunt ob famam miraculorum ad sepulcra dives et pauper, et humiles preces simul fundunt; accedunt ipsi reges ut sibi propitios efficiant aulicos Regis cœlestis. Ita etiam Vincentii sanctitas præclaris patefacta est miraculis, ad quorum famam populi ad ecclesiam, pretiosis lipsanis ipsius divitem, accurrerunt.

[23] [Cultus.] Anno 858 Carolus Calvus, cum a fratre suo Ludovico Germanico graviter premeretur, ab exercitu derelictus, in agrum Nivernensem confugit, cumque didicisset quantum Sanctus presbyter Vincentius apud Deum intercessione valeret. Magniacum se contulit ut ejus opem imploraret. Illic coram Sancti tumulo in genua provolutus, votum nuncupavit splendidis donis ecclesiam de Magniaco ditandi “si per ejus intercessionem tranquillæ prosperitati restitueretur”. Exaudita est ejus postulatio: (victoriam obtinuit ineunte anno 859. Supra n. 17) et anno eodem quod voverat complevit. Bona, quibus ecclesia de Magniaco a vicinis nonnullis proceribus spoliata fuerat, restitui jussit, novaque addidit in sustentationem clericorum qui eidem ecclesiæ deserviebant. Anno 867 Adelardus presbyter de Magniaco in synodo Suessionensi (lege: Trecensi. Supra n. 20) confirmationem obtinuit privilegiorum, a Carolo Calvo in gratiam ecclesiæ suæ concessorum, cui confirmationi Abbo II, Nivernensis episcopus, subscripsit.

[24] [Reliquiæ.] Ecclesiæ S. Vincentii de Magniaco deserviebant tum temporis canonici, in eaque splendidum altare in ejusdem Sancti honorem erectum, usque ad magnam subversionem ab anno 1793 inchoatam perstitit. Os quoddam ex Sancti brachio asservabatur olim Niverni, in thesauro ecclesiæ cathedralis. Ita fert instrumentum sæculi XIII, in quo additur inclusum id fuisse in theca argentea gemnis adornata. Anno 1715 qui altare S. Lazari diruebant, aliud os invenerunt cum hac inscriptione: Os S. Vincentii de Magniaco. Ignoratur autem quo hæc sacræ reliquiæ devenerint, sed verisimile est eas similiter in luctuosa commotione exeuntis ultimi sæculi interiisse. Præcipua vero pars corporis quæ in ecclesia Magniacensi servabatur, jam olim evanuerat, quum constet initio jam sæculi decimi octavi loci homines, quid de ea factum fuisset, ignorasse.

[Annotata]

* Emans.

* Oissel.

* patruo.

* Pontion.

* Queudes pres Sezanne, et environs.

* Sens.

* Brienne-le-Chateau.

* Troies.

* Attigni.

* Arches sur la Meuse.

DE SS. ETHELREDO ET ETHELBERTO FRATRIBUS AC MARTYRIBUS IN ANGLIA.

AN. DCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ethelredus, Martyr Eastreiæ in Anglia (S.)
Ethelbertus, Martyr Eastreiæ in Anglia (S.)

E. C.

§ I. SS. Ethelredus et Ethelbertus pronepotes S. Ethelberti, qui Cantii primus rex Christianus fuit. Eorumdem genealogia stabilitur.

[Actorum compendium.] Inter familias regias Heptarchiæ Anglo-Saxonicæ, post annuntiatum sibi Evangelium a S. Augustino Anglorum apostolo, multi primitias spiritus accipientes pietate et miraculis etiam ita emicuere, ut merito cœlitibus sint adscripti. Plerorumque Vita, ut latius infra patebit, in Opere nostro jam data est. Hodie in fastis memorantur ob translationem aliquam reliquiarum, Sancti Martyres Ethelredus et Ethelbertus, filii Ermenredi, cujus pater Edbaldus rex Cantii fuit sive Cantuariorum, secundus nempe a suscepta fide. Edbaldo successit Ermenredi frater Ercombertus, qui tamen natu minor dicitur, ita disponente patre [Infra in Actis, n. 2.] . Is, post regnum annorum 24, vita functus est, teste Beda, anno 664, eodem mense ac die quo Deusdedit sextus ecclesiæ Dorovernensis episcopus, sceptrumque reliquit Egberto filio, quod ille per annos novem gessisse fertur [Beda, lib. IV, cap. I; Malmesb. Reg. lib. I, fol. 4 et seq. Edit. Savilii.] . Egberto regnante, cum in innocentia et virtutum exercitio ejus consobrini Ethelredus et Ethelbertus adolescerent, is sibi de regni successione timens, a perverso quodam ministro suo, nomine Thunre, consanguineos occidi passus est. Horum tumulus mox insigni miraculo patefactus fertur, cumque alia aliis succederent, ut Martyres habiti sunt, cultus accessit ac translatio duplex intervenit.

[2] [Martyrum genealogia] Antequam hæc singula ex Anglicanæ historiæ scriptoribus comprobentur, placet ex Actis brevioribus quæ manuscripta habemus, iisdem scilicet quæ in Nova Legenda edidit Capgravius, quocum nostra contulimus, placet, inquam, inde Martyrum genealogiam in extenso exhibere. Quo vero planior fiat Commentarii nostri lectio, ad latus ponimus seriem regum Cantii et Mercii eorumque progeniem in quam sat fuse olim inquisivit Henschenius noster [Ad vit. S. Ermenildæ, t. II Februarii, p. 286; et S. Ethelberti, t. III Febr., p. 470.] . Hæc autem proponimus in duabus tabellis, non multum discrepantibus ab amplioribus, quæ ad calcem t. I Historiæ Anglicanæ Pauli Rapin de Thoyras edit. 1749 excusæ sunt; hac lege ut ea tantum hic depromamus, quæ cum præsentibus Actis nectuntur, et ut Sanctis diem cultus adjiciamus ad quem de eis in opere nostro dictum est, aut in posterum dicendum. De Sanctis Cantii plura insuper indicamus in Appendice ad hæc Acta.

[3] [exponitur.] En modo prædictæ Passionis SS. Martyrum Ethelredi et Ethelbrecti fratrum proœmium genealogicum: Edbaldus rex Cantiæ filius Ethelberti, per S. Augustinum ad fidem conversi, ex uxore. sua filia regis Francorum nomine Emma genuit duos filios Ermenredum et Ercombertum, et unicam filiam nomine Eanswidam * virginem sanctam, quæ in monasterio de Folckstan, quod ipsa construxerat, sepulta est. Mortuo autem Edbaldo successit filius ejus Ercombertus, qui sororem Sanctæ Etheldredæ, Sexburgam nomine, duxit in uxorem, ex qua genuit filium nomine Egbertum, duasque virgines sanctas Erkengotham et Ermenildam. Ermenredus vero frater Ercomberti ex Oslana uxore sua Sanctos Ethelredum et Ethelbrectum *, quatuorque filias Dompnenam *, Ermenburgam, Etheldritham * et Ermengitham procreavit. Tradita est autem Dompnena Merwaldo filio Pendæ regis Merciorum in uxorem, qui genuit ex ea Sanctas virgines Mildredam *, Milburgam et Milgitham, Sanctumque puerum Merefinum, qui dum adhuc pueriles gereret annos ex hac luce ad Deum migravit. Hæc apprime consonant cum serie genealogica quæ legitur initio Vitæ S. Wereburgæ [T. 1 Febr., p. 386.] a diligentissimo Goscelino monacho conscriptœ, cujus laudes prosequitur Guil. Malmesburiensis lib. IV de Gestis Regum in fine. Similis genealogica deductio legitur in Chronico Guilielmi Thorne [Ap. Twysden, X scriptt., col. 1905 et seqq.] ibique ad annum 1262 occasione S. Mildredæ inserta fuit Passio SS. Ethelredi et Ethelberti; sed quæ ad hos spectant aliaque ex dicto Thornii Chronico edidit Sollerius in Commentario de S. Mildreda ad XIII Julii [Act. SS., t. III Jul., p. 512 et seqq., n. 14, 4 et 5.] .

[4] [Emma, eorum avia, Chlotarii II filia fuit;] Porro in præmisso Passionis fragmento primum consideranda venit Emma, uxor Edbaldi, quæ et regis Francorum filia dicitur. Indubium quidem est eam e rege quodam Francorum natam esse, quum præter Passionis illius et Thornii testimonium, habeamus Guilielmum Malmesburiensem [De Gest. Reg. Angl., lib. I, p. 10.] maximi nominis chronographum consentientem, adeoque subscriptionem ipsius Emmæ in diplomate a Thornio relato [Ap. Twysden, col. 2125. Cfr de hoc diplomate Gebhardus, Reges Franc. Merovingici, p. 110 et seq.] : Ego Emma Francorum regis filia et regina Edbaldi copula vexillo adorandæ crucis armavi. Sed quæritur cujus regis esset filia. Theodeberti regis Austrasiæ, respondet Alfordus [Annal. Eccles. Angl. ad an. 640, n. 2.] ; idemque repetunt scriptores Novi Monastici Anglicani [T. I, p. 120.] . Sed quum Emmæ pater Francorum rex dicatur, non vero Austrasiæ, sensit Cointius [Annal. Eccles. Franc. ad an. 628, n. 10, t. 2. p. 794.] Clotharium II totius Franciæ regem indicari. Quod jam firmaverat Valesius [Rerum Francic., t. III, p. 74.] : Postea, inquiens, cum vetus quoddam Chronicum evolverem, in eo, quod pridem animadverteram, disertis verbis scriptum reperi “Eadbaldo in regnum successisse filium Earcumbertum, ex Emma Lotharii II Francorum regis filia susceptum.” Cui sententiæ calculum suum adjecit solertissimus Gebhardus [Reges Merov., p. 109 et seqq.] . Atque hæc de avia SS. Ethelredi et Ethelberti.

[5] [mater fuit Oslava, pater Ermenredus, Edbaldi regis filius.] Mater vocatur in Passione et alibi [Gulielm. Thornii Chronic. ap. Twysden Scriptt. X, col. 1906 et Monast. Angl., t. I, p. 447.] Oslana; sed verum nomen videtur Oslava, quo appellatur a biographo S. Wereburgæ [Act. SS., t. I Februr., p. 384 et seq.] , quem doctissimum monachum Goscelinum esse non infeliciter demonstrare conatus est Henschenius [Ibid. Cfr Tanneri Biblioth. Britannica, Vo Gotzelinus.] ; similiter a Wigorniensi ad calcem Chronici in Genealogia regum Cantuariorum; et ita alibi passim. Adversus Ermenredum machinam movit Lewisius [History of the isle of Tenet, ap. Monastic. Angl., t. I, p. 447.] . Quum enim incurrisset in scriptionem cujusdam Thornii insula Thaneto oriundi et S. Augustini Cantuariæ monachi (diversi tamen, ut videtur, a vulgato Guilielmo Thornio), ibique reperisset Ermenredum Cantii regem dici, et inter Cantii reges nullus ei occurreret Ermenredus, latius progressus ipsius Ermenredi existentiam in dubium vocavit, seu potius negavit omnino. Sed quid? Quoniam fors erravit Thornius in appellando Ermenredo rege, an propterea ipse Ermenredus negandus est? Dari potest illud, hoc nequaquam; quia certissima præsto sunt documenta. Imprimis habemus testimonium Chronologiæ Anglosaxonicæ, quod unum ex optimis post Historiam ecclesiasticam Bedæ de vetustis rebus Anglicanis monumentis est. In eo autem ad annum 640 legimus [Bede's eccl. hist. and the Anglo-Saxon Chron., p. 319. Edit. Giles.] : Hoc anno Eadbald, rex Cantuariorum, obiit et viginti quinque annos regnarat. Habebat duos filios, Ermenred et Earconbert, et Earconbert regnavit ibidem post patrem suum. Evertit omnem in regno suo idololatriam et primus regum Anglorum stabilivit jejunium paschale. Filia ejus appellabatur Earcongota, sancta et mirabilis femina, cujus mater erat Sexberga, filia Annæ, regis Anglorum Orientalium. Et Ermenred genuit duos filios, qui postea a Thunner fuere martyrizati. Guilielmus Malmesburiensis similiter, cujus quanta sit in rebus historicis Anglicanis auctoritas fugit neminem, non uno in loco de stirpe regia SS. Martyrum meminit; et quidem libro 2 de Gestis regum [Fol. 47, edit. Savilii 1696.] hæc habet: Egbertus rex Cantuariorum, filius Ercomberti … habuit cognatos juvenes, vicino consanguinitatis gradu lineam regum contingentes, Ethelredum et Ethelbrithum, FILIOS scilicet Ermenredi patrui sui. His facile plures alii adderentur chronographi, idem docentes.

[6] [Habuere quatuor sorores, ex quibus ea quæ fundavit] Sorores SS. Martyrum appellantur in Passione Dompnena, seu Dompneva, Ermenburga, Etheldritha et Ermengitha; a Goscelino in Vita S. Wereburgæ [Act. SS., t. I Febr., p. 384.] Domneva, Ærmenberga, Ærmenburga et Ærmengida; et utrobique Domneva dicitur uxor Merewaldi et mater SS. VV. Mildburgæ, Mildridæ et Milgithæ, necnon S. Merevini, qui ad Sanctos Innocentes a baptismate raptus est parvulus. Sed alia habet Wigorniensis in Chronico ad annum 675, Merewaldum memorans, qui in Occidentali plaga Merciorum regnum tenuit; cui, inquit [Ibid., t. III Feb., p. 389.] , regina sua Sancta Ermenburga, regis Ermenredi filia peperit tres filias, Sanctam videlicet Milburgam, Sanctam Mildritham et Sanctam Milgitham unumque filium eximiæ sanctitatis puerum; et iterum ad calcem Chronici in Genealogia regum Cantuariorum reguli Ermenredi et Oslavæ filias memorat Ermenbergam, quæ fuit regina Merewaldi regis West-Anglorum; Sanctam Ermenburgam, Sanctam Ætheldritham et Sanctam Ermengitham; item Malmesburiensis cap. IV libri I de Gestis Regum: Merewaldus Ermenburgam filiam Ermenredi, fratris ejusdem Ercomberti, uxorem habuit: suscepit ex ea tres filias. Quapropter admittendum videtur, primo SS. Martyribus quatuor fuisse sorores, quem numerum plerique chronographi expressis verbis indicant; deinde inter has fuisse Ætheldritham, Ermengitham, et tertiam nomine Ermenbergam aut Ermenburgam. Sed quæritur quodnam quartæ esset nomen; quæ res eo proprius ad nos pertinet quod hæc ipsa soror ratione SS. Martyrum ejus fratrum monasterium condiderit.

[7] [monasterium Thanetense, simul Ermenburga et Domneva dicta fuisse videtur.] Proponi autem possent de ejus nomine tres sententiæ: prima statuens genuinum ejus nomen fuisse Domnevam et hæc, præter testimonium Passionis SS. Ethelredi et Ethelberti, necnon Goscelini monachi, pro se habet Henrici Huntingdonensis auctoritatem, Vitam ineditam S. Milburgæ, veterem tabellam geographicam insulæ Thaneti, quæ in opere nostro [T. III Julii, p. 513.] cum Vita S. Mildredæ recusa est et in qua juxta effigiem monasterii hæc leguntur: Istud monasterium de S. Maria fundavit Domneva; et demum diploma S. Eduardi confessoris, de quo plura inferius. Hæc testimonia jam expendit Henschenius ad Vitam S. Milburgæ, Domnevæ filiæ [T. III Febr., p. 389.] . Secunda sententia niti posset Wigorniensis et Malmesburiensis auctoritate, et statueret eam Ermenbergam seu Ermenburgam dictam fuisse. Tertia demum contendit eam prius appellatam fuisse Ermenbergam seu Ermenburgam; postquam vero abbatissa facta est ei accessisse cognomen Domnevam, quod paulatim quasi proprium nomen factum sit; atque hi qui ita sentiant tueri se possunt utriusque præcedentis opinionis momentis, atque hoc Annalistæ Monasterii S. Augustini annotato [Ap. Lewis, Hist. of Tenet, p. 57; cfr Monast. Anglic. nov., t. I, p. 447.] : Nota quod Dompneva, quæ alio nomine dicitur Ermenburga, postquam sanctimoniali habitu professa fuerat, Æbba a regibus et magnatibus notabatur. Similiter Simeon Dunelmensis [Infra in Actis, n. 12.] et Guilielmus Thornius [T. III Julii, p. 515, n. 13; et Twysden, col. 1906.] aperte tradunt eam binominem fuisse, seu Ermenburgam dictam et Domnevam; quin etiam Thornius eam trinominem facit, scribens de Eabba abbatissa de Menstre, quæ præcessit beatam Mildredam [Ap. Twysden, col. 1770.] . Ex quibus hæc conficitur argumentatio: quum titulus Domni et Domnæ monachis et monachabus, maxime tamen abbatibus et abbatissis adhæresceret [Cangius Vo Domnus et Domina.] , quæ dicebatur Æbba, dicta sit oportet in communi sermone Domna-Æbba, seu (maxime fere apud Anglos) Dompna-Æbba; unde facili deflexione ortum sit Dompneva seu Domneva. Non displicet hæc sententia, quantumvis hinc consequens fiat Ermenredo duas filias homonymas fere fuisse Ermenburgam et Ermenbergam; quod idem videtur esse nomen. Quum nihilominus veteres chronographi id admittere non dubitaverint, nullus nimium hanc urgeat difficultatem: adde et alia similia exempla de homonymis in una familia jam ab Henschenio [Act. SS., t. I Mart., p. 445, n. 17.] collecta fuisse. Vix est cur indicem errasse Malmesburiensem ad annum 654, quum Ermenburgam seu Domnevam, Merewaldi uxorem, sororem facit regis Egberti; corrigit enim ipse errorem hunc ad annum 676, ubi eam recte SS. Martyrum germanam asserit.

FRAGMENTUM GENEALOGICUM FAMILIÆ REGIÆ CANTII.
(Vide Commentar., pag. 90, num. 2).

FRAGMENTUM GENEALOGICUM FAMILIÆ REGIÆ MERCII.

[Annotata]

* Capg. Enstritham que in monasterio…

* Capg. Ethelbrictum cum i ubique.

* Capg. Dompnevam cum V ubique.

* Deest in Capg.

* Capg. Milb. Mild. Milg.

§ II. Narratur martyrium ex Actis brevioribus. Quo anno id contigerit. Fundatio monasterii Thanetensis S. Mildredæ.

[Relatio Martyrii] Audiamus nunc ex Ms. cujus genealogicam partem dedimus n. 1, ipsam martyrii relationem quæ immediate sequitur: Ethelredus siquidem et Ethelbrectus, post mortem parentum suorum adhuc puerili ætate constituti, regi Egberto, filio Ercomberti, ad educandum commendati sunt. Sed execrandus hostis omnis æquitatis inimicus iniquum quemdam nomine Thunnur contra infantulos livore invidiæ stimulavit, cui procurationem regni Egbertus impertivit: cumque idem sævissimus satelles beatos germanos sanctitate, industria ac virtute in dies proficere conspiceret, verens quod, si vita potirentur longiori, acceptiores illi regi haberentur, furore insaniæ contra eos acriter exarsit atque sedulo apud regem illos clanculo criminari accusareque solebat, simulque venenoso affirmans ore, quoniam si forte hac præsenti luce diu fruerentur, profecto ipsum natosque suos terreno suo privarent regno, interpellareque regem cœpit precibus fraudulentis, ut ipsos eum interimere sineret occulte. Rex autem, eo quod affinitatis ac sanguinis propinquitatis causa, eos non modicum diligeret, petitioni * suæ nec voluntati Deo detestabili ullo modo, conscientia scelus abhorrente, voluit consentire. Sed pessimus ille a cœpto desistere proposito, livore agitante, non valens, assidue regem crebris implorans flagitationibus, blandimento falsæ adulationis, ut suo annueret affectui, infestabat.

[9] [ex Actis brevioribus,] Tandem vero cum rex simulata voce se nolle prorsus scire respondit, novit ille crudelis carnifex, quid ageret. Confestim ut atra obtexit nebula noctem caligine, felices illos juvenes in loco qui Estrige dicitur, cruenta interemit nece, ac clam sub regia non destitit sepelire: et ecce instar flagrantis facis emicuit super Sanctos prolixæ immensæque lucis radius, qui per summum aulæ regiæ culmen, usque ad cœlum protendere visus est. Post gallicinium vero, rex a sopore evigilans surrexit, reseratoque ostio, foras egressus, vidit cominus jubar ipsius corusci fulgoris radiasse. Stupet (nec mirum) ingentique pavore concutitur: imperat mox accersiri ad se celerrime impiissimum satellitem Thunnur, quem minaci vultu sciscitabatur indignando, quidnam de suis adolescentulis * et propinquis actum foret. Quo tandem cuncta confitente, rex iram divinæ indignationis pro consensu tantæ iniquitatis admodum pertimescens, concito cogi imperat concilium episcoporum; et præsente archiepiscopo Theodoro inquirit, quid sibi optimum esset agendum. Timeo, inquit, et valde pertimesco ne injustam et debitam Domini iram pro tantæ iniquitatis consensu incurram. Nec enim de consensu necis eorum me excusare valeo. Et cuncta quæ de radio viderat referens, de consensu cunctorum pro domina Dompnena martyrum sorore quantocyus mittere non tardavit.

[10] Veniente itaque illa (ex Mercii scilicet regno) [et fundationis Cœnobii Thanetensis S. Mildredæ.] ante præsentiam regis, benigno voluntatis affectu concessit ei efficaciam mentis suæ pro mœroris afflictione quo afflicta erat præ germanorum suorum deletione. Elegit itaque secundum Dei * dispositionem pro eorum precio terram XL aratrorum, in loco qui appellatur Tenet: cumque amne transito ad locum pervenisset, ait rex: Quanti ruris partem pro nece fratrum tuorum affectas habere. Illa respondit: Non amplius expeto quam cerva mea suo cursu lustrare vult in eundo: asserens sic divinitus sibi insinuatum, ut tantum ad usum sumere deberet proprium, quantum perpeti * cursu cerva giraret. Agilis quippe cerva celerem ante eos agebat motum cursu directo, cujus vestigia cuncti sequentes donec ad locum Thumreslat * dictum deveniret: cujus loci vocabulum a maligno illo Thunnur sumsit exordium. Nam ille in loco illo, regi approprians, fraudulenta mente adulanter taliter * illum est affatus: Gloriose rex, quamdiu animalis hujus bruti gressum sequi non desinis? Et si hæc indocta fera omnem hanc circuire terram discurrendo satagit, num tu totam huic immoderatæ feminæ largiri moliaris? Vix verba complevit et ecce a tergo frendentis equi cecidit et fractis cervicibus exspiravit, ibique sepultus est. Super quem maximus lapidum exstructus est acervus, qui ab incolis usque hodie Thumnirlat * vocitatur.

[11] [Occisividentur Sancti inter annum 668 et 670,] Ut autem his aliqua lux affundatur, notemus ante omnia SS. Martyrum cædis tempus. Conveniunt chronographi omnes in tribuenda ea regi Egberto, qui, teste Beda [Hist. Eccles., lib. IV, cap. V.] , anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo tertio mense Julio obiit, succedente in regnum fratre Lothere; adeoque occisi fuere ejus patrueles ante medium annum 673. Collocanda est similiter eorum mors post diem XIV Julii anni 664, quum idem Beda [Ibid., lib. IV, cap. 1.] scribat ad hunc annum: Deusdedit sextus Dorovernensis episcopus obiit pridie Idus Juliarum; sed et Erconbertus, rex Cantuariorum, eodem mense ac die defunctus, Egberto filio sedem regni reliquit, quam ille susceptam novem annos tenuit. Sed constringere licet illud spatium; ex Passione enim manifestum est S. Theodorum Cantuariæ sedisse, quum violentæ manus SS. Martyribus illatæ fuerunt; unde quum, teste iterum Beda [Ibid. loc. cit.] , post Deusdedit mortem cessarit non pauco tempore episcopatus, adeoque quum Theodorus [Ibid.. loc. cit.] ordinatus fuerit a Vitaliano papa anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo sexagesimo octavo sub die septimo Kalendarum Aprilium, Dominico; et ita una cum Hadriano sexto Kalendas Junias Britannias missus sit; sequitur SS. Ethelredi et Ethelberti mortem post medium annum 668 contigisse. Habemus et alium limitem ex Guilielmo Thorne, qui in Chronologia Augustiniensi ad annum 670 consignat fundationem monasterii de Menstre in Thaneto, quæ certo SS. Martyrum necem consecuta est. Nil nos morentur Dunelmensis et Westmonasteriensis, sibi in his continuo contradicentes idque supplicium simul ad tempora regis Egberti et archiepiscopi vel Adeodati vel Deusdedit referentes; quod forsan ex eo, quod Theodori vocabulum idem significet, ortum sit.

[12] [quum XV forte annos nati essent;] Prætereunda etiam non est SS. Ethelredi et Ethelberti ætas. In Passione dicuntur infantuli, adolescentuli, seu adolescentes; Westmonasteriensis vero ad annum 654 laudat eos quod post baptismatis regenerationem in innocentia et castitate voluntaria permanentes, morum honestatem humilitatis custodia munierunt; Guilielmus Thornius [Chronic. ap. Twysden, col. 1906 et ap. Monast. Anglic., t. I, p. 449.] , quum eos prius Ercomberto educandos traditos fuisse perhibeat, eo ipso eos saltem septennes, quum obierunt, facit quæ ætas potius augenda quam minuenda videtur propter ætatem sororis natu maximæ Domnevæ, quam circa annum 660 Merwaldo nuptui traditam fuisse ex Beda [Hist. Eccl., lib. II, cap. IX.] ostendit Henschenius [T. III Febr., p. 390.] , et quæ anno 670, quum Thanetense monasterium condidit, plures jam viro suo pepererat liberos [Vide supra, n. 2.] . Quibus accedit SS. Martyres regis Egberti consobrinos fuisse. Quocirca ego facile crederem eos ad annum saltem XV ætatis devenisse. Ad hæc si quæratur quid sentiendum de Thornii asserto, qui eos Ercomberto educandos concreditos affirmat, dum tamen in Passione Egberto traditi dicantur, quid respondeam nescio; cum Passione tamen convenit Simeon Dunelmensis. Cæterum plena est hæc historia rebus dubiis: atque inter has potissimum forte locum tenet quæstio de causa cædis SS. Ethelredi et Ethelberti; ad quam, reliquis missis, jam accedimus.

[13] [hujus cædis causa, licet nesciatur an pater regno potitus sit,] Narrat itaque Dunelmensis [Vide infra in Actis, n. 2.] Ermenredum natu majorem Edbaldi filium fuisse, Ercombertum juniorem; quorum junior imperialis principatum regni, patre disponente, suscepit. Quæ omnino conferenda sunt cum his quæ num. 5 recitavimus ex Chronologia Saxonica. Beda Ermenredi mentionem non injicit, sed solum scribit [Hist. Eccles., lib. III, cap. VIII] : Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo quadragesimo, Eadbaldus, rex Cantuariorum, transiens ex hac vita, Earconberto filio regni gubernacula reliquit; quæ ille suscepta viginti quatuor annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit, seu usque ad XIV Julii anni 664. Westmonasteriensis ad annum 640 non nihil aliter habet: Eadbaldus, inquiens, rex Cantuariorum, tandem ex hac vita transiens, duos filios Ermenredum et Erconbertum regni temporalis reliquit hæredes; sed junior Erconbertus, callide regnum fratri surripiens, ILLUM REGNO PRIVAVIT. Aliter hæc etiam habet Guilielmus Thornius: Mortuus est Ermenredus, ait [Ap. Twysden, col. 1906.] , qui reliquit duos filios suos prædictos scilicet Ethelredum et Ethelbrythum fratri suo Ercumberto ut eos custodiret et cum adulti essent eisdem hereditatem suam fideliter resignaret, qui per tempus dum viveret, fratris desiderium adimplevit; obiit tamen ante legitimam puerorum ætatem die Sancti Deusdedit, et pueros prædictos Egbrito filio suo in hæreditatem regiam succedenti attentius commendavit sub forma et causa prædictis. Ex quibus sequeretur Ermenredum fuisse regem post Edbaldum, et Ercombertum ab Ermenredo filiorum suorum tutorem institutum fuisse; verumtamen ipse Thornius eodem in loco ipsum Ercombertum regem appellat ejusque uxorem Sexburgam reginam; qua appellatione nec Ermenredum, nec Oslavam dignatur. Florentius Wigorniensis æque dubius incedere videtur: ad annum 675 et in Chronici appendice [P. 573, edit. 1592.] regem et regulum appellat Ermenredum; sed de successione regum Cantii agens, cæteris in Ercomberto designando Edbaldi successore ad annum 640 consentit. Ranulphus Cestrensis ad annum 674 regem Cantiæ Ermenredum exhibet, idemque facit ille Thornius, quem sequitur Lewisius [Cfr Monast. Anglic. nov. t. I, p. 447.] . Quibus addendum, in hoc videri convenire omnes cruentas manus SS. Martyribus illatas fuisse, quod timor esset ne adulti regiam sibi vindicarent dignitatem; ex alia tamen parte eos a patre suo Ermenredo educandos commissos fuisse vel Ercomberto vel ejus filio Egberto; quæ paterna fiducia indicare videtur ad mortem Ermenredi usque bene inter eum et fraternum ejus genus convenisse.

[14] [timor fuit ne Cantii thronum aliquando captarent;] Quæ omnia quum ego considero, nescio quid statuendum sit; quoniam jus publicum Anglorum et Saxonum obscurum est valde. Sane in Heptarchia seu Octarchia jus quoddam electionis penes regnorum primores, et simul successionis, favens potius primogenito quam aliis fratribus aut cognatis, cernere est; et sæpissime tamen hic ordo non servatur. Occurrunt et exempla testamentariarum dispositionum, quibus reges pro libitu suo regna sua inter filios aut cognatos dispertiebantur. Ex qua juris instabilitate sæpe numero turbæ et cædes fædarunt Angliam. Atque hinc sane repeti posset causa SS. Ethelredi et Ethelberti necis. Verumtamen si Ermenredus eorum pater fratri juniori Ercomberto quacumque demum de causa postpositus fuisset, quomodo intelligeretur eum filios suos educandos tradidisse vel Ercomberto vel Egberto? Nil forsan planius est quam ut dicantur Ermenredus et Ercombertus æquo aut non multum dispare jure patri suo Edbaldo successisse; morientem autem Ermenredum filios suos concredidisse fratri suo Ercomberto vel ejus filio Egberto; Bedam porro, brevitatem in rebus civilibus enarrandis secutum, de uno Ercomberto mentionem injecisse, quod per hunc regnum transmissum fuerit, alia stirpe sublata; reliquos vero scriptores vel conatos esse res accommodare juri publico suorum temporum, quum unus natu maximus succederet, et propterea Ermenredo regni jura adscripsisse; vel, quum auctoritate Bedæ Ercombertum successorem Edbaldi exhibentis impedirentur, ad testamentarias dispositiones seu etiam malas artes confugisse.

[15] [facta est hæc cædes Eastrejæ, i. e. in villa regia Cantii;] Dicendum demum de cædis et primæ sepulturæ loco. Conveniunt chronographi omnes villam regiam fuisse, Easterige seu Eastrejam dictam. Sed ubi hæc villa sita fuerit dubium factum videtur, postquam scripsit Malmesburiensis lib. IV Pontificum: Locus erat sepulcri Sanctorum in Orientali Anglia, cujus nomen Eastreja. Verum quum Egbertus Cantuariorum rex, non vero Anglorum Orientalium esset, quærenda est ejus villa in Cantio, non in alio regno. Esterige itaque seu Eastreja Cantiæ vicus est prope Sandwichum; atque in errorem verisimilius duxit Malmesburiensem prima pars nominis East, quo Anglis Oriens designatur; verum Eastreja, etiam Estrey, Eastrege, Estry, aut Eastry dicta, auctore Richardo Kilburne [Topography of Kent, p. 89. Lond. 1659.] , nomen suum sortita est, ut distingueretur a Rye, alias West Rye in Sussexia.

[16] [pro weregeldo sorori data est pars insulæ Thaneli, cujus limites] Quum autem inter Anglos et Saxones, æque ac inter pristinos Germanos de quibus Tacitus [German., cap. XXI.] , homicidium lueretur certo armentorum ac pecorum numero, præstituta pecuniæ ratione, seu etiam agrorum quadam mensura; a qua lege nec ipsi reges (ut exempla produnt) immunes essent; Passio et chronographi, quos jam adduximus, tum etiam opusculum Saxonicum exeuntis sæculi decimi in Appendice excudendum, neci SS. Martyrum subjiciunt narrationem de compensatione seu Weregeldo, quod S. Domnevæ, sorori SS. Ethelredi et fratris natu maximæ, rex Egbertus solvit. Concilium episcoporum, quod, præsidente S. Theodoro, habitum adstruitur, nil forsan aliud est quam conventus duodecim virorum, qui ex lege vades se constituere debebant de solvendo Weregeldo. Quæ autem de cursu cervæ S. Domnevæ dicuntur hæc omnia fabulosa habeo, atque orta arbitror ex eo, quod, quum SS. Martyres ex regio sanguine essent, pro eorum nece solvendum erat, quod vocabatur dear-born, (ita scilicet ab occisorum nobilitate dicebatur Weregeldum,) quod pro cæde virorum, qui nobilitate ceorl superabant, præstandum esset. Porro quum deer Anglis sit cerva, quis non videat facile huic vocabulorum similitudini universam historiam superstrui potuisse? In opusculo Saxonico decimi sæculi jam dicto, quod Cantuariæ in Monasterio S. Augustini scriptum est, quodque Goscelinus et Guilielmus Thorne hujus monasterii monachi in Vitis Sanctorum et Historiis suis præ oculis habuerunt (ut ex Appendice ad hæc Acta manifestum fiet), in hoc opusculo, inquam, Martyrium SS. Ethelredi et Ethelberti narratur, aliaque quæ illud consecuta sunt, sed de cerva illa altum est silentium. Imo narratio ipsa talem historiolam non videtur pati, cum ibi rotunde dicatur Egbertum Domnevæ octoginta carrucatas terræ pro Weregeldo dedisse, ubi ipsa monasterium ædificavit, nempe in insula Thaneto. Adisis ipsam Appendiculam istam.

[17] [cursu cervæ designati,] Fateor tamen fabellam hanc temporibus Guilielmi Conquæstoris seu Normannorum antiquiorem esse. Reperitur enim in diplomate regio, quod supra num. 7 jam attigi, quodque Henschenius [T. III Febr., p. 389.] ex Thornii Chronico ad Eduardum III retulerat, licet ad S. Eduardum Confessorum pertinere, seu ex ejus ad Ælstanum abbatem S. Augustini Cantuariensis instrumento depromptum fuisse, e recentiori Monastici Anglicani editione [T. I, p. 450, Charta Edwardi Conf. dicti; cfr Charta præcedens Cnuti ad Aelstanum, et p. 121 Catalogus abbatum S. August.] manifestum fit. Placebit forte nonnullis hujus diplomatis testimonium præ oculis habuisse; eccum igitur: Ego etiam ejusdem regis Ethelberti stemmate ortus et regno ejus, Deo juvante, potitus, Thanatos insulam trado, quam Egbertus rex jure hæreditario concessit venerabili reginæ Domnevæ, matri scilicet Sanctæ Mildredæ, quantum cerva cursu suo lustraverat, pro interemptione duorum fratrum ejus Æthelredi atque Æthelberti, quos jussu ejusdem principis Deo odibilis Thimur (al. Thunur) iniqua morte stravit, quem mox cœlestis ultio terribiliter subsecuta est ipsum perimendo. Sed et omnes donationes … abbati Ælstano … attribuo; qui obiit anno 1047.

[18] [aliis admixtis fabulis, traduntur.] Quum autem hæc de cervæ cursu invaluisset historia, limiti agrorum monasterii S. Mildredæ et villæ Monkton datum est post Normannorum adventum nomen Deer's Course [Cfr Lewis, ap. Monast. Anglic. nov., t. I, p. 447.] , seu etiam S. Mildredæ aggeris, St Mildred's lynch, ut habet Camden [Britannia, t. I, p. 239, edit. Gough.] . Puteum Thuneri, seu Thunors-lef, in quo sepultus dicitur Thuner, seu etiam (ut nonnulli chronographi habent) quo vivus absorptus fuit, nil aliud est Lewisio [Loc. sup. cit.] quam cretæ fodina; quæ fors, quum exstrueretur monasterium, aperta fuit. Lewisii tempore ostendebatur etiam colliculus, ex quo rex currentem cervam cum S. Domneva vidisset: nil mirum, si vulgi ingenium in exornandis et explicandis fabulis attendatur. Concessi autem ab Egberto agri 10,000 acras capiebant, ut Camdenus habet [Loc. cit.] , ex sæpe dicto opusculo Saxonico octoginta carrucatas [De qua voce videsis Glossarium Cangii.] , ex Thornio [T. III Julii, p. 513, n. 6.] autem quadraginta octo aratra.

[Annotata]

* Capg. nec petitioni … nullo modo … noluit.

* Capg. adolescentibus.

* Capg. Deum.

* Capg. prepeti.

* Capg. Thurneslan.

* Capg. illum tal.

* Capg. Thumnirlan.

§ III. Translationes corporum in Wakering et dein Ramsejam. Cultus.

[Corporum translationes indicantur in Passione;] Prout jam vidimus, occisi feruntur SS. Ethelredus et Ethelbertus in loco dicto Estreja seu Eastry et sub regia sive sub regis palatio sepulti, adeoque, ut quidam habent chronographi, sub ipso regio throno. Eorumdem reliquiarum fata explicantur in Passione, in qua sequentia traduntur: Quam grata enim Deo eorum exstitit conversatio [patuit], cum post internecionem impiam, mundo eosdem tam micanti declaravit radio! ut undique notum foret, quantus in eis flagraret amor divinæ æquitatis, quos injusta feriit ultio cruenti tortoris. Tempore autem regis Ethelredi filii Edgari, ossa eorum apud monasterium de Ramseya * translata, usque in hodiernum diem requiescunt. Dum vero in priori monumento Martyres sancti quiescerent, crebris eos miraculis Dominus decorare dignatus est. Inter quæ latro quidam ovem cujusdam pauperis rapiens per cœmeterium, ubi Martyres quiescebant, transitum facit: et ecce continuo humi prostratus, ovem in manibus gestans, vitalem spiritum amisit. Insequente autem viro, cui furtum fuerat illatum, recepit proprium, dimittit reum, ultione Sanctorum Innocentium morte subitanea præventum. Facta est autem eorum translatio de loco Wiakering * dicto, ad cœnobium Ramseyæ *, XVI Calend. Novemb.

[20] [sepulta prius fuere Eastrejæ et ornata ecclesia;] Ex his habemus SS. Martyrum corpora prius Estrejæ sepulta, hinc translata fuisse in Wakering atque Ramsejam, tempore regis Ethelredi filii Edgari et quidem XVI Kal. Novembris; unde eorum festivitas præsenti adhæsit diei. Quæ omnia aliquantum explicanda sunt. Guilielmus Malmesburiensis, a quo translatio Wakeringensis ignorata fuit, quique arbitratus est SS. Martyres Estrejæ quievisse, donec Ramsejam deferrentur, scribit lib. II de Gestis Regum [Fol. 5. Edit. Savilii.] rudera, tumultuario cespite corporibus, scrobi profundæ a Thunre immersis, injecta, a vicinis effossa fuisse; fossamque ad speciem sepulcri directam, ecclesia super ædificata; et lib. IV de Pontificibus eadem repetit. Neque hæc ecclesiæ structura a vero videtur aliena; licet Simeon Dunelmensis et post eum Westmonasteriensis ad annum 654, Wakeringensem translationem temporibus Egberti innectant.

[21] [hinc translata fuere in Wakering medio sæculo IX;] Minoris enim auctoritatis hic est Dunelmensis, quum Deusdedit, ante Egberti tempora mortuum, huic celebritati velit interfuisse et quum sermonem faciat de famosissimo monasterio Wacrinensi, retro cujus aram principalem SS. Martyres sepulturæ decenti traditos asserit. Quis enim ferat Wakering dici monasterium et quidem famosissimum quum (ut modo videbimus) hinc delata fuerint Ramsejam sacra illa pignora, quod sat decora non videretur sepultura. Adde locum hunc vix uspiam obviam fieri, nuspiam vero tamquam monasterium. Inter possessiones prioratus de Bilech alias de Maldone in Essexia dicitur firma rectoria et inferius prodit etiam Wakeryng magna [Monast. Angl. nov. t. VI, p. 902.] , item in charta Edwardi I [Ibid., p. 901, n. b.] ; sed neutribi vestigium monasterii apparet. Ejus vero situs intelligitur ex Mappis, quas Richardus Gough Britanniæ Camdeni inserendas curavit. Jacent scilicet Lit Wakering et Great Wakering cum adjecta Lit Wakering hall in Essexia ad ostia Thamesis, infra Rochford prope mare ad paludes intra rivum Crouch et Thamesim. Quod ad Westmonasteriensem attinet, Theodorum quidem substituit Deusdedit; sed reliqua omnia Dunelmensis errata excepit, cæterum eum expilare solitus. Adde nullam videri causam, quare SS. Martyrum corpora extra Cantium tunc delata fuissent. Quocirca multo verisimilius videtur id factum propter metum Danorum, qui a sæculo septimo ad undecimum frequentissime Cantium deprædati sunt. Notum est celebre prælium, anno 851 prope Sandwichum adeoque prope Estrejam initum, in quo Dani a rege Ælthelstano cum ingenti strage devicti sunt. Simili itaque causæ adscripserim translationem Wakeringensem nostrorum Martyrum, non secus ac S. Milgithæ, eorum neptis, in fines Northumbrorum [T. III Feb., p. 389 d.] .

