Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VIII           Band Oktober VIII           Anhang Oktober VIII

18. Oktober


DIES DECIMA OCTAVA.

SANCTI QUI COLUNTUR DECIMO QUINTO KALENDAS NOVEMBRIS.

Sanctus Lucas, Euangelista.
S. Asclepiades, Episc. et Martyr Antiochiæ.
S. Tryphonia, Romæ.
S. Justus puer, Mart. Bellovaci et Autissiodori.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Dasius, Martyr in Africa.
S. Leucius, Martyr in Africa.
S. Victoricus, Martyr in Africa.
S. Beresus Episc., Martyr in Africa.
S. Victrix, Martyr in Africa.
S. Faustinus vel Faustina, Martyr in Africa.
S. Martialis, Martyr in Africa.
S. Lucius vel Lucas, Martyr Nicomediæ.
S. Victorinus vel Victorina aut Victoria, Martyr, Nicomediæ.
S. Agnes Virgo, Martyr, ad Ostia Tiberina.
S. Hermes, Martyr Axiopoli in Bulgaria.
S. Taxius, Martyr Axiopoli in Bulgaria.
S. Julianus Sabas, eremita in Mesopotamia.
S. Brothenus Conf., in Wallia.
S. Gwendolina Abbatissa, in Wallia.
S. Felix, Martyr in Gallia.
S. Augebertus, Martyr in Gallia.
S. Monon, Martyr in tractu Luxemburgico.
S. Justus, Martyr in diœcesi Atrebatensi.
S. Artemius, Martyr in diœcesi Atrebatensi.
S. Honesta Virgo, Martyr in diœcesi Atrebatensi.
S. Justus, Martyr, ut fertur, Ulcii in Pedemontio.
S. Flavianus, Martyr, ut fertur, Ulcii in Pedemontio.
SS. Socii Martyres, ut fertur, Ulcii in Pedemontio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

S. Agnes Virgo et Martyr Romana hic memoranda, si forte ea sit quam Hieronymiana quædam Martyrologia ad hunc diem notant. Videnda circa hanc rem Sylloge quam hodie damus de SS. Lucio, Victorino et Agnete, ubi conjecturas Florentinii afferimus. De S. Agnete Romana actum fuit XXI Januarii.
S. Martyrii monachi, cujus meminit B. Gregorius in omelia. Ita Kalendarium Sanctorum Ord. S. Benedicti, quod ex MS. monasterii S. Salvatoris Antverpiæ desumptum habebant majores nostri, nosque adhuc habemus. Est hic Sanctus de quo passim fasti sacri et cum his Bollandus agunt ad diem XXIII Januarii.
S. Ildephonso archiepiscopo Toletano Deiparam hoc die apparuisse eique candidam vestem dedisse, scribunt Antonius de Balinghem in Kalendario Mariano et Bucelinus in Menologio Benedictino cum aliis paucis, contra longe plurimos auctores, a quibus celebre illud factum diei XVIII Decembris illigatur; uti etiam fit ab ipsa ecclesia Toletana in lectionibus Officii quo postridie festi S. Ildephonsi hoc prodigium sub titulo Descensionis B. Virginis celebrat, diem XVIII Decembris Expectationi partus ejusdem B. Virginis veteri more reservans. Vide Bollandum ad Vitam S. Ildephonsi XXIII Januarii.
S. Popponis abbatis translatio aliqua Stabuleti hoc die anno 1626 locum habuit, ut scripsit Bollandus noster ad diem XXV Januarii.
Ven. Levianum, qui S. Constantium Perusinum sepelivit, inter aëmeros ponit Castellanus, adjecta illa annotatione: Hunc Jacobillus Beatum appellat, ejusque natalem XVIII Octobris consignat, pridie S. Levangii, nempe episcopi Silvanectensis, alias Livanii vel Libanii nuncupati, de quo ad sequentem diem agendum nobis erit. Ughellus, inter Fulginatenses episcopos S. Felicianum dilaudans, ait [Ital. Sacr., t. I, col. 685, edit. Colet.] : Dum autem Felicianus in vivis ageret, B. Levianus e vivis excessit die XVIII mensis Octobris anno 203, homo quidem laicus, sed studio religionis, oratione ac pœnitentiæ operibus admirandus, ita ut acclamatus Sanctus a vivis, mox vita functus, prope S. Constantium Martyrem atque episcopum Perusinum in templo eidem Sancto prope Perusiam consecrato meruerit tumulari. Quæ quidem Ughellus ex Jacobillo acceperit, quem paulo ante pro S. Feliciani actis allegaverat. Ubi autem de S. Constantio inter episcopos Perusinos apud eumdem Ughellum sermo est [Ital. Sacr., t. I, col. 1156.] , dicitur Livianus Fulginas vir sanctimonia vitæ clarus, omisso Beati titulo: qui titulus etiam a Leviani nomine abest in lectionibus Officii S. Constantii, relatis a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXIX Januarii; neque ipse Ferrarius alias Levianum inter Sanctos vel Beatos recenset. Cæterum quidquid de Leviano rescitur, continent Acta S. Constantii a Bollando vulgata ad dictum diem XXIX Januarii.
S. Aldegundis Virginis commemoratio Officio S. Lucæ addita est in Officiis propriis Malbodiensibus, idque ob elevationem aliquam vel translationem, quæ hodierna die facta creditur, ut fert nona lectio. De Sancta hac egit Bollandus XXX Januarii.
S. Gilberti Confessoris, canonicorum regularium de Sempringham institutoris, translationem, de qua XIII Octobris inter Prætermissos dictum est, ad hunc diem notatam invenit Bollandus in MS. Cartusiæ Bruxellensis. Suspicari licet scriptum fuisse 18 pro 13; quoniam constat translatum fuisse S. Gilberti corpus anno 1202 die Dominica proxima post festum S. Dionysii, hoc est, III idus Octobris, ut habet Vita ejus Monastico Anglicano inserta [T. VI, part. II, p. * XXVII, nov. edit.] , perinde ac altera ex duabus Vitis ab Henschenio datis ad diem IV Februarii.
S. Athenodori episcopi, fratris S. Gregorii Thaumaturgi, hodie meminit Martyrologium Romanum. Bollandus ex vetustioribus Martyrologiis de eo egit IX Februarii.
S. Hermelandus sive Herblandus abbas, addita passim loci designatione Andegavis, hodie refertur in pluribus Usuardinis Auctariis apud Sollerium, in Martyrologio Usuardino ad usum ecclesiæ Sarum, cujus anglicam versionem Richardus Whitford anno 1526 Londini edidit, in Martyrologiis Maurolyci, Felicii, Canisii, Wionis, in Supplemento Saussayi, in Catalogo generali Ferrarii, etc. Magis expresse Martyrologium Parisiense recolit translationem S. Hermelandi ex insula Antro Andegavum, de qua in Chronico Andegavensi apud Labbeum [Biblioth. Manuscr., t. I. p. 285.] sermo est ad annum 869; ac Parisiense Breviarium ad hunc diem habet de eodem Sancto commemorationem et nonam lectionem, quæ illis verbis clauditur: Balneolensis prope Parisios ecclesia, ubi est Patronus, translationem ejus hodie celebrat. Est is vicus qui vulgari nomine dicitur Bagneux; eratque ibi olim pars Reliquiarum S. Hermelandi, sed eam inter clades quas res sacræ civilesque in Gallia passæ fuere sæculo XVIII exeunte, amissam fuisse scribit R. D. Tresvaux in nova editione Vitarum Sanctorum Britanniæ Minoris scriptarum a Lobineau [Vies des Saints de Bretagne, t. II, p. 213.] , ubi alia etiam de Reliquiis hujus Sancti breviter collecta habes, quæ in nostro Opere, ubi de eo agitur, frustra quæsieris: scilicet potissimum illo thesauro ditatas fuisse ecclesiam S. Magnobodi Andegavis ac basilicam castri Luccarum (vulgo Loches) in agro Turonensi, in qua major corporis S. Hermelandi pars deposita fuit circa annum 962 cura Godefredi Andegavorum comitis [Expilly, Diction Géograph., t. IV, p. 338.] ; præterea portionem aliquam fuisse servatam Rotomagi in parochiali S. Hermelandi templo, sed anno 1562 a Calvinianis combustam: cui tamen damno sarciendo particulæ aliquot Andegavis ad idem templum Rotomagense fuere delatæ. Annotare insuper juverit S. Hermelandi memoriam cum nona lectione extare in Officiis propriis diœceseos Nannetensis od diem XXV Novembris, quæ, ut ibi dicitur, probabiliter est dies translationis Reliquiarum ejus, illius fortasse quæ ad castrum Luccarum facta fuerat. Denique memorandum hic est sacra ea lipsana, profanationi impiorum ad sæculi superioris finem subtracta, nuper devenisse ad manus Ill. D. Francisci Morlot archiepiscopi Turonensis, ab eoque pro majori parte fuisse communicatas Nannetensi episcopo Joanni Francisco de Hercé; qui eas inter plures diœceseos suæ parochias quæ S. Hermelandum patronum habent, anno 1848 paulo ante obitum suum dispertiit, reservata interim civitati suæ parte earum satis notabili, quæ die VII Novembris 1848 solemni pompa ecclesiæ cathedrali illata fuit [Ami de la Religion, 11 et 21 Novembre 1848, t. CXXXIX, p. 418, 503 et 504.] . Atque hæc quidem paucis saltem indigitare operæ pretium duximus: cætera vero ad S. Hermelandum spectantia dederunt majores nostri ad diem ejus emortualem, ad quem Romano quoque Martyrologio inscriptus est, nempe XXV Martii.
S. Brioci episcopi et confessoris translatio Reliquiarum, Andegavo ad propriam ipsius sedem anno 1210 a Petro episcopo facta, hoc ipso anniversario die commemoratur a Ferrario, Wione, Saussayo, Menardo; eamque Officio ecclesiastico quotannis celebrat diœcesis San-Briocensis. Continebantur olim illæ Reliquiæ herma argenteo; nunc vero inclusæ sunt thecæ ex ære deaurato, quam S. Brioco dicavit anno 1820 Hyacinthus de Quelen, ex diœcesi illa oriundus, tunc archiepiscopus Trajanopoleos, postea Parisiorum [Tresvaux, Vies des Saints de Bretagne, par D. Lobineau, t. I, p. 85, not. 1.] . Historiam translationis jam dictæ Henschenius noster dedit post Vitam S. Brioci a se illustratam I Maji.
S. Petri archiepiscopi Tarentasiensis elogium texitur ad hunc diem apud Whitfordum in versione anglica Martyrologii Usuardini ad usum ecclesiæ Sarum. Hodiernum Martyrologium Cisterciense ad calcem Romani editum, ubi S. Petri memoriam agit ad diem XI Maji, item Officium quod de eo recitari solet a Cisterciensibus et clero Sabaudiæ, affirmant eum obiisse XVIII Kalendas Octobris seu XIV Septembris, quo die eum a Claudio Chalemot item notatum invenere decessores nostri. Hinc suspicari forsitan liceat scriptorem Auctarii hodierni Sarisburiensis alicubi legisse XVIII Octobris pro XVIII Kalendas Octobris. Henschenius noster de hoc Sancto scripsit ad diem quo eum mortuum esse multi tradunt, et quo Martyrologio Romano inscribitur, VIII Maji.
S. Carauni Martyris translatio Martyrologio abbatiæ ejus nominis apud Carnutum hodie inscripta, eodem fere ritu inibi celebrabatur ac ipse dies natalis S. Carauni; Octavaque etiam gaudebat, quoties Octava diei natalis occursu Ascensionis Domini aut Pentecostes impediebatur. Hanc notitiam hausimus ex erudito commentario de hujusce S. Martyris Reliquiis, quem a se concinnatum anno 1842 ad nos misit vir aliis quoque nominibus optime de nostro opere meritus Ludovicus Eduardus Pie, tunc ecclesiæ B. Mariæ Carnuti vicarius, nunc vero episcopus Pictaviensis. Quem licet hic integrum describere nequeamus, juverit tamen præcipua illius capita summatim exhibere, ut aliqua saltem eorum memoria in Opere nostro, usquedum plenius de iis tractare licebit, extet. Dies igitur XVIII Octobris secundum vetera scripta anniversarius est primæ translationis, factæ sæculo VI sub Pappolo episcopo et Aspro abbate, ut in Miraculis S. Carauni narratur. Alia translatio vel elevatio videtur altero tertiove inde sæculo locum habuisse, quamquam de hac monumentum superest nullum. Certum deinde est Robertum abbatem anno 1198 corpus S. Carauni novo feretro ligneo inclusisse, caput vero seorsum thecæ argenteæ; cui die XVIII Octobris 1507 theca ditior et elegantior substituta fuit. Inter turbas Calvinianas Reliquiæ S. Martyris in tuto positæ fuere intra mœnia civitatis Carnuti; sed inde anno 1614, die XVIII Octobris recurrente, solemni supplicatione ad pristinam sedem reportatæ: ubi post medium fere sæculum, die XIV Augusti, sacrum corpus ex veteri feretro in novum inauratum translatum fuit, in eoque quievit ad annum usque 1793. Hoc autem anno, grassante apud Gallos impietate, vastatores ecclesiæ S. Carauni utrumque reliquiarium abstulerunt, capite Sancti (ut fama est) in flumen projecto, et corporis exuviis in cœmeterium excussis: quas tamen pii aliquot fideles religiose collectas inter se dispertierunt. Partem aliquam thesauri illius die XXII Maji 1841 legitime recognovit Ill. D. Claudius Hippolytus Clausel de Montals Carnutensis antistes; eaque quinto post die, quo pervigilium festi S. Martyris agebatur, in sacello minoris seminarii, quod veteris abbatiæ S. Carauni locum et nomen hodie tenet, publicæ venerationi rursum fuit exposita. Atque hæc quidem omnia, uti diximus, compendio retulimus: integer vero doctissimi scriptoris commentarius cum documentis authenticis eidem insertis aliquando usuvenire poterit pro Supplemento ad ea quæ de S. Carauno scripta fuere apud nos ad diem Passionis ejus XXVIII Maji.
SS. Gertrudem et Odam virgines in territorio Catalaunensi refert hodie Gynecæum Arturi a Monasterio, quasi sorores SS. Eliphii, Eucharii, Libariæ, Susannæ et Mennæ, qui hoc eodem mense Octobri variis diebus memoriam in fastis sacris habent. Sed videantur quæ de prætensa hac cognatione tam Calmetus in Historia Lotharingiæ [Hist. de Lorraine, t. I, liv. V, col. 195 et seqq., liv. VI, col. 283 et seqq.] quam Bueus noster in Commentario prævio ad Vitam S. Mennæ [T. II Octob., p. 151 et 152.] disputaverunt. Notat porro Bueus Sanctam quamdam Oddam virginem in Breviario Tullensi anni 1535 annuntiari ad diem XVI Februarii; sicut et Castellanus eodem die eam commemorat uti in Lotharingia cultam: verum nuperius Breviarium, quod Scipio Hieronymus Begon episcopus et comes Tullensis anno 1749 edidit, prorsus de ea silet. Quod autem ad S. Gertrudem attinet, patet ex Marloto Remensis ecclesiæ historiographo, qui eam similiter sororem prædictorum Sanctorum facit [Metrop. Rem. Hist., lib. I, cap. XXX, p. 107.] , esse Virginem et Martyrem, quæ in Valle Dioleti (vulgo Vaux-Dieulet) apud cœnobium Præmonstratense Bellæ Vallis in Argona [Cfr. Hugo, Ord. Præm. Annal., t. I, col. 256.] cultum satis insignem nacta fuit, festo ejus agi solito postridie Ascensionis Domini. Ipsam Castellanus Indici hagiologico ad calcem Martyrologii sui inseruit, haud indicato cultus die. Papebrochius vero noster, reputans hunc diem, licet quotannis varium, plerumque tamen intra mensem Majum incidere, Syllogen de S. Gertrude edidit in mensis illius Corollario [T. VII Maji, p. 514 et 515.] , ubi legere est commentarium de S. Virginis vita, martyrio et cultu, conscriptum a religioso quodam monasterii Bellæ Vallis. Interim nonnulla quæ huic commentario addamus, suppeditarunt nobis litteræ R. D. Vinot hodierni parochi Vallis Dioleti, quas seminarii Remensis præses R. D. Aubry societatis S. Sulpicii presbyter humanissime ad nos transmisit. Continent eæ imprimis integre descriptam notitiam de S. Gertrude, quæ initio hujus sæculi typis excusa fuit; huicque subdidit laudatus parochus ea quæ sunt præsentis temporis maximamque partem zelo ipsius adscribenda. Ut a topographicis, quæ apud Papebrochium desiderantur, ordiamur, duæ sunt intra Dioletum valles, quas Sancta incoluisse fertur: altera Vuamelle dicta, ubi sæculo XII cœnobium Bellæ Vallis conditum fuit; altera antiquitus le Bos de Noë, hodie le Bout de Noë appellata, in qua est aquæ scaturigo quæ fons sanctus vel fons S. Gertrudis vulgo audit, prope confinia vici St Pierremont. Clivus autem in quo martyrium a fratribus pertulisse fertur et ubi in ejus memoriam crux lapidea stetit, occurrit in septentrionalem partem euntibus versus vicum Sommauthe, qui in mappa Cassiniana [Cartes de Cassini, 5 K seu n. 78.] Sommotte scribitur. Hic vicus anno 1649 in parochiam erectus, particulam tunc accepit reliquiarum S. Gertrudis, novo suo altari insertam, ut ex diplomate erectionis constat. Porro ipsius Vallis Dioleti templum parochiale vetustum, de quo apud Papebrochium sermo est, anno 1774 existere desiit; eique novum successit, quod adhuc sub S. Gertrudis patrocinio perstat ac corporis ejus possessione gaudet. Sæviente nimirum in Gallia impietate, anno 1794 destructus quidem fuit puteus in quem fons S. Gertrudis defluebat, crux item S. Gertrudis confracta, dejectæque duæ aræ lapideæ quæ apud fontem et crucem assurgebant, neque ab ipsa ecclesia sacrilegi vastatores abstinuere manus; verumtamen provida parochi ac fidelium cura sacræ Virginis exuviæ intra murum templi fuere tempestive absconditæ, ibidemque latuerunt amplius quinquennium ad annum usque 1799: quo tempore, republica aliquantum pacata, inde in lucem prolatæ, rursus fidelium venerationi patescere cœperunt. Ac caput quidem etiamnum loculo æneo, ut olim, seorsum continetur; reliquum item corpus in antiqua sua capsa ferrea duabus seris munita (quarum claves non amplius in parochia reperiuntur) adhuc requiescit: ipsa vero capsa inclusa est arcæ querneæ, quæ olim cælaturis et picturis historiam S. Martyris repræsentantibus adornata erat, at præpostera peregrinorum pietate, ungulis et cultris cruces ei insculpere satagentium, ita deturpata fuit, ut, quando eam parochus annis abhinc duodecim reficiendam curavit, pristinus ei decor reddi nequiverit, sed novis ex integro obducenda fuerit coloribus. Idem parochus anno 1846, facta excavatione repertoque veteri pavimento, restauravit puteum fontis sancti et crucem ligneam supra eum erexit. Biennio post alteram quoque ligneam crucem, in locum lapideæ quam destructam fuisse diximus, constituit in clivo ubi Sanctam expirasse fert traditio. Cæterum nulla amplius imago, nulla statua nec aliud quodcumque S. Gertrudis monumentum in æde parochiali superest præter sacras reliquias. Hæ autem quotannis postridie Ascensionis Domini pro more antiquo circumferuntur solemni supplicatione, ad quam magnus fit vicini cleri populique concursus. Horas circiter quatuor durare consuevit, quatuor stationes agente pio agmine: primam ad fontem sanctum sive eremitorium S. Gertrudis; secundam in ecclesia parochiæ Sommauthe, ubi canuntur Vesperæ; tertiam apud crucem S. Gertrudis; quartam denique apud aliam crucem non ita pridem erectam in introitu vici Vallis Dioleti. Testatur denique optimus parochus nullum esse illic ægrotum qui aquam fontis sancti non adhibeat in mali sui levamen, ac per totum anni decursum ecclesiam S. Gertrudis a peregrinis frequentari, ita ut vix ulla prætereat hebdomas quin aliqui ex vicinis locis homines aut infirmi aut ex infirmitate convalescentes opem Sanctæ imploraturi vel gratias illi acturi eo adveniant, Hæc igitur, uti jam diximus, pro Supplemento sint Sylloges Papebrochianæ, quæ in opere nostro extat post diem XXXI Maji.
S. Amabilis Confessoris translationem Ricomagi huic diei affigit Saussayus; id quod incuriæ ipsius imputatur a Papebrochio, arbitrato eam potius collocandam esse die sequenti, quo S. Amabilem Breviaria Claromontana notabant. At animadvertere Papebrochius debuisset translationes Reliquiarum frequentissime locum habuisse diebus Dominicis aut festivis, qualis erat S. Lucæ evangelistæ dies, in quem etiam SS. Babylæ et Simpliciani, Popponis, Aldegundis, Hermelandi, Brioci, Carauni, Rumoldi, Lucæ Carbonensis, necnon Aleydis S. Bernardi matris et forsitan alias etiam translationes incidisse hic notamus: quod vero annuum Officium postridie recitaretur, id non aliunde explicandum quam ex ipsa S. Lucæ festivitate, propter quam secundum Rubricas Officia inferioris ritus fuerint alio amandanda: sicut eadem de causa Mechliniæ quoque, uti mox dicemus, Officio translationis S. Rumoldi dies XIX Octobris assignata erat. Imo vero falli Papebrochium ostendit usus ecclesiæ Ricomagensis: quæ quum solemniori ritu coleret S. Amabilem quam S. Lucam, huic alium diem, illi vero XVIII Octobris addixit, uti ex Savarono et Faydit colligimus. Savaronus enim, de S. Amabili loquens, diserte ait [Orig. de la ville de Clairmont, in notis ad lib. II de eccl. et monast. Claromont., § XII, p. 353.] : Translationis ejus celebratur Officium XV Kal. Novemb.; citatque ex Officio Ricomagensi lectiones primæ diei, qua re innuit octavam inibi celebratam fuisse. Faydit item aperte adstruit [Vie de S. Amable, IX éclaire., p. 283.] Ricomagi die XVIII Octobris festum Sancti hujus agi: quamquam negat hunc diem esse translationis anniversarium; verum eo recoli contendit ipsum Sancti obitum, licet is Kalendis Novembribus contigerit: hujus autem anticipationis rationem repetit ex solemnitate S. Benigni præcipui Ricomagensium Patroni, cujus Passio, teste S. Gregorio Turonensi [De glor. Mart., lib. I, cap. LI, Biblioth. Patr., t. XI, p. 845 Edit. Lugd. 1677.] , Kalendis Novembris celebrari antiquitus consueverat, nempe ante institutionem festi Omnium Sanctorum. Vitam S. Amabilis edidit Papebrochius ad festum ejus ætivale XI Junii.
S. Rumoldi Martyris atque pontificis translatio notatur a Molano, Dempstero, Galesinio, Canisio, Saussayo, Ferrario, et in Florario Sanctorum quod sæpe allegarunt decessores nostri. Est hæc translatio in Steenockerseel, quam olim metropolitana Mechliniensis ecclesia annuo Officio die XIX Octobris, quia diem XVIII occupabat festivitas S. Lucæ, recolere solebat; uti in Opere nostro jam dudum expositum fuit ad diem S. Rumoldi præcipuum I Julii.
S. Joelis Prophetæ natalem hunc diem Castellanus facit; sed videtur inadvertentia quadam præter propriam suam mentem hic scripsisse id quod ad sequentem diem scribendum erat, quo Græci S. Joelem colunt: nam ipse XIX Octobris indicat in nota marginali ad diem quo S. Prophetam annuntiat Martyrologium Romanum, ac de eo scripsit Sollerius noster, XIII Julii.
S. Marinus senex et Martyr, qui hodie occurrit in Menæis Græcorum et in Sirleti Menologio, ab illo diversus non est cujus Acta a Pinio data fuere ad diem VIII Augusti. Id jam suspicatus fuit Pinius; sed ut res extra omnem dubitationis aleam ponatur, en Synaxarium ex collectione Ms. Sirmondi, quam decessores nostri olim sibi exscribi curaverunt: XVIII Octobris. Certamen S. Marini senis, qui fuit sub Diocletiano primum et Aristobulo. Deductus autem ad Ciliciæ præsidem, virgis dire cæditur, pedibusque ferro constrictis in carcerem detruditur; et rursum diluculo prodiens, ex summis pedibus equuleo suspenditur, et verberatus immaniter, et ab equuleo depositus, animadversionem per gladium subit, Deo spiritum committens. Cui Synaxario illud quod in eadem collectione ad VIII Augusti prodit, sensu ubique, sæpe etiam verbis consonat; utrumque porro convenit cum Actis a Pinio vulgatis. Colligimus insuper ex relato Synaxario passionem S. Marini, quam Pinius generali tantum locutione ad Diocletiani persecutionem retulit, incidisse in annum 285, Diocletiano et Aristobulo consulibus, quo anno sub eodem Lysia præside passi quoque sunt Ægis in Cilicia SS. Claudius, Asterius et socii, de quibus apud nos ad XXIII Augusti actum est. Cætera de S. Marino videsis VIII Augusti.
In Belgio commemoratio Beatæ Virginis Mariæ, quando per os imaginis Affligemiensis, præsente monachorum cœtu et copiosa populi multitudine, sanctissimum Patrem Bernardum salutavit, clara voce dicens: Salve Bernarde; quæ imago in tanti miraculi testimonium magno servatur honore. Ita Henriquez in Menologio Cisterciensi ad hunc diem, ac post eum de verbo ad verbum Martyrologium Ms. Villariense sæculo XVIII exaratum, quod apud nos asservatur. De statua Affligemiensi commentatio paucis abhinc annis a viro docto edita fuit [Revue catholique. Louvain 1848. p. 425 et seqq.] ; cujus quidem conclusionem partim amplectimur et nonnullis adjectis stabilire conabimur, scilicet S. Bernardum aliquando Affligemium venisse, ac tum memoratam salutationem contingere potuisse; quousque vero ipsum miraculum ex fontibus historicis asseverari possit, deducendum erit ex iis quæ de monumentis extantibus mox proferemus. Ante omnia autem advertimus, licet ab Henriquezio miraculum diei XVIII Octobris annexum fuerit, non ideo hoc die contigisse; sed hunc ab eo selectum videri, sive quia secus pauciores clausulas exhibuisset quam reliqui dies [Cfr. Menol. Cisterc., p. LI.] , sive quia eodem die memoratur translatio Aleydis matris S. Bernardi, post quam Henriquezius, pro methodo in Apparatu suo exposita [Ibid., p. L.] , de eodem Sancto miraculum referre potuit: præsertim quum dies XX Augusti, S. Bernardo sacer, jam aliunde esset satis copiosus; ad quem tamen dictam salutationem consignarat Raissius in suo ad Natales Molani Auctario, ex quo Henriquezius omnia fere quæ hodie de ea habet, tam in textu quam in Notationibus, deprompsit. Neque hic ullum Kalendarium in Notationibus adducit, quod tamen facere numquam omittit, quando fastos qualescumque duces habet; et aliunde certum est nullum ei Martyrologium Villariense aut Affligemiense præ manibus fuisse [Cfr. Menol. Cisterc., p. XLV et in Indice Auctorum.] . Nutante igitur, speciatim circa diem quo S. Bernardus Affligemii adsuit, Henriquezii atque adeo recentioris Martyrologii Villariensis auctoritate, ad antiquiora monumenta ascendamus oportet. Porro Sanctum abbatem multoties in Belgium venisse certissimum est. Sic anno 1131 Leodii fuit cum Innocentio II, aliisque in locis Belgii [T. IV Augusti, p. 139. Cfr. Bouquet, Rer. Gall. script., t. XIII, p. 582 et 610, et t. XV, p. 346 in not.; item Chronycke van Vlaenderen, t. I, p. 176.] ; anno 1132 Cameraci [Gall. Christ. nov., t. III, col. 28. Cfr. t. V. Instrum. col. 408.] , in Valcellensi monasterio [Pertz, Monum. Germ. hist., t. VI Script., p. 459.] et alibi [Miræus. Dipl. t. I, p. 384. Edit . 1723.] . Ab anno 1133 ad 1138 plerumque in Italia versatus [T. IV Augusti, p. 239 et seqq.] , interea ad Belgium fortasse non venit; verum ipso anno 1138 aut sequenti [Ibid., p. 169. Cfr. But, Chron. abb. de Dunis, p. 6 et 27; Iperius apud Martene, Anecd., t. III, col. 636; Chron. van Vlaend., t. I, p. 179.] ad monasterium Dunense in agro Furnensi iter habuit. Anno 1140 Theodoricum comitem Flandriæ sibi amicitia devinctum invisit [Iperius, loc. cit. col. 639; Chron. van Vlaend., p. 180.] : biennio post aut aliquanto serius Tornaci videtur adfuisse [Gall. Christ. nov., t. III, col. 262 et 298; De Smet, Corp. Chron. Flandr., t. II, p. 505, 508, 509 et 566.] : anno 1146 diplomata aliquot in Belgio edidit, vel ut testis signavit, nempe unum pro monasteriis Ninoviensi et Jettensi, in quo Petrus abbas Affligemiensis ut testis comparet [De Smet, Ibid., p. 757 et 758.] , alterum pro abbatia Eeckholtensi in civitate Brugis [Miræus, op. cit., t. III, p. 45.] , tertium pro abbatia S. Nicolai Furnis [Bulletins de la commiss. royale d'histoire, t. XVI, p. 72] . Eodem anno Walterus Bertholdus domini Grimbergensis filius, agente S. Bernardo, e carcere liberatus et ad bellum sacrum profectus fuisse fertur [Haræus, Annal. Brabant., t. I. p. 222. Cfr. Miræus op. cit., t. I, p. 728.] . Accedit testimonium antiquæ Historiæ Villariensis, ubi narratur S. Bernardus eo anno in Brabantiam ac nominatim Affligemium venisse, ibique reliquisse pedum, ac post Pascha monachos aliquot ad locum Villare misisse [Martene, Anecd., t. III, col. 1269 et 1270.] ; cui testimonio consonat quod de itinere Sancti ex Germania [T. IV Aug., p. 192 et 331. Crf. Pertz, op. cit.. t. III Script., p. 16.] ad conventum Catalaunensem [T. IV Augusti. p. 344.] memoratur: eum nempe per Leodium et Huum tunc iter habuisse, atque ex posteriori hoc oppido die XXII Januarii 1147 profectum, per Villarium transiisse, quo ante paucos menses Pater sanctus congregationem miserat monachorum, indeque XXVIII Januarii Valencenas pervenisse [Ibid., p. 342 et 343.] . Anno denique 1148 iterum in Hannonia [Delewarde, Hist. du Hainaut, t. II, p. 489 et seqq.; Le Waitte, Hist. Camberon., part. II, p. 5; Martene, l. c. col. 1271.] , et anno 1151 Villarii et in Cameracensi pago [Martene, ibid.; Le Waitte, loc. cit., p. 29.] versatus fuit. Jam vero quum Sanctus, ex celeberrimo Germanico itinere anni 1146 redux, ineunte anno 1147 per Belgium orientale, idque intra paucos omnino dies peragrans, Galliam petierit, ac proinde Affligemium tunc adire haud potuerit, et tamen Sanderus aliique huic anno iter Affligemiense affigere viderentur, negavit Pinius noster se illud iter ex monumentis historicis satis firmare posse [T. IV Augusti, p. 208 et seqq.] ; neque enimvero, quando ille scribebat, chartæ quæ nomen S. Bernardi cum anno 1146 adscriptum habent, ut supra diximus, innotuerant. Et quidem is ipse annus 1146 fuerit necesse est, quo visitatio Affligemiensis in veteri Historia Villariensi tam diserte asserta contigerit: ex ejusdem autem Historiæ narratione ante Pascha contingere debuit; ex traditione vero Affligemiensi circa initium Quadragesimæ [Revue cathol. loc. cit., p. 426.] . Quod quidem cum annalibus illius temporis congruit: nam die Paschatis illius anni 1146 S. Bernardus jam intererat conventui Vezeliacensi cum Ludovico rege Francorum et Theodorico comite Flandriæ [Bouquet, op. cit., t. XV, p. 607.] ; et Eugenius III, tum in Gallia agens, litteras de bello sacro dederat Kalendis Decembris 1145: unde verisimile est primis jam mensibus anni 1146 S. Bernardum ad illud exhortari cœpisse, moxque in Belgium perrexisse. Superest tamen levis difficultas enodanda, ut hac occasione eum Affligemium divertisse dicamus. Annalistæ scilicet Affligemienses Amerius sive Joannes Vandermeeren [Cod. Ms. 17792 Biblioth. Burgund. Bruxell., p. 21.] ac post eum Odo Cambier [Apud Dachery, Spicileg. t. II, p. 777, nov. edit.] et Hubertus Phalesius [Apud Sanderum, Chorogr. sacr. Brabant., t. I, p. 50. Cfr. Raissius ad XX Augusti, et Wichmans, Brabant. Marian., p. 592] visitationem Sancti constituunt sub abbate Godescalco, qui anno 1146, Petro abdicante, electus fuit [Gall. Christ, nov., t. V, col. 38; Sanderus loc. cit., p. 42] ; at in charta S. Bernardi, de qua supra, signat Petrus abbas Affligemiensis, non vero Godescalcus. Verum quæ inter hæc duo apparet antilogia tollitur, si admittatur Petrum cessisse dignitati eo ipso tempore quo S. Bernardus in Belgio versabatur; id quod firmari forte potest ex eo quod scribit Odo Cambier, S. Bernardum Affligemium advenisse sub initio prælaturæ Godescalci abbatis. Quærendum modo de ipsa traditione monasterii Affligemiensis, num scilicet præter pedum S. Bernardi ibi asservatum et statuam de qua miraculum refertur, scripta extent monumenta quæ ultra sæculum XVI ascendant: Amerius enim, ex quo posteriores monasterii annalistæ hauserunt, eo sæculo floruit, mortuus anno 1556 die XXVI Octobris [Cod. Ms. 17792 Biblioth. Burgund., p. 26.] . Notandum est itaque Amerium vetera aliquot cœnobii sui monumenta, quæ reperit, exscripsisse commentariisque illustrasse; cujus operis pars codice Ms. 16586 Bibliothecæ Burgundicæ, quæ Bruxellis est, continetur. Ac libro quidem quinto descripsit et explicuit commendationem metricam monasterii Affligemiensis, concinnatam a Nicolao Mys ejusdem monasterii cœnobita [Cfr. Sanderus, loc. cit., p. 39.] , quem sub Godescalco abbate quinto vixisse asserit; in Præfatione vero quam operi suo præfixit, seu Epistola ad Henricum de Quercu præpositum monasterii, dicit se in secunda sectione acturum de versibus quibusdam ejusdem Nicolai, quos tamen subdubitando ei tribuit. Sectio hæc secunda in codice Bruxellensi desideratur; in codice autem qui Teneramundæ apud monachos Benedictinos asservatur, quique nec ipse completus est, leguntur eo loco versus tredecim mutili, ut ex apographo R. D. Pitra et ex analysi Huberti Phalesii [Ibid., p. 50, et Cod. Ms. 7040 Biblioth. Burgund., p. 3 et seqq.] novimus. Agunt hi versus de visitatione S. Bernardi sub Godescalco abbate, de mutua salutatione Deiparæ et S. Bernardi, de duabus concionibus ibi a Sancto habitis et de pedo quod ibi reliquit; eosque sequitur commentarius Amerii, quem Phalesius, nomen auctoris ignorans, se ex Annalibus abbatiæ desumpsisse asserit. Porro Amerium propria carmina fuisse commentatum, verisimile non est, nec vero comperitur umquam poëtam egisse: quocirca, uti libro suo quinto fecit, ita hic etiam opus alienum commentariis instruere voluisse credendus est; ac proinde dicendum versus illos Amerio antiquiores esse. Num tamen Nicolai Mysii partus sint, et num Nicolaus ille, quod Amerius scribit, vere sub Godescalco abbate vixerit, definiri non potest. Ergo iter S. Bernardi Affligemium, quod in Historia Villariensi circa annum 1236 conscripta asseritur, atque ex monumentis coævis Annalibusque Affligemiensium confirmatur, extra dubitationis aleam positum arbitramur. Verum ut prodigiosa illa per Deiparæ statuam salutatio, quam eadem Historia Villariensis silentio premit, dum tamen pedum a S. Bernardo Affligemii relictum memorat, dici queat certissimis niti historicis documentis, aliquid adhuc demonstrandum superesse nemo cordatus non agnoscet. Unde non est cur de ea aliter censeamus ac se censere professus est Pinius noster ad diem XX Augusti.
Aleydis S. Bernardi abbatis matris translationem Divione ad Claramvallem hodie celebrant fasti Cistercienses; quibuscum tamen Beatæ titulum piissimæ mulieri tribuere decessores nostri non feurunt ausi. Quare, sicut ipsi fecere ad diem IV Aprilis inter Prætermissos, ita et nos pro iis quæ ad Aleydis vitam attinent, lectores iterum remittimus ad festum Sancti ejus filii diem XX Augusti.
S. Chagnoaldi velut Lugdunensis archiepiscopi hodie meminit Bucelinus, secum ipso haud constans: nam recte eumdem ut episcopum Lauduni sive Lugduni Clavati antea annuntiarat, primum die XXIII Augusti, iterumque die ad quem Suyskenus noster Acta ejus illustravit VI Septembris.
S. Januarium Beneventanum episcopum ac Martyrem cum aliquot passionis ejus sociis non solum hodie, sed etiam triduo sequenti annuntiant varii fasti sacri [Cfr. t. VI Septemb., p. 764.] , addita plerumque hac aut simili indicatione topographica: In Campania civitate Puteolis. Quæ quidem observatio momento suo non caret; siquidem iidem fasti pro variis diebus quibus de his Sanctis agunt, varia iis loca assignant, puta VII Septembris Beneventum, XIX Septembris Neapolim, XXIII Septembris Misenum, et hoc quatriduo Puteolos. Nimirum, prout dudum observavit Stiltingus [Ibid., p. 808.] , illæ quatuor civitates, quæ aliqua horum Sanctorum corpora primitus nactæ fuerunt, singulos singulæ statuerunt festivitatis dies, inter quos verisimile est nullum esse qui sit dies ipse martyrii, sed omnes esse potius anniversarios translationum; atque initio quidem unaquæque civitas eos præ cæteris videtur coluisse Martyres qui speciatim ad se pertinerent, quibus dein Martyrologi alios addiderint socios. Ita Misenates suum colebant S. Sosium die XXIII Septembris, sicuti etiamnum facit Aversana diœcesis, ad quam præsenti tempore pertinet tractus ubi Misenum fuit, excidium a Saracenis passum [Cfr. Ughelli, Ital. Sacr., t. X, col. 141. Edit. Colet.] . Ita Beneventani venerabantur die VII Septembris SS. Januarium, Festum et Desiderium; id quod tamen nunc aliter se habet, quandoquidem solemnitatem S. Januarii die XIX Septembris agunt, diem vero III Octobris SS. Festo ac Desiderio sacrum esse jussit Cardinalis Ursinius archiepiscopus [Cfr. J. de Nicastro. Benevent. Pinacoth., p. 71.] . Neapolitani autem præcipuo cultu S. Januarium ab antiquo prosecuti fuere die XIX Septembris, ad quem diem in solus inscriptus habetur vetusto Kalendario marmoreo, dum in eodem SS. Festus et Desiderius ad VII Septembris, Sosius ad XXIII ejusdem mensis, Eutyches et Acutius ad XVIII Octobris juxta S. Lucam memorantur [Apud Mai, Script. vet. nov. collect., t. V, part. I, pag. 63 et 64.] : imo, translato Neapolim S. Sosii corpore, festum ejus Benedictini Neapolitani eodem illo die XIII Septembris agere perrexerunt quo id egerant olim Misenates [Cfr. t. VI Septemb., p. 805.] ; quemadmodum in metropolitano Neapolis templo SS. Eutyches et Acutius, ex quo Puteolis ad illam devecta fuere lipsana eorum, die XXII Octobris coli consueverunt, translato scilicet Officio ex die XVIII per festum S. Lucæ impedita. Puteolis tandem hic dies XVIII Octobris imprimis deputatus fuerat honorandis SS. Proculo, Eutycheti et Acutio, ut ex antiquis Officiis Stiltingo innotuit [Ibid., p. 807 et 808.] ; sed deinde S. Proculus solus, ecclesiæ cathedralis Patronus, hoc die Officium solemne inibi obtinuit [Ibid., p. 790.] usque ad annum 1708, quo anno (ut ex litteris a P. Paschali de Matthæis S. J. ad decessores nostros datis intelligo) a S. R. Congregatione transpositum fuit in diem XVI Novembris, petentibus Puteolanis ob vindemiæ curis occupatos Octobris dies. Ex hisce igitur causa ratioque patescit cur hodie S. Januarius sociique aliquot in fastis compareant. Quod vero cras rursum recolantur, id explicandum haud dubie est ex festo S. Lucæ hodiernum diem occupante: unde factum est, judice Stiltingo [Ibid., p. 788.] , ut monachi Richenovienses, qui reliquias SS. Proculi, Eutychetis et Acutii (incertum an S. Januarii etiam) prossidebant, cum tota diœcesi Constantiensi festivitatem S. Januarii et sociorum ejus celebrarint die XIX Octobris, et hunc pariter diem servarint Rhinovienses, qui earumdem reliquiarum partem acceperant. Denique si ad duos insequentes dies XX et XXI rursum aliqui ex his Martyribus in Hieronymianis, sed minus clare, nominantur, censet merito Stiltingus [Ibid., p. 764.] hoc imputandum errori illorum qui antiqua illa Martyrologia transcripserunt, auxerunt multisque modis ex ignorantia luxarunt. Cætera ad inclytum hoc SS. Martyrum agmen pertinentia a laudato Stiltingo abunde pertractata habes ad diem quo eos Romana Ecclesia colit XIX Septembris.
S. Epiphania Virgo Ticinensis occurrit hodie in Kalendario seu Martyrologio Benedictino germanice edito a monacho Donawertensi anno 1786. Ipse vero scriptor monet eam alias referri, uti et apud nos relata est, ad diem VI Octobris.
S. Lucam abbatem Carbonensem Ferrarius in Catalogo generali huic diei asseruit, sive ex errore in nota numerali 18 pro 13, sive propter translationem Reliquiarum, quæ sæculo XI in festo S. Lucæ evangelistæ, ut refert Paulus Gualtieri [De Sanctis Calabriæ, lib. I, cap. XXXVI.] , facta fuit a Luca II Carbonensi item abbate. Verum idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ cum aliis hagiographis S. Lucæ abbati eum diem assignat quo Officio ecclesiastico colitur a monachis Basilianis utriusque ritus in Italia, et quo item locum habet in opere nostro. Est is dies XIII Octobris.
S. Mommolinum annuntians Benedictinus Donawertensis, quem modo citavimus, dupliciter errat: tum scilicet quod cathedram ejus episcopalem collocat Noviomagi in Geldria, tum quoque quod memoriam ejus ponit biduo serius quam fit in aliis passim fastis, cum quibus nos de eo egimus XVI Octobris.
S. Ambrosii episcopi translatio in notis ex Ms. Cartusiæ Bruxellensis a Bollando collectis assignatur huic diei, quo etiam canonici regulares ecclesiæ SS. Petri et Ambrosii Bituricis festum hujusce Patroni sui agere solebant. Alias vero Martyrologia et Kalendaria S. Ambrosium Cadurcensem biduo ante commemorant, quæ et nos secuti sumus XVI Octobris.
SS. Alexander et Victor commemorantur rursus ad hunc diem in Auctariis quibusdam Usuardinis. De iis egimus die superiori XVII Octobris.
S. Lupus episcopus Andegavensis, cujus hoc die meminit Ferrarius in Catalogo generali, datus quoque est a nobis ad præcedentem XVII Octobris.
Dedicationem ecclesiæ Mediolanensis huic diei addicit Ferrarius. At festum mobile est, agi consuetum Dominica tertia Octobris, uti S. Eusebium archiepiscopum sæculo V instituisse refert antiqua de eo lectio Breviarii Ambrosiani [Cfr. t. II Augusti, p. 724 et 725; Saxius. Hist. archiep. Mediol., p. 124; Antich. Longob. Milan., t, III, dissert. XXV, part. III, n. 77, p. 216 et 217.] ; et S. Carolus Borromæus hanc consuetudinem confirmavit, postquam die XX Octobris 1572 novam totius basilicæ metropolitanæ consecrationem solemnissima pompa peregisset, excepta ara maxima, jam dudum a Martino Papa V die XVI Octobris 1418 consecrata, prout notat Bosca ad diem XX hujus mensis in suo Martyrologio Mediolanensis ecclesiæ.
Dedicatio ecclesiæ metropolitanæ Senis hic pariter a Ferrario collocatur. Utrum recte, an unius mensis errore? Sane idem ipse consecratæ ecclesiæ illius rursus meminit ad XVIII Novembris, ac reapse posteriore hoc die solemnitas annua dictæ consecrationis jam ante sex sæcula celebrabatur, ut ex Oderici Ordine Officiorum a Trombellio edito liquet [Ord. Offic. eccl. Senens., cap. CCCCXXVI, p. 383. Cfr. Pecci, Storia del vescov. di Siena, p. 173 et seqq.] .
Dedicatio ecclesiæ S. Mariæ Remis hodie annuntiatur in Usuardo Centulensi et in Martyrologio Saussayi, quibuscum convenit Breviarium Remense anno 1759 editum, in quo propterea festum S. Lucæ pridie ponitur.
Consecratio ecclesiæ de Monasteriis in Argona, in territorio Catalaunensi (vulgari nomine Monstier er Argonne) notatur hoc die in Kalendario Cisterciensi.
Dedicatio sanctæ ecclesiæ Funchalensis in insula Madera annuntiatur in Martyrologii Romani lusitana lingua a PP. Soc. Jesu editi supplemento.
Dedicationem ecclesiæ S. Francisci Xaverii Parisiis, quæ erat tirocinii Societatis Jesu, recenset Castellanus in Supplemento Elenchi Festorum ad calcem Martyrologii, adscribitque diem XVIII Octobris.
Jacobi diaconi venerabilis Dei servi memoriam apud Eboracum signat hodie, id est, postridie octavæ S. Paulini archiepiscopi, eruditus Martyrologii Britannici lingua anglica an. 1761 editi auctor [A Memorial of ancient British piety, or a British Martyrology, p. 146.] . Erat is sane, secundum testimonium S. Bedæ [Hist. eccl., lib. II, cap. XVI et XX.] , vir industrius, nobilis in Christo et in Ecclesia, ecclesiasticus et sanctus; nec solum S. Paulino apud Northumbros laboranti ministerium suum naviter præstitit, sed etiam ab eo in Cantiam profugo Eboraci relictus, multo exhinc tempore in ecclesia manens magnas antiquo hosti prædas docendo et baptizando eripuit: cujus nomine vicus, in quo maxime solebat habitare, juxta Cataractam, usque hodie, inquit Beda, cognominatur, isque etiamnum Akeburgh dicitur [Giles, Bede's eccl. hist. Lond. 1849, p. 108. not. *.] , quod Jacobi vicum sonare videtur. Scribit insuper de eodem venerabilis historiographus: Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pace in provincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticæ cantionis juxta morem Romanorum seu Cantuariorum multis cœpit existere; et ipse senex ac plenus dierum, juxta Scripturas, patrum viam secutus est. Item de controversia paschali agens, ait [Lib. III, cap. XXV.] : Observabat autem Jacobus, diaconus quondam (ut supra docuimus) venerabilis archiepiscopi Paulini, verum et catholicum Pascha cum omnibus quos ad correctiorem viam erudire poterat. Quæ quidem omnia Jacobum valde commendant; at nihilominus satis esse non possunt ut eum inter Sanctos ab Ecclesia cultos recenseamus: quemadmodum nec ipsemet Martyrologii jam laudati auctor eum Sanctum aut Beatum nuncupandum existimavit. Secus foret, si Cantariam S. Jacobi, quam olim infra ecclesiam parochialem de Katerike in comitatu Eboracensi extitisse discimus ex Catalogo librorum Mss. Bibliothecæ Harleianæ [T. l. n. 605, p. 368.] , ab hoc S. Paulini diacono nomen traxisse nobis constaret; sed documenta deficiunt quibus ea de re certiores fiamus.
Colmanus filius Cortchidii abbas, Moluanenus Tamlactensis in Bairche, Teca sive Moteca virgo de Ruscagh, nominantur hodie in Martyrologiis Hibernicis Tamlactensi, Dungallensi et Mariani Gormani.
Arnulphi comitis Hollandiæ passionem, epitheto Beati eum afficiens, hoc die ponit Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, idque, uti ipse testatur, ex Auctario cujusdam Cartusiani ad Usuardi Martyrologium; quibus verbis eum designare videtur quem more decessorum nostrorum Grevenum appellare solemus, et qui Arnulphum cum titulo beatæ memoriæ memorat ad diem XVIII Septembris, ut ibi dictum fuit. Quemadmodum autem tunc de cultu ejus nihil rescivere nostri decessores, ita nec nobis de eo quidquam compertum est.
Luitprandi episcopi Prænestini, quem S. Anno Sibergæ sepelivit, commemoratio agitur hodie a Gelenio in Sacris et piis Fastis Agrippinensibus [De Magnit. Coloniæ, lib. IV, p. 732.] . Nullus hoc nomine episcopus Prænestinus noscitur; sed forsitan loqui Gelenius voluerit de Leoperto, qui floruit sub B. Alexandro II adeoque fuit S. Annoni coævus [Ciacconi, Vit. Pont. Rom., t. I, col. 837. edit. 1677; Ughelli, Ital. Sacr., t. l, col. 196, edit. Colet.; Cecconi, Stor. di Palestrina, lib. IV, cap. II, n. 13, p. 239.] . Hunc tamen utrum S. Anno Sigebergæ sepeliverit, nusquam potuimus reperire, neque eum ut Sanctum ullibi coli credimus.
Delatio reliquiarum Sancti Patris nostri Joseph fundatoris e sepulcro terreno in capsam anno 6635 (Christi 1127) indictione V. Ita pro hoc die XVIII Octobris legitur in Necrologio sive Commemorationibus primorum hegumenorum S. Nicolai τῶν Κασούλων apud Hydruntem, quas Pasinus publici juris fecit [Codic. Mss. Biblioth. Taurin., part. 1, p. 308.] ex codice Ms. græco CCXVI Bibliothecæ Taurinensis, continente inter cætera Typicum … seu Ordinem ecclesiastici Officii … secundum traditionem sanctorum ac religiosorum Patrum, nempe S. Sabæ et Studitæ, et maxime sancti Montis (Atho), sed et partim ex traditione sanctissimi Patris nostri Joseph monasterii S. Nicolai Casularum. Exaratum fuit hoc Typicum anno Christi 1174 manu Nicolai tertii hegumeni Casulensis, prout ipse ad calcem testatur; atque, uti ex titulo colligitur, consonum illi est quod ab Arcudio Romam missum et in Bibliotheca Barberina servatum præ oculis habuit Allatius [De lib. eccl. Græc., p. 11 et 12.] , et quo ipse Arcudius pro Anthologio suo videtur fuisse usus [Cfr. Du Cange, Glossar. Græc., t. II, Ind. Auctor. col. 63.] . Verum commemorationes quas Pasinus ex dicto codice edidit, serius quam Typicum, saltem majori ex parte, ei fuisse insertas, inde liquet quod non solum ipse Nicolaus Typici scriptor in iis laudatur, sed insuper signantur dies obitus quatuor ejus successorum Callinici, Hilarionis, Nicodemi ac Nectarii; quorum postremus quandonam mortuus fuerit, docet hæc annotatio: Mense Februario, die IX, dormitio Patris nostri Nectarii anno 6743, id est, anno Christi 1235. Porro, quamvis nulla sanctitatis nota Nectarii nomen hic afficiatur (ubi contra Joseph et Victor ἅγιοι et ὅσιοι, Nicolaus, Callinicus ac Hilarion μακαρίται dicuntur), tamen ex eo quod is monasterium Casularum fuit moderatus, suspicio nascitur fuisse monachis Casulensibus, sin minus ab initio, saltem ineunte sæculo XIII sensa minus catholica vel etiam a catholica unitate prorsus aliena. Fuit enim Nectarius, Allatio judice [De Georgiis, n. XXX, apud Fabricium, Biblioth. Græc., t. X, p. 619 vet. ed. vel t. XII, p. 39 ed. Harl.] , vir et decacitate et pertinacia et propugnando schismati et Græcorum erroribus impudentia longe post natos homines improbissimus; talemque se palam exhibuit, quando pro Georgio Corcyrensi metropolita, apud Casulenses infirmitate detento, Romam profectus, acerrimum ibi schismatis patronum egit: qua re ingentem sibi laudem comparavit apud sectæ suæ homines, ut demonstrant Georgii jam dicti ad eum datæ litteræ [Apud Baronium. ad an. 1179, n. X et seqq., t. XIX, p. 497 et seqq. Edit. Luc.] , et quam de eo jam mortuo scripsit idem Georgius Monodiam ad Nicolaum Hydruntis judicem [Ibid. ad an. 1180, n. XXXIX et seqq., p. 515 et 516.] . Unde merito cavendum nobis arbitramur, ne, quos Necrologium Casulense Sanctos Beatosve appellat, tamquam vere tales nostro operi inseramus, nisi certa aliunde nanciscamur documenta quæ ostendant hunc eis honorem reapse competere. Jam vero abest Josephi nostri memoria a Martyrologio latino Ordinis S. Basilii, quod Romano nuper in Urbe edito moxque Mechliniæ recuso adjectum fuit: abest pariter a Kalendario græco Romæ anno 1845 excuso ad usum monachorum ejusdem Ordinis ritus italico-græci: quamquam in utroque nonnulli commendantur Sancti qui in Sicilia, Calabria aliisque Italiæ partibus sæculis XI et XII floruerunt. Neque alibi nobis, quantumvis plures fastos sacros perlustrantibus atque apud varios scriptores anquirentibus, quidquam contigit de Josepho eodem reperire præter ea quæ in titulo Typici et Necrologio jam citatis circa ipsum perhibentur. Habet autem Necrologium duas alias, præter jam allegatam, de illo commemorationes; quæ quum decessoribus nostris fuerint ignotæ, eas quoque hic describere visum est. Prior ita se habet: Mense Septembri, die IV, dormitio Sancti Patris nostri Joseph conditoris monasterii S. Nicolai Casularum anno 6633 (Christi 1125), indictione III, in diebus Boemundi principis Antiochiæ et Constantiæ matris ejus. Incepit autem iste hegumenus et Pater noster Dominus Joseph sanctum hoc monasterium anno 6607 (Christi 1099) in diebus Boemundi patris dicti Boemundi principis Antiochiæ. Altera vero: Mense Julio, die XVI, altera delatio reliquiarum Sancti Patris nostri Joseph conditoris, et reliquiarum Sanctorum Patrum nostrorum Victoris successoris illius et secundi hegumeni ac Beati Patris nostri Nicolai tertii hegumeni hujus sancti nostri monasterii, anno 6706 (Christi 1198), indictione I. Quippe Victor obierat indictione I in diebus Rogerii magni regis, id est, anno 1152, ac Nicolaus indictione VIII in diebus Gulielmi junioris, id est, anno 1175, ut item ex Necrologio discimus. Cæterum frustra quis opinaretur plura de Josepho referri in Nectarii abbatis Casulensis Carmine in abbates Casulenses, quod contra Hottingerum adducit Allatius [P. 181, item de Synod. Photiana, cap. XIV, p. 539.] , et cujus exemplar mutilum extat in codice Ms. MCCCLXXI Bibliothecæ Regiæ Parisinæ [Catal. cod. Mss. Biblioth. Reg., t. II, p. 309. Cfr. Labbe, Biblioth. nov. Mss., p. 135.] sub hoc titulo quem ex græco latinum facimus: Nectarii hieromonachi et abbatis sacri monasterii Casularum versus de abbatibus qui eum præcesserunt. Singulos singulis tetrastichis a sanctitate commendat Nectarius; at vero hominis schismatici testimonium satis esse nequit ut nobis persuadeat, aliis argumentis deficientibus, fundatorem monasterii S. Nicolai Casularum inter Sanctos Ecclesiæ catholicæ esse collocandum. Hæc igitur de eo modo dicta sufficiant. Sed quandoquidem huc incidimus, operæ pretium videtur aliquas addere animadversiones, quibus sphalmata quædam historica e medio tollantur. Primum, ut a re leviori ordiamur, non bene a Fabricio distinguitur Nectarius auctor Carminis de abbatibus qui ante ipsum claruerunt [Biblioth. Græc., t. VIII, p. 407, vel t. IX, p. 310.] a Nectario abbate Casulano [Ibid., p. 408, vel p. 311.] , quum unum eumdemque virum esse satis liqueat ex Allatii indicatione; neque hæc ipsa indicatio sufficiens Fabricio ratio esse debuerat cur Nectarium abbatem Melodis Græcorum annumeraret [Op. cit., t. X, p. 135, vel t. XI, p. 81.] : etenim illi tantum Melodi dicendi sunt, qui cantica Officiis ecclesiasticis apta pepigerunt. Deinde, corruit plane conjectura Papebrochii, monasterium S. Nicolai Casularum forsitan Constantinopoli stetisse, cujus auctor fuerit S. Joseph hymnographus [T. I Aprilis, p. 268.] ; id quod jam refutatione non indiget, dum ex ante allatis manifestum est conditum ab alio Josepho fuisse illud monasterium, ac de situ ejus dubitare non sinunt quæ de eo scripsere Ant. Galatæus [De situ Japyg. apud Burmannum, Thes. Antiq. Ital,, t. IX, part. V. col. 11.] , Fr. Mar. de Aste [In Memor. Hydrunt. Eccl. epit., cap. I. ibid., part. VIII, col. 3.] , Ferd. Ughellus [Ital. Sacr., t. IX, col. 53. Edit. Colet.] , Aug. Lubin [Abbat. Ital., p. 93.] : apud quos auctores simul videre est monasterium illud, etsi aliquando fuerit schismatica tinctum fuligine, postmodum tamen catholicæ unitati adhæsisse. Quisnam vero S. Nicolaus datus fuerit Casulensibus Patronus, ignoramus: namque eum in Commemorationibus a Pasino editis modo ἅγιον, modo ὅσιον dici animadvertimus; epitheton autem ὅσιος, quod monachis Sanctis Græci tribuunt [Cfr. t. I Maji, p. VII.] , non ita bene convenit S. Nicolao episcopo: unde de S. Nicolao Peregrino, quem brevi post canonizationem suam [Cfr. t. I Jun., p. 249.] , anno probabiliter 1098 vel 1099 factam [Ibid., p. 250, not. a.] , ecclesiam apud Hydruntinos nactum fuisse Agnellus Brunus tradit [Ibid., p. 259.] , cogitare cœpimus; quin nobis interim vacet rem penitius investigare. Majoris momenti est quod observandum nobis restat: nimirum corrigendam omnino esse, quod ad res Georgii Corcyrensis ac Nectarii hegumeni Casularum spectat, chronotaxim Baronii. Refert is iter Romanum a Nectario vice Georgii ægrotantis susceptum ad Concilium Lateranense III sub Alexandro III anno 1179, mortemque Nectarii sequenti anno 1180 illigat, atque ex codice quodam Metiano plures subinde recitat Georgii epistolas tamquam ante finem sæculi XII scriptas. Jam vero hæc consistere nequeunt cum Necrologio Casulensi, quo docemur ab anno 1175 ad 1195, intra quod tempus celebratum fuit tertium Concilium Lateranense, monasterio Casularum præfuisse Callinicum, huic Hilarionem successisse, Hilarioni anno 1201 Nicodemum; quo defuncto indictione VIII, id est, anno 1205 vel 1220 (constat enim indictio quindecim annis), regimen tenuit Nectarius ad annum usque 1235. Ad hæc ipse Georgius Corcyrensis in quodam opusculo testatur se, dum morbo detineretur in monasterio Casularum, de controversiis ecclesiasticis collocutum fuisse cum Fratribus Minoribus [Apud Allatium, de Eccl. Occid. et Orient. consens., lib. II, cap. XI. col. 663; de Georgiis, apud Fabricium, t. X. p. 619, vel t. XII, p. 39.] : atqui S. Franciscus primum cœpit habere Fratres anno 1209 [Cfr. t. II Octob., p. 573.] ; quod mirum est non attendisse Allatium, qui iter adeoque ægrotationem Georgii cum Baronio ad Concilium Laternense III refert: Casimirus vero Oudinus, ubi medicam huic errori chronologico manum afferre voluit, pejori etiam errore duos Georgios metropolitas Corcyrenses commentus est, seniorem alterum [Comment. de Scriptor. eccl., t. II. col. 1536.] , alterum juniorem [Ibid., t. III. col. 110.] vocitans. At figmento Oudini rejecto, unoque tantum admisso Georgio Corcyrensi, ex præ missis evidenter liquetepistolas quas Baronius a Georgio ad Frediricum I imperatorem datas asserit [Ad an. 1176, n. XXI, et ad an. 1178, n. XIII, p. 432 et 481.] , Frederico II fuisse inscriptas. LiquetEmmanuelem Comneno-Ducam, ad quem extant item apud Baronium epistolæ Georgii [Ad an. 1176, n. XXIII, XXIV et XXV, p. 433 et seqq.] , non fuisse Emmanuelem Comnenum, qui Constantinopoli imperavit ab anno 1143 ad 1180, sed Emmanuelem Angelum Comnenum, qui, fratre Theodoro apud Bulgaros captivo, ab anno 1230 ad 1232 despotam egit Epiri ac Thessaliæ, cui ditioni Corcyra insula accensebatur, seque etiam imperatorem appellavit [Cfr. Rainaldus in Continuat. Baronii, ad an. 1232, n. LV, t. XX, p. 74; Ducange, Famil. Byzant., p. 206.] . LiquetGeorgium non fuisse invitatum ad synodum Constantinopolitanam circa annum 1180, ut putavit Baronius [Ad an. 1180. n. XXV, t. XIX. p. 513.] , sed an eam quæ anno 1232, Latinis Byzantio jam diu potitis, Nicææ in Bithynia a Græcis habita fuit sub Patriarcha suo Germano [Cfr. Mansi. Supplement. ad Concilia Veneto-Labbeana, t. II, col. 979 et seqq.] , qui inde ad Emmanuelem Comneno-Ducam paulo ante memoratum, cum quo et alias habuit epistolare commercium, ablegavit Christophorum metropolitam Ancyranum cum Mandato seu Commonitorio synodali, idque, ut videtur, ut principem illum a communione cum Latinis ineunda deterreret [Cfr. Lambecius, Comment. de Biblioth. Cæsar., l. v. p. 107 vet. ed., p. 225 et seqq. ed. Kollar. — Fabricius, op. cit., t. X, p. 214, vel t. XI, p. 166 et 167.] : scripserat enim is circa id tempus ad Gregorium Papam IX velle se Romanæ Ecclesiæ adhærere suamque illi ditionem fiduciario jure addicere [Cfr. Rainaldus. loc. cit., et Ducange, loc. cit.] . Liquetiter Georgii Corcyrensis in Italiam, siquidem se illud jussu Emmanuelis Comneni suscepisse scribit ut imperatorem Fredericum ac Romanum Pontificem nomine ejus conveniret [Apud Baronium, ad an. 1178, n. XIII. p. 481 et 482.] , incidisse intra triennium quo Emmanuel principatum tenuit, nec proinde diu ante mortem Nectarii hegumeni Casulensis, qui tunc vice Georgii Romam se contulit, quum jam, ipso Georgio teste [Ibid., ad an. 1180, n. XXX. p. 516.] , valde senex esset. Liquetdelendum esse ex serie patriarcharum Græcorum Antiochiæ Simeonem illum quem Lequienus inibi ante Theodorum Balsamonem collocavit [Orient. Christ., t. II, col. 759.] non aliam ob causam quam quia cum Baronio [Ad an. 1178, n. XIII et XIV, p. 482.] existimavit patriarcham hunc ad Georgium Corcyrensem scripsisse ab eoque responsum tulisse anno 1178: enimvero litteras patriarchæ accepit Georgius, uti ipse ad eum rescribens testatur, eo tempore quo in Italia ægrotabat: fuit igitur is patriarcha Simeon qui synodo Græcorum in Bithynia anno 1232 interfuit; quem Lequienus [Loc. cit., col. 761, 762 et 763.] Simeonem III vocat, sed dicendus est Simeon II. LiquetAthanasium II patriarcham Hierosolymitanum, qui a Georgio Corcyrensi litteras accepit et vicissim suas ad eum dedit [Apud Baronium, ad an. 1188, n. XXX et seqq., p. 604 et seqq.] , non sedisse circa annum 1188, uti visum fuit Baronio ac Lequieno [Op. cit., t. III, col. 503 et 504.] , nec circa annum 1193, ut Pagius censuit [In Critice, ad an. 1188, n. XIII.] ; sed omnino serius, nempe inter Theophanem I et Gregorium II [Cfr. Lequien, ibid., col. 506.] : unde forsitan superfluus fuerit Athanasius III, quem Lequienus Gregorio II subjungit ex auctoritate Allatii [Contra Hottingerum, p. 475.] , quæ in rebus chronologis non ita magni facienda est. Idem autem Lequienus, ubi de episcopis Corcyrensibus agit, veram Georgio epocham assignat [T. II, col. 105.] , citans epistolam ejus ad Germanum II patriarcham Constantinopolitanum, servatam in codice Bodleiano Oxoniensi CXXXI. Verum alii scriptores qui de Georgio Corcyrensi et Nectario Casulano abbate mentionem fecere, ut Labbeus [Concil., t. X. col. 1527 et seqq.] , Allatius [Locis. citatis.] , Cave [Script. eccl. sæc. XII. p. 578 et 579, edit. Genev. 1720.] , Ellies Dupin [Biblioth. des auteurs ecclés., t. IX, p. 201, édit. 1697.] , Fabricius [Loc. cit.] , Zavarronus [Biblioth. Calabr., p. 42.] , ne Oudinum rursus memoremus, in eumdem aut in graviorem etiam quam Baronius anachronismum impegerunt, ac proinde pari emendatione in hac parte indigent.
Vulchinum abbatem Sichemensem ad præsentem diem referri a Claudio Chalemot inter viros sanctos et illustres Ord. Cisterc., posseque hac occasione iterum de cultu ejus inquiri, monuere majores nostri ad XVIII Septembris, quo videbant eum memorari ut Beatum apud Chrysostomum Henriquez in Menologio cum dubiis cultus indiciis, necnon in Kalendario Cisterciensi Parisiis impresso anno 1689. Quod quidem Kalendarium ad dictum diem (non ad XVIII Octobris, ut majores nostri per errorem scripserunt) B. Vulchini abbatis meminit in additione lectioni publice recitandæ subjecta minoribus typis; atque adeo, ut ex Mandato abbatis generalis Kalendario præfixo colligitur, eum excludit e censu illorum qui cultu publico gaudent vel Sedis apostolicæ auctoritate in Sanctorum numerum sunt relati. Neque ad locum Vulchino in nostro opere dandum movemur asserto Henriquezii, Missale antiquum de eo inter Beatos agere: nam Missale illud Parisiis anno 1526 typis editum non refert Vulchinum inter Sanctos aut Beatos quorum memoria inter Sacrum faciendum recolenda sit; sed annexum sibi habet longum catalogum virorum Ordinis Cisterciensis vitæ sanctimonia insignium, qui quidem generali appellatione Sanctorum et Beatorum inibi cohonestantur, nec tamen ideo omnes ecclesiastico cultu fruuntur: id quod ipse Henriquez in Fasciculo Sanctorum sui Ordinis, ubi totum illum Catalogum descripsit, satis indicat [Lib. II, dist. XXVI, cap. LXIX, p. 313.] . Porro in eo Catalogo, tam apud Henriquezium quam apud Miræum [Chron. Cisterc., p. 320.] , ita scribitur: Brekinus Walkeidæ monachus, postmodum Sichem abbas, duplici sphalmate, quum Brekinus dicatur qui Vulchinus erat, et Walkeidæ nomen pro Walckenredæ positum sit, ut observat Leuckfeldius in Antiquitatibus Walckenredensibus [Cap. VI, § XI, p. 62.] . In hoc autem opere Leuckfeldius plura de Vulchino (qui et Vulcuinus, Volcuinus, Fulkuinus, Wilkinus quandoque vocatur) affert et ab aliis allata indicat, atque inter Addenda integrum exhibet Sermonem synodalem ab eo habitum [P. 180 et seqq.] . Nobis satis sit breve ejus encomium ex Seguino describere [Sanct. Ord. Cisterc., lib. III, cap. LIII.] : Vulchinus vir honestis moribus præditus, monasticæ vitæ studio adductus Walkenrode Saxoniæ cœnobio se tradidit: ex quo post in Sichem transiit, ubi abbatis officio functus, suæ sanctitatis magna posteris reliquit indicia. Nam pauperum et infirmorum xenodochia, vinctorum cellas, viduarum et pupillorum tuguriola lustrabat, et necessaria singulari caritate subministrabat. Peregrinos quoque et advenas libenter suscipiebat, eorumque pedes Christi exemplo ipse abluebat. Hujus tanti viri plurima opera miraculis satis comprobata leguntur et creduntur.
Theobaldi cognomento pii, Campaniæ comitis, addita pro more suo Beati appellatione, hodie meminit Bucelinus. Idem ad diem II Octobris fecerat Chrysostomus Henriquez, quo die item Kalendarium Cisterciense eum sequenti encomio ornat: In Claravalle obitus Theobaldi Campaniæ comitis, qui sub finem vitæ assumpto habitu, et prævisa mortis suæ hora, eleemosynas quas fecit ecclesiis Sanctorum, fine sanctissimo coronavit. Hoc tamen encomium minoribus typis excusum est.
Guichardi monachi cum Beati titulo meminere ad hunc diem Bucelinus, Manrique, Henriquez, et cum iis, sed minoribus typis, Kalendarium Cisterciense, ita eum dilaudans: In Claravalle B. Guichardi monachi, cujus morientis gloria ostensa est B. Roberto abbati suo.
Benno episcopus, qui ex monacho Hamburgensi ad apostolicum munus electus, quintus Wandalorum apostolus appellari meruit, obiitque anno 1190, laudatur ad hunc diem ut Sanctus a Bucelino aliisque Fastorum Benedictinorum scriptoribus. Nobis de ejus cultu nihil notum est.
Petrus archiepiscopus Upsalensis ad hunc diem, quo obiit anno 1366, tamquam Beatus laudatur inter cultores B. Virginis Mariæ ab Antonio de Balinghem in Kalendario Mariano. Vastovius in Viti Aquilonia sive Vitis Sanctorum regni Sueo-Gothici laudes ejusdem enarrat [P. 87 et 88. edit. Upsal. 1708.] : quamvis autem generalis hujus libri titulus omnes in eo commendatos tamquam Sanctos videatur deprædicare, attamen auctor, ubi de singulis in specie scribit, illos tantum eo epitheto passim decorat quibus cultum ecclesiasticum attribui compererat; atque adeo neque Petrum, de quo hic agimus, Sanctum aut Beatum in Vitæ ipsius compendio vocat. Joannes item Messenius tom. IX Scondiæ illustratæ ab eo inter Sanctos recensendo abstinet. Utut igitur is præsul Upsalensis, de quo etiam in Revelationibus S. Birgitæ [Lib. III, cap. XIII, et lib. VI, cap. XXII.] et in Joannis Magni Historia Pontificum Upsalensium [Lib. IV, p. 82, 83 et 84.] cum laude fit mentio, sanctimonia vitæ fuerit conspicuus; quum tamen nusquam cœlitum honores ritu legitimo ei collatos fuisse reperiamus, pro operis nostri instituto vetamur plura de eo disserere.
Henricus de Calstris Ord. Præd. Lovaniensis ex tribu patricia Van den Calstre, de qua Divæus in Rebus Lovaniensibus agit [Lib. II, trib. II, p. 43 et seqq.] , insertus est Fastis Sanctorum Rosweydi, qui Vitæ ejus apographum nobis inter documenta a se collecta reliquit, desumptum ex Ms. Hagiologo Brabantinorum Joannis Gilemans præpositi Rubeæ Vallis juxta Bruxellas. Magnam hujus Vitæ partem typis vulgavit Hyacinthus Choquet in Sanctis Belgii Ordinis Prædicatorum [Cap. XIII, p. 77 et seqq.] , ubi Beatus Henricus dicitur, quem Gilemannus titulo Venerabilis tantum affecerat. Eumdem ex Choquetio ad hunc diem commemorant Miræus in Fastis Belgicis (remittens ad XVIII Septembris), Raissius in Auctario ad Molani Natales, Balinghemius in Kalendario Mariano, Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis, auctor anonymus Anni Dominicani gallice editi anno 1670, Marchesius in Sacro Diario Dominicano; qui omnes, solo Fiseno excepto, notam Beati nomini ejus præfigunt, at sensu quodam liberiore, ut ipse Choquetius in monito ad lectorem explicat. Recentiores autem Quétif et Échard ubi Henricum Calstrium laudant inter sui Ordinis scriptores [Script. Ord. Præd., t. I, p. 602.] , eum Beatum haud nuncupant; et Bernardus de Jonghe in Belgio Dominicano [De conv. Lovan., cap. V, p. 142.] satis habet eum dicere B. M. Ven., id est, Beatæ memoriæ venerabilem.
Conradum et Servatium item Lovanienses ejusdem Ordinis, a Thoma Cantipratano dilaudatos [Lib. II. cap. I.] , hoc eodem die commendat Raissius, illum Beatum, hunc Venerabilem appellans, præunte rursus Choquetio [Cap. XV et XVI, p. 103 et seqq.] . Bernardus de Jonghe utrique notam B. M. Ven. adscribit [Loc. cit, p. 145.] .
Petri Soliutri, apud Salinas superiores Bosnæ Argentinæ, Confessoris, miraculis clari, mentio hodie est cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio; ad diem vero XI Octobris eum laudat Hueberus, et quidem ut Martyrem. Verum error Hueberi est, arbitrati vivum Petrum cultris pugionibusque Turcarum confossum fuisse, quum tamen ea injuria corpori ejus post mortem integro illata a Turcarum pueris fuerit. Quapropter, ut ex Gonzaga [De Orig. seraph. Relig. Francisc., part. II, Prov. Bosn. Argent., conv. VII. p. 514.] et Barezzo [Chron. Frat. Min., part. IV, lib. III, cap. XXXIV, p. 265 et 266 vers. gall.] refert Arturus, illustris Comes Paulus Sychius illud inde noctu raptum proprioque equo impositum, per medios Turcas somno oppressos, ad propriam domum, indeque cum luminaribus ac solemni fidelium processione ad conventum quem anno 1541 ex propriis facultatibus construi fecerat, transtulit: ubi et ab iisdem fidelibus summa veneratione colitur, miraculisque coruscat. Porro ex Arturo Coletus eum in Martyrologium Illyricum a se adornatum transtulit, aiens [Illyr. Sacr.. t. VIII, p. 313.] : In Bosna B. Petri Soliutri miraculis clari. Habemus autem Kalendarium Romano-Seraphicum ad usum Fratrum Minorum provinciæ Bosnæ Argentinæ dispositum pro anno 1842; at nulla inibi Petri Soliutri mentio. Quare et a nobis prætermittendus videtur.
Joannis Parisotus Martyr, Bernardus a Fraxineto seu de Fresneda archiep. Cæsaraug., Guilielmus Abrincus, Catharina Vaaz, item ut Beati referuntur ab Arturo. Primum et secundum laudat quoque Hueberus, sed Beatos haud vocat.
Anonyma Martyr in India, Anonymæ duæ S. Gertrudis dis discipulæ, Maria ab Incarnatione Clarissa, Beatæ dicuntur ab Arturo in Gynecæo, sed cultum non habent.
Gaspar Barzeus S. J. Armuziæ urbis ad ostium sinus Persici apostolus, S. Francisco Xaverio percarus, hoc obitus sui die laudatur a Miræo in Fastis Belgicis et Burgundicis, ab Antonio de Balinghem in Kalendario Mariano, et a scriptoribus fastorum nostræ Societatis. Viro sanctissimo nullus cultus ecclesiasticus hactenus obtigit.
Ven. Dei Servus Paulus a Cruce, institutor Congregationis clericorum regularium SS. Crucis et Passionis Domini nostri Jesu Christi, obiit XVIII Octobris anni 1775. Causa beatificationis ejus jam multum provecta, at nondum terminata est.
S. Aquilinus episcopus Ebroicensis hodie memoratur in codice Corbeiensi apud Florentinium, et in Usuardi editione Greveniana; in hac vero additur: Secundum alios die sequenti, id est XIX Octobris.
S. Petrus de Alcantara Confessor Ord. Min. obiit die XVIII Octobris, ad quem ideo encomium ejus extat in variis fastis sui Ordinis, sicut et apud Tamayum de Salazar ac Castellanum necnon in Martyrologiis Parisiensi, Autissiodorensi et Ebroicensi; sed ab Ecclesia Romana colitur die sequenti XIX Octobris.
S. Maurontum ex abbate S. Victoris episcopum Massiliensem laudat hodie Castellanus et cum eo Martyrologia Parisiense et Ebroicense. Nos de hoc Sancto agemus ad diem quo Massiliæ colitur, et quo eum migrasse in cœlum asserit sexta lectio Officii proprii [De Belsunce, l'Antiquité de l'église de Marseille, t. I, p. 301.] , XXI Octobris.
S. Philippum Martyrem, Hermeti Axiopolitano conjunctum in codice Hieronymiano Epternacensi, transmittimus, propter rationes in Sylloge hodierna de SS. Hermete et Taxio allatas, ad diem XXII Octobris,
B. Marci clarissimi doctoris meminit hoc die Belini editio altera, ut retulit Sollerius inter Auctaria ad Usuardum. Bollandus in Elencho Ms. notavit: Vide V Martii alium Marcum. An hic scriptor de quo Niceph. lib. XIX cap. LIV. Atque in ipsa Synopsi de S. Marco monacho in Ægypto, quæ ad V Martii in opere nostro extat, de pluribus homonymis disputatur. Quo respiciens Sollerius ait: Multos Marcos novi, sed de quo hic agat nescio. Si de Hierosolymitano, colitur XXII Octobris,
S. Oelbertus Confessor obvius ad hunc diem fuit Bollando in Ms. Florario. De eo agendum erit ad diem XXII Octobris.
SS. Servando et Germano Martyribus hic dies adscribitur in Catalogo Sanctorum Hispaniæ, quem habemus manuscriptum a nescio quo ex Joanne de Marietta. Verum in Martyrologiis memorantur et ab Ecclesia Hispana coluntur die XXIII Octobris.
Henrici Bonnensis, qui cum aliis nobilibus anno 1147 expeditioni contra infideles se adjunxit, et Olissipone pro fide Christiana occumbens multis claret miraculis, est annuntiatio ad hunc diem in Fastis Agrippinensibus Gelenii, qui Beatum eum appellat, sicut pariter hoc ipso die extat Olissiponis per Belgas captæ et martyrum ibi cæsorum memoria apud Miræum in Fastis Belgicis et Burgundicis, octiduo citius quam fert Lusitanorum traditio. Secundum hanc Lisbona seu Ulyssipo urbs anno 1147 e potestate Sarracenorum erepta fuit die festo SS. Crispini et Crispiniani, qui hac de causa ibi coluntur Officio ritus duplicis majoris. Quare de ea victoria, deque equitibus Belgis, Germanis, Gallis, Anglis, Lusitanis, qui vitam pro illa obtinenda profuderunt, loqui differimus ad dictum usque diem XXV Octrobris.
S. Honoratum episcopum ex Officiis ecclesiæ Vercellensis recensuit Bollandus inter Sanctos hujus diei. De eo agendum erit decimo post die XXVIII Octobris.
SS. Anonymos Martyres Rictii Vari jussu haud procul Basilea demersos refert ad hunc diem Henricus Murer in Helvetia Sancta [P. 168.] , nempe quod S. Justus puer, ex cujus Actis metricis res innotescit, hodie in fastis Sanctorum memoratur. Acta illa, de quibus postea in Commentario de S. Justo sermo erit, ita canunt de Rictio Varo [T. 1 Aug., p. 34.] : Et ingressus civitatem Basileam nomine, qua suos cursus in Rhenum infert Ara fluvius, multos ibi Christianos demergi præceperat. Sed hæc manifeste desumpta sunt ex Passione S. Quintini antiquiore et fide digniore, in qua idem factum refertur, variantibus codicum lectionibus circa civitatis ac fluviorum nomina. Poterit igitur res examinari ad S. Quintini diem XXXI Octobris.
S. Maudeto abbati adscribitur hic dies a R. D. Garaby canonico Briocensi in Vitis Beatorum et Sanctorum Britanniæ Minoris: verum alii fasti ei assignant diem XVIII Novembris.
SS. Babylæ et Simpliciani Martyrum translationem anno 1460 hoc die factam Cremonæ refert Ludovicus Cavitellius, citatus a Bollando, qui de S. Babyla egit ad diem XXIV Januarii.
De S. Simpliciano agendum erit ad postremum anni diem XXXI Decembris.

DE S. LUCA EUANGELISTA

SÆC. I POST MEDIUM

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lucas, Euangelista (S.)

BHL Number: 4575

J. V. H.

§ I. Sancti elogia in variis Martyrologiis: ejus patria, genus et professio ante susceptum Christianismum.

[Martyrologia variis diebus] Licet unanimi voce Martyrologia omnium Ecclesiarum Sanctitatem Lucæ et cultum Euangelistæ proclament, in hoc tamen non pauca dissentiunt, quod varios dies ejus cultui celebrando assignent. Plurima quidem in hodiernam diem conveniunt; imo, quantum assequi possum, nulla est hodie Ecclesia, quæ diem XVIII Octobris sacram S. Lucæ non habeat. Ast olim variabant Ecclesiæ in festivitatis die assignanda. Sic vetustissimum Kalendarium Africanum, a Mabillonio editum [Vet. Analect., p. 163. Edit. Paris. 1723.] , quod circa annum 526 sub Bonifacio, Carthaginensi episcopo, concinnatum existimat Stephanus Morcelli [Afric. Christ. an. 526, n. 2, t. III, p. 262.] , diem III idus (XIII) Octobris celebrem colit S. Lucæ Euangelistæ et Martyri [Vet. Analect., p. 166.] . Sic quoque, ut recte adnotat Dominicus Georgius in Adonis Martyrologium ad diem XVIII Octobris, Hieronymiana varia varios indicant dies, nempe XXI et XXVI Septembris et XXVII Novembris. Est et aliud, in quo laudati Fasti non conveniunt; scilicet quid proprie hac die recolatur, num passio, an vero translatio S. Lucæ. Certe hodiernum Romanum Martyrologium hujus diei celebritatem Natalem vocat, quum dicit: Natalis Beati Lucæ Euangelistæ, qui multa passus pro Christi nomine, Spiritu Sancto plenus obiit in Bithynia; cujus ossa Constantinopolim translata sunt, et inde Patavium delata.

[2] [annectunt festivitatem S. Lucæ,] Ast Florentinius hanc diem non assignat Natali, sed Translationi S. Lucæ; quia nempe id præcipua Hieronymiana apographa eum docebant. Græci, qui passim, quoties de martyrio non agitur, utuntur voce ambigua μνήμη, commemoratio, inter has diversitates seu scopulos securi procedunt, sed nihil quoque conferunt ad quæstionem elucidandum. Cæterum, si quidem translatio aliqua die XVIII Octobris celebrata fuerit, eam non esse Constantinopolitanam ex eo liquet, quod hæc facta dicatur a Theodoro Lectore, sæculi sexti scriptore, per Morcellium citato [Kalend. C. P., t. I, p. 196.] , πρὸ πέντε νοννῶν μαρτίου, die III Martii: quocirca, translatio diei XVIII Octobris illiganda, quoniam vetustissima Hieronymiana eam recolunt, ad anteriorem quamdam, nobis ignotam, traducenda est, quando scilicet S. Lucæ corpus e primo sepulchro ad aliud delatum fuit. Translationem Constantinopolitanam S. Lucæ celebrat Martyrologium Romanum sub die IX Maji, una cum translatione SS. Andreæ Apostoli et Timothei, discipuli S. Pauli; hæ tamen solemnitates, de quibus nullam memoriam in Kalendario C. P. Morcellii reperio, non eodem die celebratæ fuere, quum Theodorus Lector SS. Timotheum VIII Kal. Julii, Andream et Lucam V non. Martii translatos referat [Biblioth., Patt. T. XXVI, p. 87.] . Ex quibus omnibus elucet non nimium urgendas esse, sive voces Natalis aut Translatio, sive ipsas dies, quibus annuntiantur; quum magis memoriam facti, alia forsan die patrati, quam ipsam diem indigitare possint.

[3] [cujus breve ex Adone] Juverit hic adnectere præcipua elogia, quibus S. Lucam ornarunt Martyrologi, utpote quæ summa lineamenta ejus vitæ exhibent. Imprimis Wandelbertus hoc metricum encomium exhibet [D' Achery, Spicil., t. II, p. 54. Edit. Paris. 1723.] :

Lucas ter quintum (Kal. Novembris), festo officioque dicatum,
Monstrat, Paule, tuo Christum sermone locutum.
Ado autem Viennensis, qui prolixius laudare solet, quos annuntiat Sanctos, jejune quidem hac die habet: Natalis Sancti Lucæ Euangelistæ; quia videlicet in libello de Festivitatibus SS. Apostolorum enucleatius de Sancto nostro egerat hisce verbis [Mart. Adonis, editio Dominici Georgii, p. XLIII.] : D. XV Kalendas Novembris. Natalis Sancti Lucæ Euangelistæ, qui fuit natione Syrus Antiochensis, arte medicus, discipulus Apostolorum; Paulum secutus usque ad confessionem ejus, serviens Domino sine crimine: neque uxorem umquam habens neque filios. Septuaginta et trium annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu Sancto. Sepultus autem nunc Constantinopoli, ad quam urbem vicesimo Constantii anno, ossa ejus cum Reliquiis Andreæ Apostoli translata sunt. Scripsit Euangelium, quod non solum ab Apostolo Paulo didicit, qui cum Domino in carne non fuerat, sed et a cæteris Apostolis. Quod et ipse quoque in principio voluminis sui declarat, dicens: “Sicut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis.” Aliud quoque volumen edidit egregium, quod titulo Apostolicarum ΠΡΑΞΕΩΝ prænotatur. Cujus historia usque ad biennium Romæ commorantis Pauli pervenit, id est, usque ad quartum Neronis annum. Ex quo intelligimus, in eadem urbe librum esse compositum.

[4] [et Menologio Basiliano] Qui hoc elogium contulerit cum eo, quod S. Hieronymus in suo libro de Scriptoribus Ecclesiasticis de S. Luca texuit [Hieron, Opera, T. IV, part. II, col. 104.] , facile percipiet multa Adonem ex isto mutuatum esse. Neque otiosum fuerit animadvertere nullo verbo Martyrologium attingere pervulgatam opinionem de arte pictoria, a S. Luca exercita. Ast quod tacuit Ado, sæculi IX scriptor, id mox sæculo sequenti recenset Menologium Basilii Junioris, ab anno 976 ad 1025 regnantis, quod tale edit de S. Luca elogium sub hac die: Λουκᾶς Εὐαγγελιστὴς ὑπῆρχεν ἀπὸ Ἀντιοχείας τῆς μεγάλης· ἰατρὸς τὴν τέχνην καὶ ζωγράφος. Ἀπελθὼν δὲ εἰς Θήβας τῆς Μακεδονίας ἐπὶ Τιβερίου τοῦ βασιλέως, διὰ τὸν διωγμὸν, ἐνέτυχε τῷ ἁγίῳ Ἀποστόλῳ Παύλῳ· καὶ ὡς ὑπάρχων εἷς τῶν ἑβδομήκοντα Ἀποστόλων, ἠκολούθησεν αὐτῷ, καὶ σὺν αὐτῷ ἐκήρυσσε τὸν Χριστόν. Καὶ συνήργει εἰς τὴν τοῦ κηρύγματος καὶ τοῦ Εὐαγγελίου διακονίαν προθύμῳ γνώμῃ. Συνεγράψατο δὲ πρότερον τὸ κατ᾽ αὐτὸν Εὐαγγελιον, πρὸς Θεόφιλον τινὰ ἡγεμόνα, πιστεύσαντα εἰς τὸν Χριστὸν, ὑπαγορεύσαντος αὐτῷ τοῦ ἁγίου Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου. Ἔπειτα ἐξέθηκε τὰς πράξεις τῶν Ἀποστόλων, πρὸς τὸν αὐτὸν Θεόφιλον. Καὶ ταῦτα πράξας, ἐν εἰρήνῃ τὴν ψυχὴν ἀπέδωκε τῷ Θεῷ. Τὸ δὲ ἱερὸν καὶ τίμιον αὐτοῦ λείψανον ἐτάφη μὲν πρότερον ἐν Θήβαις· ὕστερον δὲ ἀνακομισθέν ἀπὸ Θηβῶν ἐν Κωνσταντινούπολει, κατετέθη ἐν τῷ ναῷ τῶν ἁγίων Ἀποστόλων.

[5] [texitur elogium:] Quæ quidem latine sic sonant: Lucas Euangelista in Antiochia Magna natus, professione medicus et pictor, cum Thebas Macedoniæ, Tiberio imperatore, ob persecutionem venisset, congressus collocutusque cum Sancto Apostolo Paulo, ut qui ex Septuaginta numero erat, eidem Apostolo se socium adjunxit, et una cum ipso Christum prædicavit, promptoque animo in prædicationem et Euangelii ministerium cooperatus est. Conscripsit autem primo sanctum, quod ejus nomen præsert, Euangelium ad Theophilum quemdam præfectum, qui in Christum crediderat, dictante sibi Petro Apostolo: deinde Apostolorum Acta ad eumdem Theophilum. Post hæc in pace animam Deo reddidit. Sacræ vero et pretiosæ ejus Reliquiæ Thebis primum sepultæ, postmodum inde Constantinopolim translatæ, in Sanctorum Apostolorum templo conditæ fuerunt. In isto encomio bina præcipue occurrunt, quæ a receptis opinionibus exorbitant: imprimis videlicet S. Lucam fuisse unum e septuaginta discipulis Christi, seu, ut habet textus græcus, ex septuaginta Apostolis; id enim, licet ab antiquis quibusdam assertum, stare non posse videtur, ut infra monstrabimus, cum iis quæ ipse de se profitetur S. Euangelista. Alterum est, quod refertur de Tiberiana persecutione; nam Tiberius solido quidem quadriennio Christi resurrectioni superstes fuit, nempe usque ad XVII Kal. Aprilis anni æræ vulgaris 37, ast nuspiam legitur sinistri aliquid de Christianis, tunc adhuc fere ignotis et in Judæa delitescentibus, statuisse. Si quid igitur veri est in persecutione Tiberiana, id totum interpretari nos oportet, de expulsione Judæorum ex Italia circa annum Christi 50, jubente imperatore Claudio, qui prænomen Tiberii gerebat.

[6] [Acta edenda.] Hactenus de Martyrologiis. Plura etiam exstant Acta S. Lucæ latina et græca: sed quæ passim in Legendariis exhibentur, sunt magis homiliæ, optima quæque proferentes ad ædificationem fidei, sed parcissime agentes de rebus gestis Sancti nostri. Mombritius paulo explicatiora tradit, quamvis et ipse, ut monstrant frequentiores repetitiones, præcipua ex istiusmodi homiliis sua decerpsisse videatur. Primus, quem sciam, compendium Vitæ S. Lucæ edidit S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum, qui in editione Joannis Martianay, monachi Mauro-Benedictini, importune satis in mediis epistolis Sancti Doctoris delitescit [S. Hieron. Oper., t. IV, part II, col. 104.] . Operæ pretium esset Hieronymianum istud fragmentum in medium adducere, nisi, ut præmonuimus, præcipua ejus lineamenta in Adonis loco, a nobis num. 3 citato, reperiremus: nam a martyrologo omissa nihil quidpiam ad notitiam rerum gestarum Sancti nostri conferunt. Quocirca, siquidem antiquiora nancisci non potuimus, edemus Acta S. Lucæ, a Simeone Metaphraste consarcinata, quæque Laurentius Surius in sua collectione latine reddidit: quæ cæterum nihil fere continent, quod auctoritatem aliquam non mutuetur ab antiquiori traditione, ut ex decursu hujus Commentarii facile dijudicari poterit.

[7] [Antiochiæ natus S. Lucas,] Ac imprimis Antiochiam Magnam, Syriæ, atque adeo totius Asiæ metropolim populi frequentia, urbisque amplitudine et magnificentia principem, S. Lucæ natalem locum testantur inter antiquos quotquot de Sancti patria scripserunt [Cfr Euseb. Hist. Eccles., lib. III, cap. IV. Hieron. Catal. Scriptt. Eccles., cap. VII.] . Ast inter neocriticos citatur Winer [Ap. Ludewig. Die. Apostel. Jesu Christi, p. 113.] , qui putat hanc patriæ assertionem derivatam esse ex male intellecto loco Actorum XIII, 1, in quo inter socios Pauli, Antiochiæ consistentes, numeratur etiam Lucius Cyrenensis, Λούκιος Κυρῆναῖος. Verum si ex hoc textu mutuati fuissent antiqui S. Lucæ patriam, profecto Cyrenensem, quum id habeant omnes codices [De la Haye. Biblia Maxima, t. XVII, p. 140.] , potius, quam Antiochenum dixissent: quod igitur antiqui scripsere, ex remotiori traditione manavit [Ludewig. Die Apostel, p. 113.] . Id quidem fatemur, fuisse interpretes, qui opinati sunt S. Lucæ nomen, in linguam latinam detortum, Lucium sonare; ast admissa hac hypothesi, nullatenus consequitur, quoties Lucius quidam in Scripturis canonicis occurrit, toties de S. Luca ibi sermonem institui. Nam qui Lucium per Lucam interpretandum sibi existimant, præcipue animadvertunt ad epistolam S. Pauli ad Romanos XVI, 21, ubi dicit: Salutat vos Timotheus, adjutor meus, et Lucius et Jason et Sosipater, cognati mei. Ἀσπάζονται ὑμᾶς Τιμόθεος, συνεργός μοῦ, καὶ Λούκιος, καὶ Ἰασων καὶ Σωσίπατρος, οἱ συγγενεῖς μοῦ. Cæterumvoce illa συγγενεῖς indicat in eadem epist. IX, 3 populares suos Apostolus, quando dicit optare se anathema esse pro fratribus suis, qui sunt COGNATI sui secundum carnem, τῶν συγγενῶν μοῦ κατὰ σάρκα.

[8] [qui perperam cum Lucio confunditur,] Atque hanc interpretationem sibi assumendam autumant, tum quia tunc S. Lucas erat comes S. Pauli, mirumque videbatur inter tam multiplices salutationes nomen Lucæ, individui comitis, non occurrere, tum quia scribens ad Romanos opportunum visum fuerit S. Apostolo nomen græcum Lucæ latinitate donare dicendo, Salutat vos… Lucius, cognatus meus. Hanc opinionem Estius, fultus auctoritate Origenis, sibi sequendum duxit. Sed quominus similem interpretationem admittant, reponunt nonnulli Paulum, Judæum ex tribu Benjamin, non potuisse habere cognatum Gentilem, qualem multi S. Lucam existimant. Verum istiusmodi objectio imbellis satis est, quoniam Judæos inter et Gentiles quandoque matrimonia conciliabantur: cujus rei exemplum nobis suppeditant Actus Apostolorum XVI, 1, ubi Timotheus filius mulieris Judææ fidelis, patre Gentili dicitur, Τιμόθεος, ὑιὸς γυναικὸς Ἰουδαίας πιστῆς, πατρὸς δὲ Ἕλληνος. Ex similibus itaque nuptiis cognatio Judæi cujusdam ad Gentiles facile propagari poterat. Cæterum Lucium, de quo agit S. Paulus Rom. XVI, 21 distinguunt Martyrologia utriusque Ecclesiæ a S. Euangelista, eumque Laodicææ faciunt episcopum, ut videre est in Notis Card. Baronii ad Martyrologium Romanum sub die XXII Aprilis ad verba: Smyrnæ Sanctorum Apellis et Lucii ex primis Christi discipulis: et ad eamdem diem apud nostros [Act. SS. t. III April., p. 4. Cfr Le Quien Oriens Christ., t. II, p. 790.] . Atque id etiam observandum est, istum Lucium græcis esse Lucam, ut liquet ex Menologio Card. Sirleti, a nostris citato.

[9] [religione gentilis,] Porro cujus religionis, ante suam ad Christianismum accessionem, fuerit S. Lucas, utrum nempe Judæus an Gentilis disceptant eruditi. Certe illi, qui eum unum e septuaginta discipulis Christi faciunt, absque ambagibus Lucam e gente Hebræa dicent. Verum ista sententia nulla ratione stare potest cum iis, quæ ipse de se testatur in proœmio sui Euangelii, ubi profitetur se ibidem narrare res gestas, sicut, ait, tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis; Καθὼς παρέδοσαν ἡμῖν οἱ ἀπ᾽ ἄρχῆς αὐτόπται καὶ ὑπερέται γενόμενοι τοῦ λόγου. Quod si ipse S. Lucas discipulus fuisset Christi, scripsisset Euangelium suum non solum ex traditione eorum qui ab initio viderant, αὐτοπτῶν, sed ipse se ad fidem dictis conciliandam testem oculatum αὐτόπτην professus fuisset. Quocirca S. Hieronymus in suo catalogo [Hieron. Oper., t. IV, part. II, col. 104.] , cui consentit Eusebius [Hist. Eccl., l. III, c. IV.] , recte dicit: Euangelium, sicut audierat, scripsit: Acta vero Apostolorum, sicut viderat, composuit. Ex simili ratione Tertullianus lib. IV adv. Marcion. c. 2 [Opera, p. 835. Edit. Plantin. 1584.] vocat S. Lucam Apostolicum, quia discipulus Apostolorum: idem apertissime dicit S. Augustinus De Consensu Euangelistarum lib. I, c. 1 [T. III Oper., part. II, p. 3. Edit. Paris. 1680. Cfr Iren. Adv. Haer., lib. III, cap. XX, p. 267. Edit. Paris. 1675. Theodoret Hist. Relig. seu Vit. Patt., præf. Oper. t. III, part, II, p. 1107.] : Ac ne putaretur, quod adtinet ad percipiendum et prædicandum Euangelium, interesse aliquid utrum illi annuntiant, qui eumdem Dominum, hic in carne apparentem, discipulatu famulante, secuti sunt, an ii, qui ex illis fideliter crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum Sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos Apostolos sequebantur, non solum annuntiandi, verum etiam scribendi Euangelium tribueretur auctoritas: hi sunt Marcus et Lucas.

[10] [abjudicato Christi discipulatu] Nihilominus, ut alios taceam, S. Gregorius Magnus lib. I Moral. c. I [T. I Oper., col. 8. Edit. Paris. 1705.] arguit S. Lucam unum ex duobus discipulis, euntibus in Emmaus, fuisse ex eo, quod alterius nomine studiose prætermisso, Cleopham nominarit, quasi ipse se suo silentio indicasset. Sed præterquam quod hic loci S. Gregorius quasi per transennam de Sancto nostro agat, caute adjungit, ut quidam dicunt, unde dat intelligere se id non censere, aut saltem dubium hærere. Ast id de S. Luca aperte affirmant Græci recentiores, ut supra num. 4 vidimus in elogio Menologii Basiliani et liquet ex Menæis ad XVIII Octobris, in quibus canitur [Μὴν Οχτόβριος, p. 107. Edit. Venet. 1843.] : Ὁν μετὰ τὴν ἀνάστασιν, εἰς Ἐμμαοὺς ἐβλεψας, καὶ καιομένῃ καρδίᾳ, μετὰ Κλεόπα συνέφαγες. Quem post resurrectionem in Emmaus vidisti et quocum ardenti corde cum Cleopha comedisti. Sed hæc recentiora sunt, quam ut veterum auctoritatem ac præsertim apertum textum ipsius S. Euangelistæ infringere possint.

[11] [fuisse videtur;] Discusso argumento ex discipulatu S. Lucæ assumpto, restat nihilominus videndum utra in religione educatus fuerit Sanctus: nam Antiochiæ apostolicis temporibus fuisse Judæos patet ex Act. XI. 19, ubi dicuntur illi qui post necem S. Stephani dispersi fuerant, nemini annuntiasse Euangelium, nisi solis Judæis. Ex hoc itaque capite fieri potuit, [Col. 284C] ut Lucas noster fuerit Judæus. Verumtamen nobis admodum probabilis videtur opinio eorum, qui censent S. Lucam Gentilem fuisse, atque suam sententiam fulciunt textu Coloss. IV ubi reipsa præmissis v. 11 salutationibus eorum, qui erant ex circumcisione ἐκ περιτομῆς, seu Judæorum, subjungit v. 14 Salutat vos Lucas medicus charissimus, ἀσπάζεται ὑμας Λουκᾶς, ἰατρος ἀγαπητὸς: quibus verbis aperte satis indicatur Lucas ex circumcisione non fuisse. Contra hanc opinionem objicitur quidem [Butler. Vies des SS., XVIII Octobr., t. XVI., p. 52. Edit. Lovan. 1832.] S Lucam in suis scriptis tantam explicare doctrinam circa res Judaicas, plerisque obscuras, ut illam a primæva sua institutione haussisse debuerit. Atque hæc objectio maximi mihi videretur momenti, si S. Euangelista ipse suopte ingenio nullisque externis adhibitis instrumentis, historiam scripsisset. Sed hæc non ita se habent; nam coram habebat scripta multorum, ut ipse dicit initio sui Euangelii, qui conati fuerant ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum; dein secutus est traditionem eorum, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis; tandem quando hæc omnia assecutus, est, ut ex ordine scribere posset, habebat laboris sui socium, Paulum magistrum, qui se fatetur Act. XXII. 3 nutritum Jerosolymis, secus pedes Gamalicli eruditum juxta veritatem paternæ legis. Quæ omnia abunde sufficiunt, ut explicemus nobis accuratum scribendi modum, quem S. Lucas adhibuit in evolvendis Judæorum ritibus et consuetudinibus, quin adacti simus ad judaismum Sancto nostro affingendum.

