Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VIII           Band Oktober VIII           Anhang Oktober VIII

19. Oktober


DIES DECIMANONA.

SANCTI, QUI XIV KAL. NOVEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Ptolemæus, Martyr Romæ.
Sanctus Lucius, Martyr Romæ.
Sanctus alter eorum Socius Martyr Romæ.
S. Maximus, Levita et Martyr Aquilæ in Vestinis.
S. Beronicus, Martyr Antiochiæ in Syria.
S. Pelagia, Martyr Antiochiæ in Syria.
SS. Alii XLIX Martyres Antiochiæ in Syria.
S. Varus miles, Martyr in Ægypto
Socii ejus ascetæ, Martyres in Ægypto
S. Cleopatra vidua in Palæstina.
Filio suo Confessore in Palæstina.
S. Eusterius, Episcopus Salernitanus Confessor in Italia.
S. Gratus, Episcopus Oloronensis Confessor in Gallia.
S. Levangius seu Livanius, Episcopus Silvanectensis Confessor in Gallia.
S. Lupus, Episcopus Suessionensis Confessor in Gallia.
S. Veranus, Episcopus Cavellicensis Confessor in Gallia.
S. Ethbinus, Abbas Confessor in Hibernia.
S. Aquilinus, Episc. Ebroicensis Confessor in Gallia.
S. Desiderius, Abbas Confessor in Gallia.
S. Theofredus, Abbas Calmeliacensis Martyr apud Velaunos in Gallia.
S. Frideswida, Virgo Oxoniæ in Anglia.
S. Laura, Vidua Martyr Cordubæ in Hispania.
B. Thomas Helias presbyter in Normannia inferiori.
S. Petrus de Alcantara, Confessor Arenis in Hispania.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES RELATI.

Translatio Sanctæ Austrebertæ Virginis Pauliacensis Abbatissæ. Ita Saussaius et Arturus in Gynecæo. Taruana Morinorum in Belgica II, præclarissimis orta natalibus, sancta Virgo, Portensis primum cœnobii juxta Somonam amnem Præposita, dein Pauliacensis in Normannia fuit Abbatissa. Martyrologium Romanum meminit in pago Rhotomagensi sanctæ Austrebertæ Virginis, miraculis celebris X Februarii.
S. Sciahdustes (ita Persis scribitur et amicum regis significat) qui a græcis Sadoth vel Sadoch, a Cophtis Zaduk nuncupatur, Seleuciæ et Ctesiphontis in Perside Episcopus cum sociis CXX. MM. in Menæis græcorum [Act. SS., t. III Febr., p. 177.] ad hunc diem XIX Octobris commemoratur, dum apud alios ejus, et quidem cum Sociis CXXVIII, mentio occurrit die XX Februarii, quo et in Romano Martyrologio colendus indicitur, et majores nostri acta ejus ex græco versa ediderunt. Postea vero Stephanus Evodius Assemani archiepiscopus Apamensis SS. Sciahdustis et centum viginti octo Sociorum Martyrium ex primigenia phrasi Chaldaica Actis suis inseruit [Act. SS. Martyrum Orient. et Occident., part. I, p. 88 et seqq. Edit. Romæ 1748.] , quod cum nostris quoad substantiam satis concordat. Præcipuum fere discrimen est, quod apud nos referantur consummati vigesimo mensis Februarii dum juxta textum Chaldaicum illustris iste Sanctorum chorus coronam adeptus est Luna vigesima Februarii. Et additur: Beatus autem Sciahdustes vinculis onustus ad Huzitarum provinciam in urbem Lapetam perductus, ibique data carnifici cervice, pro Christo in beata sua spe fortiter occubuit. Quæ apud nos ita redduntur: Athletam vero victorem et Episcopum Sadoth in aliam regionem, Bethusam dictam, in urbem Bethlapat vinctum duxerunt, ibique caput ejus amputarunt. Notat Assemani: Huzitarum provinciam perperam Metaphrastes vocat Bethusam, ut et Lapetam ejus urbem Bethlapat [Act. SS. Martyrum Orient. et Occident., part. I, p. 92.] . Hæc autem hic ideo adscripsimus, ut videatur Acta nostra, licet quoad substantiam concordent, tamen ex textu Assemaniano in nonnullis emendari posse. Præterea chronotaxis a Bollando admissa impugnatur. Cum enim laudatus Assemani [Ibid in Præfatione, p. LXXV.] , ex Agathia Scolastico aliisque rerum Persicarum scriptoribus deduxisset, persecutionem sub Sapore II cæptam, non anno 343, ut S. Hieronymus scribit, sed jam anno 340; concludit in Admonitione [Ibid., p. 84.] , S. Sciahdustem, cum sociis martyrio coronatum, mense Februario anni 342, ubi Bollandus annum habet 345. Et re quidem vera, si cœpta sit persecutio, quo vult Assemanius anno, recte etiam martyrii tempus ab eo determinatur. Hujus loci non est quæstionem chronologicam longius prosequi; sufficiat monuisse, judicio eruditi Fr. Hieremiæ a Bennettis [Chronologia et Critica historiæ profanæ et sacræ, t. IV, part. I, p. 493. Edit. Romæ 1767.] , verius Assemanium arguisse contra Petavium, Ruinartium, Bollandum, Pagium etc. Quod autem ad diem spectat, diximus supra apud nos diem, juxta textum Chaldaïcum, Lunam poni XX Februarii. Jam vero, juxta Assemanium, incidit, anno Christi 342, in diem VIII, Luna XX præfati mensis [Assemani ubi supra. p. 92.] . Scilicet Assemanius dies lunares ad solares redegit assumendo ex Tabulis ordinariis [Vide. L' Art de vér. les dates, in Chron. tab.] epactam anni sequentis. Epactæ autem litteram Martyrologii singulorum annorum ordinant, ex qua luna pro singulis diebus habetur. Jam vero annus 342 habet epactam XI, cui respondet littera Martyrologii l; atque in diem VIII Februarii occurrit isto anno luna XX. Cæterum poterit ratio calculi Assemaniani alibi latius explicari. Vide etiam Bennetti [Chronologia et Critica, t. IV, part. I, p. 480 et seqq.] . De S. Sadoth seu Sciahduste egimus XX Februarii.
Centula monasterio, Dedicatio Orientalis cryptæ in honorem S. Mariæ et S. Richarii sacerdotis gloriosi. Ita ad hunc diem XIX Octob. legitur in Ms. Martyrol. Centulensi. Quæ huc spectant reddita fuere in Actis S. Gervini abbatis Centul., cui præfata Dedicatio in acceptis refertur III Martii.
Translationis SS. Emetherii et Celedonis seu Celedonii MM. Calagurritanorum, in Hispania, meminit Tamayus, quando scilicet sacra eorum pignora ad urbem Cardonensem solemniter deportata fuerunt. Eorum Acta, ubi et de hac quoque Translatione sermo est, dedimus III Martii.
S. Winwaloeius Abbas. Ejus memoria hac die agitur in Menologio Benedictino Bucelini et in Martyrologio Cherleano, una cum S. Ethbino: In Hibernia Sanctorum Ethbini et Winwaloci abbatum. Vide infra Acta S. Ethbini Com. præv. num. 20 et seqq., ubi inquirimus quis sit Wimwaloeus S. Ethbini magister. Cæterum de quodam S. Winwaloeo, cujus aliquam Hugo Menardus notat Translationem ad I Augusti, egimus III Martii.
S. Eusebius Cremonensis, Confessor, memoratur hodie, apud Castellanum in Bethleem Palestinæ. Ille est, cui S. Hieronymus Commentaria in Jeremiam et Matthæum dedicavit. Actum de eo, sicut et de celebri ejus Veneratione (quæ hodie potissimum recolitur) Bethleemitica fuit V Martii.
Roberti Casæ Dei abbatis Elevatio hodie alicubi memoratur. Ejus acta dedit Henschenius XXIV Aprilis.
S. Amabilis, Abbas Arvernensis et Confessor. Ejus memoria hac die recolitur in Martyrologio Benedictino. Olim, uti etiam hodie, ait Papebrochius, idem obtinebat Ricomagi in majori ecclesia. Cum tamen non sit dies Obitus (hic enim in ipsas Kalendas Novembris incidisse dicitur); oportet ut sit dies primæ vel secundæ Translationis. Accessit, sub annum MCCCLXXV, Festivitas alia, III Idus Junias, estque nunc præcipua. Propterea de S. Amabili egimus XI Junii.
S. Similianus Confessor episcopus Nannetensis Scilicet ad diem XVI Junii, inter Prætermissos notavit Henschenius: si probetur cultus sacer Abbatis (Similiani) poterit agi de eo cum S. Ethbino discipulo XIX Octobris. Confer itaque Acta S. Ethbini a nobis hoc die illustrata [Commen. præv., n. 17 et 18.] , ubi demonstramus Similianum abbatem a nonnullis confusum cum Sancto Episcopo Nannetensi ejusdem nominis; addentes nihil nos reperisse, quo illius cultus sacer probetur. S. Similiani Nannetensis Acta vide XXI Junii.
S. Mnasonis et Sociorum fit hodie memoria apud Bandinium [Codd. Græci, t. I, p. 130.] . Scilicet in Bibliothecæ Mediceo-Laurentianæ Catalogo, Pluteo VI, recensetur Codex XVIII, quem Bandinius antiquissimum præstantissimumque vocat, tum ob ea, quæ nondum vulgata præ se fert; tum ob ea, quæ vel edita, non satis nota sunt. Hujus Codicis pag. 5, habetur Συναξάριν σὺν Θεῷ ἀρχόμενον ἀπὸ μηνὸς Σεπτεμβρίου μέχρι μηνὸς Αὐγυστου Synaxarium cum Deo, incipiens a mense Septembri usque ad mensem Augusti, ubi præfata legitur memoria, quæ eadem, nisi quod Masom scribatur, occurrit in Supplemento nostro Ms. ad Menæa Græca excussa, ex Ms. Synaxario P. Sirmondi et Ms. P. Chiffletii. Sic etiam in Kalendario Ostromiri, Slavicorum omnium longe antiquissimo, inquit Bartholomæus Kopitar [Glagolita Glozianus id est Codicis Glagolitici λεὶψανος (reliquiæ). Vindobonæ 1836, p. LXI et LXIII.] , habetur ad XIX Octobris: Passio S. M. Mnosonis episcopi Cypri, et qui cum eo. Acta dedimus XII Julii.

Joël propheta notatur in Menologio Græcorum, jussu Basilii imperatoris græce olim edito, et postea græce et latine, Romæ excusso 1727, curante cardinali Albano: Commemoratio sancti et gloriosi prophetæ Joëlis. Eadem commemoratio reperitur in Menologio Sirleti, in Ephemeribus græcis tum ordinariis tum metricis, item in Tabulis Possevinianis [Antonii Possevini Apparatus sacer., t. II, p. 365. Edit Coloniæ Agrip. 1608.] , Capponianis [Apud Assemanum: Kalendaria ecclesiæ universæ, t. V, p. 308 et 309. Edit. Romæ 1755.] , et Papebrochianis [Act. SS., t. I Maii ab initio: Ephemerides Græco-Moschæ, p. XLVIII.] . Unde apparet hunc diem XIX Octobris, in ecclesia græca sancto Prophetæ solemniorem esse, utpote cui ejus mors innectitur:
Ἔννεᾳ καὶ δεκάτῃ μόρος ἀμφεκάλυψεν ΙΩΗΛ.
Mors decima nona Joëlem sustulit orbi [Act. SS., ubi supra. p. XLV.] . Cum tamen Joël et Esdras simul annuntiantur ad diem XIII Julii in Martyrologio Romano, de utroque apud nos actum est

XIII Julii.
S. Bimerius Episcopus in opere nostro occurrit inter Prætermissos ad VIII Junii, hac cum notatione: illic XIX Octobris, aliis XVII Junii. Posteriore hoc die Acta commentatus est Papebrochius. Qui autem fiat, ut modo Cremonensis modo Amerinus dicatur, elucet ex Martyrologii Romani annuntiatione, quæ sic habet XVII Junii: Ameriæ in Umbria, Sancti Himerii Episcopi, cujus corpus Cremonam translatum est XVII Junii.
SS. Mauri Episcopi, Pantaleemonis, et Sergii Inventio, teste Ferrario in Catalogo Generali, celebratur hodie Vigiliis in Apulia. Inventio hæc (quæ secunda est: duplex enim distinguitur) contigit anno 1475, teste Paul. Reg. in I Parte de SS. regni Neapolitani, licet pro Pantaleemonis, Pantaleonis habeat, putetque eum esse Pantaleonem, qui Nicomediæ passus est. Quidquid sit, Acta tum trium Sociorum, tum Pantaleonis Nicomediensis vide in opere nostro ad diem XXVII Julii.
Amatus, inquit Hugo Menardus in Indice, XIII Septembris; Elevatio XXVIII Aprilis; Translatio XIX Octobris. Ejus Acta proinde veniunt XIII Septembris.
Item Alterius S. Amati, Abbatis Luxoviensis et Confessoris meminit codex Greven inter Uusuardi Auctaria apud Sollerium nostrum. Duos Amatos perperam distinguit Trithemius, Luxoviensem alterum, alterum Montis Romarici; cum S. Amatus primum fuerit monachus Agaunensis, dein Luxoviensis; ac tandem Abbas et fundator Montis Romarici, seu Habendensis in Lotharingia. Unde perperam quoque annuntiatur Abbas Luxoviensis. Ejus Acta vide XIII Septembris.
Andegavis Translatio Maurilii notatur in Martyrologio Gallicano Saussaii. Egimus de S. Maurilio XIII Septembris, quo die annuntiatur in Martyrologio Romano XIII Septembris.
SS. Januarii, Sosii, Proculi, Euticetis, Acutii, Festi et Desiderii mentio fit ad hunc diem in Martyrologio Richenoviensi apud Sollerium. Iidem Martyres vel ex eis aliquot, sed minus nitido passim ordine, recensentur etiam in aliis codicibus Hieronymianis et quibusdam Auctariis Usuardinis. Confer Florentinium [Vetustius occidentalis eccl. Martyrol., p. 927. Edit. Lucæ 1668.] . Videantur etiam quæ de hac re observavimus in Prætermissis diei præcedentis, et quæ Stiltingus noster de hisce Sanctis scripsit ad diem XIX Septembris.
Commemoratio sancti Meletii episcopi Cypri. Ita ad XIX mensis Tesrin (Octobris) in Synaxario anni seu Kalendario Sanctorum, pro quibus evangelicæ lectiones assignantur, a Kalendis mensis Septembris, a quibus anni ecclesiastici initium græci Melchitæ arcessunt, ad Augustum inclusive. Vide Angelum Majum in Scriptorum veterum nova collectione, ubi de codicibus Arabicis Bibliothecæ Vaticanæ [T. IV, p. 46 et 48.] . De S. Melitio egimus XXI Septembris.
S. Geremarus abbas Flaviacensis et Confessor. Ejusdem recurrit annuntiatio in Auctariis Usuardi XXI, XXIII et XXIV Septembris. Postremo hoc die ejus Acta dedimus XXIV Septembris.
S. Ositham V. M. in Anglia hac die consignat J. Schönleben in Anno sancto Hapsburgo-Austriaco, sed dies cultus ad amussim non sequitur. Egimus de ea cum cæteris Martyrologis VII Octobris.
S. Ludovici Bertrandi, Ordinis Prædicatorum, hac die meminit Valentiæ Tamayus de Salazar in Martyrologio Hispanico. Ejus Acta dedimus X Octobris.
S. Bruno, Archiepiscopus Coloniensis hodie recensetur in quibusdam Sanctorum Germaniæ collectionibus. De S. Brunone Colonien. agitur XI Octobris.
SS. Alexandri et Victoris MM. fit mentio in Hagenoyensi Usuardi codice. Proprius eorum dies, quo et Acta illustravimus, est XVIII Octobris.
S. Justi Mart. natale in territorio Belvacensi, memoratur in mox laudato Usuardi codice apud Sollerium. Ejusdem meminit hac die Martyrologium Autissiodorense. De S. Justo egimus die præcedenti XVIII Octobris.
S. Lucæ, Evangelistæ fit mentio hac die in Auctariis Bedæ;
Item Asclepiadis Ep. Antiocheni. Utriusque Acta dedimus heri XVIII Octobris.
S. Asterius seu Austerius. Nam, ut observat Florentinius, sive Austerium, sive Asterium S. martyrem presbyterum Romanum dixeris auctores habebis. Ejus ad hunc diem occurrit mentio in Hieronymianis, in Auctariis Bedæ et Usuardi, sicut et in Appendice Adonis. Nos de eo agemus ad XXI Octobris, quo inscriptus est Martyrologio Romano, licet, ut jam notavit Bueus noster in Actis S. Callisti [Acta SS., t. VI Octobr., die XIV. Comm. præv., n. 82, p. 426.] , id factum probabilius sit ex errore quodam correctorum Romanorum XXI Octobris.
S. Amatus Episcopus Senonensis et Confessor notatur hodie in pluribus Bedæ et Usuardi Auctariis, sicut etiam in Martyrologiis Benedictinis aliisque.
B. Amedeus Monachus et Presbyter, cognomento senior, in Bonavalle Viennensi, memoratur in Kalend. Cisterciensi.
Venerabilis Agnes a Jesu, Ordinis S. Dominici. Obiit Laniaci (Langeac) in Galliis, in monasterio sui Ordinis, cum altera vice præesset, anno ætatis trigesimo primo, die 19 Octobris 1634. Fama sanctitatis, quam vivens adepta erat, post mortem perseveravit, imo et invaluit. Plura ei tribuuntur miracula. Anno 1698 cœptus est processus Canonizationis, ipso Rege Ludovico XIV per litteras intercedente apud Clementem Papam XI. Causa hæc pluries interrupta et reassumpta, currente sæculo decimo octavo. Dein rursus de ea serio actum ab anno 1805 usque ad annum 1808, quo Pius Papa VII, die 19 Martii, declaravit constare de heroicitate virtutum [Vide Butler. Vies des Saints. Edit. Lovan. 1832 Ad diem XIX Octobris.] .
B. Anonymæ, sancti Aquilini Ebroicensis Episcopi, cujus hodie Acta damus, uxor. Arturus solus est, qui illius meminerit. Vide Acta S. Aquilini, in quibus laudibus utique extollitur ejus uxor, sed nomen siletur. Ex quo satis apparet cur Anonyma nuncupetur.
S. Aquilonius, Confessor, cujus apud solum Castellanum hac die mentionem reperio; qui et ipse aliud non habuit quod diceret, nisi olim cultum fuisse apud Gebennenses
B. Baltazar frater laicus, Ordinis Minor. apud Calabazanos, oppidum in territorio Palatino. Ejus corpus, post quadraginta sepulturæ annos effossum, integrum est repertum et incorruptum an. 1530 vel 1603.
B. Benedicta Virgo. In monasterio S. Damiani prima fuit Abbatissa, post decessum S. Claræ. Floruit vitæ sanctitate et miraculis. Ejus sacrum corpus, inquit Arturus, honorifice repositum est Assisii in ecclesia S. Georgii, ubi magna in veneratione habetur. Nulla tamen ejus fit mentio in Martyrologio seraphici Ordinis.
S. Bevagius episcopus Silvanectensis et confessor annuntiatur in Usuardo Greveni. Nomen istud non reperitur in serie Præsulum Silvanectensium. Unde vix dubitari potest eumdem esse cum Levangio, cujus Acta hoc die a nobis exhibita vide.
B. Cleopatra Vidua, Edræ in Palestina, prope Thabor. Arturus in Gynecæo. De illa agitur in Actis S. Vari et Sociorum, quæ hodie damus.
S. Cronanus, filius Ængussii, filii Cormaci, filii Senachi, filii Davidis, filii Fiachrii etc. 20 Februarii vel 19 Octobris. Ita Joannes Colganus in Appendice ad Vitam S. Colmani [Acta SS. Hiberniæ, III Februarii.] capite II, ubi catalogum texit Sanctorum qui ex familia S. Colmani sive domo Hyfiachriorum orti sunt, numero viginti et amplius. Addit Bollandus noster in Prætermissis ad diem XX Februarii: Nomen nudum Cronani est XX Februarii in Martyrologio Tamlachtensi et Festilogio Gormani, et XXI Februarii Cronanus Kill-Beggiæ. Tamen ad utrumque diem, Cronani non meminit Colganus, forsan daturus meliora argumenta XIX Octobris, Spes Bollandi frustranea fuit, cum Colganus ultra mensem Martium Acta sua non protraxerit vel saltem prælo non commiserit. Vix enim dubium superesse potest, plura, quam quæ typis edita habemus, ab eo fuisse collecta, quæ, morte ejus interveniente, publici juris non sunt facta, et hucusque frustra ab eruditis præsertim Hibernis conquisita.
Porro nemo nescit plures Sanctos apud Hibernos Martyrologos reperiri nomine Cronani, Mirum dictu est, cum in nostris Menologiis memorentur octo Cronani, natalibus distincti; et octodecim etiam Mochuani, etiam festis distincti; quod tamen passim reperiatur idem Sanctus, nunc Cronanus, nunc Mochua appellatus. In Martyrologio Tamlachtensi, Gormani et Dungallensi, 28 Aprilis, S. Cronanus de Roscree vocatur Mochua: et similiter 22 Junii S. Cronanus Abbas Fernensis appellatur Mochua; item XXX Martii S. Mochua Abbas Bullensis et S. Mochua de Cluain-Dolcain 6 Aug. vocantur ibidem Cronani (Tribus posterioribus hisce diebus nempe XXII Junii, XXX Mart. et VI Aug., nulla apud nos Cronani fit mentio ne in Prætermissis quidem). Adde quod apud Keledeium lib. I Homonimorum cap. XIX, numerentur quinquaginta et amplius Mochuani, quorum plerique in prædictis Martyrologiis vocantur Cronani. Originem hujus synonimiæ derivatam existimo ex significatione harum vocum Hibernicarum, Cron et Cua, Cronan et Cuan, quæ videntur idem significare. Ita Colganus Nota 2 in Vitam S. Cronani Abbatis et Martyris [Ad diem X Februarii.] .
Tres sunt Cronani de quibus in opere nostro hucusque actum fuit. Primus est S. Mochua sive Cronanus, abbas Ballensis, cujus acta dedit Bollandus 1 Januarii, quod ignorem, inquit, quo die obierit. Bollandum exscripsit Colganus et notis quibusdam illustravit et auxit ad diem 30 Martii: ast nec hoc die, nec 1 Januarii, nec alio quovis memoratur in Martyrologio Britannico.
Secundus est S. Cronanus, qui et Curcanus, Episcopus et Confessor. Incidit in diem IX Februarii: nam hoc ipso die, ait Colganus, nostra Festilogia meminerunt S. Cronani Confessoris et Episcopi, cujus plura reperio præconia quam lego gesta. De eo egit Henschenius noster præfato die, multum contrahens quæ Colganus congesserat, licet hæc jam pauca essent. Confer Lanigan [An ecclesiastical history of Ireland, t. II, p. 178 et 179. Dublin. 1829.] , qui cum ignota ipsi esset Sedes, eum vocat a Munster Bischop verbotenus monasterii episcopum. Nihilominus Martyrologium Britannicum [A Memorial of antient British piety, or, a British Martyrology. London 1761.] , libellus cæteroquin vere eruditus, in Supplemento, ad IX Februarii habet: In Hibernia Festivitas S. Cronani, Lismoriæ episcopi, qui ad Dominum migravit anno 717. Unde vero sedes, Henschenio et Lanigano ignota, innotuerit, ibidem silentio premitur. Probabilius confunditur cum altero S. Cronano, Lismoriæ, ut scribit præfatus Lanigan [T. III. p. 163.] , Episcopo, et quidem probabiliter immediato S. Colmani successore, defuncto anno 718, cujus memoria colitur 1 Junii. (Hujus apud nos nulla mentio). Istiusmodi confusio jam facta fuerat a Ware et Harris, licet, juxta Colganum, duo illi Cronani ab invicem distinguendi omnino sint, quod videlicet diverso floruerint tempore [Ibid., p. 164 et 165.] . Et re quidem vera, Cronanus, de quo IX Februarii, coævus fuit S. Columbæ, qui obiit IX Junii an. 597 [Ibid., t. II, p. 245.] , ac proinde ad sæc. VI pertinet, ut etiam notatur ab Henschenio nostro; Cronanus vero Lismoriensis sæculo octavo vita functus est.
Tertius est S. Cronanus abbas Roscreensis, cujus in Colgano sæpius occurrit per transennam mentio in tribus, ab eo illustratis, prioribus anni mensibus, cum sibi proponeret Acta ejus ex professo dare ad diem 28 Aprilis; quo die leguntur in opere nostro a Papebrochio adornata. De S. Cronano isto satis prolixe agit Lanigan [Ibid., t. III, p. 6 – 8.] , juxta quem certum videtur, illum episcopum non fuisse; aliud sentit Papebrochius, subdubitans tamen. Et re quidem vera, in Actis, quæ a Lanigano habentur Monumentum haud spernendum (respectable and very circumstantial) abbas dicitur, quin vel levissima de Episcopatu injiciatur suspicio. Hinc quoque in Martyrologio Britannico ad præfatum diem annuntiatur: Festivitas S. Cronani Abbatis.
Atque tres isti sunt Cronani, de quibus antecessores nostri plus minusve prolixe aut operose tractarunt. Sunt alii, de quibus mentionem nullam habent, ut supra notabamus; denique sunt, quorum in Prætermissis meminere. Hujusmodi est S. Cronanus Abbas et Martyr, de quo Colganus X Februarii, congessit varia; quibus tamen haud multum se fidere majores nostri satis aperte declararunt: ita enim, dicto mox die, inter Prætermissos legitur. S. Cronanus Abbas quidam memoratur a Jo. Colgano, tom II, de Actis SS. Hiberniæ, sæculo Christi septimo a Nortmannis occisus; alio nomine, ut ait, Mochua de Meliuc nuncupatus, inque Vita S. Carthagi, cujus traditur discipulus fuisse, Mochua filius Mellani. Citat Colganus hibernensia Martyrologia, nobis ignota. De S. Carthago XIV Maji agemus. Nec etiam in Britannico Martyrologio ad præfatum Februarii diem X ulla fit mentio. Attamen Lanigan [Ibid., t. II, p. 357 et 358.] diserte eum vocat Sanctum, ejusque hanc breviter texit historiam. Natus probabiliter est versus annum 570. Post plures annos laudabiliter Ratheni sub S. Carthago transactos, parvo præfectus monasterio fuit in proximo civitatis Rathen; ast simul ei prædixit S. Carthagus futurum ut illo in loco non resurgeret, sed alio migrandum ei fore. Quo præcise tempore hæc gesta sint, definiri non potest. Acciderunt tamen, et quidem forte aliquot annis, ante Rathenensis Institutionis Monachorum dispersionem, qua et Cronanum comprehensum fuisse recte supponitur: unde et eum postea in alia Hiberniæ parte, ut prædixerat S. Carthagus, moratum invenimus. Videtur præfuisse ecclesiæ et forte monasterio Glasmoriæ, in comitatu Waterfordiensi; juxta alios rexit monasterium item Glasmoriæ, ast alio in tractu sitæ, nempe prope oppidum Swords, tribus fere leucis (14 kylometris) Dublinio distans. Hæc tamen dubiæ valde sunt fidei, nec alio videntur nixa fundamento, nisi sola nominum similitudine. Subdit Lanigan: Quo anno Sanctus ille mortuus sit, non perhibetur. Ejus memoria colitur Lismoriæ et alibi in Nandeso (other parts of Nandesi) die X Februarii. Observat denique [T. II, p. 362, not. 218.] Martyrologium Tamlactense, mox dicto die, annuntiare: S. Cronani, filii Mellain, in Desiis et Lismoriæ; attamen ex his et similibus locutionibus non effici eum, ut opinatur Colganus, Abbatem Lismoriæ fuisse; sed id solum, scilicet cultum ibidem habuisse. Hæc Lanigan. Ex quibus sequeretur perperam asseri ab eodem Colgano Cronanum a Nortmannis fuisse occisum, nec proinde recte a Bollando [Vide Indicem historic., t. II Februar. ad vocem: Cronanus.] Martyrem vocari; Sanctis tamen annumerandum, utpote qui cultum habuerit variis in locis.
Rursus, apud nos, VIII Martii pariter inter Prætermissos: Conallus et Cronanus, Episcopi et Confessores, de quibus nihil quod dicamus occurrit, nisi in Martyrologio Tamlactensi et apud Marianum Gormanum hac die reperiri Cronanum de Airdne, id est, abbatem Aranensem, juxta explicationem Colgani, qui pauca hæc tantum notat: Quatuor tantum ex nostris Martyrologis, (Tamlachtensis, Marianus, Maguir et Dungallensis) tradunt sanctum Cronanum coli hac die (VIII Martii) in Ardnensi, sive Araniensi insula, quæ jacet inter fines Australis Connaciæ, et septemtrionalis Mumoniæ, quæ Tuamonia appellatur; sed Episcopum non appellant, nec tempus quo floruerit designant. Unde potius abbatem monasterii Arannensis crediderim fuisse, nisi alibi sedem Episcopalem rexerit. Ex multis, quæ in aliorum Sanctorum vitis de diversis sanctis Cronanis lego, non possum quidpiam huic adscribere, ob multitudinem Sanctorum hujus nominis, quibus ea potius attribuenda videntur. Hucusque Colganus. In sæpius laudato Martyrologio Britannico Sanctus ille non recensetur. Ex quibus apparet, quam confusa necessario sint, quæ de sanctis Cronanis traduntur; ut jam nemo miretur, tres tantum a prædecessoribus illustratos reperiri; alios vero Prætermissos, vel alto silentio pressos. Nec nobis, licet Mss., ad Sanctos Hiberniæ spectantibus, non destituamur, lucem densissimis illis affundere tenebris datum est. Quantum licuit, hic (quoniam opportunior locus non erat) prædecessorum nostrorum lapsus nonnullos notavimus et partim saltem emendavimus.
Denique ad sanctum Cronanum, cujus memoria ansam huic nostræ diatribæ præbuit, redeuntes, supradictis hæc coronidis instar adjicimus. Ipse Colganus dubitanter tantum Cronano nostro diem XX Februarii, vel XIX Octobris assignat. Antequam enim Sanctos, ex domo Hyfiachriorum oriundos, enumeret, in hunc modum præfatur: Dies autem natales, qua licuit colligere et aliquando conjicere, ex Martyrologio Tamlachtensi, ex Festilogio S. Ængussii, Mariani Gormani, Cathaldi Maguir, Martyrologio Dungallensi designavimus. (Appendix ad vit. S. Colmani c. II, III Feb.). Cum itaque nihil certi quoad diem cultus statuatur, nec præterea aliquid memoria dignum tradendum nobis occurrerit, superest ut clariora et certiora expectemus documenta.
S. Desiderii episcopi fit mentio in solo Greveni Usuardo. Cum nihil prorsus addatur sive quoad Sedem, sive quoad aliud quodvis vitæ adjunctum, autumari licet annuntiationem hanc vel ex errore vel ex negligentia huc irrepsisse: nisi malueris dicere, ob peculiarem forte quamdam Festivitatem aut Translationem vel Elevationem, agi de sancto aliquo Episcopo ejusdem nominis: plures enim occurrunt: puta XI Februarii, XXIII Maji; item XXVII Octobris etc.
Eadnothi seu Eadnochi episcopi Dorcestrensis qui anno 1016 in prælio Essendunensi, dum preces Deo funderet, cæsus est, mendose meminit Usuardi editio Parisien. anni 1521: Eodem die (XVII Oct.) Sancti Eadnochi martyris, episcopi Eboracensium. Exinde, verbis iisdem, Molanus in prima sua editione Lovaniensi anni 1568; sed in secunda et subsequentibus annuntiatio illa omissa est. Constat Molanum in posterioribus Usuardi sui editionibus varia mutasse, alia delevisse, quod scilicet non satis probata essent [Nicéron, T. XXVII, p. 341.] . Eadnothus, enim sive Ednothus, non Eboracensem sed Dorcestrensem, quæ postea Lincolniam translata est, sedem occupavit. Molani auctoritate falsus est Ferrarius in Catalogo generali: Eboraci in Anglia S. Eadnocki episcopi et martyris. Vix emendatior Claudius Castellanus in Martyrologio Gallico: In Anglia sancti Eadnochi (vernacule Esneu) qui Eboraci olim titulo episcopi et martyris colebatur. Eum Eboraci cultum fuisse aliunde non eruerit Castellanus, quam ex Ferrario et Molano; sed certum est primo nullum hujus aut similis nominis episcopum Eboraci sedisse. Nec etiam hujus nominis præsul Eboracensis occurrit ullus sive apud Goswinum [De Præsulibus angliæ commentarius.] , sive in Monastico Anglicano ubi illius Sedis archiepiscopi recensentur [T. VI, p. 1172 et 1173.] . Deinde Eadnothus Dorcestrensis, licet ob pietatem sit laudandus, ut mox patebit, in Martyrologiis Anglicanis et in Catalogo SS. amplissimo quem ex tabulis ecclesiarum Angliæ editis et Mss. concinnavit Harris Nicolas [The Chronology of Hisiory, 2da edit. 1838, p. 132.] , nusquam occurrit, sicut nec in quovis præcedentium operis Bollandiani tomorum, nec etiam in vere erudito Martyrologio Britannico [A Memorial of antient British piety, or, a British Martyrology, London 1761.] , cujus tamen auctor sibi proposuit brevem dare notitiam omnium Britannorum, qui ab antiquo ut Sancti cultum habuerunt, vel aliunde ob peculiarem suam sanctitatem seu pietatem innotuerunt. Addit præterea viros sive in Scotia sive in Hibernia virtute et sanctimonia insignes. Cæterum profitetur usum se esse Martyrologio Joannis Wilson, varia tamen castigando, plurima addendo. Qui Belini editionem Usuardinam Parisiis anno 1521 auctiorem dederunt, sua de Eadnocho ex mendosis Chronicorum Angliæ exemplaribus excerpserint. Florentius Wigorniensis ad an. 1016 de his qui in prælio apud Assendun vel Essendun ceciderunt: Eadnothus quoque Lindicolinensis (rectius Dorcestrensis) episcopus, Ramesiensis quondam præpositus et Wulfius abbas (Rameseiensis) qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente convenerant, interfecti sunt. Westmonasteriensis quidem ad eumdem annum scribit pugnam factam esse in festo S. Lucæ, XVIII Octobris; sed in Libello de Anniversariis in ecclesia Ramesiensi observatis [Monasticon Anglecanum, t. II, p. 566.] hæc leguntur: Quarto decimo Cal. Novemb. id est XIX Oct. obiit dominus Eadnothus episcopus, primus abbas hujus loci qui attulit huc S. Ivonem et Wulsin. abb. id est Wulsinum abbat. alias Wulfium, qui simul cum Eadnotho occisus est. Eadnothi corpus quando a loco prælii Rameseiam deserebatur, a monachis Eliensibus retentum est. Quocirca in Historia Eliensi habes integrum caput XIII libri II. De Ædnodo Pontifice [Gale, Scriptor., t. XV. p. 497.] , ibique breviter, sed magnifice ejus laudibus celebratis, ista de morte et translatione adjiciuntur: Tandem vero Martyris gloria pro gloriosa conversatione decorandus, in bello, quod fuit inter Ædmundum regem, et Canutum apud Assandun, dum missam cantaret, a Danis Canuti sociis prius dextera propter annulum amputata, deinde toto corpore scisso, interfectus est cum abbate Wlfio, qui, secundum chronicam, ad adorandum Dominum pro milite bellum agente convenerant. Hujus (Ædnodi scilicet, sive Eadnothi) corpus cum ad hanc Elyensem Ecclesiam a suis fuisset allatum, ut confestim hinc ad Rameseiam, ubi abbas fuerat, deferretur, Ælfgarus vir Sanctus qui tunc temporis relicto Helmanensi episcopatu hic ex toto se dederat, corpus illud ad augendam loci hujus dignitatem inebriatis custodibus in secreto loco sepelivit, tum quia illum sanctas nostras (ædes, vel aliud simile supplendum videtur) valde dilexisse cognoverat, tum quia Martyrem eum esse credebat. Qui et ipse de veteri sepultura inter alios translatus, magno nobis honori habetur. Passus est anno ab incarnatione Domini millesimo sexto decimo et fuit in diebus Ædelredi et Ædmundi regum temporibus. In Historia Ramesiensi similiter Ædnothus, ut ibi appellatur, diversis locis laudibus effertur [Gale, l. c., p. 385 et seqq.] , et ubi de corpore retento a monachis Eliensibus, fuerunt fratres quidam illius Ecclesiæ Eliensis, inquit scriptor, qui ipsa nocte, qua ad Eliense monasterium delatum est, lumen cœlitum divinitus super defuncti feretrum asserunt micuisse, cujus assertionis fide, domesticam familiam ad tollendum corpus animabant. Raro siquidem alicujus affectio alienæ unquam utilitati fuit quam suæ propensior, et idcirco venerabilis viri Reliquias nobis, dum sibi consulunt, invidebant; sed quia super horum certitudine vacillamus, nutantem opinionem, quam fama dubia serit, confirmare non audemus. Ex quibus omnibus et ex iis quæ de Martyrologiis dicta sunt, si eruitur de miraculis et cultu Eadnothi Dorcestrensis episcopi non plene constare, conficietur simul eum sibi amplum locum inter Prætermissos vindicare. In episcopatu successit Ethericus et anno 1034 alter Eadnothus junior dictus, quem nonnulli a seniore, de quo agimus, non distinxerunt, præsertim cum uterque, sicut et Ethericus, ex eodem Ramesiensi cœnobio prodierunt. De seniore in Registro Ramesiensi legitur [Monast. Angl. l. c., p. 379.] , eum per annos 22 prioratum gessisse, abbatem electum anno 993 post obitum Ailwini fundatoris, episcopum vero Dorcestrensem anno 1008 et demum anno 1016, ut dictum supra, in Essendunensi prælio fuisse occisum.
Beata Elizabeta Spalbecana (a Spaelbeeck), Sanctimonialis Herkenrodensis cœnobii, primo lapide ab Hasseleto, Leodiensis provinciæ (nunc diœceseos tantum, provinciæ vero Limburgicæ in Belgio). Ita Hugo Menardus in Appendice Altera. In Gynecæo Arturi memoratur ad hunc diem XIX Octobris; item in Fiseno nostro et Kalendariis Cisterciensibus. Meditationi, inquit Arturus, Passionis Christi sic addicta erat, ut et illius stigmata (ut fertur)in suo corpore tulerit impressa. Abstinentiæ haud vulgaris fuit. Obiit post medium sæculum decimum tertium. Nullæ illius noscuntur reliquiæ, nec icones videntur in sacris ædibus, nec alia cultus liturgici seu ecclesiastici deprehenduntur vestigia. In populo viget ejus memoria die præcipue XIX Novembris, quo etiam occurrit in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Molani. Forte (vix ulla tamen affulget spes) præfato die licebit ejus vitam dare.
B. Franciscus de Yeppes Ord. Minor. Toleti, confessor, dono orationis sublimis, apud Arturum.
Servus Dei Jacobus Graffius seu ut Bucelinus habet [Benedictus redivivus, p. 130.] de Graffiis notatur in Calendario ecclesiastico Sanctorum Ord. S. Benedicti, edito, ad finem sæculi XVIII a monacho Insulæ Danubii (Donauwerd). Bucelinus, loco cit. dicit solum: Floret in Italia Jacobus de Graffiis nobilis Capuanus. Unde vel inter Prætermissos vix nominari meretur.
B. Leo Lechensis Celentiæ in Apulea, confessor Ord. Minorum, apud Arturum.
B. Ludovica a Vingtimillio, vidua, Tertiaria Ord. Minor. Catanæ in Sicilia, obiit hac die 1619. Arturus in Gynecæo.
S. Maximi meminit Castellanus in Supplemento, quem Martyrem Episcopiensem vocat. Est autem Episcopium urbs in Sabinis, vernacule Vescovo seu Vescovo di Sabina. Non putem diversum esse a S. Maximo Aquilano, cujus Acta, inferius hac die illustrata, vide.
S. Milonius memoratur hac die in Hagiologio Italico et apud Ughellum. Hic [Italiæ Sacræ t. I, col. 1024.] inter Episcopos Nepesinos secundo loco numerat sanctum Milonium. Primus fuit sanctus Romanus, martyrio coronanatus anno Christi LI. Tertius, nomine Eulalius, mortuus dicitur versus annum CCCCXX. Inter utrumque habetur itaque intercapedo trium fere sæculorum, quibus alius sedi Nepesinæ haud reperitur præfuisse præter Milonium, de quo hæc apud laudatum Ughellum leguntur: Sanctus Milonius episcopus Nepesinus et martyr, cujus Reliquiæ anno 1116 reconditæ fuerunt in ecclesia Prænestina sub altari sancti Agapiti per Cononem Episcopum Prænestinum, ut ex marmorea Inscriptione visitur. Hæc porro Inscriptio ita sonat apud Suaresium: Anno Dominicæ Incarnationis millesimo CXVI, XVIII Kal. Febr. Indict. X dedicatum est altare et crypta S. Agapiti Martyris, per domnum Cononem Prænestinum episcopum; in quo videlicet altari requiescunt corpora SS. Martt. Agapiti, Gordiani et Abundii, et reconditæ sunt Reliquiæ SS. Mart, Miliani et Nymphæ [Præneste antiqua, lib. I, cap. XII.] . Differt ergo in Inscriptione nomen; loco Melonii legitur Milianus. Diserte etiam affirmat Suaresius [Ibid., lib. II, cap. XII.] hunc ab illo diversum esse: Cuno, inquit, seu Cono altare atque cryptam sancti Agapiti dedicavit, recondiditque Reliquias sanctorum Martyrum Miliani et Nymphæ, non (ut legit Ughellus) Miliani episcopi Nepesini. Præterea nuspiam reperitur mentio de cultu. Nec memoratur a Ferrario in Catalogo SS. Italiæ, nec a quovis alio Martyrologo.
S. Pelagius M. Antiochiæ memoratur in Hieronymianis et Parisiensi. De illo agimus hac die in Actis SS. Beronici Pelagiæ etc.
Petrus Calaber, Conf. Ordinis Minorum, notatur in Arturo et Menologio Franciscano Hueberi. Provinciatus Calabriæ munere præclarissime functus, sanctitate celeberrimus exstitit. Constans et fundata opinio est, hunc esse, Pierium, D. Francisci socium, Cutronensis cœnobii extructorem, cujus corpus honorifice asservatur in marmoreo sepulcro, effundebatque pretiosum liquorem, ab incolis Manna dictum, morbis, vulneribus medendis efficacissimum, donec a maleferiato improbe aliquando usurpatum, emanare cessavit. Multa referebantur hujus pii viri miracula, quorum descriptio in incendio Catanzarensis cœnobii periit. Hæc Hueberus. Non constat de cultu, ni malueris dicere constare de non cultu.
S. Pelagiæ, Pœnitentis in monte Oliveti meminit Rabanus Maurus in suo Martyrologio. Confer ad hunc diem XIX Octobris acta SS. Beronici, Pelagiæ etc.
B. Vitalis Albanensis in Apulia, Ordinis Minorum, Confessor, apud laudatos Arthurum et Hueberum. Vixit anno 1460.
S. Udelinæ, Scotorum reginæ et Martyris fit mentio in Gynecæo Arthuri; quam tradunt Eugenii I, a Maximo imperii invasore et tyranno occisi, uxorem exstitisse, circa annum 382 [Confer Joannem Leslæum Ep. Roffensem, p. 119 et seqq.] . Hunterus, in tractatu suo de sanctis feminis Scotis, testatur se vidisse Coloniæ Agrippinæ pervetustum monumentum hujus sanctæ Reginæ. Sic etiam Camerarius, hac die, lib. III de Scotorum pietate et Sanctis regni Scotici cap. IV. Cum tamen Martyrologorum nullus S. Udelinæ memoriam celebret, nec uspiam ejus cultus deprehenderimus vestigia, non est cur plura hic disseramus.
Dedicatio ecclesiæ Mindoniensis notatur ad hunc diem in codice Ms. Bollandi nostri ex Ferrarii Catalogo Generali. Et re ruidem vera hic ad hunc diem ita habet: Mindone Dedicatio ecclesiæ cathedralis. Est autem Memdon seu Mindonea vel Mindonium, vernacule Mondoñedo, urbs Hispaniæ, in Gallæcia, episcopalis, sub archiepiscopo Compostellano, Bretoniæ urbi proximæ excisæ subrogata inter Lucum 9 et Ribadium 5 leucis. Ita Baudrand [Novum Lexicon Geographicum. Item Bruzen de la Martinière, Dictionn. Géograph.] . Confer de sede Mindoniensi Florez [España Sagrada, t. XVIII.] . Hæc Britonia primum translata fuit Dumium [Ibid. Tract., LVIII, cap. III et IV. p. 11 — 27.] . Deinde Adefonsus III rex Dumiensem prope Bracaram diœcesim Ecclesiæ donavit Minduniensi, Era hispanica 915, anno 877. Ita ex Instrumento [Ibid. in Appendicibus, p. 313.] . Hinc etiam in Titulo Voluminis XVIII posuit Florez: De Ecclesiis Britoniensi et Dumiensi inclusis præsenti Ecclesiæ Mindoniensi. Cæterum apud laudatum scriptorem nullam Dedicationis reperio mentionem. Meminit tantum Consecrationis majoris altaris factæ XXII Augusti 1462 a Frederico de Guzman: Dominica die sequenti Dñs Fredericus de Guzman Mindon. Eps. prædictus consecravit altare majus ejusdem Ecclesiæ B. Mariæ Villæmajoris etc. [Ibid. Tract. LIX, cap. IX, p. 208.] . Nec hujus Consecrationis occurrit apud nos mentio ad mox dictam diem.
Urbini celebratur Dedicatio majoris ecclesiæ, ut constat ex Tabulis, inquit Ferrarius in Annotatis ad Catal. Gen., ipsius ecclesiæ Urbinatis, quæ nunc metropolitana est.
Dedicatio duplex hac die recolitur in Kalendario seu Martyrologio Cisterciensi: altera B. Mariæ de Valcellis; altera Regalis Montis in agro Bellovacensi.
Dedicationis ecclesiæ Servorum B. Mariæ, sub titulo Annuntiationis Parisiis meminit hodie Castellanus in Supplemento [P. 1190.] . Porro Servitæ seu Regulares Servi B. Mariæ Parisiis vulgo dicebantur, ex vesta sua, albi mantelli (Blancs-Manteaux) quo item nomine vocabantur et eorum domus et platea, in qua hæc sita erat. Cæterum domus illa anno 1298 in manus venit Guillelmitarum, et anno 1618 Benedictinorum Cluniacensium, ac tandem Congregationis S. Mauri, qui licet nigri nihilominus Albi Mantelli audiebant [Dictionnaire de Trévoux. Edit. Paris. 1771. Verbo: Blancs-Manteaux.] .
Festum Reliquiarum ecclesiæ Eboracensis memoratur hac die apud Harris Nicolas [Chronology of history, p. 113.] in Calendario Romano et Ecclesiastico, quod compositum fuisse putatur a D. Lingard ex Missalibus Sarisburiensi, Eboracensi et Dunelmensi; item ex Martyrologio Anglicano anni 1640 et ex Capegravio [Ibid., p. 97 et 98.] .
S. Acca Episcopus et Confessor Hagustaldiæ in Northumbria ad hunc diem refertur in Notis Mss. prædecessorum nostrorum, juxta Simeonem Dunelmensem pag. 101 lin. 5 [Apud Twysden.] . Ast inadvertenter hæc notavit Bollandus noster. Nam a Simeone Dunelm. loc. cit. dicitur S. Acca obiisse XX Octobris seu XIII Calendas Novembris, ut jam dictum est ad diem XIX Februarii, ubi inter Prætermissos mentio habetur S. Accæ ex Martyrologio Anglicano Joannis Wilsoni, quem secuti sunt Ferrarius et Colganus, et nostra ætate Harris Nicolas in Calendario Sanctorum Alphabetico [The Chronology of history, p. 132. Edit. London. 1838.] . Acta dabimus sequenti die XX Octobris
S. Nicea mater S. Proculi ad hanc diem Puteolis assignatur ab Arturo, secuto Petrum de Natalibus aliosque. Examinari poterit an nomen istud ortum sit ex vocabulo Nicea, civitate Bithyniæ, ad diem quo Hieronymiani codices Puteolis et Niceæ S. Proculum memorant XXI Octobris.
S. Theudericus, abbas, Viennæ in Galliis. Illius meminere Ferrarius in Catalogo Generali, item Saussaius in Martyrologio Gallicano: ast in Romano ejus Depositio celebratur XXIX Octobris.
Divione Translatio sacratissimi corporis beati Benigni, presbyteri et Martyris, Burgundiæ Apostoli, celebratur apud Saussaium. Ejus Acta dabuntur 1a Novembris, quo die in Martyrologio Romano ejus recensetur memoria I Novembris.
Translatio S. Willebrordi Epternaci memoratur in Benedictinis, uti et in Ferrario, Canisio, Usuardi Auctariis. Locus erit de hac desserendi in Actis S. Episcopi VII Novembris.
Dedicatio (ἐγκαινία) S. Tryphonis in ecclesia Apostolica S. Ap. et Ev. Joannis prope magnam ecclesiam id est S. Sophiæ Constantinopolitanæ. Ita in Synaxario Sirmundi. Tryphonem, ait Morcelli [Kalendarium ecclesiæ Constantinopol., t. II, p. 52. Edit Romæ 1788.] , latini colunt IV Idus Novembris, at græci omnibus in fastis hoc die, nempe 10 Februarii, quo etiam a nobis inter Prætermissos memoratur remittiturque ad X Novembris.
S. Amphilochius, Episcopus Iconii in Lycaonia, commilito Sanctorum Patrum Basilii Magni, Gregorii Theologi et Gregorii Nysseni. Notatur hac die ejus Commemoratio, in Menologio græcorum, curante Cardinali Albano, Romæ, græce et latine edito 1727. Ejus Acta dabimus nono Kalendas Decembris, quo die festiva ejus memoria celebratur in Martyrologio Romano XXIII Novembris.
S. Columbani depositio Turonis memoratur in Auctariis Bedæ et Usuardi: ille Abbatem vocat; hic abbatem quidem, sed inferius etiam Episcopum Turonensem, quibus verbis subjungit Sollerius noster: neque sic notus. Forte agitur de festivitate quadam S. Columbani, Abbatis Bobiensis; quod quidem elucidandum erit ubi hujus Acta recurrent XXI Novembris.
S. Folquini Episcopi meminit Grevenus. De eo agendum erit XIV mensis Decembris, quo die, teste Molano aliisque, celebratur in Monasterio Sithiu, Transitus beati Folquini Morinorum Episcopi, cujus vitæ et sanctitatis meritum commendat abyssus vehemens aquarum, una nocte, flante austro, congelata ad ejus corporis transitum. XIV Decembris.
Modesti, Episcopi Hierosolymitani memoria occurrit ad hunc diem in Synaxario Sirmundi. Per annos XXI, ait Papebrochius [Act. SS., t. III Maii. In Patriarchis Hierosol., p. XXXI.] , partim vicarius, partim patriarcha. In Menæis colitur XVI Decembris.
Turonis Revelatio sancti Gratiani, Metropolis illius primi Pontificis. Ita Saussaius. De sancto Gratiano agendum erit cum Martyrologio Romano XVIII Decembris.
SS. Altinus (alibi Altitus) Eodaldus (al. Totaldus) et Serotinus MM. Priores duo celebrantur in Auctariis quibusdam Usuardi; omnes tres nominantur in Martyrologio Petri Canisii, germanice edito. Cum Socii fuerint SS. Saviniani et Potentiani, de eis agendum erit XXXI Decembris.
SS. Savinianus, Potentianus et Socii MM. celebrantur apud Senonas in Auctariis Bedæ, Usuardi; item apud Ferrarium, Galesinium etc. In codice Usuardino Tornacensi sic legitur: Ipso die (19 Oct.) Festivitas seu Translatio beatorum Martyrum Saviniani et Potentiani sociorumque eorum. Horum festivitas dum ab antiquis temporibus ageretur pridie Kalendarum Januariarum, transmutata est a Patribus, XIV Kalendarum Novembrium, eo quod ipso (anno 1026 vel 1030) die translata sunt corpora eorum et angelicæ voces in cœlo sunt auditæ, sicut in Translatione eorum sacra legitur. Ideo et hic venerabilior habetur eorum solemnitas, quo et eorum corpora sancta honestius sunt tumulata. Nihilominus eorum Acta in diem pridie Kal. Jan. rejecimus, quo die eorum memoria celebratur in Martyrologio Romano XXXI Decembris.

DE SS. PTOLEMÆO, LUCIO ET ALTERO SOCIO MARTYRIBUS.

VERSUS ANNUM 165

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ptolemæus, Martyr Romæ (S.)
Lucius, Martyr Romæ (S.)
Socius Martyr Romæ (S.)

B. B.

§ I. Acta ex S. Justino et Martyrologiis. De duplici S. Justini Apologia. Posterior, quæ coincidit cum anno martyrii SS. Ptolemæi et Lucii, oblata fuit Marco Aurelio.

[Acta ex S. Justini Apologia desumpta.] Ruinartius in Admonitione prævia ad Acta illa [Acta primorum martyrum sincera et selecta, p. 52. Edit. Amstelædam. 1713.] , inutile esset, inquit, de istius narrationis sinceritate vel auctoritate fusius disserere, cum lectorem monuisse sufficiat eam desumptam esse ex sancti Justini Martyris Apologia prima, quam secundam debere appellari eruditi consentiunt, utpote quæ post alteram, et paulo ante ipsius Justini passionem conscripta est. Et inferius. Ptolemæi ac ejus Sociorum memoriam celebrant vulgata Martyrologia Usuardi, Adonis, Notkeri cum Romano duplici, Rosweydi scilicet (quod Romanum parvum dici solet) et Baronii ad diem XIX Octobris.

[2] [Martyrologia non omnimode concordantia. Ado.] Cum in Martyrologiis illis quædam emendanda occurrant, non abs re erit præcipua ex iis hic adscribere, initium ducentes ab Adone, qui ad XIV Kalendas Octobris hæc habet: Item ipsa die, beati Ptolemæi, sed et beati Lucii Martyrum. Qui beatus Ptolemæus, comprehensus a quodam centurione, interrogatur si Christianus esset. Hoc Ptolemæus tamquam amator veritatis, nequaquam gloriam suæ professionis occultans, percontanti, Christianum se esse confessus est. Hunc continuo centurio in vincula conjecit, et multo tempore squalore carceris maceratum, ad ultimum Urbicio judici obtulit. A quo simili modo hoc solum interrogatus est, si esset Christianus: qui rursum tanti boni sibi conscius, divinam religionem præ se tulit, et de Christi magisterio ac totius boni institutionibus publica confessione testatus est. Qui enim negat quod est, sine dubio culpabile judicat esse quod negat. Continuo ergo post confessionem ab Urbicio duci jubetur. Lucius autem quidam Christianus vir videns tam temere latam sententiam, ait ad Urbicium: quid, quæso, causa est, quod neque adulterum, neque corruptorem aut homicidam, vel latronem raptoremve, aut alterius cujuslibet facinoris reum, sed tantum pro nomine Christiano, quod hoc se vocabulo confessus est nuncupari, ad mortem hominem duci præcepisti? Non sunt hæc digna pio imperatore, nec sapientissimo puero, filio ejus, neque sacro senatu, quæ agis Urbici. At ille nihil aliud inquirens, ait ad Lucium: videris mihi et tu Christianus esse. Cumque Lucius respondisset, hoc plane sum; etiam ipsum duci jussit ad mortem. Ille, gratias, inquit, ago, quod me nequissimis dominis absolutum, ad bonum et optimum Patrem et Regem omnium Dominum remittis. Sed et Tertius quidam, pari modo libertate usus, pari quoque sententia punitus est. Passi sunt autem sub Antonino cognomento Pio et filio ejus, hi beati Martyres et sepulti apud Alexandriam metropolim Ægypti.

[3] [Sphalmata Adonis notantur.] Hæc, more suo, Ado valde prolixe, secutus S. Justinum, quædam etiam de suo addens. Hujus Martyrologium Romæ editum anno 1745 opera et studio Dominici Georgii, ad hunc diem [Pag. 536.] , sequentem adjectam habet notam: Ptolemæus et Lucius Martyres coluntur hac die ab auctore Romani parvi (de hoc Martyrologio vide Sollerium in Præfatione ad Usuardum [Cap. 2. pag. XX – XXXVIII.] ) his verbis: Et Ptolemæi, qui a quodam centurione Urbicio judici traditur; et Lucii ac Tertii simul decollatorum qui Alexandriæ sepulti sunt. Fuse de his Ado noster, qui tamen, ut animadvertit Sollerius, in eo errat, quod his Martyribus socium addat, cui nomen Tertius qui in Eusebio lib. IV cap. XVIII tertius quidem ordine est, sed anonymus; præterea quod sub Antonino Pio, hos martyres narret, et Alexandriæ, Ægypti metropoli sepultos, cum Romæ et sub M. Aurelio passi sint. Ita Dominicus Georgius, addens præterea de his martyribus agere etiam ex Adone Martyrologium Fuldense.

[4] [Usuardus; in quo discrepet ab Adone.] Usuardus, ut assolet, contracto Adonis encomio, ita ponit: Apud Alexandriam Ægypti metropolim, natalis sanctorum Martyrum Ptolemæi et Lucii, sub Antonino cognomento Pio; quorum prior multo tempore squalore carceris maceratus, et ad ultimum cum de Christi magisterio publica confessione testaretur, jussus est duci ad mortem. Sequens quoque, cum se Christianum liberrime fateretur, similem sententiam excepit. Differt tum ab Adone tum a Romano parvo Usuardus, quod hic de duobus tantum agat martyribus, Ptolemæo et Lucio, omittens tertium illum anonymum, de quo in prioribus fit memoria. Notat in hunc Usuardi locum Sollerius [Martyrol. Usuardi, p. 611.] diversimode apud antiquiores scribi nomen Phtolomei, puta, Phtolomei, Tholomei, Ptolomæi etc. Nos, inquit, plerorumque codicum simplicem inflexionem secuti sumus, quamvis putemus legendum Ptolemæi. Postremam proinde hanc nos secuti sumus lectionem, hac insuper ducti ratione, quod modus hic scribendi, ita invaluerit, ut qui alium adhiberet, singularitatis notam vix effugeret.

[5] [Observatio Sollerii, castigantis encomium Usuardi.] Deinde hanc ponit Sollerius Observationem. Ut superius non semel apud viros harum rerum peritos, in confesso esse diximus, auctorem (Martyrologii) Romani parvi, præcipue ex Rufini Eusebio, Martyrologium suum compilasse, ita id hodie manifeste patet, dum de Ptolemæo et Sociis ita habet: Et Ptolemæi, qui a quodam centurione Urbicio judici traditur, et Lucii ac Tertii simul decollatorum, qui Alexandriæ sepulti sunt. Hæc certe, si ultimas particulas excipias, ex Eusebii lib. IV cap. 17 evidenter desumpta sunt, et ex eodem loco ab Adone ampliata, servatis duobus, quæ in citatis verbis omnino displicent. Primum est, quod Tertius pro nomine proprio accipi videatur… Alterum, quod Alexandriæ sepulti dicantur, quos Romæ passos esse constat ex historiæ hujus fonte, Justini (scilicet) apologetico, apud Halloix pag. 48. Adjunxit præterea (Ado) Viennensis Martyrologus, passos esse sub Antonino, cognomento Pio: at liquet, inquit Halloix, in notis pag. 361, hæc accidisse sub Marco Antonino Philosopho, Pii filio. Erratum primum de Tertio evitavit (seu potius prætermisit) noster (Usuardus), sed in turpius labitur, dum Annuntiationem incipit: Apud Alexandriam Ægypti metropolim, quod nec in Adone nec alibi reperit, nisi forte bona fide supposuerit, ibi passos martyres, ubi sepultos inveniebat. Non diffitebor tamen martyrii locum apud Eusebium satis dubium relinqui, imo ex toto contextu ansam præberi, ut alibi, et præsertim Alexandriæ, Ptolemæus et Socii passi intelligantur; verum hæc omnia in Romano moderno, ex ipsa Justini Apologia rectissime castigavit Baronius.

[6] [Martyrologium Romanum, cum notatione Baronii.] Et re quidem vera hodie in dicto Martyrologio ponitur in hunc modum: Romæ natalis sanctorum Martyrum Ptolemæi et Lucii sub Marco Antonino: quorum prior, ut scribit Justinus Martyr, cum impudicam mulierem ad fidem Christi convertisset, et castitatem colere docuisset, ab impuro viro apud Præfectum Urbicium accusatus, multo tempore squalore carceris maceratus est, et ad ultimum cum de Christi magisterio publica confessione testaretur, jussus est duci ad mortem. Lucius quoque cum Urbicii sententiam improbaret, et se Christianum libere fateretur, similem sententiam excepit: quibus et alius tertius adjunctus est, qui etiam eodem supplicio damnatus fuit. Hic vero notat Baronius: Ptolemæi et Lucii. De his hac die Beda, Usuardus, Ado et alii recentiores, qui dum habent eos passos esse Alexandriæ, errare noscuntur: nam S. Justinus Martyr, qui in oratione ad Senatum Romanum eorum martyrium narrat, eosdem Romæ coronatos esse demonstrat. De his item Eusebius lib. IV, cap. XVI (lege XVII) Nicephorus lib. III, cap. XXXIII, ac cæteri omnes ex Justini auctoritate. Atque hæc in Martyrologio Baronii ad diem XIX Octobris, notatione 1. Hic obiter animadvertamus emendatiores Bedani Martyrologii editiones nullam facere horum Sanctorum mentionem nec in textu Bedæ, qui ad hunc diem vacat, nec in Auctariis quæ communiter Floro tribuuntur [Vide Acta SS., t. II Martii. Ubi ab initio habetur Bedæ Martyrologium ab Henschenio et Papebrochio editum.] . Ubi Baronius nomina SS. Ptolemæi et sociorum apud Bedam legerit, ignoro, nec operæ pretium est inquirere [Confer Acta S. Aquilini, hoc ipso tomo et die XIX Octobris. Comm. præv., n. 19.] .