[22] [dein in novum Ramsejæ cœnobium,] Guilielmus Malmesburiensis translationem in Ramsejam sat fuse describit lib. IV Pontificum, ubi de Ramseja agit: Ramesiensis abbatiæ, inquit, fuit fundator Sanctus Oswaldus Eboracensis episcopus, cooperante Egelwino quodam, orientalium Anglorum comite; laudabili liberalitate utrique prædicabiles, sed maxime laïcus qui hoc loco, quod vidisset antistitem cujusdam principis inferias agentem, dulciter defixo in solum lumine, ingenue illacrymasse, adeo religione ipsius captus est ut ei omnia sua prona faceret. Sancto ergo favore propensus, cœnobium illud opulentissime construxit in palustri quadam uligine situm. Felix ibi, orientalium Anglorum episcopus primus de Seham, jussu comitis Egelwini asportatus jacet: sed et duo germani Egelredus et Egelbrithus, quos filios patrui sui Egbertus rex Cantuariorum in spem regni adolescere metuens, aliquandiu circa se habitos tandem ab aulæ frequentia removit, contuitum suum eis invidens. Accessit regiæ malignitati minister funestus nomine Thunre (quod tonitruum sonat) qui eos quotidianis deceptos basiis inter amplexus ipsos pugione confodit: interemptos scrobi profundæ et, ut fertur, sub ipso sedili regis immersit, ne quisquam ibi pueros quærendos putaret; quis enim eos ibi quæreret? Sed divinus ille oculus, quem arcana cordium non fallunt, tulit insontes in lucem, multas ibi largitus sanitatum copias, præterea terribili miraculo regem afficiens, ut eum supra sedentem afflaret incendium. Vicini ergo commoti, rudera illa tumultuario cespite corporibus injecta effodientes, basilicam eorum martyrio posuere. Ipse rex pœnitens cædis, sorori puerorum partem prægrandem insulæ Tanati ad monasterium delegavit ædificandum pro piaculo interfectoris et interfectorum. Quod cum consueta impudentia Thunre in pravum torqueret, subito telluris hiatu absorptus, videns et vivens intravit in infernum. Locus erat sepulchri Sanctorum in Orientali Anglia, cujus nomen Eastreia. Quapropter comes provinciæ Egelwinus de obscura levatos ecclesia, celebri pompa Rameseiam perduxit.

[23] [curantibus S. Oswaldo et Ailwino aldermanno,] Hanc narrationem fædari erroribus de Eastreja in Orientali Anglia posita et de omissa translatione Wakeringensi, quos alibi castigavimus, nullus non animadvertet. Placet itaque et hic adjicere narrationem alteram depromptam ex historia Ramsejensis monasterii, quam Gale [XV Scriptt. Oxoniæ, 1691, p. 405.] edidit: Præmisso titulo cap. XXV quod duos Martyres Æthelredum et Æthelbrithum Rameseiam transferri fecit Æthelwinus, hæc leguntur: Sub eadem tempestate duo gemelli fratres Æthelredus et Æthelbrithus, ex ingenuo antiquorum regum stemmate oriundi, et post obitum patris, cum ad debitam sibi aviti beneficio sanguinis succrescerent dignitatem, edaci cujusdam nebulonis livore innocenter jugulati, apud villam venerabilis Aldermanni, Wacheringe nomine, antiquitus habebantur in ecclesia consepulti. Quos cum pietas divina martyrii gloria sublimatos nonnullis signorum indiciis declarasset, visum est eidem Aldermanno minus eis ibidem honoris et reverentiæ, quam deceret, exhiberi; eorumque pignora fecit cum devotione condecenti Ramesiam transferri, ecclesiam ipsam et omnium donationum suarum consummationem duarum pretiosarum gemmarum illustratione perornans.

[24] [hujus cœnobii auctoribus] Ad quæ sequentia animadvertenda sunt: Ramsey, Ramesege, Ramesia, Rameseia etc. abbatia erat celeberrima in Huntingdonshire, cujus initia scriptoribus Novi Monastici Anglicani [T. II. p. 546.] potius ad annum 969, quam ad annum 986, ut alii habent, referenda videntur. Neque illa deserenda est sententia, quam omnino tenendam jam suaserat Henschenius [Acta SS., t. III Febr., p. 754.] , simul ostendens quinquennium exstruendis ædificiis insumptum fuisse et ecclesiam consecratam VI idus Novembris anni 974, die Dominica simul et octava Omnium Sanctorum. Hanc solemnitatem peregit S. Oswaldus Wigorniensis et dein Eboracensis episcopus, qui et Ailwino seu Æthelwino, aldermanno seu comiti aut duci Anglorum Orientalium, filioque Athelstani, halfkineg seu aldermanno aut semiregi totius Angliæ, consilium dederat hujus instituendi asceterii.

[25] [et anno 992 defunctis;] S. Oswaldus certo obiit indict. V, feria II, die XXIX Februarii anni 992, ut ex Wigorniensi tradit Henschenius [Ib., p. 749, n. 5.] , et ut etiam certius est ex Rogero de Hoveden, indicia temporis, inter se convenientissima, congerente [Scriptt. post Bedam, edit. 1596, fol. 245 b.] . Addit autem hic: Nec diu post excessum beati patris Oswaldi, egregiæ dux memoriæ Athelwinus Dei amicus defunctus est, et in Ramesege honorifice sepultus. Uni eidemque anno (sed male sequenti seu 993) illigat utriusque obitum Genealogia comitis Ailwini, reserens [Cfr. Monast. Angli. nov. t. II. p. 555.] : Anno DCCCCXCIII obiit Sanctus Oswaldus et eodem anno comes Ailwinus. Diem obitus Ailwini ex notitia de fundatione Abbatiæ Ramesiensis cognoscere licet, quamquam hic sex aberretur annis: Anno DCCCCXCVIII, ita ibi legitur [Ibid., t. VI, p. 554.] , de hac vita temporali transierunt ad æternam scilicet sanctus Oswaldus secundo Calendas Martii et dux prædictus octavo Calendas Maji, seu die XXIV Aprilis; quæ omnia annotare libuit, ut pateat fons erroris scriptorum Monastici Anglicani, qui S. Oswaldi et Ailwini obitum ad annum 998 referunt, licet ipsi postea (ubi de episcopis Eboracensibus) S. Oswaldi cœlestem natalem anno 992 statuant [Ibid., p. 1172.] .

[26] [unde hæc translatio facta videtur anno 986:] Ex his sequitur translationem SS. Martyrum factam esse inter annum 974 et 992. Tempus accuratius determinatur in Passione, ubi corpora Ramsejam translata dicuntur tempore regis Ethelredi, filii Edgari, et proin post mensem Aprilem anni 978, quo Ethelredus regni gubernacula suscepit. Sed aliter habet Malmesburiensis lib. II de Gestis Regum: Jacuere ibi, inquit [Fol. 49, edit. Savilii.] , usque ad tempus regis Edgari. Tunc enim a B. Oswaldo archiepiscopo Wigorniensi levata et ad cœnobium Ramesejæ deportata sunt. Ex qua die multis se miraculis manifestarunt, supplicum votis exorabiles; Edgarus porro obiit mense Junio anni 975. Dici itaque posset translationem factam occasione dedicationis Ramsejensis ecclesiæ; verum id non apparet, quoniam secus mentio certe facta fuisset hac de re in notitiis (quas plures habemus numero [Cfr Monast. Angl. nov., t. II, p. 554 et seqq. Vita brevior S. Oswaldi in Act. SS., t. III Febr. p. 753 et seq. Altera Vita auctore Eadmero, ap. Wharton, Anglia Sac., t. II, p. 191 et seqq., etc.] ) de hac templi consecratione. Adde in notitia de Fundatione Ramsejensi tradi consummationem omnium donationum Ailwini concessione SS. Martyrum corporum ornatam fuisse. Quas ob causas retulerim potius hanc translationem ad tempus Ethelredi regis, seu ad spatium temporis, quod inter annum 978 et 992 intercessit, adeoque verisimilius ad annum 986, quo dies XVII Octobris Dominica erat, littera Dominicali C.

[27] [anno 1192 ponuntur in novis feretris.] De honore, his pignoribus habito apud Ramsejam, pauca innotuerunt. Verumtamen in notitia de Abbatibus Ramesiensibus [Monast. Anglic. nov., t. II, p. 580.] hæc leguntur: Robertus Trianel factus fuit abbas anno MCLXXX… Tempore istius, scilicet anno MCXCII, ossa Sanctorum, Sancti Felicis, Ethelredi ac Ethelbrithi in feretris sunt collata. De illo S. Felice, Orientalium Anglorum episcopo primo, actum est in opere nostro ad diem VIII Martii [T. I Martii, p. 779.] ; ubi videre est ejus corpus Dumwico Thetfordiam, hinc Norwicum, post in Seham atque hinc demum (ut modo citata Ramesiensis Notitia [Monast. Anglic. nov., t. et p. citt.] habet) anno MXXVI Ramsejam delatam fuisse. Priusquam tamen in his novis feretris reponerentur SS. Martyrum corpora, his suus non deerat Ramsejæ honor. Henricus enim Huntingdonensis, qui ante medium sæculum XII claruit: Ramesyæ vero, ait, quæ super paludes sita est ex prædicto flumine (Use, quod supra dixerat per Buckingeham transire), progredientes et corpora et Vitas Adelredi et Edelberthi reperies; qui filii Ermenredi, filii Edbaldi regis Cantuariæ, clam martyrizati sunt et magno miraculo inventi. Ubi animadvertas jam tum Vitas seu potius Passionem SS. Martyrum exstitisse. Hæc ex codice membranaceo hic refero, siquidem liber ille nonus, in quo Huntingdonensis de Sanctis Angliæ tractat, numquam typis mandatus est; noti sunt octo ejus libri a Savilio editi, nec is ipse liber nonus ab eruditis ignoratur.

[28] [Memoria eorum in Martyrologiis;] Ad cultum etiam pertinent Martyrologiorum memoriæ. Ut elogium omittam quod Richardus Whitford edidit in Martyrologio Usuardino cum auctariis [The Martiloge of Englyssche after use of the Chryche of Salisbury, Londini 1526.] , brevem annuntiationem, quam Martyrologiis suis Anglicanis annorum 1608 et 1640 inseruit Joannes Wilson et in Catalogum suum generalem Ferrarius transtulit, aliamque longiorem quam Castellanus Martyrologio suo universali illevit, et similiter encomia, quæ in Martyrologio Anglicano [Memorial of ancient British piety.] sæculi præterlapsi et in Britannia Sancta Richardi Challoner reperire est; ut hæc, inquam, omnia omittam, satis fuerit hic exhibuisse, quæ codex Usuardinus Altempsianus, Wintoniæ olim conscriptus [Cfr. Sollerius, Martyrol. Usuardi, præf., p. LXIII.] , ad diem XVII Octobris Usuardo addidit: Apud Ramesiam in Anglia, translatio germanorum ac pretiosorum Martyrum Christi, Ethelredi atque Ethelbrithi, regia stirpe ortorum. Horum quidem corpora, nequiter necata ac furtim sub regali condita sede, nocte media lux clarior sole, per regiæ tectum aulæ cœlitus emissa, revelavit; non multo vero post necatorum (imo necem) eorum ad ipsius vesaniam et Martyrum gloriam declarandam terra vivum absorbuit et ad inferos transmisit.

[29] [quare colantur ut Martyres et SS. Innocentes.] Quod vero in hac aliisque martyrologicis annuntiationibus Martyres dicuntur, non secus ac apud plerosque quos supra adduximus scriptores, nemo mirabitur qui vel minimum veteres cognovit mores: sæpius enim olim martyrii laus tributa fuit viris, qui cum pietate injustam tulissent mortem; quum secundum præsentem loquendi modum martyrii vox mortem pro pietate aliave virtute Christiana susceptam significet [Cfr Benedictus XIV, de Canoniz. SS., lib. III, cap XVII.] . Res vero consideratione digna est non tantum Martyribus verum etiam Sanctis Innocentibus toties accenseri SS. Ethelbertum et Ethelredum, non secus ac S. Merevinum seu Merefinum, de quo numm. 3 et 6. Quocirca movebo quæstionem, quam tamen a me solvi non posse fatebor, an scilicet plura Sanctorum Innocentum corpora, quæ ab antiquo jam coluntur tempore, non sint exuviæ puerorum, qui prius obiverant quam baptismalis eorum gratia periculis objecta fuisset. Atque huc spectant etiam puerilia corpora, quæ in plurimorum Sanctorum sepulcris reperta fuerunt [Cfr Th. Pallu du Parc, Recueil des pièces relatives aux reliques de Saint Eutrope de Saintes, p. 38 et seqq.] . Quod si ad propositam quæstionem ajendum foret, nil superstitionis hic intercederet, quoniam hi pueri per gratiam sanctificantem omnino sancti sunt; unde et in ea Americæ meridionalis parte, quam vulgo Chili dicimus, tolerant episcopi puerulos mortuos exponi, eos orari et circum eorum cadavera, templa Spiritus Sancti per baptismum aliquando facta, thus cremari et alia cultus signa exhiberi [Voyage autour du monde sur la corvette la Coquille, par P. Lesson, t. I, p. 100 Bruxelles 1839.] . Sed hæc sciscitantis, non vero affirmantis more a me prolata iterum iterumque profiteor.

[30] [Acta edenda.] Superest ut qualiacumque SS. Martyrum Acta ex Simeone Dunelmensi edamus, qui Matthæo Westmonasteriensi, Guilielmo Malmesburiensi, Guilielmo Thornio aliisque præluxit. Floruit Simeon ante medium sæculum XII ejusque laudes fuse prosequitur Seldenus in præfatione de decem Scriptoribus ab Rogero Twysden editis. Absque dubio præ oculis habuit Passionem antiquiorem, quam quæ integra huic Commentario, licet per partes, inserta fuit. In hac enim de translatione Ramsejensi mentio fit, dum illam ignoravit ipse Simeon. Plura in commendationem horum Actorum indicanda non videntur.

[Annotata]

* Capg. Rameseia

* Capg. Wakering… Rameseiæ.

ACTA PROLIXIORA
Ex Simeone Dunelmensi, de gestis regum Anglorum; ap. Twysden, X scriptores.

Ethelredus, Martyr Eastreiæ in Anglia (S.)
Ethelbertus, Martyr Eastreiæ in Anglia (S.)

BHL Number: 2643
a

EX SIMEONE DUNELMENSI.

[1] [Genealogia regum Cantii,] Incipit Passio Sanctorum Ethelberti atque Ethelredi regiæ stirpis puerorum b. Anno ab incarnatione Dominica DCXVI qui est XXI ex quo sanctissimus Augustinus c cum sociis ad prædicandum missus est, Ethelbert rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, æterna cœlestis regni subiit gaudia d. Erat autem idem rex filius Irmirici, cujus pater Octa, cujus pater Oiric, cujus pater Hengest, qui cum filio suo Oisc a Wirtigerno rege invitatus Britanniam primus intravit, ut Beda e luculento describit sermone. Eadbaldus vero filius Ethelbyrthi regni gubernacula suscepit, qui genuit duos filios Eormenredum f atque Erconbyrhtum. Eadbaldus rex transiens ex hac vita, Erconberto sceptra dereliquit imperii. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui præcepit; simul et jejunium quadraginta dierum observari principali auctoritate jussit g, cui natus est filius nomine Ecgbertus. Natique sunt Eormenredo Ethelbertus atque Ethelredus; quorum vitam et passionis triumphum in exordio nostræ Historiæ placet inserere, et gloriam sanctitatis eorum demonstrare.

[2] [itemque SS. martyrum.] Erat namque rex Ethelbyrhtus perfectus in imperio gloriosæ potestatis, qui delectatus summopere verbis divinæ agnitionis, tinctus est baptismate salutis. Cujus studio vel sagaci auxilio ubique ecclesiarum Dei diffusus est status, et rerum suarum collatione, fidelium roboratus exstitit conventus. Unde regni monarchia solertissime pro sibi posse disposita, vocante (sequi enim inter omnia fecerat) justi remuneratoris Clementia, carnalibus privatur, et ad ardua ætheris cum Sanctis regnaturus sustollitur. Huic vero in regiminis sumministratione succedit filius Eadbaldus, sicut superius præfati sumus, de quo procreantur bini regalis stirpis filii, Eormenredus et Erconbyrhtus, quorum junior, imperialis principatum regni patre disponente h, suscepit. Post autem Erconbyrhti decessum, filius ipsius nomine Ecgbyrhtus illud potenter gubernavit. Eormenredus vero major absque imperii dominio in hujus caducalis vitæ permansit volubili stadio: cui justo ex justissima conjuge i nati sunt filii duo, qui nutriti in herili cœlestis regis palatio multimodis sunt ditati æternæ gloriæ munere regio, quorum unus onomate nituit Ethelredus, alter vero vocabulo fulsit Ethelbyrhtus.

[3] [Eorumdem ortus,] Namque in eorum natali sanctissimo, cuncti ut remur lætati sunt beatorum spirituum ordines in cœlo, quia quos in terris destinari conspiciebant, ipsos fortiores post hujus vitæ gravia certamina ad se redituros videbant. Gavisa est telluris sublimitas, se ornari sentiens duplicis doni gratia, et quia ex nimio multatur contrariorum infortunio, se semper inmeliorari tali subsidio. Gratulatur insuper et mater Sancta Ecclesia, dum sui tanto sponsi illustratur dotalicio quo et meritorum luce melius resplendeat, et semper in sanctioris rectissimum æquitatis culmen crescat. Hujus nempe præcellentis doctrinæ utero traditi, ut sine accuratis disciplinæ magistralis loquamur eloquentiis, primo omnium in serenissimo sanctæ meditationis illius sacrario k, nitido salutaris aquæ sunt abluti baptisterio, in cujus puri septem gradibus liquoris, septem sunt sortiti dona Spiritus Sancti l, episcopali benedictione perfusi, et sancto Crismate delibuti.

[4] [et innocens vita.] Quibus undique decentissime fulti, vivere studuerunt virgines et corpore sancto tenerrimi, septenis dierum curriculis, ut septem septies agmentatis et monade supposito, singularis in præsenti vita adquirerent fructum jubelei m, hoc est annum æternæ felicitatis. Hoc deinde insignium illustri cura virtutum duplicato corpore anima, post peractum vitæ cursum, fructum et caperent centesimum sacratissimis virginibus consecratum. Egregia namque insignes forma sanctitatis, aptissimis devincti caritatis radiis, cernuæ locupletes humilitatis officiis, inevincibilis ter beati patientiæ titulis, largis pro posse fungentes humilitatis studiis, indeficientis præcordialibus orationis compti privilegiis, et plurimis patris spirituum debriantur n bonitatum speculis. Quia ergo plantaria virtutum naturaliter eis insita pro nostra capacitate prælibavimus; nunc brevi notationis serie aggredi temptamus, qualiter ad gaudia cœlestis patriæ per coronam martyrii vocantur.

[5] [Regis Egberti impius minister Thunur.] Igitur utrisque eorum parentibus ab hujus vitæ miseria decedentibus cum adhuc juvenilis potirentur imbecillitate ætatis, Ecgberhto regi germano consobrino o suo sunt traditi, qualiter et solertis prudentiæ educarentur exercitiis, et humanæ infirmitatis sustentarentur solatiis. Talibus vero piorum conaminibus non defuere iniquæ venena jaculationis, quæ semper adversus filios Dei per filios diffidentiæ telis invidiæ armatur. In regali namque palatio homo quidam peccati et filius inventus est perditionis, membrum diaboli necnon domus Zabuli, qui sæculi vanis tumidus pompis, munificentiaque regali redimitus, nec Deum timebat, nec hominem reverebatur. Hic cum principe cum pro nimia ambitione honoris super omnes consiliis frueretur, tum pro fœtido humanæ levitatis favore in vanum tollebatur. Aman super Mardocheum ignicomis mortiferæ vexationis furiis stimulabatur, quibus ipse postmodum insperate vinctus suspenderetur. Vocabatur porro convenienti sibi nomine Thunur p, quod latina interpretatione sonat, tonitrus. Furiis namque teterrimorum spirituum morbidis indesinenter vexabatur, quorum horridis fragoribus in inferni tartarum demergeretur. Videns ergo felices, quos supra taxavimus q, vivere feliciter, sordidarum scabenti deturpatur meditationum prurigine, in cænoso mentis impiæ volutabro cœpit cogitare, quibus adinventionum ruderibus eos neci posset tradere. Unde canino dente apud plurimos aulicorum eorum præconia præsumebat rodere, vecordique in calumpnia, ipsorum duci talia proferre:

[6] [Hujus oratio ad regem.] Cum, rex serenissime, strenua mente, solerti opere, perspicacis sensus valetudine ac vigorabili tui potentatus lance, largissima regnorum tuæ majestati subjacentium sinuamina prudentissimo æquitatis disponantur libramine, est quam preciosum, ut non tantum stabili nunc virga regni * recte moderetur, sceptrumque orbis status gubernetur, quam pulcherrimæ tuæ propagini prospiciat incolume pacis decus. Non enim tantum tui cura sollicitationum nebulis agitareris, nisi clarissimorum tuæ dignitatis successurorum speciebus natorum optimis delectareris. Quapropter operæ precium ducimus, ut semita tranquillitatis eis prospera redimatur, quo et res publica ipsis successura nullo turbinum fluctu quatiatur, nullis discordiarum angoribus vacilletur. Cuncta eis bonis omnibus exuberans arrideat felicitas, lætitiæ pleniter inditis perseverabilis affluat jocunditas. Videre autem videor, ut magna hujus salubritatis oriatur penes te injuria, quia nutris cum diligentia qui aliquando sibi usurpare præsument tui regni fastigia, mutabuntque; diligenter eis exhibes talia, in tui tuorumque posterorum inutilia. Ex * assistentibus tuæ celsitudinis loquor Ethelredo et Ethelbyrhto tyrunculis, qui magis in augmento tuæ liberorumque crescunt dampnationis, quam cujuslibet tuæ provectionis. Ergo perquisita directi ominis scientiola, qua æqua promoveatur in eos rationis sententiola; consultum communis crederem esse utilitatis tuæ, ut aut eos in longinquum dirigi exilium jubeas regionis, aut citissime tradi mihi sinas jugulis.

[7] Rege hæc dissimulante, utraque se nolle denegante, illo tamen obnixe ut fieri permitteret stimulante, et hoc sæpius repetente, [Rege dissimulante, SS. fratres occiduntur.] dum tepide et non argute prohibuit, audaciæ temeritatem ut perderentur intulit. O quam subdola semper in insontes perfidorum calliditas! O quam inmitis fraudulentorum in innocentes sævicia! Nulla lenis gratiatissima r pietatis cura, non eis ulla mansuetudinis intersunt viscera. Sola quæ meditantur acerba, quæ portant venenis similia. Quid plura? Mortifera idem id se ipsum armatur pestifer turbo nequitia, qua absente regis præsentia manus nisus est extendere in Deo cernua Innocentium colla s. Hac igitur invidi persecutoris insectatione martyres Christi coronati sunt palma victoriæ et a Christo suscepti in prædio perennis vitæ lætantur cum angelis cœlestis patriæ. Pretiosa vero tantorum membra agonistarum jussit inhonestis subselliorum locis humo contegi regalium, credens latere diu cunctis quod peregerat, stupidæ commentum perversitatis, nequitia scelesti interemptoris. Porro nullo eis indulto fletus suspirio, nullo decem chordarum reboante officio, non hymnorum pulcherrimo Ambrosiano t titulo, nec Gregoriano potitis dulcis armoniæ organo u; non defuere summæ Deitatis tamen multiplicis virtutis exenia.

[8] [Columna lucis super tumulum.] Etenim intempesta noctis quiete visa est divinitus corusca super aulam palatii regis fulsisse luminis columpna x, quæ illustratione insolita plures turbavit ex regis familia. Dantesque fragorem clamoris in admiratione nimia, expergefactus est rex et hoc minime cognoscens surrexit a stratus sui cubiculo, et iter paravit ad nocturnales Matutinorum hymnos. Cum digressus a domo videt orbem, novi splendoris incanduisse albedine, cujus procreatio diffluebat præfato lucis mirabili solio. Enimvero tam recentis stupefactus intuitu, mentis agitari cœpit sollicitus rex cogitationibus, et ubi essent quos pridie præviderat, et de confabulatione perdendorum martyrum quam minister iniquitatis cum eo jamdudum habuerat, movebatur siquidem meditatione acerrima. Tunc celerrime ascito tanti criminis auctore, sciscitatur qua forent propinqui sui positi regionis longinquitate, quorum non fruebatur præsentiæ inclita pulchritudine. Iniquissimo sane surdas his punctionibus aures præbente carnifice, atque Caïn voce, superbo mentis supercilio se nescire turpiore grunniente, minaci vultu quippe ut perterritus divinæ claritatis luce, ei fertur talia inculcavisse:

[9] [Corpora reteguntur.] Tu mihi plurima de eis semper sermonicinatus es bonis contraria, tu de eorum exilio mala, tu de internecione nefaria, tu adversus eos multa mordebaris insania. Tibi pleniter enarrare nostræ solertiæ oportet, nequissime, qualiter inveniantur quos gravi insectabaris odii zelo, corrupta mente. Ad hæc ille furcifer sentina malitiæ fœtidus: Sub tuæ, inquit, mortua eorum jacent cadavera loco sedis domus. Princeps quid ageret? Perculsus namque timoris ingenti turbine, quia in parte torquebatur mordaci macula alis conscientiæ, dum fortiter non restitit bonitatis hosti, et quia vindicare nequibat, quod peractum injuste fuerat, stupens inhærebat, inquantumque poterat, pœnitebat. Aurora itaque diei terris illucescente, convocatis quibus ad præsens innitebatur comitibus, regnique sui principibus cum episcopis, in quibus supereminebat archipræsul Dorovernensis y multæ beatitatis vir, vocabulo Deusdedit z, ad locum præfatorum Innocentum concitus pergit, terram suffossorio aa avellit, corporaque sanctissima indecenter jugulata ac inhoneste condita detegit. Heu quam surda aure constitit si non flevit, cum filios avunculi sui innocentes, perditos conspexit! Heu quam ferreo usus est pectore si dum propinquos carnis suæ felici sanguinis vidit tinctos rubore, non tangitur cordis dolore! Heu quam gravi lacrimarum potuit suffundi imbre, dum tantæ nobilitatis flores inclitos, tam futili vidit traditos sepulturæ!

[10] [Eorumdem translatio.] Igitur cum hominum exequiis, etiam non defuerunt magnalia perpetuæ Deitatis. Coronatos namque in regni æternitatis solio, etiam hic visitare dignatur miro potentiæ suæ miraculo. Talia gerebantur in villa regali quæ vulgari dicitur Easterige bb pronunciatione. Cum ergo Sanctorum preciosissima Innocentum corpora terræ secreto forent superstatuta feretro, propositum est ut delata in urbem Cantiæ Christi sepelirentur monasterio cc; et moveri non quiverunt ab illo in quo statuta fuerant loco. Propositum est ut ad S. Augustini ferrentur ecclesiam, siquidem levari nequiverunt. Ad plurima quoque et honorabilia portare decreverunt loca et tumbis appositarum manuum deficiebant brachia. Tandem salubri reperto consilio, ut ad famosissimum gestarentur monasterium Wacrinense dd vocitatum, tam citissimæ agilitatis insperato levantur officio ut nihil oneris videretur in gestamine diu desiderato. Quo cum perventum fuisset, cum pulcherrimis hymnorum cantilenis, lenibusque psalmorum melodiis, multis resonantibus choris et jubilationum cymbalis suscipiuntur tradunturque principalem retro aram, sepulturæ decenti. Hic multis annorum curriculis ee eis positis, excelsus Dominus qui humilia respicit et alta a longe cognoscit, eos creberrimis ditare miraculis voluit, de quibus duo posterorum notitiæ nunc propalare præsenti sermone (statuo).

[11] [Ovis raptor plectitur.] Accidit ut quidam alterius bonis cæcatus, ovem cujusdam pauperis tolleret secretius, quam gestans in humeris, ligatis pedibus, deferre gliscebat, secus arcisterium ff Sanctorum Martyrum, sed non potuit. Portari ibidem potuit sed de hinc vehi non valuit. Reus itaque hujus sceleris continuo frustratur fletu vitali, prosterniturque mortuus humi, ovem viventem habens in manibus, eo insequente cui furtum fuerat illatum. Recipit innocens proprium, dimittit reum, morte præventum subitanea, sanctorum ultione Innocentum. Continuo currens ad ædituum sciscitatur si peremerit latronem illum: a nullo mortali didicit jugulatum. Acceptaque licentia reportandi quod suum fuerat, lætus et hilaris revertitur in sua, Deo ac Sanctis ejus multas gratias agens.

[12] [Accersitur martyrum soror.] Igitur quoniam passiones Sanctorum Martyrum prout potuimus strictim prælibavimus, restat quomodo divina ultio super iniquissimum judicem, piissimæ necis eorum auctorem, pervenerit, breviter tangamus. Fuerat eis ex paterno maternoque soror procreata semine Eormenburga vel Domneva gg nomine, quam habebat in conjugium copulationis legitimæ rex Merciorum Mearwaldus nomine, quam Ecgberhtus rex ad se misso legationis suæ gerulo disposuit vocare. Quæ veniens suscipitur ab omnibus primatibus illius regionis, uti dignum erat, honorabili perspicuæ ambitionis dignitate. Decernens itaque eam honorare, ut quodcumque vellet honestatis sibi competentis in potestatis suæ ditione rogaret, et sine mora acciperet, sancta mulier humili responsione subinfert, ut tantum terræ illi concederet quantum cerva, quam sibi nutrierat, in una die divino instinctu pede peragraret.

[13] Rex vero gratanter continuo jubet in crastinum præparari comitum agmen, [Qua occasione carnifex pœnas dederit.] quo fretus, navibus ad insulam Tenet dictam, faceret callem. Quo positi ipsaque cum cerva insulam navigio ingressa, viam cerva lustrandi accepit a principeque et Christi famula cum plebe militari insequitur equis. Jam ex parte quam plurima circumita, nefandus carnifex turbatur invidia, et quasi pro fidelitate regis cui nihil remanere videbatur ex ipsius vastitate amena, cœpit quasi in viis ejus compatiens garrire talia: Cum cuncta peragas perspicaciæ prudentiæ gubernaculo, quare hoc brutum animal sicut aliquid magni gerat sequeris incessu devotissimo? His dictis, Deitatis summus perculsus jaculis, ex sonipede ruit. Continuo suscipitur cum armis equoque nimis nimiumque infelix Thunor nova terræ hiatu, ac nimio terrore rex cum omnibus suis commilitonibus correptus, operiri concite jubet horrendo lapidum acervo ipsius corpus anima perenni servata incendio, baratri cœnosis ignibus, de quibus dictum est pœnis: transibunt animæ de pœnis nivium ad calorem nimium. [Job. XXIV 19.] Qui locus a transeuntibus Thunerhleap hh vocatur talique vocabulo potitur. Talibus stupidæ mortis officiis insano lanista utente, ac pro deliciis tormentorum pœnas luente, prædicta fera quantum voluntas concessit, eis comitantibus iter fecit; et sic gradum fixit mirantibus cunctis. Rex quod spoponderat, viso territus miraculo fecit, manu propria formavit, sicque domum rediit.

[14] [Cœnobium Thanetense B. M. V. in memoriam Martyrum.] Mulier vero sanctæ virtutis amica ac Deo valde electa, in hac insula ecclesiam almæ Dei genitricis Mariæ perpetuæ Virginis in memoria Innocentum Christi Martyrum fratrum suorum constituit filiamque suam bonæ indolis virginem Mildrydam ii appellatam, ecclesiasticis, in transmarinis partibus, disciplinis eruditam postmodum ibi constituit, cum septuaginta sanctimonialibus a sancto archiepiscopo Deusdedit consecratis, inibique congregavit. Ibi ergo beatæ genitrix Mildrithæ post excursum plurimorum annorum, post exhibitionem bonarum virtutum, post ædificationem plurimarum mentium virorum et Virginum quas in Christo confortavit cum lampade justitiæ a Christo meruit audire: “Surge, propera amica mea, veni de Libano veni coronaberis”. Cujus anima ad cœli deducta palatium, a Christo percipit immarcessibilia victoriæ dona, cum eo Sanctisque ejus regnatura in perenni gloria. Sane in monasterii regimine succedit inclita ejus soboles, quam educaverat decentissime, nobilis et in Christi servicio non deficiens Mildrytha prædicta, sanctissima virgo multa fulgens miraculorum gratia.

ANNOTATA.

a Prolixiora quam illa quæ, quo facilius expenderentur, inserui Commentario nn. 3, 8, 9, 10 et 19. Et quidem quæ hic ex Simeone Dunelmensi recuduntur vere prolixa sunt, id est, ut vocabuli etymologiam sequar, laxa ac resoluta et sub multis verborum ambagibus vix plura facta quam breviora illa complectuntur. Attamen nomen scriptoris sibi præferunt, cum priora anonyma sint; compertum est etiam ex invicem non fluxisse, siquidem Simeon quædam adscripsit quæ in Actis brevioribus desiderantur et vicissim. Demum, licet more plurium medii ævi scriptorum verbosus sit, periphrasibus, sententiis similiter cadentibus aliisque quæ rhytmum sapiunt, utatur, tantus nitet in narratione animicandor, in stylo gratia, ut Simeon, in Historiæ epigraphe apud Twysden merito dictus videatur sanctæ et suavis memoriæ monachus. Id ipsum agnovit Lelandus qui eamdem historiam picta Simeonis prata nuncupat [In Præfat. Seldeni ap. Twysden. p. II.] . Porro orthographiam, ut ajunt, in qua editus est Simeon hic plerumque servavimus. Sententiæ fortassis nonnullæ occurrent, quarum sensus, propter exquisitam verborum collocationem non illico obvius erit; sed cum ex attenta lectione detegi possit, operæ pretium non est eidem declarando in his Annotatis immorari. Floruit Simeon Dunelmensis ante medium sæculum XII fuitque coævus Guilielmo Malmesburiensi, cujus inseruit Abbreviationes quasdam Historiæ suæ [Selden l. c., p. III.] .

b Hæc sunt prima verba Historiæ de Gestis regum Anglorum. Etenim Simeon a regibus Cantii incipit, iis omissis quæ commemoravit Beda, et ita in principio Historiæ martyrium istud referendum assumit. Protraxit Beda Historiam suam ecclesiasticam ad annum usque 731, martyrium vero, ut dictum est supra in Commentario n. 11, verisimilius contigit inter annum 668 et 670.

c Misit eum S. Gregorius anno 596, ut ex Beda docet Papebrochius in ejus Vita [T. VI Maji, p. 379.] . Si igitur annus596 missionis primus fuit, annus 616 hic recte missionis vicesimus primus dicitur. Alii Chronographi Angli, inter quos Guilielmus Thorne [Twysden, X script., col. 2229] , annos non a missione, sed ab adventu in Angliam computant, annus vero primus eisdem ille est qui adventum immediate sequitur nempe 598. Anno enim 597 S. Augustinum advenisse, atque eodem S. Ethelbertum Cantii regem suscepisse fidem demonstratum est olim in Opere nostro [T. I Jun., p. 494 et t. III Febr., p. 472.] .

d Die XXIV Februarii, ad quem ejus Vitam dedit Henschenius. Idem genealogiam S. Ethelberti vel Ethelbyrhti, quæ hic sequitur, notulis illustravit.

e Scilicet lib. I cap. 14 et 15.

f Eormenredus alias Ermenredus dicitur. Sic Ercombyrhtus, Erconbertus, Earconbertus nomen est unum et idem. De nominibus Saxonicis sat copiose disputat E. Gibson ad calcem Chronici Saxonici, aliique recentiores. Nobis satis fuerit Ethelredi et Ethelberti nomina hic paucis explicasse. Æthel initiale significat nobilis, egregius prorsus ut Germanicum adel, Belgicum edel et idem videtur significare Saxonicum ægel; beorht vero, briht, berht, byrht sive initialia, sive terminalia, significant clarus, splendidus, quod remansit in hodierno Anglico bright. Demum vox red, ræd, rad, rud est latinis consilium, consiliarius, salus, prosperitas [Cfr Wiarda, deutsche Vornamen, etc., p. 50.] . Unde Æthelredus, Athelredus, Ethelredus, Etheldredus vel Egelredus, quæ singula offendimus, nobile consilium denotant, fere quod Græcum εὒβουλος; Æthelbertus vero, Ethelbyrhtus etc. indicant quippiam nobile simul et splendidum.

g Hæc de successione, idolis et jejunio ex Beda lib. III cap. 8. Cfr. Comment. præv. num. 5.

h Cfr. Comment. præv. num. 13 et 14.

i Nomine Oslava vel Oslafe. Vide Comment. n. 5 seq. ubi et quatuor filiæ enumerantur ex iisdem parentibus genitæ.

k Intelligit ecclesiam vel baptisterium.

l Hugo Flaviniacensis in Virdunensi Chronico, ad annum 753 de Madelveo episcopo Virdunensi [Labbe. Biblioth. Ms., t. I. p. 104.] : qui statim renatus aqua et Spiritu in septem baptismatis gradibus septem comprehendit dona Paracleti Spiritus. Hæc facile intelligentur ex scriptore italico qui plurima antiqua Baptisteria præsens inspicere potuit [Pelliccia: De Christianæ eccles. politia. Bassani 1782. t. I. p. 28.] : Baptismalium ædium, inquit, forma rotunda ad turris instar erat, in cujus medio fere centro concha aquæ erat lapidea, vel rotundæ formæ, vel Crucis figuram præ se ferens. Concha plano ædis erat, in eaque tribus gradibus ad dexteram descendebant baptizandi, ac tribus aliis ad lævam ab ea ascendebant, in cujus imo fere solo alter erat gradus, in quo tum episcopus, tum patrini stabant. Transibant itaque, qui baptizabantur, per aquam baptisterii, ex una parte descendentes, ex altera ascendentes, idque ad significandum transitum ad vitam gratiæ, dein ad imitationem transitus maris rubri, qui baptismum figurabat. Videsis interpretes in I. Cor. 10. Baptizati sunt in nube et in mari

m Allusio, vel ut verius dicam, lusus Scripturisticus. Vide Levit. XXV. 8.

n Debriantur idem ac inebriantur: debrio, debriatus etc. apud medii ævi Scriptores passim obvia sunt. Cfr. Cangius ad hæc verba.

o Germano consobrino, veteribus Latinis patrueli; nam Egbertus ex Ercomberto Ermenredi fratre natus erat. Guilielmus Malmesburiensis vocavit SS. Martyres Egberti fratrueles; qua voce S. Hieronymus usus est [Cfr Acta SS., t. II Febr., p. 350, col. 2.] . Hic cernitur unde processeritexpressio Gallica: Cousin germain. Latinum autem Germanus consobrinus nescio an hoc sensu sæpe obvium sit, siquidem in Glossario Cangii desideratur. Utrum Egberto, an Ercomberto educandi traditi fuerint dubium relictum est in Comment. præv. num. 13 et 14.

p Communius Thunre, sed etiam Thuner, Thunor, Thunnur, Thimnur in Commentario prævio et his Actis passim.

q Taxare i. e. dicere, scribere; cfr Cangius.

r Gratiare pro gratias agere medio ævo passim usurpabatur; gratiatus pro gratus, acceptus inde potest deduci, nisi quis hic legere malit: gratiosissima.

s Illatæ mortis genus explicat Malmesburiensis. Vide Commentar. num. 22.

t Omnes Hymni olim dicti sunt Ambrosiani, quia S. Ambrosius plurimos concinnavit et iidem ex primis in sacra liturgia usui fuere. Ita S. Isidorus Hispalens, [Lib. I de eccles. Offic. c. VI.] : Hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur etc.

u Per Gregorianum dulcis harmoniæ organum intelligit forte cantum Gregorianum; licet æque fieri possit ut sermonem hic faciat Dunelmensis deinstrumento musico. Sæculo septimo extremo organa nota erant in Anglia, ut ex Aldhelmi libro de Virginibus patet, sed ibi forte nondum exstabant; de his illuc invehendis agit in quadam epistola S. Bonifacius. Cfr Turner, Hist. of the Anglo-Saxons, Paris 1840, t. III, p. 273.

x De eodem prodigio testimonia nonnulla habes in Commentario. Westmonasteriensis ad an. 654 hæc habet ex nostro: Columna lucis cœlitus emissa regias ædes inæstimabili claritate replevit. Quam ministri de regis familia intuentes et præ stupore in terram corruentes, in amentiam fere conversi sunt. Cumque rex ad tumultum satellitum evigilasset et causam tumultus penitus ignorasset, de consuetudine surrexit ut matutinas audiret. Et egressus a domo vidit orbem novi splendoris radiis coruscantem. Et recordatus est rex de confabulatione etc. Sed utinam hæc omnia niterentur documentis coævis! Cfr Appendix num. 1.

y Dorovernensis sive Cantuariensis; Cantuarium autem nonnisi quatuor aut quinque leucis ab Eastreja distat. Videtur convocatio facta postridieinteremptionis: Aurora itaque diei terris illucescente etc. De occasione hujus conventus cfr Comment. prævius, num. 10.

z Non Deusdedit sed Theodorus. Vide Comment. 11.

aa Suffossorium quod bessam dicunt. Lethaldus in mirac. S. Maximini abbat. Miciacensis n. 34 in Supplemento Cangii. Nunc gallice: une beche, anglice a spade.

bb De loco isto consule Comment. num. 15.

cc Monasterium Ecclesiæ Christi Cantiæ sive Cantuarii diversum erat a monasterio S. Augustini in eadem urbe, de quo ibidem mox sequitur.

dd Adi Commentarium num. 21 et 23.

ee Usquedum Ramesejam translati sunt, circiter annum 986. Cfr. Comment. num. 26.

ff Arcisterium corrupte pro asceterium, id est monasterium ex græco ἀσκητήριον. Agitur de monasterio quod Simeon numero præcedenti Wacrinense vocavit, quodque ex his verbis nomen Martyrum gessisse diceres. Sed vide Commentar. n. 21 et 23.

gg Num recte eidem personæ utrumque nomen applicitum fuerit, inquisivimus in Comment. num. 6 et seqq. De historiuncula cervæ, cfr. Comment. num. 16 et seqq.

hh Apud cæteros Thunorsleap et in novo Monastico Anglicano [T. I, p. 447.] etiam Thunor-Hyslepe et Thunors-lep. Annales Mss. S. Augustini Cantuariensis, quos Thornio cuidam Lewisius tribuit (Vide Comment. n. 5): Puteus, inquiunt, apparet prope cursum cervæ juxta Aldeland, et tempore quo Annales exarati sunt puteo fertur nomen fuisse Heghigdale. In mappa Thaneti insule quam in Actis S. Mildredæ recudi voluit Sollerius, legitur solum: puteus Thunor [T. III Julii, p. 513.] . Quod attinet ad hujus putei originem cfr. Comment. num. 18. Hasted in Historia Cantii [T. III, p. 632, ap. Monast. Anglic., t. I, p. 454.] scripsit Reculver monasterium in piaculum interemptorum patruelium ab Egberto conditum fuisse; certe Reculver monasterium fundavit Egbertus; sed id non impedit quin ad Thanetense fundandum agros concesserit, prout innumeri, quos passim adduximus, docent scriptores. Nonnulli chronographi atque etiam recentiores scriptores vindictam divinam Egberto homicidæ ejusque fratri Lothario quod irrisisset SS. Martyres inhæsisse tradunt. Verum hæc omnia post sæculum XI inventa videntur, neque mereri ut his immoremur.

ii De his omnibus cfr Sollerius in Actis S. Mildredæ [T. III Julii, p. 513.] .