[12] [et professione medicus, ut monstrat traditio] Porro satis perspicitur vis omnis supra positi argumenti pendere ex recta interpretatione verborum epistolæ ad Colossenses; nam si de alio quodam Luca ageretur, quam de S. Euangelista rueret omnis ratiocinatio. Et sunt inter recentiores, qui existimant istic non agi de S. Luca, sed alio quodam homonymo, quia nempe nomini additur pericope medicus charissimus: dicunt enim, si de S. Luca, comite suo individuo, egisset S. Paulus, nihil nomini, omnibus Ecclesiis notissimo, apponere oportuisset, quemadmodum monstrat locus parallelus II Tim. IV. 11, ubi dicitur simpliciter Lucas est mecum solus, Λουκᾶς ἐστι μόνος μετ᾽ ἐμοῦ: ut igitur significet se de alio Luca loqui, discriminis causa addit medicus, ἰατρός [Rosenmüller, Schol. in N. T., t. IV, p. 679.] . Sed hoc mea sententia est cavillari magis, quam argumentari; quis enim non facile addit nomini personæ etiam notissimæ aliquam qualitatem, licet hæc non sit necessaria? Dein siquidem apices sectari volumus, numquid non erat aliqua differentia inter Timotheum, diuturnum discipulum Apostoli et frequentem ejus peregrinationum comitem, ac Colossenses, qui, ut habet Apostolus Coloss. II 2, non viderant faciem Pauli in carne? Poterant itaque ignorare, quod optime noverat Timotheus, Lucam ejusque conditionem; adeoque a scribente ad Colossenses recte exprimebatur qualitas medici. Tandem maximi hac in parte facienda est antiquorum perpetua traditio, quæ unanimi voce tradit S. Lucam medicum fuisse: id sine hæsitatione enuntiant Cajus presbyter, sæculi II scriptor [Ap. Murat. Antiq. Ital., t. III. col. 845.] , S. Irenacus adv. Hæreses. Lib. III, cap. 14 [Oper., p. 267. Edit. Paris. 1675.] , Eusebius Hist. Eccles. Lib. III cap. 4, S. Hieronymus de Script. eccles. cap. 7 [Oper., t. IV, part. II, col. 104.] etc. Sed instar omnium est laudatus Hieronymus, commentans in Js. VI, 10 [Ibid., t. III, col. 63.] : Euangelistam, inquit, Lucam tradunt veteres Ecclesiæ tractatores medecinæ artis fuisse scientissimum, et magis Græcas litteras scisse quam Hebræas.

[13] [et N. T. textus.] Atque antiquorum constanti traditioni suffragatur etiam ratio. Scimus enim S. Lucam Euangelistam S. Pauli socium fuisse, quando Romæ vinctus erat: qui autem fieri potuit, ut tot aliorum fecisset mentionem, unius autem Lucæ tacuisset nomen, qui aliquando solus cum eo permansit, II Tim. IV, 11, quemque scribens circa idem tempus ad Philemonem v. 24 vocat adjutorem suum? Quæ omnia etiam eo ex capite confirmantur, quod nuspiam alibi de altero quodam Luca agatur. Sunt imo, qui sibi videntur medicæ artis indicia deprehendisse in ipsius Lucæ voluminibus. Hujusmodi illud est, quod unus S. Lucas subinde notet in universum ac subinde miretur divinam illam vim, qua Christus hujusque discipuli morbos prodigiose depellebant (Luc. V, 17: VI, 18: IX, 2). Item illud, quod, ubi Matthæus aut Marcus prodigia hæc referentes vulgatioribus verbis utuntur, Lucas propriam magis adeoque aptiorem aliquam periphrasim usurpat, veluti quum ἀσθενοῦντας (Luc. IV, 40) dicit, quos Matthæus (Matth. VIII, 16) et Marcus (Marc. I, 34) κακῶς ἔχοντας, quum ὐγιαίνοντας (Luc. V, 31), quos ἰσχύοντας (Matth. IX, 2: Marc. II, 17), quum χρείαν ἔχοντας θεραπέιας (Luc. IX, 11) quos Matthœus ἀῤῥώστους (Matth. XIV, 14) vocant: sic etiam pro illis verbis Matthæi: ἰάθη πᾳς (Matth. VIII, 13), Lucas scripsit: εὖρον τὸν ᾶσθενοῦντα δοῦλον ὑγιαίνοντα (Luc VII, 10), sic pro illis verbis Marci: κατέκειτο πυρρέσσουσα (Marc. I, 30), Lucas hæc usurparit: ἦν συνεχομένη πυρετῷ μεγάλῳ (Luc. IV, 38). Ad hæc illud πυρετῷ μεγαλῳ quod legitur in Euangelio (ibid.), illudque ἀχλὺς, quod in Actis Apostolorum (XIII, 11) esse in medecina ὀνόματα τέχνικα testimonio Galeni affirmavit Westeinius in hæc loca: adde denique, quod nomina ἴασις et ἰατρός verbaque ἰάομαι, ὑγιαίνῳ vel unus Lucas usurpaverit, vel longe pluries quam cæteri.

§ II. Conversio S. Lucæ ad Christum, ejusque cum S. Paulo peregrinationes.

[Synopsis chronologica.] Quoniam quidem præcipua momenta chronologica vitæ S. Lucæ ex Actis Apostolorum desumenda sunt, præmonendum ducimus instituto nostro non satis convenire, inter tot sententiarum varietates, velle quæstiones arduas et intricatissimas componere; maxime quoniam non paucæ a singulari cujusque existimatione, quæ varia apud varios est, pendent. Actum igitur ageremus, si nostris opinationibus alienas cumularemus: ne tamen lectorem in labyrintho multiplicium ambiguitatum omni ope destitutum relinquamus, tabellam subjicimus eorum Criticorum, quos consulere nobis licuit: hac duce aliquousque ex innumeris tricis emergere poterit (a).

[15] [S. Lucas in secunda ad gentes] S. Lucam e primis Apostolorum discipulis fuisse, ex imposito scribendi Euangelii ministerio, individuoque Pauli comitatu, certo desumere licet. Inquiri tamen potest, quo tempore Sanctus noster Christi doctrinæ adhæserit. Triplex autem statui potest epocha, qua id accidere potuit, secundum triplex tempus, quo Euangelium istis in initiis apud Antiochenos prædicatum fuit: nihil enim nos suadet extra patriam civitatem S. Lucæ christiana dogmata illuxisse. Qui primo euangelicam facem Antiochiam intulerunt, fuerunt illi, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano Act. XI, 19; sed hi referuntur nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis: quoniam igitur supra num. 11, probabilibus ducti argumentis, statuimus Lucam non Judæum sed Gentilem fuisse, tunc quidem ad Christum converti non potuit. Sed brevi post, eodem circiter tempore, quum utraque narratio conjungatur, quidam ex eis, ex dispersis scilicet propter calamitatem Stephani, viri Cyprii et Cyrenæi, cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum, v. 20. Ἦσαν δὲ τινὲς ἐξ αὐτῶν ἄνδρες Κύπριοι καὶ Κυρεναῖοι, οἵτινες ἐλθόντες εἰς Ἀντιόχειαν, ἐλάλουν πρὸς τοὺς Ἑλληνιστὰς, εὐαγγελιζόμενοι τὸν Κύριον Ἰησοῦν. Vexatus hic locus est, aliis Ἑλληνιστὰς, græcisantes, aliis Ἕλληνας, græcos legentibus [Crit. Sacr., t. VII, col. 2268. Milliu Nov. Test., h. l.] . Aliqui proinde hunc locum interpretantur, quasi Cyprii et Cyrenæi Christum annuntiassent iis Græcis, qui tamen ad religionem Judaicam pertinerent, ita ut inter Judæos et Græcos hic nominatos sola lingua diversitatem faceret, eo nempe sensu quo vox Ἑλληνισταὶ sumitur Act. VI. 1, ubi differentiam utriusque linguæ indicat: nam quando factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, γυγγυσμὸς τῶν Ἑλληνιστῶν πρὸς τοὺς Ἑβραίους, nullus e gentilibus accensebatur discipulis Apostolorum, ut ex serie historiæ satis demonstrari potest, Cornelio centurione, primo ex gentibus, tardius sacra Christiana amplexo, Act. X, 1.

[16] [prædicatione,] Nihilominus, licet lectionem receptiorem, quæ Ἑλληνιστὰς habet, nequaquam repellamus, voci tamen controversæ ampliorem significationem dandam censemus, quam quæ Act. VI, 1 haberi potest. Imprimis enim si Judæi græce loquentes per τοὺς Ἑλληνιστὰς intelligendi essent, Cyprii et Cyrenæi, v. 20. nominati, nihil fecissent aliud, quam quod fecerant alii Christiani Hierosolymitani, post Stephani necem dispersi, qui perambulantes usque Phœnicem et Cyprum et Antiochiam, solos Judæos, inter quos certe erant Græcum unice callentes, edocuerant: quoniam hæc altera priori subnectitur prædicationi, diversum quid indicare voluit scriptor. Dein eodem capite superioribus verbis refertur disceptatio inter Apostolum Petrum et Judæos circa assumptionem et baptismum gentilium, monstratque et gentibus, ἔθνεσι, pœnitentiam dedisse Deum ad vitam. In confirmationem dictorum narrat S. Lucas binam prædicationem Antiochenam, priorem quidem ad solos Judæos, altera vero et ad Græcos: certum itaque est nostræ interpretationi omnimode favere consequentiam sermonis. Ad quas rationes accedit tandem auctoritas antiquorum [Euseb. Hist. Eccles., lib. II, cap. III. Chrysost. Hom. XXV in Act. Apost. Oper. t. XI, p. 200] , qui hanc interpretationem ratam habent. Inter hos neophytos satis probabiliter et S. Lucas accenseri potest; quum S. Paulus illum nuspiam legatur vocasse filium, quo vocabulo utebatur ergo eos, quos ipse in Christo genuerat, sic Timotheum et Titum, licet jam episcopos, vocat filios dilectos in capite suarum epistolarum.

[17] [aut a S. Paulo] Sunt tamen qui malunt S. Lucam, Paulo magistro, sacra Christiana amplexum fuisse, quando anno integro Gentium Apostolus Antiochiæ conversatus est et docuit turbam multam Act. XI. 26. Qui ita opinantur, hi tale sibi efficiunt argumentum: quum videlicet inaudiisset Lucas mirabiles curationes, a Paulo patratas, ipse non solum propter communem curiositatem, quæ omnes ad consideranda portentosa allicit, sed propter artem, qua medicus, prodigiosas sanationes propius et intimius circumspicere voluit. Postquam autem miraculorum veritatem comperisset, in Christum, Paulo instructore, credidit: et Paulum Lucæ initiatorem fuisse narrat Menologium Basilianum, num. 4 citatum; verum id Thebis Macedoniæ accidisse non admiserim, quia nulla hujus nominis urbs in Macedonia, sed in Bœtia. Sed iis omissis, quæ, quia recentioris traditionis sunt, minorem sibi fidem vindicant, ex hactenus relatis elucet, alterutri prædicationi, gentilibus factæ adscribendum esse transitum S. Lucæ ad Christiana. Porro ex contextura Actorum satis constat utramque prædicationem spatio octodecim mensium includi debere; hæc enim referunt Act. XI, 19 – 30: Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiæ, quæ erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. Qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est multa turba Domino. Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Et annuum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, Christiani. In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: et surgens unus ex eis, nomine Agabus, significabat per spiritum, famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: quod fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.

[18] [circa annum 43 ad Christum traductus videtur] Ut autem tempus horum gestorum accuratius definiamus, consideranda sunt, quæ in Actis XII, 1 immediate sequuntur, nempe κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν, eodem tempore Herodem misisse manum, ut affligeret quosdam de Ecclesia, et consequenter occidisse Jacobum et apprehendisse Petrum, sed mirabiliter dein ab Angelo liberatum. Quibus omnibus subnectitur mors ejusdem Herodis, quem Angelus percussit, Act. XII, 23: atque hæc quidem intercalantur inter Jerosolymitanum aditum et reditum Pauli et Barnabæ, nam v. 25 dicitur: Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis, expleto ministerio, assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. Uno igitur, quo commoratus est Paulus Antiochiæ, anno ante mortem Herodis, Antiochena conversio facta est. Atque adeo secundum annum Herodis emortualem tempus prædicationis Antiochenæ, proindeque S. Lucæ conversionis definire poterimus. Ex Flavio autem Josepho duo habemus: nempe Herodem Agrippam a Claudio imperatore brevi, post assumptum imperium die XXV Januarii anni æræ vulgaris 41, accepisse universum regnum avitum [Antiquit. Judaic., lib. XIX, cap. V. Edit. Havercammp., t. I, p. 943.] ; et exacto tertio regni sui anno Cæsareæ diem supremum obiisse [De bello Judaic., lib. II, cap. XI. Edit. Havercamp., t. II, p. 172.] . Concurrit autem annus quartus Claudii imperatoris, proindeque Herodis regis cum anno æræ vulgaris 44, atque atque prædicatio Antiochena et S. Lucæ transitus ad Christiana sacra in annum præcedentem seu vulgarem 43 incidunt.

[19] [S. Paulus deinceps adhæsit,] Quoniam, inquit S. Irenæus lib. III adv. Hær. c. 14 [Iren. Oper., p. 267. Edit. Paris. 1675.] , Lucas inseparabilis fuit a Paulo et cooperarius ejus in Euangelio, ipse facit manifestum, non glorians, sed ab ipsa productus veritate. Separatis enim, inquit, a Paulo, Barnaba et Joanne, qui vocabatur Marcus, et cum navigassent Cyprum, nos venimus Troadem, et cum vidisset Paulus per somnium virum Macedonem dicentem sibi: Veniens in Macedoniam opitulare nobis, Paule; statim ait: Quæsivimus proficisci in Macedoniam, intelligentes, quoniam provocavit nos Dominus euangelizare eis. Narrat dein S. Doctor eodem tenore reliqua itinera Pauli cum S. Luca usque ad commorationem Romanam. Ex hoc loco S. Irenæi, commentantis textum Act. XVI, 10 deducit Tillemontius [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. II, p. 536.] tum primo S. Lucam Paulo Apostolo associatum fuisse. Et vero ex allato Actorum textu habemus quidem certum et authenticum argumentum, S. Lucam socium S. Pauli in navigatione Troadem versus fuisse; quod circa annum vulgarem 50 accidisse statuendum est; cfr, tabellam num. 13. Nihilominus an tunc primum inceperit Apostolo adhærere, non undequaque liquidum est. Et certe admodum verisimile est S. Lucam Doctori gentium eatenus adhæsisse, quatenus se eidem probarit, ut assumeretur in opus ministerii, quod quoniam circa annum 50 contigit, existimamus, jam aliquo ante tempore Paulum magistrum et doctorem sectatum fuisse.

[20] [sed sub initiis] Sed occurrit alia quæstio, utrum scilicet ita deinceps S. Lucas Apostolum secutus fuerit, ut inseparabilis a Paulo dici potuerit. Et vero quum Act. XVI, 10 – 17 in prima persona, nos quæsivimus etc., locutus fuisset scriptor, reliqua dein usque ad Act. XX, 6 in tertia persona refert, quasi Paulus et Silas a sociis fuissent separati: et id quidem verisimiliter; quoniam hi duo referuntur apprehensi, oblati magistratibus, virgis cæsi, missi in carcerem, ac tandem qua homines Romani honorifice educti de carcere, profecti sunt Act. XVI, 19 – 40. Quoniam igitur hæc solis Paulo et Silæ conveniunt, regulæ interpretationis legitimæ requirunt, ut et sequentia, donec mutato stylo admoneamur, de iisdem interpretemur. Hæc autem ratio ex regulis logices et grammatices depromptæ, robur etiam accepit ex eo, quod ubi Lucas primam verborum personam usurpat, narratio plenior atque uberior apparet, pluribusque rerum adjunctis ornata, quæ res testem oculatum omnino prodit; at non ita, ubi tertiam personam adhibet. Quocirca satis recte existimatur S. Lucas Philippis finitimisve regionibus substitisse, donec S. Paulus huc rediret, ut cum eo Troadem proficisceretur, ut habetur Act. XX, 5. Tandem separatio Lucæ et Pauli hinc etiam confirmatur, quod, quamvis Silæ aliorumque sociorum mentio fiat Act. XVII, 4, 10, 14; XVIII, 5; XIX, 22, 29 et XX, 4, nuspiam tamen S. Lucas nominetur aut se præsentem fuisse ipse insinuet. Sed postquam secundo Troade solvisset Hierosolymam, deinceps Sanctus Apostolo gentium individuus comes fuit in vinculis et omni tribulatione usque Romam, ubi quoque saltem biennio integro substitit.

[21] [interposito quinquennio:] Hisce positis, venit quæstio de tempore, quo duravit hæc SS. Pauli et Lucæ separatio, quæ facile nostro judicio ad quinquennium pertingit. Quæ enim per S. Paulum gesta referuntur a cap. XVI, 19 ad cap. XX, 5 Actorum, absente ab ejusdem consortio S. Luca acciderunt. Jam vero ista temporis intercapedine S. Paulus Corinthi sedit annum et sex menses (Act. XIX, 8), ac dein segregatis discipulis a conversatione Judæorum, disputavit in schola tyranni cujusdam per biennium (Ibid. v. 10); in Græcia quoque fecit menses tres (XX, 3). Quæ simul juncta jam solidum quadriennium efficiunt. Præterea cum perambulasset Amphipolim et Apolloniam, venit Thessalonicam et ibidem per tria sabbatha disserebat Judæis de scripturis (Act. XVII, 1 et 2), hinc pervenit Beræam, ubi multi ad Christi conversi sunt (Ibid. v. 10 et seqq.) ac dein Athenas, ubi disputabat in synagoga cum Judæis et in foro per omnes dies ad eos qui aderant. Relicto autem Corintho post octodecim, ut diximus, mensium incolatum, ivit ad breve tempus Ephesum, et descendit Cæsaream Palæstinæ ac Antiochiam et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos (Act. XVIII, 21 – 23), donec veniret Ephesum (Act. XIX, 1), qua in urbe, sicut promiserat (Act. XVIII, 21), et supra diximus, per biennium et tres menses perseveravit. Postquam autem cessavit tumultus, a Demetrio Ephesi excitatus (Act. XIX, 23 – 40), Paulus profectus est ut iret in Macedoniam, consumptisque in Græcia mensibus tribus, reversus est per Macedoniam, ac circa dies Azymorum S. Lucas Philippis occurrit S. Paulo, eidem deinceps perpetuo comes individuus futurus (Act. XX, 1 – 6). Atque ex hisce multiplicibus itineribus Ecclesiarum fundationibus ac visitationibus facile annum conficimus, qui quadriennio additus, quinquennium efficit.

[22] [qua occasione inquiritur,] Quærunt quoque Critici sacri, an de S. Luca agat Apostolus 2 Cor. VIII, 18 dicens: Misimus etiam cum illo (Tito) fratrem cujus laus est in Euangelio per omnes Ecclesias: non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostræ. Συνεπέμψαμεν δὲ μετ᾽ αὐτοῦ τὸν ἀδελφὸν, οὗ ἔπαινος ἐν τῷ Ἐυαγγελίῳ διὰ πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν. Οὐ μόνον δὲ, ἀλλὰ καί χειροτονηθεὶς ὑπὸ τῶν ἐκκλησιῶν συνέκδημος ἡμῶν. Hunc textum de S. Luca interpretatur S. Hieronymus in suo Catalogo scriptorum [Oper. t. IV, part. II, col. 104.] dicens: Scripsit Euangelium, de quo idem Paulus: “Misimus, inquit, cum illo fratrem, cujus laus est in Euangelio per omnes Ecclesias.” Hic quidem S. Hieronymus sumit vocem Euangelium pro ipso volumine, quam etiam significationem adoptant Origenes et Sophronius, uti videre est in editione Novi Testamenti græci per Millium [P. 120. Edit. Roterod. 1710.] : quamquam fatendum sit in sacris litteris Novi Testamenti vocem istam plerumque esse sumendam non pro libro aliquo, vitam et doctrinam Christi complectente, ut hodie passim intelligimus, sed pro ipsa doctrina Christiana ejusve prædicatione. Certe hoc posteriori sensu intelligendum est istud vocabulum, Marc. XVI, 15; Prædicate Euangelium omni creaturæ; neque existimem ullum reperiri posse locum in Novo Testamento, in quo hanc vocem et frequentissime non debeamus, et semper non possimus commode eo sensu interpretari. Nihil itaque præsumendum censent critici sacri ex pericope, cujus laus est in Euangelio, quam varii de variis interpretantur [Corn. a Lapide ad h. l.] , ita ut soli S. Lucæ applicari non possit; quoniam S. Paulus plures secum adjutores habuit prædicationis, atque adeo Euangelii sui, quorum nomina passim in ejus epistolis et Actis Apostolorum occurrunt.

[23] [an textus 2. Cor. VIII. 18] Et profecto. ut notat Estius [Comment. in Epist. Ap. t. V, p. 1932. Edit. Lovan.] , Græci hunc titulum tribuunt S. Barnabæ, qui euangelica prædicatione laudem meruit apud omnes Ecclesias, et, ut dicit: S. Joannes Chrysostomus, Hom. XVIII in 2 Cor. [Oper., t. X. p. 565. Edit. Montfaucon.] , ordinatus fuit ab Ecclesiis comes peregrinationis Pauli. Verum, ut habet Estius l. c., hæc non bene fundata est. Nam non videtur decuisse, ut Barnabas, magni nominis Apostolus, Tito socius subjungeretur: dein, quod præcipuum est, ante scriptam ad Corinthios utramque epistolam imo ante Apostoli Corinthum adventum jam diu ab invicem discesserant Paulus et Barnabas, Cfr. Act. XV, 39 et XVIII, 1; neque postea reperiuntur convenisse. Post hanc igitur discessionem primo Corinthum venit Paulus, Act. XVIII, 1: atque adeo ejus utraque epistola, directa Ecclesiæ, quæ Corinthi est, Pauli prædicatione institutæ, posterior est tempore illis, quæ de primo Corinthi adventu narrantur. Quocirca ab opinione Græcorum circa S. Barnabam omnino recedendum esse existimamus.

[24] [de Sancto nostro,] Verum hac discussa opinione, res confecta non est. Etenim præter S. Lucam, sunt et alii, qui Euangelii et comitatus laude a S. Paulo ornari potuerunt; quales fuerunt Apollo et Silas. Non tamen Apollo hic designari putem, notum Corinthiis, quorum aliquos baptizarat et inter quos sectatores nactus fuerat, ut satis constat ex priore ad Corinthios epistola I, 12 et III, 4 et seqq. Proinde hunc aut nomine proprio aut laude, si dicere licet, magis locali exornasset. Quoad vero Silam attinet, de quo nostri ad diem XIII Julii [Act. SS., t. III Julii, p. 476.] egerunt, fatendum est huic omnino favere, quæ aliunde de ipso nobis nota sunt. Nam post discessionem a Barnaba, destinato socio apostolatus Act. XIII, 2 et XV, 39, legitur Paulus electo Sila profectus esse, traditus gratiæ Dei a fratribus: quoniam porro Silam deinceps frequenter comitem S. Pauli reperiamus, satis probabile efficitur, Apostolum de illo locutum fuisse in citata epistola. Verum hisce non obstantibus, dicendum est citata verba etiam de S. Luca commode interpretari licere; quod quidem pronius erit, si vocem Euangelium de ipso volumine cum quibusdam Patribus, num. 22 allatis, intelligamus.

[25] [fideli S. Pauli socio, explicandus sit.] Actum ageremus, si res, a S. Luca in comitatu S. Pauli gestas, exponeremus, quoniam istas in libro Actuum Apostolorum reperire possumus. Id certum Sanctum nostrum id opus absolvisse, quando cum Paulo per integrum biennium Romæ commoratus fuerat, ut habent postrema libri verba, Act. XXVIII, 30; Mansit autem (Paulus) biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, prædicans regnum Dei etc. Ἐμεινε δὲ Παῦλος διετίαν ὅλην ἐν ἰδίω μισθώματι· καὶ ἀπεδέχετο πάντας τοὺς εἰσπορευομένους πρὸς αὐτὸν· κηρύσσων τὴν βασιλεὶαν τοῦ Θεοῦ κ. τ. λ. Quoniam vero inter eruditos non constat de anno, quo S. Paulus Romam advenit, ut videre licet ex tabella num. 13 exhibita, certo definiri nequit in quem annum desinat liber Actuum. Utrum vero S. Lucas magistro suo usque ad ejus martyrium adhæserit, atque adeo comes fuerit tum peregrinationis in Orientem, tum reditus ad Romanam metropolim, non undequaque liquidum est. Qui tamen illi tribuitur titulus comitis individui S. Pauli, satis nobis suadet S. Lucam deinceps usque ad Apostoli obitum fideliter eidem adhæsisse.

§ III. De scriptis S. Lucæ, eorumque authentia.

[Actis Apostolorum, Paulo Romæ commorante, scriptis,] Quo tempore S. Lucas Paulum, gentium Doctorem sectabatur, conscripsisse videtur utrumque librum canonicum, videlicet suum Euangelium et Acta Apostolorum. Et quidem, quoad Actus Apostolorum attinet, compositi sunt post biennium, a Paulo Romæ transactum, quoniam in id tempus desinunt. Quod si serius scripsisset, in ulteriora tempora narrationem suam protendisset; Act. XXVIII, 30: Mansit autem (Paulus) biennio toto in suo conducto, et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, prædicans regnum Dei; quibus in verbis historiam suam Apostolicam absolvit S. Lucas. Non crediderim ullum esse inter interpretes, qui epocham hanc neget, quamvis propter diversitatem multiplicem in chronologia Paulina, ægre eadem alicui anno vulgari illigari possit. Sed constat tempore Euangelium præcessisse scriptionem Actuum Apostolorum; nam id aperte pronuntiat ipse S. Lucas in Prologo Actuum I, 1: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere, usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est. Τὸν μὲν πρῶτον λόγον ἐποιησάμην περὶ πάντων, Θεόφιλε, ὦν ἔρξατο Ἰησοῦς ποιεῖν τε καὶ διδάσκειν, ἄχρι ἧς ἡμέρας ἐντειλάμενος τοῖς Ἀποστόλοις διὰ Πνεύματος ἁγίου, ὃυς ἐξελέξατο, ἀνελήφθη.

[27] [præcessit Euangelium,] S. Hieronymus in suo Prologo ad Commentarios super Matthæum [T. IV. Oper. part. I, col. 3.] dicit: Tertius (Euangelista) Lucas medicus, natione Syrus Antiochensis (cujus laus est in Euangelio) qui et ipse discipulus Apostoli Pauli, in Achajæ Bœtiæque * partibus volumen condidit; quædam altius repetens; et ut ipse in Proœmio confitetur, audita magis, quam visa describens. Si istam opinionem accipiamus, dicendus erit S. Lucas Euangelium suum scripsisse illo intervallo temporis, quo S. Paulum sectari cœpit, donec eidem Apostolo associatus, Jerosolymam, atque hinc Romam traductus fuit: quæ intercapedo temporis octennium fere complectitur. Inter Græcos quosdam vigebat opinio Euangelium scriptum fuisse anno quintodecimo ab Ascensione Domini, proindeque anno vulgari 48 æræ Christianæ [Millius. Lect. var. ad fin. S. Lucæ, 196.] : sed passim critici rejiciunt hanc epocham, utpote quæ triennio præcesserit comitatum S. Pauli [Glayre. Introd. à l'Écrit Sainte, p. 352. Sionnet La Sainte Bible, t. XIII, p. 1.] . Sed istud undequaque accuratum non est, quoniam sunt eruditi, qui gesta Act. XVI, quando primum S. Lucas Doctori gentium associatus legitur, ad annum Christi 47 referunt (supra num. 13). Nihilominus licet in istiusmodi chronotaxi discipulatus scriptionem præcesserit, opinionem istam minus probandam existimo, tum quia ipsa chronologia incerta est, tum maxime quia in ipsis initiis discipulatus vix componi liber tanti momenti potuerit.

[28] [quod probabiliter] Si autem certo constaret textum II Cor. VIII, 18 de Luca intelligendum esse, haberemus momentum aliquod ad quæstionem chronologicam solvendam. Etenim alteram ad Corinthios epistolam scriptam esse anno 58 aut 59 satis convenit inter eruditos [Glayre. Introd., p. 401.] ; atque adeo ante illum scribi oportuit Euangelium. Sed supra num. 22 vidimus ancipites esse commentatores circa hunc textum, proindeque nihil ex illo certi confici posse. Certum nobis videtur, quod S. Lucas Euangelium suum non scripserit, quamdiu S. Paulo prædicanti verbum salutis adjutor fuerit: Apostolo enim ejusque sociis in agendo magis quam in scribendo occupatis, otium non erat ab librum tanti momenti et justæ prolixitatis exarandum. Tale otium nactus est Sanctus noster primo quando S. Paulus prædicavit in Macedonia, Græcia, Asia et Syria, absente S. Luca per quinquennium et in Græcia commorante, uti monstravimus supra num. 21: alterum quando cum S. Apostolo biennium facile in Palæstina transegit, Act. XXI – XXVII, 1; tertium demum, quando Romam cum S. Paulo vincto per biennium incoluit. Otium itaque triplex scribendo opportunum, nactus est S. Euangelista, quin tamen certo definiri possit, cui e tribus potius illiganda sit Euangelii scriptio: partim tamen pendet a loco, ubi liber probabilius scriptus fuerit.

[29] [non in otio Græciæ,] Non credimus imprimis Euangelium a S. Luca exaratum fuisse illo tempore, quo, absente Paulo Apostolo, in Græcia per quinquennium commoratus est. Etenim tunc recens erat Sancti nostri ad Christianismum conversio, adeoque videtur magis discere quam docere debuisse: aberat quoque magister, quo duce, arduum consilium exsequi potuisset: tandem quoniam ipse Lucas in Prologo sui Euangelii 1, 2 profitetur se assecutum omnia a principio diligenter, ex ordine scribere velle; videtur potius ejus scriptio proroganda usque ad illud tempus, quo magistro suo adhærebat, et in Judæa cum eodem exsistens, coram inspicere poterat loca et audire illos, qui rerum gestarum spectatores, ab initio, οἱ ἁπ᾽ άρχῆς αὐτόπται, fuerant, proindeque ad narrationem diligenter et ex ordine texendam maximo adjumento esse poterant. Verum quidem est, ut vidimus supra num. 27, S. Hieronymum locum scriptionis Euangelii Achajæ Bœotiaque partes, seu, ut plures alii legunt Bithyniam, vel ut verbo generali utamur, Græciam assignare. Licet autem maximi nobis ponderis sit et esse debet S. Doctoris in quæstionibus, ad S. Scripturam pertinentibus, auctoritas, fateor tamen me difficile conciliare posse S. Hieronymi assertionem cum dictis S. Irenæi, qui lib. III Adversus Hæreses cap. I [Oper., p. 229. Edit. Paris. 1675.] dicit: Lucas, comes Pauli, Euangelium ab ipso prædicatum, in librum congessit. Λουκᾶς ἀκόλουθος Παύλου, τὸ ὑπ᾽ ἐκείνου κηρυσσόμενον εὐαγγέλιον ἐν βιβλίῳ κατέθετο. Quod si ita est, difficile mihi persuadeo, absente longeque posito magistro, librum tanti momenti edidisse discipulum.

[30] [sed Romæ,] Primo itaque otio in Græcia non videtur S. Lucas uti potuisse, siquidem neque adjutorem scriptionis habebat S. Paulum, neque adhuc tam diligenter res gestas assecutus fuerat eosque qui ab initio ipsi viderant, audire potuerat. Quod si præterea consideremus, utrumque librum, nempe Euangelium et Acta Apostolorum, inscriptum fuisse uni eidemque Theophilo, facile acquiescemus opinioni eorum, qui censent eodem circiter tempore et Euangelium et Acta composita fuisse. Fuerunt quidem interpretes, inter quos Origenes Hom. I in Lucam et S. Epiphanius hæresi LI, qui Theophili nomen commune censuerunt omnibus piis et Deum amantibus; plerique tamen existimant esse proprium alicujus viri, probabiliter ab ipso S. Luca ad Christiani nominis professionem adducti: quod suadent etiam verba, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem, quæ indicant hominem certum, jam in Christiano dogmate eruditum: dein ex compellatione κράτιστε, optime, quo utitur auctor sacer, colligitur homini certo, noto et alicujus dignitatis locutus: eadem enim appellatione salutat Paulus Judææ præsides Felicem Act. XXIV, 3 et Festum Act. XXVI, 25, utrumque κράτιστον optimum nominat [Cfr Maldonat. Comment. ad Euang. Luc. I, p. 3.] . Quæ quidem omnia faciunt, ut Euangelium a S. Luca conscriptum existimemus Romæ, postquam omnia considerasset, loca inspexisset et contulisset sermonem cum iis, qui ab initio ipsi viderant. Est porro Romæ traditio, quam Card. Baronius ad an. 29 § V in antiquis monumentis diaconiæ S. Mariæ in Via Lata meminit se legisse, istic scilicet primum hospitio exceptum fuisse S. Paulum, adeoque et ejus socium S. Lucam; quapropter erectus fuit lapis, veteris traditionis testis, in quo sequentia leguntur [Arringhi. Roma Subterr., t. II, p. 188. Edit. Paris. 1659.] : Oratorium quond(am) S. Pauli Apost(oli), Lucæ Euangelistæ et Martialis Martyrum, in quo et imago B. Mariæ virginis reperta sistebat, una ex vii a B. Luca depictis.

[31] [B. M. V. varia communicante,] Et quoniam mentio incidit de B. V. Maria (de ejus imaginibus infra agemus), operæ pretium est animadvertere, quod ea, quæ de Christo puero narrat S. Lucas, ab ipsa hujus matre audiisse credendus sit. Nam dicit se assecutum esse omnia a principio diligenter, scilicet ea etiam quæ prima sunt in historia ab ipso conscripta: horum autem quinam testis tunc supererat ἀπ᾽ ἀρχῆς αὐτόπτης, qui ab initio ipse viderit et ex quo hæc sciscitaretur, ut omnia a principio diligenter assequi valeret, nisi Maria Virgo? Aliqua ejus rei vestigia exhibet ipsum Euangelium, in quibus S. Lucas sanctissimam Dei Matrem nominat, non aliam ob causam, prout videtur, nisi ut hujus testimonio comprobet ea, quæ narrat. Duo præcipue sunt textus qui id satis clare demonstrant, nempe II, 19 quando pastores ex Bethlehem venerunt adoraturi Christum natum et eodem capite V. 51, quando Maria et Joseph invenerunt Christum duodennem V. 46, sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos: in utroque loco dicitur Maria conservasse verba hæc in corde sua: priorem locum exhibebo: δὲ Μαριὰμ πάντα συνετήρει τὰ ῥήματα ταῦτα, συμβάλλουσα ἐν τῇ καρδίᾳ αὑτῆς. Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo [Cfr. Rosenmüller. Scholia in N. T., t. II, p. 69 et seq.] . Atque ex eo quoque capite mihi probatur vetus unanimisque, si unum Clementem Alexandrinum apud Eusebium [Hist. Eccles., lib. VI, c. XIV.] excipias, traditio, quæ habet S. Lucam post Matthæum et Marcum scripsisse, eorumque libris usum fuisse; multa enim mutuatus est ex utroque, et simul accuratius ordinem temporum sequitur, ab prioribus non ita observatum. Duo priores porro pauca habent, eaque minus enucleate de adventu, nativitate ac infantia Salvatoris nostri.

[32] [aut in Palæstina,] Quamvis autem mihi probabilior videatur opinio eorum, qui censent S. Lucam Euangelium suum Romæ, quando ibidem cum magistro suo Paulo morabatur, scripsisse, non tamen omnino repugno eorum sententiæ, qui censent Euangelium a S. Luca compositum fuisse, quando in Palæstina, sive Jerosolymis sive Cæsareæ versabatur. Erat nempe et istic, quemadmodum post Romæ, otium ad scribendum opportunum, aderant frequentes testes oculati, αὐτόπται, ut ipse dicit, eorum quæ a Christo gesta erant, ipsa etiam loca, in quibus Christus conversatus fuerat, et suum conferebant, ut accurate, diligenter ἀκριβῶς scriberet. Neque hæc opinio undequaque destruit sententiam eorum, qui eodem circiter tempore utrumque librum exaratum existimarunt, proptereaque eumdem scriptionis locum assignarunt. Etenim, ut ex serie Actorum Apostolicorum liquet, S. Paulus, ejusque comes individuus, S. Lucas, Jerosolymis in custodia constituti, indeque propter appellationem ad Cæsarem Romam transvecti, quadriennium circiter in vinculis manserunt: quæ quidem temporis intercapedo tam diuturna non est, ut quæcumque tunc gesta sunt, ad idem circiter tempus referri non possint.

[33] [græco idiomate exaratum fuit.] Minor est difficultas in statuenda lingua, qua S. Lucas in scribendo suo libro utroque usus est. Si paucos excipias, qui dixerunt hebraica vel latina lingua usum fuisse [Cfr Kuinoel in Act. Apost. Proleg., p. XIII et seq.] , omnes censent græco sermone libros suos edidisse. Cujus rei locupletem habemus testem, S. Hieronymum, qui commentans in Isaiæ cap. VI hæc habet [Oper., t. III, col. 63.] : Euangelistam Lucam tradunt veteres Ecclesiæ tractatores medecinæ artis fuisse scientissimum, et magis græcas litteras scisse, quam hebraicas. Unde et sermo ejus tam in Euangelio, quam in Actibus Apostolorum, id est, in utroque volumine comptior est, sæcularem redolet eloquentiam: magisque testimoniis græcis (LXX interpretum versione) utitur quam hebræis. Atque idem in epistola ad Damasum Papam, vocem Hosanna interpretans, Lucas, inquit [Oper., t. IV, part. I, col. 148.] , qui inter omnes Euangelistas græci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus, et qui Euangelium Græcis scripsit, qui se vidit proprietatem sermonis (Hosanna) transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere, quod legenti faceret quæstionem. Licet vero græci sermonis eruditissimus inter scriptores canonicos habeatur S. Lucas, ad syriacum idioma sæpe inclinare ejus dictionem, animadvertit Grotius in Prologo Actorum [Crit. Sacr., t. VI, p. 1152.] .

[34] [Lucæ narrationem impugnavit paimo Frischius,] Ea est S. Lucæ scriptorum indoles, ut, quamvis multi acatholici, qui Rationalistæ dicuntur, repetitis insultibus reliqua Euangelia concutere conati sint, immota tamen semper steterint scriptoris nostri opera, nec quisquam illa usque ad ætatem nostram impetere ausus fuerit. Veracitatem enim S. Lucæ scriptoris impugnavit anno sæculari Lutheranismi 1817 Samuel Frisch, concionator ad ædem S. Petri Fribergæ in Saxonia, dissertatione exarata ad summos in Theologia honores consequendum in academia Lipsiensi. Titulus libelli erat: Utrumque Lucæ commentarium de vita, dictis fatisque Jesu et Apostolorum non tam historicæ simplicitatis, quam artificiosæ tractationis indolem habere. Operæ pretium est raptim animadvertere, protestantes, etiam dum Luthero, unis Bibliis insistenti, applaudunt, sæpe tamen ipsa Biblia, adeoque unicum ipsis veritatis Christianæ fontem, quodam modo exsiccare; quatenus deinceps populus Christianus omni cœlesti pabulo, sive ex S. Scriptura sive ex Traditione quæsito, destitutus jaceat. Huc demum devenit Protestantismus, prout vaticinando quasi prædixerat magnus Bossuetius [Hist. des Variat., lib. V, § XXXI.] .

[35] [quasi nimis poeticam,] Scriptis igitur S. Lucæ objicit Magister Samuel Frisch formam poeticam et delectum memorabilium; atque propterea demonstratum putat S. Lucam non simplici scribendi genere, sed artificioso usum fuisse [Frisch, p. 5.] . Ut a posteriori difficultate ordiamur, quis, rogo, scriptor, dum qualemcumque exarat historiam, non aliquem in factis aut memorabilibus referendis adhibet delectum? nullum ad hunc usque diem novi auctorem, qui similem in scribendo non præstat discretionem et delectum. Selegit certe S. Joannes Apostolus quando dicit XXI. 25: Sunt et alia multa, quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Nec quemquam censeo eo ex capite, quia non omnia, sed selecta quædam exposita sunt, scriptori fidem abrogaturum. Etenim sufficit, ut vera narret, licet per ipsam factorum veritatem scopum attingere velle se profiteatur. Quin aperte dicat Mgr Samuel nullatenus credendum esse historico, quoties fatetur particulas vitæ alicujus se edere. Quod quam absonum sit, non est demonstratione opus.

[36] [adeoque fictitiam:] Formam porro poeticam, adeoque, ut ipse dicit [Ibid., p. 6.] , fictionem persentiscit M. Samuel quoties plures homines, vel locis remotis habitantes, vel nullo hucusque necessitudinis vinculo conjunctos, una divinitus monitos narrat Lucas, ut alterius causa aliquid agant, perficiant, credant. In exemplum adducit Act. X, ubi agitur de Cornelio centurione. Duplex istic refertur visio, monens tum Cornelium, tum Petrum, de conversione gentilium. Ut hæc humano modo tractemus, et visionem, quæ supernaturale sapit, per cogitationem interpretemur, cui nostrum, si præteritæ vitæ eventus recolere velit, non aliquando contigit istiusmodi cogitationum concursus, ut, quod ipso momento cogitaveramus, id fortuito quasi nobis accidat? Certe si quis rem talem referret, non continuo inter poetas amandandus esset. Ast hic habemus præterea certissimum argumentum, nempe Deum voluisse veram fidem etiam ad gentes propagare; proptereaque et Petrum et Cornelium mirabili suæ providentiæ dispositione ad tantum opus præparasse. Atque ita, fatente Mgro Samuele [Ibid., p. 7.] , difficultatem solvit Eichhornius, in Scripturas interpretando satis liber, neque id prorsus negat dissertator: sed similis concursus non occurrunt, ait, exempla in reliquis scriptoribus sacris: quocirca hujuscemodi historias, tamquam poeticas, proindeque fictitias, rejiciendas pronuntiat. Secundum similes critices regulas vere non video quæ historia, sive sacra sive profana, repudianda non sit. Etenim si scriptores secundum formam semper eamdem sibique constantem narrationes suas digerant, facile dicetur stylum eorum nihil nativum redolere, proptereaque nihil auctoritatis habere, quoniam alius alium exscripserit. Si vero differant in narrationibus exornandis, quoties a trita via recesserint, tamquam solitarie incedentes explodendi essent. Vere si secundum similem critices normam dijudicanda esset historia profana, nihil non ruinosum occurreret, et scepticismi barathrum omnem fidem historicam absorberet. Hactenus de Magistro Samuele.

[37] [Straussius vero graviori impetu] Huic quasi velitationi successit gravior impetus Straussii in suo famoso libro de Vita Christi, in quo tamquam fabulosa traducebantur omnia mirabilia, quæ de Salvatore nostro in Euangeliis traduntur. Fatetur quidem Straussius (verba ejus latine reddo ex confutatione scripta a doctore Tholuck [Valroger. Essai sur la crédibil. de l'hist. évang., par A. Tholuck, p. 139.] ) Lucam discipulum fuisse Apostolorum: id enim testatur liber Actorum ejusdem auctoris; quoniam dictus auctor ibidem citatur frequenter tamquam Pauli, præsertim in itinere Romano socius. Ex abrupta porro Actorum terminatione, (quæ in biennio Romanæ commorationis, nulla data appellationis ad Cæsarem ratione, finiunt) deduxere plerique consequentiam, librum scriptum fuisse tempore incolatus Romani, adeoque Euangelium, quod tamquam primus sermo πρῶτος λόγος, designatur, exaratum fuisse paulo ante ista tempora, quando edoceri a Paulo cæterisque Apostolis poterat. Sed id demum est, ait Straussius, argumentari ex silentio auctoris, quod argumenti genus, ut valeat, momentis internis corroborari deberet. Fieri itaque potest, ut Lucas Euangelium multo serius, quando scriptionem adjuvare non poterat Paulus, cæterum et ipse mediate tantum et imperfecte informatus, exaraverit. Tali ratione Lucæ deficere potuerunt testes oculati, adeoque eidem accidere potuit, ut factis historicis mythica elementa admiscuerit. Hactenus Straussius.

[38] [licet meris conjecturis Lucam aggreditur:] Videmus Straussium in meris possibilitatibus, quibus nulla ratio utcumque probans suffragatur, hærere, quæque tam facile negantur, ac proferuntur. Sed istiusmodi conjecturis opponi potest, nullam verisimilem inveniri posse rationem, ut supponatur S. Lucas librum ad umbilicum non duxisse: habet enim clausulam finalem, quæ monstrat perfectum esse; explicit enim per participuum præsens, quo continuata adhuc actio designatur, Act. XXVIII, 30. Mansit autem (Paulus) biennio toto in suo conducto prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo. Ἔμεινε δὲ διετίαν ὅλην ἐν ἰδίῳ μισθώματι κηρύσσων τὴν βασιλείαν τοῦ Θεού καὶ διδάσκων τὰ περὶ τοῦ Κυρίου Ιησοῦ Χριστοῦ. Neque ullo modo credi potest Lucam tali clausula finiisse suam scriptionem, si tunc ulteriorem Pauli liberationem, posteriores prædicationes, ac tandem martyrium cognovisset. Atque tamen id dicere necesse est, si aliquot post S. Pauli obitum annis librum suum absolvisset S. Lucas. Legenti, ut exemplo utar, vitam Pii VII, si biographus in captivitate Gallica desinat, ubi Pontifex exhibetur continuo orans pro Ecclesia Sancta Dei et secundum temporis necessitatem fideles instruens, numquid non statim cogitatio subibit, tunc librum scriptum fuisse, quando Pontifex adhuc in captivitate agebat; non vero postquam, Romam gloriose redux, novennio adhuc integro Ecclesiam rexit et vitam sanctam sancta morte cumulavit. Quod si tali modo librum quemcumque ejusque ætatem tractaremus, qua ratione, quæso, pro libro canonico aliam normam aut trutinam adhiberemus?

[39] [quocirca monstratur Sanctus] Manifestum est igitur Straussianam conjecturam subsistere non posse: quocirca reliquum est, ut ostendamus S. Lucam et voluisse tradere nobis librum sincerum, adeoque vere historicum, et potuisse etiam id præstare, utpote omnibus iis subsidiis instructum, quæ ad veritatem adstruendam necessaria sunt. Optimæ imprimis voluntatis testum habemus ipsum Euangelii ejus Proœmium. Ante omnia excusat se quodammodo, quod licet eorum, quæ relaturus est, testis oculatus non fuerit, propter multos tamen, qui conati sunt ordinare narrationem, quæ completæ sunt, rerum, visum est et ipsi scribere. Quo exordio significat jam tunc fuisse plures, qui verba et opera Christi scriptis consignarant. Dein S. Lucas profitetur se adhæsisse iis, qui ab initio ipsi viderunt, αὐτόπται, et ministri fuerint sermonis. Talibus munitus subsidiis, assecutus est omnia a principio, ἄνωθεν, et diligenter, ἀκριβῶς: tandem ipse scopus libri vadimonium certum præstat voluntatis veri cupidæ; scriptus est enim ut Theophilus cognoscat eorum verborum, quibus eruditus erat, veritatem, ἀσφάλειαν, soliditatem, certitudinem: ideo enim tam accurate et diligenter inquisivit de Christo apud testes oculatos et ministros sermonis seu Apostolos et præcipuos discipulos. Hæc omnia clare et nitide consequuntur ex Proœmio, fidemque faciunt S. Lucam sincere veritatem rerum gestarum scrutatum fuisse.

[40] [et potuisse et voluisse vera referre,] Operæ pretium fuerit Euangelistæ nostri proœmium cum initio Prologi Fl. Josephi conferre; nam ex collatione utriusque documenti, auctoritas Lucæ nostri elucescet. Sic orditur Josephus [Oper., t. II, p. 47. Edit. Havercamp.] : Quoniam bellum, quod cum Romanis gessere Judæi, idque maximum omnium, non modo quæ ætas nostra vidit, sed et omnium fere quæ auditione accepimus, cum aut civitates, aut gentes cum gentibus conflixerint, quidam, qui rebus non intererant, sed narrationes futiles interque se dissidentes ex rumoribus colligunt, et sophistarum more scribendum suscipiunt; alii vero qui præsentes aderant, aut studio assentandi Romanis, aut odio Judæorum, rerum veritatem ementiuntur, scriptisque illorum partim accusationes, partim laudationes reperiuntur, nusquam vero exacta historiæ fides. Idcirco ego proposui, quæ mediterraneis barbaris jam ante miseram patria lingua conscripta, nunc græce versa in gratiam illorum, qui sub Romano degunt imperio, eadem narrare, ego Josephus Matthiæ filius, Hebræus genere, ex Hierosolymis, sacerdos, qui et ipse cum Romanis initio præliis dimicavi, et rebus deinde gestis, necessitate adactus, interfui. Qui hæc apud Josephum legerit, quomodo non facile in animum sibi inducet, talem virum ad amussim examinasse quæcumque narrabantur, ut dispiceret num fabulosa an historica referrent. Quod si ad talem normam judicemus Josephum, historicum profanum, ac plenam fidem ejus dictis adhibeamus, quæ tandem ratio esse potest, ut auctoritatem Euangelistæ abrogemus, nisi quia scriptor est canonicus?

[41] [utpote qui omnibus subsidiis instructus fuerit] Hactenus dicta sufficere credimus ad monstrandum S. Lucæ voluntatem non defuisse ad veritatem indagandam et exponendam. Reliquum est, ut ostendamus scriptorem nostrum iis subsidiis fuisse instructum, quibus veracissimam historiam exarare poterat. Nam quatenus medicus, liberalem sortitus erat educationem: jam tunc summa artis peritia requirebatur ab iis, qui corporibus curandis præficiebantur; suos habebant medicos legiones singulæ [Steiner. Codex. Inscriptt. Rom. Rheni, n. 379. 471, 529, etc.] , qui et suos habebant professores, ut innotescit ex inscriptione Aventicensi in Helvetia [Ibid., n. 568.] . Ad liberalem istiusmodi educationem accedunt frequentes peregrinationes, quæ natæ sunt ad hominis ingenium acuendum, et quidem ad ea loca, in quibus scriptor accuratissime investigare poterat historiam, quam componere volebat: integro scilicet biennio in Palæstina cum Paulo detentus Act. XXIV, 27 opportunissimam occasionem nactus est, ut coram audiret testes oculatos, eorum relationes conferret, coramque inspiceret loca, in quibus Christus egerat. Idem quoque scriptor Matrem Domini, Mariam, probabiliter, ut ostendimus supra num. 31, allocutus, mysteria nativitatis, et infantiæ Christi ex ejus ore excipere potuit: sive Palæstinam necdum reliquerit S. Joannes Euangelista, et serius Ephesum advenerit, quia Matrem Domini, quam in sua receperat derelinquere nolebat: sive ipse Lucas, Mariam Virginem, jam Ephesi commorantem, S. Pauli socius frequentium per Græciam et Asiam Minorem peregrinationum, Ephesi adierit. Etenim ad præsentem scopum non attinet, chronotaxim Gestorum B. Mariæ Virginis hic operose indagare, quoniam sufficit scopo nostro monstrasse, quod S. Lucas, quæ refert, ex legitimis testibus protulisse.

[42] [ad veritatem investigandam;] Sed summam scriptoris fidem adstruunt non solum hæc subsidia externa, verum etiam probata ex coævis monumentis accuratio exquisitissima in omnibus, quæ narrat. Auctoritatem scriptori certe conciliant notitiæ circa chronologiam, geographiam, et archæologiam, quæ undequaque conveniunt cum iis, quæ ex aliis historiis et documentis certo cognoscimus. Id quidem argumenti genus in Euangelio non facile evolvitur, quoniam res gestæ in Judæa, regione profanis scriptoribus vix nota, passim referuntur: sed amplus se aperit campus in Actis Apostolorum. Hic siquidem habetur varietas regionum, quoniam ex Palæstina in Græciam, ex Græcia in Asiam Minorem et Italiam continuo traducitur narratio; occurrunt etiam personæ, profanis quoque historicis notissimæ. Si itaque Lucas non facta sed ficta retulisset, quam pronum erat cespitare, et hinc inde nunc in chronologiam, tunc in geographiam aut archæologiam offendere. Sed nihil horum timendum est in Sancto nostro, ubique sibi constat, aliorumque scripta utilissimas suppetias suæ fidei confirmandæ afferunt. Allatis quibusdam exemplis assertionem nostram illustremus.

[43] [ut monstratur in referendo Herodis obitu] Obitum Herodis referunt Lucas noster et Flavius Josephus; utriusque narrationem perpendamus. Act. XII, 19 hæc habemus: Descendensque (Herodes) a Judæa in Cæsaream ibi commoratus est. Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo: statuto autem die, Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali et concionabatur ad eos. Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus exspiravit. Idem factum Josephus refert sequenti tenore, Antiquit. Jud. lib. XIX, cap. VIII, num. 2 [Oper., t. I, p. 950.] : Tertius jam effluxerat annus, ex quo totius Judææ regno potiebatur, cum in urbem Cæsaream ingressus est, quæ antea Stratonis vocabatur. Illic autem in honorem Cæsaris spectacula edebat, cum intelligeret pro illius salute hos festos dies institutos fuisse. Ad quam festivitatem frequens numerus eorum, qui honore inter suos ac dignitate pollebant, ex tota provincia, ἐπαρχία, confluxerat. Secundo autem spectaculorum die, veste indutus, tota ex argento admirabili opere contexta, processit in theatrum primo diluculo. Ibi argentum, primis solarium radiorum ictibus illustratum, mirum in modum resplendescebat, metuendum quiddam atque horrendum oculos in id defigentibus incutiens. Moxque adulatores, vocibus, ne ipsi quidem bono futuris, alii aliunde acclamare, Deum appellantes, dicentesque “propitius nobis esto, et licet hactenus te veluti hominem reveriti sumus, in posterum vero se eum mortali sorte majorem habituros.” At rex neque illos objurgavit, neque impiam eorum adulationem rejecit. Post paululum vero oculis in altum sublatis, supra caput bubonem funiculo cuidam insidentem conspexit: et statim hunc malorum esse nuntium, ἄγγελον, intellexit, qui et antea bonorum nuntius fuerat, moxque cordicitus dolebat; accesserunt autem ventris cruciatus, etiam a principio vehementissimi. Conversis itaque ad amicos oculis, “Ecce, inquit, Deus ego vester cogor nunc e vita discedere, fati necessitate voces mihi improbe affictas falsi protinus coarguente; et qui immortalis appellabar a vobis, jam rapior ad mortem. Sed ferenda est fati conditio, quandoquidem sic Deo visum est; neque enim male et abjecte viximus, sed in eo splendore, quem homines beatissimum existimant.” Hæc cum diceret, augescente interim vi doloris, torquebatur. Ocyus igitur in palatium delatus erat, rumorque continuo per urbem sparsus est, regem in eo fere esse, ut vitam relinquat. Statim autem plebs omnis cum uxoribus et liberis, stratis ciliciis more patrio sedens, Deum pro salute regis obsecrabat, atque loca omnia ejulatu et lamentis plena erant. Rex vero, in excelso solario decumbens, cum eos humi prostratos ex alto prospiceret, ne ipse quidem temperabat a lacrymis. Tandem continuis per quinque dies ventris doloribus confectus, vitam finivit.

[44] [ex summa consensione] Animadvertamus primum mire concordare Lucam nostrum et Josephum in designanda indole Herodis. Erat, teste Josepho Antiq. lib. XIX, cap. 7 [Oper., t. II, p. 948, Edit. Havercamp.] , in suæ Judaicæ gentis homines benignus et promptus ad juvandos præ cæteris in adversitatibus … institutorum ac rituum patriæ servator religiosissimus. Hæc autem apprime conveniunt cum iis quæ Lucas habet Act. XII, 1 et seq. quod Herodes, occiso Jacobo, fratre Joannis, videns quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Religionis scilicet zelo et in Judæos propensus, consilium iniit persequendi Christianos. In referendo Herodis obitu, exhibet S. Lucas circumstantiam, a Josepho, ut minutiorem, omissam, scilicet Tyrios legationem mississe ad deprecandum regis iram; quo monstratur scriptor noster de omnibus narrationis suæ adjunctis optime informatus. Ne omisit quidem arte aulica usos Tyrios, nempe opera præfecti cubiculi, cujus et nomen cognoscit, Blasti, ut viam sibi ad principem sternerent: similiter ac in Domitianum conjurati Parthenium cubiculo Cæsaris præpositum adhibent, tamquam intime domino suo familiarem, ut Domitianum alliciant ad paratas insidias. Sueton. Domit. 17. Neque id quidem sua auctoritate caret, Tyriorum magni interfuisse, ut Herodem sibi omni ope conciliarent; nam portus Cæsareæ recens constructus, ut habet Josephus Antiq. lib. XV, cap. IX, num. 6 [Oper., t. I, p. 772.] , unicus erat qui in Ægyptum navigantibus tutam præberet stationem, qua occlusa, magnum Tyriorum commercio impendebat detrimentum.

[45] [cum Fl. Josepho] Ast videntur tamen Lucæ inter et Josephi narrationem discrepantiæ, quas componere oportet. Imprimis enim Sanctus noster buboni Angelum Domini substituit: et quidem Lucas nullatenus dicit Domini ministrum visibili specie in scenam prodiisse. Cæterum sive bubo Josephi, nuntius mali, rei interfuerit nec ne, non magni refert, imo laudandus Lucas noster quod avem augurem a sua narratione exsulare jusserit, quod nemo indulgentius accipere debet, quam illi, qui omnem intercessionem cœlestem superstitionis damnant. Altera discrepantia in genere morbi consistit, quatenus Josephus causam mortis, dolores ventris, τῆς κοιλίας ἄλγημα, Lucas vero vermes assignat; ast hæc nullatenus se excludunt, quum ipsi dolores ventris vermibus excitari potuerunt: neque omittendum, Lucam, qua medicum, melius Josepho genus morbi cognoscere debuisse. Est demum tertia, neque gravior, discrepantia, quatenus Lucas tempus morbi, admissionem legatorum Tyriorum, Josephus vero spectaculum assignavit. Sed nulla hic pugna est: videtur enim Herodis oratio ad pacis cum Tyriis compositionem spectasse, et, ut recte notat Rosenmüller ad hunc locum Actorum, erat in institutis Græcorum, ut quas res in quam plurimorum notitiam volebant pervenire, eas in celebritate ludorum proponerent; quod in Tacito Hist. lib. II, cap. 80 reperimus, dicente: Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est. Ex his omnibus liquet, quam accurate S. Lucas omnes partes historiæ suæ, cæterum ad res gestas Apostolorum indifferentes, sectatus fuerit.

[46] [et ex accuratis notitiis Geographiæ et archæologiæ:] Accuratam ejus in scribenda historia solertiam ostendit alterum exemplum, quo confirmatur nihil ipsi defuisse cognitionis ad rem suam bene tractandam. Certe nihil facilius erat viro, ut adversarii supponunt, rebus a se narratis non coævo, quam cespitare in provinciali imperii divisione, præfectorumque appellatione: atqui tamen et hic summam suam fidem probat S. Lucas. Erant tunc Romani orbis provinciæ divisæ in senatorias, quatenus senatui populoque, et in imperatorias, quatenus Cæsari attribuebantur: hisce quidem præficiebantur magistratus, procuratoris, legati aut propriætoris nomen sortiti, dum præfecti provinciarum senatoriarum proconsules appellarentur [Dion. Cass. Hist. Rom., lib. LII, cap. XIII, t. I, p. 705. Edit. Hamburg 1750.] . Videamus ergo, an S. Lucas et in hisce historiæ quasi argutiis recte semper processerit. Duo nobis in Actibus Apostolorum nobis occurrunt proconsules. Primus est Gallio, proconsul, ἆνθύπατος, Achajæ sive Græciæ Act. XVIII, 12: ast Achaja sub Tiberio, Tacit. Annal. lib. I, cap. 76, Cæsari attributa erat: feliciter vero ex Suetonio, Claud. cap. XXV, habemus Claudium Cæsarem Provincias Achajam et Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidisse [Cfr Dion Cass. Ibid., lib. LX, cap. XXIV, t. II, p. 961.] , atque adeo proconsules istis provinciis impositos fuisse. Alter proconsul in Actis XIII, 7 laudatur Sergius Paulus, Cypro præfectus, cui, utpote provinciæ imperatoriæ, prætor præesse debuisset; ast quamvis Augusto primum tributa [Ibid., lib. LII, cap. XII, t. 1, p. 704.] , post tamen, quia nihil armis indigeret, populo reddita, atque ita proconsules etiam in istam provinciam mitti cœperunt [Ibid., lib. LIV, cap. IV, t. I, p. 733.] , quam sententiam etiam adminiculat numisma cum imagine Claudii imp. in cujus facie postica stat media vox ΚΥΠΡΙΩΝ cum inscriptione orbiculari ΕΠΙ ΚΟΜΙΝΙΟΥ ΠΡΟΚΛΟΥ ΑΝΘΥΠΑΤΟΥ. Tandem Act. XXVIII, 7 exhibetur nobis Publius, princeps insulæ, πρώτος τῆς νήσου, cui titulo auctoritatem suam præstat nummus. Prudenti, equiti Romano, inscriptus, qui habet: ΠΡΩΤΟΣ ΜΕΛΙΤΑΙΩΝ [Essai sur la crédibil. de l'hist. Evang., p. 184.] . Istiusmodi exempla multiplicare possemus, sed sufficientia dedimus ad ostendendum, quanta diligentia, ἀκριβεία, Lucas noster libros suos composuerit.

[47] [nihilominus Straussius objicit Luc. II, 1 locum,] Ast licet tantam etiam in rebus minimis et secundariis præ se ferat Euangelista noster rerum cognitionem, tamen graves, Straussio judice, ejus Euangelium continet errores, ut omnis auctoritas illi, quatenus recte informato et coævo, abroganda videatur. Quod præsertim Straussius et duobus momentis chronologicis demonstrat. Prius est ubi agitur de tempore Nativitatis Christi; quam Lucas II, 1 sic describit: Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino etc. Ἐγένετο ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις, ἐξῆλθε δόγμα παρὰ Καίσαρος Ἀυγούστου ἀπογράφεσθαι πᾶσαν τὴν οἰκουμένην. Αὕτη ἀπογραφὴ πρώτη ἐγένετο ἡγεμονεύοντος τῆς Συρίας Κυρηνίου. κ. τ. λ. In hoc textu et iis, quæ sequuntur, accumulatos videt Straussius capitales errores, qui monstrant S. Lucæ narrationem nullam mereri fidem. Etenim prima jam fronte sese offert descriptio universi orbis, tamquam sub Augusto facta, cujus tamen nullum apud antiquos vestigium reperitur. Dicitur quidem hæc vox universus orbis, πᾶσα οἰκουμένη, ad solam Judæam restringenda esse: sed neque hæc qualiscumque explicatio difficultatem tollit, quoniam Christus, vivente Herode natus est, adeoque Judæa, necdum Romanis subacta, Romanam non poterat subire descriptionem, ἀπογραφὲν, et maxime sub præside Syriæ Cyrino ἡγεμονεύοντος τῆς Συρίας Κυρηνίου, qui decem tandem aut duodecim annis post Christum natum isti provinciæ prærectus fuit: sed etsi omnibus istis nodis expediremur, remanet et alia difficultas solvenda, quomodo nempe Romana descriptio more judaico facta fuerit, ascendente Joseph a Galilæa de civitate Nazareth, in Judæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David; quomodo tandem cum Joseph Maria quoque ascenderit, quandoquidem, etiam more Judaico, fœminæ in istiusmodi descriptionibus non recenserentur.

[48] [qui tum ex quæstione præjudiciali] Hactenus rationes Straussii exposuimus. Quibus, quantumvis speciosis, opponere nobis licet quæstionem, quam vulgo præjudicialem vocamus. Etenim si apud scriptorem profanum invenisse nos putaremus tantum errorum acervum, inquireremus profecto, an quas habemus circa auctorem notitias tales sint, ut errores facile supponi possint, adeoque nihil miri sit tam fœda sphalmata in eodem occurrere. Quod si e contrario, facta diligenti investigatione, scriptorem in reliquis narratis apprime gnarum fuisse rerum, quas refert, invenerimus; concludemus criticum, talem errorum acervum invenientem, in judicio suo falsum fuisse: quo casu interpretationibus aut etiam conjecturis indulgeremus ad objectas difficultates removendas: si autem neque tali via lis componi posset, diceremus tamen Lucam errare non potuisse circa factum sibi undequaque notum, quale erat ἀπογραφὴ, descriptio seu professio, cujus mentionem facit Act. V, 37 agens de Juda Galileo. Quæ quum ita sint, viso proæmio Euangelii, consideratis etiam exemplis supra allatis, quæ ostendunt summam scriptoris solertiam, juxta sanæ critices regulas, pronuntiare debemus, talem esse Lucam nostrum, ut auctoritatem eidem non abrogemus, etiam tum, quum difficilia quædam, imo explicatu impossibilia, nobis oggeruntur: ac tunc quidem aliqua nobis documenta, quæ rem illustrant, deesse intrepide pronuntiaremus. Verum ad tantas angustias compulsi non sumus.

[49] [tum ex interpretatione] Ac primum nobis occurrit vox ἀπογραφὴ, descriptio, quæ duplici sensu sumitur pro censu seu descriptione tum fundorum solum, tum fundorum simul et capitum, apud Græcos etiam quandoque bonorum proscriptionem, adeoque spoliationem complectebatur. Quo porro sensu hic loci vox accipienda sit, indagabimus infra. Subit dein πᾶσα οἰκουμένη, universus orbis, quod interpretantur adversarii de orbe Romano; verum quoniam tum Græci tum Romani regionem suam singularem orbem universum appellabant, non videtur quid prohibeat Lucam eodem vocabulo uti ad Judæam designandam; maxime si οἰκουμένη non orbem, sed terram interpretemur, quo casu significare posset universam terram Judææ: atque eo sensu a multis intelligitur eadem vox Act. XI, 28 quando dicitur fames ἐφ᾽ ὅλην τὴν οἰκουμένην, in universo orbe terrarum superventura, de qua agere videtur Fl. Josephus Antiquit. lib. XX, cap. V, num. 2 [Oper., t. I, p. 965.] , restringitque κατὰ τὴν Ἰουδαίαν, per Judæam. Et re quidem vera in Judæa potissimum desævituram alimentorum inopiam insinuat versus sequens, etenim Discipuli, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus; unde intelligere datur, Antiochiam, ubi degebant hi discipuli, non tanta annonæ charitate vexatam fuisse, siquidem et externis adjutricem manum porrigere potuerit.

[50] [singularum vocum,] Quoad vero spectat descriptionem, quatenus factam a præside Syriæ, Cyrino, et id suis non caret difficultatibus. Etenim quo tempore natus refertur Christus, non Cyrinus, seu P. Sulpitius Quirinus, sed C. Sentius Saturninus Syriæ cum potestate præerat: quocirca hic lapsum S. Lucam, aut saltem mendose Cyrini pro Saturnini nomine in Euangelii textum, errore librariorum vetustissimo, utpote ubique uniformi, irrepsisse multi existimant. Ultro fatemur Sentium Saturninum tunc temporis, quando Christus natus est, provinciæ præfuisse nempe juxta supputationem Sanclementii ab anno Urbis conditæ 744 ad 748, Christo anno 747 nascente [Sanclem. De Vulgar. æræ emendat., p. 343, 346 et 349.] . Certe etiam Tertullianus, de quo infra plura, descriptionem Sentio Saturnino adscribit. Verum licet ita se res habeat, non est tamen, quod falsi S. Lucam arguamus, quum variis modis objectam diffiicultatem solvere valeamus. Atque imprimis textus græcus commode verti potest hoc modo: Hæc descriptio facta est, priusquam præses Syriæ esset Cyrinus; ita ut πρώτη hic pro πρότερα, superlativus pro comparativo, exemplo minime novo [Essai sur la crédibilité de l'hist. Evang., p. 195.] ponatur: adeoque ἡγεμονεύοντος Κυρηνίου, genitivus comparativo gradu, græcorum more, regitur. Imo tali forma construi notas chronologicas monstrat nobis luculenter versio LXX, ubi Ieremiæ XXIX, 2 Gr. XXXVI, 2 legitur: Ὕστερον ἐξελθόντος Ἰεχονίου τοῦ βασιλέως, quæ verba vulgata reddit: Postquam egressus est Jechonias rex. Quocirca litteralis versio textus nostri esset: Hæc descriptio prior est præside Syriæ Cyriuo, qui alteram post descriptionem fecit.

[51] [et rerum] Si vero quibusdam minus placet istiusmodi interpretatio, adest et altera. Exstat scilicet marmor Tiburtinum, a Sanclementio editum, erectum post Augusti obitum in honorem cujusdam viri primarii, qui Syriam ac Phœniciam iterum rexisse fertur [Sanclem, p. 414.] : monstrat autem Sanclementius hunc virum alium non esse, quam Cyrinum seu Quirinum, adeoque hunc bis præfecturam Syriæ administrasse; prius quidem cum potestate extraordinaria ad descriptionem faciendam, qua occasione a Luca nostro, omisso ordinario præside Sentio Saturnino, citatur; iterum autem Syriæ præpositus fuit Quirinus cum potestate ordinaria decem circiter annis post priorem præfecturam [Ibid., p. 424 et seq.] . Qui istiusmodi interpretationem aut conjecturam admiserit, fatebitur accuratissimum esse scriptorem Lucam nostrum, et nihil ἀκριβείας, quam promisit, omisisse, utpote qui res, etiam minutissimas et ab instituto suo alienas, scrutatus fuerit, proindeque ex hujusmodi investigationibus non tantum non minuetur, sed confirmabitur Euangelistæ auctoritas.

[52] [difficultatem facientium,] Verum ut hisce nos tricis expediamus, non ita profanis scriptoribus insistere debemus, ut domestica repudiemus testimonia. Censum enim, Christo nascente, peractum, tamquam rem notariam, profert Justinus Martyr in sua prima, quæ olim secunda dicebatur, Apologia, quæ hæc habet [Oper., p. 58. Edit. Sylburg 1593.] : Vicus quidam est Bethlehem in regione Judæorum … ubi natus est Christus Jesus, quemadmodum et ex descriptionibus factis sub Cyrenio, primo vestro in Judæa procuratore. Idemque apertius profitetur Tertullianus, fidenter ad archiva imperii provocans, lib. IV adv. Marcion. cap. VII [Oper., p. 839. Edit. Plantin 1584.] ubi dicit agens de veritate carnis, adeoque nativitatis Christi: Quomodo in synagogam potuit admitti (Christus), tam repentinus, tam ignotus, cujus nemo adhuc certus de tribus, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicam Nativitatis Romana archiva custodiunt? Et cap. XIX [Ibid., p. 854.] : Sed et census constat actos sub Augusto nunc in Judæam per Sentium Saturninum, apud quos genus ejus (Christi) inquirere potuissent. Tandem lib. de Carne Christi cap. II [Ibid., p. 649.] : Odit moras, qui subito Christum de cœlis deferebat. Aufer hinc, inquit, molestos semper Cæsaris census, et diversoria angusta, et sordidos pannos et dura præsidia. Ex hisce certe manifestum fit antiquis, quibus antiqua documenta presto erant, persuasum fuisse, tempore Nativitatis Christi censum aliquem actum fuisse, imo descriptorem nominat Sentium Saturninum Tertullianus, sive quia ordinaria potestate tunc Syriæ præsidebat, sive quia sub Quirino censum in Judæa agebat: id certe constat Tertullianum, dum Saturninum descriptorem designat, non tam ex S. Luca, quam ex aliis documentis suam notitiam haussisse.

[53] [plenissime] His tamen gravioribus discussis difficultatibus, restant et aliæ. Nam Lucæ nostro objicit Straussius, quasi præter Judæam nihil in toto orbe viderit, proindeque hanc descriptionem primam dixerit, quamvis jam sæpe census apud Romanos ante ista tempora acta fuissent. Hic vero fatendum est Straussium abuti regulis critices sanæ. Quid enim si diceretur: anno 1846, mense Julio, præconisati fuere episcopi pro toto orbe: hæc præconizatio prima facta est a Romano Pontifice Pio IX: numquid ex istiusmodi dicendi formulis deducere liceret ante hunc annum nullam præconizationem esse factam? Ast ait Straussius, si descriptio fuit, certe more Romano, nequaquam Judaico, facta fuerit. Certe hic retorquere liceret toties ab ipso oggestam responsionem, unde nempe hoc didicerit. Sed esto: objecta difficultas aliquid valeret, si ageretur de descriptione, facta in provincia aliqua Romana, quæ, ut docent nos rei antiquariæ periti [Cfr Petisc. Lexicon. Antiquit. Rom. V° Provincia.] , non solum populo Romano vectigalis erat, sed propriis etiam legibus spoliata, jure Romano provinciali utebatur. Talis certe non erat, nascente Christo, Judææ conditio, quæ adhuc sub Herode consistens, patrias leges sequebatur, adeoque, incidente censu aut descriptione, secundum tribus et familias antiquas dispertiebatur. Verum infert Straussius, et a Judæorum more abhorrebat, ut Maria sponsa profiteretur; sufficiebat enim Josephum describi. Interpretes aliqui [Rosenmull. Schol. in N. T. ad h. l., t. II, p. 48.] dicunt, idcirco et Mariam abiisse in Bethlehem, quia unica heres erat suæ familiæ Cfr. Num. c. XXXVI: quamvis autem certo argumento id ostendi nequeat, sufficit tamen ad retundendam oppositionem, quoniam textus falsitatis redargui non potest. Cæterum Romanos etiam conjuges et liberos, in exteris gentibus, descripsisse constat ex tabula marmorea M. Plautio Silvano inscripta, in qua dicitur [Sanclem, p. 415.] , quod plura quam centum millia ex numero Transdanuvianorum ad præstanda tributa cum conjugibus ac liberis et principibus aut regibus suis transduxit, seu transcripsit. Erat Mæsia provincia Cisdanubiana ad Hemum montem, quæ hodie Serviam et Bulgariam capit: ut autem Silvanus Transdanubianos populos ad præstanda tributa traduceret, censum agere debuit, in quo, ut patet, non solum viri, sed et conjuges ac liberi descripti fuere. Hæc abunde sufficiunt ad monstrandum iter Mariæ, Matris Domini, inutile non fuisse.

[54] [justificatur:] Neque hic tamen difficultatum finis, quum gravior adhuc supersit; quomodo nempe, Herode in Judæa regnante, censum seu descriptionem præcipere potuerit Augustus, imperator Romanus. Id argumenti genus valeret, si ageretur de veri nominis regibus, nulli mortalium obnoxiis, quorum proin in regno nemo imperium aliquod exercere posset. Verum talis non erat Herodiani sceptri conditio. Jam ante Augustum Judæa tributum pendebat Romanis, ut clare affirmat Appianus de bellis civilibus lib. V, cap. VII [Appian. Histor., p.516. Edit. Paris. 1840.] : dein Herodes, qui partes Antonii secutus fuerat, et post Actiacam victoriam sibi timebat, Augustum Rhodum adiit, solertique oratione demulcens, regium diadema rursus obtinuit, ita ut, ait Josephus Antiq. lib. XV, cap. VI, num. 7 [Oper., t. I, p. 758.] , ex insperato videret regnum rursus ab integro sibi magis confirmatum, tam donatione Cæsaris, quam Romanorum senatus consulto. Παρ᾽ ἐλπιδας ὁρῶν ἀυτῷ πάλιν ἐξ ὑπαρχῆς βεβαιοτέραν τὴν βασιλείαν δόσει Καίσαρος και δόγματι Ρωμαίων. Et his manifestum fit Herodem omnino Cæsari obligatum fuisse, tum propter tributum Romanis pendendum, tum propter confirmatam aut redintegratam regiam dignitatem. Quocirca nemo jure dubitare potest, Cæsarem præcepisse descriptionem in Judæa, tum maxime, quando iniquiore in Herodem animo, minas in illum propter bellum Arabicum intentabat. Etenim Josephus refert iratum Augustum de Herode dixisse, Antiq. lib. XVI, cap. IX, num. 3 [Ibid., p. 812.] , se eum aliquando in amicis habuisse, nunc pro servo habiturum; ὅτι πάλαι χρώμενος ἀυτῷ φίλῳ, νῦν ὑπηκόῳ χρήσεται. Tandem descriptionis, sub Augusto actæ, documentum habemus in Tacito Annal. lib. I, cap. IX [Cfr Dion Cass., lib. LVI, cap. XXXIII Oper., t. II, p. 832. Sueton. August., cap. XXVIII et CI.] , quando Tiberius, imperium adiens proferri libellum recitarique jussit. Opes publicæ continebantur; quantum civium sociorumque in armis; quot classes, regna, provinciæ, tributa, aut vectigalia, et necessitates ac largitiones: quæ cuncta sua manu descripserat Augustus. Liquet igitur Augustum non solum provincias imperii, sed et socios et regna descripta habuisse accuratissime. Ruit igitur et postrema hæc accusatio, et ipsa difficultatem scrutatione elucescit diligentiam, ἀκριβείαν, Lucæ nostri in scribendo.

[55] [pari modo textus] Est et alter textus, in quo lapsum et rerum, quas describit, ignarum traducit Straussius Sanctum nostrum. Scribit videlicet S. Lucas in Euangelio suo III, 1: Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caïpha etc. Ἐν ἔτει δὲ πεντεκαιδεκάτῳ τῆς ἡγεμονίας Τιβερίου Καισαρος, ἡγεμονεύοντος Ποντίου Πιλάτου τῆς Ἰουδαίας, καὶ τετραρχοῦντος τῆς Γαλιλαίας Ἠρώδου, Φιλίππου δὲ τοῦ ἀδελφοῦ αὐτοῦ τετραρχοῦντος τῆς Ἰτυραίας καὶ Τραχονίτιδος χώρας, καὶ Λυσανίου τῆς Ἀβιληνῆς τετραρχοῦντος, ἐπὶ ἀρχιερέως Ἄννα καὶ Καἳάφα κ. τ. λ. Hoc textu passim utuntur critici ad monstrandam accuratam S. Lucam scribendi rationem. Est v. g. Abilene regio parvi momenti, ad Libanum sita, vixque scriptoribus nota; hic tamen Lucas noster nomen principis et tempus ejus regiminis exprimit: unde apprime informatus ostenditur scriptor de rebus, etiam minutissimis. Nihilominus id fabulam reputat Straussius: quia Antonius, instigante Cleopatra, anno 33 ante Christum Lysaniam, Abilenes dominum, occiderat, Joseph. Antiquit. lib. XV, cap. IV, n. 1 [Oper., t. I, p. 749.] , cujus possessiones, conductoris, ut videtur, titulo, dein administravit Zenodorus, ibid. cap. X, num. 1 [Ibid., p. 774.] , quo mortuo, aliqui contendunt eam regionem Herodi fuisse donatam: sed inter regiones, ista occasione donatas, quas idem Josephus recenset, non occurrit Abila, ibid. num. 3 [Ibid., p. 775.] , adeoque aut Syriæ adjuncta fuerit, aut eamdem sibi reservarit Cæsar. Videmus quidem postmodum sub Caligula Agrippam I ab isto imperatore regem constitutum fuisse tetrarchiæ, quæ Philippi fuerat, adjecta etiam Lysaniæ tetrarchia, δωρησάμενος αὐτῳ καὶ τὴν Λυσανίου τετραρχίαν, Antiq. lib. XVIII, cap. VI, num. 10 [Ibid., p. 897.] , quibus ex verbis satis probabiliter deducitur tunc in Cæsaris potestate fuisse Lysaniæ principatum. Vacasse igitur videtur ista tetrarchia intervallo bene longo.

[56] [Luc. III, 1. explicatur.] Quocirca ut hunc nodum explicarent, dixere critici S. Lucam non agere de illo Lysania, qui ab Antonio occisus fuit, sed de altero quodam, qui ei successit. Hæc quidem conjectura est, cui, si nullum documentum historicum suffragatur, nihil etiam habet, quod notis monumentis contradicit, quod certe sufficit, ut S. Lucam ab omni erroris labe vindicemus. Imo conjecturam etiam probabilitas adminiculat. Notum enim est in familiis, maxime regiis, idem nomen ad posteros propagari, cujus rei luculentum præbet exemplum ipsa Herodiana familia. Quid igitur si Lysanias, ab Antonio occisus, heredem sui nominis reliquerit, mirum cuipiam videbitur Augustum, cujus intererat, læsos a rivali suo Antonio, in pristinos gradus redintegrasse? Silentium Josephi valeret aliquid, si juxta morem nostrum, historiam suam concinnasset: in ordinandis enim regibus et principibus singulis numeris singulos distinguimus, quod profecto multum confert ad perspicuitatem historicam, sic nullo negotio Lysaniam I ab ejus posteriore homonymo discerneremus. Verum tali methodo non procedebant antiqui, nomina quidem dabant, sed plerumque nullis distincta notis: sic Josephus de variis agit, qui Herodis nomen gesserunt, sed nisi quis attente legerit, in memoriam etiam revocarit jam lecta, sæpe quod ad diversos homonymos spectat, in unum eumdemque hominem conferet, ex quo magna confusio orietur. Atque hæc sunt, quæ de authentiæ librorum S. Lucæ dicenda habuimus, quoniam istiusmodi difficultates in obviis libris non reperiuntur: qui vero plura novisse cupit, adeat libros, qui ex insituto suo de sinceritate et auctoritate sacrorum librorum agunt. Cæterum hactenus dicta satis indicant nos retractasse S. Lucæ libros, quasi mere historicos, sed isto argumentandi modo, nihil detractum volumus eorum auctoritati et debitæ reverentiæ, quatenus sunt θεοπνεύστοι.

[Annotatum]

* alii plures, Bithyniæque

§ IV. S. Lucæ prædicationes per varia loca et de imaginibus ejus manu depictis.

[S. Lucas in Germania,] Post S. Pauli passionem (nulla enim ratio nobis suadet S. Lucam ante Apostoli mortem magistrum reliquisse, quoniam constanter ab antiquis Pauli comes individuus vocatur) S. Lucas et ipse ministerium prædicandi Euangelii continuavit. Cujus prædicationis testimonium refert S. Epiphanius Hæresi LI quæ est Alogorum cap. XI [Oper., t. I, p. 433. Edit. Paris. 1622] : Huic (Lucæ) igitur prædicandi Euangelii munus est creditum: idque ipse primum in Dalmatia, Gallia, Italia, Macedonia præstitit: ut de nonnullis comitibus suis Paulus in epistolis testatur: “Crescens, inquit, in Gallia.” Non enim in Galatia legendum est, ut quibusdam immerito placuit; sed in Gallia. Antiquiora hoc documento circa S. Lucæ prædicationem non occurrunt nobis. Quoad in primis Dalmaticam prædicationem attinet, eamdem confirmatam dicit Daniel Ferlatus noster [Illyric. Sac., t. I, p. 259.] , eximia quadam erga hunc sanctissimum Euangelistam propensione ac religione, insita ac propemodum innata animis Dalmatarum, qui, cum fama et traditione acceperint, patriam suam ejus vestigiis impressam et Euangelicis præceptis excultam fuisse, meritam eidem gratiam, pro eo ac debent et possunt, summa veneratione et memori mente persolvunt. Quin et ex Dalmatia in Noricum excurrisse Sanctum nostrum antiqua, teste Hansizio [Germ. Sacr., t. I, p. 15.] , habet traditio Laureacensis, cujus monumentum, inquit laudatus scriptor, sunt versus, antiquo charactere descripti, in turri oppidi Anasini, vulgo Ens superioris Austriæ, quorum auctor ignoratur quidem, uti et ætas, quæ forsitan Luthericolarum tempora, qui templum illud tempore Maximiliani II Cæsaris arripuerunt, haud excedit: eo tamen valet eorum auctoritas, ut pateat constantem fuisse de Sanctis duobus Euangelistis, seu fundatoribus Ecclesiæ Laureacensis traditionem: sic autem habent:

Aspicis exiguam nec magni nominis urbem,
      Quam tamen æternus curat amatque Deus.
Hæc de Laureaco reliqua est: his Marcus in oris
      Cum Luca Christi dogma professus erat.

[58] [Italia] Prædicationis Italicæ nullum quod sciam apud Italiæ Ecclesias superest vestigium, quamquam, si germanicis monumentis fidem aliquam adhibemus, quoniam S. Marci in Norico comes traditur, non absurdum esset conjectare et Aquilejensis Ecclesiæ, cujus Marcus fundator dicitur [De Rubeis. Monum. Eccl. Aquilej., p. 1.] , aliquam sollicitudinem habuisse. Ast Macedonicum seu Achaicum S. Lucæ apostolatum confirmat S. Gregorius Nazianzenus Orat. XXXIII al. XXV [Oper., t. I, p. 611. Edit. Paris. 1778.] , dicens: Sit sane Petri Judæa, quia nempe ipse Judæus; quid Paulo cum gentibus commune, Lucæ cum Achaja, Andreæ cum Epiro, Joanni cum Epheso, Thomæ cum India, Marco cum Italia. Persuasum igitur erat Gregorio Achajam fuisse S. Lucæ præcipuum prædicationis theatrum. In Vita infra edenda n. 9 dicitur! quoque in Ægypto, præsertim in Thebaide euangelizasse, imo inferioris Thebaidis pontifex ac pastor a spiritu præpositus fuisse. Sed suspicari licet Agyptiacam missionem manare ex confusione nominum et urbium. Duplices enim sunt Thebæ, Ægypti scilicet et Bœotiæ, quæ Achajæ adjacet; et quamvis Metaphrastes Ægyptiacam missionem referat, ita tamen de Thebis loquitur, ut Bœoticas intelligere debeamus: nam Thebaidi S. Euangelistam addicens, regionis tamen urbem primariam, Thebas, ἑπτάπυλους, septem portarum cognominat, quod Thebis Bœoticis unice convenit, dum Thebæ Ægypticæ, ἑκατόμπυλοι, centum portarum, appellarentur [Le Quien. Oriens Christ., t. II, col. 207.] . Ex istiusmodi confusione opinionem de Ægyptiaca missione S. Lucæ profluxisse existimandum est [Cfr Tillemont. Mém. ecclés.. t. II, p. 538.] .

[59] [et Gallia prædicasse dicitur.] Superest nunc quæstio, utrinque solerter ventilata, de prædicatione scilicet S. Lucæ in Gallia. Videmus in allato supra S. Epiphanii textu, illum considerate locutum esse de Gallia, quoniam et secundum hanc sententiam textum Paulinun II Tim. IV. 10 corrigendum dicit. Petavius in suis Animadversionibus ad hunc locum Epiphanii dicit [Epiphan. Oper., t. II, p. 90.] : Lucam in Gallia prædicasse, nullus, quod sciam, prodidit. Atque haud scio, an Galliam Cisalpinam intelligat, per quam in Dalmatiam Græciamque contenderit. Modestam hanc opinionem non probavit Petrus de Marca in epistola ad Henricum Valesium, Historiæ ecclesiasticæ editorem, data, atque Eusebianæ Historiæ præfixa, qua omnino tuetur eorum sententiam, qui dicunt SS. Lucam et Philippum Gallias suis prædicationibus illustrasse, et Apostolorum discipulos primarias fundasse Galliarum Ecclesias. Sed Petri de Marca sententiam aggressus est Joannes Launojus, temerariæ opinionis facile patronus, in suo Tractatu inscripto: Dispunctio epistolæ de tempore, quo primum in Galliis suscepta est Christi fides [Launoi. Oper., t. II, part. I, p. 72.] . Dixerat Petrus de Marca Augustum, abolito Galliæ per Italiam nomine, Gallias objectu Alpium terminasse, adeoque hoc nomine nequaquam partem Italiæ, olim Galliam Cisalpinam, venire: monstrat autem Launojus etiam post Augusti ævum Galliæ Cisalpinæ nomen apud scriptores perseverasse [Launoi., p. 78.] . Id quidem libens concedam: sed difficile inducam in animum, Galliæ nomen, quoties simpliciter et absolute ponitur, de parte aliqua sive Italiæ sive Græciæ intelligi posse, quantumcumque monstretur id nomen aliis etiam gentibus, e Galliis Transalpinis prodeuntibus, commune olim fuisse. Atque id genus argumenti tanto fortius hic stringitur, quod S. Ephiphanius hoc eodem loco dicat S. Lucam etiam in Italia prædicasse. Cæterum circa origines Christianitatis in Galliarum regione, satis copiose egimus supra in Commentario de S. Florentio, quem consulere potest lector benevolus.

[60] [Eumdem pictorem fuisse,] Nunc ad operosiorem digredimur quæstionem, de arte nempe pictoria, quam exercuisse aliquando S. Lucas perhibetur, quatenus sub ejus nomine variæ exponuntur imagines, præsertim Deiparæ Virginis, ejus manibus, ut fertur, depictæ. Concedet certe facile quisquis est antiquitatum Christianarum aliquantulum gnarus, vetustissimum esse et ad ipsa Christianismi incunabula pertingentem usum sacrarum imaginum, ut satis manifestum fit ex picturis, quæ in antiquissimis catacumbis Romanis repertæ fuere et quotidie reperiuntur. Quamvis autem post exortam et profligatam hæresim Nestorianam frequentior pingendæ beatissimæ Virginis, filium suum brachiis aut gremio sustinentis, usus invaluerit, illo ævo tamen antiquiores istiusmodi imagines reperiuntur; unam exhibet Boldettus in vitro impressam, adnotatque eamdem inventam fuisse sanguine respersam ac in sepulcro Martyris reconditam, quocirca ad tempora Constantino priora revocanda est ejus confectio [Boldetti Osserv. sopra Cimeteri, t. I, p. 202.] . Hæc ideo animadvertenda duco, ut monstretur nullum præjudicium creari aut sacrarum imaginum usui aut Virginis Deiparæ cultui, quocumque tandem opinionem quisque suam inclinaverit. Nunc ipsam quæstionem aggrediamur. Rationes utriusque sententiæ clarissime exponit abbas Joan. Chrystomus Trombelli Bononiensis in suis Dissertationibus de cultu Sanctorum.

[61] [plerique recentiores negant,] Plerique critici recentiores [Tillemont. Mém., t. II, p. 137.] negant S. Lucam umquam pictorem fuisse, adeoque imagines ejus nomine insignes alteri cuipiam adjudicandas esse pronuntiant. In suæ vero sententiæ confirmationem sequentia fere afferunt argumenta. Aut enim Sanctus noster Hebræus fuerit, aut Gentilis. Si Hebræus fuit genere, scitur picturam et artes affines ab Hebræorum finibus severa interdictione exsulasse: qua igitur ratione Lucas, pingendi nescius, imaginem aliquam exprimere potuisset? Quod si Gentilem illum dicimus, exsilit alia difficultas, quoniam aliquo a morte Christi tempore Christiana sacra, Paulo prædicante, amplexus, Mariam nonnisi sexagenariam cognoscere potuit, quam tamen pictura sua in flore juventutis exhibuisset. Sed istiusmodi argumento recte quidem responderi potest: non videri S. Lucam genere Hebræum fuisse, ut ostendimus supra nnm. 9. Si vero Gentilem illum fuisse concedimus, certe Virginem Deiparam, nonnisi sexagenariam cognovit: verum istud non impedit, quominus pictor illam in florenti juventute repræsentare valuerit, præsertim Virginem ab illis animi motibus, qui humanam faciem alterare solent, immunem, quocirca non ita difficile erat pictori lineamentis jam senescentibus aliquid juvenile aspergere: neque propterea aliquid portentosi excogitare necesse est: occurrunt quandoque homines, quibus quam tardissime senectutis forma imprimitur.

[62] [tum propter auctoritatem S. Augustini] Alterum criticorum argumentum petitur ex S. Augustino Lib. VIII de Trinit. num. 7 [Oper., t. VIII, col. 870. Edit. Paris. 1694.] , quum dicit: Neque novimus faciem Virginis Mariæ, ex qua ille (Christus) a viro intacta, neque in ipso partu corrupta, mirabiliter natus est. Nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus, nec Bethaniam, nec sepulcrum lapidemque illum, quem removeri jussit, cum eum resuscitaret, vidimus; nec monumentum novum, excisum in petra, unde ipse resurrexit, nec montem Oliveti, unde ascendit in cœlum: neque omnino scimus, quicumque ista non vidimus, an ita sint, ut ea cogitamus; imo vero probabilius existimamus non esse ita… Credimus Dominum Jesum Christum natum de Virgine, quæ vocabatur Maria. Utrum autem illa facies Mariæ fuerit, quæ occurrerit animo, cum ista loquimur aut recordamur, nec novimus omnino, nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere, forte talem habebat faciem, forte non talem: forte autem de Virgine natus est Christus, nemo salva fide Christiana dixerit. Hunc textum varie explicant patroni sententiæ asserentis S. Lucam pictorem fuisse: sensus tamen obvius et verus mihi videtur, S. Augustinum ejusve auditores non vidisse faciem Deiparæ, quin tamen idcirco asseveret ejusdem effigiem non exsistere: certe idem affirmando de monumento novo, exciso in petra, unde Christus resurrexit, nequaquam negat istud exsistere, sed solum umquam se vidisse. Quod similiter dicere licet de imagine Mariæ Virginis, tum quidem non adeo nota.

[63] [tum quia Maria V. filium gestat] Patrocinium quoque quærunt critici in eo, quod Deipara in laudatis picturis exhibeatur manibus aut gremio gestans filium suum, quod ante concilium Ephesinum et profligatam Nestorianam hæresim vix fieri consueverat: ast post istud concilium, sic pingi cœpit, ut vel imaginibus ipsis populus Christianus doceretur atque in orthodoxa fide confirmaretur. Verum quidem est non tam frequentes ante quam post Nestorium, negantem Mariam Deiparam esse, fuisse imagines Virginis, gestantis filium suum: attamen istiusmodi imagines, Nestorio antiquiores, repertæ sunt, non solum quando repræsentabatur aliquod mysterium Christi, v. g. adoratio Magorum, in qua visitur B. Maria, e sede ornata exhibens filium suum adorandum [Arringhi Roma Subterr., t. I. p. 347, t. II, p. 44 et 272.] ; sed etiam ubi præcipua ipsa B. Virgo fidelium venerationi offertur. Jam supra num. 57 egimus de vitro picto, quod Mariam, filium suum gestantem exhibet, et ad tempora anticonstantiniana revocandum est. Exhibet quoque similem imaginem in fronte egregii sui Operis de Monumentis artium Christianarum primitivarum [Monum. delle arti Christ. primitive nella metropol. del Christian. Cfr Gaume. Les trois Rome, t. IV, p. 219.] P. Josephus Marchi, nec dubito quin plures ejuscemodi effigies repererit; utinam aliquando eximius liber, temporum iniquitate interruptus, omnibus suis numeris absolutus prodeat! Citatur apud Arringhium [Rom. Subt., t. II, p. 165.] alia Deiparæ effigies, in cæmeterio Papæ Julii, Via Flaminia, reperta, cujus tamen ætas non undequaque liquet, quum apud Anastasium Bibliothecarium legatur hic Pontifex fecisse cœmeteria tria, et unum quidem Via Flaminia; animadvertit autem Emmanuel a Schelstrate, Papam Julium dupliciter intelligi posse cœmeteria fecisse, vel quod antiqua Martyrum cœmeteria, suis temporibus detecta, Christianis fidelibus aperiri jusserit, vel quod loca subterranea, seu cryptas arenarias ad usum sepulturæ Christianorum adaptari mandarit. Utroque modo Julius potest dici fecisse cœmeteria. Quo autem modo ea fecerit, mihi compertum non est [Bianchini. Vit. Rom. Pontt., t. III, p. 6. Edit. Rom. 1728.] . Cæterum etsi vel unum, quod profertur, esset istiusmodi imaginis exemplum, sufficeret ad ostendendum ex hoc capite non recte stringi argumentum; nam quod semel factum est, in talibus rebus sæpius fieri potuit. Id tamen concedendum est, propagata Nestoriana hæresi, multiplicatas fuisse imagines Deiparæ, filium suum gestantis, pro more scilicet Catholicæ Ecclesiæ, quæ tanto sollicitius fidelibus suis doctrinam suam tum ritibus, tum signis ingerit, quanto gravius eadem impetitur: ut videre licet in Sacra Eucharistia, cujus cultus et frequentior et solemnior celebratur ab eo tempore, quo variæ hæreses prodiere.

[64] [tandem eu silentio] His discussis rationibus, gravius insurgit argumentum, silentium nempe scriptorum antiquorum, ita ut nullus prodiderit S. Lucam aut imaginem aliquam B. Virginis effinxisse, aut etiam pictorem fuisse. Et vero antiquiorem nullum auctorem reperire est Theodoro Lectore, qui sæculo sexto floruit, ac de imagine a S. Luca effigiata locutus fertur, quod ipsum tamen in dubium revocant critici; quoniam, emergente Iconoclastarum hæresi sæculo VIII, fideique orthodoxæ undique vetera monumenta, antiquam doctrinam comprobantia, conquirentes, neque S. Joannes Damascenus, neque Patres Concilii Nicæni II ullius a S. Luca pictæ imaginis meminerunt, quod sane non omisissent, si Theodori Lectoris scriptio tunc nota fuisset. Id genus argumenti, ex auctorum silentio petiti, vulgo negativum vocatur: ut autem potenter stringeret duæ requiruntur conditiones, nempe ut omnes, aut saltem plerique, auctores, qui ante stabilitam traditionem scripserunt, noti sint et dein ut suas scriptiones vix potuerint concinnare absque mentione ejus historiæ, quæ postmodum traditione inolevit [Honoré de S. Mar. Sur l'usage de la Crit., t. I, p. 265.] . Profecto binæ illæ conditiones argumenti negativi in præsenti controversia non occurrunt: notorium enim est multorum scriptorum libros injuria temporum periisse, neque ex scriptis, hactenus conservatis, satis constat, auctores non potuisse præterire factum, de quo agimus.

[65] [antiquorum] Contra tamen posterius assertum excipi forsan posset silentio Patrum, qui in causa Iconoclastarum scripsere; ut enim dictum, maximi eorum intererat, monstrare usum sacrarum imaginum non solum ipsi Christianismo coævum, sed etiam artem pictoriam exercitam a tali viro, qualis S. Lucas, cujus laus erat in Euangelio per omnes Ecclesias, quique comes individuus S. Paulo adhæserat. Non levis videtur exceptio: si tamen, quod infra examinabitur, vere est Theodori Lectoris, sæculi VI scriptoris, fragmentum, in quo refertur imago Deiparæ, a S. Luca picta, Jerosolymisque Constantinopolim missa, ruit exceptio, utpote quæ facto contrario et anteriori destruitur. Non enim licebit dicere, opinionem circa artem pictoriam S. Lucæ primum post Concilium Nicænum II, adeoque post octavum sæculum jam senescens, enatam fuisse. Quod cæterum ostenditur ex Oratione adversus Constantinum Caballinum (Copronymum), cap. VI [Joan. Damasc. Oper., t. I, p. 618. Edit. Le Quien. Venet. 1748.] in qua asseritur S. Lucas Deiparam pinxisse: licet autem hæc oratio Damasceno abjudicetur, tamen ante Nicænum II scripta fuit, tum quia in Copronymum dirigitur, qui a 741 ad 775 regnavit; tum quia citat pro cultu SS. Imaginum Concilium Quinisextum, nulla facta mentione Nicæni. Quomodo autem fieri potuerit, ut nemo in controversia, tam solerter acta, id genus argumenti peremptorii adhibuerit, illorum investigationi permittimus, qui nimium pondus silentio Auctorum tribuunt, quoniam ex fragmento Theodori et Oratione adversus Constantinum, infringitur vis argumenti negativi, etiam tunc, quando istiusmodi silentium sive præteritio nulla videtur ratione posse explicari.

[66] [quod refellitur ex testimonio] Igitur ad testimonium Theodori Lectoris (nam primum est tempore, in quo asseritur S. Lucas pictor imaginis Deiparæ) est deveniendum. Floruit autem, teste Joan. Alberto Fabricio [Biblioth. Græc., t. VII. p. 435. Edit Hamburg 1801 et Ceillier. Aut. ecclés., t. XVI, p. 186.] sub Justino et Justiniano imperatoribus seu circa medium sæculum sextum; Aubertus quidem Miræus eum vixisse refert sub annum millesimum trecentesimum vigesimum [Biblioth. ecclés., p. 259. Edit. Antv.] ; sed hoc omnino rejiciendum videtur, quoniam jam de illo agit S. Joannes Damascenus, ad calcem Orationis III De imaginibus [Oper., t. I, p. 380 et 386.] , et Fabricius, D. Ceillier aliique Theodorum sæculo sexto illigant. Hæc porro refert lib. I, num. 1 [Euseb. Hist. Eccles., t. III, p. 563. Edit. Cantabr. 1720.] : Pulcheriæ Eudocia (imperatrix Jerosolymis agens) imaginem Matris Christi, quam Lucas Apostolus pinxerat, Hierosolymis misit Constantinopolim. Si admittitur Theodori lectio, omnino probabilis evadit opinio jam sub S. Pulcheria, proindeque circa medium sæculum quintum percrebuisse S. Lucam aliquam imaginem Deiparæ pinxisse, adeoque satis antiqua habenda est sententia affirmantium Euangelistam nostrum pictorem fuisse; quo quidem in casu argumentum negativum præcipuam vim amitteret. Quocirca contra genuitatem Theodoriani textus varia contrariæ opinionis asseclæ excipiunt. Atque imprimis objiciunt, deperditorum operum Theodori vadimonium aliud non esse, quam Nicephorum Callistum, hominem schismaticum, in cujus Historia ecclesiastica non pauca occurrunt falsa.

[67] [Theodori lectoris] Verum ea solvendæ difficultatis ratio, nimium videtur probare et in detrimentum vergere historicæ veritatis. Quot enim sunt auctorum, tum profanorum tum ecclesiasticorum, fragmenta, apud recentiores conservata, quæ tamen idcirco non repudiamus, quia opera integra ad nos non pervenere? Nisi itaque convincatur Nicephorus perperam citasse auctores eorumque scripta, aut eadem vitiasse, non est hac in parte, ut illi fidem abrogemus; maxime quoniam in istiusmodi narratione nullo modo attingebantur controversiæ, Latinam inter et Græcam Ecclesiam agitatæ. Quod vero Theodori Historia sive ejus excerpta dicantur ἀπὸ φωνῆς Νικηφόρου Καλλίστου τοῦ Ξανθαπούλου, id est, Nicephoro dictante [Bibl. Gr., t. VII, p. 436.] , non officit authentiæ: nullum enim uspiam est vestigium, Nicephorum supposititia opera, ementito nomine, in lucem dedisse. Neque juvat dicere, Theodorum suam Historiam concinnasse ex Socrate, Sozomeno et Theodoreto, adeoque, quum nihil simile in istis scriptoribus de S. Luca occurrat, id falso illi tribui: scripsit enim aliam Historiam ecclesiasticam proprio marte compositam [L. c.] , cujus fragmenta, seu, ut vulgo vocantur, collectanea ad nos pervenere, ubi et citatum supra textum est reperire.