[7] [Romæ passi sunt SS. Ptolemæus. Lucius et alter, cujus nomen ignoratur.] Ex hactenus dictis colligimus, primum omnes melioris notæ criticos in eo concordare, martyrium Romæ contigisse; secundo tertium Ptolemæi et Lucii socium nomine ignotum esse. Posterius evidenter habetur ex verbis Eusebii [Historia Ecclesiastica, lib. IV, cap. XVII. Ex editione Valesii.] : καὶ ἄλλος δὲ τρίτος ἐπελθῶν κολασθῆναι προσετιμήθη et alius tertius accedens eodem supplicio addictus est. In textu seu phrasi græca, ne unus quidem apex reperitur qui vel minimum indicet hic agi de martyre cui nomen Tertius, voces καὶ ἄλλος δὲ τρίτος ἔπελθῶν manifeste indicant ordinem passionis, non vero nomen patientis. Quod autem Romæ et non Alexandriæ passi sint, efficitur ex S. Justino, qui martyrii hujus narrationem habet primigeniam, ex quo et ipsi nata occasio est, ut mox dicemus, secundam suam seu Breviorem conscribendi Apologiam, quam ita orditur. Quæ heri et proximis diebus in urbe vestra, o Romani, sub Urbicio (Οὐρβίκου Urbico) accidere, et quæ ubique locorum similiter, citra rationem omnem a Præsidibus fiunt, necessitatem hanc mihi imposuere, ut pro nobis, qui eisdem vobiscum affectionibus, perpessionibusque obnoxii, et (quamvis id ignoretis et propter earum quæ habentur dignitatum splendorem nolitis) fratres vestri sumus, orationem hanc componerem. Et paucis interjectis ita prosequitur: Ut autem causa tota quæ sub Urbicio est acta, manifesta sit, rem ipsam exponam. Mulier quædam et reliqua narratio martyrii quam integram infra damus. Nullum itaque dubium, quin Romæ passi sint, modo sua stet Justino fides, qui, utpote testis ocularis, non facile recusabitur.

[8] [Occasione hujus martyrii scripsit Justinus Apologiam;] Cum vero scribat Justinus se ad hunc suum apologeticum sermonem suscipiendum præ cæteris impulsum fuisse crudelitate quam adhibuerat Urbicius in sanctos Martyres Ptolemæum et Lucium, sequitur hanc ejus scriptionem cum illorum morte coincidere; ac proinde noto tempore quo illa edita est, noscetur et tempus quo martyrium illud contigit. Hic itaque inquirenda veniunt quæ ad hanc Justini Apologiam pertinent; tanto magis quod non paucæ circa illam motæ fuerint difficultates, idque a viris eruditione præstantissimis, inter quos numeratur Papebrochius noster ad XIII Aprilis, ubi Acta sancti Justini illustravit [Acta SS., t. II April., p. 104 – 119.] .

[9] [circa quam, ut tempus martyrii statuatur, tria examinanda:] Primum inquiremus an una tantum, an vero duæ vel etiam tres numerandæ sint sancti Justini Apologiæ; tum an illa, quæ brevior est, ætate præcedat longiorem; tandem cui imperatorum inscripta hæc brevior sit, an Tito Antonino Pio, ut placuit Henrico Valesio, an vero Marco Aurelio, quod hodie communiter ab eruditis tenetur. His nempe elucidatis, facilis sternetur via ad tempus martyrii determinandum.

[10] [An unam tantum, an vero duas vel etiam plures Justinus scripserit Apologias.] Ad primum quod attinet: Ullam omnino genuinam Justini Apologiam superesse, negabat Harduinus, ab Dupin aliisque jam refutatus. Sic quoque Scaligeri opinionem (in Animadversionibus Eusebian. p. 201) Apologiam secundam non amplius exstare Kortholdus in libro de Persecutionibus ecclesiæ primitivæ veterumque martyrum Cruciatibus… copiose examinavit et rejecit. Henr. quoque Valesius… Scaligerum longe falli docet. Ita Harles [Bibliot, græca Fabricii, t. VII, p. 55, nota h. Edit. Hamburgi 1801.] . Cæterum nullum esse hodie putem eruditorum, qui neget genuina esse sancti Justini scripta quæ in omnibus ejusdem operum editionibus nomine Apologiarum veniunt. Ast dissentiunt in eo quod quidam velint Breviorem, quæ ab his incipit verbis: Quæ heri et proximis diebus in urbe vestra, o Romani, præfationem esse ad alteram longiorem, ita ut ex duabus illis elucubrationibus una tantum efficiatur Apologia. Atque hæc est opinio Papebrochii, qui in Commentario prævio ad Acta sancti Justini [T. II Apr., p. 106, n. 13.] : Præfatio, inquit, seu inductio quædam est ad imperatoris, senatus populique animos præparandos, expositione injustissimæ actionis contra Christianos exercitæ, cujus occasione orationem Apologeticam scripsit. Quod quidem sibi, ait Harles [Ubi supra.] , non aliis persuasit Dan. Papebrochius.

[11] [Duas scripsisse Justinum, deserte tradit Eusebius,] Et re quidem vera, duas a Justino conscriptas Apologias diserte asserit Eusebius; postquam enim dixisset [Histor. Ecclesiast., lib. IV, cap. XI.] : Idem porro Justinus, præter opuscula, quæ adversus gentiles doctissime elaboravit, alios etiam libros, qui fidei nostræ defensionem continent (καὶ ἑτέρους λόγους ὑπὲρ τῆς ἡμετέρας πίστεως ἀπολογίαν ἔχοντας) imperatori Antonino cognomento Pio et senatui romano nuncupavit; scribit ibidem [cap. XVI.] : Iisdem temporibus et Justinus, cujus supra mentionem fecimus, cum alterum δεύτερον librum pro fidei nostræ defensione imperatoribus supra memoratis obtulisset; et iterum [Cap. XVII.] : Idem porro Justinus aliorum quoque, qui paulo ante ipsum martyrio perfuncti erant, in priori Apologetico ἐν τῇ προτέρᾳ ἀπολογίᾳ mentionem facit his verbis. Itaque non potest ullum remanere dubium quin Eusebius duas agnoverit Justini Apologias diverso tempore imperatoribus oblatas.

[12] [item S. Hieronymus aliique.] Eusebio consonat sanctus Hieronymus in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum [Oper., t. IV, part. II, p. 110. Catalogi, n. XXIII. Edit. Martianay, Paris. 1706.] . Justinus Philosophus … pro religione Christi plurimum laboravit, in tantum ut Antonino quoque Pio et filiis ejus et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret, et alium librum successoribus ejusdem Antonini, M. Antonino Vero et L. Aurelio Commodo. Sic etiam Photius in Bibliotheca. Porro quatuor, inquit, adversus gentes composuit (Justinus) tractatus; quorum primum Antonino cognomento Pio, filiisque ipsius ac Senatui obtulit. Alterum similiter, ejus successoribus. In tertio autem de natura dæmonum disseruit. Quartus denique similiter contra gentes conscriptus, Elenchus inscriptionem habet [Bibliotheca Photii, n. CXXV, p. 303. Edit. Rothomagi 1653.] . Quotquot inter veteres de rebus ecclesiasticis illius epochæ tractarunt, similiter duas Justini commemorant Apologias, quæ propterea etiam in omnibus hujus sancti Martyris editionibus sub nomine primæ et secundæ veniunt. Nec omnimodo dissentit Papebrochius noster, qui et ipse duas a Justino conscriptas apologias fatetur, ast alteram vult constare ex duabus quasi partibus præfatione scilicet et apologia proprie dicta; alteram negat ad nos pervenisse, imo umquam publici juris fuisse factam: ait enim [T. II Aprilis, loc. cit. Comm. præv., n. 14.] : Gratis assumitur a Valesio, Eusebium non habuisse aliam causam differendi martyrium sancti Justini ad Antonini Veri et Aurelii Commodi tempora, quam quod sibi falso persuasisset iisdem imperatoribus obtulisse Justinum alterum librum pro fidei nostræ defensione.

[13] [Papebrochius ex illis duabus unam facit; alteram ad nos pervenisse negat;] Hoc siquidem vere fecit (nam quomodo in facto tam recenti ita cæcutivissent Eusebius atque Hieronymus et omnes post secuti scriptores?) Sed secundus liber non eodem quo primus exceptus favore atque successu, vel suppressus a gentilibus principibus est, neque permissus vulgari, vel certe hodie nusquam exstat, quæ est Scaligeri in Animadversion. Eusebianis pag. 201 opinio. Quod fuerit suppressus suadet altum de eo apud antiquos silentium, quorum nemo invenitur aliquid ex Justini apologiis citasse, quod in prima Oratione, aut ea quam diximus ad ipsam Præfatione, non reperiatur. Eusebius autem non tantum pro una eademque Apologia prima, accipit Præfationem et Orationem, quando cap. XVI ex dicta Præfatione insignem contra Crescentem Cynicum adducit locum, ἐν τῇ δεδηλωμένῃ ἀπολογίᾳ legendum; sed etiam insinuare videtur, solam primam Apologiam prodiisse in publicum.

[14] [atque in hunc sensum interpretatnr Eusebium.] Quid enim est δεδηλωμένη? Valesius suæ conjecturæ obsecundans (quod scilicet altera sit Justini vere Apologia, quam Papebrochius assumit esse tantum præfationem) vertit præfatæ, ut intelligatur liber secundus, de quo immediate ante locutus erat Eusebius. Christophorssonus, ad mentem autoris et veritatem longe aptius vertit, quam dudum commemoravimus, ut intelligatur locus acceptus, non ex libro secundo, sed ex prima Apologia de qua cap. VIII egerat. Sed si penitius vox ipsa introspiciatur, non aliud significabit quam publicata seu manifestata, ut sic secernatur ab ea, quæ ab imperatoribus suppressa, in publicum non prodiit. Neminem autem perturbet quod in Valesii versione, dicto Eusebii capite, appellentur augustissimi imperatores, ut duo corregnantes intelligantur, Verus et Commodus: absunt enim ea verba a græco, etiam apud ipsum Valesium, et solum ὑμᾶς invenitur, id est, Vos ii scilicet ad quos sermo est, imperator et filii Cæsares. Fuerunt qui putarunt, quod ea quæ sub nomine Athenagoræ, exstat Legatio pro Christianis, Vero et Commodo oblata paulo post annum CLXXV, sit secunda Apologia Justini: sed eos solide refellit Halloix, tum ex styli maxima diversitate, tum ex ejusdem Legationis loco, qui ipsius Athenagoræ verbis et nomine citatur a Proilo, Origenis æquali, apud Epiphanium, hæresi 64, egregie hac occasione correctum. Hactenus Papebrochius.

[15] [Refutatur Papebrochius,] Ast pace tanti viri dixerimus, ejus argumenta ea non esse, quæ assensum rapiant. Nam quod antiquorum nullus citet aliquid, quod in duabus superstitibus Justini Apologeticis sermonibus non contineatur, quid inde legitime quis inferat, nisi quod opus, cujus apud neminem vestigia reperiantur, numquam exstiterit? Ut aliud concludamus, utique ante omnia solide esset probandum, Justinum præter illas quas habemus apologias, aliam exarasse; hoc autem Papebrochius non probat. Argumentum quod deducit ex voce δεδηλωμένῃ, infirmum seu potius nullum est. Vox enim illa non necessario corelativa est cum altera quæ suppressionem vel negationem alterius operis indicet. Ut enim recte observat Ceillier [Auteurs ecclésiastiques, t. II, p. 19, Paris 1730.] vox græca δεδηλωμένὴ, qua utitur Eusebius, aliud nihil significat, nisi quod superius jam inciderit mentio illius apologiæ quam dicto loco (cap. XVII) citat.

[16] [cui Eusebius manifeste adversatur.] Totius orationis contextus id manifeste probat, præsertim cum ibidem eadem utatur voce ad indicandos imperatores de quibus, in præcedentibus capitibus locutus erat. Juverit initium capitis XVII ex libro VI Historiæ eccles. Eusebii hic adscribere. Iisdem temporibus et Justinus, cujus supra mentionem fecimus, cum alterum librum pro fidei nostræ defensione imperatoribus superius memoratis τοῖς δεδηλωμένοις ἄρχουσι obtulisset, sacro martyrio exornatus est, fraude ac machinationibus Crescentis Philosophi, qui vivendi rationem prorsus convenientem ac respondentem Cynicæ appellationi æmulabatur. Quem cum ille disputans, audientibus plurimis, convicisset, tandem veritatis illius quam prædicaverat, præmium martyrio consecutus est. Hunc autem exitum vitæ, idem ille veræ sapientiæ studiosissimus sectator, in supradicto apologetico ἐν τῃ δεδηλωμένῃ ἀπολογίᾳ aperte, prout erat ipsi propediem eventurus, prædicit his verbis: Ego etiam expecto ut ab aliquo eorum qui philosophi appellantur, insidiis appetar, et in nervum compingar: ab ipso forsitan Crescente etc. Ita Eusebius ex versione Valesii.

[17] [Ergo duæ ad nos Justini pervenerunt Apologiæ.] Atque ex his satis apparet quæ sit Eusebii mens tum quoad vocem δεδηλωμενὴ, tum quoad alterum illum librum pro fidei nostra defensione, qui alius esse nequit quam Brevior Apologia, ex qua desumpta sunt verba illa: ego etiam expecto etc. Nihil ergo mirum Papebrochium inter eruditos vix unum habuisse hic asseclam, atque ad unum fere omnes duas Justini agnovisse Apologias diversas, diverso tempore conscriptas.

[18] [Ordiue præpostero veniunt dictæ Applogiæ in vulgatis Justini editionibus.] Quod secundo loco inquirendum proposuimus, utra scilicet Apologia alteram ætate præcedat, facile expediemus. Sciendum est autem, inquit Bellarminus de Scriptoribus ecclesiasticis, Apologiam priorem, ut in nostris libris habemus, reipsa esse posteriorem. Et explicatius Henricus Valesius in Notis ad lib. VI, cap. XVII [Eusebii, Socratis, Sozomeni, etc., historiæ ecclesiasticæ. Edidit Guillielm. Reading Cantabrigiæ 1720, t. I, p. 176, not. 2.] Eusebius alio ordine Apologias Justini recenset, quam quo nunc sunt editæ. Eam enim quæ in vulgatis editionibus secunda inscribitur, Eusebius priorem appellat ut videre est in cap. XII, lib. IV, et in cap. XVIII ejusdem libri. Sed et in lib. II, cap. XIII, ubi Justinum de Simone Mago loquentem inducit, locum affert ex priore ejus apologetico, qui in 2a Justini Apologia hodie legitur. Quæ vero in vulgatis editionibus prima dicitur Apologia … eam Eusebius Secundum vocat, ut videre est in cap. XVI, et M. Aurelio Antonino post obitum imperatoris Pii, oblatam esse dicit a Justino in cap. XVI et XVIII. Ego vero quod quidem spectat ad ordinem Apologiarum Justini, facile assentior Eusebio; et illam quæ ad senatum vulgo inscribitur, posteriorem esse concedo: præsertim cum videam idem placuisse viris doctissimis, Bellarmino, Baronio et iis quos supra memoravi. Sed et Gregorius Syncellus in Chronico, ejusque interpres Anastasius Bibliothecarius ad annum Christi 46 prorsus cum Eusebio consentiunt.

[19] [Brevior, ordine temporis, prolixiorem Apologiam subsequitur.] Est itaque præposterus ordo, quo in vulgatis editionibus Justini Apologiæ excussæ sunt; brevior, quæ prima ibidem dicitur, reipsa secunda est, longior vero, quæ vulgo secunda inscribitur, prima est, præceditque ætate breviorem, ut abunde constat ex Eusebio [Histor. ecclesiast., lib. IV, cap. XVIII.] ita scribente. Hic porro vir (Justinus) plurima ingenii sui doctrinæque et intenti in res divinas studii monumenta nobis reliquit, plena multiplicis utilitatis. Ex quibus ea quæ ad notitiam nostram pervenerunt, titulis suis designasse contenti, discendi studiosos ad illa rejiciemus. Primum igitur locum inter ejus libros obtinet Oratio ad Antoninum cognomento Pium, et ad ejus liberos senatumque romanum pro religione nostra conscripta. Altera vero ejusdem Oratio, defensionem similiter fidei nostræ continens, Antonino Vero nuncupata est, imperatoris supradicti successori πρὸς τὸν τοῦ δεδηλωμένου αὐτοκράτορος διάδοχόν τε καὶEx quo rursus apparet quanti valeat Papebrochii superius notata interpretatio et cognomini, cujus tempora in præsentiarum exponimus. Evidens est, inquit Ceillier [Auteurs ecclésiastiques, t. II, p. 19. Paris. 1730.] , Eusebium distinxisse duas illas Apologias quæ ad nos pervenerunt: cum primam referat ad annum 141, sub imperio Antonini Pii; 20 scilicet annis ante imperium Marci Aurelii, ad quem refert secundam. Quod autem per hanc intelligat breviorem illam, liquet ex loco quem citat de Crescente Philosopho, qui locus et hodie in breviori Apologia legitur. Similiter Tillemontius, variis ex Eusebio collectis testimoniis atque inter se comparatis ita concludit [Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique, t. II, p. 650. Edit. in-4o, Paris. 1701.] . Indubium est, juxta Eusebium, longiorem Apologiam ordine primam esse, siquidem diserte id affirmet; nec loquitur de Minori, ex qua loca quædam refert, nisi postquam tractavit de Majori; hanc conceptis verbis vocat primam; alteram, secundam; declarat Minorem oblatam fuisse Marco Aurelio et Lucio Vero, qui imperium tenuerunt ab anno 161. Quæ quidem et clare et nitide deducta nemo non agnoscet. Paulo ante ibidem animadverterat idem Tillemontius brevitatem ipsam hujus Apologiæ satis supponere aliud scriptum, in quo latius evolvuntur plura quæ in Breviori tantum attinguntur. Et revera varia sunt quæ obiter et quasi per transennam tantum notat Justinus, addens uti jam diximus, non ut remittat ad alia loca ejusdem scripti, in quo nihil amplius reperitur, sed ad primam suam seu longiorem Apologiam, quæ in omnium manibus erat.

[20] [Unde natus sit in vulgatis Justini editionibus præposterus ordo.] P. Halloix S. J. rationem hanc dat ob quam præpostero ordine veniunt in vulgatis Justini editionibus Apologiæ: tota erroris occasio fuit, partim unus locus Eusebii vitiosus: partim Christophorsoni versio locis aliquot minus accurata: partim quorumdam opinio scriptas a Justino tres Apologias; ita ut ea quam primam ponunt, sit ad senatum; reliquæ duæ ad imperatores; prior quidem ad Antoninum Pium quæ jam supersit; posterior ad ejus successores M. Aurelium et L. Verum, quæ interierit. Sed horum nihil bene dici, parebit brevi postea. Ita Halloix [Illustrium ecclesiæ orientalis scriptorum, qui secundo Christi sæculo floruerunt, vitæ et documenta, t. I, p. 289. Duaci 1636.] . Locus igitur Eusebii Vitiosus, ita prosequitur laudatus scriptor, est is, qui lib. IV historiæ ecclesiasticæ, cap. XVI sic habet. Hic ipse vir (justinus) ante suum certamen, aliorum, qui ante ipsum passi sunt martyrium, mentionem facit in priore (ἐν τῇ προτέρᾳ) Apologia. Inde colligunt eam priorem esse Apologiam in qua fiat eorum mentio; et ubi exemplum illud, quod ibidem subdit de muliere, unde prima martyriorum ansa profluxit, reperitur. Et rectissime quidem ita colligerent, si locus Eusebii non esset vitiosus, et accipiendus esset prout jacet. Atqui certum est loco ἐν τῇ προτέρᾳ corrigendum esse ἐν τῇ δευτέρᾳ; et ipsa Eusebii verba proxime antecedentia sic legendum esse satis innuunt, nempe ista πρὸ οὗ κατ᾽ αὐτὸν ἀγῶνος ante suum certamen sive ante suum martyrium, quæ idem valent, atque paulo ante suum martyrium, mentionem facit aliorum qui ante ipsum passi sunt: quod itidem intelligendum: paulo ante… 2o Probatur e sequenti capite Eusebii, ubi contexit indicem librorum Justini, et duas tantum recenset Apologias; unam ad Antoninum Pium, alteram (quam secundam expressissime vocat) quæ oblata fuerit ejus successoribus: alterius autem Apologiæ nusquam, nec ipse, nec S. Hieronymus, nec Photius meminit. Halloix ibidem. Ubi præterea notat [Pag. 290.] hanc secundam non dedicatam sed oblatam tantum fuisse imperatoribus: nullibi enim alloquitur imperatores, sed ab initio ponit: Ρωμαιοι; et inferius de muliere: καὶ μέν βιβλίδιον τῷ αὐτοκράτορι ἀναδέδωκε et ipsa libellum imperatori obtulit. — Editio Parisiensis dum ita scribit: σοὶ τῳ αὐτοκράτορι tibi imperatori manifestum committit errorem: nemo enim sic loquitur; sed bene: tibi, o imperator, obtulit, et græce σοὶ, αὐτοκράτορ, ἀναδέδωκε. Hinc latina interpretatio emendata sic habet: libellum imperatori obtulit. — Denique Eusebius lib. II cap. XII, ubi Apologiam ad Antoninum vocat priorem, citat locum qui in magna reperitur. Hæc rursus Halloix. Porro locus qui hic postremo indigitatur, in versione Henrici Valesii legitur lib. II cap. XIII, atque ita sonat: Hic (Justinus) igitur in priore apologetico, quem pro nostra doctrina ad imperatorem conscripsit sic ait. Sequitur textus ex majore Justini Apologia ubi sermo de Simone Mago, et statua ei erecta cum inscriptione: SIMONI DEO SANCTO. Atque ex his demonstratur quo ordine veniant duæ Justini Apologiæ: longior scilicet ætate præcedit breviorem.

[21] [Brevior Justini Apologia oblata M. Aurelio fuit.] His elucidatis, tertium remanet inquirendum, cui scilicet imperatorum brevior hæc Apologia fuerit oblata. Ex allatis hucusque testimoniis, non videtur ullum posse moveri dubium, quin Marci Aurelii temporibus sit edita ac proinde ipsi primarie inscripta. Atque ita etiam statuunt Eusebius, Hieronymus, Chronicon Alexandrinum, Photius, et plurimi scriptores qui post illos floruere. Sed Henricus Valesius in Notis ad Eusebii historiam ecclesiasticam probandum assumpsit illam oblatam fuisse Antonino Pio. Papebrochius, qui ex utraque unam tantum facit, in eamdem transiit opinionem. Ne autem, inquit, possimus dubitare, Pius ne, an Verus sit, quem hoc scripto appellat (Justinus), facit Ptolemæi christiani ad Urbicium increpatio, exprobrantis eum judicare οὐ πρέποντα Εὐσεβεῖ Αὐτοκράτορι, οὐ Φιλοσόφῳ, Καίσαρος παιδὶ (non ut decet Imperatorem Pium et Philosophum Cæsaris filium), Marcum scilicet Aurelium, ab Antonino Pio, cum adhuc Cæsar esset, jussu Adriani adoptatum. Ita pluribus Valesius in Annotat. ad cap. XVII Eusebii: cui in re evidenti non possumus hactenus non assentiri. Verum quod præeuntium secutus turbam, scriptum istud acceperit tamquam Apologiam alteram ab Oratione jam dicta, et consequenter velut eam, quam Antonini successori nuncupatam credens Eusebius turpiter exerraverit, in hoc ei non possumus assentiri [T. II Aprilis, p. 106, n. 13.] . Quid sit de Papebrochii sententia, supra satis vidimus. Quare motas a Valesio difficultates examinasse sufficiet. Audiamus itaque Pagium ad annum 162, (Baronii 164) ubi, inquit Ruinartius [Acta Martyrum sincera, p. 53. Observat., n. 2 ad finem.] , invicte probat hanc Apologiam Marco oblatam fuisse.

[22] [Refutatur H. Valesius. Prima hujus ratio.] Valesius (verba sunt Pagii [Annales Baronii cum Critica Pagii, t. II, p. 221, n. II, Pagii. Edit. Lucæ, 1738.] ) in Notis ad lib. IV Eusebii cap. XVII contendit Eusebium deceptum, et apologeticum illum, non M. Aurelio, sed Antonino Pio nuncupatum esse. Verum quæ ad id probandum argumenta in medium adducit, rem minime evincunt. Hæc prima ejus ratio. Initio Apologetici, ait Justinus, mulierem illam Christianam, cum a viro accusata esset, dedisse libellum imperatori: et illa quidem, libello tibi oblato, inquit, sacratissime imperator, postulavit etc. Si vero Marco et Lucio apologeticus ille dicatus fuisset, ut vult Eusebius, Justinus in plurali numero locutus esset. Marcus enim et Verus ambo simul erant Augusti. Hæc Valesius. Verum videre potuit vir doctissimus in epistola ecclesiæ Smyrnensis ad ecclesias Ponti scripta post Polycarpi martyrium (quod Marco Aurelio et Lucio Vero imperantibus contigit) etiam dum plures imperium administrarent, in actis publicis sæpe unius tantum mentionem factam. Herodes enim Irenarcha et pater ejus Nicetes dicebant Polycarpo: Quidnam mali est dicere hæc verba, Domine Cæsar, et sacrificare atque ita incolumem evadere? Ibidem narratur, Proconsulem semel et iterum his verbis Polycarpum ursisse: Jura per genium Cæsaris.

[23] [Licet plures simul essent Augusti, unius tantum occurrit sæpius mentio.] Martyres Lugdunenses, Marco Aurelio et Commodo filio cum patre regnante, martyrium passi: et tamen in epistola a Lugdunensibus et Viennensibus ad Christianos Asiæ et Phrygiæ scripta, quam refert Eusebius lib. V cap. I dicitur: Rescriptum fuerat a Cæsare (nempe Marco Aurelio) ut confitentes quidem gladio cederentur: hi vero qui negarent, demitterentur incolumes. Pari eademque ratione, licet plures imperium Romanum gubernarent, pax tamen v. g. ab omnibus sancita, in Nummis uni attribuitur, anno scilicet CLXVI, quo orbis Romanus in pace fuit, quove Marcus et Lucius Verus imperatores erant, annoque CLXXVII quo Marcus cum filio Commodo imperabat. In Nummo enim Lucii Veri apud Mediobarbum legitur: Tr. P. VI. Cos. II. Pax. Aug. In Nummo vero Marcii Aurelii tribunitia potestate XXXI notato habetur: Pax æterna Aug. cum in utroque numismate dicendum fuisset: Pax Augg., id est, Pax Augustorum, si Valesii argumenti ratio aliqua habenda esset. Præterquam quod Roma forsan aberat Lucius Verus, quando libellus ille porrectus. Quod si Eusebius et auctor Chronici Alexandrini tradant hanc secundam Apologiam Marco et Lucio Vero oblatam esse, aliud non intelligere videntur, quam, iis imperantibus, eamdem scriptam ac præsentatam. Imo Eusebius, qui lib. IV cap. XVI prodit, eam Marco et Vero oblatam; cap. XVIII nulla Veri facta mentione, ait eam Marco nuncupatam esse. Cœterum hæc prima Valesii ratio, vix non cavillatio dicenda est. Nam ut recte animadvertit Joannes Carolus Otto, si apologia revera Pio exhibita est, simili modo pluralis desideraretur, quoniam inde ab anno CXLVII M. Aurelium imperii collegam sibi associaverat. Si quis forte dixerit, eam esse ante illum annum oblatam, is legat C. III p. 47 B; c. XIV p. 51 E, et c. XV. p. 52 C, ubi nec est, cur illo numero singulari (σοι τῷ αὐτ.) offendamur. Etenim in Justini Actis præfectus mox unum mox plures imperatores commemorat; huc accedit, quod mulier illa, cum Verus ad Parthicum bellum profectus procul abesset, sane uni dumtaxat imperatori, nimirum Marco, libellum poterat exhibere. Hæc laudatus Otto [De Justini Martyris Scriptis et doctrina. Jenæ 1841, p. 18] .

[24] [Secunda Valesii rætio exponetur,] Secunda Valesii ratio. Scribit Justinus, Lucium quemdam, cum Ptolemæum christianum ad supplicium duci videret, his verbis judicem compellasse: οὐ πρέποντα εὐσεβεῖ αὐτοκράτορι, οὐδὲ φιλοσόφου Καίσαρος παιδὶ, non hæc decent imperatorem Pium, non Philosophi Cæsaris filium. Apud Eusebium in cap. XVII lib. IV rectius, ait Valesius, legitur: οὐδὲ φιλοσοφῳ, id est neque Philosophum: quam lectionem manuscripti codices confirmant. Quis igitur est qui non videat Antoninum Pium hic designari? Nam et cognomentum ipsum εὐσεβεῖ id satis indicat: et quod sequitur de Philosopho imperatoris filio, sententiam nostram manifeste confirmat. Dicet forte aliquis, nomine imperatoris Pii, Marcum designari, quippe qui patris sui cognomen assumpserit. Sed si hoc conceditur, quisnam erit ille Philosophus Cæsaris filius? Cur Lucium Verum Augustum hic omisisset Justinus; cum in priore Apologetico ejus mentionem faciat? An non luce clarius apparet, Antoninum Pium hic a Justino designari, cui Apologeticum suum inscripsit. Ita Valesius, qui non observaverat, Marcum Aurelium, passim Antoninum Pium nuncupatum, qui error illi cum multis viris eruditissimis communis.

[25] [et refellitur. M. Aurelius non raro Antoninus Pius dictus.] Scaliger in animadversionibus Eusebianis ad num. 2199, ubi de mirabili illa pluvia, quæ Marci Aurelii tempore contigit, loquens, ait manifesto falsum (errasse) Themistium, gravissimum alioqui scriptorem, qui hoc sub Pio, non sub Marco accidisse scripserit, quale etiam judicium tulit Harduinus v. c. in Notis ad Orationem XV Themistii de regia virtute ad Theodosium Imp. Verum Marcum Aurelium modo tantum Antoninum, modo Antoninum Pium, modo Marcum Antoninum nuncupatum ex Nummis apud Mediobardum liquet. Et ut de Pii tantum cognomine loquar, pag. 228 Nummi exhibentur, in quibus legitur: Divus M. Antoninus Pius, in postica: Consecratio. Pag. 271, Severus qui sese in M. Aurelii familiam inseruerat, in multis Nummis dicitur, Divi M. Pii F. id est, Divi Marci Pii filii. Sponius in Miscellaneis Eruditæ Antiq. refert inscriptionem Commodi imperatoris, quæ Romæ exstat in Thermis Antonianis, cujus initium

DIVO COMMODO DIVI PII F
COH. VII VIGIL. L. ANTONINUS
AURELIANUS PRÆF. etc.

id est: Divo Commodo Divi Pii filio cohortis VII præfectus [Miscellanea eruditæ Antiquitatis Sect. VIII, col. 1185 et 1186. Apud Polenum, t. IV.] . Quare non dubitandum quin Themistius in citata Oratione, ubi ait: Cum Antonini Romanorum imperatoris, cui ab eadem illa pietate cognomen inditum fuit, siti laboraret exercitus etc. ac Justinus loco laudato, de Marco Aurelio Antonino, non de Antonino Pio intelligendi sint.

[26] [Voces Philosophum Cæsaris filium non de M. Aurelio, sed de Lucio Vero intelligendæ.] Secunda vero pars loci Justini citati, non de Marco, ut perperam Valesius, sed de Lucio cum Marco imperante omnino exponenda, locusque, non ut apud Justinum corrupte, sed ut apud Eusebium habetur, legendus hoc modo: οὐ πρέποντα εὐσεβεῖ αὐτοκράτορι, οὐδὲ φιλοσόφῳ καίσαρος παιδὶ, οὐδὲ (τῇ) ἱερᾳ συλαλήτῳ κρίνεις Οὐρβίκη, non hoc sicut imperatorem Pium, non ut Philosophum Cæsaris filium decet, non ita ut sacrosancto senatui convenit, judicas, urbici. Articulus τῆ ab Eusebii editione abest; et in editione Justini perperam scribitur φιλοσόφου, ut videre est loco a Valesio citato ac supra descripto: Justinus igitur Marcum Aurelium, Lucium Verum ac Senatum Romanum alloquitur, et tam in hoc, quam in priori Apologetico, Philosophiæ ac Pietatis nomina frequenter allegat, ut imperatores Marcum Aurelium, Pium cognominatum, et Lucium ejus collegam, quem in priori apologia etiam Philosophum vocat, quique Ælii Cæsaris filius erat, erga pietatem et philosophiam christianorum æquiores reddat ac propensiores. Nec enim conveniebat, ut Marci et Senatus Romani, non vero Lucii mentionem faceret. Porro Lucium Cæsaris filium, naturalem nempe, Cæsarem sine addito vocatum fuisse patet ex inscriptione Ælii Cæsaris ejus patris, quam suo loco (verba sunt Pagii) de hujus adoptione loquentes retulimus. Unde et in vita Lucii a Capitolino scripta, modo legitur: mortuoque patre Cæsare; modo: illatum ejus corpus est Hadriani sepulcro, in quo et Cæsar pater ejus naturalis sepultus est. Ex hoc igitur loco, Marci Aurelii, Lucii Veri, et Senatus Romani, quibus omnibus apologia tlla dedicata, sermo habetur, nostra sententia certa redditur, manifestumque fit deceptum Valesium, qui Pii nomine Antoninum, Philosophi vero vocabulo M. Aurelium intelligendos arbitratur. Neque enim M. Aurelius Cæsaris filius ullibi appellatus, neque Justinus, qui in priori apologia Antonini Pii, M. Aurelii, et Lucii meminit, hunc prætermisisset, si secunda apologia, uti prior, Antonino Pio dicata fuisset. Nec est quod Valesius in Philosophi voce vim faciat; cum Lucius (martyr) tam in priori Justini apologia, quam in Athenagoræ legatione pro christianis, Lucium Philosophum appellet, non ratione ejus eruditionis, sed propter austeriorem vivendi formam: ad quam duplicem Philosophiæ notionem Valesius animum non advertit. Atque hæc vix non ad verbum ex Pagio [Annales Baronii. Ubi supra, n. III.] .

[27] [Ostenditur M. Aurelium variis rationibus Pium a Martyribus appellari potuisse.] Antequam ulterius in citando Pagio progrediamur, quædam circa secundam hanc Valesii rationem observemus. Vult itaque ipse ex voce εὐσεβεῖ concludere hic agi de Tito Antonino Pio, siquidem cognomen Pii non conveniat M. Aurelio. Sed ostendendum incumberet Valesio, memoratam vocem ad cognomen alludere; nam si solum qualitatem quamdam vox illa designet; jam non erit ratio cur negetur eam et M. Aurelio posse competere: Adde, inquit Ruinartius [Ubi supra, p. 53.] , Marcum a Justino Pium, dictum tunc fuisse, non quod proprium ejus nomen fuerit, sed ut ipsum, qui lenissimi principis nomen affectabat, ab innocentium Christianorum persecutione avocaret. Deinde, posito in voce εὐσεβεῖ allusionem esse ad cognomen, nondum inde sequeretur, non hic agi de M. Aurelio: quamvis enim nomen Pii ipsi tunc a Senatu non esset datum, nemo tamen negaverit illud alia ratione invalescere potuisse: Quod vero Marcus a Lucio Martyre Pius appellatus fuerit, nil mirum est, inquit rursus Ruinartius [Ibid., p. 53.] , quandoquidem Imperatores prædecessorum suorum nomine sæpius donabantur; idque sexcentis exemplis confirmari posset, nisi res esset evidentior, quam ut probari debeat. Et supra jam laudatus Otto, contra Valesium disputans, primum ex Marano citat hæc verba: In titulo Pii, qui alteri imperatori tribuitur, non Antoninus agnoscendus est, sed Marcus, cui etsi nondum Senatus hujus nominis honorem decreverat, mirum tamen aut incommodum videri non debet, si ei a privatis hominibus, quales erant Lucius et Justinus, defertur. Tum subjungit: Atque revera Marcum Aurelium nomine Antonini Pii nuncupatum esse, non solum Themistius in narratione mirabilis illius pluviæ, Suidas aliique, sed etiam nummi lapidumque inscriptiones [Gruterus. Inscription. Antiq. totius orbis. Rom., p. 258.] luculenter testantur [Otto, de Justini M. scriptis et doctrina, p. 18 et 19.] . Quod si Valesius nolit M. Aurelium dici Pium, quia hoc nomine a Senatu insignitus non fuerit; eadem ratione et philosophum appellare non poterit: senatus enim de hoc nomine nihil umquam decrevit; et proinde corruet deductio, qua utitur idem Valesius, ut stabiliat Philosopho Cæsaris filio designari M. Aurelium. Facili itaque negotio diluitur mota a Valesio difficultas, quæ proinde labefactare nequaquam potest testimonium Eusebii et Sancti Hieronymi diserte asserentium secundam seu breviorem Justini Apologiam M. Aurelio oblatam.

[28] [Aptissime Lucius Verus Philosophus Cæsaris filius, nuncupatur.] Ex his præterea manifeste apparet per verba Philosophum Cæsaris filium minime designari M. Aurelium, ut supponit (nec enim probat) Valesius. Imo, ait Tillemontius [Mémoires pour servir à l'hist. ecclésiast., t. II, p. 655.] , omnia suadent agi de Lucio Vero, siquidem Justinus iisdem omnino verbis ipsum designat initio majoris suæ Apologiæ. Et re quidem vera titulus filii Cæsaris nulli aptius convenit quam L. Vero, cujus pater (Lucius Aurelius Ceionius Commodus, quibus communiter additur Verus) mortem obiit cum tantum Cæsar esset, qua dignitate eum Adrianus imperator donaverat. Non tamen negabimus Verum a placitis philosophorum discessisse in vita sua ordinanda; ast illorum libros lectitabat, eorum perpetuo utebatur consortio, atque identidem disciplinam graviorem et severiorem affectabat: quæ quidem abunde sufficiebant quo principi nomen tribueretur Philosophi. Dici quoque potest mores ejus privatim magis quam publice corruptos.

[29] [Frustra contendit Ruinartius præfatis verbis filium M. Aurelii designari] A Tillemontio Pagioque dissonat Ruinartius ubi dicit [Uubi supra, p. 53.] : Qui vero Philosophi Cæsaris hic filius appellatur, ipse est Commodus Marci filius. Nam, ut refert Capitolinus in Marci vita, Lucius (Augustus M. Aurelii in imperio collega) e Syria redux petiit ut Marci filii Cæsares appellarentur. Ast audiendus est hic Baronius (ad annum 164 num. 14), ubi ea refert quæ Ruinartii sententiam evertunt. Secunda seu brevior Justini Apologia cum scripta fuisse dicatur (verba sunt Baronii) ad eosdem imperatores, Marcum Aurelium et Lucium Verum, ne quis miretur, si apud S. Hieronymum Lucio sit superadditum nomen Commodi: nec quis hunc Lucium Aurelium Commodum putet filium Marci, qui nec nisi decimosexto ejus imperii anno cœpit regnare cum patre: longe enim ante S. Justinus subierat martyrium: nam Lucium Verum, Commodum quoque dictum fuisse, quod filius Lucii Commodi esset, quem Hadrianus in filium adoptaverat, superius dictum est. Confer Tillemontium [Histoire des Empereurs. Marcus Aurelius. art. V.] ubi statuitur Lucium Commodum simul cum M. Aurelio ab Antonino adoptatum; quo demortuo, senatum soli M. Aurelio imperium detulisse; hunc vero regni socium fecisse Commodum, creasse Augustum, eique, loco Commodi, nomen Veri imposuisse. Quod autem ad filium M. Aurelii spectat: natus est anno 161, initio imperii patris sui; Cæsar creatus an. 166; Augustus anno 177 id est 16 M. Aurelii, in patris demortui locum successit anno 180; atque tandem interiit strangulatus postrema nocte anni 192.

[30] [Tertia Valesii ratio explicatur;] Redeamus ad Pagium diluentem objecta a Valesio. Tertia, inquit [Ubi supra, n. IV.] , Valesii ratio. Urbicus ille præfectus, cujus ibidem meminit Justinus, vixit sub Antonino Pio. Is enim est Lollius Urbicus, qui legatos Imperatoris Britannos compescuit ut refert Capitolinus in Vita Antonini. Eum præfectum Urbis fuisse imperante Pio, docet Apuleius in Apologia sub initium. Nam cum Apuleius eam orationem habuerit sub Pio, ut ipsemet in ea testatur; Lollium quoque Urbicum præfectum Urbi, a quo Æmilianum damnatum fuisse dicit, sub eodem Pio fuisse dicendum est. De eodem Q. Lollio Urbico præfecto Urbi, vetus exstat inscriptio apud Gruterum pag. XXXVIII. Cæterum ex his quæ dixi, colligi potest, Justinum sub Antonino Pio, non autem sub Marco fecisse martyrium. Nullam enim aliam causam habuit Eusebius, cur Justini martyrium in tempora M. Aurelii conferret, nisi quod secundum Apologeticum Marco dedicavit. Atqui certissimis argumentis ostendi, Apologeticum illum Pio nuncupatum fuisse: ruit ergo funditus Eusebii ratio atque sententia. Quid, quod quidem Eusebius ipse in Chronico, eumque secutus Georgius Syncellus, Justini martyrium temporibus Antonini Pii videtur adscribere? Atque ita diserte ponit Michael Glycas in Annalibus. Hæc Valesius.

[31] [et haud magis, quam duæ præcedentes, solida ostenditur.] At quid vetat Urbicum, cujus sententia in Ptolemæum et Lucium christianos lata occasionem dedit huic Justini Apologetico, præfecturam Urbanam, Antonino Pio imperante, iterumque eamdem dignitatem, Marco imperium administrante, gessisse? Denique si Justinus, Antonino rempublicam Romanam gerente, passus esset, non dubium quin sub eodem secundam Apologiam Justinus scripsisset. Sed cum ex ejus Martyrii Actis a Baronio laudatis constet, illam Junio Rustico præfecto Urbi existente, morte affectum; eam Apologiam M. Aurelio, non vero Antonino Pio oblatam, certum indubitatumque esse debet. Ulpianus D. 49 L. I de Appellatione laudat rescriptum M. Aurelii et Lucii Veri ad Junium Rusticum præfectum Urbi, qui in vetustis lapidibus Prætor Urbanus etiam dicitur. Plures a Grutero inscriptiones pag. 221 recitantur, in quibus legitur: Q. JVN. RVSTIC. PR. URB. et rursus pag. 222. Neque dici potest, Rusticum, de quo in Justini Actis, sub Antonino Pio præfectum Urbi fuisse; cum, præterquam quod id gratis assereretur, constet, per Marci imperium, Rusticum quemdam præfecturam Urbis exercuisse, et, ut hujus anni initio ex Capitolino diximus, omnia apud ipsum potuisse. Hic porro Q. Junius Rusticus diversus est a Junio Rustico hoc anno consule; cum Junius Rusticus non dicatur præfectus Urbis a Capitolino loco laudato, ubi ejus dignitates enumerat. Neque verum est, Eusebium in Chronico, Justini Martyrium sub Antonino Pio consignare, ut ostendimus anno CXLVIII num. 6, (infra recurret de Chronico sermo). Imo cum Historia ecclesiastica post libros Chronicorum ab Eusebio composita sit, si is in iisdem scripsisset, Justinum sub Antonino Pio passum, cum contrarium doceat in Historia, id sequendum esset quod in ea scriptum, ut in simili observat Valesius in Notis ad lib. IV cap. I. Quoad Michaelem Glycam, is adversus Eusebium, Hieronymum lib. de Script. ecclesiast. ac auctorem Chronici Alexandrini, qui Justinum secundam Apologiam M. Aurelio porrexisse tradunt, nullo modo audiendus. Hactenus, et quidem rursus vix non ad verbum Pagius. Ex quibus abunde constare putamus rationes Valesii parum solidas imo plus minusve cavillatorias esse, nec ullo modo prævalere auctoritati Eusebii et sancti Hieronymi.

§ II. Refutantur Gallandius et Longuerueus de Secunda S. Justini Apologia. Quo tempore is martyrio coronatus fuerit. Annus quo passi sint SS. Ptolemæus et Socii.

[Gallandi, secutus Longuerueum, Valesii sententiam partim renovavit.] Sententiam Valesii fere obsoletam renovavit versus finem sæculi præteriti doctissimus Andreas Gallandi Præsbyter Congregationis Oratorii in Prolegomenis ad suam Bibliothecam veterum Patrum antiquorumque Scriptorum ecclesiasticorum, Venetiis 1765. Hic quamvis in quibusdam a Valesio discedat, præcipua tamen hujus placita sua fecit. Quapropter necessarium ducimus quædam hic ex Gallandio adscribere, tum ob viri eruditi auctoritatem, tum quod Lumperus [S. Gottefridi Lumper monachi Benedictini Historia Theologicocritica. Part. seu Tom. 2, p. 73 – 82. Edit. Augustæ Vindelicorum 1784.] ejus sententiam, versus finem sæculi proxime elapsi, amplexus sit, contendens secundam seu breviorem Justini Apologiam oblatam Tito Antonino Vero non obstantibus disertis in contrarium Eusebii Hieronymique assertis. Quæ subjicimus, excerpta sunt ex Prolegom. Cap. XVII de Justino Philosopho et Martyre [T. I, p. LXXXII et seqq.] . Prolixiorem quidem, inquit, Apologiam, quæ in vulgatis editionibus, si Thirlbii Londinensem et Marani Parisiensem excipias, breviori postponitur, omnium consensu eruditorum, uno Baraterio contradicente, primum litteris consignasse Justinus perhibetur, qui et illam, ut verbis utar Hieronymi, Antonino Pio et filiis ejus Senatuique tradidit.

[32] [Apolog. prolixiorem, Antonino Pio oblatam dicit;] De anno autem quo hanc Apologiam I scripsit vel obtulit S. Martyr, varia circumferuntur virorum doctorum judicia. Nos illis accedimus, qui sub Antonini Pii initium, sive circa Christi annum CXXXIX id contigisse censent. Sic nimirum Scaliger, Petavius, Dodwellus, Pagius, sed in primis cl. abbas de Longuerue, cujus proinde verbis hanc sententiam adstruere satis ducimus. Sequuntur verba laudati scriptoris ex ejus Dissertatione de Vita S. Justini M. § XXII [Pagg. 220, 242, 243, 278.] , quæ hic adscribere supervacaneum foret.

[33] [Breviorem, pariter præsato imperatori oblatam probabilius censet,] Et rursus [Prolegomen., p. LXXXVII.] : Post habitum in Asia Dialogum cum Triphone Judæo, exinde in Italiam reducem, Romæque agentem S. Justinum, Apologiam II Breviorem Senatui Romano, ut vulgo fertur, inscripsisse, apud omnes constat; sed quo tempore, haud una est virorum eruditorum sententia. Valesius quidem præ cæteris et Longuerueus, quibus accedit Pearsonius, Antonino Pio imperante: Pagius vero Tillemontius aliique, quum rerum potirentur Marcus Aurelius et Lucius Verus, hanc Apologiam ab Justino fuisse oblatam existimant. Priorem sententiam amplectimur, quod ea firmioribus rationum momentis innixa nobis videatur, quam etiam præstantis Longueruei verbis exponere placet. Atque hæc deinde ex supralaudata hujus Dissertatione de Vita S. Justini M. subjungit.

[34] [citans verba Longueruei;] Ethnicis ubique in Christianos furentibus, et Domini Jesu cultorum carnificina recrudescente sub præfecto Urbis Lollio Urbico, ut malo grassanti occurreret S. Justinus, qui tunc Romæ degebat, aliam Apologiam, quam secundam appellant omnes veteres, obtulit Romanis principibus et proceribus, ut eorum exacerbatos deliniret animos, atque objecta Christianis crimina et calumnias dilueret, utque locum conflictus cum Crescente pseudophilosopho cynico ab imperatoribus expostularet.

[35] [juxta quem Acta manifeste Antoninum Pium et M. Aurelium indicant.] Imperatores vero illi non alii fuere, quam Antoninus Pius Augustus et Marcus Aurelius Cæsar Philosophus, Pii gener et adoptatitius: quod opinatur etiam Valesius. Id enim evincunt hæc Lucii cujusdam Christiani verba relata a Justino, quæ sic legit Eusebius: οὐ πρέποντα Εὐσεβεῖ αὐτοκράτορι, οὐδε φιλοσόφῳ Καίσαρος παιδὶ, οὐδὲ ἱερᾷ συγκλήτῳ, κρίνεις, Οὐρβίκιε. Non decernis, Urbice, consentanea Pio imperatori, nec Philosopho Augusti filio, neque sacro Senatui. His verbis conceptis exhibetur imperator Pius, qui senior est Antoninus, et Augusti filius Philosophus, qui idem est ac Marcus Aurelius seu junior Antoninus; quique dum viveret Pius ejusdem socer, dictus est Aurelius Cæsar, Augusti Pii filius, ut ex nummis liquet. Atqui hic assumit cl. Abbas quod probandum venit. Tota enim quæstio in eo præcise vertitur an Pius ille Imperator, sit senior Antoninus; an Philosophus Cæsaris filius, sit Marcus Aurelius?

[36] [Asserit, sed non probat, Longuerueus, M. Aurelium, dum viveret, nusquam fuisse vocatum Pium.] Neque objicias, prosequitur Longuerueus, Marcum Aurelium Antoninum dictum fuisse Pium, eodem plane modo quo senior Antoninus hanc denominationem sortitus est. Hoc enim reperitur nullibi, nisi apud Themistium, qui, ut censent eruditi, quum labente sæculo IV scriberet rhetorque esset, priscæ historiæ non admodum peritus, ea quæ ad Marcum Philosophum pertinebant, ad Pium transtulit, inepte prorsus; nec Marcum alium principem, sed solum Pium Antoninum seniorem intellexit. Nam alias a nemine intelligi voluisset Themistius, quum apud omnes historicos, jurisconsultos et in imperatorum constitutionibus senior Antoninus semper appelletur Divus Pius; ejusdem vero gener, Divus Marcus; vel quoties ei Lucium associant collegam, ambos appellant Divos fratres. Tota cl. Abbatis ratiocinatio ruit, si quis dicat haud necesse esse, ut M. Aurelius dictus sit Pius, eodem plane modo quo senior Antoninus hanc denominationem sortitus est. Sufficit enim ut alia quavis ratione. Conf. n. 27. Quod ad Themistium spectat, quem Longuerueus Rhetorem priscæ historiæ non admodum peritum facit; opponimus primum, hunc eumdem Themistium a Scaligero gravissimum haberi scriptorem; deinde probandum esset verba ejus, dum de mirabili illa pluvia precibus Legionis fulminantis obtenta agit, necessario ad Antoninum non vero ad Marcum Aurelium reserenda. Quod utique nullatenus probat cl. Abbas. Addi posset, sæculo IV non adeo prisca fuisse tempora Justini Martyris.

[37] [Quidquid dicat Longuerueus, integra subsistit Pagii argumentatio.] Deinde in nummis cusis vivente Marco, numquam Pius ipse appellatur. Esto. Quid inde? An ergo omnes nummi in illius honorem cusi ad nos pervenerunt? An, quamvis in nummis non adhiberetur, cognomen illud vulgo usurpari non potuit? An præsertim sæculo IV, quo florebat Themistius, nomen Pii Marco Aurelio non erat communiter assertum? Nonne præterea res erat omnibus notissima pluviam illam mirabilem M. Aurelio imperante cecidisse? Ut quid proinde a nemine intelligi voluisset Themistius Rhetor, dum M. Aurelium indigitavit nomine Antonini Romanorum imperatoris, cui ab eadem illa pietate cognomen inditum fuit? Imo vero si alium quam M. Aurelium intenderit, fatendum erit ipsum in meridiana luce cœcutiisse; quod non facile admittetur in eo quem ipse Scaliger gravissimum habet scriptorem. Sed, ait Longuer., hoc imperatore mortuo, postquam consecratus fuit atque inter Divos relatus, tunc demum dictus est etiam Pius, vivente Commodo. Iste vero licet impius esset, voluit etiam Pius appellari, sed non eadem ratione ac Pius Augustus. Nam quemadmodum omnes imperatores dicti sunt Augusti post Augustum Cæsarem, licet hujus solius verum nomen Augustus fuerit; sic cæteri principes fere omnes post Commodum et Caracallam dicti sunt Pii et Felices, quamvis sæpius fuerint impii et infelicissimi. Inscriptiones autem quæ ad testimonium ab adversariis citantur, vel pertinent manifeste ad Caracallam qui dictus est Marcus Antoninus Pius, vel jam defuncto Marco sculptæ fuerunt. Inscriptio vero quam refert Sponius, ubi pater Commodi dicitur Divus Pius omisso Marci nomine, nihil est, et cæterarum inscriptionum, quæ omnes conveniunt, auctoritate emendandus, non Sponius, qui hanc inscriptionem numquam legit, sed schedarum Barberinarum descriptor, aut saltem exemplaris ad Sponium transmissi: nisi quis dicat, primum hujus epigraphes descriptorem fugientem litteram M non vidisse, quæ ut in cæteris, præponi debuit voci Pii. Non opus est multis hic ostendere argumenta Pagii ex nummis et inscriptionibus deducta, nihil obstantibus Longueruei rationibus, plane subsistere. Nec enim directe refellitur Pagius; nec præterea ejus argumenta vim suam amitterent, etiamsi daretur constare (quod tamen minime damus) nummos illos post M. Aurelii obitum cusos fuisse. Exinde enim non sequeretur ipsum, dum viveret, nomine Pii non vulgo vocatum fuisse, quamvis illud senatus consulto non esset assertum.

[38] [Frustra indignatur Longuerueus Philosophum a nobis vocari Lucium Verum. Est quæstio facti.] Præterea contendunt adversarii, eo loco solum Lucium appellatum fuisse Philosophum: nam unus saltem dicitur Philosophus: iste autem, ut ipsis placet, Lucius est. Imo solus Marcus dictus esset αὐτοκράτωρ, licet Lucius pari honore et potestate esset imperator Augustus: quod absurdum et falsum est. (Mera sunt illa verba, quibus, ni addatur probatio, nemo assentietur.) Et quod falsum magis, Marcus a Lucio Martyre non dicitur Philosophus, sed ejusdem collega. Itane? Marcus ille, qui assidue scholas frequentabat, philosophos audiebat, vitam vere philosophicam et stoicam vivebat, libros philosophicos edebat, non est appellatus philosophus: hac autem nuncupatione decoratus est ille Lucius, qui neque philosophiam discebat, neque philosophos curabat; sed mimos, aurigas, scurras, meretrices; totus ludis theatralibus et circensibus intentus, helluo, vorax, impudicus; ille, inquam, hoc honorificio titulo, quo prorsus indignus erat, ornatus fuisse creditur? Quorsum pathetica illa oratio? Sit, potiore jure M. Aurelium nomen Philosophi meruisse; an inde, efficitur nulla ratione Lucium eodem nomine potuisse designari et reapse fuisse designatum? Hæc tota quæstio est. Confer. n. 28.

[39] [Solus est qui Καίσαρος παῖς reddi vult: Augusti filius.] Καίσαιρος παῖς autem filius Augusti est: nam Romanus imperator Augustus vulgo et eo usitatissimo more absolute Καῖσαρ appellatur. Lucianus [In Lucio, p. 600 b.] qui tunc in vivis erat, docet nos, imperatoris præsidium consuevisse invocari hac voce, Καῖσαρ (non σεβαστέ). Nil mirum igitur si Lucius martyr Augusti filium appellat Καίσαρος παῖδα. Unicum hic nominat Lucius martyr imperatorem, sicut et Justinus: solus enim Pius erat imperator Augustus, sed non est oblitus Augusti filii, Marci scilicet, quia reipublicæ regimen Pius cum Marco genero vivens participaverat, et quidem anno Christi CXLVII, quod liquet ex Capitolino: Faustinam, inquit, (filiam Pii anno CXLVI) duxit uxorem, et suscepta filia (Lucilla anno CXLVII) Tribunitia potestate donatus est, atque imperio proconsulari extra Urbem, addito jure quintæ relationis. Et paulo post: Omnino apud Pium (insusurratio adversus Marcum) nihil valuit. Tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio principatu modestia. Hactenus Longuerueus. — Nemo unus, putem, erit eruditorum qui notationem hanc magni faciat, quum speciem cavillationis præ se ferat. Quod vel ex eo constat nulli ante cl. Abbatem in mentem venisse verba Καίσαρος παῖς latine reddere filium Augusti; ad unum omnes ponunt Cæsaris filium et recte quidem. Secus vox Καίσαρος referretur ad Antoninum de quo eadem in linea legitur εὐσεβει αὐτοκράτορι. Non hic est Justino scribendi modus. Si ad mentem Longueruei Philosophus intelligeretur M. Aurelius, hac potius vel simili usus fuisset Justinus locutione: Non hæc decent Pium imperatorem nec Philosophum ejus filium. Jam semel atque iterum laudatus Joann. Carolus Theod. Otto decem adhinc annis de S. Justino edidit Commentationem, in certamine, ut habetur ex Titulo, litterario civium Academiæ Jenensis, die V Sept. MDCCCXL, præmio Principum munificentia proposito, publice ornatam; ubi hæc in rem nostram reperio [De Justini M. scriptis et doctrina, p. 19.] . Nullibi in veterum monumentis M. Aurelius Καίσαρος παῖς appellatur; quod si Apologiam Antonino Pio traditam crederemus, illud cognomentum Marco contra consuetudinem a Lucio imponeretur. Revera autem Verus jam prioris Apologiæ initio hunc titulum acceperat a Justino: Καὶ Λουκίῳ φιλοσόφῳ Καίσαρος (et Lucio Philosopho Cæsaris h. e. L. Ælii Veri, qui ab Hadriano adoptatus, ut Capitolinus narrat, primus Cæsar est dictus) φύσει ὑίῷ (natura filio). Quid porro? Haudquaquam conveniebat, ut Justinus, si Apologia II. Pio oblata fuisset, Marci quidem et Senatus Romani, non tamen Lucii Veri, quem in priori Apologia claris verbis nominat, mentionem faceret. Quæ quum ita sint, erit acquiescendum in vulgata sententia, a veteribus jam proposita, ex qua hic Apologeticus M. Aurelio et L. Vero est repræsentatus.

[40] [Vitium latet capitate in adversariorum argumentatione.] Atque hæc sufficiant ut ostendatur argumenta Longueruei parum esse firma. In tota hac disputatione vitium latet radicale. Nemo negaverit Eusebium Hieronymumque disertis affirmare verbis Breviorem Justini Apologiam oblatam Marco Aurelio. Capitalis itaque quæstio eaque simplicissima hæc est: An scilicet duo illa historiæ ecclesiasticæ lumina erraverint hoc affirmantes? Quod si obtineat, positivis demonstretur testimoniis oportet. Ast alia prorsus ab adversariis inceditur via. Assumunt illi difficultates quasdam, exurgentes sive ex verbis sive ex locis hinc inde dubium vel minus perspicuum admittentibus sensum, atque ex obscurioribus istis interpretantur clariora: dum juxta sanæ interpretationis regulas, tenebræ ex luce essent dissolvendæ.

[40] [De anno Martyrii S. Justini] Superest ut aliud expendamus argumenti genus, quod ab eodem mutuatum Longuerueo, præ cæteris urget Gallandi Prolegom. cap. XIX [Ubi supra, p. XCV et seq.] . Inquirit nempe quo anno passus sit Justinus. Laudat Mazochium, qui quidem, acta sancti Martyris perquam erudite illustravit, et textum græcum nova interpretatione donavit, relicta Sirleti versione, quam secuti fuerant Bollandiani et Ruinartius; quem tamen errasse censet in determinanda martyrii epocha: fluctuat enim Mazochius inter annos CLXV, CLXVII, CLXIX et CLXX; dum Gallandio martyrium Justini Christi anno CL illigandum videtur. Quod ut stabiliat, primum assumit breviorem Apologiam Tito Antonino oblatam, repetens breviter argumenta a Valesio adducta. Deinde pergit hoc modo [Ibid., n. 11, p. XCV.] . Neque vero a posteriore Justini Apologetico abludunt Acta. In his enim unius Cæsaris fit mentio, uniusque imperatoris edictum proponetur. (Quanti hæc valeant supra ex Pagio ostendimus n. 23). Sub initium quidem eorumdem actorum, præfectus sic allocutus fuisse Justinum perhibetur: ὑπάκουσιν τοῖς βασιλεῦσιν, Imperatoribus morem gerito. Verum quo demum sibi omnia constent, illud βασιλεῦσιν ad omnes retro principes, quotquot edicta in Christianos promulgarunt, referendum omnino videtur, ut recte interpretatur ipsemet Mazochius (Atque ex his nova accedit ratio, ob quam recte etian superiora interpretatus nobis videtur Pagius.)

[41] [quod Gallandius refert ad annum Christi CL.] Ergo sub Antonino Pio, non sub M. Aurelio passus est Justinus, et quidem anno Christi CL, paulo post oblatam Apologiam II. Probatur ex Justini verbis (citatur locus ubi Justinus insidias imo et crucis supplicium expectare se ait a Crescente). Ex Tatiano discipulo Justini: Crescens igitur ille, inquit Tatianus, in magna Urbe nidum posuerat … mortis autem contemptor ita mortem metuebat, ut eam Justino non secus ac mihi, veluti malum aliquod, machinationibus inferre conatus sit; eo quod ille veritatem prædicans, gulæ et fraudis Philosophos arguebat. Neque aliter, (ita prosequitur Gallandi) Justinum Tatianumque accepit Eusebius. Quod si vero Episcopus iste Cæsariensis, M. Aurelio imperante sanctum Martyrem passum tradit, eo demum nomine ita ipsum censuisse novimus, quod secundum Apologeticum Marco oblatum existimavit. Atque, ut jure arguit Valesius, certissimis argumentis comprobatum est, Apologeticum illum seniori Antonino fuisse nuncupatum. Ruit ergo funditus Eusebii ratio atque sententia. (Hæc si tam solide probarentur quam confidenter proferuntur, profecto manus victas daremus. Ast cum nihil novi adducat eruditus scriptor, licitum nobis erit in nostra perstare sententia, eoque firmius quo clarius perspicimus oppositæ sententiæ patronos non rationibus decertare, sed verbis iisque valde canoris). Quid, quod ipsemet Eusebius in Chronico, anno ab Abrahami ortu MMCLXVI, Antonini vero Pii XIII currentibus, id est anno Dionysiano CL, Justinum Martyrio sublatum litteris consignavit? Ut proinde historica Eusebiana, (quo sibi cohæreant) ex ejusdem auctoris chronicis emendanda videantur. Quidni ejus chronica emendanda ex historia? Ast operæ pretium argumentum ex chronicis deductum inspicere penitius.