* regnum?

* lege De

APPENDIX. LOCA SEPULTURÆ SANCTORUM FAMILIÆ REGIÆ CANTII,
Ex Ms. Saxonico Bibliothecæ Cantabrigiensis [Bennet Library, Cambridge, vol. 284, p. 147. Cfr Harleian Mss, t. I, p. 323, n. 24.] .

Ethelredus, Martyr Eastreiæ in Anglia (S.)
Ethelbertus, Martyr Eastreiæ in Anglia (S.)

Plurima, quæ in præcedentibus Actis disputata sunt, confirmantur ex opusculo Saxonico, quod Anglice versum reperimus ad calcem cujusdam Martyrologii Anglicani [A Memorial of British piety, p. 181.] , quodque latinitati donatum aptissime hic excudi arbitrati sumus. Ex eo etiam universa quæ in Actis Sanctorum variis locis de genealogia regum Angliæ, deque Sanctis illius regni scripta sunt, multum illustrabuntur. De plerisque autem, qui hic nominantur, decessores nostri jam egerunt; quapropter in Annotatis ad calcem opusculi, locum adscribam quem quilibet adire possit, tum etiam, si Sancti fuerint, diem quo coluntur: ubi vero dies cultus non adscribetur, signum erit, vel eos qui indicantur ut Sanctos non fuisse cultos, vel eo loco obiter tantum de iis agi. Notatu dignum est opusculum istud Cantuariæ in monasterio S. Augustini fuisse scriptum, poteritque id facile adstrui in Annotatis, ex verbis quibus absolvitur. Apparet etiam scriptores hujus monasterii Goscelinum [De quo Cfr. T. I Febr., p. 384. n. 2, t. VI Maji. p. 374, n. 1.] et Guilielmum Thorne hoc opusculo usos esse, uti itidem in Annotatis indicabitur. Horum prior floruit circa annum 1100, alter vero circa an. 1380 [Cfr, Tanner, Biblioth. Britan. Lond. 1748. p. 334 et 712.] . Ætas autem quo scriptum est, deducitur duobus ex locis opusculi, quorum prior ita habet: In eadem ecclesia (Ely) requiescit etiam ejus (Ætheldrydæ) soror S. Withburga; nam certum est Translationem S. Withburgæ ex Derham ad monasterium Eliense, factam esse anno 974 [T. II Martii, p. 606, n. 3 et 607, n. 4 Cfr Nov. Monastic. Anglic., t. I. p. 458, col. 2.] . Alter locus ibidem paulo superius habetur, in quo pluries mentio occurrit monasterii S. Mildredæ in insula Taneto, tanquam exstantis adhuc, dum auctor scribebat; notum est autem ex Historicis monasterium illud anno 1011 a Danis destructum esse. Ex his itaque conficitur inter annum 974 et 1011 dictum opusculum fuisse exaratum, idque confirmatur aliis ex locis qui in Annotatis indicabuntur. Imo dici forte posset ante annum 986 illud esse scriptum, cum ignoraverit scriptor Translationem aliquam ad monasterium Ramesiense, quam hoc anno solemniter factam esse in Commentario diximus n. 26. Nunc ejusdem versionem subjicimus ex Anglico factam de verbo ad verbum, et nominibus omnibus, tum hominum, tum locorum, eo modo expressis quo in exemplari Anglico legebantur.

Narratio de Sanctis qui requiescunt in terra Anglorum, in nomine Domini nostri Jesu Christi.

[Indiculus locorum sepulturæ] S. Augustinus a baptizavit Æthelbert b regem Kent cum omni populo c suo. Uxor Æthelbert vocabatur Bertha d; filius ejus fuit Eadbald et filia ejus Æthelburga e, cognomine Tata. Hæc domina data est in conjugem Eadwin f regi Northumbrorum, et eam comitatus est S. Paulinus g, qui baptizavit hunc regem cum omni gente sua. Post mortem h Eadwin, Æthelburga reversa est ad Kent, ubi ejus frater rex Eadbald dedit ei terram in Limene * i, ubi ipsa ecclesiam ædificavit, et ibi requiescit simul cum S. Eadburga k. Eadbald uxorem habuit Emma filiam regis Francorum l. Ex hoc conjugio nata est S. Eanswitha m, quæ requiescit in Folkstone: et duo filii, Earcombercht n (qui successit in regnum) et Eormenred Clito o. Eormenred habuit duos filios S. Æthelred et S. Æthelbright et duas filias Eormenburga p et S. Eormengitha q. Rex Earcombercht habuit duos filios ex regina sua Sexburga r, regem Ecgbert et regem Lotharium, et duas filias S. Eormenilda s et S. Eorcongota t. S. Eormenburga, aliter dicta Dompneva u, nupsit Merwald filio regis Penda x: ex quibus nati sunt S. Milburg y, S. Mildred z, S. Milgith aa, et S. Mervin bb. Hi omnes ex amore Dei, tradiderunt omnia bona sua, dum viverent, in pios usus. Dompneva postmodum ivit ad Kent, ut acciperet a rege Ecgbert Weregeld cc, quod is cupiebat ei solvere, occasione duorum fratrum ejus, ipso jubente occisorum, in insula Thanet dd, et privatim in regio palatio ad Estrey sepultorum, ubi miraculose detecti sunt splendida columna lucis, quæ apparuit media nocte supra locum sepulturæ ee; quam rex videns valde terrefactus est, et inde commotus de scelere suo, misit ad eorum sororem Dompneva, et dedit ei octoginta carrucatas ff terræ: ubi ipsa monasterium ædificavit, in quo orationes fieri possent pro animabus eorum, rege ipsi in eo ædificando assistente gg. Misit etiam filiam suam Mildred ultra mare, ut in monasticis disciplinis instrueretur, quas tam perfecte didicit, ut magnum progressum fecerit in omni sanctitate; cujus rei argumento sunt quæ etiamnum cernuntur. Ipsius mater curæ ejus tradidit monasterium quod erexerat hh. Et sic S. Mildred accepit ab archiepiscopo Theodoro ii sacrum velum, cum septuaginta aliis virginibus sociabus kk; quibuscum juxta Dei voluntatem, in omnibus virtutibus progredi pergens, vitam æternam meruit; et fuit postea illustris multis miraculis.

[2] [Sanctorum familiæ regiæ Cantii.] S. Eormengitha dies mortalis vitæ suæ in eodem monasterio cum filia sororis suæ ll peregit, et post mortem sepulta fuit, ut desideraverat, ad distantiam unius milliarii versus orientem a monasterio Sanctæ Mildred mm; ubi miracula olim frequentia fuerunt et illustria, imo et ad hunc usque diem celebrantur. Sanctæ Mildred successit in regimine monasterii sui S. Eadburga nn, quæ ædificavit ecclesiam quæ ibi est (who built the church there), in qua etiam requiescit sepulta oo. Sexburga pp regina Kent fundavit monasterium S. Mariæ in insula Shepey, et collocavit moniales ibi qq. S. Sexburga, S. Ætheldryda rr et S. Withburga ss fuerunt filiæ Anna regis Anglorum orientalium. S. Ætheldryda nupsit S. Ecgfrith regi Northumbrorum, sed nihilominus semper servavit virginitatem. Sepulta est in magna ecclesia in Ely, ubi miraculis illustris fuit. In eadem ecclesia requiescit etiam ejus soror S. Withburga tt. S. Eormenilda uu filia Earcombercht et Sexburgæ nupsit regi Wulfere filio Penda regis Merciorum, quo regnante gens Merciorum baptismum recepit. Ex hoc conjugio nata est S. Werburga xx virgo Deo sacra, quæ sepulta fuit in monasterio Heanburh yy. Postea translata est et nunc requiescit in Legecester *. Sed S. Eormenilda requiescit in monasterio Ely simul cum matre sua et cum matertera sua S. Ætheldryda: ubi claret multis miraculis. Soror ejus (S. Eormenildæ) S. Eorcongota zz missa fuit ultra mare ut educaretur a matertera sua S. Æthelburga aaa, loci bbb abbatissa: et ibi ex Dei voluntate multos in virtute progressus fecit; et cum diem supremum obiisset, cito miraculis clarescere cœpit. Rex Withred filius regis Ecgbert, fundavit monasterium in Dover in honorem S. Martini ccc ipso Sancto locum designante in quo monasterium istud erigi volebat; quod consequenter executioni datum est. Collocavit etiam monachos ibi, eisque terras tradidit ad eorum sustentationem usque in hunc diem. Rex iste quiescit prope S. Augustinum in porticu, ad partem meridianam ecclesiæ S. Mariæ ddd, quod ejus proavus rex Eadbald ædificaverat in honorem Dei et S. Mariæ eee.

ANNOTATA.

a Cujus Acta data T. VI Maji ad diem XXVI p. 373.

b T. III Febr. ad diem XXIV p. 470.

c Cfr. T. VI Maji p. 381 cap. 2 et p. 389 cap. 3 (lege: 4).

d Berta filia fuit Chariberti regis Parisiorum (T. III Febr. p. 471 n. 4, 5 et 7. Cfr. t. VI Maji, p. 439 n. 23). Pro genealogicis deductionibus quæ sequuntur, utiliter consulentur tabellæ ad p. 90.

e T. III Septembr. ad diem VIII p. 206 a; T. VIII Septembr. p. 708 num. 66 et p. 709 num. 70 et 71; T. VI Octobr. p. 6 et p. 112 num. 118 seqq.; memoratur etiam in quibusdam fastis XIV Decembr.

f T. VI Octobr. ad diem XII p. 108.

g T. V Octobr. ad diem X p. 102.

h Puto Saxonicam vocem interfectionem significasse, ex iis quæ infra adducam ex Goscelino et Guilielmo Thorne.

i Cfr. T. I Febr. p. 387 not. g et T. VIII Septembr. p. 709. num. 70 et 71.

k S. Eadburga Limingensis colitur XIII Decembr. Cfr. T. I Febr. p. 387 not. h et T. III p. 473 num. 15; distinguenda est a Tanetensi quæ eodem die memoratur, de qua consule locos cit. et T. III Julii p. 515 num. 16; p. 518 num. 7 et p. 519 num. 13 et 2; occurrit illa Tanetensis hic paulo inferius.

l Nempe Chlotarii II. Cfr. Commentar. supra num. 4.

m T. VI Augusti ad diem XXXI p. 685.

n Cfr. Commentar. num. 5, 13, 14.

o Ita Anglo-Saxones filios regum vocabant. Cfr. Glossarium Cangii Vo Clito et Adelingus.

p Seu Domnevam, ut ibi paulo post dicitur. Colitur XIX Novembr.

q Eormengita inferius iterum Sanctæ titulo insignitur et præterea miraculis claruisse dicitur. Auctor jam citati Martyrologii Anglicani (A memorial of British piety) ei diem assignat vel eligit XXX Julii; nam aliquando se dies elegisse, ubi monumenta tacebant, fatetur pag. 7. — Hic jam locum adducimus ex Guilielmo Thorne, ut pateat eum has paginas Saxonicas, quæ in monasterio suo exaratæ fuerunt, præ oculis habuisse. Col. edit. Twysden sic habet: Ethelbertus rex habuit ex regina Berta filium Edbaldum, filiamque Ethelburgam, alio nomine Thate dictam, quæ data fuit Edwino regi Northanhymbrorum in conjugem, quem Sanctus Paulinus missus cum Ethelburga convertit ad fidem et eumdem baptizavit cum sua gente. Post cujus regis interfectionem reversa est regina ad fratrem suum Edbaldum qui tunc rex Kanciæ erat. Ipse vero Edbaldus dedit ei villam de Limminge, quæ fecit ibi monasterium et ibidem sepulta est Idus Decembris. Edbaldus habuit de uxore filiam Enswitham quæ apud Falkstane pausat. Ermenredus ex uxore sua Oslana etc. Quæ sequuntur jam excusa habes in Actis S. Mildredæ (T. III Julii p. 516 num. 13; p. 51 num. 4 seq. et p. 519 num 2); alia quædam a G. Thorne ex eodem Indiculo Saxonico excerpta, quæque in Actis S. Mildredæ omissa fuere, infra proferimus. Similiter Goscelinus in Vita S. Wereburgæ (T. I Febr. p. 386). Indiculi partem priorem pæne exscripsit: Æthelbrigtus igitur ex Berta regina, filia regis Francorum, Eadbaldum cum Æthelburga filia procreavit, quem suæ pietatis et regni optimum hæredem reliquit. Æthelburga vero regina post pii regis Nordhanhumbrorum Eadwini interfectionem, reversa ad Eadbaldum fratrem in villa Liminga monasterium ædificavit, in quo cum S. Eadburga requiescit. Eadbaldus quoque ex alterius regis Francorum filia Emma Eormredum atque Ergombertum principes sanctamque Virginem Answitham, quæ apud Folcanstam deposita veneratur, propagavit etc. Reliqua habes partim in Commentar., n. 10, et plura legi possunt apud Henschenium (T. I. Febr. l. c.). — In Ms.Saxonico duæ tantum filiæ Ermenredi hic prodeunt, cum a reliquis scriptoribus quatuor enumerentur; sed notandum est, primo, in hoc Indiculo locorum sepulturæ de solis fere Sanctis agi, deinde inferius etiam non omnes sorores S. Sexburgæ accurate simul enumerari, nam postea additur S. Æthelburga S. Eorcongotæ matertera et ejusdem Sexburgæ soror.

r T. II Julii ad diem VI p. 346.

s T. II Febr. ad diem XIII p. 686.

t T. III Febr. ad diem XXIII p. 387.

u Henschenius olim conjectaverat distinguendum inter S. Ermenburgam et Domnevam uxorem Merwaldi (T. III Febr. p. 389 num. 3, 4.), nempe ex Westmonasteriensi ad an. 654, sed is exscripsit Rogerum de Wendover, ut solet; Rogerus vero (Cfr Roger. Lond. 1841, t. I, p. 152 et 167) male intellexit Simeonem Dunelmensem; uterque se corrigunt ad annum 676, ubi diserte scribunt S. Ermenburgam Merwaldi uxorem fuisse.

x De regibus Mercii agit Henschenius T. III Febr. p. 389 num. 2.

y T III Febr. ad diem XXIII p. 388.

z T. III Julii ad diem XIII p. 512.

aa T. II Januar. ad diem XVII p. 176.

bb Ibid. p. 176 num. 8. In quodam Calendario alphabetico Sanctorum (Nicolas: The chronology of history, Lond. 1838 p. 168) occurrit S. Mervyn VI Januarii. Martyrologium sæpe laudatum (A memorial etc.) eum refert ad diem XVII ejusdem mensis.

cc Cfr. Commentar. supra num. 16.

dd Nescio an hæc accurate ab editore Anglico ex Ms. Saxonico versa fuerint, nam Thornius et reliqui omnes scribunt eadem Eastriæ evenisse. Forte hæc verba in insula Thanet, accipienda sunt de weregeld, seu compensatione, quam Domneva in insula illa accipere debebat. Cfr. Commentarius, num. 15.

ee Scriptor istius Indiculi (nempe locorum sepulturæ Sanctorum qui ex regibus Cantii geniti sunt), ambas Translationes horum Martyrum, si eas noverat, omittere non poterat, primam scilicet ex Cantio ad Wakeringe et secundam ad monasterium Ramesiense. Primam facilius ignorare potuit cum facta sit tempore incursionum Danicarum et Wakeringe a quibusdam locus obscurus dicatur, secundam tamen non item (Cfr Commentar. n. 20 et seqq.). Ex quo probabile fit ante annum 986 quo facta est secundaTranslatio, istum Indiculum fuisse scriptum. Sed vide mox dicenda de eodem argumento.

ff De carrucatis vide Glossarium Cangii. Earum valor videtur variasse diversis temporibus ac diversis in partibus Angliæ; si admittatur eas 100 acras effecisse (Cfr. Hist. d'Angleterre par le D. Lingard traduite par M. de Roujoux. Louvain 1827 T. I p. XXI) acras habebimus 8,000. Vide dicta in Commentar. num. 17.

gg Thornius hic inserit fabellam de cerva, quam ex eo excerptam habes in Actis S. Mildredæ T. III Julii p. 513 num. 5. Cfr. Commentar. num. 16 seq.

hh Patet scriptorem Saxonicum pro solis fere monachis S. Augustini Cantuariensis opellam suam concinnasse; nam locum ubi monasterium istud exstructum est, nempe insulam Tanet, hic indicare omittit. Idem ex ultimis Indiculi verbis manifestum fiet.

ii T. VI Septembr. ad diem XIX p. 55.

kk Nempe in insula Tanet, non vero Eastriæ ut erronee Westmonasteriensis ad annum 654 scripserat (Cfr. supra Annotat. u); ex quo tamen deceptus Henschenius Domnevam a S. Ermenburga diversam putavit. Eastriæ autem vel umbram monasterii exstitisse nusquam reperire potui. Pluries prodit Eastria, Estrie, Estreya in diplomatis monasteriorum Cantuariensium (Nov. Monastic. Anglican. T. I p. 96, 97 et passim), sed aut nulla, aut sola appellatione villæ adjecta.

ll Cum filia sororis suæ Domnevæ, nempe S. Mildreda,

mm Idem asseritur T. III Julii p. 519 num. 2.

nn Hæc est S. Eadburga Tanetensis quæ in Martyrologio Anglicano (A Memorial etc. p. 127) translata dicitur ad monasterium seu hospitium Cantuariense S. Gregorii anno 1055, sed corrigendum 1085, nam anno solum 1084 illud hospitium a Lanfranco archiepiscopo fundatum est (Nov, Monastic. Angl. T. VI p. 614. Cfr. T. III Julii p. 519 num. 13). De eadem Eadburga vide supra Annotat. k.

oo Ex his facile eruitur hoc opusculum Saxonicum scriptum esse ante annum 1011, quo destructum est monasterium Tanetense a Danis (T. III Julii p. 520 num. 3; Chron. Saxonic. ad an. 1011; Cfr. T. II April. p. 636 seqq.); sed forte aliquot annis antiquius est (Annotat. ee). Translata sunt Lipsana S. Mildredæ ad Monasterium Cantuariense S. Augustini anno 1030 die XVIII Maji feria secunda Pentecostes (Cfr. T. III Julii p. 521 num. 7, 8, 9 et Nov. Monastic. Angl. T. I p. 449); S. Eadburgæautem ad hospitium S. Gregorii Cantuariense anno 1085 (supra Annotat. nn). Aliunde colligimus idem opusculum scriptum esse post annum 974, ex Translatione S. Withburgæ ad monasterium Eliense, ut infra indicabitur.

pp T. II Julii ad diem VI p. 346.

qq Editor Anglicus hic lineolam ducit, ex quo conjecto quædam in MS. legi non potuisse. Suppleri possunt ex G. Thorne qui, ut diximus, totum Indiculum istum, plurimis interjectis, in latinum sermonem transtulit. Sic itaque habet hoc loco (Twysden X Script. col. 1908): Filius ejus (Sexburgæ) rex Lotarius possessionem terrarum unde vitam duceret, ipsi dedit. Post hæc sic pergit cum opusculo Saxonico: Fuerunt autem Sancta Sexburga et Sancta Etheldretha et Sancta Withburgh filiæ Inæ regis orientalium Anglorum. Beata Etheldretha data erat Egfrido regi Northanhymbrorum in conjugem, quæ tamen virgo semper mansit et requiescit in monasterio quod dicitur Ely cum sorore sua Withburgha. Ermenold, filia Ercomberti regis et Sexburgh uxoris suæ, datur Fulchero (Wulfero) filio Pendæ regis Merciorum in conjugem: quorum tempore gens Merciorum fidem suscepit et baptismum, et Sanctam virginem Werburgham genuerunt, quæ Laycernæ (Legecestriæ, seu Cestriæ) requiescit. Ermenold cum matre Sexburga et matertera S. Etheldreta apud Ely sepulta est. S. Ercongota, soror ejus, ultra mare ad materteram suam missa est et ibidem mortua. Erat Withredus rex Kanciæ filius Ebrechi (Egberti) regis. Mortua beata virgine Mildreda etc. Quæsequuntur edidit Sollerius (T. III Julii p. 520 n. 3) qui, uti et nos, plurima in editione Thornii Twysdeniana emendanda habuit.

rr T. IV Junii ad diem XXIII p. 489.

ss T. II Martii ad diem XVII p. 605.

tt S. Withburga translata est ad monasterium Eliense anno 974, ut diximus supra p. 101, col. 1.

uu T. II Febr. ad diem XIII p. 686.

xx T. I Febr. ad diem III p. 384.

yy Vernacule Hanbury in Staffordia australi, inter fluvios Trent et Dove, ibique olim monasterium exstitisse dicitur in Vita S. Wereburgæ T. I Febr. p. 389 num. 13 et p. 390 not. c. Translata est hinc Cestriam anno 875 ut narrat Bromtonus in Chronico (ap. Twysden X Script. col. 810; cfr. Chron. Saxon. edit. Giles ad an. 875 et T. I Febr. p. 385 num. 5): Anno Domini 875 quo dictus Burredus rex Merciorum per Danos apud Ripendon (nunc vulgo Repton. Cfr. Camden edit. Gough T. I p. 301 et 306) expulsus fuit, Hamburgenses indigenæ, qui circiter quinque milliaribus a Ripendon, distabant pavore soluti, corpus Sanctæ Wereburgæ virginis diu ibidem sepultum, ad Cestriam tanquam ad locum tutum transtulerunt.

zz T. III Febr. ad diem XXIII p. 387.

aaa T. II Julii ad diem VII p. 481.

bbb Faræmonasterii in Gallia, leucis quatuor a Meldis. Cfr. T. III Febr. p. 387 num. 1.

ccc Idem dicitur T. VI Maji p. 434 num. 10. De hoc monasterio Cfr Nov. Monastic. Anglican. T. IV p. 528.

ddd Anglicus editor vertit: the church of S. Mary. Sed Goscelinus in Actis S. Augustini (T. VI Maji, p. 413 seqq.) hanc ecclesiam plerumque vocat Oratorium S. Mariæ. Destructum est istud Oratorium, quia ruinam minabatur, anno 1091 (ibid. p. 430, n. 56, p. 437, n. 16, p. 413, n. 2); et hac occasione translata ossa Sanctorum præsulum, regum aliorumque, ex porticibus Oratorii S. Mariæ, quod ecclesia nova totum complexa est, ad novam cryptam S. Mariæ (ibid. p. 437 cap. III et IV). De hac Translatione narrationem satis intricatam scripsit Goscelinus; quapropter hic nonnulla jam indicavi, et hæc pauca insuper addo: Positio Lipsanorum Sanctorum præsulum in veteri Oratorio S. Mariæ describitur ibid. p. 416 num. 17, regum vero, et inter alios Withredi illius de quo in opusculo Saxonico mentio fit, ibid. p. 434 num. 9 et 10; translatiopræsulum eorumque positio in nova crypta p. 419 n. 24 et p. 438 n. 21, S. Ethelberti regis p. 439 cap. IV, reliquorum denique p. 443 n. 41.

eee Idem asseritur l. c. p. 434 num. 9. Ex his omnibus luce meridiana clarius est, Indiculum istum Cantuariæ in monasterio S. Augustini fuisse conscriptum.

* Liming.

* Chester.

DE S. LUPO, EPISC. ET CONF. ANDEGAVIS.

PROBABILITER CIRCA AN. 680.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lupus, Episc. et Conf. Andegavis in Gallia (S.)

J. V. H.

§ unicus. Sancti cultus; tempus episcopatus inquiritur.

[Certus S. Lupi cultus:] S. Lupum, Andegavensem episcopum, nullus martyrologorum classicorum commemorat; ast Claudius Le Chastelain in suo Martyrologio universali inter Sanctos Galliæ, recenset Sanctum his verbis, quæ e Gallico latina reddimus: Andegavis S. Lupi, episcopi hujus civitatis, cujus corpus ibidem honoratur in ecclesia collegiata S. Martini. Inter Auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum ad hanc diem, Burdegalense habet: Andegavis S. Lupi episcopi; cui elogio consentiunt editiones Lubeco-Coloniensis et Greveni, nisi quod addant et Confessoris. Breviarium Andegavense, jussu Caroli Miron episcopi anno 1623 editum ad hanc diem, ritu duplici S. Lupum colit. Sic eadem festivitas, ritu tamen inferiori, celebranda indicitur in Breviariis veteri Dolensi et Cenomanensi et monasterii S. Albini Andegavensis. Licet igitur pleraque Martyrologia ejus nomen reticeant, non est tamen quod legitimum ejus cultum in dubium revocemus.

[2] [incertum tempus episcopatus;] Ast quam certus S. Lupi cultus, tam incerta sunt reliqua ad illum spectantia: nullum enim Actorum vestigium apud scriptores inveniri potest. Imo inter eruditos controvertitur, quo tandem sæculo floruerit: alii enim vixisse sæculo VII, alii sæculo IX illum opinantur. Quin et Claudius Le Chastelain sæculum X assignat, scribens in margine sui Martyrologii annum 937 emortualem. Ast singularem Castellani opinionem, tamquam errorem typothetæ, magis existimandam censeo; nihil enim in documentis occurrit, ex quo talis ætas S. Lupo tribui possit. Tota igitur controversia in eo est, utri nempe magis credendum sit; auctorine Tractatus de reversione B. Martini a Burgundia, qui vulgo existimatur esse S. Odonis, abbatis Cluniacensis; an vero Catalogis antiquis episcoporum Andegavensium. Etenim S. Odo aut alius quispiam in citato Tractatu dicit S. Lupum adfuisse dictæ reversioni S. Martini, quæ, ut habet ipse scriptor [Marrier. Biblioth. Cluniac, p. 124.] , cum anno Christi 887 concurrit. Catalogi contra antiqui statuunt S. Lupum, secundum a S. Magnobodo, circa annum 660 [Act. SS., t. VII Octob., p. 940, n. 52.] defuncto, successorem, adeoque circa finem sæculi septimi aut initium octavi florentem.

[3] [qui cum fine sæc. IX concurrit juxta Odonem;] Quoad vero Tractatum de reversione S. Martini spectat, illum, licet a Joanne Mabillon, Adriano Baillet, Claudio Fleury et Jacob. de Longueval tamquam genuinum Odonis partum habitum, ab eo tamen adjudicant critici recentiores [Hist. litt. de Fr., t. VI, p. 250. Fabric. Biblioth. lat. Vo Odo Cluniac. Journ. de Trevoux, an. 1716. Juin, p. 1145.] : et id quidem merito; utpote qui afferant varias solidasque suæ sententiæ rationes. Et imprimis dicunt librum hunc non redolere S. Odonis stylum: fateor incertam esse, quamdiu sola est, istiusmodi rationem, quia pro vario scriptionis argumento, varioque animi statu, ipsa etiam scriptionis indoles variari aliquando potest. Verum quando hæc ratio aliis adminiculatur, suum etiam momentum juste obtinet. Et reipsa tractator turpiter cespitat introducens Fulconem, petentem hanc scriptionem ab Odone; tum quia dicit [Marrier, p. 115 et seq.] : Porro inter alia mihi retulistis, vos in quibusdam veteribus scedulis, impolito exaratum sermone, qualiter B. Martini sacratissimum corpus ob Barbarorum incursus in Burgundiam delatum fuit, qualiterque exinde, reddita pace Ecclesiæ, ad propriam urbem relatum. Quando talia leguntur, nemo facile sibi persuadebit S. Odonem coævum, imo quatenus Turonensem, spectatorem fuisse reversionis corporis S. Martini: natus enim anno 879, octennis erat, quando Reliquiæ S. Martini anno 887 Turonem relatæ sunt; defunctus porro anno 942, non est, quod ad rem, coram gestam, enarrandam veteres scedulas forte fortuna reperiret et studiose scrutaretur.

[4] [sed Tractatus Odoni abjudicatur propter contradictiones,] Habemus dein in S. Odonis Vita, quæ ad diem XVIII Novembris dabitur, eum a Fulcone, Andegavensi comite seu consule enutritum fuisse [Ibid., p. 18.] ; quo autem modo et id verum esse potest, quod dicit Fulco Odoni, illum hanc scriptionem petere non solum pro convictus gratia, sed etiam pro lactentis infantiæ participatione, nihil enim negari posse credit illi, quem mater in lactis participem accivit? Vicissim et Odo se vocat Fulconis collactaneum [Ibid., p. 115.] . Andreas Quercetanus in Notis ad Bibliothecam Cluniacensem [Ibid., nota 20.] nititur detergere contradictionem, dum dicit Odonem, a Gulielmo, Fulconis patre, enutritum fuisse. Sed sua Odonianæ Vitæ stat auctoritas, quæ habet, quod Fulco Odonem enutrivit, adeoque collactaneus ejus non fuit. Joannes autem Vitæ scriptor aperit fontes, ex quibus suam narrationem hausturus sit, nempe testes omni exceptione majores. Ea, inquit [Ibid. Biblioth., p. 14.] , nimirum mihi scribere bene placuit, quæ quasi de alio narrante ex ejus ore sumpsi et meæ memoriæ commendavi; deinde quæ Domnus Hildebrannus, vir nempe veridicus et Cluniaci cœnobii præpositus, in regularibusque disciplinis præceptor meus, mihi et multis aliis est professus. Quoniam igitur certissima biographus profert testimonia, non est quod vim inferamus ejus verbis, eum solum ad finem, ut Tractatus cujusdam, multis ex partibus spurii, veritatem vindicemus. Quin et illud merito offendit Scriptores Benedictinos Historiæ Franciæ litterariæ [Hist. de la Fr. litt., t. VI, d. 250.] , quod Fulco, comes Andegavensis potentissimus, scribat ad Odonem monachum [Marrier, p. 114.] : Condescendat igitur meæ parvitati vestra sublimitas, et præstate quod postulo, qui hoc ipsum præstitistis, ut postulare auderem.

[5] Ex hactenus dictis liquet, sæpe dictum Tractatum, non esse lucubratum eo sæculo, [perturbatas genealogias,] quo ad S. Odonem pertinere potuisset. Sed sunt et alia capita, quæ scriptionem omnimodo fabulosam monstrant. Etenim quoties nomina propria eorum, qui reversioni corporis S. Martini allaboraverunt, attingit, toties in gravissimos incurrit errores. Principalem operis ducem profert Ingelgerium, comitem Andegavensem, cujus genealogiam hisce verbis describit [Marrier, p. 120.] : Eo tempore vir illustris, Gastinensis comes, Ingelgerius, Hugonis, ducis Burgundiæ nepos, Lochiæ et Ambasiæ dominus, strenuus armis, summa potestate et probitate præditus erat, et Andegavensem consulatum, ex regio munere nuper sibi impartitum, procurabat. Atqui Benedictini eruditi, qui de historia Burgundiæ scripsere, tamquam fabulosum rejiciunt hunc Hugonem ducem [Plancher. Hist. de Bourg, t. I. p. 230.] ; nam Hugo iste abbas fuit vitæ innocentissimæ, a pueritia monasterio inclusus, quia Caroli Magni filius naturalis timorem incutiebat, ne aliquando de regno Galliæ contenderet. Odo vero rebus, quas scribebat, coævus et spectator, in tam gravem errorem non incidisset. Quocirca J. F. Bodin, in suis Disquisitionibus circa pagum Andegavensem, cautius procedit, et sic Ingelgerii genealogiam delineat [Bodin. Recherches sur Angers et le Bas-Anjou, t. I, p. 147.] . Torquatus filium præcelsi ingenii habuit Tertullum nomine, qui ut altiorem dignitatis gradum attingeret, in obsequio Caroli Calvi se devovit et strenuus armis evasit. Carolus uxorem ei dedit Petronillam, filiam ducis Burgundiæ, cum beneficio castri Landonis et aliquot prædia in pago Gastinensi, ex qua filium Ingelgerium habuit. Abstinet igitur auctor a nominando hoc duce Hugone, qui cæterum, ut et reliqui in Galliis, hanc regionem non hereditario jure, sed ex delegatione principis, obtinebat.

[6] [et in variis sedibus] Neque hic est errorum finis. Nam in decursu suæ narrationis sex præter S. Lupum nostrum numerat episcopos [Marrier, p. 120, 121 et 124.] , videlicet Adalaudum Turonensem, Domnolum Trecensem, Armarium Autissiodorensem, Siagrium Æduensem, Raimonem Aurelianensem et Mainoldum Cenomanensem, qui omnes, si unum Turonensem excipias, in Catalogis episcoporum harum sedium circa illud tempus desunt. Et quidem Trecensem sedem ab anno saltem 882 ad 890 occupavit Bodo, ac proinde, ajunt Galliæ Christianæ Scriptores [Gal. Christ., t. XII. col. 493.] , evanescit ignotus Domnolus, quem corpori S. Martini revertenti adstitisse fingunt. Autissiodorensem vero pontificatum adiit Herefridus VIII Septembris anni 887 in eoque XXII annis perseveravit [Ibid., col. 278.] ; expungendus itaque Armarius, aut Januarius Pseudo-Odonis, qui neque Herefridum præcedere potuit, utpote, nullo medio, Wibaudi successorem. Ecclesiæ Æduensis seu Augustodunensis non alius Siagrius episcopus cognoscitur, quam Brunichildis reginæ frater germanus, adeoque sæculo sexto pontifex: anno autem 887 Adalgarius seu Adalgisus jam a duodennio Æduensibus episcopus præerat et 893 obiit [Ibid., t. IV, col. 344.] . Expugendus quoque Raimo, Aurelianensis episcopus, cujus nomen inter hujus sedis antistites non occurrit: sed Walterius seu Gauterius cathedram hanc tenuit ab anno 867 usque saltem annum 891 [Ibid., t. VIII, col. 1426.] . Quin et hic ipse Raimo seu Raino, juxta correctiores Catalogos, episcopus Andegavensis ponitur, quatenus pontificatum gesserit ab anno 880 ad annum 907 aut 908: frater erat Adalaudi aut Adalandi, Turonensis archiepiscopi [Bodin. Recherch. sur Angers, t. II, p. 546.] . Quæ si accurata sunt, omni loco sanctus noster Lupus excluditur. Tandem exhibet nobis Pseudo-Odo Mainoldum, Cenomanensem episcopum, præsentem translationi S. Martini: quoniam vero istiusmodi nomen in Cenomanensibus Catalogis non occurrit, Mainoldum in Mainardum mutant [Gall. Christ. ant., t. II, col. 514. Longueval. Hist. de l'Égl. Gallic., t. VIII, p. 191. Edit. Paris. 1826.] : ast ne hoc quidem remedio malum sanatur. Etenim ex Gestis episcoporum Cenomanensium apud Mabillonium habemus, Aldricum pontificatum adiisse anno Christi 832 et per annos XXIV tenuisse [Veter. Analect., p. 297, 300. Edit. Paris. 1723.] ; adeoque Robertum, ejus circa annum 856 successorem, quum per annos XXVI rexisset Ecclesiam, annum Christi 882 attigisse [Ibid., p. 300.] ; cui successit Lambertus per VI annos; jam igitur usque ad annum 888 progressi sumus, nullusque locus Mainoldo relictus est: imo inter Lambertum et Mainoldum duo intercalandi sunt episcopi, Guntherius, qui saltem XVII annis et Hubertus qui XXVII annis Cenomanensem Ecclesiam administrarunt [Gall. Christ. Antiq., t. II, p. 514.] , proindeque initia Mainardi seu Mainoldi non ante XXXII annum sæculi decimi statui possunt. Et hic itaque eliminandus est.

[7] [episcoporum] Quoniam igitur scriptor tot fere committit errores, quot nomina episcoporum citat, licet nobis jure optimo ejus rejicere auctoritatem, quando allegat S. Lupum, Andegavensem episcopum, reversioni corporis S. Martini e Burgundia sæculo IX interfuisse. Sed quum tam graves errores viro cordato et coævo, qualis erat S. Odo, Cluniacensis abbas, imputari non possunt, falsario cuidam longe recentiori, adeoque rerum personarumque, de quibus tractabat, ignaro, adscribendi sunt. Nihilominus scriptionis, hactenus refutatæ, auctoritatem stabilire forsan conabitur quispiam ex libro Heberni, archiepiscopi Turonensis, coævi, quoniam suum pontificatum anno 896 exorsus est. Hic porro scripsisse fertur librum de Miraculis S. Martini, quem edidit Baluzius [Baluzius. Miscellan., t. II, p. 300.] et in quo actores translationis Burgundicæ nominat Adalaudum Turonensem, S. Lupum Andegavensem, Mainoldum Cenomanensem et Raimonem Aurelianensem episcopos. Sed variis allatis solidisque rationibus monstrant Ephemerides Trivultianæ [Journ. de Trévoux. an. 1716, Juin col. 1145.] et hunc librum falso attribui Heberno Turonensi; quod quidem vel ex solis episcoporum nominibus abunde ostenditur. Frustra igitur Pagius in sua Critica Baronii ad annum 887 § VI auctoritate Heberni sustinere nititur episcopatum S. Lupi sæculo IX refutaturque vel ex correctione, quam adhibendam vult in Vita quadam S. Maurilii Andegavensis. Istic enim legitur [Gall. Christ. Antiq., t. II, p. 120 et Act. SS., t. IV Septemb., p. 65, n. 13.] : Raino, quondam S. Martini discipulus et semper canonicus, ac postmodum sanctæ Andegavensis Ecclesiæ ex initio christianitatis trigesimus tertius humilis episcopus, ob honorem omnipotentis Dei, nec non et ejusdem S. Maurilii, ac remissionem peccaminum animæ suæ, anno Incarnationis dominicæ DCCCCV et ordinationis episcopatus sui in XXV hanc Vitam scribere ac requirere jussit. Archanaldus, S. Martini, discipulus et diaconus, jussu præfati domini Rainonis scripsit et requisivit. Episcopatus itaque Rainonis ab anno 880 exordium sumpsit, adeoque locus cuidam alii episcopo, anno 887 Andegavis sedenti reperiri non potest.