[68] [non temere ab rogando,] Quæ quum ita sint, salvo meliori judicio, textum Theodori retinendum censemus. Porro imaginem Deiparæ, ab Eudoxia missam Constantinopolim, reposuit S. Pulcheria in ædificata a se ecclesia S. Mariæ, quæ, quoniam variæ essent C. P. sub nomine S. Mariæ ecclesiæ, Hodogetria, ἀπὸ τῶν Ὁδηγῶν, cognominabatur. Hæc enim refert Nicephorus Callistus lib. XIV Hist. eccles. cap. II [T. II, p. 440. Edit. Front. Ducæi. Paris. 1630.] : Templum item, quod τῶν Ὁδηγῶν, hoc est, viæ ducem, cognomine clarum est, in quo divinam illius imaginem, quam Lucas Apostolus in tabula pictam reliquit, et sacram colum et servatoris ipsius fascias, perinde atque thesaurum, quem ad eam Eudocia Augusta, quum Hierosolyma profecta est, misit, servandas curavit Pulcheria. Et lib. XV, cap. XIV [Ibid., p, 607.] : Secundum templum (a S. Pulcheria exstructum) ὁδηγῶν, viæ ducum est, ubi Antiochia missam Verbi Matris imaginem dedicavit, quam divus Apostolus Lucas suis ipse manibus depinxit, illa adhuc vivente et tabulam ipsam vidente gratiamque adeo illi formæ suæ immittente. Hæc imago primum in loco, qui Tribunal dicitur, fuit, ubi ea, quæ nunc quoque fiunt, miracula peracta sunt. Porro in templo isto, ut tertio quoque septimanæ die pervigilium itidem et supplicatio perageretur, curavit; quod ad hunc usque diem servatur.

[69] [cujus ope posterior traditio,] Quocirca rejiciendum est, quod refert Codinus [De ædif. C. P., p. 80. Edit. Bonn. 1843.] , Templum Deiparæ, cognomine viæ ductricis ædificasse Michaelem Methystam, quem Basilius Macedo interemit. Prius oratorium erat complurium cæcorum, qui in fonte ejus loci se lavantes visum receperant; quamobrem ipsum quoque templum viæ ductricis ὁδήγος cognominatum est. Sed major fides habenda est Theodoro Lectori, scriptori antiquo, dicentis a S. Pulcheria hanc ædem constructam, quam Codino, auctori recentiori, nisi forsan dicatur templum, vetustate dilabens, a Michaele Methysta instauratum fuisse. Tradit quoque Carolus Du Cange [C. P. Christ., p. 92.] in Sicilia asservari imaginem Deiparæ, ab Itria cognominatam, quod sit exemplar expressum ex imagine, quæ C. P. asservabatur in æde τῆς Ὁδηγητρίας, unde et appellationem servavit, voce licet truncata: additque morem in Sicilia invaluisse, ut plurimi feria III hebdomadis, quemadmodum et S. Pulcheria instituerat, aliquid devotionis faciant, sive abstinendo a carne et lacticiniis, sive visitando binas Deiparæ ecclesias, in quibus, veteri more, Sanctissimum Sacramentum exponitur publice adorandum magno populi concursu.

[70] [admisso etiam aliquas imagines] Non est porro quod pluribus ostendamus S. Lucæ pictoris artem tributam fuisse, hæc enim traditio medio ævo apud omnes, tum Græcos tum Latinos, invaluerat. Propterea tamen non omnes imagines, quæ sub Lucæ nomine coluntur, ejus unius manu depictas fuisse defendimus: neque sane, inquit Du Cange [L. C.] , mihi dubium est, quin cæteræ Deiparæ imagines, quæ a S. Luca pictæ feruntur, et Romæ et alibi coluntur, exemplaria sint ejus, quæ in æde τῶν Ὁδηγῶν asservabatur. Qua quidem cautione occurritur difficultati, ortæ ex imaginum multiplicitate, quasi, posito S. Lucam fuisse pictorem, ipsi tamen in mediis peregrinationibus et laboribus apostolicis non vacasset, tam diutinam pingendo operam impendere: facile enim exemplaria, ex prototypo desumpta, lapsu temporis, tamquam ipsa prototypa habentur, uti experimento quotidiano discimus in tabulis et statuis longe recentioribus. Quæ hactenus dicta sunt, non eo collimare quis existimet, quasi hic tamquam rem indubitatam tradere vellemus S. Lucam et pictoriam artem exercuisse et repræsentasse Deiparæ imaginem. Etenim id solum monstrare voluimus, silentium antiquorum seu argumentum negativum exaggerandum non esse; quoniam non nisi raro et sub conditionibus num. 64 indicatis, tantum habet virium, ut traditionem aliquam falsam et fabulosam demonstret. Simul tamen fatemur, id efficere argumentum negativum, ut incertum reddat vigentem aliquam traditionem, nisi aliunde adminiculari possit.

[71] [perperam S. Lucæ attributas fuisse, adminiculatur.] Ex hactenus dictis id tamen consequitur, quod rejicienda sit interpretatio eorum, qui volunt vulgarem opinionem de S. Luca pictore manasse ex quadam confusione cum altero homonymo, nempe quodam monacho Florentino, qui sæculo nono aliquas imagines Deiparæ Virginis depinxit. Nempe tali interpretatione non explicatur, quo tandem modo traditio non solum ad universam Ecclesiam Latinam, sed etiam ad Græcam derivata fuerit: etenim illo maximo sæculo incepit et crevit fatale schisma, quod deinceps impedivit, quominus traditio aliqua ab una ad alteram Ecclesiam traduci posset. Obstat quoque sententiæ de Luca, monacho pictore, testimonium Theodori Lectoris, longe antiquioris. Ex hoc itaque capite traditio vulgaris impugnari non potest: si pictor aliquis, Lucas nomine, celebratas Deiparæ imagines effinxit, antiquior quidam homonymus reperiendus est. Quoad porro modum pingendi (vulgo stylum appellant) is non sum, ut de eo certum judicium proserre valeam, etiamsi, quæ mihi desunt, coram haberem imagines varias, de quibus controversia nasci posset. Contra imaginem Deiparæ Bononiensem, quominus S. Lucæ Euangelistæ manu depicta habeatur, objicitur in ea distincte legi: Opus Lucæ cancellarii. Utrum id verum sit, indagare mihi non licuit: si tamen est, id unum consequetur, nempe imaginem Deiparæ Bononiensem S. Lucæ attribuendam non esse, quin ex tali negatione deducere liceat Sanctum nostrum pictorem non fuisse, adeoque nullas picturas post se reliquisse [Cfr. Biogr. univ. V° Luca Santo. Gretzer Oper., t. XV, p. 179.] .

§ V. De obitu S. Lucæ ejusque circumstantiis.

[Tempus obitus S. Lucæ utcumque statuitur:] Circa obitum S. Lucæ varia occurrunt incerta, quæ hic elucidanda aliquatenus sunt. Controvertitur enim ejus ætas, mortis genus et locus: de singulis afferemus ea, quæ antiquiores tradiderunt. Et imprimis quoad ætatem spectat, passim habetur S. Hieronymus scripsisse: Vixit octoginta quatuor annos, uxorem non habens: hæc quidem verba, quasi Hieronymi, leguntur in Breviario Romano ad diem XVIII Octobris, sed, ut animadvertit D. Martianay in sua Hieronymiana editione [S. Hieron. Oper., t. IV, part. II, col. 104.] , nullum exstat vestigium horum verborum in manuscriptis codicibus, neque novi, unde putrida hæc commenta fluxerint. S. Lucam senem obiisse omnes conveniunt, sed discrepant in annorum numero assignando. Glossema, Hieronymiano Catalogo interpolatum, e Græcis videtur manasse; Latini enim plerique septuagenarium faciunt. Menæa octoginta annos tribuunt, ὀγδοήκοντα ἐτῶν γενόμενος, ἐν είρήνῃ ἀνεπαὑσατο, [Mens. Octob., p. 110. Edit. Venet. 1843.] quam ætatem S. Lucæ assignat quoque Nicephorus Lib. III, cap. XLII [Niceph. Hist. Eccles., t. I, p. 210. Edit. Paris. 1630.] . Latini vero, ut monui, septuagenariam vitam Sancto adscribunt, cum aliqua tamen discrepantia. Beda enim (neque antiquior testis nobis occurrit) in Martyrologio dicit [Act. SS., t. II Mart., p. XXXV.] : Neque uxorem umquam habens, neque filios, septuaginta quatuor annorum obiit in Bithynia. Bedam exscripsit Rabanus [Canis. Thes. Monum., t. II, part. II, p. 344.] . Sed Bedæ elogium ampliavit Ado, nisi quod ætatem uno anno contrahat, quod et Usuardus fecit; ita ut hi S. Lucam annos natum septuaginta tres obiisse referant. Satis facile in Latinorum opinionem flectimur, quoniam hi antiquitatis prærogativa gaudent. Id tamen animadvertendum est aliquot exemplaria Usuardina ætatem octoginta trium annorum, sed absque idonea auctoritate, ut habet Sollerius noster ad hunc diem; quaproptem mirandum est, id etiam fucum fecisse Tillemontio [Mém. Ecclés., t. II. p. 537.] . Unde, ut in capite hujus Commentarii notavimus, Sanctum nostrum inter annum Christi 75 et 100 obiisse existimanus.

[73] [afferuntur variæ auctoritates] Neque minor est inter antiquos opinionis diversitas in genere mortis indicando. Menæa supra citata, quum dicunt in pace quievisse Sanctum nostrum, ἐν εἰρήνῃ ὰνεπαύσατο, insinuant naturali morte vitam clausisse, quod ipsum confirmat Vita infra edenda num. 10 dicens: Plenus jam dierum (quorum tamen numerum non reddit) effectus, redit in pace ad Deum pacis, pulvere quidem pulveri relicto, anima vero in manibus ejus, qui dederat, commendata. Sed istiusmodi testimoniis prævalere debet auctoritas S. Gregorii Nazianzeni Orat. IV, alias III, num. 69, aperte Lucam nostrum inter Martyres numerantis [Oper., t. I, p. 108. Edit. Paris. 1778.] : Non victimas pro Christo cæsas veritus es (Juliane)? nec magnos pugiles extimuisti, Joannem illum, Petrum, Paulum, Jacobum, Stephanum, Lucam, Andream, Teclam, eos, qui, et post illos, pro veritate periculis se objecerunt?… Quorum vel solæ sanguinis guttæ atque exigua passionis signa idem possunt, quod corpora. Nihilominus Elias, Cretensis metropolita, sæculo VIII S. Gregorii Scholiastes [Fabric. Bibl. Gr., t. VIII, p. 430.] , negat S. Lucam Martyrem obiisse [S. Greg. Naz. Oper., t. II., p. 322. Edit. Paris. 1630.] idque monstrat exemplo Joannis, quem Euangelistam, non vero prophetam dicit. Verum textum Gregorii inspicienti non clare patet, de utro loquatur, dicit quidem Joannem illum Ιωάννην ἐκεῖνον. Sed non satis perspicitur ex superioribus verbis uter designatus sit; licet porro de Euangelista illum locutum concedamus, non tamen tollitur difficultas; quoniam Joannes Euangelista, oleo ferventi fuit immissus, quo in supplicio, nisi ope divina servatus fuisset, morte afficiendus erat, vere Martyr, atque adeo victima pro Christo cæsa dici potuit. Cæterum totus Nazianzeni contextus demonstrat illum de Martyribus agere, quibus S. Lucam accenset.

[74] [SS. Patrum] Gaudentius, Brixiensis episcopus, circa initium sæculi V vita functus, absque ambiguitate aliqua S. Lucam Martyrem pronuntiat in oratione in die dedicationis basilicæ concilii Sanctorum. Enumerat enim Reliquias, quibus dicta ecclesia illustratar, nempe SS. Joannis Baptistæ, Andreæ, Thomæ, ac tandem, quarto loco, Lucæ [Collect. Vet. Patt. Brixianæ Eccl., p. 336 et seqq. Edit. Brix. 1738.] et sic pergit: Horum quatuor beatas habemus Reliquias, qui regnum Dei et justitiam prædicantes, ab incredulis et iniquis occisi, Deo semper vivere operationum suarum virtutibus demonstrantur. Joannes in Sebastena urbe provinciæ Palæstinæ, Thomas apud Indos, Andreas et Lucas apud Patras, Achajæ civitatem, consummati referuntur. Joan. Mabillon in notis ad Kalendarium Ecclesiæ Carthaginensis vetustissimum, in quo sub III idus (XIII) Octobris annuntiatur Sanctus noster his verbis [Vetera Analect., p. 166. Edit. Paris. 1723.] : III id. Oct. Sancti Lucæ Evangelistæ et Martyris, hæc subdit: Duo hic cum cæteris non conveniunt, nempe dies et Martyris nomen: cum Lucas XV Kal. Nov. notari solitus sit, nec Martyris nomen passim obtineat. Quamquam id insinuat Gregorii Nazianzeni oratio in Julianum et aperte dicunt Paulinus et Gaudentius.

[75] [circa mortis genus] Verum Paulini testimonium tam clarum non est, ut censet Mabillonius, quum ejus valor ab interpunctione, antiquis vix usitata, pendeat. Loquitur nempe Sanctus de Reliquiis, in Fundana basilica asservatis, quas describens epistola XXXII, alias XXII, dicit [S. Paulini Oper., t. I. Epist., p. 210. Edit. Paris. 1685.] :

Hic Pater Andreas et magno nomine Lucas
      Martyr et illustris sanguine Nazarius.

Quos in versiculos commentator, qui laudatam editionem illustravit, sequentia adnotat [Ibid., t. II, p. 75.] : Baronius ad Martyrologium Romanum XVIII Octobris, conjunctim legit Lucas Martyr existimatque Paulinum in ea fuisse sententia, ut Lucam martyrio affectum crediderit, quod et Servius noster in Apparatu suo Euangelico sequitur, qui addit Paulinum etiam Natali IX Lucam Martyrem vocare. Sed neuter locus plane evincit Lucam martyrio functum fuisse. Nam priore loco Martyr referri potest ad Nazarium, uti impressimus ex veteribus editionibus: posteriore, nulla mentio martyrii in carminibus, quæ Lucam spectant. Nisi Martyrem velis, quia ibi (v. 424 [Ibid., t. I. Poem., p. 153.] ) Martyribus interjungitur: sed et Martyr dici potuit, quia multa passus est pro Christi nomine, uti habet Martyrologium Romanum, quomodo Paulinus Felicem quoque Nolanum Martyrem vocat eodem Natali (v. 152 et 309 [Ibid., 146 et 150.] ). Atque hæc postrema verba faciunt, ut nullius momenti ad præsentem quæstionem mihi videantur prolata a S. Paulino; quo demumcumque modo interpungantur, nihil efficient, quoniam vocem Martyris non stricte interpretatur S. Paulinus.

[76] [per martyrium;] Verumtamen, omissa etiam S. Paulini auctoritate, satis liquet apud antiquos viguisse opinionem, S. Lucam Martyrem occubuisse, dum contraria sententia tantum inter recentiores suos nacta sit patronos; nisi inter veteres illos etiam recensere velimus, qui, quia de morte violenta nullam mentionem fecere, supponuntur existimasse Sanctum naturali morte functum fuisse. Ast talis ratiocinandi modus in argumentum negativum degenerat, cujus non magnum est robur, quando contraria apud antiquos referuntur. Probabilius itaque censeo, his ductus testimoniis, S. Lucam Martyrem obiisse, quin propterea undecumque veram habeam ejus passionis historiam, prout a Nicephoro Callisto lib. II cap. XLIII [Niceph. Hist. Eccles., t. I, p. 210.] refertur his verbis: Cum Paulo autem Romæ quum fuisset, in Græciam est reversus, plurimosque ibi divinæ doctrinæ et cognitionis luce illustravit: et tandem a divini verbi contemptoribus ex fructifera oleæ arbore suspensus, quod aridi ligni, unde crux fieret, copia non esset, Deo spiritum commendavit. In editione græca Novi Testamenti Millii, in præfatione Euangelii secundum Lucam citatur textus S. Hippolyti ex Mss. bibliothecæ Bodlejanæ [Mill. N. T. Gr., p. 120.] , qui dicit Marcum per Petrum, Lucam per Paulum ad Dominum conversos, dignatos fuisse Euangelica prædicatione seu scriptione, εὐαγγελίζεσθαι καταξιοῦνται, pro qua et martyrium subiere ὑπὲρ οὗ καὶ ἐμαρτύρησαν, ille quidem igne consumptus, πυρποληθεὶς, hic vero crucifixus in olea, σταυρωθεὶς ἐπ᾽ ἐλαίας. Magnum certe pondus opinioni nostræ adderet S. Hippolyti auctoritas, si satis constaret de ejus scriptis; sed horum sinceritas multis est dubia, quin et hic facit S. Lucam unum e LXX discipulis Christi, quod supra num. 10 refutavimus, et S. Marcum igne martyrium consummantem, de quo tacent antiqui, nisi quod referant ethnicos ad abolendas ejus Reliquias, voluisse corpus comburere, sed, irruente procella, dispersos fuisse [Act. SS., t. III April., p. 348, n. 9.] .

[77] [utrum vero id Thebis Bœtiæ,] Inquisito utcumque mortis genere, restat, ut indagemus obitus locum. Circa quam quæstionem variæ sunt sententiæ. In Vita infra edenda legimus illum Thebis ἑπταπύλοις, cum septem portis, finemvivendi fecisse; atque, ut jam supra animadvertimus num. 58, evidenter biographus Thebas Ægyptiacas cum Bœoticis confundit neque, aliquis antiquiorum, quod sciam, Ægyptum Sancto nostro assignat, sed omnes ejus prædicationem intra Europam et Græciam definiunt. Ac quidem Thebis Bœotiæ sepultum adeoque et istic mortuum S. Lucam dicit Nicephorus [Hist. Eccles., t. I, p. 210.] ; sed hanc assertionem tamquam errorem traducit Alb. Butler in compendio Vitæ sub die XVIII Octobris, ratus illam ortam ex confusione Lucæ Stiriotæ, in Bœotia defuncti, cum Sancto nostro. Quod a vero aberrare existimo; nam Sterium seu Stirium, ut liquet ex Stiriotæ Vita, ab ejus discipulo conscripta et a nostris die VII Februarii edita, in Chrysiaria provincia situm est, ut manifestat laudatus biographus [Act. SS., t. II Febr., p. 97, n. 69.] , quando dicit monachum quemdam, Cosmam nomine, qui in Italiam proficiscens, quum ad Chrysiariæ partes venisset, aliquantula illic quiete reficiendum corpus putavit. Dormienti viro divinum quoddam insomnium exhibitum est, quod ille loci incolis narrans, sistendum sibi eo loco iter audivit. Intelligens igitur se ad inserviendum S. Lucæ destinatum, ab incolis ducitur ad locum, ubi Sancti viri sepultura erat, quam invenuste atque neglecte haberi vidit, quare eamdem repurgavit et ornavit.

[78] [confuso Luca Stiriota cum Euangelista,] Ex his liquet Stirium in Chrysiaria provincia reperiundum esse. Est autem Chrysaria seu Chrysis eadem regio ac Phocidis provincia, ut aperte docet Vita [Ibid., p. 84, n. 3.] Divini Lucæ avos ad Phocidis sive Chrysi provinciam commigrantes. Atque istic situm est oppidum Stiris, Στίρις [Cellar. Orb. antiq., t. I, p. 915. Edit. Lips. 1773.] , quod tamen, utrum idem ac nostrum Stirium, Στήριον, sit, non plane definiam. Satis nobis sit monstrasse Stirium S. Lucæ monachi non in Bœotia, sed in Phocide esse requirendum: atque adeo non undecumque valere rationem, ab Alb. Butler allatam. Imo Thebis, Bœotiæ capite, satis distare Stirium elicitur ex alio loco ejusdem Vitæ cap. X [Act. SS., t. II Febr., p. 95. n. 59.] , in quo Sanctus, Thebas a Crinito Atticæ præfecto evocatus, eidem exprobrat quod illum accersendo tot laborum causa exstiterit. Etenim si proximum Thebis Stirium jacuisset, non fuisset tali expostulationi locus. Tandem quoniam iste Lucas obiisse notatur circa annum 946, difficilis supponitur duorum homonymorum, novem ferme sæculis ab invicem distantium confusio. Ex hac igitur ratione rejicienda non videtur opinio, quæ statuit Thebis S. Lucam Euangelistam obiisse, sed potius quia nullam ab antiquitate auctoritatem mutuatur. Idem censendum est de iis, qui cum laudato Alb. Butler, dicunt S. Euangelistam Eleæ diem supremum obiisse, in quam sententiam citatur S. Hippolytus, quod manare videtur e textu num 75, in quo legitur σταυρωθεὶς ἐπ᾽ ἐλαίας, oleæ affixus, quasi ἐλαία hic urbem significaret, quo casu satis male conjunctio ἐπὶ adhiberetur.

[79] [an vero in Bithynia, aut in Achaja sepultus fuerit, examinatur] Martyrologia classica Usuardi, Adonis et Romanum nuntiant S. Lucam obiisse in Bithynia plenum Spiritu Sancto. Quod quidem, deficientibus documentis antiquioribus, accipiendum esset, quoniam sunt testes graves, qui ipsos plerumque fontes sectati sunt. Verum quominus in istam descendamus sententiam, prohibent tum antiquiorum dicta, tum translationis locus, corpore non ex Bithynia, sed ex Achaja Constantinopolim transvecto. Et quod antiquiores spectat, S. Gregorius Nazianzenus, quum Patras, Achajæ urbem designat, tamquam proprium prædicationis S. Lucæ locum, insinuat istic illum obiisse, ubi maxime Euangelio disseminando allaboraverat: confutans enim sibi factam objectionem, quod ipse peregrinus et alienigena sedi Constantinopolitanæ impositus fuerat, inter alias rationes hanc etiam affert, Apostolos eorumque discipulos, si Petrum, Judæis prædicantem, excipias, missos fuisse ad gentes extraneas, Orat. XXXIII, alias XXV, cap. XI [Oper., t. I, p. 611. Edit. Paris. 1778.] : Sit sane Petri Judæa. Quid Paulo cum gentibus commune, Lucæ cum Achaja, Andreæ cum Epiro, Joanni cum Epheso, Thomæ cum India, Marco cum Italia? etc. quam Gregorii sententiam eximie confirmat S. Gaudentius Brixiensis, jam citatus, in sermone in Dedicatione Basilicæ Sanctorum [Vet. Patt. Eccl. Brix., p. 339.] : Joannes (Baptista), inquit, in Sebastena urbe provinciæ Palæstinæ, Thomas apud Indos, Andreas et Lucas apud Patras, Achajæ civitatem, consummati referuntur. Quoniam cæterum certum est S. Andream in Achaja et passum et sepultum fuisse, recte concludi potest Sanctum nostrum Euangelistam eamdem laborum palæstram et sepulturæ sedem nactum fuisse. Huc etiam accedit Bithyniam in altera Bosphori ripa, nempe in Asia sitam esse. Quapropter nulla fere ratione explicari posset, quomodo S. Euangelistæ corpus per tantas ambages Constantinopolim advectum fuisset. His ductus rationibus censuerim locum sepulturæ S. Lucæ magis in Achaja, quam in Bithynia constituendum esse. Quoniam porro tam ambigua sunt, quæ de ætate, mortis genere et loco S. Lucæ traduntur, satis intelligitur definiri non posse, quo anno æræ vulgaris diem suum clauserit extremum: quocirca late tempus obitus sæculum primum assignavimus: quamvis, inspecta chronotaxi Vitæ S. Pauli, cum aliqua probabilitate intra annos Christi 75 et 100 determinari posset.

§ VI. De variis translationibus corporis S. Lucæ.

[Corpus S. Lucæ primo Constantinopolim] Primum Constantinopolim translatum fuisse, una cum S. Andrea, S. Lucæ corpus, antiquissima et coæva habemus testimonia. In Scaligeriana editione Eusebii Cæsariensis adnotatur quidem hæc translatio [Scalig. Thesaur. temp., part. I. Edit. Amstelod. 1658.] : verum si accuratiorem Chronici Eusebiani, quam non 1833 Angelus Mai, nunc S. R. E. Cardinalem, Romæ in lucem dedit, consulamus, genuinum Eusebii chronicum in annum vigesimum Constantini Magni desinit, quum explicit in hæc verba: Vicennalia Constantini Nicomediæ acta, et sequenti anno Romæ edita [Mai. Scriptt. Vet. Collect., t. VIII, p. 400.] . Ast Sancti nostri translatio, omnibus consentientibus, in annum vigesimum Constantii reponitur: proin ad posteriorem quemdam Chronologum recurrendum est. Huic translationi auctoritatem suam præbet S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum dicens [Oper., t. IV, part. II, col. 104.] : S. Lucas sepultus est Constantinopoli, ad quam urbem vicesimo Constantii anno, ossa ejus cum Reliquiis Andreæ Apostoli translata sunt: similia quoque habet in Libro adversus Vigilantium [Ibid., col. 282 et seq.] : quibus omnibus consonat ipsum Hieronymianum Chronicum, quod notat sequentia [Mai. Scriptt. Vet., t. VIII, p. 403.] : Constantio Romam ingresso, ossa Andreæ Apostoli et Lucæ Euangelistæ a Constantinopolitanis miro favore suscepta. Eadem tandem habet Prosper Aquitanus in suo Chronico, translationem consulatui IX Constantii et II Juliani Cæsaris illigans [Canis. Thesaur. Monum., t. I, p. 292.] .

[81] [translatum,] Martyrologium autem Romanum sub die IX Maji uno elogio complectitur translationem SS. Andreæ, Lucæ et Timothei, cui annuntiationi procul dubio Usuardus præluxit; sed, ut animadvertit Sollerius noster ad dictum diem, minus feliciter. Constat enim trium illorum Apostolorum translationem non bene connecti, pejus ad idem tempus, pessime ad eumdem diem, et præsertim hunc diem IX Maji revocari. Ac imprimis horum Sanctorum ossa non uno anno Constantinopolim translata fuere; quum in Chronico, tum Hieronymiano tum Prosperiano, S. Timothei transvectio uno anno aliorum translationem præcesserit. Notandum deinde est in diem IX maji translationem Sanctorum minime incidisse. Etenim Fasti consulares, vulgo Idatio, episcopo Aquaflaviensi (Chavas in Lusitania) egregioque chronologo V sæculi tributi [Nicol. Anton. Biblioth. Vet. Hispan., t. I, p. 256 – 260 et Idat. Chron. Præf., p. 13 et 41. Edit. Bruxell. 1845.] , diem III Martii translationi SS. Andreæ et Lucæ assiguant, his verbis [De Aguirre. Conc. Hisp., t. III, p. 70.] : Constantio IX et Juliano Cæs. II (id est anno Christi 357, cum XX Constantii concurrenti). His consulibus, introierunt Constantinopolim Reliquiæ SS. Apostolorum Andreæ et Lucæ die V non. Mart. et introivit Constantius Aug. Romam IV Kal. Maji. Quæ duo, nempe ingressus Constantii Romam et translatio Sanctorum, sub eodem anno in Chronico Hieronymiano supra citato adnotantur. Ast dies translationis S. Timothei iisdem Idatianis Fastis, l. c. in annum præcedentem et Kalendas Junii referuntur. Qua in re consentientem habemus alium idoneum testem, Theodorum Lectorem, in Excerptis suis lib. II, cap. LXI scribentem [Hist. Eccles. Euseb., t. III, p. 583. Edit. Cantabr. 1720.] : Constantii temporibus allatæ sunt Constantinopolim Reliquiæ Sanctorum Apostolorum, Timothei ante diem Octavum Kalendas Julias (quoad diem spectat differt Theodorus ab Idatio: sed id habemus, diversam esse a sequenti translatione); Andreæ autem et Lucæ ante diem quintum nonas martias; et deposita sunt in magna Ecclesia Sanctorum Apostolorum ab ipso dedicata.

[82] [ac dein sub Justiniano inventum fuit:] Ut porro aliquid veri inveniatur in notata, die IX Maji, non juvat recurrere ad translationem quamdam, factam sub Justiniano imperatore, de qua agit Procopius lib. I de Ædificiis Justiniani cap. IV [Corp. Hist. Byzant. Procop., t. III, p. 189 et seq. Edit. Bon. 1838.] . Diruta nempe basilica veteri, omnibus Apostolis dicata a Constantino, novam molitus est Justinianus: artifices autem, ait Procopius, (effosso penitus pavimento, ne quid restaret male compositum) ligneos viderunt loculos tres, illic habitos derelictui, ac suis significantes inscriptionibus, Andreæ, Lucæ ac Timothei Apostolorum inesse corpora, quæ imperator ipse Christianique omnes maxima cum voluptate spectarunt. His pompa ac festi celebritate ornatis, solitisque honoribus rite persolutis, occlusos loculos humo denuo mandarunt; ac ne locus nota ad memoriam insigni et frequentia careret, Apostolorum corporibus illum pie dedicarunt. Hæc quidem translatio annuo ritu recoli potuisset, quamvis et hunc taceat Kalendarium C. P., a Steph. Morcelli editum et illustratum; ast Theophanes in sua Chronographia hanc pompam ordinat sub anno 542 fer. III die XXVIII Julii [Ibid. Theophanes Chronogr., p. 352.] : vitium quoddam librarii oscitantia irrepsit, aut enim feria II translatio est facta, aut procrastinanda est in diem mensis XXIX, illo anno littera dominicali E signato. Nescio autem cur totum istud negotium in annum Christi 550 laudatus Morcelli transtulerit [Calendar. C. P., t. I, p. 197.] : nulla enim mihi cognita ratione hanc difficultatem solvere valeo.

[83] [annus vero istius translationis] Satis convenit translationem SS. Andreæ et Lucæ factam fuisse anno Constantii imperatoris vigesimo, ut luculenter testatur S. Hieronymus in suo Catalogo, supra num. 77: ast non ita convenit de anno Christi, cui illigandus est vigesimus annus Constantii. Difficultatem parit Chronicum Hieronymianum, accuratius ab Em. Mai editum, quod vigesimum Constantii annum cum æra vulgari 362 conjungit, si quidem Constantius, mortuo patre suo Constantino Magno, anno Christi 342 Augustus appellatus fuerit. Quæstio pendet ab anno Constantini emortuali, quem plerique 337 statuerunt [Baron. et Pagi ad h. an. Petav. Doctr. temp., t. II, p. 413. Edit. Antw. 1713. Rationar. temp., p. 904. Edit. Lugd. Bat. 1710. L'Art de vérif. les dates.] , dum laudata Chronici editio eumdem ad quintum annum seu 342 procrastinat. Ast communiorem sententiam tenendam esse varia nobis suadent. Ac imprimis Idatius in suis Fastis consularibus obitum Constantini notat sub consulatu Feliciani et Titiani, qui ad annum Christi 337 designantur, his verbis [De Aguirre Conc. Hisp., t. III. p. 70.] : His consulibus Constantinus Augustus ad cœlestia regna ablatus est XI Kal. Junias, et ipso anno nuncupati sunt tres Augusti, Constantinus et Constantius et Constans V idus Septembris.

[84] [licet reclamet nova editio Eusebii,] Quod si verum est, quod adducunt Eusebius et Chronicum Paschale seu Alexandrinum, Constantinum obiisse ipso Pentecostes die [Corp. Hist. Byzant. Chron. Pasch., t. I. p. 533. Euseb. Vit. Constant., lib. IV, cap. LXIV.] apprime annus 337 tali relatione confirmatur: nam illo anno, paschate incidente in diem III Aprilis, Pentecostes cum XI Kal. Junias seu XXII Maji conveniebat. Fidem communiori sententiæ adstruunt, quæ affert Baronius ad hunc annum § III de legibus, sub iisdem consulibus latis nomine novorum imperatorum. “Exstant, ait, de his plura exempla, ut in Codice Theodosiano titulo de Annona et Tributis, ubi quarta constitutio data legitur a Constantio VIII idus Decembris Thessalonicæ Feliciano et Titiano coss. Sed et in titulo de distrahendis pignoribus habetur rescriptum Constantii Augusti ad Egnatium Faustinum, datum iisdem coss. pridie idus Decembris. Rursus vero eodem in Codice titulo de Honorariis Codicillis, sub sequentis anni consulibus Urso atque Polemio, XVII Kal. Junii exstat data Constantii constitutio ad Asconium, Africæ vicarium. Quæ quidem leges, sicut aliæ a Constantino latæ, inscribendæ erant titulo Constantini, si fuisset superstes et in sequentes annos vitam prorogasset; verum quod ex hac vita migrarit, ejus filii Constantii Augusti nomine notatæ habentur.” Tandem ne ab antiqua et communiori sententia discedamus, vetat etiam celebris eclipsis solaris diei XXVIII Augusti 360, quæ, ut notat Petavius [Rationar., p. 994. Cfr ejusd. Doct. temp., lib. XI, cap. XLV.] ex Ammiano lib. XX, uno anno mortem Constantii præcessit; dum altera eclipsis solaris die VI Junii 346 in annum Constantii decimum incidat.

[85] [cum anno Christi 357 conjungendus est,] Quanticumque igitur meriti sit Chronicum Eusebianum et Hieronymianum, recens editum, allatæ tamen rationes tanti sunt ponderis, ut a vulgata opinione, obitum Constantini ad annum Christi 337 referente, recedendum non censeam. Si porro hic annus retinendus est, jam sponte sua fluit, vigesimum Constantii annum cum annis partim 356 et 357 concurrere. Ast quoniam ex Idatio habemus, supra num. 81, Reliquias SS. Andreæ et Lucæ V non. martias C. P. translatas fuisse, id referendum est ad annum Christi 357, quo vigesimus Constantii annus currebat usque V Idus seu diem IX Septembris. Atque in hunc cæterum annum, consulatu Constantii Aug. IX et Juliani Cæs. II insignem, consentiunt Prosper Aquitanus [Canis. Thes. Monum., t. I. p. 292.] et Chronicum Paschale [T. I, p. 542.] , quod quoque habet mense Dystro, qui mensi latino, martio, respondet, die III C. P. allatas esse Reliquias SS. Andreæ et Lucæ, idque anno Constantii XX, quando idem imperator Vicennalia sua Romæ magno apparatu celebravit. Sæpe dictorum Sanctorum translationem ordinat Beronius sub anno 358, § XXV, sed nulla idonea nixus ratione, quare etiam a Pagio emendatur ad an. 356 § XIII et an. 357 § I.

[86] [quando ex Achaja corpus allatum fuit:] Promisimus supra num. 79 locum mortis S. Lucæ confirmaturos nos ex loco, unde ejus sacrum corpus CPolim translatum fuit. Pleræque editiones Hieronymianæ legunt ex Achaja transvectum fuisse corpus S. Euangelistæ, sed id perperam irrepsisse textui genuino, quum absit a plerisque melioribusque codicibus adnotat Maurinus editor Operum S. Hieronymi, Joannes Martianay [S. Hieron. Oper., t. IV, part. II, col. 104.] . Verum tacenti Hieronymo coævus, Philostorgius, licet hæreticus Eunomianus [Ceillier. Hist. des Aut. Ecclés., t. VIII, p. 659.] , in sua Historia Ecclesiastica, a Photio per epitomen conservata, lib. III, cap. II [Hist. Eccles. Euseb., t. III, p. 486.] aperte docet Lucam Euangelistam ex Achaja translatum fuisse Constantinopolim. Florentinius quidem in sua editione Martyrologii Hieronymiani sub die XVIII Octobris ex loquendi modo Philostorgii auguratur diversos esse dies translationis tum Andreæ tum Lucæ: Sed id ex verbis ejus nequaquam desumi potest: quæ sic sonant: Reliquias Andreæ Apostoli ex Achaja eum (Constantium) transtulisse scribit (Philostorgius) in ecclesiam, quam ipse absolverat, quæ Apostolorum vocatur: et juxta eam ecclesiam patris sui tumulum collocasse: Lucam præterea Euangelistam ex eadem Achaja ab eo translatum esse in supradictam ecclesiam: Timotheum denique Apostolum ab urbe Ioniæ, Epheso, in celebrem illam ac venerabilem basilicam jussu ejusdem Constantii deportatum fuisse. Ex hoc inquam textu arguit Florentinius diversis diebus translationem SS. Andreæ et Lucæ celebratam fuisse, maxime quia et dies XVIII Octobris in suo Hieronymiano exemplari signatur Translatione S. Lucæ. Sed hæc tanti non sunt, ut deflectere nos oporteat ab iis, quæ docent nos Hieronymus, Prosper et Idatius, ut monstravimus supra num. 80.

[87] [occurritur objectioni ex Arianismo Constantii desumptæ.] Ex hactenus dictis satis liquet ex Achaja allatas fuisse in urbem regiam Sancti nostri Reliquias, simulque removetur scrupulus Card. Baronii in Notis ad Martyrologium Romanum sub die IX Maji. Quum enim vir doctissimus retulisset verba S. Hieronymi adversus Vigilantium, qua ironice dicit sacrilegum fuisse imperatorem qui Sanctas Reliquias Andreæ et Lucæ transtulisset Constantinopolim [Hieron. Oper., t. IV, part. II, col. 282 et seq.] ; subjungit: Quæ quidem verba Constantio convenire non posse, compertum est; quem Arianum fuisse omnes norunt. Attamen licet aliquot exemplaria nonen Constantini substitutum habeant pro Constantio, omnes tamen conveniunt Sanctorum translationem huic imperatori adscribendam esse; tum quia melioris notæ exemplaria Constantium scribant, tum quia Chronologi antiqui in hoc etiam consentiant. Quod vero Arianis faverit Constantius, non officit sententiæ nostræ, quoniam inter illorum errores non occurrit ille, quo Sanctis debitus honor denegetur. Quin et S. Gregorius Nazianzenus Oratione IV (al. III) postquam § 3 [S. Gregor Naz. Oper., t. I, p. 78. Edit. Paris. 1778.] Constantii fidem laudasset, postmodum tamen indigne deceptam, exprobrat Juliano imperatori, quod Reliquias Sanctorum, non solum non colat, sed et contemnat § 69 et 70 [Ibid., p. 188.] . Ex quibus omnibus luculenter evincitur Constantius exteriorem Religionis formam, ad quam certe et cultus Sanctorum pertinet, retinuisse, quamvis in dogmatis fidei gravissimis fœde erraverit et sanctissimis viris infestus fuerit [Ibid., p. 76.] .

[88] [Circa corpus S. Lucæ ex Oriente adventum plures ecclesiæ decertaut:] Quomodo porro Constantinopoli seu ex Oriente in Occidentem devenerit S. Lucæ corpus, nullum, quod sciam, monumentum nos docet. Interea tres præcipue ecclesiæ has sibi Reliquias vindicant. Prima est monasterium S. Salvatoris de Gulleto, etiam S. Gulielmi, a sepultura hujus sancti viri, fundatoris Congregationis Benedictinæ Montis Virginis, dictum, et in Principatu Ulteriori regni Neapolitani, diœcesi Nuscana, situm, de quo pluribus agit Papebrochius noster in Appendice ad Vitam S. Gulielmi sub die XXV Junii § II [Act. SS., t. V Junii, p. 138. Cfr Hélyot. Hist. des Ordres relig., t. VI, p. 121.] . Historiam hujus translationis, in schedis Musæi Bollandiani servatam [Mss. biblioth. reg. Bruxell., n. 8913.] referimus ex Breviario Gulielmitano. Quum S. Lucæ corpus Constantinopoli Brundusium transvectum fuisset, istic a pio illius urbis viro, Nicolao Campanino, diu custoditum fuit. Hic autem mente revolvens, qua ratione posset sacris Reliquiis debitum procurare honorem, anceps hærebat; quando ejus filius unicus, adolescens medicus, dira febri vexatus, cœpit invocare opem S. Lucæ. Tunc S. Euangelista utrique apparuit in somno, promittens sanitatem, si corpus ejus ad ecclesiam Gulletanam deferrent servandum. Ac reapse, valetudine filio restituta, advocat Nicolaus aliquos fratres Gulletanos, qui sacrum corpus Brundusio ad ecclesiam S. Salvatoris deferunt. Quod magno populi comitatu, in ecclesia sæpe dicta repositum fuit.

[89] [imprimis Gullensis in regno Neapolitano;] En historia, excerpta ex Breviario Gulielmitarum sub die II Maji. Cui narrationi quominus fidem nostram præstemus, multa impediunt. Imprimis quidem nulla temporis nota additur, nihil habetur sive circa annum, sive circa episcopum aut Brundusinum aut Nuscanum, sive abbatem Gulletanum, sub quibus hæc acta, sane momentosa, referuntur: atqui temporis adjuncta magnæ utilitatis essent ad veritatem quamdam historiæ adstruendam. Alterum quoque est, quod fidem labefactat, nempe veritatem corporis sacri in solo testimonio Nicolai Campanini, viri incogniti, reponendam esse, quoniam nec testes miraculi, in filio facti, allegantur, nec ratio redditur, qua tantus thesaurus in manus viri privati inciderit. Certe quando tales ex Orientis partibus afferebantur Reliquiæ, præsertim Sanctorum celebriorum, qualis erat S. Lucas, in primariis templis collocabantur, aut certe magna erat inter populos æmulatio, ut sibi quisque tantum patronum vindicaret. Ast hic nihil simile occurrit; accipit sacrum corpus Nicolaus, diu illud custodit, mente revolvit, nemine, qui saltem nominetur, adhibito consiliario, qua ratione sacro corpori cultum procuret. Hæc, fateor, tam mira sunt, ut fidem meam, nisi idonea documenta aliud persuadeant, superent. Tandem id ipsum Breviarium, quo historia continetur, Venetis typis excusum dicitur anno 1555: non dicam tunc primum exortam narrationem, sed, antiquis monumentis deficientibus, licet dubiam habere translationem, donec certiora edoceamur. Legitur quidem in Felice Renda, sæculi XVI in finem vergentis scriptore, brachium S. Lucæ Gulleto in Montem Virginis fuisse translatum [Act. SS., t. V Juni, p. 114.] , sed recentius est istud testimonium, quam ut fidem faciat, et cæterum possessionem totius corporis aut majoris ejus partis neutiquam demonstrat.

[90] [dein Veneta FF. Minorum;] Altera ecclesia, quæ possidere se corpus S. Lucæ gloriatur, est monasterium S. Jobi FF. Minorum de Observantia Venetiis. Rei seriem ex Waddingi Annalibus Minorum exhibemus [Wadding. Ann. Minor, t. XIII, p. 271 et seqq. Edit. Rom. 1735. Cfr. Flam. Cornel. Eccl. Venet., t. XXII, p. 91.] : Turcæ hoc anno (1463) regno Bosnensi … longe lateque potiti … in omnes Christianos desæviunt. Profligati inter alios Franciscani ex munitissima arce Jayczæ, … felici ausu, dum urbs diriperetur, corpus S. Lucæ Euangelistæ, illuc Constantinopoli translatum, subtraxerunt, et Venetias delatum, Christophoro Mauro, piissimo principi ea conditione donarunt, ut liceret eis domos et habitacula, quæ in dominio Veneto sub nomine et regimine provinciæ Bosnensis hactenus possederant, libere et sub patrocinio reipublicæ deinceps incolere, aliosque adderet serenissimus princeps conventus provinciæ Dalmatiæ colligendis fratribus Bosnensibus, e suis sedibus expulsis. Sacri pignoris religiosos delatores pius princeps honorificentissime prosecutus, Reliquias in templum S. Nicolai, ad Littus exstructum, ex navi deferri curavit, quas solemni apparatu ad ecclesiam S. Bernardini, alias a S. Jobo nuncupatam, a se mirifice in hunc finem exornatam, transferre et pretiosa theca reponere cogitabat.

[91] [tandem Patavina S. Justinæ:] Interim sparso rumore, verum corpus S. Lucæ a trecentis annis Patavii asservari in cœnobio S. Justinæ Ordinis S. Benedicti, cœptum est de hoc recenter allato dubitari. Propere convolarunt Venetias abbas, monachi et cives aliquot Patavini, nobile suum depositum defensuri, adversamque fidem infirmaturi. In re gravissima, ne temere videretur quidpiam attentare, aut contra urbem Patavinam statuere, misit princeps viros illustres, qui Reliquias monachorum diligenter inspicerent, et, qua fide constarent, prudenter examinarent. Non illæ erant monasterii tabulæ aut monumenta, quæ dubium omne repellerent et certam fidem extorquerent. Jussus proinde Bernardus Justinianus Venetus, in urbe orator, Pii (II) Pontificis judicium expetere. Erat tunc Venetiis pontificius legatus Cardinalis Nicænus (Bessarion), cui causam examinandam et judicium ferendum Pius Papa commisit. Ille per Sipontinum archiepiscopum, Nicolaum Perottum, eruditione et rerum agendarum peritia clarum, observato judicii ordine, auditis utrinque partibus, discussisque rationibus, non semel prolatis, tandem sententiam protulit: nempe [Ibid., p. 277.] ossa, in ecclesia S. Justinæ de Padua exsistentia, quæ hactenus pro ossibus S. Lucæ Euangelistæ tenta, habita et venerata fuerunt, non fuisse nec esse ossa ejusdem S. Lucæ Euangelistæ, nec pro talibus habenda, tenenda seu venerari debere: corpus vero, nuper e regno Bosnæ delatum et nunc in ecclesia S. Nicolai in Littore Veneto exsistens, et hactenus pro corpore dicti Euangelistæ tentum, habitum et veneratum, pro tali et ut tale habendum, tenendum et venerandum esse, haberique, taneri, reputari et venerari debere, ipsumque pro tali et ut tale habemus, tenemus, reputamus et veneramur, haberique, teneri, reputari et venerari volumus et decernimus.

[92] [inter binas posteriores oritur controversia:] Litteræ Apostolicæ, quibus Pius Papa II examen et judicium controversiæ Cardinali Bessarioni committebat, quæque in instrumento judiciali, cujus præcipua verba supra retulimus, datæ erant sub annulo piscatoris Tibure die penultima Augusti 1463: quæ vero intervenit sententia, lata fuit die IX Decembris ejusdem anni. Rationes autem Venetorum pro vindicando corpore S. Lucæ, saltem primariæ, reperiuntur in codice Vaticano, signato n. 392 fol. 59 [Mss biblioth. reg. Brux., n. 8913.] . Ac primo allegant instrumentum, græco idiomate conscriptum, datumque anno 6753 æræ, ut puto, Constantinopolitanæ, qui cum anno nostro vulgari 1245 concurrit: in dicto autem instrumento refertur, corpus S. Lucæ ab Athanasio, patriarcha Hierosolymitano, emptum Constantinopoli, Hierosolymam primum, dein per duos monachos Accon, quæ hodierna Ptolemais est, delatum fuisse. Istic autem occurrerunt lipsanophoris mercatores tres, Nicolaus Cataflonis, Joannes Marconisa et Canatius Xanthus, qui sacrum corpus, pretio 700 Byzantiorum Zaracenicorum dato, Thebas Bœtiæ asportaverunt.

[93] [rationes Venetorum] Allatum instrumentum id profecto habet meriti, quod in notam historiam et chronologiam non impingat; nam illa tempestate sedem Hierosolymitanam occupabat Athanasius III, ab Agarenis trucidatus, ut habet instrumentum [Le Quien. Or. Christ., t. III, col. 506.] . Ast merito contra illud excipi potest, quod sit confessio privata, imo quæstum quærentium, seu eorum, qui ipsum corpus vendiderunt, quibus proinde standum non est. Dein parum verisimilis duplex sacri corporis venditio, ejusque per mercatores Thebas avectio, qui potius videntur tantum thesaurum ad proprias sedes asportare debuisse. Atque eo sane magis, quo hoc ipso anno 1245 gravius imperio CPolitano adeoque Græciæ immineret periculum, ut testantur verba Innocentii IV in Concilio Lugdunense I: etenim Pontifex, ut præsentissimam ruinam averteret, præscribit instit. XIV [Labbe. t. XI Conc., col. 651.] remedium extremum, scilicet ut medietas omnium proventuum, tam dignitatum et personatuum, quam præbendarum ecclesiasticarum aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum solvatur ab omnibus, qui per sex saltem menses personaliter non resideant, iis dumtaxat exceptis, qui in obsequio sunt Romani Pontificis, cardinalium aut suorum prælatorum, vel in scholis aut negotiis ecclesiæ versantur aut cruce signantur. Quis vero credat, rebus ita in ancipiti positis, mercatores illos, qui ingenti pretio thesaurum sibi comparaverant, eumdem in mediis periculis relicturos?

[94] In probationem etiam afferebant Veneti tum Bullam Pie II indulgentiarum, tum varias epistolas scriptas ex Bosnia anno 1463: [expenduntur:] sed hæ nihil certi docere possunt in rebus, quæ duobus solidis sæculis antecesserunt, nisi, quod tamen non præstant, monumenta antiquiora referrent. Hac fere ratione Patavini documenta, a Venetis allata discusserunt. Restat igitur ut ipsorum Patavinorum rationes ad trutinam revocemus. Usi sunt majores nostri instrumento coævo, in bibliotheca Ambrosiana asservato, cujus apographum, circa finem mutilum, in scriniis nostris adhuc conservavimus, simul cum alio Ms., ex bibliotheca S. Justinæ desumpto, cujus lectiones, quia simplicius procedit, præferimus. Ante tamen quam ulterius progrediamur, operæ pretium fuerit animadvertere Petrum de Natalibus, episcopum Equilinum, sæc. XIV scriptorem in suo Catalogo Sanctorum lib. IX, cap. LXXX tamquam fabulam habere, quod cives Patavini possiderent corpus S. Lucæ. Id tamen certum est, eosdem jam anno 1174 gloriatos fuisse dictum corpus apud se reconditum habuisse, ut fidem facit Ms. supra laudatum, quod auctorem habet coævum anonymum. Id enim ostendit sub narrationis suæ principium, hoc modo loquens [Cfr. Act. SS., t. III Octob., p. 810, n. 86.] : Novissime vero anno millesimo centesimo septuagesimo quarto, Paduæ nobilis cuncta fere domicilia nec non ejus possessionis res mobiles propter ignis pestilentiam dilapsa noscuntur in cinerem. Sic etiam in fine ejusdem: Narrationis autem sonus, quamquam verborum appositione minime decoretur, nihilominus veritatis argumento clarificatur. Ego ipse namque Euangelistæ inventionis tempore ad odoriferam ejus arcam sæpenumero dirigendo vestigia, Passionis atque Resurrectionis Dominicæ præconem, indignus licet, aspiciebam, necnon prodigiorum signa, quæ tunc Deus ibi suscitaverat, avide considerabam.

[95] [antiquior tamen traditio] Referunt nostri in Commentario de S. Justina supra laudato [L. c. n. 86 et seqq.] anno Christi 1174 Patavinæ urbis partem longe maximam incendio deletam fuisse, sed brevi post tempore ad pristinum splendorem dignitatemque rediisse: eodem simul tempore repente nobiles ac ignobiles viros incessit desiderium Sanctarum Reliquiarum, quas olim metu barbarorum sepultas pone templum D. Justinæ, tenuis adhuc fama retinebat. Ut igitur votis populi fieret satis magistratus Patavinus Kalendis Martii 1177 sexaginta viros elegit, qui Sacrarum Reliquiarum inquisitioni interessent. Itaque Gerardus Pomedella, episcopus, sub Quadragesimæ initium (feria IV Cinerum hoc anno in diem IX Martii incidente) una cum Dominico, S. Justinæ abbate, cum clericis laicisque permultis inquirendarum Reliquiarum initium fecit. Ac primo quidem binas arcas, alteram plumbeam, marmoream alteram, in qua exuviæ SS. Innocentium continebantur, eruerunt. Horum, inquit anonymus [L. c., n. 87.] , ita visione gavisi, dum divini thesauri vacarent inquisitioni, B. Justinæ sepulchrum cœmeterii meditullio sub altari tunc invenerunt.

[96] [favet Patavinis] Pergit dein scriptor noster anonymus his verbis: Plurima itaque Sanctorum corpora, titulis declarata singulis, inter quæ B. Apostoli Mathiæ exstitit principale, antequam B. Lucæ sepulturæ fruerentur visione, fodientes invenerunt et inventa cum devotionis honoribus collocarunt. Sanctorum itaque collocatis Reliquiis, admirabilem saxorum compaginem fodiendo feliciter accedentes, ejusque connexus pro viribus erumpentes, marmoream arcam latitantem invenerunt, in qua plumbeam arcam, nullis suspicantibus, invenerunt. Ea namque tres vitulorum facies, duplicis quoque figura crucis extrinsecus opere formoso designatæ apparebant. Periti, diligenter inspicientes, quartum Euangelistarum vituli formam figuraliter gerere meminerunt, unde S. Lucam repræsentare dixerunt. Fideles autem pro titulo latente minime credentes, arcam plumbeam pallio velaverunt, divinamque majestatis clementiam precibus sollicitarunt, quatenus titubationes ab eorum cordibus removere, claraque significationis nota suis famulis revelare dignaretur. Horum vero precibus devotis Deitatis benignitas satisfaciens, eorum dubitatione considerata, latebras tituli plurimorum fidelium mentibus, adventante noctis tempore, per visionem revelavit.

[97] [quorum possessio jam ab anno 1127] Lucescente aurora, quibus tituli descriptio supremo munere fuerat tunc revelata, velociter ad Dominicum, ipsius ecclesiæ abbatem, simulque ad custoditas Reliquias * vestigia direxerunt, eisque visionem feliciter insinuaverunt. Horum itaque triduana suasione commoti, plurima clericorum simulque laicorum religione congregata, latebras tituli summa cum reverentia quæsierunt. Dum arcam plumbeam aperirent, odor tantus a beatissimi Lucæ corpore tunc emanabat, quatenus ex aromatum combustione solitus est emanare, in angularem arcæ compaginem sic scriptum erat: Sanctus Lucas Euangelista: ita sub velamine, quia nisi divini muneris gratia fidelium mentibus revelasset, nequaquam ibi descriptionis aliqua nota latere crederetur. Tanti thesauri gloria cognita, clarum scripturæ titulum, vitulorum formosas facies cereo sigillo descripserunt, episcopoque suo, qui Ferrariam ad Apostolicum (nempe Alexandrum Pp. III) iverat, delegarunt. Illis namque temporibus Alexander, summus Pontifex, Ferrariam iverat, acceptoque sigillo Paduanus episcopus Alexandro sanctissimo præsentavit atque inventionis seriem notificavit.

[98] [saltem inceperat:] Interim vero Paduanæ majoris ecclesiæ canonici, civitatisque clerici, vexilliferi, præcedentibus crucibus, cum civitatis populo properarunt, ibique divina celebrarunt: Paduanusque episcopus, Paduam rediens, populum suum doctrina cœlesti refecit. Interim vero civitatis, castellorum atque villarum coloni, de B. Lucæ revelatione congratulantes, ad ejus arcam cereos, aliaque reverentiæ munera deportantes, devotissime concurrebant. Plurimos, visione privatos, ad Euangelistæ arcam accedentes, divina misericordia clarificavit, aridosque plurimos, quorum curationes ipse cognovi, sanavit. Quædam enim juvenis de Ora, quæ dicitur Terra-Longa, cujus manus arida fuerat, Beatissimi Lucæ virtute sanari desiderans, ad ejus arcam sexto decimo die intrante mense Aprili accessit, quam divinæ gratiæ munus percepturam, quum vespertina celebrarentur mysteria, benignitatis divinitas pristinæ reddidit sanitati. Sequens * autem noctis tempore quidam puer, a nativitate cæcus, de villa, quæ dicitur Titulus, secus arcam Euangelistæ residens, oculos suos digitis, quibus arcam tetigerat, gaudendo palpans oculorum visionem accepit.

[99] [quando miraculis illustrata fuit inventio;] Quidam de Montis Silicis oppido, oculorum visione privatus, ad tanti medici limina properavit, ibique visione accepta, ad propria rediit. Audiens autem Joannes Bonus de Caldera S. Lucæ virtute varios curari languores, natum suum, cujus oculus fuerat scrofula velatus eximia, tunc * ad Euangelistæ arcam ægritudinis loco tetigisset, pueri scrofula S. Lucæ virtute sanatur. Undecimo itaque die mensis maji tunc exeunte, quum villæ cujusdam, quæ dicitur Montagnana, cuncti fere coloni cum devotionis muneribus ad Euangelistam videndum, laudes canendo, concurrissent, quemdam illorum, cui nomen erat Almericus, cujus aridum fuerat brachium, Dominus Noster Jesus Christus coram populi multitudine sanavit. Marcus de Verona, Dominici Fundaci filius, caput lancea transfisus *, (quum) a nullo medicorum sanari posset, B. Lucæ virtute vulnus suum sanandum commisit et se ad ejus arcam, sanitate percepta, accedere promisit: quum itaque diu noctuque Sancti Euangelistæ cogitaret virtutem, vulneris locus adeo noscitur esse consolidatus, ut acus puncturæ cicatrix esse similis putaretur: sanitati restitutus, ad limina sui medici devote properavit, ad honorem B. Lucæ Euangelistæ super ejus arcam imaginem ceream suspendit.

[100] [anno 143 visitantur Reliquiæ Patavinæ] Hactenus relatio anonymi coævi, ex qua manifeste patet jus possessionis, utpote longe antiquius, magis favere Patavinis, quam Venetis. Sed quoniam controversiæ, quæ in facto aliquo radicem suam habent, non tam præsumptionibus, quam historia fulciri debeant, reliqua instrumenta, quæ præ manibus habemus, subjicienda censemus: hac enim ratione facilius lector motam quæstionem solvere poterit. Quum monachi S. Justinæ Patavii, ut diximus supra num. 91, sinceritatem Reliquiarum Venetarum S. Lucæ infringere conarentur, præcepit Senatus Venetus, ut arca, quæ S. Euangelistæ ossa continebat, aperiretur, et tali modo ad veritatis investigationem via sterneretur: cujus visitationis jam laudatum Ms. Patavinum exhibet instrumentum hujus tenoris: Jus dicentibus urbis Paduæ pro serenisso imperio Veneto clarissimis Zaccaria Trevisano, jure consulto et auratæ militiæ equite, et Luca de Lege; quum inclyto Venetiarum principi, Christophoro Mauro, ex Liburnia (hodie Croatia) corpus, quod dicebatur B. Lucæ Euangelistæ dono delatum esset, et ob id orta contentione dubitaretur, ne * in ecclesia B. Justinæ in capella dedicata B. Lucæ prædicto, corpus suum reperiretur: decreto illustrissimi senatus Veneti aperta est arca quædam alabastri in prædicta capella. In qua inventa est capsa quædam plomea (plumbea) longitudinis pedum circa sex et latitudinis unius cum dimidio vel circa, clausa, nulla tamen clavi sive compagine; quæ desuper erat ad modum unius cophini, habens in medio fundi foramen quoddam penetrans, quod vetustas fecerat.

[101] [et reperiuntur omnia ossa, capite excepto,] In qua tegebantur ossa, quæ dicuntur et et affirmantur corporis beatissimi Lucæ, divisa tamen et ab invicem separata, capite dumtaxat excepto, quod a quodam serenisso Romanorum imperatore, quem nonnulli fuisse dicunt Fredericum Barbarossa, asportatum fuisse fertur: et ob eam rem, ne diminui aut accipi posset, quod reliquum gloriosissimi corporis supererat, repositum cum hac plumea capsa, in quadam alia lignea imposita in quadam arca ferrea, quæ jacent hodierno die a tergo altaris, et arcæ alabastri, jubente clero, in hoc sepulcro lapideo collocatum est. Inventum est præterea cum his sanctissimis ossibus numisma quoddam, sive moneta raminis (cupri), tenentis aliquantulum argenti, ad similitudiuem unius copuleti cum scriptione ab uno ex lateribus: Sanctus Marcus, reliquum vero litterarum cerni non poterat. (Si idem sit numisma de quo agunt nostri in commentario S. Justinæ num. 121 [Act. SS., t. III Octob., p. 819.] , ex aversa parte cernebatur imago ducis Venetiarum cum inscriptione: Franciscus Foscari D. G. Venetiarum dux. Rempublicam rexit ab anno Christi 1423 ad 1457). De his igitur ossibus ad augendam devotionem et confirmandam futurorum fidem, rogatus ego Zandominicus Sparzarenus, notarius et civis Paduæ, mentionem infra facturus cum unumquodque eorum denominando, ossa spatularum, brachiorum utriusque fucilis (focilis) … coxarum et crurium, pedum ac manuum, patellæ genuum, costæ et spondiles dorsi, quæ omnia et vidisse et tetigisse testor, anno Christi MCCCCLIII. Idem Zandominicus Sparzarenus nots. Quæ hic habetur enumeratio ossium, multum intricata est nec facile lectu in apographo, quo utor, unde divinando aliquoties, magis quam exscribendo, processi.

[102] [quod olim Romam] Præter id genus argumenta, objiciebant etiam Patavini Venetis, corpus, in ecclesia S. Jobi servatum, non esse S. Lucæ, utpote quod esset integrum, quando e contrario genuinum Euangelistæ cadaver erat truncatum capite, quod ab antiquo Romæ servabatur. Et re quidem vera exhibetur in ecclesia Vaticana S. Petri hoc caput cum inscriptione satis antiqua [Cancellieri. De Secretar. eccles. Vatic., t. III, p. 1195.] : CAPUD BEATI LUCE EUĀGELISTE TRĀLATŪ DE CŌSTĀTINOPOL ROMĀ PER BTM GG DOCTORĒ PP PRIMUM, id est: caput B. Lucæ Euangelistæ, translatum de Constantinopoli Romam per Beatum Gregorium doctorem, Papam primum. Cujus rei fidem facit instrumentum, confectum anno 1464 a Francisco de Tolomeis de Aquila, Decretorum doctore et Vicario basilicæ Vaticanæ. Idem habet Card. Baronius ad annum Christi 586, § XXV, adducitque in testem assertionis monumentum conscriptum in priori pagina codicis, Dialogos S. Gregorii continentis. Sed scite animadvertit Lucas Waddingus [Annal. Minor. an. 1463, t. XIII, p. 279. Edit. Rom. 1735.] , non sibi constare cardinalem, dum in Notis ad Martyrologium Romanum IX maji agat solum de brachio S. Lucæ, in Annalibus vero de ejusdem capite. Et vero si ipsum, ad quod provocat Baronius, documentum inspicimus, satis manifestum est de capite S. Lucæ transferendo nequaquam agi potuisse.

[103] [a S. Gregorio] Nam quum S. Gregorius, tunc diaconus et apud Tiberium imperatorem Sedis Apostolicæ apocrisarius, obtentis jam S. Andreæ Reliquiis, cuperet etiam vel particulam sacri corporis B. Lucæ impetrare, accessit (verbis documenti utor ex Waddingo l. c.) ad Tiberium imperatorem et quod eum in hoc etiam exaudire dignaretur, magna humilitate supplicavit: videlicet ut de Reliquiis Euangelistæ Lucæ brachio S. Andreæ sociaret. Imperator autem quum hoc audisset, cœpit tristari et esse mœstissimus, quum id, quod D. levita petebat, absque gravissima difficultate fieri non posset. Erat enim sarcophagus, in quo Euangelista jacebat, marmoris durissimi ad instar adamantis, ferro et plumbo arctissime colligatus. Verebatur etiam imperator, ne tumultus inde fieret in civitate, si corpus tanti et tam pretiosi Apostoli et Euangelistæ aliquo ingenio moveretur. Quomodo ergo sanctissimo Gregorio satisfaceret, invenire non poterat, et ait B. Gregorio: Dominum Jesum Christum more solito deprecare, quatenus viam perficiendi opus desideratum misericordiæ dono tibi aperiat; cave tamen, ut quod feceris, caute et sine vulgi rumore patretur. Hoc itaque audito, levita beatus sibi et suis jejunium septem dierum indixit. Quo cum multo fletu peracto et lacrymis, accessit octavo die ad locum, in quo Euangelista quiescebat, et flectens genua oravit, ut auctor mirabilium Deus eum suo desiderio non fraudaret.

[104] [translatum fertur,] Deprecabatur etiam B. Lucam, ut si ejus devotio esset honesta, daret ei posse perficiendi, quod volebat, alias autem frustraretur, quod desiderabat. Et dum ante sepulcrum incumberet levita beatus, plumbi duritia versa est in ceræ mollitiem, et ferrum, quo sepulcri marmora ligabantur, confractum ante Beati Gregorii pedes cecidit, sarcophagus vero absque humano suffragio divinitus apertus est. Beatus igitur Gregorius, ab oratione surgens, vidit sepulcrum reseratum, et ecce gloriosus Euangelista proprium erexit brachium et Beato Gregorio tribuit. Quod cum magna reverentia recepit levita beatus, et diligenter una cum brachio B. Andreæ in argentea capsula cum aromatibus collocavit. Tempore ergo opportuno ascendit in navem et confestim, surgente vento secundo, Romam cum suavitate pervenit, pignoribus Sanctorum in Ostia civitate relictis. Quo audito Pelagius Papa venerandus, gaudio repletus, illico surrexit et convocatis episcopis et cardinalibus, diaconis et subdiaconis, omnisque curiæ ordinibus, una cum B. Gregorio (quem honorifice jam susceperat) civitatem Ostiam gradu concito adivit, et inclinato capite accipiens brachia SS. Lucæ atque Andreæ, cum psalmis et hymnis, omnique veneratione Romam devexit. Refert deinceps qua ratione S. Gregorius, Pontifex factus, anno secundo, brachia eorumdem Sanctorum deponi curavit ad ecclesiam S. Andreæ juxta basilicam Principis Apostolorum in Vaticano, unde in ipsam basilicam, destructo templo Andreano [Cancell. De Secret., t. III, p. 1105.] , translata fuere.

[105] [sed perperam;] Ex hactenus relatis satis liquet in ipso documento, quod pro se allegat Baronius, non solum taceri de S. Lucæ capite, Romam allato, sed implicite id negari, quando exponuntur variæ difficultates oppositæ, miraculum, in porrectione brachii factum, constans mentio brachii, summum silentium de capite, satis innuunt nihil præter brachium ex S. Euangelistæ Reliquiis Romam a S. Gregorio allatum fuisse. Franciscus Cancellieri in erudito suo opere de Secretariis novæ basilicæ Vaticanæ lib. II, cap, II [T. III, p. 1192 et seqq.] , satis perplexe agere videtur de præsenti quæstione: nam omnino tenet caput S. Lucæ a B. Gregorio Romam allatum fuisse, adducitque in hanc rem varia testimonia: nihilominus dicit varios scriptores, inter alios Turrigium et Maurino-Benedictinos Baronii auctoritate inductos fuisse, ut dicerent caput S. Lucæ Romam asportatum fuisse a S. Gregorio, quod ipsissimum est, quantum assequor, Cancellierii assertum, quando dicit Mallium [Ibid., p. 1194.] perperam pro capite S. Lucæ, Brachium nominasse aut probat Vegium dicentem [Ibid., p. 1193.] caput S. Lucæ brachio ejus junctum fuisse, quasi caput, tamquam aliquod accessorium, simul cum brachio ex sepulcro extraxisset.

[106] [nam ante sæc. XII] Quod igitur tradunt recentiores scriptores (neque enim alios a Cancellierio video citatos) id admittendum non censeo: totum enim fundamentum, quo nititur translatio, a S. Gregorio facta, in documento supra allato jacet. Aut igitur accipiendum est, prout sonat, atque adeo S. Gregorium e Reliquiis S. Lucæ nihil aliud præter ejus brachium obtinuisse: aut si dicatur et caput Romam eadem occasione allatum fuisse, rejiciendum erit documentum citatum et alio idoneo testimonio demonstranda erit assertio, quod adhuc nemo præstitit. Propterea tamen nullatenus negamus caput S. Euangelistæ Romæ asservari. Potuit enim Romam asportari a Friderico I imperatore, Barbarossa dicto, ut refert instrumentum visitationis Reliquiarum, factæ anno 1463, supra num. 101 allatum; circa idem tempus, quo corpus S. Lucæ inveniebatur Patavii, Fridericus in Italia versabatur, et quidem Quadragesimæ tempore Cæsenæ, dum interea Alexander Papa III Venetias XXIV Martii appulit, unde dominica Passionis, incidente illo anno 1177 in diem X Aprilis, Ferrariam venit [Muratori Annali d'Ital. an. 1177, t. VII. p. 23 et seqq.] . Atque id optime cum historia inventionis Reliquiarum convenit, in qua refertur episcopus Patavinus, quoniam illis temporibus Alexander, summus Pontifex, Ferrariam iverat, Alexandro sanctissimo inventionis seriem notificasse: supra num. 97.

[107] [nulla fit capitis idonea mentio;] Ex his satis probabile evadit tunc primum Romæ apparuisse caput S. Lucæ: novimus quidem celebrem fuisse istam inventionem, multorumque concursu frequentem; et quoniam tunc agebatur de pace inter Pontificem et imperatorem componenda, quæ et postmodum ejusdem anni æstate composita fuit, facile persuademur, Fridericum, cujus intererat Pontificis gratiam sibi conciliare, hac etiam arte animum Alexandri, piissimi viri et Sanctorum præcipui cultoris, demulsisse [Ciaccon. Vitæ RR. Pontt., t. I, col. 831. Edit. 1677.] ; quin et Romanis, apostolica sede gloriantibus, gratificare voluisse de pignore tam pretioso. Quum vero postea ex documentis aut traditione innotuisset, S. Gregorium Constantinopoli Romam Reliquias aliquas S. Lucæ attulisse, facile fieri potuit, ut, orta confusione, capiti tributa fuerit translatio, quæ ad solum brachium pertinebat. Quocirca immota perstabat objectio Patavinorum, dicentium verum S. Lucæ corpus Venetiis esse non posse, utpote capite integrum, quando ista corporis pars jam a sæculis Romæ servabatur. Neque Waddingum juvat ad abolendam objectionem arguere Baronium, quasi non constaret sibi [Annal. Min. an. 1463, § XVII, t. XIII, p. 278.] . Erraverit profecto doctissimus cardinalis circa tempus aliasque circumstantias, aliosque secum in errorem traxerit, quod lubentes fatemur; sed istiusmodi error non derogat opinioni dicentium caput S. Euangelistæ Romæ fuisse, quando incepit controversia; adeoque veras S. Lucæ Reliquias in trunco potius, quam in integro corpore requirendas esse, quod adhuc soli Patavini demonstrarunt.

[108] [quamvis Constantinopolitanæ divisionis Reliquiarum] Verum toti controversiæ intercedit Petrus de Castro epistola sua ad Maurino-Benedictinos, super quibusdam parum consonis, prætermissis atque improbabilibus, in Vita S. Gregorii Magni, ab ipsis adornata et in T. IV Operum in lucem edita, repertis [Cancell. de Secret., t. III, p. 1197.] ; affirmatque sacra istiusmodi dona ab imperatore Gregorium minime impetrare potuisse; porro suæ assertionis rationem affert, quod ipse Gregorius epist. XXX lib. IV [Greg. M. Oper., t. II, col. 710. Edit. Paris. 1705.] pronuntiet in Romanis vel totius Occidentis partibus omnino intolerabile esse atque sacrilegum, si Sanctorum corpora tangere quispiam voluerit, proptereaque dubitare se ait, utrum verum sit, quod levare veraciter ossa Sanctorum dicuntur Græci. Quamvis ex hoc textu apud primi subsellii viros constans satis sit opinio ante sæculum VIII nefas fuisse de Sanctorum corporibus quocumque modo ossa aut particulas colligere, monstrant tamen alii [Honoré de S. Mar. Réflex. sur les règles de la Crit., t. III, p. 396 et seqq.] , id etiam ante Gregorii tempora non solum in Oriente sed et Occidente aliquando factitatum fuisse, imo et ipsum Sanctum Pontificem factitasse, ut aliquatenus ostendimus in Commentario prævio Vitæ S. Magnobodi ad diem XVI Octobris § III [Act. SS., t. VII Octob., p. 935.] .

[109] [non obstet mos Latinorum.] Cæterum Græcos consuevisse particulatim Sanctorum ossa et cineres distribuere, fidem faciunt tum ipsa Constantiæ Augustæ petitio, qua partem corporis S. Pauli sibi postulabat, tum usus contrarius solis Romanis prætensus: adeoque dubitatio non tam ipsam Reliquiarum partitionem, quam earumdem sinceritatem attingebat, ante enim quam dubitationem exprimeret suam, retulerat Græcos monachos, Romam venientes, nocturno silentio juxta ecclesiam S. Pauli corpora mortuorum, in campo jacentia, effodisse, atque eorum ossa recondidisse, servantes sibi, dum recederent. Qui quum tenti et cur hoc facerent, diligenter fuissent discussi, confessi sunt, quod illa ossa ad Græciam essent, tamquam Sanctorum Reliquias, portaturi. Ex quorum exemplo, pergit S. Doctor, sicut prædictum est, major nobis dubietas nata est, utrum verum sit, quod levare veraciter ossa Sanctorum dicuntur. Sensus igitur postremæ sententiæ est, Gregorium, quoniam tam temere Græci in tali negotio procedebant, vehementer dubitasse, utrum veræ ac genuinæ essent Reliquiæ, quæ per Græcos homines circumferebantur. Quæ quum ita sint, nullatenus repugnat S. Gregorium usum consuetudine, apud Orientales vigente, et donum Reliquiarum imperatorium accepisse et simul eamdem, quatenus apud Occidentales incognitam, imo quandoque periculosam, improbasse.

[110] [Pro Patavinis tandem stat Martyrologium Romanum;] Sed ut, unde digressi sumus, revertamur, tanti momenti Patavinis visa est truncati corporis S. Lucæ, quia ejusdem caput Romæ asservabatur, circumstantia, ut eam ante omnia, teste Waddingo [Annal. Min. an. 1463, § XVI, t. XIII, p. 278.] , tamquam solidissimum argumentum producendam censuerint. Quod vero laudatus Annalista tamquam nudam assertionem scriptoris anonymi recentis traducit, nempe inhibitum fuisse FF. Minoribus S. Jobi, ut quidquam circa cultum Reliquiarum innovarent, id certissime constat ex instrumento, in archivio S. Justinæ Patavii asservato. Paulus Papa II appellantibus Patavinis judices dederat Cardinales, Joannem de Carvajal, Hispanum, episcopum Placentinum et diaconum primo Cardinalem tituli S. Angeli, unde ei nomen adhæsit, dein episcopum Portuensem [Ciacon. Vitæ Pontt. et Cardd., t. II, col. 925.] et Berardum Herulum, dictum Spoletinum tituli S. Sabinæ [Ibid., col. 1036.] . Hi vero die XXI Martii 1465 publicum instrumentum ediderunt, cujus vigore FF. Minores monasterii S. Jobi seu S. Bernardini ad suum citabant tribunal, iisdemque inhibebant, ne lite pendente, in litis hujusmodi præjudicium ac Sedis Apostolicæ contemptum, quidquam per se vel alium, publice vel occulle, directe vel indirecte, quovis quæsito colore attentare præsumerent. Quid vero ulterius factum fuerit, non reperimus: id solum habemus Martyrologium Romanum, quibusdam reclamantibus [De Aste. In Mart. Rom. Discept., p. 474.] , pro Patavinis pronuntiasse, his verbis: Natalis Beati Lucæ Euangelistæ, qui multa passus pro Christo, Spiritu Sancto plenus, obiit in Bithynia: cujus ossa Constantinopolim translata sunt, et inde Patavium delata.

[111] [anno 1562 nova fit Patavii] Dum autem hæc Martyrologio Romano inscribebantur, jam sub Pio Papa IV anno 1562 facta fuerat nova SS. Reliquiarum in novum S. Justinæ templum translatio. E cujus instrumento authentico discimus sequentia circa Sanctum nostrum [Act. SS., t. III Octob., p. 815, n. 105.] : Die mercurii, IV nonas Martii, … deventum est ad capellam, D. Lucæ dicatam; elevato cooperto arcæ, ex alabastro factæ, in ea cooperta indeque in templum novum devote delata, una capsa plumbea, ad instar cophini, longa circiter pedes quinque, nulla fune, nullisque sigillis clausa tantum, in qua ossa D. Lucæ Euangelistæ inesse, verissimum reddetur testimonium per ea, quæ paulo post adducentur. Istud autem testimonium aliud esse non potuit, quam hæc duo, quæ paulo inferius in eodem instrumento narrantur. Scilicet: Interea quidam juvenis curiosus ingressus altare, ex quo Sanctorum corpora extracta fuerunt, invenit, præfatoque reverendo abbati, præsentibus DD. sapientibus, provisoribus et aliis, exhiberi fecit unam capsulam plumbeam, longam circiter pedem dimidium, ita clausam et consolidatam, ut facile aperiri non posset, in qua tres globuli, syndone viridi sericea involuti, muniti * fuere, quibus resolutis in singulis index exstabat sub his verbis: uno “S. Simeonis et Judæ Apostolorum”: alio “Istæ sunt Reliquiæ S. Lucæ:” tertii verba, ob vetustatem caduca, legi non potuerunt: quas Reliquias tempore consecrationis altaris, ibi repositas, assertum fuit, D. Celso priori in eadem capsula traditas custodiendas. Verum ne ea quæ memoria digna sunt, silentio prætereantur, divina majestas hoc in primis signum in Sanctis suis ostendere voluit. Nam quum, dirupto pariete altaris, corpora amicorum Dei extrahi cœptum est, cœlo tunc limpido, soleque claro ex improviso nebula obumbratis, nix hoc anno in urbe Patavio minime visa, e cœlo cadere cœpit et per fenestram ex opposito altaris, forte tunc apertam, super corpora Sanctorum ad nosque adstantes venti vi impulsa, vere manna apparebat. Corporibus autem Sanctis extractis, cœlum solque clarior apparuit: ex quo (manna enim bonum designatur) credendum est, omnipotentem Deum ob merita amicorum suorum urbem Patavinam conservaturum.

[112] [Reliquiarum] Quæ hic subita cœli mutatio tamquam portenti species traducitur, non videtur valde mirabilis, si recogitemus id martio, mense cœli maxime mutabilis, accidisse; quare ex hoc capite deficit verissimum testimonium, quo S. Lucæ Reliquiæ comprobari possunt. Ad instrumentum nostrum redimus [Ibid., n. 107.] : Die Jovis III nonas ejusdem mensis, Rev. abbas, monachi, sapientes, provisores, cæterique cives corpora Sanctorum videre, et populo universo, devotionis gratia adstanti, ostendere cupientes, in locum subconfessionis perventi, capsas aperire jusserunt. In capsa plumbea, ad instar cophini comperta et visa fuerunt ossa S. Lucæ Euangelistæ sine capite, de quibus documentum, in urbis archivio rubeo folio 174, anno a Christi natalibus LXIII supra MCCCCXL *, celebratum reddit testimonium. Hoc item duobus elogiis in ipsa capsa, altero in vitreo, altero in ligneo bussolis compertis, infra registratis, comprobantibus: “Qui Spiritu Sancto repletus Euangelium scripsit, Actusque Apostolorum, teste D. Hieronymo, declaravit, et annis LXXIV natus, in Bithynia obiit, cujus benedictum corpus, XX anno imperii Constantini (imo Constantii) Constantinopolim delatum, in ecclesia Apostolorum custodiebatur.” In alia capsa lignea consimili comperta fuerunt ossa S. Mathiæ Apostoli sine capite cum uno elogio hoc testante: “Hic, cooperante Spiritu Sancto, orante Petro, in Apostolorum felici consortio connumeratus est.”

[113] [ex antiqua in novam S. Justinæ ecclesiam] Horum corpora in Apostolorum ecclesia in Constantinopoli urbe devote custodita, D. Urius, ecclesiæ custos, videns sævitatem Juliani Apostatæ, Constantini (imo Constantii, Constantini filii, saltem proximi) successoris contra Christi fideles (impius enim imperator non solum in vivos Christi servos sæviebat, sed mortuos etiam, cruces et alias Sanctorum imagines, ne quid eorum memoriæ posteris relinqueretur, concremare procurabat) divino afflatu, capite S. Mathiæ Grusillo, ejus socio, relicto, in navi Italiam petens imposita Venetias primum, deinde Patavium detulit, et in æde S. Justinæ devote collocavit, ubi et ipse Deo serviens voluit sepeliri. Caput autem S. Lucæ per Federicum imperatorem, Barbarossa nuncupatum, ablatum exstitisse fertur, Romæ autem delatum custodiri, testatur breve apostolicum, datum Romæ anno a Nativitate Dominica MCCCCLXIV eodem in Rubeo pag. 174 regist. Quæ refert instrumentum de translatione Patavina sub Juliano Apostata veritate carent; nam ut monstravimus supra n. 82 erat adhuc Constantinopoli corpus S. Lucæ quando sub Justiniano imperatore, adeoque sæculo VI, occasione renovati templi SS. Apostolorum inventum fuit et condignis honoribus in eadem basilica repositum. Quocirca Hagiologium Italicum hac die Urium quidem profitetur S. Euangelistæ corpus Patavium avexisse, sed, ut ait, eo tempore, quo impius Constantinus Copronymus contra sacras imagines sacrilege furebat. Utinam assertum idoneo testimonio comprobasset!

[114] [translatio, miraculis illustrata,] Postquam autem laudatum instrumentum retulisset, varia prodigia contactu SS. Reliquiarum patrata fuisse, narra num. 114 [Act. SS, t. III Octob., p. 817.] , easdem per novem continuos die, ad populi devotionem expositas mansisse, ac dein dominica die, XV Martii, quæ illo anno 1562 in dominicam Passionis incidebat, facta fuit totius cleri et populi solemnis supplicatio, in qua Sacram Eucharistiam præcedebant Sanctorum Reliquiæ, quæ in templum relatæ, per nonnullos dies, populo id maxime cupiente, ibidem expositæ permanserunt. Tandem fer. V die XIV Kalendas Aprilis [Ibid., p. 818, n. 116.] : Rev. Suffraganeus (Patavinus), abbas, monachi, sapientes et provisores in loco subconfessionis, ubi corpora ipsa reperiebantur, perventi, omnibus jam præparatis, decreverunt corpora Sanctorum in arcis suis reponere in perpetuum permansura. Singulis itaque capsis ligneis apertis, singula Sanctorum corpora extracta, et in sindone sericea rubei coloris involuta, in totidem capsis plumbeis, longis circiter pedes tres, de novo factis, posita exstiterunt, elogio unius cujusque Sancti et præsentis actus mentionem faciente, in qualibet capsa incluso. Narrato dein quomodo ex Sanctorum quorumdam corporibus aliquæ Reliquiæ separatæ fuerint, pergit: Dein apertis reliquis capsis duabus plumbeis, ex una corpus S. Justinæ, ex altera corpus S. Lucæ, extracta, in sindone consimili quibuslibet separatim involutum, in suis capsis prioribus repositum fuit cum elogio consimili prædictis incluso…

[115] [ut liquet ex instrumento authentico,] Quumque prædictæ novem capsæ plumbeæ, novem corpora Sanctorum continentes, clausæ, fune ligatæ, tribusque sigillis, uno S. Justinæ, secundo prædicti suffraganei, tertio communis Paduæ signum habentibus, cera congrue impressis, capsis item ligneis in singulis arcis conservandi gratia impositis, quumque cætera omnia præparata essent. Rev. suffraganeus et abbas, monachis, cereis accensis, laudes condignas omnipotenti Deo reddentibus, mag(istris) sap(ientibus), sap(ientibus) provisoribus, patribusque et populo assistentibus, devoteque subsequentibus, singula altaria, singulasque arcas solemniter benedixerunt, singulas singulis dedicantes. Demum sub ipsius Sancti nomine prædicta Sanctorum corpora singula in singulis arcis cujuslibet dedicatis, reposita, cooperto marmoreo super imposito, clausa fuerunt, ibi in perpetuum permansura, hoc ordine servato: nam in choro novi templi ad altare majus S. Justinæ: a dextero latere chori in prima capella trium Innocentium: in secunda S. Arnaldi: in tertia in sua arca alabastri S. Lucæ: in quarta S. Felicitatis.

[116] [et bino] Instrumento, cujus partem quoad S. Lucam attinet, recitavimus, subnectuntur in Commentario prævio S. Justinæ num. 120 [Ibid., loc. cit.] duplex elogium Sancti nostri sub his verbis: Hæc sunt elogia comperta in capsa S. Lucæ in vase ligneo. Ut posteris hujus sanctissimi Lucæ Euangelistæ relinquatur memoria, operæ pretium esse duximus, quod nostris diebus acciderit, compendiosa narratione digerere. Anno Domini MCCCCLXIII, quo tempore in urbe Veneta erat dux inclytus vir Christophorus Maurus et in hoc monasterio præsidebat Rev. D. Bernardus Placentinus, qui fere LXX monachos sub se tenebat, degentes in observantia veræ pietatis Christianæ et Religione Sancti Patris nostri Benedicti, reformatæ per vere beatum virum D. Ludovicum Bacto, duo Fratres S. Francisci detulerunt Venetias a partibus Boxinæ * quoddam corpus, quod asserebant esse S. Lucæ Euangelistæ: sed quoniam jam annos mille ex clarissimis testimoniis scripturarum, tam latinis quam Græcis, certissima notitia habebatur, quod isdem Euangelista esset Paduæ in cœnobio Justiniano, ut rei veritas cognosceretur, per inclytum dominium Venetum decretum fuit, ut ejus sepulcrum aperiretur, in quo fere omnia ejus ossa, præter caput, quod imperator Fredericus Barbarossa huc transiens abstulisse dicitur, in capsula plumbea reperta sunt, et ita universi, veritatem perspicientes, Deum glorificaverunt, et universa populi multitudo ad eam gloriosam inventionem concurrerunt, laudantes Deum, qui hanc regiam urbem digno sublimavit munere. Jam supra numm. 82 et 113 egimus de tempore, quo ista translatio locum habere potuit, vidimusque eamdem regno Juliani imperatoris illigandam non esse: eædem vero rationes quæ contra istiusmodi chronotaxin militant, valent etiam contra Patavinos, quando sibi milliariam possessionem anno 1463 arrogabant. Certum est enim S. Lucæ corpus sæc. VI adeoque nongentis ante annis Constantinopoli exstitisse.

[117] [Sancti elogio.] In laudato instrumento leguntur et sequentia: Infra scripta in vase vitreo reperiebantur: “Jesus. In nomine Sanctissimæ Trinitatis. In hoc sanctissimo altare, dedicato ad honorem Beatissimi Lucæ Euangelistæ, sunt recondita ejusdem Euangelistæ ossa, quod consecravit Rev. in Christo Pater D. Marcus Niger, episcopus Catharensis, die dominico II Octobris, an. MCCCCLXV et auctoritate a Sede Romana ibi (sibi?) concessa visitantibus devote hoc altare in die suæ consecrationis quadraginta dierum indulgentiam misericorditer indulsit, in perpetuum duraturam.” Dominica secunda Octobris in diem II mensis Octobris incidere non potest, adeoque numerus medius inter verba dominico et mensis ad diem mensis referri non potest; utpote qui in feriam IV concurreret. Marcus Niger, Catharensis episcopus, ad istam Ecclesiam electus legitur die V Decembris 1459 [Ughelli. Ital. Sacr., t. VII. col. 698.] , Patavinam cathedram tunc occupante Jacobo Zeno nobili Veneto [Ibid, t. V, col. 456.] . Quantum quidem hactenus diximus, monstrant antiquiorem esse Patavinorum possessionem præ cæteris omnibus. Nihilominus fatendum est sacrarum exuviarum translationes, propter pericula aliasve causas, non raro ansam præbuisse errori et confusioni, ut recte adnotat Honoratus a S. Maria [Réflex. sur la crit., t. III, p. 410.] . Quod vero attinet ad corpus, quod sub nomine S. Lucæ Venetiis in ecclesia S. Jobi colitur, quid si Lucæ Styriotæ essent exuviæ? Supra num. 76, quamvis Lucam monachum Thebis Bœotiæ sepultum negaverimus, imo Sterio Thebas satis distare monstraverimus, non est tamen absurda conjectura, quoniam Phocis regio, ubi S. Anachoretam tumulatum scimus, a Bosnia, unde corpus elatum fuit, non multum distat: et ut pronum est fieri, quando duo sunt Sancti homonymi, populus, connivente quandoque clero, sancto celebriori, quem sæpius et nominari et laudari audit, ut frequentissime fit de Euangelistis, Reliquias eidem attribuit, ex quo demum nascitur traditio, multorum annorum testimonio firmata.

[118] [Reliquiæ S. Lucæ in Hispania,] Præter corpus S. Lucæ, quo gloriantur Patavini, multæ aliæ ecclesiæ ditatas se ejusdem Euangelistæ Reliquiis dicunt, et sacri corporis particulas majores minoresve possidere se ajunt. Sic ex descriptione montis Atho habemus in monasterio magnæ lauræ S. Athanasii Athoniti recondi in medio altari in arca affabre facta et opere musivo exornata, pars venerandæ manus S. Apostoli et Euangelistæ Lucæ [Montfaucon. Palæogr. græc., p. 456.] : et in monasterio Iberorum ejusdem montis venerationi esse partes quasdam S. Apostoli Lucæ [Ibid., p. 474.] . In Hispania autem leguntur servari in ecclesia S. Salvatoris Oveti in Asturiis in tabula diptycha, laminis argenteis obducta, S. Lucæ exuviæ, quamvis propter capsæ exiguitatem, minutæ [Moralez. Viage Santo. p. 74.] . Similiter juxta Vallem Oleti est monasterium Cisterciense, quod a Spina Coronæ Domini nomen suum mutuatur [Cfr Act. SS., t. IV Augusti, p. 203, n. 470. Manriq. Annal. Cisterc. an. 1147, cap. XVIII, t. II, p. 86.] et Espina vocatur: istic colitur os brachii S. Lucæ [Moralez. Viage, p. 188.] . Ejusdem S. Euangelistæ brachium monstrabatur Barcinone in regio sacello palatii: quarum quidem Reliquiarum jam anno 1407 mentionem facit Martinus, Aragonum rex, in suo testamento: videntur nihilominus istæ Reliquiæ lapsu temporis deperditæ aut dispersæ fuisse, quod et brachio S. Lucæ existimandum est accidisse, quoniam inter conservatas non recensetur [Ribera. Cappill. Real de Barcelon, p. 57 et seqq.] . Valentia, urbs Hispaniæ archiepiscopalis gloriatur duos digitos manus sinistræ S. Lucæ se possidere, qui cum aliis Reliquiis quotannis feria II paschatis, solemni ritu, populi venerationi exhibentur, sub his verbis, quæ ex dialecto Hispano-Lemovicensi latina reddo: Devoti Christiani, in hoc reliquiario sunt duo digiti manus sinistræ S. Lucæ Euangelistæ, quos regina D. Margarita, conjux regis D. Martini huic ecclesiæ (cathedrali) dono dedit [Villanueva. Viage literar., t. II, p. 43.] . Margarita de Prades nupsit Martino, Aragoniæ regi, jam viduo Mariæ Lopez de Luna, cognatæ pseudopapæ Petri de Luna, dicti Benedicti XIII.

[119] [in Gallia et Belgio coluntur;] Ad Galliam quod attinet, est in scriniis nostris epistola Claudii Chastelain ad Papebrochium data XXXI Decembris 1683, in qua refert ecclesiam cathedralem Senonensem, S. Stephano sacram, possidere digitum S. Lucæ, suo ungue et pelle munitum. Sed ut rescribit mihi hodiernus Senonensis Ecclesiæ Canonicus et thesaurarius, R. D. Carlier, die XIX Februarii 1849 insigne istud pignus anno 1793, impietate furente, disparuit. Valencenis autem, in diœcesi Cameracensi, erat olim capsa reliquiaria (Fierte de Notre-Dame des Miracles), quam custodiebat et solemni pompa per urbem, quotannis die VIII Septembris, circumducebat confraternitas nobilium (Confrérie des Damoiseaux). Anno 1565 propter metum hæreticorum in terra defossa ac anno 1572 detecta, igni cremata fuit: quocirca anno 1588 nova arca confecta fuit [D'Oultreman. Hist. de Valenciennes, p. 431 et seqq.] , in eaque inter alias Reliquias Ludovicus de Berlaymont, Cameracensis archiepiscopus, reposuit partem capitis S. Lucæ [Bulletins de la comm. royale d'hist. de Belgique, t. X, p. 110.] , quæ forsan desumpta fuit ex parte cranii superioris, servati Duaci in ecclesia parœciali S. Albini [Raissius. Gazophylac., Belg., p. 10.] , quomadmodum id refertur de quarta parte cranii, quam Lætienses possidere se gloriabantur [Ibid., p. 279] . Neque Belgium nostrum expers fuit Reliquiarum S. Lucæ: nam Mechliniæ in templo, olim Societatis Jesu, nunc parœciali SS. Petri et Pauli, servatur Dens S. Euangelistæ [Ibid., p. 494.] , dono datus ab Adriana de Ridder: in ecclesia cathedrali Tornacensi erant tria ossa S. Lucæ, unum grande et duo parvula [Ibid., p. 315.] . Id tamen animadvertendum est, has Reliquias, multasque alias, quæ variis in locis venerationi habentur, participare dubitationem, quæ ipsum corpus S. Euangelistæ involvit.

[120] [templo S. Martinæ Romæ adjectus titulus S. Lucæ.] Quæ olim Romæ erat ecclesia, ad radices Capitolii, S. Martinæ Virgini et Martyri sacra, quum pictorum sodalitio curanda commissa fuisset, renovata fuit jussu Urbani VIII, adjecto S. Lucæ titulo, ut docet inscriptio, posita in facie interiori dicti templi [Ciaccon. Vita Rom. Pontt. et Card., t. IV, col. 521.] : Urbanus VIII, Pontifex Maximus, S. Martinæ, Virginis et Martyris, antiquissimam ecclesiam, adjuncto S. Lucæ Euangelistæ titulo, insignem, post hic repertum et repositum ejusdem Virginis corpus, in meliorem formam exstrui mandavit. Franciscus Cardinalis Barberinus patrui voluntatem et pietatem sequutus, ornavit, absolvit, anno Domini MDCL. Consueverunt enim pictores et sculptores celebrare, tamquam proprium patronum, S. Lucam, utpote qui eamdem artem exercuit, ut communis habet opinio. Eumdem sibi tutelarem elegerunt, propter similem rationem, quædam medicorum collegia, licet alia SS. Cosmam et Damianum sospitatores adsciverint. Quantæ porro antiquitatis sint istiusmodi societates artium opificiorum non facile determinari potest. Est enim congenitum humanæ naturæ, ut ejusdem conditionis aut generis homines confœderatione quadam inter se conjungantur, tum ad rem communem accuratius et utilius gerendam, tum ad opem ferendam illis, qui forte ad inopiam devenerint. Sub Romanis erant istiusmodi collegia, ut patet præsertim ex l. 4 D. De Colleg. illicitis (XLVII. 22), qua dicit Gajus: Sodales sunt, qui ejusdem collegii sunt: quam Græci ἑταιρίαν vocant. His autem potestatem facit lex, pactionem quam velint, sibi ferre; dum ne quid ex publica lege corrumpant etc. Tales consuetudines et leges, utpote quam optime Christianæ religioni consonas, nullatenus abrogavit Ecclesia, imo promovit, ut monstrat Lud. Antonius Muratori in suis Antiquitatibus medii ævi [Dissertat. LXXV. De piis laicorum Confratern., t. VI, p. 449. Edit. Mediol. 1742.] . Quonam vero tempore istiusmodi collegia, quæ pro varietate regionum et temporum Confraternitates, Societates, Scholæ, Gildæ seu Gildoniæ, Sodalitia, dicebantur, speciales inter cœlicolas sibi adsciverunt patronos, non satis constat, ut prolixiorem sermonem in præsenti faciamus. Manum a tabula removere non possum, quin profitear me in iis, quæ de libris S. Lucæ scripsi, plurimum debere sodali nostro Francisco Xav. Patrizzi Sacrarum Litterarum Romæ et non ita pridem, Societate nostra vi tempestatis dispersa, Lovanii professori: cujus magnam accuratamque eruditionem omnes deprædicant, qui noverunt.

[Annotata]

* custodes Reliquiarum Ambros.

* sequentis

* quum

* transfixus

* an

* inventi

* lege MCCCC

* Bosniæ

VITAS LUCÆ, APOSTOLI ET EUANGELISTÆ.
Auctore Simeone Metaphraste: exstat in Œconomio post Apocalypsim et Vitam S. Joannis Apostoli.

Lucas, Euangelista (S.)

AUCTORE SIMEONE METAPHRASTE.

[Lucas, patria Antiochenus et professione medicus,] Si justi memoriam cum encomiis celebrare divinus quidam vir ac sapiens divina lege statuit a, quantam sane convenit Apostolo Christi nos simul afferre laudem? Siquidem hunc justitia mirum in modum fecit et Apostolatu dignum, et ut Paulo dilectus videretur. Verum enimvero quoniam hic in Euangelio laudem adeptus est, relictis omnino encomiorum legibus,quæcumque de eo narrare necesse est, per modum historiæ referemus. Quis Antiochenam ignorat civitatem, quem situm ac magnitudinem, quosve terminos habeat? et quænam hæc sit, et quantam occupet terram, quove irrigetur flumine? Orontes hic est, ubi primum homo Christiani appellatione ditatus est, ex qua divus Lucas ortus est: et naturam quidem ac indolem habens, ut quæ generosa esset ac pretiosa, veluti ex hoc manifestum est, quod et vita apparuit studiosissimus, et sermonem tradidit vitæ maxime conformem. Cum autem omni disciplinæ generi vacasset a puero, et Syriacam ac Hebraicam linguam exactissime edoctus est b, et velut arbor juxta fontes floridus jam et augmentatus, divinarum scripturarum studio mirum in modum profecit. Adolescentiam itaque attingens, gymnasia frequentabat, quæ tum in Græcia erant, tum in Ægypto, ac pulcherrimam apud Græcos eruditionem collegit, grammaticem quidem ac poëticem perfecte assequutus: ad rhetorices vero, artisque bene dicendi cacumen pertingens, neque in philosophiæ dignitatibus alicui cedens, sed logica quidem ad ethicem, ethice vero ad practicem tamquam gradu utens.

[2] [in Christum credit] Ita omnibus bonis incumbens, tandem pulcherrimam simul ac humanissimam medicinam assequitur, idque in tantum, ut ab hac ut plurimum designaretur ac appellaretur. Postquam autem ingenii dexteritate ac magnitudine omnem artem citius percurrit, quam volucris aëra, satisque humanæ doctrinæ adeptus est, ad sublimiorem ac meliorem transit habitum. Quis autem fuit modus transitus? Habebat quidem interim de mundi salute disputationes ac congressus is, qui liber a peccato venerat, ut peccatores vocaret ad pœnitentiam, idque post luctam contra adversarium et trophea de illo relata, post auditum superne Patris testimonium, ac Spiritus descensum. Percurrebat autem fama universam Judæam ac Galilæam, et alicubi etiam extra terminos ea, quæ Euangelicæ prædicationis erant, sequebantur. Tunc multi sane ad veram hanc doctrinam cordis aures obturabant, ac mentis oculos claudebant, neque vitæ suscipere sermonem, neque veram lucem intueri digni erant. Hi autem, in quibus veritatis vestigium impressum erat, quique terræ bonæ rationem ac proportionem habebant, totis (quod ajunt) oculis intuebantur, et arrectas adhibebant animæ aures ad auscultationem, ac velocissime ad veritatem transferebantur, nihilque, quod facere decens erat, prætermittebant, ut ad id, quod honestum erat, accederent, et ad ipsam nudam animam transmitterent certam veritatem.

[3] [et omnia relinquit:] Horum unus erat admirandus hic præco veritatis ac præceptor, qui ad piam prædicationem mentis oculo illustratus, despicit cognationem omnem, despicit et naturæ viscera, abjicit pecunias, possessiones, omnemque substantiam, ita ut nemo adeo facile pedum pulverem, ac manuum sordes abjiceret: ut ne vel hoc ipso præ festinantia occupari certe potuerit, quo facultates indigentibus distribueret. Utque breviter dicam, despectis cunctis inferioribus, superna velociter amplectitur, et ad Judæam accedit, vaditque ad eum, quem concupiscebat, ac statim ad conspectum ac sermones Jesu efficitur splendidum receptaculum ad pretiosum gratiæ unguentum c. Neque tamen illi frequentibus fuit opus sermonibus ac miraculis ad illius cognitionem, sed quanto doctrina ac prudentia, animique dexteritate in aliis præpollebat, tanto velocius et ipsam pure veritatem, et prædicatum sermonem cognoscit.

[4] [et Christi discipulus:] Ab hoc tempore efficitur legitimus ac verus Christi discipulus. Cumque frequenter præceptori adfuisset, et ejus signa ac prodigia assectatus esset, ne in salutaribus quidem ipsius afflictionibus deest. Et quemadmodum omnibus adfuerat, ita sane et resurrectionis conspector fuit. Cum Cleopa enim ad agrum Emmaus proficiscenti adstans post resurrectionem Dominus, (o horrore plenum illum accessum) tarditatem ac cordis eorum incredulitatem improperat, et Scripturarum interpretationibus suam passionem, ac magnum resurrectionis mysterium confirmat d. Verumtamen quæ fuit hujus divinæ collocutionis agricolatio? Ignis divinus jam in horum animis relucet jamque, die declinante, manere secum Dominum quodam modo coëgerunt. Porro ipse majori Dei cognitione illos afflare volens, non solum vulgari modo congressus est, verum etiam ad mensam una recumbit, panisque fractione exactius agnitus hic idem, qui triduo mortuus fuerat, tandem disparuit, nullo eorum sensu id percipiente, effecta hoc modo in eis firmiori resurrectione mortuorum.

[5] [prædicat Euangelium,] Præterea a Salvatoris in cœlum assumptione, ac sanctissimi spiritus inde descensione, hic duodecim Apostolis associatus, et eadem gratia ac potestate repletus, Gentium præceptor designatur, divino modo docens dispensationis mysterium, et multos ad Creatoris cognitionem ex errore manu ducens, ac baptismate consecrans. Siquidem currebat divinus hic Lucas, prædicationem ubique disseminans, et sermonum sagena plures ex profunda ignorantia ad Deum adducebat, afflictus pro Euangelio, cum ad pessimos Græcos ad disseminandos sermones accederet. Multa aspera sustinebat in terra, in mari, in singulis civitatibus. Desertum dicebatur ei amicum solum, dummodo aliquos in eo invenit et, quos Deo adduceret, ac transferret ad pietatem.

[6] [et comes S. Paulo adjungitur:] Ubi autem et Paulus cœlestia conscendisset, ut intueretur veritatem, et aperte eam prædicaret, ac abjectis erroris tenebris, veritati adhæsisset, et choro discipulorum annumeratus esset, Lucas ipsi socius itineris ubique constituitur, ac peregrinationis comes, certamina pro pietate exoptans, et ob id se hujusmodi conjungens militi, et una cum eo usque ad vincula afflictus quasi maleficus, simulque cognitionis radios ad fines terræ emittens, adeo ipsi conformis ac domesticus, et per omnia gratus effectus, ut Paulus scribens fidelibus, Lucam frequenter nominaret dilectum: qui a Hierosolymis, et circum adjacentibus locis Illyricum usque, una cum ipso implevit Euangelium, et a Judæa Romam usque una cum eo vinctus, eisdem laboribus, eisdem afflictionibus, eisdem communicavit naufragiis, volens omnino particeps declarari etiam coronarum, propter hos labores recipiendarum.