[42] [Chronica Eusebii contradicere ejus historiæ asserit Gallandi;] Et primum quæri potest, num reipsa chronica Eusebii contradicant ejus historiæ ecclesiasticæ? Scribit Eusebius chronicorum libro posteriore, ad annum Abrahamiticum MMCLXVI. Crescens Cynicus agnoscitur, qui Justino nostri dogmatis philosopho, quia se gulosum et prævaricatorem philosophiæ arguebat, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem sudit [Vide, Thesaurus temporum Eusebii Pamphili, studio Josephi Scaligeri, p. 45. Edit. Amstelodam. 1658.] . Ita Eusebius ex interpretatione S. Hieronymi. Neque, subdit Gallandi [Ibid., n. IV, p. XCVII.] , aliter idem Eusebius in chronicorum libro priore; siquidem sibi constans, eo etiam loci Justini martyrium inter res sub Antonino Pio gestas recenset. Porro ita in laudato chronico legitur. Antoninus Pius, tertius decimus Romanorum imperator regnavit ann. XXII, menses III. Huic Justinus philosophus, nostri dogmatis librum pro nostra religione conscriptum reddidit; cui Crescens cynicus, quia se gulosum et prævaricatorem philosophiæ coarguebat, persecutionem suscitavit in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit [Thesaurus Temporum Eusebii Pamphili, p. 168.] .

[43] [ex quibus concludit Justinum passum esse an. CL.] Difficultatem hanc ex duplici Eusebii loco petitam jam dudum solvit Pagius, et, nostra quidem sententia, penitus eam summovit, quidquid in contrarium excogitaverit Gallandi cum Longuerneo. Quid vero, inquiunt illi, ad hæc Pagius? Eusebius, inquit, de Crescente philosopho loqui intendit, et ut moris ejus est, uno tenore recitat mortem, quam ille sancto Justino infligendam curavit. Itane chronographus ecclesiasticus et post eum Hieronymus, epochæ martyrii Justini prorsus obliti ad solum putidum Crescentem animum adverterunt? Incassum enim vero laborant qui ita sentiunt; nec violentus iste conatus illis proderit. Nequidquam enim ipsis reclamantibus, ratum erit Eusebio atque Hieronymo auctoribus in Chronico sanctum Martyrem nostrum necatum fuisse anno Abrahami MMCLXVI et Pii imperatoris XIII currentibus, id est anno æræ Christianæ CL [Gallandi, ubi supra, p. CXVII.] . Quæ mera rursus sunt verba et voces, nec rationem seu potius explicationem Pagii ullatenus attingunt.

[44] [Ostenditur variis exemplis immerito ita concludi.] Nemo enim, qui vel obiter posteriorem chronicorum Eusebii percurrerit partem (ut de hac primum agamus) negaverit usitatum ipsi esse notare annum quo sive philosophus, sive rhetor, sive scriptor, sive alius aliquis inclaruerit (sexcentis id ostendi exemplis posset) addens non raro quædam in specie quibus famam sibi acquisiverit, licet hæc sequentibus tantum contigerint annis. Sic ad annum Abrahamiticum MMLXVII, Christi LII legitur. Claudius Felicem procuratorem Judææ misit, apud quem Paulus apostolus accusatus in defensionem sui perorat [Thesaurus Temporum, p, 160. Concordat Eusebii Pamphili Chronicon bipartitum græco-armeno-latinum, part. II, p. 153. Edit. Venetiis 1818.] . Num dicet Gallandi Paulum primo anno, quo Felix in Judæam advenit, causam suam apud eum dixisse, cum apud omnes in confesso sit, id diu post (juxta Tillemontium octavo vel nono post anno [Hist. ecclés., t. I, p. 276. Paris. 1702.] ) locum habuisse? Atqui tamen et hic objici posset: Itane chronographus ecclesiasticus et post eum Hieronymus Pauli prorsus obliti ad solum putidum Felicem animum adverterunt? Nihil proinde ex istiusmodi interrogatiunculis in rebus historicis efficitur. Rursus ad annum Abrahamiticum MMXCI, Christi LXXVI legitur in Eusebii chronico. Q. Asconius Pedianus scriptor historicus clarus habetur: qui LXXIII ætatis suæ anno captus luminibus, XII postea annis in summo omnium honore consenescit [Apud Scaligerum, p. 163. Deest in græco-armeno-latino.] . Hæc profecto non incidunt omnia eumdem in annum. Ast notato tempore quo vir ille innotuit, cætera quæ ad eum pertinent uno tenore recitantur. Quidni idem statuerimus de Crescente philosopho? præsertim cum ipse Eusebius in historia sua ecclesiastica (quam multis post Chronica annis conscripsit, et ex qua proinde chronica, si opus foret, emendanda potius essent, quam historia ex chronicis) statuat martyrium Justini Marci Aurelii temporibus, ut satis aperte fatetur vel ipse Gallandi.

[45] [Nee alter Eusebii locus magis Gallandio favet.] Quod vero ad locum ex Chronicorum parte priori descriptum attinet, nec hic majorem facit difficultatem. Atque imprimis verum est Antonino Pio Justinum Philosophum nostri dogmatis librum pro nostra religione conscriptum, reddidisse (priorem scilicet seu prolixiorem Apologiam); nec etiam negamus suscitatam a Crescente contra Justinum persecutionem in qua hic gloriose pro Christo occubuit; sed simul contendimus ex Eusebii verbis haud posse concludi, persecutionem hanc referri ad tempora Titi Antonini. Nam sicut in posteriore parte ex occurrente Crescentis mentione occasionem cepit Eusebius agendi de mota contra Justinum persecutione: sic in priori parte, ex injecta de Justino mentione ad Crescentem dilabitur. Discrimen inter utrumque Eusebii locum in eo situm est, ut in altero Crescens memoriam injiciat Justini, in altero Justinus Crescentis. Ast ex utroque nihil definitur quoad Martyrii tempus. Nullo modo itaque sibi contradicit Eusebius: in historia ecclesiastica diserte affirmat breviorem seu secundam Apologiam Marco Aurelio fuisse oblatam, ac brevi post Justinum pro Christo sanguinem fudisse; in Chronicis incidenter tantum agit de Martyrio nec quidquam de ejus epocha definit. Standum proinde regulæ, quæ pronuntiat: determinata, certa, clara, ex obscuris et indeterminatis haud infirmari.

[46] [Quo jure Gallandius pro provocet ad Georgium Syncellum,] Transit Gallandi ad aliud argumenti genus. Favere sibi dicit [Ubi'supra, p. XCVI.] Syncellum, Cedrenum, Glycam, et Anonymum Vossianum apud Pearsonium, item S. Prosperum in Chronico et præsertim S. Epiphanium. Singulorum verba describamus, quæ tamen apponere supervacaneum judicavit Gallandi. Scribit Georgius Syncellus in chronographia ad annum mundi 5629, Divinæ Incarnationis ann. 130 [Corpus historiæ Bizantinæ. Bonnæ. 1829. Georgii Syncelli, vol. I. p. 662 et 663.] . Romanorum Imperator 13 Titus Antoninus cognomento Pius, una cum filiis Aurelio et Lucio annis 23. Recensitis aliis quæ ad hujus imperium spectant, hæc habet ad rem nostram. Justinus quoque Philosophi nomen adeptus est; qui in rectæ fidei nostræ defensionem librum Antonino obtulit. Et inferius. Crescens cynicus philosophus cynicorum liguritione inustus et ab Justino reprehensus, divino viro inter nostros philosophiam profitenti mortis per martyrium auctor fuit. Non magis explicita hæc sunt quoad Martyrii epocham quam in Chronicis Eusebii. Non ergo recte dicitur Syncellus omnino favere sententiæ Gallandii.

[47] [Cedrenum,] Cedrenus hæc habet: Sub eo (Tito Antonino) Polycarpus Joannis Evangelistæ discipulus et Justinus Philosophus ac Dionysius Corinthi Episcopus ob divinæ veritatis professionem supplicio affecti sunt [Ibid. Georgii Credeni Historiarum compendium, t. I. p. 439.] . Quam fidem mereatur Cedrenus vel ex eo elucescit, quod eodem anno ponat passionem sanctorum Justini et Polycarpi, cum certum sit hunc passum esse sub M. Aurelio, anno Christi 166, ut vult Tillemontius, vel ann. 169, ut placet Baronio. Valesius in Notis ad lib. IV Eusebii existimat cum hoc scriptore (Eusebio nempe) S. Policarpi martyrium hoc anno (Christi 167) contigisse: ita in critica ad Baronii annum 169 Pagius, qui ipse tamen censet annum hujus martyrii obscurum, licet nullo dubitet modo quin sub M. Aurelio contigerit et quidem versus tempora a laudatis scriptoribus assignata. Quod autem sanctum Dionysium attinet, indubium est ipsum floruisse Corinthi sub eodem M. Aurelio. Eusebius de eo prolixe agit [Hist. ecclesiasi.. lib, IV, cap. XXIII.] septem ab ipso conscriptas laudans epistolas; atque in Chronicis ad annum Christi 172 (ex recensione Scaligeri) hæc leguntur: Dionysius Episcopus Corinthiorum clarus habetur [In Chronico posteriori, p. 170.] . Aliud ad ejus vitam et mortem spectans nihil tradidit antiquitas. Ast ista sufficiunt, ut videatur quanti sit facienda Cedreni auctoritas, et quam prudenter Gallandius abstinuisset ab ejus testimonio.

[48] [Glycam et Anonymum Vossianum,] Nec ipsi magis prodest Glycas, cujus annales quamvis pluris ab eruditis æstimentur quam compendium Cedreni, hic tamen in eundem fere impegit errorem, ut ex citatis verbis liquebit. Post Adrianum Antoninus cognomento Pius ab morum benignitatem, annos 28 imperavit: sub quo Justinus Philosophus et Dionysius Corinthi antistes, ut doctrinæ christianæ testimonio essent vitam amiserunt. Successit huic Marcus Antoninus. Ita Glycas [Corpus script. hist. Byzantinæ. Glycas. Annalium, part. III, p. 449.] . Cæterum notemus Syncellum, Cedrenum et Glycam longe recentiores Eusebio esse, nec cum ipso sub eruditionis respectu posse comparari, idque eruditorum omnium judicio. Non vacat inquirere quid Anonymus ille Vossianus apud Pearsonium scripserit; cum enim Anonymus sit et insuper ejus opera vix ab ullo nominentur aut citentur, constat non magni ejus testimonium ponderis æstimandum.

[49] [et S. Prosperum.] Sequitur apud Gallandium divus Prosper quem etiam sibi faventem facit. Quo jure judicabit lector. Versus finem imperii T. Antonini, sub consulatu Tertulli et Sacerdotis scribit sanctus Prosper in suo Chronico integro: Crescens Cynicus in nostri dogmatis Philosophum Justinum, a quo ob nimiam gulam prævaricator Philosophiæ arguebatur, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit [S. Prosperi opera onnia. Paris. 1711, col. 712.] . Evidens est hausta hæc esse ex Eusebii Chronicis; sunt enim, paulo immutato stylo, eadem; nec proinde plus probant quam apud Eusebium.

[50] [Nec magis Gallandium juvat Epiphanius.] Remanet sanctus Epiphanius quem omni modo sibi vindicare nititur Gallandius. Primum, inquit Epiphanius [Hæres. XLVI, § I.] , in Mesopotamia novam sectam condere aggressus est (Tatianus) circa annum XII Antonini cognomento Pii. In hunc textum ita ratiocinatur Gallandius. Cum vero plane compertum sit, paulo post Justini martyrium a Christiana religione descivisse Tatianum, hinc omnino colligendum, beatissimum Justinum circa Christi annum CL martyrii coronam fuisse consecutum. Verba enim Epiphaniana περὶ τὸ δωδέκατον ἔτος circa annum duodecimum, inquit vir eruditus (Longuerue) non modo de anno currente, sed de exacto etiam intelligi possunt; ita ut hæreseos Tatianeæ initium assignari queat anno Christi CLI, quum Antoninus imperii annum ageret XIII. Mirandum sane virum cæteroquin eruditum tantam ponere operam in deducendis ex Epiphanii textu sequelis. Quasi vero non esset res notissima Sanctum illum, aliunde de re catholica optime meritum, in rebus historicis ac præcipue in distinguendis temporibus minime esse accuratum.

[51] [S. Epiphanii in rebus chronologicis exigua auctoritas.] Quod autem Melchior Canus scriptum reliquit, ait Possevinus noster, verum est, Epiphanium utique in rerum gestarum temporumque ratione nullos graves auctores sequi solitum, in his interdum falli [Apparatus sac. Colon. Agrippin. 1608, t. I, p. 511.] . Sic etiam Oudinus [Comment. de script. eccles. antiquis. Lipsiæ 1722, t. I, col. 539.] : Ex his itaque, quæ scripsit Epiphanius, constat neque illum fuisse in antiquitatibus ecclesiasticis apprime eruditum, in temporibus distinguendis parum accuratum, narrationibus nullo examine adhibito nimis credulum: quorum omnium vel solæ Meletianæ et Arianæ hæreseon enarrationes testes esse possunt, de quibus Dionysius Petavius (qui, ut notum est, plurimum in vertendis illustrandisque S. Epiphanii libris laboravit) in animadversionibus ad hæresim LXIX Arianorum pag. 286. Hic enim ferme perpetuus est in corrigendis vel emolliendis Epiphanii lapsibus. [Scriptorum ecclesiast. historia litteraria. Genevæ 1720. p. 147.] De Meletianis actis ac tota Schismatis historia, quam hic proponit Epiphanius, quid sentiendum sit, in Baronianis annalibus explicatur anno 306 num. 45, quibus ego lubentissime subscribo. Hæc Petavius contra Epiphanium de schismate Meletianorum. Melchior Canus insignis Theologus, locorum Theologicorum lib. 2 p. 477, quam parum Epiphanium æstimaret in historicis, his aperit verbis: Epiphanii, inquit, sententia, quæ contra historiæ fidem ponitur, nihil prorsus movere nos debet: quoniam in rerum gestarum temporumque ratione, nullos ille graves auctores sequi solet [Bibliot. Græca. Hamburgi 1802, t. VIII, p.267.] . Cæsar Baronius in Annalibus tomo præsertim 3 aliam de Epiphanio sententiam non habuit, quem passim relinquere, imo refutare in fabulosis et anilibus coactus est. Hucusque Casimiris Oudinus, a quo non dissentit ejus ex professo contradictor Guillielmus Cave. Epiphanius vir erat, inquit [Hist. Ecclesiast., sæc. IV, cap. VI, art. XXVIII, n. VI.] , pietate, reliquisque virtutibus christianis ornatissimus; Hebraice, Syriace, Ægyptiace, græce et latine doctus, unde Hieronymo πεντάγλωττος audit, antiquitatum ecclesiasticarum callentissimus; in narratiunculis tamen nullo habito examine admittendis nimis credulus, in temporibus distinguendis parum accurratus; cujus rei sola Arianæ hæreseos historia nobis fidem facit. Similiter et Fabricius [Bibliotheca Græca, Hamburg. 1802, t. VIII, p. 267.] : In chronologia fere semper insistere eum (Epiphanium) vestigiis Eusebii, monet Petavius in notis p. 16; non raro tamen turbare et hallucinari, idem non uno in loco observat. Eadem tradunt Natalis Alexander [Hist. ecclesiast., sæc. IV, cap. XVI, art. II, n. XXVI. p. 684, Paris. 1740.] Ceillier [Auteurs ecclés., t. VIII. cap. XVI, art. II, n. XXVI, p. 684, Paris. 1740.] (aliique communiter. Ita ut cum Tillemontio [Mémoires, t. II, p. 666, Paris. 1701.] dicere liceat: Non solemus consulere S. Epiphanium ubi quæstio de Chronologia est.

[52] [Nihil ergo ex præfatis scriptoribus contra Eusebium potest deduci.] Multo igitur nimium Epiphanio tribuunt Gallandius ejusque antesignanus Longuerueus, quando ex ejus quibusdam incidentibus verbis, nec quidem omnino conceptis, destructa volunt diserta Eusebii Hieronymique testimonia. Atque ex his videre est quanti valeant auctores, quos illi sibi consonos affirmant. Alii quidem æque prudenter dici possunt nobis favere; alii obscure loquuntur vel talia afferunt quæ secum invicem pugnant.

[53] [Nova difficultas in sententia Gallandii, ex nomine Rustici,] Quod si etiam daretur Gallandio et Longuerueo, Justinnm passum fuisse sub Tito Antonino, dispellenda remaneret difficultas ex ipsis S. Martyris actis (quæ ut genuina uterque admittit) enascens. Omnia exemplaria ferunt martyrium istud contigisse sub præfecto urbis Rustico, qui munus hoc exercuit imperantibus M. Aurelio et Lucio Vero, ut constat ex eorum rescripto ab Ulpiano recitato [Digestor., lib. XLIX, tit. I, n. 1.] . Difflcultas hæc non præteriit Gallandium, ut apparet vel ex ipso modo quo illam solvere aggreditur. Quum ex iis, inquit [Prolegomena. Ubi supra, p. XCVI.] , quæ modo sunt disputata, compertum habeam, et jure sane ut mea fert sententia (statuat lector quodnam possit esse jus illud), S Justinum sub seniore Antonino Martyrium subiisse, facile adducor ut credam, in Actorum textum Rustici nomen pro Urbici ex loco Epiphanii depravato irrepsisse. Res est Gallandio sacra, Epiphanium in historicis chronologicisque ducem sequi, nequidquam reclamantibus eruditis quotquot hucusque exstiterunt.

[54] [quam solvit Gallandius supponendo et Epiphanii et actorum textum corruptum.] Quidquid de eo sit, verba subjiciamus ad quæ hic recurritur. Epiphanius hær, 46 § 1 scribit Justinum pro Christo martyrio perfunctum ἐπὶ Ρωστικοῦ ἡγεμόνος sub Rustico præfecto, quæ concordant cum actis. Ergo Epiphanius hic Gallandio adversatur. Ast parvi refert. Duplici facta suppositione omnis evanescit difficultas. Primum itaque supponit Gallandius corruptum fuisse textum Epiphanii; deinde ex hoc textu depravato similem adulterationem irrepsisse in Acta S. Justini. Jure expectat lector, qua ratione hæc probentur. Primum de textus Epiphaniani adulteratione, ut certum assumit Gallandius, nec id probatione indigere ipsi videtur. Secundum vero ita evolvit (neque enim probat). Aliquis antiquarius (forte ipsemet Metaphrastes …) noverit Epiphanium tradidisse Justinum pro Christo martyrio perfunctum sub Rustico præfecto; atque adeo Epiphanii auctoritate permotus, contra exemplaris fidem, quod exscribebat, posthabito Urbici nomine, Rusticum rescripserit; conjiciens ob litterarum ταυτότητα in utroque pœne occurrentem, facile potuisse librarium in errorem induci. Noverit præterea idem antiquarius, quisquis fuerit, traditum ab Eusebio, M. Aurelio imperante, Justinum Martyrio sublatum, sub quo item Rusticus urbana præfectura fuerat ornatus. His accedit, longe notius fuisse Rustici nomen ex fastis consularibus, in quibus Urbicus nusquam comparet. Quæ quidem omnia in causa fuerint, cur librarii lapsum, ut ipse putabat, admissum in Actis Justini describendis, corrigendum existimarit, Rustici nomen superinducens ubicumque Urbicus occurrebat. Jam porro cum viri docti compertum habeant, hinc loci Epiphaniani vulnera, sive importuna antiquariorum licentia, sive supina librariorum incuria, esse prorsus immedicabilia; illinc vero Eusebius nullibi gravius peccasse quam in Antoninorum gestis enarrandis, quos passim absurde confundit: propterea enim vero in Actis Justinianis Rustici nomen delendum, ejusque loco Urbicus restituendus. Addit deinde, verbis utens Longueruei: Neque enim, inquit cl. Abbas, ullus alius agnoscendus Urbi præfectus qui Justinum damnavit, quam L. Lollius Urbicus, qui quo tempore Apologiam II obtulit noster Philosophus, variis suppliciis Christianos vexabat, ut ipsemet testatur his verbis Καὶ τὰ χθὲς δὲ καὶ πρώην ἐν τῇ πόλει ὑμῶν γενόμενα ἐπὶ Οὐρβίκου, Ρωμαῖοι quæ heri et proximis diebus in urbe vestra, o Romani, sub Urbicio accidere. Vixdum enim Apologeticum illum obtulerat (Justinus) quum instigante potissimum Crescente Cynico fuisse martyrio coronatus, ex superius dictis comperitur. Hactenus Gallandius cum Longuerueo [Ibidem.] .

[55] [Quam præpostera et timeraria sit Gallandii argumentatio.] Fatendum est quod si ita in rebus historicis liceret argumentari, facile esset quemcumque transformare textum, qui nostris non quadraret placitis. Verum non ita probatur libri seu scripti adulteratio. Ast initium ducitur a comparatione plurium exemplarium, et si hæc inter se differant, tum denique solidum habetur fundamentum quo innitamur in probanda adulteratione. Quod si exemplaria omnia sive antiquiora sive recentiora inter se conveniant, quis admittat hujusmodi concordantiam oriri ex ignorantia vel incuria sive antiquariorum sive librariorum, potius quam ex ipsius auctoris facto, qui librum seu scriptum ita edidit? Esto, unum alterumve in publicum spargi exemplar corruptum; ast fieri nequit ut nullum reperiatur sinceri et genuini textus vestigium. Tandem si tales ratiunculæ non ex visceribus causæ, sed ex proprii genii vel etiam phantasiæ pœnu haustæ valerent, jam nullus erit textus qui non pro libitu concuti, immutari, susdeque verti possit. Mirandum profecto, virum, cæteroquin eruditum, qualis absque controversia est Gallandius, ad istiusmodi nœnias confugisse. Sed bonus quandoque dormitat Homerus.

[56] [Perstringitur Longuerueus.] Quod vero tradit Longuerueus alium agnoscendum non esse Urbis præfectum, qui Justinum damnavit, quam Urbcium; hoc enimvero est, quod ipse non probat et quod nos negamus nixi rationibus superius enumeratis, et in specie Actis ipsius sancti Martyris, in quibus constanter præfectus ille, sub quo passus est, Rusticus vocatur. Nec valet ratio petita ex eo, quod Justinus martyrium subierit paulo post conscriptam seu oblatam Apologiam II. Non enim repugnat, post adhibitas a Lollio Urbico vexationes, de quibus queritur Justinus vel altera quavis de causa nobis ignota, alium in præfecturæ munere successisse; quod et factum ex sæpius memoratis Actis constat.

[57] [Ergo secunda seu Brevior Justini Apologia oblata fuit M. Aurelio.] Remanet itaque, nostra opinione, inconcussum Eusebii Hieronymique testimonium, quo efficitur secundam seu Breviorem Justini Apologiam, oblatam Marco Aurelio fuisse; quod insuper confirmatur ex Actis S. Justini, quæ ut sibi cohæreant, ad tempora eorumdem imperatorum referenda sunt, ut satis manifestum fit vel ex ipsis suppositionibus, quas vix non absurdas quis dixerit, ad quas confugere coguntur Gallandius et Longuerueus, ut suam stabiliant sententiam.

[58] [Ac proinde SS. Ptolemæus, Lucius, etc. passi sub eodem Imperatore sunt,] Tandem eo deveniamus quorsum spectat tota præcedens disputatio, ut scilicet determinetur epocha seu tempus martyrii sanctorum Ptolemæi et Sociorum. Stante itaque, ait Ruinartius [Acta Martyrum sincera. Uubi supra, p. 53.] , Eusebii sententia, cum Apologiam hanc Justinus occasione mortis Ptolemæi ac Sociorum ejus conscripserit, inferendum est eos martyres sub M. Aurelii principatu passos fuisse. Nec opponat aliquis quorumdam Martyrologiorum auctoritatem, in quibus ii martyres sub Antonino Pio et ejus filio mortem subiisse dicuntur. Horum enim Martyrologiorum scriptores Justini Apologiam accurate non legisse, vel ex eo convincuntur, quod eorum martyrium Alexandriæ contigisse putaverint, quod tamen Romæ fuisse consummatum Justinus disertis verbis asserit, sic Apologiam incipiens: Quæ heri et proximis diebus in Urbe vestra, o Romani, sub Urbicio accidere etc. Id vero Christi anno circiter 166, Marci autem Imperatoris 5 contigisse colligimus ex sancti Justini morte, quæ anno sequenti consignatur. Certum est enim Justinum paulo post hos Martyres passum fuisse: siquidem in laudata Apologia prædicit se brevi Crescentis cynici philosophi insidiis interiturum. Ego, inquit, exspecto, ut ab aliquo eorum, qui Philosophi appellantur, insidiis appetar et in nervum compingar: ab ipso forsitan Crescente etc. Quod revera contigisse, Eusebius Hist. Eccles. lib. IV cap. XVI aliique auctores, ex Tatiano ejusdem beati Justini discipulo referunt. Hucusque Ruinartius.

[56] [quorum martyrum incidit inter annos CLXIV et CLXVII.] Quod ad annum spectat, quo Justinus martyrio coronatus est, non est omnimoda inter scriptores concordia, quamvis parum inter se discrepent. Tillemontius annum ponit CLXVII vel CLXVIII; Butler CLXVII; Baronius cum Chronico Alexandrino CLXV. Ex his ergo determinandus erit annus quo passi sunt Ptolemæus et Socii, qui proinde inter sæculi secundi annum LXIV et LXVII incidet: assumendo scilicet eorum passionem fere uno anno præcessisse martyrium sancti Justini. Crediderim, inquit Otto [De Justini scriptis et doct., p. 19.] , non ita multo ante Justini interitum oblatam fuisse Apologiam, fortasse anno 164: nam quod ipse expectaverat in Ap. II c. III p. 46, se propediem a Crescente in judicium capitis vocatum iri, id evenisse confirmat præter Tatianum, Eusebium, Photium, etiam auctor Chronici Alexandrini, cujus testimonium haud contemnendum est. Porro in præfato Chronico Paschali ita legitur Olympiade CCXXXVI, ann. Christi 164 et 165: Ἰουστίνος φιλόσοφος τοῦ καθ᾽ ἡμᾶς λόγου δεύτερον ὑπὲρ τῶν καθ᾽ ἡμᾶς δογματων βιβλίον ἀναδοὺς Μάρκῳ Αὐρηλίῳ καὶ Αντωνίνῳ βήρῳ τοῖς αὐτοκράτορσι θείῳ καατακοσμεῖται, οὐ μετ᾽ οὐ πολὺ στεφάνῳ τῷ τοῦ μαρτυρίου, Κρήσκεντος αὐτὸν ὑποβάλλοντος: Justinus Philosophus cum pro nobis et ad firmanda nostra dogmata librum alterum Marco Aurelio et Antonino Vero imperatoribus tradidisset, haud multo post a Crescente delatus, divina Martyrii corona adornatur [Corpus scriptorum hist. Byzantinæ. Chronicon Paschale, t. I, p. 482, Edit. Bnnoæ. 1832.] . Ex quo præter rem hic loci a nobis intentam, habemus et secundam Apologiam, eamque oblatam Marco Aurelio et Antonino Vero. Quod ad posterius hoc nomen attinet, juverit meminisse ex Tillemontio [Hist. des Empereurs, t. II, art. 5, p. 145. Edit. Brux., an. 1732, in-fol.] , Marcum Aurelium, cum Augusti nomine donasset Lucium Commodum, eum post hac Verum appellari voluisse, ita ut deinceps, jam non diceretur L. Commodus, sed Lucius Verus; imo et nomen Antonini, quod et ipse M. Aurelius assumpserat, Vero quoque dedit.

[60] [Papebrochius retractavit quæ alibi de Justino scripserat;] Antequam finem huic nostro commentario imponamus, haud abs re erit quædam adscribere ex Actis SS. tom. 1. Junii ubi Papebrochius corrigit ea quæ mense Aprili de S. Justino scripserat, de quibus et nos superius quædam delibavimus. Ergo quidquid in Aprili disputavi in contrarium (verba sunt Papebrochii [Act. SS., t. I Junii, p. 18. n. 8] ) sic accipiat lector, et ut per me ei liberum sit Baronianam hic sequi sententiam, ipsique Philosopho sequentia acta aptare (quæ et nos in toto hoc commentario respeximus) … quia optime quadrant Philosopho … [subscribit Actis Baronianis;] atque (ut ait Baronius) sincera, nullisque paraphrasibus circumdata sed prout descripta fuerunt ex actis publicis… Mirum autem non amplius mihi videtur, quod in actis istis nihil de Justini vita anteriore, nihil de Cressentis machinationibus legatur: quia scilicet auctori solum cura fuit, fideliter græce reddere, quam reperiebat, tam authentice descriptam martyrum confessionem; additis dumtaxat initio ac fine lineis paucis, quibus, ut dixi, forma historiæ induceretur.

[61] [admittit Justinum secundam obtulisse Apologiam M. Aurelio,] Et infra, agens de Præfecto Urbis, qui in actis nominatur Rusticus, ita prosequitur Papebrochius [Ibid., n. 9.] : Rustici præfectura optime componi potest cum iis temporibus, quibus Justinum obtulisse alteram suam apologiam scribit Eusebius lib. 4, cap. 16, id est (ut dicitur in fine capitis 14) quando mortuo Antonino Pio, Marcus Aurelius ejus filius cum Lucio fratre successit. Successit autem anno CLXI et usque ad annum CLXIX corregnarunt. Interim vero præfecturam urbis gessisse Rusticum, certissimum fit ex divorum fratrum (M. Aurelii et Lucii) jam nominatorum rescripto, quod Ulpianus lib. I de appellationibus allegat, referturque in lib. 19 digestorum, tit. 1 n. 3 [Male citat Papebrochius; lege Digestor.. lib. XLIX, tit. I. n. 1.] . Rescripti verba hæc sunt: Cum per errorem factum dicis, uti a judice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad Junium Rusticum amicum nostrum, præfectum Urbis provocares etc. Urbis ergo præfectus fuit Rusticus. Sed quo anno ex novem prænotatis (quibus videlicet coregnarunt divi fratres)? Non primo; quia tum ordinarium consulatum gessit cum Vettio Aquilino: non etiam multis annis post; siquidem ipse Eusebius sanctorum Polycarpi et Pionii martyrium cap. 15 (supple hist. Ecclest.) relatum, in chronico suo adscribit anno VII prædictorum imperatorum, qui fuit Christi CLXVII: chronicum autem oblatam a Justino Apologiam alteram adscribit anno imperatorum istorum VI, seu potius V: nam primus ipsorum annorum perperam geminatur in dicto chronico simul cum consulatu, quem tamen illi juncti semel tantum gesserunt: et hic annus V convenit cum indictione XIII consulatuque Pudentis et Orphisi, cum anno VI perperam compositis: omnia autem simul notant annum Christi CLXV.

[62] Hic vero evidenter labitur Papebrochius: nihil enim horum de Justino legitur in chronico Eusebii; sed, quoad substantiam saltem, reperiuntur in ejus historia ecclesiastica l. 4, [sed quæ in Chronico Eusebii reperiri dicit, in hujus historia quærenda sunt.] cap. 16 apud Valesium absque expressa tamen indicatione chronologiæ, ut notum est cuivis, qui in historia Eusebii non plane est hospes. Notæ igitur chronologicæ, quas hic reddit Papebrochius, non ab Eusebio appositæ fuerunt, sed ab alio, adhibita factorum inter se comparatione et coordinatione. Forte etiam Papebrochius notas illas legit in exemplari historiæ ecclesiasticæ, quod præ manibus habuit, non quidem ad præsentem usum, cum loquatur de chronico; quod profecto in hæc quæstione non magis consuluit quam historiam. Ergo vel ex memoria hæc recitavit, vel descripsit ab alio, qui ante ipsum hallucinatus fuit.

[63] His notatis, cætera quæ ibidem tradit Papebrochius, prosequamur. Cumque idem chronicon (lege historia ecclesiastica) dicat Justinum οὐ μετ᾽ οὐ πολύ non post multum temporis (hæc verba apud Eusebium non leguntur, [Quo anno Justinum passum tradat Papebrochius.] bene vero quod iis indicatur: aliud proinde argumentum hic Papebrochium ex memoria scripsisse) divina martyrii laurea exornatum haud incongrue dicetur, id factum esse annorum mox sequentium uno, puta CLXVII, vel CLXVIII, vel etiam CLXVI… Neque mirum cuipiam videatur, quod qui initio imperii præfati dicitur Consul fuisse, postea gesserit Urbis Præfecturam. Quam enim familiare eo ævo fuerit, ut ex Præfectis Urbis Consules; et Consulatu annuo trimestrive perfuncti, rursum fierent Urbis Præfecti, docebit utrorumque series, ab anno CCLIV expansa apud Bucherium pag. 236, ubi usque ad Diocletiani imperium nihil frequentius. Hactenus Papebrochius, quibus satis indicat se in plerisque mutasse sententiam quam alibi de Justino propugnaverat.

MARTYRIUM SS. PTOLEMÆI, LUCII ET ALTERIUS ANONYMI.
Ex Apologia S. Justini Martyris apud Euseb. hist. eccles. lib. IV, cap. XVII. Edit. Valesii.

Ptolemæus, Martyr Romæ (S.)
Lucius, Martyr Romæ (S.)
Socius Martyr Romæ (S.)

EX S. JUSTINI APOLOGIA.

[Castitas apud Christianos.] Mulier quædam virum habebat intemperantem. Ipsa quoque prius quidem lascive admodum se gesserat: sed postquam salutarem Christi doctrinam accepisset, statim modestior facta est, viro etiam persuadere studuit, ut castius viveret: christiana præcepta illi suggerens, et ignis æterni supplicium paratum iis, qui obscene et sine recta ratione vixissent. Verum ille in eadem semper lascivia perseverans, ea agebat quæ uxoris animum penitus ab ipso alienarent. Mulier enim nefas esse existimans, cum eo viro, qui contra naturæ leges præterque jus, undecumque vias libidinis exquireret, thori consortio jungi; discedere ab illo constituit. Verum propinquis mulieris consulentibus, ut in conjugio adhuc permaneret, spemque ei facientibus virum ad meliorem frugem tandem reversurum, consiliis eorum obtemperans mulier, ac sibi ipsa vim faciens, mansit cum viro. Sed posteaquam vir ipsius Alexandriam a profectus, gravioribus adhuc flagitiis sese inquinare nuntiatus est, illa verita ne scelerum atque impietatis particeps foret, si in conjugio ejusdem permaneret, victusque et thori consors existeret; misso ei repudio, discessit b.

[2] [Mulier christiana delata] At bonus ille vir, qui gratulari sibi debuerat, quod uxor sua nihil eorum ageret quæ prius cum ministris ac mercenariis in vinum atque omne vitiorum genus effusa licenter perpetrare consueverat; verum etiam maritum ab ejusmodi flagitiis abducere studeret; mulierem, quæ ab eo idcirco discesserat, quod recte suadenti ipse obtemperare nollet accusavit et christianam esse detulit. Et illa quidem libello tibi oblato c, sacratissime Imperator, postulavit ut prius rei familiaris procurandæ atque administrandæ sibi facultas daretur; ac deinde rebus domesticis recte constitutis, accusationi responsuram se esse pollicita est. Idque tu mulieri permisisti.

[3] [S. Ptolemæus coram judice sistitur.] At maritus, qui tum quidem nihil adversus eam dicere poterat d, in Ptolemæum quemdam, qui mulierem christianæ religionis præceptis imbuerat, impetum suum vertit hoc modo. Centurioni cuidam amico suo persuasit, ut Ptolemæum comprehenderet, eumque in vincula conjiciens, hoc unum interrogaret, essetne christianus. Cumque Ptolemæus, utpote amantissimus veri, et ab omni fraude ac mendacio alienus, christianum se confessus esset; eum centurio custodiæ mancipavit, diuque in carcere affiixit. Oblatus e tandem Urbicio judicii Ptolemæus, id unum similiter interrogatus est, utrum esset christianus. Ille vero qui per Christi doctrinam cuncta se bona consecutum esse intelligeret, illam cœlestis ac divinæ virtutis institutionem iterum confessus est. Qui enim negat se esse christianum, vel idcirco negat quod religionem illam improbet, vel certe eo quod se indignum et alienum ab ejus instituto esse cognoscit. Quorum neutrum cadere potest in eum qui vere christianus sit.

[4] [Ei damnato se S. Lucius et alius tertius adiungunt.] Cum vero Urbicius Ptolemæum ad supplicium duci jussisset, Lucius quidam, qui et ipse christianus erat, adeo injustam audiens sententiam, sic Urbicium allocutus est. Quid causæ est, inquit, ut hominem neque adulterii, neque stupri convictum, nec homicidam, nec furem, nec raptorem, nec ullius denique sceleris reum, nominis dumtaxat christiani vocabulum confitentem condemnaveris? Hujus modi forma judicii non convenit temporibus Imperatoris Pii, nec Philosophi Cæsaris filii, nec Senatui Romano. f Tum Urbicius nullo alio responso hominem dignatus, sic eum alloquitur. Tu quoque, inquit, christianus esse mihi videris. Cumque Lucius ita esse respondisset, jussus est itidem ad supplicium duci. Statimque magnam se gratiam Urbicio debere professus est, quippe qui hujusmodi malis dominis liberatus ut aiebat, ad optimum Patrem Regemque esset migraturus. Sed et tertius g quidam cum accessisset, eodem supplicio condemnatus est.

ANNOTATA.

a Ex hoc loco male intellecto, aliqui hos martyres Alexandriæ passos existimarunt, quod forte hanc historiam apud Eusebium aut Ruffinum solummodo legissent. Nam alias, ut diximus, Justinus eam Romæ contigisse disertis verbis refert. Ita Ruinartius. Et re quidem vera statim ab initio sermonis sui indicat quo loco Passio contigerit. Vide Comm. præv. num. 7.

b Græce Ῥεπούδιον δοῦσα i. e. dato libello repudii. Scilicet non viris dumtaxat uxores repudiare legibus erat concessum, sed et mulieribus a maritis hoc pacto divertere licebat. Testimonia eam in rem tum ex profanis, tum ex sacris collecta scriptoribus videsis apud Justellum, Notis in Codicem Canonum Universæ Ecclesiæ, ad Can. CV. Hæc Annotatio reperitur sub rubrica Variorum, in Eusebio Valesiano. Edit. Cantabrigiæ, curante Reading, 1720, pag. 177. Et citatur Kortholt. in hunc Justini locum. Nihil ego tale reperio in Kortholti Commentario editionis Kilonensis an. 1675, quam præ manibus habeo. Forte in alia præfati Commentarii editione hæc leguntur.

c Græce μὲν βιβλίδιόν σοι τῷ αὐτοκράτορι. Libellum supplicem, inquit Valesius in hunc locum, intelligo,quo mulier dilationem judicii ab Imperatore postulaverat. Nam cum a viro quocum divortium fecerat, accusata fuisset tamquam Christiana, ab imperatore dilationem sibi dari petiit, ut rem familiarem prius ordinaret, responsura post hæc accusationi. Solebant quippe apud Romanos dilationes concedi causa cognita, tam reis quam accusatoribus, ut docent leges in Codice Theodosiano titulo 36. Ut intra annum quæstio criminalis terminetur. Sed quæri potest, cur mulier imperatorem adierit, cum a judicibus ordinariis, ad quos delata erant crimina, hujusmodi induciæ peterentur. An forte judex poscenti mulieri dilationem negaverat? Unde mulier necesse habuerat imperatoris auxilium implorare. An forte ad imperatorem ipsum delata erat, quod esset Christiana, ut censuit Nicephorus, ac Christophorsonus? Verum hæc posterior sententia parum probabilis mihi videtur. Primo quia Justinus id non dicit: deinde quia moris non erat, ut criminalis quæstio recta ad principem, omisso quod aiunt medio, deferretur. Hæc Valesius in cap. XVII, lib. IV, Eusebii.

d Qui tum nihil adversus illam dicere poterat, scilicet quoad usque pendebat dilatio ab Imperatoreconcessa. Mulier enim dilationem a principe impetraverat, cum justa esset ejus petitio: ne scilicet ex calumnia viri, a cujus consortio ob legitimam causam discesserat, rei familiaris dispendium pateretur. Hinc maritus contra uxorem nihil suscipere poterat, donec concessa huic dilatio finem accepisset.

e Græce Ἦλθεν proprie ivit, venit. In Codice Medicæo et Fuketiano legitur ἤχθη id est Actus, productus, oblatus est. Quod magis arridet. Urbicus erat Præfectus urbis Romæ, cujus sententia in Ptolemæum et Lucium Christianos lata, occasionem dedit huic Justini Apologetico. Dicebatur autem Q. Lollius Urbicus, ut docet vetus inscriptio Romæ posita, et Apuleius in Defensione sua haud procul ab initio, ubi Præfecturæ Urbanæ, quam idem Urbicus gessit, non obscura fit mentio. Mirum est tamen, ait Valesius, in omnibus nostris exemplaribus eum constanter Urbicium appellari. Semel tantum atque iterum apud Justinum Urbicus recte dicitur, initio scilicet Apologetici.

f Conf. comm. præv. nn. 25 et 26.

g Diximus in Comm. præv. n. 7 perperam a quibusdam vocem Tertius ut nomen proprium assumi. Tertius hic alterum a Ptolemæo et Lucio martyrem designat, sed nomine ignotum.

DE SANCTO MAXIMO LEVITA ET MARTYRE AQUILANO.

AN. 250 VEL 251.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maximus, Levita et Martyr Aquilæ in Vestinis (S.)

BHL Number: 5836, 5847

B. B.

§ I. De Avia et Aquila Urbibus. S. Maximi Passio. Ejus Acta.

[De civitate, quæ in Actis Sancti Maximi, Habiensis vocatur.] Initium facimus a disquisitione topographica. Levita Christi Maximus (verba sunt vitæ Ms. quam inferius editam reperies) nobili genere ortus est, ex civitate Habiensi, quæ sita est in provincia, quæ apud antiquos ipsa etiam Habiensis nuncupata est; nunc autem forum Conæ appellatur. Sed quamvis pristinum nomen civitatis seu provinciæ illud amisit; campus tamen, qui juxta civitatem illam est Habie nuncupatur, per quem et fluvius pergit Habellicus nominatus. Avia, inquit Ferrarius [Catalogus Sanctorum Italiæ 19 Octobris.] , sive Haviac in Vestinis, quæ et Forum Conæ, apud Aquilam penitus jacet; manet campus, in quo erat Abie, adhuc incolis dictus, per quem Abellinus amnis decurrit. Ast, ni vehementer errem, Ferrarius non aliunde quam ex laudata sancti Maximi Vita, suam hausit notationem. Id certum nec in thesauro Antiquitatum Italiæ, nec apud Muratorium in Antiquitatibus Italiæ medii ævi, nec in Geographia Antiqua Cellarii quidquam reperiri quo hæc, excepta Avia civitate, sufficienter imo vel aliquatenus illustrentur.

[2] [Amplior quorumdam locorum, de quibus in Actis, elucidatio.] Aviæ civitatis apud illos quidem mentio occurrit; ast de provincia habiensi, de Foro Conæ, sicut et de campo Habie et præterfluente fluvio Havellico silent. In Dictionario Geographico recenti, italice conscripto, notatur Aquila primum: Provincia regni Neapolitani, hodie nota sub nomine Abrutii ulterioris; tum sequitur: Aquila antiquitus Avella, aut Avia conspicua urbs in regno Neapolitano etc. [Nuovo Dizionario Geographico Universale … di una socieia di dotti. Venetiis 1826. Ad verbum Aquila.] . Cum autem vulgo perhibeatur Aquilam urbem ex ruderibus Aviensis civitatis exsurrexisse (quod quousque verum sit, inferius indagabimus); haud absurde dici posset scriptorem actorum sancti Maximi, deprædicare de urbe et provincia Habiensi, quæ in laudato Dictionario referuntur de urbe et provincia Aquilana. Nec etiam opus omnino est admittere provinciam Habiensem in publicis tabulis quondam exstitisse; sufficeret in rem nostram, ita vulgo dictam fuisse. Non raro enim regio aliqua in populo denominatur a principaliori urbe, quin tamen ratione publicæ administrationis, hujusmodi titulum habeat. Quod ad Forum Conæ, campum Habie, et Habellicum spectat, quamvis nihil de illis occurat apud antiquos, verosimile tamen est hæc nomina vulgo obtinuisse. Secus quomodo hæc finxisset scriptor actorum sancti Maximi, quem scriptorem in ipsa regione vitam duxisse omnia suadent. In specie, Avellicus seu Habellicus, rivulus erit Aterni fluvii, qui ad sinistram Aquilæ a septemtrione in meridiem currit deflectendo orientem versus, ut videre est in mappis geographicis.

[3] [De Avia civitate juxta Cellarium.] Cæterum pauca de antiqua civitate Aviensi ad nos pervenerunt. Hæc habet Cellarius [Geographia Antiqua, lib. II, cap. IX. sect. II.] ubi de Vestinis, Marruccinis, Pelignis et Mursis: Vestini, inquit, qui a fontibus Vomani, Matrini et Aterni incipientes, in ripis illorum fluminum usque ad mare incoluerunt. Ptolomæus oppida illis tribuit Pinnam, Aviam, Angulum; addit Amiternum quod vero Sabinorum esse postea ostendemus. Plinius addit Peltuinates et Aufinates. Et infra de singulis in specie agens: Avia, Ptolomæi Ἀούια, Tabulæ (Peutingerianæ) Aveia XX millibus ab Alba, quæ Fucentis videtur Cluverio esse. Prope urbem Aquilam fuit, quod ex Martyrologio Romano elucet a. d. XIII Kal. Novembris: In Aviensi civitate prope Aquilam in Vestinis, natalis beati Maximi, Levitæ et Martyris. Hæc Cellarius. Quamvis in citato Dictionario italico innuatur civitatem quæ olim dicebatur Avia seu Avella hodiernam Aquilam esse; multo tamen verosimilius, ne dicam certum, est hanc novam esse urbem recentioris originis, conditam non in eodem loco, sed haud procul ab antiqua Avia.

[4] [Avia, a Furconio diversa civitas.] Audiamus RR. DD. Josephum Coppola, quondam Aquilensem episcopum, postea ad sedem Castri Maris (Castellamare seu Castello a Mare, in regno utriusque Siciliæ) translatum. Hic luculentam edidit, medio sæculo decimo octavo, de S. Maximo elucubrationem [Dissertazione sopra gli atti di S. Massimo Levita e Martire, principal protettore della citta dell' Aquila; e sopra el diploma dell' Imperadore Ottone il Grande, che appartiene allo stesso Sancto: col la Relazione della Translazione delle sue sacre Reliquie della Cattedrale della distrutta citta di Forcone in quella dell' Aqnila. Di Giuseppe Coppola, della congregazione dell' Oratorio. Vescovo della medesima citta. In Napoli MDCCXLIX.] , cujus frequens in his actis recurret mentio. Plures, ait [Ibid., p. 5 et 6.] , scriptores (inter quos ad imam paginam citat Martinière, Baudrand, Cluver etc.) Confuderunt Aviam et Furconium, existimantes unam eamdemque esse civitatem. Quod utique falsum est, ut perspicuum fit ex utriusque urbis ruderibus, hodie adhuc spectandis, atque ab invicem fere trium milliarium intercapedine dissitis; in cujus intercapedinis medio exurgit mons haud spernendæ altitudinis, ut vel exin in oculos incurrat, vestigia illa antiqua non esse reliquias unius ejusdemque civitatis. Id ipsum efficitur ex vetustis codicibus Actorum S. Eusanii, (de quo alteram edidit RR. Coppola dissertationem) et gloriosæ virginis S. Justæ, in quibus mentio habetur ambarum civitatum; Furconii quidem in Martyrio S. Justæ; Aviæ, in Actis S. Eusanii, quæ referunt ibidem resedisse Priscum regem. Passus autem S. Eusanius est anno Christi trecentesimo die octava Julii, quatuor scilicet et decem annis postquam S. Justa Martyrio coronata fuisset [Ibid.] . De S. Eusanio et sociis Mart. actum apud nos est ad diem IX Julii, ast eorum Acta suspecta [Acta SS., t. II Julii, p. 692.] dicuntur; de S. Justa vero ad diem I Augusti egit Sollerius; ejus cultum satis certum habet, additque: Atque utinam pari felicitate argumenta suppeterent ad tuendam vindicandamque auctoritatem Legendæ [Ibid., t. I Augusti, p. 39, n. 7 et 8.] . Ex quo sequitur argumentum a RR. Coppola ex eorum actis deductum non adeo forte validum esse; ast alterum ex ruderibus, quæ ipse, utpote Aquilanus episcopus, oculis usurpare potuit, subsistit. Dein ex quodam Titi Livii loco concludit initia urbis Aviensis non pertingere ad annum 460 a Roma condita, et subjungit: ex reliquiis murorum, et vico, qui adjacens loco Terra di fossa dicto, hodie etiam antiquum, licet paulisper corruptum, nomen præ se fert, Avea nempe, dignoscitur urbs sita fuisse in amœna planitie, irrigata aquis Aterni fluvii, qui medius illam intersecabat; ornata et circumcincta suburbiis, versus septemtrionem diffusis, ut apparet ex ruderibus, aquæductibus, et sepulcris. Nec dubium est insignem eam fuisse civitatem, utpote quæ Provinciæ nomen dabat (confer. dicta n. 2) Denique destructam conjicere licet sæculo sexto, a Longobardis vel altera ignota ex strage, quoniam a sæculo tertio jam ejus nomen in nullo reperitur scriptore; regium tamen palatium memoratur, quod longe diutius substitit, et cujus adhuc visuntur vestigia. In hac itaque civitate fidem annuntiavit atque confessus est S. Martyr Maximus, imo ex ea oriundus habetur. Hactenus RR. Coppola [Dissertazione p. 6.] . Et rursus alibi, agens de Othonis Magni diplomate, quod ipse datum dicit de Aviæ Palatio (de quo infra latius) addit hujus Palatii hodie adhuc spectari vestigia eo ipso in loco, ubi erat antiqua Avia; quæ quidem rudera ab habitatoribus communiter Palatium Regis vocantur [Ibid p. 27.] .

[5] [Urbis Aquilæ Origo.] Extat in Thesauro Antiquitatum Italiæ [T. IX, part. I. Versus initium.] Henrici Bacci et Cæsaris de Engenio elucubratio, sub titulo: Descriptio d'Abruzzo ultra decimæ regni Neapolitani provinciæ, ad cujus finem reperitur, Brevis dissertatio de Origine urbis Aquilæ. Ex qua hic quædam adscribenda duximus. Illustris, inquiunt illi, claraque admodum urbs Aquila est, non modo propter egregia civium suorum facinora, structurarumque magnificentiam, verum et propter originem, quam habet a quinque deletis jam Samnitum oppidis, quorum præcipuum erat Amiternum. Quoniam vero temporibus imperatoris Frederici II (sæculo decimo tertio) cives Amiterni atque Forconæ per montana Abruzzi dispersi erant, adunari eosdem imperator jussit, atque civitatem condere in opportuno pro defensione regni loco, parte ista, quæ Aquila dicitur, prout testantur Summontes et Caraffa. Et Pontanus quidem libro ultimo Belli Neapolitani adnotat, haud longe ab Aterno exiguum fuisse vicum seu villam a fonte suo Aquilam dictam (hæc forte non absurde interpretarentur de Avia seu, ut habet Coppola, Avea et fluvio Habellico) quo etiamnum nova pars urbis gaudeat nomine. Salvator Massonius, in dialogo de Origine Aquilæ, scribit, Aquilam ædificatam fuisse in loco Aquila vocato, inter Forconum et Amiternum, et hinc (ut addit idem) imperator prædictus, tam in imperii honorem, quam (ut superius diximus) quod eo loco fabricata esset, qui Aquila diceretur, Aquilam vocari voluit, sicut eadem quoque leguntur in Privilegio (videsis hoc Privilegium seu diploma apud Muratorium) [Antiquitates Italiæ medii ævi, t. VI, col. 511 et seqq.] dictæ fundationis, cujus originale servatur in Archivio Aquilæ, in charta pergamena, incipiens: Regnantibus nobis feliciter et triumphantibus gloriose etc. Adducitur idem Privilegium in Epistolis Petri de Vincis, Campani judicis Aulæ, atque eidem imperatori a secretis; licet Mazzella (verum non sine errore) dicat, cives Forconæ conjunctos cum Amiternimis, Abiensibus et Duroniis palatum ivisse per Longobardorum terras et duce Amiterno quodam Aquilo seu Aquila urbem ædificasse, quam de nomine ducis sui Aquilam dixerint, postea ampliatam atque decoratam a Frederico II. Obiter hic notemus in præcedentibus constanter haberi Aquilam fundatam, conditam inter Amiternum et Forconem, quin mentio fiat de Avia; cum tamen æque recte diceretur condita inter Aviam et Forconem: atque hinc confirmatur quod scripsit Coppola, a sæculo III jam non occurrere apud scriptores nomen Aviæ. Conf. n. 4.

[6] [Quædam Ughelli placita arguuntur.] Mazzellæ sententiam, suam fecit Ughellus, moreque suo, pluribus illam amplificat [Italia Sacra, t. I. col. 373. Edit. secunda Venetiis 1717.] . Addit: quo tempore hæc contigerunt, vix apud aliquem scriptorem ad calculos revocatum reperias [Ibid., col. 373.] . Et infra: cum interea anceps non sit, ab Amiterni Furconiique populis ante (annum) millesimum fuisse fundatam (Aquilam) celebritate populi opibusque subinde adauctam [Ibid. col. 373.] . Ast ad imam paginam subjicit Venetianus, Italiæ Sacræ editor, ex Lucentio: Aquilanæ civitatis exordium recitat Anonymus de Rebus gestis Friderici Imper., cujus vetustum exemplar exscripsit noster Ughellus tom. IX Ital. Sacr. ubi habetur: Aquilam primum emersisse anno Dom. 1252, favente Conrado rege, in odium Baronum illius contractæ (districtus seu tractus); sed illico superbiens de suis viribus tamquam rebellis excisa est an. 1258; non adeo tamen in nihilum redactam credimus, quin considere adhuc potuisset episcopus ibi, cum superiori anno, in eam translata fuerit episcopalis Sedes, eaque continuaverit continuata successione. Ast inquit Ughellus [Ibid.] : Illud constat Aquilæ fieri mentionem, jam inde a Nicolai II temporibus, hoc est 1060, cum ducatum Apuliæ Roberto Guiscardo ille Pontifex, ex pactione Aquilæ facta, dilargiretur. Unde facile possunt redargui Collenutius in Neapolitani Regni Historia, Ranzanus et alii cum asserunt ad imperium Friderici II Beneventanos, Cassinos Soranosque populos, quorum oppida deleverat Fridericus, Aquilam civitatem fundasse, eoque nomine in honorem Imperii, cujus insigne Aquila est, appellari voluisse.

[7] Reponit ad hac RR. DD. Coppola [Dissertazione de S. Massimo, p. 8.] : dato sincerum esse instrumentum illius Pactionis, quod Ciurci in sua Ms. Historia Aquilana recitat ex transumpto, quod asservatum dicit in Archivo Casæ-Novæ, nihil inde inferri potest, cum ex ipso Friderici diplomate constet Furconium inter et Amiternum exstitisse pagum seu villam Aquila dictam, urbemque jussu ejusdem Friderici ædificatam ab illa nomen suum, partim saltem, mutuasse. Provida nuper (verba sunt Friderici) consideratione providimus, ut in loco, qui dicitur Aquila, inter Furconem et Amiternum, de circumjacentibus Castris et etiam Terris, quæ veluti in membra dispersa, quantacumque fidei claritate vigentia, nec nostrorum rebellium poterant repugnare conatibus, nec inter se sibi mutuis auxiliis subvenire, unius corporis civitas construatur, quam ab ipsius loci vocabulo, et a victricium signorum nostrorum auspiciis, Aquile nomine decrevimus titulandam [Vide Diploma Friderici. Antiq. Ital. Medii ævi, t. VI, col. 512. Edit. Mediolan. 1742.] . Atque hic apposite infert Coppola [Loc. cit.] : si ibidem jam exstitisset civitas, ut quid juberetur construenda.

[8] Paucis interjectis ita prosequitur Fridericus in laudato diplomate: ut igitur tam nobile opus nostrarum manuum speciali nostræ munificentiæ gratia se gaudeat insignitum, civitatem ipsam infra scriptis finibus, videlicet a Cornu Putridi usque per totum Amiternum statuimus limitandam: publicantes ad situm et districtum civitatis ipsius et ad opus universitatis ejusdem colles omnes adjacentes, qui Aquila nuncupantur, et Terras omnes circumjacentes etc. Ad hæc observat Antonius Antinorius: Aquilæ nomine designare hic patet Colles Villæ ejusdem nominis et idcirco ad districtum Terras omnes circumjacentes … silvas et nemora terrarum subjungit Fridericus. Postea hæc omnia Aquilæ nomine vocitata [Nota 5, in Diploma Friderici.] . Porro de authentia præfati diplomatis nihil dubitat Antenorius (licet, ut postea videbimus, hac in materia haud admodum indulgens), quod dicit validis exemplaribus in Aquilanis Tabulariis servatum [Antiq. Ital. Med. ævi, t. VI, col. 511.] ; additque: obiit Petrus a Vineis, Friderici a secretis, anno 1249, unde desumitur diploma hoc, vel superiori anno datum fuisse, vel antea, non vero anno 1250, ut vulgo creditur. Denique, assertum suum de fundata ante annum millesimum Aquila, hausit forte Ughellus ex Ciaconio; quod si ita habeat non recte hujus verba interpretatus est. Pontifex (Nicolaus II) Robertum Guiscardum et Normannos in Apostolicæ Sedis gratiam et communionem suscipiens, Robertum jam vectigalem ecclesiæ factum, Campaniæ, Calabriæ et Apuliæ Ducem, et Siciliæ Comitem creavit. Hæc acta sunt anno Christi 1060, eo loci, ubi nunc Aquila condita est inter Amiternum et Forconem [Vitæ et res gestæ Pontificum Romanorum et S. R. E. Cardinalium, Alphonsi Ciaconii opera, cum notis Oldoini S. J. Romæ 1677, t. I, col. 826.] . Ex postremis verbis luculenter efficitur, judice Ciaconio, Aquilam urbem, illa tempestate nondum exstitisse; nihil tamen impedit quominus apud villam ejusdem nominis hac gesta dicantur. Ex his omnibus satis apparet Ughellum non semel lapsum.

[9] [De Aquila, Villa oppidi Pilæ.] Eodem sensu Aquilæ mentio occurrit in membranula anni 1195, cujus initium est: In nomine Domini Jesu Christi. Anno ab Incarnatione ejus millesimo nonagesimo quinto (lege millesimo centesimo nonagesimo quinto. Error est amanuensis, ut ostendunt Antinorius [Historiæ Aquilanæ, cap. I. Apud Muratorium, Antiq. Italiæ Med. ævi, t. VI. col. 497.] et Papebrochius [T. II Junii, p. 608, in vita S. Placidi eremitæ.] ). Indictione XIII, primo Nonas Octobris, ecclesia beatæ Mariæ de Aquila ab Odorisio, venerabili Furconensi episcopo, cum duobus altaribus, uno inferius, altero superius, dedicata est. Notat autem Antinorius [Loco supra citato.] , ecclesiam olim parochialem sanctæ Mariæ de Aquila modo esse monialium sanctæ Claræ de Aquila intra urbis mœnia; deinde subjungit: Erat nempe tunc Aquila, villa oppidi Pilæ, sicut præclare docet Boëtius Raynaldus, stropha 88. Scilicet Antinorius (egregius juvenis, inquit Muratorius [Ubi supra in Monito in Historias civitatis Aquilanæ, p 485] , atque eruditus scriptor, Aquilanus et ipse civis, mihi ab aliquot annis notus magnique factus) plurima edidit notisque illustravit ad urbem Aquilam spectantia, atque inter alia Poëma Boëtii Raynaldi, vulgo dicti Buccio Ranallo, quod mille ducentis quinquaginta quatuor constat strophis (singula stropha quatuor habet versiculos italicos) de rebus Aquilanis ab anno 1252 ad annum 1362; et reperitur, prout Antinorius illud illustravit, in Muratorii Antiquitatibus Italiæ Medii Ævi [T. VI. col. 533 – 704.] . Denique juverit notasse in Tabulis geographicis vulgo Carta generale del Regno di Napoli auctore Rizzi Zannoni (opus præclarum triginta et uno foliis seu mappis comprehensum [Extat Bruxellis in Bibliotheca Philippi Van der Maelen. cujus Institutum Geographium ubique terrarum notum est.] ) ponitur ad occidentem Aquilæ, sed extra mœnia, vicus, nomine Pila, fere ad ripam Aterni fluvii.