[8] [successiones:] Quocirca Pagius, ad vim argumenti eludendam, toto decennio tempus episcopatus Rainonis truncat, et loco episcopatus XXV legendum episcopatus XV dicit, cum constet, inquit, Rainonem coævum fuisse Odonis, Galliæ regis, eique supervixisse. Ast liberior est ista correctio, siquidem ruinosum sit fundamentum, cui innititur: nam Odoni, Galliæ regi, qui ab anno 886 ad 898 regnavit, et coævus esse et supervixisse eidem potuit Raino, episcopatum suum ab anno sive 880 sive 890 exorsus. Imo binos habemus terminos, documentis suis munitos, quibus episcopatus S. Lupi omnimodo eliminatur: nam ex Chronico Vindocinensi seu Andegavensi habemus [Labbe. Biblioth., t. I, p. 285.] : DCCCCV, Vitæ B. Maurelii inventio, vel potius augmentatio per Rainonem episcopum et Archanaldum scriptorem facta est. Ab hoc igitur anno tempus episcopatus Rainonis regrediendo computandum est. Alter vero terminus stabilitur diplomate Caroli Crassi, dato VI Kalendas Novembris 886, quo Hugo abbas, regis propinquus [Bouquet, t. IX, p. 352] , precario more quibusdam venerabilibus episcopis, Adalaldo archiepiscopo, simulque Rainoni, fratri ejusdem, quamdam villam, Appiarias nomine, in pago Aurelianensi in vicaria Lodovensi, cum omnibus appendiciis suis … dedit. D. Bouquet dicit quidem hunc Rainonem Aurelianis sedisse, sed absque ullo idoneo teste: nam quod villam acceperit, in pago Aurelianensi sitam, nihil probat, nisi et probaret pro Adalaldo, quod est absurdum: sed hi germani episcopi erant, ajunt Gesta consulum Andagavensium [Ibid., p. 28. Cfr Bodin. Recherch., t. I, p. 156.] , ex Aurelianensi urbe nobiliter nati cives, qui neptem suam Delendim Ingelgerio in conjugem copularunt, tradentes ei cum puella … quæ eis in Aurelianensi pago et Turonico hereditate legitima proveniebant. Ex hac igitur cum Aurelianensi civitate Rainonis frequentiori necessitudine [Cfr Mabillon. De re diplom., p. 555.] profluxisse credo opinionem, quod in hac urbe sederit. Ast monstravimus supra num. 6 toto illo tempore quod Rainoni tribuendum esset, Walterium cathedram Aurelianensem occupasse. Tandem quoniam Rainoni, Andegavensi episcopo, occurrimus, cui Odo Sepmatum villam anno 895 pro ecclesia S. Mauritii concedit [Bouquet, t. IX, p. 464.] , nobis unus idemque est, qui Andegavis episcopus, reversioni S. Martini anno 887 interfuit. Constat proinde nullum inveniri posse tempus, quo S. Lupus, tamquam Andegavensis episcopus, translationi S. Martini præsens adesse potuerit.

[9] [standum igitur Catalogis episcoporum Andegavensium.] Quoniam igitur ex scriptis, S. Odoni et Heberno falso tributis, nihil circa ætatem S. Lupi erui potest, recurrendum est ad antiquos episcoporum Catalogos, qui Sanctum sæculo VII floruisse statuunt: eisque tanto major fides adhibenda est, quanto propius ad ætatem S. Lupi accedunt. Jam porro Mauro-Benedictinus Housseau seriem Andegavensium pontificum ordinavit juxta Catalogos bibliothecæ regiæ Parisiensis aliosque, et de Sancto nostro agens, hæc habet, quæ e Gallico latine reddo [Bodin. Recherch. sur Angers, t. II, p. 545.] : S. Lupus. Sammarthani propter auctoritatem Pseudo-Odonis loco suo movent hunc episcopum, sed potiores isto anonymo sunt Catalogi IX, XII et XIII sæculorum. Ecclesia Andegavensis memoriam S. Lupi recolit die XVII Octobris. Statuit vero S. Lupum S. Magnobodo post Niulphum successisse: ast ut tempus episcopatus Sancti nostri propius definiamus, desunt nobis documenta. Nam ad diem XVI Octobris conjiciendo magis, quam definiendo diximus, circa annum 660 S. Magnobodum obiisse, nec quidquam sciri de ejus successore Niulpho [Act. SS., t. VII Octob., p. 940, n. 52.] . Quoniam autem inter S. Lupum et Sadrium, qui anno 736 confirmationi privilegii S. Chrodegangi, Metensis episcopi, subscripsit [Labbe, t. VI Conc., col. 1700.] , septem medii sunt episcopi Andegavenses, vix post annum Christi 680 diem suum supremum clausisse S. Lupum suspicor, proptereaque hunc annum in capite hujus commentarii dubitans adscripsi. Jejuna valde sunt hæc omnia, ast nihil uspiam invenimus, quo vitam et res gestas Sancti illustrare valemus. Dabimus itaque Lectiones Breviarii Andegavensis anni 1624, quæ cultum Sancti variasque corporis translationes explicant.

ELEVATIO ET TRANSLATIO CORPORIS S. LUPI,
Ex Breviario Andegavensi anni 1624.

Lupus, Episc. et Conf. Andegavis in Gallia (S.)

Caput unicum.

Lectio I & II.

Beati Lupi, episcopi Andegavensis, corpus, quum diu ignotum in obscuro loco latuisset, [Corpus Sancti an. 1012 inventum,] anno Incarnationis millesimo et duodecimo, undecimo Kalendas Aprilis, ab Huberto, ejusdem sedis episcopo a, in monumento lapideo juxta ecclesiam S. Martini repertum, ad publicam venerationem edito loco super altare majus ejus ecclesiæ in capsa reconditum fuit b. Cujus sanctitatem Deus apud posteros, multis etiam post mortem sæculis, miraculis declaravit. Nam Philippo primo rerum in Gallia potiente c, quum cœli intemperie et assiduitate imbrium corruptis per septem annos frugibus, annonæ inopia graviter laboraretur d, atque ad expiandam publicam calamitatem indicta esset ad Sanctum Nicolaum e supplicatio, cæci duo corpus Sancti Lupi, quod inter alia Sanctorum corporum fercula a presbyteris portabatur, subeuntes f, visum receperunt: et mulier, quæ diutino morbo languebat, quum idem fecisset, repente sanata est: cœlum vero, Deo exorato, per multos dies serenum fuit.

Lect. III.

[2] Anno quoque Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto, [miraculis claret] decimo septimo Kalendas Novembris, quum Sancti corporis Reliquiæ ab Helia, Veriensi episcopo g, solemni more inspicerentur, atque ad rei famam undique populi concursus fieret, sutor, qui graviter ex crure laborabat, implorato Sancti Confessoris auxilio, sanus valensque rediit: paucis vero post diebus, quidam Sancti Martini canonicus ad eas orans, oblato sanctissimo Missæ sacrificio, lumen oculorum, quod amiserat, recuperavit h. Anno millesimo quadringentesimo nonagesimo nono, caput beatissimi Confessoris ab ipso Helia seorsum in argentea theca repositum fuit. Quum autem os brachii dextri, argento inclusum, infando sacrilegio a furibus sublatum esset, rogantibus ejusdem ecclesiæ canonicis, Guilelmus, Andagavensis episcopus i, anno salutis millesimo sexcentesimo et vigesimo, ipso die natali S. Lupi, universo adstante collegio, aperta capsa, quum costæ fragmentum sibi ad usum dedicandarum ecclesiarum exemisset, os brachii sinisterioris, in gestatoriam thecam insertum, magna religione, solemni supplicationis ordine per ecclesiam circumtulit: celebratoque pontificali ritu Missæ officio, ut id deinceps publice adorandum exponeretur, concessit.

ANNOTATA.

a Hubertus, Huberti Vindocini comitis filius, Andegavensem cathedram triginta septem annis ab anno Christi 1010 ad 1047 administravit, ac sub ejus pontificatu varia cœnobia Andegavis ædificata et amplificata fuere [Gall. Christ. Antiq., t. II, p. 123.] .

b Istius modi elevatio canonizationi episcopali æquipollebat, ut variis exemplis monstrat Prosper Lambertini, postmodum Benedictus XIV, in suo opere de Canonizatione Sanctorum lib. I cap. VI num. 4 seqq. Jacuit, ait Gallia Christiana antiqua [Ibid., p. 121.] , diu gleba corporis sub suggrundario (parte tecti prominenti, qua stillicidia a parietibus arcentur) ecclesiæ B. Martini Andegavensis, ad annum usque 1012, Huberto præsule, qui corpus extrahi loco indecenti curavit, et theca argentea compositum, populis exhiberi voluit honorandum, prout declarat membrana, quam e tumulo ipsius extractam reperere canonici.

c Philippus I, tertius ab Hugone Capeto rex Galliæ, regnum administravit ab anno 1060 ad 1108.

d Ternæ apud historicos occurrunt sub Philippo I annonæ calamitates, videlicet anno 1090, 1095 et 1100. Crediderim autem famem, de qua lectionesAndegavenses agunt, anno 1090 incepisse, quia Sigebertus Gemblacensis hunc annum ita indicat, ut continuatam quamdam calamitatem portendere videatur. Hæc enim habet sub anno 1090 [Bouquet, t. XIII. p. 260.] : Sterilitas frugum terræ augescit: (jam igitur anno præcedenti occeperat) et fames paulatim irrepit. Sub anno 1095 scribit [l. c.] : Fames diu concepta gravissime ingravatur et fit annus calamitosus, multis fame laborantibus, pauperibus per furta et incendia ditiores vexantibus… Hoc anno, sacro igne multi accenduntur, membris instar carbonum nigrescentibus. Sigebertus per famem diu conceptam præcedentes annos calamitosos commonstrat; quocirca annum proxime sequentem 1096 in Lectionibus indigitatum existimo, adeoque tunc temporis institutam supplicationem, qua ad tempus cessavit flagellum.

e Ecclesia S. Nicolai, olim in Andegavensi pomœrio, nunc ipsa urbe inclusa, ad abbatiam Benedictinam pertinebat: anno 1794 funditus destructa fuit [Bodin. Recherch., t. I, p. 192.] . Scimus porro Urbanum II post concilium Claromontanum, circa finem anni 1095 celebratum, ecclesiam S. Nicolai Andegavensis initio anni sequentisconsecrasse [Gall. Christ. Antiq., t. IV, p. 689.] . Forsan ob venerationem erga Sedem Apostolicam, electa fuerit S. Nicolai ecclesia, tamquam supplicationis meta. In magno enim pretio habebant Andegavenses papelam visitationem, quam ceu ephocham in Chartis adnotabant, ut constat ex diplomate Fulconis Richini Andegavensis comitis apud Sammarthanos [Ibid., t. II, p. 129. Bodin. Recherch., t. I, p. 227.] .

f

Tempore calamitatum pias supplicationes instituebant antiqui; sic apud Gregorium Turonensem Hist. Franc. lib. III cap. XXIX [Bouquet, t. II, p. 199.] legimus, cives Cæsaraugustanos, a Childeberto rege obsessos, indutos ciliciis, abstinentes a cibis et poculis, cum tunica B. Vincentii Martyris muros civitatis psallendo circumiisse. Quod vero cæci, ut visum reciperent, feretrum S. Lupi, a presbyteris portatum, subierint, alium venerationis modum indicat. Scimus ex Vita S. Romani, Rotomagensis episcopi, cujus Acta die XXIII Octobris dabuntur, reum capitalis sententiæ quotannis pœna solutum fuisse, ea lege, ut S. Romani feretum (la fierte de S. Romain) humeris suis sustineret. Sic et S. Paulinus Nolanus de S. Felice Natali VI vers. 125 [Paulin. Oper., t. II, p. 76. Edit. Paris. 1685.] dicit Christianos contendisse quam proxime ad tumulum accedere, eumdemque manu contingere:

Certatim populus pietatis circumfusus
Undique densato cœtu sita membra coronat,
Relligiosa pie pugna exercetur amantum:
Quisque pie alium premere et propior consistere certat
Relliquiis, corpusque manu contingere gaudet.
Nec satis est vidisse semel, juvat usque morari,
Luminaque expositis, et qua datur, oscula membris
Figere.

Subeundi Sanctorum sepulchri vestigium adhucdum retinet crypta Anderlacensis, juxta Bruxellas; istic enim visitur basis sarcophagi S. Guidonis, cujus Acta dedere majores nostri ad diem XII Septembris [Act. SS., t. IV Sept., p. 36.] , quæ ita constructa est, ut peregrini per medium altitudinis 77 centimetrorum, et 33 latitudinis, irrepere possent; idque sæpius factitasse indicant lapides frequenti attritu excavit et politi [Mém. cour. de l'Acad. de Brux., t. XVIII. Fréd. Van der Rit, p. 8.] . Ad hunc tamen ritum non alludit, quod citatus auctor refert ex Vita [Act. SS., t. IV Sept., p. 44, n. 12] , nempe homines ivisse per medium sepulchri: nam id indicat nullo pretio habitum tunc fuisse Sancti viri tumulum, qui solo cœmeterii æquatus transitum hominibus et brutis præbebat, quapropter Onulfus, villæ dominus duobus suis rusticis sepem circa sepulchrum Beati viri claudere jussit.

g Quo tempore hæc corporis S. Lupi visitatio celebrata fuit, Andegavensem Ecclesiam regebat Johannes de Rely, Carolo VIII, regi Galliæ a confessionibus et concionibus, qui eumdem regem in expeditione Neapolitana anno 1494, quo visitatio facta est, comitatus, et sæpius negotiorum tractandorum causa ad Pontificem Alexandrum VI destinatus, summam laudis gratiam retulit [Gall. Christ. antiq., t. II, p. 145.] . Hinc sacrum ritum peregit Helias, Veriensis episcopus, qui probabiliter vices absentis pontificis in functionibus episcopalibus implebat. Est autem Veri, ait Steph. Morcelli [Afric. Christ., t. I, p. 351.] , oppidum provinciæ proconsularis …, in monumentis Ecclesiæ satis notum, sed apud profanos scriptores non item. Helias igitur erat episcopus titularis seu, ut vulgo ajunt, in partibus infidelium.

i Erat hic Gulielmus Fouquet, qui ab anno 1616 ad 1621 sedem occupavit.

DE S. AUSTRUDE, VIRGINE ABBATISSA, LAUDUNI, IN GALLIA

INIT. SÆC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Austrudis, Virgo et Abbatissa Lauduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ unicus. Sanctæ memoria in fastis sacris; Acta a biographo subæquali conscripta; tempus nativitatis et obitus.

[S. Austrudis, matre] S. Salaberga, vidua et abbatissa, cujus Acta illustrarunt nostri ad diem XXII Septembris [Act. SS., t VI Septemb., p. 516.] , quinam prolem e nobili Franco, Blandino, qui Baso cognominabatur, suscepit: scilicet tres filias, Saretruden, Ebanam et Austrudem, cujus Vitam edimus: genuit dein S. Salaberga duos filios, Eustasium, in ætate puerili defunctum, et Balduinum, Laudunensem diaconum et Martyrem, qui colitur die VIII Januarii [Ibid., t. I Januar., p. 502.] . Spoponderat piissima mater se Deo consecraturam quoscumque liberos ex matrimonio hactenus sterili prodituros: votumque magnifice solvit. Nam præter Austrudem nostram, reliquæ filiæ Saretrudis et Ebana in virginitatis proposito ad mortem perseverarunt fideles; Balduinus vero, ut jam diximus, martyrio affectus, in ecclesia Laudunensi olim colebatur. Nam vi Concordati anni 1801 diœcesis Laudunensis maxima ex parte hodierno episcopatu Suessionensi continetur.

[2] [S. Salaberga nata,] Varia ratione Sanctæ nostræ nomen scriptum invenimus. Joan. Mabillon et qui eum secuti sunt, Martyrologus Parisiensis et Nostri in citato Commentario S. Salabergi, Virginem Anstrudem appellant, quam passim alii Austrudem dicunt: atque hanc scribendi nominis normam retinendam censeo, tum quia longe major est numerus scribentium Austrudem, cui consonat vulgare nomen Sainte Ostrue, tum quia difficile in antiquis manuscriptis discernuntur litterales formæ n et u. Cæterum quocumque modo efferatur Sanctæ nomen eamdem fere significationem retinet; quoniam Ans, gentem, Os vel Aus domum seu familiam; trud vero fidelitatem interpretari licet juxta antiquam linguam Teutonicam; unde Virginem nostram, fidelem genti vel familiæ dicemus [Wiarda. Uber deutsche Vor-und Geschlechtsnamen, p. 51 et 54.] . Atque hæc ipsa interpretationis similitudo aliquid conferre potuit, ut confusio scribendi oriretur.

[3] [celebratur in variis Martyrologiis,] S. Austrudis nomen non occurrit quidem in Martyrologio Romano; quin propterea in dubium vocari possit legitimus ejus cultus: nam Sanctæ memoriam celebrant varia Usuardi Auctaria, quæ videre licet apud Sollerium, Martyrologium Parisiense Card. de Noailles, Gallicum Saussaye, Universale Castellani et varia Benedictina. Cæterum ejus cultus, qui brevi post mortem, testante biographo infra edendo n. 25, incepit, adhuc perseverat in illa hodiernæ diœcesis Suessionensis parte, quæ ritu Laudunensi utitur, ut fidem facit directorium liturgicum pro anno 1829 editum: istic enim in diem XVII Octobris annuntiatur festivitas S. Austrudis Virginis sub ritu semiduplicis.

[4] Præter binam Vitam S. Austrudis, pauca nobis servavit antiquitas monumenta ad Sanctam nostram spectantia. [ejusquæ Vita a duobus biographis conscripta est.] Prioris biographiæ infra e Joanne Mabillon edendæ scriptorem supparem esse existimat doctissimus Maurinus, quia, ait [Act. SS., Ord. S. Bened. sæc. II, p. 975.] , in recensendis miraculis nomina, aliasque (ut vocant) circumstantias ita diligenter notat, quasi iis interfuerit: et dum Balduini, Anstrudis fratris, interfectores nominare injuriosum num 5 dicit. Judicio eruditissimi viri plane subscribo eoque lubentius, quod omnia miracula ab Anonymo relata videantur tempore Adalsindis, quæ S. Austrudi nulla intermedia successit, accidisse. Alteram Sanctæ nostræ Vitam minoris facit laudatus Mabillon, quia, licet politiori stylo conscripta, ad sæc XII pertinet. Habet tamen et hæc quædam gloriam Sanctæ posthumam illustrantia: unde usui etiam nobis erit in hisce Actis illustrandis.

[5] [Orta ex Francorum gente,] Nata est S. Austrudis patre S. Blandino, qui, ait scriptor Vitæ S. Salabergæ ad diem XXII Septembris [Act. SS. t. VI Sept. p 522, n. 9.] , cognomentum Baso acceperat, ejusdem cum S. Salaberga gentis fuisse indicatur l. c. quum inter causas conciliatarum nuptiarum recenseatur et ipsum ex Sicambrorum prosapia spectabili ortum esse. Nam ipsam S. Salabergam Francam gente fuisse, idem biographus testatur dicens [Ibid., n. 5.] : Cœpit isdem vir Dei (Eustasius, Luxoviensis abbas) sciscitari, utrum eidem viro illustri (Gundoino, Salabergæ patri), Francorum orto natalibus, soboles adesset. Jam vero constat Sicambros Francosque in unam eademque gentem confusos fuisse ab antiquis scriptoribus, ut monstrant Nostri in Annotationibus Vitæ auctioris S. Adelphi, Romaricensis abbatis, ad diem XI Septembris [T. III Sept., p. 820, not. a.] .

[6] [circa annum. licet alii alia opinentur,] Jam egerunt Nostri de anno natali S. Austrudis, quem sexcentesimum quadragesimum quintum post Christum natum statuunt [T. VI Sept., p. 520, n. 22.] . Autumabant scililicet S. Salabergam mortem obiisse brevi post S. Waldebertum, Luxoviensem abbatem, anno 665 defunctum, qui in Vita coæva S. Salabergæ dicitur eidem prænuntiasse mortem centesimum post diem [Ibid., p. 529, n. 28.] : cum porro e scriptore Vitæ infra edendæ n. 4 constet S. Austrudem matri Salabergæ successisse ætate vicennem, pronum erat concludere anno Christi 645 natam esse Sanctam Virginem. Verum res, opinante Joanne Mabillon, in ambiguo posita est; quoniam, vivente S. Waldeberto, visionem accidisse existimabat: unde nulla cæterum asserti sui reddita ratione, annum S. Salabergæ emortualem statuit annum Christi 655. Ejusdem sententiæ sunt Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum [Ad an. Ch. 654. § XI.] , Calmetus in sua Lotharingiæ Historia [T. I, col. 453.] , Longuevallius in Historiæ Ecclesiæ Gallicanæ [T. V, p. 202. Edit. Paris. 1826.] , bini Hagiographi Adrianus Baillet et Albanus Butler, et D. Beaulleret, qui nuper notitiam de S. Salaberga, cæterum vere eruditam, conscripsit [Annuaire du diocèse de Langres. Année 1838, p. 10.] .

[7] [645] Neque tantorum virorum refugerem subire auctoritatem, si aliquo documento, rationeve aliqua suam firmassent sententiam: sed, uno excepto Cointio, reliqui in nuda assertione consistunt. Imo Mabillonius cum in elogio S. Waldeberti dixisset [Act. SS. Ord. S. Bened., sæc. II, p. 504.] : Visio post S. Waldeberti mortem contigisse videtur; in fine ejusdem tomi [P. 1093.] quasi typothetæ vitio substituit quæ (visio) ante S. Waldeberti mortem etc. Solus Cointius dat hujus chronotaxis rationem, quæ si subsisteret, dirimeret omnem controversiam. Etenim profert fragmentum Vitæ S. Austrudis, in qua, teste Dacherio, hæc leguntur [Ann. Franc., an. 654, § XI.] : Defuncta matre, in abbatissimam electa est (Austrudis) anno ætatis suæ vigesimo et annuente Clodovæo secundo, Francorum rege, acclamantibus regionis proceribus universis, a Peregrino, Laudunensi episcopo, post impertitam benedictionem instituitur. Admissa veritate textus, sequeretur omnino anno LVI aut LVII sæculi septimi illigandam esse mortem S. Salabergæ et electionem filiæ ejus, Austrudis. Nam Clodovæus II non ante mensem Septembris 656 Austrasiæ, intra quam Laudunum claudebatur, imperare potuit; defuncto scilicet kalendis Februarii hujus anni S. Sigiberto, rege [Act. SS., t. I, Febr p. 206] , ejectoque post septem menses Childeberto, Grimoaldi majoris-domus filio, qui regnum illud affectaverat. Ipse vero Clodovæus eodem anno die V Septembris; aut sequenti ad finem vergente vita excessit [L'art de vérif. les dates, t. I, p. 546. Edit. Paris. 1783.] : quare necesse est intra hos terminos et S. Salabergæ obitum et S. Austrudis electionem definire.

[8] [refutato Cointio,] Verum, ut præfatus sum, non videtur subsistere posse citatum fragmentum: etenim Clodovæum II consentientem pone sequitur Peregrinus episcopus benedictionem abbatialem impertiens. Constat autem Attolam, Laudunensem episcopum, cui tertius successit Peregrinus, subscripsisse privilegio S. Amandi de loco Barrisiaco anno quinto regni Childerici regis, Clodovæi filii [Mabill. Act. SS. Ord S. Bened., sæc. II, p. 1094.] , id est anno Christi 664. Dicit quidem Cointius Peregrini loco restituendum esse Attolam: sed id meo judicio est, monumentum historicum ad præconceptam opinionem contorquere. Facile quoque mihi fuerit Clodovæi loco restituere Childericum, quo casu in majorum meorum sententiam allatum textum nullo negotio derivarem; medius enim inter Attolam et Peregrinum episcopus Wlfadus seu Vinfridus, de quo præter nudum nomen nihil cognoscitur, breviusculo tempore sedere potuit atque ista ratione deveniretur ad sæculi septimi annum LXV, quo nostri statuunt mortale exuisse S. Salabergam. Verum id divinare est: quare credo textum mendosum, sibi contradicentem, alterutri opinioni nihil firmitatis afferre posse.

[9] [monstratur probabilis] Restat igitur inquirendum utrum mortis tempus utcumque definiri non possit ex visione S. Waldeberti. Nostri quidem post Sancti abbatis mortem visionem reponunt. At id, meo judicio, recte. Nam trina visio cœlestis obitum S. Salabergæ præcessit: nempe Magoberti, pueruli, S. Anserici, Suessionensis episcopi, et S. Waldeberti: nullus autem inficias ibit duos priores jam vita functos fuisse, quando apparuerunt: ut quid igitur tertium Waldebertum nobis adhuc viventem fingeremus, quum nihil simile innuat biographus? Huc etiam facit, quod S. Waldebertus satis aperte insinuet se jam gloria cœlesti potiri; monet enim Salabergam ut præparet se ad accipiendum bravium, profecto coronam immortalem, quia et ipse ex victoria ejus cupit accipere bravium, quod interpretor de augmento gloriæ S. Waldeberto obventuro propter curam Sanctæ ejusque fundationibus impensam. Fateor hæc talia non esse ut omnem erroris formidinem excludant: attamen probabilia sunt, a quibus recedendum non est, donec certiora afferantur. Posito itaque S. Salabergam diem supremum obiisse anno Christi 665, quoniam viginti annorum facta, matri successit S. Austrudis, consequens fit annum Sanctæ nostræ natalem conjungendum esse cum anno vulgari 645.

[10] [nostra conjectura,] Confirmatur quoque mea opinio ex eo, quod S. Salaberga non videatur nupsisse, antequam Dagobertus I, mortuo patre Clothario II, solus universæ Franciæ atque adeo Burgundiæ imperaverit, quod anno 628 contigit. Mosa vero vicus, in quo et nata et fundasse videtur monasterium, ad Burgundiam illa tempestate pertinebat [Annuaire du diocèse de Langres. Année 1838. p. 12 et 17.] : quomodo igitur auctor Vitæ S. Salabergæ secundis ejus nuptiis obtenderet iram regis Dagoberti [T. III Septemb., p. 522, n. 9.] , si Sancta in Clotharii ditione secura omnino fuisset? Recte matrimonii epocham in annum 628 aut sequentem prorogamus. Quo admisso, certe S. Austrudis, tertia filia, nasci anno 635 (ut volunt Mabillionius et reliqui) non potuit: alioquin Salaberga post sex septemve annos matrimonii tertiam enixa prolem, ridicule appellaretur [Ibid., n. 10.] fœmina tot privata privilegiis, quæ instar Annæ et Elisabeth, ad basilicam B. Remigii, pontificis accurrit, ut sterilitatis mœror abigatur. Si e contrario ortus S. Austrudis in annum 645 differatur, omnia commode fluunt, et suum est tempus, ut constet de sterilitate, patrocinio Sancti Remorum Apostoli votoque facto curata.

[11] [ad pietatem et litteras instituta] Liberaliter educata fuit a Sanctis parentibus S. Austrudis; nam nutritur, ait biographus n. 1, a progenitoribus suis cum magno studio totius diligentiæ traditæ religioni Christianæ, discens etiam litteras in diebus teneræ infantiæ. Et paulo infra: Fit etiam per divinam clementiam audiendo, legendo capax memoriæ, exercens se etiam in magisterio doctrinæ; unde mirum non est quod subnectit scriptor: Manifestatur mundo plena esse eloquentiæ, sed multo plus sapientiæ. Et illo quidem sæculo septimo non negligebatur institutio fœminea in litteris; ad quas incumbebant præcipue illæ, quæ monasticam vitam profitebantur aut aliquando professuræ erant. Etenim præter cantum quotidianum divini officii, monialibus vacandum erat multiplici lectioni tum S. Sacræ Scripturæ, tum SS. Patrum: unde non levis quoque cognitio linguæ latinæ, jam apud vulgus declinantis, necessaria erat [Hist. litt. de France, t. III. p. 444 et seq.] . Sic de S. Gertrude, Nivellensi abbatissa et S. Austrudi æquali ad XVII Martii legitur [T. II Martii, p. 595, n. 3 et 4.] : Per suos nuntios, boni testimonii viros, … sancta volumina de urbe Roma et de transmarinis regionibus gnaros homines ascibat ad docendum divinæ legis carmina, ut sibi et suis quid esset meditandum, Deo inspirante, meruisset habere… Pene omnem bibliothecam divinæ legis memoriæ recondebat et obscura allegoriæ mysteria, Spiritu Sancto relevante, aperte auditoribus aperiebat. Paulo serius Chunihilt (S. Lulli matertera) et filia ejus Berathgit valde eruditæ referuntur in liberali scientia, unde ablegatæ referuntur in Thuringiam [T. VII Octob., p. 1083, n. 8.] ; profecto ut fœminarum eruditioni operam suam impenderent. Multa alia exempla afferri possent, que monstrarent summam olim curam positam fuisse, ut fœminis quoque litterarum palæstra aperiretur. Verum id insinuasse satis esto.

[12] [duodennis monasterium ingreditur] Transacta pie ætate puerili, S. Austrudis duodecim annos facta in matrimonium expetitur a quodam Landranno, ex progenie, ait biographus n. 2, nobili progenito. Sed recusat Dei virgo respuendo opes perituras et transitorias nuptias: quare conjungit sese choro in ecclesia psallentium clericorum, relictis corde et animo temporalibus amicitiis mundi. Ipsa vero prosequitur clericos, qui cereos et cruces in manibus portantes Virginem deducunt ad monasterium, cui præfuit Salaberga, sacra mater hujus sacræ puellæ. Anno itaque ætatis duodecimo S. Austrudis regularis vitæ cursum inchoavit: hæc enim ita in scriptore Vitæ connectuntur, ut idem fuerit Sanctæ Virgini actus et respuere sponsum terrenum et se totam devovere cœlesti. Porro secundum indicatam supra n. 6 et seqq. chronotaxin, in annum Christi 657 incidere debet ingressus S. Austrudis in monasterium.

[13] [eidemque octavo post anno] Venerabilis abbatissa, ait biographus noster n. 3, sentiens resolutionem sui corporis imminere, pastoralem sollicitudinem filiæ suæ Austrudi, post fugam nuptiarum suarum olim Domino sacratæ, tradere voluit. Consilio itaque Laudunensis Ecclesiæ pontificis et Francorum procerum, qui præerant huic provinciæ atque adsensu et electione et acclamatione sororum, tunc in hoc loco degentium, sub regali licentia, benedictione episcopali sacratur in abbatissam. Eratque annorum viginti. quando gregem Christi sub suo recepit regimine. Quod mortuæ S. Salabergæ abbatissa successerit Austrudis viginti annos nata, mirum videri potest consideranti vigentes tunc Ecclesiæ canones. Nam e S. Gregorio Magno habemus lib. IV epist. XI [T. II. Oper., p. 692.] : Juvenculas abbatissas fieri vehementissime prohibemus. Nullum igitur episcopum fraternitas tua, nisi sexagenariam virginem, cujus ætas hoc atque mores exegerint, velare permittas. Videtur igitur contra sacros canones actum aperte fuisse, quando vicennis virgo monasterio præposita est ac in abbatissam consecrata.

[14] [licet adolescentula præficitur;] Sed imprimis fieri potuit, ut, quandoquidem novella esset fundatio cœnobii Laudunensis, non aliæ reperirentur moniales, quam intra juventutis annos constitutœ. Dein, et id quidem maximi in hac re est momenti, poterat S. Salaberga, accedente, ut dicitur, consensu sororum, jure suo, fundationis titulo, instituere abbatissam: quod etiam factitatum invenitur a S. Radegunde in monasterio Pictavensi, uti refert S. Gregorius Turonensis in sua Historia Francorum lib. IX c. 42 [D. Bouquet, t. II, p. 359.] : Cui (monasterio), ait S. Radegundis, consentientibus beatissimis vel hujus civitatis vel reliquis pontificibus, electione etiam nostræ congregationis domnam et sororem meam Agnetem, quam ab ineunte ætate loco filiæ colui et educavi, abbatissam institui, ac me post Deum ejus ordinationi regulariter obedituram commisi. Jam enim gliscere cœperat illa tempestate jus patronatus, guod deinceps multiplici canone ad certam formam redactum fuit. In Concilio Aurelianensi IV, anno 541 celebrato [Labbe, t. V Conc., col. 382.] , prohibetur can. VII dominis prædiorum, ne in oratoriis suis contra votum episcopi … peregrinos clericos intromittant, nisi forsan quos probatos ibidem districtio pontificis observare præceperit. Liberum itaque erat dominis prædiorum e clero diœcesano presbyterum sibi assumere. Imo istorum dominorum audacia, ut compescenda fuerit in eodem Concilio can. XXVI, quo cavetur sub pœna interdict, ne potentes de agendo officio ecclesiæ clericos prohibeant. Pari modo in Oriente eodem circiter tempore, scilicet anno 543 prohibet imperator Novella LVII c. 2 ne fundatores obtrudant episcopo presbyterum ordinandum, sed præsentent rite examinandum, ut, ait, non profanentur sancta Dei. Hac ratione mihi videtur discussum, quod in electione S. Austrudis contra canones actum reprehendi posset.

[15] [fratrem S. Balduinum] Prospere sat longo temporis spatio fluebant res Austrudi nostræ ejusque monasterio, quum mors, S. Balduimo fratri a nefariis hominibus illata, tum ipsam Sanctam tum ejus sanctimoniales turbavit et forsan in discrimen induxit. Erat vero Balduinus, proles quintogenita S. Salabergæ, proindeque duobus tribusve annis S. Austrude junior. A teneris Deo dicatus videtur sese mancipasse Ecclesiæ Laudunensi, in qua, ut utar verbis Breviarii Laudunensis [Anni 1748. Part. Autumn., p. 468.] , ejus nomen et eximiæ dotes statim innotuerunt Serulpho, Laudunensi præsuli egregiæ sanctitatis, qui Balduinum, sacris Ordinibus initiatum, intra clerum constituit, et archidiaconi dignitate decoratum, in partem laborum ascivit [Cfr Act. SS., t. I, Januar. p. 503, n. 5.] . Biographus noster num. 7 huic elogio addit, eumdem utilia procurasse monasterio S. Austrudis; imo eidem regendo præpositum fuisse insinuant mea sententia verba biographi n. 8 narrantis luctum et dolorem fuisse in Lauduni civitate per plures dies, non solum apud illos quorum tutor et pastor fuerat hic vir, verum etiam apud cives hujus urbis. Hæc verba interpretor de cura monasterii Salabergiani Sancti tutelæ commissa: atque hinc porro sequitur Balduinum non fuisse archidiaconum Laudunensem: inepte enim discernerentur cives Laudunenses ab illis, quorum tutor et pastor fuerat, quoniam hujusmodi tituli conveniunt archidiacono, qui, ut loquitur can. 1 de off. archidiac. (I. 23) vicarius est episcopi in omnibus et habet curam in clero (tam in urbe positorum, quam eorum, qui per parœcias habitare noscuntur) sive de eorum conversatione, sive honore et restauratione ecclesiarum, sive doctrina ecclesiasticorum vel cæterarum rerum studio. Cui quidem hæc omnia primario post episcopum incumbunt, is merito civibus Laudunensibus tutor et pastor dici debuisset. Unde consentio cum Joanne Mabillon, opinante S. Balduinum Ecclesiæ Laudunensis Canonicum fuisse [Act. SS. Ord. S. Bened., sæc. II, p. 978, not. a.] . Cæterum sciunt omnes, jure canonico vel leviter tincti, archidiaconatum hodiernum esse meram dignitatem capituli cathedralis ecclesiæ, omnemque jurisdictionem in vicarios generales, ad nutum episcopi amovibiles, transivisse.

[16] [occisum circa annum 679, in suo monasterio sepelit.] Bollandus noster ad diem VIII Januarii [T. I Januar., p. 502.] cum tempus passionis S. Balduini late sæculo septimo in margine assignasset, arctius tamen annum definit dicens: Videri potest Ebroini temporibus esse interfectus [Ibid., n. 4.] . Occupavit autem Laudunum Ebroinus anno 680, sequenti anno occisus. Martyrium, autem S. Balduini Laudunensem calamitatem præcessit juxta biographum nostrum, qui post relatam interfectionem addit n. 10: Interea occisores tanti viri, Deo odibiles, non cessabant inferre famulæ Dei Austrudi injurias… Accidit autem occasio et non devotio, ut rex Theodoricus hostiliter intraret Lauduni civitatem. Adfuit autem Ebroinus cum exercitu. Patet igitur ante occupationem Laudunensem passum esse Balduinum. Sed quoniam eumdem habemus tutorem et pastorem cœnobii Virginum, vetat quoque vigens tunc disciplina, ut diu ante ista tempora occisus fuerit S. Balduinus, quoniam vix ante annum 647 natus, trigesimum annum complere debuit, antequam regimini monasterii applicari potuerit: addamus et biennium, ut operam suam monialibus valuerit probare, et annum sæculi septimi septuagesimum nonum attingimus, cui satis certo illigare Sancti passionem possumus. In annum Christi 687 rejicit Cointius [Ann. Eccl. Franc., t. IV, p. 185.] Balduini martyrium, sed, ut ex dictis constat, absque idoneo testimonio.

[47] [Moritur initio sæc. VIII.] Aliud porro non restat speciali commentatione dignum circa S. Austrudem, quam inquisitio in tempus ejus obitus. Hanc investigationem in hunc diem rejecerant majores nostri in Commentario ad Vitam S. Salabergæ [T. VI Septemb., p. 518, n. 11.] ; fidem igitur olim datam liberamus. Joannes Mabillon tum in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti [Sæc. II, p. 981, not. a.] , tum in Annalibus [Lib. XVII, § XXIV, t. I. p. 521.] affigit mortem S. Austrudis anno Christi 688, et quidem, ut dicit in Actis, quasi istam epocham ex Vitæ serie collegisset: S. Anstrudis, inquit anno circa DCXXCVIII ad superos migravit, ut ex superioribus colligitur. Verum nihil in præcedentibus occurrit, quo hic annus confirmetur. Cointius aliique obitum Sanctæ nostræ in annum 707 reponunt, sed nulla etiam suæ sententiæ reddita ratione. Unum elicere valemus e biographo nostro, scilicet S. Austrudem vixisse sub pontificatu Madelgarii temporibus Pippini Heristallii, qui ab anno 680 ap 714 Austrasiam gubernavit. Ex eo autem certo conficitur S. Austrudem post annum 681 obiisse. Ast Sanctam usque ad initium sæculi octavi vixisse me suadet series episcoporum Laudunensium. Etenim Attola seu Atelanus sedem occupavit anno 672, ut ostendi in Commentario prævio S. Bercharii ad diem XVI Octobris [T. VII Oct., p. 997, n. 52 et seqq.] : Madelgarius autem, quocum controversiam habuit Sancta, sextus vel septimus ab Atelano Laudunensem cathedram tenuit [Gall. Christ., t. IX, col. 512.] : quare probabile judico sex episcopos hanc ecclesiam saltem per spatium triginta annorum gubernasse, et proinde obitum S. Austrudis ab initio sæculi octavi removeri non posse, quin tamen certum annum indigitare valeam: quare in fronte hujus Commentarii mortis tempus initio sæculi octavi signavi

[18] [ejusque corpus in ecclesiam S. Joannis Baptistæ transfertur.] Corpus S. Austrudis primum conditum fuit in ecclesia S. Mariæ Profundæ, quæ una erat e septem, quas S. Salaberga juxta suum monasterium ædificaverat ad usum perpetuæ psalmodiæ inter moniales vigentis. Quievere istic sacræ exuviæ per multos annos, donec una cum corpore S. Salabergæ in superiorem ecclesiam S. Joannis Baptistæ, quæ pariter una ex septem erat, translatæ fuere, cujus translationis duplex olim erat celebritas, scilicet in honorem S. Salabergæ die XI Kal. Martii et S. Austrudis XVI Kal. Julii. In dicta ecclesia remansere pretiosa pignora usque ad finem sæculi proxime elapsi [Ibid., col. 591.] , quando in Gallia omnibus sus deque versis, etiam hæc lipsana in turbine perierunt. Hæc scilicet ad nos scribit R. D. Lequeux, Vicarius Generalis episcopi Suessionensis, litteris datis IV Kalendas Maji 1846. Atque hæc sunt fere omnia quæ de S. Austrude commentandum habuimus.