[7] [ejus scripta;] Ita ergo ubi variis modis in talento prædicationis simul cum Paulo negotiatus esset, atque tot gentes adduxisset ac irretiisset ad pietatem, totius præceptoris dispensationis et vere amator, et amatus discipulus, sacræ scriptor historiæ, simul et Euangelista ostenditur, ut qui et prius assequutus esset, et ab his, qui ab initio ministri fuerant, hæc cognovisset, aut etiam superne in sacris edotus esset. Siquidem hic Euangelista mysterium retexuit Gabrielis paranymphi delatum ad Virginem, qui communem mundo gratiam annuntiaverat. Hic etiam Christi nativitatem aperte exaravit, tamquam recens in præcepi jacentem manifestans, et fascias, ac pastores, gaudiique præcones Angelos describens. Hic sententias ac doctrinas, omnem mentem excedentes, veri simul ac honesti amore manifestavit, rerum veritati sermonum ingenuitatem commiscens, ut et mentis simul ac linguæ virtutem ob oculos poneret. In parabolis quoque doctrinas salutares retexuit, in hoc etiam copiosior cæteris. Utque breviter dicam, quemadmodum verbi descensum in terram dilucide cognoscendum dedit, ita et ascensum in cœlos, et reditum ad thronum paternum, sicut quispiam e cœlo veniens, manifestavit e.

[8] [ars pictoria:] Hoc autem inter cætera gratissimum est, quod ipsum quoque typum assumptæ humanitatis Christi mei, ac signum ejus, quæ illum perpererat, et assumptam humanitatem dederat, primus hic cera ac lineamentis tingens, ut ad hæc usque tempora in imagine honorarentur, tradidit, tamquam non satis esse existimans, nisi etiam per imaginem ac typum versaretur cum his, quos desiderabat, quod ferventissimi amoris signum est. Neque id solum, sed et fidelibus omnibus, Christique amatoribus hæc, quæ maxima erant, gratiose donavit f. At non in his solis Lucas gratiam spiritus, quæ in se erat, coarctavit, neque ad solum Euangelium hic ministrantem habuit linguam, sed post finem miraculorum Christi, etiam Apostolorum exponit actiones. Et primum Salvatoris divinam in cœlum assumptionem, deinde super ipsos in igneis linguis spiritus descensum, dehinc Stephani lapidationem, Pauli conversionem, nempe per Christum factam de cœlis vocationem, et transitum a littera ad spiritum, hujus in singulis locis vincula, carceres, plagas, flagellationes, varias gentium insidias, quomodo a Hierosolymis Romam pervenerit, labores in mari, afflictiones, pericula, calamitates, naufragia: quorum non spectator tantum, sed et particeps fuerat g. Atque ob id diligens est horum enarrator.

[9] [prædicat in Ægypto:] Sed Paulo quidem Romæ relicto, rursum hic ad Orientem discedit, totamque Libyam percurrens, in Ægyptum pervenit h. Et cum superiorem Thebaida intra suam doctrinam recepisset, ac ad magistrum per Euangelium adduxisset, inferiorem Thebaida, septem portarum civitatem accedit, in qua etiam pontifex ac pastor a spiritu præponitur. Statuis, impurisque dæmonum delubris in terram dejectis, (id enim studio sibi erat, ut errorem totis, quod ajunt, pedibus fugientem demonstraret) sacra templa contra soli Deo erigit, eisque qui in profundis ignorantiæ tenebris tenebantur, per Euangelium ad Dei cognitionem regeneratis, mites filios effici curat.

[10] [obit.] Hujusmodi igitur fructibus magistro oblatis, impietate de medio sublata, erectis templis, altaribus stabilitis ac consecratis, et sub credentibus, presbyteris ac diaconis inter hos creatis, rectæque fidei præfinitione ipsis tradita: et nunc quidem a veteris instrumenti scriptura adducens testimonia, nunc vero ab eo, quod ipse contexuerat, Euangelio interpretans ipsis ea, quæ de Christo erant, et ostendens vetus instrumentum omnino consonum esse novo, unumque et eumdem esse Deum, qui et hoc et illud statuerat, plenus jam dierum effectus, redit in pace ad Deum pacis, pulvere quidem pulveri relicto, anima vero in manibus ejus, qui dederat, commendata, illuc transiens, ubi regio est viventium, ubi sonus festa celebrantium, ubi inhabitatio est omnium lætantium. Hujusmodi sunt certaminum Apostoli pro pietate narrationes: hic fuit ipsi finis laborum pro Christo perpessorum, quorum etiam manipulos nunc metit in lætitia, ita ut possit et ipse cum Paulo dicere: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servani: propter quæ reposita est mihi corona justitiæ.

[11] [Corpus S. Lucæ ex Achaja] Verumtamen his nunc consequens esse opinor mentionem facere, unde et quomodo, quibusve sane temporibus sacræ hujus Reliquiæ ex Achaja, veluti divinus quidam thesaurus reportatæ sint, et claræ ac regiæ civitati redditæ. Transibat quondam a Sirmio ad Istrum Constantius, Constantini Magni filius, sed fratrum tertius: atque ad hanc Istri ripam non longo tempore castrametatus, audivit barbaros, qui ultra Istrum erant, conflicturos cum Romanorum principatu: et ipse formidans, ne quid mali in suo principatu facerent, confestim ad Thraciam ac Byzantium equitavit. Cumque ad regionem Odrisiorum pervenisset, ubi Adrianus Romanorum Imperator exstructa civitate, sui appellationem loco dedit i, accedit ad eum quidam Episcopus, veluti donum quoddam ipsi gratissimum deferens, Andreæ ac Lucæ Christi discipulorum corpora indicans in Achaja esse sepulta. Porro ille et nuntio gavisus est, et Artemium k, quo maxime utebatur, et quem sciebat fervidum amatorem charitatis erga Christum *. Attestatur vero divinum hujus amorem certamen ac periculum, temporibus Juliani propter Christum susceptum.

[12] [Constantinopolim sub Constantio] Hunc ergo tanto fervore pro pietate spirantem amicum Artemium, ad pretiosorum corporum reductionem confestim emittit. Etenim erat hic Constantius et in cæteris moderatus, et moribus mitis ac modestus, ac magno admodum circa ecclesiarum ædificationem amore occupatus. Unde etiam ad patris sui civitatem circa illius sepulcrum, veluti reddens patri honorem, templum ab ipsis fundamentis maximum ædificat: in quo etiam, ubi Artemius sacrorum Apostolorum Reliquias ex Achaja retulisset, in ipso divino altari sacræ mensæ reposuit: Andreæ quidem e civitate Patræorum, Lucæ autem ex Thebis Bœotiæ translatis corporibus. Ac brevi tempore intermedio etiam Timotheum, qui in choro discipulorum Christi velut perspicua quædam stella splenduerat, ex Epheso refert Joniæ, ministro quoque rursum ad hoc usus Artemio. Sed habuit et ipsum sacræ mensæ ambitus veluti reddentem debitum quoddam pietatis suis auxiliatoribus. Verum Timotheus quidem hujusmodi habuit corporis reductionem. Porro in divi Lucæ reductione tale editur miraculum, sermone ac memoria dignum.

[13] [transfertur,] Anatolius quidam eunuchus unus eorum, qui tunc e regio erant cubiculo, misero corporis morbo detentus erat. Ubi ergo majorem novit esse morbum, quam qui medicorum posset arte curari, probe sciens ille, quod quæ impossibilia sunt apud homines, Deo possibilia sunt, omnibus aliis relictis, ad Lucam Christi discipulum confugit, et hoc auxiliatore utitur adversus morbum. Ubi enim urna, quæ pretiosum continebat ipsius corpus, ad sacrum templum jam esset delata, quod a fundamentis Constantius erexerat, accedens hic dictus Anatolius, simulque bajulans cum his, qui illam portabant, confestim deprimente morbo absolvitur: et vivens ex mortuo tale adeptus beneficium, tota sua vita non intermisit gratias agere Apostolo ac Deo, qui per ipsum hujusmodi edebat miracula.

[14] [ac denuo sub Justiniano invenitur.] Ita igitur primum ex Thebis relatum divinissimi Lucæ corpus, honorifice admodum ac magnifice una cum Andrea ac Timotheo in templo reponitur, quod a Constantio ædificatum erat: cum circa sacrarum Reliquiarum repositionem fidei opera ac fervidum Constantii desiderium plurimum demonstrata sunt. Quamquam hic postea maligni laqueis aliquantulum captus, (o casum miserum, heu turbulentam subversionem!) Arianorum dogma ebibit. Multis autem postmodum temporibus, Justinianus, assumptis imperii sceptris, multo adhuc amplificentius circa hæc sacra Apostolorum corpora afficitur, et theca argentea hæc concludens, circa ipsum altare vehementi Dei amore reponit, nempe pretiosa in pretioso conditorio. Et quidem sacri altaris mensam theca constituit: porro communi Apostolorum nomine templum appellatur l. Ad quod sane omnes qui conveniunt fideles, laudant hunc tamquam discipulum, celebrant ut Euangelistam m, beatificant tamquam eum, qui in sacris sudoribus ac laboribus divino Paulo semper fuit socius. Et inde sanctificationem participantes, spirituali implentur gaudio: idque gratia ac benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui est gloria in sæcula sæculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Alludit biographus ad verba Prov. X, 7. Memoria justi cum laudibus.

b Hebraicam linguam calluisse S. Lucam, nullo certo testimonio cognoscimus: supra in Commentario prævio num. 11 probabili argumento monstravimus Sanctum nostrum religione adeoque et genere Judæum non fuisse: quocirca non facile ostenditur S. Lucas hebraico idiomate imbutus fuisse. Quæ vero in ejus scriptis a norma linguæ græcæ exorbitant, syriaco idiomati, Antiochiæ vernaculo, adscribi commode possunt, sive Euangelista a pueritia syriace edoctus fuerit sive ipsum græcum, prout Antiochiæ vigebat, idiotismos quosdam contraxerit, prout fieri consuevit, quando diversæ linguæ in eodem loco passim adhibentur.

c S. Lucam, quod infra latius ostenditur, a Christo Domino edoctum fuisse, multi opinati sunt: sed id sine idoneo satis testimonio, quum ipse S. Euangelista in prologo sui Euangelii indicet, se non scribere ea quæ vidit, sed quæ tradiderunt qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis. Unde recte habet S. Hieronymus [Hieron. Oper., t. IV, part. II, col. 104.] : Euangelium, sicut audierat scripsit; Acta vero Apostolorum, sicut viderat composuit. Cfr. Comment. præv. num. 14, ubi agitur de tempore conversionis S. Lucæ.

d S. Lucam alterum fuisse ex discipulis, euntibus in Emmaus, Luc. XXIV, 13 tradit S. Gregorius Magnus atque huic opinioni adhærent varii scriptores (Cfr. Comment. præv. num. 15). Videtur quidem verisimile duos illos ex septuaginta discipulis fuisse, quum infra v. 33 referantur eadem hora regressi in Jerusalem, invenisse congregatos undecim: quibus ex verbis concluditur nullus Apostolorum in Emmaus migrasse. Sed quinam isti discipuli fuerint, satis aperte insinuat textus euangelicus: unus certe erat Cleophas, ut habet v. 18, alter vero Simon, quoniam introeuntes ad undecim, dicunt v. 34: Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. S. Augustinus, lib. III de Consensu Euangelistarum c. XXV [August. Oper., t. III, part. II, col. 140.] , censet hunc Simonem esse Petrum, Apostolorum principem, idque deduxit e loco parallelo I. Cor. XV, 5, scilicet Christum redivivum visum esse Cephæ et post hoc undecim. Quamvis omnino affirmemus Christum apparuisse S. Petro et post undecim Apostolis; nihilominus textus Lucæ neutiquam admittit Simonem, de quo agit, esse Petrum; quoniam si S. Petrus vidisset Dominum, id jam innotescere debuerat, antequam discipuli ad undecim, adeoque ad Petrum regressi fuissent: nam Petrus,qui tunc inter Apostolos erat, jam manifestare debuerat, apparitione se dignatum fuisse, quin hi Emmaunitæ id primum declarare debuerint. Censemus itaque propter istas rationes hunc alterum discipulum neque S. Lucam propter nominum diversitatem, neque aliquem ex Apostolis, propter annuntiationem iisdem factam, fuisse.

e Operæ pretium duco hic annotare, quæ specialiter in scriptis S. Lucæ habentur et ab aliis Euangelistis aut nullo modo aut vix attinguntur.

Gabriel apparet Zachariæ, concipitur Joannes Luc. I, 5 – 25
Gabriel mittitur ad Mariam, quæ concipit de Spiritu Sancto I, 26 – 38.
Maria Virgo ad Elisabeth festinat I, 39 – 58.
Nativitas S. Joannes Baptistæ I, 59 – 80.
Christus suscitat filium viduæ in Naïm VII, 11 – 18.
Parabola de Samaritano misericorde X, 25 – 37.
Christus hospitatur apud Mariam et Martham X, 38 – 42.
Christus docet orandi modum et efficaciam XI, 1 – 13.
De fermento Pharisæorum: quis metuendus sit: de blasphemia in Spiritum Sanctum: de persecutionibus: divitis parabola: de sollicitudine vitanda XII, 1 – 34.
De fideli et infideli dispensatore: Jesus venit, ut ignem mitteret in terram: de gratiæ tempore dijudicando XII, 35 – 59.
De pœnitentia omnibus necessaria: parabola de ficu infructuosa: mulier sabbatho curata XIII, 1 – 17.
De porta angusta: de insidiis Herodis et incredulitate urbis Jerusalem XIII, 22 – 35.
Christus hydropicum sanat et parabolas de loco infimo in nuptiis, de cœna magna, de turri, de bello et sale proponit XIV.
Parabolæ de ove et drachma repertis ac de filio prodigo XV.
De villico iniquitatis parabola XVI, 1 – 12.
De divite epulone et Lazaro mendico XVI, 19 – 31.
Christus humilitatem inculcat: decem leprosos mundat XVII, 7 – 19.
Parabola de judice iniquo XVIII, 1 – 14.
Parabola de decem mnis XIX, 11 – 28.
Christus a Pilato mittitur ad Herodem, qui ejus innocentiam agnoscit XXIII, 6 – 12.
Huic elencho adnecti possent varii contextus, qui rem, ab aliis Euangelistis narratam, abundantius explicant: v. g. historia Ascensionis Dominicæ, quæ uno versu a Marco XVI, 19 relata, jam amplior apud nostrum XXIV, 50 – 53 recurrit, et tandem amplissime in Actis Apostolum I, 9 – 12. Hæc eo exposuimus, ut constet quam accurate biographus Sancti scripta recensuerit.

f Circa ea, quæ ad artem pictoriam, a S. Luca exercitam, spectant, vide dicta Comment. præv. num. 60 et seqq.

g Acta Apostolorum a capit. I ad IX historiam præsertim Ecclesiæ Jerosolymitanæ, seu Apostolorum, adhuc Jerosolymis et in Judæa versantium, continent: sed a capite IX, si vocationem gentilium in Cornelio centurione c. X et XI excipias, usque ad finem libri, Acta res gestas S. Pauli exhibent.

h Quæ hic habentur de prædicatione S. Lucæ in Ægypto, putem provenire ex falsa opinione, quod diem supremum Thebis Ægypti obierit, quam improbandam diximus in Commentario prævio num. 77.

i Odrysia etiam Thracia appellabatur, ut docet Cellarius [Notit. Orbis antiq., t. I, p, 1085. Edit. Lips. 1773.] : exstat etiamnum civitas Adrianopolis, primaria Turciæ Europææ civitas.

k S. Artemii mentionem facit Martyrologium Romanum ad diem XX Octobris, quo ejus Acta edentur.

l Historiam hujus inventionis in Commentario prævio num. 82 ex antiquis scriptoribus retulimus.

m S. Lucæ ejusque Euangelii emblema seu insigne est passim hodie Vitulus. Porro communis, ait Joan. Baptista Villalpandus Commentario in Ezechielem [T. VI, p. 54. Edit. Rom. 1596.] , Patrum et Doctorum consensus recepit tam Ezechielis animalibus (I, 10) quam Joannis (Apocal. IV, 7) significari quatuor Christi Euangelia vel Euangelistas eorum scriptores. Ita habet Irenæus lib. III, adv. Hær. c. II [P. 259. Edit. Paris. 1675.] , Athanasius Synops. S. Script. § 76 [Oper., t. II, p, 202. Edit. Maurin. Paris. 1698.] , Hieronymus in Ezech. lib. I et Proœm. in Matth. [Oper., t. III, col. 701 et T. IV, col. 4.] , Augustinus de Consens. Euang. lib. I, cap. 6 [Oper., t. III, part. II, col. 5.] , Isidorus in Prol. lib. N. T. [Oper., t. II, p. 423. Edit. Matri, 1778.] , Gregorius M. Hom. lib. I, 4 in Ezech. [Oper., t. I, col. 1200.] , Ambrosius in Luc. Prol. [Oper., t. IV, p. II. Edit. Venet. 1781.] , et Beda in Apoc. et Epist. ad Accam [Oper., t. X, p. 269 et t. XII, p. 357. Edit. Giles. 1844.] Sed illud hic adnotandum videtur, varios Patres vario modo accommodasse animalibus Euangelia: sic Irenæus leonem comparavit Euangelio S. Joannis, aquilam S. Marci, quum cæteri Patres Marco leonem, Joanni vero aquilam conferant. Sed ne in hac quidem analogia consentiunt Patres; nam S. Augustinus Matthæum significat per leonem, Marcum per hominem: quam significationem, a Ven. Beda admissam, improbarant quidem, ut liquet ex ejus ad Accam episcopum epistola, l. c.: Quod vero ais movere, quosdam, quare in Apocalypsi nova interpretatione, Matthæum leoni, Marcum homini adsignarim, intueri debuerant quicumque illi sunt, quos hoc movet, quod non hoc mea nova, sed antiqua Patrum explanatione traditum dixi. Neque enim mihi a meipso ita visum, sed ita a Beato Augustino expositum fuisse memoravi. Recitat dein Ven. Beda S. Augustini ex Tractatu de Consensu Euangelistarum verba deprompta. Hæc ideo dicta sunt, ut licet passim prævaluerit opinio S. Hieronymi, Matthæo hominem, Marco leonem, Lucæ vitulum, Joanni aquilam tribuentis; quandoque tamen aliqua typorum varietas occurrere potest, prout artifices in diversam sententiam propenderint.

* supple vocavit

DE SANCTO ASCLEPIADE EPISCOPO ANTIOCHENO.

VERSUS ANNUM 217.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Ejus memoria apud Eusebium et in Martyrologiis. Quibus et quot annis S. Asclepiades sedem tenuerit Antiochenam.

Asclepiades, Episc. et Martyr Antiochiæ (S.)

B. B.

Pauca de hoc Sancto ad nos pervenerunt. Eusebius Cæsariensis [Hist. Ecclesiast., lib. VI, cap. XI.] , ejus electionem memorat, [Summa decendorum.] paucis iisque gravibus verbis electi virtutes commendans; et [Ibid., cap. XXI.] mortuo Asclepiadi successisse tradit Philetum. (Sic enim passim scribitur; alii Philitum, alii Philippum; Eutychius, sed minime accuratus, Philemonem appellat.) Ex Eusebiano fonte hauserunt, quotquot postea de sancto nostro Præsule scripsere, sive Historici, sive Martyrologi. Brevibus itaque absolveretur præsens Commentarius noster, ni obstaret fides a prædecessoribus nostris data, fore ut res omnis suo loco, ut habet Sollerius [Martyrol. Usuardi. In Observatione ad diem XVIII Octobr., p. 609.] , de integro accuratius examineretur, an scilicet S. Asclepiades passus sit sub Decio an sub Macrino. Eadem habet Boschius noster in Patriarchis Antiochenis [Act. SS., t. IV Julii. Hist. chronologica Patriarcharum Antioch., n. 53, p. 14.] . Primum igitur colligemus quæ in Historicis de S. Asclepiade occurrunt: tum Martyrologia excutiemus; denique quæstionem chronologicam, id est quibus et quot annis sedem Antiochenam tenuerit expendemus. Exordium, ut par est, ducimus ab Eusebio, qui ut omnium maxime prolixe, ita etiam omnium (quorum scripta ad nos pervenerunt) primus Asclepiadis meminit.

[2] [Eusebius de S. Asclepiade;] Ait itaque: Antiochiæ vero Serapione mortuo, episcopatum ecclesiæ suscepit Asclepiades; qui persecutionis tempore fidem Christi confessus, maximam gloriam retulerat. Hujus Ordinationis mentionem facit Alexander in epistola ad Antiochenses his verbis: Alexander servus Dei et vinctus Jesu Christi, beatissimæ Antiochensium ecclesiæ in Domino salutem. Expedita mihi ac levia vincula Deus effecit custodiæ meæ tempore, postquam comperi Asclepiadem virum fidei merito maxime idoneum, sanctissimæ ecclesiæ vestræ, episcopatum divina providentia suscepisse. Hanc autem epistolam Clementi se perferendam dedisse significat, sub finem ita scribens: Porro has litteras, inquit, Domini fratres (κὺριοὶ μου ἀδελφοὶ) per beatum præsbyterum Clementem ad vos misi, virum virtute præditum et probatum: quem vos et nostis jam, et amplius cognoscetis. Qui quidem Dei nutu ac providentia, dum hic apud nos præsens esset, ecclesiam Christi et confirmavit et magnopere auxit [Euseb. Hist. ecclesiast., lib. VI, cap. XI. Juxta Valesium.] . Deinde paulo inferius tradit: Apud Antiochiam mortuo Asclepiade, episcopatum ejus ecclesiæ sortitus est Philetus [Ibid., cap. XXI.] .

[3] [item S. Hieronymus.] Incidenter meminit beati Asclepiadis S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum, ubi de Clemente Alexandrinæ ecclesiæ Presbytero [Cap. XXXVIII.] qui post mortem Pantæni, cujus auditor Clemens fuerat, Alexandriæ ecclesiasticam scholam tenuit et κατηχήσεων magister fuit. Tum scripta ejus, quæ insignia volumina dicit, recenset; inter alia: de Canonibus ecclesiasticis et adversum eos qui Judæorum sequuntur errorem, liber unus: quem proprie ad Alexandrum Jerosolymorum episcopum προσεφώνησε. Et paucis interjectis addit. Exstat Alexandri Jerosolymorum episcopi, qui cum Narcisso postea rexit ecclesiam, Epistola super ordinatione Asclepiadis confessoris ad Antiochenses, congratulantis eis, in qua ponit in fine: Hæc vobis Domini ac fratres, scripta transmisi, per Clementem beatum presbyterum, virum illustrem et probatum; quem vos quoque scitis, et nunc plenius recognoscetis, qui cum huc venisset juxta providentiam et visitationem Dei, confirmavit et auxit Domini ecclesiam. Constat Originem hujus fuisse discipulum. Floruit autem Severi et Antonini filii ejus temporibus. Hæc Hieronymus, ex quibus dignoscetur Clemens, lator Epistolæ de ordinatione Asclepiadis. Lequien, ubi patriarchatum Antiochenum illustrat, ordine decimum inter episcopos sedis illius ponit Asclepiadem, de quo hæc habet [Oriens Christianus, t. II, col. 703.] : Eusebius in Chronico: Post Serapionem, Antiochiæ nonus (Eusebius ab Apostolis numerat episcopos, si igitur cum Lequien addatur S. Petrus, Asclepiades erit decimus) episcopus constituitur Asclepiades, cui octo (id falso dici postea videbitur) Pontificatus annos assignat. Positis deinde partim, quæ in Eusebii historia, ut supra, reperiuntur, concludit Lequien: Episcopatum itaque Antiochensem Asclepiades tenuerit ab anno Christi 211, ac 1 Antonini Caracallæ, ad annum usque Domini 219; et Elogabali 2. Nicephorus annos numerat θ᾽. 9. De his infra ex professo dicetur. Sufficiat hic apposuisse aliqualem S. Alexandri (cujus frequens occurrit mentio) notitiam. Colitur apud Græcos die XVI Maii et die XXII Decembris [Ibid., t. III. col. 151.] ; apud Latinos die XVI Martii, quo die ita annuntiat Martyrologium Romanum: Cæsareæ in Palestina natalis beati Alexandri episcopi, qui de Cappadocia, ex propria civitate ubi erat episcopus, sanctorum locorum desiderio Hierosolymam veniens, quum Narcissus ejusdem urbis episcopus jam senex ecclesiam regeret, divina revelatione ejus gubernacula suscepit: postmodum vero in persecutione Decii, quum jam longævæ ætatis veneranda canitie præfulgeret, ductus Cæsaream et clausus in carcere, ob confessionem Christi martyrium complevit. Ejus acta apud nos eodem die illustrantur [Act. SS., t. II Martii, p. 614 – 617.] .

[4] [Martyrologia caria;] Ad Martyrologos quod spectat: Vetus Romanum Rosweydi nostri, ad XV Kalend. Novemb. meminit Asclepiadis, Antiocheni episcopi. Eodem die in Beda nihil de Asclepiade occurrit (licet Baronius contrarium insinuet) ast in Auctariis ad diem 19 (quo vacat Beda) jungitur cum S. Luca: Lucæ Evangelistæ et Asclepiadis. Menologium Basilii Imp. et græci generatim silent, licet ab illis, ut diximus, colatur. Annuntiationem sequentem habet hac die Ado Viennensis: Sancti Asclepiadis, Antiocheni episcopi, qui unus fuit ex præclaro confessorum numero, qui sub Decio gloriose passi sunt. Usuardus ad verbum repetit Adonem. Juverit hic transcribere Sollerii nostri Observationem in Usuardi textum. De Asclepiade ita primus ex Rufini Eusebio lib. VI, cap. 9, meminit auctor Romani parvi: Et Asclepiadis Antiocheni episcopi. Et re quidem vera, ut supra vidimus, hæc leguntur in Vetere Romano Rosweydi, ast plane desiderantur in Vetustiore Romano florentinii: Altum ibi de Asclepiade silentium. Pergit autem Sollerius: Plusculum habet Ado, et ex eo Noster (puta Usuardus): quæ nescio unde omnia accepta sint; præsertim si gloriose pati de mortis supplicio intelligatur. Nam vere passum fuisse, satis exprimit Eusebius lib. VI, cap. XI, dum de eo, Serapioni succedente, ait: qui persecutionis tempore, fidem Christi confessus, maximam gloriam retulerat; vel ut interpretatur Rufinus, cujus verba textui Usuardino inserta sunt: qui et ipse unus ex præclaro confessorum numero fuit. At certe de violenta morte non plane constat; nec dici potest sub Decio passus; quod a Baronio observatum, eum impulit, ut pro Decio, Macrinum substitueret. Nos suo loco rem omnem de integro accuratius examinabimus. Observari interim potest, verosimiliter ab Adone confusos duos Asclepiades; hunc nimirum Antiochenum episcopum, qui sub Severo passus est; et alterum, Pionii socium, cujus certamen ad Decii tempora spectat, ut vide in Commentario prævio ad Acta Pionii I Februarii § 3. Paucula, quæ ad Asclepiadis nostri laudem supersunt, citato loco breviter exponit laudatus Eusebius. Hactenus Sollerius [Martyrol. Usuardi, p. 609.] .

[5] [Romanum.] Evidens nobis est Passionem Asclepiadis Antiocheni non posse referri ad tempora Decii, qui imperio primum potitus est mense Octobri ann. 249. Ni ergo incredibiliter hallucinatos dicamus Eusebium, Hieronymum et quotquot de Asclepiade inter veteres scripserunt, admitti nequit Annuntiatio Adonis et Usuardi. Unde et verosimile aliquatenus est, ut observat Sollerius, Adonem, nominis similitudine deceptum, ad Asclepiadem Antiochenum transtulisse, quæ de Asclepiade, socio S. Pionii, dicta reperit. Propterea etiam Baronius in Martyrologio Romano annuntiat: Antiochiæ, Sancti Asclepiadis, episcopi, qui unus fuit ex præclaro Martyrum numero, qui sub Macrino gloriose passi sunt. Et in hunc locum notat. Eusebius in Chronico, cum ipsum (Asclepiadem) refert sub Antonino Caracalla, ejusque successorem Philetum sub Macrino Imp., ad ea usque tempora pervenisse demonstrat; idem, (Eusebius) in Hist. eccles. lib. VI. De eodem agit Hieronymus de Scriptor. eccles. cap. 38 in Clemente Alexandrino, ubi meminit de epistola sancti Alexandri episcopi Jerosolymorum, de Ordinatione Asclepiadis confessoris, cum eam sedem accepissit. Nicephorus item lib. IV cap. 19 et lib. V cap. 10 et 26. Ex quibus omnibus manifesti erroris arguuntur Usuardus, Ado et alii eos secuti, qui eum in persecutione Decii passum dicunt.

[6] [Passus S. Asclepiades est sub Severo.] Recte quidem expunxit Baronius nomen Decii, ast et ipse manifesti erroris arguendus est, si, ut verba per se sonare videntur, sub Macrino passum putaverit. (Vita tamen infra n. 9). Ex disquisitione nostra chronologica, mox ponenda, efficietur probabiliter quidem, versus finem Macrini vel initio Heliogabali, obiisse S. Asclepiadem, ast nullo modo tunc temporis passum; bene vero, antequam episcopus ordinaretur, sub imperio Lucii Septimi Severi, qui solium tenuit ab anno Christi 193 ad annum 211. Nec proinde Asclepiades Martyr proprie dicendus, sed potius Confessor, quo nomine insigniebantur, qui persecutionum tempore, fidem inter supplicia strenue confessi fuerant; et quorum deinde non pauci, sedata in Christianos procella, carcere liberati, ecclesiarum regimini adscripti leguntur. Nihilominus, ut late ostendit Benedictus XIV [De Servorum Dei Beatif., lib. I, cap. II.] , voces martyr et confessor olim promiscue usurpabantur; et citat, inter alios, Galesinium, qui ita habet: non desunt, qui Martyris et Confessoris nomen olim synonymum fuisse contendant; sicut etiam Franciscus Amatus Pouget: olim, inquit, Confessores Christi dicebantur ii solum, qui, cum testimonium perhibuissent veritati cum carceris, exilii, rei familiaris, suppliciorum, ipsiusque vitæ periculo, non tamen morti traditi fuerant; Confessores autem dicebantur, propter gloriosam et publicam nominis Christi confessionem; Martyres quoque appellabantur, propter exhibitum veritati testimonium [Ibid., n. 6.] . Cæterum stari posset Adone et Usuardo, si in locum Decii ponatur Severus in hunc modum: Antiochiæ, Sancti Asclepiadis episcopi, qui unus fuit ex præclaro confessorum numero, qui sub Severo gloriose passi sunt.

[7] [De initio episcopatus S. Asclepiadis juxta Eusebii Chronicon] Ast quo anno cœpit, quo desiit S. Asclepiadis Episcopatus? De utroque termino non convenit inter eruditos. Ad initium Episcopatus illius figendum duo præcipue habemus: alterum est Chronicon Eusebii Cæsariensis; alterum ejusdem Historia ecclesiastica, in qua Ordinatio Asclepiadis contigisse legitur dum in Vinculis esset Alexander Hierosolymitanus, ut manifeste constat ex hujus epistola ad Antiochenus, superius a nobis laudata et partim recitata. Jam vero ad Chronicon quod spectat; græcum Eusebii opus (verba sunt Fabricii in Bibliotheca græca [T. VII, p. 339. Edit. Hamburg. 1801.] ) intercidit præter fragmenta et lacinias, quas recentiores Chronologi servarunt; Syncellus imprimis. Codices latini (ex S. Hieronymi interpretatione) oscitantia librariorum mire inter se variant, et sæpius nec inter se, nec cum historia facile possunt conciliari. Et revera hoc loco varia varium annum ponunt exemplaria. Plerumque annus occurrit 211; Chronicon ex recensione Scaligeri annum habet 212 [Chronicorum liber posterior., p. 172.] , ex editione Chronicorum juxta codicem Haicanum, cura Angeli Maii et Johannis Zohrabi [Eusebii Pamphili Chronicorum canonum libri duo. Opus ex Haicano codice Angelus Maius et Johannes Zohrabus ediderunt. Mediolan. 1818.] , annus est 213, primo scilicet Olympiadis 248, item primo Caracallæ; idem annus diserte ponitur in altera ejusdem operis editione, quæ reperitur in scriptorum veterum nova collectione [T. VIII, p. 391. Edit. Rom. 1833.] quam decem tomis publici juris fecit idem celeberrimus Maius. Apud hos omnes, citatis locis, legitur: Antiochiæ nonus Episcopus constituitur Asclepiades. Tres ergo diversos jam habemus annos, quibus illius episcopatus initium innectitur.

[8] Georgius Syncellus, quem Eusebii Chronico maxime usum imo et abusum omnes norunt, juxta Canonem Goari, habet ad annum Christi 208, Antonini Caracallæ VI: Antiochæ episcopus IX, Asclepiades, annis 9 [Corpus scriptorum hist. Byzantinæ, Syncellus. t. II, p. 291. Bonn. 1839.] . Ast in ipso Syncelli textu [Ibid., t. I, p. 673 et 674.] scribitur Asclepiades post mortem Macrini, anno 210; et rursus sub imperio Antonini Aurelii (quem imperasse tradit annis 4, nempe ab anno Christi 211 ad an. 215) Antiochiæ Episcopus IX, Asclepiades annis 9. Et Synchronus indicatur cum Calisto Romano pontifice (cujus initia incidunt in annum 219, vel, ut vult Scaliger in annum 217) et Hierosolymorum Episcopo 34° Sardiano (dum 348 est Alexander, nec Sardianus uspiam apparet apud Lequien et alios) [Cfr Act. SS.. t. III Maii, Episcoporum Hierosolym. Historia Chronologica, p. XIII.] . Ex Syncelli igitur rudi et indigesta farragine nihil certi in rem nostram concludi potest. Cum præterea nec fixi omnino aliquid haberi ex Eusebii Chronico supra notaverimus; restat hujus Historia eccles. juxta quam Asclepiadis Ordinatio incidit in tempus, quo in Vinculis erat S. Alexander. Ast hic audiendus Baronius in Annal. ad annum 213, n. 12 [T. II, p. 437. Edit. Lucæ. 1738.] .

[9] [atque ejusdem Historiam ecclesiasticam.] Si cum Alexander in vinculis esset, tunc contigit celebrari electionem Asclepiadis Antiochiæ; quonam modo id fieri potuerit, si a morte Severi in universa ecclesia pax fuit (ut Sulpitius Severus numerat) annis triginta octo? Quamobrem dicere oportet, Alexandrum ante præsentem annum (213) in persecutione Severi fuisse vinculis illis nobilitatum, ac sic etiam eo tempore Asclepiadem ipsum eadem persecutione multa passum, fuisse quoque Episcopum Ordinatum. Sic igitur sicut non electio Asclepiadis ita nec carcer Alexandri post obitum Severi ponendus est, quem (puta Alexandrum) constat sua ipsius sententia (scilicet in superius laudata epistola) fuisse antea (nempe sub Severo) carcere afflictatum, ac sic postea sub Antonino, hoc anno (ut Eusebius vult) Episcopatu Hierosolymitano donatum. Unde recte concludit idem Baronius: Quoto Severi anno Alexandri carcer atque Asclepiadis Ordinatio contigerint haud facile est affirmare.

[10] [Probabilius refertur ad annum 211.] Cum tamen Severus, Eboraci in Anglia, mortuus sit 4 Februarii anno Christi 211; et, teste Sulpicio Severo [Histor. Sacræ, lib. II, cap. XXXII.] , interjectis deinde annis octo et triginta pax Christianis fuerit, nisi quod medio tempore (post Alexandrum) Maximinus nonnullarum ecclesiarum clericos vexaverit; inferre licet non posse Asclepiadis initia ultra hunc annum (211) vel sequentem removeri; posito non statim ab inchoato imperio Antonini Caracallæ (qui Severi successor fuit) edicti, in Christianos a præcedente imperatore late, ubique cessasse effectus. Quare non improbabiliter Ordinatio S. Asclepiadis ponitur anno 211. Atque reapse hunc scribunt Baronius, Lequien, Tillemontius, etc., item Boschius noster in Historia Chronologica Patriarcharum Antiochenorum, quam videsis ad caput tom. IV Julii.

[11] [Quo anno obierit S. Asclepiades.] Quo autem anno vita functus est? Res admodum est implexa, inquit Boschius loc. cit. Adeo ut ignotum esse putaverit Tillemontius (ubi de Serapione et Asclepiade) obieritne, Macrino imperante, anno Christi 217; an M. A. Heliogabalo, anno Christi 220; an denique anno 1 Alexandri imperatoris, Christi 222. Primum est in Chronico Eusebii; alterum colligi videtur ex Georgio Syncello, S. Nicephoro, catalogo Harlemiensi et Eutychio, qui omnes Asclepiadi annos IX adscribunt; tertium erui putatur ex Eusebii Historia lib. VI cap. XXI, et eruit Nicephorus Callistus lib. V cap. XXVI, cum dicit: Antiochiæ sub Alexandri imperio in episcopali functione Asclepiadæ suffectus est Philetus. Ita breviter et lucide Boschius.

[12] [Ex chronico Eusebii eruitur annus 217 vel 218.] In Chronici Eusebiani plerisque exemplaribus scribitur Ordinatio Phileti ad annum 217; juxta recensionem Scaligeri incidit in annum 218; cum Scaligero concordat Eusebius Angeli Maii, qui ut notum est, Chronicum illius edidit ex codice Haicano. Cæterum admitti potest varia Chronici Eusebiani exemplaria hic ab invicem non recedere: cum discrimen in notando anno 217° vel 218° oriri possit ex modo quo diversum a diversis sumatur anni initium, sive aliis ex causis bene multis, quæ et in recentioris ævi Datis, haud infrequenter occurrunt.

[13] [Ex Eusebii Historia] Quod autem spectat ad Eusebii historiam locus, de quo hic agitur, plures admittit interpretandi modos; nec certe ex illo clare efficitur obiisse Asclepiadem sub initio Alexandri imperatoris. Hanc in rem juverit ipsa Eusebii verba recitasse. Cæterum Antonino, inquit [Hist. ecclesiast., lib. VI. cap. XXI, ab initio. Juxta Valesium.] , cum per annos septem sexque admodum menses imperavisset, successit Macrinus. Qui cum usque ad anni unius spatium vitam simul atque imperium protraxisset, alius denuo Antoninus principatum Romanum accepit. Hujus primo imperii anno, Zephyrinus Romanæ urbis Episcopus abiit e vita, cum per annos octodecim sacerdotium obtinuisset. Post quem Callistus Episcopatum suscepit: qui cum quinquennio superstes vixisset, Urbano ecclesiam regendam reliquit. Alexander post hæc Romanum Imperium capessivit, cum Antoninus quadriennium dumtaxat regnavisset, quo quidem tempore apud Antiochiam mortuo Asclepiade, Episcopatum ejus ecclesiæ sortitus est Philetus. Porro mater Alexandri Imperatoris, Mamæa nomine, pia imprimis ac religiosa femina, cum Origenis nomen ubique jam celeberrimum haberetur, adeo ut ad ipsius quoque aures perlatum esset, conspectu ejus frui, et scientiam rerum divinarum, quam omnes in eo viro magnopere admirabantur, certissimo experimento cognoscere concupivit. Igitur illa Antiochiæ degens, misso militari satellitio, hominem accersit. Qui apud eam aliquamdiu commoratus … ad consuetas mature sedes regressus est. Hucusque Eusebius.

[14] [idem annus haud improbabiliter assumitur.] Jam rursus audiamus Boschium nostrum in præfata Eusebii verba: Si paulo attentius adductum Eusebii caput introspexeris, facile, ni fallor, ad annum in Chronico assignatum reducetur: nam cum istic, quasi per anacephalæosim, multa congerat: ut tempus imperii Caracallæ, Macrini, Heliogabali; deinde Romanorum Pontificum, Zephyrini, Callisti, Urbani, ac tandem Heliogabalo succedentem Alexandrum; ita pergit: ἐν τούτῳ δὲ καὶ ἐπὶ τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας Ἀσκληπιάδην Φιλητὸς διαδέχεται, quod sic interpretatur Valesius: quo quidem tempore (Alexandri utique capessentis imperium) apud Antiochiam mortuo Asclepiade, Episcopatum ejus ecclesiæ sortitus est Philetus. Sed latius patet ἐν τούτῳ, id est, inter hæc (quæ jam scilicet narravi a morte Antonini Caracallæ) interea, interim, hoc interim spatio etc. Non alligat igitur Phileti successionem imperio Alexandri; sed vagis particulis utens, totum illud spatium complectitur, quod a Caracallæ interitu usque ad initium Alexandri interjacet. Licet ergo per Historiam successorem Asclepiadæ Philetum sub Macrino Imp. anno Christi CCXVII cum Chronico collocare: atque huic sententiæ subscribit S. Prosper in Chronico integro, cum ordinatum ait Philetum, S. Asclepiadæ successorem, Coss. Præsente et Extricato, quibus juxta Petavii nostri Rationarium, primo Maii 217, suffecti fuerunt Opilius Macrinus et Opellius Antonius [Rationarium temporum. Parte III, p. 128. Edit. Veron. 1741, in-fol.] . Nihil profecto est quod cogat nos ab hac interpretatione recedere, quam jam indigitaverat Tillemontius Nota I in S. Serapionem [Mémoires pour servir à l'hist. ecclésiast. des six premiers siècles, t. III, p. 648. Edit. Paris. 1701, in-4°.] .

[15] [Ex Originis profectione ad Mamæam, nihil in rem nostram potest concludi.] Addit dein Boschius: Huc etiam facit, quam eodem capite statim subjicit (Eusebius) profectio Originis ad Mamæam, Alexandri matrem, tunc Antiochiæ commorantem, quam anno Christi CCXVIII contigisse contra Huetium probat Tillemontius not. 16 in Origenem [Ibid., p. 763, 764.] , et contra Pagium ad annum Christi CCXXIX num. 16, tom. 3 [Hist. des Empereurs, t. III, p. 257. Edit. Bruxellis 1732, in-fol.] , not. 8 in Alexandrum Imperatorem, sedente jam apud Antiochenos Phileto. Si revera solide id probaret Tillemontius, argumentum haberetur haud spernendum. Ast suppositio vel conjectura potius est quam probatio, ut constabit ex subjecta hic Tillemontiani ratiocinii summa [Nota XVI in Originem. Mém. pour servir à l'hist. ecclés., t. III, p. 763 et 764.] . Non apparet, inquit, Mamæam, imperante filio, Antiochiæ umquam degisse, nisi post confectum bellum Persicum, quod quidem, juxta omnes, in finem incidit Alexandri, versus annum Christi 234. Nec tamen profectio Originis, post annum 227 suscepta dici potest, quin universa Eusebii series Historica susdeque vertatur. Satius itaque erit admittere id contigisse, dum Heliogabalus, Mamææ nepos, post Macrini interitum, Antiochiam venit anno Christi 218; Eusebium autem hac de re egisse sub Alexandro, quod hujus imperii initium ansam daret loquendi de ejus matre, nec aliunde in comperto haberet Eusebius, quo præcise anno Origenes, illa vocante, Antiochiam accessisset. Atque hæc quidem verborum Eusebii interpretatio est haud absurda; ast probanda foret certis argumentis, quæ non reperio apud Tillemontium, quem non recte igitur asserit Boschius noster probasse, profectionem Originis ad Mamæam incidere in annum Christi CCXVIII. Nec etiam satis meditate scripsit idem Boschius id a Tillemontio probatum contra Huetium et Pagium, cum hos inter et illum, locis citatis, lis proprie sit de Bello Persico, quo scilicet anno Alexandri sit gestum. Nihilominus si, ut Huetius autumare videtur, bellum istud ad prima omnino initia præfati imperatoris esset referendum, a fundamentis rueret laudata superius Tillemontii conjectura: hoc enim posito, convenire Origines Mamæam potuisset ante annum 227. Hinc haud abs re fuerit incidenter et summarie quædam de hoc argumento disputasse, tum quod a scopo nostro non sit valde alienum, tum quod in supra recitatis Boschii verbis castiganda aliqua sint.

[16] [Incidenter quædam attinguntur de Bello Persico, ex Eusebii chronico,] Ait itaque Tillemontius, ab Huetio bellum Persicum innecti initio regni Alexandri; ast perperam ab eodem invocari Chronicon Eusebii, cum ibidem nulla Persici belli fiat mentio; bene vero in S. Hieronymi Chronico ad annum 1m vel 2m Alexandri, Christi 222. Et re quidem vera in ipso Eusebii textu græco, non notatur bellum Persicum; ast quis ignorat textum hunc, prout hodie habetur, mutilum esse? Græcum opus Eusebii, ut jam supra monuimus ex Fabricio, intercidit, præter fragmenta et lacinias, quas recentiores chronologi servarunt, Syncellus imprimis, et Cedrenus, chronicique Alexandrini sive Paschalis scriptor. Ast Eusebii Chronicon latine vertit S. Hieronymus, ita ut hinc inde quædam adderet: sciendum etenim, ait in Præfatione [Thesaurus temporum Scaligeri, p. 4 ad calcem. Edit. Amstel. 1658.] , me esse et interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia et græca fidelissime expressi, et nonnulla, quæ mihi intermissa videbantur adjeci, in Romana maxime historia, quam Eusebius, hujus conditor libri, non tam ignorasse, utpote eruditissimus, quam, ut græce scribens, parum suis necessariam, perstrinxisse mihi videtur. Itaque a Nino et Abraham, usque ad Trojæ captivitatem, pura græca translatio est. A Troja usque ad vigesimum Constantini annum, nunc addita, nunc mixta sunt plurima, quæ de Tranquillo et cæteris illustribus historicis curiosissime excerpsimus. Licet ergo haud facile quis definierit an, quæ de bello Persico ibidem occurrunt, ex Eusebiano fonte veniant, an vero de suo addiderit Hieronymus; attamen vix non cavillatur hic Tillemontius, cum promiscue Hieronymiana versio, Eusebii Chronicon nuncupetur. Denique in Eusebio Scaligeri, Bellum Persicum notatur ad annum 1 et 2 Alexandri, Christi 223 et 224; in Eusebio Angeli Maii (postrema editione in Scriptorum veterum nova collectione [T. VIII. Edit. Romæ 1833.] ) ad Alexandri annum 1, Christi 225.

[17] [et Herodiano.] Quod autem addit Huetius (ita prosequitur Tillemontius) nec Herodianum, nec alium quemquam historicorum, præfati belli annos notasse, falsum est saltem quoad Herodianum: hic enim diserte affirmat Alexandrum decimo quarto sui imperii anno nuntium accepisse de Persarum in Romanorum fines incursione. Atque id recte quidem: scribit enim Herodianus [Lib., VI. cap. II.] : Cum (Alexander) ad hunc modum tredecim annos (quod quidem ad se attineret) sine querela cujusquam imperium gubernasset, ecce tibi haud opinato litteræ e Syria Mesopotamiaque, redditæ a ducibus, in quibus scriptum esset: Artaxerxem, Persarum regem, Parthis jam devictis, atque Artabano (qui rex magnus primus appellatus est, duplicique diademate utebatur) non solum Orientis regno, sed vita quoque expulso, subigere vicinos barbaros, ac sibi vectigales facere; neque jam intra fluvium Tigrim tenere se; sed superatis ripis ac Romani finibus imperii, excurrere per Mesopotamiam, Syriæque minitari; omnemque Europæ oppositam continentem, quæ mari Ægæo fretoque Propontidos terminatur, atque Asiæ nomen habet, ceu veterem Persarum possessionem sibi vindicare etc. Ex quo efficitur, juxta Herodianum, (nisi cum Pagio admittamus locum hunc corruptum, prout mox indicabitur) Alexandri anno XIII jam elapso, ac proin inchoato XIV nuntium acceptum de incursione hostili Artaxerxis, quæ Persici belli initium fuit. Hoc utique Herodiani, qui Alexandro Imperatori coævus vixit, testimonio standum foret, nisi aliunde certo constaret, Alexandrum una cum matre sua Mamæa, in finibus Germaniæ interemptum anno, ab aliquot diebus tantum inchoato, imperii decimo quarto. Unde fieri nequit ut belli Persici principium incidat in præfatum annum, cum Alexander in eum (Artaxerxem) duxit exercitum vicitque, ut ex Actis Senatus docet Lampridius, ac triumphavit 7 Kal. Octobr. Etsi longe alia Herodianum (hic enim rem infeliciter a Romanis gestam narrat) scripsisse idem (nempe Lampridius) referat. Hac functus expeditione, novam contra Germanos suscepit, in qua, conspiratione paucorum militum occiditur… Id anno Christi factum est 235. Imperavit annos paullo plus 13; vixit novem et viginti cum mensibus 3. Ita Petavius [Rationarium Temporum. Part. I, lib. V, cap. X ad calcem.] . Evidens igitur est labi Herodianum in assignandis belli Persici annis. Ast, ut haud absurde reponit Tillemontius, si falli potuit Herodianus uno vel altero anno, non est verosimile errorem ejus ad duodecimum vel decimum tertium usque sese extendere; et, cum coætaneus esset, ad finem regni posuisse, quod initio acciderat, præsertim cum bellum Persicum inter res ab Alexandro gestas principem obtineat locum.

[18] [Quo anno sit gestum.] Nihilominus, cum juxta ipsum Tillemontium [Histoire des Empereurs, nota IX in Alexand., t. III, p. 259.] , Herodianus nullatenus sit infallibilis, et verosimiliter fide dignus non sit dum narrat rem Alexandro contra Persas infeliciter cessisse, ac præterea manifeste erret in assignando Belli Persici initio; efficitur ejus hic testimonium haud magni ponderis esse censendum. Cæterum ipse Tillemontius [Ibid., p. 85. Vita Alexand., art. XV.] Artabani ruinam et Artaxerxis in fines Romanorum incursionem refert ad annum Christi 226, Alexandri 4m et 5m. Quod profecto non adeo recedit ab Huetii sententia: quartum enim et quintum Alexandri annum haud absurde ad ejus regni initium spectare quis dexerit. Postea quidem addit Tillemontius, Artaxerxem cœptis suis in Romanos nuntium pro tempore misisse et vertisse arma contra Medos: at, qua ratione id supponat, non ita facile cernitur, præsertim cum belli Persici originem et causas, prout ab ipso Herodiano redduntur ibidem exponat. Finem belli seu triumphum Alexandri innectit annis regni ejus XI et XII, Christi CCXXXIV. [Ibid., p. 93.] Pagius contendit initium belli Persici statuendum anno CCXXIX vel CCXXX, Alexandri V vel VI [In Critica ad an. 229. n. II. Baron., t. II, p. 480. Edit. Lucæ.] ; triumphum vero Alexandri, hujus anno IX, Christi CCXXXII. Anno autem præterito, inquit [Ibid., p. 509, ad an. 232. n. IV.] , imperium Romanum in armis fuit, ideoque et bellum Persicum, quod primum Alexandri fuit, gestum, et hoc anno triumphus ductus. Et infra. Herodianus lib. VI, cap. VI narrato bello Persico scribit: triennio mox aut quadriennio Barbari nequaquam arma resumserunt. Quibus intellectis Alexander Antiochiæ commorabatur, hilariorque jam et liberior, laxatis bellorum curis, urbis ejus deliciis indulgebat. Quibus ex verbis liquet primo, Alexandrum post triumphum Roma Antiochiam rediisse; secundo, ibidem tres aut quatuor annos ante bellum Germanicum egisse; tertio communem sententiam, quæ bellum Persicum in postremos Alexandri annos conjicit, Herodiano adversari, qui tradit, Persas post bellum triennio aut quadriennio quievisse. Si enim postquam tredecim annos Alexander regnavit, bellum in Persas movisset, ut locus corruptus Herodiani habet, eo confecto, Antiochiæ Alexander per tres aut quatuor annos minime commorari potuisset [Ibid., p. 510.] . Atque ex his satis apparet, quantis tenebris hæc omnia obvoluta sint. Non itaque satis constat de tempore quo gestum illud bellum est; ac proinde absque sufficienti ratione affirmat Boschius noster probare Tillemontium contra Huetium profectionem originis anno Christi CCXVIII contigisse.

[19] [Probabilius sedem Antiochenam tenuit S. Asclepiades ab an. 211 ad an. 217.] Non admodum firmum igitur argumentum est ex Origenis vita deductum, ad definiendum tempus, quo obierit S. Asclepiades, nec proinde solide quidquam exinde concluditur. Remanent ergo, quæ supra ex Eusebii Chronico et Historia disputavimus: hæc enim, quod ad obitum spectat, inter se conciliari possunt. Unde infert Boschius [Act. SS., t. IV Julii. Historia chronologica patriacharum antiochen., p. 14.] : quando itaque a Chronico non discedit Eusebii historia, quid est, quod annum auctoremve alium requiramus; imo admittamus? Præfuit ergo Asclepiades annis sex circiter expletis: tot enim sunt ab anno Caracallæ 1, Christi CCXI, ad anni, sub Macrino, Christi CCXVII diem XVIII Octobris, cum ejus obitus celebratur. Et sane post illius anni Septembrem obiisse Asclepiadem patet ex anno, quem adscripsit Eusebius initio Phileti, Abrahami MMCCXXXIV, Olympiad. CCXLIX secundo, qui apud ipsum inchoatur ab Autumno anni Christi CCXVII. Baronius, licet scripserit non posse præcise definiri, quoto Severi anno Asclepiadis ordinatio contigerit, tamen postea sex annorum Episcopatum ei tribuit. Chronographia Syncelli, Chronographia compendiaria Nicephori, Catalogus Harlemiensis et Eutychius novem ponunt annos: quos sequuntur Auctores operis (l'art de vérifier les dates [P. 241,] .) Aliquid minus tribuit Lequien. Episcopatum Antiochensem, inquit (Oriens Christianus, ubi de Patriarchis Antiochenis [T. II, col. 703.] ) Asclepiades tenuerit ab anno Christi 211 ac 1 Antonini Caracallæ ad annum usque Domini 219 et Elagabali 2. Nicephorus annos numerat θ᾽ 9. Atque hæc sunt quæ de quæstione Chronologica colligere licuit. Ex quibus apparet, plus minusve verosimiliter tantum statui posse de annis Episcopatus S. Asclepiadis.

DE S. TRYPHONIA, QUÆ DICITUR VIDUA ET MARTYR, ROMÆ.

SÆCULO III.

SYLLOGE.

Tryphonia, Romæ (S.)

E. C.

§ unica. An S. Tryphonia dicenda sit uxor Decii imperatoris aut alterutrius ejus filiorum; an serva ejus uxoris. Reliquiæ a S. Paulo I papa translatæ.

[Uxor Decii imperatoris S. Tryphonia classicis in Martyrologiis] Classica Martyrologia omnia, quæ post sæculum VII conscripta sunt, laudant ad præsentem diem, qua in cryptis humata fuit, S. Tryphoniam viduam Romanam; quæ et interdum (nullo tamen fundamento) Martyr appellatur. Imprimis Romanum vetus seu potius parvum, quod Sollerius optimis nixus argumentis circa annum 740 conscriptum ostendit [Præf. ad Uusuard., n. 142, p. XXXVIII.] : Romæ, habet, Triphoniæ, uxoris quondam Decii cæsaris, Beda seu potius Florus [Ibid., n. 45 et seqq., p. XIII et seqq.] , editus a Papebrochio, uberior est: Romæ S. Triphoniæ uxoris Decii cæsaris, quæ, viro suo post interfectionem Beatorum Sixti et Laurentii divinitus punito, petiit baptizari cum Cyrilla (vel, ut Blanchinus [Anast. Vit. Pontif., t. IV. p. LXXXIII.] legit, cum filia Decii Cyrilla) a Justino presbytero et alia die est defuncta, ac juxta S. Hippolytum in crypta sepulta. Ado, Rabanus, Notkerus ab Floro vix differunt; Usuardus contractior est, habetque: Romæ Sanctæ Triphoniæ, uxoris Decii cæsaris; Wandelbertus ei hunc dicavit versiculum:

Regni calcatrix juxta et Triphonia claret.

Demum Martyrologium Romanum Baronii: Romæ, inquit, Sanctæ Tryphoniæ, uxoris quondam Decii Cæsaris, quæ in crypta juxta Sanctum Hippolytum sepulta est.

[2] [aliisque fastis dicitur] Præ oculis quoque habendi sunt fasti aliquot sacri minoris nominis, Martyrologia videlicet Fuldense [Ap. Georgium, Martyr. Adonis, p. 671.] et Ottobonianum [Ibid., p. 687.] , Romano parvo et Usuardo fere similia, Augustanum [Editum a Sollerio. p. 22.] et Labbeanum nudum referentia Trifoniæ nomen, et unum alterumve Usuardi Auctarium quod aliquid singulare habeat. Bruxellense hæc refert: Romæ, natale S. Triphoniæ seu Cephiniæ, uxoris Decii Cæsaris, reliqua fere ut in Floro, Adone etc. Hagenoyense vero ita sonat: Romæ depositio Sanctæ Triphoniæ, uxoris minoris Decii imperatoris, quæ satis erat crudelis et tamen arguit eum de nece Sanctorum. Hæc post mortem viri sui cum filia sua Cyrilla per Beatum Justinum Christiana est effecta, et sequenti die orans ad confessiones Sanctorum migravit ad Dominum. Atque huc etiam referenda est vetus Notitia de locis Sanctorum Martyrum, quæ sunt foris civitatis Romæ, edita ab Eckharto [De reb. Franc. Orient. et episc. Wirceb., t. I. p. 831.] ex exemplari sæculi noni. In ea autem legimus: Juxta viam Tiburtinam ecclesia est S. Agapiti … et prope eadem via ecclesia est S. Laurentii major… Inde in Boream sursum in monte basilica S. Hippoliti est, ubi ipse cum familia sua tota, XVIII * martyres, jacet; carcer ibi est in quo fuit Laurentius. Ibi est Trifonia, uxor Decii cæsaris, et Cyrilla filia ejus: inter utrasque Concordia et Geneseus, et multi Martyres ibi sunt. Eamdem notitiam edidit Frobenius in Appendice Operum Alcuini [Alcuini Opp., t. II, p. 598.] ; cui et alteram Notitiam adjecit, in qua legimus [Ibid., p. 597.] : Deinde via Numentana ad ecclesiam Sanctæ Agnæ, quæ formosa est, in qua sola pausat, et ipsam episcopus Honorius miro opere ornavit. Postea illam viam dimittis et pervenies ad Sanctum Ippolytum Mart., qui requiescit sub terra in cubiculo; et Concordia mulier ejus Mart. ante fores. Altero cubiculo Sancta Triphonia Regina et Mart. et Cyrilla filia ejus et Mart. quas Meditus Decius (lege Messius Decius) interfecit, uxorem et filiam, et Sanctus Genesius Martyr. Postea pervenies ad ecclesiam Sancti Laurentii. Ad priorem partem sæculi VII refert utramque notitiam P. Marchi [Monumenti delle arti Christ. primit. Architettura, p. 68.] , qui et animadvertit earum auctores via inversa itinerarium suum circum Romam instituere. Similis Notitia sæculo XII conscripta fuit a Guilielmo Malmesburiensi, in qua habes [Ap. Bianchini, Anast. Vitt. RR. pontif., t. II, part. II, p. CXLI.] : Et ibi non longe basilica S. Hippolyti, ubi ipse cum familia sua pausant, id est decem et octo. Et ibi requiescunt B. Trifena uxor Decii et filia ejus Cyrilla et Concordia nutrix ejus. Et in altera parte viæ ejus est ecclesia Agapiti Martyris. Quæ ex vetustiori Notitia descripta sint oportet, quum tunc temporis ibidem non amplius esset S. Tryphoniæ corpus.

[3] [secundum Acta S. Laurentii, quibus inserta conversio et sepultura S. Tryphoniæ;] Atque ex his manifesto habemus sæculo VII Romæ creditum fuisse atque hinc per Galliam, Germaniam aliasque nationes pervagatum S. Tryphoniam uxorem fuisse Decii Cæsaris. Neque difficile cognoscere est cui fundamento hæc vetus innitatur persuasio, Actis scilicet S. Laurentii, in Mss. Codicibus ubivis fere terrarum obviis et a Surio ad diem 10 Augusti editis. Ibidem de S. Tryphonia legimus [SS. Vit. Augusti, p. 93. Edit. 1618.] : Jussit vero Decius Cæsar in amphitheatro editionem munerum apparari sedensque in carruca aurea cum Valeriano præfecto, descendit ut in amphitheatrum introirent, multorumque Martyrum funestas cædes exhiberent. Ecce autem exclamat Decius Cæsar arreptus a dæmonio: S. Hippolyte, tamquam captivum catenis horridis vinctum me ducis. Valerianus quoque exclamat: O Laurenti igneis catenis me trahis: eademque hora, præsente Decio expiravit. Decius autem, rediens in palatium, triduo perpetuo vexatus a dæmonio, clamabat die ac nocte: Adjuro te, Laurenti, vel parum cessa a tormentis. Orto autem luctu magno in palatio, uxor Decii Tryphonia, pagana crudelis, videns Decium a dæmone exagitari, jussit Sanctos omnes, qui clausi erant dimitti. Eadem hora mortuus est Decius. Uxor autem ejus Tryphonia venit ad Beatum Justinum presbyterum, et cum filia Decii Cyrilla misit se cum lacrimis ad pedes ejus, orans ut baptizaretur. Eas cum gaudio excepit B. Justinus presbyter, indixitque illis jejunium ad septem dies. Die septimo expleto, baptizavit eas: quæ res toto orbe divulgata est. Altera die Tryphonia orans reddidit spiritum et corpus ejus B. Justinus presbyter in ea sepelivit crypta in qua humatus est S. Hippolytus, quintodecimo Calend. Novembris. Ab illa die B. Justinus accurate pervestigavit sicubi corpora Sanctorum abscondita essent, promisitque præmium militibus. Audientes autem milites Tryphoniam Decii uxorem cum filia Cyrilla Christo nomen dedisse, ad sex et quadraginta venerunt ad B. Justinum cum uxoribus suis; prostratique ad pedes ejus, petierunt se baptizari et dein sub Claudio principe martyrium adepti sunt.

[4] [verum hæc Acta apocrypha habentur,] Verum quum hæc lacinia a Passione S. Laurentii decerpta unica origo sit eorum omnium quæ de S. Tryphonia circumferuntur, satis fuerit hujus aliquantisper auctoritatem explorare. Carpit in his Actis Card. Baronius [Martyrol. Rom. in notis ad 10 Aug.] multa apocrypha, multaque veritati contraria, præsertim illa de obitu Decii et Valeriani. Pagius [In Crit. Baron. ad an. 261.] supposititia hæc Acta appellat, et Norisius [De epochis Syro-Macedon. diss. III, cap. XX.] maximam de SS. Abdon et Sennen partem plane fabulosam dicit, pergitque: Itaque fictitia est illa Decii in Persas expeditio, in memoratis Actis narrata; uti etiam perperam ibidem dicuntur Xystus papa et Laurentius martyres sub Decio occisi, qui Valeriano imperante interfecti sunt… Cum in iisdem Actis cap. 7 legamus: Latuerunt autem corpora Sanctorum Abdon et Sennen usque ad tempora Constantini, patet scripta fuisse a posterioris ævi scriptore, eorum quæ in litteras mittebat imperito.

[5] [licet multa bona capiant;] Equidem facile dabo Norisium severiorem forsitan dicendum. Nam quod ad expeditionem Persicam attinet, plurima erudite opposuit Cuperus, Acta SS. Abdon et Sennen propugnans [T. VII Julii, p. 133. n. 22 et seqq.] ; quibus aliquam auctoritatem etiam addunt quæ Suyskenus ad VIII Octobris de S. Reparata disputavit [T. IV Oct., p. 26, n. 15 et seq.] , et ipsa fortasse S. Isidori Acta [T. III Maji, p. 419 et seqq.] , in insula Chio sub Decio martyrio coronati. Quod ad conjunctionem seu confusionem Decii cum Valeriano spectat, idem Cuperus [T. IV Aug., p. 504, n. 5 et seqq.] versavit hanc quæstionem. Et quidem adeo ille nævus in Actis Martyrum communis est, ut inde quidem concludi queat ea non esse coæva, sed nullius esse frugis nequaquam. Recole enim Acta S. Secundinæ ad XIV Januarii [T. I Jan., p. 996.] , S. Polyeucti ad XIII Februarii [T. II Febr., p. 651.] , S. Alphei ad X Maji [T. II Maji. p. 503, § II.] etc. Quin ipse S. Hieronymus, cujus verba Cuperus [T. IV Aug., p. 404, n. 8.] recitat, non semel in errorem hunc lapsus est; idemque de S. Optato Milevitano [Opp.. p. 71, Paris, 1621.] dicendum. Neque latent hujus conjunctionis et confusionis causæ, quæ quum toties in opere nostro expositæ fuerint, iterum hic non videntur aperiendæ. Dabo et Pagium [In Critica ad an. 268. n. 6.] longius progressum esse, quum in S. Laurentii Acta Claudii II nomen, sub quo quadraginta sex milites passi traduntur, male infertum esse statuit, quod Claudius ille numquam persecutorem egerit; ad XXV scilicet Octobris ex ipso Trebellio Pollione id aliter habere ostendemus. Verbo, abest multumque abest ut omnia a veritate in his Actis habeamus aliena; recte quippe dixisse nobis videtur Stiltingus [T. V Sept., p. 471, n. 5.] ea plerumque cum his quæ a Patribus traduntur convenire.

[6] [pessimus locus est de S. Tryphonia,] Verum ea fere omnia, quæ ad S. Tryphoniam pertinent, jure merito apocrypha, veritati contraria, supposititia et plane fabulosa dici possunt. Imprimis Decius anno 251 occidit; et anno 258, quo S. Laurentius et S. Hippolytus martyrium subiere, Valerianus non Romæ, sed in Oriente versabatur [T. II Aug., p. 485 et t. III Aug., p. 8, n. 18. Cfr Pagius, ad an. 258, n. 12.] . Loco igitur Decii et Valeriani substituendi sunt præfecti, judices, tortores fortasse, Valeriani decreta seu Decii, quæ Valerianus instaurarat [Cfr Henschenius, t. II Febr., p. 651, n. 11.] , exsequentes. Deinde S. Justinus, qui B. Tryphoniam baptizavit et tumulavit (ut traditur in recitatis Actis), presbyter creatus est a S. Sixto; quem anno tantum 257 ad pontificatum promotum fuisse satis alibi ostensum est [Act. SS., t. V Sept., p. 470, n. 1 et 6.] . Verum, si res ita est, quid illa in Decii palatio tragœdia, quæ S. Tryphoniæ conversioni locum dedit? Quæ fides S. Tryphoniam Decii uxorem fuisse anno 258, quum septennio ante jam obiisset Decius? Quid de adjunctis reliquis, si in his, quæ maximi erant momenti, tam enormiter cespitavit scriptor?

[7] [quam Decius uxorem non habuit,] Sed, ne quis dicat S. Tryphoniam Decio marito superstitem fuisse, visaque SS. Martyrum in perferendis tormentis constantia, ad fidem conversam; inquiramus in Decii uxorem. In notis ad Martyrologium Romanum ad hanc diem vocat eam Baronius Herenniam Sallustiam. Sed reclamat Pagius [In Critica ad an. 251, n. 29, t. II Baronii Annal., p. 631 et seq. Edit. Mansi.] , Seguinum secutus, statuitque ex nummis Herenniam Etruscillam nomen fuisse Decii uxoris, his concludens verbis: Adeo ut indubitatum sit Etruscillam uxorem Decii fuisse, matremque Etrusci et Hostiliani… Baronius Herenniam Sallustiam, aliqui antiquarii Sallustiam Barbiam Orbianam uxorem Decii faciunt. Verum prior fictitia; posterior vero Alexandri Severi imperatoris conjux, ut in ejus nummis apud Mediobarbum videre est. Ita ille, partim recte.

[8] [quum, ut ex numis Dacicis constat, Herennia Cupressenia Etruscilla] Et quidem Herenniam Etruscillam, (quam et Cuperiam dictam fuisse voluere Ephemerides Trivultianæ [Journal de Trévoux, Oct. 1725, p. 1812 et seqq., et Avril, 1726, p. 643 et seqq.] , sed Cupresseniam appellatam fuisse jam patet) Decii uxorem fuisse complures ostenderunt; sed hac mortua aut dimissa, inquies, potuit Decius Tryphoniam ducere; quam conjecturam in notis ad Martyrologium suggerit Baronius: Nisi dixerimus, inquiens, plures illum habuisse uxores. Neque id stare potest. Certum enim est Etruscillam adhuc in vivis fuisse anno Decii emortuali 251, eamque tunc adhuc temporis fuisse Augustam seu imperatoris uxorem, et dein eamdem jam a viginti circiter annis Decio in conjugio fuisse. Quæ quum nondum demonstrata uspiam reperiam, operæ pretium fuerit in lumine collocasse. Porro quod anno 251 adhuc viveret et Augustæ titulo honestaretur, manifestum fit ex numo, a Frœlichio in lucem dato. Eum ita describit [Quatuor Tentamina, p. 135.] : HER. ETRUSCILLA. AUG. id est: Herennia Etruscilla Augusta. Caput Herenniæ, uxoris Decii. Ex facie aversa: PROVINCIA. DACIA. Mulier stans, patrio vestitu ornata, dextra ramum, sinistra baculum gestat: ad pedes a dextris aquila, sertum rostro attollens, a sinistris leo; inferius AN. V. ANNO QUINTO. Anno itaque quinto æræ provinciæ Daciæ adhuc in vivis erat Etruscilla et Augusta dicta. Sed quod hujus æræ initium? Hieremias a Bennettis [Chronolog. et crit. Hist. part., t. IV, p. 397.] , paucis præcipua Daciæ fata complexus: A Philippo, pergit, Dacia in libertatem adserta novam ipsius in honorem induxisse videtur epocham, quæ in nummis cum Philippi imperii annis I et II ac epigraphe Dacia Felix insculpta conspicitur. Unde æra Daciæ ab anno 244 inchoanda esset. Sed aliter Frœlichius [Tentam., p. 135.] : Anni Provinciæ Daciæ, inquit, numis his temporibus inscripti a Philippo senioris anno quarto, seu U. C. 1000 et Christi 247, initium sumunt, quo eumdem Daciam a Carpis liberasse e Zosimi l. 1 colligitur; ac præterea liberam tunc ac immunem factam esse a Philippo Daciam existimat Vaillantius.

[9] [ultimis ejus vitæ mensibus adhuc uxor esset,] Et quidem hæc Frœlichii sententia, quantum attinet ad æram Dacicam et secundam victoriam Carpicam [Cfr Biogr. univ. V° Philippe. t. XXXIV, p. 87.] , omnino certa fit ex altero numo, ab eodem Frœlichio [Tentam., p. 137.] edito; habet autem: IMP. C. C. VIB. VOLUSIANUS. AUG. id est: Imperator Cæsar Caius Vibius Volusianus Augustus. Caput ejusdem laureatum. Ex parte aversa: PROVINCIA. DACIA. AN. V. id est: Provincia Dacia, anno quinto. Figura muliebris, patrio ritu induta, utraque manu vexillum sustinet, quorum alteri V, alteri XIII inscriptum visitur: ad pedes a dextris aquila, sertum rostro gerens, a sinistris leo. Jam vero si hunc numum cum altero conferamus et mente teneamus in utroque annum V Daciæ signari, facile deprehendemus æram Dacicam. Volusianus enim, quem sibi Gallus collegam dedit, imperator esse non potuit ante mensem Decembrem anni 251, quo Decius occubuit [Cfr Biogr. univ. V° Dèce, t. X, p. 628, not. 1.] ; ex altera vero parte eodem adhuc anno Etruscilla Augusta dicebatur in numis Dacicis; unde consequens fit annum V Daciæ per partem anni 251 et per partem sequentis concurrisse; et simul (quæ præcipua nunc nostra conclusio est) Etruscillam ad ultima Decii tempora vixisse.

[10] [et quidem a viginti el pluribus annis, ut ex ætate communium liberorum liquet.] Quod autem Etruscilla non nupera Decii conjux tunc temporis esset, sed viginti et forte plures annos cum eo matrimonii lege viveret, non minus certum est, videlicet ex ætate filiorum Decii. De ejus quidem filiis multiplex est sententia; alii ei tribuunt quatuor [Cfr Tillemont, Empereurs, not. II sur Dèce, t. III, p. 273, Bruxelles, 1732.] ; alii tres, Herennium Etruscum, Hostilianum et Trajanum [Cfr Biogr. univ. V° Dèce, t. X, p. 628. not. 1.] ; alii demum duos, dementes nempe Trajanum. Atque hæc certior est sententia. Nam, ut observat Eckelius [Doctr. numor. vett., t. VII, p. 347.] , liberi ex numis cogniti, Herennius et Hostilianus … plures alios adfinxere alii, verum ex conjecturis plane infirmis. Varii item varie opinantur ex qua geniti sint matre; alii utrumque natum volunt ex Etruscilla, alii unum ex Etruscilla, alterum ex altera matre. Verum ex commentariis, quos ex Ephemeridibus Trivultianis jam citavimus, satis planum est Herennium æque ac Hostilianum matre Etruscilla natum esse, adeoque Herennium Etruscum natu majorem esse. Atque ut Eckelii in Thesauro suo [T. XIII, p. 347.] verba usurpemus, dubium, quod superesse posset, omne abstersit lapis ante annos non multos Carseolis effossus, quem edidit Muratorius:

HERENNIÆ
CUPRESSENIÆ
ETRUSCILLÆ. AUG.
CONIUGI. D. N. DECI
AUG. MATRI. AUGG.
NN. ET. CASTROR. S. P. Q.

En luce clarius Etruscillam Decii conjugem et matrem Augustorum, Herennii et Hostiliani. His præmissis (quæ et inferius usu venient), facile intelligitur valde diuturnum fuisse Decii cum Etruscilla matrimonium. Anno enim imperii sui secundo, Christi 250, adversus Gothos, Danubium transgressos, filium suum cum copiis misit [Cfr Tillemont. Empereurs, t. III, p. 130. Edit. Brux. 1732. Item Biogr. univ. V° Dèce, t. X, p. 620.] . Similiter arma gerebat Herennius Etruscus in prælio, in quo ipse cum patre Decio occubuere [Ibidem et passim alibi.] . Quum autem ætas militaris apud Romanos annus decimus septimus esset [Petiscus, Lexicon Antiq. V° Ætas militaris.] , nemo non intelligit necesse esse ut Decii et Etruscillæ matrimonium ex quo Herennius progenitus fuit, celebratum circa fuerit annum 230; seu etiam aliquandiu ante, si consideretur Herennium anno 250 copiis jam præfuisse. Atque ex his satis superque patet meram fabulam esse S. Tryphoniæ cum Decio conjugium.

[11] [Neque potuit S. Tryphonia uxor esse filii natu majoris, qui duxit Herenniam Sallustiam;] Neque valde placuit Baronio id conjugium; quocirca præter eversam conjecturam proposuit in notis ad Martyrologium aliam, videlicet Tryphoniam potius filii, qui cum patre imperavit, uxorem fuisse; et in nupero eruditoque Commentario de Salonina Augusta [Mémoire sur l'impératrice Salonine.] cl. v. De Witte, academiæ Bruxellensis socius, eamdem amplexus est sententiam. Porro, ut diximus, erant Decio duo filii, alter natu major Q. Herennius Etruscus Decius, alter C. Valens Hostilianus, uterque a patre Cæsares et Augusti creati [Cfr Caronnus, Manuale, p. 118, Rom. 1808; Biogr. univ. V° Dèce, t. X, p. 628.] . Hostiliano, qui patri superstes fuit et Galli in imperio socius, illam ipsam Herenniam Sallustiam, quam Pagius supra fictitiam appellabat, uxorem fuisse ex numis docuit Tristanus [Cfr Frœlich, Quat. Tentam., p. 345.] ; et in uno apud Frœlichium [Ibid., loc. cit.] numo eadem dicitur Gneia Seia Herennia Sallustia Barbia Orbiana Augusta: neque alteram huic fuisse conjugem vel ex eo colligitur, quod post paucos imperii menses anno 252 obivit.

[12] [nec dicenda est uxor natu minoris, quum nullum suppetat argumentum,] Et quidem non video ullum scriptorem tentasse S. Tryphoniam Decii filio natu minori in conjugium adscribere, sed Herennio Etrusco Decio, qui cum patre in bello Gothico periit. Ad eam amplectendam sententiam motus videtur Baronius, quod hic non secus ac pater diceretur Decius: cl. v. De Witte nititur Auctario Usuardi Hagenoyensi, quod num. 2 recitavimus, et in quo reapse S. Tryphonia uxor Minoris Decii imperatoris dicitur. Verum quum omnes annuntiationes martyrologicæ unum fontem agnoscant Acta S. Laurentii, secundum hæc et secundum Notitiam num. 2 citatam explicanda sunt et proinde omnino censendum est in illis sermonem fieri de eodem Decio, de quo in his Actis: atqui ibidem de Decio seniore seu de Messio Decio agi nemo, puto, qui ea legerit revocabit in dubium. Re quidem vera Hagenoyensis Auctarii scriptor Decium Minorem posuit; ast propterea dici nequit eum aliis usum esse documentis: nullus enim manifestius magisque ad verbum descripsit in reliquis S. Laurentii Acta, ut conferenti statim patebit. Quocirca si ipse Decium Minorem pro arbitrio seu conjectura dixerit, nil hinc magis movendi sumus quam cujusvis alius scriptoris suspicionibus. Adde hoc Auctarium ex recentioribus esse; nam qui id exaravit scripsit ad calcem: Anno milleno quater c et duodeno, Junii die decima sexta. Penna facit litteras Wydo Kreutzelin has glutinatas; et certe post annum 1369 primum collectum est, et tam pingui quidem ingenio ut ab Sollerio inter pessima referatur [Præf. ad Usuardum, n. 234.] . Quæ si animadvertisset doctissimus vir, quem hic obviam habemus, sane pro egregio suo judicio nobiscum sensisset non valere istud documentum ad testandas res sæculi Christiani III.

[13] [neque Decii patris concubina.] Quum itaque Acta S. Laurentii disceptationis cardo remaneant, sensit Baronius vel ea sequenda, vel deserenda, nequaquam vero immutanda, seu Decium Minorem non substituendum Decio seniori. In Annalibus itaque dixit Tryphoniam conjugem vel concubinam Decii senioris fuisse [In Annal. ad an. 269, n. v.] . Conjugem non fuisse certo certius est; concubinam nil suadet. Immo Cuperus noster [T. II Aug., p. 630, n. 32.] scite animadvertit Decium libidini deditum non fuisse: unde non ita facile ei assignandæ videntur concubinæ.

[14] [Aliqui voluere eam fuisse servam uxoris Decii, ingeniose quidem,] Sæculo itaque præterlapso excogitata fuit sententia alia, quam, suggerente collega suo Leslæo, Gaspar Odericius S. J. primus in lucem protulit. Interpretans scilicet inscriptionem suam XLI: VERVS CÆ. N, ita disserit [Dissertat. et adnotat. in aliq. ined. vett. inscript. et numism. Rom. 1765, p. 212 et seq.] : Lege: Verus Cæsaris nostri, scilicet servus; quam vocem frequenter omissam innumera ostendunt exempla, quorum plura collegit Fabrettus: “Cimber Liviæ, Philadelphus Cæsaris, Pythion Germanici Cæsaris, Doridi Asinii Galli, Artemisiæ Cæsaris,” apud eumdem occurrunt. Hujusce ignoratione factum ut quæ famulæ fuerant, uxores habitæ sint. Sic Tryphonia Martyr, ut illustri exemplo rem confirmem, quæ Etruscillæ Decii uxoris serva fuerat, Decii ipsius uxor evasit. Docuit me olim Leslæus noster iis, quas supra citabam litteris: “Altera quæstio erat de S. Tryphonia, an fuerit uxor Decii Cæsaris;” ad quam etiam negative respondeo. Acta S. Laurentii, in quibus opinio fundatur, quæ S. Tryphoniam Decii conjugem facit, in hoc loco absque dubio corrupta sunt et quidem etiam male intellecta. Antiquissimum Martyrologium, in quo S. Tryphonia memoratur, Romanum parvum est, ex quo eam accepere Ado, Usuardus, Beda aliique. Atqui in prædicto Martyrologio ad XVIII Octobris ita annuntiatur: “Romæ Tryphoniæ, uxoris quondam Decii Cæsaris:” ex quo loquendi modo apud antiquos plurimum usitato, eruitur, ipsam non Decii uxorem, sed servam uxoris Decii. Ex eadem locutione non bene intellecta, postea scripsere: “Tryphonia uxor Decii,” loco “Tryphonia uxoris Decii.” Hæc Leslæus, cujus epistola italica, latina hic facta est. Atque hæc calculo suo probavit Antonius Morcellus noster [Opp. epigr. Patavii 1819, t. I, ad inscript. CLXXXIII.] .

[15] [sed minus vere.] Jam si operæ pretium sit meam de his cognoscere sententiam, imprimis in memoriam revocabo quæ antea monui annuntiationes Martyrologicas omnes uno ex fonte esse haustas, Actis nempe S. Laurentii. De Beda seu potius Floro et proin de ejus surculis Adone, Rabano, Notkero, Usuardo aliisque ambigi non potest, quoniam integræ ex his Actis laciniæ in eorum operibus reperiuntur. Quod autem ad Romanum parvum attinet, ibidem quidem annuntiationes passim breviores sunt, quam ut eodem argumento res confici queat; verumtamen quum hoc Martyrologium non valde antiquum sit et circa annum 740 conscriptum, omnia suadent ut ejus quoque scriptori S. Laurentii Acta præluxisse credamus. Cæterum ipsa, quæ in eo fit de S. Tryphonia, memoria satis indicat auctoris mentem non fuisse Tryphoniam serviisse uxori Decii, sed QUONDAM (recolatur hæc vox) uxorem fuisse Decii: unde ruit omne fundamentum conjecturæ Lesæi.

[16] [Plures Sanctæ perhibentur fuisse imperatrices Romanæ;] Quodsi quæratur unde demum factum sit ut S. Tryphonia in Actis S. Laurentii cum Augustæ titulo seu uxoris Cæsaris prodeat, continuo vastissimus conjecturis patet campus; quem cuilibet pro ingenio suo percurrere fas sit. Id unum ego notabo Romanos olim liberaliores fuisse in creandis imperatricibus Christianis. Sic S. Serena, quæ die XVI Augusti colitur, uxor dicitur Diocletiani; quod argumentis sat solidis (quantum video, licet aliter sentiant Farlatus noster [Illyria sacra, t. II, p. 350 et passim.] et eruditus vir De Witte [Mémoire sur l'impér. Salonine, p. 23 et seqq.] ) negavit Cuperus noster [Act. SS., t. III Aug., p. 263 et seqq.] ; similiter S. Artemia Diocletiani et S. Serenæ filia perhibetur; quod non minus displicuit Cupero in Actis S. Cyriaci [Ibid., t. II Aug., p. 331, n. 20 et seqq.] ; S. Alexandra quoque Diocletiani uxor prædicata fuit; sed et illud etiam emendavit Cuperus [Ibid., p. 630, n. 30 et seqq.] ; adde in fabulosis Actis græcis S. Theclæ prodire S. Truphænam seu Tryphænam, quæ seculo primo æræ Christianæ princeps fuisset et cognata Cæsaris, quæque alibi etiam imperatrix appelletur [Ibid., t. II Sept., p. 663, n. 6, et t. VI Sept., p. 547.] . Generatim vero decessores nostri maluere cum SS. Irenæo et Cypriano, cum Tertulliano, Lactantio et Eusebio has omnes Augustas Christianas ignorare, quandoquidem ex minoris fidei scriptis innotescunt.

[17] [nomen Tryphoniæ videtur fuisse servile.] Præter hæc juverit forsan animadvertisse Tryphoniæ nomen (quod idem est ac Truphæna seu Tryphæna [Cfr t. I Junii, p. 374, d.] ) servile videri uti fors ex inscriptione XLII apud Odericium colligitur:

D. M.
P. ÆLIUS. MONIUS
LARTIÆ. TRUPHENÆ
CONIUGI. B. M. ET
P. APOLLINARI. ET LAR
TIÆ SECUNDINÆ
LIBERTIS. POSTERISQUE
SUIS.

Fateor nonnihil obscuram esse hanc inscriptionem; quam ob causam nimium ei inhærere nolim.

[18] [Sepulta fuit S. Tryphonia in crypta S. Cyriacæ seu S. Hippolyti,] In Actorum S. Laurentii fragmento, quod superius num. 3 edidimus, asseritur corpus S. Tryphoniæ a B. Justino presbytero depositum fuisse in ea crypta in qua humatus est S. Hippolytus, seu ut tum alia monumenta, tum vero eadem Acta docent, in cœmeterio S. Cyriacæ in agro Verano, cui frequenter accensetur crypta S. Hippolyti, quum aditus subterraneus utrumque locum conjungeret [Marchi, Monum. delle arti Christ. primit. nella metrop. del Cristianesimo, p. 77.] ; et de quo copiose egerunt Romæ subterraneæ scriptores, Bosius, Boldetti, Bottari, Marangoni aliique. Plurima etiam in opere nostro de eodem cœmeterio tum in Actis S. Cyriacæ ad 21 Augusti [T. IV Aug., p. 405.] , tum in Actis S. Laurentii ad diem 10 ejusdem mensis [T. II Aug., p. 496, n. 54, 55, et p. 486, n. 6.] habes. Et paucis ab hinc annis P. J. Marchi, qui plurimas res arcanas Catacumbarum fauste reseravit, in ipso S. Cyriacæ cœmeterio duo nova sepulcrorum genera, pristinis antiquariis ignota, detexit et descripsit [Monum. delle arti Christ. primit., etc., p. 110 et 225 et seq.] : quorum alterum insignioribus Martyribus reservatum fuisse videtur, alterum quarto aut quinto sæculo in latioribus nonnullarum cryptarum spatiis extructum. Non enim illico post persecutiones arenariæ seu catacumbæ sepulcreta esse desierunt; quin imo gestiebant Christiani consanguineos suos inter Martyres sepelire: quorum corpora non statim post redditam ecclesiæ pacem hinc extracta sunt; sed ibidem diu fuere a Christianis visitata et culta, donec in basilicas et monasteria delata fuere. Quo porro tempore S. Tryphoniæ corpus hinc extractum fuerit, jam inquirendum est.

[19] [ibique ædificata fuit basilica;] Supra ex Notitia de locis Sanctorum corporum et et ecclesiarum intra et extra Romam, quam num. 2 citavi, discere fuit basilicam sub titulo S. Hippolyti constructam fuisse, in eaque corpus S. Tryphoniæ conditum. Quod enim vox basilica ibi non mere cœmeterium seu cryptam designat, manifestum fiet legenti notitiam universam: in qua quæ corpora in cryptis sepulta sunt probe distinguuntur ab his quæ in ecclesiis. Porro vix dubium est quin elatum fuerit S. Tryphoniæ corpus seu saltem scalæ ad ejus sepulcrum constructæ fuerint, quum ædificata est illa S. Hippolyti basilica. Operæ pretium itaque foret hujus basilicæ cognovisse ætatem; verum ad id monumenta mihi desunt. Porro etiam nunc Romæ sub nomine S. Hippolyti (propter veterem sane ibidem olim exstructam ecclesiam) designatur pars cœmeterii S. Cyriacæ; basilicæ vero ne vestigia quidem apparent; sed via, qua ad illam olim ibatur, adhuc exstat [Marchi, Monumenti, p. 78.] .

[20] [nunc servatur in Monasterio S. Silvestri de Campo Martio. Ex comparatione tabulæ Vaticanæ] Devenit postea S. Tryphoniæ corpus ad monasterium SS. Stephani et Silvestri; seu ad ecclesiam S. Silvestri de Campo Martio; ubi etiam his postremis sæculis servatum fuisse constat ex Catalogo generali Sanctorum Ferrarii ad 14 Octobris, collato cum ejus Catalogo Sanctorum Italiæ ad 18 ejusdem mensis, ex Severano [Le sette Chiesi di Roma, p. 644 et seq.] , Pancirolo [Sacrar. reliq. Urbis index.] aliisque. Sed quæri potest, an priusquam huc delatum sit, non quieverit aliquando alibi, videlicet in cryptis Vaticanis. Dubitandi causa est quod hic in capella parvula, ut loquitur Alpharanus [Ap. Cancellieri. de Secret. Basil. Vatic., t. IV, p. 1660.] , in atrio basilicæ sub musiva navis exstat tabula marmorea, quæ multarum reliquiarum Sanctorum ibi reconditarum memoriam comprehendit; atque hic legitur etiam S. Trifoniæ nomen. Ast in monasterio S. Silvestri in modum calendarii exstat etiam tabula marmorea, eadem capiens. Unde suspicari pronum est has reliquias prius depositas fuisse in basilica Vaticana, dein in monasterio S. Silvestri. Verum ut hæc suspicio stare posset, oporteret ut tabula antiquior esset Vaticana: quod ut definiatur, oculi in illa monumenta conjiciendi sunt. Non tamen est quod ea hic iterum edamus, quum nuperius optimam editionem in lucem dederit Card. Majus. Porro Vaticana tabula exhibet primo longam seriem nominum virorum; in cujus fine veniunt feminæ [Scriptt. vett. nov. Coll., t. V, p. 44.] :
Scar. Dariæ et Hilariæ
Scar. Memmiæ et Julianæ
Scar. Arthemiæ Concord.
Scar. Sofiæ Pistis. Helpis et
Agapæ. Sce Conchiliæ et
Trifoniæ. Sev. Cyrilla

et ultimo demum loco legitur: Scr Stephani Silvestr. Cæterum his tabulis nullus est titulus, et omnia nomina ponuntur in gignendi casu, licet nulla præcedat aut sequatur vox, quæ hunc casum regat.

[21] [cum Silvestrina, in quibus S. Tryphoniæ nomen inscribitur,] Altera tabula duplex est, nactaque est locum in porticu S. Silvestri in capite. Utraque pars seu Calendarium Sanctorum et Sanctarum hunc habet titulum [Ib., p. 56] : † In N Dni hæc est notitia nataliciorum. scorum, seu scarum hic requiescentium. Posterior pars fuit rupta et dein restituta [Ib., p. 58.] verisimilime ex altera vetusta tabula membranacea, de qua Waddingus [Annal. Min. ad an. 1285, n. 20. t. V. p. 148.] ; litteras restitutas separabimus uncinis [Mai, Coll., t. V, p. 58.] :

Mense. mart. D. XVIII. N sca[e Dariæ] et Hilariæ V. [et M.]
Mense. aug. D. VIII. N. scar. M[emineæ] et Julianæ
D. VIIII. M. SS. N. scæ Arthe[miæ]
Mense. sept. D. XXX. N. scar. [Sophiæ viduæ] Pistis. Helpis et Agape.
Mense. oct. D. XIII. N. scæ [Cyrillæ V. et M.]
D. XVIII. M. SS. N. scæ Trifo [niæ viduæ]
D. XXVII. M. SS. N. scæ Co[nciliæ V. et M.]

[22] [et ex translatione SS. Stephani et Silvestri] Advertendum autem est in neutra tabula Silvestrina, non in virorum, non in feminarum, mentionem fieri SS. Stephani et Silvestri; quorum tamen nomina in tabula Vaticana legimus. Hinc pronum est concludere corpora horum Sanctorum tardius quam reliquorum fuisse translata: quæ si aliunde firmentur, cognito tempore translationis SS. Stephani et Silvestri, patebit simul tabulam Vaticanam recentiorem esse, Silvestrinas antiquiores. Ante omnia itaque inquiramus quando SS. Stephani et Silvestri corpora in id devenerint monasterium. Porro rescitur id tempus ex appendice ad bullam, cujus authentiam olim in dubium vocarat Papebrochius [Propyl. Maji, p. 122.] , postea vero errorem suum palam coufitens firmissime adstruxit [Act. SS., t. V Junii, p. 380, not. g.] . In appendice scilicet ista legitur [Baron. Annal. ad an. 761, n. 13.] : Mense Junii die decima nona introduximus in hoc oraculum corpus Beati Silvestri episcopi et confessoris Christi. Mense Augusti die septima decima introduximus corpus B. Stephani Martyris atque pontificis tempore Constantini et Leonis Augustorum et Pipini excellentissimi regis Francorum et defensoris Romani indictione quarta decima, seu anno 761.

[23] [et ex bulla S. Pauli I cognoscilur S. Tryphoniæ corpus ad monasterium S. Silvestri delatum fuisse circa annum 760;] Quod itaque ex tabularum comparatione conjectabamus SS. Stephani et Silvestri corpora translata fuisse serius quam reliquorum, firmatur ex ipsa modo vindicata bulla. Bulla enim ista data fuit non quarto nonas Julii indictione decima quarta, ut typothetæ forte vitio edidit Baronius, sed quarto nonas Junii, ut correxit Pagius [Critica ad an. 761. n. 1.] , aliquot videlicet diebus ante translationem S. Silvestri. Quum autem data est ista bulla, aliorum Sanctorum translata jam erant corpora, ut ex sequenti fragmento (unde et causas harum translationum cognoscere licebit) facile eruet lector. Cum per evoluta annorum spatia, sic loquitur Paulus Papa I [Annal. ad an. 761, n. 3.] , diversa Sanctorum Christi Martyrum atque Confessorum ejus foras muros hujus Romanæ urbis sita antiquitus cœmeteria neglecta satis manerent diruta: contigit postmodum ab impia Longobardorum gentium impugnatione funditus esse demolita. Qui etiam et aliquanta ipsorum effodientes Martyrum sepulcra et impie devastantes; quorumdam Sanctorum deprædati, auferentes secum deportaverunt corpora… Unde conspecta eorumdem sanctorum locorum desidiosa incuria, et ex hoc valde ingemiscens atque plurima doloris attritus mœstitia, aptum prospexi, Deo annuente, eosdem Sanctos Martyres et Confessores Christi et Virgines ex iisdem dirutis auferre locis. Quos et cum hymnis et canticis spiritualibus in hanc Romanam introduximus urbem, et in ecclesiam, quam noviter et a fundamentis in eorum honorem construxi (intra mœnia scilicet, in domo quæ mihi parentali successione obvenit, in qua me natum constat atque nutritum) eorum sanctissima collocans condidi corpora.Et licet ibidem non recenseantur Sanctorum nomina, quum tamen hæc bulla et tabulæ Silvestrinæ sibi invicem (ut ita loquar) testimonium dent, quis dubitet hæc nomina ex illis tabulis cognosci posse? Tenendum itaque omnino videtur S. Tryphoniæ corpus ad monasterium, quod dein SS. Stephani et Silvestri seu nude S. Silvestri nuncupatum est, a S. Paulo I Papa delatum esse inter diem 28 Maji anni 757, quo pontificatum adeptus est [Act. SS., t. V Junii, p. 378.] et diem 2 Junii anni 751, quo memoratum edidit diploma.

[24] [tabulam Silvestrinam ad idem pertinere tempus;] Præterea tabularum Silvestrinarum ætatem licet hinc etiam concludere; factæ sint oportet ante illationem corporum SS. Stephani et Silvestri: quomodo enim in eis notata non fuissent nomina eorum, quorum cultus præcipuus fuit et qui dein soli patroni titulares habiti sunt? Atque hinc videtur tolli posse controversia quæ fuit inter Muratorium et Mazochium, quum hic has tabulas sæculo XI adjudicaret, ille eas antiquiores faceret [Cfr Mai, Collect., t. V, p. 56.] . Mazochius [Kalendar. Neapolit., t. III, p, 906.] duo reprehendebat: prius quod non per kalendas, nonas et idus dies signabantur, sed numeris ordinalibus; dein quod more græco scribebatur mense Septembrio: ast miror eruditum virum non advertisse hæc eidem deberi causæ cui adscribendi sunt numeri ordinales in Kalendario Neapolitano sæculi IX,quod ipse illustravit; videlicet usibus græcanicis. Ut enim hi vigebant Neapoli propter Græcorum præsentiam, ita et in monasterio Græco Romæ viguisse nil singulare est. Græcos autem olim ignorasse et postea parcius usitasse Kalendas, notum est omnibus. Adde ipsos Romanos sequiori ævo more Græco æque ac prisco Romano signasse dies: quod qui epistolas S. Gregorii M. volutarit, vel oculis lustrarit opus aliquod de re diplomatica, facile novit. Utut est, numquam sane hæc scripsisset Mazochius, si aliquantisper expendisset Anastasium. Hic enim, postquam narrasset SS. Stephani et Silvestri corpora a S. Paulo recondita fuisse in oraculo seu oratorio in superioribus monasterii ædibus, in ecclesia vero (ut videtur, sub ciborio,) aliorum innumerabilum Sanctorum corpora; multaque ab eodem pontifice collata fuisse prædia, subdit [Bianchini, Anast. Vit. Pontif., t. IV, p. 257.] : Ubi et monachorum congregationem construens, græcæ modulationis psalmodiam cœnobium esse decrevit, in gratiam nempe monachorum Copronymi persecutionem fugientium.

[25] [Vaticanam recentiorem esse et prion ex ea concludi non posse S. Tryphoniæ reliquias umquam in cryptis vaticanis fuisse depositas.] Sed quid de tabulis Vaticanis censendum? Unde fit ut SS. Stephani et Silvestri nomina non inter viros sed ad calcem feminarem scribantur? Ad quam ætatem sunt referendæ? Qua occasione sculptæ seu pictæ? Suntne indicium in hoc cryptarum Vaticanarum loco omnium horum Sanctorum et Sanctarum servari reliquias, ut Alpharanus tradit? Fueruntne saltem ibi hæc corpora servata, priusquam deferrentur in S. Silvestri cœnobium? Ego arbitror hanc tabulam nil aliud esse quam memoriam translationis a S. Paulo I factæ: et Alpharani assertum de reliquiarum præsentia meram esse suspicionem. Ceterum, quibus præsto est insigne de Cryptis Vaticanis opus, ipsi nos docere velint, si aliter res habeat.

[Annotatum]

* In edit. Frobenii: XIX.

DE S. JUSTO PUERO ET MARTYRE, AUTISSIODORI ET BELLOVACI IN GALLIA.

ANNO 287.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justus puer, Mart. Bellovaci et Autissiodori (S.)

BHL Number: 4593, 4594

E. C.

§ I. Narratio primigenia martyrii S. Justi in triplice Actorum specie servatur.

[Quemadmodum frequenter Acta unius Sancti aptantur alteri,] Ex uno Sancto interdum duos fingi, ita ut unus idemque, qui diversis in locis seu temporibus colitur, credantur diversæ fuisse personæ, in re hagiologica non ita inusitatum esse eruditi satis norunt; atque in hoc ipso volumine illud idem de S. Aquilino anidmadvertetur. Similiter Acta unius Sancti adscribi alii non valde rarum est. Sic Acta eadem communia sunt S. Martinæ et S. Tatianæ; S. Juliano hospiti et S. Baldo; S. Dorotheæ V. et M. et S. Honorinæ de Confluentia in agro Parisino; S. Frigidiano Lucensi et S. Finniano Magbilensi; S. Seznio apud Guic-Seznienses in Armoricis et S. Kierano Sagiriensi; S. Joanni M. apud Venetos et S. Procopio; S. Saturninæ Herisiensium patronæ et S. Benedictæ; S. Symphoriano M. et S. Silvano Agedunensi, quin etiam S. Caprasio; S. Othiliæ in Alsatia et S. Adelæ in Brabantia; S. Verano et S. Florentio Arausicano. Cæterum de hoc argumento jam dixit Papebrochius [Act. SS., t. V Maji, p. 63, n. 5. et t. VII Maji, p. 825 de S. Silao.] ; et quidem omnium nobis difficillimum est hunc scopulum vitare, quoniam nec omnia legisse nec omnia mentis acie complecti licet.

[2] [ita Acta S. Justi aptata fuere S. Justino.] Porro de S. Justo Bellovacensi, de quo secundum Martyrologium Romanum hodie nobis agendum est, quæritur ante omnia: primo sitne diversus necne a S. Justino de Lupara (Louvre) in agro Parisiensi: esse diversum ostendemus; secundo an alterius alteri aptata fuerint Acta; quod omnino affirmabimus; tertio an Acta S. Justini afficta sint S. Justo, an vice versa: Parisienses illud affirmant, nos vero ostendere conabimur S. Justi Acta accommodata fuisse S. Justino.

[3] [SS. Justus et Justinus a se invicem distincti;] Porro eos diversos esse aliquando quidem dubitatum fuit, quum Parisienses sibi arrogarent S. Justi reliquias eumque cum suo S. Justino confunderent. Sed evanuit jam pridem error. Et quidem, non tantum diversum est nomen, sed et diverso die coluntur, Justinus die I Augusti, Justus die XVIII Octobris: quæ distinguendi causa, licet fallax interdum sit, generatim tamen multi est ponderis. Secundo distinguuntur ambo Sancti in ipsis Martyrologiis et Kalendariis vetustis. Quam in rem ut antiquissimos tantum codices signem, habes in Usuardo puro ad I Augusti: In territorio Parisiacensi, Justini Martyris, et ad diem XVIII Octobris: In territorio Belvacensi, Sancti Justi Martyris; in Hieronymiano apographo sæculi XI ad diem I Augusti legitur [Spicileg. edit. in-fol., t. II, p. 20.] : In territorio Parisiacensi, in ipso loco qui dicitur de Lupera, passio S. Justini Martyris et ad XVIII Octobris: Et depositio Justi pueri. Sæculo itaque IX et XI probe distincta vides ipsa nomina et festa. Tertio asservatæ et inspectæ in utroque loco reliquiæ, necnon translationes, de quibus fuse in commentario dicetur, dubium relinquunt nullum. Atque hæc omnia ita gravia visa sunt recentioribus hagiographis ut vix aut ne vix quidem dubium ea de re moverint [Cfr Tillemont, Mémoires eccl., t. XIV, p. 749; Baillet, Vies des Saints, 18 Oct. Giry., t. II, edit. 1719, col. 461; Loisel, Mémoires du Beauvaisis; Louvet, Hist. du Beauvaisis, t. I, p. 500.] .

[4] [quadruplicia fata Actorum S. Justi;] Nil autem facilius est quam demonstrare eadem gesta seu ejusdem passionis adjuncta ab uno translata fuisse ad alterum, mutatis tantum locorum hominumque nominibus. Quibus vero in scriptionibus id fiat jam explicandum est. Passiones in quatuor distribuam classes: quarum prima narrationem primigeniam retinet; secunda antiquiorem Parisiensem; tertia Pseudo-Bedæ et recentiorem Parisiensem; quarta demum Autissiodorensem et Bellovacensem recentiores. Narrationem primigeniam paucis hic accipe ex Breviarii Bellovacensis anni 1618 lectionibus, in quibus tamen aliquot vocabula mutanda erunt, ex Pseudo-Beda illuc etiam illata.