[10] [Præsens urbis Aquilæ status] Atque hæc de origine et antiquitate Aquilæ urbis. Præsens ejus status describitur in supra laudato Dictionario geographico [Nuovo Dizionnario Geographico universale. Ad verbum Aquila.] his verbis: Aquila pulchra et conspicua civitas regni Neapolitani, caput provinciæ Abrutii ulterioris secundi, caput etiam districtus… Sita est in colle, ad cujus radices præterfluit Aternus seu Pescara. Sedes episcopalis immediate subjecta sanctæ Sedi. Præter cathedralem, ecclesias parochiales numerat viginti quinque, pluresque conventus regulares; Lyceum quoque, fundatum a Ferdinando IV, Seminarium… Incolas habet 13615. Civitas fundata dicitur vel adaucta a Friderico II imperatore ex ruinis antiquarum civitatum Amiternum et Furconium. Id certum, posterioris urbis sedem episcopalem translatam ab Alexandro Papa IV; Aquilam fuisse anno nempe 1257. Juxta Balbi incolas numerat Aquila ad octo millia, floretque inter cæteras regni Neapolitani urbes mercatura [Abrégé de Géographie, par Adrien Balbi, t. I, p. 409. Edit. Bruxell. 1840.] . Ornatam, dicit Coppola [Dissertazione de S. Massimo, p. 7.] magnificis ædificiis, splendidis templis, divitem supra modum prætiosarum reliquiarum, undequaque muro cinctam. Et quamvis, ita prosequitur, horrendis terræ motibus non semel quassata, et vix non destructa, nihilominus hodie cernitur ita, magnam partem, splendide restaurata, ut vere vocari possit: PULCHRIOR EX FUNERE. Præterea jam ab origine sua multas passa Aquila est clades: Mortuo enim, ait idem Coppola [Ibid., p. 8.] , Conrado, filio Friderici, Manfredus, qui illi successerat, cum Papæ adversaretur, Aquilam anno 1259 succendi jussit et solo æquari: ast devicto Manfredo a rege Francorum Carolo I reædificata est anno 1265, et muro cincta anno 1316. Jam ad Acta S. Maximi veniamus.

[11] [Passionis S. Maximi compendium ex Ferrario.] Sancti Maximi meminit hac die XIX Octobris, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; cujus verba, utpote quæ compendium haud inelegans actorum exhibent, hic adscribimus: Maximus Levita Aviensis (urbs erat Vestinorum prope Aquilam) cum Christi Domini fidem prædicaret Decio Imp., comprehendi jussus, ultro se satellitibus exhibuit. Qui ad præsidem ductus, deque genere et religione interrogatus, se ex ingenuo genere, et religione Christianum, officioque Levitam respondit. Interrogatus autem cur Deos immortales non coleret; quia, inquit, novi Deos vestros simulacra vana esse et surda, non Deos. Multis vero ultro citroque dictis, præses filiam Maximo in matrimonium pollicetur, si mandatis imperatorum pareat. Qua optione recusata, cum nullis promissionibus, neque minis a constantia fidei dimoveri posset, in equuleo suspensus diutissime torquetur, Christo gratias agens: quod dignus pro nomine illius pati haberetur. Dicenti autem præsidi: Sacrifica Diis nostris, ut teipsum lucreris, respondit martyr: Animam meam lucrabor si dæmoniis non sacrificavero. Quo responso præses ira excandescens, illum fustibus cædi jubet, et, ut Dianæ sacrificet, interpellat. Cui Maximus: Quid adhuc verba superflua loqueris? Ego Dianæ vestræ non sacrifico; sed me ipsum offero sacrificium Deo meo vivo et vero. Tunc majori ira exardescens tyrannus Maximum ad locum, qui circulus dicebatur, duci, indeque ex alto præcipitari mandat. Cum itaque Maximus aliquantisper orasset, eaque verba pronuntiasset: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, e sublimi dejectus gloriosum martyrii agonem absolvit XIV Kal. Novembris. Cujus corpus noctu a christianis sepultum fuit. Ex offic. Eccl. Aquilanæ, Romæ approbatis an. 1603.

[12] [Mentio in Martyrologiis.] Eodem hoc die XIX Octobris solemniori ritu atque officio hymnoque propriis celebratur festum sancti Maximi in ecclesia Aquilana. Illius etiam meminit Usuardus (cui fere ad verbum consonat Martyrol. Romanum) sed die sequenti, in hæc verba: Apud Aviensem provinciam, natalis beati Maximi levitæ et martyris, qui patiendi desiderio, inquirentibus se persecutoribus palam ostendit, et post responsionum constantiam, equuleo suspensus ac tortus, dein fustibus cæsus et ad ultimum obrutus occubuit. Hic autem observat Sollerius noster [Acta SS. Martyrologium Usuardi ad diem XX Octobr. Observatio.] : De Maximo hoc nostro Aviensi antiquorum Martyrologorum meminit nullus, excepto solo Usuardo, qui unde illum acceperit, divinare prorsus nequeo, nisi suspicemur, Martyris illius passionem, aut brevia quædam acta, in ejus manus pervenisse, qualia ferme edidit Petrus de Natalibus lib. IX, cap. 85. Alia apud nos Mss. exstant et quidem varia (de quibus infra) in quorum nonnullis manifesta inter Maximos apparet confusio, de qua disputantem vide Tillemontium tom. III pag. 710 et 711. Hæc Sollerius.

[13] [Alii duo Sancti ejusdem nominis:] Scilicet Maximi, ad quos alludit, præter hodiernum, duo sunt: Alter apud nos celebratur XXX Aprilis [Acta SS., t. III April., p. 732.] , alter XXIX Maji [Ibid., t. VII Maji, p. 14.] . Prioris Acta illustravit P. Henschenius, in quorum Commentario prævio citantur plurima Martyrologia, quæ sancti Martyris mentionem variis diebus faciunt apud Asiam vel in Asia civitate. Acta vero ipsa (quæ eadem etiam reperies apud Ruinartium [Acta primorum Martyrum sincera et selecta, p. 156. Edit. Amstelodam. 1713.] et Baronio in Notis ad Mart. Rom. Proconsularia videntur [Ad diem XXX April., litt. f,] ) aliud non sunt nisi abbreviatio actorum, quæ nos hodie primum publici juris facimus. Præcipuum discrimen est quod in nostris Præses anonymus sit, apud Henschenium vero et Ruinartium jam non de Præside agatur, sed de Proconsule, qui nomine Optimus dicitur; interrogationes autem et responsitiones vix in utrisque differunt, nisi quod apud illos plura omissa sint quæ apud nos habentur. Notandum præterea est ab Henschenio commemorari [Ad diem XXX April., p. 733.] alterum eodem die S. Maximum ex græcis Menæis, quem a nonnullis Maximinum vel Maximianum Ruinartius [Ubi supra, n. 4.] dicit vocari. Sed hic ad nos non spectat. Die XXIX Maii agitur de altero S. Maximo martyre, et quidem etiam apud Asiam passo: ast ibi Papebrochius vocem hanc interpretatur de Asisia, quæ Liburniæ civitas est, a multo jam tempore deleta; deinde dicit corpus S. Maximi hinc translatum fuisse Æmoniam, Istriæ urbem, et paulo post ad Civitatem Novam, Æmoniæ ruderibus superstructam; atque tandem Venetias in ecclesiam sancti Gratiani. Illo die non adscribuntur apud nos acta, quæ, ait Papebrochius [Ubi supra, p. 14. n. 2.] , jam dedimus die XXX Aprilis.

[14] [Tres illi Sancti non videntur diversi; sed unus idemque diversis locis et diebus celebratus.] Evidens est inter duos præfatos martyres et nostrum, nominis non solum intercedere paritatem, sed et præterea in cæteris magnam haberi similitudinem. Imprimis acta, ab Henschenio primum, dein a Ruinartio edita, vix, ut diximus, differunt a nostris, nisi quod illa in compendium sint contracta. Deinde in utroque, Henschenio scilicet et Papebrochio, legitur apud Asiam, in Asia civitate, quod vix, si apices spectentur, differt ab Avia seu Abia. Insuper, teste Ruinartio, in codice Ms. Monasterii S. Germani a Pratis, habentur acta sancti Maximi levitæ et martyris, actis sancti Maximi, quæ proferimus omnino similia, præter quasdam interpolationes in responsionibus. Is vero Maximus in fine Actorum passus dicitur apud Ambiensem provinciam quarto decimo Kal. Novembris [Ruinart loc. cit. in Admonitione, n. 2.] . Quod quidem apprime nostro sancto Martyri convenit. Exstat etiam in monumentis, a prædecessoribus nostris olim collectis, quæque hodiedum in Bibliotheca regia Bruxellensi asservantur, apographum ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quod notatur de S. Maximo ad diem XX Octob. (qui noster est), inscribiturque Martyrium S. Maximi Levitæ. In illo autem ad verbum repetuntur acta ab Henschenio et Ruinartio prolata. Desunt solum in fine aliquot lineæ, quibus apud Ruinartium dicitur S. Maximus passus sub Decio imperatore et Optimo proconsule, secundo Idus Maji. Quapropter non improbabile ducimus (quod jam suspicatus Tillemontius est loco a Sollerio citato), tres illos Sanctos esse unum eumdemque diversis in locis, diversisque diebus celebratum. Verosimilius nobis quoque est passionem duorum priorum ex actis sancti Maximi Aquilani seu Aviensis desumptam fuisse.

[15] [Frustra nititur RR. DD Copola probare diversos esse, eorumque acta diversa;] Multis attamen probare nititur RR. DD. Coppola [Dissertazione de S. Massimo, p. 10 – 16.] actorum supradictorum diversitatem, quam elucere imo demonstrari contendit, ex loco Passionis, ex conditione et officio pugilum, item ex Passionis genere et adjunctis, tempore denique quo hæc contigit. Et quod ad locum attinet, ad unum omnes, inquit, qui de nostro S. Maximo scripserunt, passum affirmant in Aviensi civitate [Ibid., p. 12.] dum quoad alios hac in parte mirum in modum discrepant inter se auctores. Ast haud magni momenti hanc ducimus notationem, cum nihil repugnet tres illos Sanctos unum eumdemque esse, sed variis in locis cultum, tanto magis quod Avia, Asia, Asisia vix ab invicem, si apices seu litteras spectes, differant. Conditio, Officium diversum est. Noster respondet ingenuo ex genere sum, Levitico ordine utor. S. Maximus Asianus: Ingenuus natus, servus vero Christi. Quærenti dein Proconsuli: Quod officium geris? Reponit: Homo sum plebeius, meo negotio vivens. Uterque ingenuus vocatur: cave tamen exinde, ait Coppola [Ibid. p. 13.] , concludas utrumque nobili genere ortum: quamvis enim quandoque vox ingenuus idem sonet ac nobilis, proprio tamen sensu aliud non significat quam virum liberæ conditionis, sive qui non sit servus, ut videre est in Glossario Ducangii. Nobilem autem fuisse Maximum nostrum, apparet ex universo actorum textu, atque ex eo etiam quod Præses filiam suam in matrimonium promittat, si Christo nuntium remittere voluerit; quod utique non promisisset si plebeiæ fuisset extractionis. Hinc etiam in antiquo Breviario pergameno quod in archivo Aquilanæ cathedralis asservatur, deserte habitur: Levita Christi Maximus nobili genere exstitit oriundus. Est ergo diversa conditio, est diversum officium. Atque ita quidem laudatus præsul. Quæ tamen cum pauculis indicenter verbis, tanti non sunt, ut in omnimodam actorum diversitatem cogant vel solum ducant. Istiusmodi corruptelæ frequenter occurrunt in monumentis ejusdem certo certius originis, ut facile concedet quisquis in hac materia non prorsus peregrinus est.

[16] [cum altera ex alteris contracta tantum fuerunt.] Ipsa vero tormenta (ita prosequitur Coppola [Ibid., p. 13 et 14.] ) utut prorsus similima appareant, si tamen attente perpendantur, diversa sunt sive quod ordinem seu seriem, sive quoad adjuncta plurima. Aliud tamen in specie vix notat, nisi quod S. Maximus Asianus legatur primum virgis cæsus, et tum in equuleo distentus: dum Noster, antequam torqueatur, oblatam sibi in matrimonium filiam Præsidis recusat, quapropter in equuleum conjicitur: is ergo S. Martyris nostri primus fuit cruciatus, alterius vero primæ fuere virgæ. Dum autem ille in equuleo torqueretur, gratias agit Jesu Christo, qui eum sanctis Martyribus suis dignabatur adjungere, quod de altero Maximo nam legitur. Deinde fustibus cæditur, sed addito igne: Sin autem, ait Præses S. Le vitæ, igne supposito faciam te acerrime fustibus cædi. Hæc utique levia sunt, nec quemquam inducent ut exinde acta diversa esse concludat. Cæterum vel obiter percurrat eruditus lector Passionem S. Maximi, prout huic Commentario nostro subjiciuntur, legatque simul acta alterius S. Maximi sive in opere nostro [T. III April., p. 732.] sive ad calcem nostrorum actorum, ubi illa, quo facilius collatio fiat, ex Ruinartio subjicimus; atque ni vehementer fallar, nihil dubius hærebit, utraque ejusdem originis esse, alteraque ex atteris, ut diximus n. 15, contracta. Noster quidem ex alto præcipitatus occubuisse legitur, alter vero lapidibus obrutus; ast ipse Coppola, ad hoc inductus ex annuntiatione Usuardi (quam vide supra n. 12) concedit S. Maximum levitam, postquam præcipitatus esset lapidibus obrutum fuisse [Dissertazione de S. Massimo, p. 15.] . Tandem ex eo quod in assignanda die Passionis S. Levitæ nostri, concordent omnes, discordent vero in alterius die Passionis figenda, nihil deduci potest, cum a Martyrologis plerumque dies indicetur sive festus, sive translationis, imo et in iisdem ecclesiis festorum dies, multiplici ex causa mutati fuerint. Quid, quod et S. Maximus levita die vigesima Octobris occurrat in Usuardino et Romano Martyrologiis, in actis vero passus legatur die XIX ejusdem mensis, quo etiam Aquilæ colitur, imo Aquilæ diversis temporibus quatuor diversis diebus sit celebratus? Nullo itaque modo, ut nobis quidem videtur, actorum ac proinde Sanctorum, diversitatem probat Coppola; quinimo adeo levia sunt, quibus nititur, argumenta, ut potius contrariam sententiam, quæ nostra est, exinde confirmatam censeamus.

[17] [De duobus actorum cujusdam S. Maximi apographis;] His elucidatis, ad accuratius examen actorum nostrorum gressum facimus. Et primum quidem duo habemus apographa Mss., quæ vitam seu potius passionem S. Maximi prolixam satis exhibent. Ejusdem sunt originis, cum vix inter se differant, nisi quoad verba quædam sive omissa sive addita. Alterum descriptum fuit ex collectione P. Antonii Carraccioli; alterum ex Ms. membr. Legendario Vallicelli, quod et collatum fuit cum Ms. Longobardico S. Severini. Utrumque refert martyrium ad persecutionem Diocletiani et Maximiniani; et in altero quidem id contigisse dicitur tertio Kalendas Novembris; in altero, quartodecimo Kalendas ejusdem mensis. In utroque præses nomine Fabianus seu Favianus vocatur; ast in priore hic Cumas directus legitur, unde etiam titulus seu inscriptio sequens: Passio sancti Maximi Cumanæ ecclesiæ Levitæ et Jesu Christi Martyris; in posteriore nullum indicatur urbis nomen; hinc etiam titulus brevior: Passio sancti Maximi Levitæ. Cæterum utraque narratio penitus recedit ab actis quæ hucusque sive apud nos, sive apud Ruinartium aliosque laudata vel exhibita fuerunt; si tamen Proœmium excipias, quod non ita discordat ab actis nostris, estque hujusmodi.

[18] [quorum proœmium recitatur;] Diocletianus igitur et Maximinianus imperatores tyrannidis suæ, quo contra christianos ebullirent, tempus invenientes, illos satellites in cunctis reipublicæ dignitatibus præfecerunt, qui eos non tantum sævitia, sed et novi cruciatus adinventionibus coæquarent. Proh dolor! non illos fefellit hujusmodi cogitatus. Nam cum quidam Antonius, totius calliditatis vir, Urbis præfectus ab eis esset factus, tanta inhumanitate obduruit, ut circa domos, circa lymphas, et, ut breviter dicam, circa omnem locum, ubi alicujus negotiationis mercimonium (esse poterat), simulacra erigeret, quatenus omnes qui illuc accesserant (accederent), non emerent vel venderent aliquid, nisi prius sacrificassent. Et hoc non solum in Romulea urbe faciebant, sed etiam per universum mundum transmissi sunt cruentissimi homines, qui omne genus hominum tanto compellerent sacrilegio maculari. Ob id ergo (et Cumas) directus est quidam nomine Favianus (Fabianus) obstinatissimus christiani nominis inimicus. Qui cum advenisset et solium suum jussisset præparari dementiæ; continuo universum populum voce præconis fecit acciri. Mox illi velut ad novum præsidem confluebant; tribunal ascendit, et, facto silentio, sic orsus est: Audiat populus cunctus, audiat cœtus omnis, audiat simul parvus et magnus, quam invictissimi imperatores vivificandi et mortificandi mihi tribuerunt (potestatem). Ita dumtaxat ut nullus (lege illum) qui sacrificare contempserit, diversis interficiamus pœnis; illum vero, qui decretis ipsorum libenter obtemperaverit, magnis ditem divitiis, magnis sublimem honoribus. Accedat ergo unusquisque et thura offerat, ne invitus cogatur perficere quod sponte recusat etc.

[19] [ex quo constat Maximum nostrum ab altero illo longe diversum esse.] Hæc paulo latius hic adjecimus tum ut videatur quis sit modus et caracter seu indoles actorum illorum; tum præcipue ut appareat nihil inter Maximum illum et nostrum haberi commune præter nominis et offieii (utrobique agitur de Levita) similitudinem. Recte ergo scripsit Sollerius loc. cit. Apud nos Mss. exstant, et quidem varia, in quorum nonnullis manifesta inter Maximos apparet confusio.

[20] [Acta illa spuria sunt.] Tandem acta illa spuria imo fictitia esse, suadent mira, quibus ab initio ad finem abundant; exemplo sit puerulus trium mensium, qui longam doctamque de Christi religione habet orationem, quemque sceleratus præses, præcavens ne ad seditionem populus converteretur, tenerrimum puerum articulatim retortum fædissime interfecit. Nec solum puerulus ille novus addendus esset martyr, sed et milites decem et octo, qui a sancto Maximo ad fidem conversi, illico capitali sententia a præside damnati sunt. Præterea interrogationes responsionesque rhetorem imo et declamatorem quam maxime verbosum sapiunt, minime vero mitem et humile corde Christi martyrem. Quidquid autem sit, si nova quædam lux insperato oriatur, retractanda hæc erunt ad diem tertium Kal. Novembris. Id interea certum in actis illis agi de sancto Martyre, qui toto cœlo diversus a nostro est.

[21] [Passio S. Maximi ex Mss. ecclesiæ Aquilanæ,] Aliam habemus sancti Maximi Passionem, item manuscriptam, quam prædecessores acceperunt Neapoli a P. Antonio Beatillo an 1638. Desumpta est ex manuscriptis ecclesiæ Aquilanæ, seu ut notatur in ipso fronte: Vita ex Breviario antiquo Ms. quod in Episcopio ejusdem civitatis asservatur. Nec dubium nobis videtur quin hæc sit vita, ad quam alludit Baronius in Martyrologio Romano ad diem XX Octobris, ubi ait: Ejus Martyrii acta atque Translationis historiam manuscriptam accepimus ab ecclesia Aquilana. Ibi etiam plura de accessu Othonis Magni Imperatoris ad sepulcrum sancti Maximi, deque reliquiis inde acceptis et in Germaniam translatis. Hæc enim omnia in Apographo nostro reperiuntar. Optaremus, inquit Tillemontius [Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique des six premiers siècles, t. III, p. 334. Paris 1701.] , ut Baronius acta, quæ præ manibus habuit, publici juri fecisset. Nam ex iis quæ Ferrarius refert de sancto Maximo, acta illa haud spernenda videntur; modo tamen non omnia et singula, quæ Petrus de Natalibus habet, proferant. Notatur festum Sancti hujus die XIX vel etiam XX Octobris.

[22] [hodie primum a nobis edita.] Votis Tillemontii hodie nobis satisfacere datum est, typis mandando illa ipsa acta, ex quibus Ferrarii compendium, quod supra dedimus n. 11, manifeste concinnatum est. Quod autem ad Petrum de Natalibus spectat, forte quis crediderit illum prolixe satis agere de sancto nostro Martyre; ast contra, pauca tantum hæc habet [Catalogus Sanctorum et gestorum eorum ex diversis voluminibus collectus, editus a Petro de Natalibus. Vicentiæ an. MCCCCLXXXXIII, lib. IX, cap. LXXXV.] : Maximus Martyr et Levita vir Sanctus, tempore Decii cæsaris apud Ambiensem provinciam passus est. Qui, cum esset plebeius, patiendi desiderio inquirentibus se persecutoribus palam ostendit. Et a Preside comprehensus, post responsionum ejus constantiam, dum Christum confiteretur, in equuleo suspensus ac diutius tortus est. Cui dum Preses Cæsariam ejus filiam nimis speciosam in uxorem promitteret, si Deis sacrificare consentiret; et ille se Mariam Virginem Dei genitricem habere sponsam assereret; ac omnino sacrificare renueret; fustibus diutissime ceditur, deinde ad carcerem duci jubetur. Qui dum duceretur emisit spiritum XIII Kalend. Novembris. Quid in his suppressum velit non definit Tillemontius. Sufficiat notasse in quibus citata Petri verba differant ab actis Aquilanis. Quem ille plebeium dicit, acta ingenuum deprædicant: nec in his, sicut apud Petrum, Maximus se sponsam habere asserit Mariam Virginem (quod suspicamur a Tillemontio præcipue reprehensum), sed habeo, inquit, sponsam immortalem, sanctam scilicet Ecclesiam quod utique nullius vel delecatissimi offendet aurem. Tandem juxta Petrum, sanctus Martyr emisit spiritum dum in carcerem duceretur; juxta acta ex alto præcipitatus consummavit agonem. Demum nihil in actis illis nos invenimus, quod intrensecæ falsitatis notam dicere possis. Non ideo tamen omnia et singula, quæ in eis proferuntur, ita probamus, ut eorum omnimodam authentiam propugnare velimus. Sed, ut sunt, digna censemus quæ operi nostro inserantur.

[23] [Officium sancti Maximi ex actis nostris desumptum.] Ex actis compositum fuit (hoc vel obiter legenti in oculos incurrit) officium S. Maximi Martyris, Aquilanæ ecclesiæ patroni, pro dicta ecclesia Aquilana et tota ejus diœcesi. Hujus extat apud nos exemplar editum Romæ an. 1604. Lectiones secundi Nocturni (compendium continent valde accuratum actorum) et plures Antiphonæ sicut et Hymnus ad Vesperas proprii sunt. Cæterum nec in Hymno illo, nec in Oratione quidquam, speciali mentione dignum reperi. In exemplari nostro ad calcem leguntur sequentia. Officium hoc sancti Maximi Martyris, Aquilanæ Ecclesiæ Patroni, jam diu visum, emendatum, et approbatum in sacra Rituum Congregatione ab anno 1587, tempore fel, rec Sixti Papæ V, coram Illustriss. et Reverendiss. bon. mem. Alphonso Cardinali Gesualdo. Ut in ecclesia Aquilana et tota ejus diœcesi sub ritu duplici libere et licite recitari possit, ac etiam ad majorem commoditatem imprimi, eadem sacra Rituum Congregatio censuit et declaravit ac licentiam concessit die 29 Novembris 1603. Erat signatum Pth. Eps. Ostien. Card. Comensis. Festum celebrandum indicitur die XIX Octobris. Atque hæc præcipua ratio nobis fuit, ob quam hac die de sancto Maximo egerimus, licet sequenti die ejus recurrat memoria in Martyrologio Romano.

[24] [Festum variis diebus Aquilæ celebratum.] Notandum tamen festum illud aliis quoque diebus olim Aquilæ fuisse celebratum. Discimus enim ex Poemate Boëtii Rainaldi [Antiq. Ital. Medii ævi, t. VI. col. 684 et duabus et seqq. A Stropha scilicet 1121 ad 1135.] , quod, cum annis præcedentibus multi excommunicati fuissent, quia die XX Octobris, S. Maximo sacro, laborarant, episcopus transtulerit anno 1360 festum S. Maximi ad diem X Maji, et paulo post ad diem X Junii, hac potissimum ductus ratione, quod mense Octobri, ob vindemias, debitus populi concursus haberi vix posset. Quod confirmatur ex Chronica Compendiata Ms. (ita Coppola, sed jam tum edita erat [Reperitur Antiq. Ital. eodem t. VI, col. 875 – 880 sub hoc titulo: Cronica dal principio de la Edificatione della Citta de l'Aquila. extracta da piu Scriptori.] ) quam videre est Aquilæ in Bibliotheca Hiacinthi Benedicti Baronis de Scoppito, ubi habetur: Anno 1360, Paulus episcopus curavit transferri festum S. Maximi Martyris. Ratio ob quam festum affixum est diei decimo Junii, hæc redditur, quod communis esset opinio, hac luce contigisse insigne illud sub Othone Magno miraculum (de quo prolixe agemus inferius § II) prout etiam memoratur in antiquo Ms. Archivi ecclesiæ cathedralis Aquilanæ. Ad hanc quoque diem, ex concessione seu Privilegio Joannæ Reginæ, translatæ sunt Nundinæ; quæ tamen, sive quod temporis decursu negligi cœpissent, sive quod mense Majo commodius illas haberi visum est, illuc ex Privilegio Regis Alphonsi anno 1456 relatæ fuerunt, in diem scilicet festum S. Bernardini, cujus sacrum depositum in hac civitate venerationi est [Coppola dissertat. de S. Massimo, p. 82 – 84.] . Nec similia quisquam mirabitur, qui perpenderit quam solemniter dies S. Maximi ageretur. In constitutionibus Synodalibus Berardi seu Bernardi Episcopi [Antiq. Ital. Medii ævi, t. IV, col. 954 et seqq] quas conditas autumat Antinorius [Ibid., not. 53.] post annum 1395, ita habetur n. 1. In primis licet alma Mater Ecclesia universos in Regnis cœlestibus constitutos, studiis honorare sollicitis et sonoris affere (efferre) preconiis non desistat; Nos vero gloriosissimos Martyres præcipuos Aquilanorum apud Dominum dignissimos Advocatos, videlicet Maximum et Georgium, quorum vocabulis Aquilana Ecclesia est fundata, dignis laudibus extollere cupientes, presenti constitutione statuimus et ordinamus, quod tam in Ecclesia Aquilana, quam in omnibus aliis civitatis et diœcesis ejusdem, ipsorum Beatorum Martyrum, Patronorum nostrorum Festivitates annis singulis, sub officio duplici solemniter celebrentur cum tota Octava, sicut de Festo Apostolorum Petri et Pauli omnibus est preceptum, et singulis diebus, quibus fit commemoratio dictorum Apostolorum, fiat et dictorum Patronorum nostrorum. Non observantes, indignationem dictorum Sanctorum et nostram noverint incursuri. Celebratum itaque festum est, primum XX Octobris; dein X Maji; paulo post X Junii; denique nunc celebratur XIX Octobris; quando autem postremo huic diei affixum fuerit, non omnino compertum habeo. Id certum, anno 1413 vel potius 1414 (ubi incidit Translatio Reliquiarum S. Maximi ad civitatem Aquilanam, ut infra videbimus ad calcem § II) id obtinuisse, ut perspicue constat ex Notis quibusdam Mss. Jacobi de Donadeis; sic enim ibidem legitur: Die XVIII Octob., in primis vesperis Festi S. Maximi etc.

[25] [S. Maximus passus est sub Decio, anno 250 vel 251.] Quo autem tempore passus B. Maximus sit, determinatur ex annis quibus Decius tenuit imperium. Orientales, inquit Joannes Baptista Ricciolus noster [Chronologiæ reformatæ et ad certas conclusiones redactæ, t. I, p. 48. Edit. Bononiæ 1669.] , avaritiam Prisci non ferentes, imperatorem Jotapianum, Missi vero ac Pannonii Marinum; contra quem Philippus Senior mittit Decium (reluctantem quidem, ut habetur apud Tillemontium [Histoire des Empereurs. Philippe, art. VI.] ); sed hunc Pannonii sibi conciliant, et imperatorem esse compellunt, et cum eo contra Philippum illuc tendentem infesto agmine veniunt; quare ad Veronam Philippus excercitu amisso cæsus est, ejusque filius duodennis Romæ interfectus est Majo mense. Hæc contigisse anno Christi 249 apud omnes in confesso est; ast lis est, quibus mensibus. Pearsonius opinatur, quantum ex ejus epistolis, inquit Pagius [In critica ad annum 248. n. X. Baronii Annales, t. II, p. 568. Edit. Lucæ.] , conjectura capi possit, ineunte mense Majo anno CCXLIX Marinum in Pannonia sumpsisse imperium; exeunte Julio Decium, sublato Marino, sumpsisse purpuram; mense Augusto occisum esse Seniorem Philippum Veronæ, et paulo post Juniorem Romæ; ac denique mense Septembri Decium se imperatorem renuntiasse. Sed anno sequenti videbimus (Pagii verba sunt) jam circa mensem Julium Decium imperasse, Philipposque occisos. Atque reipsa ad annum sequentem, scilicet 249 n. 4 ita habet Pagius [Ibidem t. II, p. 570.] : quoad mensem, quo uterque (Philippus; pater et filius imperatores) occisus, eliciendus ex lib. VIII Cod. Justinianei tit. XXXV, ubi Lex. I, de revocandis donationibus inscripta est: Imp. Philippus Aug. Casmino; subscripta vero XV Kal. Jul. Æmiliano et Aquilino Coss. Præterea in eodem Codice exstat rescriptum lib. IV, tit. XVI cum hac inscriptione: Imp. Decius A. Telemacho, cum subscriptione: PP. XIV Kal Novemb. Æmiliano et Aquilino Coss. Quibus ex Legibus certissimum fit, non tantum Philippum sub hujus anni (249) consulibus interiisse, et sub iisdem Decium imperare cœpisse; sed etiam XV Kal. Julias, seu die decima septima mensis Junii Philippum adhuc in vivis fuisse. His mensis si addas quæ in morte Decii in medium adducemus, liquebit Philippum, circa mensem Julium peremptum, nec usque ad mensem Augustum, quod voluit Pearsonius in Annalibus Cyprianicis, vitam protrahere potuisse. Atque hæc quidem ita Pagius. Ast in Lucensi Annalium Baron. editione [Ubi supra.] , Nota scilicet 2 additur: Serius aliquanto Philippi exitum ut consignemus cogit nos lex quædam Philippi in Codice Justiniani lib. VI, tit. XXXVI; quæ cum data sit Idib. (Id est XV) Octob. Æmiliano et Peregrino (corrupte pro Aquilino) satis demonstrat, Philippum usque ad eam diem Imperium prorogasse. Nec ex hac chronotaxi quidquam incommodi retrahitur; superest enim locus uti Deciano Imperio, quod desiit anno 251 ante diem sextam Kal. Novembris, anni tres inchoati assignentur, quod optime evincit Pagius ad A. 251, 30. Hinc Tillemontius [Histoire des Empereurs. Philippe, art. VII, t. III, p. 122. Bruxellis 1732.] certum esse ait, Philippum interiisse anno 249, et quidem ante diem XIX Octobris (quo pacto hunc præcise diem statuat, cum lex supra memorata sit data XV, ipse viderit) sed post XVII Junii imo post XV Augusti, si standum sit legum Datis. Ad finem ergo hujus anni 249, vel initio sequentis 250, exiit ferale Decii in Christianos edictum, ut habet Pearsonius in Annalibus Cyprianicis, quem etiam sequitur Pagius, fundaturque in Epistola Dionysii Alexandrini ad Fabium episcopum Antiochenum, relata ab Eusebio [Historiæ Ecclesiasticæ, lib. VI, cap. XLI, t. I, p. 304 et seqq. Juxta Valesii editionem Readingianam. Cantabrigiæ 1720.] . Sed continuo, inquit, imperii illius erga nos benignissimi mutatio nobis nuntiata est: et gravissimus nobis minarum terror intentabatur. Jamque aderat edictum Imperatoris, illud ipsum fere quod a Domino nostro prædictum est, horificum et terribile exhibens, adeo ut ipsi etiam electi, si fieri posset, scandalum paterentur. Omnes certe mirum in modum exterriti sunt [Ibid., p. 305.] . Porro duobus annis imperavit Decius; initio tertii Roma, ubi adhuc erat vicesima Octobris, adversus Scythas Tanaim transgressos profectus, Abruti cum filio periit [Pagius ad an. 251, n. XXIX. Annal. Baron., t. II, p. 631.] ad finem Novembris vel initio Decembris. Ex his sequitur S. Maximi Passionem referendam ad annum 250 vel 251; diem vero, si actis stemus, XIX Octobris. Confer Coppolam [Dissertazione di S. Massimo, p. 9.] .

§ II. De Reliquiis S. Maximi. Earum Inventio seu Visitatio sub Othone Magno; hujus Diploma. Reliquiarum Translatio.

[Reliquiæ S. Maximi primum Furconii repositæ;] Aquila, dum adhuc, inquit Ughelli [Italia Sacra, t. I, col. 374.] , proprio pastore careret, Furconensi episcopo subdita erat. Cui postea tam Amiterna diœcesis quam Furconensis sancti Maximi in possessionem cessere, ac utriusque præpositum præsulem declaratum, Aquilanum episcopum appellaverunt, qui veterum præsulum excusso fræno, unam hoc tempore sanctam Apostolicam Sedem veneratur et colit. Cathedralis SS. Maximo et Georgio præclaris martyribus dedicata est. Præterea, quæ e Furconio Amiternoque antiquis civitatibus translata, Sanctorum corpora ibidem honorifice conquiescunt. Furconiensem episcopatum antiquum valde esse constat ex catalogo apud Ughellum, ubi primus episcopus nomine Florus refertur ad annum 680; res quoque apud eruditos notissima est sedem Furconiensem passim sancti Maximi vocatam fuisse. Furconienses episcopi sive Turonienses olim appellabantur Episcopi sancti Maximi, cujus Martyris ac Patroni corpus in majori templo colebatur. Nunc ad Aquilanum episcopum ea ditio spectat. Hæc Muratori in chronicon Farfense, in quo, cum de Furconii sede sive præsulibus agitur, plerumque a sancto Maximo nuncupantur. Vide Rerum Italicarum scriptores [T. 1, part. secunda, col. 457.] .

[27] [atque hinc Aquilam delatæ.] Ex his efficitur sacras sancti Martyris exuvias Furconii ab immemoriali repositas fuisse atque ibidem asservatas usque ad translationem Sedis illius ad Aquilanam urbem auctoritate Alexandri Papæ IV, Bulla data X Kal. Martii Indict. XV, Incarnat. D. anno 1257, Pontificatus anno III. Quam vide apud Ughellum [Italia Sacra, t. I, col. 380.] .

[28] [De inventione Corporis S. Maximi.] Hic autem agendi locus est de facto in annalibus Furconiensibus imo et Aquilanis celebri, de quo etiam in Ms. apud nos sermo sub titulo Inventio sancti Maximi. Ad hanc refertur etiam diploma Othonis imperatoris, quod, inquit Antinorius, servatur in membrana Langobardis litteris exaratum in archivo Cathedralis Aquilanæ, et transcriptum denuo in membranaceo codice alio, cum hac præfatione, desumpta ex antiquiori Legendæ S. Maximi, jam nunc deperdito. Præfationem hanc ex Antinorio [Historiæ Aquilanæ, cap. I. Apud Muratorium, Antiquitates Italiæ Medii ævi, t. VI, col. 489 et seqq. Edit. Mediolan. 1742.] damus, tum quod ad rem nostram maxime faciat, tum quod nostrum apographum Ms., olim Aquila transmissum, sit quibusdam in locis plus minus seu obscurum seu depravatum; denique quod Antinorius, teste Muratorio ut supra diximus, scriptor sit diligens atque in rebus urbis suæ patriæ præ cæteris eruditus. Quæ tamen in nostro apographo vel addita vel diversa occurunt, diligenter, uncinis textui Antinorii insertis, notabimus. Est autem præfatio (quæ potius historia dicenda esset) hujusmodi.

[29] [Inventionis præfatæ historia ex Archivo ecclesiæ Aquilanæ collata cum Antinorio.] Quomodo et quando per ecclesiam Furconensem sub uno capitulo gloroisissimi Levitæ et Martyris Patroni nostri fuerit erecta cathedralis et dotata apparet in legenda ejusdem in qua, inter alia sic legitur. Hæc quidem in nostro apographo desiderantur; ast eorum loco leguntur sequentia: Post beatum et gloriosum Passionis triumphum B. Maximi martyris, omnipotens Deus ad ejus sepulchrum multa miracula ipsius meritis dignatus est ostendere (forte exercere) ac demonstrare. Sed qua ratione præfata miracula ad posteros non sint transmissa incertum (forte incompertum) habemus. Credimus enim, quod aut præpositorum negligentia, aut peccatorum (forte precatorum) dissidio (desidia?) peccatis nostris exigentibus, nobis sunt tecta silentio; sed unum est quod nos ratum compertumque habemus tanta fuisse etc. ut sequitur ex Antinorio.

[30] [Convenit imperator Otho Magnus Papam Joannem] Certum habemus tanta fuisse miracula et tam præclara (desunt apud nos tres illæ voces) quæ Deus per B. Maximum martyrem suum temporibus illis dignatus est exercere; qui (melius in nostro apographo quod) miraculorum rumor Magni Othonis imperatoris aures perculit et ad ejus sepulcrum visitandum ejus mentem ardentissime excitavit. Ea itaque tempestate præfatus gloriosus (vox hæc apud nos deest) imperator Otho Magnus (desunt hæ duæ voces) pro imperialibus negotiis Romam venire decreverat: sed auditis miraculis, quæ Omnipotens Deus per beatum martyrem suum (deest apud nos amba illa vox), Maximum in Italia quotidie operabatur, cum imperiali apparatu archiepiscoporum, episcoporum (deest hæc vox), principum, marchionum et comitum, ut mos est imperatorum, de ultramontanis partibus movit iter, ac (desiderantur hæc tria verba) festinanter Romam venit. Eo itaque tempore venerabilis Papa Johannes Romanam gubernabat ecclesiam (sedem); qui cum audisset imperatoris adventum, ut decuit, tam gloriosum principem benigne recepit, atque infra palatium Lateranense eum suum sedere fecit; cumque ita (apud nos simul) sederent, idem venerabilis Papa (Joannes) itineris causam a præfato imperatore solerter inquirere cœpit. Ad quem devotus imperator itineris causam et devotionem suam humiliter et devote narravit. Audivi, inquit, Pater Beatissime, (Sanctissime) multa mirabilia de beato S. Maximo martyre, cujus corpus jacet in Furconensi provincia, quæ fecit Deus per eum; et ideo veni ego Otho Magnus Imperator, ut si Dominus permiserit, aliquam partem ipsius sanctissimi Corporis in patriam meam transferre desidero. (In nostro Apographo: ut, si Deus permiserit aliquam partem ipsius sanctissimi corporis in patriam meam transferre possim).

[31] [Simul accedunt ad tumulum.] Hoc audito Vener. Papa Johannes benigne annuit ejus devotioni atque petitioni, et simul cum ipso imperatore ac magno comitatu ad locum illum, videlicet ubi sacratissimum corpus B. Maximi reconditum erat, unanimiter perrexerunt. Venientes igitur ad præfatum tumulum, simul cum ipso Papa prostraverunt se ante sacrum sepulcrum rogantes summi conditoris clementiam, ut ipse, quia Omnipotens est (Apogr. nost. qui omnia potest), dignaretur eis concedere auferre aliquid de tam sacratissimo (sanctissimo, apud nos) Martyre. Et accedens quidam cum malleo ut frangeret præfatum sepulcrum, statim brachium ejus obstupuit, et locus totus contremuit. Tunc venerabilis Papa Johannes simul cum ipso imperatore et cum omnibus, qui eis assistebant, valde pavidi ac tristes a loco illo recesserunt.

[32] [Visio mirabilis] Erat autem ibi quidam religiosus episcopus nomine Cesso, vir magnæ sanctitatis; cum enim se in ventura nocte sopori dedisset (cum enim ibi se nocte sopori dedisset. apud nos), apparuit ei angelus Domini per visionem dicens illi: vade et dic imperatori, quod nisi fecerit, quæ dicturus sum tibi, de corpore isto Sancto aliquid secum nullo modo portare poterit. Ditet nimirum (Clarius apud nos: dices ei nimirum, ut ecclesiam in qua requiescit corpus sacrum Apostolicus (Papa nempe) qui cum eo est, episcopatum constituat et episcopum ibi ordinet) nunc ecclesiam, in qua modo requiescit corpus sacrum, et Apostolicus qui cum eo est ipsam ecclesiam episcopatum constituat, et episcopum ibi ordinet, et sic tali modo de Martyris corpore aliquid secum portare poterit. Evigilans autem episcopus Cesso, visionem visam imperatori narravit. Vidi, inquit, o imperator, angelum Domini (additur apud nos: in visione) dicentem mihi: nuntia hoc (hæc) imperatori, quod (quæ) dicturus sum tibi, et dic ei, quod (quia) ista quæ ei narraveris vera sunt, et qui hoc (hæc) non crediderit in perpetuum maledictus et anathematizatus erit; et omnes qui ista crediderint, et auxilium et consilium (apud nos: consilium et auxilium) ibidem fecerint ab omnipotenti Deo et B. Maria semper Virgine, et ab omnibus ordinibus angelorum, simulque (quatuor præcedentes voces apud nos non leguntur) omnibus sanctis sint benedicti. Hoc audiens imperator perrexit ad Apostolicum, et convocatis omnibus archiepiscopis et episcopis et principibus (apud nos: omnibus archiepiscopis principibusque) qui cum eo erant, narravit omnibus (omnia), quæ a supradicto episcopo audierat. Tunc omnes levantes manus ad sidera glorificaverunt Deum, qui non fraudat servos suos a sancto desiderio.

[33] [Pontifex cum imperatore redit ad tumulum,] Tunc religiosus et pius Johannes Papa simul cum magno episcopo Cesso et cum omnibus aliis archiepiscopis et episcopis, et etiam magnus imperator Otho cum omnibus principibus cum Letaniis devotissime accedentes ad tumulum B. Maximi martyris prostraverunt se ante illud, deprecantes omnipotentis Dei clementiam, ac B. Martyris (vox Martyris deest in nost. Apograp.) Maximi pietatem, ut desiderium eorum a sancto proposito gloriosus Deus (deest apud nos Deus) non defraudaret. Exurgens Apostolicus ab oratione simul cum imperatore et cum omnibus aliis archiepiscopis et episcopis et principibus vota voverunt Deo et B. Maximo in omnibus et per omnia (se) facturos sicut angelus Domini per prædictum episcopum eis mandaverat (ordinaverat). Imperator vero cordis sui desiderio vehementer accensus, zelo Dei ductus, testimonium Evangelii super sepulcrum B. Maximi posuit, et propria manu juravit, quod si Deus permiserit ei aliquid de ipso sacratissimo corpore ad patriam suam transferre, quod (hic) hujusmodi episcopatum clarissimum atque ditissimum suo sacro præcepto firmaret, ultra (additur apud nos vero) montes nihilominus longe ditiorem ad honorem Dei et B. Maximi martyris episcopatum construeret.

[34] [Aperitur sepulchrum.] His omnibus peractis accesserunt artifices illius artis cum timore et tremore, absque læsione aperuerunt sacrum sepulcrum. Tantus quippe suavis (suavitatis) odor ex ipsius sacris ossibus emanavit, ut omnes se sentirent omni (deest vox omni) suavitate usquequaque refertos (refectos). Devotus autem imperator gratias agens omnipotenti Deo particulam (Brachium scilicet, ut habet Coppola [Dissertazione de S. Massimo, p. 58.] ) sacri corporis B. Maximi Martyris sibi vindicavit, et in dignissimo loco (loculo) ad deferendum eam constituit. Convocatis vero fidelibus suis, qui in Furconensi provincia degebant, illorum consilio largissime ditavit ecclesiam et magnificavit, ac episcopatum constituit, et Deo et B. Petro Apostolo sub tutela Romanæ ecclesiæ per manus Apostoloci assignavit et suo sacratissimo (sanctissimo) Præcepto proprio sigillo bullato devotissime roboravit. Venerabilis autem Papa Johannes prædictum episcopatum sub Romanæ Ecclesiæ tutela suscipiens, proprio nihilominus privilegio omnia, quæ prædictus imperator Furconensi episcopatui concesserat et determinaverat, roboravit. Insuper vero rogatus ab imperatore et ab ejus principibus cum omnibus archiepiscopis et episcopis, qui cum eo erant, benedixit omnibus, qui prædictum episcopatum adjuvare nituntur, (ac) defendere cupiunt; illos nimirum (autem) qui præfatum episcopatum maligno animo imminuere, vel molestare volunt, nisi digne satisfecerint, maledixit eos et excommunicavit, et Judæ proditori et omnibus qui crucifixerunt Dominum Nostrum Jesum Christum, qui dixerunt Domino Deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, in perpetuum terribiliter eos associavit.

[35] [Conclusio.] Si quis autem scire desiderat quæ et quanta gloriosus et devotus (absunt apud nos ambæ posteriores voces) Otho Magnus (vox hæc apud nos rursus deest) imperator Furconensi ecclesiæ concesserit, vel sub ejus dominio submiserit, vel fines episcopatus, per quæ loca determinaverit, legat Privilegium ejus, quod in eadem ecclesia reconditum est. Post hæc in nostro apographo adduntur, posito post verba: reconditum est, Commate: et plenius, Christo propitio, scire poterit. His igitur omnibus ordinatis et compositis, Magnus Otho imperator viam (forte iter) arripuit, gaudens et exultans pro tanto dono sibi a Deo collato. Joannes igitur Papa divino cultui ad honorem Dei et B. Maximi martyris Furconensem (alias Furconensis) composuit ecclesiam, et sic Christo duce ad Lateranense rediit palatium. In apographo autem quo usus Antinorius est, post superius laudata verba: reconditum est, describitur Diploma (de quo infra agemus) Othonis; et dein additur [Antiquitates Italiæ Medii ævi. t. IV, col. 491.] : Privilegium sanctæ memoriæ Johannis Papæ, qui cum dicto glorioso imperatore fuit ad erigendum Furconensem ecclesiam cathedralem non reperitur nunc, nisi tantum sub ipsius Privilegii scripta in fine Legendæ gloriosissimi Patroni nostri Maximi levitæ et martyris (hæc utique sensum non faciunt) in qua sic legitur. Hic porro recitatur non Privilegium aliquod Johannis P., sed Breve Alexandri P. II ad Raynerium anno 1028. Ad finem additur: Johannes igitur Papa divino cultui etc., ut in nostro apographo. Atque ex his satis apparet ab imperito conscriptum fuisse Antinorii apographum; nec proinde nimium quid tribuendum verbis, quibus erectio Furconiensis sedis adscribitur Othoni Magno: quod prorsus falsum est, nisi verba illa interpretentur de erectione minus proprie dicta. Quod quidem hic notasse necesse erat ad ea quæ mox subjicienda sunt. Denique (ne quidquam eorum prætermittamus, quæ ad hanc rem pertinent) testatur Coppola se præ manibus habuisse manuscriptum, versus finem sæculi XVI compositum a Joanne Josepho Alferi Aquilano, ex quo sequentia Dissertationi suæ de S. Maximo inseruit [Dissertaz. di S. Massimo. p. 80 et 81.] : Venerabilis autem Papa Joannes prædictum episcopatum sub Romanæ Ecclesiæ tutela suscipiens, proprio nihilominis privilegio omnia, quæ prædictus imperator Furconensi episcopatui concesserat et determinaverat, roboravit etc. sicuti supra num. præcedenti, nisi quod paulo aliter concludatur: volumus in perpetuum terribiliter eis associari. — Ideo præsertim textum Antinorii cum nostro apographo tam diligenter contulimus, quod scriptor ille, quem deinceps ex professo impugnandum habemus, plus nimium textu suo innitatur, quo falsitatis insimulet totam hanc narrationem. Cæterum Antinorius (prout perspicue videbitur, ubi paragrapho II hujus Commentarii disputabimus de Othoniani diplomatis sinceritate) in tota hac quæstione, juvenili quodam abreptus ardore, facilius invalescenti ævi sui indulsit genio, multaque haud satis meditate, ne dicam nimis temere, protulit, vel arrogantius impugnavit, quod ex mox subjiciendis jam constabit.

[36] [Objecta ab Antinorio contra præfatam narrationem;] Totam scilicet præfatam narrationem perstringit Antinorius hoc epiphonemate: Pulchra quæ hic de Ottonis adventus causa narrantur: utinam æque fundata; miraculosa nunc omittenda, uti quæ de sacri corporis Inventione. Unum tantum observandum, nempe tempore Ottonis, quin imo ab ipso fundatum narrari episcopatum Furconiensem, cum ab inde retro sæculis fundatum et existentem manifeste demonstrant præ cæteris acta Conciliorum annorum 680 et 861. Atque his suppositis (nec enim probat) patentem hanc fictionem esse confidenter pronuntiat.

[37] [quam universim haud fundatam censet;] Quod ad primum attinet, universam nempe haud fundatam esse narrationem; verum quidem est codicem ex quo hausta hæc est, non adeo vetustum esse, quem quidem ad sæculum XIV refert Antinorius, sed ad initium sæculi XV pertinere opinatur RR. DD. Coppola, his ductus rationibus: Sciendum est, inquit [Ibid. p. 56.] , in illo ipso archivo ecclesiæ cathedralis Aquilanæ, in quo a tot sæculis conservatur Originale Diplomatis Othoniani, reperiri etiam codicem alterum, qui scribi cœptus est in charta pergamena, tempore Jacobi de Donadæis e Rodiano [Confer Ughelli, Ital. Sacra. t. I. col. 390.] (Donadei di Roio), ut efficitur ex his verbis initio codicis: Jussu R. Patris Domini Jacobi Episc. Hic vero in Aquilanam sedem intrusus fuerat 31 Augusti an. 1391 ab antipapa Benedicto XIII; sed paulo post, relicta sede, Bonifacio IX reconciliatus, ab eodem Pontifice Aquilanus factus episcopus est 24 Januarii an. 1401 obiit autem an. 1431 [Coppola. loc. cit. et p. 72 Item Ughelli, loc. cit.] . Si ergo laudatus codex conscriptus est sub episcopatu Jacobi, ad initium sæc. XV; sin tempore intrusionis, ad finem sæculi XIV, ut vult Antinorius, spectabit. Ut autem sinceritatem sæpius dictæ narrationis vindicet, invocat Coppola [Ibid., p. 59 et 60.] traditionem, ex qua profecto anonymus ille scriptor asserta sua hauserit, et præcipue Diploma Othonianum, in quo hæc inter alia habentur: Pro his miraculis, quæ Dominus dignatus est ostendere pro te, beate Maxime, et pro tuo tuo sancto Corpore, de quo etc. Porro, ut infra videbimus, authentiam præfati Diplomatis, pro aris et focis Coppola tuetur, adversus Antinorium, qui illud spurium diserte pronuntiat.

[38] [ast absque sufficienti ratione.] In confirmationem adducit Coppola totam Muratorii Dissertationem, quam ipse perperam 68am dicit (est enim 58va [De Christianorum veneratione erga Sanctos post declinationem Romani imperii Dissertatio quinquagesima octava. Antiq. Ital. Medii ævi. t. V, col. 1 – 60. Edit. Mediolan. 1741] , citatque hæc verba: Erat ergo ferreis illis sæculis incredibilis sacrarum Reliquiarum aviditas etc. Præ cæteris vero certare consueverunt episcopi, ac potissimum Germaniæ, in quorum regionem invecta serius Christi religio nullos dederat Martyres, ut quisque suam patriam ac templa ornarent pretiosis hujusmodi spoliis. Quam in rem auctoritate principum, precibus, pecunia, violentia cæterisque artibus utebantur [Ibid., col. 8.] . Immediate vero subjungit Muratorius: Celebrem ea de causa se præbuit olim Theodoricus Metensis episcopus, ut reliquos omittam. Erat is Ottoni Magno Augusto arcta affinitate conjunctus, utpote illius consobrinus, eique inter paucos carus, atque una cum illo in Italica expeditione per triennium militavit, uti Sigebertus ad annum DCCCLXIX scribit (Mendum est, lege DCCCCLXIX imo juxta Pertzium DCCCCLXX [Monumenta Germaniæ. Scriptorum t. VI, p. 251.] . Verba Sigeberti loc. cit. sunt: Deodoricus, Mettensium episcopus, imperatori sanguine, dilectione ac familiaritate cæteris devinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora et pignora sanctorum de diversis Italiæ locis QUOCUMQUE POTUIT MODO (quæ tria verba attente animadvertenda dicit Muratorius [Ubi supra.] ) collegit. Primum a Marsia sanctum Elpidium confessorem, cujus socium Euticium ipse imperator jam sustulerat; ab Amiternis Euticetem martyrem cum reliquiis Maronis et Victorini sociorum ejus; a Fulginis Felicianum episcopum et martyrem; a Perusio Asclepiotatum martyrem, a Spoleto Serenam martyrem cum Gregorio Spoletino martyre; a Corduno (Cerdonia?) pignora Vincentii martyris et levitæ, ab Hispania olim a duobus monachis Capuam, a Capua vero illuc deportata; Mevania alterum Vincentium episcopum et martyrem; a Vincentia Leontium episcopum et martyrem; a Florentia Miniatem martyrem; ab urbe Tudertina Fortunatum episcopum et confessorum; a Corfinio Luciam Syracusanam virginem et martyrem (cujus corpus aliæ urbes sibi vindicant [Muratorius. ibid. col. 9.] ), a Furoaldo duce Spoletinorum olim a Syracusis illuc translatam; a Sabinis partes corporum Proti et Iacincti martyrum. Hæc omnia cum parte catenæ S. Petri Apostoli, cum capillis ejusdem, et sanguine sancti Stephani prothomartyris, et parte de craticula sancti Laurentii martyris a papa Johanne sibi donata, cum aliis multis Sanctorum pigneribus præsul Deodoricus in Galliam hoc anno (970) transtulit, et in ecclesia sancti Vincentii martyris a se in insula urbis constructa locavit. Hæc Sigebertus in Chronico. Ex his omnibus infert Coppola, præfatam narrationem de Visitatione, seu, ut habet apographum nostrum, de Inventione S. Maximi non ita universim absurdam aut ridiculam esse, ut insinuat Antinorius in aculeato (ut ipse putasse videtur) suo epiphonemate. Cæterum posito quædam adjuncta in dubium vocari posse; num propterea ipsum factum dubium aut suppositium erit? Id sane nemo prudens dixerit, admissa præsertim Othoniani diplomatis sinceritate, quam, ut paulo inferius disputabimus, Antinorius non admodum feliciter impugnat.

[39] [Num fictitia sint quæ dicuntur de fundata sede Furconiensi.] Quod attinet ad patentem illam, ab eodem detectam fictionem, jam supra, versus finem n. 35. notavimus ex sæpius dicta narratione, prout in nostro habetur apographo, nullatenus effici erectam ab Othone fuisse ecclesiam Furconiensem; quod si vox erigendum in Antinorii apographo reperiatur, parum refert; quoniam satis constat ab imperito illud conscriptum fuisse. Quod si etiam ita non esset, voces fundare, erigere latiore sensu interpretandæ forent ex ipso Diplomate (cui Narratio ad instar Præfationis est) quod constanter supponit Furconiensem exstitisse sedem, ut latius prosequitur Coppola [Dissertazion. di S. Massimo, p. 60.] . Notandum præterea Cessum quidem vocari episcopum, sed ejus sedem non designari: erat autem ibi quidam religiosus Episcopus nomine Cesso, vir magnæ sanctitatis etc. Neque etiam in sequentibus dicitur Cesso ille ad Furconiensem sedem promotus; atque tamen ab Ughello et Coppola præsulibus illius ecclesiæ annumeratur. Insuper dixit Angelus in visione: ditet imperator ecclesiam (variam lectionem notavimus) in quo modo requiescit corpus sacrum B. Maximi, et Apostolicus, qui cum eo est, ipsam ecclesiam episcopatum constituat et Episcopum ordinet. Ex his nonne opinari liceret, jam pridem, ex mente Narrationis, Cessum episcopum Furcon. fuisse, sed hac occasione ejus cathedram translatam in ecclesiam, in qua requiescebat S. Maximus, quam et Otho ditavit? Ita et hic vere Fundator dici poterit. Adde præfatam sedem deinceps vocatam fuisse: ecclesia Furconiensis S. Maximi. Ut candide dicam, quod sentio; detecta ab Antinorio fictio, mera cavillatio est. Quid, quod ipse, dum alium fictionis arguit, ejusdem criminis reum se facere ibidem videatur? Re quidem vera apud Labbeum [Concil., t. VI, col. 696. Lutetiæ. Paris. 1671.] in actis concilii æcumenici Constantinopolitani III adversus Monothelitas, ubi recensentur acta in concilio Romano, sub Agathone Pontifice an. 680, reperitur inter subscriptiones: Florus exiguus episcopus Furconiensis ecclesiæ in hanc suggestionem, quam pro apostolica nostra fide unanimiter construximus, similiter subscripsi. Et rursus in synodo Romano an. 853, sub Leone IV, dicta sententia est contra Anastasium, jam nuper excommunicatum, presbyterum sancti Marcelli; sententiæ subscripserunt episcopi numero LXVII, inter quos Joannes Episcopus Furconiæ [Labbe. Ibid., t. VIII, col. 122 et 123.] . Ut quid ergo invocat Antinorius acta Conciliorum annorum 680 et 861? Quo quidem posteriori anno unam et alteram synodum Romæ celebratam invenio [L'Art de vérifier les dates, p. 195.] ; ast in illis nullus episcopus Furconiensis subscripsisse legitur; imo in utraque nullæ sunt subscriptiones, ut videre est apud Labbeum [Ibid., t. VIII, col. 736 et col. 738 et 739.] , qui alterum refert ad an. 861, alterum ad an. 862. Cæterum unde natus sit Antinorii lapsus ostendit Coppola in Catalogo Episcoporum, quem vide si libeat [Dissertazione di S. Massimo, p. 62 et seqq.] .

[40] [Diploma Othonis Magni,] Jam gressum facimus ad sæpius memoratum Othonis Magni Diploma, in cujus fide seu sinceritate vix non tota actorum S. Maximi veritas reposita est. Cum itaque scripserit Antinorius: qui Diploma illud falsum non videt, nihil videt; et legere tantum, refutare est' [Hist. Aquilanæ, cap. I. Apud Murator. Antiq. Ital. Med. ævi, t. VI, col. 489.] . Atque hæc ipsa verba, adeo confidenter ab erudito, juvene tamen, auctore prolata, ansam dederunt Coppolanæ de S. Maximo Dissertationi, ut ex hujus Præfatione non obscure efficitur. Muneris nempe sui, utpote Aquilanæ ecclesiæ præsul, existimavit gloriam Patroni suæ diœceseos, quo posset rationum pondere vindicare: si enim supposititium sit Othonis Diploma, supposititium quoque erit S. Martyris corpus, quod postea Aquilam translatum fuisset.

[41] [in archivo Aquilanæ ecclesiæ ab immemoriali asservatum,] Cum autem ex constanti traditione haberetur, originale illius Diplomatis asservari in archivo ecclesiæ Aquilanæ; ante omnia voluit RR. DD. Coppola oculis illud usurpare diligenterque inspicere. Juverit instrumentum hac opportunitate confectum subjicere quod ex italico latinum facimus, et reperitur ad calcem Coppolanæ scriptionis. Est autem sequentis tenoris: fidem facimus nos subscripti Notarii, qualiter hac die infrascripta ad requisitum Archidiaconi, reverendissimi Domini D. Francisci Carli, pro tempore Vicarii Generalis hujus civitatis de Aquila, et reverendissimi Domini canonici Decani D. Petri Alfieri, perrexerimus ad Sacrarium cathedralis hujus civitatis, in quo, nobis præsentibus, iidem reverendissimi Vicarius et canonicus Decanus aperuerunt cum duabus clavibus distinctis, archivum reverendissimi Capituli hujus Cathedralis Aquilanæ, et ex Capsula (Cassettina) desumpserunt vetustam chartam pergamenam, plicatam, valde attritam et laceram (molto logora e rotta) qua explicata, visum est in illa haberi Diploma Othonis Imperatoris, scriptum antiquo charactere; sub quo sunt signa Crucis cum nominibus imperatoris, episcopi Cessi, trium aliorum qui donationem confirmant, trium Marchionum testium, ac tandem Judicis et notarii, qui illud exaravit; et inter (a traverso) illa nomina spectatur Monogramma imperatoris Othonis, quod clare distinguitur utpote valde (ben) magnum, et dignoscitur formatum eodem atramenti colore, quo ipsum Diploma conscriptum fuit. Et iidem reverendissimi Canonici dixerunt se de suo archivo auferre hujusmodi Diploma, quo illud ostendant Illustrissimo DD. episcopo (Coppola) qui declaravit sibi propositum esse conscribere Dissertationem de actis S. Maximi Levitæ et Martyris, ac præcipui hujus civitatis Protectoris, sicuti et de hoc Diplomate Othonis imperatoris, quod redundant in honorem et gloriam ejusdem Sancti. Atque hoc est quod pro facti veritate possumus testificare… In quorum fidem etc. Aquilæ 4 Junii 1749. Subjunguntur latine sequentia: Et in permissorum (præmissorum) fidem ego Dominicus Antonius Zampetti de Staffoles Aquilæ degens Apostolica et Regia auctoritate requisitus Notarius in Archivo Romanæ Curiæ descriptus præsentem feci et signavi auctoritate ✠ locus signi. In quorum retroscriptorum fidem etc. Testor ego Dominicus Antonius Rietelli ab Aquila, publicus Apostolica atque Regia auctoritate Notarius, et in Archivio etiam Romanæ Curiæ descriptus, præsentem feci, nec non meo, quo utor signo munivi ✠ locus signi.