VITA S. AUSTRUDIS, VIRGIN. ABBATISSÆ LAUDUNENSIS, AUCTORE ANONYMO SUBÆQUALI
Ex Joannis Mabillon Actis SS. Ord. S. Benedicti.

Austrudis, Virgo et Abbatissa Lauduni in Gallia (S.)

BHL Number: 0556

Cap. I. Sanctæ ortus, pia institutio et ingressus in monasterium, fratrem suum S. Balduinum, injuste occisum, amare deflet.

AUCTORE ANONYMO SUBÆQUALI.

[S. Austrudis, pie educata,] Temporibus Dagoberti regis fuit in hoc mundo vir nobilis Baso, qui nobilibus ortus parentibus secundum naturam, nobilior factus moribus per gratiam, consilio Francorum procerum duxit uxorem Salabergam, generosi et religiosi viri Gunduini religiosam filiam. Hæc post sterilitatem peperit sponso suo inter electam turbam natorum filiam, quæ Austrudis a appellata est b. Nutritur autem a progenitoribus suis cum magno studio totius diligentiæ tradita religioni Christianæ, discens etiam litteras in diebus teneræ infantiæ. Excedit itaque annos puellares, ambulans de virtute in virtutem Virgo noviter nata: et dum cessat vagire in cunabulis, laudes discit cantare filio Virginis. Fit etiam per divinam clementiam audiendo, legendo capax memoriæ, exercens se etiam in magisterio doctrinæ: insignis apparet carnali genere, insignior mentis sanctitate: pretiosa vultus specie, pretiosior corde: manifestatur mundo plena esse eloquentiæ, sed multo plus sapientiæ, dilecta Deo et hominibus anchoram voluntatis suæ copulavit virtutibus. Insuper tanta repleta est gratia, ut morum maturitas monstraretur in ejus ætate prima.

[2] [duodennis, repudiato terreno sponso,] Præterea cum esset in anno duodecimo c, requiritur a Landranno, ex progenie nobili progenito: delatasque secum multas opes auri et gemmarum et vestium tradidit manibus parentum, ut possit Austrudem virginem accipere sibi conjugem. Sed probatur frustra, pro Dei sponsa, sua dedisse et frustra ampliora promisisse. Recusat namque Dei Virgo respuendo opes perituras et transitorias nuptias: nec jam cogitat mens ejus de maritali toro, sed de Euangelio. Munita enim muro virginitatis, sponsum despexit cum dote terrenæ facultatis. Sicque feliciter seducitur Landrannus in agro castitatis, cum putat sponsum se fieri posse de jam a Christo desponsata Virgine. Annulum fidei, quem misit cœlestis sponsus Virgini, non viderat oculus terreni mariti. Quid plura? tandem sic fertur dixisse præsentibus sibi puellis servitio suo destinatis: Numquid iste est, quem sponsum meum esse dicitis? credite meis sermonibus; numquam nuptiarum legibus sociabitur mihi carnalis sponsus. His dictis accensa ardore cœlestis sponsi, conjungitur choro in ecclesia psallentium clericorum, relictis corde et animo temporalibus amicitiis mundi.

[3] Dum sic incipit militare Deo, lætantur ordines clericorum: offerentibus clericis illuminatos cereos et cruces in manibus portantibus et Dominum laudantibus pro tanta virtute, [monasterium ingreditur,] quam cognoverunt esse in Virgine Austrude. Sicque prosequitur cantantes clericos cum magna devotione usque in locum, in quo manet monasterium, cui præfuit Salaberga, sacra mater hujus sacræ puellæ, pie regendo catervam sanctimonialium. Itaque regente Deo, non est obruta Virgo syrtibus vitiorum, non est decepta coloribus pretiosarum gemmarum, quæ sunt ambitiones sæcularium fœminarum. Numquam avaritia in ea regnavit, quæ fidem et honestatem artesque bonas subvertit in avidis mentibus. Ecce prudens Virgo inter tempestates mundanas providi nautæ more vitando fugientis sæculi naufragia, sapienter servans Domino sui pectoris habitacula, nunc colitur, quoniam paupertate Christi nihil est ditius; quia non est laudis ecclesiasticæ possidere divitias, sed pro Christo eas contemnere. Virgo enim, quæ contemnit pompas mundi, habet in vase suo copiam olei. Propterea, sorores charissimæ, non extinguuntur lampades gloriosæ hujus Austrudis, quia remota fuit (sicut audistis) a sæcularibus pompis d. Dulcius ergo sit vobis cum hac Virgine sequi gloriam post victoriam, quam sine ipsa sequi ignominiam post carnis ruinam.

[4] [succeditque abbatissa matri suæ S. Salabergæ:] Præterea venerabilis abbatissa Salaberga, sentiens resolutionem sui corporis imminere e pastoralem sollicitudinem filiæ suæ Austrudi, post fugam nuptiarum suarum olim Domino sacratæ, commonens eam habere curam ovilis Christi. Cum consilio itaque hujus Laudunensis Ecclesiæ pontificis et Francorum procerum, qui præerant huic provinciæ, atque adsensu et electione et acclamatione sororum, tunc in hoc loco degentium, sub regali licentia, benedictione episcopali sacratur in abbatissam. Eratque annorum viginti, quando gregem Christi sub suo suscepit regimine. Tota in Deo ejus cogitatio, quia non diebus, non noctibus a colloquiis et mandatis divinis recessit. O Virginem per omnia repletam Dei gratia! Quam voluit esse pulchram facie, sed pulchriorem fide, elegantem corpore, pollentem castitate, jejuniis intentam, orationibus devotam, in vigiliis sedulam, sobrietate assiduam, conversatione ecclesiasticam; in eleemosynis largam, in distributione suarum rerum lætissimam, in congregatione mitissimam, in sermonibus lenissimam. Probatur esse humilis et pia sibi subditis et hospitum receptrix. Januæ ejus patefactæ sunt egenis et peregrinis, in carceribus retrusis vel vinculis vinctis personam * curam agebat. Assidue autem orphanis et viduis, pupillis et miseris clementer misericordiam impendebat, escam esurientibus præbendo, potum sitientibus dando, dolentes consolando, tristes exhilarando, ægrotos visitando, irascentes mitigando, discordes in pacem revocando, ad ultimum mortuos sepeliendo.

[5] [fratrem suum S. Balduinum, injuste occisum,] Quamvis fama bonorum operum apud reges Franciæ et principes terræ magnum nomen et honorem huic dilectæ Domini acquisierit, nihil sibi de bono, sed totum imputabat Deo; quia illi in tantum adhærebat, ut habitus ejus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum esse videretur. Sed numquam in hoc sæculo deest perfidia pravorum, quæ probat patientiam bonorum. Semper enim pars malorum infesta est parti piorum, ex quo Cain fregit sarculo guttur fraternum. Dum B. Virgo Austrudis conaretur exercere omnes dies vitæ suæ in Dei laudibus, sagittas doloris occulte fabricat ei humani generis adversarius. Erat namque ei frater charissimus, nomine Balduinus: adversus hunc, stimulante diabolo, concipiunt et meditantur dolos, qui videbantur esse amici et fideles hujus Virginis et fratris. Sed rara fides est hominum, de quibus scriptum est: Simulatores et callidi provocant iram Dei [Job XXXVI. 13.]. Tenerrime autem dilectus a sorore Balduinus in simplicitate cordis sui, dolose cum peste invidiæ vocatur ad placitum a ministris Satanæ in quadam villa Laudunensis provinciæ: qui sumens secum duos tantummodo equites, tertius confestim ivit causa placiti ad hostes crudeles, omnium hominum, quos terra sustinet, sceleratissimos. Sed falso colore pacis mox deceptus est et confossus gladiis f. Sicque apparuerunt impii in occisione justi, qui videbantur esse amici: quorum nomina et stirpem dicere, injuriam putamus g.

[6] [amare flet,] Nuntiatur occisio fratris auribus sororis: illa autem inter amaras lacrymas nomen Domini benedixit, sicut et simplex Job de filiorum amisso numero. Credulitas namque cordis justitia deputatur, et salus, oris confessio: sciensque satum humanæ conditionis esse fragilem, dixit: Quamvis sim hodie desolata et frustrata proprio fratre, reddo tamen tibi, Deus, multiplices gratias, et refero laudem et honorem majestati tuæ. Obsecro, piissime Christe, ut non sentiam iram judicii tui, neque auferas faciem misericordiæ tuæ a lacrymis oculorum meorum: sed concede mihi virtutem, ut patienter possim et ferre et flere intempestivam amaritudinem commoti cordis mei, quæ mihi subito accidit pro damno occisi fratris. Laudo et glorifico et benedico nomen gloriæ tuæ, quod est sanctum, quia fratrem, quem dedisti mihi, recepisti. Heu me (iterum dicens) frater innocens, ut quid te misi consiliis crudelissimorum hominum! Numquam fuisset causa illa, pro qua ire disposui te dure interfectum *, qui eras baculus infirmitatis meæ. Et quoniam fraternus amor nescit modum, iterum flebiliter adjecit: Nunc qui carnales fratres habent, misericordiæ memores sint compatiendo lacrymis meis dolore plenis: non contemnant lacrymantem, sed me plorante, provocentur ad pietatem, dum amarissime defleo germanum, qui solus mihi remanserat, quem hodie perdidi. Esto mihi, Deus, misericors, adsis custos et consolator meus.

[7] [cum monialibus suis.] Post lacrymabilem autem querimoniam, licet corde tenus patiendo fraternos casus amaricata fuisset, rationabiliter tamen virilis apparebat ejus vultus et mitis, quia temperabat eam a fletibus dulcedo Sancti Spiritus, qui in ipsa manebat. Congregatio denique sanctimonialium videns et audiens abbatissæ suæ triste infortunium, non sine lacrymis plangit et mœrorem sororis et martyrium occisi fratris. Nam in pavimento ecclesiæ prostratæ ostendunt se singultibus et suspiriis dolere cum spirituali matre, flere cum flente: scriptum est enim: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra [Cor. XII. 26.]. Mota vero abbatissa maximis gemitibus sororum supra terram jacentium et pie pavimento se volutantium causa immoderatæ tristitiæ, accedit ad eas, sed sustentata manibus aliarum, non enim poterat libere incedere, fatigata flendo et dolendo. Stansque ante altare, elevatis manibus vix indicens silentium compescendo voces flentium ait: Audite me, dilectissimæ sorores et filiæ, pro hoc incommodo tam aspere clamando taliter vociferari nolite: sed ad memoriam reducite, quam dulciter et quam communiter vos omnes meus frater amavit, qui hodie est injuste occisus. Affectu veræ dilectionis erga vos usus est hactenus vobis bene optando et vestra utilia procurando: precor vos, licet sim turbata privatione fratris, ut animæ ejus memores sitis in orationibus vestris, ut crudeliter interempta anima possideat paradisi gaudia.

ANNOTATA.

a Ut præmonui, Mabillonius constanter Anstrudem scripsit; malui vero antiquiorem formam, Austrudem, retinere propter rationes n. 2 Commentarii prævii allatas.

b Quinam prolem enixam refert S. Salabergam ejus biographus hoc ordine: Saretrudem, Ebanam, Austrudem, Eustasium, infra pueriles annos defunctum et Balduinum, postea Martyrem [T. VI Septemb., p. 523, n. 10.] .

c Si quidem S. Austrudem monasterium Laudunense ingressam legimus anno ætatis duodecimo, eamdemque opinati sumus Commentarii prævii n. 6 et seqq. natam anno Christi 645, hæc fuga sæculi ad annum 657 aut sequentem pertinet.

d Hæc ab auctore subæquali prolata verba monstrantilla tempestate lampades accendi consuevisse ad Sanctorum sepulcra, et B. Austrudem brevi post mortem temporis intervallo cultum ecclesiasticum obtinuisse, quod cæterum etiam ostendit ejus ad Adalsindam mandatum infra n. 25 relatum circa ornamentum sepulturæ suæ.

e Jam egi in Commentario prævio n. 7 et seqq. de anno S. Salabergæ emortuali, et utcumque confirmavi dicta majorum ad diem XXII Septembris [Ibid., p. 520, n. 21.] censentium ab anno Christi 665 Sanctæ obitum removeri non posse: imo ex hac præcipue epocha desumpsi S. Austrudis annum natalem, Christi 645.

f Ex dictis n. 15 Comm. prævii corrigenda est chronotaxis Bollandi nostri ad vitam S. Balduini die VIII Januarii [T. I Januar., p. 502.] . Juverit hic adscribere notam Mabillonii, quam textui subjunxit [Act. SS. Ord. S. Bened., sæc. II, p. 978.] : Balduinum, ut Martyrem sanctum colunt Laudunenses VI Idus Januarias, quo die in Martyrologio Laudunensi ejus festum pronuntiatur hoc modo: Apud Laudunum S. Balduini Martyris et levitæ, qui pro defensione ecclesiasticæ justitiæ a nocentibus innocenter occisus est. Quamvis modo in diem XXVIII Januarii (hodie in diem XVII Octobris juxta directorium anni 1827) ob Epiphaniæ octavam concurrentem hoc festum rejiciatur. S. Balduinum, peste ingruente, interpellare solent. Reliquiæ S Balduini in ecclesia nostra S. Johannis Baptista majori altari impositæ religiose servantur. Eum ecclesiæ cathedralis canonicum fuisse opinantur.

g Ex hoc loco recte cum Mabillonio concluditur biographum proxime temporibus S. Austrudis vixisse. Cfr. n. 4 Comm. prævii.

* personalem?

* Obscurum

Cap. II. Occiso fratre suo, multas calamitates patitur Sancta ab adversariis suis, quos tamen omnes, Deo juvante, vincit.

[Occiso S. Balduino, quem] Recedens post hæc cum sororibus et impotentia virtutis ejus, nec jam fœmineo sed virili more consolabatur. Nec finem plangendi sacra Virgo fecerat, stans in excelso Lauduni montis loco, cum subito feretrum vidit, in quo claudebatur corpus fratris sui. Sed quoniam, ut scriptum est, amor numquam est otiosus, operatur magna, si est, dirigens aciem oculorum suorum in occisum, ait: Jamjam redis ad me, frater charissime, heri vivus, hodie occisus: heri dimisi te incolumen, hodie recipio te ad sepeliendum. Frater, frater animo meo amantissime, cur tibi immature et a quibus minime oportuit, vita erepta est! Quamvis mihi te tulerint occisores tui, tamen lætandum magis, quam dolendum esse puto de occisione tua: non enim perdidisti vitam meliorem cum innocentia, sed labem, fugam et exsilium et egestatem et pericula hujus sæculi, et omnes has ærumnas, quæ mortales premunt, amisisti. Invitatus ad placitum cum duobus tertius ivisti, et nunc cum pluribus amicis te flentibus reverteris; quia tu simplex et innocens fraudulentiæ et dolosæ amicitiæ tuorum inimicorum credidisti, propterea me nunc solam sororem reliquisti. Et quis præsens tam ferrei pectoris esset, qui tantæ Virgini compassus non fuisset super fraterna occisione? Sed nemo potest enarrare per singula, quantus luctus et quantus dolor fuit in Lauduni civitate per plures dies, non solum apud illos, quorum tutor et pastor fuerat hic vir, verum etiam apud cives hujus urbis. Sed Virgo beatissima omnia, quæ sunt mundi, transitoria esse intelligens, patientiæ se clypeo armabat: didicerat enim humilis esse inter prospera et inter adversa esse secura, quæ sicut myrrha electa dedit Christo suavitatem odoris.

[9] [honorifice componit,] Nec mirum est, sorores charissimæ, si occisus est tantur vir a diaboli membris, sicut audistis; cum sciatis hunc Martyrem a membrum esse illius, qui zelo Pharisæorum ad salutem mundi est crucifixus. Semper enim ab antiquo virtutes invidia persequitur: sicque fit, ut Deus, qui est fons pietatis, clementer suscipiat, quos hic mundus inclementer colaphizat; quia placent Deo semper, quæ displicent mundo. Afflictio enim, quæ est temporalis in hoc sæculo, electorum materia est cœlestis gloriæ præmiorum; quoniam hujus mundi tranquillitas animarum est tempestas. Igitur non sine causa Apostolus prohibet contristari de morientibus, relinquere tristitiam tantummodo illis, qui spem resurgendi non habent. Defectus namque corporum, non mors, sed dormitio et somnus in Scripturis sacris appellantur: quia substantia humanæ corporalitatis non tollitur, sed per gloriam resurrectionis in perpetuas æternitates reformabitur ab illo, qui mortem sua morte dissipavit. Ex hoc colligitur, quia feliciter moritur, qui pro Christo victurus occiditur. Securus cum Christo vir iste regnat, quia raptus est ne malitia mutaret mentem ejus etc.

[10] [inimici S. Austrudis accusant eam] Interea occisores tanti viri, Deo odibiles, non cessabant inferre famulæ Dei Austrudi injurias, utentes adversus eam suo malo dolo et pravo ingenio. Nam parvipendentes fusum a se sanguinem justi, repleti furore malitiæ, Ebroinum adeunt virum palatinum, qui in illis temporibus erat sub Theodorico rege potens opibus et consiliis regalibus b. Accusantes igitur Virginis innocentiam in auribus principis, convertunt ejus potentiam in iram suis falsis testimoniis, suadentes illi, ut contra eam insurgeret, quatenus sacratæ abbatissæ potestatem regendi animas auferret et eam a monasterio repelleret. Sed sicut scriptum est. Corrumpunt mores bonos colloquia mala, cor terreni principis accensum est ira adversus mansuetudinem Virginis. [I Cor. XV. 33.]

[11] [apud Ebroinum,] Accidit autem occasio et non devotio, ut rex Theodoricus hostiliter intraret Lauduni civitatem. Adfuit autem Ebroinus cum exercitu, memor ad se accusatæ Virginis, cupiens militare Theodorico et non Deo: qui veniens ad monasterium puellarum, non est usus desiderio bonæ voluntatis, sed tamquam lupus rapax Christi oves dispergere tentat, sanctimonialium matrem spiritualem exsilio deputaturus. Cum vero furibundus virgineum vultum abbatissæ inspexisset, asperrime eam objurgare cœpit. Sed præclara Dei famula, mitis et humilis corde, paucis ac lenissimis sermonibus respondebat, ostendens patienter se non timere minas et temerariam objurgationem superbi tyranni.

[12] [qui signo cœlesti a consilio deterretur;] Dum Ebroinus male loquitur et pejus se facturum promittit, quidam vir boni desiderii Acglibertus accessit ad quasdam sorores perfectæ ætatis et bonæ vitæ, dicens ad eas: Ancillæ Dei viriliter agite et in Domino confortamini: et omnes pariter et unanimiter quasi ex uno ore vociferantes Domini majestatem exorate, ut hodie nemo vos possit separare a vestra matre spirituali. Tunc cohors sanctarum sanctimonialium repetitis precibus exorabat, ut Deus omnipotens abbatissam suam eriperet de manu et potestate contrariorum. Cumque voces psallentium sanctimonialium audirent satellites et comites Ebroini qui cum illo erant, nimio terrore exterriti, adspicientes sursum, viderunt de turriculo ecclesiæ globum igneum exire usque ad cœlum. Qui pavore concussi, citissime hoc signum Ebroino nuntiaverunt. At ille hæc audiens expavit graviter, confestimque suam ferocitatem mutavit in maximam lenitatem: moxque matris spiritualis vestigiis advolutus, devoto animo veniam postulavit, pollicitus se in omne reliquum tempus vitæ congruo honore Dei famulam venerari, fidemque et amicitiam promittit se servaturum cœnobio et Dei famulabus: sicque reversus est ad palatium amicus Religionis, qui fuerat hostis Deo dilectæ Virginis.

[13] [divinitus puniuntur Charivæus] Igitur post aliquot dies vir quidam nomine Charivæus, instigante diabolo, cœpit proterve contendere contra Dei famulam Austrudem, in tantum ut evaginato gladio eam interficere niteretur, et ita plenus malæ voluntatis in ecclesiam S. Mariæ semper Virginis Virginem persecutus intravit. Virgo autem Domini intrepida stans juxta cornu altaris, expansis manibus Dominum confidenter exorabat. Quam cernens impius persecutor tam fiducialiter minas contemnentem, propius ad aram accedere non præsumebat. In se autem reversus, metuens divinum judicium, prostratus in terram veniam humiliter flagitabat. Statim ancilla Domini, ut vidit eum indulgentiam et veniam postulantem, misericordia mota super illum, dimisit ei omnem injuriam sibi illatam, memor sententiæ dominicæ dicentis: Dimittite et dimittetur vobis c. Sed post paucos dies jam dictus Charivæus vitam finiens, in ipso loco, quo contra Dei famulam rixaverat, sepultus est, ipsa tamen beatissima permittente, quæ secundum Apostolum non reddens malum pro malo, cum magna diligentia ei locum sepulturæ perparavit.

[14] Dein post biennium quidam juvenis, nomine Ebrohardus, [et Ebrohardus repentina morte;] cum satellitibus suis nocturnis horis castrum Lauduni hostiliter introiens, maximam partem urbis hujus igne succendit, fundere cupiens sanguinem proximi sui Gislehardi. Qui, ut intellexit adesse Ebrohardum et civitatis incendium, non æstimavit se vivere posse per unius horæ spatium: nam quanto citius potuit, aufugit et sic manus inimicorum evasit. Ebrohardus autem diu quærens fugientem et minime inveniens latitantem, commotus ira, perrexit cum furore mentis ad domnam Austrudem, eamque aspere increpare cœpit, quod ejus fuerit adversaria, eo quod faverit partibus eorum, qui suum despexerunt dominium. Imperans autem cum magna sævitia ait: Affer mihi cunctas monasterii hujus claves. Mox Christi Virgo ad mitigandam ejus vesaniam jussit afferri. Sed juxta nutum superni judicis, acceptis clavibus, primo diluculo alterius diei ante ostium monasterii præsumptor secundum suum meritum crudelem mortem accepit. Hæc autem cernens Dei famula claves monasterii recepit, et miserum corpusculum diligenter tradidit sepulturæ obediens et huic dominico præcepto, quo dicitur. Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est, et iterum. Benefacite his qui oderunt vos. [Luc. VI. 36, Matth. V. 44.]

[15] [Madelgarius, episcopus, Sanctæ iniquus, reprimitur:] Temporibus Pippini principis d Madelgarius, qui tunc Laudunicæ urbis pontifex esse videbatur e, vana cupiditate deceptus, voluit cœnobium Beatæ Austrudis sibi usurpare. Quod Dei famula nullatenus adquiescens voluntati præsulis, prudenter contradicebat, ita ut fieret inter eos grandis altercatio. Virgo autem Domini frequentiam contentionis ferre non valens, per Wlfoldum consanguineum suum cupiditatem episcopi Pippino sapienter mandavit. Pippinus autem legationem sacratissimæ Virginis honorifice suscipiens, statim filium suum Grimaldum Laudunum devotissime direxit, præcipiens cum omni diligentia ut deinceps Madelgarius episcopus nihil inquietudinis inferret Deo dilectæ Virgini f. Non est itaque mirandum, si a Domino tam cito de tribulationibus suis erepta est, quæ in isto sæculo proprias voluntates et curas carnis relinquens, solo desiderio videndi Dominum repleta est.

[16] [S. Austrudis vivendi ratio.] Exceptis namque diebus solemnibus, id est Natalis Domini et die sancto Paschæ et diebus Dominicis, cæteris omnino diebus nihil cibi vel potus sumebat, nisi prius psalterium per ordinem cum hymnis et canticis spiritualibus Domino decantasset. Refectio vero illius nona aut vespertinis horis esse solebat. Nocturnis horis quantum se exercebat vigiliis et psalmodiis, longum est enarrare. Locum vero sibi ultimum post ostium elegit ecclesiæ: ibique parvula cathedra posita erat, supra quam residendo, expleto cursu horarum singularum, paululum quiescebat: reliquum stratum lectuli sui jam dudum dimiserat. Lucescente quotidie hora diei surgens, mox circuibat ecclesias, invitando auxilia sororum in adjutorium sibi. Deinde infirmantium cellulas cum tota cura pietatis visitabat: sicque omnibus dominicis præceptis se subdebat cum toto studio, ut nullis horis nullisque momentis a divinis operibus aliena appareret.

ANNOTATA.

a Martyrem dici posse qui propter actum virtutis supernaturalem vitam suam ponit, ostensum fuit in Commentario prævio S. Bercharii ad diem XVI Octobris [T. VII Octob., p. 1001, n. 67 et seqq.] . Unde S. Balduinus, qui pro tuendis juribus monasterii sororis suæ, S. Austrudis, ad placitum iverat, in defendenda justitia occubuisse innuitur.

b Hæc verba, mea sententia, monstrant necem B. Balduini, præcessisse occupationem civitatis Laudunensis, quæ demum contigit, duce Ebroino, majore-domus Theodorici III, regis Neustriæ et Burgundiæ, anno 680: atque hæc est præcipua ratio, cur passionem S. Balduini anno circiter 679 illigavi n. 16 Comm. prævii.

c Hæc verba euangelica ad litteram in Vulgata nostra non reperi: sunt autem, quoniam eumdem omnino sensum habent, desumpta ex Luca VI 37, qui dicit: Dimittite et dimittemini. Eodem tenore ac biographus noster ista verba recitat S. Augustinus, Serm. LXXXIII de Verbis Domini 84 [T. V Oper., col. 448. Edit. Benedict.] . Unde ad antiquam pertinere videntur versionem.

d Is erat Pippinus, Heristallius dictus, Pippini Landensis ex Ansegesilo et Begga nepos, Caroli Martelli pater; qui, Dagoberto Austriæ rege et Wlfoaldo majore-domus mortuis, una cum Martino duce occupavit Austriæ regnum, ad quod Lugdunum Clavatum pertinebat. Hæc ex Mabillonio.

e In Commentario prævio n. 17 dictum fuitMadelgarium sextum vel septimum ab Atelano sedisse Laudunensem episcopum; prout Omatarium, cui inscripta fuit Vita coæva S. Salabergæ, eidem ante vel post ponamus.

f Addit, ait Mabillonius, interpolator: Et nullam post potestatem in eo habuerunt Laudunenses pontifices, nisi tantummodo (dum adfuerunt inibi sanctimoniales) abbatissarum benedictionem, et abbatum, nihilominus post monialium ejectionem.

Cap. III. Miracula in vita et post mortem.

[S. Austrudis, adhuc vivens, cæcæ lumen,] Illud non est omittendum, quoniam per illam Dominus primam dignatus est operari virtutem. Quædam namque fœmina ex famulabus suis oculorum lumen amiserat: cui electissima Virgo in visu apparuit dicens: Quid agis, soror? Quæ respondit: Bene, Domina; sed deprecor, ut miserearis mei peccatricis. Dixitque illi: Prima die Dominica ego revertar huc ut benificem te. Et confestim recessit. Veniente itaque Dominica, quasi hora sexta, soror memorata Chramnegundis rogavit se per manus ad B. Austrudem adduci, obviavitque illi in limine et ait: Obsecro, Domina, ut manum tuam super oculos meos ponas. At illa fortiter denegare cœpit, seque indignam judicavit. Tunc cæca magis ac magis clamabat dicens: Vere non recedam a te, antequam me tangas, et lumen meum mihi restituas. Hæc audiens Dei Virgo cœpit lacrymari: et nihil dicens, nisi tantum oculos in cœlum levans, posuit manum dexteram super oculos ejus statimque lumen pristinum reddidit oculorum.

[18] [graviter decumbentibus valetudinem restituit:] Alio quoque tempore quædam Dei famula, Adalsinda nomine a, capitis dolore fatigata, diu omnino jam per se levari non poterat. Ad quam Virgo Austrudis visitandi gratia venit, eique manum cum signo Sanctæ Crucis in caput posuit, et statim omnis dolor evanuit ab ea. Alio quoque die Dei famulam, nomine Scholasticam, domna Austrudis per Dominum a somno mortis suscitavit. Sic tamen mortua putabatur, quod neque per os suum, neque per nares ullum reddebat flatum. Hæc omnia et alia plura Dominus per manus ancillæ suæ, dum viveret, operari dignatus est.

[19] [post mortem,] Cum autem dies exitus suæ animæ appropinquaret, vocavit ad se turbam sororum, eisque diem obitus sui celeriter indicavit, et indulgentiam cunctis dedit, et, ut sibi indulgerent similiter, petiit. Biduo namque antequam migraret ad Dominum, quem tota mente dilexit, claritas immensa circumfulsit domum illam, in qua Virgo Christi fesso corpore quiescebat, et de ipsa claritate quasi stella radians residens in pectore, intravit in os ejus: factumque est, ut hora eadem, qua sancta illa anima egrederetur a corpore, quasi columba nivei candoris egressa ex ore ejus, cunctis qui adstabant videntibus, evolaret ad superos.

[20] [mirabili visione illustratam,] Cumque corpus ejus, ex more compositum, conderetur, cunctis præ foribus amarissime flentibus, ecce duæ aves inenarrabili splendore radiantes, de supernis secretis evolantes, sederunt super domum illius tecti, donec sanctum corpus omni diligentia tractaretur. Cumque sacrum corpus feretro in basilicam S. Joannis fuisset allatum, soror quædam, vulnus sub ascella habens, accessit ad feretrum, manumque ipsius Sanctæ super ipsum vulnus posuit cum summa reverentia: et statim sana facta est, ac si vulneris livor ibidem non esset.

[21] [paralyticam sanat, vinctum liberat;] Posthæc quædam Deo sacrata paralytica jacebat: quæ sopore depressa vidit in somnis Dei famulam Austrudem, ante suum lectulum adsistentem, pelliciam b, quam Sancta Virgo solebat induere, super eam jactantem: quæ statim de somno expergefacta surrexit, omnibusque membris recuperatis, in conspectu omnium sororum incolumis ambulavit. Reus quidam ligatus ducebatur ad necem, qui dum nullam spem evadendi haberet, dixit: Væ mihi misero, væ mihi! Domina Austrudis en altera vice vivens liberasti me; nunc vado ad mortem, et modo defuncta es, mihi ultra adjuvare non vales. Ad hunc sermonem statim funis ille de manibus suis disruptus est, illeque reus, nullo persequente, portis apertis, locum reperit evadendi ac velocissimo cursu ad sepulcrum sacræ Virginis properavit. Ipso quoque tempore soror quædam, amisso lumine oculorum suorum, occubuit super Sanctæ Virginis sepulcrum, ut oraret: quæ depressa somno in ipso puncto evigilans, clare lumen amissum recepit Denique puella, nomine Helena, cæca et muta inter manus sororum ad ipsius Sanctæ sepulcrum adducta, sub una nocte lumen oculorum et eloquium linguæ, ipsa opitulante, recepit, ut ita quasi prius nullam anxietatem inde pateretur.

[22] [monialem dæmoniacam] Illud quoque ad memoriam revocemus, quod soror quædam, nomine Oda, filia Gautsuini quondam ducis, ab infantia dæmonio graviter vexabatur; et cum eadem infirmitate veste sanctimonialis accepta, monacha in ipso monasterio Laudunensi ipsam vexationem per quindecim annos passa fuit. Una autem Sabbathi, aurora diei incipiente, venit ad eam quasi vox Sanctæ Austrudis, rogans ut signo dominicæ Crucis semetipsam armaret fortiter et a lecto suo cum summa festinatione surgeret, ac pergeret ad sepulcrum Sanctæ Virginis, et de ipsa petra in Trinitate morderet. Quæ ita admonita per duas vices, surgere non audebat: timebat enim valde. Tertia autem * voce vox ipsa objurgavit eam dicens: Cur dubitas puella? Surge velociter, noli timere neque expavescere, sed vade ad sepulcrum meum, et ego ero tecum: et de petra morde per tres vices, et sana eris. Quæ cito surgens, rapidissimo cursu pervenit ad sepulcrum illius: et ecce universa ostia ecclesiæ, quæ illis horis firmissime clavibus obserata esse solebant, patefacta sunt. Quæ veniens prostravit se, et de ipsa petra momordit per tres vices, ut ei fuerat imperatum: quæ statim somno suavissimo detenta, auditaque voce Sanctæ Austrudis, quæ et prius ei loquebatur, dixit ad illam: Surge modo, filia, quia jam curata es ab infirmitate, quam ab infantia nunc usque fuisti perpessa. Quæ cum magno gaudio inter cæteras virgines sana facta cum fiducia ambulavit.

[23] [sanguinis fluxum passam, hydropem,] Quædam vero ex sororibus fluxum sanguinis patiebatur gravissimum: quæ vidit in somnis quamdam monacham præcipientem sibi, ut medecinam aliam nequaquam sumeret, nisi rasum pulverem de sepulcro Sanctæ Virginis in vino biberet calido. Quæ evigilans jussa complevit, atque in ipso momento a fluxu sanguinis sana effecta est. Denique puella, quam supra a B. Austrude resuscitatam diximus, arrepta a dæmonio torquebatur, quam apprehensam posuerunt super tumulum Sanctæ Virginis: quæ sopore depressa, purgata est a dæmone, consolidatisque membris, illa regressa est. Item alia puella hydropica, omnibus membris destitutis, venit in ipso die, quo secundum morem anniversarium diem suæ depositionis summo honore venerabantur, et in conspectu omnium super ipsum sepulcrum Sanctæ Virginis prostravit se et obdormivit. Expergefacta autem puella, quæ a duabus fœminis ibi vix fuerat adducta, recuperatis membris omnibus, per se ipsam ad domum suam incolumis ambulavit.

[24] [item paralyticam curat;] Quædam autem infirma, Sigrada nomine, per octo annos paralytica jacebat, ita ut nec manum suam ad os suum levare potuisset. Viditque in somnis S. Austrudem in veste fulgenti, ampullam in manu sua in similitudine crystalli præclarissimi olei plenam tenentem, et ex ea in modum crucis cœpit ungere brachia vel manus et totum ejus corpus. Expergefacta autem ab eadem visione, portare se fecit in basilicam S. Joannis Baptistæ et deponi juxta cathedram, ubi S. Austrudis frequenti orationi vacare solebat: statimque omni sanitate recuperata, quasi super se prius nullum sensisset dolorem *

[25] Una autem Sabbathi sanctimonialis quædam, dum oraret, [monet, ut sibi altare erigatur;] sopore confecta, vidit S. Austrudem in Basilica B. Joannis Baptistæ contra locum cathedræ suæ. Quæ dixit ad eam: Soror, vade ad Dei famulam Adalsindam abbatissam, et dic ei, ut isto loco ubi vides me stantem, lectum c citius faciat ædificari, et ibi quæ voluerint sorores, veniant orationes lucrari. Ad hunc sermonem soror ipsa evigilans perrexit, quo jussum fuerat, et narravit prædictæ matri familias quæ audivit et vidit. Quæ cum audisset, intelligit lectum illum significare velle altare. Quæ dictis obediens, altare in eodem loco sacrari fecit: ubi quicumque fideliter in nomine Jesu petierit, quod poposcerit, impetrabit.

[26] [alia miracula,] Alia namque soror fluxum sanguinis quatuor annis patiebatur: quæ veniens in hunc sacrum locum, rogans pro infirmitate sua, repente sanata est. Denique quædam ex sororibus graviter vulnerata, ita ut etiam a medicis minime curari posset, affligebatur. Quæ cum ad illam cathedram S. Austrudis se jussit portari, ibi per virtutem ejus sanata est, ac si nullum tumoris vulnus in corpore habuisset. Igitur puella ab infantia in hoc sacro cœnobio enutrita, nomine Petronilla, vehementer ægrotans, ita attenuata erat, ut vix anhelitum flebilem daret, cæteris membris ita destituta, ut nec oculos aperire posset. Nutrix vero ejus amarissime flens pro defuncta, ad locum requietionis S. Austrudis deportavit eamque devotissime extensam imposuit. Quo facto, suffragantibus meritis B. Austrudis Virginis, prædicta puella statim oculos aperuit et cœpit loqui, restitutisque membris sanata est.

[27] [præcipue quatuor arreptitairum.] Nuper quidem contigit quamdam fœminam ex progenie nobili una cum filia sua et duabus puellis gravissime a dæmonibus fatigari: quæ, dimissis facultatibus suis plena devotione se Domino mancipaverunt et in ipso cœnobio habitum sanctarum sanctimonialium susceperunt. Sed, ut mos est, imprimis eas longe in summitate monasterii sequestraverunt, statimque crudelissime dæmones eas immaniter vexare cœperunt, ut pene nullæ sororum ad ipsas auderent accedere, in tantum, ut alimoniam deputatam a longe posuissent et fugerent. Dum autem nutu et meritis S. Austrudis post celeberrimum diem Natalis Domini circa mediam noctem prædicta matrona cum filia et puellis pavore nimio concussæ, de loco, quo erant, summo cursu pergentes, ad basilicam S. Mariæ semper Virginis, ubi Sanctæ Reliquiæ requiescere videntur d, advenerunt, et procidentes ante sepulcrum, jacuerunt ibi biduo. Nocte vero tertia ad pullorum cantum exstinctum est lumen lampadis illius, quæ pependit super sepulcrum Sanctorum et post unius horæ spatium illuminata est: et ita usque ter extinctum et iterum lumen recepit. Ut autem tertio illuminata est, tota ecclesia quasi fulgore clarissimi luminis resplenduit. Quod videns præfata mulier cum suis, nimioque timore perterritæ obdormierunt, audieruntque sonitum membrorum suorum, et inde pavore concussæ, exclamaverunt voce magna, timentes eadem hora vitam finire. At ubi claritas diei illuxit, steterunt super pedes suos. Ita namque, favente Domino, per intercessionem Sanctæ Austrudis prædicta matrona cum filia sua et duabus puellis a vexatione dæmonum liberatæ ac purificatæ apparuerunt, ut deinceps nullam a dæmonibus vexationem usque in diem sui obitus habuerint.

[28] [Epilogus.] Multa quidem et alia, quæ modo non occurrunt, miracula Dominus, qui semper est mirabilis in Sanctis suis, per Sanctam ac Beatam famulam suam Austrudem Virginem ostendit et præstantur quotidie ad sepulcrum illius beneficio orationum ejus omnibus fideliter petentibus per Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui cum æterno Patre * et Spiritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum, amen.

ANNOTATA.

a Adalsinda, de qua hic agitur, eadem videtur quæ infra n. 25 abbatissa vocatur et S. Austrudi successit.

b Pellicia vestimenti genus ex pellibus confectum, quo utebantur etiam monachi: uti Petrus Venerabilis in epistola ad S. Bernardum lib. I ep. 28 [Biblioth. Cluniac., col., 664 et notæ col. 115.] late monstrat pelliciarum (non sane pretiosarum) usum nuspiam a S. Benedicto monachis interdictum fuisse. Neque hujusmodi vestem prohibebat Regula S. Columbani, ad quam monasterium Laudunense a SS. Eustasio et Waldeberto ordinatum fuit.

c Lectum hic ipsa Adalsinda altare interpretata est. Significat vero quandoque sepulcrum, ut legere est in Glossario mediæ et infimæ latinitatis Caroli du Cange v. Lectus. Scimus S. Austrudem in ecclesia S. Mariæ Profundæ tumulum nactam fuisse: quare in basilica S. Joannis aliud erigi non potuit, quam altare.

d

In fine Vitæ S. Austrudis, ab auctore anonymo sæc. XII expolitæ, legitur: Monstratur autem locus in ecclesia B. Mariæ semper Virginis, in qua Sanctissimum corpus illud sepultum multis requievit annis: donec inde translatum et una cum ossibus B. Salabergæ, matris suæ, reconditum est in superiori ecclesia B. Johannis Baptistæ etc. In parte postica altaris in qua condebantur S. Reliquiæ, legebantur hi versus antiquitus exarati [Gall. Christ., t. IX, col. 591.] :

Hic veneranda gravi recubas, Salaberga, sub arce,
      Eustasi, Austrudis, Baso, Goarde, Bodo.

Quos omnes inter cœlites habent et colunt oppidani Laudunenses.

* vice?

* supple incolumis recessit.

* addit et filio.

DE S. NOTHELMO, CONF. ARCH. CANTUARIENSI IN ANGLIA.

ANNO 738.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Fasti sacri, translatio, commercium litterarium cum Ven. Beda et S. Bonifacio, presbyteratus Londoniæ, monachatus et episcopatus Cantuariæ, ordinationes episcoporum, tempus mortis.

Nothelmus, Archiep. et Conf. Cantuariæ in Anglia (S.)