[5] [narratio primigenia de ejus ortu,] Lectio I. Justus puer, Justino et Felicia honestis Christianisque parentibus Autissiodori genitus, ab infantia divino cultui deditus, prophetiæ spiritu clarus effulsit. Nam cum esset annorum novem, patri suo Justiniani patrui, quem ne nomine quidem noverat, infortunium ac diutinam sub Lupo Ambianensi negotiatore servitutem Deo revelante narravit; eumque ad præstanda germano pietatis officia vehementius inflammavit. Pater latentem in puero divinæ mentis afflatum demiratus, illico per ignota viarum diverticula, Deo duce et filio comite, fratrem perquirendi gratia iter arripuit. Meleduni novennis ille puerulus, reclamante et invito patre, tunicam suam detraxit, qua pauperis nuditatem vestiret. Ab ea urbe digressi, cœptum iter omni festinatione properantes, tandem, transmisso Isaræ fluvio, Ambianum feliciter pervenerunt.

[6] [occasione martyrii,] Lectio II. Ea in urbe, tunc temporis furentibus in Christianos persecutionem procellis agitata, Lupum adeunt: et suscepti ad eum itineris ac didiverticuli causam aperiunt. Ille Christianæ religionis intuitu eos illa nocte ad hospitium humaniter invitavit: et ingressis duodecim servos exhibuit. Justus, oculos in unumquemque circumferens, patruum accensa lampade illis omnibus prælucentem, quem numquam viderat et pater provectæ ætatis ignorabat, omnibus stupore attonitis, divinitus agnovit. Interim eorum adventus ad Rictiovarum in Galiis sub Maximiano præfectum celeri fama defertur, qui eos ex tempore inquiri jubet: at illi, ab hospite celerius excitati, cum Justiniano propinquo libertate donato intempesta nocte discesserant. Satellites, jam aurora illucente, Lupi domum irrumpentes, ut se elusos ac spe frustratos agnoscunt, fuga lapsos insequuntur equorum cursu concitato.

[7] [loco cædis et sepulturæ] Lectio III. Jam illi in antiquo Belvacensis territorii loco, cui Synomovicus nomen erat et dein Villa S. Justi, juxta Syricam fontem, cujus decursum Arayæ rivus excipit, resederant ut cibo ac potu fessos artus recrearent. Justus, satellitum adventum divina menta præsagiens, parentes admonet ut se spelunca promptius occultent. Ille vero missos carnifices intrepidus exspectat; et ab iis interrogatus quis esset, cum supra ætatem et humanum morem de fide Christiana prudenter constanterque dissereret et nullis pœnarum minis ad prodendos parentes induci posset, capite truncatur decimo quinto Kalendas Novembris circa annum Christi CCLXXXVII. Illico Justus Martyr, stante trunco corpore ante tortores immobili, caput suum propriis manibus excipiens, parentibus Autissiodorum matri perferendum tradidit. Corpus vero suum in ipso loco Synomovico sepeliri mandavit: (ubi propagata religione Christiana a fidelibus basilica constructa est. A qua post multorum annorum curricula Martyris corpus Bellovacum translatum est, et in basilica B. Petri collocatum, ubi hodie a fidelibus religiose colitur.) Pro præsenti, in quo versamur, argumento animadvertenda sunt sequentia: primo S. Martyris patrem dici Justinum; dein servum quæsitum Ambiani, nomine Justinianum, perhiberi patruum non vero fratrem S. Justi; tertio martyrii palæstram et corporis sepulturam in pago Bellovacensi, non vero Parisiensi collocari; demum, quæ ad finem uncinis includuntur, Passioni postea fuisse adjecta.

[8] [occurrit in lectionariis sæculi VIII et IX.] Porro narratio hæc primigenia triplici modo sese mihi offert in Mss. codicibus. Prima species ante omnia mihi obvia est in antiquissimo codice, qui olim ex cænobio Wissemburgensi in Alsatia ad decessores nostros devenit, nunc vero ad num. 7984 in Bibliotheca regia Bruxellensi, vulgo Burgundica dicta, exstat. Ex litterarum forma saltem ad sæculum X et quidem non valde productum referendus est; quin, dum hæc scriberem, suggerebat mihi vir rei antiquariæ peritissimus nono potius quam decimo sæculo codicem hunc sibi adscribendum videri. Scripta autem sunt hæc Acta stylo rudi et sæpe hianti. Unde, quum sæculo XI et XII, reviviscentibus literis, passim medicæ manus adhibitæ fuerunt inconcinnis Sanctorum Actis, ut honestius in choro legi possent; correctus fuit hujus quoque Passionis stylus in multis codicibus; adeo ut penes nos sex fuerint hujusmodi exemplaria; ex quibus eas desumpsimus lectiones variantes, quas operæ pretium esset annotare. Verum ipsa Passio, prout in codice Wissemburgensi descripta est, composita fuit diu ante: eadem enim reperitur in Lectionario San-Germanensi 1045, quod ad sæculam VIII pertinet, ut testis mihi est cl. v. C. M. F. de Fontette [Biblioth. Hist. de France, t. IV, p. 265, n. 4528.] ; cujus Lectionarii etiam mentio fit in Novo Tractatu de re diplomatica [Nouveau traité de diplomat., t. III, p, 245, 312 et 316.] , ubi et specimina characterum habes in tabulis XLVIII, LI et LII.

[9] [in Bellocacensi] Ad secundam speciem spectat apographum Bellovacense, quod ad nos destinavit anno 1848 D. Barraud Bellovacensis canonicus, hæc addens de apographo illo et de codice S. Michaelis, quo in suis Commentariis ecclesiasticis usus fuerat Tillemontius: Legendarium ecclesiæ collegiatæ S. Michaelis a Tillemontio citatum jamjam Bellovaci non exstat. Verosimile est illud in subversione anni 1793, cum reliquis quæ abstrahere licuit ex ecclesia abreptum fuisse et dein in bibliothecam Parisinam publicam delatum. Verum habeo præ manibus codicem Ms. ex variis collectum olim a Stephano de Nully, Bellovacensi canonico, qui anno 1699 e vivis ereptus est. Legitur in eo Vita S. Justi, quam idem canonicus se descripsisse testatur ex Legendariis ecclesiæ cathedralis S. Petri et collegiatæ S. Michaelis; atque hæc legendaria, inquit, facile quingentos aut sexcentos annos numerant; ita ut ad sæculum XI aut XII pertinuerint. Videntur ambo hæc Passionalia nusquam lectiones variantes exhibuisse; nullas enim in Actis S. Justi annotavit, prout accurrate id fecit alibi.

[10] [sæculi XI, quod multis aliis præluxit,] Passionem hanc S. Justi primum scriptam arbitror sæculo circiter XI, tum quoniam in ea mentio fit de nominis ejus basilica, et de ossibus quæ elapsis multorum annorum curriculis Bellovacum deportata sunt et in sacrario B. Petri deposita, tum quoniam nomen Sinomovici jam antiquatum innuitur his verbis: Est locus antiqua appellatione Sinomovicus, qui, ut inferius videbimus, anno 1015 jam Villa S. Justi dicebatur. Præluxit hæc Vincentio Bellovacensi in libro XII Speculi Historialis, ubi ad compendium collatas easdem locutiones reperies. Præluxit item Petro de Natalibus, atque omnibus fere qui S. Justi explicuere gesta sive in antiquioribus Breviariis, sive in Legendariis. Boninus Mombritius tomo II Sanctuarii, circa annum 1480 Mediolani excusi, nude Vincentii Bellovacensis epitomen edidit. Quoniam vero prima Passio stylo rudiori est conscripta, hæc vero sat bono; quoniam insuper complures desiderabunt præ oculis habere hunc ipsum textum, de quo olim multa fuit controversia; dabimus inferius hæc quoque S. Justi Acta. Unde non est quod fusius hoc loco describantur et minoris momenti indicentur discrepantiæ: quod facilius fiet in ipsis annotatis.

[11] [et Malmundariensi sæculi forte X ineuntis.] Tertia tandem species repræsentatur Actis Malmundariensibus, quæ per modum panegyreos conscriptæ fuerunt ut in festo S. Justi in choro recitarentur. Hæc olim ex Ms. codice Patronorum Malmundariensium descripsit P. Gamansius eaque cum multis aliis jam editis [Cfr inter alia, t. II Julii, p. 719; t. I Sept., p. 687, et t. V Oct., p. 550.] et in posterum edendis, ad decessores destinavit. Capiuntur eadem Acta in codice Ms. San-Trudonensi sæculi XIV, qui nunc in bibliotheca universitatis Leodiensis ad num. 58 signatur. Porro hujus Passionis scriptor alius videtur ac ille qui circa annum 1095 Acta S. Agilulfi et S. Quintini miracula, in eodem reperta codice, metrice conscripsit [T. II Julii, p. 720.] . Propter styli similitudinem facile inducerem in animum hanc Passionem ab eodem conscriptam a quo instrumentum translationis, scilicet a vero aut falso Liruthardo. Notandum est insuper auctorem quasi testem oculatum loqui de his quæ in Villa S. Justi quotannis in ejus festo fiunt; addit etiam: Ibidem augusta resplendet ecclesia tum Sancti Martyris memoria venerabilis tum devotione populi insignis, deque eadem ecclesia sermo est in translationis historia. Nomen vero Villæ S. Justi, quod anno 1015 jam in usu erat, nondum in Passione illa apparet; sed designatur his verbis: Cui vocabulum est Synomovicus, ubi fons purissimus et ad potandum habilis sese offert iter facientibus. Quocirca probabile dicerem eam fuisse conscriptam paulo post annum 900, quo tempore reliquias aliquot Malmundarium translatæ fuisse inferius legetur; nisi sat gravibus difficultatibus implicaretur ipsa translationis historia, ut suo loco dicetur. Ex Passione vero illa solummodo pauca delibabimus.

§ II. Aptantur Acta S. Justi S. Justino Luparensi seu Parisiensi; multiplex hinc in Breviariis perturbatio.

[S. Justino Parisiensi] Hac triplici Actorum forma narrationem primigeniam satis integram servari diximus. Ast nunc substitutiones et introductiæ mutationes aperiendæ sunt, et imprimis declaranda antiquior narratio Parisina, quam ad secundam classem supra retuli. Ut jam dictum fuit, colebatur jam tempore Usuardi in vico Parisiis propinquo, nomine Lupara (Louvre), S. Justinus. Porro (si jam fas sit nunc asserere quod ex accurata rerum consideratione lectori persuasum iri confido) huic aptarunt S. Justi Acta; et quidem hac ratione: primo, quum pater S. Justi in primigenia narratione diceretur Justinus, in affictis S. Justino Actis nomen patris omissum est; secundo quum in eadem narratione Justinianus servus esset frater Justini, remansit Justinianus in immutatis Actis frater quidem Justini, at non jam patris, sed sancti pueri; tertio, in novatis his Actis omissa fuere nomina locorum, si Ambianum excipias et Autissiodorum; quarto hinc factum est ut persuasum etiam aliquando fuerit Parisiensibus S. Justinum Parisiensem eumdem esse ac S. Justum Bellovacensem.

[13] [aptatur Passio S. Justi, nihilo fere mutato;] Adaptatæ autem hujus narrationis vestigia habes imprimis in historia de translatione S. Justini in novam Corbejam ex Francia, quæ meditullium fere præsentis Galliæ est. In ea legitur [Act. SS., t. I Aug., p. 33.] : Passus est beatus puer Justinus … sub judice impiissimo Rictiovaro… Caput autem B. Justini in Autrico, quod nunc Autiosodorum dicitur, corpus vero in loco, quem ipse designaverat, sepulturæ traditum est. Facta est hæc translatio anno 891, historia scripta sat diu post annum 1018, siquidem Dithmari Merseburgensis libri in ea citantur. Similiter in ipsis Breviariis Parisiensibus ab anno saltem 1557 usque ad 1680, quo nova successit immutatio. Etenim in Breviario anni 1557 habes Justinum quærentem Justinianum fratrem suum Ambiani, et reliqua quæ in narratione primigenia, præter omissa nomina propria. In Breviario anni 1584 eadem occurrunt cum adjectis castri Meloduni et Lupi civis Ambianensis nominibus et hoc aliquanto auctiori fine: Itaque missis carnificibus qui vias obsiderent, in Belvacensi agro Justinus repertus est: et interrogatus quis esset, cum puer tantillæ ætatis supra humanum morem de fide dissereret, Christo animam truncatus capite reddidit. Cujus caput præcisum Altissiodorum ad matrem delatum est. At corpus ejus, ibi sepultum, ad ædem Belvacensem translatum, demum in Parisiensi ecclesia depositum quiescit. Atque eumdem finem habes in Breviario anni 1607.

[14] [metro subjicitur, multis mutatis,] Tertia classis capit ante omnia Acta metrica S. Justini, Bedæ falso attributa. Hervagius scilicet anno 1563 Basileæ hæc primum operibus Ven. Bedæ inseruit; quod et factum ab editoribus annis 1612 et 1618. Post Hervagium eadem Surius inter Vitas Sanctorum anno 1570 excudi jussit; quumque exinde in eadem collectione sæpius recuderentur, multi de hujus scripti genuitate jam non dubitabant. Quum autem ea ad diem 1 Augusti ediderit in opere nostro Sollerius [T. I Aug., p. 34 et seqq.] , non est quod eorum partem hic inseramus; sed satis fuerit paucis indicare quæ per eas præcipuæ immutationes veteri narrationi inductæ fuerint. Scilicet S. Justinus puer patrem hic habet Matthæum, fratrem Justinianum; quo ex servitute liberato, veniunt terni Luparam, ubi S. Justinus impie cæditur. Corpus ejus eodem in loco sepelitur, caput desertur ad matrem Autissiodorum. Si lubet specimen horum versiculorum habere, accipe sequens, in quo miser Christianorum status sub Diocletiano describitur:

Non illis emendi quidquam,
      Aut vendendi copia,
Nec ipsam haurire aquam
      Dabatur licentia;
Antequam thurificarent
      Detestandis idolis:

in quo ut aliquousque metrum, non dicam cum quantitate, sed cum accentu constet, legendum esset: Dabatur, idolis, seu Dabatur et idolis secundum recentiorem pronuntiandi modum.

[15] [a Pseudo-Beda quodam] Atque ex hac quidem sola animadversione subrueretur sententia eorum, qui hæc metrica Acta Bedæ adjucarunt. Adde Bedam, ut recte animadvertit cl. v. Giles in præfatione ad novam editionem hujus scriptoris operum [The complete Works of ven. Bede, t. I. p. CLXIX.] , classicis ac scholasticis studiis unice deditum, metrum, a Romanis classicisque scriptoribus usitatum, non facile fuisse derelicturum. Sed majoris etiam ponderis argumenta ad manum sunt. Imprimis animadvertit Sollerius [T. I Aug., p. 32.] quædam ibidem componi, quæ toto cœlo a se invicem distant, atque hæc proinde tam longe abesse a Bedœ sinceritate et historiæ peritia quam distent a vera ratione temporum turpissime confusorum. Præterea in nullis ex Martyrologiis, quæ sub Bedæ nomine circumferuntur, non in eo quod initio tomi II Martii in opere nostro excusum, quodque Sollerius potius Flori esse æstimavit; non in Libello annali Domini Bedæ presbyteri, edito a Martenio [Ampliss. Collect., t. IV, col. 637 et seq.] ; non in Metrico quod primus in lucem protulit d'Acheri [Spicileg., t. II, p. 23 et seqq. Edit. in-fol.] , correctius vero J. A. Giles [The complete Works, etc., t. I, p. 50.] ; non in codice Floriacensi, quem Martenio debemus [Ampliss. Collect., t. VI, col. 650.] , licet ei festa Autissiodorensia inserta sunt; neque tandem in codice Florentino, quem Bandinus [Bibl. Laurent. cod. lat., t. I, p. 171.] typis dedit. Demum ipsemet Beda in catalogo operum suorum, quem ad summum quatuor ante mortem suam annis contexuit, hoc de S. Justino poëma non recenset; neque ullus ex antiquioribus bibliographis, puta Honorius Augustodunensis, Sigebertus, Trithemius aliique, hoc carmen Ven. Bedæ tribuunt.

[16] [sæculo, ut videtur, XV;] Verum jam in confesso est Ven. Bedæ hoc opus non esse. Quocirca potius jam quæritur quo tandem ævo illi versiculi orti sint. Censent historici de re literaria in Gallia eos verisimilius pertinere ad medium circiter sæculum X, quoniam sæculo sequenti S. Justi fama (ut ex Glabro Radulpho patet) vulgatissima erat [Hist. de la France, t. VI, p. 205.] . Verum hæc ratio ad Acta metrica, quibus non S. Justi, sed S. Justini nomen inscriptum est, nequaquam spectat, sed ad Acta S. Justi antiqua, de quibus diximus num. 8, et quibuscum Glabri dicta apprime conveniunt. Equidem arbitror metrica sæculo XV conscripta fuisse. Etenim perraro et nonnisi in sat recentibus codicibus in Bibliothecarum Catalogis notata ea reperio. Exemplar commodatum ab illustrissimo Brugensi episcopo Joanne Baptista Malou in musæo nostro habemus; sed non secus ac quæ alibi servantur, recens est, utpote exeunte fere sæculo XV in monasterio SS. Thomæ et Nicolai de Bursfeldia exaratum, nullumque auctoris nomen præfert. Præterea nullus ex veteribus hagiographis, Vincentium Bellovacensem intelligo, S. Antoninum, Jacobum de Voragine, Petrum de Natalibus, Mombritium etc. S. Justini Luparensis meminere: quod sane fecissent, si eorum ævo ejus circumlata fuissent Acta. Demum est mera paraphrasis metrica, non antiquissimorum S. Justi Actorum, sed Bellovacensium, de quibus numm. 9 et seqq. diximus. Quod vero mireris, Actorum Luparensium (ita distinctionis gratia ea appellare lubet) prima deprehendimus vestigia in Breviario Bellovacensi, anno 1554 Parisiis impresso. In eis enim S. Justi officium conscriptum est dictionibus plerumque ex Actis illis metricis desumptis; quin etiam antiphonæ integræ hinc ad verbum haustæ. Verumtamen historia primigenia servatur integra, si excipias Justinianum S. Justi fratrem dici. Graviores mutationes factæ sunt tardius; atque de his quidem seu de quarta classe Actorum jam dicendum.

[17] [hinc ingens oritur turbatio in Breviario Bellovacensi et Autissiodorensi] Ex quo itaque tempore Acta metrica sub nomine Bedæ toties in hujus viri operibus et in Vitis Surianis prodierunt, passim creditum est recte historici Anglicani nomen eis fuisse præpositum: unde prona erat conclusio hanc tanti viri scriptionem longe præferendam Actis anonymis S. Justi, atque hæc omnia secundum Ven. Bedam esse exigenda. Quanta hinc oriri debuerit in mentibus perturbatio nemo non videt. Bellovacenses imprimis credidere Justinum qui his carminibus celebratur esse suum S. Justum. Sed quid Lupara, ubi in his S. Justinus cæsus et tumulatus dicitur? Crediderunt hoc nomen olim fuisse synonymum Synomovico seu Villæ S. Justi. Quocirca commentitiam hanc Luparam posuere in territorio Bellovacensi, et apertam fecerunt mentionem de fluviolo Araja sive Araga, qui S. Justi Villam alluit. Atque hæc in Breviario anni 1618 primum nobis obvia sunt. In Breviario anni 1670 lectiones de S. Justo (cæterum optimæ) deturpantur eodem errore: Jam illi, sic habent, in antiquo Belvacensis territorii loco, cui Lupera nomen est, juxta Syricam fontem, cujus decursum Aragæ rivus excipit etc. Nil tunc mutatum in adjunctis reliquis. Similes mutationes inductæ sunt in Breviarium Autissiodorense anni 1670.

[18] [major in Bellovacensi anni 1741 et in Royensi,] Quidni ecclesia Bellovacensis has lectiones, supra a nobis recitatas numm. 5, 6 et 7, amandata Lupera, et restituto Synomovico, retinuit? Verum in Breviario novo anni 1741 (quo circiter tempore tot mirabilia in reformandis Breviariis Gallicanis patrata sunt) admiserunt Bellovacenses Legendam Parisiensem anni 1680, mutato Justino in Justum, et hoc apposito fine de reliquiis: Matthæus vero et Justinianus, e specu egressi, Martyris caput Autissiodorum ad matrem detulerunt, humato prius apud Luparam corpore, quod inde in ecclesiam Bellovacensem translatum est; dum Parisienses anno 1680 scripsissent: Quod inde in ecclesiam Parisiensem translatum est. Canonici Royenses in officiis suis propriis admisere lectiones Breviarii Bellovacensis anni 1741.

[19] [maxima in Parisiensi anni 1680.] Sed jam dicendum de Breviario Parisiensi anni 1680. Ostendimus supra num. 13 ex Breviario anni 1584 olim Parisiensibus persuasum fuisse suum S. Justinum eumdem esse ac S. Justum, passum in agro Bellovacensi seu Synomovici, cujus corpus ad ædem Belvacensem translatum, demum in Parisiensi ecclesia depositum quiesceret. Verum anno 1680 vicit Pseudo-Beda. En initium novæ Legendæ: Justinus, ut refert venerabilis Beda, Autissiodori Christianis parentibus natus, etiamnum puer prophetiæ dono præditus, auctor fuit patri Matthæo, ut Ambianos una proficiscerentur ad redimendum fratrem suum Justinianum. Ecce jam finem: Humato prius, uti optaverat, apud Luparam corpore; quod inde in ecclesiam Parisiensem translatum est. Integram Legendam dedit Sollerius ad diem I Augusti [T. I Aug., p. 30.] .

[20] [Error detegitur, sed in Breviario Parisiensi anni 1736 dissimulatur.] Verum, postquam passim agnitum fuit Bedæ non esse hæc carmina, quid Parisiensis Breviarii scriptores, episcopo Ventimiglio? Cognoscet id lector ex Legenda inserta Breviario anni 1736; accipe initium: Justini Martyris Passio in territorio Parisiaco, loco qui Lupara dicitur, ad Calendas Augusti refertur in antiquissimo Martyrologio, quod S. Hieronymi nomine insignitum, jam ante sæculi septimi finem passim describi cœpit in ecclesiis. (Non in Martyrologio S. Hieronymi, sed inter Auctaria codicis Corbejensis sæculi XI hæc leguntur). Hinc inter opera Bedæ Venerabilis qui octavo sæculo floruit, legitur carmen de Justino Martyre, in quo pariter pro certaminis loco villa antiqua, cui Luparæ nomen, assignatur. Unde jam a pluribus sæculis in hoc opusculo hunc suum Justinum agnoscit ecclesia Parisiensis. Is ergo secundum perscriptam illic narrationem, Antissiodori parentibus Christianis natus etc. Quomodo a pluribus sæculis hæc agnovit ecclesia Parisiensis, quum anno 1680 primum hæc sententia Breviario illata sit? Cfr. supra num. 13. Quis veritatis amator sincerus ferat hanc dictionem: Inter opera Bedæ Venerabilis legitur carmen, dum in mente habent scriptores erronee istud carmen ibidem insertum et nequaquam Sancti hujus viri esse? Nonne ita fucus fit iis, quibus nulla inter res sacras suspicio est de vocabulis tam vigilantibus? Notanda etiam sunt in Legenda illa hæc verba: Caput ejus socii e specu egressi, Autissiodorum detulerunt, quibus significabatur Justinum Luparensem seu Parisiensem eumdem esse ac S. Justum, cujus caput colebatur Autissiodori. Omissa hæc fuere in Breviariis annorum 1787 et 1836; cæterum legenda anni 1736 servata.

[21] [Convelluntur argumenta, quibus anno 1680 nixi sunt Parisienses.] Cognita historia Actorum S. Justi et S. Justini, nemo non intelligit S. Justi Acta aptata fuisse S. Justino, non vero S. Justini S. Justo. Verum ex multis aliis capitibus id ostendi potest, quæ statim aperiemus ac convulserimus argumenta, quibus in contrariam sententiam inducti sunt Parisienses anno 1680. Hæc cognovimus ex epistola Claudii Castellani de die 16 Februarii anni 1685, suntque tria numero. Primum petitur ex auctoritate et antiquitate carminis de S. Justino, quod indubitanter Bedæ esse crediderant; sed quantum hac in re erraverint, ex numm. 14 et seqq. jam satis perspicuum est. Secundum argumentum ex eo desumitur quod Lupara vicus Parisiis adjacet: hinc quidem conficere poterant Parisienses se errasse hactenus quum putaverant suum S. Justinum eumdem esse ac Justum Bellovacensem, adeoque verisimile esse Luparæ et Parisiis hunc eumdem coli; sed nil omnino hinc sequitur adversus genuitatem Actorum S. Justi. Tertium demum argumentum ex ipsa narratione depromitur, videlicet Parisios jacere ad viam, qua Ambiano itur Autissiodorum, non vero Bellovacum; quumque Sanctus Martyr cæsus fuerit, dum Ambiano Autissiodorum iret, Parisiis pati potuisse, non vero Bellovaci. Verum in Actis metricis non dicitur S. Justinus Parisiis passus, sed Luparæ, et in Actis antiquis non traditur S. Justus Bellovaci cæsus, sed in territorio Bellovacensi in Villa S. Justi; quam villam secus stratam regiam, qua Ambiano Parisios itur sitam esse docent Annales Præmonstratenses [Annal. Præmonst., t I, p. 941.] , ubi de monasterio, quod ibidem habebat hic ordo sacer. Adeo ut nil debilius pro hac nova sententia excogitari posset.

[22] [Ex celebriori S. Justi quam S. Justini cultu,] Sed exponenda jum sunt argumenta sententiæ adversæ. Imprimis res notissima est celebritatem Sanctorum maxime pendere ab Actorum exsistentia; adeo ut, si Sanctus aliquis passim celebretur, indicium fere certum sit simul ejus Acta circumlata fuisse. Porro antiquiori tempore S. Justinum Luparensem a solo Usuardo, qui Parisiis scribebat, et in uno codice Hieronymiano Corbejensi sæculi XI celebrari, res nota est; dum contra S. Justus Bellovacensis non tantum ab Usuardo et in hoc Hieronymiano laudatur codice, verum etiam in multis aliis; nempe in Gellonensi, quod circa annum 804 conscriptum tradit Dacherius [Spicileg. in-fol., t. II, p. 25.] et in quo ad hanc diem legitur: Justi Martyris; in Autissiodorensi sæculi XI exeuntis, ubi habes [Martene, Ampliss. Collect., t. VI, col. 726.] : In territurio Belvacensi passio S. Justi Martyris, cujus caput requiescit in basilica S. Amatoris; in Labbeano [Act. SS., t. VII Jnnii ad calc.] , quod habet: Justi Martyris; in Augustano [Ibid., loc. cit.] , ubi similiter: Justi Martyris; in Calendario Corbejensi, quod sæculo X ex antiquiori Atrebatensi descriptum est [Martene, Thesaur. Anecd., t. III, col. 1612.] , quodque hæc verba exhibet: In pago Belvacensi S. Justi Martyris; demum in Hagiologio Franco-Gallico, quod Labbeus [Biblioth. Mss., t. II, p. 700.] edidit: In territorio Belvacensi Sancti Justini (imo Justi) Martyris; in Martyrologio Fuldensi sæculi X [Ap. Georgium, post Martyr. Adonis, p. 671.] : In territorio Bellovacense passio S. Justi Martyris, cujus caput Autissiodoro delatum est; et demum memoratur ad hanc diem in Martyrologio Hibernico, medio sæculo XII a Mariano Gormanno concinnato. Præterea repererunt decessores nostri ad diem 4 Septembris (uti inter Prætermissos notarunt) S. Justi Bellovacensis nomen scriptum in Florario suo Ms. et in aliis fastis sacris: quo die olim celebratum fuerit oportet aliquod ejus festum, quum hæc quoque dies signetur in fronte Actorum antiquiorum, quæ primo loco dabimus. Ex quibus manifestum est S. Justum multo celebriorem fuisse S. Justino.

[23] [ex Martyrologiis ad Acta S. Justi non vero Justini alludentibus,] Secundo, nemo ex antiquis martyrologis novit S. Justini Acta, multi vero Acta S. Justi. Imprimis tres codices Vaticanos, olim reginæ Sueciæ, signati 511, 512 et 514, quorum primus sæculo XI, duo reliqui sæculo XII exarati Georgio visi sunt [Martyrol. Adonis, præf., p. IX.] , hoc Adoni annectunt auctarium, manifesto ex Actis S. Justi desumptum: In territorio Belloacensi, passio S. Justi Martyris, tempore Rictiovari; cujus caput cum Autisiodoro genitrici ejus delatum fuisset, Sanctus Amator, qui tunc temporis forte episcopus præerat, noctis tempore vidit immensam lucem splendescere; qui studiose quidnam hoc esset perquirens, ut cognovit quæ acta fuerant in Martyre, Deo gratias agens, cum hymnis et laudibus eundem reverentissimum caput sub altaria tumulavit. Nonnulli similiter, qui Auctaria adjecerunt Usuardo plura norunt de S. Justo Bellovacensi quam quæ scripserat ipse Usuardus: sic in Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ additur S. Justum fuisse puerum; in codice Centulensi fuisse puerum et passum de tempore Rictiovari; demum in editione Lubeco-Coloniensi: In territorio Belvacensi, Sancti Justi pueri et Martyris, qui temporibus Diocletiani imperatoris, sub Rictiovaro judice, capite cæsus est. Longior est annuntiatio codicis Hagenogensis ad diem 22 Decembris, quam ut hic recitetur. De S. Justino nil tale: ad diem primam Augusti habes apud Usuardum nude: In territorio Parisiacensi, Justini Martyris; et ad diem 8 Augusti, qua celebratur Parisiis, in Auctariis Muneratensi et Molani: Ipso die, Sancti Justini Martyris, cujus corpus requiescit in magna ecclesia beatæ Virginis de Parisiis. Nil præterea.

[24] [ex historicis qui cognovere Acta S. Justi non vero Justini, ex ignoratis a Parisiensibus S. Justini Actis,] Tertio, nullus antiquus profertur historicus aut hagiographus, qui noverit S. Justini Acta; quod jam explicuimus satis numm. 15 et 16: contra Acta S. Justi passim fuere nota. Videlicet Glaber Radulphus in Historiis sui temporis ad annum 1029 nonnulla refert de falsis reliquiis, quæ in monasterio civitatis Secusiæ in Pedemontio collocatæ fuissent, eademque brevius complexus est Hugo Flaviniacensis [Chronic. Virdun. ap. Labbe, Bibl. Mss., t. I, p. 165.] . Pleraque pertinentia ad S. Justum Novaliacensem paulo inferius ad ejus Acta excutiemus; sequentia tantum huc spectant [Bouquet. Recueil, t. X, p. 46.] : Contigit ergo ista fieri die XVI (potius XV) Kalendarum Novembrium. Idcirco nempe, quoniam fautores hujus erroris asserebant esse eadem Justi Martyris ossa, qui eo die Belvaco Galliarum passus urbe; cujus etiam caput Autissiodoro, ubi natus et nutritus fuerat, relatum est et habetur. Similiter Vincentius Bellovacensis, scriptor sæculi XIII, Petrus de Natalibus uno sæculo recentior, Mombritius aliique breviata edidere S. Justi Bellovacensis Acta. Quarto ipsi olim Parisienses ignorabant Acta S. Justini eique ita aptabant S. Justi Acta ut etiam S. Justinum suum in agro Bellovacensi mortuum haberent. De qua re supra num. 13 plura jam diximus.

[25] [et demum ex multis adjunctis, quæ convenire nequeunt cum S. Justino, et recte quadrant S. Justo, demonstratur hujus Acta aptata fuisse S. Justino.] Quinto demum, res evincitur ex ipsorum Actorum penitiori inspectione: videlicet primo, traduntur in Actis metricis S. Justini plura de Lupara, quæ conveniunt cum Villa S. Justi, nequaquam cum Luparæ topographia; contra hæc eadem, quæ in Actis S. Justi etiam leguntur, adhuc oculis in ejus Villa cernere est. Habes nempe in Actis metricis plura de fonte et de spelunca, quæ essent Luparæ:

Locus habetur antiquus
      Lupera cognomine…
Tunc Justinianus Sanctum
      Justinum alloquitur:
Opportunitatem, ait,
      Istic cernis affore
Qua aqua possit hauriri
      Et nos cibo refici…
Cui Beatus Justinus…
      At vos ingredimini
Et in præsentis speluncæ
      Antro vos abscondite.

Porro nil horum Luparæ inveniri testatur Louvet [Hist. du Beauvaisis, t. I, p. 500.] ; et certe in Mappis topographicis Cassini nullum fontis indicium apparet. In Passione autem S. Justi hæc referuntur ad fontem Siricam, qui etiam rivolus nominatur Aragga *: quæ omnia in Villa S. Justi etiamnum habes. Detegitur et aliud suppositionis vestigium in Actis metricis. Aperte enim colligitur ex his Actis [Cfr Act. SS., t. I Aug., p. 36, n. et seqq.] , non secus ac ex prosaicis S. Justi, S. Martyrem eodem illo die capite truncatum fuisse, quo Ambiano cum Justiniano et suo patre discessit. Jam vero Lupara Ambiano distat leucis viginti sex; quod iter nemo pedes uno die perfecerit; contra Villa S. Justi decem tantum ab Ambiano distat leucis; quod iter quum de nocte profecti legantur, nil obstat quin perfecerint. Demum, quum Ambiano pergerent Parisios atque hinc Autissiodorum, animadvertendum Luparam sitam non fuisse ad viam, qua Ambiano Parisios itur; contra Villam S. Justi huic insedisse viæ jam supra num. 21 monuimus. Atque his omnibus lumen plurimum affundetur ex reliquiarum historia.

[Annotatum]

* l' Arre.

§ III. Sinceritas Actorum S. Justi; reliquiæ et cultus Autissiodori et in Corbeja Nova.

[In Actis deprehenditur gravis lapsus chronologicus et miraculum de capitis gestatione;] Licet autem tam operose hactenus de S. Justi Actis disputaverimus, ut (quantum per nos staret) Bellovacensibus, Autissiodorensibus, aliisque viam sterneremus ad libros suos liturgicos secundum veterem ecclesiarum suarum traditionem iterum digerendos; multum tamen abest ut hæc Acta omnino sincera seu primæ notæ habeamus. Imprimis nequaquam coæva sunt, quum S. Amator, qui ad calcem S. Justi caput transtulisse scribitur, mortuus sit anno 418 [Act. SS., t. I Maji, p. 59.] , integro sæculo post Maximiani seu Rictiovari tempora. Deinde etiam in Actis antiquissimis S. Amator et Rictiovarus eodem vixisse tempore traduntur: quod sphalma chronologicum in omnibus recurrit Actis, si Petri de Natalibus scriptionem excipias. In omnibus item Actis legitur truncum S. Martyris corpus caput suum manibus excepisse et ad itineris detulisse socios: circa quod miraculorum genus quam cautissime versandum esse iterum monebo cum uno ex collegis meis [T. VII Oct., p. 819, n. 9 et 10.] ; tum quoniam similis opinio facile apud vulgus suboriatur ex prava interpretatione imaginum SS. Martyrum, tum ob ingentem numerum Sanctorum quibus illud miraculum adscribatur, licet mihi quoque incognita sint alicujus Sancti Acti quæ ea polleant fide ut ab omni dubio vindicent hanc mirabilem capitis gestationem: atque his nonnihil infirmari hoc miraculorum genus [Ibid., p. 816.] ; quæ nemo jure minus moderate dicta æstimet, postquam Papebrochius [Papebrochii responsio ad exhibit. errorum, art. IX, acc. V, n. 31 et seqq.] adversus Sebastianum a S. Paulo hanc propositionem tuitus est: Agnito semel falso principio, de nullo sancto potest prudenter credi, cujus Acta non sint omnino firmissima.

[27] [secundum omnia Acta cæsus est S. Justus sub Rictio Varo.] Ast propter difficultates aliquot non plane rejiciendas esse Sanctorum Vitas et Passiones nemo non videt. Quibus monitis, investigandum est ante omnia quandonam S. Justus passus fuerit: an scilicet tempore Rictiovari, an vero S. Amatoris. Et quidem si ad S. Amatoris ævum recedendum sit, qui ab anno 388 ad 418 Autissiodorensem sedem tenuit, habes Alanos, Suevos ac Wandalos circa annum 407 et sequentibus septentrionales Galliæ plagas vastantes; adeoque nonnulli eos auctores faciunt martyrii S. Justi, nullum certum annum assignantes. Adeoque Tillemontius perpendens caput S. Justi Autissidori in ecclesiam delatum fuisse cum honore atque hymnis ab omni clero, atque hæc minus convenire cum Maximiani temporibus, inclinare videtur in hanc sententiam. Sin autem Rictiovaro adscribenda sit S. Justi cædes, referenda videtur ad annum 287, quo ex Actis S. Quintini Veromanduensis verisimile est illum præsidem mense Octobri hujus anni Ambiani degisse: mense Octobri enim anni præcedentis versabatur Treviris [Act. SS., t. II Oct., p. 353 et seqq.] . Verumenimvero nequaquam ab hac sententia discedendum videtur. Omnia enim fluunt in narratione Petri de Natalibus, cui fors meliora, quam quæ nobis, præluxerunt documenta. Martyrium itaque hic ponit sub Rictiovaro; dein vero de sepultura: Illi igitur, inquit, (pater et patruus Justinianus) corpus ad territorium Belvacense portantes, illud ibidem sepelierunt; et Autissiodorum regressi caput matri obtulerunt, omniaque gesta narraverunt. Quod illa ut caput Martyris suscipiens, reverenter digno loco reposuit et ipsum pro reliquiis devotionis conservavit. Sanctus autem Amator episcopus POST DECURSUM TEMPORIS caput Justi Martyris in loco, ubi ipse [requiescere] decreverat, collocavit.

[28] [S. Justi caput prius defertur Autissiodorum;] Et quoniam nil præter Martyris cultum illustrandum superest, juvat initium ducere a reliquiis Autissiodorensibus, quas modo attingebamus. A. S. Amatore caput S. Justi depositum fuisse in ecclesia, in qua ipse requiescere decreverat, tradunt communiter Acta. Hanc autem ecclesiam fundaverat ipse S. Amator sub titulo S. Symphoriani in Monte-Autrico, suburbio Autissiodorensi. Inditum est postea huic ecclesiæ, quæ et abbatia erat, S. Amatoris nomen [Gallia Christ., t. XII, col. 357.] : unde nemo mirabitur, si postmodum audiamus S. Justi capitis reliquias in templo S. Amatoris servari. Sed sæculo X amiserunt Autissiodorenses magnam capitis partem. Quum enim Nova Corbeja, ut num. 13 diximus, corpus aut corporis partem S. Justini Luparensis seu Parisiensis anno 891 accepisset, studium posuerunt hujus abbatiæ monachi ut et caput S. Justini nanciscerentur. Quum autem tunc temporis jam S. Justino aptaretur S. Justi Passio, ibique legeretur ejus caput Autissiodori servari, hinc factum est ut sæculo X imperator Otho I eis S. Justi capitis partem magnam donarit. Jam memini Historiæ hujus translationis, quam Meibomius [Scriptt. Germ., t. I. p. 769.] edidit et cujus etiam fragmentum dedit Sollerius in Actis S. Justini [T. I Aug., p. 34.] . Quocirca licet hæc maxime ad S. Justum pertineant, vix tamen aliquid illinc huc inferendum.

[29] [ejus pars anno 949 aptatur in Nova Corbeja corpori S. Justini;] Ibidem imprimis laudatur Othonis imperatoris pietas in adornando archiepiscopatu Parthenopolis seu Magdeburgensi atque in instruenda reliquiis ecclesia: Inter quæ, pergit auctor, caput beati pueri Justini (imo Justi), quod ipse abscissum matri direxit, ab Autrico sibi asservatum conservabat Otho, corpusque a loco (Nova Corbeja), ubi requiescere videtur, transferre cogitabat. Gerbernus autem, Corbejensium abbas decimus, cum omni congregatione precibus apud Deum et homines quosque poterat, caput corpori adjici precabatur. Sed quia multum valet deprecatio justi assidua, servorum Dei vicit instantia, et imperator, divina clementia commonitus, caput suo adjungendum corpori Gerberno abbati venerabili dedit. Abbas autem et sui fratres monasterio, anno D. 949, tertio Kal. Augusti, gaudentibus et populis ac in laudem Dei conclamantibus, intulerunt. Ad eumdem annum hæc referunt Annales Corbejenses breviores et vetustiores, editi a Pertzio [Monum. Germ., t. III, p. 4.] , et Annales majores excusi a Leibnitzio [Scriptt. Brunswic, t. II, p. 299.] : unde ruit conjectura Lebeuf [Mém. sur l' hist. eccl. et civ. d' Auxerre, t. I, p. 236.] scribentis de Hugone Cabilonensi, qui ab anno 999 ad 1039 Autissiodori sedit: Unum ex his pontificalibus ornamentis (quæ Hugo cessit ecclesiæ suæ) datum ei fuerat ab imperatore Othone, a quo plurimi fiebat et cui … speciatim S. Justi reliquias aliquot misisse creditur. Atque hæc insuper ad Othonem III referenda essent. Tenendum itaque omnino est anno 949 translationem capitis S. Justini (imo Justi) Martyris de Magathaburg ad Novam Corbejam factam esse, ut loquuntur Annales Breviores, et proinde hoc modo partem magnam capitis S. Justi additam fuisse in Corbeja nova corpori S. Justini. Adeptus autem censendus est Otho has sacras exuvias, quum anno 946 auxilio venit Ludovico Ultramarino et quidem Parisios usque transgressus est; unde ad obsidendam Rothomagum profectus legitur. Corbejenses et Pragenses, quibuscum thesaurum suum communicarunt, colebant suum Martyrem die I Augusti, S. Justino sacra.

[30] [altera pars honorifice servatur Autissiodori,] Verumtamen non integrum S. Justi caput imperatori Othoni datum fuerat; remansit quippe pars penes Autissiodorenses. Hinc in Martyrologio Autissiodorensi sæculi XI ad XVIII Octobris scribitur [Ampl. Coll., t. VI, col. 726.] : In territorio Belvacensi (viden' iterum palæstram apud Bellovacenses) Passio S. Justi Martyris, cujus caput requiescit in basilica S. Amatoris. Quum autem monasterium, quod ibidem institutum erat, pessum ivisset, data fuit hæc ecclesia cum possessionibus ecclesiæ S. Satyri Bituricensis anno 1163 [Gallia Christ., t. XII, col. 357.] : quo forte tempore (nam certus annus ignoratur [Lebeuf in nota Ms. et in Historia capti Autissiodori.] ) S. Justi superstites reliquiæ in templum cathedrale Autissiodorense translatæ fuerunt, ne scilicet deferrentur Bituricas. Hinc in Inventario reliquiarum, vasorum sacrorum etc. cathedralis ecclesiæ Autissiodorensis, quod anno 1531 confectum fuit [Archives de la Préfect. de l' Yonne, fonds du grand chapitre, fasc. XVIII.] , annotatur reliquiaria capsa capitis S. Justi, quæ ibidem gallice in hunc describitur modum: Item caput Domni S. Justi, capiti ex argento deaurato inclusum; collo gerit torquem, cui appendet corona B. M. V. ex gemmis, et bullula, encaustica S. Joannis imagine ornata flosculisque candidis et cæruleis. Torques scapulis adhæret componiturque ex intermixtis lapillis mediocris pretii globulisque argenteis, gemmularum formam habentibus. In dicto parvo capite exstat circulus crystallinus, cui adscribitur: Caput Sancti Justi. Sustinetur capsa quatuor leunculis ex argento deaurato, et grave est viginti bessibus et duabus unciis. Verum licet caput S. Justi dicatur in Martyrologio sæculi XI et in hoc inventario, id pro more temporis dicebatur pro parte capitis, capiti argenteo inclusa. Unde in recentiori exemplari illius inventarii, manu canonici Lebeuf exarato, legitur per circulum crystallinum videri fragmentum capitis sancti pueri illic inclusum. Teste eodem canonico Lebeuf [In nota Ms. et in Hist. capti Autissiodori.] , constructa fuit hæc lipsanotheca expensis capituli cathedralis anno 1425, ut registra, inquit, testantur; in quibus etiam annotatæ fuerunt supplicationes publicæ seu processiones, in quibus circumlata fuit.

[31] [ubi anno 1576 et 1739 pessime habetur;] Autissiodori servata fuit hæc capsa, donec anno 1567, ut tradit Breviarium Autissiodorense anni 1580, civitatem reliquiis Sanctorum aliisque rebus sacris spoliarunt, et, ut scribit Louvet [Hist. du Beauvaisis, liv. I, p. 500.] , S. Justi combusserunt caput. Eorum tamen furori aliquid subductum fuit, quum Lebeuf, agens de confraternitate quadam Autissiodorensi, ita scribat [Mém. sur l' hist. d' Auxerre, t. I, p. 815.] : Confraternitas canonicorum Autissiodorensium uti et Bellovacensium fundamentum habet reliquias S. Justi pueri… Quod ex fragmentis ejus capitis superest, hodie in cathedrali ecclesia asservatur. Et quidem exstat instrumentum recognitionis [Lebeuf, Mém. sur l'hist. d'Auxerre, t. II.] episcopi Seguier, anno 1636 confectum, in quo et eximium de antiquo S. Justi cultu testimonium obvium est; exstat et simile instrumentum [Archives de la préf. de l'Yonne, fonds de l'év. d'Auxerre, fasc. IX.] , quod episcopus de Caylus die XIV Augusti anni 1751 condidit. Non est itaque unde dubium moveatur quin aliquot particulæ Autissiodori servatæ fuerint post diram anni 1567 vastationem: de qua jam dictum fuit in opere nostro, ubi de S. Germani et S. Aunarii Autissiodorensium episcoporum reliquiis [T. VII Julii, p. 187 et seqq.; t. VII Sept., p. 99 et seqq.] . Nova lipsanotheca, quæ post stragem Calvinianam parata fuerat, perierit oportet in media rerum sacrarum subversione anni 1793. Verumtamen, subdit cl. v. Quantin, tabularii præfecturæ Icaunensis præpositus ac tam egregie non ita pridem de re diplomatica meritus, et cui pleraque hæc Autissiodorensia debemus, verumtamen novi qui habeat particulam de S. Justi reliquiis. Sed quum sæculo præterlapso servaretur Autissiodori etiam rotula S. Justi, fierique possit ut hinc desumpta fuerit illa particula, asserere non ausim aliquid etiamnum de capite superesse. De hac rotula dicetur certis de causis post enarrata Bellovacensium reliquiarum fata.

[32] [situs domus paternæ S. Justi Autissiodori.] Etsi vero Autissiodorenses amiserint pretiosissimum S. Patroni pignus, superest tamen inter eos assiduus ad ejus cultum stimulus. Viget nempe inter eos traditio, quam commemorant Giry [Vies des Saints. 8 Août.] , Lebeuf aliique de situ domus paternæ S. Justi in platea templi (vulgo rue du temple). Etiamnum domus fastigium occupatur statua, referente puerum, longa tunica indutum, palmam dextera, sinitra librum tenentem, subscripto anno 1780. Quum olim canonici cathedralis ecclesiæ supplicationem instituerent ad ecclesiam S. Amatoris, quæ ducentis hinc distat passibus, consueverant ibidem gradum sistere et S. Justi recitare orationem. Simon Tribolé, prior S. Eusebii Autissiodorensis, quoniam hic locus caperetur ambitu sibi concreditæ parochiæ, laudabili zelo hac de causa laboravit ut S. Justi officium in sua ecclesia celebraretur. Obiit ille anno 1583 [Lebeuf, Mém. sur Auxerre, t. I. p. 848.] . De officio et lectionibus in templo cathedrali recitatis nonnulla diximus num. 17. Atque hæc Autissiodorensia tandem claudimus memoria, quæ (ob festum S. Lucæa) d diem XIX Octobris in Martyrologio Autissiodorensi, anno 1751 auctoritate Caroli de Caylus edito, legitur: Autissiodori festum Sancti Justi Martyris, hac in urbe nati, qui cum adhuc puer Christianum se esse persequentibus respondisset, gladio cæsus est in territorio Bellovacensi, die Octobris decima octava.

§ IV. Reliquiæ et cultus Bellovaci, Pictavis, Centuli et in Villa S. Justi.

[S. Justi corpus sepelitur Synomovici; ædificatur ecclesia,] Ad explicanda fata trunci S. Justi corporis transeuntibus, consideranda nobis ante omnia veniunt ipsa Acta. In antiquissimis ita loquens inducitur abscissum S. Justi caput: Accedite ad speluncam, quærite ædificium antiquum opertum de edera et sedulium [sedulo] ibi recondite corpus meum… Qui conlocantes corpus ejus in loco eodem, qui ex macheriis [maceriis] antiquis erat circumdatus etc. In Actis Bellovacensibus: Parentes namque sanctum corpus colligentes quomodo et ubi jusserat, reservato capite, tumulaverunt. Erat spelunca, intra quam ædificii antiqui fundamenta latebant, in quibus congruum exciderunt monumentum, et in eo sacram Martyris glebam diligenter composuerunt; ubi postea, crescente religione christiana, nominis ejus basilica exstructa est: in qua patrociniis ipsius divina exuberant beneficia. Sed ut majore confluentia populi frequentaretur elapsis multorum annorum curriculis ossa ejus Bellovacum honore debito deportata sunt et in sacrario B. Petri sepultura honorifice vallata.

[34] [et quotannis rivus sanguine tingi traditur;] Acta Malmundariensia sequuntur antiquissima et speluncæ antiquique ædificii hedera cooperti mentionem injiciunt. Addunt vero sequentia: Requievit ergo ibidem multo tempore. Quantumque apud Deum valeret, frequenti cæcorum, claudorum vel qualibet imbecillitate detentorum curatione commendavit. De quibus haud piguit unum inserere huic scedulæ, equidem oppido mirabile et forte incredulis minus credibile. Sed dum singulis annis innovatur, vota credentium ardore fidei in Dei et Martyris amorem augentur et confirmata veritate tepidus auditor redarguitur. Infulgente igitur semper votivo gaudio hujus patroni nostri solemnitatis, ipse rivulus, qui derivatur de sinu superius memorati fontis, ostendit quasi venarum sanguinis non aquæ quidem immixti, sed tamen per ipsum alveolum effluentis; ubi loci incolæ et plures undique secus solemniter concurrentes vota sua fideliter effundunt Deo et Sancto Martyri, et ignem amoris, quo fideli pectore ardent, accensis circa ipsum fontem cereis innumeris protestantur quantum valetur seu possibile est. Nam ibidem augusta resplendet ecclesia, tum Sancti Martyris memoria venerabilis, tum devotione populi insignis. Hæc de sepulturæ loco et de primæva populi ad eumdem pietate.

[35] [circa an. 851 defertur Bellovacum;] Quum hæc post annum 900 et forte multo tardius scripta sint Malmundariæ, non amplius S. Justi corpus Synomici requiescebat, sed Bellovaci in templo cathedrali. Scribit enim Louvet in parte ecclesiastica sui operis [Hist. du dioc. de Beauvais, liv. III, cap. XI.] , adventantibus Normannis delata fuisse Bellovacum corpora et reliquias SS. Ebrulfi, Justi, Geremari et Angadrismæ. Quum itaque horum quatuor Sanctorum corpora uno tempore Bellovacum translata tradantur, hinc fit ut, si quo tempore unum ex his huc delatum cognoverimus, simul intellecturi simus tempus translationis aliorum. Porro ex Historia translationis S. Geremari seu reductionis ejus corporis Bellovaco Flaviacum novimus Flaviacenses cum sui patroni ossibus fugisse Bellovacum, priusquam destructum esset eorum monasterium [Act. SS., t. VI Sept., p. 704, n. 2.] : neque est cur de hac notitia moveantur dubia, licet alias sat graviter in chronologiam offendat scriptor [Ibid., p. 696.] . Flaviacum autem anno 851 a Normannis destructum fuisse tradit Fontanellensis Chronographus [Ap. Chesnium, Scriptt. Hist. Franc., t. II. p. 387 et seqq.] . Verum, quum eodem anno ipsum Bellovacum a Normannis captum fuerit et magna ex parte concrematum, non minora ibidem manserunt pericula has sacras exuvias. Subductæ tamen fuere incendio, ut ex dicendis satis manifestum fiet.

[36] [circa annum 942 particulæ conceduntur Pictaviensibus;] Vult Louvetus [Hist. du Beauv., p. 437.] SS. Justi et Geremari corpora anno 940 in abbatiam agri Pictaviensis ob metum Normannorum delata fuisse, nitens Annalibus Aquitaniæ Boucheti [Cfr Act. SS., t. VI Sept.] , qui ad annum 940, ubi restaurationem monasterii S. Cypriani in suburbio Pictaviensi narrat, hæc subdit verba: In dicta abbatia plura sunt corpora Sanctorum… Ibidem quoque servantur … corpus S. Geremari … et S. Justi Martyris, in Autissiodorensi terra oriundi; quæ corpora in dictam abbatiam deferri jusserunt præfati comites Pictavienses, Ebulus scilicet ejusque filius Guilielmus. Ad quæ primo animadvertendum est Ebulum vita functum esse anno 932, ut ex certo testimonio ostensum fuit [Art de vérifier les dates, t. II, p. 352.] ; quam ob causam monasterii restaurationem et reliquiarum donationem ad annum 930 potius referendas esse; dein ibidem pro more corpora dici loco particularum corporum: et quidem ita intelligenda esse hæc verba liquet ex imprecationibus, additis instrumento donationis episcopi Pictaviensis, Froterii, qui maxime ad monasterii restaurationem contulit: Quod si præsumpserit, inquit [Gall. Christ., t. II, app. col. 328.] , in primis iram Dei incurrat et S. Dei Genitricis Mariæ et S. Petri Clavigeris, Sanctæque Mariæ (imo Sanctique Martini), necnon et S. Severiani et aliorum quorum reliquiæ ibidem continentur. Viden' SS. Justus et Geremarus ne nominantur quidem. Præterea, si integra ibidem sacra corpora cum S. Justi aut S. Geremari nomine servata fuissent, id sane omissum non fuisset in Gallia Christiana; præcipua hujus monasterii decora recensente [Ibid. col. 1231.] . Facile itaque dabo SS. Justi et Geremari reliquias aliquot impetratas fuisse ab Ebolo, Pictaviensi comite, abbatiæ S. Cypriani, plurimum ei dilectæ; corpora vere illuc translata nequaquam. Cæterum in adstruendis suis assertis plura peccat Louvetus in chronologiam et nomina locorum; sed operæ pretium non est hæc convellere.

[37] [anno 1069 corpus defertur ad dedicationem ecclesiæ S. Quintini;] Placet et reliquam Bellovacensium reliquiarum historiam hic texere. In Actis S. Romanæ, quæ Bellovaci passa est, occurrunt sequentia de dedicata a Guidone Bellovacensi episcopo S. Quintini ecclesia [Act. SS., t. II Oct., p. 134.] : Orta est interim, sic habent, Dominica dies et ex præcepto antistitis processit ad dedicandam ecclesiam congregatio omnis clericorum atque monachorum cum sanctorum corporum pignoribus et reliquis sacræ militiæ insignibus. Hic ergo sanctorum sociorum Quintini et Luciani corpora sibi obviam facta sunt; hic sancti pueri et Martyris Justi, Sanctorumque Geremari et Ebrulfi atque Constantiani Confessorum; hic Sanctarum Romanæ atque Angadrismæ Virginum collecta sunt. Ex appositis notis chronologicis monstravit Bueus hanc solemnitatem celebratam fuisse die IV Octobris anni 1069. Qui vero hic recensentur Sancti, præcipuo honore coluntur Bellovaci: S. Lucianus die VIII Januarii, S. Ebrulfus die XXV Julii, S. Geremarus die XXIV Septembris, S. Romana die III Octobris, eodemque mense die XIV S. Angadrisma et die XXXI S. Quintinus, et demum S. Constantianus die I Decembris: quorum omnium Acta, si SS. Quintinum et Constantianum excipias, ad suos dies in opere nostro illustrata fuerunt.

[38] [anno 1132 ponitur in novo feretro, multa cum celebritate,] Anno 1132 S. Justi reliquiæ in novo feretro repositæ fuerunt, in quo Louveti temporibus adhuc claudebantur. Eccum instrumentum quod apud eumdem legitur [Hist. du Beauvaisis. liv. I, p. 502.] : Petrus Belvacensis episcopus omnibus orthodoxis præsentibus et futuris perpetuam in Domino felicitatem. Noverit dilectio vestra quod sanctum pueri ac Martyris Justi corpus in hoc feretro collocavimus sub honestarum præsentia et attestatione personarum, videlicet Goislani Suessionensis episcopi, Serlonis S. Luciani abbatis, Radulphi S. Quintini abbatis, Garini Britoliensis, Balduini Sylvanectensis, Bartholomei Hamen. abbatis, Rogeri decani, Theobaldi, Henrici archidiaconorum, Ursionis succentoris, Roberti, Ogeri presbyterorum, Fulconis cancellarii et totius conventus S. Petri et omnium ecclesiarum Belvacensis civitatis. Interfuerunt etiam multæ et honestæ personæ Ausculphus præpositus, Adelardus archidiaconus Suessionensis, Odo decanus Compendiensis et alii clerici Suessionenses, Ambianenses et Sylvanectenses et Parisienses. Convocavimus insuper Casatos Belvacenses, Manassem de Buglis, Odonem Castellanum, Hugonem de Anodio, Drogonem Bretescam, Sansuualonem, Hugonem fratrem Urselli, Petrum fratrem Adam. Hoc autem factum est anno incarnati verbi 1132 indictitione decima in natali beatissimorum Petri et Pauli, regante rege Ludovico cum Dei gratia. Amen. Eodem die et anno iisdemque testibus simile de S. Geremaro instrumentum confectum est instrumentum, quod Perierus in hujus Actis recitavit [T. VI Sept., p. 697.] .

[39] [sæpius dein recognoscitur, nec reperitur integrum; male habetua sæculo XVIII, et nunc cum aliis reliquiis confusum jacet.] Reliquias S. Justi iterum recognovit anno 1204 mense Martio Philippus Bellovacensis episcopus, condiditque diploma, in quo præcedentis etiam memoriam injecit. Easdem suo tempore visitatas fuisse a viro fide digno scribit Tillemontius [Mém., t. IV, not. 6 et 8 de S. Justo.] , repertumque non modo caput sed et alias multas corporis partes abesse, visaque ossicula pueri octennis seu novennis. Hanc operam Tillemontio præstitam arbitror a canonico Hermant diœceseos historico: cujus codices Mss. ex quinque majoribus tomis constant et in Bibliotheca Parisina Maxima asservantur. Remansere S. Justi lipsana in ecclesia cathedrali usque ad turbinem ultimi sæculi, quando in eam irruerunt impii, et, sublatis pretiosis thecis, combusserunt in ipso loco sacra pignora. Ereptæ tamen fuere plurimæ Sanctorum exuviæ, quæ in capsa simul collectæ etiamnum asservantur, quin tamen certo constet inter eas S. Justi reliquias reperiri. Hæc ad nos scripsit R. D. Barraud. Liceat autem mihi suggerere nil facilius posse recognosci quam novennis pueruli ossicula: unde satis foret Bellovacensibus ipsam aperire thecam, ut ponere possent suum dubium et iterum sui S. Justi colere reliquias. Recole inferius quid egerint anno 1698 Malmundarienses.

[40] [Cultus S. Justo pristinus et præsens apud Bellovaceuses.] Louvet, anno 1621 primum suum librum de agro Bellovacensi in lucem edens, ubi de S. Geremari, S. Justi et S. Ebrulfi lipsanothecis agit, hæc de sui temporis more habet: Die Palmarum, inquit [Hist. du Beauvaisis, liv. I, p. 438.] , in processione deferuntur S. Geremari feretrum a curatis S. Margaretæ et S. Ægidii; S. Justi vero a curatis S. Thomæ et S. Martini; denique et S. Ebrulfi a curato S Andreæ et capellano S. Honorati. Alii ritus indicantur in Cæremoniali ecclesiæ cathedralis anno 1721 typis dato, in quo legimus: Die 18 (Octobris) festum S. Justi Martyris, cujus officium fit ritu triplici cum octava tertiæ classis et fit processio mane post tertiam; in qua per circuitum exteriorem fit processio mane post tertiam, in qua per circuitum exteriorem insignis ecclesiæ, defertur capsa ejusdem Sancti Martyris, ritu eodem qui in festo SS. Geremari et Ebrulfi designatur et post processionem fit concio ad populum ex parte capituli. Ad Missam chori, quæ immediate post concionem celebratur, D. succentor fert baculum et chorum tenet cum duobus magnis vicariis. Atque hæc perstiterunt usque ad annum 1793. In hodierno Breviario anni 1828 signatur officium S. Justi ritu duplici majori absque octava: ita ut S. Justi cultus plurimum passus videatur. Faxit Deus ut iterum floreat, et ut Bellovacenses, qui olim ejus memoriam faciebant in ipso Missæ ordinario, pristinos (quantum licet) instaurent honores! Quid enim, si ille nunc minus colatur, qui ex Pontificali Rogerii I Blesensis seu Campaniæ circa annum 1000 conscripto, cum ipsis apostolis quotidie ad aras sacras invocabatur? Quam in rem juverit et hoc ipsum documentum omnibus notum fieri: Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus, malis præteritis, præsentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Maria et beatis Apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea, sanctisque Martyribus tuis Luciano, Maximiano, Juliano, Justo et omnibus Sanctis, etc.

[41] [Anno 866 Centulenses accipiunt partem de reliquiis S. Justi;] Reliquias S. Justi a Bellovacensibus cum aliis communicatas fuisse indubium est. Ut enim mittam, quæ supra num. 36 de Pictaviensibus perhibui, aliquid ex iisdem acceperunt Centulenses anno 866. Hæc enim leguntur in Centulensi Chronico [D'Achery, Spicil, t. II, p. 318, in-fol.] : Anno quoque Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCLXVI indictione XIII obtinuit custos sæpedictus (ecclesiæ S. Richarii Centulensis, Odulfus,) apud Hugonem Belgivagorum præsulem, intercessu Hilmeradi præpositi S. Luciani Martyris, quo sibi aliquid e suis reliquis dependere dignaretur. Legatus itaque, illo veniens, a jam dicto episcopo reliquias ex capillis S. Luciani et de veste ejus, necnon de corpusculo S. Justi os quoddam accepit, attulitque ad cœnobium Centulum, II idus Junii; quas fratres cum hymnis et laudibus adorantes exceperunt et cum capite S. Richarii, Pontivorum patris, condiderunt. Biennio videlicet ante, VI Kal. Novembris anni 864, Guelfo seu Welfo, e sanguine regio, Centulensis abbas, e capsa lignea in argenteam, auro gemmisque redimitam, transponi curaverat S. Richarii caput [Gall. Christ., t. X, col. 1247.] . Jacebat autem Centulum in diœcesi Ambianensi.

[42] [anno 1674 canonici Villæ S. Justi,] Anno tantum 1674 delatæ fuerunt Bellovaco in locum martyrii aliquot S. Justi reliquiæ. Verum antea vigebat jam pridem in loco isto S. Martyris cultus, ut ex dicendis manifestum fiet. Imprimis reperimus hunc vicum (sane quia sanctissimus puer patronus titularis erat ecclesiæ, de qua dictum fuit num. 34) jam ineunte sæculo XI Villam S. Justi dictam: cum hoc enim nomine comparet in charta Roberti regis Francorum anni 1015, qua omnes exactiones et redditus et quidquid in ea pertinebat ad comitatum, data a comite Odone ecclesiæ Bellovacensi, confirmantur a rege [Ibid. inter instrum., col. 243] . Quo vero impensius in hoc loco coleretur Deus et Sancti Martyris major esset veneratio, condidere ibidem Bellovacenses episcopi monasterium, quod prius penes sanctimoniales fuisse tradit Hugo, Stivagiensis abbas [Annal. Præmonstr., t. l, p. 941.] ; sed desideravere Galliæ Christianæ scriptores probationem [T. IX, col. 849.] ; et (ut mihi videtur) recte quidem. Etenim in charta Odonis II seu potius III, Bellovacensis episcopi, anno 1147 illuc canonicos Præmonstratenses primum inducentis, scribitur [Annal. Præmonstr., t. I, instr., col. DCCXXVIII.] : Contuli etiam eidem loco et confirmavi quidquid venerabiles prædecessores nostri Belvacenses episcopi, Dominus Godefridus, D. Petrus et D. Odo contulerunt, justitiam scilicet post episcopum ecclesiasticam, jus archidiaconale, capellaniam integram totius capellaniæ.

[43] [quorum origo et fata indicantur:] Porro Godefridus, qui primus inter donatores seu conditores hujus asceterii recensetur, anno tantum 1105 sedem Bellovacensem adeptus est [Gall. Christ., t. IX, col. 718.] . Posuit ibidem prius canonicos sæculares, quibus XV Kal. Septembris anni 1107 dedit diploma, in quo: Concedo, inquit [Louvet, Hist. du Beauv., liv. I, p. 503.] , et sigilli mei corroboratione confirmo quod canonici de S. Justo vices archidiaconi in mea villa apud S. Justum in perpetuum obtineant et in loco capellani mei super his quæ apud S. Justum pertinent immobiliter persistant. Ante eos itaque capellanus episcopi ibidem degebat; et æque animadvertendum est episcopum adhuc suam villam eam appellare. Anno 1113 aut sequenti successit Godefrido Petrus de Domno-Martino, atque hic anno 1119 canonicos regulares ad S. Justi substituit. En diplomatis initium [Ibid., p. 504 et Gall. Christ., t. X, instr., col. 250.] : Quoniam apud nos ecclesia B. Justi apta erat divino servitio, placuit nobis ponere in ea regulares canonicos, quatenus et Deo devotius servirent et alios exemplo bonæ conversationis incitarent. Nobis ergo attendentibus diversas congregationes istius congregationis, emicuit ecclesia B. Quintini, ex cujus veneranda religione locus præfati Martyris posset illustrari… Domos redditusque, quos clerici sæculares possidebant post decessum eorum libere et absque calumnia obtinere concessimus … confirmantes eidem ecclesiæ justitiam ecclesiasticam post episcopum, jus archidiaconale et capellaniam integram in eadem ecclesia et in parochia, pertinentem ad eamdem ecclesiam. (Erat itaque tum ibidem jam parochia seu templum parochiale diversum ab ecclesia S. Justi.) Quid vero Odo II contulerit ex nullo superstite diplomate cognoscere est. Verum hæc satis, ut ibidem numquam moniales degisse videantur; sed primum capellanus episcopi, dein canonici sæculares, post regulares S. Quintini, et demum ab anno 1147 usque ad exiens sæculum XVIII Præmonstratenses: quorum monasterii, ut me docuit anno 1848 R. D. Costenoble, parochus et decanus, ne vestigium quidem amplius superest, ecclesia vero viginti abhinc annis diruta fuit. In transitu addidero in eodem oppido, anno nempe 1572, sub S. Justi titulo conditum fuisse monasterium monialium S. Claræ, de quo plura leguntur tomo IX Galliæ Christianæ.

[44] [plebis S. Justi sæculo XII in patronum veneratio;] Verum non soli clerici maxima prosequebantur S. Justum veneratione, sed et ipsa plebecula; adeo ut præsentia ejus reliquiarum eam sedari posse arbitrarentur Bellovacenses. Testis est Guibertus abbas S. Mariæ de Novigento, cujus opera Dacherius edidit: Et quia, inquit [Lib. III, cap. XVII.] , de reverentia Sanctis exhibenda dicere cœpimus, municipium est in eodem pago Belvagensis episcopii, quod Sancti Justi vocatur. In quo cum seditio mota fuisset, et enormi insolentia viles quique clientuli cum burgensibus baccharentur, clerici sancti pueri ac Martyris Justi reliquias ad sedandum populum in loculo detulerunt. Cui quidam oportunior cæteris revera parasitus cum se retulisset obvium, gladium irreverens et nequam sacratissimo loculo intulit. Qui dicto citius in terram ruens, fœtida, ut ille superius (Compendiensis præpositus) alvi manatione computruit. Hæc reliquiarum delatio ante annum 1124 facta sit oportet, quoniam hoc anno Guibertus obiit [Hist. litt. de France, t. X, p. 438.] . A clericis Bellovacensibus ad S. Justi Villam reliquias delatas fuisse apparet, nam tunc temporis nullæ in ipsa Villa videntur fuisse. Certe in diplomatibus, quæ modo citavi, memorantur nullæ; et dein eccum diploma, quo satis constat etiam anno 1674 nullas ibidem exstitisse, sed tunc tandem aliquot concessas.

[45] [diploma anni 1674 de concessis Villæ S. Justi reliquiis.] Nicolaus, miseratione divina episcopus et comes Belvacensis, vicedominus de Gerboredo, par Franciæ, omnibus præsentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Redditæ sunt nobis et venerabilibus fratribus nostris decano, canonicis et capitulo nostræ cathedralis ecclesiæ a fratre Roberto Cahier priore abbatiæ Sancti Justi Ordinis Præmonstratensis nostræ diœcesis una et altera littera reverendi Domini Michaelis Colbert abbatis Præmonstratensis totiusque Ordinis generalis præpositi cæterorumque abbatum et definitorum in abbatia de Joyenval congregatorum die quinta Junii postremo elapsi, quibus enixe orant corporis beatissimi martyris Justi quod in dicta nostra ecclesia ante hominum memoriam servatur et colitur partem insignem aliquam concedi ecclesiæ recens in dicta abbatia instauratæ, qui locus sit ipsius nomine, victoriis et ad gloriam natalibus longe illutris, contestati se hoc munus magni beneficii loco esse habituros; qua quidem re a præfatis canonicis et capitulo in frequenti conventu deliberata, delecti sunt ab iisdem collegæ magistri Claudius Duval doctor ac socius Sorbonicus succentor, Mauritius Tiersonier et Stephanus Leroy presbyteri qui thecam argenteam in brachii typum fusam ad nos perferri curarunt; qua coram iisdem delectis reclusa, comperimus OS HUMERUS serico involutum cum scheda nomen Sanctissimi Martyris Justi exhibente, et temporis quo illic insertum fuit notam qui annus est 1543us cujus particula prius excisa postquam eodem in serico recondita est, nos reliquam ossis sacri partem in theca ad id parata rite et decenter clausimus ac de præfatorum decani, canonicorum et capituli consilio atque consensu prædictæ abbatiali ecclesiæ donatam illuc a duobus ex eodem canonicorum collegio et præfato Cahier quorum in manus consignata est transferri ibique publicæ venerationi fidelium exponi concessimus et concedimus per præsentes. Datum Belvaci sub signo sigilloque nostris ac secretarii nostri ordinarii subscriptione, anno Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo quarto die mercurii 25a mensis Julii. — Signatum † Nicolaus E. et C. Belvacensis — Duval — Tiersonier et Leroy — in minuta præsentium Gontier.

§ V. Confusio in reliquiis; Translatio Malmundariensis in examen vocatur.

Priusquam de sacris pignoribus, quæ alibi asservantur seu servata fuerunt sub S. Justi pueri nomine, [Confusio in reliquiis SS. Justorum, et sententia Lippomani et Leibnitzii de reliquiis dubiis;] aliquid proferam, cum Sollerio [Act. SS., t. I Aug., p. 34] secure dixero tot in Actis nostris exstare Justinos et Justos ut aliæ Sanctorum synonymorum reliquiæ non defuerint. Ea enim olim fuit et perseverat hodie bonorum Catholicorum pietas, dicam, an zelus et fervor quandoque prænimius, ut quas colunt Sanctorum reliquias, celebrioribus quibusque istius ejusdem nominis vel contentiosius adscribi velint; quos eo solo et justo titulo acquiescere oporteret, quod veras et genuinas Sancti alicujus, sive synonymi sive alterius cujuscumque sacras exuvias licito et probato cultu venerentur. Placet et sententia doctissimi Veronensis episcopi et aliquando Concilii Tridentini præsidis, Aloysii Lippomani, a quo, priusquam describerentur raræ aliquod Veronenses reliquiæ, fuit per archipresbyterum facta admonitio pro fide ipsarum reliquiarum; … nimis scrupulosum esse in Sanctis reliquiis honorandis mirabile non esse, cum eo major sit honor Dei in Sanctis reliquiis, quæ etiam eas, quæ non vere essent reliquiæ, fideles populi amore Dei, studio devotionis, quando complectantur [Ap. Biancolini, Dei Vescovi di Verona, diss. II, p. 163.] . Placent eamdem in rem ipsius Leibnitzii verba; qui, postquam sanctarum reliquiarum probavit cultum, hæc sapienter subdit [Systema theolog., n. 40, p. 116, edit. Lovan. 1845.] : Quoniam autem pii tantum affectus res est, nihil refert, etiamsi forte contingeret reliquias, quæ pro veris habentur, supposititias esse. Interea danda opera est ne imprudenti devotione nos risui, ecclesiam contemtui exponamus apud eos qui foris sunt. Atque hæc præmittenda duximus, quoniam jam dicendum est de reliquiis, de quarum origine vel non constat, vel saltem dubia suboriuntur.

[47] [anno 1042 recognoscuntur Malmundariæ reliquiæ SS.;] Has inter primo veniunt loco reliquiæ Malmundarienses. Malmundarium autem, gallice Malmedy, sæpius in hoc Commentario appellatum, jacet in Germania, in confinibus ducatus Rhenani et Leodiensis provinciæ, eratque olim celebre monasterium, cujus origines in Actis S. Remacli fundatoris [T. I Sept., p. 680.] declaratæ fuere, et cujus ædificia nunc ad profanos usurpantur usus. Ex Chronico porro Malmundariensi hæc nobis descripsit R. D. Leloup, parochus et decanus Malmundariensis: De reliquiis in ecclesia Malmundariensi asservatis. Ab antiquo fuerunt ad altare majus scrinia quinque argentea, mirifice gemmis elaborata, auroque ornata, plurimis diversorum Sanctorum reliquiis referta, quæ anno 1042 ob quorumdam incredulitatem a S. Poppone abbate fuere visitata; quæ autem in illis scriniis fuerint reliquiæ repertæ in antiquis membranis ita sunt specificatæ: In scrinio S. Quirini M.: corpus integrum S. Quirini Presb. et M. In scrinio S. Justi M.: corpus ejusdem pueri novennis, quem Rictiovari satellites pro nomine Christi interfecerunt, et ibidem fuerunt etiam repertæ aliorum Sanctorum multæ reliquiæ. Contendit Ignatius Roderique [Discept. de abbat. Malmund. et Stabul.. p. 151] incredulos illos fuisse monachos Stabulenses, qui Malmundario reliquias invidebant, et qui jam anno 1040 in dedicatione ecclesiæ suæ falsa S. Justi lipsana circumtulerant: et quidem in dedicatione ecclesiæ Stabulensis, quæ facta est anno 1040 sub abbate S. Poppone leguntur corpora beati patroni Remacli necnon Justi Martyris circuitu ejus lustrando vecta fuisse [Martene, Coll. Ampliss., t. II, col. 61.] . Hæc tamen Rodericii incusationem certam non faciunt, quoniam aliunde et ex ipso Malmundario potuerunt sacra lipsana illuc deferri; cujus moris exemplum habes supra num. 37.

[48] [et inter eas reperitur corpus integrum et caput S. Justi;] Utut id est, oculi interea conjiciendi sunt in vetustam chartam, non tamen coævam, quam ad XXV Januarii edidit Bollandus [T. II Januar., p. 638.] , et in qua legitur: Factus est de reliquiis SS. Quirini et Justi, per ignorantiam populi nos eas non habere autumantis, promiscuus error, aliis alia submurmurantibus, nunc latenter nunc in publico: quod prædictus venerandæ memoriæ pater (S. Poppo) comperiens ex petitione et communi consilio fratrum et fidelium laicorum scrinia Sanctorum pridie idus Junii aperuit: et non modo, quæ sperabantur, reliquias, sed alias plures, quæ ignorabantur, adstantibus nobis invenit… Reliquiæ autem hæ fuerunt duo dentes S. Petri Apostoli, corpora Sanctorum integra cum capitibus Quirini et Justi, et maximæ reliquiæ S. Nigasii et B. Scuviculi et S. Melantii et S. Audœni et casula ejusdem et aliorum Sanctorum nobis incognitorum: in quibus verbis animadversione dignum est corpora Sanctorum INTEGRA cum CAPITIBUS Quirini et Justi reperta fuisse et maximas tantum reliquias aliorum Sanctorum: licet ostenderit Byeus ad XI Octobris [T. V Oct., p. 542, n. 119 et 120.] fieri non posse ut integrum ibidem adfuerit S. Quirini corpus. Quæ vero ad integrum S. Justi corpus et caput pertinent; quis ea composuerit cum historia reliquiarum Autissiodorensium et Bellovacensium?

[49] [unde vacillat fides historiæ harum reliquiarum;] Donec autem id fiat, vexabitur timore aliquo lectoris animus, ne, dum antiquam historiam Translationis S. Justi pueri novennis et Martyris oculis lustret, narrationem parum certam coram se habeat. Cæterum siquis eam severius excutiat, reperiet spontanei luminis aut ignis duplex miraculum, quod illo ævo multo in favore fuisse ex Flodoardi scriptis intelligere est; deprehendet pecuniam datam fuisse ut liceret furari reliquias, quin tamen appareat, cui data fuerit; obvium habebit in regno Caroli pagum quemdam vicum Koniensem, qui alibi nuspiam signatur et satis difficile a librario fingi potuerit ex Vico Synomo seu Synomovico, qui apparet in Passione S. Justi; cæterum nulla pugna in topographicis, nulla in Chronologicis a me detegi potuit: quod tamen minoris hic est ponderis, quoniam pauca notantur loca, et Liruthardus, Malmundariensis præpositus, hujus scriptionis et reliquiarum furti auctor, aliunde mihi cognitus non sit; unde non licet ejus componere ætatem cum tempore Stephani, Cameracensis episcopi, qui ibidem nomine designatur, et qui cathedram tenuit ineunte sæculo X [Gallia Christ., t, III, col. 14 et seq.] ; alia nomina non comparent. Ecce autem istud instrumentum, quod Martenius ad annum circiter 900 refert [Ampliss. collect., t. VI, col. 833 et seqq.] .

[50] [quam Liruthardus conscripsit,] In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, omnibus in quadrifidi mundi hujus plagis constitutis catholicæ ecclesiæ filiis, Liruthardus hujus ecclesiæ præpositus, omnibus quamvis indignissimus, Christicolis honor et lætitia, salus et vita sit opto per sæcula. Talenti sibi crediti omnes norunt fideles Domino se rationem reddituros, et ab ipso æquissima lance pro bene dispensato talento perpetuæ remunerationem vitæ percepturos, pro male vero offenso (quod absit) ignis maledictionem æterni. Hæc ergo semper animo revolvens, nolui tamquam invidus occultare quædam, licet perpauca, magnalia, quæ Dominus mihi propriis concessit oculis perspicere, sancti Justi martyris pretiosi, sed multis proferre in medium et facere commune, certus quod quantum plures ex eis Deum magnificaverint tantum major merces mihi acquiritur: qui cum exiguum ad hanc narrationem me considerarem, elegi hoc detegere, quod parvi sim sermonis et inertis ingenii: unde obsecro, ne qui culpam taciturnitatis vitare volui, præsumptionis noxam incurram.

[51] [narrans eas a se furto sublatas fuisse in incomperto vico, miraculis spontanei luminis,] Hic igitur beatissimus Christi martyr noster vita et nomine clarus, dum adhuc infantiæ operam gestaret, tempora Domino consecravit martyrio. Furiosi namque jussu Rictiovari Christi nomen constanter confitens, a militibus mucrone percussus, æternam a Domino percepturus coronam, migravit. Ego igitur dum hujus Sancti Martyris ardenti desiderio sacra pignora, quodam in partibus Galliarum in regno, quod dicitur Caroli, pago vico Koniensi, data quantum tunc temporis oportebat pecunia, expetiissem, illeque assensum votis præbuisset, nocte soli pariter, nam die non audentes timore vicinorum, ad ecclesiam in qua sacrum corpusculum humatum honorifice consistebat, properaturi proficiscimur. Itaque dum secundum divinæ pietatis piissimam dispositionem, vestræque propositum voluntatis de mausoleo sanctum foras corpus super altare poneremus, divina nobis apparuere insignia. Nam ut se beatus Martyr cœlesti insertum declararet lumini, amovit a nobis densissimæ noctis tenebras. Dum enim una nobis sufficeret candela, divino mox cuncti per ecclesiam accensi sunt lumine cerei.

[52] [et Cameraci] Quo viso, mox tanto obstupefacti miraculo, timoreque perculsi, magnas Deo et Sancto Martyri referebamus gratias, quia nobis, licet indignis, sua panderet mirabilia, quæ aliis ad laudem sui nominis et honorem Sancti Martyris veridica oportet relatione referre. Suscipientes igitur a supradicto sacras reliquias, raptim cum militibus carpere iter cœpimus. Post paucos dies devenimus ad civitatem Cameracensem in qua aliquantisper moraturi, jussu Domini Stephani episcopi, quemdam ejusdem civitatis adivimus civem, apud eum illis hospitaturi diebus; qui nos cum exultatione in suam introduxit domum. Nobis ergo ipsa nocte magnam humanitatem intuentibus, etiam omnino ex tanta itineris longitudine fessis, pabula exuberanter tribuens. Habebat autem filium clericum, qui cum nos in patris sui comperit domo nocte degere, advenit, nobisque condelectari cœpit. Ego vero dormitum pergens, sacrum corpus in quadam arca recondidi, tum clave munivi, quam nequaquam patri familias crederem, ad proprium dependi cingulum.

[53] [stupendi tonitrus,] Soporem itaque nobis dulciter capientibus, pater proprium decipit filium, hortatur ad crimen, auferre nobis equos jubet, et ad vicinum ducere proximum, futurum ut mane facto pretium distributis susciperet. Deinde arcam in qua corpusculum pueri innocentis a me repositum fuerat, alium in ea thesaurum putantes reconditum, effringere moliuntur. Sed Deus omnipotens… Sancti sui, noluit nos proprio frustrare patrono. Jam jamque enim frangenda arca maximum dedit fragorem, ita ut omnes stupidi a somno excitaremur. Ignis etiam qui jam cineribus adopertus erat, resplenduit, quasi omnis accensa domus esset. Videntes hos propius assistere, rem ignorare nequivimus. Gratias igitur Deo per cuncta fateor dignissime referendas, qui nos inter micantes gladiorum ictus, qui ex utraque parte processerant, non solum incolumes conservavit, verum etiam sicut de ablatione equorum humana nos (incitante bonorum omnium invidia) mœstos reddiderat malignitas, ita ejus piissima benignitas de ereptu lætificavit immaniter.

[54] [in Condustrio vero feliciter transmissi fluvii translationem illustrantibus.] Aliud etiam mihi quidem lætabile, ceteris vero venerabile, huic non dispar, ad declarandum ejus in omnibus periculis, invocato ipsius nomine, potentiam, silere refugio, et huic narratiunculæ inserere. A præfata civitate gressum dirigentes cum sanctarum auxilio reliquiarum, in medium iter habuimus in Condustrium, quo in pago quoddam oportebat navi transnatare nos flumen, ab incolis Urtam vocitatum. Hoc autem dum nimiis conspiceremus pluviis alvei sui ripas transiisse, mortis timore ingredi minime audebamus, etiam equis cunctis intransmeabilis extiterat. Sed tandem in opitulatione Dei Sanctique Martyris Justi animum et spem ponens, mediam sacri corporis glebam colloco in naviculam, et sic inundationem fluvii illius secure transmeavimus. Postea prospero congressu iter carpentes, adventum nostrum fratribus nostris Malmundarii positis innotuimus, qui cum ingenti exultatione nobis obviam procedentes cum hymnis et laudibus corpus Beati Martyris in locum suum honorifice collocavimus, ubi per merita Sancti, ad laudem et gloriam nominis sui Deus quotidie virtutes operatur; qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[55] [Floresius Hispanus aptat hanc translationem S. Justo socio S. Pastoris. Fata harum reliquiarum usque ad præsens tempus.] Sed ecce ut mirabilia succedunt mirabilibus: Floresius, de Martyribus Complutensibus Justo et Pastore agens, his translationem hanc aptandam esse autumavit [España Sagrada, t. VII, p. 194 et 103.] . Advertit solum ibi non Dacianum, qui sub Diocletiano in Hispania sæviit, sed Rictiovarum vitiose (ut ipsi videbatur) appellari, et S. Justo annos novem, non septem, ut in Actis [Tom. II August. ad diem VI.] , tribui. En recentius exemplum ut unius Sancti Acta adscribantur homonymis! Verum Malmundarium revertamur. Ex quo tempore hæ reliquiæ illic asservatæ fuerunt, magno in honore ibidem fuit S. Justi memoria. Et quidem in Passione Malmundariensi bis miraculorum et beneficiorum fit mentio. Usque ad annum 1587 servatæ fuere Malmundarienses reliquiæ in quinque memoratis pretiosis scriniis; sed tunc temporis hæretici Calviniani, duce Martino Schenck, de nocte in Malmundarium irruerunt, monasterium deprædati sunt et sacras abstulerunt thecas, dispersis reliquiis. Has colligerunt monachi et novis capsis ex ligno sculpto et inaurato incluserunt. Ferunt Mss. codices, R. D. Fabri, monasterii priorem, anno 1698 visitasse SS. Quirini et Justi reliquias, quæ a tempore vastationis Calvinianæ permixtæ jacebant; et, juvante medico Limbourg, eas distinxisse et reposuisse in duabus capsis: quod non ita operosum erat, quum S. Quirinus vir ætate provectus, et, qui sub S. Justi nomine colebatur, puerulus esset. Servatur etiamnum S. Quirini theca in pristino monasterii, nunc ab anno 1819 parochiali, templo; S. Justi vero loculus in sacello Resurrectionis, quod centum fere abhinc annis Ignatius Roderique (quem supra memorabam) suis expensis construxit. Malmundarienses monachi, ut ex Passione constat, S. Justum tamquam patronum, non tamen titularem, coluerunt: et quidem eodem die, quo Bellovacenses et Martyrologium Romanum, ut ad nos scripsit R. D. Leloup, præ oculis habens Collectorium Monasticum anno 1713 Malmundarii excusum.

§ VI. Reliquiæ et cultus apud Einsidlenses, apud Zutphanienses, Antverpienses, iterum Autissiodori et in Anglia.

[De reliquiis S. Justi Einsidlensibus dubitat Eichlorn;] Dubius incedere videtur Ambrosius Eichhorn, presbyter congregationis S. Blasii, quum, de Hartmanno episcopo Curiensi agens, ad Reliquias S. Justi in Helvetia asservatas venit: Hartmannus, inquit [German. Sac. Episc. Curiens., p. 61.] , a Conrado, qua occasione nescio, legatus in Galliam missus, ex urbe Autissiodorensi reliquias SS. Martyrum seu capita SS. Justi novennis pueri et Sigismundi reportavit, ut referunt Murerus [Theatr. Helvet.] , Hartmannus Einsidlensis [Annal. Eremi, p. 126.] et Leo Tigurinus, quorum fide hæc refero. Reliquias istas sibi vindicant Einsidlenses; legitur [Propr. Curiense ad 20 Oct.] tamen caput S. Justi in parœcia Flums asservari. Hartmannus autem, dictus de Planaterra, olim monachus et decanus Eremi B. M. V. dein Fabariensis abbas, sedit Curiæ ab anno 1026 ad 1039. Quibus ex causis dubia orta sint Eichhornio, ipse non prodit; quæ vero me vexent, accipe paucis.

[57] [alii dicunt corpus, alii caput illuc translatum fuisse;] Imprimis pugna est inter vetera instrumenta, cum in aliis caput, in aliis corpus S. Justi ad Eremum delatum perhibeatur. Ex vetusto Necrologio et Libro fundationum hæc decerpsit Einsidlensis scriptor, qui exeunte superiori sæculo monasterii sui Chronicum gallice edidit [Chronique d'Einsidlen, t. III, p. 239.] : Hermannus, sic ibidem legitur, episcopus Curiensis, monachus antea hic, tradidit huic loco Sanctum Justum Martyrem, quem de territorio Bellovacensi huc detulit et caput S. Sigismundi regis Burgundionum. Sed in Annalibus Einsidlensibus ad annum 1143 mentio fit capitis S. Justi, quod numquam Bellovaci fuisse satis superque compertum est. En verba [Ibid., t. I, p. 83 et 116, not. c; t. III. p. 239. not. t, et ap. Pertz, Monum. Germ., t. III, p. 147.] : Caput Sancti Justi Martyris Alpirspacenses jussu venerabilis cardinalis Tiedewini, (ab anno 1138 Innocentii II per Germaniam legati [Ciacconius, Hist. RR. Pontif. et Card., t. I, col. 989. Edit. 1677.] ,) et Herimanni Constantiensis ecclesiæ episcopi plurimorumque abbatum domno nostro abbati secundo Ruodolfo vix coacti reddiderunt; quod ante triginta fere annos, nobiscum pacifice in dolo conversati, furfurtive abstulerunt. Similia leguntur apud Tschudium in libro Heremi. De prima vero acceptione corporis seu capitis S. Justi nulla in Annalibus mentio.

[58] [eodem tempore illuc translatum fuisset caput S. Sigismundi: quod creditu difficile; variant Einsidlenses de translationis tempore;] Suboritur mihi deinde dubium, quod eodem tempore Hartmannus S. Sigismundi, regis Burgundionum, caput in Eremum detulisset. Contra apud Henschenium nostrum hæc de eo capite lego [Act. SS., tom. I Maji, p. 88.] : De sacro capite S. Martyris facile etiam assentientur omnes, illud Pragæ in Bohemia haberi, Agauno allatum a Carolo IV imperatore sub annum MCCCLXVI: quod pluribus dein confirmat testimoniis, ex quibus constet Agauno, non vero Eremo B. M. V. (ut volunt Einsidlenses [Chronique, t. III, p. 240.] ) acceptum fuisse. Ex qua animadversione si labet testimonium necrologii de capite S. Sigismundi, æque labet necesse est de corpore S. Justi, ex pago Bellovacensi allato. Nonnemo fors item movebitur inconstantia traditionis Einsidlensis. Imprimis monasterii Necrologium ad diem III Junii hæc habet [Chronique, t. I, p. 143, not. o.] : Obiit Rmus Dnus Hermannus de Eschibach, monachus noster, postea abbas Fabariensis, ac tandem episcopus Curiensis. Hic dedit nobis capita SS. Justi et Sigismundi. Similiter Tschudius, qui de eremo B. M. V. etiam scripsit, nixus alio vetusto documento, quod et Chronographus Einsidlensis recitat [Chronique, t. I, p. 144, not. p.] , retulit reliquiarum adventum ad annum 1320; et in eodem fere errore versatus videtur Bucelinus [Rhætia Sacra et prof. ad an. 1028.] , qui Hermannum seu Hartmannum, ex legatione ad pontifices Avenionenses reducem, hæc sacra pignora secum tulisse scripsit; quin imo ipse Chronici auctor [Chronique, t. I, p. 144.] susceptionem quamdam reliquiarum SS. Justi et Sigismundi ex indice authentico reliquiarum et ex Libro Vitæ sui monasterii refert ad Hartmannum Eschenbachensem. Verum distinguamus oportet duos Hartmannos seu Hermannos, Curienses episcopos: quorum alter seu de Planaterra sedit ab anno 1026 ad 1039; alter seu de Eschenbach ab anno 1324 ad 1325 [Eichhorn, Episc. Curiens., p. 104.] . Quocirca, quum hæc omnia ex confusione nominum et ex attributis uni gestis alterius facile oriri potuerint, his insistendum non arbitror.

[59] [caput dicitur etiam servari in vico Flums.] Sed quid quod in parœcia Flums S. Justi caput asservari traditur? Operæ pretium est de his audire ipsum Eremi chronographum: Flums, inquit [Chronique, t. III, p. 239 et seqq.] , antiqua parœcia est balivatus Sargaus ultra lacum Wallistat. Ut probent possessionem suam reliquiarum S. Justi, antiquam traditionem adducunt; dein Sancti festum, quod anno 1520 Curiensis episcopus solemniter celebrari jussit; tertio veterem reliquiarum capsam, in qua S. Justi historia delineata est, denique rudera antiqui sacelli, ubi ejusdem Sancti reliquiæ dum transferebantur constitissent… Appellat dein ad lectoris judicium, et demum ita prosequitur: Fatemur tamen non certo nobis constare veras hujus Sancti reliquias olim ab Alperspacensibus nobis redditas fuisse; nam caput apud nos asservatum certa signa non præfert ex ex quibus vere prædicti Martyris esse dignoscatur; nec ideo umquam in altaribus nostris venerationi exposuimus. Barnabas Saxo, bonorum nostrorum administrator, anno 1494 aut circiter caput argenteæ figuræ imponi curavit; et ita permansit usque ad annum 1784. (Quid tunc evenerit non refert Chronographus, cujus liber anno 1788 lucem vidit.) Fieri etiam potuit ut hæ reliquiæ relatæ fuerint non ad nostram abbatiam sed ad parœciam Flums. Ulterius in id non inquirimus, et satis est nobis, si patronorum nostrorum sacra lipsana digno honore et veneratione circumdentur… Semper S. Sigismundum et S. Justum ut patronos coluimus et invocavimus: anno enim 1039, quando ecclesiæ nostræ facta est dedicatio, eorum pretiosa ossa jam possidebamus. Hactenus ille. Quibus subjungimus in Rhætia sacra et profana Bucelini referri de Hartmanno de Planaterra, quem diximus Fabariensem abbatem aliquando fuisse, eum pristinis suis monachis partem reliquiarum S. Justi concessisse; atque hinc usque ad tempus quo scriberetur ille liber S. Martyrem inter Fabarienses patronos habitum et cultum fuisse: quod tamen non probat Einsidlensis Chronographus [T. III, p. 239.] .

[60] [Olim putabant Zulphanienses apud se corpus S. Justi, Treviris ejus caput:] Sed ex Helvetia jam gradus faciendus est ad Neerlandiam et Belgium. Miræus in Fastis Belgicis et Burgundicis ad diem XVIII Octobris ita scribit: Sutphaniæ (vulgo Zutphen), quod oppidum est pristinæ diœcesis Daventriensis, Isalæ fluvio adsitum, magna in veneratione olim habitum fuit corpus S. Justi, patria Autissiodorensis, pueri ac Martyris, cujus festivitas ibidem celebrabatur XI Octobris, hoc est postridie SS. Victoris et Gereonis Martyrum. De quo sic inter alia cantabatur in Hymno ecclesiastico:

Ejus caput nunc habetur
      Magna Treviris reverentia;
Sed corpus obtinetur
      Diligenter in Sutphania
      Laudetur hinc Dei clementia.

Corpus ejus periisse putatur nostra ætate per vastationes Calvinianas: sed caput, ex tractu Trevirensi allatum, servat Antverpiæ canonicus ac plebanus Egbertus Spitholdius, apud Annuntiatas moniales eadem in urbe post collocandum. Ita Miræus.

[61] Obliterata prorsus erat Zutphaniæ S. Justi memoria, nec aliud de eo in tabulariis publicis reperiebatur præter annuntiationem Epistolæ et Evangelii S. Justi Martyris in Evangeliaro Ms. sæculi XIV, quod in festis solemnioribus in usu erat, quum illa Miræi verba, ab Heussenio [Episcop. Daventriens, p. 70.] repetita, nuper collecta fuere in opusculo de Zutphania: quemadmodum me monet R. D. Steenhof, lector in majori seminario Warmundensi. Juverit itaque Zutphanienses paulo plura docuisse de pristino apud eos S. Justi cultu. Quam in rem suppeditat mihi Musæum Bollandianum codicem membranaceum, quo vetus Breviarium Zutphaniensium canonicorum continetur, conscriptum ante annum 1471, ut ex tabula confluentina septuagesimæ liquet, et olim a Petro de Suchtelen, canonico Zutphaniensi ac pastore de Weesp et dein anno 1550 Decano Zutphaniæ [Ibid., p. 71.] , adhibitum. In hujus autem Calendario ad XI Octobris legitur: Justi Martyris, celebre canonicorum.

[62] [unde celebre apud eos festum;] Ad Vesperas proprium est responsorium, versus et hymnus; quæ ita sonant:

℞. O Deus omnipotens, verus amator,
      Justus, decens, puer iste, tuus famulator,
      Justitiam peragens, meruit tua dona viator.
      Hinc petimus, clemens nostrum sis justificator.

℣. Justus enim Deus es
      Diligis ergo pares
      Æque cuncta vides
      Sed feritate cares
      Justitiæ dator.
      Hinc petimus, clemens nostrum sis justificator.

H. Hymnum Deo personemus vocum cum letitia
            Menteque rogitemus ejus beneficia,
            Ut quod jubet observemus actuum justitia.
      Sanctus Justus martyr Dei servat hæc memoria,
            Deo servit mente spei, spreta mundi gloria:
            Deus ergo reddit ei pacem pro victoria.
      Amans Jesum tota mente Justus ab infantia
            Vota solvit et devota precum abundantia
            Deo placet, et immota ejus constantia.
      Deus igitur reddebat ei mirabilia:
            Nam futura prædicebat, postponebat vilia,
            Bene agens reducebat captum ad ædilia.
      Quem vivendo præamavit, lege apostolica,
            Moriendo non negavit, respuens idolica.
            Hunc gens fera decollavit, pro fide catholica.
      Caput matri præsentatur; humo carne reddita,
            Lux in nocte videbatur urbe toti prodita;
            Caput templo dum portatur, cæco lux est tradita.
      Idem caput nunc habetur magna reverentia.
            Treviris, sed obtinetur corpus diligentia
            In Zutphania; laudetur hinc Dei clementia,
      Sit laus ergo Trinitati, unitatis gloria,
            Patris, Pneumatis et Nati virtus et victoria
            Sit hujus humanitati vigilans memoria. Amen.


AD MAGN. Sanctus Justus, verna Dei, hoc nomen a parentibus
      Sumpsit, modo datur ei pro meritis patentibus:
      Erat enim imitator in omnibus justitiæ,
      Pius Dei famulator, calcatorque nequitiæ,
      Fide plenus, spe serenus, caritatis passagia
      Hic persecit et subjecit cuncta carnis contagia.
      O pie juste Jesu, nos protege mortis ab esu
      In tua justitia, per sua suffragia.

Collecta: Deus qui beatum Justum ætate parvulum sed fide magnum per trophæum passionis ad sempiternam gloriam perduxisti, concede nobis quæsumus ad illius venerandam intercessionem adjuvari et æternæ gloriæ effici consortes. Per. Lectiones, quas ibidem conformes habes codici Ultrajectensi, inferius littera U designato, desinunt in martyrio; sed additur: Cetera supra nota sunt, nempe ex hymno.

[63] [sed hæ reliquiæ videntur pertinere ad S. Justum Atrebatensem.] Hæc vero omnia aliquot laborare difficultatibus deprehenditur facile. Imprimis librarium quemdam ex Autissiodoro seu Autrico, quod in Passione legebatur, effinxisse Treviros vix credibile est; sed tamen tenendum, tum quoniam ita habebat Passio quæ per Neerlandiam ferebatur, tum quoniam Treviris nullus alius Justus cultum obtinuisse videtur quam Justus aliquis confessor, cujus vita ignota est et de quo dubitari etiam possit an eum sibi pleno jure vindicare queant [Cfr Sollerius, ad 14 Julii, t. III, p. 650.] . Deinde qui fit ut hic S. Justo dies XI Octobris assignetur? Equidem arbitror Zutphanienses prius alium omnino Justum coluisse, videlicet Atrebatensem, socium S. Artemii; postmodum vero ei aptasse S. Justi Bellovacensis Acta. Quam firma sit hæc mea sententia patefacit vel ipse dies festus XI Octobris. Hac enim numquam cultus fuit S. Justus Bellovacensis, sed S. Justus Atrebatensis; qui nunc quidem die XVIII Octobris colitur, sed olim non item in his partibus septentrionalibus, ut inferius in ejus Actis ostendemus.

[64] [Earum pars jam pridem servatur et colitur Antverpiæ.] Licet autem canerent Zutphanienses canonici S. Justi caput Treviris haberi, intra eorum tamen mœnia colebatur apud FF. Minores pars capitis S. Justi, inserta capiti cereo: unde vulgari appellatione dicebatur S. Justi caput. Translatum fuit hoc sacrum pignus Antverpiam, ubi hodieque in ecclesia S. Caroli, olim Domus Professæ Societatis Jesu, nunc parochiali, asservatur. Satis olim inter pueros promotus fuit ejus cultus Antverpiæ: in cujus rei gratiam teutonice versa fuere sub titulo S. Justi Acta metrica S. Justini. Plura, quæ pertinent ad has reliquias, collegit et mecum communicavit D. Leo de Burbure. Quæ inter venit primo loco extractum ex Inventario domus mortuariæ Dni Egberti Spitholdii, Zutphaniensis, plebani ecclesiæ collegiatæ B. M. V. Antverpiæ, die XV Aprilis anni 1627 defuncti et ante altare Circumcisionis sepulti. Istic porro legimus [Ex Archiv. eccl. colleg. B. M. V. Antverp.] in prædicta domo mortuaria repertum esse armariolum ligni præduri, in quo inclusa erant caput S. Justi juvenis et Martyris; quinque capita undecim millium Virginum; duos dentes S. Apolloniæ V. et M.; os notabile S. Bartholomæi Apostoli; aliasque anonymas reliquias: quas omnes exuvias cum capsis propriis et cum epistola D. Abbatissæ Burbacensis N. D. in diœcesi Coloniensi, de tribus Ursulanis capitibus die XXVI Martii anni 1594 scripta, a prædicto D. Plebano, traditas fuisse Annuntiatis Antverpiensibus, ea lege ut ecclesiæ et oppido Zutphaniensi restituantur, siquando hæc regio ecclesiæ catholiæet regi Hispaniarum reconcilietur, subscribentibus Provinciali FF. Minorum, Matre Ancilla, Vicaria prædicti conventus Annuntiatarum, Notario de Witte et testibus ad id convocatis. Venerunt hæc sacra pignora in manus Annuntiatarum, ut ipsæmet testantur [Ex Archiv. Annunt.] , die XVI Junii 1628, die XX Julii sequenti tentatum fuit decentius S. Justi componere reliquias; sed cessatum ne exciderent particulæ [Ibid.] . Anno vero sequenti, die XXIII Februarii, Joannes Collaert, qui Spitholdio a domesticis fuerat, testatus est inter alia plura coram notario De Witte acceptum esse caput S. Justi a FF. Minoribus Zutphaniensibus, qui illud, dum ab hæreticis fugiendum esset, conventus sui incendio subtraxerant; Plebanum vero die festo S. Justi solitum fuisse illud in ecclesia B. M. V. supra altare collocare, in quo hac litabat die; et seipsum bis id tulisse ad altare; idemque testimonium renovavit die V Aprilis ejusdem anni coram canonico pœnitentiario Antverpiensi, R. D. Zegero Van Hontsum [Ex Originalibus.] . Celebratur etiamnum quot annis festivitas, non quidem die XI, ut olim Antverpiæ [Cfr Act. SS., t. V Oct., p. 495 f.] , sed XVIII Octobris, cum indulgentia a Pio papa VIII concessa.