[42] Habetur et aliud simile Instrumentum ejusdem Datæ a capitulo subscriptum, in quo testantur omnes scripturas præfati Archivi perpetuo AB IMMEMORIALI servatas fuisse sub duplici clavi, altera penes Archidiaconum, altera penes Decanum Capituli; nec illas claves ab hominum memoria ulli alteri umquam creditas fuisse; quando vero inspiciendæ fuerunt, sive ad aliquid ex iis auferendum, sive ad scripturas illas in Archivo ordinandas, id semper factum, præsentibus Canonicis ad hoc deputatis. Cum itaque in præsentiarum voluerit Illustrissimus DD. Episcopus noster videre originale Diploma Othonis Imperatoris, quod spectat ad præcipuum Protectorem nostrum S. Maximum, accesserunt ambo Domini Canonici, qui penes se habent duas claves illas diversas ad illud auferendum; atque ad majorem cautelam secum adduxerunt duos publicos Notarios, qui attestarentur qualis formæ et quo in statu Diploma esset, cum ex Archivo extraheretur, antequam dicto Illustrissimo DD. Episcopo illud traderent, qui illud lectum restituet, quo reponatur in eodem Archivo. Sequuntur subscriptiones duodecim Canonicorum. Quam diligenter illud inspexerit Præsul et accurate examinaverit ex illius constabit textu (annotato et collato cum textu Ughelliano [Italia Sacra. t. I, col. 375 et seqq.] ) quem hic integre, prout in sæpe laudata Dissertatione [P. 19 et seqq] habetur, subjicimus.

[43] [hic in extenso recitatur.] In nomine Domini Dei [Apud Ughel. deficit hoc verbum Dei.] et Salvatoris Jesu Christi. Anno ab incarnatione Domini 956. Ego Otto Imperator Augustus Divina ordinante clementia [Ughel. Divinæ ordinationis clementia.] anno Imperii mei sextodecimo mense Junio Indictione undecima, hoc preceptum fieri precepi ad honorem, et restaurationem beati Maximi Martyris. Ideo constituit me Otto [Ughel. me Ottonem gratia Dei Imperatorem, Italici Regni defensorem.] gratia Dei Imperator Italici Regni defensor de Asie Palatio habitus [Ughel. habitum.] . Sana mente, et spontanea mea bona voluntate, et pro his miraculis, que Dominus dignatus est ostendere pro te beate Maxime, et pro tuo sacro corpore, de quo humiliter rogo ut aliquantulum nobiscum portare [Ughel. nobis comportare.] consentias, pro quo jusjurandum tibi feci, quatuor tantum plus dare, quamquam [Ughel. Quam tu.] tu hic habeas in nostris partibus, silicet [Ughel. Scilicet.] Ultramontanis, et facere tibi, quod Archangelus Michael [Ughel. Sanctus Angelus Michael.] , per Episcopum nobis mandavit; qua in re [Ughel. Quamobrem.] trado, concedo, atque dono tuo Episcopatui totum Furconensem comitatum, finis cujus hic est. A Septentrionali parte incipit a loco qui dicitur Rotilianus (hodie Rutigliano) simul cum toto Guasto (hodie Guasto) ubi sunt mille [Ughel. Sint mille.] millia modiola terre, et revertitur ad Occidentalem partem per medium locum Popleti (hodie Coppito) et sic pertransit per Triculiolum [Ughel. Tsiculiolium.] (hodie dictum Tricagliolo) et per medietatem Forule [Ughel. Foruli.] (hodie vocatur Civita Tomassa) ubi sunt mille modiola de terra, que tenent usque ad sanctum Silvestrum (hodie Castrum est dirutum impendens Civitæ Tomassæ) deinde transit per Vilianum (hodie Vigliano terra diruta) usque ad sanctum Stephanum (hodie Rocca S. Stefano) cum decem millibus modiolis de terra usque ad montem super Petram Cornutam (hodie vertex montis S. Stephano impendentis) deinde transit per meridianam partem per montem Subclivianum [Ughel. Succlinianum.] (hodie forte locus seu villa dicta Poggio S. Maria) et per Saltum Felicem (hodie Campofelice contingens Montem di Lucoli) qui cum omni sua possessione pertinens est eidem Episcopatui, et egreditur cum hoc fine usque ad Roborem (hodie Rovere) sicque revertitur ad orientalem plagam pertransiens Ansedonam civitatem (Ansidonia hodie destructa) et pergit per Bletinium [Ughel. Blesimum..] montem usque in Barizanu (hodie Barisciano) duo millia modilia de terra, que tendunt usque ad locum qui dicitur Vadus, et sic revertitur ad priorem finem. Jubeo ego Imperator, ut infra hos fines non dominetur alter episcopus, neque comes, nisi tantum Episcopus S. Maximi; adhuc interjacent [Ughel. Intus jacent.] alie petie de terra Adselici [Ughel. Astetici.] (hodie Assergi) que tendunt usque supra Paganicam, et usque in supra dictum Vadum, et usque supra Picentiam (hodie Picenze) in quo fine sunt mille modiola de terra, et in isto eodem fine interjacet [Ughel. Intus jacet.] Ecclesia sancte Euphemie cum quincentis modiolis de terra, ibi etiam est Ecclesia sancti Justini, et sancte Marie de Paganica cum trecentis modiolis de terra simul cum alia petia de terra ubi requiescit corpus Beate Juste super illum montem [In Ughel. deficiunt hæc verba: Super illum monten.] et super illum poiu (sic), et sub illo monte est medietas ipsius, que ambe terre protendunt [Ughel. procedunt.] ex duabus partibus usque in aquam cum ducentis modiolis de terra simul cum ipso poio [Ughel. poggio.] qui super ipsa est que omnia sint Ecclesie S. Maximi. Similiter concedo eidem episcopatui tria millia modiola terre que incipiunt in illo loco, ubi corpus S. Eusanii requiescit et protenduntur [Ughel. protenditur.] usque ad locum qui Vallis dicitur (hodie Valle di Ocre) et usque in illum locum qui serra [Ughel. Sara.] vocatur, et protenduntur [Ughel. protenditur.] usque super Ecclesiam sancti Savini. Et adhuc trado jam dicte Ecclesie tres petias terre in comitatu Marsicano jacentes, quarum una est Marentino (hodie Marano haud procul a Magliano) que continet in se modiola trecenta, cujus fines ex duabus partibus est terra Elpici, et ex aliis duabus partibus est territorium sanctum Savinum (haud procul a lacu di Celano, ubi hodie habetur locus Santa Sabina dictus) secunda petia jacet in loco ubi edificatus est sanctus Marcellus, que similiter continet in se modiola centum, et piscationem infra aquam fucini [Ughel. fucinii.] mille millia destri, et per longitudinem usque in Paternum (adhuc hodie Paterno) sunt decem millia destri, cujus finis est de tribus partibus terra Apici, et de consortibus ejus, et ex quarta parte terre aliorum hominum, sed et de aqua precipio ut quicumque ibi piscaverit [Pescaverit.] semper de triginta piscibus, predicto episcopatui unum reddat. Tertia petia terre jacet in loco Felimine, que continet in se modiola quatuorcentum, cujus fines sic continentur. De una parte est fucinus cum sua piscatione, in quo quicumque piscaverit reddat ut dictum est superius, et ex alia parte est terra Luidini [Ughel. Luidinis.] , et ex tertia parte est via, et ex altera parte terra aliorum hominum. Insuper trado supradicte Ecclesie in Comitatu Aprutii in loco qui sanctus Flavianus vocatur unum portum, qui reddat centum pondera inter aurum, et argentum, et etiam ferrum, et sal, qui portus continet, infra se quinque millia modiola inter terram, et aquam intra mare. Similiter in civitate de Aterno dono septem millia modiola terre cum quinta parte illius portus, et cum quinta ipsius civitatis, et cum quinta parte tributi ipsius civitatis, et etiam modiola quingenta in terra que vocatur colomente [Ughel. Collemonte.] cujus finis sic est: de duabus partibus est terra Tosani [Ughel. Tofoni.] et ex aliis duabus partibus terra aliorum hominum. Do adhuc totum Castellum de Roge (hodie Rojo) exceptis terra Attonis [Ughel. Astonis.] et Guenisii [Ughel. Guinisii.] et aliorum minorum hominum, finis cujus Castelli [Ughel. cujus Castelli finis.] cum villa sua tenet usque ad Mozanum (hodie Nazzano prope Rojo) juxta terram Attonis, et usque ad sanctam Mariam Tophanis [Ughel. Japhanis.] de Silva plana, et usque ad Lardizanum, et transit inde per medietatem castri de prædicto castro de Colomento [Ughel. Collomonte.] cum tota Silva de Casamaine, et revertitur usque ad Furcam de jam dicto Roge (Forca di Rojo sopra Nazzano, hodie vocatur Vallone di Forca), et usque ad pilam, et transit per illum campum de popleto usque ad Mozanum infra hos fines sunt [Ughel. Sinit] mille millia modiola de terra, que omnia predictus Episcopatus possidet, et insuper illam terram do, que jacet per medietatem bagno [Ughel. Banio.] usque ad Flumen, et usque ad Acillem [In Ughel. deficiunt verba et usque ad Acillem.] et usque ad terram de Castillone [Ughel. Castillione.] (hodie dominium dirutum loci Tornimparte) et transit per Cucurazzum habens secum totum collem Paidonis [Ughel. Pudonis.] et sic revertitur ad flumen, et infra hos fines nemo habet hereditatem, nisi tantum Atto, et Guesto, et Guinisius [Ughel. Asto, Buesto.] qui sunt hereditanei hujus terre, et simul mecum dotaverunt hanc Ecclesiam de illis terris, que continentur infra hos finitios quos modo diximus; fines quarum terrarum quas in dotem miserunt hec sunt: prima petia de terra jacet in illo loco, qui dicitur Solagno, que continet in se quingenta Modiola, cujus finis est totum illum pratum de pantano (vocantur hodie prata inter Civita Tomassa et Scoppito) tenens [Ughel. tendens.] usque ad planulem [Ughel. Canatem.] et usque ad caput de via, que revertitur in Castellione [Ughel. Castilionem.] et sic vadit per illos fines de Silva usque ad volubrum (hodie locus ad Scoppito spectans, situs in monte Calvo) et revertitur in Fontozuli (hodie Fonte dell' Orzo haud procul a Volubro) cum toto illo colle de Solagno usque in Muris, et usque ad pedem de supra dicto prato. Secunda petia de terra jacet ubi Ecclesia S. Justini est edificata, que est per mensuram modiola centum. Tertia petia de terra jacet ubi dicitur Casale (hodie Villetta di Scoppito) que continet in se [In Ughel. deficit in.] modiola duodecim, cujus finis est ab una parte aqua de lacu et de duabus aliis partibus terra ejusdem Attonis. Quarta petia terre jacet ubi fonte maina [Ughel. Fontemayna.] dicitur, que continet octingenta modiola cujus finis est ex una parte via quæ transit ad Ponticellum (hodie locus non procul a Civita Tomassa) per viam Salariam, et per pedem de Monteclo [Ughel. de Ticulo et si.] et sic revertitur usque in Muris. Quinta petia de terra jacet ibidem ad Forcellam, quæ continet in se [In Ughel. deficiunt in se.] mille modiola cujus finis incipit per pedem de Ronca et transit usque ad viam Salariam, et de alio latere vadit per viam illam de Forcella usque ad flumen, et a pede illius fluminis extenditur usque in viam de limite, et veniens per eamdem viam limitis, pergens per medietatem civitatis Cone, et per medietatem lacus, cujus alia medietas est attonis [Ughel. Astonis.] et sic revertitur ad viam Salariam. Pro his terris, quas modo descripsimus dedi ego Otto Imperator illis tribus hominibus Attoni, et Guestoni, atque Guinisio [Ughel. Astoni.] duo millia libras pro pretio, et quantum plus valerent donanda una mecum dederunt Beato Maximo pro redemptione animarum suarum totum hoc quod superius scriptum est. Ego Otto Imperator Ecclesie tue B. Maxime pro redemptione anime mee, et etiam propter hoc ut aliquantulum tui Corporis mecum [In Ughel. deficit. mecum.] permittas deferre, dono, concedo, confirmo, et semper firmiter permanere [In Ughel. adest. volo.] et quicumque ex hoc defraudare, vel aliquo malo ingenio minuere, vel subtrahere voluerit, vendendo, cambiando, donando, sive prestarium [Ughel. præstativum.] alicui faciendo, nisi ad utilitatem, et honorem ejusdem Ecclesie, ex parte Dei Omnipotentis, et B. Marie semper Virginis B. B. Apostolorum Petri et Pauli, et B. Maximi Martyris, et omnium sanctorum, et nostram simul cum omnibus nobiscum manentibus maledictionem habeant in perpetuum, et cum Juda, qui tradidit Christum, et cum Anna et Caïpha, qui Dominum crucifixerunt associentur. Et insuper illud quod fecerint sit vanum, et inutile, et qui comparuerit, vel aliquo malo ingenio tenuerit nisi sicut supra scriptum est, sit debitus legaliter componere sicut pessimus præsumptor, qui preceptum frangit imperiale. Unde pro stabilitate hujus rei ego Otto Imperator precepi Bonifacio Notario scribere [In Ughel. deficit; scribere.] hanc cartam signatam mea manu, et manu Episcopi Cessi, et laudatam, et confirmatam ab omnibus ibidem stantibus, scilicet Episcopis, Ducibus, et Principibus, Marchionibus, Comitibus, ac Populo, ac testibus subscriptis ut feliciter in perpetuum permaneat.

✠ Signum manus Ottonis Imperatoris qui hanc cartam scribere rogavit, et signum Sancte Crucis impressit.

✠ Signum magnus [Ughel. Manus.] Episcopi Cessi, cui Angelus hanc cartam manifestavit, et rogatus ab imperatore signum Crucis impressit.

✠ Signum manus Attonis [Ughel. Astonis.] qui concensit, et confirmavit hanc cartam, et signum Crucis fecit.

✠ Signum manus Guestonis [Ughel. Buestonis.] qui similiter consensit, et confirmavit hanc cartam, et signum Crucis impressit.

✠ Signum manus Guinisii qui concensit, et confirmavit hanc cartam, et signum Crucis impressit.

✠ Signum manus Ugonis [Ughel. Ruydis.] Marchionis qui rogatus ab Imperatore si testis, signum S. Crucis impressit [Ughel. fecit.]

✠ Signum manus Alberti Marchionis rogatus ab Imperatore si testis, signum Crucis fecit.

✠ Signum manus Roberti Marchionis, qui rogatus ab Imperatore si testis, signum Crucis fecit.

Ego Bonifacius judex, et Notarius rogatus omnibus complevi, et finivi.

Atque hoc illud Diploma est, de quo diserte pronuntiat Antinorius: Qui illud falsum non videt, nihil videt; et legere tantum, refutare est. Videamus itaque quibus quamque validis argumentis hoc suum stabiliat assertum, multo confidentius prolatum.

[44] [Prima objectio Antinorii] Incipit, inquit, Diploma invocatione in reliquis ævi illius non totaliter usitata, et maxime ab Othone; inde immediate scribitur: Anno D. 956 Imperii Othonis XVI, mense Junii Indict. XI. Locus deest et dies [Antiquitates Italiæ Medii ævi. t. VI, col. 491.] . Ast, fatentibus rei Diplomaticæ peritissimis, plures sunt leges et chartæ certo certius authenticæ, quarum Datæ accuratæ non sunt. Plurimas reperire est, ex omni parte sinceras, quæ vel nullam ferant Datam, velimperfectam: puta diei aut mensis, omisso anno etc. Ut rectum de instrumento qualicumque feratur judicium, non sola attendenda est Data; sed omnes simul pensandi sunt characteres, tam extrinseci, uti est membrana, attramentum, apices; quam extrinseci, ut invocationes, subscriptiones, stylus, contextus. Neque ex uno solo characterismo, inquit Mabillonius, sed ex omnibus simul de vetustis chartis pronuntiandum [Nouveau traité de diplomatique, t. VI, n. 336.] . Quod ad formulam spectat Invocationis, hic ab Antinorio reprehensam, laudati operis scriptores hanc regulam statuunt generalem: formula singularis imo et prorsus insueta pro tempore, quo apparet, nullatenus suspectum reddet diploma, modo aliquoties repetita inveniatur per decursum sæculi proxime sequentis [Ibid., p. 383.] . Atque jam Otho II, filius Othonis Magni, adhibet inter alias hanc Invocationis formulam: In nomine Dei æterni et Salvatoris nostri Jesu Christi, vel etiam In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi æterni. Quin imo, juxta Papebrochium nostrum in Propylæo Antiquario [Part. I. de Diplomatis discernendis, n. 29. Acta SS.. t. II April., p. VII.] Ludovicus Pius, Caroli Magni filius, primus fuisse videtur, qui scribere cœpit: In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi; Ludovicum patrem avumque Lotharius Imperator VII et Ludovicus Junior secuti, idem usurparunt vel scripserunt: In nomine Domini Jesu Christi Dei æterni. Et re quidem vera habetur apud Muratorium Ludovici Pii Augusti præceptum an. 822, quod ita orditur: In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi [Ant. Ital. Med. ævi, t. I, col. 771.] ; et rursus [Ibid.. col. 831 et seqq.] recitatur charta Guaiferii, principis Salernitani, an. 1118, quæ incipit: In nomine Domini Dei æterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Atque in hac charta includitur in extenso cartula Ludovici Pii an. 874, ita exordiens: In nomine Domini Dei Salvatoris Jesu Christi. Quid, quod et ipsius Othonis Magni recitetur apud eumdem Muratorium [Ibid., t. III, col. 183 et seqq.] charta an. 963, his inchoans verbis: In nomine Domini nostri Jesu Christi Regis æterni? Ex his profecto evanescit ab Antinorio mota difficultas, quam verius ineptam cavillationem dixeris. Nec potiori ratione reprehendit iste, post Invocationem immediate scribi anno D. 956. Sed hoc idem fere in multis aliis ejusdem epochæ observatur Instrumentis. Sic in Donatione facta Monasterio sancti Salvatoris Ticinensis ab Adelaide imperatrice Vidua, an. 999, hæc leguntur ab initio [Ibid., t. II, col. 171 et seqq.] : In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Tercius Otto gratia Dei Imperator Augustus, anno Imperii ejus Deo propitio tercio etc. Quæ sane parum a nostro Diplomate abludunt. Hujusmodi plura adduci possent. Ast, addit Antinorius, locus deest et dies. Sed ipse paulo inferius agnovisse videtur datum esse diploma de Asiæ Palatio; quod quidem affirmat Coppola, textui inhærens, sed loco Asiæ, legendum dicens Aviæ. Quod vero ad Diem attinet, frequentissime accidit hunc in Instrumentis optimæ notæ desiderari. Certe in Catalogo (quem recitat Muratorius [Ibid., t. VI, col. 75 et seqq.] ) Chartarum Archivi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, confecto an. MCCCLXVI, plures habentur tum Henrici, patris Othonis, tum hujus, tum aliorum sequentium imperatorum, in quibus non solum desideratur dies, sed et mensis, aut etiam quævis data [Vide Ibid., col. 79.] . Nec propterea ulli in mentem venit falsitatis illas arguere.

[45] [secunda] Characteres Chronologici falsissimi (ita prosequitur Antinorius): Indictio namque anni 956 non XI, sed erat XIV. Anno eodem Otho nondum imperator, nam talis coronatus fuit anno 962. Vel si nomine Imperii Regnum intelligas, Regni tunc erat annus XX. Ast propter levem Indictionis confusionem non facile quis repudiabit chartam qualemcumque. Reperiuntur Datæ erroneæ et anachronismi in instrumentis, quorum cæteroquin sinceritas in dubium vocari nequit. Talis est Charta a Guarino, episcopo Ambianensi, concessa monasterio sancti Salvii apud Monasteriolum. Legitur enim in Originali Authentico: Actum anno dominicæ Incarn. MCXLI Indict. II feliciter, cum Indictio IV in illum annum quadret [Nouveau traité de diplomatique. t. V. p. 552] . Nec hoc loco prætermittendum quod acute notat Coppola. Scilicet Christophorus Clavius (quem perperam laudatus præsul Claudium vocat) in Computo ecclesiastico per digitorum articulos et tabulas tradito hanc statuit regulam: Indictionem per Arithmetices præcepta facile reperiemus, si annis Domini adjiciemus 3, numerumque collectum per quindecim dividemus: numerus enim ea divisione reliquus erit Indictio quæsita, aut si nihil supersit, Indictio quæsita erit quindecim. Additur exemplum. Ut si indictio quæratur anno 1589, additis 3, et numero conflato 1592 diviso per 15, superest numerus 2 pro Indictione anni 1589. Si ergo et nos anno Diplomatis nostri 956, addamus 3, habebimus numerum 959, qui divisus per 15, residuum dabit 14; quod si negligatur additio numeri 3, et 956 dividantur per 15, residuus erit numerus 11, quæ est Indictio in Diplomate notata [Dissertazione di S. Massimo, p. 36.] . Cæterum plurimæ sunt Chartæ sinceræ et authenticæ, in quibus hujusmodi notantur errores, sive ex notariorum hallucinatione; sive ex falsis principiis chronologicis [Nouveau traité de diplom., t. VI, p. 336 et 337.] . Quidni et hic id contigisse admittas? Duo etiam citantur Othonis Magni diplomata, alterum anni 952, alterum anni 961; in utroque occurrunt voces Imperator Augustus. Nec propterea laudati Operis scriptores, chartas illas falsitatis arguunt; id unum concludunt, Othonem jam ab illo tempore imperatorem se dixisse; quamvis constet eum a Papa coronatum non fuisse nisi XIII Februarii anno 962 [Ibid., t. V, p. 737.] . Sæpius, in assignando anno Imperii vel Regni, Chartæ videntur nec inter se concordare, nec cum factis historicis [Ibid., p. 707.] ; nec propterea statim falsitatis sunt arguendæ; secus innumeræ, quæ ab omnibus sinceræ pronuntiantur, forent rejiciendæ. Notandum itaque cum Muratorio, Mabillonio aliisque, initium Imperii seu Regni sumi sive ab anno, quo imperatores vel reges, vivente eorum patre, ad imperium assumti sunt (quod communiter Inaugurationis nomine venit); sive ab anno, quo, mortuis parentibus, soli regnare cœperunt; sive quo coronati sunt (Germaniæ imperatores trinam tribus diversis in locis accipiebant coronam [La Barre.] ), sive quo alium secum ad imperium assumpserunt, sive quo alia regna assecuti sunt per temporis decursum [Coppola, dissertazione di S. Massimo. p. 33.] . Horum omnium frequentissima occurrunt exempla. Venio, inquit Mabillonius [De re diplomatica, lib. II, cap. XXVI. n. XII, p. 194. Edit. Paris. 1709.] ad Carolum Magnum, cujus epochæ tres leguntur in vetustis monumentis. Prima regni Francici; altera regni Langobardorum, seu Italici; tertia Imperii. Has tres epochas simul conjunxit ac distinxit in diplomatibus ab anno DCCCI quo renuntiatus est Imperator in Natali Domini præcedente; duas primas usurpavit ante initum imperium. Similia ibidem notat Mabillonius de Caroli Magni successoribus. Idem occurrit in Othonis Magni Diplomatis, prout prolixe evolvit Coppola [Dissertaz. de S. Massimo, p. 34 et 35.] . Addamus ex Dictionario Diplomatico [Dictionnaire raisonné de Diplomatique, par Dom de Vaines, religieux Bénéd. de la Congrég. de S. Maur, Paris 1774. Confer l'Art de vérifier les dates, passim.] Datæ regnorum innumeris subjacent variationibus. Sæpius nec inter se concordare videntur nec cum monumentis historicis; unde Semi-Antiquarii (Demi-Antiquaires) inducti fuerunt ad rejiciendi plurima Instrumenta valde sincera, quorum datæ ipsis non videbantur accuratæ.

[46] [tertia] Anno denique 956, subjungit Antinorius, nec Otho in Italia morabatur, sed in Germania peste correptus. Witich. de lib. Saxon. lib. XXV. Witichindus hic citatus monachus fuit Corbeiensis, et scripsit libros tres de Saxonum Gestis, in quibus agitur de Henrico Aucupe et hujus filio, Othone Magno. Cætera a Witichindo scripta periere. Supersunt, inquit Pertz [Monumenta Germaniæ, t. III, p. 409.] , libri tres rerum gestarum Saxonicarum, quibus auctor tam populi originem, quam res ab Henrico et Ottone gestas descripsit. Atque hinc jam in oculos incurrit quam absurda sit Antinorii istiusmodi citatio: Witich. de lib. Saxon. lib. XXV. Baronius ut mox dicemus habet: De Reb. Sax. lib. III. Ast Witichindus ad annum 956 [Ibid., p. 461, n. 57.] pestis per Germaniam grassantis nec Othonis ex morbo decumbentis meminit; bene vero ad annum 958 ubi hæc leguntur: Eo tempore Imperator et ipse ægrotare cœpit, sed meritis Sanctorum, quibus fidele jugiter obsequium præbet, maximeque patrocinio inclyti Martyris Viti, cui aperuit os suum, de infirmitate convalescit, et mundo ut sol lucidissimus post tenebras ad omnem decorem et delicias condonatur [Ibid.. p. 462. n. 62.] . Baronius [Annales, t. XVI. p. 43] (Criticam Pagii, qui hac de re ne verbum quidem habet, citat Antinorius) morbum imperatoris, ex Witichindo, refert ad an. 956. Anno Pertziano consonat, teste Meibomio [Rerum Germanicarum, t. I, p. 700. Edit. Helmæstadii 1688. In Notis ad lib. III, Witichindi.] , Hermannus Contractus. Unde saltem valde dubius fit annus ab Antinorio assumptus. Qui si etiam admitteretur, nondum sequeretur Othonem, cum adeo prompte valetudini restitutus fuerit, in Italiam dicto anno venire non potuisse. Ad Lib. III Witichindi. Annalista saxo ad annum 956 Pestis quidem mentionem habet, sed Othonem ab ea correptum non dicit; imo contrarium haud obscure insinuat. Ejus verba sunt: Rex (Otho) in pace et otio degens maximo suorum fidelium conventu Colonie placitum regale habuit. Ea tempestate gravis per omnes regni partes pestilentia grassabatur, quæ innumeram populi multitudinem passim extinxit. Ex qua Robertus Archiepiscopus Trevirensis et Hadamarus abbas Fuldensis obierunt [Pertz, t. VI, p. 614.] . Sigonius [Opera omnia, t. II. De regno Italiæ. lib. VI. col. 419 et 420. Edit. Mediolan. 1732.] nec pestis nec morbi Othonis meminit. Denique Muratorius [Annali d'Italia, t. V, p. 385 et seqq. in Monaco 1762.] in Annalibus Italiæ ad hunc eumdem annum 956, meminit, ex Annalista Saxone, pestis; ast de morbo imperatoris silet. Fuit hoc anno, inquit, Germania horribili devastata peste. Nihilominus Rex Otho … cogitavit de reprimenda Regis Berengarii insolentia. Quapropter Ludolphum, filium suum in Italiam misit cum exercitu etc. Atque ex his rursus efficitur quam fidem mereatur Criticus noster. Confer Coppolam [Dissertaz., p. 37 – 41.] .

[47] [quarta] Addit dein Antinorius: quid de forma Diplomatis? Forma est ad instar Instrumenti inter privatos Imperiali incipit phrase, desinit pontificia cum censurarum comminationibus. Deest Monogramma, stylusque sæcula dicit subsequentia. Quoad Formam observat Muratorius [Antiq. Ital. Medii ævi, t. I, col. 666 in Dissertat. II, de Notariis.] nullam regionem aut civitatem numeratam, cui non aliquod Formularium suppeteret, atque usurparetur a Notariæ Artis alumnis, quos ibidem acriter ob imperitiam et ignorantiam perstringit. Si itaque forma ad instar Instrumenti inter privatos revera occurreret (quod tamen nemo tam facile dixerit) quid inde sequeretur? Tanto magis quod cum Othone tres alii privati viri, Atto nempe, Guesto et Guinisius, in donationem S. Maximo factam, concurrant, ut apposite notat Coppola [Ubi supra, p. 41.] . Deinde sæculo præcipue decimo communior evasit usus imprecationum in principum et regum diplomatibus. Sic in diplomate Caroli Simplicis pro instauratione Abbatiæ Compendiensis, anno 917, hæc in fine leguntur: Si vero aliquis hæc statuta violare præsumpserit, et quæ avus noster stabilivit, et Sanctæ Romanæ Sedis Papa Johannes in privilegio consensit, et violare temptarit, excommunicavit, ac maledixit, cum Juda Traditore Domini portionem habeat, et anathema maranata sit, et exclusus a consortio fidelium in pœnis infernalibus perpetualiter existat concremandus [Mabillon de Re Diplomatica, p. 561.] . Et rursus in Præcepto regis Rodulfi (vulgo Raoul) anni 933: Si quis autem huic Præcepto voluerit obesse, aut illud infringere, a liminibus Sanctorum excludatur, et sicut Dathan et Abiron tartarus vivum eum suscipiat, et cum Juda proditore Domini æternos cruciatus sustineat [Ibid., p. 567.] . Similia videre est in Antiquitatibus Medii ævi apud Muratorium [T. V, col. 399; et ibid, col. 401 et 402; item, t. VI, col. 208 et 209.] . Nedum ergo hujusmodi spurium ostendant diploma, potius sincerum probarent. Nec etiam absentia Monogrammatis per se rem Antinorii conficit. Apud rei diplomaticæ peritos ut Axioma quoddam habetur, Titulos Originales non ideo fictitios esse censendos, quia desunt Monogrammata, quæ in textu annuntiantur vel annuntiari videntur [Nouveau traité de Diplomat., t. VI. p. 403.] . Multo proinde minus si ne annuntientur quidem. Quid vero, quod Monogramma minime desit, ut authentice constat ex Instrumento, superius n. 39 recitato. Notum denique est, quam infirmum generatim sit argumentum, quod ex stylo deducitur, nisi hic ita abludat a sæculo, ad quod refertur diploma, ut discrimen in omnium oculos primo quasi aspectu incurrat; quod profecto non obtinet in instrumento, de quo hic disputamus. Ipse Antinorius aliud in specie non reprehendit præter hæc verba: De Asiæ palatio Defensorem. Quidquid autem de iis sit, num propterea ex integro corruit fides? Non assentior iis, inquit Hahnius, qui una vel altera in diplomate reperta voce, quæ sæculi sui genium non redolet, dictatoria statim auctoritate totum privilegium pro falso et supposititio, et a cucullatis confecto habent, licet alia suppositi partus indicia non accedant.

[48] [quinta] Imperator, prosequitur Antinorius, donat episcopatui totum Furconensem comitatum (hucusque recte, sed non ita in sequentibus) etiam in temporalibus: nam dicit: non dominetur alter episcopus nec comes, nisi tantum episcopus S. Maximi: At numquam episcopus illum possedit. Atque hic haud minus quam in præcedentibus criticum nostrum hallucinari, haud operosum fuerit demonstrare. Et primum quidem notemus cum Muratorio [Ant. Ital. Med. ævi, t. I, col. 268 in Dissert. sexta: de Marchionibus Italiæ.] : Expulsis Longobardis et occupato a Francis Italico regno ad regimen cujusque Civitatis delectus est Præsectus cum titulo Comitis, ad quem præ cæteris spectabat justitiam unicuique ministrare in placitis. Alio autem loco diserte pronuntiat idem Muratorius [Ibid., t. V, col. 967.] : Vulgatissimum est in vetustis Imperatorum et Regum Tabulis interdictum fuisse comitibus et aliis Reipublicæ Ministris ditionem suam exercere in cleri utriusque Agros et Homines. Et paulo post [Ibid., col. 969 et 970.] : Attamen prætereundum non est, ut in Diplomatis sæpe numero eximantur Deo militantes, imo et eorum servi et coloni a jurisdictione comitum, aliorumque Reipublicæ Ministrorum; attamen a Judicio Regiorum Missorum, ipsorumque Regum et Augustorum non fuisse re ipsa immunes. Quum tot Tabulas hujus moris testes in hoc ipso opere evulgaverim, et res confirmari indigere neutiquam videatur, id unum ostendam diu perdurasse ejusmodi consuetudinem. Ex his sufficienter elucet, quanti valeat Antinorii animadversio. Cæterum qui plura hac de re videre voluerit adeat Coppolam [Dissertazione di S. Massimo, p. 47 – 50.] .

[49] [sexta] Sed, addit Antinorius, etsi admittatur episcopum etiam Comitatum Furconensem possedisse (non enim revera nisi tria feuda possedit); possedisset ante Othonem, nam patet ex dictis anno 866 a Ludivico pro subditis taxatum Johannem episcopum. Alium sui asserti vadem non habet nisi auctorem anonymum Historiolæ rerum a Langobardis Gestarum, quæ reperitur apud Muratorium [Rerum Italicarum scriptores, t. II, p. 264.] . Affirmat ex illa Antinorius [Ant. Ital. Med. ævi, t. VI, col. 488.] , episcopum (Johannem) anno 866 ab Ludovico Imperatore in expeditione contra Saracenos taxatum pro ejus Ecclesiæ feudis et subditis, additque, ejus subscriptio fuit: Johann. ep. Furconiæ. Re quidem vera, Anonymus n. V [Ubi supra, p. 264 ad finem.] scribit: Langobardi vero dum nimia suis pro factis pericula sustinerent, ob hoc nimium afflicti, necessitateque compulsi Franciam legatos dirigunt, atque gloriosi Imperatoris Hludovici implorant Augusti clementiam, ut patria sua cum gente veniens, eos omnino a Saracenis quantocijus eriperet. Qui veniens hoc decretum suæ reliquit patriæ, quod dein recitatur. Ast in Decreto seu constitutione illa nihil est quod Antinorii assertum stabiliat, unde concludere licet illud ab eo, saltem in Muratorio, ad quem tamen provocat, non fuisse lectum. Statuit scilicet ibidem ab initio Ludovicus qui per singulas familias nomen militiæ dare debeant; deinde ordinat, qui variis in locis ad custodiam præfuturi sint: A fluvio Pado usque Trebia sit Missus Lotselmus. Inter Padum et Tuinum, Ernulfus Inter Ticinum et Adda Erimbertus… Petrus et Arthemius episcopi, junctis secum Missis Episcoporum et Comitum, Pisa, Luca, Pistoris et Lunis… In ministerio Witonis, Rimmo et Joannes episcopus de Forcona. In ministerio Verengari Hiselmundus etc. Atque alia non fit Joannis mentio, nec ullum subscriptionis apparet vestigium. Imo admissa Antinorii citatione, nonne dicere liceret cum Coppola [Dissertaz. di S. Massimo, p. 51.] , Constare quidem ex illa, feuda illa ad ecclesiam illam pertinuisse sæculo IX; ast quis affirmet, pro tanta præcipue temporum iniquitate, ablata non fuisse postmodum, et sæculo X ab Othone restituta?

[50] [septima] Denique objicit Antinorius: Totius Furconiensis Comitatus in Diplomate asseruntur confinia: per Anzedonam civitatem (nonrecta chrorographia) usque Barizanum, quando ultra pertendebant, et citat Boëtium Raynaldum, qui suum poëma composuit sæc. XIV et XV; ast ex eo quod confinia regionis talia essent mox dictis sæculis, num consequens est alia non fuisse sæculo X? Idem esto judicium de postrema, ab Antinorio mota difficultate: Donantur res in Marsis et Portu S. Flaviani: verum in exactis Indicibus omnium stabilium Episcopatus sæculo XIV confectis illarum nulla adest mentio. Confer Coppolam [Ibid., p. 51 – 55.] , qui donationes omnes et singulas, in Othonis diplomate factas, erudite evolvit et vindicat. Atque in specie plura invocat Instrumenta posteriora quibus Othonis donationes haud parum confirmantur: nominatim Privilegium Alexandri P. III, an. 1128; item Bullam Clementis III, an. 1188, et alteram Innocentii III, an. 1204; Diploma Rogerii, an. 1147; tandem Diploma Friderici Regis, an. 1209. Quæ omnia ad calcem Dissertationis integre descripta leguntur, prout asservantur in codice anonymi cujusdam in archivo cathedralis Aquilanæ.

[51] [Quæ sit diplomatis Othoniani authenticia.] Ex his judicet eruditus lector de Antinorii effato: qui illud falsum non videt, nihil videt; et legere tantum, refutare est. Id certum vix aliquid esse quod ex illius animadversionibus subsistat Unde haud immerito retorqueret quis: Qui illas falsas non videt, in Re Diplomatica nihil videt; et legere tantum, refutare est. Illis nempe annumerandus Antinorius est, quibus solemne, ob quemlibet fere defectum vel nævum, falsitatis et suppositionis insimulare instrumenta, quæcumque demum illa sint. Contra quem præposterum judicandi modum acriter insurgunt, nec optima sine ratione, omnes, qui erudite et studiose de Re Diplomatica umquam scripserunt [Nouveau traité de Diplomatique, part. VIII, cap. III. Ubi ex professo agitur de regutis, quibus vera a falsis diplomatis discernantur, t. VI, p. 320 – 338.] . Non utique facile rejiciendum existimamus præfatum Othonis diploma, in quo notæ nullæ tam intrinsicæ quam extrinsecæ, quibus falsum vel suspectum reddatur, hucusque satis manifestæ et idoneæ fuere demonstratæ. Hinc etiam Ughellus illud absque asterico operi suo inseruit. Coppola vero illud omni ex parte vindicare suscepit, et quidem pleno cum successu, si fides sit Jacobo Martorelli, viro in litteris græcis et rebus archeologicis haud parum versato [Biographie universelle. In Supplemento.] . Hic itaque deputatus ad revidendam Coppolæ Dissertationem, hæc inter alia publice nec ineleganter testatus est: Pontifex Aquilanus concrediti sibi gregis cum apprime studeat salubritati, Ecclesiæ suæ veterem honestatem et decora summo labore vestigavit unaque contraxit, et hodiedum ut publicæ lucis usuræ, atque elegantibus typis, quod ei lubentissime cedendum est, commendari expostulat. Porro cum in libellum pro Actis S. Maximi M. Aquilanæ civitatis Principis Patroni, atque pro γνησιότητι Othoniani Diplomatis eruditissima quæque corrogaverit, magnum ei debet Ecclesia Aquilana, cujus Sanctorum genuinam historiam ac Imperatorum quasi effusam munificentiam, a doctissimo viro utramque νοθείας accusatam, secundum exactos Diplomaticæ disciplinæ canones sartam tectamque tutatus est [Vide Dissertaz. di S. Massimo. Post Præfationem.] . Quibus et nos subscribimus, optantes tamen ut Diplomatis origo, ex rerum et temporum adjunctis, clariori in luce poneretur, et, ut aiunt, positive probari posset. Hic enim superesse videntur tenebræ, non satis discussæ, nec forte umquam discutiendæ. Quod de cætero in plurimis Instrumentis locum habere, notissimum eruditis est.

[52] [Coppolæ scriptio a Ben. XIV commendata.] Unum liceat addere in commendationem RR. DD. Coppolæ, cujus libellus tanto nobis fuit subsidio. Benedictus XIV, cui utramque suam obtulerat eruditus Præsul Dissertationem, alteram de S. Maximo, alteram de S. Eusanio [Relazione dello scoprimento (inventione) del corpo e degli atti antichi del glorioso sacerdote e martire S. Eusanio, exposta alla publica luce da Giuseppe Coppola, della congregazione del Oratorio, Vescovo dell' Aquila e regio consigliere. In Roma DDCCXLVIIII. Agitur de S. Eusanio in Opere nostro, 9 Julii. Confer. Comment. præv. nostrum, n. 4.] , respondit Brevi, die III Januar. MDCCCL, in quo inter alia legitur: ingenti proinde cum voluptate accepimus utrumque libellum a Fraternitate Tua magna cum pietatis, sapientiæ, et doctrinæ laude adornatum; alterum quidem continentem Acta S. Martyris Maximi Levitæ, ejusque Sacrarum Exuviarum ad Cathedralem Ecclesiam Aquilanam, cui laudabiliter præeras, ab antiqua, eversaque civitate Furconii translationem; alterum vero complectentem detectionem, inventumque Corporis S. Eusanii Sacerdotis Martyris, cujus Acta multiplici eruditione vindicare satagis, atque hunc etiam nostro nomini inscribere voluisti. Quamobrem meritas Tibi rependimus laudes, atque Fraternitati Tuæ Pontificium animum nostrum pro singulari tuæ erga nos observantiæ officio obstrictum profitentes, Tibi persuasum esse magnopere optamus, jucundissimas nobis fore occasiones, per quas caritatem nostram rebus ipsis Tibi testatam facere possimus. Perge porro, venerabilis Frater, in ista quoque, ad quam nuper te transtulimus, Castri-Maris Cathedrali Ecclesia Pastorales curas tuas majori cum studio impendere tum in iis, quæ ad Deum sunt, … promovendis; tum in iis, quæ respiciunt vetera ejusdem Ecclesiæ decora, diligenter adornandis [Dissertaz. de S. Eusanio Ad initium, ubi Breve adscribitur.] .

[53] [Reliquiæ S. Maximi Aquilam translatæ,] Reliquum est ut dicamus de Reliquiarum S. Maximi translatione, ex antiqua et collapsa Cathedrali Furconiensi ad Aquilam civitatem. Ughellus [Ital. Sacra, t. I, col. 379 et 380.] agens de Berardo de Padula, ille est Berardus, inquit, qui postremus Furconiensem rexit Ecclesiam, quam Alexander IV ad Aquilam transtulit, fuitque primus Aquilanus Episcopus, ut ex sequenti Alexandri diplomate clare videtur, quod ibidem recitatur, estque anni 1257, decimo Kal. Januarii, id est, die vigesima tertia Decembris. Ast multo tardius, mense scilicet Majo anni 1413, corpus seu Reliquiæ S. Maximi Aquilam allatæ sunt, ut liquet ex scripto quodam in Archivo Episcopali præfatæ urbis conservato. Notat Coppola [Dissertaz. p. 84.] originale illius scripti, Baronii ætate adhuc, exstitisse; id tamen celeberrimus Cardinalis perspicue non declarat; ait solum: Ejus (S. Maximi) martyrii Acta atque Translationis historiam manuscriptam accepimus ab Ecclesia Aquilana: ibi etiam plura de Accessu Othonis Magni Imp. ad Sepulchrum S. Maximi deque reliquiis inde acceptis et in Germaniam translatis [Ad diem XX Octobris a.] , quibus ex verbis non omnino efficitur historiæ Translationis archetypum tempore Baronii superfuisse, quod tamen non repugnat: ast quidquid sit, testatur Coppola jam non existere nisi transumptum seu copiam illius historiæ, cum major pars antiquorum Mss. Archivi perierint incendiis et terræ motibus, quibus afflicta civitas Aquilana fuit. Jam vero memoratum transumptum ita habet.

[54] [anno 1413, ut habetur ex archivo Aquilano.] Die 27 Maii 1413, in qua fuit Pascha Pentecostes portare fecimus Reliquias gloriosissimi Martyris Patroni nostri sancti Maximi Levitæ et Martyris de Ecclesia Forconensi ad Ecclesiam Aquilanam, et simul Reliquias Beati Raynerii Episcopi olim dictæ Ecclesiæ Forconensis, ut pro eorum meritis Ecclesia et civitas Aquilana erigatur ad majorem devotionem. Reliquiæ S. Raynerii fuerunt reportatæ in Civita S. Maximi ad Ecclesiam S. Maximi [Coppola. Ubi supra, p. 85.] .

[55] [Difficultas ex falsa diei Pentecostes designatione.] Ast hic tria notanda; unum quidem obiter ex Ducangio [Glossarium, verbo Pascha.] : Pascha, inquit, quodlibet magnum festum in quibusdam provinciis vocari observat Durandus. Certe constat hodie omnes majores festivitates Paschata Italos et Hispanos vocare. Quod et nostra ætate apud populos illos plus minusve adhuc obtinet. Alterum, et rursus obiter, civitatem di Bagno postea dictam Civitatem S. Maximi, ut testatur Antinorius [Ant. Ital. Med. ævi, t VI, col. 685. Nota 213 in Boet. Raynaldum.] ; de qua jam habet Alexander III in Brevi an. 1178: Ecclesiam majorem S. Maximi cum villa quæ vocatur Civitas [Ibid., col. 495.] . Tertium, quod majoris est momenti, Pascha seu diem Pentecostes non incidisse anno 1413 in diem 27 Maji, bene vero in diem undecimam Junii, cum dicto anno celebraretur Pascha Resurrectionis 23 Aprilis [L'Art de vérifier les dates. In Tabula Chronologica, et in Calendario, p. 136.] . Ast anno sequenti, nempe 1414, Pascha notatur ad diem 8 Aprilis, ac proin Pascha Pentecostes reipsa tunc concurrit cum die 27 Maii [Ibid. Calendarium, p. 100.] . Hinc supponendo errorem amanuensis, præsertim cum agatur de transumpto non de Archetypo, difficultas composita esset. Obstat aliud manuscriptum Jacobi de Donadeis (mox recitandum) ex quo rursus habetur translationem factam anno 1413. Alter itaque error, priori similis admittendus foret. Insuper in historia Aquilana apud Muratorium [Antiq. Ital. Med ævi, t. VI, col. 487 usque ad finem voluminis.] , nec memoratis duobus annis nec alio quovis, occurrit mentio illius translationis; cum tamen res multo levioris momenti scribantur sive in Cronica Nicolai di Borbona de rebus Aquilanis ab anno 1363 ad an. 1424 [Ibid., col. 853 – 876. Præsertim col. 853. ubi anni a nobis intenti recensentur.] sive in Cronica ab initio fundatæ Aquilæ [Ibid., col. 875 – 880] ; sive, quod magis mireris, in Catalogo Pontificum Aquilanorum ab anno 1254 ad annum usque 1472, qui, ait Antinorius, a duobus anonymis auctoribus, sæculis XIV et XV descriptus, nunc primum luci datur ex Ms. autographo Aquilanæ Cathedralis Ecclesiæ [Ibid., col. 929 – 962. Præsertim col. 935 et 936, ubi de episcopatu Jacobi de Donadeis.] , quibus addendus quoque Ughellus est [Italia sacra, t. I, col. 390.] . Nihilominus putem haud facile quemquam adductum iri, ut historiam Translationis, prout eam ex Coppola describimus, falsam seu suspectam habeat: undequaque enim, sive stylum spectes, sive rerum adjuncta, ut plurimum satis minuta, sinceritatem spirat

[56] [Balnenses tentant auferre Sacras Reliquias.] Die 2 Junii (ita progeditur Translationis Recordatio) Dominus Petrus Macedonii de Neapoli Capitaneus Aquilæ, et Camerarius, et quinque Artium Civitatis Aquilæ, ad quærelam hominum de Balneo (Bagno), qui nullum jus habent nec eorum interest, exportare fecerunt Reliquias sanctorum Maximi et Maximi (patris, ut ex sequentibus patet, prioris) atque Raynerii (forte redundat et irrepsit ex amanuensis defectu, cum supra dicantur S. Raynerii reliquiæ reportatæ in Civita S. Maximi, nisi de minoribus seu separatis quibusdam Reliquiis sermo sit), et abstraxerunt de confessione ecclesiæ Aquilanæ. Finaliter remanserunt Reliquiæ sancti Maximi levitæ et martyris, et Reliquiæ sancti Maximi Patris sancti Maximi. Die 11 dicti mensis præfatus Capitaneus, Camerarius Aquilæ, et Abbas de Collimento, et Dominus Jacobus de Furfona cum multis aliis de Balneo personaliter accedentes, fecerunt reportare dictas reliquias ad ecclesiam sancti Maximi de Civita sancti Maximi, et ab hora qua discesserunt, Balnenses fecerunt pulsare campanas sancti Marci et sanctæ Mariæ de Balneo (hæc indicant Balnenses non ita Civitæ S. Maximi unitos fuisse, ut cum illius incolis confunderentur: unde et paulo ante dictum est: qui nullum jus habent nec eorum interest) usque ad horam vespertinam, non ob reverentiam reliquiarum, sed ad jactantiam, et quasi deludendo episcopum et capitulum ecclesiæ Aquilanæ. Et eundo versus Civitam S. Maximi, transeundo ante ecclesiam S. Mariæ de Collemadio fecerunt pulsare campanam magnam ipsius ecclesiæ, et pulsando fracta est cicogna (trabes lignea ex qua suspensa erat campana [Vide Ducange Glossarium. Voce ciconica seu ciconium.] ) in qua funis est, quæ trahitur pulsando. Et discedendo cum pallio supra dictas reliquias et cum cereis accensis, ecce ventus validus dejicit ad terram dictum pallium, et cereos extinxit. Devenientes ad dictam ecclesiam S. Maximi reposuerunt reliquias prædictas et adsumpserunt reliquias S. Maximi, et partem reliquiarum S. Maximi, patris dicti S. Maximi, et sic cum reliquiis reversi sunt, et statim in ictu oculi congregati sunt clerici et layci civitatis cum episcopo processionaliter exivere obviam dictis reliquiis usque ad dictam ecclesiam, et cum magno gaudio, devotione et reverentia deportatæ sunt ad ecclesiam Aquilanam, et repositæ in sacro loco sub altari majori dictæ ecclesiæ etc. Ad laudem Dei etc. Ego Jacobus de Donadeis episcopus Aquilanus hanc Recordationem scripsi etc. Qui, cum sederit legitime ab anno 1401 ad annum 1431, testis imo et actor fuit eorum quæ memoriæ commendavit. Præterea in codice Ms. in quo solebat idem episcopus annotare quæ singula die memoratu digna accidebant, post præfatarum rerum narrationem, hæc sequuntur.

[57] [Reliquiarum depositio.] Die 18 Mensis Octobris in primis Vesperis festi S. Maximi cum magna solemnitate fuerunt repositæ reliquiæ gloriosi levitæ et martyris Maximi, et Maximi patris ejusdem Sancti, et de reliquiis infrascriptorum Sanctorum; S. Andreæ Apostoli, S. Thomæ Apostoli, S. Bartholomæi Apostoli, S. Georgii martyris, S. Sebastiani martyris, SS. Victorini, Germani et Severi, S. Martini episcopi et confessoris, de cilicio S. Petri Cælestini, S. Agathæ Virginis, de petra sepulchri S. Catharinæ, S. Cæciliæ, de vestimentis S. Claræ, et factum est per me, præsente toto capitulo ecclesiæ Aquilanæ, et omnibus prælatis ecclesiarum civitatis Aquilæ, et magna copia laicorum, et fuit rogatus de hoc Notarius Marinus de Pizzulo et Judex Antonius de S. Victorino. Anno 1414 dedi ad bonum computum pro cimiterio in ecclesia, et pro altari, seu lapide, et fabrica capellæ cimiterii Dominico Agnelli de Rodio ducatos viginti duo cum dimidio, et pro panno picto pro altare Sacrarii, in quo sunt reliquiæ S. Maximi tres libras et soldos duodecim.

[58] [Quæ essentillæ reliquiæ,] Firma perpetuo omnium animis, teste Coppola [Dissertaz. di S. Massimo, p. 86.] , inhæsit persuasio, reliquias S. Maximi repositas permansisse sub antiquo altari confessionis, in aliqua illarum Cathedralium, quæ ex terræ motibus destructæ fuere ita, ut ne accurate quidem determinari queat, quo præcise loco sitæ essent. Id enim innumeri tradunt scriptores; atque inter alios doctor Franciscus Vivius Aquilanus in libro suo, cui titulus: Selva delle communi opinioni ubi opinione 203 num. 25 pag. 178 hæc habet: Nec non in ecclesia cathedrali subterranea adesse corpus S. Maximi martyris non dubitatur. Quid autem vox corpus hic valeat, explicatur in codice Ms. Anonymi cujusdam, ubi sequens datur notitia illarum reliquiarum, sicut et de modo quo reconditæ erant, agiturque tamquam de re suo tempore omnium oculis subjecta in cathedrali Aquilana. Denique, ait, ibi quiescunt reliquiæ huc superstites gloriosi martyris S. Maximi: os scilicet brachii præcipuum et costa una, cum crystallo, quod collo appensum gerebat, cum ex turri (rupem Acta habent) præcipitatus fuit, recepturus martyrii coronam.

[59] [quarum hodie vix aliquid superest.] Quo tempore hæc scribebat Coppola (medio nempe sæculo proxime præterito) nihil, quod nosceretur, supererat de reliquiis S. Maximi, ut luculenter efficitur ex Monito ipsius præsulis, ad calcem suæ scriptionis posito: dum vix non tota jam typis subjecta erat hæc nostra dissertatio, rescripsit mihi archidiaconus D. Carli, meus Aquilæ vicarius generalis, in hunc modum: illustrissimæ dominationi vestræ mitto nuntium, me scilicet invenisse reliquiam S. Maximi martyris levitæ, quæ consistit in parvula (picciola) parte ossis, extracta ex locis authenticis a cardinali Paolucci, olim vicario Urbis; quam ego reperi in pixide, reliquiarum Sanctorum plena, quæ mihi submissa fuerat, ut illas separarem et authenticarem. Dicere non valeo quanta exinde perfusus lætitia sim. Feria tertia sequenti scribam, quo mihi Romæ venustissimam conficiant hierothecam etc. Atque ego etiam ingentes Deo refero laudes, quod, dum finis imponeretur typis edendo exiguos meos labores, sicut et dum jam proximus esset meus ex Aquilana sede discessus atque transitus ad ecclesiam Castri-Maris, hanc obtinuerim a Sancto gratiam, quam numquam destiti illum rogare, atque ardentissime expetere. Hactenus Coppola.

VITA S. MAXIMI LEVITÆ ET MARTYRIS, PATRITII CIVITATIS AQUILÆ.
Ex Breviario mss., quod in Episcopio ejusdem civitatis asservatur, descripta.

Maximus, Levita et Martyr Aquilæ in Vestinis (S.)

BHL Number: 5834

EX MSS. AQUILAN.

[S. Maximi natales et vita.] Levita Christi Maximus a, nobili genere ortus est, ex civitate Habiensi, quæ sita est in provincia, quæ apud antiquos ipsa etiam Habiensis nuncupata est, nunc autem Forum Conæ appellatur; sed quamvis pristinum nomen civitatis seu provinciæ illud amisit, campus tamen, qui juxta civitatem illam est, Habie nuncupatur, per quem et fluvius pergit, Habellius nominatus b. In præfata igitur cum esset levitico munere sublimatus B. Maximus et plebis Christi curam gereret, tempore persecutionis Decii imperatoris, patiendi desiderio, ingruentibus se persecutoribus palam ostendit, atque post responsionis constantiam, equuleo suspensus, ac tortus, ad ultimum de alto (obrutus) martyrium consummavit, cujus natalis quartodecimo Kalendarum Novembris celebratur c.

[2] [Decius imperator per provincias mittit præsides qui in Christianos inquirant.] Tempore igitur Decii impiisimi imperatoris, sæva persecutio orta est d Christianis. Decius enim iniquissimus imperator satagens comprimere et superare Christianos et nomen Christi funditus delere de terra, per universas provincias suo imperio subjectas, strenuos ac sapientes omnique astutia præditos præsides direxit, ut ubicumque quoslibet Christum confitentes invenissent, aut his (patrocinantes), Deo nostro derelicto, diis suis facerent sacrificia immolare, atque eos veneranter adorare; aut diversis suppliciis maceratos interimerent; asserens siquidem eos, qui hoc adimplere satagerent, donis imperialibus et honoribus magnificis amplificare. Qui autem ignaviæ dediti, id mediocriter perficere studerent, privatos propriis dignitatibus, sub tributo regali perpetua damnatione redigere. His ergo taliter præordinatis, acceptis apicibus, præsides ad provinciam sibi assignatam, decreta Cæsaris volenti animo impleturi, festinanter properant.

[3] [Præses convovocat coram se populum Habiensem,] Præses e itaque iniquissimus, cui Habiensis provincia fuerat ad judicandum assignata, cum prædictam civitatem fuisset ingressus, præcepit sibi in medio civitatis tribunal parari. Cumque solio sibi præparato insedisset, jubet omnem populum prædictæ civitatis a minimo usque ad maximum præsentari suo aspectui. Qui mox f … præsidi ex integro assistentes lectis prius imperialibus apicibus, talia ad eos ex suo nefandissimo pectore proprio cœpit ore proferre.

[4] [cui imperatoris edicta denuntiat.] Audiat et noverit populus universus, me ideo ab imperatore ad hanc urbem directum, ut cultores sublimium Deorum exaltem et magnificem, Christicolas vero nefandissimos, quoscumque invenire potero, variis suppliciis excruciatos interimere satagam. Perinde moneo (vos) atque imperiali edicto præcipio, ut nullus vestrum, aliqua sive consanguinitate atque affinitate seu amicitia copulatus, aliquem Christicolam occultare seu contegere audeat, alioquin sublimium Deorum iram incurret, imperialem quoque accerrimam experietur ultionem. His ergo idololatræ auditis, gratulabundi ad propria remeantes, per omnem civitatem regale edictum lætabundo pectore personabant; Christicolæ attoniti præstolabantur, quid de eis Domini pietas facere deliberaret.

[5] [S. Maximus Levita ultro se apparitoribus offerens,] Eo vero tempore erat in prædicta urbe Habiensi, quidam vir Deo devotus, levita perfectissimus, nomine Maximus, plebis Christianæ religionis (religiosæ) curam gerens, qui in Christi fide eos, jugiter prædicationi insistens, confirmabat. Quod confestim præsidis auribus ab infidelibus intimatum. Qui mox missis apparitoribus, præcepit eum inquiri ac teneri, ac suo conspectui celeriter præsentari. Famulus autem Dei Maximus, cum comperisset quod iniquissimus præses ad inquirendum se suos satellites direxisset, non passionis timore perterritus, sed amore Christi succensus patiendi desiderio, quærentibus se satellitibus palam semetipsum ostendit, dicens: Quem quærebatis, ecce adsum. Qui mox illum comprehendentes iniquissimo præsidi in medio publicæ civitatis pro tribunali sedenti præsentaverunt.

[6] [sistitur coram præside atque interrogatur.] Quem cum fuisset iniquissimus præses intuitus moderata illum inquisitione prius interrogare cœpit, dicens: Dic mihi quis es, vel quo voceris nomine? Et famulus Dei ad eum; ego, inquit, servus sum Domini mei Jesu Christi; nomine vero proprio Maximus dicor. Præses dixit ei: Ex quo genere es? S. Maximus respondit: Ingenuo g ex genere sum, quemadmodum et omnis origo parentum nostrorum protendit. Præses dixit: Quare ergo secundum generositatem non adoras Deos immortales, quos romanus imperator veneranter adorat? S. Maximus respondit: Quia novi Deos tuos simulacra vana et surda, dæmonia esse, et non Deos. Præses dixit: Maxime, quo officio fungeris? S. Maximus respondit: Levitico ordine utor, et plebis Christianæ curam gerens, hoc solum negotium exerceo.

[7] [Christianum semanifeste declarat] Præses dixit: Ergo Christianus es? S. Maximus respondit: Quamvis peccator, Christianus tamen sum, et sanctum nomen Christi jugiter prædicare, collaudare et venerari non cesso. Præses dixit: Cognovisti decreta invictissimi imperatoris, quæ nuper decrevit? S. Maximus dixit: Quæ? Præses dixit: Ut omnes Christiani Christum Dominum derelinquant, et falsam (vanam) suam superstitionem cognoscant, et sanctissimos Deos nostros reverenter adorent, quibus omnia subjacent, et nullum alium Deum sequantur; qui vero ejus jussionis contemptor repertus fuerit, diversis atque acerrimis suppliciis attritus intereat. S. Maximus levita Christi constanter respondit: Iniquam rem in hac tui imperatoris sententia agnovi; et ideo me tibi palam ostendi, ut per hujus temporalis (forte corporalis) vitæ amissionem, pœnarumque (sustentationem), æternæ vitæ merear accipere retributionem.

[8] [Præses ei filiam suam in matrimonium offert.] Præses dixit: Maxime, acquiesce utilissimo consilio meo et adora Deos nostros omnipotentissimos, et sacrifica eis a quibus poteris honorari, et accipe sponsam filiam meam Cæsariam, speciosam et pulchram nimis cum puellis suis. S. Maximus respondit: Ego quidem consilio tuo minime acquiesco, et Deos tuos aureos et lapideos non adoro, neque sacrifico eis, quia dæmonia sunt, et non Dii; sed sacrifico Domino unico et vero, qui te et patrem tuum diabolum disperdet; filia quoque tua cum puellis suis non ingredietur mecum; habeo enim sponsam immortalem, sanctam scilicet Ecclesiam h. Præses vero adhuc patienter audiens dixit ei: Maxime, sacrifica Diis omnipotentibus, et fruere amicitia imperatoris nostri. Respondit Maximus: Jam dixi tibi, non sacrifico, nisi soli Deo meo, vivo et vero, cui me quotidie hostiam viventem, adjuvante Sancto Spiritu, sacrificasse congratulor; amicitiam autem vestram ideo non concupisco, quia vos me ab amore æterni regis mei separare nitimini.

[9] [Minæ Præsidis] Præses dixit: Maxime, sacrifica reverendissimis Diis nostris, ac salves animam tuam, alioquin per salutem imperatoris arescere faciam tormentis corpus tuum. S. Maximus respondit: Hoc est quod semper optavi, propterea enim palam me manifestavi, ut tandem carens miserabili et temporali ista vita, illam perpetuam vitam merear accipere. Cui iterum præses proloquens ait: Quis auxiliabitur tibi, miser, ut tormenta tibi præparata possis evadere? S. Maximus respondit: Mihi alius auxiliator non est, nisi ille quem confiteor. Præses dixit: Quem confiteris? S. Maximus levita Christi respondit: Confiteor Deum meum unicum et verum Dominum Jesum Christum.

[10] [In equuleo suspenditur S. Martyr.] Tunc indignans præses jussit eum in eculeo suspendi et diutissime torqueri. S. vero Maximus levita Christi suspensus in eculeo, cum torqueretur dicebat: Gloria tibi, Domine Jesu Christe qui in numero istorum, qui pro te passi sunt, annumerare me dignatus es. Præses dixit ad eum: Jam hic resipisce ab insania tua, Maxime, et sacrifica Diis nostris, ut animam tuam lucreris; quod si facere contempseris, igne supposito, faciam te acerrime fustibus cædi. S. Maximus respondit: Animam lucrabor, se non sacrificavero dæmoniis, et si sacrificavero, sicut vos sacrificatis, perdo eam: mihi enim nec ignis nec fustes vestri dant dolorem, quia in me manet gratia Christi, quem pura mente confiteor, qui salvum faciet in æternum, et participem faciet omnium Sanctorum suorum, qui hac colluctatione vestras superaverunt insanias, nobis autem virtutis exemplum reliquerunt. Præses dixit: Maxime, quem Deum tuis legibus confiteris? S. Maximus respondit: Illum de quo propheta dixit: “Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus;” et iterum: “Ne tradas bestiis animas confitentes tibi i.”