V. D. B.

[S. Nothelmus, in pluribus fastis sacris memoratus,] Dubios nos aliquandiu hæsisse referendusne esset S. Nothelmus inter prætermissos ad hanc diem, an vero inter Sanctos, de quorum cultu constet, non diffitebimur. Obstabat ex una parte quod scriptores plerique Angli, sive catholici, sive heterodoxi, Sancti titulo eum non honestent: quo numero veniunt (ut paucos ex multis recenseam) Richardus Challoner, episcopus et vicarius apostolicus districtus Londoniensis, eum in Britannia Sacra [Britannia Sacra. or the Lives of the most celebrated British, English, Scottish and Irish Saints. cfr. p. 206 et seq.] plane præteriens; Richardus Whitford in versione Anglica veteris Martyrologii Sarisburiensis [The Martiloge in Englyssche, after the use of the Chyrche of Salisbury, an as it is redde in Syon, with Addicyons. London, 1526; cfr ad 17 Octob.] ; Alfordus seu Griffith eum in Catalogo Sanctorum Angliæ similiter omittens et in Historia ipsa ecclesiastica Sanctum non appellans; Bulter de eo tamquam de Sancto nec in Vitis Sanctorum, nec ad calcem in Indice Chronologico mentionem faciens etc. Ex altera vero parte occurrebat jam olim ab Henschenio [Act. SS. t. I Februar., p. 318.] ad diem 3 Februarii inter Prætermissos notatum fuisse obitum S. Anthelmi Cantuariensis episcopi an. DCCXL in Anglia ex Ms. Florario. Occurrebat et ad hanc diem Auctarium Usuardinum Greveni, anno 1515 et 1521 cum Martyrologio Coloniæ excusum, ita habens [Ap. Sollerium, Martyrol. Usuardi, p. 608.] : In Cancia Nodelini episcopi et confessoris. Videbam et Castellanum, in admittendis Sanctis difficillimum et in excutiendis omnigenis Kalendariis versatissimum, ad hanc etiam diem referentem in Martyrologio suo Universali S. Nothelmum archiepiscopum Cantuariensem. Aderat et eruditum opusculum Anglicum in formam Martyrologii digestum [A Memorial of ancient British piety or a British Martyrology, Lond. 1761.] , in quo ad præsentem diem egregium S. Nothelmi encomium habes. Item Kalendarium ecclesiasticum Benedictinum, a monacho ad S. Crucis in Donauwerd anno 1786 editum [Kirchenkalender aller Heiligen, welche unter der Regel des H. Benedictus gelebet haben. p. 202 et seq.] , primo loco S. Nothelmum ad præsentem diem exhibens. Unde satis apparet jam nos morari non debere Papebrochium [Act. SS., t. VI Maji. p. 439.] , quum asserit Nothelmum a nemine inter Sanctos relatum fuisse. Verum illustriora etiam documenta habemus.

[2] [sæculo VIII invocatus fuit et habitus ut sanctus,] Henricus Wharton imprimis edidit fragmenta quædam de episcopis Cantuariensibus, quæ excerpsit ex codice Ms., continente Vitas illorum usque ad S. Bregwinum, qui anno 762 obiit [Cfr Monasticum Anglic. nov., t. I, p. 82; Mabillonius, Annal. Bened. ad an. 762, n. 66, t. II, p. 186; etc.] . Unde hæc carmina ad exiens sæculum VIII pertinentia titulum habent: Vita S. Nothelmi Cantuariensis archiepiscopi decimi, et ita sonant [Anglia sacra. part. II, p. 71.] :

Eligitur sedi mox præsul Londoniensis
      Nothelmus, cui tunc vita celebris erat.
Anglorum genti pater hic præclara lucerna
      Præfulsit, qua gens splendidior micuit.
Sedi metropolis hic præsul præfuit annis
      Quinque; sed ad claustra jussus adire poli,
Cum patribus sanctis prædictis hic sepelitur;
      Qui parat infirmis protinus antidotum.
Ut cœli lumen valeamus cernere purum,
      Vivere nos faciat et sine labe mori.

Ubi animadvertenda est invocatio, duobus ultimis versibus expressus, et maxime versus ante pænultimus:

Qui parat infirmis protinus antidotum,

quo indicatur sæculo XIII et non ita pridem post S. Nothelmi mortem miracula ad ejus tumulum fieri consuevisse. Atque ibidem in Vita B. Cutberti habes et hæc [Goscelinus, Vit. S. Augustini, Act SS. t. VI Maji, pag. 395.] :

Interea Sanctus Nothelmus ad atria lucis
Vectus, et electus est vir hic eximius.

[3] Hæc autem scribebantur, dum S. Nothelmi corpus adhuc sepultum jaceret (non secus ac S. Augustini aliorumque Sanctorum [The live of S. Augustine of Canterbury. part. II, p. 245. London 1845.] ) in septentrionali porticu ecclesiæ SS. Petri et Pauli dein S. Augustini, [anno 1087 primo transfertur.] seu potius intra septa ecclesiæ, quoniam a temporibus B. Theodori locus in ipsa porticu amplius non esset [Cfr Act. SS., tom. cit., p. 443.] . Verum jacuit ibi tantum usque ad annum circiter 1087, quo die 8 Septembris ad meliorem vitam transiit B. Schotlandus. Hoc enim gubernante, ossa S. Nothelmi et aliorum quatuor præsulum, qui intra ecclesiæ septa sepulti fuerant, in novam cryptam S. Mariæ virginis translata sunt. Valde fuse hanc translationem prosequitur Gocelinus, a quo mutuabimur quæ propinguius ad S. Nothelmum pertinent. Cum igitur, inquit [Goscelinus, de Translatione S. Angustini, lib. II, n. 21, tom. cit, p. 438.] , super cryptam reædificata et parata basilica fratres in choro suo ad divinas laudes recepisset; reliquum corpus veternosæ ecclesiæ jam ruituræ supra memoratus abbas Scotlandus, ne quem obrueret, parans diruere; Sanctorum corpora, quibus tota erat plena, curat prius eruere. De plurimis electissimi primo efferuntur: quinque Cantuariæ archipræsules, velut quinque dominicæ aulæ prætores, præcluentissimus scilicet ac sanctissimus Theodorus, suique sancti successores Britwaldus, Tatwinus, Nothelmus, Jambertus. Longum est de singulis dicere, pergit Gocelinus, et propterea de SS. Theodoro et Jamberto tantum paucas laudes explicat; quas claudit narrans translationem reliquiarum B. Theodori in novam ecclesiam constructam super cryptam S. Mariæ Virginis, aitque [Ibid., n. 22.] : Reconditur itaque in dextro latere altaris, in tumba parata, in qua a duobus tantum fratribus deponitur cum plumbea theca. Reliqui quoque quatuor supra nominati sancti sui successores et coepiscopi dum transferuntur, cujus essent meriti ex odoris virtute produntur: quibus Dominum suavitatis perpetuam mansionem fecisse, suique amoris incensum cremasse, mota ipsorum sarcophagorum thymiamateria prædicavere.

[4] [et dein anno 1091 una cum S. Augustino aliisque;] Schotlandus, ad meliorem vitam translatus (habuit et initium aliquod cultus), novam ecclesiam perficere et S. Augustini reliquias transferre non potuit. Mansit hæc fortuna successorem suum Wydonem. Hic itaque anno Domini 1091, ut testis est Wilhelmus Thorn, Augustiniensis monachus et chronographus [Ap. Papebrochium, tom. cit. p. 374.] , VIII idus Septembris transtulit, corpus B. Augustini de loco ubi per quingentos annos jacuerat. Eadem occasione in nova tumba repositum est S. Nothelmi corpus die 13 Septembris anni 1091, prout ex Gocelino, singula adjuncta enarrante [De Translatione S. Augustini. lib. I, cap. 1 et II, Act. SS., t. VI Maji, p. 414 et seqq.] , colligimus. Die 6 Septembris in sabbatho effossum fuerat S. Augustini corpus, sed feria III tantum sequenti confici potuit nova ædicula et opertorium; feria IV effossi fuere SS. Laurentius, Mellitus et Deonotus, qui tamen feria V solum transferri potuerunt. Tota feria IV in excavando S. Deusdedit mausoleo posita fuit, et sabbato effossa fuere SS. Justi et Honorii corpora; horum enim omnium sepulcra sub diruta porticu adhuc erant. Translata sunt itaque, ait Gocelinus, hæc tria (prout et diebus præcedentibus aliorum exuviæ) coram summa Trinitate (i. e. altari SS. Trinitatis) radiantia candelabra in hac die Augustini octava: quod ad hoc (ut credimus) superna distulit ac retardavit benevolentia, quatenus (uti prætulimus) amplius conservetur et solemnizetur in tot hierarchis hæc eadem dies octava… Nec ab his separamus beatæ memoriæ archipræsulem et consortem suum Nothelmum intra altare S. Gregorii inter eos reconditum, et nunc secundo cum eis translatum: quem auctorem et judicem historiæ Anglorum scriptor Beda præconatur. Ducebat hos duces suos, ut priores, solemnissima processio et canora laudatio: ipsisque coram altari præsidis Augustini depositis, donec suis sedibus inthronizarentur, Missa festiva celebratur. Universæ huic solemnitati (vacabat scilicet Cantuariensis cathedra) præfuit Gandulphus Roffensis episcopus.

[5] [anno 1270 iterum mutatur ejus mausoleum et anno 1300 inscriptione nova ornatur.] In hæc tamen animadvertendum est tumbam paratam non fuisse S. Nothelmo in sacello SS. Trinitatis, ut liquet ex ipso Gocelino [Ibid., cap. III, tom. cit., p. 419] ; dein quod Gocelinus dicit S. Nothelmum aliquando cum Justo et Honorio intra altare S. Gregorii reconditum fuisse, id stare non posse. Erat enim istud altare in crypta sub porticu septentrionali [Goscelinus, Vita S. Augustini, cap. V, tom. cit., p. 395.] ; S. Nothelmi vero corpus, teste ipso Gocelino [Translatio, et., lib. II. cap. III, tom. cit., n. 438] , repertum fuit non in porticu, sed in ipsa veteri ecclesia [Cfr supra, n. 3.] . Ubi vero anno 1091 sepultum fuerit S. Nothelmi corpus, assequi certo non possum; prope altare SS. Trinitatis, æstimo tamen omnino, tum propter versus paulo post recitandos, tum quoniam in nota Ms., ex Historia Petriburgensis monasterii desumpta, scribitur ab Hugone White, chronographo et monacho S. Petri Burgensis ante annum 1177 demortuo [Act. Erudit. Lipsiens. supplem. 1. t. I, p. 290.] , seu ab ejus continuatore Roberto Swapham, anno 1271 denato [Ibid., loc. cit.] , recenseri S. Nothelmum inter episcopos sanctos qui Cantuariæ requiescunt in ecclesia S. Petri. Certe quum ab anno 1240 ad 1270 novum sacrarium paratum esset Cantuariensibus sanctis præsulibus, locum ibidem invenit S. Nothelmus; ut autem intelligatur quem nactus fuerit, oculi conjiciendi sunt in veterem mappam seu tabulam, quæ in utroque Monastico Anglicano et in opere nostro ad diem XXVI Maji [Act. SS., t. VI Maji, p. 631.] repræsentatur. Ibidem prima facie obvium est altare maximum, sub patrocinio SS. Apostolorum Petri et Pauli, S. Augustini et dein etiam S. Ethelberti dicatum. Ad utrumque latus porta est; quarum altera dicitur ostium in parte aquilonali ad corpora Sanctorum, altera in parte australi. Si per aquilonalem ingrederis, primo loco occurrit tumba, cui inscribitur: Scūs Lambertus, dein secunda cum titulo: Scūs Nothelmus; e regione seu ad austrum primo venit Scūs Tatwinus, dein Scūs Bretwinus. Continuo post incipit alia structura in formam trifolii, ex anteriori seu meridionali parte aperta et tria habens altaria; quorum orientale, SS. Trinitati sacrum, S. Augustini corpus servabat, et in utoque latere tria habebat mausolæa, capientia ossa sanctorum præsulum Cantuariensium, Roma missorum; altare vero aquilonale seu SS. Innocentium servabat corpus S. Mildredæ, et australe seu S. Stephani corpus S. Adriani abbatis. Omnes autem episcoporum tumbæ ædicularum formam habebant. Postmodum anno videlicet 1300 his omnibus inscriptiones versibus Leoninis conceptas apposuit Thomas Fyndone [Monast. Anglie. nov., t. I, p. 81.] , S. Augustini abbas; ea autem quæ S. Nothelmi monumentum ornabat hæc erat [Ibid., p. 82.] :

Hac scrobe Nothelmus jacet archiepiscopus almus,
Cujus vita bono non est indigna patrono.
Cunctis iste bonus par in bonitate patronus:
Protegit hic justos vigili munimine custos.

Nunc autem sola memoria harum rerum superest, quum jam pridem destructa sit ecclesia S. Petri seu S. Augustini et pauca rudera supersint [Cfr idem. Monastic., t. l, p. 119. Cfr item Papebrochius, t. VI Maji, p. 431.] .

[6] [Natione Anglus aut potius Saxo fuit; non tamen constat fuisse Londoniensem;] Quum autem his, quæ hucusque disputavimus, satis superque demonstratum arbitrer S. Nothelmi cultum ecclesiasticum, superest ut ad ejus digrediamur vitam. Natione Anglum aut potius Saxonem fuisse patefacit ejus nomen, Defensorem [Wiarda, Ueber deutsche Vornamen, etc, p 50 et 53.] significans, et hi sepulcris episcoporum post translationem inscripti versus [Goscelinus. Vit. S. Augustini, cap. V, tom., cit., p. 395.] :

Octo Patres Romæ, reliqui comitantur honore
Ex Anglis nati, meritis horum sociati.
Hinc manat divis Euangelii via rivis:
Hi sunt Brithwoaldus, Tatwinus, vosque, Nothelme
Et jam Berta, Patres primos proceres imitantes,
Tot simul ecclesiæ cingunt frontem pietate.

Sunt qui eum patria faciant Londoniensem; certe ut postea videbimus in Londoniensi S. Pauli ecclesia fuit presbyter; verum nequaquam hinc conficitur (et tamen aliud argumentum non suppetit) eum propterea Londonii ortum habuisse. Quoniam vero ex ejus commercio litterario aliis ejus gestis nonnullum lumen affunditur, de eo jam dicemus, ordinem chronologicum nologicum nonnihil prætereuntes.

[7] [operam suam præstat Ven. Bedæ in conscribenda historia;] Venerabili itaque Bedæ amicus fuit et adjutor in conquirendis documentis ad scribendam Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum necessariis. De eo ita ipse Beda in præfatione primi libri: Ut autem, inquit [Opp. Ven. Bedæ, t. II, p. 24. Edit. Giles] , in his quæ scripsi, vel tibi, magnanime rex (Ceowulphe), vel ceteris auditoribus sive lectoribus hujus historiæ occasionem dubitandi subtraham, quibus hæc maxime auctoribus didicerim breviter intimare curabo. Auctor ante omnes atque adjutor opusculi hujus Albinus abbas reverendissimus vir per omnia doctissimus exstitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatæ memoriæ Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, viris venerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quæ in ipsa Cantuariorum provincia, vel etiam in contiguis eidem regionibus, a discipulis beati papæ Gregorii gesta fuere, vel monimentis litterarum vel seniorum traditione cognoverat; et ea mihi de his, quæ memoriæ digna videbantur, per religiosum Londoniensis ecclesiæ presbyterum Nothelmum, sive litteris mandata, sive ipsius Nothelmi viva voce referenda transmisit.

[8] [in quem finem Romam pergit, litteras pontificum collecturus;] Qui videlicet Nothelmus postea Romam veniens, nonnullas ibi beati Gregorii papæ simul et aliorum pontificum epistolas, perscrutato ejusdem sanctæ ecclesiæ Romanæ scrinio, permissu ejus, qui nunc ipsi ecclesiæ præest, Gregorii pontificis, invenit, reversusque nobis nostræ historiæ inserendas, cum consilio præfati Albini reverendissimi patris, attulit. A principio itaque voluminis hujus usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quæ promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad tempora præsentia, quæ in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papæ Gregorii, sive successores eorum, vel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo (ut diximus) perferente, cognovimus. Qui etiam provinciæ Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, necnon et Orientalium Anglorum atque Northanhumbrorum, a quibus præsulibus vel quorum tempore regum gratiam Euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Pergit dein Beda ad alios operis sui adjutores. Servavit Mabillonius in Analectis [Vet. Anal., p. 398. Opp. Ven. Bedæ, t. I. p. 106.] Bedæ epistolam ad Albinum, ad idem argumentum pertinentem, qua ei gratias agit de missis ad se per venerabilem fratrem nostrum (sic loquitur) Nothelmum presbyterum, et maxime de litteris, quibus se jam secunda vice in ecclesiastica gentis suæ historia, ad quam se scribendam jamdudum instigaverat, creber adjuvare atque instituere curarat. Propter quod et ipse Albino rectissime eamdem historiam, mox ut consummare potuit, ad transcribendum remisit.

[9] [scriptorum de ejus diligentia judicium;] Quum autem Ven. Beda historiam suam absolverit anno 731 [Mabillonius, Annal. Bened., lib. XXI, ad an. 731, n. 4, t. II, p. 80 et seq.] , hinc palam fit ad hoc circiter tempus hanc epistolam pertinere; quumque præterea hoc tantum anno Gregorius III S. Petri cathedram conscenderit [Novaës, Elementi della storia de'sommi pontefici, t. II. p. 65.] , necesse est ut S. Nothelmus Romanum suum instituerit iter, dum S. Gregorius II sedem Romanam occuparet, scilicet inter annum 715 et initium anni 731 [Ibid., tom. cit., p. 59 et 63] . Quum Albinus, Cantuariensis S. Petri seu S. Augustini abbas, utrumque terminum excesserit [Monastic. Anglic. nov., t. I, p. 119.] , nil est unde accuratius istud iter indicemus. Quæ documenta quasve notitias præcipue collegerit S. Nothelmus determinare conatus est Stevenson, vir eruditus, qui anno 1838 Historiam ecclesiasticam Ven. Bedæ Londonii edidit et ex eo J. A. Giles, qui decennio post versionem ejusdem operis typis subjecit [The Ven. Bedes ecclesiastical History of England, pref., p. XXIII et seqq.] . Porro, quamvis passim scriptores de re litteraria et historica magni faciant operam a S. Nothelmo in investigandis congerendisque monumentis positam, ei tamen non secus ac Albino adscribunt nævos quosdam, qui in Bedæ scriptis observantur [Ibid. loc. cit et p. 36.] . Verum incusationes istæ meris nituntur conjecturis; et ut de uno tantum eoque celeberrimo lapsu dicam, nempe de confuso Ætherio Lugdunensi cum Virgilio Arelatensi, æstimo verisimillimam esse explicationem Stiltingi nostri, qua error (venialis omnino) in ipsum Bedam refunditur [Cfr Act. SS., t. VI August., p. 92 et seqq.] . Cæterum hæc minora sunt, quam ut Nothelmi laudes hinc minuendæ forent, etiamsi rectæ essent incusationes istæ.

[10] [S. Bonifacius ad eum scribit, preces, documentum aliquod et consilia petens;] Quantum vero probata fuerit coævis suis Sancti nostri diligentia, et quam late pervagata fuerit ejus curarum fama, manifestum facit epistola, quam ad eum scripsit S. Bonifacius, Moguntinus archiepiscopus et apostolus plurium Germaniæ gentium. Quum itaque Nothelmus tunc temporis jam esset Cantuariensis archiepiscopus, hunc titulum epistola habet [S. Bonifacii opera quæ exstant omnia. t. I, epist L, p. 90, Edit. J. A Giles.] : Nobis dilectissimo summi pontificatus infula prædito Nothelmo archiepiscopo Bonifacius exiguus servus servorum Dei optabilem in Christo æternæ charitatis salutem. In ea commendat se imprimis S. Bonifacius Nothelmi precibus; dein petit celeberrimam S. Gregorii epistolam, continentem ejus ad S. Augustini interrogationes responsa et in scriniis S. R. E. non repertam; post petit Nothelmi sententiam de impedimento matrimonii ex cognatione spirituali et tandem concludit his verbis: Similiter rogo ut mihi studeatis indicare, in quoto anno ab incarnatione Christi prædicatores primi missi a sancto Gregorio ad gentem Anglorum venissent. Vale.

[11] [responsum accepit, non tamen ipsum (ut videtur) documentum;] Passim asseritur S. Nothelmi responsum non haberi; verumtamen id omnino rectum non est. Centuriatores enim Magdeburgenses [Centur VIII, cap. X, t. VIII, col. 818 et seq.] , postquam ex Baleo (ut inferius videbitur) affinxissent aliquot opera S. Nothelmo, deinde addunt capitulum de doctrina et erroribus ejus: Scriptis ejus destituti, inquiunt, de doctrina ipsius parum possumus referre. Ex epistola illius ad Bonifacium, quam manuscriptam accepimus, colligi potest eum bonis operibus adscripsisse salutem. Commendat enim Bonifacii studium, quod die ac nocte meditetur pro animæ suæ redemptione corda paganorum Saxonum convertere. In celebratione Missarum dicit se Bonifacii fore memorem: ac pro eo rogaturum ut in officio suo Domino multos lucretur. Sed nihil tamen novit de invocatione mortuorum aut de oratione pro mortuis: quasi ibi locus fuisset de hac re disserendi. Verum utrum epistolam S. Gregorii Magni seu I S. Bonifacio miserit non apparet, inquiunt Maurini S. Gregorii operum editores [Not. ad epist. LXIV, lib. XI, S. Gregorii. t. II opp. col. 1149.] ; atque ego crediderim id a S. Nothelmo factum non fuisse, quoniam secus anno 643 ita dubie de hac epistola locutus non fuisset in concilio Romano Zacharias papa [Harduinus, Concil., t. III, col. 1190; cfr Binterim, Geschcihte der deutschen Concilien, t. I, p. 154 et seqq.] : post tot enim itus et reditus, post tam frequens Romam inter et Germaniam epistolare commercium certe vel de viso exemplari nuntius vel ipsum exemplar celeberrimæ illius epistolæ ad pontifices Romanos a S. Bonifacio missum fuisset. Demum si quæratur quo anno ad S. Nothelunum S. Bonifacius litteras dederit, nil est unde certo statuatur. Anno 743 affirmabat Zacharius [Ibid., loc. cit.] papa tunc temporis in Germaniæ partibus ITA DIU vulgatum esse rumorem de S. Gregorii ad S. Augustinum epistola. Quocirca probabilis est annus 736, quem S. Bonifacii scriptioni affixit Joannes Alen Giles [S. Bonifacii opera, t. I, p. 90 et cfr t. II, p. 212.] .

[12] [jam pridem scripserat S. Nothelmus ad Ven. Bedam de ejus Comment. in lib. Regum;] Sed ad S. Nothelmum ejusque cum Ven. Beda litterarium commercium redeamus. Porro prius diligentiam et mentis acumen sancti viri expertus erat annalista ecclesiæ Anglicanæ, quam eum operis sui adjutorem et in colligendis necessariis monimentis investigatorem adhiberet. Jam pridem enim ab eo acceperat animadversiones plurimas in suum de libris Regum commentarium et indicia difficultatum quæ superessent explicandæ. Verum hæc omnia facilius intelligentur ex epistola quam libro quæstionum XXX in libros Regum præmisit. Habet titulum: Epistola ad Nothelmum presbyterum de XXX quæstionibus; et ita sonat: Dilectissimo fratri Nothelmo Beda, Salutem! Quæ de libro Regum dilucidanda, frater dilectissime, misisti, statim, prout potui, Domino juvante, explicare curavi, ea dumtaxat distinctione, ut XXX ex his propositiones, quæ graviores videbantur, brevibus distinctas capitulis, quo facilius possent inveniri, hoc volumine comprehenderem. Cætera vero quæ commixtim annotasti nomina vel verba, quæ facilius ac brevius solvi poterant, in aliis schedulis seorsum collecta, simul tuæ fraternitati transmiseram; quamvis ipse noveram plurima in eodem libro obscuriora quam ea esse, quæ a me quærenda judicasti. Sed et hoc non ignorabam sæpius fieri solere, ut is qui obscuriora forte nonnulla jam bene intellexerat, quia videlicet hæc in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata reperat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret ac dubius; quæ illi fortasse qui profundiora tractabant, quæsitu digna non ducebant. Fit etiam ut non omnia, quæ a Patribus scripta sunt, ab omnibus possint haberi et ignorentur quæstiones scripturarum a legentibus; non quia a doctoribus expositæ non sint; sed quia ipsæ earum quæstiones vel non habeantur, vel habitæ non intelligantur a quærentibus; sicut in plurimis eorum, quorum a me responsa et petisti et accepisti, constat esse factitatum. In quibus videlicet responsis, qui a tuis petitionibus vestigia Patrum sequens, satisfacere studui, precor ut vicem debitam nostræ devotioni reddens, pro sospitate nostri et cordis et corporis, una cum fratribus qui illis in locis vobiscum Domino deserviunt, intercedere memineris. Sed et siquid de his quæ scripsi aptius forte alicubi, quod facillime contingere poterit, expositum inveneris, nobis quoque ocius hoc destinare non graveris. Bene vale, semper dilectissime in Christo frater.

[13] [duplex responsum dedit Ven. Beda.] Duplicem itaque scriptionem ad S. Nothelmum destinavit Ven. Beda: priorem de nominibus vel verbis, quæ facilius ac brevius solvi poterant, et quæ vel perdita sit, vel per Interpretationem nominum Hebraicorum et Græcorum in sacris bibliis ad calcem tomi III editionis Basileensis excusam et nunc vulgo Remigio Autissiodorensi [Cfr. D. Ceillier, Auteurs ecclés., t. III. p. 13; Oudin, Comment. de scriptor. et scriptis eccles., t. I, col. 1693.] tributam, repræsentetur; posterior etiamnum exstat cum titulo: In libros Regum quæstionum XXX liber unus. Tempus autem hujus scriptionis et proin S. Nothelmi interrogationum accurate determinari nequit; verumtamen quum quartus Ven. Bedæ liber in Reges non diu post annum 716 absolutus fuerit [Cfr. D. Ceillier, op. et tom. cit. p. 14; et J. A. Giles, Opp. Ven Bedæ. t. I, The life of Ven. Beda. p. CXXXVI.] , ad idem fere tempus istud inter utrumque eruditum virum epistolare commercium referendum videtur.

[14] [Affinguntur S. Nothelmo aliquot opera.] Ipse Nothelmus opera aliquot scripsisse legitur. Joannes scilicet Baleus, ex carmelita Anglo episcopus protestans Ossoriensis in Hibernia, post per Germaniam profugus et demum Cantuariensis, Elisabetha regina, canonicus [Cfr Cosmas de Villiers. Biblioth, Carmelit., t. I, p. 750; Michael a S. Josepho, Bibliographica critica, t. III, p. 7.] , in Scriptorum Brytanniæ centuria secunda hæc habet [Scriptt. illust. maj. Brytanniæ Catalogus, t. I, p. 100.] : Monumentis ergo litterarum tradidit Nothelmus “Acta per Augustinum, lib. I; collectiones Londinenses, lib. I; Homelias quoque varias, lib. I; ad Alcuinum et Bedam, epist. plur.” Similiter J. A. Giles [Ven. Bedæ opp. t. III, in indice, p. 425.] , Pitsei [De illustrib. Angliæ scriptt., p. 141.] vestigia secutus, S. Nothelmo adscribit de Vita S. Augustini lib. I, de Miraculis ejusdem lib. I, de Translatione ejusdem lib. I; quem laborem ad Bedæ et Alcuini preces susceperit; similiter epistolarum ad Bedam lib. I Verum licet Baleus post suam recensionem scribat: Cætera ejus scripta non vidi, quibus verbis innuit recensita a se visa fuisse, satis tamen manifestum est rem ita non habere. Acta per Augustinum lib. I et Collectiones Londinenses lib. I nil aliud sunt quam documenta quæ pro Bedæ historia ecclesiastica collegit; Homeliæ variæ excogitatæ sunt, quia archiepiscopus Cantuariensis pro concione dixisse supponendus est. Epistolas ad Bedam dedisse dicitur, tum propter librum de XXX quæstionibus, tum propter prologum Historiæ ecclesiasticæ. Quod vero Epistolas ad Alcuinum scripsisse statuitur, debemus id eidem prologo, sed male intellectum. Credidere enim nonnulli Albinum, qui in eo prodit, esse Flaccum Albinum Eboracensem, sub Alcuini nomine celeberrimum; verum ipse Ven. Beda sole clarius indicat esse Albinum abbatem Cantuariensem, Quod autem Pitseus præter librum de Vita S. Augustini, alios duos de Miraculis et Translatione producit, mera est Balei inventionis amplificatio; eo absurdior quod S. Augustini corpus sæculo tantum XI exeunte primum honorifice translatum fuerit [Vide supra, n. 3 et seqq.] , dum S. Nothelmus sæculo floruerit VIII.

[15] [S. Nothelmus numquam fuit Londoniensis episcopus,] Ut ex inscriptione epistolæ S. Bonifacii patet, erat tunc temporis S. Nothelmus archiepiscopus, scilicet Cantuariensis; de qua re plura quærenda sunt, quorum primum est an ante promotionem suam ad Cantuariensem cathedram Londoniensis esset episcopus. Qua de re haæc apud Alfordum [Annal. eccles. Anglo-Saxon. ad an. 735, t. II, p. 540.] lego: Perperam … scribit Parkerus in Antiquitatibus Britanniæ: “Nothelmus Londini natus et ibidem episcopus, inde ad archiepiscopatum Cantuariensem translatus est, anno quinto Gregorii tertii et ab eodem Romæ consecratus: a quo etiam pallium anno sequenti accepit.” Perperam, inquam, quod Londini fuerit episcopus. Nam Ingualdus adhuc in vivis est, qui obiisse primum scribitur anno 744, ut expressit Godwinus in catalogo Londinensium episcoporum, ubi etiam de Nothelmo agens, bene dicit male a quibusdam credi Londinensem episcopum fuisse. Neque ita difficile intellectu est unde ortus sit Parkeri, Centuriatorum Magdeburgensium [Centur. VIII, cap. X, t. VIII, col. 818.] , Balei [Op. et tom. et loc. sup. citt.] , quin etiam Chronici Jorvallensis sæculi XIV [Joannes Bromton, ap. Twysden, col. 742 et 774.] aliorumque error. In carminibus enim, quæ num. 2 recitavimus, legitur:

Eligitur sedi mox præsul Londoniensis
      Nothelmus, cui tunc vita celebris erat;

verum animadversum non fuit a Parkero ejusque sequacibus hunc illis subesse sensum: Mox Nothelmus Londoniensis, seu Londonii degens, eligitur præsul sedi Cantuariensi. Adde Parkerum sibimet ipsi esse contrarium quum ex una parte statuat, S. Nothelmum translatum fuisse a Londoniensi cathedra ad Cantuariensem, et simul a S. Gregorio III consecratum: numquam enim in ecclesia catholica iterata fuit episcopi consecratio.

[16] [sed presbyter Londoniensis,] Jam si quæritur quod vitæ genus S. Nothelmus ante adeptam Cantuariensem sedem sectaretur, in intricatissimum devenimus argumentum. Ven. Beda in præcitato Historiæ prologo vocat eum religiosum Londoniensis ecclesiæ presbyterum; Gervasius, Cantuariensis monachus et exeuntis sæculi XII scriptor [Seldenus, præf. ad scriptt. edit. Twysden, p. XLII.] , appellat Londoniensem presbyterum, eumque ad archiepiscopatum Cantuariensem promotum affirmat, quia monachus erat [Actus Pontific. Cantuariens. ap. Twysden, Histor. Angl. Scriptt. decem, col. 1640.] . Radulphus de Diceto, archidiaconus Londoniensis, qui ineunte sæculo XIII floruit [Seldenus, ap. Twysden, præf. p. XXVIII; et Fabricius, Biblioth. latin., t. VI, p. 32. Edit. Mansi.] , Londoniensem eum presbyterum dicit [De Archiepisc. Cantuar. ap. Wharton, t. II, p. 680.] , seu etiam ecclesiæ Londoniensis presbyterum [Abbreviat. Chronicor. ap. Twysden, col. 443.] . Similiter Londoniensis presbyter [Annal. Roffens. brev. ad an. MCLX, ap. Wharton, t. I, p. 85.] exhibetur ab Henrico de Estria priore ecclesiæ Christi Cantuariensis, qui Catalogum suum Cantuariensium præsulum finit ad Walterum Reynolds, anno 1327 denatum [Wharton, de success. arhciep. Cantuar. Angl. Sacr., t. I, p. 117; Monast. Anglic. nov., t. I, p. 85.] . Auctor anonymus Chronici, quod sub nomine Joannis Bromtoni abbatis Jorvallensis falso circumfertur [Seldenus præf. ad Twysden, p. XXXVIII et seqq.] et post annum 1328 conditum est [Ibid., p. XLI.] , ita mire loquitur ut videatur non secus ac poeta ille anonymus præluxisse Parkero, Baleo aliisque. Habet enim [Chronic. Regni Cantiæ, ap Twysden, col. 742.] : Tatwino Dorobernensi archiepiscopo successit Notelinus primo Londoniensis; et alibi [Ibid. Regn. Merciæ, col. 774.] : Cujus loco Notelinus primo Londoniensis consecratur. Demum Willielmus Thorn, monachus Cantuariensis S. Augustini, qui circa annum 1380 defunctus est [Seldenus ap. Twysden, præf., p. XLVI.] , asserit Nothelmum cathedralis ecclesiæ S. Pauli Londoniæ archipresbyterum fuisse [Chronic. ap. Twysden col. 1772.] . Demum ut ad recentissimum scriptorem, Joannem Alen Giles, deveniam, hic Anglice in hunc fere scribit modum [Opp. Ven. Bedæ, t. III. ind. p. 425.] : Nothelmus, patria Londoniensis erat, et dein hujus ecclesiæ factus est presbyter. Cum Beda communicavit epistolas Romanorum pontificum Historiæ ecclesiasticæ inserendas. Postea monasticam vitam Cantuariæ professus est, et biennium post Bedæ mortem conscendit episcopalem cathedram. Quid vero de his statuendum?

[17] [dum simul esset monachus, ut ostenditur ex usu Cantuariensis ecclesiæ,] S. Nothelmum presbyterum Londoniensem fuisse et quidem eumdem, de quo Ven. Beda loquitur, ex horum testimoniorum comparatione et ex epistola S. Bonifacii eum de rebus Anglo-Saxonicis interrogantis, satis manifestum est. Verum an item admittendum sit eum fuisse monachum, ut diserte asserit Gervasius, quæri potest. Atque ego affirmanter respondendum esse arbitror, non tantum propter Gervasii auctoritatem, verum etiam propter usum legemque Cantuariensis ecclesiæ, quæ monachos tantum in archiepiscopos admittebat: quæ lex perennisque usus ex controversiis hinc ortis præcipue illustrari potest. Scilicet jam tempore S. Laurentii, Cantuariensis episcopi, conati fuerant clerici monachos a sede Cantuariensi ejusque cathedrali S. Salvatoris ecclesia amovere; quocirca S. Mellitus, Romam profectus, in mandatis habuit controversiam hanc Bonifacio papæ IV dirimendam proponere. Vicere monachi, ut patet ex Bonifaciano decreto, cujus genuitatem alibi [Examen hist. et canon., p. 403 et seqq.] fuse vindicavimus, et ex epistola ejusdem ad Athelbertum regem et S. Laurentium archiepiscopum, partim nobis in epistola B. Alexandri II ad B. Lanfrancum [Ap. Eadmerum, Hist. Nov. lib. I, post S. Anselmi opp., p. 32.] servata, integra in Historia Petroburgensi [Cfr Cressy, the Church history of Britanny, p. 318 et seq.] . Hinc de S. Odone, archiepiscopo Cantuariensi anno circiter 942 constituto [Cfr Act. SS., t. II Julii, p. 64 et seq.] , tum in ejus Vita [Ibid., p. 69 et seq.] tum apud Chronographos [Radulphus de Diceto, Ahbreviat. Chron. ap. Twysden, col. 454.] legimus: Odo episcopus Malmesburiæ eligitur in Dorobernensem archiepiscopum. Sed, ille quia nondum amicisset monachum, constantius cœpit reniti ne majorum morem ambitione sua turbare videretur. Nullum enim viderant ad id tempus archiepiscopum nisi monachili scemate indutum fuisse. Sed cum regiæ voluntati episcoporum omnium assensus accederet, tandem propositi sui rigore edomito, transito mari Floriacum monachilia suscepit, et in Angliam rediens, in Cantuariensi archiepiscopatu magnam apud Adelstanum regem gratiam obtinuit.

[18] [quæ monachos tantum in archiepiscopos admittebat,] Sæculæ XI Guilielmus conquæstor seu Nothus, post adeptam Angliam, passim ex clericali ordine instituerat episcopos. Hi sategerunt undecumque expellere monachos; obstitit Lanfrancus. Quocirca illi eniti cœperunt quatenus saltem de primatu Cantuariensi monachos eradicarent, intendentes se hoc facto facillime alios aliunde exclusuros. Lanfrancus ergo, ne post obitum suum fieret quod se superstite sciebat per auxilium Dei nequaquam perficiendum, curavit ut per B. Alexandrum II papam vetus mos confirmaretur [Eadmerus, Hist. Nov., lib. I, p. 31 et seq.] . Eadem lis post S. Anselmi mortem renovata fuit a quibusdam episcopis: Verum, inquit Eadmerus [Ibid., lib. V, p. 86.] , ubi eis objectum est, nullum a beato Augustino nisi de monachio ordine umquam pontificatui Cantuariensi præsedisse, uno dumtaxat (Stigando ab anno 1052 ad 1070 [Wharton, t. I, p. 107 et seq.] ) excepto, qui et ob hanc præsumptionem et alia quædam perverse ab eo commissa a Romano pontifice depositus fuit, et ea re tam antiquam et autenticam consuetudinem, cum nulla ratio vel necessitas exigeret, subverti non oportere, desistere cœpto, quod plurimo conatu perficere laborabant, compulsi sunt. Similia habet eadem de re Gervasius Dorobernensis [Actus Pontific. Cantuar. ap. Twysden, col. 1662] , silens de Stigando utpote intruso. Anno 1123, post mortem Radulphi, denuo monachos inter et clericos disputatio exarsit. A tempore, inquiunt Cantuarienses [Simeonis Dunelm. Hist. de gestis reg. Anglor. ap. Twysden, col. 247 et seq.] , S. Augustini, qui utique monachus hujus ecclesiæ primus fuerat præsul, ad regimen illius usque in præsens semper monachi eligebantur pontifices. Deinceps quoque annuente Deo consuetudo servabitur antiqua. Sed rege favente episcopis ut non monachi eligerentur, coacti fuere Cantuarienses Willelmum de Curbellio canonicum regularem eligere. Quibus accedit a clericis numquam negari monachorum asserta, sed secundum veterem cantilenam responderi monachos esse viros mortuos, plura archiepiscopi munia eos non decere, inter clericos etiam esse viros probos, monachis non præsidendum esse clericis et id genus alia; nequaquam vero olim clericos ad cathedram Cantuariensem fuisse promotos. Demum consideranda etiam venit S. Thomæ Becket, Cantuariensis præsulis, sententia; de qua in ejus Vita [Vita S. Thomæ Cantuar., cap. XIII, ap. Christianum Lupum, t. XII, p. 28.] hæc legimus: Accepta itaque benedictione (nempe episcopali) B. Thomas… Pontiniacum ingressus, judicavit se non digne curam pastoralem de manu apostolica accepisse, nisi etiam et habitum religionis susciperet: nimirum qui in episcopali sede primogenitos filios suos haberet tegere, et a prima fundatione Cantuariensis ecclesiæ archiepiscopos didicerit fere omnes monachos fuisse, nec secundum veterum historias aliquam regni scissuram vel transactionem accidisse, nisi dum quis alterius professionis Cantuariensi ecclesiæ præfuerit. Missis igitur proinde nunciis, remisit ei dominus papa habitum monachalem. Quocirca annalista Alfordus [Annal. Eccles. Angl. ad an. 934, n. IX et seqq., t. III, p. 257 et seq.] recte arguit Parkerum, et Mabillonius [Annal. Bened., lib. XLIV, n. 27 et seq., t. III, p. 424 et seq.] Godwinum, quod hi recentiores nullo argumento id certius rescire potuerint quam Anglicani horum temporum homines et scriptores ad ipsas rerum origines propius accedentes. Quamobrem miramur ipsum doctissimum Lingard [Antiquités de l'Église Anglo-Saxonne, p. 77 et seq. Paris 1828.] contendere monachos Cantuariæ non prævaluisse ante iniens sæculum XI. Qui plura velit, adeat doctissimum Clementem Reinerum [Discept. Histor. ad antiquit. Benedict. in Anglia, p. 86 et seqq.] , adversariorum difficultates fuse solventem.