[65] [Reliquiæ aliquot Autissiodorenses ignotæ originis. Cultus in Anglia.] Dicendum superest de pignore Autissiodorensi, quod ordine temporis huc reservavi, quum ejus origo me lateat. Colitur id etiam his temporibus in pristino cathedrali templo Autissiodorensi; et quum illustrissimus Senonensis præsul intellexisset notitias a nobis peti de reliquiis, singulari erga nos studio jussit detrahi sigillum ultimi Autissiodorensis episcopi Joannis Baptistæ de Cicé et thecam aperiri: in qua repertum est extractum commentarii de translatione reliquiarum SS. Justi et Hippolyti, die XXVIII Octobris anni 1789 in abbatia Autissiodorensi B. M. V. Insularum facta a vicario generali episcopi R. D. Josepho Maria Closet, et dein ossiculum S. Justi quod os rotulæ esse videbatur. Qua vero via Bellovaco huc devenerit, ibidem indicatum non reperi. Quæ claudimus, pauca adjicientes de S. Justi cultu antiquissimo apud Anglos. In Missali Anglicano sæculi XI ineuntis [Cfr. Martene, de antiq. eccles. discip. in Syllabo operum.] , a Roberto Londoniensi et dein Cantuariensi antistite Gemmeticensibus dato, legebatur: XV Kal. Novemb. Nat. S. Justi Martyr. Prima oratio: Deus, qui B. Justo talem fortitudinem tribuisti ut in puerilis corpusculi membris immanium victor existeret tormentorum, concede propitius, ut ipsius intercedentibus meritis ab omnibus nos absolvas peccatis. Per. Præfatio: Vere dignum … æterne Deus, B. Justi martyrio gloriantes, cui admirandam gratiam in tenero adhuc corpore et necdum virili more maturo virtutem fidei et patientiæ fortitudinem tribuisti; [ut] sævitiæ persecutoris non cederet conscientia puerilis, et inter acerba supplicia nec sensu potuerit terreri, nec frangi ætate, ut gloriosior fieret corona martyrii. Et ideo etc. Atque hæc, quamtumvis luxata, mirifice ostendunt quam late olim S. Justi cultus extenderetur. Superest ut, his finem imponentes, singulares habeamus grates nobili viro comiti de l'Escalopier; qui, quum ipse plura in suum usum de SS Justo et Justino pueris collegisset, hæc nobiscum quam liberalissime communicavit. De edendis Passionibus dictum supra numm. 8 et seqq.

PASSIO S. JUSTI PUERI,
Ex Ms. bibliothecæ Burgundicæ Bruxellensis sæculi X collato cum codicibus, in quibus stylus emendatus fuit, Audomarensi (A), Bertiniano (B), Colbertino (C) et Ultrajectino (U).

Justus puer, Mart. Bellovaci et Autissiodori (S.)

BHL Number: 4590
a

EX MSS.

Caput unicum.
S. Justus cum patre Justino it Ambianum, liberaturus patruum; in reditu martyrio coronatur. Sepultura.

[S. Justo Justiniani avunculi captivitas revelatur;] Incipit Passio sancti Justi martyris; id est II nonas Septembris b. Cum * Deus omnipotens Sanctorum numerum multiplicare permitteret *; igitur Justus cum esset novem annorum c, et Justinianus avunculus d ejus fuisset ductus captivus, ait ad patrem suum Justinum: Pater mi, vidi * visionem eo quod Justinianum avunculum meum homo bonus Lupus nomine eum in * Ambianis e civitate ad servitium * suum retineat. Dicit pater ad filium: Quid sumus ergo facturi. Dum ipse Justinus quæreret Autisiodoro f in civitate * pecuniam offerre ut hominem inveniret, qui cum eodem ad ipsum Justinianum inquirendum accederet, et inveniebat *, dicit Justus ad eum: Ego tecum dispono accedere. Ait mater ejus Felicia: Fili Juste, quomodo posses * tam longum iter aggredi * et ne forte aliquid tibi contingat. Qui respondens ait: Si Deus jubet vadam et si illi placuerit revertam *. Et ait: Alleva pecuniam et accipe bucellam et iter quod disposuimus Christo præsule ambulemus.

[2] [ad quem redimendum, per Melodunum et Parisios,] Qui circa horam tertiam de urbe Autisiodoro * egredientes, sed * contigit ut ad Milidonem * g castrum cum dies declinaret ad vesperam advenirent. Ubi cæcus et claudus ad portam ejusdem castri clamavit dicens: O beate Juste, refice animam meam quia patior injuriam famis. Dicit puer ad patrem suum: Tolle bucellam h et refice eum; et insuper expolians se vestimento, induit pauperem; et pater cœpit illum increpare. Et respondens *: Scriptum est enim: beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Et mane exeuntes iter capere * cœperunt. Et accedentes Parisius i civitatem invenerunt ibidem hominem optimum nomine Ippolitum *. Interrogavit eos ex qua provintia essent; at illi dixerunt de civitate Autisiodorense, captivum quærimus; et ait Ippolitus ad eos: ite in domum meam et ego reficiam vos vino et sicera *.

[3] [Isaram trajiciens, Ambianum pervenit:] Qui cum saturati fuissent accepto itinere venerunt ad fluvium Isore *, k sed navem non invenerunt, et ait prius Justus ad patrem suum Justinum: ecce jubente Dei misericordia quidam homo cum nave * descendit, rogemus ut ipse nos ultra transponat. Et dum illi loquuntur *, ipse cum nave * advenit et dicunt ad eum: Amice fac caritatem, ut nobis transeas fluvium, et ut de nobis accipias naulum, et animæ tuæ adquiras * remedium. At ipse interrogans qui aut unde essent; et cum ei rationem panderent quod captivum quærere ambularent, et ipse transposuit eos ultra et ait puer ad patrem suum: Tolle bucellam et redde illi mercedem. Sed ipse non requirens pecuniam, nisi * concessit eis in * pace. Et ipsi iter quod cœperant properantes venerunt ad prædictam urbem Ambianensem et quærebant Lupum negotiantem vel ubi esset domus ejus. Et cum eum repererunt, dicunt ei: parens noster ductus est in hac regione * captivus quem tecum conversare * audivimus. At ipse interrogavit * unde vel quis esset vel quod nomen haberet quem quærerent; ad hæc Justinus respondens *: Christiani sumus de civitate Autisiodorinse, et frater meus, quem quærimus, Justinianus vocatur. Et Lupus ait ad illos: Accedite ad domum meam et dabo vobis hospitium et ostendam vobis pueros meos, et si cognoscitis eum quem quæritis, data pecunia reducetis fratrem vestrum.

[4] [ubi Justinianum in Domo Lupi reperit. Ricliovari equites eos insecuti] Et cum vespertina hora accessissent in domum Lupi, protulit eis duodecim pueros suos. Sed cum inter eosdem non fuit repertus, aspiciens Justus vidit Justinianum quem quærebat lampadam * ignis tenentem, et ait: Ecce est * puer noster qui lumen accendit. At * ipse dixit: unde me nosti, quia te ego in regione natum non vidi. Et cum hæc loqueretur *, erat ibi miles junior * Riciovari * persecutoris, qui surgens maturius pertulit fabulam ad ipsum tyrannum dicens: Sunt quidam homines in urbe Ambianis * magicis artibus dediti qui se Christianos fatentur; quid est faciendum de eis. At ipse ait: Euntes, celerius adducite eos ad me, et si venire contempserint, in custodia retrudantur, * quousque nostris obtutibus præsententur. Egredientes ministri ad prædictam urbem requirentes domum Lupi, jam eos ibidem non invenerunt; eo quod Lupus prius nocte temporis * dixerat ad eos: surgite et accipite hominem vestrum et pecuniam quam detulistis, et citius remeate in patriam, ne forte judicis * præfecti vos comprehendunt. Et cum ministri præfecto Riciovaro * ita renuntiassent quod jam ipsi de prædicta urbe discesserant, dicit eis tyrannus: Surgite quattuor pueri, cum equis * l velociter insequentes eos ut coacti revertantur, et si contradixerint interficiantur.

[5] [ad fontem Sirica, seu rivulum Aragga, S. Justo caput amputant.] Qui cum eosdem insecuti fuissent repererunt eos ad fontem Sirica * m, quod etiam rivolus nominatur Aragga * n. Et ait prius Justinianus ad fratrem suum Justinum: Modice requiescentes dum oportunitatem aquæ habemus, cibum sumamus ut melius iter carpere possimus. Et Justus dicit ad eos: Edite celerius quia Riciovarus * præfectus dirigit quattuor ex junioribus suis cum equis ut nos, aut reducere, aut interficere debeant; et dum vos cibum capitis ego aspiciam, et si evidenter venient ego loquar * cum eis; et vos accedite in spelunca *, abscondite vos. Et cum hæc loqueretur, aspiciens a longe, vidit eosdem venientes, et ipsi parentes sui abstulerunt se in atrio * speluncæ. Et accedentes ministri Regis *, interrogaverunt Justum ubi essent parentes ejus, vel quibus diis * sacrificarent. At ille Christianum se esse respondit; et cum parentes suos prodere nollet *, dicit alter ad alterum *: duc gladium et amputa caput ejus, et feramus illud * præfecto: et cum caput ejus fuisset excisum, corpus erigens se stetit immobile, et accipiens caput in manibus suis o posuit in atrium * suum et oravit anima ejus ad Dominum: Deus cœli et terræ, recipe spiritum meum, quia innoxius et mundo corde sum. Et cum vidissent ministri mirabilia magna quæ fecerat corpus ejus, pavore * perterriti timuerunt valde *. Confugientes referunt Riciovaro tyranno qualiter hæc facta fuerant.

[sepulto ibidem corpore, caput ad matrem Feliciam defertur.] Et cum parentes beati Justi qui retrusi erant in spelunca audissent orationem, quam ipse ad Dominum fuderat, recedentibus persecutoribus, egredientes foras, viderunt * cadaver ejus tenens *. Et dicit Justinus ad fratrem * suum Justinianum: Quid faciemus de hoc corpore? et ita fertur quod * lingua de capite locuta fuisset, dicens ad eos: Accedite ad speluncam, quærite edificium antiquum opertum de edera et sedulium *; ibi recondite corpus meum. Caput genetrici meæ afferte ut in amore dilectionis * osculetur illud et si optat me videre, in paradiso me requirat. Qui conlocantes corpus ejus in loco eodem, qui ex macheriis * antiquis erat circumdatus, et properantes itinere * tertia die Autisiodorum civitatem sunt ingressi *. Et dicit Felicia mater ejus: Ubi est filius meus Justus? Et ait Justinianus avunculus ejus: Contigit quod mortuus est. Dicit ipsa: Gratias tibi ago Deus Pater * cœli et terræ, qui recepisti animam innocentem et puram; et addidit etiam: O beate fili Juste, ora pro me qui martyrium consequi meruisti. Sed dum inter hæc orando cum * fleret, caput Martyris in domo eorum linteo circumdatum pependerat *. Cum esset utique noctis tempus *, divina jubente virtute, non solum domus, sed et tota urbs resplenduit.

[7] In illis vero diebus erat Pontifex civitatis illius * sacerdos Dei nomine Amator p. Surrexit autem maturius ad cursum matutini * q, et dicit fratribus suis: Vidi luminaria magna super domum Justini, unde tota urbs resplenduit; ambulate citius et scrutamini quid hoc fuisset *. Quo tres presbyteri accedentes, interrogantes Justinum * quæ fuisset hæc virtus de lumine, quæ * nocte super domum suam apparuerat. Et ait Justinus ad eos: Filius meus Justus defunctus * est in regione longa, * eo quod juniores * præfecti Riciovari persecutoris, nos pariter persequentes, * dum nos fugaciter discessimus, ipso filio meo adprehenso, amputaverunt caput ejus et reversi sunt. Et nos sepelientes corpus ejus in eodem loco, juxta Sirica fonte, * in territorio Belvacinse, * et levantes caput ejus ut mater ipsius oscularetur eum. * Et cum in domum nostram allatum fuisset, tertia hora noctis lumen de cœlo advenit, unde et domus et cuncta civitas Deo jubente resplenduit.

[8] [honorifice sepelitur, puella cæca sanatur.] Quod * presbyteri, qui missi fuerant a Pontifice mirantes renuntiaverunt fratribus, vel ipsi Sancto Amatori, * et exultantes de tam perfecto mysterio, gratias Deo omnipotenti egerunt. Et præcipiens Pontifex ut accipientes feretrum et lampadas cum candelabris exhiberent eum * ad sanctam ecclesiam, et tumularetur in secretario domus Dei, ubi et ipse Pontifex requiescere decreverat. Et ad complendum boni operis testimonium, erat in urbe illa puella sedecim annorum ab * oculis nata et clamabat dicens: Sancte Juste ora ad * Dominum Deum tuum in quem et ipsa credo et confiteor; ut det mihi lumen oculorum meorum. Et continuo divina savente virtute, aperti sunt oculi ejus, et viderunt sacerdotes gloriam Dei et omnes laudaverunt et benedixerunt Deum; quia ostensum est eis miraculum magnum. In quem credunt gentes, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Scribebat anno circiter 1607 Rosweydus noster initio apographi sui: Vitam hanc nunc primum edo ex Mss. duobus vetustissimis Bertiniano (monasterii S. Bertini) et Audomarensi, quæ plane inter se conveniebant; et in margine: aliam habeo ex Ms. Claremaresimo. Quod vir zelosus a 240 annis facere intenderat nunc tandem ad executionem pervenit. — Codex Colbertinus in Catalogo Bib. Parisiensis numerum fert 5308. Exemplar Ultrajectinum desumpsit ipse Rosweydus ex Ms. ecclesiæ S. Salvatoris Ultrajecti; habet illud locutiones variantes quandoque longiores: et tum in margine remittetur Lector ad hæc Annotata, ubi recitabuntur. Dictum est in Comm. n. 62 Breviarium Zutphaniense Ms. cum hac Passione apprime convenire.

b II Nonas Sept. id est pridie nonas seu die 4. Cfr Comm. n. 22.

c Cod. Ultraj … permitteret, hoc ordine Sanctum Justum vocare est dignatus ad Martyrum coronam. Igitur. Cod. Ultraj. Dum ergo ipse Justinus quæreret in Autisiodorensi civitate hominem, quem mercede conduceret, oblata ei pecunia, qui secum ad ipsum.

d Avunculus medio ævo promiscue sumebatur pro Patruo et hoc sensu occurrit, teste Cangio, in Decretione Childeberti Regis. Ceterum nn. 3 et 5. Justinianus aperte Justini frater dicitur.

e Ambianum, Galliæ civitas episcopalis, veteris Picardiæ caput, vulgo dicta Amiens (Somme).

f Autissiodorum in Burgundiæ ducatu, vulgari nomine Auxerre (Yonne). Vide Comment. passim.

g Milidonem Castrum, alias Melodunum gallice Melun (Seine et Marne), quod Autissiodoro distat leucis minimum viginti. Non itaque potuerunt eodem die illuc pertingere; et ex errore isto forsitan conficitur Passionem hanc potius Bellovaci quam Autissiodori fuisse conscriptam.

h Cod. Ultraj. tollamus buccellam panis et reficiamus eum et insuper expolians se … statimque pater ejus cœpit. Deinceps pauciores codicis Ultrajectini variationes adscribentur, siquidem plusculum distant ab originali. Idem fere esto de codicibus Audomarensi et Bertiniano, ex quibus præcipua solum excerpta sunt. Demum ex Colbertino, qui nostro textui proximus est, vix quidquam omissum fuit.

i Parisius, indeclinabile, jam in codicibus sæculinoni dicitur obvium esse, nempe in codicibus quibusdam operum Alcuini. Postmodum diu in usu fuit. Vide Glossarium Cangii ad illud verbum.

k Isore, sæpius Isara, gallice l'Oise, Bellovacensis territorii fluvius est, qui infra Parisios Sequanæ jungitur.

l Cum eo quos velociter insequentes. Alii Codices omnes: cum equis velociter … quod rectum esse ex contextu patet. Mendum istud nostri Codicis, uti et alia quædam, manifeste indicant Passionem hanc non ab ipso compilatore Passionalis de quo in Comm. n. 8. confectam fuisse, sed ex alio Codice exscriptam. Eum vix imperitum amanuensem fuisse, ex vitiis plurimis quæ delenda fuerunt, deprehendimus. Attamen inter omnia exemplaria nostra vetustissimum esse et originali proximum ita probatur ex aliorum Codicum varia emendatione: n. 5 ubi noster habet: S. Justus accipiens caput in manibus suis, posuit in atrium suum et oravit anima ejus, Ultrajectinus codex, quia hæc verba posuit in atrium suum non bene intelligebantur, eadem omisit; Colbertinus mutat: posuit in humerum suum; Audomarensis et Bertinianus, qui ita sibi consonant ut videantur unus ex altero exscriptus: posuit in atrium speluncæ — n. 6. Sed dum inter hæc orando cum fleret, Colbert et Ultraj. habent … orando fleret; Audom. et Bertin.: dum hæc orando compleret — similiter initio n. 2 sed contigit; ubi sed sensum non habet, C. U. illud omiserunt, A. B. scribunt: sic contigit. Nemini tamen in mentem veniet hæc exemplaria immediate ex codice nostro descripta esse, nimia est diversitas vel in sola ratione scribendi nomina propria. Juvat etiam recolere codicem nostrum pertinuisse olim ad Cœnobium Wissenburgense in Alsatia, quamquam eum ibi scriptum esse non constat. Antiquiorem indicavimus in Comment. num. 8.

m Sirica nomen est abbatissæ apud Mabillonium de re Diplomatica. Existit hodie in pago S. Justi fons nomine puchot (a veteri verbo pucher, haurire) intra septa nimirum pristini monasterii de quo in Comm. nn. 25, 33 et 43. In descriptione quadam illius regionis [Statistique du canton de S. Juste, par M. Graves, 1835.] prædictus fons nominatur la fontaine Syrique, quæ tamen appellatio non est vulgo nota. Sed constans viget traditio non procul inde S. Justum martyrium subiisse, et quidem narratur eum ibi lavisse sibi caput et manus. Ante infelicem annum 1793 visebatur ibi sacellum S. Justo dicatum, adquod peregrinantes affluebant febrium curationem efflagitaturi, dein ad fontem bibebant, lavabant manus, ex eoque aquam hauriebant. Quæ consuetudo fonti nomen hodiernum asseruit et conservavit. In prælaudata descriptione additur anno 1476 indulgentiam centum dierum sacellum visitantibus concessam fuisse; sed nescio cur illud S. Martino dicatum ibi feratur, quod falsum esse, diserte in epistola mihi missa scribit loci Decanus.

n Aragga, Araya, Arausia in secunda Passione Araia, gallice Aré, Arre vel Aire fluviolus est, qui intra terras veteris abbatiæ ex variis fontibus exoritur; sed unanimis est opinio olim originem eum duxisse inter Plainval et Fosse-thibaut, sub silva Conatte, tribus kilometris cum dimidio ultra fontem Puchot; unde hodie fluvioli caput a pristino maxime remotum est. Et ex hoc mirum non foret de fonte Syrica in altera Passione scribi: Cujus decursum Araiæ rivus excipit. Nomina propria: Sirica, Aragga, Sinomovicus de quo ad secundam Passionem, nomen etiam matris S. Justi Felicia in Passione metrica omittuntur.

o De miraculo gestati capitis, vide n. 26. Omissum fuit in Breviario Parisiensi anni 1736, incæteris vero servatum.

p Rictiovarus Ambiani fuit anno 287, S. Amator vero a 388 ad 418 sedem Autissiodorensem tenuit. Quomodo hæc videantur posse componi vide in Comm. n. 27.

q Cursus matutinus, cum paulo inferius de hora tertia noctis sermo sit, officium nocturnum videretur significare; sed sæpius pro ea parte quam Laudes dicimus usurpatum est. Cursus matutinarius B. Mariæ legitur apud Hugonem Flaviniacensem ad an. 951. In altera Passione hymni matutini, in Malmundariensi matutinæ laudes indicantur. Cfr. Martene de Antiqua Ecclesiæ disciplina cap 7.

* A. B. tempore illo cum…

* Cod. permittitur U

* C. vide

* A. B. eum in desunt C. h. n. in Ambiensium.

* A servum

* A. B. apud Authisi civitatem C. Autiss.

* A. B. U. et non inveniret C. et inveniret

* C. ei F. quom. f. J.

* Cod. aggredere

* al. revertar

* A B Anthisi C Autiss.

* A. B. sic C. U. deest

* A. B. melledunum C. milidone U. melidonem

* C. r. ait

* ita omnes codd.

* C hypolithum. Ille vero int. A B apolitem. U. Ipol.

* U. cicera.

* A. B. Isera C. U. Isare

* C loqueremur

* C requiras

* A. B. C. interrogavit

* C. requisivit

* A. B. U. nisi om.

* A B C U. cum p.

* A. B. C. in hanc r.

* A. B. conversari. C. versari.

* Cod. interrogans

* C. r. ait

* A. B. C. lampadem

* C. est abest.

* Cod. Et

* A B C … ntur

* A B ex junioribus.

* C. Rict.

* C. nensi A B. mag. a. d. deest

* C detr. A B reclud.

* al. noctis tempore.

* A B C. Judices

* C. O. Rict. A B abest

* Cod. cum eo quos

* A B. Siricam qui C Syrica U Syriacam

* A B Arausia C. Araga U. Aragga

* C. U. Rict.

* Cod loquar

* al. speluncam

* C. atrium.

* A. B. Rictiovari

* Cod. quorum diis

* Cod. noluit

* Cod. alium

* Cod. eum

* C in humerum s. A B in atrium speluncæ U. om.

* Cod. a pav.

* Cod. valde timore magno

* Cod. videntes; C. et videntes

* C. et t. c. s. dicit

* Cod. patrem

* A. abest

* U omis. C. et sedulo ibi … A B et bene recon.

* Cod. eum

* A B C U maceriis

* A abest

* Cod. Autissiodori civitate S. aggressi

* C. pat. abest

* A B hæc or. compleret C U or. fleret

* U … rant A B et cap … … linteamine … penderet. C. pendebat.

* Cod. tempore Dum caput Autissiodori a S. Amatore

* Cod. ejus

* C matutinum

* A. B. sit

* C. Justinianum A B Justinum interrog.

* C. quod

* C. mortuus

* A. B. longinqua

* A. B. missi

* C. persecuti sunt, dum enim

* A. B. C. j. Syricam f. U. Syriacam

* C … cense attulimus A B Belloac.

* C. illud.

* Cod. qui

* C. et i. episcopo A. exult.

* C. illud

* A. B. oculis cæcata.

* C. deest.

ALTERA PASSIO S. JUSTI PUERI,
Secundum tria Legendaria Bellovacensia.

Justus puer, Mart. Bellovaci et Autissiodori (S.)

BHL Number: 4591
a

EX MSS.

Caput unicum.
S. Justi patria et parentes; liberatio Justiniani patrui; martyrium; sepultura; ecclesia.

[Prologus.] Ad morum ædificationem et virtutum incitamenta Beatorum Martyrum certamina fidelibus proponuntur, ut quos per temporales cruciatus vivere cognoscunt, eos per exercitia laborum ad gaudia æterna devotius subsequantur. Neque in hujusmodi agone cuiquam vel sexui vel ætati suum deest exemplum, cum non solum viri sed et fœminæ et pueri ad martyrii palmam cucurrisse legantur; de quorum numero beati pueri et martyris Justi natale veneramur, qualiter eum mater Ecclesia Domino per martyrium peperit, et quomodo de angustiis cruenti sæculi victor elapsus, veram lucem in æternum victurus intravit.

[2] [S. Justus patria Autissiodorensis, cum patre Justino] Hic apud urbem Autissiodorum clara satis prosapia b in tenera ætate virtutum floruit maturitate; cui ab infantia spiritualibus intento cum in dies profectum gratia Dei tribueret inter alia obtinere meruit ut etiam plerumque futurorum præscius existeret. Pater ejus Justinus, mater Felicia dicebatur, digni qui talem generassent, qui Justus nuncupari mereretur. Huic itaque Justino frater erat vocabulo Justinianus, qui furtim de civitate illa puer sublatus fuerat et Ambianum Galliæ urbem deductus, ac negotiatori cuidam Lupo nomine venumdatus in servum. Quam rem ea tempestate, et longinqua regio et annorum numerositas ita penitus deleverat ut nullus indigenarum de illa proferret indicium. Sed cum jam Dei clementia sanctissimi pueri Justi innocentiam per opera pietatis disponeret perducere ad coronam martyrii, nono ætatis suæ anno, superna visione docetur quomodo patruum inquireret ac redemptum populo suo restitueret.

[3] [pergit Ambianum ad redimendum Justinianum patruum,] Quod ubi parentibus retulit et quod sibi cœlitus injunctum fuerat perficere statuit, cœperunt ei pater et genitrix obsistere, ne, si unicum suum ignoto itineri crederent, casu accidente, ut assolet, periclitaretur. Quorum dissuasionibus puer Domini aurem non applicat, sed patrem ut se deducat hortatur, Deum sibi ductorem adesse confidens, qui sperantibus in se numquam desinit auxiliari. Animadvertens autem pater rem divinitus agi, tandem non invitus filio assentit, et post aliquot dies sumptis in via necessariis, providentiæ Christi se committentes pariter profecti sunt. Ut autem venerunt ad Militunense castrum, cæci et claudi in ipso portæ introitu alimoniam ab eis vociferando petebant. Quibus esca refocillatis, benignus puer tunicam sibi detraxit et unum quem inter alios veste carentem aspexit, ejus inopiæ compatiens, induit. Quamobrem cum argueretur a patre, quod alteram non habens suam inopi tribuisset vestem, ejus indignationem prophetico mitigavit testimonio: Beatus vir qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus.

[4] [Lupo, viro christiano servientem.] Digressi vero ab oppido, cœptum iter properantes, devenerunt Parisius, ubi eos quidam Hypolitus homo religiosus susceptos hospitio benigna sedulitate tractavit; inde recepto tramite cum ad Isaræ fluenta venissent gratis a portitore transpositi properato itinere pervenerunt Ambianos. In hac urbe tyrannus quidam Rictiovarus a principibus Romanis consecutus præfecturam, adeo in Dei cultores suam exercebat tyrannidem ut crudelitas ejus nihil magis sitiret quam christianorum cruorem; quapropter et suis imperaverat ut sicubi Christicolam invenirent aut protinus suæ audientiæ sisteretur aut gladio trucidaretur. Erant tamen in eadem urbe Christiani, sed propter ejus metum occulti, quorum unus erat memoratus negociator Lupus, ad quem accedens puer beatissimus et pater ejus exposuerunt cur venissent; orantes ut recepta pecunia fratrem illorum a servitutis jugo solveret et ad patriam redire permitteret. Tunc Lupus, quum didicisset quod christianæ religioni deservissent, nutu divino factus eis benevolus, ut ad ejus hospitium nocte illa declinarent præcepit, pollicitus se illis omnem domus familiam ostensurum et si interesset quem quærebant, servi pretium adnumerarent sibi et haberent copiam reducendi.

[5] [Justinianum recuperant; sed Rictiovari exploratores] Introgressis igitur domum omnes suos sicut spoponderat exhibuit famulos et quis eorum propinquus existeret intueri concessit; cumque puer sanctusque martyr futurus oculos circumferret, vidit quemdam assistentem cum accensa lampade atque hunc esse quem quærebat recognovit germanum. Unde vehementer stupor omnes qui aderant invasit, quomodo illi fuisset revelatum, cum etiam pater ejus qui provectæ esset ætatis hoc ignoraret. Interea qui forte aderant exploratores suggesserunt præfecto advenisse in domum Lupi peregrinos ritu christiano viventes; quo audito: Observate, inquit, ne ab urbe discedant donec meis obtutibus puniendi offerantur. At Lupus noctis tempore de salute hospitum sollicitus excitatos secreto admonuit, et ut fugam maturarent suasit, vererique se ne opera delatorum tyranno proderentur, si crastinam expectarent auroram; et ne diutius moras innecterent, propinquum quem reposcebant absque redemptione illis dimisit et repatriare concessit. Recepto igitur fratre, semitam ocius ingressi observatores præsidis fefellerunt; qui mane facto Lupi domum irrumpentes, quos ibi viderant sero, ab eo violenti exigebant; postquam vero illos fugisse certum tenuerunt, confusione pleni suo retulerunt principi.

[6] [eos insequuntur, et in Sinomovico, ad fontem Siricam] Ad hæc infremuit tyrannica rabies et tanquam e faucibus raptos esse vehementer ingemuit. Quid statis, intonat? Cur non eorum vestigia cursu velocissimo premitis? Paretur ergo jussioni diabolicæ et post Christi famulos persecutorum frena laxantur. Viri autem christiani fines Ambianensium excesserant et in Belvacensi territorio jam posuerant gressus. Est locus antiqua appellatione Sinamovicus c, ubi fons dictus Syrica exoritur, cujus decursum Arajæ rivus excipit. Hic propter loci amænitatem et opportunitatem aquæ fessos artus recreare et cibum sumere decreverunt. Sed puer beatissimus sacro spiramine afflatus quid sibi immineret præsensit, nec eum insectatio carnificum potuit latere qui cuncta videntem corde gerebat, totusque jam in cœlestibus membra mox interitura corporali esca reficere noluit, cujus homo interior rore superno alebatur; parentibus itaque dixit: Absque dilatione vires cibo revocate; judicis enim tortores nos cum impetu insequunter qui nos aut vinculis arctatos reducant aut gladio feriendos objiciant; interim ego editiore loco stans in specula, si eos ingruere perspexero, in speluncam quæ adjacet ut occultemini significabo.

[7] [S. Justum] Dixerat hæc et ecce visis persecutoribus ut sese occulerent suasoriis compulit verbis. Haud mora carnifices furibundi adveniunt et ubi sint alii percunctantur, atque ut eorum latebras puer detegat tormenta minando imperant. Quibus sedato pectore imperterritus dixit: Quod mihi præcipitis in sancto prohibetur euangelio, nam Dominus tentus a Judæis discipulos voluit liberare quam perdere; verum de me ipso vobis respondeo, Christianus Christum confiteor, cujus servos et cultores vestra insania persequi et affligere non timet. Puer, inquiunt, obmutesce ne pro tua stultitia vapules vel forsitan gladiis nostris occumbas. Non stultitiam, ait Justus, sed sapientiam quæro; illi vero stulti sunt et rei qui vestro obtemperantes principi idola omni sensu carentia adorant, et plasmatorem suum fugientes quæ ipsi finxerunt venerantur, quibus digna inferetur ultio cum pro tanta nequitia igne perpetuo cremabuntur, ut semper ardentes non deficiant, sed magis innoventur ad pœnam.

[8] [truncant capite:] Talia eo perorante, unus carnificum, cæteris hortantibus ut in protervum puerum Diis et præsidi conviciantem ulcisceretur, manum capulo aptat et se ad occisionem innocentis præparat. Tunc ab æthere vox audita fuisse perhibetur quæ devotum Christo puerum confortans ad passionis tolerantiam, retributionis illi gloriam pollicetur. Inde cum roboranti se Domino gratias egisset, speculator elatus in jugulum paratam cervicem ense truncavit d. Amputato ergo Sancti capite, truncum corpus sumens illud manibus, immobile perdurabat; et lingua palpitans, ac si integro vigeret in corpore, Deo supplicans ut sese respiceret eloquebatur. Comites etiam absconditos et ultra quam dici possit admirantes, postquam hujus horror miraculi persecutores fugatos abegerat, ubi eum sepelirent edocuit, et ut caput genitrici pro consolatione deferrent monuit eique dicerent si filium cernere disideraret eum sequi ad supernam Hierusalem studeret. Confestim lucis æthereæ coruscatio eum circumfulsit et cum luce pariter ad cœlos migravit.

[9] [ibidem ejus corpus reconditur.] Hac morte pretiosa resolutus virginitatis et innocentiæ stola indutus, comitatu angelico insignis, regis æterni conspectibus præsentatur sine fine cum eo regnaturus, eorum procul dubio sociatus collegio qui cum mulieribus non sunt coinquinati et sine macula sunt ante thronum Dei et sequuntur agnum quocumque ierit. Parentes namque sanctum corpus colligentes, quomodo et ubi jusserat, reservato capite, tumulaverunt. Erat spelunca intra quam ædificii antiqui fundamenta latebant in quibus congruum exciderunt monumentum et in eo sacram martyris glebam diligenter composuerunt, ubi postea crescente religione christiana nominis ejus basilica exstructa est in qua patrociniis ipsius divina exuberant beneficia e. Sed ut majore confluentia populi frequentaretur elapsis multorum annorum curriculis ossa ejus Bellovacum honore debito deportata sunt et in sacrario B. Petri sepultura honorifice vallata. Post funus Christi martyris et exequias prout rei copia dictabat celebratas, propinqui ejus sanctum caput mundis involutum linteaminibus ad patriam detulerunt secum.

[10] [Caput vero Autissiodorum ad matrem Feliciam defertur] Ingredientibus autem illis domum Felicia Sancti mater gaudens obvia procedit et filium, quem non videt, inquirit. Cui postquam rem ut erat gesta enarraverunt, vix se præ gaudio ferens, sumpto reverenter capite, lacrimarum inundatione perfusa tandem hæc protulit verba: Tibi, Christe, laus et jubilatio qui dignatus es recipere filium meum, et tu, Beate Juste fili mi dulcissime qui Christi regnum intrasti, ibi mei memor esto in tuis suffragiis. His dictis sacratissimum pignus syndone obvolutum candido et theca repositum idonea, nocte suam terris inducente umbram, a laquearibus domus interioris suspenderant et accensis luminaribus insomnem ducentes noctem sacris insistebant vigiliis, cum repente fulgor nimius cœlo delapsus, nocturnas depellens tenebras, ædes in quibus ille magnus thesaurus dependebat, perlustravit claritate, et non ædes tantum, sed et urbis totius ambitum, ut hæc cernentibus daretur intelligi, quanto radiaret splendore in cœlis cujus membra divino lumine revelabantur in terris.

[11] [ibique dum a S. Amatore episc.] In illis diebus pontifex Sanctus Amator nomine in civitate Dei populo præsidebat, hic venerabilis antistes, cum matutinos decantaturus hymnos maturius surrexisset, vidit qualiter hujusmodi lux super domum Justini effulserit et dilataverit se per civitatem reique ignarus vehementer obstupuit: convocatis ergo fratribus retulit quid vidisset atque ut luminis causam celeriter euntes investigarent mandavit, perrectum est illico ac ministris ecclesiæ pretiosa margarita reseratur, quia lux in tenebris occultari nequivit sed aulam Christi inhabitantibus effulsit. Ac ubi quæ in via gesta erant didicerunt cum ingenti admiratione regressi venerando indicaverunt præsuli qui maxima cordis alacritate Domino gratiarum persolvit actionem, qui tempore sacerdotii sui tantis decorasset mirabilibus. Inde vero plebis clerique magna comitatus cæterva, cum vexillo crucis thuribulis et luminaribus et cætero sanctæ religionis apparatu processit, et Martyris caput impositum feretro ad matris ecclesiæ f gremium deportavit.

[12] [honorifice reconditur, puella cæca visum recipit] Is autem Dei sacerdos monumentum sibi in eadem exstruxerat basilica quod multis conditum aromatibus Sancti Martyris dedicavit sepulturæ. Sed Deus omnipotens sanctas collocantibus reliquias aliud prodidit indicium, illum vivere in cœlo cujus caput tegebant sepulcro. Erat namque puella quædam annos nata sexdecim, habitatoribus loci fere omnibus nota, quæ inter frequentiam populi circumstantis fidei radiis illuminata Martyris propinquat tumbæ et sic ejus indulgentiam precatur: Inlumina, Sancte Martyr, intercessione tua tenebras meas qui æternæ jocunditatem claritatis intrare meruisti. Ad hanc vocem oculi ejus aperti sunt et quantam in corde fidem habuerit inluminata facies demonstravit. Tunc cum ipsa in Dei laudibus omnis populus acclamabat et ejus magnalia confitebatur qui ita Sanctos suos mirificat ad gloriam et honorem nominis sui quod est benedictum in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hac Passione cfr Commentarius prævius numm. 8 et 9.

b Ita etiam habet Passio Malmundariensis; antiquissima vero Acta id non adstruunt. Arbitratur Tillemontius [Mémoires, t. IV, p. 541.] ex Actis metricis facile deduci posse parentes fuisse pauperes. Quum autem olim multum studium positum fuerit in tribuenda generis nobilitate Sanctis, pronum est æstimare claram S. Justi prosapiam commentitium ornatum esse.

c Secundum Louvet [Hist. du Beauv., p. 499.] Sinomovicus suo tempore dicebatur Oremus et constabat ex tribus aut quatuor domibus, quas nunc jam non amplius exsistere monitus fui. Attamen loco remansit nomen Pré d'Orémeaux et distat trecenta et quadringenta metra ab ultimis domibus Villæ S. Justi, versus Plainval, juxta viam quæ ad montem Desiderii (Montdidier) vergit.

d Statuit Louvet [Ibid., loc. cit.] S. Justum occisum fuisse inter Sinomovicum et hodiernam S. Justi Villam.

e Hic, ut annotat Stephanus de Nully, desinebat S. Justi Passio in Legendario S. Symphoriani Bellovacensis.

f Cfr. Commentarius prævius num. 28.

DE SS. MARTYRIBUS AFRIS LUCIO, VICTORE, DASIO, LEUCIO, VICTORICO, BERESO EPISC., VICTRICE, FAUSTINO VEL FAUSTINA ET MARTIALE.

SÆCULO III VEL INITIO IV.

SYLLOGE HISTORICA.

Lucius, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Dasius, Martyr in Africa (S.)
Leucius, Martyr in Africa (S.)
Victoricus, Martyr in Africa (S.)
Beresus Episc., Martyr in Africa (S.)
Victrix, Martyr in Africa (S.)
Faustinus vel Faustina, Martyr in Africa (S.)
Martialis, Martyr in Africa (S.)

A. T.

[Horum Sanctorum nomina varie] In Kalendario Carthaginensi apud Mabillonium [Vet. Analect., p. 166 nov. edit.] , post consignatam ad diem XVI Kalendas Novembris Sanctorum Bolitanorum memoriam, mox sequitur illa annuntiatio:… Kal. Nov. Sancti Leuci et Victurini martyr., vel, ut Ruinartius [Act. Mart. sinc., p. 619. Edit. Amstelod.] et Münterus [Primord. Eccles. Afric., p. 255.] ediderunt:… Kal. Nov. Sancti Luci et Victurici martyrum. In qua quidem annuntiatione notam numeralem, quæ deleta erat, non aliam quam XV fuisse existimandum est; quandoquidem ad hanc ipsam in qua versamur diem XV Kalendas Novembris iidem quoque SS. Leucius seu Lucius et Victoricus cum pluribus aliis Martyribus Afris comparent in Martyrologio Hieronymiano, ex quo eos omnes Morcellus in suo Martyrologio Ecclesiæ Africanæ ita recenset [Afric. Christ., vol. II, p. 373.] : In Africa SS. MM. Lucii, Victoris, Dasi, Leuci, Victorici, Beresi episc., Victricis, Faustinæ, Martialis. In his fœmininum Faustinæ nomen, quod habet codex Epternacensis seu Antverpiensis [Apud Florentinium, Vet. Occid. Eccl. Martyrol., p. 923.] , nescio cur Morcellus adoptaverit præ masculino Faustini, quod in codicibus Lucensi [Ibid.] , Blumiano [Ibid., p. 1069.] et Corbeiensi [Ibid., p. 923, et apud Dachéry, Spicil., t. II, p. 20, nov. edit.] legitur; nisi forte ad id motus fuerit proximo Victricis nomine, pariter fœminino. Porro Victoricis pro Victricis, sicut et Boresi pro Beresi, scribit Lucensis, a cœteris codicibus hac scriptione dissonans. Epternacensis vero, ubi alii tria Dasi, Leuci, Victorici nomina perhibent, horum loco mendose, ni fallor, profert duo tantum Dasilæ, Gesarici.

[2] [in variis fastis recensita.] Inter Martyrologia Hieronymiana contracta ad calcem Junii nostri a Sollerio edita Labbeanum post alios hujus diei Sanctos [Pag. 29.] meminit etiam Beresi, Dasi et Leuci, sed male interposito inter duos priores Eutyce sive Eutyche, qui Januario antea nominato conjungi debuerat; sicut et Januario Eutychique competit loci designatio Potioli (id est, Puteolis), quæ ibidem inter Hermetis et Justi nomina perperam ponitur, ac si Sanctus aliquis Potiolus esset designandus. Hæc autem quæ sunt in Labbeano sphalmata, eadem prorsus videre est in Gellonensi apud Dacherium [Tom. cit., p. 35.] , ubi præterea notanda est erronea scriptio Berefi; nec dissimilis inordinatio cernitur in Augustano Sollerii [Pag. 22.] , in quo solus ex nostris Afris memoratur Beresus, omissa mentione Dasi et Leuci. Auctarium Bedæ Barberinianum annuntiationi Januarii et Eutychis subjicit [T. II Martii, p. XXXV.] : Et alibi Victricis, Marcialis. Similiter Grevenus, relata Januarii et Eutychis (qui Citricis nomine per mendum typographicum in utraque editione annorum 1515 et 1521 appellatur) memoria, ait [Cfr. Sollerius in Martyrol. Usuard. p. 610.] : Item Victricis, Marcialis; atque insuper, interjectis Victorino et Hermete tamquam Nicomediæ passis, ad extremum addit: In Aphrica Victoris et Fausti, quem Faustinum esse verisimile est.

[3] [Inter eos Leucius seu Lucius et Victoricus] Jam vero de plerisque his martyribus nihil habeo quod dicam; neque illud quidem certum mihi apparet omnes ad unam eamdemque classem pertinere; sicut etiam dubius hæreo utrum solus S. Beresus fuerit episcopus, an vero idem titulus pariter conveniat quinque illis qui ante eum nuncupantur. Abest Beresus a Morcelliano episcoporum Ecclesiarum Africanarum catalogo [Op. cit. vol. I, p. 377 et seqq.] ; neque ullus hujus nominis Sanctus præter hodiernum in fastis Sanctorum mihi obvius fuit. Sanctos Dasios inibi reperire est ad V Augusti, IV, XX et XXI Octobris ac XX Novembris, sed patria aut palæstra diversos [Cfr. t. II Oct., p. 412.] , ita ut nonnisi unum hunc inter Sanctos Africæ Dasium invenerim, qui hodie commemoratur. Cætera vero antea relata nomina, ut cuique Martyrologia aut opus nostrum aliaque opera hagiologica pervolventi facile patebit, singula Martyribus et episcopis Africanis permultis communia sunt. Hœc igitur de SS. Bereso ac Dasio in specie et de quinque aliis in genere animadvertisse satis habens, de Leucio tantum ac Victorico Kalendario Carthaginensi inscriptis paulo plura disseram, vel potius ab aliis dicta discutiam, oportet.

[4] [ab homonymis Carthaginensibus] Nimirum Mabillonius in adjecta ad Kalendarii illius annuntiationem jam a me relatam annotatione [Loc. cit., not. b.] , sin minus aperte adstruit, saltem innuere videtur Sanctos hosce Leucium seu Lucium et Victoricum eosdem esse qui cum Montano, Juliano, Flaviano aliisque non diu post S. Cyprianum, cujus discipuli fuerant, illustre martyrium fecerunt, insertique sunt Martyrologio Romano ad diem XXIV Februarii, ad quem Acta passionis eorum Surius et Henschenius edidere, quæ Baronius [Ad an. 262, t. III, p. 107 et seqq. Edit. Luc.] et Ruinartius [Op. cit., p. 230 et seqq.] quoque exhibent. Annotatio illa Mabillonii Castellanum deinde impulit ut in Elencho hagiologico ad calcem Martyrologii sui Lucio ac Victorico Carthaginensibus non solum dies XXIV Februarii et XXIII Maji, ut in corpore Martyrologii jam fecerat [P. 97 in margine, item, p. 257.] , sed insuper diem XVIII Octobris assignaret [P. 1141 et 1180.] : neque enim dubito quin ad nomen Victorici errore typographico posita sit nota 8 pro 18. Diserte item Morcellus ad eum de quo agimus locum Kalendarii Carthaginensis [Op. cit. vol. III, p. 265.] : Lucius et Victoricus, inquit, e clero Carthaginiensi Martyres cum aliis insignes, de quibus superius scripsimus; et remittit ad ea quæ de Montano cæterisque jam laudatis S. Cypriani discipulis scripserat ad annum 259 [Vol. Il. p. 153 et seqq.] : quam sententiam ex Mabillonio et Morcello suam quoque facit Münterus [Loc. cit., not. 33.] .

[5] [die XXIII Maji verisimillime passis] Verum ab hisce scriptoribus dissentit Ruinartius in Admonitione quam Passioni SS. Montani et sociorum præmisit; ubi hunc in modum loquitur [Loc. cit.] : Eorum vero festum cum Romano alia etiam Martyrologia ad diem XXIV Februarii assignant… Quamquam Lucii et Montani natale non solum Martyrologia quædam, sed ipsum etiam vetustissimum Carthaginense Kalendarium decimo Kalendas Junii memorant; cujus certe Kalendarii auctoritas quibuslibet aliis præferri debet. Ibi etiam Flaviani passio VIII Kalendas Junii, quod Actis ipsis consentit, celebratur … De Juliano autem et cæteris nihil habet. Nam Leucus seu Lucius et Victoricus de quibus agit … Kal. Novembris, ab his videntur esse diversi qui in his Actis memorantur. Ac re quidem vera, quum ex Actis ipsis constet SS. Montanum, Lucium, Julianum ac Victoricum biduo ante Flavianum coronatos fuisse, longe probabilissimum est natales eorum dies esse ipsos quos Kalendarium Carthaginense, servato illo bidui intervallo, ita signat [Apud Mabillonium, p. 164.] : X Kal. Jun. Sanctorum Luci et Montani, et VIII Kal. Jun. Sancti Flaviani et Septimiæ. Idque adeo non solus censuit Ruinartius, sed censuerat ante eum Papebrochius [T. VI Maji, p. 25 et 26.] , atque ante Papebrochium Mabillonius ipsemet in duplici ad dictum Kalendarium annotatione [Loc. cit., not. l et m.] ita sibi videri haud obscure significaverat; hisque accessere Castellanus, qui rem hanc tamquam certam asserit [Loc. cit.] , et Morcellus, cujus hæc sunt verba de passione S. Flaviani [Vol. II, p. 157.] : Peracta hæc fuisse VIII Kal. Junias ex Kalendario Carthaginiensi novimus, in quo et cæterorum Martyrum memoria X Kal. easdem celebratur, id est biduo ante Flaviani martyrium, quod et Martyrologia antiqua confirmant; quibus verbis consona scribit idem Morcellus, ubi Sanctos Kalendario illi mense Majo insertos enumerat [Vol. III, p. 263.] . Adde Münterum, qui Mabillonii annotationes, citato simul Morcello, in compendium redegit [Op. cit., p. 252 et 253, not. 11 et 12.] .

[6] [distinguendi videntur.] Si ergo Kalendario, quo, ut fert titulus ei præfixus, continentur dies nataliciorum Martyrum et depositiones Episcoporum, quos Ecclesia Carthagenis anniversaria celebrat, S. Lucius Cypriani discipulus nominatim cum Montano socio fuit inscriptus ad illum ipsum diem qui, Mabillonio, Castellano, Morcello et Müntero non diffitentibus, imo potius asserentibus, verus natalitii ejus dies fuisse videtur; haud equidem concipio qua ratione hi scriptores sibi in animum induxerint eumdem rursus Lucium inibi commemorari ad alterum anni diem, nempe XVIII Octobris: præsertim quum nullum aliud, ut arbitror, exemplum in hoc Kalendario existat unius Martyris duobus anni diebus ab ecclesia Carthaginensi culti. Sane quod Victoricus hoc loco adjungitur Lucio, quemadmodum et Lucius mense Majo passus Victoricum quemdam habuit socium, id sufficere ad identitatem utrorumque comprobandam nemo dixerit. Ut enim taceam tam Lucii quam Victorici nomina fuisse apud Afros frequentissima, reliqui certe martyrii consortes utrobique recensentur diversi: mense Majo Montanus, Julianus, Flavianus, cum concaptivis, sed alio tempore passis Primolo, Reno, Donatiano, item Victore, Successo, Paulo, Quartillosia cum marito et filio; mense vero Octobri, ut supra ostensum est, Lucius, Victor, Dasius, Beresus, Victrix, Faustinus aut Faustina, Martialis, quos si non omnes (id quod dubium mihi esse jam professus fui), saltem aliquos una cum Lucio et Victorico agonem suum complesse credibile est. Quare Ruinartio binos illos SS. Martyres homonymos inter se discriminanti assentiendum reor. Quod vero ad tempus martyrii eorum attinet, quandoquidem nihil de hoc certi reperiatur, visum est generali locutione sæculum tertium vel quarti initium indicare, uti ad hesternum diem de Martyribus Bolitanis feci.

DE SS. LUCIO VEL LUCA, ET VICTORINO VEL VICTORINA AUT VICTORIA, ITEM DE S. AGNETE VIRGINE, MARTYRIBUS, PARTIM AD OSTIA TIBERINA, PARTIM NICOMEDIÆ.

SÆCULO III VEL IV, AUT UTROQUE.

SYLLOGE HISTORICA.

Lucius vel Lucas, Martyr Nicomediæ (S.)
Victorinus vel Victorina aut Victoria, Martyr, Nicomediæ (S.)
Agnes Virgo, Martyr, ad Ostia Tiberina (S.)

A. T.

[Horum Sanctorum] In Nicomedia Luci, Victorini, annuntiat hodie Martyrologium Hieronymianum Florentinii [Vet. Occid. Eccl. Martyrol., p. 923.] ; dein, interpositis Hermete et Taxio Axiopolitanis, de quibus alia in Sylloge agimus, idem Martyrologium ait: Et justa Porta Romana passio S. Agnetis Virginis. Blumianum seu Weissemburgense [Ibid., p. 1069.] : In Nicomedia Lucæ, Victorinæ… Et juxta Porto Romano passio S. Agnitis Virginis. Corbeiense [Ibid. p. 923, et apud Dachéry, Spicil., t. II, p. 20 nov. edit.] : In Nicomedia Lucæ, Victurinæ, Justini… Et juxta Portum Romanum passio S. Agnetis Virginis; quæ Agnetis annuntiatio pariter extat in Corbeiensi parvo apud Martenium et Durandum [Thes. Anecd., t. III, col. 1584.] . Antverpiensis sive Epternacensis codicis lectio, prout eam initio exhibet Florentinius, ita habet: In Nicomedia Agnæ. In Ostea civitate Puteolis Januarii et Euticii, etc., ut prorsus ibi Lucius et Victorinus prætermissi esse videantur. Verumtamen hunc defectum non fuisse in ipso codice, sed vitio transcriptoris aut typothetæ factam esse mutilationem, satis patescit ex Florentinii annotatis: etenim in his pronuntiat [Pag. 925.] Antverpiensem codicem circa Sanctos de quibus modo agimus, minus quam cæteros codices luxatum videri; item ait: Cum vero pro Porta Romana in Lucio et Victore (seu Victorino) Ostiam civitatem retineat M. Antverpiense; ac rursum: M. Antverpiense inter Ostienses Taxum enumerans etc. Ex quibus conficitur in prædicto codice illa fere verba de Sanctis illis extitisse: In Nicomedia Agnæ. In Ostea civitate Lucii, Victorini, Taxii. Taxius autem Hermeti jungendus fuerat, utpote cum eo passus Axiopoli; quum contra codex Antverpiensis, ut alibi dicam, Axiopoli ponat SS. Lucam Euangelistam, Philippum et Hermetem. Et quod de his tribus cum Antverpiensi convenit Martyrologium Richenoviense [Apud Sollerium, ad calcem Junii, p. 13.] , item de Agnete eidem consonat sic: In Nicomedia Agnæ. In aliis quibusdam fastis, puta Augustano [Ibid., p. 22.] , Labbeano [Ibid., p. 29.] , Gellonensi [Apud Dachéry, tom. cit., p. 35.] , mera extant Lucæ sive Euangelistæ sive Martyris, Victoriæ aut Victuriæ atque Agnetis Virginis nomina. Grevenus Victorinum cum Hermete quodam diverso ab Axiopolitano conjungit, palæstram designans Nicomediam [Cfr. Sollerius ad Martyrol. Usuard., p. 610.] .

[2] [notæ quidem ambæ palæstræ,] De hisce omnibus, quæ nemo non videt esse perturbata admodum, afferam Florentinii judicium, conantis ea ad ordinem quemdam saltem aliquatenus probabilem revocare. Præmonitum autem lectorem velim verba aliquot ex textu Florentinii per sphalma verisimiliter typographicum videri excidisse; quæ ego inter uncinos ea ratione restituam ut mens scriptoris, quoad eam assequi potui, accurate repræsentetur. Ita igitur ille [Pag. 924 et 925.] : Verendum hic est ne qui Martyrologium vetustius concinnavit vel ex vetustiori autographo excepit, Agnetem Romanam celebrem Martyrem prope Romanam portam sepultam recogitans, et pro Portu Romano Romanam Portam legens, Agnem sive Agnetem ab urbe sua Nicomedia removerit et juxta Portam Romanam accommodaverit, duplici errore: primo quod Lucium et Victorium Martyres, Ostiæ vel juxta Portum Romanum veneratos, Nicomedienses [fecerit; secundo quod Agnetem Nicomediensem] Romæ juxta portum vel portam indicaverit. In hoc vetustissimum Antverpiense minus luxatum videtur, et unicum emendationis nostræ auctorem proferimus.

[3] [dubium vero est] Si quis vero lectionem potius nostrorum codicum et M. Corbeiensis sequi velit, et post Lucium et Victorinum Nicomedienses, Hermetem et Taxium Axiopolitanos, in aliis editis Martyrologiis præteritos ac in Antverpiensi aliter signatos, Agnetem Romanam hic recoli contendat; ex tantis ubique D. Agnetis reliquiis sciat dubitatum esse an plures fuerint sub hoc nomine Martyres, et aliquas adduxisse Bollandum ad diem XXI Januarii cap. de Reliquiis Agnetis [T. II Januar., p. 354.] . Aliam quidem Romanam Martyrem indicarent verba M. Corbeiensis: “Juxta Portum Romanum passio S. Agnetis Virginis”: de celeberrima quippe Agnete nusquam legitur quod martyrium compleverit juxta Portum Romanum. Eamdem tamen esse celebriorem non pugnarent verba illa in nostris codicibus addita: “Juxta Porta Romana passio S. Agnetis Virginis”; quoniam præcipua ejus basilica juxta portam Viminalem Constantiæ Augustæ jussu erecta in ipso urbis prospectu erat, ibique sepulta venerabatur, ut Prudentius cecinit in Peristeph. Hymno XIV:

“Agnes sepulcrum est Romulea in domo,
Fortis puellæ, martyris inclytæ:
Conspectu in ipso condita Turrium.”

Græci certe non eodem die quo Latini S. Agnetis memoriam recolunt, sed XIV Januarii, XXI (Januarii) et V Julii.

[4] [utra] Hæc scribens Florentinius nescio quomodo non attenderit diem XXI Januarii esse ipsum S. Agnetis apud Latinos festum, iisque adeo cum Græcis communem: ut proinde discrimen inter utrosque potius in eo sit quod hi memoriam ejusdem Martyris præterea agunt diebus XIV Januarii et V Julii, illi vero XXVIII Januarii, qui est dies S. Agnetis secundo, ut notatur in Kalendario Romano. Cæterum Bollando ac Florentinio omnino assentior S. Agnetem quam fasti nonnulli Græcorum ad diem V Julii recolunt, eamdem esse de qua iidem Græci agunt ad XIV et XXI Januarii; quandoquidem carmina Menæorum his tribus diebus unam eamdemque Sanctam verbis iisdem concinunt, et lectio Menologii Basiliani ad V Julii non aliud est quam compendium Synaxarii quod ad XXI Januarii Menæa de S. Agnete perhibent: de quibus videatur etiam Assemani ad XIV Januarii animadversio [Kalend. Eccl. univ., t. VI, p. 74 et 75.] . Quare mirum est Pinium nostrum ad diem V Julii tamquam de altera S. Agnete scripsisse, cujus patria ac palæstra Martyrii ignota sit [T. II Julii, p. 228.] . Sed jam reliqua Florentinii verba audire pergamus.

[5] [utris] Neque in Actis quæ S. Ambrosii nomine signata passim prostant, diem certum passionis statuitur. Verum vetustiora Romana monumenta, quæ adduximus ad diem XII Kal Febr., constanter illum esse passionis diem asserunt; nec alium conjectandi locum relinquunt nisi diem hunc XV Kal. (Novembris) dedicationis basilicæ vel reliquiarum translationis esse juxta portam Romanam, non natalem Passionis. Cum vero pro porta Romana in Lucio et Victore Ostiam civitatem retineat M. Antverpiense, germanam magis lectionem esse suaderet Martyrologii Corbeiensis: “Juxta Portum Romanum”; ubi Ostia Tiberina erant, ut alibi diximus. Nicomedienses Martyres in eodem M. Corbeiensi tres sunt: Luca pro Lucio, Victorina pro Victorino seu Victoria, et Justinus in libris nostris desideratus. Sed Justinus Autissiodorensis Martyr ille fortassis est, cujus Vitam contexuit Beda tomo III operum, et tom. X Surii ad diem XVIII Octobris (de quo Justino seu potius Justo puero nos quoque hodie agimus). Addit etiam supra codices nostros idem Martyrologium cœlitibus Axiopolis Julium; sicut M. Antverpiense, inter Ostienses Taxium enumerans, Philippum superaddit. Hactenus Florentinius.

[6] [sit assignanda.] Unde liquet variis hic conjecturis esse locum: vel enim SS. Lucium et Victorinum, alias Lucam et Victorinam vel Victoriam, esse Nicomediæ passos, et S. Agnetem, aliunde incognitam, Portui Romano sive Ostiis Tiberinis esse deputandam, nisi tamen notissimæ S. Agnetis Romanæ dedicatio aut translatio aut alia quædam celebritas hoc die fortassis occurrerit; vel e contrario S. Agnetis hodiernæ palæstram fuisse Nicomediam, Ostienses vero Martyres dicendos esse Lucium ac Victorinum: quæ quidem posterior conjectura magis Florentinio arrisit, nec sane momento suo caret; quamvis fatendum sit non exiguas contra eam difficultates exurgere ex codicum plurium ab Antverpiensi et Richenoviensi in hac re discrepantia. Quæ quum ita sint, litem sub judice relinquere malui; atque idcirco hanc Syllogen tribus Sanctis, quamquam non simul nec eodem loco passis, communem feci, ambas palæstras in titulo adscribens, inscius tamen utra S. Agnetis, utra aliorum duorum fuerit. Nec de tempore martyrii utriusque posse certi aliquid statui, quisque facile perspiciet; nisi forte martyrium Nicomediense revocandum alicui videatur ad persecutionem Diocletiani, quam in ea civitate anno potissimum 303 et proxime insequentibus sæviisse notum est.

DE SS. HERMETE ET TAXIO MARTYRIBUS AXIOPOLI IN BULGARIA.

[Commentarius]

Hermes, Martyr Axiopoli in Bulgaria (S.)
Taxius, Martyr Axiopoli in Bulgaria (S.)

A. T.

[Axiopoli, cujus situs ignoratur,] Fuit Axiopolis munitum olim ad Danubium oppidum, sive Scythiæ, sive inferioris Mysiæ [Cfr. Constant. Porphyrog. de Them., lib. II, t. III Op. p. 47. Edit. Bonn.; Hierocl. Synecd., ibid. p. 391; Bandur. et Wesseling. in not. ibid. p. 292 et 410.] , ubi milites superventores habitasse, ac sedem extitisse præfecturæ ripæ legionis secundæ Herculeæ, cohortis quintæ pedaturæ inferioris, docet Notitia Imperii [Pag. 235 et 236. Edit. Genev. 1623.] . Cathedram episcopalem ibi fuisse sub metropoli Marcianopolitana existimat Lequien [Orient. Christ., t. I, col. 1231 et 1232.] , dubitante Coleto Illyrici Sacri Farlatiani continuatore [T. VIII, p. 112.] , quum Carolus a S. Paulo [Geograph. Sacr., p. 303. Edit. Amstel.] et Holstenius [In not. ibid.] episcopatum illius nominis omnino sileant, neque aliud Lequieno pro eo argumentum suppetat præter titulum episcopi S. Cyrillo Martyri Axiopolitano datum in codice quodam Cassinensi quem ad X Maji allegat Henschenius [T. II Maji, p. 557.] . Quod attinet ad locum ubi oppidum illud stetit, nomen Axiopolis tamquam hodiernæ Bulgariæ civitatis mappis quibusdam inscriptum cernitur; verum id non secundum exploratam rei veritatem, sed ex aliquot tantummodo geographorum de antiquæ Axiopoleos situ conjecturis, factum esse monet Bruzen de la Martinière [Dict. geogr., voce Axiopolis.] : quod vero Ptolemæus tradit [Geogr., lib., cap. VIII.] Axiopoli desiisse Danubii nomen, successisse Istri, ne id quidem ad topographiam hujus oppidi multum conducit; quia aliter de hac nominis permutatione loquuntur alii, ut apud Cellarium ac Schwartzium [Not. Orb. ant., t. I, lib. II, cap. V, § XXIV et XXV, et cap. VIII, § LXVI, p. 368 et 468. Edit 1773.] necnon apud Coletum supra laudatum [Illyr. Sacr., tom. cit., p. 211.] videri potest. Quare, varias de hac quæstione prolatas sententias [Cfr. Baudrand, Lex. geogr., voce Axiopolis; D'Anville, Geogr. anc. abrég., t. I, p. 307; De la Martinière, Op. cit., voc. Axiopolis, Flotz, Galacz, Tiarantus,] geographis discutiendas relinquens, illud solum annotabo, quod ad rem sacram spectat, ex tota provincia ecclesiastica Marcianopolitana catholicæ communionis unum præsenti tempore superstitem esse episcopatum Nicopoleos, ad eumque universam Bulgariam nunc pertinere; idque ex ordinatione Pii Papæ VII, qui, ut Coletus docet [Tom, cit., p. 105 et 110.] , antistitem illi ecclesiæ præfecit Fortunatum Mariam Herculanum e familia clericorum Excalceatorum SS. Crucis et Passionis D. N. J. C., vulgo Passionistarum, eumque simul vicariatu apostolico totius principatus Valachiæ fungi jussit. In Catalogo vero episcoporum catholicorum a cl. Hieronymo Petri sub anni 1851 initium concinnato Romæque edito [Gerarchia della S. Chiesa, p. 139 et 223.] notatur Ill. D. Angelus Parsi ejusdem piissimæ Congregationis alumnus, factus episcopus Nicopolitanus et vicarius apostolicus Valachiæ XXX Julii 1848. Hujus proinde sacræ ditioni subjacet locus, quisquis sit, ubi Axiopolis vetus fuit.

[2] [passi sunt SS. Hermes et Taxius;] Plures jam Axiopolitanos Martyres commemoravere majores nostri, puta ad dies XXVI Aprilis, IX et X Maji, V Augusti et IV Octobris. Ad hunc diem XV Kal. Novembris Martyrologium Florentinii habet [P. 923.] : In Acxiopoli Hermetis et Taxii, consentiente Blumiano seu Weissenburgensi [Apud Florentinium, p. 1069.] . Corbeiense: In Axiopoli Hermetis et Taxis, Julii. Antverpiense sive Epternacense: In Axiopoli natalis Lucæ Euangelistæ, Filipi Martyris, et Hermetis; ubi suspicatur Florentinius transpositionem vocum intercessisse, ita ut prius ponendum sit natale S. Lucæ, dein: Axiopoli Philippi Martyris et Hermetis: quæ animadversio cadit itidem in Martyrologium Richenoviense Sollerii, quod est ad calcem Junii nostri. Taxius vero in jam dicto Antverpiensi Martyrologio ad Ostia Tiberina ponitur cum Lucio et Victorino, ut monet quoque Florentinius [P. 925.] , quamvis primum ex ipso textu illius Martyrologii hæc tria nomina excidere passus fuerit. Augustanum et Labbeanum apud Sollerium, perinde ac Gellonense apud Dacherium [Spicil., t. II, p. 35 nov. edit.] atque Autissiodorense S. Germani apud Martenium et Durandum [Thes. Anecd., t. III. col. 1562.] , memoriam Hermetis sine loci designatione subdunt Lucæ ac Victoriæ, tacito Taxio; sed hunc solum Ottobonianus codex ita annuntiat [Apud Georgi, Martyrol. Adon., p. 686.] : In Axiopolim natale Taxii. In Auctario Bedæ Barberiniano est ad hunc diem [T. II Martii, p. XXXV.] : In Axiopoli natale SS. Hermetis et Taxii; sicut ad hesternum in Usuardino codice Bruxellensi scriptum esse diximus ibi inter Prætermissos. Utraque demum Greveni editio Martyrologii Usuardi ait: In Axiopoli SS. Hermetis et Rexii, utique pro Taxii, præterquam quod Grevenus mox etiam Nicomediæ Hermetem aliquem cum Victorino ponit.

[3] [sed non item, ut videtur, Julius ac Philippus.] Singulare est quod Sanctum quemdam Julium recenset hodie Martyrologium Corbeiense, cæteris omnibus eum prætermittentibus; sicut etiam biduo post Martyribus Nicomediensibus Julium annumerat, quem alii haud agnoscunt fasti, adeoque non sine suspicione, ut candide fatear, vanæ additionis, ait ibi Florentinius [Pag. 928.] . Observandum interim est in ipso illo Martyrologio Taxium quidem Hermeti conjungi particula copulativa et, idem vero de Julio haud obtinere: ut proin hic solus potius stet, vel saltem fueritne palæstra ejus Axiopolis, scriptor Martyrologii dubium reliquisse videatur. Unde de Julio nihil occurrit quod statuere possimus. De Philippo autem Martyre, qui in codice Antverpiensi cum Hermete comparet, mihi liceat conjecturam, cui equidem multum momenti attribui nolim, proponere aliquam: nempe hodiernam annuntiationem ex quadam dierum simul ac nominum perturbatione esse forsitan repetendam. Occurrit enim post quatriduum natalis SS. Philippi episcopi, Severi presbyteri, Eusebii et Hermetis Martyrum Hadrianopoli in Thracia. At pro Hadrianopoli in Hieronymianis apud Florentinium scribitur Atriopoli; ex qua scriptione incurius vel minus peritus amanuensis satis facile confecerit illam Axiopoli. Sic igitur fieri potuerit ut nescio quis S. Hermeti hodierno Axiopolitano Philippum adjunxerit Hadrianopoli cum alio Hermete passum XI Kalendas Novembris.

DE S. JULIANO SABA, EREMITA IN MESOPOTAMIA,

PROBABILITER INTER ANNUM CCCLXXII ET CCCLXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Julianus Sabas, eremita in Mesopotamia (S.)

E. C.

§ I. Sancti ab altero Juliano monacho coævo distinctio. Memoria ejus in fastis sacris.

[S. Julianum, de quo Menæa die XVIII Octobris agunt,] Semel iterumque ac tertio monuit Bollandus agendum ad hunc diem fore de S. Juliano Saba. Nempe quum ad XIV Januarii occurreret hæc annuntiatio Martyrologii Romani: In Syria S. Juliani Sabæ senioris, qui Valentis imperatoris tempore fidem catholicam Antiochiæ pene collapsam virtute miraculorum restituit, ita in illius diei Prætermissis notavit: Sed in eodem Martyrologio, et a Græcis in Menologio et Menæis celebratur XVIII Octobris. Deinde de Juliano Chaba apud Maurolycum et Felicium XXVII Januarii scripto ait: Hic est Julianus Sabas, de quo agemus XVII Octobris. Tum advertens a Galesinio atque in Martyrologio Germanico eumdem Sanctum laudari XXVIII Januarii, rursus ibi in Prætermissis scripsit: De eo agemus XVIII Octobris. Neque vero hoc labore nos Papebrochius exemit, quando ad diem IX Junii, ubi in Martyrologio Romano extat memoria S. Juliani monachi a S. Ephrem diacono laudati, hunc a S. Juliano Saba haud distinguendum esse suspicatus, conjunctim edidit orationem S. Ephrem de Juliano monacho et Synaxarium de S. Juliano Saba ex Menæis Græcorum; ac si ex duobus hisce scriptis, nihil inter se commune habentibus, sed quæ ita accipienda esse arbitrabatur ut quæ alteri deessent partes, ex altero supplendæ essent, integra tandem unius ejusdemque Sancti biographia exurgeret. Haud legerat illa scilicet quæ de S. Juliano Saba narravit Theodoretus in Philotheo seu Religiosa Historia. Hæc enim si cum Ephremiana oratione contulisset, facile videre poterat alium hic, illic alium Sanctum commendari. Noster quidem, teste Theodoreto, multos ad speluncam suam monachos traxit diuque tamquam pater ac magister rexit; quumque annos amplius quadraginta in ascesi traduxisset, subinde tamen Dei causa ex eremo egressus, ad hæc dono miraculorum clarus, tandem e vita excessit eousque senio venerabilis ut inde Sabæ cognomen, quod senem significat, apud omnes consequeretur. Nihil vero simile de amico suo Juliano tradit S. Ephrem; sed refert eum optimo exemplo inter fratres versatum obdormisse in Domino post annos monachatus, non quadraginta, sed ultra viginti quinque: senem autem fuisse cognominatum, aut miracula perpetrasse, aut ullum iter suscepisse, ne innuit quidem. Cætera persequi omittimus, ex quibus diversitas magis appareat.

[2] [Papebrochius ad IX Junii,] Ansam autem duos Sanctos homonymos confundendi Papebrochio præbuit Sozomenus, cujus hæc a Bollando [T. I Februar., p. 54.] ipsoque Papebrochio [T. II Junii, p. 175.] allegantur verba: Per idem tempus circa Edessam Julianus accuratissimum genus disciplinæ monasticæ exercuit: qui velut corporis expers, talem vitæ institutionem ac modum secutus est ut carne carere atque ex ossibus solum et cute constare videretur. Quare Ephræm scriptor Syrus tractatum de ejus vita contexuit. Quæ eadem, sed alia phrasi, a Bollando pariter adducta [Loc. cit.] , Nicephorus enuntiat. Ac Bollandus quidem, propter mentionem de tractatu S. Ephræm, hæc accepit tamquam de Juliano dicta cujus Vita apud nos die IX Junii danda esset, quemque a S. Juliano Saba discriminabat, a se jam ter ad XVIII Octobris remissum; at Papebrochius, ulterius progressus, hinc conjicere cœpit id ipsum discrimen esse omnino tollendum: præsertim quum Martyrologium Romanum ad diem XVIII Octobris cum Menologio Sirleti ac Menæis S. Julianum nostrum collocet ad ripam Euphratis, atque alterum Julianum IX Junii Edessæ in Syria, quæ civitas haud longe a prædicto fluvio jacet; quumque accedat insuper temporis quo uterque vixit identitas, ut ex anno interitus Juliani apostatæ a S. Juliano divinitus præsciti et anno obitus S. Ephrem Syri evidenter colligitur. Neque suæ conjecturæ obstare Papebrochio visum est quod memorat S. Ephrem consilium Juliano contubernali suo datum fuisse ne extra cellam discendi causa oberrans eremum circuiret, et Menæa e contrario plura S. Juliani nostri itinera describunt. Fieri enim, inquit, potest ut idem curiositatis quidem ergo numquam ex cella sua excesserit, consilio salubri parens; aliis tamen justissimisque de causis et discipulos multos suo exemplo attraxerit ad cellas ipsi vicinas construendum, et in montem Sinai excurrerit ad ecclesiam ibi fabricandam, et anno CCCLXXII, pulso jam secundum S. Meletio Antiocheno, ad ecclesiam illam solandam accersitus fuerit; et Cyrum similiter ad compescendam Ariani istic episcopi vesaniam; ad Regiam quoque ipsam aliquando prosectus; ac denique ad priorem juxta Euphratem reversus palæstram, vitam ibi sancte consummarit ipso quo colitur die XVIII Octobris. Verum, ut jam supra indigitavimus, aliter haud dubie censuisset, si consuluisset Theodoreti Philotheum, nec solo Synaxario fuisset contentus, in quo ut præcipua quidem Vitæ S. Juliani capita compendio ex Theodoreto ipso recitantur, alia tamen non pauca ab eodem narrata prætermittuntur, atque errore topographico spelunca Sancti ad ripam Euphratis fuisse asseritur, secus ac a Theodoreto fieri postea ostendemus.

[3] [uti jam olim fecisse videtur Sozomenus,] Quod si jam attendamus ea quæ Sozomenus verbis supra citatis adjungit [Lib. III. cap. XIV. p. 115. Edit. Cantabrig. 1720.] : Porro Deus opinionem quam de illo homines conceperant, testimonio suo comprobavit, concessa ei potestate dæmones abigendi et omne morborum genus curandi, idque non medicamentis, sed sola precatione; quæ omnia S. Juliano Sabæ bene conveniunt, nec alteri Juliano, quoad hunc ex S. Ephrem cognoscimus, apte queunt applicari, quamvis ea, uti diximus, Bollandus de hoc Juliano intellexerit: hæc, inquam, si attendamus, est unde suspicio haud immerito subeat ipsum Sozomenum res utriusque Juliani non satis accurate habuisse perspectas, ita ut quæ de celebriore S. Juliano Saba audiendo aut legendo didicerat, eadem a S. Ephrem fuisse dilaudata existimasse videatur. Id jam suspicatus fuit Remigius Ceillier, ubi de scriptis S. Ephrem disseruit [Hist. des auteurs ecclés., t. VIII, chap. I, art. II, § III, n. 20, p. 72.] , et ante eum Tillemontius, cujus en de hac re judicium [Mém. pour servir à l'hist. ecclés., t. VIII, not. VII sur S. Éphrem, p. 740 et 741. Edit. 1713.] : Sozomenus loquens de S. Juliano cujus historiam S. Ephrem conscripsit, ait eum vitam adeo austeram egisse corporis carne ossibusque constantis videretur expers, multaque ei tribuit miracula. Quæ quidem apprime S. Juliano Sabæ congruunt, dum in altero S. Juliano nullam S. Ephrem notat austeritatem quæ valde extraordinaria sit, nullum item miraculum: unde credibile est duos hosce Sanctos a Sozomeno fuisse in unum confusos. Illud quoque quod is scribit, Sanctum de quo loquitur, circa Edessam habitasse, referendum esse reor ad S. Julianum Sabam. Etenim S Ephrem de seipso pro eo tempore quo se cum S. Juliano versatum fuisse narrat, ita loquitur ut satis aperte indicare videatur se merum tunc monachum in cœnobio vixisse: jam vero, siquidem S. Gregorius (Nyssenus scilicet in Oratione de S. Ephrem) memorat eum Dei nutu ex patria, quæ Nisibis erat, Edessam fuisse deductum, eo quod non conveniret ut sub terra diutius sol occultaretur [Cfr. t. I Februar., p. 70.] , credere licet eum obscuram illam inter monachos vitam egisse Nisibi potius quam Edessæ; proindeque quo tempore primum monachatui se dedit S. Ephrem, sub imperio scilicet Constantini et Constantii, illum quoque S. Julianum Nisibi aut in vicinia vixisse verisimile est.

[4] [cum S. Juliano monacho,] Sane alibi se cum Juliano habitasse quam ubi postmodum Orationem de vita ipsius habuit, satis indicat S. Ephrem illis verbis [Oper. græco-lat., t. III, p. 254. Cfr. t. II Junii, p. 175 et 176.] : Ἀμέλει καὶ ἐν οἷς ἐκαθεζόμην τόποις μοναχός τις, id est, Profecto (nam Vossius vocem ἀμέλει perperam latine vertit per negligens) et in iis quibus residebam locis monachus quidam etc.: ut adeo quod ad topographiam spectat, corrigenda probabiliter sit Martyrologii Romani ad IX Junii lectio: Edessæ in Syria S. Juliani monachi, cujus præclara gesta S. Ephrem diaconus scripsit; ubi Sozomenum et Nicephorum sibi duces fuisse Baronius in Notationibus significat. Neque ideo tamen pro Edessa illico cum Tillemontio Nisibim substituerim; quandoquidem vel circa Heliopolim apud Libanum, ubi Julianus sub hero gentili servus vixerat, vel alibi terrarum eo contubernali uti S. Ephrem potuit, utpote quem octo annos peregrinando et monasteria visitando traduxisse refert biographus ab Assemano vulgatus [Biblioth. Orient., t. I, p. 24 et seqq.] . Cæterum, prout jam indicavimus, probabilem habemus Tillemontii opinionem duos Julianos apud Sozomenum perperam in unum coaluisse; eo magis quod quæ Sozomenus de S. Juliano refert, ea accepisse videtur ex Palladio similia narrante in hunc modum [Apud Rosweydum, Vit. Patr., lib VIII, seu Hist. Laus., cap. CII.] : Audivi de Juliano quodam in partibus Edessenorum, maximæ exercitationis viro, qui supra modum carnem suam exhausit, ita ut sola ossa et pellem circumferret. Ipse vero dignus est habitus ut usque ad ultimum vitæ finem gratia curationum polleret. Ubi nemo non videt res easdem alia phrasi narrari; quibus Sozomenus nihil adjecerit præter mentionem de tractatu S. Ephrem, de quo Palladius omnino siluit, quamvis paulo antea scripta ejusdem Sancti impense commendasset [Ibid., cap. CI.] .

[5] [cujus vitam S. Ephrem descripsit,] At tractatus illius sive homiliæ de S. Juliano Syriacum fragmentum, teste Assemano [In Prolegom. ad Opera S. Ephrem. Cfr. Biblioth. Orient., t. I, p. 154 et 155.] , extat apud Philoxenum seu Xenaiam Hieropolitanum episcopum in libro de Uno ex Trinitate incarnato et passo, Cod. Nitriens. 26, fol. 133, ubi inscribitur Ode seu Hymnus de Juliano Saba. Ex quo, inquit Assemanus, palam fit Sabæ seu Senioris cognomentum duobus Julianis apud Syros impositum, quorum primus fuit de quo Martyrologium Romanum XIV Januarii: “In Syria” etc., ut fuse narrat Theodoretus in Philotheo… Alter Julianus est de quo idem Martyrologium die IX Junii: “Edessæ” etc., quemadmodum refert Sozomenus lib. III, cap. XIII. An idem Sabæ titulus tertio Juliano monacho tributus fuerit, cujus meminit Martyrologium die XVIII Octobris: “In Mesopotamia” etc., mihi non constat. Certum tamen videtur duos priores Julianos a Sozomeno nequaquam confundi, quemadmodum Tillemontius tom. VIII, pag. 740 conjicit; quum Julianus ab Ephræmo laudatus, de quo Sozomenus loquitur, nihil commune præter nomen habeat cum Seniore illo quem Antiochiæ fidem catholicam erexisse Theodoretus affirmat. Ita vir doctus ille quidem; verum rebus, ut videtur, parum examinatis. Præterquam enim quod Tillemontius bene ostendit ei Juliano circa cujus laudes homilia Ephremiana versatur, dicta Sozomeni (adde et Palladii) minime convenire, observandum insuper est homiliam illam Odæ seu Hymni speciem præ se ferre nullam: ita ut Hymnus de Juliano Saba a Philoxeno citatus opus omnino diversum fuisse videatur; ex quo proinde concludi nequeat Sabæ sive Senioris cognomentum fuisse Juliano S. Ephremi quondam contubernali cum altero eoque celebriore Juliano commune: quin imo hinc potius conjicere detur S. Ephrem, qui tot hymnos concinnavit ut vel ad duodecim millia aut etiam plura ei tribuantur [Biblioth. Orient., t. I, p. 59, 80 et seqq.] , unum notissimo Sancto, qui in regione Edessena vixit et ante eum obiisse creditur, consecrasse. Enimvero Philoxenus laudatam a se Ephremi lucubrationem syriaca lingua Madroscho vocat [Ibid., p. 56.] , quæ vox certis operibus rythmicis cantuique accommodatis [Cfr. Augusti, de Hymnis Syrorum sacris, p. 9.] , at non cæteris ejusdem Sancti scriptis convenit, ajente ipso Assemano [Loc. cit., p. 80.] : Sciendum est omnibus Ephræmi Hymnis, qui Madrosce vocantur, præmitti litteris rubris Tonum, Normam seu Exemplar cantus, cujus ad formam Hymnus ipse Ephræmiticus elaboratus est. Nempe Madrosce, ut idem explicat [Ibid., p. 61.] , sunt versus ex pluribus strophis conflati, instar Odarum latinarum, qui aliquando ex æqualibus pedibus constant, aliquando ex diversis et inæqualibus.

[6] [perperam confudit.] Interim, ut ex allatis liquet, illud contestatur Assemanus, quod præcipue demonstandum susceperamus, alium esse Julianum qui Martyrologio Romano ad diem IX Junii insertus est, alium qui hodie inibi atque in Menæis Græcorum celebratur. Unde Bollandi promissis, fore ut ad hunc diem de S. Juliano Saba in opere nostro ageretur, standum adhuc nobis est, deserendaque in hac parte Papebrochii opinio. Quæ quidem nunc eo magis deserenda est quod inter opera græca S. Ephrem, quæ Assemanus aliique una cum syriacis edenda curavere, integra de Juliano monacho homilia prodiit [T. III, p. 254 et seqq.] cum clausula qua hujusmodi orationes absolvi consueverunt; neque inter pauca quæ hæc editio editioni latinæ Gerardi Vossii deesse demonstat, ullum factum reperire est, nec quidquam aliud nisi monitoria quædam quæ ad finem Vossiani exemplaris exciderant: ut adeo illa quoque Papebrochiana conjectura evanescat initium tantum Vitæ Juliani ab Ephremo scriptæ per versionem Vossianam innotescere, et ex iis quæ post relatam amici sui mortem disserit Ephrem, apparere adhuc alia hunc de illo narranda habuisse, quæ si ad nos pervenissent integra, fortassis continerent omnia quæ narrantur in Menæis.

[7] [Baronius vero non animadvertit] Quærendum modo est num recte Bollandus judicarit Julianum Sabam in Martyrologio Romano XIV Januarii memoratum eumdem esse de quo ad præsentem diem idem Martyrologium ita canit: In Mesopotamia ad ripam Euphratis Sancti Juliani eremitæ, quin moneat, quod alias de Sanctis bis aut pluries occurrentibus fieri solemne est, de eo ad dictum Januarii diem jam actum fuisse. Sane Græci hodie S. Julianum Sabam recolunt, uti ex Synaxario manifestum est, quod ex Vita ejus a Theodoreto scripta congestum fuisse antea monuimus; sed a quo repræsentando hic abstinemus, quoniam in opere nostro ad IX Junii, intempestive licet et præpostere, adductum jam fuit. Dubium igitur nullum esse potest quin idem Sanctus hoc ipso die in Menologio Sirleti indicetur illis verbis [Apud Canisium. Lect. antiq., t. III, part. I. p. 480. Edit. Basnag.] : Commemoratio… Sancti Patris nostri Juliani, qui apud ripas fluminis Euphratis speluncam habitans, monasticam vitam exercuit. Atqui hinc derivatam esse Martyrologii Romani lectionem non solum cuique vel obiter hanc cum phrasi Sirleti comparanti in oculos incurrit, verum ab ipso Baronio docemur, in Notationibus ita scribente: Agunt de eodem hac die Græci in Menologio; quo nomine opus Sirletianum semper intelligit, cujus codex Ms. ei obtigerat: neque enim ipsa Menæa videtur umquam userpasse. Atque hinc jam fontem aperire incipimus erroris in quem vir summus circa propositum argumentum impegit.

[8] [eumdem esse S. Julianum Sabam,] Nempe quum Juliani nomen absque epitheto Sabæ et cum nuda vitæ eremiticæ apud Euphratem actæ mentione apud Sirletum hodie compareat, ne suspicatus quidem Baronius fuerit illum ipsum hic a se Martyrologio inscribi Sanctum quem XIV Januarii prædicarat ut thaumaturgum ac fidei catholicæ apud Antiochenos vindicem, et de quo ibidem sic annotarat: Græci itidem. Scribit plura de eo Theodoretus lib. Sanct. Patr. c. II, et Hist. lib. III, cap. XIX, et lib. IV, cap. XXV. Hic ille Julianus quem S. Joannes Chrysostomus dignis laudibus exornat homil. 21 in Epist. Pauli ad Ephes. Alius ille est Saba de quo inferius agitur Non. Novemb. (lege Decemb.). Et eo minus fuerit id suspicatus inter primam Martyrologii Romani restituti scriptionem, quod tunc nomen ipsum Juliani a lectione diei XIV Januarii aberat; siquidem, teste Polito [Martyrol. Rom. illustr. ad XIV Januar., p. 236.] , in editione principe hujus Martyrologii ita legebatur Sancti elogium: In Syria Sancti Sabbæ senioris, qui Valentis imperatoris tempore, virtute miraculorum, fidem catholicam Antiochiæ pene collapsam erexit, ac si Sabbas nomen proprium esset: quod elogium, inquit idem Politus, in altera statim editione, mutato verborum ordine, reconcinnatum (scilicet prout illud sub hujus Commentarii exordium exhibuimus), remanente tamen pleonasmo, qui in vocibus Sabæ senioris jacet. Nam Saba Syris, ut apposite Theodoretus observat, idem est ac Græcis πρεσβύτης, senex Latinis; sed seniorem hunc vocavit Baronius ut distingueret a S. Sabar abbate, quem V Decembris colimus, prout ipse in Notatione jam allegata satis innuit. Quam tamen distinctionem superfluam esse liquet, quum Sanctus noster nomine proprio Julianus, nec nisi cognomine Sabas audierit.

[9] [quem jam Martyrologio Romano inscripserat] Unde merito, si pauca corrigas, Politus scripsit [Ibid., p. 237.] : Est igitur SENIOR interpretatio τοῦ SABA; ideoque hanc ego interpretationem e nomine Juliani illius Sabæ in Martyrologio Romano penitus rejiciendam suaserim. Non enim Julianus ille Saba senior dictus, quasi ad differentiam alterius Juliani Sabæ junioris; sed Saba titulus est honoris, quo Syri titulo Julianum illum monachum percelebrem affecerunt, quasi dicerent SENIOREM. Hæc enim est appellationis illius syriacæ interpretatio. Græce honoris causa πρεσβύτην eumdem dixisses. Hinc, si roger ego sententiam, scribendum in Martyrologio suaserim: “In Syria Sancti Juliani Sabæ, qui Valentis imperatoris tempore fidem catholicam Antiochiæ pene collapsam virtute miraculorum erexit; de quo iterum XV Kalendas Novembris.” Quo pariter die, si Pontifici Romano videbitur, ego in Martyrologio scripserim: “In Mesopotamia ad ripam Euphratis (sed hæc quoque loci designatio delenda) Sancti Juliani eremitæ, cognomento Sabæ; de quo etiam agitur XIX Kalendas Februarii”. Utrobique nomen Juliani Sabæ celebre, et in Mesopotamia ad flumen Euphratem (imo sat procul ab Euphrate), ubi magna sanctimoniæ fama solitarius vixit, et in urbe Syriæ Antiochia, ubi egregiam fidei catholicæ restituendæ operam navavit. Alibi Sabbas (vel Sabas potius) nomen proprium, ut ille Sabbas vir plane admirabilis, de quo Nonis Decembribus. Hic proprium est Julianus, cognomen Sabbas. Nec vero nisi Juliani nomine alii plerique omnes hunc vocitarunt, ut Johannes Chrysostomus, etc. Atque ex his Politi dictis cæterisque quæ hactenus observavimus, sponte consequitur sententiæ Bollandi esse nobis plane adhærendum.

[10] [ad diem XIV Januarii,] Quare autem XIV Januarii Sancto nostro Baronius assignarit, ibidemque notaverit Græcos itidem de eo agere, nobis quidem ratio nulla sat probabilis in promptu est, sicut nec Polito fuit, qui id se mirari profitetur [Ibid., p. 236.] , additque sibi videri æque etiam mirandum Rosweydum memoriam Juliani Sabæ in Menologio Græcorum minime invenisse, quod ipse de se ad Vitas Patrum affirmat, dum ea illic extat XVIII Octobris: verum, uti ipse mox Politus advertit, cognominis Sabæ a Menologio absentia effecerit ut Rosweydus, perinde ac Baronius, Julianum illum qui eremita ad Euphratem fuisse scribitur, diversum a S. Juliano Saba crediderit. Occurrit quidem Sabæ nomen in Menologio Græco XIV Januarii, ubi memorantur Sancti Patres in Sina interfecti a Saracenis, ex quibus, ut ibi dicitur, Hesaias et Sabas reperti sunt vivi, alii vero mortui sunt inventi, quod et in Menæis narratur; at vero hunc Sabam ut cum S. Juliano Saba confuderit sapiens Baronius, qui hujus gesta ex Theodoreto noverat, fieri omnino non potuit. Quod si cui illud saltem hinc conjectare placeat Baronium ex Sabæ modo dicti commemoratione occasionem sumpsisse laudandi eodem die Juliani Sabæ, quem (ut supra ex Polito ostendimus) in prima editione Martyrologii mere Sabam appellavit, haud equidem multum repugnavero; quoniam præter morem Martyrologorum non est Sanctis quibus unum idemque est nomen, hac ipsa de causa diem addicere communem. Cæterum selectus ille Sancto nostro a Baronio dies exiguo intervallo distat ab illo quem Græci quoque ei sacrum esse olim voluerunt.

[11] [quemque Menæa etiam XVII Januarii,] Quamquam enim memoria ejus abest a Menæo Januarii editionis Venetæ anni 1843, qua nos utimur, eam tamen antea in Menæis excusis extitisse XVII Januarii ex Polito discimus [Ibid., p. 237.] , allegante hunc Synaxarii titulum: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἰουλιανοῦ, id est, Eadem die memoria Sancti Patris nostri Juliani, una cum disticho:

Ἐκ τοῦ παρατρέχοντος ὡς ὄναρ βίου
Ἰουλιανὸς ἄσμενος παρατρέχει.

Quod distichon, nulla voce mutata, ad XVIII Octobris repetitur, et sic latine verti potest:

Ex hacce, Juliane, tamquam somnium
Vita volante lætus in polum volas.

Discimus idem a Sibero, qui hosce versus ad XVII Januarii adducit [Martyrol. metric. Eccl. Græc., p. 18.] , necnon ex indicibus in Menæa excusa, quos majores nostri olim confecere; habemusque et Synaxarium illius diei de S. Juliano, sed latine tantummodo, ex Raderi interpretatione Menæorum, quam Bibliotheca Burgundica asservat. Ecce illud, a Synaxario diei XVIII Octobris diversum quidem, sed æque, ut videtur, ex Theodoreti Philotheo contractum: Hic primum sibi mappale fecit ad Euphratem, loco qui dicitur Osroënorum: deinde in intimam solitudinem penetravit, ubi speluncam ingressus, semel dumtaxat in hebdomade panem gustavit, qui tamen ipse erat furfuraceus, solo sale conditus; aqua vero sufficiebat sitienti. Deliciæ porro illius et luxus et epulæ erant assiduæ preces et laudes quas Deo canebat. Omnes ergo certatim ad eum concurrebant, omnes cum illo vivere cupiebant. Hic cum olim solitudinem obiret, in immanem incidit draconem, quem signo crucis effecit ut medius creparet. Puerum etiam præ siti deficientem a morte liberavit, quando per preces subito fontem elicuit et ori deficientis instillavit. Templum quoque in illa rupe ædificavit in qua olim Moyses Dei aspectu dignatus est, quantum homini fas est Deum videre, et altare in eodem posuit. Ad quod cum aliquando preces funderet, accepit divinitus vocem, quæ affirmabat infelicem porcum Julianum apostatam e medio sublatum. Puer præterea cujusdam feminæ ad fontem hauriendum missus, in puteum decidit, quem ille per preces salvum et illæsum extraxit. Asterium ab Arianis in episcopum consecratum et de eloquentia sua gloriantem, volentemque cum ipso de fide disputare, per preces morti transmisit. Cumque alia plurima et ingentia miracula designasset, ad vitam illam beatam, quæ senio et molestia caret, emigravit. Hæc ibi. Et quantum ex decessorum nostrorum excerptis colligere licet, hoc S. Juliani encomium ad diem XVII Januarii repertum quoque ab iis fuit apud veterem Synaxaristam Ms. Sirmondi seu collegii Claromontani, necnon in Menæis Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ et antiqui cœnobii FF. Prædicatorum Florentiæ; in quibus contra ad XVIII Octobris nihil de ipso videtur fuisse lectum: ita ut, si antiquitati hac in re standum est, melius XVII Januarii S. Juliano Sabæ assignetur.

[12] [et alii fasti aliis diebus recolunt.] Inter Latinos fastorum sacrorum scriptores, præter Baronium de quo supra abunde diximus, Maurolycus ad diem XXVII Januarii elogio S. Juliani Cenomanensis episcopi, tamquam hinc accepta occasione, subjicit: Fuit et alter Julianus, frater Beati Julii… Item Julianus Chaba eremita, qui Juliani principis interitum prædixit, quæ posteriora verba de Sancto nostro intelligenda esse Bollandus rite monuit. Maurolycum Felicius sequitur. Alii ad proxime sequentem diem memoriam ejusdem Sancti agunt. Sic Usuardus auctus seu Martyrologium ad usum ecclesiæ Sarum anglice editum Londini anno 1526 de eo habet ad XXVIII Januarii: Item festum S. Juliani confessoris, cognomento Sabbæ, eremitæ sanctissimæ vitæ ac maxime contemplationi dediti, qui et prophetiæ spiritu præditus fuit; et subdit alium Julianum confessorem et scriptorem græce et latine doctum: pridie vero præter S. Julianum Cenomanensem memorat S. Julianum Hospitatorem cum Castellana conjuge, S. Julianum Martyrem cum socio Fercolo atque alium insuper Julianum sub Diocletiano passum. Sic et Petrus de Natalibus, facta memoria S. Agnetis secundo ac S. Constantiæ Virginis, laudatisque duobus Julianis, altero Cenomanensi episcopo, altero B. Julii fratre, dehinc de nostro ait [Catalog. Sanct., lib. III, cap. XXXVII.] : Julianus heremita cognomento Sabba fuit: de quo dicit Theodoretus in Historia tripertita, quod angelicam vitam ducebat, et in heremo consistens contemplationi et orationi vacabat. Hic per spiritum cognovit et prædixit obitum Juliani apostatæ imperatoris, longe XX dietis positus ab eo loco ubi interfectus fuit. Quod ut prænuntiaverat, sic contigisse repertum est. Post quæ sequitur caput de S. Juliano viro docto, quem laudat Gennadius [De vir. illustr., cap. XLV, p. 21 et 22, apud Fabricium, in Biblioth. eccl.] . Sic pariter jam dicto die S. Julianum Sabam inscripserunt Adam Walasser in Martyrologio Germanico, cui Ven. Petrus Canisius præfatus est manumque adjutricem contulit, Molanus in prima Usuardi editione, Galesinius in suo item Martyrologio anno 1577 edito. Rursus autem apparet rationem cur is dies ab hisce scriptoribus assumptus fuerit, non aliunde quam ex homonymia Sancti nostri cum aliis Julianis repeti debere. Num vero et quemnam apud Syros aliosque Orientales seu catholicos seu acatholicos diem cultui suo assignatum Sanctus habeat, nobis hactenus non innotuit: quamquam ab Assemano [Biblioth. Orient., t. III, part. I, p. 636.] docemur inter orationes juxta ritum Syrorum per anni circulum recitandas, quæ Proœmia et Sedræ seu Ordines vocantur, unam de S. Juliano Saba monacho in codice quodam Vaticano existere, et cantum de eodem in alio codice [Ibid., t. I, p. 613.] , quo Severi patriarchæ Antiocheni Octoëchus continetur.

§ II. Laudes Sancti apud scriptores ecclesiasticos. Vita ejus a Theodoreto scripta. De loco ubi vixit ac tempore quo obiit, disquisitio.

[Præ cæteris scriptoribus ecclesiasticis] Quæ Palladius, Sozomenus ac Nicephorus Callistus de S. Juliano Saba scriptis mandarunt, in superioribus jam retulimus. Honorifice item nomen ipsius appellavit S. Hieronymus in Epistola ad Paulinum de institutione monachi: Et ut ad nostra veniamus, inquiens [T. IV Oper., part. II, col. 565, edit. Martianay.] , episcopi et presbyteri habeant in exemplum Apostolos et apostolicos viros; quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos et Antonios, Julianos, Hilarionem, Macarios. Nec minus præclare S. Joannes Chrysostomus de illo ad populum Antiochenum dixit [T. XI Operum, p. 162, edit. Montfauc.] : Scitis utique et audivistis, et vidistis etiam nonnulli, virum quem sum dicturus, Julianum illum inquam admirandum. Homo is erat rusticus, humilis et humili loco natus, neque omnino externæ eruditionis peritus, sed philosophia non ficta repletus. Hoc ingrediente civitates, quod quidem raro contingebat, tantus fiebat concursus quantus neque ad rhetorum, neque ad sophistarum, neque ad alius cujuscumque ingressum fieri assolet. Quid vero dico? Nonne nomen ejus nunc quoque clarius quam quorumvis regum decantatur? Et fortasse ad laudem Juliani illud etiam pertinet quod in Actis syriacis S. Ephrem apud Assemanum ita narratur [Biblioth. Orient., t. I, p. 33 et 34.] : Interea quum nocte quadam ille sanctissimus senex qui Ephræmum ad montem adduxerat, e cella pedem extulisset, Angelum Domini videt e cœlo labentem, manuque volumen seu tomum intus et a tergo scriptum præferentem; audiitque ejusdem Angeli voces quasi alterum Angelum alloquentis: “Ecquem putas a me hoc libro muneratum iri?” Quumque ille respondisset: “Origenem arbitror monachum in Ægyptiaca eremo morantem”, ait Angelus qui codicem tenebat: “Non hoc mandat Deus.” Et rursus: “Quemnam, inquit, hoc volumine dignum putas?” Cui alter Angelus: “Julium credo monachum, qui in terris aquilonaribus consedit.” At ille: “Erras, erras: nemo est hoc tempore cui pro merito codex iste debeatur nisi Ephræm Syrus, Edesseni montis accola.”

[14] [de S. Juliano Saba] Etsi enim hic Julius scribitur, legendum tamen Julianum suadet compendium ejusdem narrationis, quod ita se habet [Ibid., p. 25 et 26.] : Illud vero de eodem S. Ephræm, antequam sapientiæ donum acciperet, proditum est. Anachoreta quidam, qui in Edessæ montem secesserat, intempesta nocte audiit Angelum Domini cœlo delapsum, manuque ingentem codicem deferentem intus et a tergo conscriptum, his verbis ipsum compellantem: “Ecquem putas hoc ego volumine munerabor?” At ille: “Origenem credo aut Julianum monachos.” Cui Angelus: “Nemo est cui illud merito debeatur nisi forte unus Ephræm Syrus.” Ubi notandum est auctorem hujus compendii, dum colloquentem Angelum cum sene facit, recedere non tantum ab Actis syriacis, sed etiam a S. Gregorio Nysseno [Apud Bollandum, t. I Februar., p. 70.] ac Metaphraste [Apud Surium ad diem I Februarii, p. 79, edit. Colon. 1618.] , qui colloquium inter plures Angelos habitum, senemque illum auditorem tantum fuisse asseverant; id quod tamen non impedit quominus nomen Juliani recte ab eo ex veterioribus scriptis expressum fuisse credere liceat, siquidem illo ipso de quo agitur tempore Sancti nostri fama erat apud Edessam certe celeberrima. Nyssenus vero ac Metaphrastes nec Julianum aut Julium nec Origenem (quem Assemanus S. Antonii discipulum a Rufino in Vitis Patrum lib. II, cap. XXVI, et a Sozomeno lib. VI, cap. XXX, laudatum putat) nominatim designant, sed indefinite referunt alios ex Angelis hunc, alios illum, alios rursus alium ex præstantioribus eo tempore hominibus dignum munere voluminis e cœlo allati pronuntiasse: ita ut non duo illi tantum quos Acta syriaca perhibent, sed plures etiam Sancti monachi tunc angelicis vocibus laudati fuisse videantur.

[15] [egit Theodoreretus in Philotheo, ac semel] Præ cæteris autem in S. Juliani Sabæ vita exponenda copiosissime versatus est Theodoretus, uti jam antea indigitavimus: qui quidem omnia quæ de eo perscripsit, Acacio Berœensi in Syria episcopo, cui res ejus omnes accurate notas fuisse testatur, in acceptis refert. Atque imprimis integra S. Juliani acta scribendo prosecutus est in Philotheo seu Religiosa Historia, ex qua eadem cum nostris annotationibus post hunc Commentarium edemus. Deinde etiam Historiæ ecclesiasticæ duo capita de eodem Sancto inseruit, alterum ubi de morte Juliani apostatæ, alterum ubi de Valentis persecutione agitur: quæ jam nunc lectoribus nostris exhibebimus, quoniam ad disquisitiones deinde instituendas de loco ubi Sanctus vixit et tempore quo obiit, aliquid conferre poterunt. Itaque agens de Juliani imperatoris interitu, ita de nostro Juliano Theodoretus [Hist. eccl., lib. III, cap. XIX, t. III Operum, p. 657, edit. Sirm.] : Sed et qui corporis expertium vitam in corpore est imitatus, Julianum dico, cui Sabæ cognomen Syrorum lingua fuit, cujusque vitam in Philotheo Historia conscripsimus, cum de impii illius minis perlatum esset, Deo universorum studiosius preces offerebat. Eo autem ipso die quo ille cæsus fuit, hic ejus cædem inter preces edidicit, quamvis viginti amplius mansionum intervallo distaret a castris monasterium. Ferunt autem illum, cum enixius oraret et clementi Deo supplicaret, fluentes lacrimas subito repressisse, effusumque in lætitiam hilari vultu fuisse, qui animi gaudium testaretur. Quam ejus mutationem conspicati familiares ejus rogarunt ut lætitiæ causam ipsis aperiret. Tum ille suem agrestem, vastatorem vineæ Domini, pœnas injuriarum in illum suarum exolvisse dixit, et nunc jacere mortuum, atque insidiarum finem fecisse. Quibus auditis, exiliere omnes, Deoque gratiarum laudes cecinere. Cognitum autem est ex iis qui ejus mortem nuntiarunt, eamdem ipsam diem atque horam fuisse qua extinctum sceleratum divinus senex cognovit et prædixit.