[11] [Fustibus cæditur.] At vero præses his auditis, ira vehementi commotus, jussit eum fustibus. Cædi cumque cæderetur dixit ad eum: Maxime, sacrifica Diis, ut ab his libereris tormentis. S. Maximus levita Christi respondit: Hæc non sunt tormenta, quæ propter amorem Domini inferuntur, sed sunt victoriæ æternæ. Quare si recessero a præceptis, quibus sum de Euangelio Domini mei eruditus, tunc mihi vera et perpetua tormenta præparabuntur. Præses dixit ad eum: Miser, præbe assensum mihi; et accedens sacrifica magnæ Deæ Dianæ k, antequam corpus tuum exterminetur. S. Maximus respondit: Quid adhuc verba superflua loqueris, inimice Domini excelsi! Ego enim assensum vobis numquam commodabo, et Dianæ Deæ vestræ nec sacrificavi nec sacrifico; sed me ipsum offero sacrificium Deo meo vivo et vero in odore suavitatis.

[12] [Jussu Præsidis extra civitatem ductus ex alto præcipitatur.] Audiens vero iniquissimus præses, abundantiori ira excandescens, continuo præcepit ministris suis, ut ducerent eum in locum ejusdem civitatis, qui vocatur Circulus l, et sic eum inde de alto præcipitarent. Ministri autem sceleris confestim rapientes athletam Christi Maximum pertraxerunt illum ad prænominatum locum, jussa crudelissimi præsidis perficere gestientes. S. vero Maximus cum perductus fuisset ad prædictum locum, ab his qui eum ducebant, petiit orandi licentiam et impetravit; cumque orasset, gratias egit Deo omnipotenti, et Jesu Christo filio ejus, et Spiritui Sancto, qui eum dignatus est inter sanctos Martyres suos dinumerare, et dixit: “In manus tuas Domine commendo spiritum meum;” et hoc dicens statim de alto a ministris præcipitatus emisit spiritum.

[13] [Sepelitur a Christianis.] Christiani m autem notantes locum, tulerunt corpus ejus nocte, et sepelierunt eum. Passus est autem athleta Christi Maximus XIV Kalendas n Novembris, sub Decio impiissimo imperatore, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre o in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hoc numero compendiose vita exhibetur, ad instar legendæ seu lectionis in Breviario usitatæ. Sequentibus numm. describitur Passio.

b De his locis vide dicta in Commentario præv. § 1.

c Confer Comm. præv. n. 24.

d Ad finem anni 249 vel initio anni 250, ut diximus Comm. præv. n. 25.

e Notavimus in Comm. prævio n. 13 in actis ab Henschenio et Ruinartio editis, loco Præses poni Proconsul et quidem nomine Optimus. Cum nostra opinione ex actis S. Maximi nostri alia illa contracta fuerint, vocis Procunsul substitutio exin ortum habere potuit, quod, qui Asiæ præerant communius hoc nomine dicerentur; cumque ibidem passum S. Martyrem suum referant, facile in hujusmodi mutationem inducti fuerint. Quod autem attinet ad nomen Optimus, unde illud acceperint, ignoro; nisi forte ex eo, quod nomen illud frequenter occurrat, et forte illa tempestate præfuisse in Asia cognoscerent vel existimarent aliquem hujus nominis. Usuvenithic quod tradit Samuel Pitiscus [Lexicon Antiquitatum Romanarum. Verbo Præsides.] : præsides provinciarum dici cœperunt post divisionem provinciarum ab Augusto factam. Sic enim provincias divisit, ut aliæ Cæsaris, aliæ Populi dicerentur. Cæsaris, quæ validiores erant, et quas annuis magistratuum imperiis regi, nec facile nec tutum erat. Has ipse suscepit, in easque rectores mittere instituit viros, ut ait Strabo, tum consulares, tum prætorios, tum equites. Quos et ille generali nomine διοικήτας et Macer, præsides appellat: præsidis nomen generale est: eoque et proconsules, et legati Cæsaris, et omnes provincias regentes, licet senatores sint, præsides appellantur. Ubi tamen senatores non sint, cum negatione legendum videtur: ut equites significaret, de quibus hoc ipsum Strabo testatus est. Alibi rursus habet laudatus Pitiscus [Ibid. Verbo Provincia.] : provincias Augustus divisit in eas quæ populi essent, et in eas quæ Cæsaris dicerentur. Populo pacatas … reliquit, in quas proconsules atque prætores mitteret. Impacatas … sibi… In eas itaque legatos suos, procuratores et præsides mittebat. Addit paulo inferius: Commutarunt tamen imperatores pro arbitrio [Confer Auctarium nostrum ad t. V Octobris. nuper Bruxellis editum. nota 56.] . Cæterum nemo ignorat valde confusa esse quæ ad hujusmodi dignitatumnomina spectant, ut non raro in unis iisdemque actis, optimæ notæ, promiscue usurpentur. Nec proin ex his plerumque aliquid inferri potest.

f Occurrunt hoc loco voces quædam ita prave exaratæ, ut, quid sibi singulæ velint, non facile dixerim. Sensus tamen difficultatem non habet: refert præsidem universo populo, timore perculso atque in unum collecto, verba fecisse.

g Confer Comm. prævium n. 15.

h Petrus de Natalibus [Lib. IX, cap. LXXXV.] hunc locum ita contrahit: Cui dum præses Cæsariam filiam nimis speciosam in uxorem promitteret, si Diis sacrificare consentiret; et ille se Mariam Virginem Dei Genitricem habere sponsam assereret, ac omnino sacrificare renueret, fustibus diutissime ceditur. Unde sua Petrus de Maria Virgine hauserit prorsus ignoro. Sane multo melius acta nostra habent. Vid. Comm. præv. n. 22.

i Psal. CXXXV ℣ I et Psal. LXXIII ℣ XIX.

k

Non desunt quibus acta nostra visa sunt suspecta, quod in eis mentio fiat Dianæ. Notum enim, inquiunt, est, hanc speciali modo cultam Ephesi, quæ Asiæ civitas est. Hinc concludunt non solum S. Maximum nostrum, sed et alios ejusdem nominis Martyres ibidem esse passos. Ast utique non repugnat unam eamdemque Deam diversis in locis cultum habuisse, ut apud nos frequenter contingit eosdem Sanctos in regionibus, quam longissime ab invicem dissitis, coli. Et quod ad Dianam spectat, sufficit vel obiter pervolvisse Pausaniam, ut in oculos incurrat, quot illa per universum fere orbem Romanum fana et lucos habuerit. Certe Romanæ fidicen lyræ, tot sere fuisse insinuat, quot erant rivuli:

Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus: quum lucus et ara Dianæ,
Et properantis aquæ per amœnos ambitus agros
Ad flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus [Horat. de Arte Poetica, V. 14 – 18.]

Sed quod majus est, constat, teste Coppola [Dissertazione di S. Massimo, p. 14.] , ex antiqua traditione, Silvam, quæ Aviensi civitati supereminebat (ubi nunc videtur PP. Reformatorum conventus de S. Angiolo) Dianæ dicatam fuisse ac propterea vocatam: lucus Dianæ. Unde mirum nemini videbitur, præsidem S. Martyrem nostrum hortatum ut patriæ Divinitati sacrificaret.

l Una omnium vox est, inquit Coppola [Dissertazione di S. Massimo. p. 15.] , et antiqua traditio, circulo hic designari montem illum inaccessibilem, rupibus horridum, locis præcipitibus undequaque scatentem, in formam semi circuli flexum, qui impendebat Terræ di Fossa, in cujus cacumine spectatur castrum di Ocre dictum. Conf. Comm. præv. n. 4.

m Quæ sequuntur, actis forte superaddita, a posteriori scriptore.

n Id est XIX Octobris. Hinc mirum videbitur festum S. Maximi hac die cœpisse celebrari tantum versus sæcul. XV. Conf. Comm. præv. n. 24.

o Hæc formula, verbis paulisper hinc inde immutatis, frequens occurrit in actis Martyrum antiquissimis. Sic in passione S. Felicitatis et septem Filiorum ejus ita concluditur: Christi facti sunt amici: qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum, amen. Notat vero Ruinartius [Acta primorum Martyrum sincera et selecta. Admonitio in Passionem SS. Felicitatis, etc., n. 1, p. 25.] nullum esse dubium, quin acta S. Felicitatis eadem sint cum Gestis emendatioribus, quæ Gregorius Magnus laudat in homilia 3 super Evangelia.

LECTIONIS DE S. MAXIMO
Ex Proprio Aquilano.

Maximus, Levita et Martyr Aquilæ in Vestinis (S.)

Lect. IV. Maximus levita cum in Aviæ olim Vestinorum civitate, prope quam urbs Aquila postea condita est, Christi fidem prædicaret, in persecutione Decii eam ob causam jussus est comprehendi. Qui non passionis timore perterritus, sed Christi amore succensus; quærentibus satellitibus palam semetipsum ostendit. Quare comprehensus ad præsidem ducitur, a quo de genere, et religione interrogatus respondit: Ingenuo ex genere sum, quemadmodum et omnis origo parentum meorum prætendit, religione autem Christiana imbutus, levitici ordinis officio fungor, cui præses: Cur secundum generositatem tuam non adoras Deos immortales, quos romanus imperator veneratur? Quia, inquit, Deos vestros novi simulacra vana et surda esse, non Deos.

Lect. V. Cum autem multa ultra citroque dixissent, demum ei præses: si mandatis imperatorum parere vellet, filiam suam in matrimonium se ei daturum spopondit. Quam optionem cum ille libere refutasset, nec ullis aut promissionibus, aut minis a Christianæ fidei proposito dimoveri posset, indignatus præses in equuleum suspendi eum jubet, et diutissime torqueri. Sanctus vero cum torqueretur dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me in numero Sanctorum, qui pro te passi sunt, annumerare dignatus es. Cui præses: Maxime, sacrifica Diis nostris, ut te ipsum lucreris; sin autem igne supposito faciam te acerrime fustibus cædi. Et martyr: Animam meam lucrabor, si non sacrificavero Dæmoniis, quia in me manet gratia Christi, quam pura mente confiteor, qui me salvum faciet in æternum.

Lect. VI. Eo responso vehementer commotus præses, illum fustibus cædi jubet, et ut Dianæ sacrificaret, interpellat. Cui martyr: Quid adhuc verba superflua quæris, inimice Dei excelsi? Ego enim Dianæ Deæ vestræ non sacrificabo, sed meipsum offero sacrificium Deo meo vivo, et vero in odorem suavitatis. Ad hæc ira magis exardescens tyrannus, præcepit duci eum ad locum, qui dicebatur Circulus, et inde e sublimi præcipitari. Cumque eo loci aliquantisper orasset B. Maximus Deo gratias egit, qui se cum sanctis Martyribus Dominici calicis participem facere dignaretur, et in illis verbis: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, ex alto præcipitatus, gloriosum pro Christo martyrium complevit XIV Kal. Nov. Christiani autem notantes locum, tulerunt corpus ejus nocte, et sepelierunt.

MONITUM.

Ob rationes, n. 16 Commentarii prævii positas, necessarium duximus, hic subjicere acta S. Maximi, qui passus perhibetur in Asia provincia. De illo apud nos actum est die XXX Aprilis.

ACTA SANTI MAXIMI MARTYRIS
Ex Ruinartio.

Maximus, Levita et Martyr Aquilæ in Vestinis (S.)

BHL Number: 5829

[Maximus comprehenditur] Decius imperator volens opprimere, vel superare legem Christianorum, decreta constituit per universum orbem, ut omnes Christiani recedentes a Deo vivo, et vero, dæmoniis sacrificarent: qui vero noluissent, suppliciis subjacerent. Eo tempore famulus Dei Maximus, vir Sanctus ultro se palam ostendit. Erat vero plebejus, negotii sui curam gerens. Comprehensus igitur oblatus est Optimo proconsuli apud Asiam: Proconsul dixit ad eum. Quis vocaris? Respondit: Maximus dicor. Proconsul dixit: Cujus conditionis es? Maximus dixit: Ingenuus natus, servus vero Christi. Proconsul dixit: Quod officium geris? Maximus respondit: Homo sum plebejus, meo negotio vivens. Proconsul dixit: Christianus es? Maximus respondit: Etsi peccator, Christianus tamen sum. Proconsul dixit: Non cognovisti decreta invictissimorum Principum, quæ nuper advenerunt? Maximus respondit: Quæ? Proconsul dixit: Ut omnes Christiani relicta superflua superstitione cognoscant verum Principem, cui omnia subjacent, et ejus Deos adorent? Maximus respondit: Iniquam regis hujus sæculi prolatam sententiam cognovi, et ideo me palam ostendi. Proconsul dixit: Sacrifica ergo Diis. Maximus respondit: Ego non sacrifico, nisi soli Deo, cui me ab ineunte ætate sacrificasse congratulor. Proconsul dixit: Sacrifica, ut salveris; quod si nolueris, variis faciam te deficere tormentis. Maximus respondit: Hoc est, quod semper optavi, propterea enim me manifestavi, ut tandem carens miserabili et temporali vita æternam reciperem.

[2] [Fustibus cæsus æquuleo suspenditur.] Tunc Proconsul jussit eum fustibus cædi. Cumque dicebat ei: Sacrifica, Maxime, ut ab his liber sis tormentis. Maximus respondit: Hæc non sunt tormenta, quæ pro nomine Domini nostri Jesu Christi inferuntur, sed unctiones. Si enim recessero a Domini mei præceptis, quibus sum de Evangelio ejus eruditus, vera, et perpetua mihi manebunt tormenta. Tunc Proconsul jussit eum in equuleo suspendi. Cumque torqueretur, dicebat ad eum: Jam resipisce, miser, ab insipientia tua, et sacrifica, ut animam lucreris. Maximus respondit: Animam meam lucrabor, si non sacrificavero, quod, si sacrificavero, perdo eam. Mihi enim nec fustes, nec ungulæ, nec ignis sentiendi dant dolorem, quia in me manet gratia Christi, quæ me salvum faciet in æternum, omnium Sanctorum orationibus, qui in hac colluctatione certantes vestras superaverunt insanias, nobisque virtutum exempla reliquerunt. Tunc proconsul dedit in eum sententiam, dicens: Eum, qui sacris legibus assensum noluit accommodare, ut magnæ Deæ Dianæ sacrificaret, ad metum reliquorum Christianorum obrui lapidibus præcepit divina clementia. Et sic raptus est athleta Christi a ministris diaboli, gratias agens Deo, et Patri per Jesum Christum filium ejus, qui eum dignum judicavit certando diabolum superare; ductusque foras muros lapidibus cæsus reddidit spiritum.

[3] [Lapidibus obruitur.] Passus est autem famulus Dei Maximus apud Asiam provinciam secundo Idus Maji sub Decio imperatore, et Optimo proconsule, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

DE SS. BERONICO, PELAGIA VIRGINE ET ALIIS QUADRAGINTA NOVEM MARTYRIBUS ANTIOCHENIS.

SÆCULO I, II VEL III.

SYLLOGE.
Eorum passio ex Martyrologiis. Quæ sit S. Pelagia, hac die celebrata.

Beronicus, Martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Pelagia, Martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Alii XLIX Martyres Antiochiæ in Syria (SS.)

B. B.

[Aeta desunt] Horum SS. Martyrum occurrit hac die memoria in Martyrologiis sive antiquis sive recentioribus fere omnibus. Ast præter hanc nihil quod ad eorum acta spectet, uspiam reperitur. Aliud itaque hic nobis incumbit nihil, nisi, quæ in Martyrologiis habentur, exhibere simul cum adnotationibus, quas, per modum Commentarii, hinc inde adjecerunt viri eruditi, quos vexavit monumentorum idoneorum defectus.

[2] [Martyrologium Rom. cum Notatione Baronii minus recta.] Romanum ita ponit: Antiochiæ sanctorum Martyrum Beronici, Pelagiæ Virginis et aliorum quadraginta novem. Notat autem Baronius: De his item Beda, Usuardus, Ado et alii, licet Beda hic agens de Pelagia confundat cum illa pœnitente de qua supra die VIII hujus (Octobris). Proprie loquendo vacat hac die Beda. In Auctariis autem vulgo quidem (ast non recte, ut ostendit Sollerius in Præfatione ad Usuardi Martyrologium) Floro adscriptis, habetur: Et in Antiochia Syriæ (hæc vox in quibusdam codicibus deest) passio sanctorum Pelagii et Beronicæ (alibi Beronici). Labitur itaque Baronius; siquidem nec Beda, nec ejus auctator de Pelagia mentionem faciunt. Unde eminentissimus cardinalis suam notationem hauserit, non facile quis conjecerit, forte ex Mss. quibusdam exemplaribus. Id generatim constat in notis suis ad Martyrologium Romanum non raro a genuinis fontibus adeundis eum abstinuisse.

[3] [Alia Martyrologia.] Vetustius occidentalis ecclesiæ Martyrologium, D. Hieronymo a Cassiodoro, Beda, Walafrido, Notkero, aliisque scriptoribus tributum, editumque a Florentinio [Lucæ, an. 1768.] , partim concordat cum Auctario Bedæ, sed addit et alia: In Antiochia Syriæ natalis sanctorum Pelagii, Beronici, Pelagiæ et aliorum XLVIII. Vetus Romanum seu Romanum Parvum a Rosweydo nostro in lucem adductum ab utroque differt: Antiochiæ, Beronici, Pelagiæ et aliorum XLIX. Ado omittit Pelagium: Apud Antiochiam Syriæ, natalis sanctorum Beronici etc. Adoni consonat Usuardus. Eadem canit Wandelbertus: Beronius bis septeno atque Pelagia fulget, Quos pariter quadraginta atque novem comitantur. Item ex recentioribus Petrus de Natalibus, Bellinus de Padua, Maurolycus et Galesenius, qui omnes quadraginta novem anonymos socios addunt, inquit Florentinius [Ibid., p. 927.] , præter Notkerum, penes quem quinquaginta novem tantum (evidens est vocem tantum Florentinio imprudenter excidisse) prostant… Pelagium omnes silent, quamquam antesignanus omnium sit, tam in libris nostris quam in M. Corbeiensi et Antverpiensi.

[4] [In quibusdam confunditur Pelagia nostra cum Pænitente ejusdem nominis; sed perperam.] Recte itaque observat Sollerius noster totam ipsam de Antiochenis annuntiationem Usuardum ex Adone descripsisse, quam hic ex Romano parvo transtulerat [Martyrologium Usuardi, p. 611.] . Deinde subjungit sequentia: Est et hujus Antiochenæ classis memoria apud Hieronymianos codices (notum est Sollerium [Præfatio in Usuardi Martyrol., cap. I, art. I, p. V et seqq] in dubium vocare an reapse D. Hieronymus auctor sit Martyrologii quod ipsi tribuitur; propterea, data opera, codices dicit Hieronymianos, quod scilicet vulgo tribuantur sancto doctori; non autem: Codices seu Martyrologia Sancti Hieronymi, quod non sufficienter constet de genuino illorum auctore) hoc die, præfixo tamquam ducis aut primipili nomine Pelagii… Porro quænam sit hodierna Pelagia operosius suo tempore disquirendum erit; pœnitentem non esse, quam hic importune obtrudunt Rabanus et Notkerus, certum puto. Juvat utriusque verba hic adscribere. Notkerus quidem ita annuntiat [Martyrologium apud Henricum Canisium: Thesaurus Monumentorum, t. II, part. III, p. 182. Edit. Amstelædam. 1735.] : Apud Antiochiam Syriæ natalis sancti Beronici, Pelagiæ et aliorum quinquaginta novem; (Solus Notkerus est, ut jam innuimus, qui socios ponat LIX; alii omnes habent XLIX. Probabile est mendum Notkeri codicibus irrepsisse) quæ Pelagia primo fuit sub gentilitatis ritu meretrix, postea per gratiam Dei et sancti Dei Nonni episcopi dogma ad fidem conversa, et baptizata, omnia sua pauperibus erogavit, et in monte Oliveti, Antiochiam deserens, in loco ubi Dominus cœlum ascendit, parvulam sibi cellam construxit, et sub virili habitu ac monastica conversatione, præsentem vitam finivit. Rabanus, apud eumdem Canisium [Thesaurus Monumentorum, t. II, part. II, p. 344.] , ad verbum fere repetit quæ Notkerus habet de sancta Pelagia; in hoc et a Notkero et ab aliis differt, quod omissis cæteris, solius Pelagiæ memoriam faciat. Cæterum et nos cum Sollerio certum putamus Pelagiam, de qua hoc die mentio recurrit, omnino diversam esse ab illa celeberrima Pœnitente Antiochena. Hujus quoque sententiæ est Cornelius Byeus noster, qui, ad octavam Octobris [Acta SS., t. III Octobris, p. 248 et seqq.] , posterioris acta illustrans, Commentarium suum prævium auspicatur, distinguendo Sanctam, a binis Pelagiis jam datis (ad IV Maji et IX Junii), tertiaque adhuc danda quæ nostra est. Pelagia enim, inquit, fastis sacris quam plurimis ad XIX Octobris inserta, martyrio coronata vitam hanc mortalem terminavit, quod de Pelagia nostra (pœnitente), utpote quam dicenda in pace quievisse ostendent, dici non potest. Addimus hanc in Martyrologio Romano et aliis Jerosolymis, illam Antiochiæ commemorari.

[5] [Rursus, nec potiori ratione, confunditur Beronicus cum Berinna seu Berenice,] Idem Cornelius Byeus jam antea ad diem IV Octobris in vita SS. Domninæ, Berinnæ et Prosdoces MM. [Ibid., t. II Octobris, p. 398.] , observarat: Porro in Hieronymianis aliquot ad XIX Octobris, annuntiatur Domna seu Domnina Virgo; annuntiatur Prosducus seu Prosdocia; annuntiatur et Natalis SS. Pelagii, Beronici, Pelagiæ et aliorum quadraginta novem. Hinc nonnulli putant, iterum hic Domninam nostram, ejusque sanctas filias Berenicen et Prosdocen vel ratione cujusdam translationis vel alia simili de causa celebrari. Quod autem jam pertinet ad natalem SS. Beronici et Pelagiæ, qui ad præfatum quoque Octobris diem in antiquis Martyrologiis apud Florentinium occurrit, ponitur ille quidem Antiochi in Syria, verum numerus major assignatur martyrum, quam ut Berenicæ nostræ conveniat; ac proin ab hac verosimillime distinguitur Beronicus; qui præterea non feminina sed masculina terminatione omnibus prorsus antiquis apud Florentinium Martyrologiis inseritur. Hæc Byeus.

[6] [et Veronica Hierosolymitania,] Simile quid notat Henschenius noster [Acta SS., t. I Februarii, p. 451, n. 8.] in vita sanctæ Veronicæ, matronæ Hierosolymitanæ. Scilicet in Chronico sub nomine Juliani Petri Archipræsbyteri S. Justæ ex Bibliotheca Olivarensi edito, ad annum XC legitur. Per hoc tempus… Romæ in magno pretio erat sudarium illud … quod Clementi primo, Romano Pontifici, reliquit pientissima mulier Beronice, quam alii corrupte vocant Veronicam; quæ neptis … magni Herodis … vixit aliquando in urbe Cæsarea Palæstinæ, aliquando vero Jerosolymis… Quidam volunt passam martyrium Antiochiæ cum aliis quinquaginta, ut tradit Beda: Verum hæc Berenice a sancta Veronica prorsus alia est, ut probat Henschenius loc. cit. Ubi deinde addit [Ibid., IV Februar., t. I p. 451, n. 9.] : Quæ supra Berenice ex Judæa, et forte ante Christum natum mortua, fingebatur S. Veronica pia et christiana matrona, jam mutato sexu, in eodem Juliani Chronico, ex sancto Beronico fingitur sancta Veronica Martyr. Ille est qui cum quinquaginta aliis Antiochiæ passis colitur XIX Octobris, in omnibus fere martyrologiis, etiam Bedæ Mss. exemplaribus: in cujus exemplari excusso confusionem esse etiam advertit ibidem in Annotationibus Baronius. Confer. n. 2. præsentis Commentarii, ubi Baronium perstrinximus. Notandum etiam est Henschenium suam Bedani Martyrologii editionem post vulgata Februarii acta adornasse.

[7] [Sic etiam altera est Pelagia quæ colitur IX Junii.] Janningus noster ad IX Junii, ubi de S. Pelagia Virg. et Martyre Antiochiæ in Syria, inquirit Commentarii historici paragrapho secundo [Ibid., t. II Junii, p. 156.] : A quibus ejusdem nominis distincta, a quibus indistincta illa Pelagia sit, aitque [Ibid., p. 157.] : Est qui suspicatur de his matre ac sororibus S. Pelagiæ agi a Chrysostomo sub nominibus Domninæ, Berenices ac Prosdoces homilia LI apud Frontonem lib. III. Est iterum, qui fieri posse putat, quod Martyrologium Romanum XIX Octobris, ubi Antiochiæ sanctorum Martyrum Beronici, Pelagiæ Virginis et aliorum quadraginta novem passionem notat, de Pelagia nostra ejusque matre ac sororibus intelligi debeat. Sed Chrysostomi Oratio de Pelagia, aliaque de Domnina et Filiabus nimis disparata inter se exprimunt loca et circumstantias. Martyrologium vero numerum majorem assignat, quam ut Pelagiæ nostræ conveniat. Quare de his agere nunc nihil attinet; attinebit forte ad XIX Octobris. Hactenus Janningus. Quibus quasi coronidis loco addimus quæ habet Sollerius in jam citatis ad XIX Octobris Observationibus, agens de Pelagia, cujus hac die inter alios mentio occurrit martyres Antiochiæ passos: Sitne, inquit [Usuardi Martyrol., p. 611.] , Antiochena illa celebris Virgo et Martyr ab Ambrosio laudata, de qua in Actis nostris IX Junii, id ex characteribus, in Commentario prævio, egregie a collega nostro Janningo delineatis tom. II, pag. 154 et seqq. dispiciendum erit. Ibi interim pag. 157, tantum non prævie refutatam invenies Castellani notulam de Domnina Pelagiæ, ut ipse vult, matre, et sororibus Bernice et Prosdoce, quarum primæ et postremæ nomina, quomodo ex hodiernis Hieronymianis tabulis laudatus Castellanus extundat, et cum Antiochenis hisce conjungat, fateor me saltem hactenus non satis perspicere. Nec nos id hodie clarius perspicimus, Cæterum Castellanus, qui hic perstringitur, ita habet ad hunc diem XIX Octobris: Antiochiæ SS. Martyrum Beronicæ, Pelagiæ Virginis et aliorum quadraginta novem. Et notat ad marginem: Est hæc sancta Bernice ex XIV Aprilis, et sancta Pelagia (quam S. Ambrosius sororem suam appellat) huc relata ex IX Junii, ut clare videtur ex codicibus Hieronymianis, ubi sancta Prodoce, altera soror, et sancta Domnina earum mater, hac die simul memorantur.

[8] [Quid de Pelagio.] Ad Pelagium quod attinet, reperitur quidem ille in apographis Hieronymianis a Florentinio exhibitis; ast, cum nec ab Adone, nec ab Usuardo referatur, credere fas est eos hunc non reperisse in antiquis, quibus usi sunt codicibus. Forte in quibusdam irrepsit exinde, quod non constanter nomen illud eodem proferatur ubique modo: constat enim vel ex Beda Henschenii, dictam fuisse Pelagiam, quæ ab aliis nuncupatur Pelagius. Potuerunt itaque amanuenses et ipsi etiam scriptores suspicari utrumque et Pelagium et Pelagiam admittendos. Singulare est hac in re, quod habet Martyrologium Hieronymianum apud Dacherium [Spicilegium, t. II, p. 20. Edit. in-fol. Paris. 1723.] : in Antiochia Syriæ, natalis sanctorum Pelagii, Beroni, Pelagiæ et aliorum quadraginta octo Martyrum, dum alii passim, etiam illi qui Pelagium ponunt simul cum Pelagia, quadraginta novem numerant socios. Forte existimavit amanuensis vel alius, dum superadderet nominatum unum, alterum esse demendum ex innominatis. Quod quidem quo jure fecerit, ipse viderit. Lectionem Dacherianam sequitur Martyrologium Ebroicense.

[9] [SS. Martyres nostri verosimillime ad priora sæcula pertinent.] Ex quibus omnibus satis constare existimo, sanctos martyres, quorum hac die celebratur memoria, diversos esse ab aliis homonymis, quæ variis diebus in Martyrologiis annuntiantur. Cæterum, ut ab initio monuimus, nihil, quod ad eorum acta pertineat, uspiam reperitur, ne apud Legendarios quidem ipsos, teste Petro de Natalibus, qui eorum mentionem rejecit in capitulum ultimum libri undecimi, in quod ita præfatur. Plures sancti ultra supra positos existunt de quorum vita vel gestis nihil penitus potui invenire, nisi eorum solummodo nomina et dies festivitatum, et nihil ultra, nisi de paucis de quibus etiam loca in quibus passi sunt, vel sine Martyrio decesserunt, conscripta reperi ex Martyrologio videlicet Hieronymi, Usuardi vel Adonis. Et idcirco ut nihil eorum, quæ de sanctis invenire potui omittatur, in fine præsentis operis, hoc unico capitulo ea quæ de nominibus et diebus festivitatibus dictorum Sanctorum in prædicto libello conscripta sunt recolligere curavi. Reservata tamen mihi atque posteris potestate eorum gesta et passiones scribendi distinctius, si ea quandoque in futurum reperire contingat. Ad litteram tamen præmissa ut inveni subjiciam. Deinde hæc habet: Beronicus et Pelagia et alii quadraginta novem, in Antiochia Syriæ passi sunt XIV Kalendas Novembris. Atque defectus ille monumentorum forte causa fuit, quæ plures induxerit Martyrologos in confusionem illam nominum, de qua diximus. Nihil itaque habetur nec de modo, nec de natura Martyrii, nec de tempore, quo illud contigit. Cum tamen in antiquissimo quoque Martyrologio reperiatur eorum memoria; dubitari non potest, quin prioribus ecclesiæ sæculis passi sint. Præterea hæc ipsa memoria argumento est, cultum eorum esse pariter antiquissimum.

DE SS. MARTYRIBUS ÆGYPTIIS VARO MILITE ET SOCIIS EJUS EREMITIS, ET DE B. CLEOPATRA VIDUA, EJUSQUE FILIO CONFESSORE, IN PALÆSTINA.

CIRCA AN. CCCVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Varus miles, Martyr in Ægypt (S.)
Socii ejus ascetæ, Martyres in Ægypto (SS.)
Cleopatra vidua in Palæstina (S.)
Filius suus Confessor in Palæstina (S.)

E. C.

§ I. Martyrum annuntiatio in fastis sacris. Passi sunt sub Galerio Maximiano.

[S. Varum fasti græci et latini] In Martyrologio Romano ad XIX Octobris post SS. Martyres Ptolemæum et Lucium, Beronicum et Pelagiam cum sociis, tertio loco annuntiatur S. Varus in hunc modum: In Ægypto Sancti Vari militis, qui sub Maximino imperatore, dum sanctos septem monachos, in carcere detentos, visitaret atque reficeret, uno ex ipsis defuncto, in ejus locum subrogari voluit, et cum illis sævissima passus, Martyrii palmam adeptus est. Utrum S. Varus sub Maximino, an vero sub Galerio Maximiano passus sit, num ejus socii vere monachi fuerint, et num ille cujus loco est passus, in ipso carcere obierit, infra examinandum erit. Porro annuntiationem illam de S. Varo deduxit Baronius, ut in Notationibus monet, ex Menologio Græcorum, quo nomine designat Menologium Sirleti Ms. quod ab Henrico Canisio postmodum in Lectionibus antiquis vulgatum est. In hoc itaque Menologio ad diem XIX Octobris S. Varo et sociis sequens obtingit elogium [Ap. Canisium, Lect. Antiq. Edit. Basnagii, t. III, p. 410.] : Commemoratio B. Martyris Vari qui fuit sub Maximiano imperatore, militans apud Ægyptum, claris et piis ortus parentibus: cumque septem viri sancti multo tempore christianæ fidei causa in carcere detinerentur, Sanctus Varus quotidie illorum curam gerebat; e quorum numero cum unus obiisset, ipse pro illo numerari voluit. Itaque ad judicem cum reliquis ductus, vectibus graviter verberatus ac laniatus, in ipsis cruciatibus in horam quintam extensus, beatam animam Deo reddidit.

[2] [annuntiant] Menæa Græcorum, ex quibus Sirletum suum Menologium latine conscriptum collegisse non immerito asseruit Papebrochius [T. II April., p. 4, n. 5; cfr t. I Martii, p. 862, t. III Martii, p. 443 n. 4, et t. I Augusti, p. 168*.] , referunt S. Varum cum sociis similiter ad diem XIX Octobris: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, μνὴμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Οὐάρου καὶ τῶν σὺν αὐτῷ: Eadem die (XIX Octobris) memoria sancti Martyris Vari et sociorum ejus.

Στίχοι· Ξεσμοὺς ἀπείρους καρτεροῦντος Οὐάρου,
            Σατὰν πλάνης ἔξαρχος, οὐαί μοι, λέγει.

Dum laniatus intolerabiles Varus fortiter sustinet,
Satan, erroris princeps: Væ mihi, clamat.

Sequitur dein Synaxarium, seu compendium Actorum S. Vari, sed quum ad litteram repræsentetur in Sirleti versione, numero præcedenti relata, illud hic græce proferre supersedemus. Menæis in assignando die cultus S. Vari et sociorum consentiunt fasti plerique omnes præter Menologium Basilianum, in quo hæc in laudem Martyrum nostrorum, paulo explicatius quam in Menæis, occurrunt: Eodem die (XXV Octobris) certamen S. Martyris Vari et sanctorum septem sociorum. Sanctus Martyr Varus, Maximiano imperatore, in Ægypto militans et pietate insignis, cum sancti quidam viri ex montium specubus, in quibus diu latuerant, extracti, in vincula ob Christi fidem essent conjecti, carcerem ingressus, solutos catenis sanctos multa benignitate prosecutus est. Cui illi auctores fuerunt, ut, absterso animi metu, aperte et palam Christum coleret. Cum igitur unus illorum septem in carcere obiisset, in defuncti locum S. Varus se substituit. Quod ubi rescivit præfectus, adductum in conspectum suum Varum una cum reliquis, et palam Christum confessum, virgis cædi jussit, et suspensum in lateribus dilaniari. Similiter et sex reliqui Sancti in sublime arrepti, ferreis ungulis depexi sunt, virgisque per quinque horas percussi, donec spiritum Domino tradidere.

[3] [ad XIX Octobris.] Ad diem autem cultus quod attinet, nullos fastos vidi qui B. Varum cum Menologio Basilii ad XXV Octobris referant, nisi Slavicos quosdam, quorum clausula, ex prædicto forte Menologio desumpta, apud Assemanum [Kalendaria Ecclesiæ, t. V, p. 319.] legitur: Varus martyr et septem socii. Reliqui omnes S. Varo assignant diem XIX ejusdem mensis, neque soli fasti, sed item collectio hagiographica, quam medio circiter decimo sæculo Symeon Metaphrastes Cpoli vulgavit, idque tam in vetustissimis exemplaribus, quæ Parisiis [Manuscr. de la biblioth. du roi, Paris 1740, t. II cod. 1480, 1484, 1495, etc.] , Vindobonæ [Lambecius, Comment. Edit. Kollarii, t. VIII. col. 537 et seqq. cod. 16, 17, 18.] , Venetiis [Biblioth. D. Marci Venet. cod. 352.] asservantur, quam in recentioribus. Ex Metaphraste Acta S. Vari ad XIX Octobris dedit Surius in Vitis Sanctorum et post hunc ad eumdem diem illum Molanus annuntiat in Usuardi editione secunda [Usuardi Martyrologium, Lovanii 1573, folio 176.] et sequentibus. Ante Metaphrasten jam illo die S. Varum fastis adscriptum fuisse colligitur, tum ex ipso Metaphraste, qui dies cultus, quos constitutos reperit, non immutavit, tum ex consensu Menologiorum brevium, etiam valde antiquorum, quæ in codicibus Euangeliorum frequenter occurrunt et sola nomina Sanctorum consignant, cum indicatione Euangelii in eorum die festo recitandi. Exemplo sit Menologium Hierosolymis in Monte Sancto, sæculo decimo, ut pronuntiat editor Scholzius [De Menologiis, etc. Bonnæ 1823.] , conscriptum, in quo ad XIX Octobris sic legitur: Τοῦ ἁγίου μάρτυρος Οὐάρου καὶ τὼν σὺν αὐτῷ: Sancti Martyris Vari et sociorum. Hoc etiam die memoratur in Typico S. Sabæ, ut ex decessorum notis colligo, in Menologio Ruthenorum diœcesis Kjoviensis a Georgio David, missionario S. J. Moscuæ residente, anno 1688 ad decessores misso, demum in Menologio Slavo-Russico, quo Baro de Sparwenfeld circa idem tempus musæum Bollandianum donavit. Atque his omnibus consentit nuperum Kalendarium græco-catholicum ad usum monachorum Ord. S. Basilii ritus Italo-græci, quod anno 1845 Romæ typis Congreg. de propag. fide excusum est.

[4] [S. Varus in Actis] Ex fastis, si inter se et cum Actis conferantur, assurgunt difficultates tres præcipuæ, ut initio hujus § dictum; has itaque jam ex ordine tractandas suscipimus. Primo inquirendum sub quo imperatore S. Varus passus sit et quo anno id contigerit. In Menæis et in Menologio Basilii fertur sub Maximiano Martyrium consecutus, sed quum Græci sæpe Maximianum pro Maximino scribant, res prius examinanda est. Baronius, ut vidimus, substituit Maximinum (supra num. 1), qua in re eum Tillemontius secutus est [Mémoires, t. V, part. III, p. 103. Bruxell. 1707.] . Verum Acta, quæ edimus, clare loquuntur (num. 1): In diebus Maximiani, qui Diocletiani gener fuit. Hæc soli Galerio Maximiano conveniunt, qui anno 292 Cæsar creatus, uxorem duxit Valeriam Diocletiani filiam [Cfr. Pagius ad an. 292, n. 2.] , et ab antiquis scriptoribus sæpe uno nomine Maximianus dictus est [Cfr Lactant. de mort. persec., cap. IX et passim; t. III April., p. 484, n. 5 et seqq.; et ad calcem Tomi. p. LXI, etc.] . Symeon Metaphrastes, qui Acta nostra, ut infra uberius dicetur, elegantiori calamo retractavit, subdubitans fortasse num accurata esset anonymi assertio de cognatione cum Diocletiano, solum nudumque nomen Maximiani retinuit: Μαξιμιανοῦ τοῦ τυράννου τὸ δυσσεβὲς ἀνὰ πᾶσαν σχεδὸν τὴν οἰκουμένην ἐκδόντος διάταγμα, πέμψαντος δὲ καὶ τοῖς κατ᾽ Αἴγυπτον ἄρχουσιν… Cum Maximianus tyrannus per universam fere terram edidisset edictum, illudque ad præsides etiam qui in Ægypto erant misisset etc. Attamen Metaphrastes Actis vetustioribus non contradixit, tum quia Galerius Maximianus, uti dictum est, non raro posteriori solum appellatione obvius est, tum etiam quia Maximianus alter plerumque prodit cognomine Herculii insignitus, fuitque notissimum Occidentis imperium, non vero Orientis eum tenuisse. Denique nec Maximinum, qui ab anno 305 ut Cæsar, et ab anno 307 vel 308 [Pagius ad an. 307, n. 23; Tillemont, Hist. des Emp., Paris, 1697. t. IV, p. 107.] ut Augustus et imperator Syriam et Ægyptum gubernavit, designare potuit, siquidem scribit Maximiani illius edictum per universam fere terram editum fuisse: hæc enim soli Galerio Maximiano, qui anno 303 Diocletiano auctor fuit ut persecutionem inchoaret, et plura continenter edicta in Christianos ferret, convenire possunt. Attamen Baronius, cui sola Acta Metaphrastica innotuerant, cum aliunde non ignoraret a Græcis Maximianum sæpe pro Maximino dici, Galerium vero Maximianum in Ægypto numquam per se imperasse, sed per Cæsarem Maximinum, jure aliquo huic illum substituendum esse credidit. Sed ex quo expressam adeo Actorum nostrorum designationem nacti sumus, (quum ea facile possit admitti), solum remanet, ut quomodo sit intelligenda, et quibus fulciatur rationibus, breviter explicetur.

[5] [recte sub Galerio Maximiano passus dicitur] Martyres, qui in Oriente, id est in Ægypto et Syria vicinisque regionibus [Cfr Tillemont, loc. cit., p. 88; Euseb. hist. eccles., lib. IX, cap. I. Taurini 1746, p. 387, cum not. a; Lactant. de mort. pers., cap. XIX. Paris 1748, t. II. p. 210.] , decima sæviente persecutione passi sunt, duplici ratione sub Galerio Maximiano consecuti esse martyrii palmam dici queunt. Primo quidem sensu latiori, quia persecutio ab eo suscitata est [Euseb., lib. VIII, cap. ult., p. 355.] , eaque durante eadem edicta semper retenta [Euseb., lib. IX, cap. X, p. 403.] , ipseque ab anno 305 ad annum 308 in Ægypto et Syria supremum dominatum, ut imperator obtinuit [Pagius ad an. 307, n. 17 et 23; Tillemont, Hist. des Emp., t. V, p. 107.] ; quinimo dum anno 307 exeunte, aut initio sequentis [Ibid., loc. cit.] , Maximinus Augustus et imperator renuntiatus est, non tale imperium consecutus est, ut in Oriente Galerio tamquam seniori Augusto non aliqua potestas et auctoritas obtingeret: quod ex utroque Victore [Ap. Pagium ad an. 314, n. 12.] et ex Eusebio [Lib. IX, cap. I, loc. cit., p. 387 et de Mart. Pal. cap. III, p. 362 c.] manifestum est. Non igitur illico culpanda Acta, quæ Martyres illarum regionum, in quibus Maximinus dominatus est, sub Galerio Maximiano passos ferrent. Altera tamen ratio accuratior est, qua id de illis tantum dicatur, qui antequam Maximinus Augustum se declarasset, id est ante annum 308, martyres facti sunt. Ut itaque paucis plura complectamur, qui in Oriente ante mensem Majum anni 305, quo Galerius Diocletianum imperio cedere compulit, passi sunt, rectius quidem sub Diocletiano, tamen non immerito etiam sub Galerio passi dicentur; itemque, qui ab anno 308 usque ad mortem Galerii in Ægypto et Syria, ubi Maximinus imperavit, passi feruntur, rectius ad Maximinum, sed nec immerito ad Galerium referes; denique qui ibidem a Majo mense anni 305 ad annum 308 martyrium obtinuerunt, tam ad Galerium quam ad Maximinum referri possunt.

[6] [passus dicitur] Non itaque mirum videri debet, si ex his apud hagiographos antiquos aliqua confusio orta sit, iique persecutorum unum sæpe pro altero posuerint. Sic Prudentius in hymno de S. Romano, qui XVII Novembris anni 303, cum adhuc Cæsar sub Diocletiano Galerius esset, Antiochiæ martyrium subiit, hæc scripsit inter alia [Edit. Arevalo, p. 1066.] :

Galerius orbis forte Romani statum
Ductor regebat, ut refert antiquitas,
Immitis, atrox, asper, implacabilis:
Edicta late mundum in omnem miserat,
Christum negaret, quisquis mallet vivere.

Prudentium excusat Ruinartius [Acta Martyrum, Veronæ, p. 279.] , adducta Valesii sententia, qui censet anno 303, dum Romanus pateretur, Galerium Antiochiæ versatum esse. Sed Prudentius, et alii qui ita scripserunt, hac excusatione non indigent, nisi aperte scripserint Galerium ante annum 305 non Cæsarem solum, sed Augustum jam et imperatorem fuisse [Cfr Arevalo, col. 1063.] . Præterea nec id ipsum in defensionem Prudentii afferri potest; quod contra Valesium et qui eum secuti sunt [Ruinart. loc. cit., Tillemont, Hist. des Emp., t. IV, p. 45.] sic adstruo. Diserte scribit Eusebius Romanum Martyrem Antiochiæ coram ipso imperatore comparuisse [Euseb. De Martyribus Pal., cap. II, p. 360.] : Cum ministri, qui rogum accensuri erant, imperatoris (τοῦ βασιλέως) tum forte præsentis judicium exspectarent: Ubinam, inquit, mihi ignis? Quibus dictis, accitus coram imperatore sistitur etc. Atqui anno primo persecutionis [Ibid., p. 361.] , seu Christi 303, quo Romanus passus est, Galerius Cæsar quidem sub Diocletiano imperatore, sed imperator nondum erat, quemadmodum ipse Eusebius alio loco notavit [De vita Constant., lib. I, cap. 18, p. 453.] . Insuper Eusebius post locum quem recitavimus, paucis versibus interjectis, scribit de eodem Romano Martyre [P. 361.] : Post quod supplicium contrusus in carcerem, ac diutissime ibidem maceratus, tandem cum imperii vicennalia jam adessent et ex solemni more etc. Quo loco de Diocletiani vicennalibus agi, qui anno 284 electus est imperator, quemque ex Lactantio, mense Novembri anno 303 Romæ vicennalia celebrasse constat, nemo umquam dubitavit. Sed cum Eusebius ibi scribat Romanum, postquam coram imperatore comparuit, diutissime fuisse maceratum, et distinctius in Libris de Resurrectione [Opera Sirmondi. Paris. 1696, t. I, col. 69.] , multis mensibus in carcere constitutum fuisse; quidni Diocletianus per illos multos menses Antiochia Romam ire potuit, ibique mense Novembri, dum Romanus Antiochiæ martyrium, diu dilatum, tandem consequebatur, vicennalia celebrare? Diocletianus igitur, non vero Galerius [In not. ad Euseb. de Pal., cap. II, p. 360, not. b.] , currente anno 303 Antiochiæ fuit, et hunc ibi tum versatum esse jam in defensionem Prudentii afferri nequit. Nec primo cum Valesio [Cfr Tillemont, Hist. des Emp.. t. IV, p. 608. note 16 et p. 47.] objici potest Diocletianum anno 303 tamdiu Nicomediæ versatum esse, ut Antiochiæ (quæ non plus quam sexdecim dierum itinere a Nicomedia distat) primis suppliciis, quibus S. Romanus affectus est, interesse non potuerit; cum, ex quo Lactantii liber detectus est, id jam admittere non cogamur [Lactant., cap. XII et seqq.; cfr Tillemont, Mém., t. V, part. I, not. 7, p. 317..] . Nec secundo dici potest cum Steph. Evodio Assemano [Acta Martyr. Oriental., part. II, p. 175.] , Diocletianum anno 303 Antiochiæ vicennalia celebrasse et Romæ solum anno 304; quandoquidem prorsus oppositum docet locus Lactantii, ad quem Assemanus non advertit [Lactant., cap. 17, p. 204.] : Diocletianus … perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebraret, qui erat futurus a. d. duodecimum Calendas Decembris (XX Novembris). Quibus solemnibus celebratis … prorupit ex urbe, impendentibus Calendis Januariis, quibus illi nonus consulatus deferebatur. Tredecim dies tolerare non potuit, ut Romæ potius quam Ravennæ procederet consul. Porro hunc nonum consulatum chronologi unanimi calculo, mense Januario anni 304 inchoatum statuunt [Cfr Pagius ad an. 304. n. 1; Tillemont, Hist. des Emp., t. IV, p. 49; Baluz. in not. ad Lactant.. p. 301, edit. 1748.] . Ergo anno 303, non vero 304, Romæ sua vicennalia Diocletianus celebravit. Atque hæc sufficiant ad conciliandum Eusebium cum Lactantio, et ad defendendum tum Prudentium, tum Acta nostra, et alia quæcumque, in quibus Diocletiani persecutio, ejusque edicta Galerio tribuerentur.

[7] [circa an. 307.] Superest ut quæramus num ipse annus, quo S. Varus passus sit, definiri possit. Ex iis quæ in Actis tum nostris, tum Metaphrasticis initio leguntur, pronum esset conjicere non diu post edictum, quod anno 304 [Euseb. de Mart. Palæst., cap. III, p. 361; cfr Tillemont, Mém., t. V, part. I. p. 335, not. 20.] in omnes Christianos latum est, S. Varum martyrium subiisse; et hæc fortasse causa est, cur in Horologio Magno Græcorum, quod anno 1845 typis Venetis excusum est, S. Varus dicto anno passus legatur: Οὗτος ἤθλησεν ἐπὶ Μαξιμιανοῦ ἐν ἔτει 304: Iste passus est sub Maximiano anno 304. Certe ante illum annum ei martyrium obtigisse non dicemus; sed ut id paulo serius factum dicamus, suadent quæ in Actis nostris scribuntur de filio B. Cleopatræ, quæ corpus S. Vari post ejus martyrium abstulit et abscondit. Narratur scilicet eum tum fuisse annorum duodecim (num. 10), et dein, intercedente tempore non exiguo persecutionem in Christianos quievisse (num. 11), et corpus S. Vari in Palæstinam fuisse translatum: quo loco, ita de eodem filio sermo instituitur, ut pateat eum etiam tunc valde juvenem fuisse. Unde Menæa, infra adducenda, eum alicubi filiolum vocant, Moschi vero in suis Ephemeridibus figuratis, ut item infra dicetur, eumdem ut puerum juxta matrem depingunt Quod si S. Varum anno 304 passum dicamus, cum persecutio ante annum 313 non quieverit, dicendum erit Cleopatræ filium, qui tempore martyrii annorum duodecim erat, anno 313 ad annum ætatis saltem vigesimum pertigisse. Serius itaque illud martyrium contigit, verum ut ad ultimos annos persecutionis non differatur, sed referatur potius ad tempus medium, duo in Actis videntur requirere. Primo quidem, quod nova illa supplicia, quæ sub specie humanitatis et clementiæ, ab initio anni 308 in usu esse cœperunt, nempe oculi dextri effossio, sinistri poplitis adustio et damnatio ad metalla [Euseb., Hist., lib. VIII, cap. 12, p. 344; de Mart. Pal., cap. VIII, p. 368; Lactant., cap. XXXVI, p. 232.] , in Actis nostris non memorentur, sed ordinaria illa quæ ante illum annum usurpabantur, et ab Eusebio [Lib. VIII, cap. VIII, p. 338.] et S. Philea Thmuita [Ibid., cap. X, p. 341; Cfr Acta, n. 1, 7 et seqq.] descripta sunt. Deinde narratur de filio Cleopatræ (num. 12), cujus genitor miles fuit, cum in patriam rediisset, eum militiæ fuisse adscriptum et vestem militarem adeptum. Porro novimus, ex antiquitatum Romanarum peritis, ætatem militarem apud Romanos fuisse annum decimum septimum, ut itaque annis quinque circiter, post Martyrium S. Vari, B. Cleopatra in Palæstinam redierit, et sic ipsum martyrium quinquennio ante pacem ecclesiæ redditam, id est circa annum 307 evenisse dicendum sit.

[8] [Socii S. Vari] Jam de Sociis. Eos monachos a Baronio vocari non placebit omnibus. Et quidem in Actis nude dicuntur in eremo solitarii vixisse et a triginta annis versati inter feras et reptilia (num. 2 et 3). Nec in Menologio Sirleti monachi sunt dicti (supra num. 1), verum Baronius ex Actis Metaphrasticis, apud Lipomanum et Surium editis, ut in notatione ad XIX Octobris indicat, id deduxisse videtur. Hæc itaque ibidem subdit: Complures monachos sub Maximino martyrio coronatos esse, non tantum ex Martyrologiis et Menologiis expressum habes, sed apud Eusebium hist. lib. 8. Porro ipsum monachorum institutum non recens, sed ab initio nascentis ecclesiæ viguisse ex his quæ scribit Philo de Essæis (sive de Therapeutis) et quæ habet Dionysius Areopagita et alii, facile colliges, licet nomen ipsum non adeo vetus fuerit. Unde Augustinus in Joannem Tract. 97 sic ait [Edit. Maurin, t. III, part. II, col. 738.] : Monasteria et Xenodochia postea sunt appellata novis nominibus, res autem ipsæ ante sua nomina erant. Huic sententiæ, dempto Areopagitæ testimonio (de cujus antiquitate varia sententia est), tuto subscribi posse censemus, hoc pacto scilicet, ut, nisi contendamus S. Antonium ejusque discipulos monachos non fuisse, a Baronio dissentire non possimus. Etenim ante S. Antonium et S. Hilarionem, hujus instituti sectatores plerumque nec monachi, nec anachoretæ sunt dicti, sed ab Eusebio aliisque passim ascetæ aut philosophi vocantur [Euseb. Hist., lib. II, cap. XVII, p. 60, lib. VII, cap. XXXII, p. 326, etc.; cfr Examen historicum et canonicum libri de regularium et sæcularium juribus. Bruxellis 1847, p. 53 et seqq.] . Hos ascetas si indiscriminatim neges monachos fuisse, quia cœnobitæ non fuerunt, similiter de S. Antonio ejusque discipulis anachoretis id negare debebis: nam eremus monachum non facit, et præterea veteres ascetas aliquot eremitas fuisse, dubitari non potest [Euseb. Hist., lib. VI, cap. IX de Narcisso, p. 232; cfr Examen historic., p. 59.] . Imo de S. Hilarione etiam et de S. Aone sive Eugenio, quorum prior in Palæstina [Opera S. Hieronymi. edit. 1565, t. I, p. 246 et seq.] , alter in Mesopotamia prope Nisibim [Assemani, Biblioth. Orient., t. III, part. II, p. 864 et seq.] monasteria condidit, id pariter negare debebis. Uterque enim S. Antonii discipuli fuerunt, et Lauras potius quam cœnobia condidere: quos omnes si monachos appellare detrectaveris, contra te stabit tota antiquitas. Profecto S. Athanasius non S. Antonium solum ejusque discipulos monachos vocavit, sed ascetas etiam, qui ante S. Antonium in Ægypto floruerant: Nondum enim, inquit [Opp. edit. 1627, t. I. p. 453.] , (dum S. Antonius eremum ingressus est) tam crebra erant in Ægypto monasteria, neque ullus omnino monachus noverat vastam eremum; sed quisquis sibi vacare cuperet, is haud procul a suo vico solitarie se exercebat. Licet autem in Ægypto ante S. Antonium ascetæ jam monachi dicti sint, alibi tamen diu post eum, pristinum nomen perstitit: quod ex Basilio et Gregorio Nasianzeno facile conficitur [Ap. Antonellum, Opp. S. Jacobi Nisib., p. 118 et seqq.] , itemque ex canonibus synodi Gangrensis, quæ inter annum 362 et 370 habita est, ut Ballerinii fratres demonstrarunt [Append ad Opp. S. Leonis, p. XXV; Cfr. Opp. S. Basilii, edit. 1730, t. III, p. LII, col. 2, c; et Lequien, Oriens Christ., t. I. col. 371.] .

[9] [non immerito monachi sunt dicti.] Sed ut ad S. Vari Socios jam redeamus, ex S. Athanasii verbis, Baronius eos recte monachos vocavit, quos etiam Menologium Basilianum loco supra adducto (num. 2) ὁσίους nuncupat; etenim Græci hanc appellationem sanctis monachis communiter reservant. Attamen non facile fors admittetur eosdem per annos triginta in eremo versatos esse, ut in Actis scribitur (num. 3), propter S. Athanasii locum modo laudatum: sed a S. Hieronymo [In vita S. Pauli eremitæ.] et a scriptore Vitæ S. Pachomii [Act. SS., t. III Maji, p. 296, n. 1 et cfr ibid. not. g.] nonnullæ exceptiones statuuntur. Fuerit itaque ante S. Antonium talis secessus in eremum Ægyptiacam rarissimus; Actis tamen fidem servemus.

[10] [Unus ex septem in eremo mortuus videtur.] Restat ultima difficultas, quam initio hujus §, ex comparatione fastorum cum Actis exsurgere diximus. In Menologio Basiliano unus ex septem eremitis in ipso carcere obiisse asseritur et id idem in Menologio Sirleti, indeque in Martyrologio Romano satis clare exprimitur; verum huic asserto contradicunt Acta, tum nostra, tum quæ ex nostris Symeon Metaphrastes adornavit. Erant autem sex numero, inquiunt priora (num. 3); nam septem quidem fuerant, dum in deserto vivebant segreges… Sed unus in deserto obierat. Et iterum num. 4, sex præsentes sic a præside interrogantur: Ubi est alius septimus ex vobis, qui maxime quæritur? Fuit ergo quæsitus septimus, sed non inventus; in carcere itaque obire non potuit.

§ II. De B. Cleopatra, quæ corpus S. Vari ex Ægypto in Palæstinam transtulit. De reliquiis S. Vari et de Actis edendis.

[B. Cleopatra, aliquot hagiographis olim ignota,] In Actis nostris, postquam martyrium S. Vari narratum est, locum amplum obtinent gesta B. Cleopatræ Viduæ, quæ corpus S. Vari auferri et in domo sua abscondi jussit, donec, pace ecclesiæ reddita, illud ad Palæstinam, ex qua oriunda erat, transtulit. Hæc Cleopatra repræsentatur cum filio suo, ad XX Octobris, in Ephemeridibus Moschorum effigiatis, a Papebrochio editis ante tomum primum Maji. De hac effigie sic Papebrochius [T. I Maji, p. XLVIII.] : Cleopatra, sanctimonialis (ut ex habitu conjectat). Suum ante se filiolum nobiliter vestitum hic habet, sed quæ sit et cujus, necdum comperi, ac ne aliquam ejus nominis Sanctam in hactenus visis Græcorum fastis. Quid autem si martyrium fecerit sub Batyro Russiæ tyranno et indigena sit? Nec plus de B. Cleopatra noverat Ignatius Kulczinski, Ordinis S. Basilii, qui in specimine ecclesiæ Ruthenicæ anno 1733 Romæ edito, adjecit Animadversiones in Ephemerides Moschorum figuratas Actis Sanctorum insertas: ibi enim ad diem XX Octobris [Part. I, p. 54.] sic scribit: De hac Sancta Cleopatra nihil invenio in meis libris: sed laudo conjecturam Papebrochii, ipsam forsan passam martyrium cum prole, non sub Batyro, sed sub Batto Tartarorum tyranno, qui deprædatus est Russiam ann. 1241 et sequent. Desideratur B. Cleopatræ effigies apud Assemanum in Tabulis Capponianis [Kalendaria Eccles., t. V, p. 310.] , sed abs re non erit proferre, quid idem de ea, quæ apud Papebrochium expressa est, commentetur: Pictura, inquit, repræsentat Cleopatram cum corona virginea in capite, habitu sanctimonialium, crucem manu dextera tenentem, sinistra expansa; ante se habentem filiolum nobiliter indutum, cruciculam etiam manu tenentem. Eodem ac Cleopatra habitu depictæ cernuntur (apud Papebrochium) hoc eodem mense die XXVIII Neonilla et Parascevia; die XXIX Anastasia; die XXX Zenobia; mense Julio die XII Euphemia; die XV Julitta cum filio Cyrico; die XXII Maria; die XXV Anna. E quibus nonnullæ moniales, uti Parascevia; aliæ Virgines et Martyres uti Neonilla, Anastasia, Euphemia, aliæ nec Virgines nec Martyres, nec sanctimoniales, uti Anna mater Deiparæ, Julitta et Maria Magdalena. Igitur ex habitu quem Cleopatra gestat, nihil certi posse colligi videtur, utrum monialis fuerit, an Martyr.

[12] [ex Actis innotescit.] Ex Actis nostris evanescunt omnes illæ dubitationes et conjecturæ de B. Cleopatra ejusque filio. Græci sæpissime, dum Sanctum aliquem colunt, Sanctos alios minus notos, quorum in ejusdem Actis fit mentio, remittunt ad diem sequentem. Sic cum in Ephemeridibus Papebrochii [P. XLVIII.] , uti in Tabulis Capponianis [Kalendar.. loc. cit., p. 308.] , S. Varus ad XIX Octobris repræsentatus fuerit, habitu militari et manu crucem gerens, Ephemerides B. Cleopatram cum filio, referunt ad diem sequentem. De Cleopatra vero confirmatur conclusio Assemani, ex habitu colligi non posse utrum monialis, an vero martyr fuerit. Nam martyr certe non fuit, sed ideo jure aliquo ipsam et filium crucem manu tenentes depingere licuit, quod erga martyrem S. Varum devotissimi exstitere. Quare vero habitu monastico depingatur, docent Acta nostra, numero ultimo: Paravit igitur convivium magnum et ministravit discumbentibus cum lætitia magna et alacritate, et die sequenti, dimissis turbis, sequestravit se in martyrio (seu in Ecclesia, in qua corpus S. Vari depositum erat), et erat ibi ministerio orationum vacans continuo et invocans Dominum. Verum Metaphrastes hæc paulisper adornat, nisi quid aliunde didicerit, quod non est verisimile: Deinde etiam, inquit [Surius. t. V. edit. Colon. 1580, p. 953, cap. XIV.] , cum mysticum curasset peragendum sacrificium, in quo eam oportebat initiari, ad lautam invitat cœnam eos, qui sacrorum hymnorum fuerant cum ea participes. Deinde cum sic mundum valere jussisset, et in thesauros qui non possunt eripi, in pauperum, inquam, ventres, omnes suas contulisset divitias, et se tenui induisset tunica, sepulcro ministrabat Martyris; et sic jejuniis vacans et orationibus, etc. Ex quibus verbis mirum non est B. Cleopatram a pictore Moscho ut monialem habitam fuisse.