[19] [et ex titulis quibus Ven. Beda S. Nothelmum ornat:] Quibus accedit nonnulla de S. Nothelmo a Ven. Beda perhiberi, quibus innuitur eum reapse fuisse monachum, dum simul esset Londoniensis presbyter. Præcitatæ epistolæ, libro XXX quæstionum præmissæ, inscriptio est Dilectissimo FRATRI Nothelmo Beda; et inferius: Frater dilectissime occurrit; et post: Precor ut cum fratribus, qui illis in locis vobiscum Domino deserviunt, intercedere memineris; in epistola ad Albinum abbatem vocat eum VENERABILEM FRATREM NOSTRUM Nothelmum; et in ipso Historiæ prologo RELIGIOSUM Londoniensis ecclesiæ presbyterum. Jam vero, licet ego contendere nolim sæculo VIII presbyteris sæcularibus fratris, servi Dei, venerabilis, religiosi nomina numquam omnino data fuisse, ea tamen ita monachis erant propria ut si non ex singulis saltem ex hac congerie concludi posse videatur Nothelmum fuisse monachum. Aperi enim Cangii Glossarium, novum Tractatum de re diplomatica, Dictionarium diplomaticum cl. v. Quantin, Annales Benedictinos Mabillonii, et hæc omnia vocabula excute; monachis tributa reperies, nequaquam vero presbyteris sæcularibus. Neque obest quod S. Nothelmus aliquando nude presbyter vocetur; ferebat enim illius temporis mos ut qui monachi essent presbyteri, hoc solo nomine honestarentur: quod argumentum quum alibi [Examen histor. et canon., cap. IV, n. 7, p. 145 et seqq.] quam fusissime versaverimus, hic ab eo elucidando calamum cohibebimus.

[20] [verisimilius erat monachus Cantuariensis, Londoniæ auxilio missus.] Jam si quæratur cujus monasterii esset filius, respondet Mabillonius [Annal. Bened., lib. XXI, n. 32, t. II, p. 94.] S. Pauli Londoniensis cathedralis ecclesiæ; et quidem Alfordus [Annal. Eccles. Angl. Saxonic. ad an. 604, n. 57 et seqq., t. II, p. 171 et seq.] fusius probare nititur hanc olim ecclesiam fuisse monasticam; atque ipse Mabillonius [Annal. Bened., lib. X, n. 605, t. II, p. 260.] præcipuum hujus sententiæ refert argumentum, scilicet in charta Ethelberti regis bis monasterium appellari. Verumtamen pro suo candore contino addit eximius vir veteribus monumentis non prodi Londini ad S. Pauli monachos institutos fuisse a S. Mellito. Quocirca ob solum monasterii vocabulum, quod maxime postea pluribus ecclesiis cathedralibus etiam sæcularibus adhæsit, non ausim S. Nothelmum Londoniensem monachum dicere. Superest itaque ut eum Cantuariensem S. Augustini dicamus; quo etiam dabitur intelligi quomodo sub obedientia Albini abbatis, eum huc illuc mittentis, toties appareat. Quodsi Cantuariensis monachus, quomodo simul Londoniensis ecclesiæ presbyter esse potuit? Respondendum forte eum illuc ab abbate suo missum, quod Londoniensis ecclesia, non ita pridem quam maxime vexata, alieno adhuc indigeret auxilio. Quæ res non magis mira videri debet quam quod apud Baldericum [Chronic. Camerac. et Atrebat. p. 87.] legimus, nempe Ansbertum Atrebatensem S. Vedasti monachum Cameracensis ecclesiæ archidiaconum fuisse. Neque id pugnabat cum legibus ecclesiasticis seu monasticis Angliæ, quum in concilio Hertfordensi S. Theodori legamus [Hist. eccles., lib. IV, cap. V, t. III opp. p. 32.] : Quartum, ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est, de monasterio ad monasterium, NISI PER DEMISSIONEM PROPRII ABBATIS. Cæterum ex propositis sententiis eligat lector; satis quum nobis esse debeat in rebus dubiis præcipua indicasse argumenta.

[21] [Anno 735 consecratus fuit et 736 pallio donatus;] Superest et alia quæstio quæ ad promotionem S. Nothelmi ad sedem Cantuariensem pertineat, scilicet quo tempore locum habuerit. Ejus decessor S. Tatwinus, teste Ven. Beda [Ibid., lib. V, cap. XXIII, t. III opp. p. 292.] , anno 731, die X Junii, Dominica, consecratus fuit; quæ temporis indicia, quum probe inter se cohæreant omnino servanda sunt. Sedit annos III, obiitque anno 734, ex fide Chronologiæ Saxonicæ, Anonymi continuatoris epitomes Bedæ, Hovedeni et Florentii Wigorniensis circa Kal. Augusti [Cfr Wharton, Anglia Sacra, t. I, p. 94.] . Atque in hoc determinando tempore omnes scriptores conveniunt, quoniam etsi Joannes Thinmutensis [Non Osbernus, cfr Wharton, t. II, præf., p. X et XI.] S. Bretwini biographus [Ap. Wharton, t. II, p. 75.] et ex eo Lichfeldensis canonicus [Ibid. t. I, p. 94.] quatuor annos S. Tatwino tribuant, intelligunt quatuor annos inchoatos, ut liquet ex Eadmero [Vit. S. Bregwini. ap. Wharton, t. II, p. 185.] , quem Tinmuthensis descripsit et qui Tatwinum mortuum tradit, quarto videlicet anno quo archiepiscopatum totius Angliæ gubernandum susceperat. Porro S. Nothelmus consecratus est anno 735, teste continuatore Bedæ epitomes [Bedæ opp., t. III, p. 323.] , anno vero sequenti accepit pallium a Romano pontifice, ut Chronologia Anglo-Saxonica habet [J. A. Giles, the Ven. Bedes eccles. History also the Anglo-Saxon Chronicle. p. 335.] . Atque hæc eodem ordinavit modo Simeon Dunelmensis [Historia de gestis regum Anglorum, ap. Twysden, col. 99 et seq.] , medii sæculi XII doctissimus monachus [Cfr Seldenus, præf. ap. Twysden, p. I et seqq.] . Mitto reliquos chronographos, quod vel recentiores sunt, vel mire inter se non conveniunt.

[22] [Romæ consecratus non fuit,] Radulphus de Diceto, studens paucis complecti S. Nothelmi gesta [De Archiep. Cantuar. ap. Wharton, t. II, p. 680; Abbrev. Chronic. ap. Twysden, col. 443.] , hæc ei adscribit: Romæ, inquit, consecratus est a Gregorio papa secundo, ab eodemque suscepit pallium. Qui, Wilfredo cum pace domum reverso, Australibus Saxonibus, sc. Cestriæ (Cicestriæ) Edritum præfecit episcopum. Neque ego hæc confutanda assumerem, nisi historici aliquot etiam post renatas litteras hæc historiæ Cantuariensium præsulum inseruissent. Parkerus scilicet, ut num. 14 videre fuit, tradit Nothelmum Romæ consecratum fuisse a Gregorio papa. Re quidem vera Gregorium tertium dixit, non secundum, quod probe sciret hunc mense Februario anni 731 mortuum fuisse: verum quum nullus omnino alius, quod sciam Nothelmum Romæ censecratum affirmet; quum, si Romæ consecratus seu ordinatus fuisset, eodem tempore pallium accepisse consendus foret; quum præterea in Radulphi asserto palpabile cubet mendum; omnia suadere videntur ut hujus scriptoris testimonium prorsus negligatur.

[23] [nec Australibus Saxonibus episcopum dedit,] Quod vero Australibus Saxonibus præfecerit Edritum episcopum, admisit hæc Godwinus de episcopis Cicestrensibus in hæc scribens verba [De præsulib. Angl. Comment., p. 548.] : Postmodum vero a Nothelmo archiepiscopo episcopus ibi constitutus est Edbrith, nonnullis Eadbert, anno videlicet 711. Ast hæc prorsus a vero abludere manifestum est vel ex sola temporis nota, quum S. Nothelmus viginti quatuor tantum annis post archiepiscopus factus sit. Hujus erroris origo si quæratur, inveniri posse videtur in confusione quadam nominum. In charta enim Seleseyensis cœnobii, in quo Australium Saxonum episcopus sedit, priusquam ejus cathedra Cicestriam transferretur, hæc legitur inscriptio [Monast. Angl. nov., t. VI, p. 1163.] : In nomine Domini nostri Christi Salvatoris, ego Nothelmus rex Suthsax. In subscriptione primo loco venit: Ego Numa rex Sussex; pro quo legendum: Nunna, verosimillime filius fratris Inæ regis [Ibid., p. 1159. Cfr Chronolog. Anglo-Saxonica, ap. Giles, p. 333.] : adeo ut Nunna et Nothelmus idem esset rex; et re quidem vera non rari erant inter Anglo-Saxones viri binomines. Hæc quidem charta data est anno 692; sed inferius alia est ejusdem Numæ, seu potius Nunnæ ad annum 714 pertinens: ita ut Nothelmus iste usque ad hoc vixisset annum. Novi satis hæc nomina non secus ac ipsa diplomata unde hausta fuerunt suspicioni obnoxia esse [Ibid., loc. cit.] ; quoniam propter paucitatem notitiarum, quæ de prisco Sussexiæ regno supersunt, hæc ipsa quæ emergunt minus examinari et discuti queunt. Verum utut res habeat, quum diplomata ista atque alia forsan documenta tempore Radulphi de Diceto exsisterent, non est quod aliunde quam ex prænotata nominum confusione errorem istum deducamus.

[24] Meliora ex Simeone Dunelmensi atque Rogerio Hovedeno, optimo chronographo mutuari licet: Ordinavit, [sed Herefordiæ, Elmhamo et Shirburniæ.] inquit Simeon de Nothelmo loquens [Hist. de gestis reg. Anglor. ap. Twysden, col. 99 et seqq.] , Cuthbertum videlicet, Heordwaldum et Ethelfridum. Cutbertum, ab aliis Sanctum, ab aliis Venerabilem dictum consecravit S. Nothelmus pro sede Herefordiensi anno 736 secundum Godwini [De Præsulibus Angl. Comment., p. 526.] et Dugdalii [Monastic. Anglic. nov., t. VI, p. 1210.] calculum: atque hic idem Cutbertus S. Nothelmo in sede Cantuariensi successit. Ab initio enim facilius factæ fuerunt in Anglia episcoporum translationes. Ethelfridum cathedræ Elmhamensi in provincia Angliæ Orientalis adscribit Alfordus [Annal. eccl. Anglo-Saxon. ad an. 736, n. III, t. II, p. 545.] , neque repugnat Godwinus [Op. cit., p. 479.] . Heordwaldum quem Cuthwinum quoque dictum fuisse statuunt in episcopum Dunvicensem a S. Nothelmo consecratum fuisse vult Alfordus [Op. et loc. citt.] ; quod nec probare nec arguere ex Godwino possumus, utpote hic loci minus cum Ven. Beda concorde et inter alia parum verisimilia ab anno 734 ad 747 quinque præsules in Dunwicensi cathedra collocante. Verum quod magis premit Alfordum, argumento nullo conficitur Cuthwinum (quem ubi repererit non indicat) eumdem esse ac Heordwaldum, de quo Simeon Dunelmensis et post eum Rogerius Hovedenus; et proin si Cuthwino locus fuerit apud Orientales Saxones Dunwici, alius quærendus est Heordwaldo. Crediderim itaque potius Herewaldum Shirburnensem hic indicari, qui (ut indicat ad marginem ipse Godwinus [Op. cit., p. 383.] ) successerit Forthero Shirbunensi, anno 738 [Rogeri de Wendover, Flores Histor., t. I. p. 225, Londini 1841] , seu potius 737, ut habet Chronologia Anglo-Saxonica [Edit. Giles, p. 335.] , Fritogitam reginam Saxonum Occidentalium Romam comitato. Alia S. Nothelmi gesta ignoramus.

[25] [Mortuus est die XVII Octobris anni verisimilius 739.] Ultimo demum loco investigandum est quot annos sedem Cantuariensem occuparit S. Nothelmus, seu quo demum tempore mortuus sit. Hovedenus [Ap. Wharton. t. I, p. 95.] et Guilelmus Thorn [Ap. Twysden. col. 1772.] ad tres tantum annos ejus episcopatum extendunt, hic eum mortuum statuens anno 738, ille anno 739. Continuator epitomes Chronologicæ Bedæ [Opp., t. III, p. 324.] Simeon Dunelmensis [Ap. Twysden, col. 99 et seqq.] Rogerus de Wendover [Flores Historiar., t. I, p. 226 et seq.] et Matthæus Westmonasteriensis [Ap. Wharton t. I, p. 95.] referunt ejus mortem ad annum 739 et quatuor proin ejus episcopatui assignant annos. Reliqui omnes, Gervasium Dorobernensem [Ap. Twysden, col. 1640.] intelligo, Joannem Tinmuthensem [Vita S. Bretwini, ap. Wharton, t. II, p. 75.] , Eadmerum [Ap. Wharton, t.. II, p. 185.] , Anonymum sub nomine Bromtoni [Ap. Twysden. col. 742 et 774] , canonicum Lichfeldensem [Ap. Wharton, t. I, p. 89.] , Birchingtonum [Ibid., p. 3.] , Henricum de Estria [Ibid., p. 85.] , Radulphum de Diceto [Ibid., p. 87.] , et Guilielmum Malmesburiensem [Ibid., p. 95.] , hi reliqui, inquam, omnes quinque annos ejus episcopatui assignant, licet in anno emortuali indicando non conveniant omnino: sed ex præstituto anno 735 episcopatus initio, debet esse vel annus 739, si quinque annos cavos seu non integros sederit S. Nothelmus; sin autem, annus 740. Et quidem hunc non licet transgredi, quoniam S. Nothelmi successor, teste Radulpho de Diceto [Ibid., p. 87.] , pallium obtinuit a S. Gregorio papa III, et proin ante hujus diem emortualem XXVII Novembris anni 741 [Novaës, Elementi della storia de' sommi pontefici, t. II, p. 69.] : unde omnium probabilissima est assertio continuatoris epitomes Bedæ, Hovedeni et Florilegi [Ap. Wharton, t. I, p. 95.] Cuthbertum inthronizatum fuisse anno 740; et quidem Simeon Dunelmensis [De Gestis reg. Angl. ap. Twysden, col. 104.] , ipse ex antiquioribus, antiquiorem scriptionem aperte citans, pro Cuthberti inthronizatione eumdem prodit annum. Quod si Chronologia Saxonica annum 741 habet, videtur id oriri ex confusa susceptione pallii cum susceptione episcopatus Cantuariensis. Cæterum præplacet S. Nothelmi mortem ad annum 739 referre, quoniam continuatio chronologica Ven. Bedæ antiquissimum documentum est, et Simeon Dunelmensis cæteris omnibus plura et meliora de archiepiscopis Cantuariensibus hujus ævi documenta præ manibus habuisse videtur. Diem emortualem assignant Gervasius Dorobernensis [Ap. Twysden, col. 1640.] , Annales Roffenses [Ap. Wharton, t. I, p. 85.] , Florentius Wigornienses [Ibid., p. 95.] et Stephanus Birchingtonus [Ibid., p. 3.] XVI Kal. Octobris, eumdem scilicet quem in Kalendariis reperimus. Quocirca non curandus videtur elenchus dierum obitualium archiepiscoporum Cantuariensium, desumptorum ex Martyrologio et obituario ecclesiæ Christi, quum hic ad annum circiter 1530 pertingat et reliquis proin monumentis longe recentior sit.

DE S. ANDREA CRETENSI, DICTO IN CRISI, MARTYRE CONSTANTINOPOLI SUB CONSTANTINO COPRONYMO.

AN. DCCLXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Andreas Cretensis, Monachus et Martyr Constantinopoli (S.)

E. C.

§ I. Sancti memoria in fastis, Cultus et Acta.

[Cultus S. Andreæ ad diem XX et XIX Octobris,] Sanctus Andreas, Martyr Cpolitanus, in Oriente plurimum celebratus, in omnibus pæne græcis fastis quos vidimus, modo post ejus passionem conscripti fuerint, recolitur; nec apud eas tantum gentes, quæ græca lingua olim usæ sunt aut utuntur, sed etiam apud Moschos, Ruthenos et Melchitas Antiochenos, Kalendariis ecclesiasticis adscriptus est. In antiquissimis autem Eclogadiis seu Menologiis, quæ codicibus Novi Testamenti affiguntur et nuda nomina Sanctorum exhibent cum indicatione lectionum in eorum festo instituendarum, S. Andreas in Crisi eo ipso die annuntiatur, quo in Actis nostris obiisse fertur, XX nempe Octobris. Hujusmodi sunt Menologia Hierosolymis et Calipoli sæculo decimo conscripta, judice Aug. Scholz, qui ea in lucem edi curavit [De Menologiis duorum Codicum græc. Bonuæ 1823, p. 8.] , dein Menologium aliud sæculi XI, quod a Mingharellio vulgatum est [Codices Naniorum. p. 369.] et Sanctum nostrum iisdem omnino verbis annuntiat ac duo præcedentia: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ἁγίου ὁσιομάρτυρος Ἀνδρέου τῆς Κρίσεως; eadem die (XX Octobris) Sancti monachi (nam ὅσιος monachum designat) et Martyris Andreæ a Crisi. Ad eumdem diem XX eum similiter referunt Menæa vetusta, quæ Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana, in Taurinensi etiam et Parisina asservantur, et ex quibus olim Hagiographi Antverpienses multa Synaxaria, seu Vitarum compendia excerpserunt. Attamen cum eadem die XX Octobris, memoria fieret alterius apud Græcos maxime celebrati Martyris, nempe Artemii ducis, cœpit festum S. Andreæ transferri ad XIX, quo die occurrit in omnibus antiquis exemplaribus collectionis Metaphrasticæ. Id manifestum est ex Bibliothecæ Parisinæ codicibus bene multis [Catal. Codd. Mss. Bibl. Paris., t. II, Codd. 1480, 1484. 1495, etc.] , ex codice historico 17 et 18 Bibliothecæ Vindobonensis [Lambecius, Commentar., etc., t. VIII, Cod. 556 et seqq.] et permultis aliis, ex Synaxarista denique Sirmondi nostri, quem Bollandiani socii ex Collegio Claromontano Parisiensi olim exscribendum acceperunt.

[2] [et dein ad diem XVII ejusdem mensis.] Sed hæc mutatio non perstitit et iterum S. Andreas ad XVII Octobris translatus est, quo die Oseas propheta et SS. Cosmas et Damianus quamvis memorentur, locum tamen in modo allatis codicibus apud Metaphrastem non obtinent. Qua vero ætate dies cultus ita mutatus sit non bene nobis constat; collectiones tamen Metaphrasticæ sæculi XIII et XIV diem XIX retinuere, et primum dies XVII, quantum id assequi potuimus, apparet in codice sæculi XV, qui exstat in Bibliotheca Parisina et signatur no 1558. In Menologio Sirleti, quod perperam sæculo XI aut XII conscriptum esse Basnagius conjicit [Lectiones antiq., t. III, part. 1, p. 480.] , siquidem mera compilatio est a Sirleto ex Menæis excusis aut manuscriptis desumpta, quandoque opera satis levi [T. III Maji, p. 69.] , quod Baronium latuisse videtur [Ibid. et t. II Martii, p. 609, etc.] , in hoc Menologio, inquam, dies itidem XVII S. Andreæ assignatur. In Ephemeridibus Græco-Moschis, in Tabulis Capponianis et in Menæis excusis constanter ad diem XVII Sanctus noster refertur, unde etiam ad Martyrologium Romanum eo die devenerit. In Tabulis itaque Capponianis, ubi S. Andreas loculo tertio mensis Octobris ultimus prodit [Kalendar. Eccles., t. V. p. 216 et 304.] , sub habitu monachi comparet, itemque in Papebrochianis; quamquam enim stolæ speciem habet e collo pendentem, non ideo cum Assemano ut presbyterum eum vestitum dicemus, cum omnes monachi et eremitæ ita prodeant, et quidem, ut S. Andreas, dextera benedicere videantur. Hæc distincte cerni possunt apud Papebrochium [T. I Maji, p. XLVI, LX et p. II.] , qui imagines diligenter æri incidi curavit et de eorum origine et usu nonnulla curiosa præfatus est; verum Capponianæ imagines tam negligenter cusæ sunt ut vix quidquam in iis discerni possit. Neque tamen propterea his illas a nobis in omnibus præponi quispiam existimet, cum errores bene multos in suis Tabulis deprehenderit Papebrochius, ubi Capponianæ accurate sua proferunt. Iterum prodit S. Andreas in diptycho Cpolitano quod Papebrochius Ephemeridibus suis subjecit et æri incidi item curavit; ibi autem cum Sancti tantum quadraginta Cpoli celebriores recenseantur, patet quanto honore Martyrem illum Græci prosequantur. Præterea in Synaxariis Mss. Ruthenicis et Moschis quæ P. David S. J. anno 1688 et Comes de Sparwenfeld anno 1712 ad Hagiographos transmisere, S. Andreas similiter suam annuntiationem obtinet, die itidem XVII Octobris.

[3] [Papebrochii Diptychon exscriptum et mala fide reprehensum.] Hic prætermitti non debet Papebrochii Tabulas earumque explicationes, in Supplemento Thesauri Goriani Diptychorum mutuatas esse modo, ut lenissime dicam, valde singulari. Passerius enim, qui præclaro huic operi partem quartam se adjecisse testatur, ait se Diptychi Cpolitani ectypum consecutum [Gorii Thesaurus veterum diptychorum. Florentiæ 1759, part. IV, p. 1 et seq.] , at cum ex Bollandiano opere lumen quæreret, nomina multa Sanctorum omissa se advertisse asseverat, alia perturbata, Commentarios item nullo ordine conscriptos, ita ut non in lumen, sed in caliginem irruens, ipse per se omnia extricare debuerit. Atqui ex his omnibus, ne una quidem assertio vero proxima est, nec quidquam emendavit ille scriptor aut ectypon consecutus est, sed effigies Papebrochianas conatus referre, errores non leves admisit. Testatur enim Pepebrochius, cum totum Diptychon pagina capere non posset, se artificem rogasse ut icones æri inciderentur ordine leviter immutato; sed eum, postulatione non rite intellecta, plusculum a vera Diptychi dispositione aberrasse; quam tamen Papebrochius, dum Sanctorum nomina (nitidius multo in ectypo suo quam in Goriano supplemento prolata), Commentariis illustravit, ad rigorem secutus est [Acta SS., t. I Maji, p. LX, n. 4.] . Si igitur ectypon habuisset scriptor ille, sculptoris sphalma non exacte retulisset, neque ubi Papebrochius Triptychi Moschi capsam rescidit, quia eam iterum pagina non capiebat, ille similiter rescidisset, nec denique tam accurate Bollandianam effigiem descripsisset, ut ne vel levissima diversitas deprehendi possit. Sed Papebrochius mutatum esse ordinem indicavit, ac in iconum recensione ipsius prototypi servatus est ordo; ille vero horum neutrum fecit, et quia singulis nominibus commentariolum annectere voluit, ubi Hagiographum nostrum ducem non habuit, errores gravissimos admisit. Ita S. Stephanum Juniorem [Loc. cit., p. 8.] , Martyrem notissimum, non sub Copronymo sed sub Leone Isauro passum affirmat, quod Papebrochius profecto numquam scripsisset. Eodem modo procedere videtur dum Triptycha Moscha explanat, sed non vacat rem diligentius indagare [Ibid., p. 10.] . Nec quisquam hic objiciat in editionem Venetam Bollandiani Operis prædicta gravamina prolata fuisse. Nam primo Antverpiensem citat, dein in utraque editione iidem sunt Commentarii, quos si immerito arguere et immutare ausus est, in eo dignam arrogantiæ pœnam tulit ut sibi gravissimos errores ex calamo excidere sit passus.

[4] [S. Andreas etiam colitur cum S. Stephano ad XXVIII Novembris;] Colitur S. Andreas non tantum prædictis diebus, verum etiam XXVIII Novembris cum S. Stephano Juniore. Andream enim, qui in fastis sacris una cum hoc Stephano prodit, eumdem esse ac Cretensem nostrum ostendere conabor inferius § II. Atque hic tantum notabo hæc pauca. Passus quidem est S. Stephanus XXVIII Novembris, sed cum sit præcipuus persecutionis Compronymianæ Martyr, iis diebus quibus alii ejusdem persecutionis Martyres annuntiantur, sæpe ipse simul comparet. Conjunguntur itaque frequenter S. Stephanus, S. Andreas, S. Petrus et S. Paulus sub Copronymo passi, quamquam simul ad Martyrium, ut ex singulorum Actis patet, non processerunt. In Menæis Mss. Ambrosianis seu Mediolanensibus hi quatuor SS. Martyres simul colendi assignantur XX Octobris; dein S. Andreæ in Crisi Synaxarium, id est brevis vitæ et passionis historia subjungitur. Idem in aliis Menæis Mss. ut in codice quodam Mazarinœo quo sæpe decessores nostri usi sunt, videre est. Synaxarium autem Mediolanense, quoniam nonnihil differt ab illo quod ad XVII Octobris in Menæis vulgaribus excusum est, et mirabiliter cum Actis nostris prioribus consonat, ita ut ex his desumptum illud merito conjicias, hic integrum ex codice Ms. proferimus. Datur vero sicuti est, sphalmatis et locutionibus Græcorum infimæ ætatis ubique retentis, de quibus si lubet, aliqua videri possunt apud Cl. Hase in editione Leonis Diaconi [Leonis Diaconi Historiæ e recens. C. B. Hase Bonnæ 1828, p. XXIV et passim.] .

[5] [ut patet ex Synaxario] Μηνὶ ὀκτωβρίῳ κ᾽ τῶν ἁγίων νεοφανῶν μαρτύρων Στρεφανοῦ, Παὑλου, Πέτρου καὶ Ἀνδρέου, τῶν ἐπὶ Κοπρονύμου μαρτυρησάντων. Οὗτος ἦν ἐπὶ Κωνσταντινοῦ τοῦ καβαλλίνου ἐν ἀσκήσει διάγων, ἐν τῇ νήσω Κρήτῃ. Ἀκούων δὲ τὸν τύραννον τιμωρήσαντα τοὺς ὀρθοδόξους, ἀνέπλευσε πρὸς Κωνσταντινούπολιν ἐλέγξων αὐτὸν, καὶ εὐρὼν αὐτὸν πέραν ἐν τοῦ ἁγίου Μάμαντος παλατίοις τιμωροῦντα τοὺς μὴ ἀρνουμένους τὰς θείας εἰκόνας, ἔφη· ἆρα χριστιανὸς εἶ βασιλεῦ; δὲ πρὸς αὐτὸν μετ᾽ ὀργῆς στραφεὶς ἐκέλευσε πρὸς αὐτὸν ἄγεσθαι· οἱ δὲ τῶν τριχῶν σύροντες, ἄλλοι τὸν χριτῶνα ρηγνῦντες καὶ ἐκ τῶν ὅπισθεν τύπτοντες, ἔσυρον τὸν ἅγιον, καὶ φησὶ πρὸς αὐτὸν· οὕτως ἐδιδάχθης ἀτιμάζειν βασιλέα; δὲ· οὐδεὶς ἁμαρτάνει βασιλέα ἐλέγχων παρανομοῦντα· δὲ· τοὺς παρανομοῦντας μᾶλλον ὑμεῖς κολάζομεν, τοὺς ὡς θεοὺς προσερχομένους καὶ λατρεύοντας ταῖς εἰκόσιν· δὲ· ἀγνοεῖς βασιλεῦ τί μὲν τὸ σχετικῶς προσκυνεῖν, τί δὲ τὸ λατρευτικῶς. δὲ τείνεσθαι τοῦτον ἐν μαστίγας ἐκέλευσε, βουνεύροις κατὰ τοῦ νότου καὶ τοῦ στήθους φραγελλῶν· εἶτα λίθου τὸ στόμα προσέταξε τύπτεσθαι· τῇ δὲ ἐπαύριον ἐκβαλὼν, ὡς οὐκ ἔπεισεν ἀρνήσασθαι τὸν Χριστὸν καὶ τὰς ἁγίας εἰκόνας, τύψας πάλιν, κατὰ κεφαλῆς σύρεσθαι τοῦτον τῶν ποδῶν τοὺς σχοίνους ἐξάψαντες, ἐν τῇ Κωνσταντινουπόλει θεατρίζεσθαι προστάσσει. Οἱ δὲ τάχιστα περανιωθέντες, καὶ τὸν ἅγιον σύροντες ἔβαπτον τὴν γῆν τοῖς αἵμασιν· ὡς δὲ εἰς τὴν τοῦ Βοὸς ἄγορὰν πεφθάκασιν, εἰδὼν αὐτοὺς τις ἄρτι τούς ἰχθύας ἀποφορτισάμενος, ἠρώτα τὴν αἰτίαν τῆς βασάνου καὶ μαθὼν, ἀξίνην μακελλικὴν ἄθλιος ἁρπάσας, χαριζόμενος τοῖς τοὺ διαβόλου ὑπηρέταις, δρομαίως ἔρχεται καὶ τὸν δεξιὸν πόδα τοῦ ἁγίου ἀπέκοψε, καὶ παρ᾽ αὐτοῦ τὴν ἁγίαν αὐτοῦ καὶ μακαρίαν ψυχὴν παρέθετο τῷ Κυρίῳ. Οἱ οὖν σύροντες, νεκρὸν ἰδόντες, ὥς τι θνησιμαῖον ἐν κοπρώδει χωρίω ἀπόρριψαν, νυκτὸς δὲ καταλαβούσης, τινὲς τῶν ὀρθοδόξων ἄραντες, ἔθαψαν ἐν τόπῳ λεγομένῳ τῆς Κρίσεως. Hæc latine versa sic sonant:

[6] [Menæorum Mediolanensium.] Die XX Octobris Memoria recentium Sanctorum Martyrum Stephani, Pauli, Petri et Andreæ qui sub Copronymo passi sunt. — Is (Andreas) sub Constantino Caballino, asceticæ vitæ addictus vivebat in Insula Creta, cumque audisset tyrannum orthodoxos tormentis exagitare, illum redarguendi causa Constantinopolim navigavit. Invenit eum ultra (civitatem, i. e. ad partem occidentalem. Vide infra num. 30) in Palatio ad S. Mamantis, sævientem in eos qui sacrarum Imaginum nollent cultum abjicere, eumque compellans: Imperator, tune Christianus es, inquit? Hic vero cum ira ad eum conversus, adduci jussit. Tum alii capillis abripientes, alii tunicam lacerantes et a tergo cædentes, Sanctum raptabant. Cui tyrannus: Itane contumeliis Imperatorem afficere edoctus es? Ille vero: Nemo delinquit, Imperatorem arguens, dum leges contemnit. Tyrannus iterum: In vos potius legum corruptores animadvertimus, qui quasi diis advoluti, imagines adoratione prosequimini. Respondit ille: Nescis, Imperator, quid sit cultum relativum exhibere, quid vero latreuticum. Tum eum ad flagra extendi, tergum et pectus bovinis nervis concidi, deinde os saxis contundi præcepit; postera die foris ejectum, utpote cui Christum et sacras Imagines abnegare non persuasisset, rursus flagellatum, capite in terram demisso, alligatis pedibus raptari jussit et Constantinopoli publice deridendum exponi. Quem citissime pertrahentes, terram in raptando sanguine consperserunt. Ita forum Bovis assecutos conspiciens aliquis qui modo pisces exonerarat, de tormenti causa sciscitatur; re comperta, macelli cultro miser arrepto, servis diaboli placere appetens, cursu contendit et dextrum pedem Sancti abscidit, qui interea sanctam ac beatam animam Domino tradidit. Qui eum raptabant, ut mortuum aspexere, velut quid morticini in fœdissimum locum abjecerunt; nocte vero adventante, sublatum quidam orthodoxi tumulo condiderunt in loco qui dicitur Crisis.

[7] [S. Andreas etiam XXI et XXVIII Octobris relatus est.] In Menæis excusis sæpissime diversis diebus iidem Sancti commemorantur quia diversos Mss. codices editores adhibuere. Aliam tamen hujus rei causam assignat Papebrochius [Eph. Græco-Mosch., t. I Maji. p. VIII et passim; t. II Maji. p. 110, n. II.] , Græcos nimirum eodem aut sequenti die commemorare frequenter sanctos varios, qui Sancto præcipuo tali die celebrato affines sunt, et tamen priores etiam suum proprium diem obtinere. In Menæis itaque prædicti quatuor Sancti ad diem XXI Octobris, qui diei quo passus est S. Andreas in Crisi, XX scilicet proximus est, relati sunt et sequenti brevi encomio celebrantur: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, μνήμη τῶν ἁγίων νεοφανῶν μαρτύρων Ἀνδρέου, Στεφάνου, Παύλου καὶ Πέτρου.

Στίχοι· Τρεῖς Στέφανος σὺ στεφανίτας ἔχεις
      Τοὺς σοὶ συναθλήσαντας ἐξ ἑνὸς ξίφους.

Id est: Eadem die (XXI Octob.) memoria Sanctorum recentium Martyrum Andreæ, Stephani, Pauli et Petri.

Versus: Tres concoronatos habes, o Stephane,
      Tecum ense pugnantes eodem strenue.

Rursum die XXVIII Octobris in altero duorum Menologiorum quæ Scholzius edidit [De Menologiis, etc., p. 8.] , comparent SS. Martyres Stephanus, Petrus et Andreas et XXVIII Nov. iterum S. Stephanus Junior Martyr solus; in altero vero solus S. Stephanus Junior monachus et Martyr die XXVIII Oct. semel commemoratur. Item in codice Laurentiano [Bandini codd. Græci, t. I, p. 130.] sæculi X: XXVIII Octob. S. Stephani et qui cum eo passi sunt. Conjectura ducti ut exponemus n. 23 arbitramur hic illum Stephanum olim commemoratum fuisse qui sub eodem Copronymo plurima passus, dein in Sugdæam exsul, sancte vitam finivit. Ita enim ferunt tum Menæa, tum Menologia Sirleti et Basilianum ad diem XXVIII Novembris. Huic deinde ex more Græcorum additi fuerint SS. Petrus et Andreas; ex quo etiam profluxit ut die XXVIII Novembris, quo S. Stephanus Junior passus est, idem duo Sancti tum in Menæis, tum in variis Menologiis iterum recolantur (supra num. 14).

[8] [Acta Metaphrastæa, et alia ab Anonymo scripta,] De Actis quæ subjicimus hæc accipe. Duplicia exhibemus, utraque græce inedita, priora vero etiam latine; id facimus tum quod posteriora ex illis non profluxerunt, sed paucis omissis, nonnulla superaddunt; tum etiam quod horum exemplar perfectissimum nacti sumus, quinque scilicet Mss. codicum collationem in margine referens. Tribuuntur hæc Metaphrastæ, ut diserte habet Allatius, qui in diatriba de Symeonibus eorum initium affert [Allatius, de Simeonibus, p. 128.] : quare hunc locum non viderit Pagius [In Critica Baronii, ad ann. 761, n. 2.] qui negat Acta illa Symeoni Metaphrastæ adjudicata fuisse. Testimonium autem Allatii quantum in hac re valeat, nemo ignorat; attamen, si opus esset, rem argumentis pluribus, ex ipsis Actis desumptis, evincere possemus. Acta priora exscripta sunt ex vetusto codice Bibliothecæ Parisinæ, quem B. Montfaucon sæculo IX adscribit [Bib. Coislin, p. 185.] , et ut perpetua comparatione cum Metaphrastæis conferri possint, utraque iisdem numeris, ubi eadem narrabantur, signavimus. Quo autem tempore conscripta fuerint definiri nequit; nihil enim reperimus, præter minimi momenti notam chronologicam ex qua constat scriptorem satis diu post Copronymum vixisse. Locus, qui num. 3 sub finem occurrit, is est: Iste vero erat Constantinus … quem fideles ejus temporis (οἱ ἐν τοῖς τότε χρόνοις) merito sub cognomine Copronymi infamarunt. Sed ex eo Acta illa priora commendantur, quod locum Sancti natalitium, diem passionis aliaque adjuncta plurima minute proferunt, et quamquam prolixioribus verbis interdum S. Martyr loqui videtur, eadem tamen fere in aliis Actis occurrunt, sæpe vocibus iisdem aut similibus expressa. Conferri in eam rem possunt numeri potissimum 7 et 10. Ex locorum designatione, ut infra uberius disserimus, et ex iis quæ in fine Actorum scribuntur, ut itidem inferius dicetur, arbitramur ea Cpoli conscripta non fuisse. Scimus tantum maximam partem sacrorum codicum Bibliothecæ Coislinianæ, ut in Præfatione testatur laudatus Montfaucon, ex monasteriis montis Atho prodiisse et illic olim brachium S. Andreæ Cretensis, qui idem est fortasse ac Sanctus noster, asservatum fuisse. Qua de re plura vide num. 37.

[9] [ex invicem non fluxerunt.] Metaphrasten, cujus Acta secundo loco prodeunt, priora illa non vidisse satis certo nobis constat. Ipse enim nec ortus locum, nec diem obitus, quem usque diligenter inquisivisse vel ex Vita S. Theoctistes Lesbiæ constat [Surius ad X Nov., p. 238. Edit. 1618.] , in narratione sua consignavit. Nec præterea dum vitam satis accurate scriptam nactus erat, ordinem aut stylum multum immutare consueverat; cumque apud ambos scriptores plerumque similia obvia sint, existimamus utrumque ex Actis antiquioribus, sed nunc deperditis, suam narrationem excepisse, iis additis quæ aliunde colligere potuerant. Metaphrastes tamen ætate posterior videtur ex eo quod in ejus collectionibus S. Andreæ Vita diem XIX Octobris occupat, noster autem scriptor, ubi refert Sanctum die XX passum esse, nihil de immutato cultus die commemorat; sed cum levis ea ratio videri queat, id aliter adstruimus, Metaphrastæ nempe collectiones adeo post scriptionem illico pervulgatas fuisse ut priorem scriptorem illum fugere non potuerint. Quæ igitur apud eum de S. Andrea in Creta monasticam vitam amplexo narrantur, dein de miraculis quibus eum Metaphrastæ etiam temporibus, ipso teste, in urbe Cpoli Deus glorificabat, scriptor idem ille prior non omisisset. Quibus positis, quum notum sit Metaphrasten medio sæculo X floruisse, hinc deducere licet Acta quæ priori loco edimus, illa ætate antiquiora esse.

[10] [De Officio S. Andreæ in Menæis excusis.] Sicuti ex Anonymi Actis Synaxarium Mediolanense, quod num. 5 retulimus, desumptum est, ita illud quod in Menæis excusis occurrit, ex Metaphrastæ narratione evidenter profluxit. Ex quo, sicut ex Sancti Officio quod ibidem legitur, celeberrimum fuisse S. Martyrem jam sæculo IX, et miraculis multis claruisse colligitur. Josephus enim hymnographus quem ex Actis a Papebrochio in lucem datis [T. I April., p. 266.] , eo sæculo floruisse constat, decem diversis locis in suo Canone miracula celebrat, quæ sub ipsius oculis Cpoli coram Sancti tumulo patrabantur. Merito itaque et in Actorum titulo Thaumaturgus dictus est, et in Contacio, ut vocant, Græci Officii, his verbis extollitur: Ἑορτάζει σήμερον, βασιλεύουσα πόλις, ἑορτὴν ὑπέρλαμπρον, τῆς φωτοφόρου σου μνήμης, ἀπασαν προσκαλουμένη πόλιν καὶ χώραν· χαίρει γὰρ ὡς κεκτημένη θησαυρὸν μέγαν, τὸ πολύαθλόν σου σῶμα, Ἀνδρέα μάρτυς, ὀρθοδοξίας φωστήρ. Id est: Hodie celebrat regina urbium (Cpolis) illustre festum tuæ memoriæ, totam convocans civitatem et regionem; jubilat enim magnum thesaurum possidens, corpus certaminibus gloriosum, Sancte Martyr Andrea, orthodoxiæ lumen. Hic vero obiter monemus, si quis nomina ex Græcorum Liturgia desumpta non satis sibi nota hic offenderet, eum singulorum declarationem reperturum in Ryæi dissertatione de Acoluthia Græcorum, quæ in Junio nostro edita est [T. II Junii, p. I et seqq.] ; expeditius autem ea utetur, qui indicem ultimum a Ghesquiero Tomo primo Octobris ad calcem subjectum adhibere voluerit.

§ II. Septem Martyres in plerisque fastis confuse prolati ab invicem distinguuntur, et eorum Acta breviter illustrantur. Persecutionis Constantini Copronymi brevis historia et chronotaxis exhibetur.