[16] [iterumque in Historia ecclesiastica.] Postmodum, furentibus apud Antiochenos Arianis, missoque in exilium S. Meletio, quidnam ibi præclare a S. Juliano gestum sit, breviter explicat hisce verbis [Ibid., p. 699.] : Eodem vero tempore celebris etiam ille Julianus, cujus antea meminimus, relicta solitudine, Antiochiam venire coactus est. Nam cum mendaciorum alumni texendarumque calumniarum gnavi semper artifices, Arianos dico, magnum illum virum suarum esse partium affirmarent, misere Flavianus, Diodorus et Aphraates, clara lumina veritatis, Acacium strenuum virtutis athletam, qui Berœensium ecclesiam sapienter postea rexit, ad laudatissimum virum illum, obsecrantes ut tot hominum millia miserari et adversariorum falsitatem refutare veritatisque prædicationem confirmare vellet. Quæ porro veniens rediensque atque in ipsa maxima urbe miracula edidit, in Philotheo Historia nostra perscripta sunt, quam adire iis licet qui hæc volunt cognoscere. Quod vero populum urbis universum ad conventus nostros aggregarit, dubitaturum puto neminem qui humanam naturam considerarit. Solent enim res inusitatæ omnes ad se ut plurimum trahere: magnitudinis autem miraculorum ejus testes sunt etiam hostes veritatis. Idem vero ipsum jam antea Constantii temporibus Alexandriæ præstiterat magnus Antonius… Ita sciebant divini illi viri congruentia cuique tempori accommodare, et quando quietem amplecti conveniat, et quando urbes solitudini anteferre. Hactenus Theodoretus.

[17] [Vixit Sanctus in parte septentrionali Osroënes,] Jam, ut modo prædicebamus, examinandum quo circiter loco Sanctus vitam eremiticam egerit. Circa Edessam eum habitasse fert Sozomenus, Palladius in partibus Edessenorum; Theodoretus vero in Philotheo specialiora scribit quæ ad locum propius determinandum juvare possunt. Imprimis notat eum tugurium suum defixisse in extrema maximeque inculta parte Osroënes sive regionis Edessenæ. Deinde, de Asterio loquens S. Juliani discipulo ac multorum vicissim monachorum magistro, qui palæstram fixerat monasticam in locis Gindaro vicinis, ait hunc bis vel ter quotannis iter non minus quam septem dierum suscepisse ut Sanctum senem inviseret: erat autem Gindarus, quæ acropolis Cyresticæ a Strabone appellatur, Antiochiam inter et Cyrum [Cfr. Cellarius, Notit. Orb. antiq., t. II, lib. III, cap. XII, §§ XXXVI et LI, p. 353 et 360, edit. Schwartz.] , distabatque trium circiter dierum itinere ab Edessa Osroënes metropoli. Scribit præterea Theodoretus S. Julianum, quando ex Antiochia ad eremum suam rediit, per urbem Cyrum iter habuisse: jam vero iter illud recta Edessam ducit, per Zeugma scilicet, ubi Euphrati pontem impositum fuisse idem scriptor docet in Vita S. Publii [T. III Oper., p. 802.] . Ex hisce colligere pronum est Sancti speluncam sitam fuisse itinere quatuor saltem dierum ultra Edessam, et quidem ex parte septentrionali orientem versus, ubi minor erat incolarum frequentia: cui conclusioni confirmandæ inservire forsan queat locus quem paulo ante ex Vita S. Ephrem syriaca adduximus (n. 13), si tamen verba illa Angeli: Julium credo monachum, qui in terris aquilonaribus consedit, de S. Juliano Saba intelligenda sint.

[18] [non ad ripam Euphratis.] Quod si certo constaret ubinam commissum fuerit prælium in quo Julianus apostata cecidit, juvaret id quoque ad locum quem S. Julianus incoluit, accuratius definiendum; quandoquidem paulo ante ex Theodoreto didicimus (num. 15) locum hunc viginti amplius mansionum intervallo a castris abfuisse. Interim, dum attendimus, quæ narrat Ammianus Marcellinus [Rer. gest., t. II, lib. XXIV, n. 8, et lib. XXV, n. 1, 2 et 3, p. 30 et seqq. edit. Bipont. 1786.] , Julianum ab obsidione Ctesiphontis deterritum, castra inde versus septentrionem movere cœpisse die XVI Junii, qui erat ante ejus interitum decimus, atque intra illud decem dierum spatium Romanos pluries cum Persis manus conseruisse, eosque biduo substitisse apud villam Hucumbra, et rursus triduo post victoriam in tractu cui nomen Maranga de Persis relatam; consequens est ut dicamus castra Romana ad diem XXVI Junii, quo lethale vulnus imperator accepit, nondum longe a Ctesiphonte fluvioque Tigri fuisse remota: ita ut locum eorum, si non omnino, saltem præterpropter cognitum habeamus. Inde autem stathmi sive mansiones facile viginti numerantur ad borealem usque Osroënes plagam, ubi S. Julianum habitasse ex aliis Theodoreti assertis modo deduximus. Et ante nos Tillemontius jam animadvertit [T. VII, p. 585.] Synaxaristen Menæorum, qui Sancti speluncam juxta Euphratem collocat, id ex auctoritate Theodoreti facere non potuisse, imo hunc potius illi refragari. Sane Osroënem versus occasum ad ripam usque Euphratis pertingere scripsit quidem Theodoretus; non vero scripsit Sanctum juxta illud flumen vixisse, sed alium antro ejus situm satis clare assignavit, ut supra ostendimus. Male igitur duo hæc, S. Julianum in Osroëne vixisse et Osroënem ad Euphratem pertingere, Synaxaristes in unum sic conflavit ut Sancti habitaculum ad ripam Euphratis positum fuisse scripserit; quam topographiam deinde a Menæis mutuati sunt Sirletus in Menologio Græcorum ac Baronius in Martyrologio Romano.

[19] [Obiit autem satis diu post annum 376,] De anno obitus S. Juliani nulla foret instituenda inquisitio, si fidere liceret Chronico Edesseno Bibliothecæ Orientali Assemani inserto, ubi disertis verbis legitur [T. l, p. 397.] : Anno sexcentesimo septuagesimo octavo migravit ex hoc sæculi Mar Julianus Saba. Ostendit autem Assemanus [Ibid., p. 387.] numero annorum quos auctor Chronici computat secundum æram Græcorum, quæ et Seleucidarum seu Syro-Macedonum appellatur, detrahendos ubique esse trecentos et undecim, ut anni æræ Christianæ inveniantur: quo fit ut qui hic morti S. Juliani assignatur annus Græcorum 678 æquivaleat anno Christi 367. At si tunc ex hoc sæculo Sanctus migraverit, quonam tempore Antiochena ipsius profectio locum habere potuerit, prorsus non videmus. Ivit illuc sub persecutione Valentis, quando magnus Meletius erat ex sua ecclesia ejectus, hancque vice ac nomine ejusdem regebant Flavianus et Diodorus presbyteri, suppetias ferente S. Aphraate monacho: qui quidem tres viri egregii S. Julianum, missis ad eum Acacio atque Asterio monachis, Antiochiam accersiverunt ad confirmandum in fide catholica populum, uti partim jam supra ex Theodoreti Historia ecclesiastica accepimus, latius vero ab eodem in Philotheo enarratur, idque ex relatione ipsius Acacii, qui rebus interfuerat. Porro Valens imperare cœpit anno 364, quo tempore catholica adhuc sensa præ se ferebat; neque ab his aperte descivit nisi tertio imperii sui anno, quando ante expeditionem adversus Gothos anno 367 susceptam, ab uxore seductus, baptisma accepit ab Eudoxio episcopo Ariano, qui, ut Theodoretus ait [Hist. eccl., lib. IV, cap. XII, p. 672.] , jurejurando infelicissimum obstrinxit ut in impio dogmate perseveraret, omnesque qui contraria sentirent, omnibus locis expelleret. Quocirca non potest initium persecutionis Valentis altius quam ab anno 367 repeti [Cfr. Baronius, ad an. 366, n. III, IV et V, et Pagius, ibid., n. III et IV, t. V, p. 228, edit. Luc.] .

[20] [ut ex itinere ejus Antiocheno ostenditur.] Enimvero quod Socrates [Lib. IV, cap. II, p. 215, edit. Cantabrig.] ac Sozomenus [Lib. VI, cap. VII, p. 228.] scribunt Valentem Antiochiam accessisse antequam Procopius imperium invaderet, id est, anno 365, et jam tunc fuisse S. Meletium ab eo exilio mulctatum, cæterosque qui cum Euzoio episcopo Ariano communicare renuissent, ecclesiis ejectos affectosque suppliciis, communi calculo rejiciunt eruditi: quoniam, ut verum est Valentem eo tempore Antiochiam cogitasse et ea mente Cæsaræam usque Cappadocum perrexisse, ita etiam constat, accepto nuntio de rebellione Procopii, eum pedem inde retulisse ut adversus Procopium moveret, quem intra Phrygiam salutarem oppressit atque extinxit mense Majo anni 366 [Cfr. Tillemont, Hist. des Empereurs, t. V, p. 34 et seqq., edit. Bruxell. 1732.] . Unus Tillemontius, neque is quidem sine multa dubitatione, opinatur utcumque probabile illud solum ex narratis a Socrate et Sozomeno esse posse, nempe expulsum anno 365 jussu Valentis ex sede Antiochena fuisse S. Meletium [Mémoires, etc., t. VI, p. 534, et t. VIII, p. 359 et 765.] . Sed et hoc improbabile esse contendit non immerito Stiltingus noster [T. IV Septemb., p. 415.] ; atque ipse Tillemontius fateri cogitur, si tunc exilium aliquod S. Meletius passus fuerit, id certe non diu durasse, adeoque Sanctum verisimiliter occasione rebellionis Procopii fuisse ab ipso Valente sedi suæ restitutum, quo animos populi Antiocheni sibi imperator conciliaret: quod si ita sit, redierit Sanctus oportet vel ipso anno 365 vel certe initio sequentis; neque ad breve illud temporis spatium reduci queunt omnia illa adjuncta quæ Theodoretus cum itinere Antiocheno S. Juliani Sabæ connectit. Dehinc, judice Tillemontio [Mémoires, etc., t. VIII, loc. cit.] , dubitari plane nequit quin Antiochiæ anno 357 sequentique triennio S. Meletius præsens adfuerit: quippe quum constet per tres saltem annos S. Joannem Chrysostomum illi familiariter interim adhæsisse sacrisque dogmatibus ab eo fuisse instructum [Cfr. t. IV Septemb., p. 412.] . Necessario igitur nobis deveniendum est ad ultimum ac diuturnius illud S. Meletii exilium cujus initia anno 370, 371 aut 372 pro variis eruditorum sententiis affiguntur; quo etiam tempore Valens reapse Antiochiæ fuit, et a S. Aphraate, quum sciscitaretur cur solitudinem cum urbe frequentissima commutasset, sagax illud dignissimumque responsum tulit quod Theodoretus tam in Historia ecclesiastica [Lib. IV, cap. XXIII, p. 698.] quam in Vita Aphraatis [In Philotheo, p. 816.] refert. Accedit quod idem Theodoretus sub finem Vitæ S. Juliani Sabæ scribit, hunc Antiochia ad sodales reducem non exiguo tempore cum eis versatum esse: ut proinde, hisce omnibus perpensis, vel decennio circiter serius obitum ejus statuendum esse arbitremur quam fit a Chronici Edesseni auctore aut transcriptore.

[21] [contra chronographum quemdam Edessenum] Et sane, præterquam quod Theodoreto in rebus Antiochenæ ecclesiæ, atque iis præsertim de quibus hic agimus, multum fidendum est, quum ipse natu Antiochenus ac civitatis Cyri haud procul Antiochia episcopus fuerit, temporibusque S. Meletii propinquus, ad hæc S. Aphraatem puer cum matre sua aliquando inviserit [Ibid., p. 819.] , denique res gestas S. Juliani Sabæ, uti jam observavimus, accurate didicerit ab Acacio monacho, postmodum Berœensi episcopo: præter hæc, inquam, quæ præjudicium afferunt non exiguum contra Chronici Edesseni mortem S. Juliani anno 367 affigentis auctoritatem, alia etiam sunt quæ faciant ut ab ejusdem Chronici assertionibus, maxime quod ad tempora spectat, libere recedere nos posse arbitremur. Esto enim Assemanus [Biblioth. Orient., t. I, p. 387.] conjiciat scriptorem Chronici vixisse circa annum Christi 550 et archivum ecclesiæ Edessenæ præ manibus habuisse, quam conjecturam ipsi permittimus, anachronismis tamen opus hoc minime vacare candide confitetur in hunc modum: Ordinem temporis nonnumquam negligit aut pervertit; quod tamen amanuensi potius quam auctori tribuendum existimo. Quare in eo publicando res gestas in primis suo loco et ordine restituam. Ac subinde ipse Assemanus nonnullos hujusmodi errores corrigit. Sic, ubi Chronicon ad annum Græcorum 689 his loquitur verbis [Pag. 398.] : Eodem anno, die 27 Decembris, postliminio reversi orthodoxi Edessenam ecclesiam recuperarunt, ille monet hanc rem integro anno serius contigisse, extincto nimirum Valente die V idus Augusti 378. Sic erroris arguit Chronicum circa annos ordinationis SS. Joannis Chrysostomi [P. 400.] ac Cyrilli Alexandrini [P. 401.] . Sic item sua manu annum Græcorum 742 assignavit Concilio Ephesino œcumenico: Ita, inquiens [P. 403.] , emendavi errorem amanuensis, qui id factum anno Græcorum 744, Christi 433, refert contra communem sententiam et contra ipsius Synodi Ephesinæ Acta. Tempus vero pseudosynodi Ephesinæ, in qua inter cæteros Ibas Edessenus episcopus a Dioscoro anathemate perculsus fuit, ab auctore Chronici præverti laudatus Assemanus observat [P. 404.] ; imo vero male adscribi anno Græcorum 759, Christi 448, Ibæ ex civitate Edessa excessum et Nonni in sedem ejus intrusionem, quandoquidem ipsum in quo Ibas damnatus est conciliabulum anno tantum 449 die VIII Augusti inchoatum fuit. Ex quibus colligere est ne in ipsis quidem rebus Edessenis satis sirmam esse scripti hujus chronotaxim.

[22] [in multis non satis accuratum.] Quid vero quod S. Ephremi obitus inibi ad annum Christi 373 refertur? Sic enim scribitur [P. 397.] : Anno sexcentesimo octogesimo quarto, mense Junio, die nona, migravit ex hoc sæculo Mar Ephræm doctrina celeberrimus. Quo admisso, quorsum evadunt ea quæ de mutua S. Ephremum inter et S. Basilium Magnum necessitudine a Syris decantantur? Narrant [In Actis S. Ephrem, ibid., p. 39 et seqq.] S. Ephremum, quum octennio toto desiderio Basilium conveniendi flagrasset, tandem ex Ægypto Cæsaræam Cappadociæ adventasse, ibique aliquamdiu cum Basilio fuisse versatum et sacrum diaconatus Ordinem manuum illius impositione accepisse: quatuor vero post annos quam inde Edessam rediisset, missos a Basilio qui Ephremum Cæsaræam reducerant, quem episcopum creare dudum deliberatum haberet; sed simulata amentia Ephremum se illi honori subduxisse: demum hunc indoluisse vehementer, quando nuntium de S. Basilii morte accepit, scriptisque in laudem ipsius carminibus hymnisque doloris sui acerbitatem utcumque lenivisse. At S. Basilius episcopus ordinatus certe non fuit ante annum 369, imo longe probabilius anno tantum 370 [Cfr. t. II Junii, p. 812, 813, et 845, et S. Basilii Oper., t. III, p. LXXXIII et LXXXIV, edit. Maurin.] ; utroque autem testante Gregorio Nysseno ac Nazianzeno, thronum ecclesiæ Cæsaræensis occupavit annos octo cum nono inchoato: ergo vitam produxit saltem ad Kalendas usque Januarias anni 378, vel potius anni 379, quidquid Assemanus [Op. cit., p. 397 et 398.] , hoc loco proferens pugnantia iis quæ alibi dixit [Ibid., p. 52 et seqq., et Oper. S. Ephem græco-lat., t. II, p. LII.] , in contrarium disserat, ut Chronici Edesseni assertum de anno mortuario S. Ephremi tueatur. Quæ quum ita sint, restat ut vel narratio illa itineris S. Ephremi in Cappadociam rerumque huic itineri conjunctarum inter fabulas deputetur, vel respuatur Chronici sæpe dicti circa tempus quo celeberrimus apud Edessenos Sanctus ex hoc sæculo migravit, auctoritas. Si autem hac in re minimum quinquennio, fortassis etiam sexennio, a veritate aberraverit Chronographus, non est cur magis ei credamus, ubi de obitu S. Juliani Sabæ agit; præsertim quum dicta ejus, uti pridem demonstravimus, cum certissimis factis aliunde notis prorsus componi nequeant. Hæc facta jam, lector, accipe ex Vita S. Juliani, auctore Theodoreto, quam pro more nostro in capita numerosque divisam cum nostris annotationibus hic subjicimus.

VITA S. JULIANI SABÆ AUCTORE THEODORETO,
ex editione Sirmondi [T. III, p. 771 et seqq.] .

Julianus Sabas, eremita in Mesopotamia (S.)

AUCTORE THEODORETO.

Cap. I. S. Juliani vita eremitica. Multi ab eo instituti monachi, in quibus insigniores Jacobus Persa et Asterius. Secessus in montem Sinai.

[S. Julianus in extrema Osroene antrum inhabitans,] Julianus, quem indigenæ Sabbam, quod nomen senem significat, honoris causa cognominabant, in regione quæ olim Parthyæorum, nunc Osroënorum a dicitur, monasticum tugurium defixit. Pertingit autem regio illa versus occasum quidem ad ripam usque fluminis, cui nomen Euphrates; ad orientem vero solem, limitem habet Romani imperii b: excipit enim illam Assyria, quæ Persici regni occidentalis est terminus, quam posteri Adiabenem c appellarunt. In hac gente multæ quidem sunt urbes magnæ et populosæ: regionis autem partes plurimæ incolis frequentes, plurimæ desertæ et incultæ. Ad extrema hujus solitudinis vir hic divinus cum pervenisset, antrum nactus non manu factum, neque bene ac pulchre excavatum, sed quod adventantibus exiguum tegumentum præbere posset, locum lubenter inhabitavit, auro et argento fulgentibus palatiis magnificentiorem existimans.

[2] [vitam agit sanctissimam.] In hoc degens semel in hebdomada cibum capiebat: cibus autem erat panis miliaceus, isque furfuraceus, et obsonium sales; potus vero suavissimus nativum aquæ fluentum, nec potum hunc satietate metiebatur, sed sumpti ante cibi necessitate definiebat. Deliciæ porro illi, et lautæ atque opiparæ dapes erant Davidicorum hymnorum decantatio, et assidua cum Deo colloquia. His inexplebiliter cum frueretur, satietatem capere nolebat, sed cum semper impleretur, semper clamabat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo. Beatum quoque David audivit dicentem: Judicia Domini vera, justificata in idipsum, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum. Audivit illum rursus dicentem: Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui; et iterum: Lætetur cor quærentium Dominum; et: Lætifica cor meum, ut timeat nomen tuum; et: Gustate et videte quam benignus sit Dominus; et: Sitivit anima mea ad Deum fortem et vivum; et: Adhæsit anima mea post te. Atque illius qui hæc dixit amorem in se transtulit. Ideo enim magnus David canens docebat, ut amoris divini participes sociosque multos efficeret. Neque vero spe falsus est, sed et divinum hunc virum et alios innumerabiles divino amore sauciavit. Hic enim tanto amoris igne fuit incensus, ut desiderio inebriaretur, et terrenarum rerum nihil videret, solum dilectum et noctu somnians, et meditans interdiu.

[3] Hanc summam ejus philosophiam multi tum e vicinis tum e longius dissitis, cum audivissent, (alata enim fama oras omnes pervaserat) accurrebant, [Socios nanciscitur multos,] orantes ut palæstræ participes fierent sub eoque tamquam gymnasii magistro et pædotriba in posterum viverent. Non enim aves solæ cantando aves venantur cognatas ad se evocantes, et subjectis laqueis implicantes, sed homines etiam naturæ suæ socios captant, alii quidem ad exitium, alii vero ad salutem. Hoc modo congregati brevi decem fuere, dehinc duplo et triplo plures, inde ad centesimum postea numerum pervenere d. Eos autem cum tot essent, antrum illud continebat e. A sene quippe didicerant curam corporis negligere. Vescebantur autem ipsi quoque, sicut magister, hordeaceo pane sale condito. Successu vero temporis olera sponte nascentia colligentes, et fictilia vasa implentes, muriæ quantum satis erat miscebant, obsonium iis futurum qui opus haberent curatione.

[4] [eosque ad vitam monasticam informat;] Huic autem olerum generi humida habitacula infesta sunt, situm enim illi et putredinem inducere solent. Quæ labes huic obsonio cum accidisset (in antrum enim multus undique humor influebat), rogarunt senem discipuli, ut sibi parvam aliquam cellulam extruere liceret, quanta capiendis obsonii hujus vasis satis esset. Ille quidem primo non acquievit petitioni, tandem vero persuasus (a magno enim Paulo didicerat non sua quærere, sed accommodare se humilibus), cellulæ brevem et exiguam mensuram dedit, proculque ab antro discessit, solitas Deo preces oblaturas. Solitus enim erat ad quinquaginta interdum stadia, nonnumquam ad duplo plura per desertum ambulans, et se ab omni humana consuetudine separans, atque in seipsum rediens, privatim versari cum Deo, ac divinam illam et ineffabilem pulchritudinem speculari. Hoc otium nacti ejus discipuli, usui quidem et necessitati congruentem, sed majore quam jussi fuerant mensura cellulam extruxere. Decimo post die reversus velut Moses quidam de monte et contemplatione illa ineffabili, majorem quam volebat structuram factam conspiciens: Vereor, inquit, o viri, ne, dum terrena dilatamus habitacula, minuamus cœlestia: et tamen temporaria sunt illa, nec diu nobis usui futura, illa autem æterna, nullumque finem habitura. Utque hæc quidem dixit ad perfectiora chorum erudiens, toleravit tamen vocem exaudiens apostolicam: Non quæro quod mihi utile est, sed quod multis ut salvi fiant.

[5] [inter quos est Jacobus Persa.] Docebat autem illos intus quidem communem Deo hymnodiam offerre, post auroram vero binos exire in solitudinem, et unum quidem genua flectentem debitam Domino exhibere adorationem, alterum vero stantem psalmos quindecim canere Davidicos. Tum deinde operis facta commutatione, illum surgentem canere, hunc vero humi procumbentem adorare. Atque hoc illi crepusculo matutino exorsi, ad vespertinum usque assidue faciebant. Ante occasum vero solis paululum quiescentes, hinc illi, illinc alii, omnes undique in antrum conveniebant, et hymnos vespertinos Domino simul offerebant. Solebat autem ipse quoque senex unum aliquem ex insignioribus officii socium assumere. Sequebaturque illum frequentius vir quidam Persa genere, forma quidem magnus et admirandus, sed admirabiliore anima præditus quam forma; cui nomen Jacobus, qui etiam post illius mortem in omni virtute resplenduit. Insignis autem et illustris fuit, non in illis modo quæ illic erant, sed in iis etiam quæ in Syria, philosophiæ gymnasiis seu monasteriis, in quibus vitam finiit, cum vixisset annos, ut ferunt, centum et quatuor f. Is cum magno sene iter faciens per desertum, eminus sequebatur. Non sinebat enim magister illum propius accedere, ne qua inde colloquendi esset occasio, et colloquium mentem a Dei contemplatione abstraheret. Sequens igitur, draconem maximum conspicit in via. Quem jacentem contemplans progredi non audebat: declinare autem præ metu cum vellet, animum rursus confirmavit. Deinde lapillum inclinatus arripiens, in eumque conjiciens, eodem in statu manere draconem, nec commovere se posse animadvertit: ex quo mortuum esse intelligens, senis opus esse mortem belluæ arbitratus est.

[6] [Draconem signo crucis interficit.] Peracto itinere, completoque hymnorum officio, cum tempus quietis advenisset, et sedens senex ipsum etiam modicæ quieti corpus tradere jussisset, primum quidem tacitus sedebat. Deinde cum senex sermonem quemdam exorsus esset, tum illum leniter subridens Jacobus rogavit, sibi ut quod ignorabat aperiret. Et cum interrogandi potestatem fecisset: Vidi, inquit, in via jacentem maximum draconem, ac primum quidem timui vivum existimans. Ut vero mortuum animadverti, securus iter sum ingressus. Dic ergo mihi, pater, ait, quis hunc interfecit? Tu enim præcedebas, nullus autem alius hac præteriit. Tum senex: Cessa, inquit, talia perscrutari, quæ sciscitantibus utilitatem nullam afferre possunt. Sed instabat nihilo secius admirandus Jacobus, verum scire desiderans. Et senex diu quidem celare conatus, diutius autem amicum angi non ferens: Ego, inquit, si scire aves, tibi dicam: sed veto ne quod dicam ex te alius me vivo quisquam resciat: celare namque talia convenit, quæ arrogantiam sæpe et fastum excitant. Cum vero hinc excessero, et ab ejusmodi perturbationibus liberatus fuero, non repugno quin dicas, divinæque gratiæ virtutem enarres. Scito ergo, ait magnus Julianus, belluam illam in me eadem in via irruisse, osque ad devorandum patefecisse. At ego Dei nomen appellans, digitoque tropæum crucis ostendens, et omnem metum excussi, et belluam extemplo corruentem vidi, communique laudato Servatore, perrexi ulterius. Sic finita narratione, ad antrum profectus est.

[Asterius Julianum sequitur in solitudine,] Alias quidam adolescens, nobili loco natus, molliterque educatus, animi alacritatem gerens viribus majorem, precibus a sene contendit, sibi ut cum ipso deserti peregrinationem obire liceret, non illam communem quam omnes inibant quotidie, sed longissimam, quæ sæpe ad septem, sæpe ad decem quoque dierum iter producebatur. Is autem erat celeberrimus Asterius. Quem cum divinus senex prohiberet, et aquis carere solitudinem moneret, instabat adolescens obsecrans ut hoc ei donum concederet. Victus ergo precibus cessit senex; et ille sequebatur primo quidem alacriter: sed post primum et alterum ac tertium diem elapsum, radiis solis ardens (æstas enim erat, et vigente æstate flamma solis est ardentior), siti perpetuo laborabat. Et principio quidem memor eorum quæ magister prædixerat, morbum aperire non audebat.

[8] [et sitim fonte lacrymis ejus elicito extinguit.] Tandem vero victus, ac plane deficiens, senem oravit ut sui misereretur. Tum ille revocans in memoriam quæ præmonuerat, jussit eum reverti: sed cum diceret adolescens, se nec viam scire quæ ad antrum ducat, nec si sciret ire posse, viribus siti consumptis, adolescentis vicem miseratus vir divinus, et imbecillitati corporis ignoscens, genibus flexis Dominum oravit, solumque calentibus lacrimis irrigavit, viam salutis exquirens adolescenti. Qui autem facit voluntatem timentium ipsum, eorumque orationem exaudit, stillas lacrimarum ad pulverem effusas in fontem aquarum convertit: et sic fluento repletum adolescentem protinus abire jussit, manetque fons in hodiernum usque diem, Mosaicæ divini senis orationis ferens testimonium. Quemadmodum enim ille olim, cum sterilem petram virga percussisset, exundantes aquas fluviatiles elicuit, ut multa hominum millia siti confecta satiaret: ita hic aridissimam illam arenam irrigans lacrimis fecit ut fontana fluenta emanarent, non ut multarum myriadum, sed ut unius adolescentis siti mederetur. Mente enim a divina gratia illuminatus, futuram adolescentis perfectionem aperte prævidebat.

[9] [Idem postmodum monasterium excitat apud Gindarum;] Hic siquidem longo post tempore divina impulsus gratia, ut alios quoque multos ad eamdem virtutem exerceret, in locis Gindaro g vicinis (qui vicus est maximus sub Antiochia constitutus) palæstram fixit monasticam, et cum alios multos ad se traxit athletas philosophiæ, tum magnum quoque traxit Acacium h, summum inquam illum et fama clarissimum, qui et vita monastica excelluit, et splendidos virtutis radios emisit pontifex creatus et Berœam i pascendam sortitus. Quinquaginta autem et octo per annos gregis curam gerens, monasticæ vitæ formam non reliquit, sed monasticam civilemque virtutem simul temperavit, et illius quidem exactam sumens perfectionem, hujus autem dispensationem, ea in unum quæ erant disjuncta conjunxit. Ceterum hujus virtutis et venator et magister fuit Asterius, qui magni illius senis tanto semper amore tenebatur, ut ad eum sæpe bis in anno, sæpe ter etiam proficisceretur. Veniens autem solebat caricas afferre sodalibus tria vel quatuor onerans jumenta: duos vero medimnos seni toto anno suffecturos colligens, id onus ipse humeris suis imponebat, jumentum se magistro suo exhibens.

[10] [indeque sæpe Juliano cibaria suis humeris affert.] Portabatque id onus non decem vel viginti stadiorum spatio, sed toto septem dierum itinere. Quem cum aliquando caricarum sarcinam humeris gestantem senex vidisset, ægre id ferens esurum se negavit. Nec enim justum esse, ut ille tantum subiret laborem, ipse vero delicate ejus laboribus frueretur. Sed cum jurasset ille, se onus ab humeris non depositurum, nisi allato cibo se usurum senex confirmaret: Faciam, inquit senex, quod jubetur, tu modo saccum extemplo depone. Nam in hoc quoque imitabatur primum apostolorum, qui cum pedes ejus lavare Dominus vellet, primum recusavit, magnopere affirmans id non futurum; ubi vero audivit abscindendum se a Domini communione, nisi permitteret, oravit ut et manus cum pedibus et caput lavaret. Ita et magnus Joannes jussus tingere Servatorem, principio quidem et servum se confessus est, et Dominum ostendit; postea vero fecit imperata, non proterve resistens, sed obsequens Domino. Ita hic etiam vir divinus gravabatur quidem alio laborante cibum sumere, sed ardentissimam famulantis alacritatem considerans, voluntati suæ illius ministerium anteposuit.

[11] [S. Julianus in montem Sinai ad tempus se recipit.] Erit fortasse quispiam, ex iis qui reprehensionibus delectantur, et honesta tantum carpere didicerunt, cui hæc narratio commemoratione digna non videatur. Ego vero aliis hujus viri miraculis hoc etiam adjeci, non solum ut magnorum virorum erga eum observantiam ostenderem, sed quod morum ejus suavitatem et moderationem declarari operæ pretium existimarim. Nam cum tanta esset et tali virtute, ne levissimo quidem honore dignum se esse censebat, sed hunc ut ad se nihil attinentem repellebat: rursus autem tolerabat, quod eos qui deferebant afficeret beneficio. Hunc ergo fugiens (omnibus enim cum innotuisset, bonorum amatores per famam ad se trahebat), in montem Sinæum tandem cum paucis familiaribus profectus est, non oppidum ingrediens ullum, nec vicum, sed per inviam iter agens solitudinem. Ferebant autem humeris quoque alimentum necessarium, panem, inquam, et salem et poculum ligneum et spongiam fune alligatam: ut si quando profundiorem aquam invenissent, spongia haurirent expressamque in poculum biberent. Multorum itaque dierum iter emensi, ad montem optatum perveniunt, et cum Dominum suum adorassent, longum ibi tempus transegerunt, loci solitudinem et animæ quietem maximam ducentes voluptatem. Cumque in petra illa, sub qua princeps prophetarum Moses latens, Deum quo pacto videri poterat meruit videre, ecclesiam extruxisset, divinamque aram, quæ usque in hodiernum diem manet, consecrasset, in palæstram suam reversus est k.

ANNOTATA.

a Osrhoëne, inquit Lequien [Orient. Christ., t. II, col. 953 et seqq.] , trans fluvium Euphratem posita regio, quæ Arabia olim propter incolas ex Arabia profectos audiebat, a potiori urbium suarum nomen habuit, Edessa nimirum, quæ a fonte perlucidis undis illic fluente Callirhoë vocitata fuit, et per syncopen Rhoë… Edessa autem nuncupata fuit a Macedonibus incolis, propter Edessam Macedoniæ, postquam illa a temporibus Alexandri Magni potiti sunt; sed et Justinopolis dicta fuit, ex quo Justinus I imp. eam exundantibus aquis eversam instauravit. Cæterum a prisco suo nomine græco Rhoë a Sarracenis, qui illam posthac obtinuerunt, Ourfa subinde audivit, vel Orsa, corrupto scilicet nomine ex Orrhoa, quod aliud non est quam græcum Rhoë cum præfixo articulo arabico, ut observat Danville [Géogr. anc. abrég., t. II, p. 193.] . Nec tacendum, ait porro laudatus Lequien, in Syriaco Chronico Edesseno [Cfr. Assemanus, Biblioth. Orient., t. I, p. 388.] primum Edessæ regem Orrhoën dici, a quo proinde tota regio Osrhoëne nuncupata sit, quod etiam adstruitur testimonio Procopii [De Bell. Pers., lib. I, cap. XVII.] .. In notitia Hieroclis et duabus aliis Osrhoënes metropolis est Edessa, civilis et ecclesiastica. Incertum autem est Diocletianusne an Constantinus Magnus Mesopotamiam in duas provincias diviserit, alteram proprie sic dictam, cujus caput Amida, alteram Osroënem, in qua Edessa [Cfr. Cellarius, Notit. Orb antiq., lib. III, cap. XV, § II, p. 604.] . Norisius in opere de epochis Syro-Macedonum suspicatur ne sub Constantino quidem, sed sub Constantio id accidisse, quandoquidem ea divisio hauddum apparet in subscriptionibus Concilii Nicæni [Apud Labbe, t. II Concil., col. 52.] , bene vero in Constantinopolitani [Ibid., col. 955 et 956.] , atque exinde occurrit frequenter. Ita fere Bayerus in Historia Osrhoëna et Edessena nummis illustrata [P. 214.] .

b Nisibim, quæ et Antiochia Mygdonia aliquando audiit, in Persici et Romani imperii finibus sitam fuisse scribit Theodoretus in Historia ecclesiastica [Lib. II, cap. XXVI, p. 632.] . Josue Stylites sæculi V scriptor, ut refert Assemanus [Biblioth. Orient., t. I, p. 262.] , eamdem civitatem anno Christi 363 a Joviano imperatore Persis ad annos centem et viginti concessam fuisse tradit, quo tempore expleto, Romano restituenda esset imperio. Amida sive Constantia, quæ hodie Diarbekir nuncupatur, nec multum a Nisibi versus Septentrionem distabat, in ditione Romanorem erat. Quod autem ad septentrionalem Osroënes limitem attinet, apud quem S. Julianum habitasse credimus, eum Theodoretus definire omisit. Forsitan ex ea parte Osroënem ab Armenia dividebat mons Masius, qui Tauri montis ab Euphrate continuatio est, et totam Mesopotamiam per Nisibim usque ad Tigrim intersecat [Cfr. Cellarius, loc. cit., § XXXIV, p. 622.] .

c Adiabene, ab Adiaba seu Anzaba fluvio sic dicta, pars Assyriæ erat, ubi Ninive fuit, ad ripam sinistram Tigris fluminis. Nonnumquam tota Assyria hoc nomine appellata fuit, ævo præsertim posteriore [Ibid., cap. XVII, §§ I, VII et XII, p. 654, 656 et 658.] .

d Ex hoc Theodoreti loco concludit Nicolaus Antonellus [Dissert. de Ascetis, apud Opera S. Jacobi Nisibeni, p. 111.] S. Julianum primum videri qui monachos in Mesopotamia instituerit. Sed conferantur quæ de distinctione ab Antonello excogitata ascetas inter et monachos quidam ex collegis nostris alio in opere scripsit occasione disputationis de origine vitæ religiosæ [Examen hist. et canon. etc., cap. II, p. 50 et seqq.] . Præterea Antonelliano assertocontraria sunt quæ scribit Assemanus [Biblioth. Orient., t. III, part. II, p. DCCCLXI et seqq.] , nempe monasticum institutum in Mesopotamiam invectum fuisse ab Aone seu Eugenio S. Antonii discipulo, ejusque deinde æmulatores fuisse multos, atque inter cæteros S. Julianum Sabam: quamquam in universum opinionem Assemani de vitæ monasticæ ortu nequaquam admittimus, quam ille ex Thomassino hausit, ineptissimo S. Hieronymi hoc argumentum tractantis interprete, ut dictus collega noster abunde demonstravit [Loc. cit., p. 67 et seqq.] .

e Num prope speluncam extiterit monasterium S. Juliani Sabæ ad fluvium Medorum, quod Dionysius Jacobitarum patriarcha [Apud Assemanum, Op. cit., t. III, p. 303 et 304.] inter illa monasteria numerat e quibus monachi ab Asclepio Edesseno episcopo anno Græcorum 837, Christi 526, expulsi fuere, eo quod sacrum Chalcedonense Concilium recipere detrectarent, frustra inquisivimus; neque usquam reperimus quisnam fluvius nomine fluvii Medorum intelligendus sit.

f Theodoretus in Vita S. Eusebii, qui prope vicum Teledam inter Antiochiam et Berœam monasterium regebat, iterum Jacobum Persam commemorat. Eusebii enim famam referens, ita Sirmondo interpreteloquitur [T. III Operum, p. 798.] : Hæc viri, Eusebii nempe, gloria cum in omnium ore versaretur, omnes virtutis cupidos ad illum trahebat. Venerunt itaque divinissimi quoque Juliani senis (τοῦ πρεσβύτου, alias Sabæ), cujus historiam jam scripsimus, præstantissimi gregis arietes. Postquam enim divinus ille vir fato functus ad supernam vitam migravit, Jacobus Persa et Agrippa gregis illius præpositi ad magnum Eusebium convolarunt, recte regi satius quam regere arbitrati. Jacobi autem, cujus etiam supra memini, cum ejus virtutem summatim ostendi, nunc quoque summæ philosophiæ evidens proferam argumentum. Nam cum abiens e vita divinus Eusebius præesse illum gregi jussisset, præfecturamque recusans iis non persuaderet qui hanc ab eo suscipi cupiebant, ad alium gregem se contulit, pasci malens quam pascere, ibique post multos annos vitam finiit. Suscepit proinde præfecturam illam Agrippa, vir tum aliis multis virtutibus ornatus, tum præcipue animæ puritate.

g De Gindaro scribit Lequien [Op. cit., t. II, col. 789 et 790.] : Gindarus Ptolemæo censetur inter oppida ultra Antiochiam posita: Plinio [Lib. V, cap. XXIII.] est in Cyrrhestica ejusve finibus, quam latronibus aptum fuisse receptaculum ait. Joannes vero Malalas Antiochenus [Chronogr., lib. XIII. part. II, p. 42 edit. Oxon. vel p. 347 edit. Bonn.] , eo quo Antiochus cognomento Chuzon præfectus prætorio Orientis erat tempore, Gindarum, Lytargum aliaque multa oppida Syriæ rustica mœnibus cincta esse narrat. Gindarum Syriæ primæ fuisse urbem declarat [Ibid., lib. XVIII, p. 187 et 188, vel p. 452.] , ubi narrat venerandas S. Marini (non Maximi, ut per sphalma apud Lequienum excusum est) Martyris reliquias, quæ in prima Syria extra Gindarum civitatem sepultæ erant, … revelatas fuisse … diœceseos lustratori, et inde ad S. Juliani extra Antiochiæ muros translatas… Inter episcopos Antiochenæ Synodi quæ anno 341 habita est, in latinis codicibus legitur Petrus Gindarensis [Apud Labbe, Concil., t. II, col. 560.] : ut proinde oppidum hoc ante Theodosii Magni tempora proprio pastore potitum sit. Imo legitur item Petrus Gindarensis in subscriptionibus primi Concilii Nicæni inter episcopos provinciæ Syriæ Cœles [Ibid., col. 51.] : præter hunc vero nullus alius loci illius episcopus Lequieno innotuit. Gindarum uti hodiedum superstitem exhibent tabulæ topographicæ recentiores,in quarum aliquibus Dschindaris legitur barbara scriptione ad pronuntiationem germanicam accommodata.

h Sicuti hic, ita pluribus aliis scriptorum suorum locis Theodoretus Acacium magnis effert laudibus, neque immerito; quamquam in quibusdam Acacius idem reprehendendus est, maxime quidem quod acerrimum S. Joannis Chrysostomi hostem sese præbuerit, deinde vero quod Nestorio favere et alienum a S. Cyrillo Alexandrino animum præ se ferre aliquamdiu visus sit. Vitam protraxisse videtur ad annum Christi 438, ætatis suæ 116. Videatur Commentarius quem de vita ejus Tillemontius magna cura composuit [Mémoires, etc., t. XV, p. 220 et seqq.] .

i Berrhœam Syriæ condidit Seleucus Nicator, Antiochiam inter et Hierapolim, seu potius instauravit et amplificavit, quum prius Chalybon appellaretur: unde circumvicina regio Chalybonitis vocabatur. Datum scilicet ei Berrhœæ nomen a rege Macedone ob Berrhœam priscam Macedoniæ civitatem. Ejus Strabo, Plinius, Ptolemæus aliique geographi meminere, ut et Notitiarum compositores. Antiquum nomen apud indigenas Syros servavit, atque Arabes Chalibam dicunt, nostri Halep. Celebris hodie civitas est, mercibus undequaque congestis abundans, metropolitica jurisdictione aucta. Hucusque Lequien [Op. cit., t. II, col. 781 et 782.] . Plura de Halep sive Alep docebant hodierni geographi.

k Ad hæc Theodoreti verba, quæ S. Julianum e monte Sinai reducem fuisse ostendunt, quando ei mors Juliani apostatæ cœlitus innotuit, non attendit Synaxarista quem num. 11 Commentarii prævii allegavimus. Quippe perperam scribit revelationem illam factam fuisse S. Juliano oranti ante altare quod in eo monte erexerat.

Cap. II. Mors Juliani apostatæ S. Juliano divinitus revelata. Hujus iter Antiochenum, miracula, reditus in eremum et obitus.

[Julianum apostatam interiisse cœlitus cognoscit.] De minis porro ejusdem cum ipso nominis, sed impii imperatoris certior factus, qui pios omnes se funditus deleturum jactans, profectus est in Persas, cum abominandum illum reditum inhiantes expectarent qui eadem sentiebant, ipse tunc Deo enixas preces offerens, easque ad decem usque dies producens, audivit vocem quæ dicebat execrandum illum et fœtentem porcum de medio esse sublatum. Sed neque finitis precibus statim finiit orationem, sed petitionem in laudes mutavit, gratias agens servatori suorum, clementique et potenti hosti alienorum. Impium enim longissimo tempore toleravit: sed cum ejus patientia majorem in rabiem sceleratum concitasset, opportune intulit supplicium. Completa oratione, ad suos conversus, lætum palam et tranquillum animum præ se tulit: animi enim lætitia hilarem vultum exhibebat. Admirantibus autem iis qui aderant novum spectaculum, quod qui tristi semper aspectu videbatur, tunc subridere cerneretur, causam rogantibus: Lætitiæ, inquit, o viri, præsens tempus est et gaudii. Cessavit enim impius, ut ait Esaias, et audacium inceptorum meritas pœnas dedit, et qui tyrannidem in Deum factorem et servatorem exercuit, ab obsequente dextera jure cæsus est. Ideo lætor ecclesias quas ille oppugnabat exultantes videns, et sceleratum cernens a dæmonibus quos colebat nihil auxilii consequutum. De hujus ergo impii cæde talem habuit præscientiam.

[13] [Valente imperatore Ecclesiam persequente,] Cum Valens autem qui post illum habenas Romani tenuit imperii, abjecta evangelicorum dogmatum veritate, Ariani erroris imposturam suscepisset, tunc major adversus Ecclesiam coorta est procella, cum gubernatores undiquaque pellerentur, et prædones atque hostes in eorum locum sufficerentur. Ac ne totam illam in præsentia tragœdiam persequar, aliis prætermissis, unum tantum commemorabo, quod florentem in hoc sene divini Spiritus gratiam aperte demonstravit. Ejectus ex Antiochena ecclesia fuerat magnus Meletius a, cui Deus universorum pascendam illam commiserat, ejectique ex divinis templis fuerant cum populo illis consentiente clerici omnes, qui Trinitatis divinam unam colebant essentiam. Et nunc quidem ad montis ima venientes, sacros ibi conventus celebrabant: nunc autem in ripa fluminis statuebant oratorium; nonnumquam etiam in bellico gymnasio, quod situm est ante portam septentrionalem. Non enim permittebant hostes uno in loco pios consistere.

[14] [Arianisque S. Julianum suum esse jactantibus,] Jactarant autem alumni mendacii, et rumorem in illa civitate sparserant, quasi magnus Julianus, hic inquam senex, dogmatum quæ ipsi sequebantur amplecteretur communionem. Quæ res pios maxime angebat, ne fama hæc rudiores forte ac simpliciores decipiens hæreticorum illos laqueis implicaret. Sed divini beatique viri, Flavianus et Diodorus b presbyteratu ornati ambo, religiosoque populo præsidentes, et Aphraates, cujus vitam vobis seorsim Deo dante adjiciam c, magno illi Acacio, cujus mentionem jam fecimus, persuadent ut viæ comitem accipiat, suum quidem magistrum, sed sancti senis discipulum, insignem Asterium, festinetque ad communem pietatis splendorem, evangelicæ doctrinæ sustentaculum, eique persuadeat, ut solitudinis habitatione relicta veniat, feratque auxilium tot millibus fraude pereuntibus, et adventus sui rore flammam extinguat Arianam.

[15] [hic ab Acacio et Asterio accersitus,] Accurrit divinus Acacius, et sumpto ut jussus erat magno Asterio, ad maximum ecclesiæ lumen se contulit, et cum eum salutasset: Dic mihi, inquit, o pater, quanam de causa totum hunc laborem tam lubenter toleras? Illo autem in hæc verba respondente: Mihi et corpore et anima vitaque et rebus omnibus pretiosior est Dei cultus; conor autem quoad ejus a me fieri potest, mundum illi offerre ministerium, eique perpetuo placere. Rationem tibi, ait Acacius, exponam, qua illi plus quam nunc servias. Idque ego, non sola ratiocinatione ductus, sed ipsius disciplina edoctus ostendam. Nam cum Petrum aliquando interrogasset, an eum plus ceteris amaret, audissetque id quod vel ante Petri vocem sciebat: Domine, tu scis quod amem te; ostendit ei quidnam agens eum coleret impensius: Si amas me, inquit, pasce oves meas, et pasce agnos meos. Hoc quoque tibi, o pater, faciendum est; periculum enim est ne oves a lupis devorentur: has autem valde amat, qui a te valde amatur, et amantium proprium est illa facere, quæ cum fiunt, eis qui amantur grata sunt. Et alioqui periculum est non parvum, multorumque et magnorum istorum sudorum detrimentum, si veritatem graviter oppugnatam silentio prodi patiare, ejusque sectatores capi atque ad eos capiendos tui nominis escam apponi. Te siquidem impietatis suæ socium habere se inaniter jactant præsides Arianæ abominationis.

[16] [Antiochiam proficiscitur;] His auditis senex quietem statim ad tempus valere jubens, nec civitatis strepitus sibi inusitatos refugiens, Antiochiam profectus est. Duorum autem vel trium dierum itinere progressus in solitudine, noctu venit in oppidulum quoddam. Ibi dives mulier sacrum illum cœtum venire audiens, obviam occurrit eorum perceptura benedictionem, genibusque provoluta, rogavit ut domus suæ diversorio uterentur. Cessit senex, tametsi annis amplius quadraginta tali spectaculo abstinuisset. Dum in sanctorum virorum ministerio admirabilis illa mulier esset occupata, puer septennis filius unicus matri, quæ hospitalitatem Saræ est æmulata, sub vesperam et tenebras cecidit in puteum. Ex quo cum tumultus ut par erat exortus ingens esset, mater, re cognita, quiescere omnes jussit, puteoque operculum quoddam imponens, rediit ad ministerium. Mensa autem sanctis viris apposita, divinus senex mulieris filium vocari jussit, ut benedictionem acciperet. Cumque admirabilis mulier male illum habere diceret, perstitit jubere ut duceretur. Ubi autem significavit mulier quod acciderat, accurrit mensa relicta senex ad puteum, et ablato ipsius jussu operculo, lumineque allato, puerum videt summæ aquæ insidentem, aquamque manu pueriliter pulsantem, ac pro ludo ac joco habentem quem interitum putarant: funibusque adstricto quodam, et in puteum demisso, puerum extraxerunt: qui ad senis pedes mox properavit, vidisse se illum in aquis dicens sustinentem, et ne mergeretur prohibentem. Hanc hospitalitatis suæ mercedem recepit mulier a beato sene.

[17] [ubi miraculis] Ut alia autem prætermittam, quæ in itinere facta sunt, venerunt tandem Antiochiam: confluebant omnes undique, Dei hominem videre gestientes, et morbi quisque sui medicinam expetentes. Habitabat autem in speluncis quæ in imo sunt monte, ubi divinum quoque Apostolum beatum Paulum habitasse et latuisse fama est. Sed ut omnes hominem illum esse agnoscerent, invadit eum statim febris vehementissima. Cumque multitudinem eorum qui eo convenerant animadvertens magnus Acacius, ægritudinem moleste ferret, veritus ne perturbarentur qui aderant, si viri morbum rescirent, de cujus manu medicinam se adepturos sperabant: Noli angi animo, inquit senex, quia si necessaria est sanitas, eam illico dabit Dominus. Statim ergo post hæc verba ad preces conversus, et genua, ut solebat, frontemque solo admovens, rogavit ut sanitatem reciperet, si ex illa reditura esset aliqua utilitas ad eos qui convenerant. Nondum preces finierat, et repente profluens copiosus sudor flammam febris extinxit.

[18] [orthodoxos in fide confirmat.] Cumque multos illic ab omni morborum genere liberasset, ad piorum conventum profectus est. Dum regiæ domus portas præterit, mendicus quidam, qui pedum vice clunibus suis utens per humum trahebatur, pallium ejus extensa manu tangens fide morbum exegit, exsiliensque cucurrit ut ante morbum solebat, claudo illi similis, quem Petrus et Joannes erexerunt. Quo facto confluxit totius urbis multitudo, ita ut bellicum gymnasium hominibus repleretur. Unde pudore affectis calumniantibus, artificibusque mendacii, læto contra et hilari animo erant alumni veritatis; et qui aliqua ope indigebant, in domos suos trahebant splendidum lumen pietatis. Vir quidam summo præditus magistratu, qui præfecturam gerebat Orientis, ad eum misit rogans ut ad se veniret, ipsumque ab urgente morbo liberaret. Accessit ille nihil moratus, communemque Dominum deprecatus, verbo depulit ægritudinem, et gratias Deo agere jussit.

[19] [Per civitatem Cyrum, quam ab hæretico episcopo liberat,] Cum hæc aliaque id genus peregisset, statuit deinceps exercitationis monasticæ tugurium repetere. Cyro autem iter faciens, quæ urbs duorum dierum itinere distat Antiochia d, divertit in ædem præclari martyris Dionysii. Qui religionis ibi antistites erat, una omnes rogarunt, ut sibi certum exitium expectantibus opem ferret. Dicebant enim Asterium, virum in arte sophistica exercitatum, qui ad hæreticorum ecclesiam desecerat et episcopale munus erat assecutus, falsitatem acriter desendere et improbo artificio veritatem oppugnare. Veremurque, aiebant, ne facundia velut esca quadam falsum tegens, et syllogismorum nexus tanquam retia expandens, simpliciores multos implicet. Hac enim de causa ab adversariis accitus est. Ad quos senex: Bono, inquit, animo estote, et Deo nobiscum supplicate, jejunium et afflictionem precibus adjungentes. Dum orant in hunc modum, pridie festi illius diei quo verba facturus erat falsi defensor et hostis veritatis, divina plaga percussus est, et cum unum tantum diem ægrotasset, vivis excessit, vocem illam scilicet audiens: Stulte, hac nocte repetunt a te animam tuam: quæ autem mala parasti, retia et laqueos, tibi erunt et non alii. Eadem itaque passus est quæ Balaam, qui et ipse adversus Dei populum accersitus, contra illum impia quædam consilia Balaco cum dedisset, Israelitica dextra cæsus pœnas dedit. Sic ergo iste in Dei populum prava meditatus, vita per Dei populum privatus est. Hoc autem beneficium per hujus intercessionem Cyrus accepit.

[20] [eremum suam repetit, ibique moritur.] Mihi vero ista quæ narravi, divinum illud caput, magnus tradidit Acacius, qui res ejus omnes accurate noverat. Illinc ergo digressus, ad sodales suos cum pervenisset, atque una cum eis non exiguo tempore versatus esset, ad vitam senii ac molestiæ expertem alacriter migravit, impassibilitatem in mortali natura consectatus, corporisque immortalitatem expectans. At ego meæ de illo narrationis finem hic faciens, ad alium pergam, Sanctos orans quos commemoravi, mihi ut per suam intercessionem supernam benevolentiam concilient.

ANNOTATA.

a De S. Meletio patriarcha Antiocheno egit Bollandus noster ad diem XII Februarii.

b Flavianum, qui S. Meletio successor datus, ac per plures annos opera S. Joannis Chrysostomi presbyteri sui ad erudiendum populum Antiochenum usus fuit, Sancti titulo decorandum esse Tillemontius autumavit, qui gesta ipsius commentario prosecutus est [Mémoires, etc., t. X, p. 523 et seqq.] . Verum decessoribus nostris aliter visum fuit: quare eum ad diem XXVII Septembris inter Prætermissos reposuerunt. Idem Tillemontius [Ibid., t. VIII, p. 558 et seqq.] exposuit quoque vitam Diodori, qui S. Joannem Chrysostomum sacras litteras docuit, factusque postea fuit Tarsensis in Cilicia episcopus.

c Vita S. Aphraatis ex Theodoreti Philotheo operi nostro inserta exstat ad diem VII Aprilis.

d Cyrus seu Cyrrhus aut etiam Cyrrhum, hodie Choros, Euphratensis Syriæ civitas erat, cui Theodoretusepiscopus præfuit, octingentas, uti ipse ad S. Leonem Magnum scripsit, sub se habens ecclesias. Caput fuit Cyrrhesticæ regionis, quæ ab illa nomen habuit. In notitia veteri ecclesiastica Ἁγιούπολις appellatur; quod ideo fieri suspicatur Lequienus [Orient., Christ., t. II, col. 929 et 930.] , quod celebris ibi quondam fuit cultus SS. Cosmæ et Damiani, de quo consulendus Stiltingus noster ad diem XXVII Septembris [T. VII Septemb., p. 439.] .

DE S. BROTHENO ET S. GWENDOLINA, CULTIS IN WALLIA.

SÆCULO VI.

[Commentarius]

Brothenus Conf., in Wallia (S.)
Gwendolina Abbatissa, in Wallia (S.)

A. T.

[Utriusque Sancti] Quod multis in Wallia Sanctis accidit, ut nuda fere illorum nomina, sive ex sacris quibus inscripta fuere fastis, sive ex templis Deo sub eorum invocatione consecratis, ad notitiam nostram pervenerint, dum rerum præclare ab ipsis gestarum vix aut ne vix quidem distincta remansit apud homines memoria; idem S. Brotheno ac S. Gwendolinæ, quantum equidem investigando assequi potui, videtur accidisse. Neque tamen est quod eos ideo prætermittamus; quandoquidem nos agere profitemur de Sanctis quotquot toto orbe coluntur, ac fere quotidie plures Martyres non aliam ob causam nostro operi inserimus quam quia nomina eorum et palæstras Martyrologia Hieronymiana indicant. Paucis igitur accipe quæ de utroque Sancto dicenda habemus.

[2] [memoria apud scriptores] Diligens rei hagiographicæ pro patria sua scrutator, qui Londini anno 1761 anglico idiomate edidit Memoriale antiquæ pietatis Britannicæ seu Martyrologium Britannicum [Memorial of anc. Brit. piety, or a British Martyrology.] , in hujus operis Supplemento ad diem XVIII Octobris ita scribit [Supplement to the Brit. Martyrology, p. 27.] : In Wallia festivitas S. Gwendolinæ abbatissæ, in cujus honorem variæ ecclesiæ dedicatæ fuerunt. Item memoria S. Brotheni, culti in parochia Llanfrothen in comitatu Merionethensi. Hæc autem ex Willisio se profitetur accepisse, nempe ex recensionibus diœceseon Sant-Asaphensis et Bangorensis, quas is Londini annis 1720 et 1721 vulgavit [Survey of the cathedral church of St Asaph, … of Bangor.] , sed quibus nos caremus. Comparent quoque SS. Brotheni et Gwendolinæ nomina in Calendario Sanctorum alphabetico quod cl. Harris Nicolas Chronologiæ suæ inseruit [Chronology of History, p. 139 et 152. Edit. Lond. 1838.] ; verum hic utrique dies XV Octobris adscribitur. Præterea ambo illa nomina, secundum Wallicam orthographiam Brothen et Gwyddelan, invenire est in Glossario prævio Lexici topographici Walliæ a Nicolao Carlisle compositi [Topograph. Diction. of the dominion of Wales, p. XXX et XXXV.] ; ubi Brothenus dicitur circa sæculi sexti finem vixisse, de Gwendolina vero asseritur pauca tantum nota esse.

[3] [et ecclesiæ in Wallia.] Ex dicto autem Lexico confirmatur, id quod supra jam vidimus, S. Brothenum parochiæ Llanfrothen in Mervinia seu Merionethensi comitatu patronum esse; ac vel ipso parochiæ nomine hoc satis indicatur: vox enim llan designat ecclesiam, et Frothen pro Brothen est per flexionem seu permutationem litterarum idiomati Wallico propriam, ita ut Llanfrothen idem sonet ac Ecclesia Brotheni. Quod ad S. Gwendolinam attinet, quamvis facile crediderim laudato Martyrologo ex Willisio asserenti varias ecclesias sub hujus Sanctæ abbatissæ patrocinio fuisse erectas, nullam equidem in Carlislii Lexico obviam habui præter ecclesiam parochiæ Llanwyddelan in comitatu Montisgomerici. Componitur hujus parochiæ nomen ex voce llan et patria ipsius Sanctæ appellatione Gwyddelan, littera g per grammaticæ Wallicæ leges evanescente; proindeque Ecclesiam Gwendolinæ significat.

DE SS. FELICE ET AUGEBERTO, MARTYRIBUS IN GALLIA.

SÆC VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus variis in parœciis diœceseos Lingonensis. Eorum Legenda et Passio. Corpora asservata in abbata S. Petri Vivi prope Senonas.

Felix, Martyr in Gallia (S.)
Augebertus, Martyr in Gallia (S.)

B. B.

[Pauca de his Sanctis habemus.] S. Augeberti, seu Angilberti meminit Castellanus. Præter hunc, Martyrologorum reperi neminem, qui illius mentionem faciat: nec enim supinus, in quo hic versatur Saussaius, error sinit ut vel tantilli verba ejus pendamus. Scilicet ad diem sextum Septembris annuntiat: apud Senonas, natalis Sanctorum Martyrum Sanctiani, Augustini, Felicis, Auberti ac Beatæ, Virginis itidem purpuratæ, qui Aureliani Imperatoris tempore … ab Hispaniis in Gallias profecti… Christi confessionem … fuso cruore obsignarunt; quæ quidem, pro more suo, prolixe amplificat Saussaius. Cæterum Stiltingus noster ad præfatum diem sextum Septembris nomina Felicis et Auberti expungenda declarat [Acta Sanctorum, t. II Septembris comm. præv., n. 1, 688.] Sanctos inquit, Martyres, quos in titulo proposui, nullibi omnes simul annuntiatos reperio, nisi apud Saussayum et in Breviario Senonensi ad hunc diem, ubi in præfixo Kalendario ita leguntur: Sanctiani, Augustini, Felicis, Auberti, et Beatæ, Virginis, Martyrum. Lectiones vero Breviario anni 1625 insertæ de tribus fere tantum agunt, et brevissimam Felicis et Auberti memoriam eo modo in fine addunt, ut insinuare videantur, hos duos non simul cum aliis tribus martyribus passos fuisse, sed aliis adjunctos, ut omnium simul ageretur festivitas. Quod postremum infra amplius declarabitur. Nec solum de Sanctis nostris silent Martyrologi, sed nec in historicis quodcumque vel levissimum deprehendere potui vestigium; ac proinde inter Prætermissos amandandi SS. Felix et Augebertus fuissent, nisi ex benevolentia amplissimi D. Lamy, Seminarii Lingonensis Præsidis, documenta quædam accepissemus, ex quibus de eorum cultu certo constat.

[2] [Coluntur in Diœcesi Lingonensi.] SS. Felix et Augebertus duabus in ecclesiis Lingonensis diœceseos hodie habentur patroni: scilicet in Silva Rubra seu Silva Roborum (vernacule Silvarouvre vel Silvarouvres: diverse enim a diversis scribitur) et in Villa (Vernacule Villars-en-Azois, Castellanus scribit Villers-en-Azois). Uterque pagus, (quos sibi e regione, nec procul ab invicem positos, interfluit Alba fluvius) est in distructu Calvimontis (Chaumont). Sed est et alius pagus seu vicus ejusdem districtus, Sexfontes, seu Siccumfons nuncupatus (vernacule Sexfontaine) in quo ab immemoriali SS. Felicis et Augeberti coluntur Reliquiæ.

[3] [Eorum Legenda.] Ex tribus laudatis pagis seu vicis varia, ad Sanctos nostros eorumque cultum pertinentia, accepimus. Et quidem R. D. Franciscus Hieronymus Mettrier, parochus in Silvarouvres, submisit Legendam, quam testatur se descripsisse ex officio Ms. horum Sanctorum. Codex annum præ se fert 1710, et recognitus et approbatus fuit anno 1843 ab amplissimo D. Favrel, vicario generali illustrissimi DD. Petri Ludovici Parisis, Episcopi Lingonensis, hodie Atrebatensis, viri ob doctrinæ et eloquentiæ famam per orbem notissimi. Sufficiat ex præfata Legenda (quam inferius integre editam reperies) hæc pauca excerpsisse. SS. Felix et Augebertus ex Anglia oriundi, ducuntur captivi in Galliam. Exinde, libertate donati, Romam perveniunt. Ubi, post fidem Christo dictam, a Sancto Gregorio magno socii dantur SS. Augustino et Mellito, Anglorum apostolis. Felix præsbyter; Augebertus, diaconus ab Augustino ordinantur. Postea Romam missi, dum patriam repetunt, in Silva, haud procul a villa Nucei, in partibus Barrensibus, trucidantur in odium fidei, a duobus latronibus. Septem interjectis diebus, eorum corpora incorrupta et a bestiis intacta, studio piæ matronæ transferuntur in ecclesiam sitam in agro trecense, cui nomen Supinus Rubus; quæ translatio miraculis claruit; inde ad siccum fontem translata hodie requiescunt. Anglo-Saxones S. Gregorius Magnus ad fidem convertit, misso illuc Augustino, aliisque monachis anno Mauricii 14, Christi 596. Ita Petavius [Rationarium, part. I, lib. VII, cap. XII, ad finem.] . Ex his sequeretur Sanctos Felicem et Augebertum trucidatos sæculo septimo non admodum provecto. In Angliam perveverunt cum S. Augustino. Ponamus eos decennio ibidem evangelizasse, et aliud decennium peregrinando insumpsisse, perveniemus versus annum 620. Mera tamen hæc conjectura est: quare ab initio indicamus simpliciter sæc. VII.

[4] [Reliquiæ in Sexfontio;] Ex Villars-en-Azois aliud non habemus, nisi quod Patroni sunt illus ecclesiæ. Castellanus, qui hunc pagum in Annuntiatione sua ponit, solum, Angilbertum, prætermisso Felice, nominat. Sequentia ad amplissimum Seminarii Lingonensis Præsidem scripsit R. D. Parochus ex Sexfontaine. Versus annum 650, SS. Felix et Augebertus, Fabianus et Silvianus, Angli natione, dum Roma patriam versus suam redirent, martyrium subierunt ad Silvam Rubram. Reliquiæ partim depositæ fuerunt in Prioratu Sexfontium, partim reperiuntur in Silvarouvres. Quomodo facta sit hæc translatio ignoro, cum nullas habeamus litteras authenticas. Popularis traditio fert, sanctas Reliquias quievisse in specu juxta oratorium præfati Prioratus. Solebant, dum deficeret pluvia, circumferri per agros, nec quidem umquam, ut aiunt, sine sperato eventu. Olim nundinæ celebrantur, ad quas populus catervatim affluebat. Ast propter abusus, hodie suppressæ sunt. Fertur etiam thecas in quibus, dum huc ego adveni anno 1820 sacræ asservabantur Reliquiæ, reseratas a fœderatis (Galliam, post Napoleonis lapsum occupantibus). Nescio an authenticas litteras abstulerint.

[5] [earum ibidem cultus.] Quod ad cultum spectat: usque ad annum 1830, festum agebamus sanctarum Reliquiarum, 24a Octobris: tota die hac expositæ manebant; et, pro antiquo more, cranium sancti Felicis fidelium venerationi exhibebam: ast ab aliquot annis jam non ita devote festum illud peragitur. Mulieres hujus parœciæ, sicut et circumjacentium locorum, dum post partum lacte destituuntur, vitreas lenticulas benedici a me petunt sub invocatione S. Felicis.

[6] [Traditio de earum translatione.] Nuperrime consului senem quemdam octoginta sex annorum, in ordine ad Reliquiarum translationem; qui respondit se audivisse a majoribus suis, incolas Silvæ Rubræ, sæviente bello, sacras exuvias, quo sanctius servarentur, asportasse in Sexfontaine, illasque deposuisse in specu, de qua supra dixi; ubi vero, reddita pace, easdem recuperaturi venissent, non potuisse eas loco movere, ipsis curribus deffractis; ac ita permansisse in Sexfontaine. Hactenus R. D. Parochus.

[7] [Legenda non uno ex capite suspecta.] Atque hæc sunt, quæ nobis submissa fuere, et satis concordant cum Legenda, de qua supra dictum est. Sed hæc ipsa Legenda unde hausta. Quam meretur fidem? Ut candide dicam: non uno ex capite mihi suspecta admodum est. Haud magnam imprimis prodit antiquitatem, ut vel ex stylo satis superque apparet. Præterea illam excerptam scribit laudatus D. Mettrier ex officio, concinnato ann. 1710, cura R. Dni Crevel, tunc parochi in Silvarouvres. Dein cunctis scriptoribus ignoti sunt socii illi duo, imo quatuor, Sanctorum Augustini et Melliti. Tum Sancti Gregorii Magni exclamatio manifesta imitatio alterius illius est, quam passim referunt scriptores prolatam, ubi per compita transiens primum in Anglos servituti addictos, publice Romæ venumdandos incidit. Nec quoad martyrii locum liquida sunt omnia. Juxta Legendam hospitio recepti fuerunt in Villa Nucei. Sequenti die mane proximam silvam vix ingressi in latrones incidunt et trucidantur. Jam vero Villa Nucei, probabiliter locus est ab urbe Trecensi leucis undecim dissitus, atque hodie dictus Ville-noce, ut scribit Sanson, Ville-noxe, ut habet Cassini, seu Villenauxe-la-Grande, ut legitur in Dictionario Galliæ Geographico [Dictionn. universel Géographique de la France. Paris, an XIII (1304).] . Nil profecto repugnat Sanctorum corpora post septem dies incorrupta et a bestiis intacta exinde ad ecclesiam in agro Trecensi translata. Ast, teste præfato D. Mettrier, fert traditio regionis suæ passos SS. Martyres in loco, inter Silvarouvres et Villars-en-Azois sito, qui quidem haud amplius quam decem circiter leucis ab urbe Trecensi distant, ast cum opposita jaceant ex parte, Viginti et amplius leucis disjunguntur a Villa Nucei, modo, ut nostra est opinio, locus hic hodie sit Villenoxe.

[8] [Reliquiæ in duabus diversis diæcesis Lingonensis ecclesiis.] Ex supradictis efficitur Reliquias reperiri partim in Sexfontaine, partim in Silvarouvres. Ast utrobique, ut diserte scribunt uterque parochus, deficiunt litteræ authenticæ. In priori ecclesia depositæ dicuntur sacræ exuviæ in hierothecis, solentque XXIV Octobris in publicum proferri; et nominatim S. Felicis cranium fidelium venerationi exhibetur. In Silvarouvres asservantur in Reliquiario, cujus summa pars utriusque Sancti refert effigies. Conjicere licet aliquid Reliquiarum similiter exhiberi in Villars-en-Azois; atque etiam authenticas desiderari. Nihil tamen exinde ad nos rescriptum. Cum vero præfatus pagus in vicinio sit paræciæ Silvarouvres, vix dubitandi superesse potest locus ullus, quin proxime nominatæ ecclesiæ parochus, si aliter res se haberet, id indicasset. Ast notat solum hoc, nempe sanctos Martyres nostros, sicut suæ, ita et ecclesiæ in Villars-en-Azois esse patronos, quin vel ullum addat verbum de Reliquiis harumque authenticis instrumentis.

[9] [Corpora asservata in abbutia S. Petri vidi] Ast aliud occurrit, ex quo præfatarum Reliquiarum destrueretur fides, saltem si de corporibus vel maxima eorum parte, interpretetur. Constat enim ex recensionibus sive inventariis pluribus, diverso confectis tempore, in abbatia Sancti Petri Vivi, juxta Senonas, corpora sanctorum Martyrum Felicis et Augeberti reposita permansisse in thesauro illius ecclesiæ. Hanc in rem sequentia ad nos misit Reverendus admodum D. Carlier, Canonicus Thesaurarius ecclesiæ metropolitanæ Senonensis. Ejus verba, latine reddita, subjicimus.

[10] [ut constat ex inventariis.] Excerpta ex Inventariis Sancti Petri Vivi.

A sæculo XIII° ad annum usque 1793, Thesaurus Reliquiarum illius abbatiæ regulariter recensitus et recognitus fuit quinquies.

Primum a Gaufredo a Callone anno 1294. Instrumentum reperitur in archivo civili urbis Senonensis. Cum tamen inventarii sequentes satis expliciti sunt, haud necessarium duxi formulam de SS. Felice et Augeberto transcribere. (Porro Gaufredus, de quo hic agitur, chronographus est S. Petri Vivi. Vide Gallia Christ [T. XII, col. 141.] . Abbas erat illo tempore Jacobus I de Champigny.)

2a Reliquiarum generalis recensio facta est VI Septembris 1438 a Michaele de la Sousterraine, abbate sancti Petri Vivi, et Ægidio du Tartre, abbate S. Columbæ, juxta Senonas. (In serie abbatum S. Petri Vivi in Nova Gallia Christiana [Ibid., col. 143.] hæc leguntur: L. Michael de la Sousterraine, ex priore beatæ Mariæ de Retiaco electus XXX Julii 1437, cum abbate S. Columbæ utriusque ecclesiæ Reliquias recensuit 1438, obiit 1439. Habetur autem in instrumento authentico præfatæ recensionis):

Art. 15. Item corpora sanctorum Martyrum Felicis et Auberti.

3a Recensio facta est IV Septembris 1455 ab Olivario Chapperon, abbate S. Petri, (et legitur):

Art. 13. Item corpora sanctorum Felicis et Auberti martyrum.

4a Ab eodem Olivario Chapperon, XVI Nov. 1462.

Art. 14. Item corpora beatorum Martyrum Felicis et Auberti.

5a Peracta est XXV Maii 1660 ab Hugone Mathoud, priore S. Petri Vivi, assistentibus D. Ruperto Michel, Thesaurario et Cellario abbatiæ, ac D. Gregorio Huguet ejusdem abbatiæ.

Art. 7. Item altera theca lignea, in qua sunt corpora sancti Augustini Martyris et socii S. Beatæ; item sancti Felicis et Auberti, qui martyrium subierunt apud Lingonas; sancti Ebbonis monachi et abbatis præfatæ abbatiæ S. Petri Vivi, nec non archiepiscopi Senonensis. Horum nomina vidimus in Inventariis seu Catalogis tum antiquis tum recentioribus thesauri dictæ abbatiæ. In quibus tamen animadvertimus, singulos olim Sanctos singulas habuisse thecas. Ast præfati monachi testati sunt sibi de facto constare, quo tempore combusta eorum ecclesia est, thecas illas fuisse admodum vetustas et caducas, ac propterea quemdam nomine Du Rollot, curasse novam confici, atque ibidem deposuisse præfata Sanctorum ossa, linteis seu telis illitis involuta. Tum subjicitur: Infra scriptus Thesaurarius ecclesiæ metropolitanæ Senonensis testatur se fideliter supra dicta transsumpsisse ex instrumentis authenticis S. Petri Vivi, hodie asservatis in archivo metropolitano. Senonis XX Februarii 1849.

Signatum erat: Carlier Canon. Thesaurar.

[11] [De duplici S. Petri Vivi incendio.] Ast hic animadvertenda quædam veniunt, tum ut dicta luculentius innotescant, tum etiam ut consectaria nonnulla ex eis indigitemus. Duplex ecclesiæ S. Petri incendium memorari videtur. Guillelmus Chignard, ajunt Sammarthani in Antiqua Gallia Christiana [T. IV. pag. 728.] , ubi de Abbatiis, absolvit ecclesiam, injuria bellorum exustam. Transiit e vivis 1512. Et paulo latius in Nova Gallia Christiana [T. VII. col. 143 et 144.] : Guilielmus II Chignard (est inter abbates S. Petri Vivi ordine quinquagesimus quartus) Senonensis, ex Priore de Auxono electus est abbas XV Kalendas Nov. (XVIII Octobris) 1491, præter archiepiscopi votum, qui ad ejus loci infulas anhelabat. Hinc communione summotus confugit ad summum Pontificem (Sixtum IV) I Januarii 1481 (1482), qui ejus institutionem episcopo Meldensi commendavit. Refectorium et capitulum perfecit a fundamentis; campanile parvum et ecclesiam, quæ a Burgundis exusta fuerat, cum magno labore et expensis perfecit a turre quadrata ad aliam ecclesiam, in qua divinum officium persolvebant monachi… Guillelmus vivere desiit XIII Aprilis 1511. Si de hoc incendio agatur in 5a a nobis superius memorata recensione Reliquiarum, non facile intelligitur quo pacto monachi, anno 1660 affirmare potuerint de facto sibi constare, antiquis vetustate cadentibus thecis, novam fuisse confectam, in qua plurium Sanctorum ossa simul collecta fuere deposita. Unde verba illa forte respiciunt ea, quæ acciderunt, dum abbatiæ præerat Carolus Prevost, de quo hæc reperio apud collectores Novæ Galliæ Christianæ [Ibid.] . LXVII. Carolus Prevost, archidiaconus Senonensis, regi a consiliis et eleemosynis, verbi Dei præco eximius, Bartholomæum (de Crottes, commenda privatum, supremi regis consilii decreto, quod monasterii reparationibus non intenderet, nec victum monachis ministraret) e sede dejecit an 1594, quam annis circiter 42 tenuit. Ejus temporibus Urbanus VIII Papa ab archiepiscopo Senonensi petiit anno 1628 Reliquias S. Gregorii, cujus caput Senonis in basilica Viviana depositum legerat in archivo Vaticani. Ecclesiam an. 1632 fulmine ictam doluit Carolus, qui cernens monasterium undequaque dirutum, proventibusque non mediocriter attenuatum, mæstitia oppressus, sequenti ex sorore nepoti consignavit anno 1636. Si ecclesia fulmine icta incendium (ut verba in obvio suo sensu sonare videntur) indicant, potuerunt utique anno 1660 monachi testare sibi de facto constare, quæ illo tempore acciderant.

[12] [Unde factum sit, ut Augebertus et Felix cum aliis simul colerentur.] Porro, ut recte notat R. D. Carlier, ex hac plurium Sacrorum Corporum in una eademque theca insertione, orta videtur simultanea, eodemque die recurrens, festivitas plurium Sanctorum, ætate et patria diversorum. Animadverti, inquit, numerum hierothecarum ad Sancti Petri Vivi, post incendium, notabiliter imminutum, pluriumque Sanctorum pignora uni eidemque thecæ imposita. Atque hinc forte inducti paulatim fuerint monachi ad colendas Reliquias simul reconditas, licet ipsæ diversa respicerent et regiones et tempora. Cæterum alibi id etiam usui esse comperitur. Atque exin ratio reddi posset, cur quondam in S. Petri Vivi colerentur SS. Felix et Aubertus, apud Lingonas passi, simul cum SS. Augustino, Sanctiano et Beata, martyrio coronatis in agro Senonensi, die sexta Septembris anno 273 vel 274.

[13] [Corpora eorum Senonis ad hunc usque diem servata.] Jam non amplius occurrit memoria Sancti Felicis et Sancti Auberti, in Breviario Senonensi, post annum 1702. Ast celebrabatur eorum festivitas in abbatia sancti Petri Vivi, ob asservatas ibidem Reliquias, quæ quidem hodie adhuc cernuntur, instrumentis suis authenticis munitæ. Scilicet anno 1793 servatæ cum reliquo S. Petri Vivi thesauro fuerunt, opera aurifabri cujusdam Senonensis, illius nempe ipsius, qui deputatus fuerat ad spoliandas hierothecas ornatibus suis aureis argenteisque. Hactenus ex rescripto R. D. Carlier.

[14] [Conclusio.] Ex præfatis quoque efficitur, non omnia quoad sacras Sanctorum nostrorum exuvias, liquida esse. Imo vero fieri nequit, ut traditio, quam obtinere supra vidimus in Silvarouvres et Sexfontaine, subsistat cum iis quæ de sancti Petri Vivi recensionibus seu inventariis retulimus; nisi forte dicatur, antiquitus Reliquiarum ad hanc abbatiam fuisse factam translationem, cujus documenta injuria temporis interciderunt. Dici præterea posset inventaria S. Petri Senonensis interpretanda non esse de integris corporibus. Notum enim est in istiusmodi totum pro parte per synecdochen frequenter usurpari.

[15] [Notitia S. Petri vivi.] Cum pluries prædictæ abbatiæ mentionem fecerimus, haud ingratum erudito lectori fuerit, hic, quæ Mabillonius de ejus origine et situ nitide et eleganter tradit, adscripsisse. Apud Senonas … etiam nunc viget monasterium sancti Petri, in suburbio ejusdem civitatis ad orientalem plagam situm, eo in loco, ubi primitus Sanctorum Martyrum Saviniani et Potentiani ecclesia erat, et quidem in vico S. Petri: unde monasterio Sancti Petri de Vico corrupte Vivi cognomen adhæsisse volunt nonnulli: cum alii Vivi vocabulum præferant, a nomine Vici, quem Vivum antiquitus appellatum malunt. Sed id parum interest ad notitiam monasterii nobilissimi, ubi Senonensium archiepiscoporum conditorium, etiam ante inductos monachos, fuit, sanctarum reliquiarum multitudine et dignitate insignitum. Conditricem agnoscit Theudechildem reginam, quam alii Chlodovæi Magni, alii Theodorici, ejus fiilii, prolem; plerique Virginem, quidam nuptam dicunt. Et certe fuere per id tempus duæ ejusdem nominis notissimæ fœminæ: una regiæ stirpis, a Venantio Fortunato laudata duobus in locis (nam unam eamdemque utrobique designari cum Hadriano Valesio non dubito) et quidem Theodorici Austrasiorum regis filia, Hermigiselo Varnorum regi conjugata, ea scilicet, quam Suavegottæ filiam vocat Flodoardus: altera vero ex opilione orta, quæ Chariberti Parisiorum regis concubina fuit. Priorem monasterii Sancti Petri Vivi … auctorem fuisse, mihi pro comperto est; quam Theodorico rege natam illud satis probat, quod Nunnichius, Arvernorum tribunus, Theudechildæ reginæ tributa reddidisse a Gregorio memoratur: quia scilicet Theodorico, ac postea Theodeberto ejus filio, Arverni tum parebant. Nec alia fuisse videtur Theudechildis Sancti Petri cœnobii conditrix, quæ Basolum Arvernorum comitem, ob defectionem a Theodorico in vincula conjectum, in idem monasterium excepit… Ex his argumentum deducitur, istius monasterii originem circiter annum sæculi sexti vicesimum reponendam esse [Annales Benedictini, t. I, p. 44, lib. XI, ad an. 525.] .

[16] [Abbatiæ destructio et præsens status.] Ad præsentem quod attinet statum nobilissimæ illius abbatiæ, hæc nobis, die X Julii hujus anni 1852, rescribere dignatus R. D. Mourrût, Sacerdos, et Professor Theologiæ Moralis in Seminario Senonensi. (Liceat hic tum illi, tum etiam Adm. R. D. Seminarii Præsidi, ad quem litteras hac super re dederamus, gratias publice rependere). Cum, sæculo XVIII exeunte, sæva illa tempestas universam galliam funestaret, qua tot tamque veneranda Religionis monumenta sacrilege sive destructa sive deturpata fuere; Abbatia S. Petri Vivi, pulsis monachis, subhastata est, atque coëmpta a Cardinali Lomenio a Brienna (Loménie de Brienne) Archiepiscopo Senonensi (qui a Pio sexto exauctoratus fuit, quod nefarium præstitisset sacramentum civili, ut aiunt, constitutioni, et misere ex hac vita discessit XVI Februarii 1794 [Biographie universelle. ad verbum Loménie de Brienne, Confer etiam: Brefs et Instructions de Pie VI. Edit. Romæ 1797, t. II, p. 144, ubi reperitur: Acta in consistorio secreto … XXVI Sept. MDCCXCVI … super admissione abdicationis Cardinalatus factæ a Stephano Carolo de Lomenie de Brienne.] ). Ædes dein partem eversæ, partim laïcis in habitationem concessæ; ecclesia vero diruta, atque veneranda crypta S. Serotini conversa (quod vel dictum solum est indignum) in gallinarium. Anno autem 1845 septum Abbatiæ redemptum fuit a Sacris Virginibus a Bono Pastore nuncupatis (Religieuses du Bon Pasteur); quæ illud et hodiedum incolunt, ibique domum seu Asylum mulierculis, a meretricio quæstu avocandis vel præservandis, aperuerunt.

[17] [Reliquiæ SS. Felicis et Augeberti.] Thesaurus (ut supra indicatum jam obiter est) servatus a cive quodam Senonensi e aurifabro, nomine Thomas; hic sacras exuvias noctu transtulit in ecclesiam S. Petri (St Pierre-le-Rond) quæ adhuc substitit. Scilicet præfatus ille vir thesaurum publice coëmerat, eo tamen fine ut ossa sancta, quando per tempora liceret, fidelium venerationi restitueret. Quod et factum, atque hodie requiescunt in ecclesia Metropolitana Senonensi, ut testatus est R. Domino Mourrut thesaurarius dictæ ecclesiæ, addens inter illas Reliquias recenseri corpora SS. Felicis et Augeberti; quæ cæteroquin a fidelibus hodie vix et ne vix quidem nota sunt. Denique certum est olim ad S. Petri Vivi horum SS. Martyrum celebratum fuisse officium; ast non constat id umquam obtinuisse in Liturgia diœceseos Senonensis, ubi nuper breviarium et ritus Romanus assumptus fuit. Atque hæc ex rescriptis, Senonis hac die XI Julii 1852, acceptis.

LEGENDA SS. FELICIS ET AUGEBERTI.
Desumpta est ex officio quodam completo ad festum horum Sanctorum Martyrum.

Felix, Martyr in Gallia (S.)
Augebertus, Martyr in Gallia (S.)

EX MSS.

[Felix et Augebertus socii S. Augustini] Felix et Augebertus, in Anglia nati, lugenda bellorum sorte in Galliam captivi ducti et venundati sunt. Quos Sanctus Papa Gregorius Magnus, per Candidum redimi curavit eleemosynarum pretio quas in hoc regno colligere debebat. Hos libertate donatos idem Candidus Romam duxit. Quos ut vidit Sanctus Pontifex, miratus eorum pulchritudinem exclamasse legitur: Siccine tales Anglos Angelos infernus vorabit? Illos ergo felices Anglos inter Angelos in monasterio suo educari, baptisari, et vitam religiosam profiteri mandavit. Jam ætatem decem et octo annorum attigerant. Cum autem præfatus Pontifex nil majus desideraret quam totius gentis Anglorum conversionem ad Christum: Felicem et Augebertum ad hoc opus tam arduum destinabat. Qua propter illos pro tempore in religione perfectos, et professos, sanctis Abbatibus Augustino et Mellito electis Angliæ apostolis junxit cooperatores, et linguæ sibi cognitæ fideles interpretes.

[2] [Anglium petunt, indeque reduces varias suscipiunt peregrinationes.] Mandatis ergo summi Pontificis Gregorii Magni muniti, et confirmati, veniunt in Angliam Crucifixi imaginem portantes, ubique Crucifixum prædicant. Regem Edelbertum cum multis populorum millibus convertunt. Sanctus Augustinus, Angliæ Episcopus tunc consecratus, Felicem Presbyterum, et Augebertum Diaconum ordinavit. Nec multo post, illos cum Sancto Mellito, Londoniæ Episcopo, Romam misit de necessariis Ecclesiæ Anglorum causis cum Bonifacio a Papa Sancti Gregorii successore acturos. Ubi autem Romam pervenerunt, loca sancta Apostolorum limina pio mentis affectu visitant; inde dum Sanctus Mellitus in Angliam vertitur (revertitur), ipsi Jerosolymam voti causa ad Sepulcrum Christi festinant. Edelberti Anglorum regis prætiosa dona offerunt. Sancta Christi vestigia omnia sequntur, et adorant; donec eodem per Gallias itinere quo venerant redire ad propria cogitaverunt.

[3] [Eorum martyrium.] Ubi autem pervenerunt ad villam Nucei b dictam, in partibus Barrensibus, a Rictruide nobili et pia matrona hospitio sunt recepti. Proximam silvam sequenti die mane vix intrarunt, cum duo latrones infideles odio fidei iniquo, simul et pecuniis inhiantes ipsos in oratione genuflexos invadunt. Duplicem sibi prædam, et fidei, et pecuniæ promittentes. Armantur gemina face viri sanguinum pecuniæ cupidi, et veritatis inimici, avaritia ut raperent aurum, impietate ut auferrent Christum. Inveniunt humilem asellum, quem Sancti secum ducebant, sacris tantum vestibus oneratum. Tunc fremunt frustrati prædones et direptionem potioris thesauri aggrediuntur, ut illud depositum quo sacratius erat divites auferrent. Renuntiare Christum Felicem et Augebertum jubent; sed nil obtinet sæva crudelitas, uterque caput potius quam fidem perdere paratus, uterque capite truncatus moritur, latrones corpora foliis et frondibus in spelunca occultarunt, ubi post septem dies incorrupta, et a bestiis intacta permanserunt, quæ pia Rictrudis in Ecclesiam, sitam in agro Trecense, cui nomen Supinus Rubus c transferri curavit, quæ translatio miraculis claruit, inde ad Siccum-Fontem translata hodie requiescunt.

ANNOTATA.

a S. Gregorio M. successit Sabinianus, anno 604; hic, sexto mense ab adepto Pontificatu obiit; et Bonifacius, hujus nominis tertius Sedem, ab anno vacuam, obtinuit 606.

b Villam Nucei, probabiliter Villenauxe. Urbecula est inter Arcis-sur-Aube et Bar-sur-Aube. Vide dicta in Commentario præv. n. 7.

c Supinus Rubus. Hujus nulla hodie videntur exstare vestigia. Ita plures, quos consuluimus, rescripserunt.

DE S. MONONE EREMITA ET MARTYRE, IN DIOECESI NAMURCENSI IN BELGIO,

ANTE MEDIUM SÆC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus S. Mononis; historia ecclesiæ et capituli in ejus honorem Nassoniæ erectorum.

Monon, Martyr in tractu Luxemburgico (S.)

V. D. B.

[Monumenta de S. Monone;] De S. Monone, Anachoreta et Martyre, egit jam Ghesquierus in Actis Sanctorum Belgii; quod in hoc opere non ordo Kalendarii sed ratio temporis servata fuerit. Præterea præ manibus habemus duplicem S. Mononis Vitam, alteram breviorem, fusiorem alterum. Hæc autem fusior sæculo X indubie posterior est, quum in ea citetur Harigeri Lobiensis abbatis scriptio de Gestis pontificum Tungrensium, Trajectensium et Leodiensium; quod quum in illa non fiat videtur etiam esse antiquior. Verumtamen ipsa fusior scripta videtur ante tempora B. Theodorici, qui ab anno 1055 ad 1086 Andaginense S. Petri seu S. Huberti abbatiale pedum tenuit, quum scilicet Nassonienses clerici jus Andaginensium libenter adhuc agnoscerent. Non tamen multo antiquior est prior Vita, cujus apographum ad nos destinavit R. D. Henricus Josephus Bichet, decanus Nassoniensis, quamque etiam reperire est apud Surium ad 18 Octobris et cum mutato prologo in Hagiologico Ms. Brabantino Rubeæ Vallis; sed ad iniens forte sæculum XI referenda est, quum in ea mentio fiat de corpore S. Eloquii, Walceodori conservato. Operæ pretium non esse arbitratus est Ghesquierus alterutram typis subjicere, Verum quum alia sit operis nostri ratio, alia Actorum SS. Belgii, quumque insuper præstet ipsa documenta præ oculis habere, edemus hic Vitam breviorem et antiquiorem, postquam pauca de cultu ex Ghesquiero præmiserimus.

[2] [ejus cultus ex Martyrologiis,] “Tametsi, inquit [Act. SS. Belgii, t. II, p. 419.] , de antiquo S. Mononis cultu ecclesiastico nulla se dubitandi ratio offerat, nuspiam tamen apud antiquos seu classicos martyrologos ejus annuntiatio seu commemoratio invenitur; idque ego factum reor, quod Acta ejus non nisi post Usuardum aliosve veteres martyrologos scripta fuerint. Refertur tamen S. Monon in quibusdam recentioribus Martyrologiis, fastisve ecclesiasticis, quorum hic seriem subjicio ipsaque annuntiationis verba. In compendioso Martyrologio, excerpto ex Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ, ad diem XVIII Octobris, Sancti nostri annuntiatio ex duabus solum vocibus constat, his nempe Mononis martyris. Vocibus quidem at re nihilo uberior est annuntiatio, quæ in Auctario Usuardi Florentino exstat, hæc nempe: Sancti Monnonis, vel Mononis martyris; quarum posterior etiam apud Grevenum legitur. Haud ita parcus fuit Molanus in suo ad Usuardum Auctario. Ejus verba habe: Eodem die (XVIII Octobris) in Nassonia apud S. Hubertum in Ardenna, Beati Mononis Martyris. Denique multo uberior in Natalibus Sanctorum Belgii fol. 236, ita nempe Sanctum nostrum celebrans: In Nassonia, natalis S. Mononis martyris. Qui angelico monitu de Scotia Arduennam deveniens, ubi solus soli Deo multo tempore servivit et feliciter occubuit, a sicariis latronibus confossus: ubi etiam est sepultus in ecclesia, quam ipse construxerat. Post datam Nassoniæ notitiam, subdit laudatus scriptor, S. Mononem nominari discipulum Sanctorum Remacli et Joannis Agni, episcoporum Trajectensium ad Mosam. Rectius S. Joannem Agnum præmisisset S. Remaclo, utpote antiquiorem, quandoquidem S. Remaclus non nisi post mortem Joannis Agni ac dein post S. Amandi abdicationem ad Mosæ Trajectensem cathedram evectus fuit. Mitto Miræi in Fastis Belgicis et Burgundicis annuntiationem, utpote, si admissum ab eo errorem unum demas, ex jam transcriptis Molani verbis haustam. Martyrologorum seriem non bene longam claudant Castellanus et auctor Martyrologii Parisiensis anno 1727 editi; quorum ille ad eumdem diem XVIII Octobris, his verbis latine redditis ita loquitur: Nassoniæ in Arduenna S. Mononis Hiberni a sicariis occisi, nimirum, ut ipse ad marginem adnotat, circa annum 630; alter vero sic: Nassoviæ (lege Nassoniæ) in Arduenna S. Mononis, discipuli S. Remacli, cujus mortis epocham figit anno 643.” Hactenus Ghesquierus; qui illi annuntiationum seu scriptorum seriei addere potuisset Wionem in Ligno Vitæ, Canisium in Martyrologio Germanico, Ferrarium in Catalogo Generali, Saussayum in Martyrologio Gallicano, Bucelinum in Menologio et in Annalibus Germaniæ, Willotum in Martyrologio Belgico, Martyrologum Anglum [Memorial of ancient british piety.] et Florarium Ms., quod ad diem 12 Julii S. Mononis natalem nuntiabat, ut ad hanc diem inter prætermissos in Actis notatum fuit.

[3] [et ex aliis belgicis et exteris indiciis;] Inter exteros historicos aut hagiographos non solus Butler, quem appellat Ghesquierus, meminit S. Mononis; verum etiam Joannes Severano, illustriores Romanos peregrinos recensens [Memorie sacre delle sette Chiese di Roma, t. I, p. 242.] , Cointius in Annalibus Ecclesiasticis Francorum [Ad an. 643, t. III, p, 171.] necnon historicus Ecclesiæ Hibernicæ Lanigan [Eccles. Hist. of Ireland, t. III. p. 195 et 197.] . Nec Nassoniæ tantum cultum obtinet S. Monon; sed olim in universa diœcesi Leodiensi, qua Nassonia capiebatur; nunc vero in diœcesi Namurcensi, cui vicus ille jam includitur, commemoratio de eo fit; et quidem in novo Namurcensi Proprio lectionem nonam habes de S. Monone. Refert Butler [Lives of the Fathers. etc., t. X, p. 413. Edit. 1814.] , Calendarium King secultus, ecclesiam sub S. Mononis patrocinio exstare in Scotia prope civitatem S. Andreœ cum vernaculo nomine Monon's kirk; de qua tamen nullum verbum reperio in Dictionario Topographico Scotiæ Carlisle. In adversariis Bollandi reperio etiam annotatum penes Colganum, Minoritam Hibernum et in Sanctorum patriæ suæ Vitis colligendis versatissimum, a se repertum fuisse Officium de S. Monone, quod antiphonas et hymnos haberet propria, nequaquam vero lectiones; quocirca dignum non duxit quod describeretur. In aliis Annotatis Bollandi manu reperio in Kalendariis Hibernico et Scotico S. Mononis festum signatum fuisse ad præsentem diem XVIII Octobris.

[4] [floret autem maxime Nassoniæ, quem vicum nonnulli eumdem esse volunt ac antiquum Nasonacum;] Maxime autem S. Mononis cultus floruit floretque etiamnum Nassoniæ, gallice Nassogne seu Nassoigne, olim in diœcesi Leodiensi, nunc in Namurcensi; ubi celebrabatur ejus festivitas cum octava; et quidem ultima die recitabantur iterum lectiones propriæ, ex historia Nassoniensis ecclesiæ depromptæ. Verum non est quod eas lectori exhibeamus. Ast præterire sas non est vexatissimam de Nassonienbus originibus quætionem. Codex Theodosianus exhibet ab anno 367 usque ad annum 375 plures leges datas Treviris per frigidiores menses et in vicinia per calidiores; quæ series quum continua sit, æstimandum est eum iis in locis habitasse, ubi leges datæ inscribuntur; quod ideo animadverto, quoniam generatim ex loco datæ legis concludi non potest de loco commorationis imperatoris, prout splendidissimis exemplis manifestum fecit Baluzius [Notæ ad lib. de Morte Persec. in cap. XLV. Lactantii opp. t. II, p. 338. Edit. 1748.] . Porro ad annum 372 prodit Lex ad Probum PF. P. data VII Kal. Maji, Treviris [Codex Theodos., t. V, p. 348. Lugduni. 1665.] ; dein Lex ad Julianum Proc. Africæ, data III Kal. Junii, Nasonaci [Ibid., t. II, p. 581.] ; post Lex ad Probum P. P. data VI Kal. Julii Treviris [Ibid., .III, p. 400.] ; aliæ ad Ampelium P. V. datæ III Non. Jul. Nasonaci [Ibid., t. II, p. 77, 84, 92, 101 et 119.] ; deinde Lex ad Bapponem P. V. data XI Kalend. Septemb. Nasonaci [Ibid., t. II, p. 58.] ; demum Lex ad Paulinum præsidem Epyri novæ, data Kalend. Decemb. Treviris [Ibid., t. VI, p. 51.] . Æstate aliorum annorum dantur leges aliis in villis imperialibus [Cfr D. Bouquet, t. I. p. 756 et seqq. et Steininger, Geschichte der Trevirer unter der Herrschaft der Römer, p. 274 et seqq.] . Ex hac itaque serie sequitur Nasonacum tantum dissitum fuisse a Treviris, ut qui VI Kal. Julii seu die 26 Junii versarentur Treviris, III Nonas seu die V Julii Nasonacum pervenire potuerint; nisi tamen in lege Treviris data obtineat, quod ex Baluzio monuimus. Utut id est, Nasonacum villam imperialem fuisse, non ita procul a Treviris distantem nemo non fatebitur. Jam vero sitne Nasonacum idem ac Nassonia, eruditorum non una est sententia. In Dictionario geographico Belgii, quod merentissimus vir Philippus Van der Maelen edidit, asseritur nil certius esse [Diction. géogr. Prov. de Namur V° Nassogne] ; non quidem eadem procedit securitate Gothofredus, arbitratur tamen esse Nassoniam; ejusdemque sententiæ est Wilthemius noster [Luciluburgensia, p. XVII.] , Steininger subdubitans [Op. cit, p. 275.] , Ghesquierus [Act. SS. Belg., t. II, p. 418.] , Honthemius [Prodrom. Hist. Trev., part. I, p. 170.] aliique bene multi.

[5] [cui sententiæ favet vicina via Romana,] Urgent pro hac sententia nominum similitudinem; sed validius forsan accedit argumentum ex vestigiis viæ Romanæ Consularis, de qua hæc habet Wilthemius [Luciluburgensia, p. 109.] : Ad Mandam S. Stephani, qui respicit Bastonacum (Bastogne) intra teli jactum tenditur portio aggeris a Senonchampio usque Giveroulium, leucis in porrectum tribus, structa lapide, calce et sabulone importatis; horum quippe omnino sterilis Arduenna. Testes extrema descriptæ portionis, non sectati, nec docuere, nisi quod fama ferente, hinc in Lotharingiam, inde in interiora Belgiæ protendi asserebant. At situs ipse dictæ portionis ex Giveroulio recta Marchiam ac Namurum: ex Senonchampio autem Orolaunum et Diviodurum prospectat. Ab Orolauno quidem retro Mandam usque relictis vestigiis, non uno loco se prodit agger. Primum vico Schackweilerio et peragrata deinceips Anslaria silva maxima vico, Wisembachio, ubi Suram vado superans, summam glaream sub aquis (quæ ut plurimum limpida) ostendit. Imposterum per incomperta nobis adhuc adit Mandam, quam Meduantum interpretabar, ibi alteri ex Rhemis in Ubios proficiscenti decussatim occursat. Duas itaque hic indicat vias Wilthemius, quarum prior a Mosa juxta Mosomagum pergit per Epoissum, trans Sesmarum fluvium, vergitque per Meduantum et Mericam Ubios seu Coloniam Agrippinæ versus; altera autem ex Orolauno Meduantum petit, ubi priorem secat viam, et ad dextram linquens Ambram et Nassoniam, Namurum seu Namurcum protenditur. Schayes, qui inter conscribendum commentarium suum de rebus Belgicis sub dominatione Romanorum, præ oculis habuit Wilthemii opus, tunc nondum excusum, neutrius viæ mentionem fecit; verumtamen Wilthemii indicia videntur satis certa: unde et Steininger utramque viam Mappæ, quam Trevirorum inseruit historiæ, illevit, cum hoc discrimine quod Nasonacum ad sinistram collocarit. Utut id est, hinc manifestum fit Valentiniani tempore non ita arduum fuisse Trevirensibus Nassoniense iter; et proin Nassoniœ potuisse esse villam imperialem.

[6] [sed alia argumenta adversantur.] Difficultatem tamen parit quod ex Passione S. Mononis videatur hic locus sæculo VII omnino desertus et solitarius fuisse, ut legenti statim patebit. Deinde in utraque S. Mononis Passione non legitur Nassonia, sed Nassania seu Nasania; et constans est eadem scriptio in editione Pertzii Cantatorii seu Chronici S. Huberti Andiginensis. Non placuit itaque Valesio, Notitiæ Galliarum scriptori, Nasonacum idem facere ac Nassoniam; maluit villam imperialem ponere in Schoneck seu Schonnech, municipio aut certe castello inter Prumiam et Bedam vicos insignes ad fluvium Nemesam. Ad quam sententiam non alio argumento adductus videtur, quam quod ibi olim castellum seu municipium esset. Posset forsan tertia proponi opinio, nempe Nasonacum idem esse ac hodiernum Nassau, quod principatui in Germania nomen dedit. Istud enim olim dicebatur Nassonia, ut habemus ex Wandelberto Prumiensi, de Carolo M. scribente [Miracula S. Goaris, n. 16, Act. SS. Ord. S. Bened. sæc. II, p. 291.] : Ob quam rem data est ab imperatore villa, quæ Nassonia nuncupatur; quod vero hæc Nassonia sit præsens Nassau colligitur ex ipso Caroli M. diplomate, in quo et pagus indicatur, videlicet Longenahe a fluvio Longa seu Lahna, villa vero dicitur Nasonga [Hontheim, Histor. Trevir. diplom., n. 59, t. I, p. 142.] . Neque video proin quare Nasonacum esse non posset Nassau, ubi ab antiquissimis temporibus castellum quoque fuit. Porro ex tribus his sententiis eligat lector, jam præ oculis habens potissima instrumenta.

[7] [Nassoniæ condit S. Monon ædiculam,] Redeuntes itaque Nassoniam, S. Mononis cultu illustratam, sitam eam offendimus in mediis Luxemburgi Belgici silvis duabus a S. Huberti oppido, olim monasterio, leucis. Operæ pretium videtur paucis hic attexere quæ fata fuerint ecclesiæ, in S. Mononis honorem illic conditæ. Ex utraque Passione videtur vicus suum sortitus nomen ex fonte Nassonia, quum n. 2 legamus ipsum locum olim dictum Fridier (quod et adjacentis silvæ nunc nomen est), eumque irrigatum fuisse Nassonia fonte. Pauperculam exstruxit ibidem S. Monon ædiculam, ut habet Passio num. 4. Post ejus vero mortem divinus cultus ibidem auctus fuit per fundationem capellaniæ et dein capituli. Narratur in Passione breviori S. Joannem Agnum ordinasse ut ex Hojo castro et Ammania villa per septimanas sacerdotes missam celebrarent ad S. Mononis sepulcrum; postea ad has partes accessisse venandi ergo Pippinum regem; auditisque miraculis, regalem suum donasse pileum et decimas inter Urtam et Lessiam, et condidisse collegium canonicorum qui pro Pippino rege et Francorum regno supplicarent Deo et S. Mononi. Juverit autem hæc omnia aliis nonnullis exornasse testimoniis.