[13] [Ejus cultus ex Actis et Ephemeridibus Moschis,] Eamdem autem simul cum S. Varo et cum filio suo fuisse cultam, non ex solis Ephemeridibus Moschis conficitur, sed multo magis ex Actis, in quibus et Beatæ titulo insignitur et ejus memoriam celebrari diserte exprimitur. Locus græce infra in Actis legi potest (num. 19), latine vero eum sic interpretamur: Elapsis annis septem obiit B. Cleopatra et sepulta est juxta eos (S. Varum et proprium filium) in martyrio: quibuscum et vobis (forte nobis) partem det Dominus, sicut et omnibus qui congregati sunt ad memoriam eorum (nempe S. Vari, B. Cleopatræ ejusque filii) celebrandam. Ex quibus postremis verbis patet hæc Acta scripta fuisse, ut in eorum die festo recitarentur. Cum itaque eodem die olim cum S. Varo culti fuerint Cleopatra et filius, et fere omnia quæ ad eos spectant ex Actis ejusdem Martyris sint depromenda, hic merito congerimus quæcumque de iisdem innotuerunt; ad diem vero sequentem, quando in Ephemeridibus Moschis occurrunt, recensebuntur solum inter Prætermissos et in alium diem relatos. Restat ut quædam de B. Cleopatra proferamus ex Menæis, ubi in officio S. Vari inter Versus prosomæos, sive similares, versu tertio hæc habentur, ex græco latine versa.

[14] [ac laudes ex Menæis.] Mirabilis Cleopatra, cum aromatibus unxisset te, S. Vare, sub terra deposuit et ædem sacram exstruxit, mirificam agens festivitatem et multa cum fiducia te deprecans; cujus filiolum spiritali militiæ adscripsisti et decorasti gloria ac choris Sanctorum intulisti. Dein in Canone, cujus auctor B. Josephus Hymnographus post vitam longævam anno 883 e vivis excessit [Acta SS., t. I April., p. 169.] , Ode 7: Splendentem certaminum decore, martyr illustris, Cleopatra te abstulit, gloriam nacta ex te in remunerationem scilicet fiduciæ, quam fervide erga te professa est, mentem exhibens perfectam. Cum lacrimas fudisset super te et pretiosis aromatibus te unxisset mulier omni veneratione digna, in terra abscondit te, qui ipse mentem pravam tumulo tradis et ex tumulo tuo nos collustras. Mulier æternum memoranda non cessavit tibi, Christi serve, sancte servire, donec procurator regni cœlorum ei exstitisti; cujus digna facta est per te cum amantissimo filio. Ode 8: S. Martyr, tu precibus exauditis maternis, augustum illum puerum splendidæ cœlorum militiæ adscripsisti, et ostendisti eum ineffabili dilectione, gloriæ tuæ participem factum. Te ex Ægypto Cleopatra ceu thesaurum inæstimabilem extulit, qui locupletas Palæstinam omnem, tanta devotione te venerantem, sanationum divinis muneribus.

[15] [Nullæ reliquiæ S. Vari videntur olim Cpoli adfuisse.] Hujus Odæ Troparium tertium et Odas reliquas omittimus, siquidem ad solum S. Varum aut ejus Socios spectant et nihil docent quod aliunde non noverimus. Pauca solum in Ode nona et ultima de S. Vari reliquiis occurrunt, quæ latine versa sic sonant: Ideo nos fideles laudamus te, qui ex lipsanis tuis copiose donum sanitatis haurimus.. Divina virtute sanctificata est terra, in qua jacet fortissimum corpus tuum. Ex iis quæ interjecta puncta præcedunt (nam posteriora ad Palæstinam referri, ex ultimo Tropario numeri proxime antecedentis indubium est) diceres Constantinopoli, ubi B. Josephus Canonum scriptor degebat, S. Vari lipsana quædam adfuisse. Similiter Chrysostomus homiliam habuit de Martyribus Ægyptiis [Edit. Montfaucon, t. II, col. 699.] quorum reliquiæ ad civitatem, in qua prædicabat, devectæ fuerant, et censent eruditi verisimilius Cpoli quam Antiochiæ, dictam eam fuisse, siquidem in urbem imperialem frequentissime hujusmodi res sacræ transferebantur; fateor insuper in codice quodam Coisliniano [Montfaucon, Bibl. Coisliniana, cod. 110.] Bibliothecæ Parisinæ, eamdem homiliam exscriptam mihi occurrere post Acta S. Vari. Verum neque ex S. Josepho Hymnographo neque ex S. Joanne Chrysostomo certum argumentum deducere licet, quo probes reliquias aliquot S. Vari Constantinopoli delatas fuisse. Quod enim ad S. Chrysostomum attinet, nullum in hac homilia nomen Martyrum prodit, et quidem dicuntur illi, tergo et costis dilaceratis, ad metalla damnati: quod manifeste nostris, de quibus agimus, applicari non potest. Verba vero S. Josephi Hymnographi facile intelliguntur de fidelibus generatim, qui in Palæstinam S. Martyris reliquias veneraturi undequaque confluunt. Præterea scriptores Actorum, noster nempe et Metaphrastes, nullam de translatis Constantinopolim reliquiis mentionem faciunt; quod si factum fuisset, sane Metaphrastes civis Cpolitanus id ignorare non poterat.

[16] [Acta nostra Metaphrasticis antiquiora sunt.] Jam breviter de Actis dicendum, quæ nunc primum edimus, addita interpretatione latina. Ea scilicet anno 1661, dum Romæ versabantur, describi curarunt Henschenius et Papebrochius, ex codice Vaticano 866. Habemus quidem et illa Symeonis Metaphrastæ [Cfr Allatius, de Simeonibus, p. 127.] , quorum initium dedimus num 4, et de quibus sæpe in hoc Commentario mentio incidit; sed cum ex illorum collatione cum prioribus, manifestum sit Symeonem nostra præ oculis habuisse, eaque hinc inde contracta, nitidiori (uti consuevit) stylo adornasse, sola antiquiora typis mandamus. Factum enim nullum, quod in nostris desideretur, adjecit, uti comperiet quicumque interpretationem scriptionis Metaphrasticæ, quæ apud Surium ad XIX Octobris exhibetur, cum nostra conferre volet; ita methodum simul, qua Metaphrastes usus est in veterioribus actis adornandis, et de qua adeo in utramque partem disceptatum est [Cfr Montfaucon, Palæographia græca, p. 269, 273, 275; Honoratus a S. Maria, Animadv. in regul. critic., t. I, p. 203 et seqq.] , apprime perspectam habebit: ad quod etiam conferent quæ mox in Annotatis ad singula capita proferemus. Hæc Acta autem ideo Metaphrasticis antiquiora dicimus, quia quædam habent, quæ ex Metaphraste hauriri non potuerunt, ut ex Annotatis patebit; dein quia post Metaphrasten, qui summam existimationem apud Græcos consecutus est, nova Acta de iisdem Martyribus confecta non sunt, nisi forte raræ quædam homiliæ ab oratoribus sacris in formam panegyrici dictæ. Tertio denique, quia Acta Metaphrastica maximam affinitatem habent cum nostris, et cum certum sit anonymum nostrum sua omnia ex Metaphraste haurire non potuisse, restat ut dicamus, quod supra jam enuntiatum est, ipsum Metaphrasten nostra in exemplar assumpsisse. Neque hic sistere lubet: siquis enim hæc Acta nostra comparare voluerit cum aliis probatissimis, v. g. SS. Tarachi, Probi et Andronici, quæ tomo V Octobris excusa fuerunt, facile consentiet priorem partem haustam fuisse ex optimis monumentis; adeo ut hæc Acta inter sincerissima (post proconsularia seu præsidialia tamen) recensenda videantur.

ΜΑΡΤΥΡΙΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΟΥΑΡΟΥ ΚΑΙ ΤΩΝ ΣΥΝ ΑΥΤΩ.
MARTYRIUM S. VARI ET SOCIORUM.
Ex cod. Vaticano 866, fol. 121 et seqq.

Varus miles, Martyr in Ægypt (S.)
Socii ejus ascetæ, Martyres in Ægypto (SS.)
Cleopatra vidua in Palæstina (S.)
Filius suus Confessor in Palæstina (S.)

EX MS.

Caput I. Eremitis sex in carcerem conjectis, S. Varus in locum septimi, qui antequam caperetur, obierat, succedit. Martyrium S. Vari.

Ἐγένετο ἐν ταῖς ἡμέραις Μαξιμιανοῦ γαμβροῦ Διοκλητιανοῦ, ἀπεστάλη πρόσταγμα παρ᾽ αὐτοῦ ἐν πάσῃ γῇ Αἰγύπτῳ τοῖς κατὰ Μητρόπολιν ἡγεμόσιν, ὥστε πάντας τοὺς χριστιανοὺς ἐπιθύειν τοῖς θεοῖς καὶ ἀπολύεσθαι, τοὺς δὲ ἀντιλέγοντας τοῖς προστάγμασι μετ᾽ αἰκισμῶν καὶ βασάνων ποικίλων ξίφει καὶ πυρὶ ἀναιρεῖσθαι. Τοῦ δόγματος δὲ τουτοῦ καταλαβόντος, πάντες οἱ ἅγιοι ἔτρεχον ἐπὶ τὸν ἀγῶνα τῆς οὐρανίου κλήσεως· ἀνὴρ δέ τις τῶν ἐν Αἰγύπτῳ ἱδρυμένων ἀριθμῶν ἐτύγχανεν ὀνόματι Οὐάρος, τίμιος ἐν τῇ στρατιᾷ καὶ τῶν πρώτων εἷς, εὐσεβῆς δὲ καὶ φοβούμενος τὸν Κύριον ἐξ ὅλης καρδίας αὐτοῦ· ὃς κατὰ νύκτα κρυφέως ἠγείρετο καὶ προσέπιπτεν τοῖς ἐν τῇ φυλακῇ ἠσφαλισμένοις, καὶ τοῖς αἵμασιν αὐτῶν ἐσφράγιζεν αὐτοῦ τοὺς ὀφθαλμοὺς καὶ τὰ στήθη· ἐφοβεῖτο γὰρ ὁμολογῆσαι τὸν Χριστὸν φανερῶς, ἵνα μὴ κακῶς ἀπολεῖται· θανατὸς γὰρ αἴσχιστος ὥριστο κατὰ τῶν εὐρισκομένων ἐν τῇ πίστει ταύτῃ, ὧν οἱ μὲν τῷ πυρὶ κατακαίοντο, οἱ δὲ ἐν τοῖς λέβησιν ἐῤῥίπτοντο, ἄλλοι δὲ διαφόροις βασάνοις καὶ αἰκισμοῖς ἀνηλίσκοντο· μέθη γὰρ δεινὴ καὶ ἀχλὺς ἐπέκειτο τοῖς ἀνθρώποις, σκότος δὲ καὶ γνόφος εἶχεν τὰς ψυχὰς αὐτῶν, ὥστε μηδὲ τὸ σὐμφορον κατανοεῖν.

[2] Συλλεφθέντων δὲ τίνων ἁγίων ἀπὸ τῆς ἐρήμου, ἀπὸ χρόνου ἱκανοῦ ἀποδράντων τὴν ἐπιβουλὴν τῶν ἀσεβῶν ἀνθρώπων, ἠγγέλθη τῷ ἄρχοντι ὅτι δὲ διδάσκαλοι τῆς τῶν χριστιανῶν πίστεως παρέστησαν καὶ ἔξω εἰσιν χειροπέδαις δεδεμένοι. Τότε περιχαρὴς γενόμενος ἀσεβέστατος ἡγεμὼν ἐκέλευσεν ἀσφαλισθέντας αὐτοὺς, προσαχθῆναι τῇ ἑξῆς καὶ ἐτοιμασθῆναι τὰς στρεβλώσεις, καὶ τὸ ξύλον. Παραδοθέντες οὖν τοῖς δημίοις ἐνεβλήθησαν ἐν τῇ ἐσωτέρᾳ φυλακῇ, οἱ δὲ καὶ τοὺς πόδας αὐτῶν εἰς τὸ ξύλον ἠσφαλίσαντο. Ὀὐάρος δὲ, γνοὺς ὅτι ἐν πολλῇ ἀναγκῇ εἰσιν οἱ περίφημοι ἅγιοι, χρήματα τοῖς φυλάσσουσι δέδωκεν, καὶ εἰσελθὼν νυκτὸς ἔλυσεν αὐτῶν τὰς ἀλύσεις, καὶ τοὺς πόδας αὐτῶν ἀφῆκεν ἐκ τοῦ ξύλου καὶ πεσὼν προσεκύνησεν αὐτοῖς· καὶ δεηθεὶς αὐτῶν, ἔπεισεν αὐτοὺς μεταλαβεῖν τροφῆς, ἡμέρας γὰρ ὄκτω εἶχον νηστεύοντες· καὶ μετὰ ταῦτα εἶπεν αὐτοῖς· δέομαι ὑμων, ἅγιοι μάρτυρες δοῦλοι τοῦ Χριστοῦ, αὔριον ἔχετε τελειωθῆναι ὑπὸ τῶν πονηρῶν ἀνθρώπων τούτων, ἀλλὰ δεήθητε τοῦ σωτῆρος Χριστοῦ, ἵνα δόῃ μοι μέρος μετὰ τῆς καρτερίας ὑμῶν· ἀνὴρ γὰρ εἰμὶ στρατιώτης τῶν ἐν τῇ στρατίᾳ ἐπισήμων, χριστιανὸς καὶ τῶν ἁγίων δοῦλος, ἀλλὰ φοβοῦμαι ὁμολογῆσαι, ἵνα μὴ ἀπολλύωμαι κακῶς· οἶδα γὰρ οἵῳ τέλει παρεδόθησαν οἱ ἐν τῇ πίστει ταύτῃ ληφθέντες, ἀλλ᾽ εὔξασθε ἵνα ἀπέλθῃ χειμῶν οὗτος κατὰ τῶν χριστιανῶν καὶ φανῶμεν οἱ τῷ Χριστῷ πεπιστευκότες.

[3] Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἁγίοι· οὐδεὶς θερίζει, ἒαν μὴ τῷ χειμῶνι σπείρῃ, οὐδεὶς φοβούμενος τελειοῦται, καὶ μάλιστα τοῦ Χριστοῦ βοῶντος καὶ λέγοντος· ἀμὴν, λέγω ὑμῖν, ἐὰν μὴ τις ὁμολογήσοιεν ἐμοὶ ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, οὔδε ἐγὼ ὁμολογήσω αὐτὸν ἒμπροσθεν τοῦ πατρός μου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς· δεῦρο οὖν συνόδευσον ἡμῖν εἰς τὸν οὐρανὸν· τοιαύτην γὰρ συνοδίαν οὐκ εὐρίσκῃς· Διαλεγομένων δὲ αὐτῶν, ἰδοῦ ἐπεισέρχονται στρατιῶται ὀφείλοντες λαβεῖν τοὺς ἁγίους εἰς τὴν ἀγώγιμον δίκην, καὶ εὐρίσκουσιν Ὀὐάρον φιλοῦντα τοὺς πόδας αὐτῶν κλαίοντα, καὶ λέγουσιν αὐτῷ οἱ στρατιῶται· μαίνῃ, ἄνθρωπε, οὐ φοβῇ μὴ πως ἀναγγέλθῃ τῷ ἡγεμόνι ὅτι χριστιανὸς τυγχάνεις, καὶ τὸν βαθμόν σου καὶ τὴν ψύχην σου κακῶς ἀπολέσῃ; λέγει αὐτοῖς Οὐάρος· γένητό μοι χριστιανὸν εὐρεθῆναι, καὶ μετὰ τούτων διαπαντὸς· τίς δέ με καταμηνύσει, φίλων μου ὑμῶν ὄντων καὶ ἑτέρων; καὶ ἕλκουσι τοὺς ἁγίους οἱ στρατιῶται, ἀλύσεσι τὰς χεῖρας καὶ τοὺς τραχείλους δήσαντες· ἦσαν δὲ ἓξ τὸν ἀριθυὸν· ἑπτὰ γὰρ ἦσαν ἐν τῇ ἐρήμῳ ἀποταξάμενοι ἀπὸ τριάκοντα ἔτων, θηρίοις καὶ ἑρπετοῖς συνδιατρίβοντες, καὶ ἀληθῶς, κατὰ τὸ εἰρημένον, ἐπὶ ἀσπίδα καὶ βασιλίσκον ἐπιβαίνοντες καὶ καταπατοῦντες λέοντα καὶ δράκοντα· ἀλλὰ εἷς ἐτελειώθη ἐν τῇ ἐρήμῳ τὸν δρόμον τετελεκὼς καὶ τὴν πίστιν τετηρηκώς.

[4] Δημοσίᾳ οὖν καθίσας ἡγεμὼν, δήμου πολλοῦ, στρατιωτῶν καὶ ἰωτῶν * κυκλωσάντων αὐτὸν, ἐκέλευσεν τοὺς ἁγίους ἀχθῆναι, καὶ λέγει αὐτοῖς· ποίας τύχης ἐστέ; καὶ λέγουσιν αὐτῷ· χριστιανοί· λέγει αὐτοῖς· πόθεν ἐστέ καὶ τίνων παῖδες; λέγουσιν αὐτῷ· πατρίδα οὐκ ἔχομεν ἐπὶ γῆς· εἰ δὲ ἀληθῶς τὴν πόλιν ἡμῶν θέλεις καταμαθεῖν, πίστευσον εἰς τὸν Χριστὸν· γὰρ πατρὶς τῶν χριστιανῶν ἐν τοῖς οὐρανοῖς ᾠκοδόμηται· καὶ παλὶν λέγει πρὸς αὐτοὺς· πόθεν ἐστέ, καὶ πῶς λέγεσθε, εἴπατε, ἐπεὶ ὄμνυμι τοὺς θεοὺς πάντας τῶν Αἰγυπτίων ὅτι ζῶντας ὑμᾶς διαχειρίσομαι καὶ κυσὶν κελεύσω κατεσθίειν τὰ σπλάχνα ὑμῶν· οἱ δὲ λέγουσιν αὐτῷ· τὴν μὲν ἀπειλήν σου οὐ φοβούμεθα, εἴπαμεν δὲ σοι ὅτι ξενοί ἐσμεν καὶ παρεπίδημοι, καθὼς πάντες οἱ πατέρες ἡμῶν· λέγει ἡγεμῶν· μιὰν μελετὴν ἔχουσιν οἱ κολάσιμοι οὗτοι, τοιγαροῦν γυμνωθέντες τυπτέσθωσαν. Τυπτομένων δὲ αὐτῶν, λέγει αὐτοῖς· ποῦ ἕβδομος ἕτερος ὑμῶν, μάλιστα καὶ ζητούμενος; καὶ εὐθέως ἀποπηδήσας ἀπὸ τοῦ ὄχλου ἅγιος Οὐάρος ἔστηκε μέσον καὶ λέγει· ἐκεῖνος ἐτελειώθη, ἐμὲ δὲ ἐνεστήσατο ἀντ᾽ αὐτοῦ κληρονόμον τῆς αὐτοῦ ὑπομονῆς· εἴ τι οὖν χρεωστεῖ ἐκεῖνος, ἔστηκα ὑπὲρ αὐτοῦ πληρῶν, τὰ γὰρ ἐπιφερόμενα τοῖς πατράσιν οἱ κληρονόμοι ἀποτιννύουσιν.

[5] Καὶ θυμωθεὶς ἡγεμῶν λέγει· τίς ἐστιν οὗτος; λέγουσιν αὐτῷ· στρατιώτης, καὶ τῶν πρώτων εἷς. δὲ λέγει· ἐν ποίῳ ἀριθμῷ ἀναφέρεται· λέγουσιν αὐτῷ· ἐν Τυάνων * τῇ πόλει· λέγει ἡγεμῶν τῷ ἁγίῳ Οὐάρῳ· οὗτοι σ᾽ ἐπλάνησαν ἀπολέσαι σου τὸν ἀριθμὸν καὶ τὰς ἀννώνας μεγάλας οὔσας, καὶ ἀπολέσθαι κακῶς; λέγει αὐτῷ Οὐάρος· ἀπὸ πολλῶν ἐνιαυτῶν ἀποτρέφομαι ἀπὸ τούτων τῶν ἀννώνων *, καὶ οὐδέποτε ἐνεπλήσθην· πάλιν γὰρ ἐπείνουν ἐξ αὐτῶν τρώγων, ηὖρον δὲ ἀννώνας ἐκείνων πολὺ κρείττους· λέγει ἡγεμῶν· ποίας ταύτας; λέγει αὐτῷ· τὸν ἄρτον τὸν ἐξ οὐρανοῦ καταβάντα, καὶ ζωὴν τοῖς ἀνθρώποις παράσχοντα· ἔχω δὲ ἀντι τοῦ οἴνου, τοῦ μεθὴν καὶ κατηβαρίαν ἐργαζομένου, τὸ ποτήριον τοῦ αἵματος τοῦ Χριστοῦ, τὸ πήγην ἀθανασίας πάρεχον τοῖς μεταλαμβάνουσι· ἀντὶ δὲ τῶν κρεῶν, τῶν φθορὰν ποιούντων, ἔχω τὰς σάρκας τοῦ ἀμώμου καὶ ἀσπίλου ἄμνου, τοῦ αἵροντος τὰς ἀμαρτίας τοῦ κόσμου.

[6] Λέγει ἡγεμῶν τοῖς ἅγίοις· οὐχ ὑμεῖς ἐστέ οἱ προάγοντες αὐτὸν ἐλθεῖν εἰς ταῦτα; καὶ ἰδοῦ ἀπολέσατε τοιοῦτον στρατιώτην τοῦ βασιλέως· ὄμνυμι τοὺς μεγίστους θεοὺς ὅτι τὰς ψυχὰς ὑμῶν κακῶς πρὸ αὐτοῦ ἀπολέσω. Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἁγίοι· ἄφρων! τοῖς ἀγγέλοις ἐστρατολογήσαμεν αὐτὸν καὶ ἔγνως παρ᾽ αὐτοῦ τὰ σωτήρια ὀψόνια τῆς στρατίας· μικρὸν δὲ ἀνάμεινον καὶ ὄψει τῆς στρατίας τὴν ἀνδρείαν. Λέγει αὐτοῖς ἡγεμῶν· ποίαν ἀνδρείαν τῶν κολασίμων; λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι· τί ἀνδρειότερον ἑνὸς νικῶντος σε τὸν ἄρχοντα τῆς ἀπολείας καὶ τὰ στρατεύματά σου, τὰ μικρὸν ὕστερον ἅμα σοι ἀφανιζόμενα; Λέγει αὐτοῖς ἡγεμῶν· τὰ σώματα ὑμῶν ἄρτι ἀφανίζω, ἐὰν μὴ πεσόντες τοῖς θεοῖς προσκυνήσητε. Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι· θεοὶ οἱ τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν μὴ ποιήσαντες ἀπολέσθωσαν ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς, ὅτι πάντες οἱ θεοὶ τῶν ἐθνῶν δαιμόνια εἰσὶν, δὲ Κύριος τοὺς οὐρανοὺς ἐποίησεν. Λέγει αὐτῷ Οὐάρος· τί κόπους παρέχεις τοῖς ἁγίοις φλυαρῶν, τῆς ὀμολογίας ἀνάξιος ὢν; ἰδοῦ πρόκεινται σοι ἡπλωμένοι, ποίει βούλει. Λέγει ἡγεμῶν· ἐμὸς σκοπός ἐστιν, ἵνα ἀπολέσω πάντας τοὺς μὴ λατρεύοντας τοῖς θεοῖς τῶν Αἰγυπτίων· φείσασθε οὖν ἑαυτῶν καὶ ἀπαλλάγητε τῶν ἡτοιμασμένων ὑμῖν δεινῶν. Λέγει αὐτῷ Οὐάρος· τὰ ἡτοιμασμένα ἡμῖν παρὰ σου, δίκην ἀράχνης, διαλύεται· τὰ δὲ ἡτοιμασμένα σοι καὶ πάντι τῷ οἴκῳ σου, τέλος οὐκ ἔχει.

[7] Καὶ θυμωθεὶς ἡγεμῶν ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου ἀναστηθῆναι, καὶ λέγει τοῖς ἁγίοις· ἐὰν μοῦ περιγένησθε, μανεὶς ἀρνήσομαι τοὺς θεοὺς. Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἁγίοι· δοκίμασον τέως τὴν σὴν δύναμιν ἐν τῷ ἐνὶ τῶν προκειμένων, καὶ ἐὰν αὐτὸν νικήσης γνώθι ὅτι καὶ ἡμᾶς καταβάλεις. Λέγει τῷ ἁγίῳ Οὐάρῳ ἡγεμῶν· μὰ τὴν ἐμὴν κεφαλὴν, ἐξ ὧν πάσχεις κακῶν, ἀσφαλίσονται οἱ λοίποι στρατιῶται μὴ καταλιμπάνειν τοὺς ἰδίους θεοὺς, καὶ προσκυνεῖν ὅν προσκυνεῖτε Χριστὸν. Λέγει αὐτῷ Οὐάρος· ὅμοιος γένοιο τοῖς θεοῖς σου, σὺ καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς, τοῖς μὴ λαλοῦσιν, μήτε ἀκούουσιν, μήτε ὀρῶσιν, μήτε κινομένοις· καὶ θυμωθεὶς ἡγεμῶν ἐκέλευσεν αὐτὸν κατενεχθῆναι ἀπὸ τοῦ ξύλου, καὶ ταθῆναι λώροις καὶ ῥοπάλοις ἐκ τῶν τεσσάρων πλευρῶν αὐτοῦ κατακοπῆναι. Ὅτε δὲ ἢρξαντο αὐτὸν τύπτειν, λέγει Οὐάρος τοῖς ἁγίοις· εὐλογήσατε τὸν δοῦλον ὑμῶν, ἅγιοι πατέρες, καὶ εὔξασθε ἐνδυναμωθῆναι μὲ, πρώτος σβέσαι * τὸν θυμὸν καὶ τὰς βασάνους τοῦ δυσσεβοῦς τούτου. Καὶ ἀνατείναντες οἱ ἁγίοι ἄνω τοὺς ὀφθαλμοὺς εἶπον· εὐλογητὸς εἶ, Κύριε, τοὺς ὑπέρ σου πάσχοντας στεφανῶν διαδήματι τῆς ὑπομονῆς· δερόμενος δὲ ἐπὶ πολὺ ἅγιος Οὐάρος λέγει τοῖς ἁγίοις· μὴ ταραχθῆτε· οἶδεν γὰρ ἁγία ὑμῶν εὐχὴ, ὅτι ἐρέων αἰσθάνομαι καταφερομένων μάλλον τῶν ροπάλων.

[8] Λέγει αὐτῷ ἡγεμῶν· τί ἄρτι ὠφελήθης, ἄθλιε; λέγει αὐτῷ Οὐάρος· τοσοῦτον ὠφελήθην ὃσον σὺ ἐζημιώθης. Λέγει αὐτῷ ἡγεμῶν· οἱ πλάνοι οὗτοι σέ ἐδίδαξαν τοιαῦτα λαλεῖν. Λέγει αὐτῷ Οὐάρος· οὐδέποτε πλάνοι πραγματεύοντες σωτηρίαν, ἀλλ᾽ ἀγαθοὶ ὄντες καὶ ἄφθονοι εὐεργέται, ἐκ τοῦ ἰδίου θησαυροῦ προσήνεγκαν μοὶ τὴν εὐεργεσίαν ταύτην· δὲ πλάνος καὶ γόης σὺ εἶ καὶ πάντες οἱ ἀνεχόμενοι τῆς σῆς ἀφροσύνης· καὶ χολάσας ἡγεμῶν ἐκέλευσεν αὐτὸν πάλιν προσαχθῆναι τῷ ξύλῳ, καὶ ξέεσθαι ἐντόνως τὰς πλεύρας αὐτοῦ. Ὥς δὲ εἶδον τὰς πλεύρας τοῦ ἁγίου Οὐάρου οἱ ἁγίοι ἐπὶ πολλὰς ὥρας ξεομένας, λέγουσιν τῷ ἡγεμόνι· ἀσεβέστατε, λίθοις τῶν ἀκροτόμων οὐκ ἀνήλισκες οὕτως ἀποξέων; λέγει ἡγεμῶν· ἔλθῃ Χριστὸς ὑμῶν, καὶ ῥύσεται αὐτὸν. Λέγει αὐτῷ Οὐάρος· μὴ γένοιτο μοὶ ῥυσθῆναι ἐκ τῶν βασάνων τούτων, τῶν ἀεὶ μοὶ ἀνάπαυσιν παρεχούσων· τῶν γὰρ μελλούσων ἤδη εῤῥύσαντό με. Καὶ τρίσας τοὺς ὀδόντας ἀσεβῆς ἐκέλευσεν κατὰ τοῦ ἥπατος αὐτοῦ τυφθῆναι, εἰπὼν· ἐξενέγκατε αὐτῷ τὰ σπλάγχνα, ὁρῶντος αὐτοῦ· λέγει αὐτῷ Οὐάρος· υἱὲ διαβόλου καὶ ἐχθρὲ πάσης δικαιοσύνης, τὰ μὲν σπλάχνα μου ἐξελέγκαι δύνῃ, τὴν δὲ πίστιν μου ἀποσυλῆσαι οὐκ ἰσχύσεις.

[9] Ἰδόντες δὲ οἱ ἅγιοι τὴν κοιλίαν αὐτοῦ ῥισσομένην, ἔκλαυσαν, καὶ λέγει αὐτοῖς τύραννος· βλέπετε ὅτι ἥττηθε, καὶ διὰ τὶ κλαίετε καὶ λυπεῖσθε, εἰ ἀληθῶς ἀθανασίαν ἡγεῖσθε τὸν δι᾽ ἐμοῦ θανατόν; Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι· κλαίομεν διὰ τὴν συμπάθειαν τὸ θηριῶδες καὶ ἀπάνθρωπον παραιτούμενοι, γελῶμεν δὲ καὶ ἑορτάζομεν εἰδότες ὅτι διὰ τῶν ὀλίγων στρεβλώσεων τὴν αἰώνιαν ἀπόλαυσιν κληρονομοῦμεν· καὶ θυμωθεὶς παλὶν ἡγεμῶν, ἐκείνους μὲν συλληφθῆναι εἰς τὸ δεσμωτήριον εἰς κόλασιν τηρουμένους, Οὐάρον δὲ πρὸς τὸ βασανισθῆναι ἐπὶ τοῦ ξύλου πάλιν. Ἰδὼν δὲ ἅγιος Οὐάρος ἀλύσεσι συρομένους λέγει αὐτοῖς μεγαλῇ τῇ φωνῇ· παραθέσθε με, ἅγιοι ἀθληταὶ τοῦ Χριστοῦ, καὶ θαρσεῖτε, ὅτι οὐ μὴ ἀποκριθήσομαι τῷ ἀσεβῇ τούτῳ ἄχρι λόγου ἑνὸς, οὐδ᾽ οὐ ἀνοίξω τὸ στόμα μου πρὸς αὐτὸν· ἀλλ᾽ ἰδοῦ πορεύομαι πρὸς τὸν Δεσπότην μου, εὐχαριστῶν ὑμῖν προξένοις γενομένοις τῆς αἰωνίου ζωῆς. Βασανισθεὶς δὲ ἐπὶ ὥρας πέντε ἀφῆκεν τὸ πνεῦμα· ἔμειναν δὲ οἱ βασανίζοντες αὐτὸν ἔτι ἐμπνέειν, ἰδόντες δὲ ὅτι νεκρὸν σῶμα ᾔκιζον, λέγουσιν τῷ ἡγεμόνι· ἀπὸ πολλῆς ὥρας τέθνηκεν, ποῦ οὖν κελεύεις τεθῆναι τὸ σῶμα αὐτοῦ; λέγει αὐτοῖς· κατενεχθεὶς συρέσθω ἔξω τῆς πόλεως καὶ ῥυπτέσθω τοῖς κυσίν. Κατενέγκαντες δὲ αὐτὸν ἔσυραν ἔξω τῆς πόλεως καὶ ἔῤῥιψαν αὐτὸν ὅπου τὰ θνησιμαῖα ἐῤῥίπτοντο τῶν ἀλόγων ζωῶν.

[In persecutione Galerii Maximiani] In diebus Maximiani, qui Diocletiani gener a fuit, emissum est edictum b ab ipso in omnem Ægyptum, ad eos directum qui in metropoli c præerant, ut scilicet Christiani omnes diis sacrificarent; id si facerent, illico liberarentur, si vero edictis contradicerent, post flagella aliaque tormenta interficerentur gladio et igne. Quum edictum illud innotuisset, omnes Sancti currebant ad certamen, ad quod eos cœlum vocabat d. In cohortibus vero militum, quæ in Ægypto versabantur, vir erat nomine Varus, in exercitu honoratus et ex primoribus unus, pietate vero conspicuus ac timens Dominum ex toto corde suo. Qui surgens de nocte provolvebatur ante eos, qui in carcerem detrusi fuerant et eorum sanguine oculos et pectus suum signabat e. Verebatur enim confiteri Christum publice, ne male periret, siquidem in eos, qui in hac fide deprehendebantur, mors turpissima decreta erat; quorum alii igne comburebantur, alii projiciebantur in lebetas, alii denique diversis tormentis ac suppliciis consumebantur. Etenim gravis stupor et caligo incubuerat hominibus, et tenebris obvolvebantur animæ eorum, ita ut quid sibi salutare esset, ne cogitarent quidem.

[2] [sex eremitæ Ægypti in curcerem traduntur,] Tunc capti sunt Sancti quidam ex eremo f, qui a longo tempore impiorum hominum insidias fefellerant, cumque præsidi nuntiaretur, Christianæ fidei magistros adesse et ad fores stare manibus vinctos, gavisus magnopere impiissimus vir jussit eos carceri tradi et parari tormenta et nervum g, et postera die h produci. Traditi igitur carnificibus, projecti sunt in interiorem carcerem, illique pedes eorum in nervo fixerunt. Varus autem, cognita horum insignium Sanctorum magna penuria, custodibus pecuniam dedit, et ingressus nocte, solutis vinculis eorum i pedibusque e nervo laxatis, procidens venerabatur eos. Suppliciter etiam suadebat ut a se cibum acciperent, siquidem octo jam dies jejuni remansissent; deinde: Sancti Martyres, inquit, servi Christi, crastina die vobis vita auferetur a perfidis hominibus istis, orate Christum Salvatorem ut participem me faciat fortitudinis vestræ. Vir enim sum militiæ deditus et in exercitu insignis, Christianus quidem et sanctorum servus; sed animi sensa confiteri vereor, ne male peream. Novi enim cui morti traditi fuerint qui in hac fide sunt deprehensi, sed orate ut evanescat turbidum tempus, Christianis imminens, et ut possimus manifestum facere nos in Christum credere.

[3] [et in locum septimi, qui in eremo obierat,] Dicunt ei Sancti: Nemo metit, nisi in turbido tempore k seminaverit, nemo timori obnoxius martyrium consummat, præsertim clamante Christo et dicente: “Amen, amen dico vobis, si quis non confitetur me coram hominibus nec ego confitebor eum coram Patre meo qui in cœlis est.” Age porro, sis nobis comes itineris ad cœlum; tale enim iter quod simul perficeremus, alias vix possit tibi obtingere. Iis autem colloquentibus, ecce superveniunt milites, qui jussi erant Sanctos ad actionem judiciariam deducere, et deprehendunt Varum deosculantem pedes eorum cum fletu, dicuntque ei: Insanis, o homo, non times ne nuntietur præsidi Christianum te esse et ita gradum simul et vitam male perdas. Dicit eis Varus: Utinam Christianus inveniar et ab his non divellar in perpetuum! Quis autem deteget me, siquidem amici mei estis vos et alii similiter? Milites igitur Sanctos illos, postquam manus eorum et collum catenis ligarant, a loco trahunt. Erant autem sex numero; nam septem quidem fuerant, dum in deserto vivebant segreges, a triginta annis versati inter feras et reptilia, vere ut dictum est, super aspidem et basiliscum ambulantes et conculcantes leonem et draconem; sed unus obierat in deserto l, consummato cursu et fide servata.

[4] [S. Varus subrogatur.] Publice igitur cum sedisset præses, multitudine populi circumdatus et militum m, Sanctos adduci jussit, et ait illis: Cujus conditionis estis? Dicunt ei: Christiani. Ait illis: Unde estis et ex quibusnam parentibus nati? Dicunt ei: Patriam non habemus in terra, si autem vere civitatem nostram cognoscere vis, crede in Christum, nam patria Christianorum in cœlis ædificata est. Et dicit iterum ad eos: Unde estis, et quomodo vocamini? respondete, nam adjuro deos omnes Ægyptiorum n, vivos vos trucidabo et tradam viscera vestra canibus devoranda o. Dicunt ei: Tuas quidem minas non veremur diximus autem tibi advenas nos esse et peregrinos sicut omnes patres nostri. Tum præses: Una eademque mens, inquit, est reis istis; nudentur itaque et verberibus cædantur. Et postquam cæsi fuerant, dicit eis: Ubi est alius septimus ex vobis, qui maxime quæritur? Et confestim exsiliens de turba S. Varus, stetit in medio dicens: Iste e vita excessit, sed me constituit hæredem patientiæ suæ. Si igitur aliquid ille debet, adsum pro eo redditurus; patrum enim debita hæredes exsolvunt.

[5] [S. Varus] Commotus autem præses, ait: Quis est iste? Dicunt ei: Miles est et ex primoribus unus. Ait iterum: Cuinam cohorti p adscriptus est? Dicunt ei: Civitatis Tyanorum q. Dicit præses Sancto Varo: Istine te in illud abduxerunt, ut locum in cohorte amitteres et annonam sane copiosam, utque demum male perires? Dicit ei Varus: A multis annis vescor annona illa, et nunquam fui satiatus; eam enim comedens iterum esuriebam r, sed horum annonum inveni multo meliorem. Dicit præses: Qualem? Ait illi: Panem qui de cœlo descendit et vitam præstat hominibus; loco autem vini, quod ebrietatem et capitis gravedinem operatur, poculum habeo sanguinis Christi, quod fontem immortalitatis adaperit ex eo bibentibus; loco carnium quæ corruptionem generant, carnem habeo Agni puri et immaculati, qui tollit peccata mundi.

[6] [et socii interrogantur.] Tum præses dicit Sanctis: Nonne vos estis qui eum ad talia perduxistis? Ecce perdidistis tantum militem imperatoris. Adjuro deos maximos, vitam vestram pro ipsius amissione male perdam. Dicunt ei Sancti: Demens homo! Angelis adscripsimus eum et jam didicisti ab eo salutaria militiæ nostræ obsonia, sed exspecta paululum et videbis etiam hujus militiæ fortitudinem. Dicit eis præses: Qualem fortitudinem in viris supplicio tradendis? Respondent ei Sancti: Quid fortius illo qui te vincit, principem perditionis, et præsidia tua, tecum non diu post peritura? Dicit eis præses: Ecce corpora vestra mox destruo, nisi procidentes deos adoraveritis. Dicunt ei Sancti: Dii, qui cœlum et terram non fecerunt, pereant a facie terræ, quia omnes dii gentium dæmonia sunt, Dominus autem cœlos fecit. Dicit ei Varus: Quid his Sanctis garriendo molestiam creas, tu qui confessione non es dignus? Ecce jacent coram te extensi, fac quod vis. Dicit præses: Scopus meus est, perdere omnes qui non adorant deos Ægyptiorum. Cavete ergo vobismet ipsis et vitate parata vobis supplicia. Dicit ei Varus: Quæ a te nobis sunt parata, sicut araneæ tela, evanescunt; parata autem tibi et toti domui tuæ finem non habebunt.

[7] [S. Varus] Et iratus præses jussit eum in catasta nervo contringi. Sanctis autem dicit: Si me viceritis, ex rabie deos negabo. Dicunt ei Sancti: Experire quantum potes in uno eorum, qui hic coram te sunt, et si eum viceris, scias te et nos dejecisse s. Dicit sancto Varo præses: Per caput meum, ex his quæ tu pateris firmabuntur reliqui milites ne derelinquant proprios deos et ne adorent quem vos adoratis Christum. Dicit ei Varus: Similis fias diis tuis tu et omnes confidentes in eis, qui nec loquuntur, nec audiunt, nec vident, neque moventur. Et iratus præses jussit eum solvi nervo, extendique loris, et flagellis ex quatuor partibus cædi t. Quando autem eum verberare cœperunt, Sanctis dicit Varus: Benedicite servo vestro, sancti patres, et orate ut conforter et primus superem iram et tormenta impii istius. Sancti vero sursum levatis oculis dixerunt: Benedictus es Domine qui diademate patientiæ coronas eos qui patiuntur propter te. Tum excoriatus magam partem sanctus Varus dicit Sanctis: Ne turbemini, novit enim sancta pietas vestra me lanam potius inflictam quam flagella sentire u.

[8] [diversa tormenta] Dicit ei præses: Quænam utilitas modo ex his tibi obtigit, miser? Dicit ei Varus: Utilitas tanta quanta tibi punitio. Dicit ei præses: Seductores isti docuerunt te talia loqui. Dicit ei Varus: Nequaquam seductores sunt qui salutem operantur, sed boni cum sint et liberaliter benefici, ex proprio thesauro beneficium illud mihi contulerunt; tu vero seductor es et incantator, tu et omnes dementiæ tuæ fautores. Et indignabundus præses jussit eum iterum nervo imponi et acriter discerpi latera ejus. Sancti autem, ut viderunt latera sancti Vari per horas plurimas discerpi, præsidi dicunt: Homo impiissime, nonne lapides rupium destrueres ita discerpens? Dicit præses: Veniat Christus vester, et liberabit eum. Dicit ei Varus: Non mihi contingat a tormentis his liberari, quæ requiem mihi donabunt æternam; ipsa enim me a futuris jam liberarunt. Tum dentibus frendens impius homo, jussit eum in jecur verberari: Viscera ei auferte, inquit, ipso intuente. Dicit ei Varus: Fili diaboli et inimice omnis justitiæ, auferre quidem potes viscera mea, sed non es ita potens ut fide mea me spoliare possis.

[9] [passus expirat.] Sancti autem, videntes ventrem ejus dilaceratum, flebant; et dicit eis tyrannus: Ecce victi estis et quare lugetis et ploratis, si mortem a me illatam vere immortalitatem esse ducitis? Dicunt ei Sancti: Ex compassione lugemus deprecantes quod ferum et inhumanum est, ridemus autem et quasi festum agimus videntes per pauca tormenta sempiternam fruitionem nos acquisituros. Et iratus iterum præses illos quidem in carcerem, ut ad pœnam asservarentur, abduci jussit, Varum vero ad nova in nervo tormenta adigi. Videns autem eos Sanctus Varus catenis raptatos, dicit eis magna voce: Recordamini mei, sancti athletæ Christi, et bono animo estote; jam enim ne verbum quidem respondebo impio isti, nec os aperiam. Sed ecce ad Dominum meum, benedicens vobis qui mihi facti estis procuratores vitæ æternæ. Cum autem per horas quinque tormenta perpessus esset, emisit spiritum; ac tortores quidem, arbitrati eum adhuc spirare, pergebant torquere; sed videntes se vexare mortuum corpus, dicunt præsidi: A longo tempore mortuus est, quo ergo jubes corpus ejus deferri? Dicit ille: Deponite eum et extra urbem pertrahatur et ibi projiciatur canibus. Et depositum traxerunt extra urbem et projecerunt in locum, ubi morticina jaciebantur brutorum animalium.

ANNOTATA.

a Cfr Commentarium num. 4 et seqq.

b Edictum illud in omnes Christianos, hujus persecutionis quartum fuit [Cfr Euseb. Hist. eccl., lib. VIII, cap. VI, p. 336 et not. d, Tillemont, Mém., t. V, p. 80.] . Fragmentum unius ex his, lingua Thebaica, prout in Thebaide vulgatum fuit, penes se fuisse perhibuit Antonius Georgius [Fragm. Evangelii S. Johannis græcocoptothebaicum, p. CX, not. 1.] .

c Alexandria designatur [Cfr Georgius, de antiq. Italiæ Metropolibus, p. 7.] .

d Quid tunc egerint sancti viri discimus ab oculato teste Eusebio, Hist. eccles. lib. 8, et lib. de martyribus Palæstinæ.

e Veneratio veterum Christianorum erga sanguinem martyrum ex plurimis actis patescit [Cfr t. I Februarii, p. 388 b et opus gallicum. Les trois Rome, par l'abbé Gaume, t. IV, édit. Bruxell., p. 311.] . Vide infra Annotat. h.

f Quare Baronius eos monachos fuisse dixerit, vide in Commentario num. 8 et seqq.

g Ξύλον hic nervum designare videtur, quum paulo post eadem significatione certo redeat. De nervo plura dicta fuerunt in Auctario ad tomum V Octobris, pag. 46. Juverit et hic aliquid de eo dixisse. Nervus itaque constabat ex tabulato, duobus, quatuor aut quinque locis perforato. Per hæc autemforamina transmittebantur nervi, quibus adstringebantur ferrea aut lignea vincula pedum, manuum seu etiam colli; ita ut, si rei solis revincirentur pedibus, starent; si etiam manibus, pecudum more proni seu extensi jacerent; multoque magis, si constringeretur ipsum collum. Atque uno ex his modis custodiebantur in carcere; inferius in hac passione exhibentur similiter constricti in catasta, seu in tabulato, aliquantum elevato coram tribunale judicis.

h Die prima postquam capti sunt, jam coram judice comparent; et eodem S. Varus passus fertur. Unde fit ut unam tantum noctem in carcere transegerint, et dum in Actis num. 1 dicitur S. Varus sanguine martyrum sibi pectus unxisse, id de aliis martyribus, non vero de passionis ejus sociis intelligendum; quod ibi ex contextu plurimum confirmatur. In Menologio Sirleti itemque in Menæis (vide Commentar. num. 1 et 2) indicatur S. Varum per plures dies Martyrum illorum, qui hac die cum eo coluntur, curam gessisse, sed arbitror synaxaristen Menæorum Acta Symeonis Metaphrastæ, quæ nostris plane consonant, non bene interpretatum esse; id enim alias sæpe evenisse nobis in comperto est.

i Non video cur hæc Tillemontius admittere renuat [Mém., t. V, part. III, p. 380.] . Quidni S. Varus eorum vincula solvere potuisset vel solus vel ope custodum quibus pecuniam largiebatur?

k In hieme, tempore turbido seu in tempestate, aut afflictione. Eamdem vocem habet Symeon Metaphrastes: Εἰ μὴ χειμῶνος πρότερον τὰ σπέρματα καταβάλῃ;; cui Gentianus Hervetus apud Surium ad XIX Octobris, cap. 2 substituit: in lacrymis, Scripturæ consentire volens. Memoriter hæc scripsit anonymus; quod et in sequentibus egit, ubi Christi verba ab sociis expresse allegantur Matth. X. 32. Luc. XII. 8; hæc vero a Metaphraste omittuntur, qui tamen continuo post iisdem fere verbis loquitur ac anonymus: δεῦρο δὴ οὖν, ἀδελφὲ, σύνοδος ἡμῖν γενοῦ. Hæc ejus methodus, quædam resecare, alias sua substituere, præsertim in sermonibus hinc inde prolatis, crebras sententias admiscere ex sacris litteris depromptas, denique omnia universim ornatius exprimere.

l Cfr Commentar. num. 9.

m In græco additur καὶ ἰωτῶν, quæ vox mihi ignota est. Scribit Symeon: πλῆθος στρατιωτῶν τῶν ἐκεινοῦ λόγων καὶ νεύματος: Multitudo militum qui pendebant a verbis illius et nutu (apud Surium cap. 3). Unde ἰωτῶν forte scriptum pro θωπῶν, adulatorum.

n Metaphrastes hæc ita: τὴν ἔφορον γὰρ ὑμῖν ὄμνυμι, φησὶ, δὶκην καὶ τὴν μεγάλην τῶν θεῶν δύναμιν; vertit Hervetus apud Surium cap. 3: Præpotentem enim vobis juro, ajebat, deorum virtutem et justitiam, sed melius: Inspectricem enim vobis juro, ajebat, justitiam (græcis Dicen aut Astræam) et potentem Deorum virtutem.

o De his suppliciis cfr. Commentar. num. 7 circa finem.

p Ἀριθμός, numerus, cohors. Metaphrastes habet τάγμα, quod est idem, ut patet ex Sozomeno lib. I cap. 8: τὰ Ῥωμαίων τάγματα, νῦν ἀριθμοὺς καλοῦσιν. Emendandus ergo Surius cap. 3: E quanam sit legione.

q Ἐν Τυάνοις vel Τυάνων. Metaphrastes sic habet: τάγματος μὲν τοῦ ἐκ Τυάνων. Surius vero: Ex legione quidem Tyanensi; sed vertendum: Ex cohorte Tyanensi, vel quæ ex Tyanis est. Cohortes enim a civitate in qua conscribebantur frequenter nuncupatæ sunt, legiones non item. Tyana quidem urbs Cappadociæ est satis nota, sed verisimile est hic agi de Tyanis Ægypti, quorum mentio apud Stephanum geographum.

r Hæc omittit Metaphrastes, et quæ sequuntur breviter absolvit. Ita sæpe in his Actis aliquot verbis longas collocutiones complexus est.

s Hic mitigat Metaphrastes quod in Actis nostris rudius est: δοκίμασόν σου τέως τὴν δυναστείαν εὐρήκασιν ἐπὶ τοῦ παρόντος ἡμῶν ἀδελφοῦ, καὶ εἴγε τούτου κρείττων ὀφθῆς, τότε τάχα καὶ ἐφ᾽ ἧμῶν χρηστῶν οὐκ ἀμοιρήσεις ἐλπίδων: Experire in hoc nostro fratre quid possis, et si eo superior fueris tum fortassis etiam contra nos bona minime privaberis spe. Ἐν τῷ ἐνὶ τῶν προκειμένων in Actis nostris interpretatur Metaphrastes de S. Varo, cui interpretationi quædam favent, sed et de quocumque ex sociis intelligi possent.

t Jussit eum … ex quatuor partibus cædi: ἐκ τῶν τεσσάρων πλευρῶν, ad litteram: ex quatuor lateribus; unde Metaphrastes deducit quatuor adfuisse viros: διὰ τεσσάρων ἑλκόμενον ῥοπάλοις ἀνδρῶν συνθλᾶσθαι: per quatuor viros trahi et fustibus cædi.

u Hæc nonnihil aliter Metaphrastes, ex Herveti versione apud Surium, cap. 5: Ecce enim vestræ preces, quæ Deo persuaserunt, aspera tormenta plana effecerunt et levia, et molestiam mutarunt in recreationem, adeo ut nec plagas quidem sentiam.

* forte θωπῶν

* Cod. Τυάνοιο forte Τυάνοις

* Cod. ἀνόμων

* σβέσω

Cap. II. Martyrium Sociorum S. Vari. B. Cleopatra hujus corpus, pace ecclesiæ reddita, in Palæstinam defert. B. Cleopatræ ejusque filii felix obitus.

Κλεοπάτρα δέ τις γυνὴ ἐκ τῆς Παλεστίνης ὁρμαμένη, εὐσεβὴς καὶ φοβουμένη τὸν Κύριον, ἐσημειοῦτο τὸν ἀγιώτατον βασανιζόμενον· ἥτις καὶ ἔκλαιεν πικρῶς, καὶ κατασταραττομένη τὸ στῆθος, ἐφοβεῖτο ὁμολογῆσαι ὅτι χριστιανὴ ἦν. Λαβοῦσα οὖν νύκτωρ τοὺς παίδας αὐτῆς, καὶ τὸν υἱὸν αὐτῆς δώδεκα ἔτων ὄντα, ἔκλεψεν τὸ σῶμα τοῦ ἁγίου, καὶ ὀρύξασα ὑποκάτω τῆς κλινῆς αὐτῆς ἔκρυψεν αὐτὸν, ἀλίψασα μύρῳ καὶ περιβαλοῦσα αὐτὸν ἐσθῆτι πολυτελῇ, ἔμεινεν πάσαν θεραπείαν αὐτοῦ ποιουμένη. Τῇ δὲ ἐπαύριον δυσσεβὴς ἡγεμῶν ἐκέλευσεν παραστῆναι τοὺς ἁγίους τοὺς ὄντας ἐν τῇ φυλακῇ· σταθέντων δὲ αὐτῶν ἒμπροσθεν τοῦ ἡγεμόνος, λέγει αὐτοῖς· ἑωράκατε οἵῳ τέλει παρεδόθη Οὐάρος ὑμέτερος μαθητὴς, καὶ ὅπως αὐτοῦ περιεγενόμην αἰκίσας μεχρὶ θανάτου; ἔτι δὲ καὶ τὸ σῶμα αὐτοῦ θηρίοις ἀγρίοις παραδοθῆναι ἐπέτρεψα, πρὸς τὸ μὴδε λείψανον αὐτοῦ εὑρεθῆναι· πιστεύθητε οὖν μοι, καὶ θύσατε τοῖς θεοῖς, ἵνα μὴ καὶ ὑμεῖς κακῶς ἀπολεῖσθε. Λέγουσιν αὐτῷ οἱ ἅγιοι· Οὐάρος ἡμέτερος ἀδελφὸς ἐνίκησέν σου τὴν κακότεχνον γνώμην, περιεγένετο τῶν ἀπειλῶν σου, καὶ πέγνιον ἔδειξεν τὰς πολυτρόπους σου μηχανὰς τῶν κολαστηρίων, καὶ ἀπέλαβεν * τὸν μίσθον, παρὰ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ κληρονομήσας τὰ ἐν οὐρανοῖς ἀγαθά· σὺ δὲ ἀνθ᾽ ὧν τοὺς δούλους τοῦ Θεοῦ μηδὲν ἐπταικότας βάσανίζεις, καὶ ἀναιρεῖς, μένουσίν σε αἰώνιοι βάσανοι.

[11] Θυμωθεὶς δὲ ἡγεμὼν ἐκέλευσεν ἕνα ἕκαστον αὐτῶν ταθῆναι ἐπὶ τοῦ ἐδάφους, καὶ νεύροις ὡμοῖς τύπτεσθαι αὐτοὺς· ἐπὶ πολλὰς δὲ ὥρας βασανισθέντες, καὶ ἀτονισάντων τῶν δημίων, τοῦ τε αἵματος αὐτῶν τὴν γὴν πεπληρωκότος, ἐκέλευσεν ἔξω τῆς πόλεως ἀπενεχθῆναι, καὶ ξίφει τὰς κεφαλὰς ἀποτμηθῆναι, καὶ τὰ σώματα αὐτῶν ῥιφθῆναι ὅπως ἀπὸ κυνῶν καὶ θηρίων καὶ πετεινῶν καταβρωθῶσιν· καὶ οὕτως ἐτελέθησαν οἱ ἅγιοι καὶ ἔνδοξοι Μάρτυρες, καὶ ἀπέλαβον τοὺς στεφάνους παρὰ τοῦ ἀγωνοθέτου Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ. Τῶν δὲ σωμάτων αὐτῶν κειμένων, καὶ μὴ βεβρωσκομένων ὑπὸ θηρίων, τίνες τῶν χριστιανῶν λαθραίως νυκτὶ λαβόντες αὐτὰ, καὶ κηδεύσαντες ἐπιμελῶς, κατέθεντο ἐκεῖ πλησίον. Κρόνου δὲ διαδραμόντος ἱκανοῦ, καὶ παυσαμένης τῆς κατὰ τῶν χριστιανῶν διώξεως, μακαρία Κλεοπάτρα ἐσκέψατο τὴν πατρίδα αὐτῆς καταλαβεῖν· ἑτοιμάσασα δὲ πάσαν τὴν ὕπαρξιν αὐτῆς, διὰ ἐπισήμου προσελθοῦσα τῷ ἄρχοντι, ἔλεγεν· ἀνήρ μου στρατιώτης ὑπῆρχεν τῶν τὰ πρῶτα φερόντων, πλεῖστα δυνηθεὶς κατὰ τῶν πολεμίων· τεθνήκε δὲ καὶ ἐνταῦθα ἀπόκειται, τελείας ταφῆς μὴ ἠξιομένος· δέομαι οὖν τοῦ μεγέθους σου, κέλευσόν μοι ἀκινδύνως αὐτον μετενέγκαι ἵνα τελείᾳ ταφῇ αὐτὸν παραδώσω; καὶ ἐπινεύσας τῇ ἱκεσίᾳ αὐτῆς ἡγεμῶν, ἐκέλευσεν παρασχεθῆναι αὐτῇ τὴν αἴτησιν, χρήματα πάμπολλα εἰληφὼς.

[12] Ἐξελθοῦσα δὲ, τὸν μὲν ἄνδρα αὐτῆς ἄφῆκεν εἰς Αἴγυπτον, τὸν δὲ ἅγιον Οὐάρον ἐκβαλοῦσα ἐκ τῆς γῆς ἱματισμῷ πολυτελῇ καὶ μύροις παλὶν περιβαλοῦσα, ἔβαλεν αὐτὸν ἐν τύλῃ μετὰ ἐρέας πολλῆς, καὶ οὕτως αὐτὸν ἐξένεγκεν ἐκ τῆς Αἵγυπτου, ἵνα μὲ νοηθῇ καὶ ἀποσπασθῇ παρ᾽ αὐτῆς· ἤρξαντο γὰρ οἱ χριστιανοὶ ἀναφαίνεσθαι καὶ τὰ λείψανα τῶν ἁγίων ἐπιζητεῖν, καὶ ἀποτίθεσθαι ἐν τοῖς μοναστηρίοις αὐτῶν, καὶ τὰ μνημόσυνα αὐτῶν ἐπιτελεῖν. Ἐγγίσασα δὲ Κλεοπάτρα τῇ κώμῃ αὐτῆς, ἀπέθετο αὐτὸν ἐν τῷ προγονικῷ αὐτῆς μνήματι, ἐν τῇ ὀδῷ διακειμένῳ. Μεθ᾽ ἡμέραν δὲ ἐξήει μετὰ τῶν ἰδίων μετὰ λύχνων καὶ θυμιαμάτων· συνέμαθον δὲ καὶ γυναῖκες καὶ ἄνδρες ἐξιέναι μετ᾽ αὐτῶν. Μεθ᾽ ἡμέρας δὲ ὀλίγας δῆλον γέγονεν τοῖς τὴν περίχωρον οἰκοῦσιν ὅτι μάρτυρ ἅγιος ἀπόκειται ἐν Σύρῃ τῇ κώμῃ· ἔστιν δὲ παρὰ τὸ Θαβώριον ὄρος· καὶ ἤρξαντο φέρειν τοὺς ἀῤῥώστους αὐτῶν καὶ τοὺς ἐνεργουμένους ὑπὸ πνευμάτων ἀκαθάρτων, καὶ πάντες ἐθεραπεύοντο· ἰδοῦσα δὲ Κλεοπάτφα ὅτι συνέχοντο οἱ ὄχλοι, (στενὸς γὰρ τόπος) ἐσκέψατο ὅσα εἶχεν πωλῆσαι καὶ ἐγεῖραι αὐτῷ ναὸν· εἶχεν δὲ υἱὸν μονογενῆ ἐτῶν ιβ᾽, ὃν ἀπέστειλεν στρατεῦσαι ἐν τῇ τοῦ βασιλέως αὔλῃ δοῦσα οὐκ ὄλιγα χρήματα, (τὰ δὲ πλείονα ἀνήλωσεν εἰς τύμβιον τοῦ Μάρτυρος), ἀπήντησεν τε τὸ χαρτίον τῆς στρατίας ἵνα ἑορτάσωσιν μετ᾽ αὐτῆς. Ἦν γὰρ πλουσία καὶ τῶν ἐπισήμων πρώτη.

[13] Λέγει δὲ καθ᾽ ἑαυτὴν ἐνθυμηθεῖσα ὅτι, ἃμα τελειώσει τοῦ ἁγίου νάου, ὀφείλω ἐνδύσαι τὴν χλαμύδα τὸν υἱόν μου καὶ ἅμα ἐμοὶ βαστάσει τὴν κλίνην τοῦ ἁγίου Οὐάρου, φορῶν τὴν ἀρχὴν τοῦ σχήματος τῆς στρατίας. Πολλὰ οὖν δαπανήσασα ἅγια ἐκείνη γυνὴ, ἤγειρεν αὐτῷ ναὸν, πάντι τῷ κόσμῳ αὐτὸν κοσμήσασα. Τότε συγκαλέσασα πάντας τοὺς ἐπισκόπους, καὶ τὰ πλήθη τῶν μοναστηρίων καὶ τῶν λοιπῶν χριστιανῶν, ἐξέβαλεν τὸν ἅγιον ἀπὸ τῆς θήκης καὶ ἤνεγκεν κλίνην καινὴν καὶ ἔστρωσεν καθαρὰς σινδόνας καὶ προσήγαγεν τὸν υἱὸν αὐτῆς τοῖς ἱερεῦσιν καὶ εὐλογησαν αὐτὸν, καὶ εἰσδραμοῦσα εἰς τὸ ταμίειον ἔθηκεν τὴν χλαμύδα καὶ τὴν ζώνην τοῦ παιδίου ἐπὶ τὴν λάρνακα τοῦ ἁγίου, καὶ λαβοῦσα περιἔζωσεν αὐτὸν· συναχθέντων δὲ τῶν ὄχλων ἐξήνεγκεν τὸ λείψανον, καὶ ἐβάστασεν σὺν αὐτῇ τὸ παιδίον αὐτῆς. Γέγονεν δὲ πρὸς αὐτοὺς πλῆθος ἄνδρων καὶ γυναικῶν, ὧν οὐκ ἦν ἄριθμος, ὡς τοὺς κατοικοῦντας τὸν τόπον φροντίζειν πόθεν ἔχοιειν ὔδωρ τοσοῦτον ἐπαρκοῦν αὐτοῖς· συνεκροτήθη δὲ ψαλμωδία ἀπὸ ἀλεκτοροφωνίας ἕως ὥρας θ᾽, καὶ γενομένης τῆς καταθέσεως ἔπηξαν τράπεζαν καὶ ἐτέλεσαν τὴν ἀναφορὰν, καὶ πάνδημον εὐχὴν πεποίηκασι ὕπερ τῆς Κλεοπάτρας καὶ τοῦ υἱοῦ αὐτῆς.