[Martyres varii sub Copronymo passi: S. Paulus M. in Creta] Hos septem Sanctos, qui omnes sub Copronymo varia tormenta, et mortem, uno excepto, passi sunt, hic juxta seriem mensium et dierum quibus coluntur, subjicimus, ex quo simul apparebit quo loco in opere nostro de iis actum sit, aut in posterum agendum: I Die XVII Martii, S. Paulus monachus et Martyr in Creta. — XVI Maji, S. Petrus Calybita et Martyr in Blachernis, prope Cpolim. — IV Junii, S. Joannes Monagriæ Hegumenus, Martyr Cpoli. — VIII Julii, S. Paulus Novus Martyr Cpoli. — XX Octobris, S. Andreas monachus Cretensis, dictus in Crisi, Martyr Cpoli. — XXVIII Octobris (?) S. Stephanus qui in Sugdæam relegatus est. — XXVIII Novembris, S. Stephanus Junior, Martyr Cpoli.Placet et de his omnibus nonnulla disserere, ex quibus lumen aliquod persecutioni Copronymianæ affusum iri spero. De primo ex his septem nempe de S. Paulo Martyre in Creta, egerunt decessores ad diem Martii indicatum [T. II Martii, p. 609.] , ibique ex Actis S. Stephani Junioris, a Lipomanno ex Metaphraste latine vulgatis, loco aliquo insigni de S. Paulo adducto, concludunt eum in Cypro passum esse; verum eum in ipsa Creta passum esse nobis omnino manifestum est. Sunt enim ad manum Acta ejusdem Stephani Junioris, accuratissime a quodam Stephano Diacono conscripta. Dum hunc itaque narrantem secuti sumus [Analecta græca. Paris 1688, p. 504.] , deprehendimus illico, vel Cypri nomen mendose in codicem Lipomanni irrepsisse, vel ipsum interpretem oscitantiæ arguendum esse. En quomodo ea in S. Stephani antiquiore Vita narrentur [Analecta græca, loc. cit.] : Itaque in medium prodiit Antonius ex Creta insula, qui de victima Deo immolata his verbis locutus est: Quomodo sine lacrimis egregia abbatis (quo vocabulo non solum monasterii moderatorem, sive ἡγούμενον, sed omnes monachos Græci illius temporis plerumque nuncupant) Pauli certamina in vestrum conspectum adducam, venerandi Patres? Vir ille generosus a Theophane cognomento Lardotyro, insulæ Archisatrapa, comprehensus, in prætorium Heraclii interrogandus adductus est. Etc. Antonius igitur, dum insulæ Archisatrapam commemorat, non de Cypro loquitur, cujus nulla fit mentio in his Actis S. Stephani, sed de Creta, ex qua oriundus, Cpolim advenit. Cum vero ex iisdem Actis antiquioribus S. Stephani, et Metaphrastæa, quæ Lipomannus latine versa exhibet, et reliqua omnia profluxerint, etiamsi alicubi Cypri nomen prodiret, ex Actis probatioribus respuendum esset. Verum dubio locum omnino nullum relinquit, quod libro primo de Thematibus [Edit. Bonn., p. 40.] refert Constantinus Porphyrogenneta, Cyprum scilicet, ab Heraclii tempore usque ad Basilium Macedonem, a Saracenis fuisse occupatam, in quorum potestatem, postquam, Basilio imperante, per annos septem fuissent depulsi, iterum devenit. Ex quo manifestum est Copronymum Cypro numquam imperasse, neque ab Antonio illo ex Creta, dum narrationem suam absolvit, de Cypri præfecto dici potuisse [Analecta græca, p. 505.] : Sic Sanctum virum holocaustum igne effecit nequam Imperatore (Copronymo nimirum) nequior præfectus, ille nempe Theophanes Lardotyrus, de quo supra. Sed de Creta utique poterat dici, quam idem Porphyrogenneta nonnisi sub Michaele Balbo a Saracenis captam affirmat [De admin. Imp., cap. XXII.] .

[12] [anno 767 die XVII Martii.] Tempus martyrii ex Theophane, cum Actis S. Stephani collato sic statui potest. Narrat ille ad annum mundi 6257, sub indictione quarta [Theophanis Chronographia, Bonnæ 1839, t. I, p. 675.] , Copronymum omnibus subditis juramentum præcepisse, ne imaginibus venerationem exhiberent; anno vero sequenti, indictione quinta [Ibid., p. 681.] , præfectos in provincias seu themata misisse, qui easdem ibi in monachos, quas ipse Cpoli, ederent tragædias. Porro monachi, qui anno 767 cum S. Stephano in carcere prætorii versabantur, de crudelitate præfectorum in provinciis plurima memorant [Analecta græca. p. 504.] : Cum autem quadam die una cum vinctis aliis Patribus sederet vir sanctus, sermo motus est de persecutione quæ præfecti imperatoris diversis in locis adhibuerant. Itaque in medium prodiit Antonius ex Creta insula etc. (Cfr supra num. 11). Aliunde indictio illa Cpolitana quinta, qua novi præfecti ad provincias missi sunt, currebat a Septembri anni 766, ad Septembrem anni 767, et præterea certum est S. Stephanum hoc anno 767, die XXVIII Novembris martyrio coronatum fuisse. Ergo sub ipsa indictione illa quinta, ante Septembrem anni 767, contigerit martyrium S. Pauli in Creta, de quo Antonius ille Cretensis narrat. Cum vero S. Paulus ad diem XVII Martii in Græcorum fastis memoretur [T. II Martii, p. 609.] , forte non immerito hoc die, indictione quinta, anno consequenter 767, eum passum esse pronunciabimus.

[13] [Triginta octo monachi martyrio coronati anno 767.] Cum S. Paulo ad eumdem diem colitur S. Theosterictus [Ibid.] , monachus monasterii Pelecetæ, in Asia ad Hellespontem siti [T. I April., p. 30.] , non quod eo die obierit (nam Confessorem eum dicunt Menæa [Ad diem XVII Martii, Cfr Acta SS., t. II Martii, p. 609.] et in pace mortuum), sed quod eodem loco [De qua ratione, vide supra, n. 7 Commentarii.] Actorum S. Stephani, post dictum Antonium Cretensem, Theosterictus narrationem instituat, de martyrio triginta octo monachorum monasterii sui. Hos igitur dicit a Lachanodraconte præfecto, feria quinta in Cœna Domini, in monasterio suo Pelecetæ comprehensos esse, eoque vastato, ab eodem Lachanodraconte versus Ephesum abductos, ibi martyrii palmam obtinuisse. Porro inter præfectos, quos num. præcedenti a Copronymo, indictione quinta, in provincias missos esse diximus, nominatur a Theophane ipse Lachanodracon ille, cui thema Asiæ Minoris traditum scribit, alias dictum Thracesiorum. Perperam itaque, ut id obiter notem, Goarus hic thema Thracensium interpretatus est [Theophan., l. c., p. 681.] ; nam horum thema in Europa situm erat, Thracesiorum vero complectebatur Asiam Minorem. Apprime ea distinguit, simul vocum etyma tradens, Constantinus Porphyrogenneta in laudato opere de Thematibus [Lib. I. them. III, et lib. II, them. I.] . Indictio autem quinta, jam indicata, incipiebat, ut diximus, a Septembri anni 766; sed cum Theosterictus monasterium Pelecetæ a Lachanodraconte, feria quinta in Cœna Domini, invasum narret, dicendum erit id contigisse anno 767, die XVI Aprilis, quando Pascha die XIX. Martyrium autem triginta octo sociorum Theostericti, quod in Ephesi partibus contigit, affigendum est profecto eidem anno 767, siquidem ante finem Novembris illius anni, S. Stephano in carcere narratum fuit. Diem martyrii assignare forte poterimus in hunc modum. Obtinet quidem hæc Martyrum cohors in Martyrologio Romano diem XII Januarii, ad quem decessores nostri de iis egerunt [T. I Januar., p. 747.] , sed his fatentur se in nullis fastis ad dictum diem consignatos eos reperisse. Postea vero eosdem obvios habuerunt in pretiosissimo Synaxarista Chiffletiano, ad diem II Junii; nam eosdem esse, ex narratione Theostericti cum Synaxarista illo collata [T. I Junii, p. 168. Cfr T. I Januar., l. c. et Analecta græca. p. 505.] , cuilibet manifestum fiet, quamquam Henschenium nostrum id tum fugere potuit. Porro laudatus Synaxaristes non solum ad diem II Junii eos signat, sed præterea satis aperte insinuat iis illo die palmam martyrii obtigisse. Ex quibus verisimiliter conficimus hos monachos, mense cum dimidio postquam monasterium suum Pelecetæ vastatum et combustum viderunt, prope Ephesum suffocatos fuisse, die scilicet II Junii anni 757.

[14] [Ostenditur martyrium S. Petri de Blachernis, S. Andreæ in Crisi] De S. Petro de Blachernis, quem num. 11 post S. Paulum Cretensem posuimus, plurima etiam ex Actis S. Stephani innotescunt. Papebrochius ad diem XVI Maji [T. III Maji, p. 625.] ex laudato Synaxarista Ms. a Chiffletio nostro accepto, de S. Petro sequentia depromit: ἐν Βλαχέρναις Πέτρος, βουνεύροις τυπτόμενος τελειοῦται; id est: Petrus in Blachernis habitans, taureis cæsus, martyrium consummat. Recte Papebrochius conjicit hic agi de alterutro duorum Martyrum, quos Theophanes ad annum 21 et 27 Copronymi refert; en hujus Historici verba latine versa [Theophan., t. I, p. 667.] : Eodem etiam anno (mundi 6253, Constantini 21) Constantinus persecutor Andream venerabilem monachum, Calybitam dictum, ad Blachernas habitantem, in Sancti Mamantis circo flagellis interfecit, quod ejus impietatem, eo Valente juniore et Juliano vocitato, arguisset; ejus autem corpus in fluentum projici jusserat, sed Andreæ sorores ipsum efferentes, in Leucadii emporio sepulturæ mandarunt. Et anno mundi 6259, Constantini 27: Ceterum ab hoc tempore majori vesania in sanctas Dei ecclesias ferebatur; misit enim qui Petrum venerabilem stylitam a petra exturbaret, eumque dogmatibus suis repugantem, vivum pedibus vinctum, ac per medias urbis vias pertractum in Pelagia projici jussit, alios vero saccis inclusos, alligatis pedibus, in mare demergi.

[15] [tributum fuisse, ei vicissim.] Synaxaristæ suo Papebrochius nimium diffidit, dum arbitratur eum duo allata martyria in unum conflasse; ipse enim Theophanes hic unum Martyrem pro altero posuit, ut manifestum fit ex narratione S. Stephani Junioris, qua monachos secum in carcere Prætorii anno 767 detentos ad patientiam hortatur: Sanctos illos Patres, inquit, qui apud nos vitam martyrio absolverunt, imitemur. Sanctum illum monachum Petrum dico, in Blachernis inclusum (εγκεκλεισμένον: inclusum, gallice: reclus, quo sensu frequentissime hæc vox prodit; perperam igitur Lipomannus,: Blachernis in vinculis conjectum.) qui ante Imperatoris conspectum intolerandis boum nervis (βουνεύροις τυπτόμενος) pro Christi imagine cæsus, illlum Dacianum et prævaricatorem libere appellando, sublatisque ad Deum oculis dicendo, Gratias tibi ago, Domine, in mediis verberum cruciatibus expiravit [Anal. græca. p. 507.] . Ad hæc primum advertimus eum, qui hic Dacianus, id est persecutor sævissimus [Cfr. T. II Junii, p. 788, n. 9.] , appellatur, a Metaphraste in eadem vita apud Surium ad diem XXVIII Novemb. Julianum Apostatam dici, quod Theophani prorsus consonum est (supra num. 14). Deinde reliqua omnia quæ S. Stephanus narrat de Petro in Blachernis incluso, nihil diversum habent præter solum nomen, ab iis quæ de Andrea in Blachernis Calybita scribit Theophanes. Præterea si Theophanes, ubi de Petro stylita scribit (n. 14), vere Petrum in Blachernis inclusum designaret, quæ de isto narrantur, cum historia S. Stephani componi non possent. Sanctus Stephanus enim, ut suo loco probabimus, a mense Nov. 763 usque ad finem anni 766 in exsilio fuit, et circiter ab ineunte Januario 767 cum prædictis monachis in carcere Prætorii versabatur. Ex quibus probabile fit ante 763 S. Martyrem Petrum de quo narrat, occubuisse; nam alioquin, qui non melius monachi S. Stephano, quam hic illis, martyrium istud enarrassent? Neque S. Andreas in Blachernis prope Cpolim habitabat, ut Theophanes scribit, sed ex Creta adveniens ad Blachernas se contulit, ubi Copronymus in palatio suo Divi Mamantis in Martyres sæviebat, quibuscum illico tentus est. Testantur id Acta et Synaxarium supra relatum (num. 5). Nec etiam tyrannus jussit eum usque ad mortem flagris cædi, ut iterum Theophanes scribit, et dein in fluentum projici, sed crudeliter raptari per viam publicam; nec Cpoli sorores suas habere potuit qui in Creta monasticam vitam degens, illuc advenerat ut cultum SS. Imaginum coram tyranno defenderet; neque demum in emporio Leucadii ad littus Asiaticum Bospori, honestæ sepulturæ mandari potuit, quem in ipsa urbe, dum raptaretur, expirantem, in locum sordidissimum, in Pelagia scilicet, cum maleficis projecere, quemque dein viri orthodoxi in loco sancto Crisis, iterum in urbe ipsa, deposuerunt. Quæ singula cum ex Actis S. Andreæ luce clariora sint, manifestum est Theophanem non adjuncta Martyrii immutasse sed solo nomina Martyrum transposuisse. Atque hæc iterum, non dicam, confirmantur, sed vere demonstrantur ex iis quæ habet Menologium Basilii ad XXVIII Novembris postquam de S. Stephano Juniore egit: Similiter et S. Andreas (in Crisi) vinctus, raptatusque, e vita excessit. At Sanctus Petrus (de Blachernis) in carcerem prius conjectus, deinde eductus, tamdiu flagellis cæditur, donec spiritum Deo tradidit. Num autem S. Andreas Stylita dici possit, infra inquirimus. De Calybitæ vero cognomine cum plura congesserit Bollandus ad diem XV Januarii, ubi de Joanne Calybita, satis erit hic dixisse illud a vocula Καλύβη quæ ast tugurium significat, deductum fuisse, ita ut Calybites ille sit qui in tugurio habitat. Quam recte vero S. Petrus hoc cognomento insigniatur quem S. Stephanus appellat Τὸν ὅσιον, τὸν ἐν βλαχέρναις ἐγκεκλεισμένον, sicut ipsum S. Stephanum Theophanes dicit: τὸν ἔγκλειστον ὄντα εἰς τὸν ἅγιον Αὐξέντιον (quod nomen montis est), nemo non videt [Theoph. Chronogr. Edit. Bonn, t. I, p. 674.] .

[16] [Inquiritur in causam erroris.] Sed quomodo Theophanes in hanc confusionem devenit? Nos aliam causam non novimus nisi quod tunc adolescens fuerit valde, ut ipse prodit ad A. C. 763 (ipsi annum mundi 6255) dum in mari glacie constricto cum pueris se lusisse commemorat. In monasterio versatus [In ejus Vita, t. II Martii, p. 220, n. 14 et p. 217, not. k.] procul a Cpoli, diligenter quidem, ut in suo proæmio testatur [Loc. cit., p. 3.] volumina plurima examinavit, sed de recentibus non multa, ut arbitror, congerere potuit; sequitur in his plerumque Breviarium Nicephori, qui Photio probatus scriptor dicitur, sed is historiam, non chronographiam aut annales contexuit. Causis autem erroris illius assignandis ideo diutius inhæremus, quod in Martyrio S. Stephani lapsus iterum nonnullos admiserit, ut ad XXVIII Nov. uberius dicetur. Quid igitur mirum, dum in Menæis, in Menologiis ceterisque fastis græcis Andreæ illius Calybitæ mentionem qualemcumque diligentius exquireremus, nulla nos usquam hujus cognominis vestigia obvia habuisse? Commemoratur tamen ab omnibus S. Andreas monachus sub Copronymo passus et plerumque verba in Crisi apponuntur. Deprehenderant scilicet Græci fastorum scriptores, quæ a Theophane afferebantur cum ceteris testimoniis, si minus historicorum, at certe hagiographorum constare non posse, et ideo Theophane derelicto, Synaxaria sua potius ex Metaphraste aliisve Actorum scriptoribus, ut ceterum plerumque consuevere, depromere maluerunt. Latini e contrario Theophanem aut ejus interpretem Paulum Diaconum secuti, inde quæ a priore confusa fuerant retinuerunt.

[17] [S. Petrus de Blacheruis passus est XVI Maji anni 761,] Ut autem ad ipsum annum utriusque martyrii, Petri nempe et Andreæ, jam indagandum accedamus, sic Theophanis verba num. 14 relata consequenter ad dicta interpretamur: Anno mundi 6253, seu 21 Copronymi contigit martyrium, non ut Theophanes scribit, Andreæ Calybitæ in Blachernis, sed Petri Calybitæ in Blachernis; et anno mundi 6259, Copronymi autem 27, martyrium in quibusdam simile, sed diversam mortem et sepulturam nactus est S. Andreas, qui a sepulturæ loco dictus est in Crisi. De annis a Theophane assignatis jam dudum Henschenius adverterat ab imperio Phocæ, cui unus annus detractus est [T. III Martii, p. VIII, n. 17.] , usque ad annum ultimum Copronymi, ubi error præcedens novo errore tegitur [Ibid., p. IX, n. 18.] , vel annos mundi vel indictiones perpetuo claudicare, idemque de Theophanis emendatione specialem diatribam edidit [Ibid., p. I. ] , ex qua Theophanem suum plurimum ornare doctissimi editores Bonnenses [Theophanis Chronographia ex recensione Jo. Classeni. Bonnæ 1839.] potuissent. Verum hoc loco manet altera via accurrate annos modo indicatos ad æram vulgarem reducendi; Theophanes enim ad annum 6252, qui annum martyrii Petri de Blachernis immediate præcessit, eclipsim aliquam solis diligentissime consignat his verbis, ex versione Goari: Apparente solis defectu mensis Augusti die decimo quinto, feria sexta, hora diei decima, anno proinde 760, ut ex tabulis astronomicis constat [Art de vérif. les dates, édit. 1783, t. I, p. 66.] . Et quia annus mundi 6253 Cpoli incepit, ex more Græcorum, mense Septembri anni 760, ut usque ad Septembrem anni 761 decurreret, exinde probabile fit S. Petrum de Blachernis occisum esse die XVI Maji dicti anni 761. Diem illum enim assignat antiquissimus Synaxaristes Ms. quem Papebrochius a Chiffletio nostro in Collegio Divionensi exscribendum accepit.

[18] [S. Andreas vero] Annus martyrii S. Andreæ in Crisi dupliciter inquiri ac statui potest. Primus modus est iste: Memorant Nicephorus [S. Nicephori Patr. Cpol. Breviarium, etc. Edit. Bonn., p. 77 et seqq.] et Theophanes [Loc. cit., t. I. p. 691.] varias Copronymi expeditiones plerumque felices in Bulgaros, at quam indictione quarta mense Januario suscepit, anno nimirum 766, iisdem testibus infelicissima fuit; ex qua nempe turpiter mense Julio reversus est, ac furore quodam correptus, sævitiæ in monachos ac sanctarum Imaginum cultores tragœdias edere cœpit. Eadem indictione juramentum ab omnibus subditis exegisse dicitur, quo venerationem Imaginibus in posterum se non exhibituros esse sponderent. Porro hæc singula in Actis nostris utrisque reperimus. Ibi sub num. 8 ipse Copronymus dicit se decretum tulisse quo plectendi sunt, quicumque Imagines venerarentur. Dein num. 10 arguitur a S. Andrea quod bellum in Barbaros, ordinisque politici administrationem neglexerit, ac superbum animum in christianos demonstrare statuerit. Præterea num. 6 et 7, dum S. Andreas primum coram imperatore apparuit, permultos invenit quæstioni subjectos, nervis bubulis cæsos, oculorum effossione cruciatos, aliaque similia passos, quæ a duobus prædictis scriptoribus ante indictionem quartam nusquam recensentur, sed ea indictione iisdem pæne verbis descripta sunt, uti et deinceps pluries [Theophan., t. I. p. 677 et seqq.] . Ex his igitur recte statuimus ante indictionem illam id est ante annum 766 S. Andreæ martyrium non contigisse.

[19] [die XX Octobris anni 767.] Alter modus, quo pressius annum martyrii S. Andreæ determinamus hic est: Theophanes ad annum 6259 æræ mundanæ, ut dictum est num. 14 et 17, martyrium S. Petri stylitæ cum S. Andrea commutati, commemorat; sed ad eumdem annum etiam indictionem signavit, quod satis frequenter quidem facit, non tamen ubique. Quando autem id facit, Pagius aliique gravissimi scriptores, non dubitant indictionem præ æra Antiochena admittere, qua Theophanes utitur, licet profiteatur se æram Julii Africani adhibere [Petavius, De doctrina temporum, Ad auctarium, etc., lib. VIII. cap. I et IV., t. III, p. 153 et 15. Edit. Antwerp. (Amstelodam.).] . Mihi tamen compertum est æram aliquoties recte proferri, cum erronea indictione, exempli causa ad an. 6253, ut ex adjecta eclipsis indicatione manifestum est. Patet nihilominus recte egisse, qui indictiones universim prætulerunt. Ad hunc igitur annum 6259 Theophanes indictionem signat his verbis [Theoph., loc. cit., p. 681.] : Hoc anno, mensis Octobris die sexto, indictione sexta etc. Verum hæc indictio cum anno 6259 æræ mundanæ non concordat, cum ex regula S. Maximi [Petavius, loc. cit., cap. V. p. 161.] , æræ addenda sit unitas, dein divisione instituta per 15, quod reliquum est, indictionem efficere debeat. Porro hac methodo hic non sex, sed quinque tantum obtinemus. Nihilominus indictionem hic recte adscribi, duplici via firmatur. Primo, quia Theophanes ad annum sequentem, indictione septima, scribit diem I Aprilis fuisse diem sabbati [Theoph., loc. cit., p. 686.] ; ex quo manifestum est, indictionem illam septimam recte adscribi; ergo et ad præcedentem recte sexta adscripta est. Præterea ad hanc indictionem sextam signat Theophanes annum primum Stephani Papæ; atqui reapse Stephanus III, hac indictione, mense Augusto electus est [Baronius et Pagius, ad an. 768, num. 1.] Sic stabilita indictione qua passus est S. Andreas in Crisi, pro quo Theophanes Petrum de Blachernis dixit, facile ipse annus eruitur. Etenim in Actis nostris prioribus, martyrium contigisse dicitur die XX Octobris, ex quo palam fit illud anno 767 affigendum esse.

[20] [S. Petri corpus in fluentum projici debebat,] Annus martyrii S. Andreæ in Crisi uno tenore cum illo quo passus est S. Petrus de Blachernis, constituendus fuit, licet nonnulla de posteriore Sancto dicenda supersint. Corpus ejus, postquam in circo Divi Mamantis flagris interfectus est, projiciendum erat in fluentum (supra num. 14 seqq.) ἐν τῷ ῥεύματι, ut Theophanes loquitur, sed ejus sorores ipsum efferentes, in Leucadii emporio sepulturæ mandarunt. Quale fuerit istud fluentum, facile colligitur ex Topographia Cpolitana Petri Gyllii apud quem lib. IV cap. VI hæc leguntur [Gronovii Antiquit. græc., t. VI, col. 3323 et 3130.] : Non Historici modo sed etiam Grammaticus Suidas, tradunt ad Divum Mamantem pontem fuisse duodecim fornicibus constantem; multæ enim aquæ eo defluebant. Theophanes igitur, cum de fluento determinato loquatur, ut patet ex adjecto articulo τῷ, has aquas ad Divum Mamantem designat; nisi forte sinum Ceratinum, qui ex Bosporo versus Occidentem se porrigit, voluerit significare. Ita intellexisse Goarius videtur, qui vertit fluentum maris [Theoph., loc. cit., p. 667.] ; verum ῥεῦμα de fluviis eorumque impetu dicitur, non de sinu maris; neque etiam, si sinui Ceratino hoc nomen apud Byzantinos scriptores obtigisset, id Gyllium, Cangium [Cfr tamen Glossarium græcum Vo ῤεῦμα.] , aliosque fugisset. Porro docet Gyllius, templum et circum Divi Mamantis, uti et palatium ab eo dictum, sita fuisse in Blachernis, extra muros civitatis [L. c., col 3322 et seq.] . Blachernæ enim audivit omnis regio, quæ inter angulum Cpolis occidentalem et sinum Ceratinum jacet, quo sinu civitas a Septentrione clauditur; hic etiam decimam quartam Cpolis regionem fuisse idem Gyllius constituit. De locis illis plura videsis apud Papebrochium ad diem XVI Maji [T. III Maji, p 625.] et in præclaro opere Cangii quod Cpolis Christiana inscribitur [Lib IV. p. 83. n. 6, et p. 174, n. 3; lib. I, cap. I, n. 16] .

[21] [sed a sororibus in emporio Leucadii sepultum est.] Emporium Leucadii, in quo sorores S. Petri de Blachernis ejus corpus sepelierunt, diversum non est a loco quem Dionysius Byzantinus in Anaplo Bospori [Apud Gronov., loc. cit., col. 3201 d et 3203 d.] Lycadium promontorium dicit, eratque in littore orientali Bospori, non procul a Chrysopoli situm. Constat id iterum ex Chronicis Symeonis Magistri [Ed. Bonn. p. 721.] , Georgii monachi [Ed. Bonn, p. 877.] et continuatoris anonymi Theophanis [Ed. Bonn., p. 384.] . Emporri autem nomine, quod locis ad mare sitis potissimum tribui notum est, non improprie hic insignitur. Porro locus idem omnino, siquidem ad eumdem annum similia ubique de eo memorantur, a Symeone et Joanne Scylitza Leucatium audit [Cangius in nostis ad Zonar. Ed. Paris. t. II, p. 98.] , a ceteris vero Leucates; quamobrem manifeste de eo agi videtur, ad diem XXIII Julii, ubi de S. Anna ἐν τῷ Λευκάτῃ Pinius noster disserit [T. V. Julii, p. 486.] . Promontorium enim Leucatas vel Leucactas prope Nicomediam in Bithynia, ut cetera mittam longius a Cpoli dissitum fuit, quam ut illuc S. Anna ad imperatorem Basilium Macedonem, a quo dicitur in sponsam expostulata, se conferret. Nobis autem non inutile visum est, situm Emporii illius, cujus frequenter Byzantini scriptores meminere, hic accurate assignare. Addimus solum, in quantum ex Gyllio, Cangio et erudito geographo Hammers [Hammers, Cpolis. Pesth. 1822, p. 298.] , rem assequi potuimus, collocandum illud esse in loco qui hodie Keurfus dicitur, jacetque inter Kandlische et Anatoli, et duabus fere leucis horariis trans Bosporum a Cpoli distat.

[22] [Die IV Junii anni 761 passus est S. Joannes Monagriæ Hegumenus;] De S. Joanne præfecto monasterii Monagriæ, qui tempore persecutionis Copronymianæ in sacco inclusus, in mare demersus est, pauca habet ad diem IV Junii Henschenius noster [T. I. Junii, p. 402.] , eaque iterum ex Synaxariis a Chiffletio acceptis depromit. Joannem hunc ita celebrat S. Stephanus in carcere prætorii, postquam de S. Petro de Blachernis verba fecerat: Imitemur et qui eum (Petrum) secutus est, Joannem divinum illum amœni monasterii Monagriæ præfectum, quem tyrannus imperator (Copronymus) tyrannice comprehensum, quod Christi ejusque Matris imaginem pedibus conculcare renuerat, sacco inclusit, eumque ad ingentem lapidem alligatum in profundo maris præfocavit. Quid hujusmodi morte acerbius? Verum, eo gloriosiorem coronam præbet [Analecta græca, p. 507.] . Ex quibus, sicuti et ex chronologicis observationibus sub num. 17 allatis, recte deducere nobis videmur, S. Joannem Hegumenum monasterii Monagriæ die IV Junii, anno 761, eodem scilicet quo S. Petrus, martyrii palmam adeptum esse. Apud Henschenium quidem dicitur, non Monagriæ sed Menagriæ Præfectus; verum illud ex amanuensium lapsu factum esse conficitur, cum ex quatuor Mss. codicibus quos Jac. Loppin se contulisse testatur [Ibid. in præfat.] , tum ex ipso Metaphraste qui apud Surium ad diem XXVIII Novembr. similiter scribit: monasterium Monagriæ. Non igitur veritatem plane omnem Papebrochius assequitur, dum in hujus monasterii nuncupationem inquirit [T. I Junii, p. 402.] ; verisimile tamen est illud in ista, quam dicit, regione Sigriana situm fuisse, quia, ut alibi adstruit [T. II Martii, p. 213. n. 2.] , ibi plurima monasteria exstitere nomen non valde diversum consecuta, ut erant quæ Parvi Agri et Magni Agri dicebantur. Præterea si illud prope Cpolim fuisset, non dubitamus quin Cangius, tot scriptores editos et Mss. incredibili diligentia perscrutatus, ejus, in sua Constantinopoli Christiana notitiam tradidisset.

[23] [die VIII Julii anni 771. S. Paulus Novus.] In indiculo Martyrum de quibus hic agere nobis assumpsimus (supra num. 11), et in quo ordinem mensium sumus secuti, post Joannem Monagriæ Hegumenum, prodit S. Paulus Novus, militiæ dux, dein monachus ut ex quibusdam documentis apparet [T. II Julii, p. 636, n. 2. Cfr Menæa, et Menologium Basilii ad XXVIII Novembr.] , demum Martyr die VIII Julii, anno, ut videtur, 771. Reliqua quæ ad eum spectant, in Actis nostris ad dictum diem quærantur. Nos hic solum a Paulo ex Creta, de quo supra num. 11 et seqq., eum distinguere intendimus, dein aliquid de anno martyrii emendatius proferre. Refertur in Actis ejus, 122 annis post passionem, revelatione facta Antonio Cauleæ patriarchæ Cpolitano, ejus sacrum corpus honorificæ sepulturæ Cpoli in monasterio Cajumæ traditum fuisse, unde illud Veneti anno 1222 acceperunt et forte usque in hodiernam diem asservant. Demonstratum est autem ab Henschenio Antonium Cauleam non anno 888, ut antea credebatur, sed 893 sedere cœpisse [T. I Aug de patriarch. Cpolit., p. 113*.] ; ex quo numero, si 122 demantur residui erunt 771. Verum Pinius correctionem Henschenii quam Pagius aliique omnes amplexi sunt [Ibid., n. 663.] , non assecutus, cum Baronio annum 888 erronee retinuit [T. II Julii. p. 633, n. 10.] . Proinde annum non 771, sed 766 martyrio S. Pauli assignaverat. Nunc ex serie quam sequimur, devenimus ad S. Andream in Crisi, quem die XX Octobris anni 767 passum esse, supra num. 18 seq. adstruximus; verum reservatis, quæ de eo reliqua sunt, ad § sequentem, jam paucis diem XXVIII ejusdem mensis attingimus. Jam dictum est supra num. 7, illo die a vetustissimis Eclogadiis seu Menologiis colendos indici S. Stephanum, Petrum (de Blachernis) et Andream (in Crisi). In Typico S. Sabæ aliisque fastis, prodit hoc eodem die S. Stephanus Sabaïta Canonum scriptor, de quo agit Canon Menæorum novæ editionis, a Theodoro Grapto Nicææ metropolita [Lequien, Oriens Christ., t. III, col. 359; Cfr Chronic. Symeonis. Edit. Bonn., p. 643.] conscriptus. In Synaxario Menæorum hic Stephanus dicitur episcopus fuisse et certasse contra hæreses; in Menologio Sirleti ut Martyr annuntiatur [Cfr t. III Julii, p. 525, n. 9.] . Hæc autem nec Stephano Sabaïtæ qui a Theodoro Grapto celebratur, nec alteri homonymo itidem Sabaïtæ, cujus præclara Acta Pinius illustravit ad XII Julii, convenire Julii, convenire possunt [Ibid., n. 8 et seq.] . Quapropter conjicio hic agi de Stephano illo, qui a Copronymo in Sugdæam, Mœsiæ inferioris partem [Cellarius, t. I, edit. 1773, p. 498. Cfr Acta SS., t. V Junii, p. 247.] , ejectus est [Menæa, Venetiis 1843, ad XXVIII Novembr., p. 211. Menologium Basilii, Urbini 1727, ad eumd. diem., p. 217.] , eodem forte qui viginti fere post annis, in concilio Nicæno anni 787 subscripsit: Στέφανος ἀνάξιος ἐπίσκοπος Σουγδάων [Labb. Concil. t. VII, p. 327 c, 363 b, 42 c; Coletus, Illyricum sacrum, t. VIII, p. 126; Lequien, Oriens Christ., t. I, col. 1229.] . Sed de his iterum ad XXVIII Octobris.

[24] [XXVIII Novembris S. Stephanus Junior; ejus vitæ] Jam ad celebratissimum totius persecutionis Copronymianæ Martyrem Stephanum Juniorem, qui XXVIII Novembris colitur, devenimus. Hic autem satis erit chronotaxin posterioris partis ejus vitæ, qua sæpius in hoc Commentario nixi sumus, breviter stabilire. Natus est S. Stephanus Cpoli anno 715, post ordinationem S. Germani patriarchæ [Analecta græca, p. 403 et 404.] , quæ contigit die XI Augusti ejusdem anni [Pagius ad an. 714, n. 2 et ad an. 766, n. 2; Cfr Analecta gr., p. 405 et 406.] . Deductus est a parentibus, valde juvenis, ad Joannem anachoretam montis S. Auxentii, e regione Cpolis, ad sinum Nicomediæ siti, in quo cum diu vixisset, anno ætatis 42 [Analecta gr., p. 423 et seq.] , Christi proin 756 aut 757, ad ipsum cacumen montis in angustissimam cellulam se contulit. Interea Copronymus anno 754 [Theoph. loc. cit., p. 659. Pagius ad an. 754, n. 10.] synodum iconoclasticam coegerat, cujus decreta ipse deinceps propugnavit, quamque a Constantino pseudopatriarcha, antequam eum morti traderet, anno 768 iterum approbari voluit [Theophan., p. 683.] . Hujus conciliabuli decreta anno 763 ad S. Auxentii montem idem imperator jussit deferri, ut a S. Stephano subscriberentur [Analecta gr., p. 457 et 477.] . Is vero, cum id facere renuisset, ad S. Auxentii cœmeterium arcte custoditus, die septimo, dum Bulgaris bellum inferre imperator debuit, liberatus est [Ibid., p. 460.] . Porro in Bulgaros profectus est Copronymus die XVII Junii, et die XXX ejusdem mensis, feria V, indictione I, eos prœlio devicit [Theoph. loc. cit., p. 667 et seq.] ; ex qua indictionis et feriæ indicatione certissimum est ea contigisse anno, quem supra dicebam, 763.

[25] [chromolaxis.] Dein a reditu imperatoris Cpolim, paucis eventibus interjectis, incenso S. Auxentii monasterio [Analecta gr., p. 475.] S. Stephanus e tugurio suo usque ad mare pertractus est, ibique naviculæ impositus et Chrysopolim ad Philippici monasterium delatus [Ibid., p. 476.] , postquam dies XVII illic transegerat, ad insulam Proconnesum in exsilium missus est [Ibid., p. 483.] . Quoniam vero dicitur ibi, initio pæne exsilii sui, anno 49 ætatis domunculam in columnæ formam a se exstructam, ingressum esse [Ibid., p. 486.] , si meminerimus eum anno 715 post XI Augusti esse natum, constabit id accidisse anno 763 exeunte, aut currente 764. Ex quibus quæ num. 24 attulimus de anno 763 iterum confirmantur. Rursum traditur in ejus vita, secundo exsilii anno, id est 765 aut 766, matrem illius obiisse [Ibid., p. 493.] , denique nonnullis rebus interjectis, Cpolim eum revocatum fuisse. In qua civitate, diebus aliquot carcere Phialæ detentus [Ibid., p. 495.] , cum imperatorem publice arguisset, per undecim menses prætorio incarceratur [Ibid., p. 499 et 503.] et demum anno ætatis 53, die XXVIII Novembris [Ibid. p. 521. ] , anni proin 767, martyrii coronam accepit [Cfr Pagius ad an. 766, n. 2.] . Cum enim anno 715 sit in lucem editus, patet eum dicto anno 767, annum ætatis 53 esse ingressum. Porro, si menses undecim carcere prætorii mansit, inde conficimus eum sub finem anni 766 Cpolim revectum fuisse, et consequenter tres fere annos vixisse exsulem in Proconneso. Quocirca, ubi de Petro de Blachernis egimus (supra num. 15), qui anno 761 passus est, merito diximus ejus martyrium S. Stephano innotescere potuisse et ab eo, sex annis elapsis, in carcere prætorii narrari; at non item martyrium S. Andreæ in Crisi, quod XX Octobris anni 767 contigit; tum enim jamdudum S. Stephanus in dicto carcere detinebatur, mox ipse ad eamdem palmam arripiendam, inde exiturus. Rursum, ex iisdem quæ deduximus, conficitur S. Stephanum ter publice prodiisse, et crudeliter fuisse ligatum ac pertractum, ultimis scilicet mensibus annorum 763, 766 et 767 [Analecta gr., p. 475, 499 et 518.] . Atque exinde factum est, ut tum Nicephorus in Breviario [Edit. Bonn., p. 81.] , tum Theophanes [Loc. cit., p. 674 et 685.] anticipate et confuse omnia narraverint; nec opus est cum Pagio [Pagius ad an. 765, num. 1.] in aliam causam inquirere. Porro hæc Theophanis narratio Baronium aliosque aliquando in errorem, de anno mortis S. Stephani constituendo, induxit.

[26] [Chronotaxis præcedentium martyriorum.] Nunc autem, quoniam inquisitio ista in historiam et chronologiam persecutionis iconoclasticæ secundæ, prolixior facta est, quam id primum existimabamus, utile duximus eam, juxta seriem annorum, hic compendio exhibere, additis numeris Commentarii, ad quos de singulis actum est:

Anno 761, XVI Maji, passio S. Petri de Blachernis. Supra num. 17.

Eodem anno, IV Junii, passio S. Joannis Hegumeni monasterii Monagriæ, num. 22.

Anno 763 ad finem vergente, S. Stephanus Junior ex tuguriolo montis Auxentii abstractus et mari Chrysopolim devectus, mox in Proconnesum exsul mittitur, num. 24 seq.

Anno 766, sub finem, S. Stephanus Junior Cpolim redux, carceri traditur, primum Phialæ aliquot dies, deinde prætorii, num. 25.

Eodem anno Copronymus omnes subditos juramentum præstare jubet, se imaginibus sacris venerationem non exhibituros, num. 12.

Anno 767 Copronymus præfectos crudelissimos ad provincias mittit, num. 12.

Eodem anno, XVII Martii passio S. Pauli monachi in Creta, sub Theophane Lardotyro insulæ præfecto, num. 12.

Eodem anno XVI Aprilis, invaditur monasterium Pelecetæ in Asia ad Hellespontum, a Michaele Lachanodraconte Asiæ præfecto, num. 13.

Eodem anno, II Junii, passio 38 monachorum ejusdem monasterii, a Lachanodraconte prope Ephesum terræ mole obrutorum, num. 13.

Eodem anno, XX Octobris, passio S. Andreæ in Crisi, num. 19.

Anno 771, VIII Julii, passio S. Pauli Novi, num. 23.

§ III. Inquiritur in vitam S. Andreæ. Actorum loca nonnulla illustrantur.

[S. Andreas natus est in Creta;] S. Andreas natus est in insula Creta, ut testantur ejus Acta et synaxaria omnia, tum excusa, tum Mss. Assemanus asserit Menæa impressa, eum ex una urbium Cretæ oriundum facere [Kalendaria Ecclesiæ, t. V, p. 304.] , sed doctissimus vir accurate verba græca non expenderit: Γέννημα καὶ θρέμμα γέγονε τῆς εὐνομωτάτης τῶν πόλεων Κρήτης. Raderus noster, qui omnia Menæorum Synaxaria latine interpretatus est, et cujus opus Ms. in Bibliotheca Burgundica Bruxellensi asservatur [Sub n. 7883.] eumdem locum obscure vertere maluit: Natus et educatus est in optime morata civitate Cretæ. Sed dubium omne tollit Metaphrastes ex quo Menæorum Synaxarium, ut freguenter contingit, descriptum est: Ἤνεγκε μὲν γὰρ αὐτὸν εὐνομωτάτη ποτὲ τῶν πόλεων Κρήτη (infra num. 3). Ex quibus manifestum est, Metaphrasten de legibus, quas Minos olim Cretensibus tradidit, sermonem facere. Insolitum quidem est πόλιν apud mediæ græcitatis scriptores, non de urbe aliqua dici [Cfr Cangii Glossarium græcum.] , sed de civibus, qui legibus communibus reguntur; verum in Metaphraste, quem ex scriptis patet in antiquis litteris non mediocriter versatum esse et allusiones his