[8] [quam auget et aliunde accersitis presbyteris instruit S. Joannes Agnus] Porro lectionibus fusioribus, quæ in octava S. Mononis recitabantur Nassoniæ, hoc erat initium: Joannes quoque episcopus, conspecta amantissimi sui morte, ex affectu humanitatis mœrorem exsolvit ejus interfectioni; quamvis sciret potius ei congaudendum, quem a Christo constabat jam in vita æterna coronatum. Cooperantibus autem fidelibus vicinis, basilicam condecentem illi ædificavit; qui etiam consecratam in honore beatæ et gloriosæ semper Virginis Mariæ matrem ecclesiam et ab omni exactione liberam episcopali auctoritate in provinciali synodo perpetuo esse decrevit: et ne ex tunc deesset ibi officium sacerdotale, ab ecclesia Hoyensi ad hoc agendum sacerdotes procuravit, qui vicibus determinatis succedentes, ibi Missarum solemnia in honore Sancti Martyris Deo exhiberent, quousque per accessum temporis eadem ecclesia ex devotione fidelium proficiens, suis stipendiis ad obsequendum sibimet ipsi sufficeret. Hæc autem sacerdotalis successio ibi perseveravit a tempore Joannis Tungrensium pontificis, qui sub Martino papa et Dagoberto rege claruit, usque ad tempus regis Pippini tertii.

[9] [inter annum 630 et 647, non diu post obitum S. Mononis;] Atque hic prima occurrit quæstio, quo scilicet tempore S. Joannes Agnus hanc ad S. Mononis sepulcrum ecclesiam fundarit; quod si modo quocumque determinaverimus, statutum simul fuerit S. Mononis emortuale tempus. Porro ex sat certis indiciis ostendit Ghesquierus in Commentario de S. Joanne [Act. SS. Belgii, t. II, p. 424.] hunc ad Trajectensem (dein Leodiensem) sedem promotum fuisse inter annum 622 et 624. Ex altera vero parte Smetius noster [Ibid., t. IV, p. 184 et seqq.] , controversiam retractans de anno, quo S. Amandus S. Joanni in sede Trajectensi successerit, ostendit annum 647 retinendum esse. Unde S. Joannis episcopatus durarit oportet ab anno circiter 623 ad 647; quo temporis spatio floruit quoque S. Monon; ita ut ejus initia connectenda sint cum S. Joannis episcopatus principio (huc enim pertinet narratiuncula de pallio, quæ est in Passione); dein ut annos aliquot versatus fuerit in aula episcopali et aliquot alios in eremo Nassoniensi; et demum ut qui mortem S. Mononis et structuram ecclesiæ ad ejus sepulcrum inter annum 630 et 647 collocarit, prudenter is egerit. Sed quo determinato anno? quærit Ghesquierus [Ibid., t. II, p. 421.] . An 630, aut circiter, uti habet Castellanus? an contra ano circiter 643, prout tradit Cointius ad hunc annum, num. VI, vel eo ipso anno, ut vult Parisiensis Martyrologii auctor ad diem XVIII Octobris? Id enimvero est quod ego, ut Ghesquieri dictione utar, deficientibus veterum testimoniis, indubitate definire nequeo.

[10] [accersi non potuere presbyteri ex Amania, utpote nondum fundata;] Quod ad Hojum attinet, unde accersiti traduntur presbyteri, dictum id etiam est Huum, Huyum, Hoyum, gallice Huy, theutonice Hoey, jacetque ad Mosam Namurcum inter et Leodium, apud priscos Condrusos. Videtur ibidem ecclesia sub B. Mariæ V. patrocinio exstitisse a S. Materni temporibus [Cfr Corrissen, Hist. de la ville de Huy, p. 32.] ; ipse vero S. Joannes Agnus ibidem SS. Cosmæ et Damiani oratorium reditibus instruxisse legitur; ubi et anno 1230 reliquiæ ejus, a terra levatæ, honestiori loco fuere repositæ [Act. SS. Belgii, t. II, p. 423.] . Nil itaque obstat quominus jam S. Joannis Agni tempore presbyteri Hojenses Nassoniam iverint, sacris operam daturi. Verum idem dici nequit de Amania, seu Ammania villa, unde secundum Passionem breviorem evocati etiam fuissent presbyteri: equidem arbitrarer recte hac de re sileri in Passione seu lectionibus fusioribus: quoniam S. Oda, S. Lamberti, Leodiensis episcopi ab anno 670 usque ad annum circiter 709, discipula, legitur ibidem in prædio suo, quod Amanium dicunt, non longe a Leodio ecclesiam in honorem B. Georgii Martyris extruxisse [Cfr Dominicius, Ansberti famil. rediv. ad calc., p. 19; Act. SS., t. V Sept., p. 527 et 611; et t. IV Julii, p, 425.] . Unde oratorium istud conditum tantum fuisset medio sæculo post S. Joannis Agni obitum. Propterea tamen non negarim Amaniensibus presbyteris una cum Hojensibus aliquando curam concreditam fuisse Nassoniensis ecclesiæ; sed id tardius factum omnino tenendum videtur. Quin etiam dubium hinc fit utrum S. Joanni Agno recte tribuatur ecclesiæ Nassoniensis fabrica. Certe facile fieri posset ut hæc omnia ad exiens sæculum VII pertineant.

[11] [Pippinus rex inter annum 752 et 768 fundat ibidem collegium clericorum;] Pippini regis, Caroli Martelli filii, donationem nitidius etiam exhibent lectiones ampliores: Prædictus ergo rex Pippinus, ita habent, cum in venando Arduennensem villam lustraret, Deo disponente, ad ecclesiam B. Mononis devenit, eamque (ut erat devotus erga Deum) devotionis causa oraturus intravit. Visis ergo miraculorum signis, quæ infirmi sanati ibidem reliquerant, admiratus est meritum B. Martyris; utque ibidem relinqueret memoriam sui regalis beneficii, per pileum, quem capite gestabat, auro gemmisque decoratum, omnes decimas sui juris inter Urtam et Lætiam perpetuo habendas B. Mononi tradidit; ipsumque pileum in testimonium hujus largitionis suæ in eodem loco servandum reliquit: ex quibus decimis ipsa ecclesia partem adhuc retinet, partem pervasorum violentia ac dolo se amisisse dolet. Exinde, constitutis ibidem clericis, non jam conductitium, sed proprium cœpit habere eadem ecclesia obsequium, sub eadem constitutione perseverans a tempore regis Pippini usque ad tempus nepotis sui Ludovici piissimi Augusti, filii videlicet Caroli Magni. Hujus donationis instrumentum sæculo XVIII non videtur amplius exstitisse [Cfr Bertholet, Histoire du Luxembourg, t. II, p. 151.] . Quum autem Pippinus ab anno 752 usque ad 768 regnum tenuerit, aliquod hinc indicium habemus temporis ad quod hæc decimarum collatio referenda sit. Quod autem investitura per pileum fit, norunt satis eruditi res fere quascumque usurpatas fuisse in traditionum signa. Catalogum bene longum contexuit Cangius v° Investitura; Maurini in Cangii supplemento addidere alium; plura alia exempla collegit cl. v. Guerard; et alii demum alia. Verumtamen investituræ [Cartulaire de l'abb. de S. Père de Chartres, t. I, prolégom, p. CCXXIV et. seq.] seu traditiones per pileum videntur satis raræ. Duo tantum exempla ex Anglicanis scriptoribus, Rogero Hovedeno et Thoma Walsinghamo, refert Cangius; et unum tantum addidere Maurini, depromptum ex charta seu diplomate Romano. Quod autem Pippinus decimas inter Urtam haberet et Lessiam, nil mirum, si admittatur sententia eruditi viri Raepsaet, qui in commentario speciali [Défense de Charles Martel, opp. t. I, p. 281 et seqq. Edit. 1838.] ostendere conatus est ante Caroli M. tempora nullas fuisse decimas ecclesiasticas, sed tantum patrimoniales; atque tunc tantum parœciarum divisionem introductam fuisse per agrorum decimabilium circumscriptionem; et proin vanas esse Carolo Martello impactas incusationes de usurpatis decimis. Quam sententiam retulisse juverit; alii viderint an probanda.

[12] [quod cum monasterio Andaginensi unitur] Perseveravit Nassoniæ hic rerum status usque ad tempora Ludovici Pii et Walcandi episcopi Leodiensis. Ita enim pergunt Lectiones fusiores: Cum autem idem Augustus (Ludovicus Pius), data sibi cœlitus pace, corrigendis et ampliandis rebus ecclesiasticis non solum per se ipsum intenderet, sed et præsules ecclesiarum ad hoc agendum et exemplo incitaret et imperiali edicto compelleret, Walcandus venerabilis Leodiensium pontifex devotionis suæ studium Andaginensi cellæ applicuit; et, ut erat in honore B. Petri Apostolorum principis, eam ædificiis honestavit et prædiorum reditibus ampliavit. Cumque consilio et auctoritate Leonis papæ, præfati quoque Ludovici imperatoris necnon Hildeboldi metropolitani sui Coloniensis episcopi pro ordine clericali religionem monachorum ibidem substituisset, illoque translato corpore B. Huberti, Arduennensem provinciam tali patrono decorasset, Nassoniensem ecclesiam etiam cum omnibus suis appendiciis eidem Andaginensi cœnobio legaliter traditam subierit: et ut erat libera ab omni exactione episcopali a tempore Joannis episcopi, in omnibus procurandam et disponendam abbati ejusdem loci synodali auctoritate perpetualiter confirmavit [consentiente clero et senatu Leodiensi]. Clausula hæc manifestum additamentum est.

[13] [non diu post translationem S. Huberti anno 825 peracium;] Scriptori harum lectionum præluxisse libellum de Translatione corporis S. Huberti ad Andaginense seu S. Huberti monasterium [Ap. Roberti, Histor. S. Huberti, p. 63 et seqq.] utrumque documentum conferentibus manifestum est. Ex ejusdem translationis tempore intelligi potest quandonam Nassoniensis ecclesia Andaginensi monasterio unita fuerit, quum non multum intercessisse videatur tempus. Porro hæc translatio inchoata est anno incarnationis Dominicæ octingentesimo vigesimo quinto, undecimo Kalendas Octobris [Ibid., p. 68.] , quæ erat dies Dominica; ita ut sacra ossa pridie Kalendas Octobris seu sabbato ad monasterium devenerint [Ibid., p. 69.] ibique postridie potuerint decenter recondi [Cfr Roberti. ibid., p. 209 et seqq.] . Quæ notæ chronicæ videntur omnino retinendæ. Ex celeberrimo Chronico S. Huberti, quod Cantatorium vulgo appellatur, de unitione etiam mentio fit; et passim adsunt persistentis hujus unitionis signa. Ad annum 1074 de controversia inter Bosonem archidiaconum Leodiensem et B. Theodoricum, abbatem Andaginensem, legitur [Ap. Pertz, t. VIII, p. 584.] : Idem Boso abbati jam diu infensus erat, eo quod præbendam unam cuidam nepoti suo Nasaniæ expetierat nec impetraverat. Ecce ut Boso confert præbendas Nassoniæ.

[14] [Sæculo XI clerici subesse nolunt Andaginensibus, sed iterum subjiciuntur;] Paulatim tamen relaxata fuerunt subjectionis vincula, adeo ut ad annum circiter 1086 in Cantatorio legatur [Ibid., p. 595.] : Mater ecclesia B. Mononis Martyris Nasaniæ a Gualcando episcopo data fuerat cum omnibus quæ ad eam pertinent ab antiquo ecclesiæ Beati Huberti in potestativa ditione. Ejus clerici, acceptis ab abbate præbendis, tamen consensu et laude fratrum, condicto eis et soluto servitio debiti honoris, jam ex tunc detrectabant per insolentiam subesse justitiæ abbatis, nisi in clericalibus conciliis sub districtione episcopali. Hanc quoque insolentiam, petente abbate, episcopus (Henricus), liberum constituens altare ejusdem ecclesiæ absolvit, et omnes exactiones et justitias archiepiscopales et archidiaconales, præsente ibi et secum condonante Bosone archidiacono, ecclesiæ Beati Petri et Beati Huberti in perpetuum remisit, eamdemque remissionem legali facto privilegio auctorizavit.

[15] [anno 1253 absentiæ abusus tollitur.] Medio sæculo XIII jacebat omnino disciplina ecclesiastica Nassoniæ, ut habemus ex instrumento visitationis, anno 1253 per deputatos Hugonis card. S. Sabinæ legati apostolici et Henrici episcopi Leodiensis institutæ. Legitur quippe illic [Foppens, Diplom. Belgic. nov. collect. sive supplem. ad opp. dipl. Miræi, t. IV, p. 556.] : Invenimus prædictam ecclesiam præ cæteris ecclesiis conventualibus Leodiensis diœcesis debito servitio miserabiliter destitutam. Cujus defectus a longo tempore ab iniqua radice processit, videlicet quod sex præbendæ, quæ sunt in prædicta ecclesia, non veniebant ad manum communem: sed divisæ erant per loca, nec erant æquales, et erat in potestate cujuslibet canonici statim, messe collecta, fructus congregatos in horrea recipere et deinceps negligere debitum servitium in ecclesia antedicta. Verum contingebat, quod præpositus ejusdem ecclesiæ idemque Decanus canonicorum per substractionem beneficii temporalis eos non poterat cohercere ad residentiam faciendam. Plura dein adversus hos abusus conduntur statuta et ordinatur ut abbas S. Huberti, ecclesiæ Nassoniensis patronus, scholastriam Nassoniensem conferat personæ idoneæ, non canonico, ut numerus in ecclesia servientium augeatur. Hæ leges latæ die XXIX Augusti anni 1253. Aliæ in eamdem rem ab iisdem deputatis latæ fuere die VI Martii anni sequentis [Ibid., p. 557 et seq.] . Perstitit hoc capitulum, donec exeunte sæculo XVIII turbo gallicus omnia in patria nostra vastavit ecclesiastica instituta. Parochialis nunc facta est Nassoniensis ecclesia, S. Mononis reliquiis etiamnum illustris. Alia adjuncta facilius dilucidari poterunt in Annotatis ad Passionem-breviorem, quam jam subjicimus.

VITA ET PASSIO S. MONONIS MARTYRIS,
Ex Lectionario Ms. Nassoniensi, collato cum Ms. Ultrajectino, Hagiologico Brabantino Ms. Rubeæ Vallis et editione Surii.

Monon, Martyr in tractu Luxemburgico (S.)

BHL Number: 6006

EX MSS.

[Fructus ex cultu SS.;] Quotiescumque, Fratres dilectissimi unice percolendi, eorum vitam vel obitum Sanctorum, quorum memoria redolet pretiosa, digne recolimus, toties fructum salutis nostris miseriis credimus affuturum. Quapropter sanctissimi patroni, Mononis scilicet Martyris egregii, nostræ fragilitati specialiter a Domino bonorum largitore prædestinati, ortum, vitæ gesta et martyrii palmam secundum nostri sermonis ariditatem aliquantulum recitantes, Christo Domino propitiante, aggredimur describere.

[2] [S. Monon, non secus ac multi alii SS. Hiberni,] Lect. II. Fuit enim dictus Sanctus de occiduis mundi partibus oriundus, videlicet de Provincia Scotiæ a, quæ multos Sanctos veluti stellas lucifluas ad diversas mundi transmisit partes, ut fuit pretiosus Confessor Furseus b quem Perona retinet læta, cum fratre suo Ultano c multum colendo, et frater eorum Follanus d, quo Fossense e congaudet Castrum, Sanctusque Bertuinus f, Sanctus Fredegandus g, necnon Sanctus Eloquius h, Confessor magnificus, quem Walcedorum i veneratur Cœnobium aliique quam plures, quorum numerum et nomina retinet cœlestis littera. Huic ergo Sancto Mononi jam memorato sæpeque memorando, vigilias nocturnales, quibus Deo serviebat velut miles invictus, membra quieti paululum resolventi, nuntius cœlestis a Deo adfuit in hoc verbo: Mono, serve fidelis, cœlorum possessor altissimus mandat tibi ut Galliam impiger adeas, locumque in silva, quæ Arduenna nuncupatur, diligenter perquiras, cui nomen est Fridier k, quam Nassania l fons leviter irrigat: ubi reposationis tuæ locum in corpore vindicabis, donec dies generalis examinis, peccatoribus terribilis, arridebit justis, tibique una tui laboris mercedem redditurus.

[3] [divinitus monitus post peregrinationem Romanam] Lect. III. Qua visione vir Dei sollicitus petiit ut a Deo si hoc esset, tertio sibi appareret, quod et ita factum est sine mora. De Angelico visitatu certificatus, sumptis necessariis quibus indigeret in via, iter suum arripuit, versum hunc Psalmi decantans: Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me; quia tu es Deus meus Salvator meus et te sustinui tota die. Cui tamen prius sedit in voto Apostolorum Petri et Pauli limina visere, quatenus eorum fretus auxilio postmodum locum injunctum bono exposceret omine. Ea vero tempestate dignæ memoriæ Joannes, ob morum simplicitatem Agnus dictus m, cujus possessio paterna fuerat Tyhancia n villa juxta Hoïum castrum sita, cum benedictione apostolica jam transgressis Alpium jugis, Tungrensis episcopii partes repetens, viro tanto factus est obvius, Mononi scilicet, levitico jam ordine sublimato; a quo auditis itineris sui causis, et quid subsequenter acturus, data benedictione jam facto amico fidelissimo, injungit illi ut pallium episcopale quod pro maturandi itineris anxietate intermiserat, redeundo reportaret: quod constat actum o.

[4] [venit ad S. Joannem Agnum episcopum Leodiensem,] Lect. IV. Quantus vero qualisve postmodum in famulatu pontificis p prælibati fuerit, tenui ingenio aliqua perstringere habemus: fuit namque dapsilitatis amator præcipuus, pernox in orationibus continuis, jejuniorum executor laudabilis, pacis exhibitor strenuus, Dei dilector supra modum, proximorum condescensor promptissimus; quid plura? Quidquid in Dei servis attendere laudabile, hæc in isto Dei famulo ubertim crescebat quotidie in tantum, ut consodales ejus, talia videntes in illo, pessumdati sint inde ad pejus, unde sublimari ad melius debuerant. Homo Dei vero justus, inter ista non immemor visionis nocturnæ a Deo jam sibi revelatæ, cum episcopi præscripti licentia locum sibi cœlitus præsignatum expetit, quem truncis et vepribus pro posse emundatum ibidem oratorium construxit, in quo solemnia redderentur Deo precum vota. Huic operi sic incumbenti, obtulit Christi miseratio largiflua levamen amabile, nolam videlicet ferream q in sui præsentia a porco de terra effossam; quo dono multum lætificatus, agnovit Dominum Jesum operi jam incepto benigne favere. Mox fama, quietis inscia, circumcirca volitans, paganos excitavit non mediocriter, ut huic Dei homini adhærerent, quorum ope simul et opere sustentatus ædiculam, divitiis sæculi vacuam, sed virtute superna plenam, ædificavit.

[5] [dein in eremum Nassosiensem, ubi cæditur.] Lect. V. Provenientibus enim vivacibus ejus meritis, multorum languentium corpora inibi offerentia sua munera integræ sunt sanitati restituta; unde generis humani hostis multiformis, supra modum tristans locum illius eremi titulo christianitatis a viro justo sic nobilitari, anxius quid ageret, qualiterve opus inceptum interrumperet secum tractabat; face tandem succensus invidiæ, accivit sibi voluntatis suæ compotes sicarios, latrones sæviter jam diu sibi obsecundantes, et ægre ferentes quod vir, omnigena sanctitate plenus, suarum inhabitaret lustra silvarum, sine mora irruentes, pestiferoque perstrepentes cuneo, morti crudeli mancipaverunt Sanctum Dei. Sic Martyr r effectus gloriosus, calcato mundo cum suis concupiscentiis, indefectivis fruitur gaudiis, conspiciens cum Angelis desiderabilem excelsi faciem Patris, associatus Prophetarum choris, Apostolorum collegiis, Martyrum dignitati, Confessorum societati, Virginum conventiculis. Quæ res vicinos vehementer perculit; et, nimiopere condolentes servum Dei lethali affectum vulnere, lacrymarum rivulis dolori satisfacientes, lætitia tamen replebantur immensa, quod Christi Domini nutu, in confiniis suis patronum et tutorem haberent vigilantissimum: inde quam plurimi Martyris pretiosi locum adeunt; quem illustratum undique tumulo, gloriosas exhibentes exequias, thesaurum reddunt incomparabilem, scilicet corpus testis Dei invictissimi undique candidis (ut decebat) glorificatum ornamentis.

[6] [Pippinus et S. Joannes augent ejus cultum.] Lect. VI. Quo de loco quot postea Dei beneficia derivarunt supra ægrotantium membra, claudorum scilicet, cæcorum, aridorum, febricitantium aliisque quam plurimis detentorum doloribus, nullus sermo noster sufficeret ad dicendum. Ad quem processu temporis venerabilem locum studio venandi, accedente divæ memoriæ rege Pipino s notificatum est illi, quod ibi requiesceret corpus Martyris Mononis miraculis clarum, præstaretque poscentibus sanitatem: tunc auditis et visis miraculorum signis, quæ ibi in testimonium sanati reliquerant infirmi ad laudem et honorem Dei, corpore postrato adorat tumbam, sacrosanctam debitas reddens supplicationes et insuper offerens, quo utebatur, pileum regalem t auro gemmisque decoratum, tradensque pariter decimas quas habebat inter Urtam et Lessiam u; quarum partem huc usque possidens, alteram ingenio malorum surripientium amisit Nassaniense collegium. Sanctus vero episcopus memoratus, ad exemplum sequentium superstes, dolens servum Dei sibi in famulitio divinctum a conversatione hominum ereptum sic vitæ transitoriæ ex insperato cursum perfecisse, ex Hoïo castro et Ammania villa sacerdotes idoneos ordinavit x, qui ad corpus Martyris vicissim sibi succedentes septimanarii debitas inibi redderent Missarum celebrationes, donec miseratione D. N. J. C. de grege pontificis constituerentur canonici, qui tempore diurno scilicet et nocturno persolverent odas Domino, ejusque Martyri Mononi glorioso, orantes pro statu Francorum regni, maximeque pro vita regis Pipini, cujus munificentia dotata et exstructa est ecclesia nostra, adjuvante simul et præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Scriptores Leodienses, Fisen [Flores eccles. Leod., p. 452.] , Foulon [Hist. du Luxembourg, t. II, p. 148.] , aliique, item Bertholet [Ibid. l. c.] , adeoque ipse Butler [Lives of Saints, 18 Oct.] et Ghesquierus [Act. SS. Belgii, t. II, p. 420.] intelligunt præsentem Scotiam, ad septentrionem Angliæ. Contra Lanigan [Eccl. hist. of Ireland, cap. XIX, n. 168, t. III, p. 197.] statuit intelligendam esse per Scotiam Hiberniam, quoniam, quum viveret S. Monon, Hibernia diceretur hoc nomine. Et quidem egregius criticus Scotus Pinkerton [Enquiry into the Hist. of Scotland, part. IV, cap. I. t. II, p. 58; part. V, cap. IV, p. 223 et seqq.] ostendit a sæculo IV ad XI usque per Scotiam solam Hiberniam designatam fuisse et per Scotos solos similiter Hibernos, Neque obstat quod S. Monon ecclesiam in præsenti Scotia suo nomine ornatam habuerit, quoniam plures alii Sancti Hiberni nomina sua ecclesiis Scoticis dederunt, ut recte observat Lanigan [Eccles. Hist. of Ireland. loc. cit.] .

b S. Furseus, natione Hibernus, colitur die 16 Januarii, ad quam ejus Vitam dederunt decessores nostri [Act. SS., t. II Januar., p. 35 et seqq.] .

c S. Ultanus, colitur die 1 Maji, ad quam ejus Gesta illustravit Henschenius [Ibid., t. I Maji, p. 118 et seqq.] . Ex Beda habemuseum reapse fratrem fuisse S. Fursei, et utrumque Hibernos fuisse natione.

d S. Follanus seu Foillanus colitur die 31 Octobris, ad quam ejus dabimus Gesta.

e Fossense castrum seu oppidum erat et monasterium, conditum ad Sabim jacensque ad occidentem Namurci in Belgio.

f Colitur S. Bertuinus Maloniæ, prisco monasterio, nunc convictu FF. Doctrinæ Christianæ, ad Sabim. Dabimus ejus Vitam ad diem, qua colitur, 11 Novembris.

g S. Fredegandus Turnini (Deurne) prope Antverpiam monasticam vitam duxit. Servabatur magna pars ejus Reliquiarum a canonissis Monasteriensibus ad Sabim. Edidit de eo commentarium Cuperus ad diem 17 Julii, qua colitur [Ibid., t. IV Julii, p. 288 et seqq.] .

h S. Eloquius, monachus Latiniacensis (Lagny), colitur die 3 Decembris, qua ejus dabimus Vitam.

i Walcedorum, seu Valciodorum, gallice Waulsort, jacet in provincia Namurcensi, in districtuDinantensi, habebatque olim monasterium; quo S. Eloquii reliquiæ Latiniaco delatæ fuere circa annum 970 aut 974.

k Cfr Commentarius prævius num. 7.

l Cfr Commentarius prævius num. 4 et seqq.

m S. Joannes Agnus ab anno circiter 623 ad 647 episcopatum Trajectensem tenuit. Cfr Comment. præv. num. 9. Edidere ejus Acta Sollerius ad 25 Julii [Act. SS., t. VI Julii. p. 225.] et Ghesquierus ad annum 646 [Act. SS. Belgii, t. II, p. 422.] .

n Tyhancia, Tihonium, Thyangium, gallice Tihange, vicus est oppidum Huum contingens, jacetque ad dextram Mosæ. Patria habetur S. Joannis Agni.

o In hanc historiunculam hæc scribit Ghesquierus, laudans Butlerum quod hæc omisit: Quasi vero, inquit [Ibid., p. 420.] , umquam S. Joannes Agnus, jam Trajectensis ad Mosam episcopus creatus, peregrinatus Romam fuisset, idque ignorasset Harigerus? Quasi vero simplici episcopo, qualis erat S. Joannes Agnus, archiepiscopale insigne, quale est pallium, concessum a summo Pontifici fuisset, idque Trajectensis ille episcopus usque adeo flocci fecisset, ut sine eo reversus sit in Belgium? Propter Harigeri silentium tum de peregrinatione tum deaccepto pallio fabulam enarrari in Passione libenter concessero. Sed probari mihi non potest argumentum, quod pallium non detur episcopis: id quidem generatim verum est secundum præsentem ecclesiasticam disciplinam; sed olim hæc eadem non erat: de qua re videndus inter alios bene multos Pertschius in Tractatione canonica de origine, usu et auctoritate pallii archiepiscopalis.

p De discipulatu S. Mononis sub S. Joanne Agno hæc apud Harigerum legimus [Gesta Pontif., cap. XXXIX, ap. Chapeavillum, t. I. p. 71.] : Qui (Joannes Agnus) qualem quantumque post inthronizationem in sanctis operibus se exhibuerit, præmissa declarant, cum constet eum omni morum honestate præditum quam plures perfectos habuisse discipulos: e quibus unum accepimus, Beatum scilicet Mononem, responsis sub eo ecclesiasticis insistentem, perfectum exhibuisse martyrium.

q De nola ferrea hæc habet Ghesquierus: Abest quoque a Butleri narratione, et abest jure merito, nolæ ferreæ per porcum e terra erutæ inventio; quæ omnia ego nugis ac plebeis narratiunculis accensenda existimo. Ita Ghesquierus; alii forsan ut nil admirabile, ita nil improbabile in hac inventione deprehendent. Utut est, operæ pretium animadvertereest passim in Vitis SS. Hibernorum mentionem fieri de nola, quam secum circumgestarent sanctimoniales æque ac monachi [Cfr Act. SS., t. II April., p. 33.] . Volunt nunc passim S. Mononem illa nola usum fuisse ad cogendos accolas in ædiculam suam: quod negare nolim, licet probabilius mihi sit eam ad usus plane monasticos seu eremiticos inserviisse.

r Vide quæ in præsenti volumine [Vide supra, p. 96.] jam monuimus de martyrio in Commentario de SS. Ethelredo et Ethelberto. Ex Passione manifestum est S. Mononem obiisse ante S. Joannem Agnum et proin eum non potuisse umquam esse discipulum S. Remacli, qui sedem episcopalem Trajectensem conscendit tantum post S. Amandum, S. Joannis Agni successorem, ordinatus scilicet anno 653, III Non. Februarii, quæ erat dies Dominica. Multo magis aberravit Ware, qui, teste Lanigan [Eccles. Hist. of Ireland, t. III, p. 197.] , statuit S. Mononem sæculo XIII vixisse.

s Vide Commentarium prævium num. 11.

t Vide quæ de modo investiendi per pileum diximus num. 11.

u Urta gallice l'Ourthe et Lessia la Lesse duo sunt rivi, qui ex Arduenna silva scaturiunt, et inter quos medios jacet S. Huberti oppidum. Utriusque fontes duabus vix leucis a se invicem distant. Urta minor, de qua hic mentio, distingenda est a majori Urta, inquam illa ad occidentem Houffalize influit. Decimœ itaque, quæ a Pippino dantur, non ita copiosæ erant; maxime si attendatur non omnes datas, sed eas tantum quas ipse rex a patre suo Carolo Martello haberet. Intra idem spatium multi agri dati fuerant nascenti Andaginensi monasterio.

x Cfr. Commentarius prævius num. 10.

DE SS. JUSTO, ARTEMIO ET HONESTA VIRGINE, MARTYRIBUS, IN DIOECESI ATREBATENSI IN GALLIA,

TEMPORE INCERTO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Dies cultus varius; vetera Officia; tempus et locus cædis; reliquiæ.

Justus, Martyr in diœcesi Atrebatensi (S.)
Artemius, Martyr in diœcesi Atrebatensi (S.)
Honesta Virgo, Martyr in diœcesi Atrebatensi (S.)

E. C.

[Die II Octobris quibusdam in locis,] Ubi supra ad præsentem diem de S. Justo Autissiodorensi seu Bellovacensi agebamus, incidimus in reliquias S. Justi, quæ olim Zutphaniæ conservabantur, deinde partim devenerunt Antverpiam; ibique notavimus huic S. Justo aptata fuisse Acta S. Justi Bellovacensis, licet idem habendus esset ac S. Justus Atrebatensis, qui olim non secus ac Zutphaniensis colebatur die 11 Octobris. Et quidem in antiquissimo Calendario Lyrensi, cui Martenius ineunte sæculo proxime præterlapso 600 annorum vetustatem facile tribuebat, hæc ad dictum diem 11 Octobris leguntur [Thes. Anecd., t. III, col. 1625.] : Sancti Justi, Arthemii; ad eamdem item diem in editione Lubeco-Coloniensi Usuardi anni 1490: Sanctorum Justi, Arthemii et Honestæ Virginis, Martyrum; Usuardus vero Ms. ecclesiæ B. Mariæ Ultrajecti, quem Rosweydinum Sollerius nuncupat, solam Honestam commemorat his verbis: Item Sanctæ Honestæ. In Florario autem Ms., quod penes decessores erat, solos Justum et Honestam indicatos fuisse oportet [Cfr Act. SS., t. V Octobr., p. 493 e et 496 a.] . Viden' ubique in his partibus septentrionalibus nostros Martyres die 11 Octobris celebrari: unde crescit argumentum S. Justum Zutphaniensem eumdem esse ac SS. Artemii et Honestæ socium.

[2] [die 17 Octobris in Diœcesi Ambianensi colebantur olim SS. Martyres; nunc vero die 18.] In Ambianensi vero diœcesi colebantur SS. Justus et Artemius (nam Honestæ nomen aliquando omittitur) die 17 Octobris, ut colligitur primo ex antiqua annuntiatione martyrologica, quam margini ad hanc diem apposuit Castellanus: Monticelli prope Cuniciacum ad Quantiam Justus et Artemius; similiter in Calendario præfixo Breviario Ambianensi anni 1554: XVI Kal. Novemb. Justini (imo Justi, ut corrigitur in corpore Breviarii) et Arthemii Mart. III lect. et Te Deum. Similiter ad diem 17 Octobris signatur SS. Justi et Artemii festum in Breviario Ms. secundum usus ecclesiæ collegiatæ S. Vulfranni Abbatisvillæ in diœcesi Ambianensi, quod anno 1464 exaratum fuit ab Hugone de Bosco presbytero diœcesis præfatæ ecclesiæ (Ambianensis) in artibus licentiato, sub exemplari venerabilis necnon famosi viri domini Petri Alou presbyteri curati S. Eligii in Abbatisvilla ad usum Joannis de Boulenois ecclesiæ collegiatæ divo Vulfranno sacræ canonici et apud Abbavillæos gymnasiarchæ. Quod vero in diœcesi Ambianensi celebrabatur SS. Justi et Sociorum festum non die 11 Octobris, sed 17, certa ratio non apparet: quandoquidem dies 11 non impediretur, siquidem commemoratio tunc tantum fieret S. Venantii abbatis. Ab anno autem 1746 non jam die 17 Octobris, multoque minus die 11 SS. Martyrum memoria recolitur, sed die 18 Octobris. In Calendario enim Breviarii Ambianensis, jussu Ill. de la Motte illo anno editi, legitur ad hanc diem: Lucæ Evangelistæ … cum Commemoratione SS. Fratrum Justi et Artemii in Artesia Martyrum circa VIII sæculum. Unde fit ut jam ad hanc diem de iis nobis dicendum sit. Ut itaque Antverpiæ hoc demum sæculo celeberrimus S. Justus Bellovacensis ad se traxit S. Justum Atrebatem, sic jam idem factum fuit sæculo ante Ambiani, atque nunc etiam apud Atrebates, ut ex Proprio anni 1817 intelligimus. Verum omittere non possumus (ne aliquando uterque Justus confundatur) olim apprime apud Ambianos distinctionem observatam fuisse: in Breviario enim anni 1554 non tantum SS. Justi et Sociorum festum agitur die 17 Octobris, sed postridie inter officium de S. Luca fit memoria S. Justi Bellovacensis.

[3] [Eorum Passio ex antiquo] De S. Justo et Sociis nulla antiquiora documenta ad manus nostras devenerunt præter lectiones Breviarii Abbatisvillæ et Ambianensis anni 1554, quæ utrobique non secus ac reliquum Officium et Missa eadem sunt, et ita sonant: Lect. I. Fuit in regione Tholosana rex quidam, cujus nomen in libro vitæ non invenitur scriptum, et ideo est tacendum. Gentilis enim erat: qui duos habuit filios et unam filiam Deo promissam virginem. Nec mirum creditur quod miro usu assidue cernitur. Profert enim terra stercora, et ignobilis herba lilia, rubus flores, spina rosam, Judæa Mariam. Lect. II. Primogenito autem impositum est nomen Justus, secundo Arthemius; Virgini vero datum est nomen Honesta. Igitur hi tres, de domo patris et cognatione sua exeuntes, peragratis multis terrarum finibus, tandem in episcopatu Ambianensi ad quemdam locum juxta oppidulum, quod dicitur Conchiacum, devenerunt. Jam multorum evolutis annorum spaciis, dictus rex senescens ubinam essent tres sui pueri inquiri precepit: addidit etiam ut, si inventi nollent redire, capitali plecterentur sententia. Lectio III. Multarum investigatis terrarum spaciis, regis exploratores in nemore prædictos duos fratres orationi continue vacantes invenerunt. Et rogaverunt eos ad patrem venire regnique dominium in pace et hereditarie possessuros. Qui respondentes nullatenus reverti affirmaverunt. Cumque hæc audissent nuncii dixerunt: Ex quo regis edictum contemnitis, istius loci ambitu capitibus cæsis vos puniemus. Et his dictis capita decollationi jussi submiserunt.

[4] [et recentiori Breviario Ambianensi;] Quum nonnulla in his minus placerent, comparata fuit pro Breviario anni 1746 nova lectio, quæ nunc etiam in Proprio Atrebatensi anni 1817 legitur, demptis paucis, quæ uncinis includemus. Accipe hanc lectionem, quæ nona est in Officio de S. Luca: Justus et Arthemius fratres in (eo Diœcesis Ambianensis) vico, qui Mons-cœli dicitur, ad amnem Quantiam, mortem gloriosam pro Christi nomine fortiter obierunt. Proditum memoriæ est illos, patre ethnico viro præpotente natos, fide Christiana inscio patre imbutos, ut Deo libere servirent, domo paterna profugos in Galliam devenisse, inque iis locis ubi interempti sunt consedisse: missos esse a patre homines, qui ipsos perquirerent, inventosque aut ad se domum reducerent, aut si redire nollent, interficerent. Ab his deprehensi fratres, quia se in eam regionem quæ Deum verum nesciebat, redituros negaverunt, ab impiis necati sunt, octavo ut creditur sæculo. Eorum corpora ibidem sepulta sunt; et super illorum sepulcrum (quod hodieque visitur), condita est ecclesia parochialis, Deo Sancti Justi nomine consecrata, ubi coluntur Sancti Martyres. Eorum nomina in antiquo Martyrologio Ambianensis Ecclesiæ leguntur. Præmittitur hæc deprompta esse ex Monumentis ecclesiæ Ambianensis; verum hæc non amplius Ambiani reperiuntur: et quidem arbitror scriptoribus nil aliud præluxisse quam vetus Martyrologium et Breviarium, necnon Malbrancquii scriptionem, inferius dandam.

[5] [a Malbrancquio perhibentur Persæ patria,] Abstinuere tamen a proponendis Malbrancquii conjecturis de compluribus adjunctis passionis SS. Martyrum. Hic enim, commemoratis Aaronis Sarracenorum in Persia monarchæ, ad Carolum M. legationibus: Ad hanc inexspectatam legationem, inquit [De Morinis, t. II, p. 109.] , referenda nobis egregia trium juvenum pro fidei catholicæ cultu tutius servando in campis Morinicis certamina: quæ ex pervetusto eoque plane lacero Ambianicæ ecclesiæ Breviario exscripsit mihi Hesdinicus (erat Hesdinii domus Societatis) e Societate nostra sacerdos: cum vero illic neque certa rei gestæ tempora, neque expressus barbaræ gentis unde prodierint locus, neque parentis eorum nomen statusve quantumvis prænobilis perhibeantur, sed quæpiam (ut vocamus) circumstantiæ innuantur, quæ hujusmodi legationes soleant comitari, non video quo opportune magis referantur hæc fusius, quam ferat Breviarium illud, enarranda. In his alludit Malbrancquius (ut e nota marginali constat) ad legationem, quam Eginhardus [D. Bouquet, Recueil, t. V, p. 95.] in Vita Caroli M. memoriæ tradidit. Verum aliæ duæ memorantur in Annalibus Loiselianis [Ibid., p. 53 et 56.] , ad annos 801 et 807: quæ postrema ultima sane fuerit, quum Aaron anno sequenti, æræ Arabicæ 192, Christianæ 808 e vivis excesserit.

[6] [in aliis monumentis Tolosates; dicuntur Sarraceni origine et sæculo VIII cæsi; Honesta male Constantia appellatur.] Verum malim ego adhærere Breviariis Ambianensi et Abbatisvillensi, ubi regio Tolosana indicatur pro SS. Martyrum patria, quam cum Malbrancquio Persidem excogitare, quæ nuspiam omnino designatur. Deinde quod Malbrancquius et secundum eum recentius Breviarium Ambianense horum Martyrum cædem ad sæculum XIII referunt, nedum negare velim, in capite hujus Commentarii præfixi. Verumtamen hoc tempus valde dubium mihi-esse non possum non fateri. Re quidem vera Sarraceni, quos introducit Malbrancquius, primo in Galliam irruerunt circa annum 719 et biennio post a duce Odone prope Tolosam profligati sunt [Cfr Hist. du Languedoc, t. I, p. 694 et seqq.] ; anno 732 fuere iterum cæsi a Carolo Martello Turonos inter et Pictavos; nihilominus remanserunt adhuc diu in Septimannia, quin tamen ad Tolosam accessisse videantur. Ast licet hæc Malbrancquii de tempore mortis opinioni aliquantum faveant, non tamen stabiliunt ipsum hujus opinionis fundamentum, SS. Martyres scilicet Sarracenos fuisse: quod tamen ante omnia probandum foret. Contra Justus et Honesta latina sunt nomina, Artemius græcum, sed latinis etiam usitatum. Unde, si auctor me melior aliquando hos Sanctos ad tempora Romanæ in Galliis dominationis retulisset, libenter in ejus ivissem sententiam. Interea non placet a trita via discedere. De sororis nomine hic aliquid addendum. In adductis locis ubique Honesta dicitur; Malbrancquius vero eam appellat Constantiam, quod tamen in lacerato suo Breviario non erat. Propter quod sane discedendum non est a Martyrologiis initio citatis, a Breviariis antiquis Ambianensi et Abbatisvillensi, ab instrumentis recognitionis reliquiarum et ab inscriptione lipsanothecæ (de qua inferius): Sancti Juste, Artemie et Honesta, orate pro nobis, apposita sculptilibus imaginibus trium Martyrum, quæ loculo supereminent.

[7] [Locus martyrii Monticellus, non vero Mons Cœli,] De loco martyrii, Monticello scilicet, nulla exorta est disceptatio. Est autem perexiguus pristinæ provinciæ Artesiæ vicus, ad rivum Quantiam (la Canche) inter Hesdinum vetus et Ferventum (Frévent) non parochialem habens ecclesiam, sed annexam vicinæ parœciæ Cuniciaco (Conchy-sur-Canche), ad alteram Quantiæ ripam sitæ. Gallice vocavit Malbranchius hunc vicum Monciel, unde latinum conflavit nomen Montem-Cœli; quod hinc in Breviaria irrepsit. Verum, ut me monuit R. D. Parenty, Atrebatensis canonicus, cui plerasque has notitias debeo, in charta anni 1079, Atrebati asservata, et qua confirmatur instauratio monasterii Alciacensis (Auchy-les-Moines) legitur Moncels; in instrumentis vero Malbrancquio coævis Monchel; latine vero in Martyrologio, abs Castellano citato, Monticellus; quod nomen pluribus in Gallia locis commune est [Cfr Mabillon, de re diplom., p. 302 et 469; Félibien, Hist. de l'abbaye de S. Denis, pr., p. LXIX. Du Cange, Glossarium, V° Monticellus, Moncellus, etc.] . Ne itaque phantasmata cum pietate misceantur, servet Monticellus suum vetus nomen, eo abire jusso quod posterius excogitatum est.

[8] [eorum cuttu,] Ad cultum quod attinet, Monticelli nunc etiam eodem die festum horum Martyrum celebratur, qui in recentioribus Breviariis Ambianensi et Atrebatensi assignatus est, nempe 18 Octobris; sic enim scribit R. D. Véniel Cuniciaci et Monticelli parochus, in epistola anno 1845 ad eminent. cardinalem episcopum Atrebatensem data, cujus apographum ad me directum est. Attamen remittitur præcipua solemnitas in Dominicam proxime sequentem, ut testatur epistola ejusdem D. Veniel, scripta die 3 Novembris 1849; quæ cum et alia in rem nostram contineat, hic e gallico sermone in latinum versa recitari meretur.

[9] [satis celebri,] In territorio Monticelli, inquit, juxta viam quæ inde ducit ad vicum Flers, dimidio circiter kilometro a prioris loci ecclesia, cernitur mediis in agris monticulus quidam, qui nomen habet tumba S. Justi (tombe de S. Just) et in quo crux erecta est. Locum hunc, qui videtur semper culturæ expers remansisse, populus omni tempore magnopere veneratus est, ac semper æstimavit Sanctos, quorum reliquiæ Monticelli asservantur, hic primitus fuisse sepultos. Dominica post diem 18 Octobris, qui Sanctis Justo, Arthemio et Honestæ sacer est, multitudo fidelium ex vicinis pagis Monticellum accurrunt, veneraturi pretiosas Martyrum reliquias, quæ pomeridiano tempore, Vesperis decantatis, in processione cum cantu litaniarum omnium Sanctorum ad tumbam S. Justi deferuntur; qua in processione conspicua est fidelium modestia et pietas.

[10] [reliquiis] Horum trium Martyrum Justi, Artemii et Honestæ Monticelli asservantur reliquiæ bene multæ, ut testatur idem D. Veniel in laudata jam epistola anni 1845. Depositæ sunt in arcula portatili et eleganti, quæ medio in altari per totum annum in altero quodam tabernaculo, porta vitrea concluso, fidelium venerationi exponitur. In hac arcula reperiuntur varia instrumenta recognitionum, quorum antiquissimum in duabus ardosiis, quas vocant, exaratum est et est sequentis tenoris: Anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono septima Februarii repositæ sunt hæ reliquiæ, quas, ut audivimus a patribus, speramus esse de corporibus Sanctorum Justi, Arthemii et Honestæ in præsentia Dni Philippi Cressent Capellani, fratris Johannis de le Warde prioris Caricampi (abbaye de Cercamps), Dni Johannis Matthieu, Johannis Attagnant et Johannæ Dorion et aliorum presbyterorum, Guillonis Le Cointre, Walrini Le Cointre et Reginaldi Lamiot. In minori ardosia nonnisi hæc pauca leguntur: Firmissime credendum est quod in apertione hujus tumuli odor suavissimus erupit et multos consolavit.

[11] [sæpius recognitis,] Facta est alia recognitio die 15 Octobris 1617 ab Antonio Perotin, parocho in Auxi-le-Château et decano de Labroye; præsentibus DD. Tussano de Bomy parocho in Monchel et Petro Danthon parocho in Conchil (nunc Conchy), ac plurimis aliis. In quo instrumento, uti etiam in sequenti, quæ in duabus ardosiis exarata sunt, verbotenus inseruntur. Tertium instrumentum confectum est 12 Julii 1737 a D. Antonio Devis parocho in Monchel occasione translationis reliquiarum ad monasterium Caricampi, unde relatæ et ab ipso illustrissimo De la Motte Ambianensi episcopo tradita fuere nobili viro de Gargan Rollepot, domino in Monchel ut testatur de hac re confectum instrumentum die 26 Octobris 1737, sigillo munitum cum subscriptione ipsius domini de Rollepot. Tribus post annis loci pastor et incolæ rogavere eumdem antistitem Ambianensem ut sibi liceret ossa S. Justi Martyris dicti loci patroni, ubi omni tempore in honore fuerunt, publicæ fidelium venerationi exponere; qua de causa ad examinanda lipsana missus est D. Romanus Ducrocq, parochus in Bernatre et Decanus de Auxi-le-Château, qui, recognitis instrumentis, testatur se vidisse supra altare B. Virginis paratum loculamentum, in quo reliquiarum capsa reponenda erat, ac jussisse se ut eadem lignea capsa intus tapete serico instrueretur, exterius vero obduceretur auro.

[12] [novoque templo decoratur.] Instrumentum, ex quo hæc desumpta, conditum est die 12 Decembris 1740; et mense Januario sequente, die 28, sæpedictus Ambianensis antistes eidem instrumento petitam facultatem adscripsit. Refriguit, ut arbitror, Martyrum cultus a tempore, quo, præcipiti jam sæculo XVIII res sacræ in universa Gallia sus deque versæ sunt; divendita tum et diruta Monticelli ecclesia, ita ut quæ nunc ibi cernitur cœpta sit exstrui anno solum 1828, deinde anno 1840 addita nave et turri campanilli plurimum est amplificata. Præcedenti anno D. Joan. Bapt. Loire, qui tum ecclesiis Cuniciaci-ad-Quantiam et Monticelli deserviebat, novam efflagitaverat reliquiarum recognitionem; quam ob causam Monticellum missus est R. D. Robitaille parochus et decanus Paulopolitanus (St-Pol-sur-Ternoise) et diœcesis Atrebatensis vicarius generalis, qui die 16 Octobris 1830 supradicta instrumenta in lipsanotheca reposita inspexit, authentica sigilla agnovit et ut pergeret parochus has reliquias fidelium venerationi exponere permisit. De reliquiis S. Justi, quæ olim Zutphaniæ, nunc partim Antverpiæ asservantur, satis dictum fuit supra in Commentario de S. Justo Bellovacensi [Vide supra, p. 337.] . Sequitur jam Passio, a Malbrancquio nonnihil pro genio suo adornata.

PASSIO SS. JUSTI, ARTEMII ET HONESTÆ,
Auctore Jacobo Malbrancq, ex lib. v de Morinis.

Justus, Martyr in diœcesi Atrebatensi (S.)
Artemius, Martyr in diœcesi Atrebatensi (S.)
Honesta Virgo, Martyr in diœcesi Atrebatensi (S.)

[SS. Martyres. ad fidem conversi,] Igitur a in medio nationis pravæ adeoque in aula paterna idolorum et aulicarum deliciarum spurcitiis scatente gemini fratres Justus et Artemius cum sorore Constantia b juvenilem agitabant vitam, aut potius etsi genio et opiparis mensis indulgere plus nimio daretur, etsi marsupia auro turgerent affatim, etsi connubia præclarissima, dosque opulentissima proponerentur, nihilominus ægerrime trahebant: ex quo enim a pio mysta quopiam clam patre baptismi lymphis tincti fuerant, nihil istorum sapiebat prorsus, solæ in divinis rebus deliciæ, solæ dapes sapidæ, quæ furtim e sacro Christiani alicujus eloquio excipiebantur. Quæ tamen non ita clancularia ratione perfici potuerunt, quin parens ethnicorum dynastarum impiissimus et Christianorum vivendi ritum cane pejus et angui exosus, nonnullam in liberis adverteret mutationem: tum serio magis invigilare, ne de die domo paterna elaberentur, neque aliorum, quam idoli cultorum congressus frequentarent: quia, cum prius inanes illas statuas respuerent, tribuebat ipse juvenili incuriæ, et animo magis in venationes et hujusmodi propenso.

[2] [petunt cum legatione in Galliam venire:] Itaque parente jam sensim ad superstitiones suas liberos promissis multis pelliciente, et iis in surdas aures labentibus, graviores minas intentante, Justus et Artemius de capesenda fuga agitant consilia. Inaudiunt in Galliis belle se habere res christianorum; illic malle se nemorum latibula petere, et herbidis vesci, quam cum Christiani nominis jactura in paternis ædibus lautissime haberi. Et ecce jam conspiciunt opportunam admodum se in Galliæ transferendi præbere occasionem. Cum enim parens honorum esset impense avidus, non reformidarunt eum in hujusmodi verba convenire: Non est, parens amantissime, quod filios tuos ad majora aspirantes super religionum tricis lacessas, altiora et heroïca magis meditamur: est vero, quo regi nostro gratificere plurimum et nos in aulica educatione perpolitos consequare, si legatis in exteras regiones transeuntibus siveris sociari: adeo formosæ in Galliis principum filiæ perhibentur, nonnullam forsan in retia cassesque fiet copia pertrahendi: tunc, cum reducibus, quidquid adlibuerit, præstabis parens.

[3] [consentit pater: comes it soror;] Placuit viro libellus supplex, sed non a se dimittere visum est, priusquam legato cæterisque comitibus, quos omnes norat Sarracenæ sectæ addictissimos et Christianis infensissimos, de meliore nota commendaret, ne a latere suo vel latum unguem sinant discedere. Erat geminis fratribus soror Constantia, quæ diu noctuque illarymans fratrum discessum ferre non sustinebat: et ne forsan in fatalem exitum eæ deducerent lacrymæ, uxori legati, quæ proficiscenti adhærebat marito, data est comes, nihil periculi patre ab societate impiæ mulieris metuente, nihil etiam toto itinere a tribus illis metuitur, nulla prorsus de Christianorum rebus colloquia serentibus, sed hilarem vultum ad quosvis aulicos sermones præ se serentibus, grates referebant mille legato et uxori, quod multo rogatu florentes adeo regiones visendi copiam ipsis impetrassent, immortalem ejus rei memoriam mentibus inhæsuram.

[4] [in Gallia, ut fidei suæ consulant, fugiunt in silvam; pater eos inquiri] Ubi vero ab Galliæ rege in rurale palatium excepti sunt et munera Sarraceni regis obtulere, opipara admodum cæna refecti sunt. Ipsis postmodum somno vinoque sepultis, Justus, Artemius, Constantia (sibi mutuo tempus horamque condixerant) facta ardenti ad superos prece, nescio qua ratione elapsi sunt, quamve viam capessiverint. Scio tamen ex eorum historia venisse in umbrosum collem qui a flumine Quantia c Hedinensi assurgit, dorsumque attollit, qua Teruanam seu Paulopolim iter est, Hedinum inter et Ferventum. Illic degunt, quam possunt occultissime; donec legati patriam suam repetierint, qui profecto e precipiti adeo fratrum fuga animo consternati, non sine metu ad regem suum sunt regressi. Parens vero, ubi liberorum illo ternione præ cæteris carissimorum sibi carendum vidit, multo ejulatu domum implet: dein ad se reversus, et in profugos excandescens, fidissimos quosque e suis asseclis, luculento viatico instructos, transmisit, qui Galliam perlustrent universam, donec e multiplici trium juvenum delineatione, in eorum pertigerint latibula: et si profusæ haud parcant nummorum largitioni, aut si reverti renuant, gravia comminentur; si neque minis obtemperent, perfidos et parricidas mala morte mulctent; parenti enim et matri proximam mortem haud dubie nuntient creaturos.

[5] [jubet et occidi.] Viam igitur priorum legatorum retexunt, et ad aulam regiam pertingentes, ediscunt in Morinis sylvas inter versari par juvenum, qui e vultu quidpiam spirent prænobile, peregrina utentes lingua; et quibus vescantur, aut vivant, vix innotescere, ad superos mentem solidas horas evehere, abstinere mortalium pene omnium consortio. Nil clarius legati volunt, et superatis Samara seu Somona et Altheia d fluminibus, ad Quantiam provolant cito, sed tacito vestigio, umbrosum illum collem, ubi didicerant eos orationum suarum sedem figere conscendentes. Deprehensi igitur, minime genus suum negare, parenti ac matri multam salutem in Christo precari, hæc nemora e paternis ædibus, nihil nisi fœdum dæmona et inanes Deos promentibus, prævalere. Illi contra utriusque parentis preces, lacrymas, suspiria et propinquam mortem, ni redierint, opponunt: impetrata illis potissima inter aulæ primores munia, selectissimas regni virgines pulchritudine, opibus, genere vix ulli secundas, ipsorum connubium demorari. Servent sibi parentes, ajunt, et opes suas, et dignitates et aliis liberis opima conjugia; stat nobis, quamdiu futilibus suis diis inhæserint, per calcatum patrem pergere, ut ad Christi signa convolemus. Et cum dirissima quæque ex jussibus paternis comminarentur, denudant præbentque cervicem, quam demetere impii non verentur, præcipiti fuga barbaram suam gentem repetentes. Res profecto attentiori consideratione digna, ecce in Morinos, ubi modo summa Christianæ vitæ tranquillitas, e media barbarie Deus Martyres accersit.

[6] [Coluntur Monticelli.] Ab Christianis res ad Morinorum præsulem delata, honorificum tumulum gemina fratribus eo ipso loco æde condita peperit; etiamnum visitur ante aram principem supernus sepulcri lapis f pede uno e terra eminere, visuntur, inquam, juvenculi duo habitu nobilium opere emissitio effecti g: quotannis per novenam eo ab advenis concurritur magno ardore, et adversus ægritudines præsidio. Vico Mons Cœli videtur (vulgo Monciel h) inditum nomen. In templi fenestris depicta paret Constantia illorum soror, cujus tamen non meminere lectiones istius breviarii laceri. Sed asserit, (ajebat loci curio), Recollecta Valentinus apud Hedinum vetus, in sacrario suo conditam, qua eo, quo superius, modo in has oras devenisse videtur: quandoquidem cum fratribus appulisse credatur. Cæterum poterunt hæc forsan ansam præbere complura et certiora ad peregrinantium frugem inveniendi.

ANNOTATA.

a Quæ hæc adducant vide in Commentario num. 5.

b Imo Honesta. Vide dicta in Commentario num 6.

c Quantia, gallice la Canche, aquis suis pagum Morinicum et diœcesim Teruanensem a meridie terminabat.

d Samara la Somme, Altheia l'Authie.

e In Menæo Atrebatensi [Le puits Artésien, revue mensuelle du Pas-de-Calais, 1838.] abhinc aliquot annis editus fuit articulus de SS. nostris Martyribus Ibidem vocatur illud nemus le bois des vignes.

f Lapis ille post eversam dimidio abhinc sæculo ecclesiam aliquandiu neglectus jacuit; postea adversa ejus facies epitaphio sculpendo adhibita est.

g Pristinus sepulturæ et reliquiarum status apprime intelligitur ex instrumento anni 1617, cujus meminimus in Commentario num. 11. Legitur ibidem super sepulcro repertus lapis albus, duas habens insculptas imagines; item locus in armariolum cavatus, plura capiens ossa, scilicet magnam capitis partem cum aliis capitis ossiculis, quartam partem cruris, os spinæ dorsalis, magnam partem parietis ventriculo proximi, partem genus acetabuli, et demum partem brachii.

h Legendum Monchel; vide Commentarium n. 7.

DE SS. JUSTO, FLAVIANO ET SOCIIS XC, MARTYRIBUS, UT FERTUR, ULCII IN PEDEMONTIO,

TEMPORE INCERTO.

SYNOPSIS HISTORICA.

Justus, Martyr, ut fertur, Ulcii in Pedemontio (S.)
Flavianus, Martyr, ut fertur, Ulcii in Pedemontio (S.)
Socii Martyres, ut fertur, Ulcii in Pedemontio (SS.)

E. C.

§ Unica. Cultus certi origo incerta; translatio; Novaliciensis, Secusiensis et Ulciensis monasteriorum initia.

[Sententia de his Sanctis varia est;] Difficultatibus quam plurimis, non tamen inextricabilibus, S. Justi Bellovacensis historiam implexam esse, et S. Justi Atrebatensis Acta multis implicari dubiis ad præsentem diem videre est. Verum enim vero ibi nulla irremediabilis inter documenta pugna, nulla de cultus legitimitate anxietas, errores quidem ingentes, sed nulla fraudis suspicio. Hic vero, ubi jam de S. Justo Novaliciensi ejusque Sociis agendum est, obscura omnia, tenebræ palpabiles, et gravissima doli falsique incusatio: quam ut lector jam nunc cognoscat, ecce ut eam ad annum 1027 compendio exhibet Hugo Flaviniacensis, Radulphum Glabrum secutus: Tunc temporis, inquit [Chronic., lib. II, ap. Pertz, Monum., t. VIII, p. 302.] , contigit innoti ossa hominis de loco abjectissimo a quodam mangone collecta et feretro imposita in monasterio S. Mariæ apud Seusiam sub nomine Justi Martyris a Mainfredo marchione fuisse reposita. Sed licet religiosis id vanissimum et stultissimum fuisse multis et probatis documentis demonstratum sit, vulgus tamen injustum pro Justo venerans in suo permansit errore. Quocirca nobis fatendum est (quum prima nostra lex sit posita in animi sinceritate) nos prorsus discernere non posse stetne veritas a parte Radulph Glabri et Hugonis asserentium S. Justum Novaliciensem Sanctum commentitium esse, an a parte Ulciensium, qui ut semper optima fide, sic se jure S. Justum colere contendunt. Quocirca nihil aliud nobis superest quam ut duplicem narrationem subjiciamus lectoris judicio.

[2] [male negat Baronius eorum cultum;] Nuspiam autem magis necessarium est, ut ab adstruendo cultu ducamus exordium. Baronius enim, postquam ex Radulpho Glabro retulisset monita divina non defuisse Ulciensibus ut a veneratione inventarum reliquiarum cessarent, hæc subdit [Annal. eccl. ad an. 1027, n. 12. ] : Siquis autem divinitus factæ de his revelationi non pareat, sed obstinatus in errore permanere voluerit, excipiet illam digne sententiam: Qui sordescit, sordescat adhuc. Sed et si non tunc, eo modo incalescente vulgo in defensionem erroris, postea emendatam constat fuisse fraudem illam, cum neque ibi, neque circumcirca alicubi locorum remanserit memoria Justi Martyris, titulo falso conficta. Hæc ille. Verum aliter res habet. In Calendario enim affixo nuperæ editioni Breviarii ad usum Taurinensium, ad præsentem diem indicatur S. Justus Monachus et Martyr; neque dubito quin multo etiam celebrior sit S. Justi cultus in diœcesi Secusiensi propter delatas ejus reliquias in monasterium B. Mariæ, dein S. Justi titulo honestatum. Præterea Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum S. Justum Martyrem et primum Novaliciæ in Gallia Subalpina abbatem producit, et Pernottus in Historia Tripartita canonicorum [Lib. III, cap. XLVI, n. 2.] Officium S. Justi ex Breviario Novaliciensi citat nosque inferius plura dabimus ex Officio Secusiensi, quod anno 1654 ad decessores nostros misit Turinellus noster. Demum, ut me docet vir eruditus ex dispersa Provincia Societatis Jesu Taurinensi, in Pedemontio et maxime in Alpibus plura sunt sacella S. Justi nomine insignita, adeoque ædicula villæ collegii nostri Taurinensis, quæ est prope Lanzo ad orientem Secusiæ, S. Justi fruitur patrocinio. De cultu itaque tam antiquo quam recenti S. Justi frustra moveretur dubium.

[3] [Chronicum Novaliciense sæc XI plura de eorum martyrio, pluraque prodigia] Inter antiquissima de S. Justo monumenta venit jure merito Chronicum Novalicience; quod anno 1846 ex autographo edidit cl. v. Ludovicus Conradus Bethmann, cujus labores, sagacitatem et eruditionem quam libentissime prædicamus. In hoe autem monumento, ante medium sæculum XI conscripto, legimus [Pertz, Monum., t. VII, p. 95.] . Antiquis quoque temporibus erat monasterium, subditum Novalicio, in vallem Bardoniscam, ubi dicitur Plebemartyrum, pro eo quia ibi quondam occisi fuerunt monachi ipsius monasterii, cum diversi generis atque sexus, qui ibidem quasi confugium fecerant, a paganis Longobardis; eo tempore, quo ipsi Novaliciensem monasterium similiter depopulaverunt. Inter quos interfectus fuit quidam monachus nomine Justus, qui justus erat et nomine et opere; atque alter, cui nomen fuit Flavianus. Horum namque monachorum epytaphia suis capitibus subposita sunt tempore interfectionis eorum. Quorum unus sic legebatur: Hic jacet Justus monachus frater Leonis, sotius Sancti Petri Veri. Alterum vero non reminiscimus. In sequenti capite diceres agi adhuc de Ulcio; ego tamen arbitror de Novalicio fieri sermonem, quoniam tunc temporis dirutum jacebat Ulcium, ut inferius videbitur. Cæterum ex mente auctoris videntur hæc etiam pertinere ad nostros Martyres. Pergit itaque: In eodem denique monasterium multæ fiunt semper Sanctorum visitationes, quæ sæpissime bonis monachis et simplitioribus hominibus apparent. A quibus nonnullis audivi, Domino teste, referre, quia tanta turba beatorum hominum albatorum ibi bonis apparent in silentio noctis, quanta si videres ex civitate aliqua omnes viri et femine simul pergere, sicut faciunt Christicoli tempore Rogationum, quando pergunt per ecclesias Sanctorum suffragia flagitare. Post hæc verba monet Bethmannus folium excidisse, in quo erat finis capitis XV, integrum XVI et initium XVII. Qui defectus antiquus sit oportet, siquidem Passio S. Justi, ex Chronico verbatim deprompta, suppletur ex Responsorio VI Officii de Translatione. Quæ vero per lacunam hanc omissa fuerint, difficile est investigare, quum index capitum turbatus sit omnino. Pronum est conjicere de revelatione sepulturæ S. Justi ibidem sermonem fuisse deque ejus translatione ad Secusiam seu Susam: unde rueret Terronei [Adelaide Illustrata, t. II, p. 124. ] et Bethmanni [Pertz, Monum., t. VII p. 74. ] argumentum, quo sibi visi sunt stabilire posse hanc partem ante translationem S. Justi, anno 1027 factam, fuisse conscriptam; siquidem hujus non fieret ibidem mentio.

[4] [mira valde de eis perhibet;] Paulo inferius refert Novaliciensis chronographus nonnulla prodigia, Novalicii (ut videtur) facta, et quæ ad nostros Martyres etiam pertinuisse videntur. Narrabo, inquit [Ibid., p. 96. ] , etiam adhuc miracula, quæ de tanto bene condecet sari loco. Erat præterea nostri temporis in familia prædicti cœnobii bubulcus quidam, ortus ex viculo quodam Viennensi urbi proximo, nomine Gislardus, qui amplius quadraginta annorum fertur in ipso servisse loco. Hic cum quadam die summo surrexisset crepusculo, ut boves eiceret in pratum, quod est ante ipsum sacrum monasterium ad pascendum, continuo se ubi pervenit in quodam loco conculcans obdormivit. Qui cum post somnii quietem surrexisset, omnem comam capitis hac barbam in eodem loco, ubi obdormivit, mox cecidit, ut surrexit. Erat enim valde capillatus, ut asserunt qui eum ante viderunt, hac barbam habens prolixam. Mecum enim per triennium habitans, sepissime loquelæ ejus et aspecti omnino ubertim fruitum sum. Alio namque tempore militum turba in eodem causa orationis convenerat loco. Ubi dum omnes quietem corporis in nocte dedissent, unus ex illis, cui æqui traditi fuerant ad custodiendum, in prædictum eos eiciens pratum, ut pastu herbarum reficeret, eos ilico insecutus est. Ubi cum se inclinasset et obdormisset, omnes capili ejus a capite defluxerunt. Hisdem namque vir ut surrexit, mox caput ejus denudatum apparuit, lucens tamquam quis galeam ferret in capite micantem hac perlucentem. Continuo sotii illius cum vidissent quæ evenerat, mirati sunt dicentes: “Supra tumbam alicujus Sancti obdormisti.” Ipse vero, lacrimis totus profusus, cum maximo dolore et ignominia talia videbatur invitus sustinere. Et quid mirum, si in eodem tanta fiunt miracula loco, in quo multa quondam fuerunt martiria diversa genera celebrata.

[5] [occisi traduntur Ulcii a Longobardis;] In primo narratu clare indicat chronographus S. Justum occisum fuisse in loco, qui antiquis temporibus erat subditus Novalicio, in vallem Bardoniscam, ubi dicitur Plebemartyrum; quam Ulcium fuisse extra controversiam est. Ulcium autem, vulgo Oulx, provinciæ Secucianæ vicus est ad confluentem Duriæ et Bardonescæ, quem veteribus Romanis Martis fanum fuisse eruditi viri arbitrantur. Leucis quinque a Secusia sive Susa distat, tribus vero a monte Genevro, ac 1400 incolis frequens est. Quum cæsus fuit S. Justus Ulcii, jam tum monasterium ibidem fuisse aperte tradit chronographus; verum per monasterium sæpius designari ecclesiam quamlibet satis demonstravit Cangius [Glossar. v° Monasterium.] . Quocirca, quum chartæ inferius recitandæ, de monasterio taceant et Plebs vulgo parochiam designaret, nil aliud ante medium fere sæculum XI ibidem exstitisse arbitramur, quam templum parochiale, patrocinio S. Laurentii insigne, dependens prioratuum more a Novaliciensi monasterio, et de quo sæpius inferius redibit sermo. Quod itaque securior hic videretur locus, eo confugissent Novalicienses monachi, quos inter S. Justus noster. Ita ex Chronographo.

[6] [verum cum Novalicium, cujus habentur monachi, conditum sit anno 726,] Cognito martyrii loco, tempus jam inquirendum est. Res tricis et difficultate plena. Affirmamus itaque primo fieri non posse ut S. Justus (siquidem Novaliciensis monachus perhibeatur) cæsus fuerit ante annum 762, quoniam tunc tantum temporis Novaliciense monasterium conditum est. Re quidem vera Paulus Britius in Historia ecclesiæ occidentalis et Ludovicus Rochexius in Gloria Novalicii referunt monasterii hujus origines ad prima æræ Christianæ tempora; decepti absurdissima rerum, hominum et temporum confusione chronographi Novaliciensis. Augustinus ab Ecclesia in Chronologia Pedemontana et post eum Ughellius, nitentes diplomate Benedicti Papæ VIII et infirmis aliquot conjecturis, easdem retulerunt ad sæculum VI. Verum satis eos jam castigavit Henschenius in Actis S. Heldradi Novaliciensis ad diem XIII Martii [T. II, Martii.] . Præterea jam pridem vulgavit Rochexius et nuperrime ex ipso originali exemplari Societas regia Taurinensis [Chartæ, col. 15.] ipsum fundationis diploma, quod Abbo, filius Felicis, patricius Francorum, monasterium condens, scribendum curavit sub die tercio Kal. Februari anno quinto regnante Domino nostro Theoderico rege in indictione nona, id est, die XXVI Januarii anni 726. Cujus chartæ genuitas confirmatur tum testamento ipsius fundatoris, quod a Cointio, Mabillonio, Muratorio aliisque ex variis exemplaribus editum est et in cujus præambulo annus 739 aperte indicatur; tum ipsa Bulla Benedicti VIII, in qua de charta illa fit sermo. Cæterum de anno fundati Novalicii legi potest eruditum opus professoris Casalis de regno Sardiniæ [Dizionario Geograflco Storico di Sardegna, vol. XII. p. 64, v Novalesa.] .

[7] [non potuerunt occidi a Longobardis, qui sæculo VI has vastarunt regiones;] Atque hinc liquet quam insulse chronographus Novaliciensis perhibeat S. Justum et Socios eo tempore intersectos fuisse, quo pagani Langobardi ipsi Novaliciensem monasterium similiter depopulaverunt; quantoque insulsius hæc adornarit auctor Passionis Ms. S. Justi et Sociorum, a Turinetto nostro ad decessores missæ. En hujus verba: Erant enim, inquit, isti pagani tres duces Langobardorum, quorum nomina sic leguntur: Amon, Zaban et Rodanus. Qui cum totam Italiam bellis et prædationibus devastassent, capitolium Romæ etiam vi capientes, necnon Cassinum castrum depopulantes cum tota Apulia. Tunc isti tres jam dicti duces Langobardorum cum valida militum manu Galliam expetunt vastaturi regredientes. Cumque ad urbem venissent Secusinam, Rodanus dux per montem Cinisium tetendit usque Grationapolim. Itaque destructum est sanctissimum Novaliciense cenobium. Amon vero et Zaban, alii duo duces, per montem Genevensem viam carpentes, totam Provinciam agressi sunt, destruentes Ebredunum, Vapincum, Arelatem, Avinionem, Marcilliam et omnes in circuitu civitates; ubi tantam stragem de Burgundionibus fecerunt, quod numerus occisorum colligi non possit. Tunc introitu istorum ducum depopulata est prædicta ecclesia Sancti Laurensii, in qua hodie dicitur Plebemartyrum, quia ibi tunc generale martyrium actum est; inter quos interfectus fuit quidam monachus nomine Justus, qui justus erat nomine etc., ut supra num. 3. Hoc tempore apud Italiam regnabat Alboynus rex Langobardorum. Hæc pleraque ex S. Gregorio Turonensi [Hist. eccl. Franc., lib. IV, cap. XXXVI.] et Paulo diacono [Gesta Longobard, lib. III, cap. VIII.] deprompta, mirum in modum confusa sunt. Imprimis cædes Burgundionum, ante Amonis, Zabam et Rhodani adventum obtigit; hi vero anno tantum 580, ut Mabillonius scribit, aut 576, ut æstimat Muratorius, in Galliam irruperunt; quo tempore non regnabat Alboynus, utpote anno 573 interfectus; dein, et quod præcipuum est, a Longobardis sæculo VI destrui non potuit Novaliciense monasterium, quum (ut vidimus) anno tantum 726 conditum fuerit; adeo ut destructum fuisset 150 annis priusquam exsisteret!

[8] [et multo minus sæculo V a Wandalis, qui etiam ad has regiones non accesserunt;] In Ms. Officio Novaliciensi S. Justi, ad decessores olim misso, per tres lectiones fit dissertatio quædam ad probandum hunc Sanctum esse fratrem S. Leonis Papæ I; in cujus rei gratiam adstruitur S. Martyrem sub Theodosio II a Wandalis occisum fuisse; ast multo etiam difficilius simile assertum componi poterit cum Novaliciensi ejus monachatu. Cæterum et ex alio capite hanc opinionem aggressus est Papebrochius, ad diem XXV Junii de S. Maximo Taurinensi agens. Quum enim auctor Vitæ S. Maximi, sæculo XI posterior, S. Justum fratrem S. Maximi faceret, animadvertit ille sequentia: Addidit, inquit [T. V. Junii, p. 49.] , auctor etiam tertium fratrem, S. Justum Novaliciensem, monachum et martyrem, patronum Secusiensis oppidi, ubi corpus asservatur, inventum circa annum 1029; quo sub ejus nomine erecta ibi abbatia fuit. Verum hunc ego, donec res accuratius definiatur XVIII Octobris, non dixerim occisum a Wandalis, quos sæculo V utramque Galliam, Belgicam et Celticam depopulatos scio: ad Alpes autem penetrasse non credo; sed a Sarracenis occisum conjectarim; iis scilicet qui, occupato sub finem sæculi IX Fraxineto, Provinciam, Sabaudiamque et Pedemontium excursonibus prædatoriis fatigaverunt, annis fere centum, usque ad annum 973, quo eos inde a S. Bobone expulsos ostendit Henschenius ad XXII Maji.

[9] [neque intelligitur quomodo ineunte sæculo X Ulcii occisi fuissent Novalicienses, quum non Ulcium,] Verum, ut recte ostendit Papebrochius S. Justum a Wandalis occisum non fuisse, sic in medias incurrit difficultates, ubi ejus necem Sarracenis tribuendam autumat. Certe Sarracenorum vastationes memorantur a coævis Luidprando et Flodoardo et sæpius in diplomatibus hujus temporis indicantur. Verum Novaliciensis chronographus depopulationem sui monasterii quæ tunc facta est, ita narrat ut planum sit Novalicienses tunc non fugisse Ulcium, ubi S. Justum occisum volunt, sed Taurinum. Pauca excerpam: Circa hæc tempora, inquit [Ap. Pertz. t. VII, p. 108.] , videlicet circa annum 906, maxima pars Sarracenorum mare navium vehiculis transfretantes, ingressi sunt Fraxinetum ad habitandum… Audiens itaque Domnivertus abbas prosanissimam famam eorum, qui tunc sanctæ Novaliciensi præerat æcclesiæ, nimis pavidus de eorum metu factus, Taurinensi civitate fugere malo suo et nostro curavit cum suis. Erat autem æcclesia in præfata civitate in honore Sancti Andreæ et Sancti Clementis dedicata, ubi hodie dicitur Sanctum Benedictum, scilicet ad portam Sigusinam, quæ longe ante pertinens fuerat de ipsa Novaliciensi abbatia… Discedentibus denique monachis ab ipso cœnobio, statim dirissima gens Sarracenorum occupavere locum. Qui ilico deprædantes universa quæ inverire poterant, concremaverunt omnes æcclesias ac domos universas. Invenerunt siquidem ibi duos senes monachos, qui illic ob custodiam æcclesiarum domorum relicti fuerant; quos arripientes, ad necem usque vulnerantes vapulaverunt.

[10] [sed Taurinum fugerunt:] Quæ fuga confirmatur diplomate Hugonis [Monum. Patr. Chart., col. 135.] regis Italiæ, dato die XXIV Julii anni 929, et tribus aliis anni 972, Belegrimi abbatis Bremetensis [In Chron. Novalic. ap. Pertz, t. VII. p. 122.] , Joannis papæ XIII [Monum. Patr. Chart., col. 229.] , et Othonis Magni imperatoris [Ibid., col. 231.] . Et cum ex ultimis his tribus diplomatibus pateat anno 972 Novalicium adhuc dirutum jacuisse, sane eo redire non potuit S. Justus cum sociis suis, atque inde iterum fugere et Ulcii versari, priusquam ejecti fuerint Fraxineto Sarraceni, anno (ut diximus) 973. Ut itaque teneatur S. Justum a Sarracenis occisum fuisse nil opportunius occurrit, quam ut dicatur S. Justus addictus fuisse ecclesiæ S. Laurentii Ulciensi, ibique cum aliquot sociis degisse, prout in prioratibus minoribus moris erat. Quæ si teneatur sententia, statuendum erit e nonaginta aliis Martyribus plerosque non monachos fuisse, sed, ut habet chronographus, diversi generis atque sexus, qui ibidem quasi confugium fecerant.

[11] [temere tradi- S. Justus frater fuisse S. Leonis M. et S Maximi Taurinensis.] Ex Epitaphio, quod supra apud chronographum obvium fuit, miræ quoque exortæ sunt narrationes. Quum enim id ferret: Hic jacet Justus monachus frater Leonis, sotius Sancti Petri Veri, hinc Novaliciensis monachus, sæculo XI posterior, hanc in S. Maximi Taurinensis Vita tenuit genealogiam [Act. SS., t. V Junii. p. 50. Cfr supra n. 8.] : Beatus Maximus, doctor egregius et confessor Domini gloriosus, regionis Tusciæ et patre Quintiano, ex nobili scilicet Tuscorum sanguine propagatus est. Tres enim fratres ex utroque parente esse dicuntur, scilicet B. Leo primus, Justus cujus corpus requiescit in urbe Secutiensi et B. Maximus. Primus quidem, id est S. Leo, in throno apostolici culminis, sicut honore, ita cunctos doctrina et virtute præibat; secundus, id est S. Maximus, ecclesiam Taurinensem sibi creditam mira providentia gubernabat; tertius vero S. Justus, his duobus non inferior, quod ipsi verbo docebant vita et operibus adimplevit. Credidit Papebrochius [Ibid., p. 49, n. 5.] Leonis nomini pontificis titulum in epitaphio adjectum fuisse: unde quum S. Justum sæculo IX interemptum habuerit, æstimavit S. Justum fratrem Leonis IV, V, VI, VII aut VIII fuisse: verum quum in epitaphio merum Leonis nomen prodeat, quis universam hanc genealogiam flocci non faciat? Quis vero sit ille S. Petrus Verus, cujus socius perhibetur in epitaphio S. Justus, frustra inquisivimus: unde alius forsan me audacior fictionis arguet ipsum epitaphium. Verum stylum jam ad se vocat ipsa S. Justi translatio.

[12] [Stephanus quidam Turonensis detegit S. Justi corpus, quod multa celebritate] Anno 1654 Turinettus noster non tantum Passionem S. Justi, sed etiam Translationem et Miracula ad decessores nostros destinavit. Verum hæc nil aliud sunt quam responsoria et versiculi aliquot Officii S. Justi; quæ tamen, quum nil melius præsto sit, edenda videntur: Veniunt primo loco sex Antiphonæ: I. Cum revelari voluit diu jacens occultus, tunc Stephano (Turonensi, ut se serebat), innotuit, locus quo fuit sepultus (Ulcii). II. Exhumantur reliquiæ, quas efferunt devote, laudant voce lætitiæ, ad horam sunt immotæ. III. Quas statim ferunt levius, vehunt corpus sacratum, laudat clerus et populus tantum patronum datum. IV. Justum locavit marchio (Italiæ, et comes Taurinensis [Bertolotti, R. Gasa di Savoia, p. 19.] Maginfredus sive Manfredus Odolricus II) in urbe Secutiæ, in qua fulsit continuo, ut stella matutina. V. Hic patrantur miracula, ægri cuncti sanantur, cæci, claudi, dæmonia, incommoda fugantur. VI. Hoc sentit urbs Secutiæ, clerus et sæcularis, hoc totus cultus patriæ, gradusque militaris.

[13] His succedunt octo responsoria cum versiculis [et crebrescentibus miraculis transfertur] ad lectiones, quæ olim historias dicebant: I ℞. Multis latet temporibus corpus sacratum illud, quod Stephanus Turonicus per visum revelatum cunctis pandit fidelibus, postquam est honoratum. ℣. Involvunt cervæ corio, quam capiunt miraculo; obsequium fert gratum. II ℞. Tunc temporis consilium insigne congregatur, ad quod Justi corpusculum ferentes, divulgatur: claudum curat, dæmonium coram cunctis fugatur. ℣. Cæcus visum recuperat, laudat cœtus et jubilat, a cunctis honoratur. III ℞. Defert cœtus et marchio reliquias sacratas, solemni cum obsequio decenter bajulatas, quas condunt in cœnobio (Secusiensi) reverenter humatas. ℣. Mirantur ex gravamine, lætantur ex levamine, laudes prætendunt gratas. IV ℞. Cum adolescens lubricus ad corpus impudenter accederet, quantocius vehementer percussus, visum amisit oculus, quem post reddit clementer. ℣. Hujus compuncta viscera sancti poposcunt lumina, fundunt pias ferventer preces. V ℞. Dum presbyter blasphemiam ad Sancti contumeliam profert sine timore, statim tactus divinitus, versatur os retrotenus cum cunctorum horrore, verbum et sensus perditur; cum ad domum reducitur, expirat cum mœrore. ℣. Servus ob Sancti gratiam precatur indulgentiam, sed ferit cum furore. VI ℞. Dum fabrica (Secusiensis monasterii) construitur, quoddam lignum præscinditur; ad arboris ruinam cadit vir nec extinguitur. Justi virtus exposcitur, adest ad medicinam. ℣. Quidam in præputio collisus, Sancti merito nullam sentit jacturam. VII ℞. Dat fomentum lisciviæ aqua; dum deest oleum, liquor pinguescit; lux paruit obsequio, dum custos stravit cereum, nec sic cera liquescit. Hoc mirando judicio thronum tenere ethereum, nobis sic innotescit. ℣. Ignis hic non extinguitur, nec cereus consumitur; sic laus Sancti clarescit. VIII ℞. Plura patrat miracula, cæcis redduntur lumina, claudique relevantur; percutitur blasphemia, expelluntur dæmonia, furesque verberantur, mutis datur facundia, propulsantur incommoda, divinaque conservantur. ℣. Quo pelluntur periculo, fugit carnis molestia, deformes reformantur. Mortis instante termino, incepto jam liscivio, vires vitæ donantur.

[14] [anno 1027 in novum monasterium Secusiense, dein S. Justi dictum.] Multo plura de hac inventione et translatione commemorat Radulphus Glaber, quem inferius exhibebimus. Interea inquiramus quo hæc facta sint tempore. Ex charta dotationis monasterii S. Justi, tunc temporis Secusiæ a comite Mainfredo ejusque fratre Alrico, Astensi episcopo, conditi, novimus anno imperii Domini Chunradi imperatoris Deo propicio tertio, nono die mensis Julii, indictione duodecima, id est anno 1029, quo illa charta Taurini confecta est, S. Justi corpus ibidem jam requievisse. Legimus enim illic [Monum. Patriæ, Chart., col. 480.] : Et ideo omnibus notum sit quia habemus et detinemus ad nostram proprietatem peciam unam de terra intra hanc Secusiensem civitatem positam, ubi basilica in honore domini nostri Ihu Xpi, et Sancte Trinitatis, Sancteque Mariæ Virginis sive Sancti Michaelis archangeli, seu Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum principis, etiam Sanctorum Johannis Baptiste et Johannis Evangeliste, atque Sancti Mauri Confessoris Xpi necnon Sancti Justi Martyris, UBI EJUS SANCTUM QUIESCIT CORPUS, atque omnium sanctorum est constructa. Verum non diu ante illuc transferri potuit, quum Mabillonius [Annal. Bened. ad an. 1027.] hujus cœnobii initia ad annum 1027 referat, neque aliquid occurrat quod huic sentitiæ opponatur; dein ipsemet Radulphus Glaber translationem illam anno 1027 assignare videtur. Quum enim capite II libri IV historiunculam ad diem XXVI Martii anni 1027 pertinentem narrasset; capite senquenti, ubi de translatis S. Justi reliquiis sermonem instituit: Fuit enim, inquit [Bouquet. t. X, p. 46.] , in præscripto tempore homo plebejus; et pergit reliquiarum inventionem explicare et translationem. Adde Hugonem Flaviniacensem, ut num. 1 dictum est, eamdem ad annum 1027 consignare. Deinceps floruit in Secusiensi cœnobio S. Justi cultus; adeoque ab hoc Sancto nomen suum mutuatum est hoc asceterium.

[15] [Ulcii in loco martyrii conditur nova congregatio canonicorum regularium] Ut sæpius dictum jam fuit, repertum est S. Justi corpus Ulcii; quocirca religione non caruit hic quoque locus, adeoque occasione retectorum S. Justi aliorumque corporum cœnobium ibidem fundatum fuit, quod dein caput factum est congregationis Canonicorum S. Laurentii de Ulcio. Origines hujus cœnobii facile intelliguntur ex diplomate Cuniberti Taurinensis præsulis, a Joffredo [Storia delle Alpe maritime, Monum. Patr., t. IV, col. 341.] recitatum. Sequentia ad rem nostram pertinent: Erat equidem intra fines nostri episcopi locus inter Alpes situs, qui Plebs Martyrum nuncupatur, inter Secusiam et Jani montem *, secus ripam Duriæ fluminis, reverentia et religione revera dignus, sed multo tempore incuria et negligentia post persecutionem et desolationem paganorum usque ad nostrum tempus desertus. Postea vero revelatione divina sacerdos quidam, Geraldus nomine, qui postmodum in Sesteriensi * ecclesia episcopus est ordinatus, primum adjunctis sibi Odolrico et Nantelmo, adhuc bonæ indolis puerulo, nunc vero ibidem a nobis sanctæ congregationis præposito constituto, compertis quidem innumeris signis et prodigiis, etiam confinibus loci illius adhortantibus, abrenuncians solo *, divina illustratione compunctus, habitaculum in eodem loco construxit. Pauco autem interjecto tempore, Taurinum ad nos veniens, hujusmodi nobis et canonicis nostris fecit professionem, ut, collata sibi a nobis licentia et auctoritate, tam ipse, quam cæteri, quos divina misericordia aggregasset, ibi omni tempore canonicam tenerent institutionem. Huic igitur tam competenti petitioni gratuito adquievimus; et quoniam inter gelidas illas Alpes, algore nivium et affinium horribili sublimate rupium durus est, et difficilis incolatus et asper, ut vehementiori locus ille suis ab incolis ad plenitudinem perfectionis ducatur et affectiori mente atque lætiori semper inhabitetur, de nostræ pietatis et misericordiæ visceribus viatorum immensæ necessitati compatientes … liberam ac venerabilem canonicam … fieri volumus ac peroptamus. Ideoque fratrum nostrorum canonicorum communi consilio ac voluntate huic sanctæ noviter inceptæ regulari canonicorum aggregationi S. Laurentii Ulciensis de Martyrum præfata plebe, præsenti et futuræ, Deo ibi famulanti, perpetuo donamus… Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1065 indictione secunda; datum Taurini … pridie Kalendas Maji.

[16] [circa annum 1040 maxime a Cuniberto Taurinensi] Initia hujus canoniæ refert Hélyot [Hist. des Ordr. relig.. t. II, cap. X, p. 75.] ad annum 1050, quo in Plebe Martyrum Gerardus Caprerius [Gallia Christ., t. I. col 483.] seu Charbrerius [Hélyot, t. II, p. 75.] cellulam ædificasset. Lelarge vero hæc habet [De ord. canon. regul., p. 340.] : Anno 1053 canonica Ultiensis in Delphinatus et Pedemontium confinio sita ad regularis institutionis formam converti jam cœpta erat. Hinc donum quoddam isto anno assignatum [Ap. Guichenon, Biblioth. Sebus. Centur. I, cap. LXXXVIII.] “ecclesiæ B. Petri cum cæteris Apostolis et ecclesiæ S. Laurentii Martyris in loco, qui dicitur Plebem Martyrum, et canonicis in supranominatis ecclesiis regulariter viventibus.” Verum quum in charta Cuniberti anni 1065 legatur Gerardus primum sibi adjunxisse præter Odolricum Nantelmum adhuc bonæ indolis PUERULUM, nunc vero ibidem, ait Cunibertus, a nobis Sanctæ Congregationis præpositum constitutum; quum insuper inter Gerardum, anno 1060 in concilio Avenionensi Sistaricensem episcopum creatum [Gallia Christ., t. I.col. 483.] , et Nantelmum nullus inveniatur præpositus intermedius, adeoque Nantelmus anno 1060 præposituram adeptus dicendus sit; hinc fit ut planum credere sit Gerardum cum puerulo Nantelmo Ulcium accessisse circa annum 1040. De fundatore etiam lis est. Bourchenu [Hist. du Dauphiné, t. II. p. 8, edit. 1721.] fundationem, tribuit comitissæ Secusiensi Adelaidæ propter multas donationes ab anno 1057 usque ad 1098. Contra Ughellus [Italia sacra, t. IV, col. 1039.] fundatoris titulum tribuit Cuniberto Taurinensi propter diploma anni 1065. Equidem arbitror Gerardum cum sociis occupasse Ulcium, utpote locum derelictum, absque ullius licentia; eosque, ibidem initio opera manuum vel forte ex patrimonio victitasse; dein vero auctos fuisse piis aliquot donis, donec anno 1065 Cunibertus in eos transtulit ipsius Ulciensis ecclesiæ rudera et circumjacentem agrum; quæ sibi olim subdita fuisse asserentes audivimus Novalicienses in Chronico.

[17] [anno 1073 consecratur ibidem ecclesia,] Crevit in dies loci illius celebritas, nempe ex illis innumeris signis et prodigiis, ab episcopo Taurinensi memoratis; et dum anno 1073 nova ibidem ecclesia consecrata est, accurrerunt fideles ex variis partibus, ait Joffredus [L. c., col. 348.] , maxime ex Alpibus maritimis et Cottiis et ex diœcesibus Ebredunensi et Taurinensi. Nec vero sola veneratione erga locum sanctum, sed exemplo etiam principum et prælatorum movebantur. Hos inter Guigo comes Albonensis, Gratianopolitanus et Viennensis, eodem peregrinatus est; verum cum ad Brianconense castrum in Ebredunensi diœcesi pervenisset, morbo gravissimo correptus, parum abfuit quin supremus ei dies obtigerit. Impetravit demum a Deo sanitatem, fors, inquit Joffredus, ob insignem liberalitatem quam erga eamdem ecclesiam demonstravit. Paucas ex ejus diplomate hic excerpenda sunt:

[18] [et novæ fiunt donationes.] Ego Guigo comes in Dei nomine dono, atque dando confirmo de hæreditate mea, sicut ego possideo, medietatem unius mansi, quæ est in villa quæ Ulcis vulgo dicitur, qui fuit Martini Balbi, sacrosanctæ Dei Ecclesiæ, quæ est ædificata juxta basilicam S. Laurentii Martyris de Plebe Martyrum, et quæ modo est consecranda a catholicis episcopis, et ita pro amore Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, sive pro redemptione animæ meæ, seu animæ patris mei vel parentum meorum concedo hoc sponsalicium vel dotalicium supermemoratæ ecclesiæ, quæ, ut diximus, modo est dedicanda in honore Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, atque S. Johannis Baptistæ et omonium Apostolorum sive S. Justi Martyris qui in eodem loco pro Deo occisus fuit cum aliis nonaginta Martyribus, atque S. Nicolai, seu S. Sebastiani, confirmo et corroboro, ut firmiter maneat et ipsi pro me ad Deum intercessores fiant… Ego Guigo comes, qui, infirmitate detentus in Brianconi castro, ad consecrationem illam non possum ire, etc. Idem Guigo confirmavit donationes suas et novas obtulit Alberto Præposito Ulciensi anno 1105, recordatus scilicet se ante annos triginta sanitatem consecutum in Brianzono castro, cum jam esset in articulo mortis positus. Qui plura de Ulciensi præpositura et congregatione cupiat, adeat Pennottum, Hélyot, Bourchenu, Joffredum aliosque.

[19] [Quæ faveant cultui SS. Juti et Sociorum.] Nostrum vero jam est ea omnia in unum colligere quæ faveant cultui SS. Justi et Sociorum. Circa annum itaque 1027 extraneus quidam, qui se nomine Stephanum, patria Turonensem ferebat, detexit corpus quoddam Ulcii, in loco, qui certo aliquando vastatus fuit, et qui ab antiquo tempore dicebatur Plebs Martyrum; detectum fuit et aliud corpus, et epitaphia sub capitibus reperta: unde Justi et Flaviani innotuerunt nomina. Ante medium sæculum XI asseruit chronographus Novaliciensis vocabulum Plebis Martyrum ex horum martyrio ortum; idem affirmavit comes Guigo anno 1073. Justi corpus revera corpus viri sancti fuisse crediderunt marchio Maginfredus ejusque frater Alricus, Astensis episcopus, fundatores Secusiensis monasterii: qui ambo de egregia sua prudentia laudantur a Guilielmo Aquitaniæ duce, scribente ad Leonem, episcopum Vercellensem, de deponendis Italiæ episcopis: Non laudavit, inquit [Guilielmi epist. v, ap. Bouquet, t. X, p. 484.] , mihi hanc vituperabilem conditionem prudens marchio Maginfredus, nec frater ejus Alricus bonus episcopus, quorum me sanissimo plerumque uti consilio numquam pœnituit, quos supra omnes Italos præstantioris ingenii, fidei et bonitatis esse censeo. Quin imo ipse Radulphus Glaber [Ap. Bouquet, tom. cit., p. 45.] appellat Mainfredum marchionum prudentissimum. Præterea anno 1073, postquam terra multum fossa et cavata fuisset, ut nova exstrueretur basilica, innotuerunt alii nonaginta Martyres, teste charta Guigonis Viennensis comitis. Præterea hi plerique admiranda memorant prodigia ad confirmandam reliquiarum veritatem.

[20] [Radulphus Glaber, cujus fides flocci facienda non est,] Verum alia omnino occinit Radulphus Glaber, cujus opus historicum maximi factum fuit a cardinalibus Bona et Baronio, sed nunc non tanti. Plurimum enim eum vellicaverunt scriptores præstantissimi; ex quibus appellare sufficiet de la Curne de Sainte-Palaye [Mémoires de l'Académie des inscriptions, t. VIII, p. 549 et seqq.] , D. Rivet [Hist. litt. de France, t. VII, p. 410 et seqq] , D. Buoquet [Recueil. t. X, præf., p. XIII et seqq.] et cl. v. Waitz [Ap. Pertz, Monum., t. VII, p. 48 et seqq.] ; verum quamquam valde ab eis vapulet, a nemine tamen mendacii incusatur; imo de sua laudatur sinceritate. Præ cæteris audiatur nuperrimus ejus editor cl. v. Waitz: Verumtamen, inquit [Ibid., loc. cit.] , quæcumque ipse vidit aut a coævis accepit, fideliter in schedas retulit, animo satis candido et justo sæculi genium descripsit, moresque depravatos coloribus vividis pinxit. Quibus monitis, lectoris judicio jam subjicio Radulphi Glabri narrationem, cui ipse titulum fecit: Quod peccatis hominum exigentibus, Domino permittente, a nequam spiritibus aliquando fiant miracula.

[21] [contendit revelationem reliquiarum esse fig menta cujusdam nequam,] Divina igitur auctoritas per Moysem Judæis prolata, taliter illos monuit, dicens: “Si fuerit, inquit [Deuter. 13.] , propheta inter vos, loquens in nomine alicujus deorum gentium et prædixerit quidpiam futurum, et fortuito evenerit, non credatis ei, quoniam tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum, an non.” Habemus ergo in præsentiarum in re dissimili non dispar exemplum. Fuit enim præscripto tempore homo plebejus mangonum callidissimus, ignoti tamen nominis et patriæ, quoniam pro diversitatibus locorum quærens latebram ne agnosceretur, fraudulenter imponebat sibi vocabula, vel de qua foret provincia. (Turonensem se tunc temporis dicebat. Cfr supra n. 12 et 13.) Effodiebat quoque e tumulis clancule ossa evellens a cineribus nuperrime defunctorum hominum; sicque imposita in diversis apophoretis (seu feretris), venditabat apud plurimos pro Sanctorum Martyrum seu Confessorum reliquiis. Hic vero post innumeras hujusce illusiones in Galliis patratas, perfuga venit ad loca Alpium, ubi persæpe brutæ gentes inhabitant, habentes in arduis plurima domicilia. Ibi nempe se Stephanum nuncupavit, qui alias Petrus, alias Johannes dictus fuerat. Illic ergo more solito noctu colligens a loco abjectissimo ignoti ossa hominis, quæ posuit in cassella et feretro, dicebat sibi angelica ostensione revelatum fuisse (Cfr num. 12), quem fingebat esse Sanctum Martyrem nomine Justum (eumdem scilicet quem Bellovacenses et Autisssiodorenses jam pridem colunt).

[22] [miracula diabolica esse,] Mox quoque vulgus, ut se in talibus habere solet, ignavum quicquid rusticanæ plebis fuit, totum ad hanc famam confluit; pœnitet insuper si non est sibi morbus, quo curari deposcat. Tunc ducit debiles, confert munuscula, pervigil tenet excubias, præstolans repentina fore miracula; quæ, ut diximus, aliquotiens permittuntur fieri a malignis spiritibus tentatorie, peccatis hominum præcedentibus: quod tunc procul dubio evidentissime claruit. Multimodæ quippe membrorum reformationes ibidem visæ sunt exstitisse, ac insignia pendere oscellorum multisormia; nec tamen Moriannæ, vel Utzeticæ, seu Gratinonæ urbium præsules, in quorum diœcesibus talia profanabantur, diligentiam hujus inquirendæ rei adhibuere: quin potius conciliabula statuentes, in aliquibus nihil aliud nisi inepti lucri quæsitum a plebe, simul et favorem fallaciæ exigebant.

[23] [Mainfredum et multos episcopos fuisse deceptos;] Interea Mainfredus, marchionum ditissimus, hujusmodi famam comperiens, misit e suis, qui vi rapientes illud, quod colebatur simulacrum, sibi deferrent, quem æstimabant Martyrem venerandum. Cœperat enim isdem marchio constituere monasterio in Seutiæ castro (Cfr num. 14), quod est antiquissimum inter Alpes, in honore Dei omnipotentis, ejusdemque genitricis Mariæ semper virginis: in quo etiam post expletionem operis illum cum aliis quam plurimis Sanctorum pignoribus locare decreverat. Post paululum quoque completo ecclesiæ opere, statutoque dedicationis die, accersitis episcopis in gyro degentibus, cum quibus etiam sæpe nominatus abbas Willelmus (Divionensis Sancti Benigni), nonnullique abbates affuerunt. Erat autem tunc ibi prædictus mango, jam dicto marchioni percarissimus effectus, quippe quoniam spondebat se multo pretiosiora Sanctorum pignora in proximo revelaturum (et quidem anno 1073 jam nonaginta detecta fuerant, cfr. num. 18), quorum scilicet gesta et nomina atque passionum certamina, ut cætera, fallaciter confingebat.

[24] [a se incredibilia audita esse ex ore istius vafri,] Qui cum a doctioribus quibusque interrogaretur, qualiter taliter pernosceret minus verisimilia blatterans personabat: nam et egomet cum sæpius nominato abbate illuc deveniens intereram. Ajebat namque: Apparet, inquiens, mihi noctu Angelus narratque ac docet quæcumque me velle scire noverit, et tamdiu apud me manet, usquedum ego recedere compello. Cum vero ad hæc respondentes sciscitaremus, an vigil seu in somnis hoc cerneret, subjunxit: Per singulas pene noctes eripit me Angelus e lectulo, uxore mea ignorante; qui post multa colloquia salutans me atque deosculans recedit. Nos quoque expoliatum calliditatibus intelligentes mendacium, cognovimus virum non angelicum, quin potius fraudis ac malignitatis ministrum. Præterea pontifices rite peragentes, ob quam venerant, ecclesiæ consecrationem, intromiserunt cum cæteris reliquiarum pignoribus ossa illius profani astu adinventa: non tamen sine magna utriusque plebis exaltatione, quæ innumerabilis illuc convenerat. Contigit ergo ista fieri die XVI (immo XV, ut patet ex die cultus utriusque Justi) Kalendarum Novembrium. Iccirco nempe quoniam fautores hujus erroris asserebant esse eadem Justi Martyris ossa, qui eo die Belvaco Galliarum passus urbe: cujus etiam caput Autissiodoro, ubi natus et nutritus fuerat, relatum est et habetur.

[25] [et prudentiores sibiconsensisse.] Sed ego, qui rei novitatem noveram, frivolum quod dicebatur asserebam: elegantiores tamen virorum personæ, cognoscentes figmenta fallaciæ, fidem dabant assertioni quam protuleram. (Cfr num. 13, ubi presbyter apparet, a Radulphi stans parte.) Nocte denique insecuta, visa sunt a quibusdam monachorum seu aliorum religiosorum monstruosa in eadem ecclesia phantasmata atque a locello, quo inclusa habebantur ossa, formas nigrorum Æthiopum exisse, necnon ab ecclesia recessisse. Et licet plures sanæ mentis detestabile figmentum abominandum clamarent, vulgus tamen rusticanæ plebis mangonem corruptum injusti nomen pro justo venerans, olim in suo permansit errore. Nos autem iccirco ista retulimus, ut a multiformis dæmonum seu humanorum errorum, qui in orbe passim abundant, præcipue in fontibus seu arboribus ab ægris incaute veneratis caveatur.

[26] [quæ nos permittimus ecclesiasticæ auctoritati,] Secundum Radulphum itaque persuasit ille peregrinus Mainfredo ejusque fratri Alrico ossa monachi Justi esse ejusdem Justi, qui in multis Galliæ partibus colebatur et de quo nil præter nomen noverant Taurinenses: quæ confusio quam absurda esset ostendit Radulphus vel ex eo quod Belvaci obiisset martyrium et caput ejus servaretur Autissiodori. Hæc ejus sententia: quæ non tantum, ut initio vidimus, placuit Baronio, sed et aliis quoque egregiis scriptoribus; ex quibus ego unum appellabo Mabillonium [Annal. Bened., lib. LVI, n. 24 t. IV, p. 311.] , virum æque doctum ac moderatum. Cæterum, propositis utriusque sententiæ argumentis, ipsum judicium auctoritati ecclesiasticæ permittimus: ad eam enim solam pertinet ex diptychis liturgicis expungere nomina, si quæ forte illegitime instrusa sint; donec vero id fiat, nostrum est de iis dicere, quoniam opus nostrum omnes complectitur Sanctos et Beatos, qui per universum orbem coluntur; et penes nos arbitrium non est utrum recte colantur an secus. Atque hæc eo potiori jure hic nobis profitenda sunt, quod, ut huic synopsi historicæ præfabamur, nil determinare volumus, nec possumus in tanta coævorum documentorum pugna.

[Annotata]

* Monginevro.

* Sisteron.

* Sæculo.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Oktober VIII: 19. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 18. Oktober

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 18. Oktober

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.