[14] Λυθείσης δὲ τῆς συνάξεως, ἔπεσεν τῇ χώνῃ τῇ ἐπικειμένῃ τῷ προσώπῳ τοῦ Μάρτυρος, καὶ ἐδέετο αὐτῷ λέγουσα· δέομαι σοῦ τοῦ στεφανοῦ καὶ τῆς ὑπομονῆς, εἴ τί ἐστὶν συμφέρον καὶ εὐάρεστον, παρακάλεσον τὸν Δεσπότην ποιῆσαι τῷ ἐμῷ υἱῷ ἀνθ᾽ ὧν ἐθεράπευσα σε τότε ἐν τῷ διαβολικῷ χειμῶνι, καὶ νῦν ἐν τῇ εἰρήνῃ· παρεκάλεσον τὸν Θεὸν δοῦναι ἐμῷ υἱῷ ὑγίειαν ἐν Χριστῷ καὶ χάριν ἐν τῇ στρατιᾷ αὐτοῦ ἐνώπιον· τοῦ βασιλέως· ναὶ δέομαί σου, μνήσθητι ὅτι οὐδὲν σοι προετίμασα, οὐκ ἄνδρα, οὐ παῖδας, οὐ χρήματα· καὶ ἐξελθοῦσα ἐκεῖθεν ὑποδοχὴν πολυτελῆ τῷ πλήθει ἐκείνῳ ἐποιεῖτο· διηκόνει δὲ καὶ υἱὸς αὐτῆς, ἵνα μηδενὸς γεύσηται ἓως ἄν ἀναστῶσιν οἱ ἀνακλινόμενοι· εἰποῦσα ὅτι ἐκ τῶν περισσευμάτων ἀναπαυσόμεθα, ἐγώτε καὶ σὺ, τέκνον· ἀναστάντων δὲ τῶν ὄχλων, ἠτόνησεν τὸ παιδίον καὶ ἀνεκλίθη· ἐλθοῦσα δὲ μητὴρ μετὰ τὸ ἀναπαῦσαι τοὺς ὑπηρέτας, ἐφίλησεν τοὺς ὀφθαλμοὺς τοῦ παιδίου λέγουσα ὑπὲρ τῆς ὑγιείας σου, τέκνον, ταῦτα πάντα εἰργασάμην, ἵνα προπέμψῃς μὲ ἐν τῇ ζωῇ σου πρὸς τὸν ἅγιον, ἀλλ᾽ ἀνάστα καὶ μετάλαβε τροφῆς, ὅτι νήστης εἶ, καὶ πολλὰ κεκοπίακας· δὲ μόλις αὐτῇ ἐλάλησεν· ἐφλέγετο γὰρ ἐκ τοῦ πυρετοῦ.

[15] Καὶ ἐπιπεσοῦσα αὐτῷ μητὴρ, ἐνηγκαλίσατο τῷ αὐτῷ καὶ εἶπεν· ζῇ Κύριος καὶ εὐχὴ τοῦ ἁγίου, ὅτι οὔτε ἐγὼ γεύσομαί τινὸς ἕως οὗ ἴδω τὶ ἀποβαίνη τῷ μονογενῇ μου· δι᾽ ὁλῆς δὲ τῆς νυκτὸς ἐβάστασεν ἐν τῷ κόλπῳ αὐτῆς τὸ παιδίον, περὶ δὲ τὸ μεσονύκτιον παρέδωκεν παῖς τὸ πνεῦμα αὐτοῦ· καὶ ἀναστάσα ἐβάστασεν τὸ παιδάριον, καὶ ἐνδραμοῦσα εἰς τὸν ναὸν ἐῤῥιψεν αὐτὸν ἐπάνω τοῦ θυσιαστηρίου, καὶ ἀπελάβετο τῆς τραπέζης, καὶ ἔκραζεν λέγουσα· τῆς ἀντιμισθίας τοῦ δικαίου τούτου! βία ἀντιποιοῦσα οἵα ἀπεδόθη μοι τῇ ἀθλίᾳ! δός μοι τὸν υἱὸν μου, ὃν μετὰ μόχθου ἔθρεψα, δός μοι τὸ παιδίον μου τὸ ὀρφανὸν, καὶ ἀπερίστατον, τῆς βίας τοῦ δικαίου τοῦτου, ἀντ᾽ ἐκείνων ταῦτα μοι ἀποδεδοκότος! δός μοι τὸν ὀρφανὸν, δι᾽ ὃν ὅλα ἐκεῖνα πεποιήκα ἵνα ζήσῃ, καὶ γένηταί μοι παρηγορία· δός μοι τὸν ὀρφανὸν, ἐπεὶ γινώσκε ὅτι ἔνταυθα ῥίσσω τὴν κεφαλήν μου ἐγγύς σου· παρακάλεσον τὸν δεσπότην σου ἀποδοῦναί μοι τὸν μονογενῆ μου, πολλοὺς γὰρ ἀνέστησεν καὶ ἀπὸ χρόνου ἀποθανόντας, δός μοι τὸν ὀρφανὸν μου ἐπίλαβε κἀμὲ πρὸς αὐτὸν. Πᾶσα δὲ ἐκκλησία ἔκλαυσεν σὺν αὐτῇ, ἦν γὰρ τὸ παιδίον ὠραῖον καὶ τῷ ἴδει εὔμορφον· ἔκλαιον δὲ διὰ τὴν εὐσεβεστάτην ἐκείνην, ὅτι οὐκ ἄξια ὧν ἐποίησεν ἀπέλαβεν.

[16] Διημέρευσεν δὲ ἐκεῖ κλαίουσα· πάντες δὲ οἱ ἰερεῖς αἰδοῦντο παραμυθήσασθαι αὐτὴν· περὶ δὲ τὸ μεσονύκτιον ἡσύχασεν περιπτυξαμένη τῷ παιδίῳ· ἦν γὰρ ἀπὸ πολλοῦ κλαυθμοῦ…? καὶ ἰδοῦ ἐπιφαίνεται αὐτῇ ἄγιος Οὐάρος ἔχων τὸ παιδίον ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ· ἦσαν δὲ ἐζωσμένοι ζώνας ἀπὸ χρυσοῦ, καὶ αἱ χλαμύδες αὐτῶν ὡς ἀπὸ φωτὸς, καὶ τὰ φιβλώματα αὐτῶν ὡς ἀστέρες, διαδήματα ἔκειντο ἐπὶ τὰς κεφαλὰς αὐτῶν, ἔχοντα ἀστέρας περὶ κύκλῳ, καὶ ἰδοῦσα ἐπτωήθη φόβῳ, καὶ πεσοῦσα προσκύνησεν ἔχουσα τὸν πόδα τοῦ ἁγίου εἰς τὴν μιὰν χεῖρα καὶ τὸν πόδα τοῦ παιδίου εἰς τὴν ἄλλην χεῖρα· καὶ ἤγειρεν αὐτὴν ἅγιος Οὐάρος, καὶ εἶπεν· τί μου καταβοᾶς, γύναι, ὡς ἀδικίαν κατὰ σοῦ πεποιηκότος, καὶ ὡς ἀντ᾽ ἐκείνων πάντα τὰ ἐνάντια ἐργασαμένου· μὴ γὰρ ἐπιλέλησμαι ὧν μοι πεποίηκας ἐν τῇ Αἴγυπτῳ καὶ έν τῇ ὁδῷ· οὐ καθ᾽ ἑκάστην εὐφραινόμην τῶν θυμιαμάτων σου; καὶ ἐπέβλεπον εἰς τὰς λυχναψίας σου; οὐκ ῇσθόμην ὅτι ἀνέστειλάς με ἀπὸ τῶν ὀστέων τῶν ἕξω τῆς πόλεως ῥιφέντων, καὶ ὑπέθηκάς με ὑπὸ τὴν κοίτην σου, ὅτε ἐλάβες με ἐν τῷ σάκκῳ τῆς ἐρέας;

[17] Οὐκ ἔγνων ὅτι ἀπέθου με ἐγγὺς τῶν γονέων, οὓς συνέχομεν, οὓς ὑπὸ ἁμαρτιῶν πολλῶν ἠλευθέρωσα διὰ τὴν χάριν σου, παρακαλέσας τὸν δεσπότην Χριστὸν δοῦναι αὐτοῖς τὴν ἄφεσιν; οὐκ ἔγνων ὅτι ἐξήνεγκάς με ἀπὸ τοῦ μνήματος καὶ ἐβάστασας τὴν κλίνην μου, μετὰ τοῦ φιλοχρίστου σοῦ υίοῦ; οὐκ ἐγὼ συνυπηρέτουν ὑμῖν τοῖς πλήθεσιν, καὶ ἐν ὀνόματι Χριστοῦ εὐλόγησαν τὴν ἐτοιμασίαν σου; οὐ σὺ με παρεκάλεσας, ὅτε με κατέθου ἐν τῷ θυσιαστηρίῳ, ἵνα παρακαλέσω τὸν Θεὸν ὑπὲρ τοῦ σοῦ υἱοῦ, ὅπως ποιησει μετ᾽ αὐτοῦ τὸ εὐάρεστον καὶ στρατολογήσει αὐτὸν ἐν τῷ καταλόγῳ τῶν πρωτοτόκων; διὰ τοῦτο ἐδεήθην τοῦ Κυριοῦ, καὶ ἐποίησέν μοι τοῦτο, καὶ ἔνδοξον στρατίαν δέδωκεν αὐτῷ ὠς ὁρᾶς, καὶ νῦν, εἰ βούλει, λάβε αὐτὸν, καὶ εὐθέως περιεπλάκη αὐτῷ τὸ παιδάριον λέγων· μὴ Κύριέ μου διδάσκαλε, μὴ ἀνάσχῃ αὐτῆς παραδοῦναί με τῷ κόσμῳ τῆς ἀδικίας, οὗ μόλις ἀπηλλάγην, μὴ Κύριέ μου, μὴ ἀποστήσῃς με τῆς συνδιαγωγῆς σου καὶ τῶν ἁγίων μεθ᾽ ὧν οἰκοῦμεν.

[18] Τῆ δὲ μητέρι εἶπεν· ὕπαγε ἀπ᾽ ἐμοῦ, γύναι, ἐστίν γυνὴ διαφθονομένη τῷ μονογενῇ αὐτῆς, καὶ παραλαμβάνουσα αὐτὸν ἀπὸ βασιλείας εἰς πτωχείαν, καὶ ἀπὸ φωτὸς εἰς ζοφόν; καὶ εἶπεν αὐτοῖς γυνὴ· λάβετέ με μεθ᾽ ὑμῶν ἵνα κἀγὼ συμβασιλεύω ὐμῖν. καὶ λέγει τῷ ἁγίῳ· δέομαί σου μὴ ἀποῤῥίψῃς με τοῦ μονογενοῦς μου· λέγει αὐτῇ ἅγιος Οὐάρος· καὶ ἐνταῦθα οὖσα ἐκεῖ μεθ᾽ ἡμῶν εἶ, ἀλλ᾽ ὕπαγε ἐν εἰρήνῃ καὶ τὸ σῶμα τοῦ παιδίου, ἔχεις ἐν ταῖς ἀγκάλαις σοῦ ἀπόθου παρ᾽ ἐμοῖ ἐν τῇ σορῷ καὶ ἐπιτέλει τὰ μνημόσυνα ἡμῶν ἐπὶ τῆς γῆς, καὶ ἐπισκεψόμεθά σε ὅτε βούλεται Δεσπότης· ἰδοῦ ἐπιστεύθης, πόρεύου ἐν εἰρήνῃ· καὶ ἐξυπνισασα ἔντρομος διηγεῖτο τῷ ὄχλῳ τὸ ὅραμα, καὶ λαβοῦσα στόλαν καθαρὰν καὶ μύρα, ἀνέδυσεν τὸν υἱὸν αὐτῆς καὶ παρέθετο τῷ ἁγίῳ ἐκεῖ· πάσαι δὲ αἱ φίλαι αὐτῆς καὶ αἱ διακονοῦσαι αὐτῇ παρεκάλεσαν αὐτὴν ἐπιθῆναι αὐτῷ τὴν ἔσθητα τῆς στρατῖας αὐτοῦ λέγουσαι· μήπως εἴδῃς αὐτὴν ἐν τῃ οἴκῳ σου καὶ ἀπὸ τῆς θλίψεως πληγῇ ψυχή σου· δὲ οὐκ ἐβούλετο, λέγουσα· ὑμεῖς οὐκ οἴδατε οἷα φορεῖ ἐμὸς ὐιὸς.

[19] Καὶ ἐξελθοῦσα παρεκάλεσεν πάντας λέγουσα· δέομαι ὑμῶν παραμείνατε ἐγγὺς μου τὴν αὔριον, ποίησω γὰρ ἑορτὴν μεγάλην διότι ἐστράτευται υἱός μου ἐν τῇ στρατίᾳ τῶν ἀγγέλων· εἶδον γὰρ καὶ ἐχάρη μου ψυχὴ, καὶ ἐδόξασα τὸν Θεὸν· καὶ ἐποίησεν δοχὴν μεγάλην καὶ διηκόνει τοῖς ἀνακειμένοις μετὰ χαρᾶς μεγάλης καὶ εὐθυμίας καὶ τῇ ἐξῆς πέμψασα τοὺς ὄχλους ἀπετάξατο ἐν τῷ μαρτυρίῳ καὶ ἦν ἐκεῖ λειτουργοῦσα ταῖς ευχαῖς διαπαντὸς καὶ δεομένη τοῦ Κυριοῦ· ἐπεφαίνοντο δὲ αὐτῇ κατὰ κυριακήν οἱ ἅγιοι ἐναλλάσσοντες αὐτῶν τὴν δόξαν λαμπροτέραν· μετὰ δὲ ἕβδομον ἔτος ἐτελεώθη μακαρία Κλεοπάτρα καὶ ἐπέθη παρ᾽ αὐτοῖς ἐν τῷ μαρτυρίῳ; μεθ᾽ ὧν δῷ καὶ ὑμῖν Κύριος μερίδα καὶ πάσιν τοῖς συναγομένοις ἐν τοῖς μνήμοσύνοις αὐτῶν, εἰς δόξαν Πατέρος καὶ Υἱοῦ καὶ ἁγίου Πνεύματος, ᾖ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμὴν.

[Cleopatra corpus S. Vari clam aufert. Martyrium] Femina quædam, Cleopatra nomine, ex Palæstina oriunda, pia et timens Dominum, sanctissimum Varum, dum tormentis subjaceret, observabat; quæ et flebat amare, sed spiritu turbata, non ausa est confiteri se esse christianam. Assumens igitur nocte pueros suos et filium annorum duodecim, abstulit Sancti corpus, et cum aromatibus unxisset ac splendide vestisset, terram fodiens sub lecto suo, ibidem abscondit. Ipsa autem perseverabat ei omne obsequium exhibens. Postera die a impius præses adduci jussit Sanctos qui in custodia detinebantur, et cum adstarent: Vidistis, inquit, cui morti traditus fuerit Varus discipulus vester et quomodo vici cruciando eum usque ad mortem? Insuper et corpus ejus feris tradi jussi, ne vel cadaver reperiri queat. Mihi igitur credite et diis sacrificate, ne et vos turpiter moriamini. Dicunt ei Sancti: Frater noster Varus devicit malitiam tuam, minis superior fuit, et pignus (fortitudinis suæ Deo) exhibens multifarias tuas tormentorum adinventiones, mercedem accepit, bona cœlestia a Christo Domino consecutus. Te vero, quia Dei servos qui nihil mali fecerunt tormentis et morte afficis, te manent æterna tormenta.

[11] [Sociorum S. Vari] Tum iratus præses jussit unumquemque supra solum extendi et crudis nervis verberari. Cumque horas plurimas tormenta subiissent, defessis carnificibus ac terra undequaque sanguine madefacta, jussit eos extra urbem deferri et capita abscindi gladio, deinde projici eorum corpora ut a canibus, a feris et a volatilibus vorarentur. Ita igitur usque ad mortem passi sunt sancti et præclari Martyres et coronas suas acceperunt ab Agonotheta Christo Deo. Cum autem corpora eorum illic permanerent nec a feris comederentur, Christiani quidam, eos clam de nocte auferentes et diligenter funerantes, deposuerunt ibi in proximo. Præterlapso itaque tempore non exiguo et quiescente persecutione b in Christianos, Beata Cleopatra deliberabat patriam suam repetere, cumque sua omnia disposuisset, per insignem aliquem virum c ad præsidem accessum consecuta, dixit: Vir meus miles fuit ex illustrioribus, et valde potens contra hostes, sed mortuus est et hic jacet, nondum perfectam sepulturam consecutus: rogo igitur celsitudinem tuam, fac ut sine periculo eum auferam et ita eum rite sepulcro tradam. Præses, accepta multa pecunia, supplicanti annuit jussitque ut petitionem suam exsequi posset.

[12] [B. Cleopatra S. Vari corpus in Palæstinam fert,] Exiens itaque Cleopatra maritum suum reliquit in Ægypto d, sanctum autem Varum e terra levatum veste pretiosa et aromatibus iterum circumdatum, secum tulit ex Ægypto, sed in culcitra positum cum lana e multa, ita ut nemo suspicaretur eum adesse, aut auferre cogitaret. Incipiebant enim Christiani apparere et lipsana Sanctorum exquirere, atque in monasteriis f deponere et eorum monumenta perficere. Quum autem ad pagum suum Cleopatra appropinquasset, deposuit eum in monumento patrum suorum, quod erat in via; et, elapso die, exiit illuc, domesticis suis stipata cum lampadibus et suffitibus. Didicerunt autem et fœminæ et viri eam iis comitibus exiisse; et post paucos dies habitantibus in vicinia manifestum fuit sanctum martyrem jacere in pago Syre g (situs est is juxta montem Thaborium); cœperuntque ægrotos suos afferre et qui ab impuris spiritibus vexabantur et omnes curati sunt. Videns vero Cleopatra premi multitudinem, nam angustus erat locus, deliberavit quidquid habebat vendere ut ei templum exstrueret. Habebat eadem filium unigenitum annorum duodecim h quem misit ad aulam imperatoris i ut militiam perdisceret, et propter hoc multam dedit pecuniam; attamen partem martyris sepulcro consecravit. Missa est illico charta militiæ ex aula; et festum erat celebrandum, siquidem dives erat et ex illustrioribus regionis.

[13] [eique templum exstruit.] Dicebat autem sibi ipsi interius: Cum absolutum erit templum, debeo simul vestire filium meum chlamyde, et ipse tum primum habitu militari insignis, mecum feret loculum sancti Vari. Exstruxit igitur templum sancta fœmina multis impendiis, et omni ornatu donavit illud; convocatisque omnibus episcopis et incolis monasteriorum k ceterisque Christianis extulit Sanctum ex arcula, posuit feretrum novum et stravit sindonas mundas filiumque ad sacerdotes adduxit, qui eidem benedixerunt. Tunc currens ad conclave deposuit chlamydem et zonam pueri supra Sancti loculum, iisque dein eumdem præcinxit. Quando autem congregata fuit multitudo, protulit sacrum corpus quod cum puero suo voluit deferre et tanta accessit turba virorum et mulierum ut loci incolæ sollicite cogitarent ubi sufficiens aquæ quantitas suppeteret. Insonuit vero continua psalmodia a gallicinio matutino usque ad horam nonam; et facta depositione, mensam struxerunt et sacram oblationem perfecerunt, publica etiam pro Cleopatra et filio ejus precatione instituta.

[14] [B. Cleopatræ filius] Finita synaxi, inclinavit se super operculum quod faciem tegebat martyris et orabat eum dicens: Rogo per coronam tuam et patientiam, si quid est utile aut decorum, pete a Domino ut id præstet filio meo pro servitio quod tibi tunc exhibui (in Ægypto) in illa tempestate a diabolo adducta; et nunc etiam hoc tempore pacis pete a Deo ut filio meo det sanitatem in Christo, et in militia sua gratiam coram imperatore. Rogo te sane ut reminiscaris me nihil magis quam te veneratam esse, non virum, non pueros, non divitias. Exiens inde convivium splendidum dedit multitudini isti, et ipsa inserviebat cum filio suo, nolens ut quidquam gustaret antequam discumbentes recessissent; dicebat enim: Ego et tu fili, ex mensæ reliquiis reficiemur l. Cum autem turbæ recessissent, ægrotavit puer et decubuit, ac mater eum adiens, dum servi jam quiescebant, oculos osculata est pueri, dicens: Pro sanitate tua, fili, hæc omnia feci, ut tu mihi superstes præmittas me ad Sanctum nostrum, sed surge et cibum sume, siquidem jejunus es et multum laborasti. Ille autem vix ei respondit, quia ardebat febri.

[15] [moritur.] Tum projiciens se mater super eum, et ulnis amplexa dixit: Vivit Dominus et oratio sancti martyris, quia nec ego aliquid gustabo donec videam quid unigenæ meo adveniat; et ita per omne tempus tenuit filium in sinu suo donec nocte media tradidit spiritum. Surgens igitur abstulit puerum et currens ad templum m projecit eum super altare, mensaque apprehensa, clamabat dicens: O qualem renumerationem justi hujus, o violentiam quæ pro omnibus quæ ego misera dedi, contraria præstat et adversa! Da mihi filium meum, quem cum labore nutrivi, da puerum orphanum et derelictum. O justi hujus violentiam, qui pro omni servitio meo istud mihi legat. Da mihi puerum orphanum propter quem hæc omnia feci ut viveret et esset consolatio mea. Da mihi eum, nam scito me hic prope te caput mihi rupturum. Roga Dominum tuum ut mihi reddat unigenam, siquidem multos suscitavit etiam ab anno jam mortuos; redde mihi orphanum meum vel me etiam assume ad eum. Interim omnis ecclesia cum ipsa flebat, nam puer venustus erat et pulcher visu: flebant autem propter piissimam fœminam, quoniam eorum quæ fecerat dignum præmium non recipiebat.

[16] [S. Varus] Porro diem ita transegit ibidem plorando et omnes presbyteri timebant eam solari; versus mediam vero noctem requievit super puerum reclinata, ex multo fletu videlicet defessa, et ecce apparet ei Sanctus Varus, puerum manu ducens, utrique zonis aureis præcincti et chlamydes eorum quasi ex lumine, fibulæque ut stellæ et diademata in capite eorum stellas habebant in circuitu. Hæc videns Cleopatra perterrita est et procidens venerabatur eos, manu altera pedem Sancti tenens, altera vero pedem pueri. Sed excitavit eam sanctus Varus: Quid me clamoribus impetis, inquit, o fœmina quasi injustitia te affecissem et pro benefactis reddidissem prorsus opposita. Non enim me fugerunt quæ in Ægypto mihi fecisti et in itinere. Nonne quotidie lætabar de oblationibus tuis et inspiciebam luminaria tua accensa, sentiebamque te sustulisse me ex ossibus quæ projiciuntur extra urbem et collocasse sub lecto tuo, deinde vero posuisse in sacco illo cum lana?

[17] [cum filio] Numquid non novi juxta parentes tuos positum me fuisse, qui nobiscum sunt, quos a peccatis multis liberavi propter te, rogans Christum Dominum ut eis remissionem impertiret? Nonne novi te monumento me extulisse et portasse meum feretrum cum pio filio tuo? Nonne vobiscum inserviebam multitudini et in nomine Christi vestræ promptitudini benedicebant? Nonne rogasti, quando in altari me deponebas, ut Deum deprecarer super filio tuo, quo fieret de eo juxta beneplacitum et militiæ adscriberet eum in Catalogo primogenitorum? Ideo oravi Dominum et mihi præstitit illud, militiaque præclara, ut vides, eum donavit; nunc autem si vis resume illum. Sed puer statim ei se implicans: Non, Domine, inquit, magister mi, non sustineo eam iterum me tradere mundo iniquitatis ex quo vix excessi, non Domine mi, ne tollas me de conversatione tua et Sanctorum quibuscum vivimus.

[18] [matri apparet.] Tum matri dixit: Recede a me mulier; numquid invidet mulier unigenæ suo et ex aula regia ad paupertatem eum assumet, ex lumine ad tenebras? Dixit eis mulier: Me vobiscum assumite ut et ego regnem sicut vos. Sancto autem dicit: Obsecro te ne me removeas ab unico filio meo. Dicit ei Varus: Ibi remanens etiam nobiscum es, sed recede in pace et corpus pueri quod habes in ulnis depone juxta me in loculo, nostrique memoriam perage in terra et nos visitabimus te, quando volet Dominus. Ecce tu credidisti, vade in pace n. Cum esset expergefacta tremens narravit multitudini visionem et assumpta veste nitida cum aromatibus, induit ea filium suum, ibique juxta Sanctum eumdem recondidit. Omnes autem amicæ ejus et ancillæ rogabant eam ut ei imponeret vestem militiæ, dicentes: Ne eam videas in domo tua et præ mœrore anima tua vulneretur. Illa autem nolebat dicens: Vos non novistis qualia ferat filius meus.

[19] [Mors B. Cleopatræ.] Tum exiens rogabat omnes, dicens: Rogo vos ut adsitis omnes crastina die; nam celebrabo festum magnum quia adscriptus est filius meus militiæ Angelorum. Vidi enim et lætata est anima mea et laudavi Dominum. Paravit igitur convivium magnum et ministravit discumbentibus cum lætitia magna et alacritate, et die sequenti dimissis turbis sequestravit se in martyrio et erat ibi ministerio orationum vacans continuo et invocans Dominum. Apparebant ei Sancti die dominica splendidam suam gloriam variantes. Elapsis autem annis septem, obiit beata Cleopatra et sepulta est juxta eos in martyrio; quibuscum et vobis partem det Dominus sicut et omnibus qui congregati sunt ad memoriam eorum celebrandam; ad gloriam Patris et Filii et Spiritus Sancti, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Si S. Varus passus est die quo colitur, XIX Octobris, ejus socii nonnisi die XX eamdem palmam consecuti fuerunt.

b Persecutio quievit exeunte anno 312, aut initio sequentis [Pagius ad an. 313, n. 15 et 16; Tillemont, Hist. des Emp., t. IV, p. 142 et 146.] .

c Metaphrastes hic: διὰ τινος τῶν ἐν ῥήτορσι γεγραμμένων τῷ ἐπὶ τοῦ τόπου ἡγεμονεύοντι προσφοιτᾷ: Per quemdam ex iis, qui adscripti erant in numerum oratorum, accedit ad loci præsidem.

d Hæc eodem modo a Metaphraste narrantur cap. 9 et 10.

e Metaphrastes: ἐν τύλῃ ἐρέας: sed Hervetus legerit ἐλαίας; nam vertit apud Surium cap. 10: In arca oleagina, quod nunc ex Actis Metaphrastæ Mss., quæ præ manibus sunt, et ex anonymo nostro, procul dubio rejiciendum est. In sequentibus apud Surium agnoscitur stylus et amplificatio Metaphrastæ, sed ab Herveto (cap. 10) quædam non bene reddita, alia omissa sunt. Sic itaque vertendum e græco Metaphrastæ: Cum igitur Martyris corpus abscondisset, (nam primum quidem timebat gentilium insaniam, deinde autem et multo magis piorum fervorem, omnibus, ut par erat, opus illud auferendi lipsana eorum, qui passi erant pro Christo, maximo studio præstantibus) his igitur suavissime circa hæc laborantibus, ipsa venit in Palæstinam.

f Infra num. 13 scribit de incolis monasteriorum. Verum hæc vox non intelligenda est ac si ageretur de monasteriis, ut aliquot tantum annis post persecutiones exstiterunt. Talia in Palæstina tum non erant [S. Hieronym. in Vita S. Hilarionis, Oper., t. I, edit. 1565. p. 244.] , sed forte asceteria quædam in quibus pauci ascetæ simul vivebant [Cfr Opera S. Basilii, t. III. p. LIII, et seq., n. 2; Examen Historicum, etc., p 47 et 57; Acta SS., t. III Maji. p. 324 b.] : itaque de his debent intelligi quæ in Actis utroque loco leguntur.

g In pago Syre, sed Metaphrastes: Ἔδρα δὲ κατωνόμαστο, et ita etiam in codice suo Hervetum legisse patet ex interpretatione apud Surium cap. 10: In quodam vico … cui nomen erat Edra; σύρη vel σύρα et ἔδρα fuerint unum pro altero scriptam, ex litterarum similitudine, præsertim prout in codicibus Mss. efferuntur. Ista nomina nec apud Dapperum, nec apud diligentissimum Van de Cotte [Cartes topographiques de la Palestine. Bruxelles 1847.] reperimus.

h Repetit hic scriptor filium Cleopatræ fuisse annorum duodecim, quod jam de eo dixerat, dum sæviente persecutione in Ægypto, matri auferenti Corpus S. Vari adfuit (num. 10). Hic itaque vel ab amanuensi ιβ᾽ loco ιζ᾽ intrusum, vel ab anonymo inadvertenter repetitum id videtur. Etenim a morte S. Vari ad reditum in Palæstinam tempus non modicum effluxit; nam in Palæstina militiæ adscriptus est, quod apud Romanos nonnisi anno ætatis decimo septimo fiebat. Cfr. Commentar. num. 7 circa finem, et Acta num. 13 et 14. Metaphrastes neutro loco ejus ætatem indicavit, sed priori scribit solum eum tum primam egisse ætatem, nempe dum S. Varus passus est: Πρώτην ἄγοντα τὴν ἡλικίαν.

i Quæ hic habentur de itinere filii ad aulam imperatoris, a Metaphraste mutata sunt cap. 10: Pecuniam mittit ad eos qui rerum potiebantur, petens ut honore suum dignarentur filium; statim autem sunt missæ ad eam litteræ imperatoriæ, dignitatem filio tribuentes.

k Cfr. Annotat. f. Metaphrastes similiter episcopos et presbyteros memorat, dein: ὅσοι τῶν μοναχῶνἐπὶ τῶν κατ᾽ ἀρετὴν βίῳ διέλαμπον.

l Metaphrastes hic suum lectorem præmunire voluit: Sed id quod nunc dicendum est, turbabit quidem aures et animos eorum, qui sunt pusilli et abjecti animi; eorum autem qui, quo ad ejus fieri potest, Dei modum norunt et magnæ illius sapientiæ providentiam admirabilem, magis movebit linguam ad benedicendum, et factum admittendum, propter eam, quæ ex eo evenit, utilitatem. Apud Surium cap. 11.

m Hæc a Metaphraste nonnihil adornata sunt: Cum ergo acerbum hunc vidisset eventum, inquit, primum quidem caligans, humi decidit, eamque cum animo vox defecit, cum repentinus fuisset dolor linguæ instar vinculi. Sed cum parum ad se rediisset, et nonnihil resipuisset, humeris tollens mortuum corpus filii, templum quod Martyri ædificaverat ingreditur et ad sacram aram id ferens ibi deponit. Sic apud Surium cap. 12, paucis suppletis quæ alio charactere impressa sunt. Quæ habet initio cap. 13: Sic dicebat et procidens rursus lugebat etc. similiter ab Actis nostris absunt, sed ibi ingenio indulserit Metaphrastes; hæc enim profecto leviora sunt, quam ut idcirco ei alia Acta præternostra ad manum fuisse dicamus. Quum vero lector percipiet quæ hoc loco in Passione traduntur de oratione S. Cleopatræ, indubie menti occurrent quæ de pietate, qua plebs in quibusdam regionibus Sanctos prosequitur, vulgo perhibentur. Verum in his minus verba quam ipse animi affectus consideranda sunt. Cæterum non dubitavit S. Augustinus laudare matrem, quæ amiserat in gremio ægrotantem filium, catechumenum, infantem lactentem, et quam populo suo exemplo proponit his verbis [Serm. 324, al. 33 de div.] : Impleta affectu fiduciæ tulit illum mortuum, et cucurrit ad memoriam B. Martyris Stephani et cœpit ab illo exigere filium et dicere: Sancte Martyr, vides nullum mihi remansisse solatium. Non enim possum dicere filium præcessisse, quem nosti periisse: tu enim vides quare plangam. Redde filium meum, ut habeam eum ante conspectum coronatoris tui. Hæc et talia cum precaretur, lacrymis quodammodo non petentibus, sed (ut dixi) exigentibus, revixit filius ejus. Operæ pretium est de his legisse Bossuetium in Monito suo ad Protestantes de incusatione idololatriæ.

n Tillemontius hic similitudinem invenire se credit inter Cleopatræ filium et Cleobin ac Bitonem, de quibus in Herodoti libro I legitur et apud Ciceronem in Tusculanis. Eam procul dubio longe quæsitam reperiet, quicumque alterum ex his scriptoribus cum Actis voluerit conferre, et quidem si hac qualicumque analogia (nam vix ulla hic est) contentus quis sit, poterunt ei innumeræ narrationes ex ethnica historia in ecclesiasticam transiisse videri. Ceterum si Ciceronem aut Herodotum scriptor noster familiariter novisset, non est dubitandum quin felicius, quod posterorum memoriæ tradere volebat, enarrasset.

* Cod. ἀπέβαλεν pluries.

DE SANCTO EUSTERIO EPISCOPO SALERNITANO.

VERSUS MED. SÆCULI V.

COMMENTARIUS.
Pauca ad nos de S. Eusterio pervenerunt. Ejus festum variis celebratum diebus. Quo tempore floruerit. Chronologia ecclesiæ Salernitanæ.

Eusterius, Episcopus Salernitanus Confessor in Italia (S.)

B. B.

[Notitia civilis et ecclesiastica principatus Salernitani.] Juvat exordium ducere a notitia, quam more suo compendiose texit Cantelius noster principatus Salernitani [Metropolitanarum Urbium historia civilis et ecclesiastica, auctore Petro Josepho Cantelio S. J. Paris. 1685. Unicum prodiit volumen.] ; Salernum, inquit, quod principatus citerioris nunc caput est, in ora Tyrrheni maris, olim a Sem Noëmi filio conditum fabulantur: ab amne Silare illi nomen inditum. Romanorum alias colonia fuit. A Longobardis regibus, hæc urbs servire jussa est ducibus Beneventanis, donec anno MCCCLI suos etiam cœpit habere principes. Cæso, uti antea diximus, per tumultum Sicardo, Beneventano duce, Adelgisus ejus ditionem occupat: Landulfus Capuæ Guastaldio Siconulfum Sicardi filium, Capuæ principem constituit. Inter utrumque atrox inde bellum exarsit, quod vario marte gestum est; res tandem a Ludovico imperatore anno DCCCLI ita composita est, ut Aldegisus Beneventi, Siconulfus et Capuæ et Salerni, quod armis receperat, imperaret. Hæc prima, ut perhibent, Salernitani principatus initia: nec omnes tamen postea principes ejusdem familiæ aut fuerunt aut gentis; sed alii vel pro imperatorum libidine, vel pro suis in publicam rem aut dejecti aut asciti in principes. Anno MLXXV Gisulfus a Roberto Viscardo, jam tum Apuliæ duce, principatu spoliatus est: illi Rogerius filius, Rogerio Wilhelmus successit, huic Rogerius Siciliæ comes, qui paulo post utriusque Siciliæ rex appellatus est. Denique Salernitana civitas principatus titulo data est viris principibus, ut Jordano Columnæ, ducibus Sanseverinis et aliis, donec principis a rege defectione, regiæ, ut loquuntur, Cameræ iterum adjuncta est. Hactenus Cantelius [Metropolitanarum Urbium historia civilis et ecclesiastica. auctore Petro Josepho Cantelio S. J., part. III. Dissertation. III. cap. VII, p. 406. Paris. 1685.] . Nostra ætate, caput quoque est principatus Citerioris (Ulterioris est Avellinum) incolas numerans ad 11,000 [Balbi. Abrégé de Géographie, t. I, p. 401 et 408. Edit. Bruxell. 1840.] . A primis nascentis ecclesiæ temporibus, subjungit Cantelius [Ibid., loc. cit.] , Christianam fidem Salerni receptam, vulgo creditum est, ibique institutum, qui civium pietatem foveret, episcopum; vere an secus, alii viderint. Episcoporum sane, si qui fuerunt, nomina aut perierunt aut ita nullo ordine produntur ab auctoribus, ut quo quisque tempore sederit, dignoscere nullo modo liceat. Ast de his infra redibit sermo. Sufficiat hic notasse Gaudentium, Salernitanum episcopum subscripsisse concilio Romano, sub Symmacho Papa, anno 499. Jam ad S. Eusterium veniamus.

[2] [Sancti Eusterii memoria in Mart. Romano et Baronio;] Illius meminit ad hunc diem Martyrologium Romanum: Apud Salernum sancti Eusterii episcopi. Quem in locum notat Baronius: Tabulas ecclesiæ Salernitanæ ac vetera monumenta ejusdem Romam allata vidimus, nec non ejusdem ecclesiæ Breviarium. Reconditum est ejus corpus in ecclesia cathedrali in crypta inferiori, sub altaris confessione, ubi et posita sunt aliorum sanctorum Episcoporum ejusdem civitatis veneranda corpora; ut Bonosii episcopi, cujus dies natalis illic agitur XIII Maji; Gramatii episcopi, de quo XI Octobris; Valentiani episcopi, quem celebrant III Novembris; itemque Veri et Eusterii episcoporum, de quibus inferius agitur. Asservantur ibidem aliorum sanctorum Confessorum corpora, ut Elpidii, Cionii, et Elpigii, quorum celebritas agitur XXIV Maji; itemque Cyrini et Quinsegii, quorum agitur dies anniversaria V Decembris. Hæc ex antiquis ejus ecclesiæ monumentis exscripsimus. Ita Baronius in Notationibus ad Martyrol. Rom. [Lit. g. ad diem XIX Octobris.] .

[3] [et apud Ferrarium] Ejusdem Sancti fit mentio apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad XIX Octobris his verbis: Eusterius episcopus Salernitanus IV post S. Verum Salernitanæ præfuit ecclesiæ: quam ea sanctitate administravit, ut cum diem suum XIV Novembris obiisset, Sanctorum numero adscribi meruerit. Corpus in Crypta majoris ecclesiæ cum corporibus aliorum SS. Episcoporum asservatur. In cujus natali (XIX Octob.), qui dudum hac die celebrari consuevit, hæc oratio recitatur: Deus, cui B. Eusterius pontifex ita sanctitatis gratia decoratus complacuit, ut tuorum consortium in cœlis promereretur Sanctorum; da ecclesiæ tuæ, quæsumus, ejus interventu perpetuam consequi lætitiam, cujus depositionis diem gratulando celebrat solemnem. Ex Brev. antiq. Salernitano. Dein hanc apponit Ferrarius Annotationem: Acta ejus perierunt, ut neque patria, neque tempus quo vixit, sciri potuerit. In Hagiologio Italico [Bassani, edit. 1773, t. II, p. 246.] ad verbum fere repetitur encomium Ferrarii, dempta Oratione et Annotatione. Nihil Usuardus habet de sancto Eusterio, et quod notatu dignius, nihil quoque de eo occurrit in innumeris Auctariis, undequaque a Sollerio nostro corrasis, in suæ Usuardini Martyrologii editione.

[4] [Pauca de S. Eusterio habet Ughellus. sicut et Propria Salernitana.] Nec plura quæ ad res gestas sancti nostri Præsulis spectant reperies apud Ughellum. Agens de ecclesia Salernitana [Ital. Sacra, t. VII, col. 252. Edit. Venetiis 1721.] , paucis hisce verbis complectitur quæ de sancto Eusterio dicenda habuit. Eusterius hujus civitatis episcopus memoratur in tabulis ecclesiæ Salernitanæ, et in romano martyrologio XIV Kalend. Novemb. quo die solemni ritu ejus festum celebratur. Iu Proprio Salernitano, quod Neapoli primum prodiit anno 1594 sub titulo: Officia propria festorum Salernitanæ ecclesiæ ab Ill. et Reverendissimo viro DD. Marco Bolognino, archiepiscopo Salernitano et regio consiliario, apostolica auctoritate, in quem sequitur modum, reformata; in hoc, inquam, Proprio nihil amplius de Vita S. Eusterii habetur. Sequenti modo indicatur officium: In festo S. Eusterii episcopi Salernitani, quod celebratur die XIV Octobris. Omnia de communi Confess. Pontif. præter orationem, quam hic adscribimus. Devotum tibi populum, benignissime Deus, clementer exaudi, ut qui pio affectu, venerandam beati Eusterii confessoris tui atque pontificis recolit solemnitatem, ejus meritis apud te, peccatorum obtineat remissionem, Per Dominum nostrum. Hæc oratio valde, diversa est ab altera illa quam ex Ferrario paulo ante dedimus.

[5] [Non concordant in assignando ejus die festo;] Notatu quoque dignum est hic, sicut et in calendario quod Proprio præmittitur, festum S. Eusterii assignari ad diem XIV Octobris, ubi tamen Ughellus asserit XIV Kalend. Novemb., seu XIX Octobris, festum illud solemni ritu celebrari. Quæ diversitas indigitata jam a prædecessoribus nostris fuit. Legitur enim ad diem XIV Octobris [Acta SS., t. VI Oct., p. 396.] inter Prætermissos: S. Eusterius Salernitanus episcopus, ab ecclesia Salernitana, uti ex propriis hujus festivitatum officiis disco, hodie colitur. De Sancto isto agendum nobis pro instituto nostro est ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno celebratur, XIX Octobris.

[6] [quod ab initio videtur celebratum XIX Octobris.] Videtur tamen reipsa festum illud etiam Salerni jam olim XIX Octobris celebratum; siquidem Gaspar Musca in Catalogo [De Salernitanæ Ecclesiæ Episcopis et Archiepiscopis Catalogus, auctore Gaspare Musca, ejusdem civitatis presbytero, ad Ill. et Ampl. virum DD. Marium Bologninum, Salernitanum antistitem. Neapoli 1594.] suo scribat: Sanctus Eusterius, Salernitanus episcopus: de quo idem Breviarium (quod paulo superius notaverat quadringentos ab hinc annos amplius, editum) et Martyrologium Romanum: cujus natalis dies colitur Salerni die XIX Octobris. Deinde addit: In ipso quidem Breviario de eo orationem habemus ad hunc modum [Ibid., p. 13.] . (Eadem est, quam supra ex Ferrario descripsimus).

[7] [Anno 1594 Proprium Salernitanum reformatur.] Ast anno 1594 idem ille Marius Bologninus typis mandari curavit Proprium ecclesiæ Salernitanæ, quod satis diversum a præcedentibus fuisse vix dubitandi est locus vel ex ipso titulo: Officia propria … apostolica auctoritate, in quem sequitur modum, reformata. Clarius id etiam constat ex Brevi Sixti V, quod in capite hujus Proprii exhibitur, atque inter alia hæc habet: Sane ex dilectorum filiorum capituli ecclesiæ Salernitanæ insinuatione accepimus, quod officium divinum per eos celebrari solitum, quod a ducentis annis et ultra compilatum, ac forsan et a sede Apostolica confirmatum et approbatum fuit, in multis, si cum romano officio conferatur, inconcinnum sit, rubricas quoque confusas, ac multa nimis prolixa, nonnulla etiam ex parte diminuta habeat, ac denique adeo intricatum existat, ut contingat sæpius in choro ipsius ecclesiæ altercationes et differentias inter dilectos filios illius canonicos super recitatione ac celebratione primo dicti officii, illiusque occasione exoriri. Nos igitur qui personarum ecclesiasticarum commoditatem et quietem, ac divini cultus in recitatione et celebratione officiorum divinorum reformationem totis ex optamus affectibus … prædicto capitulo, ut ex nunc deinceps perpetuis futuris temporibus divinum officium more ac usu Romano quoad omnia recitare et celebrare libere et licite valeat, de venerabilis fratris nostri archiepiscopi Salernitani consensu, auctoritate apostolica, tenore præsentium indulgemus. Et nihilominus eidem archiepiscopo singulas Sanctorum et Sanctarum in dicta ecclesia celebrari solitas et alias loci festivitates circa modum illas celebrandi ac alias aliaque, desuper prout sibi convenire et melius esse videbitur, reformandi, mutandi, corrigendi, cæteraque necessaria seu quælibet oportuna faciendi et exsequendi licentiam et facultatem ac omnimodam auctoritatem eisdem auctoritate et tenore concedimus… Datum Romæ apud sanctum Petrum, anno Dominicæ Incarnationis millesimo quingentesimo octuagesimo sexto.

[8] [Ordinatio Marii Bolognini archiepiscopi reformato Proprio Salernitano præfixa.] Hoc igitur nixus indulto, Marius Bologninus reformando Proprio manum admovit, quod tandem anno 1594 typis mandatum ab omnibus per suam diœcesim observari voluit, ut habetur ex ordinatione quæ eidem Proprio præmissa legitur: Quoniam, inquit, illud, quo utebantur officio, et mancum erat in multis, et quæ continebat, pluribus ac prolixe narrabat, confusisque ac perturbatis indicibus, iis quas vulgo Rubricas appellant, ut contingeret in choro, sæpe sæpius, altercationes super recitatione dicti officii inter ipsos canonicos exoriri; supplicarunt iidem Salernitani canonici romano pontifici Sixto Quinto S. memoriæ, ut hisce rebus aliquo pacto, pro ea, qua fungebatur auctoritate, prospiceret. Annuit ille perhumaniter postulantibus, eosque Brevi, quod supra posuimus, Salernitano archiepiscopo, quæcumque in Salernitanæ ecclesiæ officio viderentur, immutandi, reformandi et corrigendi provinciam dedit, edixit universo collegio, ut emendatum omnes susciperent, eoque in posterum uterentur. Igitur dilatum adhuc negotium, ut considerate res fieret, nunc tandem reverendorum fratrum nostrorum dignitatum et canonicorum aliquot, aliorumque gravissimorum theologorum, tam sæcularium quam regularium, ad eam rem electorum opera usi, confecimus, et opus in hoc volumen redactum typis (Deo bene juvante) mandamus. Itaque auctoritate illa, quæ in dicto Brevi a Sanctissimo nobis tribuitur, Salernitanum capitulum et canonicos in Christo monemus, eique et eorum singulis mandamus, ut hoc officium intra dies quindecim ab impressione et publicatione suscipiant, eoque inviolabiliter utantur, cum eorum Sanctorum festi dies et solemnia, aliaque inciderent, quæ in eo ejusque Rubricis specifice continentur: in reliquis autem omnibus volumus ut festorum, Rubricarum, aliarumque rerum omnium observatio ad præscriptum Romani breviarii, Pii Quinti pontificis jussu editi, dirigatur… Datum Salerni … die XIX mensis Aprilis MDLXXXXIIII.

[9] [Hac occasione festum S. Eusterii ad XIV Octobris videtur translatum; postea rursus in diem XIX rejectum] Hac itaque occasione et mutatam putamus sancti Eusterii orationem seu collectam, atque ejus festivitatem a XIX Octobris translatam ad XIV ejusdem mensis. Secus non conciperetur tanta in Gaspare Musca hallucinatio. Aliud est de Ughello, qui diu postea floruit, cum opus ejus Italia sacra secundis typis in lucem primum prodierit sæculo decimo octavo ineunte; quo tempore jam rursus festum sancti Eusterii celebrabatur XIX Octobris, ut liquet ex altero proprio Salernitano, quod excussum habemus anno 1696, cura Cajetani Antonii Marottæ, et sub auspiciis Blasii de Vicariis, sede tunc vacante, Vicarii generalis capitularis. Exstat in bibliotheca nostra et tertium ejusdem proprii exemplar, majoris formæ, impressum anno 1798; hic etiam festum S. Eusterii indicatur ad diem XIX Octobris. Nec putem postea diem hunc mutatum fuisse. Cæterum in duobus proxime laudatis propriis officium ordinatur sicut in proprio Marii Bolognini.

[10] [De Episcopis Salernitanæ ecclesiæ.] Uterque scriptor, Musca et Ughellus, quartum in ordine temporis sancto Eusterio assignant locum inter præsules Salernitanos. 1 S. Bonosius, de quo in opere nostro ad XIV Maji; 2 S. Grammatius, cujus sylloge habetur ibidem XI Octobris; 3 S. Verus, de quo probabiliter agetur X Kalendas Novembris; 4 S. Eusterius. Hic, si laudatis duobus auctoribus adhæreamus, floruit sæculo quinto; cum, juxta illos Eusterio successerit S. Valentinus seu Valentinianus; huic S. Gaudentius, qui postremus, ut habet Ughellus [Ital. Sac., t. VII. col. 352] , Salernitanæ præfuit ecclesiæ anno 500 (vel 499) Symmacho pontifice, sub quo romanæ synodo interfuit et subscripsit. Et paulo ante dixerat [Ibid., col. 345.] : Recte, meo judicio, senserunt, qui sacra Christi vel ab ipsis Apostolis vel ab eorum discipulis suscepisse Salernum, et proprios priscis illis temporibus habuisse pastores arbitrati sunt, quorum memoria non exstat. Salernitana ecclesia nobilissima et vetusta est; ab anno Domini quingentesimo, ex quo tempore in hodiernum diem, spatio scilicet annorum mille et quinquaginta novem supra octuaginta præsules numerantur, quorum triginta tres fuere episcopi et LVI archiepiscopi. Ex episcopis sex inter Sanctos adscripti, nempe Donatus, Gramatius, Gaudiosus, Verus, Eustasius et Valentinianus, quorum corpora in majori basilica requiescunt. Metropolitana dignitate ornata fuit anno Salutis 984 a Benedicto VII Papa.

[11] [Reliquiæ S. Eusterii aliorumque in metropoli.] Et alibi [Ibid., col. 349.] enumerans reliquias quæ in variis metropoleos Salernitanæ altaribus reperiuntur: in altari, inquit, quod constructum est ad honorem confessorum, ex parte meridiei requiescunt corpora confessorum B. Bonosii, episcopi Salernitani; B. Gramatii, episcopi Salernitani; B. Veri, episcopi Salernitani; B. Eusterii, episcopi Salernitani; B. Gaudiosi, episcopi Salernitani; B. Valentini episcopi Salernitani, qui utique sex illi sunt episcopi, quos supra dixerat inter sanctos adscriptos. Ut quid ergo sibi non constat Ughellus in scribendis eorum nominibus, quorum aliqua, puta Donatus Eustasius, prorsus diversa sunt ab iis quæ in altera enumeratione leguntur? Præterea cum utraque hic adscripta Ughelli enumeratione non concordat catalogus, quem ipse [Ibid., col. 352 et seqq.] texit Præsulum Salernitanorum: in hoc enim sex, imo septem, illi episcopi inter sanctos adscripti sunt: SS. Bonosius, Gramatius, Verus, Eusterius, Valentinus, Gaudentius et Gaudiosus. Hæc nominum scribendorum diversitas indicat quidem discordiam in veteribus monumentis occurrentem, sed simul etiam quamdam arguit Ughelli negligentiam, qui, nulla apposita monitione, nomina illa promiscue adhibet.

[12] [Antiqua Ecclesiæ Salernitanæ chronologia valde obscura.] De tempore quo floruit sanctus Eusterius, vix est quod confidenter asseras. Antiqua enim ecclesiæ Salernitanæ chronologia dentissimis involuta tenebris est. Observat Ughellus ex Antonio Caraciolo (in sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis) Muscam (quem tamem quoad Bonosium saltem, Gramatium, Verum, et Eusterium sequitur ipse Ughellus) non videri rationem omnimodam temporis habuisse in ordinanda episcoporum suorum serie. Majores nostri quoties in Actis Sanctorum agendum de beatis dictæ civitatis Episcopis fuit, constanter circa chronologiam hæserunt dubii. Sic Henschenius in vita Bonosii ad diem XIV Maji [Acta SS., t. III Maji, p. 374.] maluit a determinando sæculo quo Sanctus ille floruerat, abstinere; simul tamen indicat rationem præcipuam a Caraciolo adhibitam, qua scilicet hic Bonosium ad sæculum IX rejiceret, sibi non undequaque probari. Sic etiam Cornelius Byeus in vita sancti Gramatii, XI Octobris [Ibid., t. V Octob., p. 671 et seqq.] , multa disputat, quibus in sententiam Caracioli inclinari se satis prodit. Attamen cum ejus argumenta talia nobis haud videantur, quibus rem definitam et confectam dixeris; nec alia nos lucidiora invenerimus; vestigia partim prememus Henschenii, qui satius duxit nihil quoad tempus determinare. Nihilominus tamquam satis probabile assumimus S. Eusterium sæculo quinto floruisse.

[13] [Ex Synodo Romanan I, sub Symmacho Papa,] Quinimo stando hinc catalogis Muscæ et Ughelli, atque illinc spectando concilium Romanum, sub Symmacho Papa celebratum, S. Eusterius sæculo V floruisse dicendus certo esset. Extra enim omne dubium esse admittitur Gaudentium huic concilio subscripsise. Hinc etiam Cantelius habet: Nullius (episcoporum Salernitanorum) certa exstant vestigia ante Gaudentium, qui anno D in romana synodo, sub Symmacho, subscripsisse legitur [Metropolitanarum urbium Historia civilis et eccles., p. 407.] . Scissa nempe ab Romanæ sedis communione Constantinopolitana fuerat ecclesia, eo quod Acacii, qui in hæresi et schismate decesserat, e sacris tabulis nomen eradere illius urbis nollent aut non auderent episcopi. Quos ut ad officium concordiamque revocarent, nihil omisere Pontifices Romani: Gelasius imprimis qui anno 492 Felici Papæ subrogatus est. Hic sequenti anno per Faustum magistrum Officiorum a Theodorico (qui Ostrogothorum rex, devicto Odoacre, Italiam obtinuit anno 493) missum Constantinopoli frustra Euphemium et Anastasium aggressus est. Idem et Anastasius Papa, qui anno 496 Gelasio successit, et, qui Anastasium excepit anno 498, Symmachus obtinere conati sunt. Sed adeo Anastasio imperatori pax et concordia persuaderi non potuit, ut is in hortatricem ipsam Romanam ecclesiam dissidii sui pestem refunderet. Festus quidam Romanus senator Constantinopolim missus a Theodorico, clam Anastasio imperatori pollicitus, effecturum se, ut Henotico Zenonis Romanus pontifex Anastasius subscriberet, Romam ut rediit, defuncto jam Anastasio, cum legitimis suffragiis Symmachus esset electus, corruptis pecunia factiosis quibusdam, alterum ei pontificem opposuit Laurentium anno 498 ex quo cædes in urbe grassationesque factæ [Pe tavius, Rationarium temporum, part. I, lib. VII, cap. III.] . Cum ad perniciosum schisma componendum, inquit Severinus Binius, regis sæcularis et ariani (Theodorici scilicet, qui Arii hæresim sequebatur) judicium contra leges et canones ecclesiasticos importuna necessitas ecclesiæ interpellasset, et jam rex arianus, suo judicio schismate ecclesiæ et tumultu populi sedatis, Symmacho, utpote qui plurium suffragiis electus esset sedem Apostolicam adjudicasset, jamque legitimæ synodo cogendæ locus concessus esset; mox Symmachus Papa ad Italiæ episcopos litteras dedit, quibus iidem ad synodum quam primum convenire jubebantur, ut omnium etiam episcoporum cognitione et judicio approbaretur legitimus Romanæ ecclesiæ episcopus, quem rex arianus sua sententia legitime electum confirmaverat. Id habent acta concilii… Anastasius in Vita Symmachi hisce verbis: Papa Symmachus synodum congregavit. Errat itaque Theodorus lector in collectaneis suis, ubi hanc synodum a Theodoro rege congregatam scribit [Apud Labbe, Concilior. t. IV, col. 1317. Edit. Paris. 1671.] . Porro subscripserunt, ut communiter dicitur, episcopi LXXII, vel etiam LXXIII, ut ferunt Acta, ipsa scilicet numerata Symmachi subscriptione [Ibid., col. 1312 et 1314.] ; presbyteri LXVII; diaconi V [Ibid., col. 315 et seqq.] .

[14] [probabilius infertur S. Eusterium floruisse medio sec. V.] Celebrata vero est, juxta Labbeum, Binium aliosque [Art de vérifier les dates, p. 181.] Kalendis Martiis anno 499; unde corrigendus vel saltem interpretandus Cantelius, qui, ut supra vidimus annum ponit D. Huic synodo subscripsit Gaudentius Salernitanus. Atque hæc nota chronologica certa. Si itaque pariter certo Salernitanorum episcoporum catalogi ab Ughello et Musca contexti essent, jam non foret dubium, S. Eusterium sæculo V floruisse: cum hunc inter et Gaudentium, in Ughelliano catalogo, unus tantum medius ponatur S. Valentinus; tali nempe ordine: I. S. Bonosus, II. S. Grammatius, III. S. Verus, IV. S. Eusterius, V. S. Valentinus, VI. S. Gaudentius; concordat Musca nisi quod duos numeret intermedios, hoc scilicet modo: S. Eusterius, S. Gaudiosus, S. Valentinianus, S. Gaudentius. Verum, ex jam dictis n. 12. catalogi illi non satis firmiter stant; unde et nutat tempus seu epocha, qua Salernæ præfuit S. Eusterius. Probabile tamen est versus medium sæculum V id contigisse.

[15] [Conclusio.] Atque hæc sunt, pauca sane, quæ de actis sancti Eusterii scribere licuit. Deficiunt nempe monumenta. Forsitan, cum de aliis Salernitanæ ecclesiæ Præsulibus sermo in posterum erit instituendus, amplius aliquid ex probatis fontibus dicendum occurret.

DE SANCTO GRATO EPISCOPO ET CONFESSORE OLERONE IN GALLIA.

SÆCULO VI INEUNTE.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Urbis et sedis Oleronensis antiquitas, S. Grati Legenda et Officium, Reliquiarum inventio, descriptio, translationes.

Gratus, Episcopus Oloronensis Confessor in Gallia (S.)

B. B.

[Olero, quondam sedes Episcopalis, nunc suppressa.] Iluro, seu Illuro, nunc Olero sive Oloro, ad Gavum amnem, urbs olim erat episcopalis sub metropoli Ausciensi, in Bearnensi principatu. Sedes Oleronensis suppressa remansit post novam diœceseon gallicarum circumscriptionem, factam ineunte sæculo decimonono, vi concordati Pium VII inter et Napoleonem Buonapartam. Atque adeo ecclesia sanctæ Mariæ, olim cathedralis Oleronensis, hodie parœcia est, ut vocant, secundæ classis (cure de 2e classe) diœceseos Bajonensis, sub metropoli Ausciensi. Notatu dignum est, ecclesiam Sanctæ Crucis in eadem urbe Oleronensi parœciam esse primæ classis [Confer Almanach du clergé de France. An. 1844.] .

[2] [Urbis Oleronensis antiquitas,] Urbs Illuronensis, teste Expillio [Dictionnaire Géographique, des Gaules et de la France, ad verbum: Oléron.] , antiquissima est, quamvis a veteribus geographis græcis et latinis fuerit omissa. Primus omnium, inquit Hadrian. Valesius [Notitia Galliarum, ad verbum: Iluro.] , aut saltem unus e primis Iluronem memorat Æthicus in itinere a Cæsar-Augusta Beneharnum, et inter Aspalucum, oppidum citra Pyrenæum in Aquitania situm, vulgo Aspe dictum, ac Beneharnum sive Lascurim (vulgo Lescar) ponit, Notum est porro Valesium sub nomine Æthici non solum intelligere hujus Cosmographiam (in qua nihil de Ilurone) sed et Itinerarium Antonini. Cellarius [Geographia Antiqua. lib. II, cap. II, sect. I, n. XXXI.] similia Valesio tradit de Beneharno: In eo tractu, inquit, Beneharnum fuit; sed dubium an ad veterem geographiam, in qua versamur, vere pertineat, quia nullum ejus vel leve monumentum, ante auctorem itinerarii, quod Antonini vel Æthici vocatur, superest. Sirmundus [Concilia Antiqua Galliæ, ad initium tomi I.] noster primus edidit, conciliisque Gallicanis præfixit Notitiam provinciarum et civitatum Galliæ, quam ipse refert ad tempora Honorii Augusti, quamque Valesius omnium forte veterrimam, certe emendatissimam notitiam Galliæ vocat. In hac, ubi de civitatibus provinciæ Novempopulanæ, undecimo loco ponitur: civitas Elloronensium.

[3] [varia nomina,] Quod ad ipsum nomen attinet, varie a variis, ut plerumque in hujusmodi obtinet, illud scribitur. In priscis Notitiis legitur Elloronensium vel Elleronensium civitas; in quibusdam: civitas Lurunensium Elarona, et civitas Loronensium Helaronna; in aliis civitas Elloronensium, id est Elinia, vel Elurona, Elorona, Elarona. In conciliis Galliæ antiquioribus jam Oloro, jam Olero nuncupatur. Concilio Agathensi, anno 506, subscribit: Gratus episcopus de civitate Olorone; Parisiensi IV, an. 573; Licerius episcopus ecclesiæ Eloronensis; Matisconensi II, an. 585: idem Licerius, alias Lucerius episcopus ecclesiæ Eloronensium. Recentiores truncato nomine civitatem Olorensem vel Olerensem habent. Sincerum, inquit Valesius [Notitia Galliarum. Loc. cit.] , et incorruptum nomen urbis Iluro vel Illuro, ex quo postea factum est Eloro seu Elloro, non numquam et Oloro. Ex Eloro factum est Elorona et Elarona ut ex Narbo, Narbona, ex Barcino, Barcinona. Nostri vulgo Oleron nuncupant, urbem commercio Hispanorum divitem. Quod tamen decursu temporis magnopere imminutum est. Est et in Hispania Tarraconensi Illuro, a Mella memoratus his verbis: Inde ad Tarraconem parva sunt opida, Blanda, Illuro, Betullo. Hallucinantur etiam qui Apollinarem Sidonium de lepusculis Olarionensibus loquentem ep. VI lib. VIII interpretantur de lepusculis in agro Olorensi natis Olario enim hic est Uliarus insula in sinu Aquitanico contra Santones, vulgo île d'Oleron, de qua apud Plinium, quæ lepusculis, hoc est cuniculis, abundat [Nova Gallia Christiana, t. I, col. 1261 et 1262.] .

[4] [Historia,] Oloronem urbem a Saracenis, ex Hispania irruentibus, vastatam anno 732 tradit P. de Marca in Historia Benearnica. Post hanc cladem, alteram subiit, cum a Normannis solo æquata est; instaurata seu potius reædificata fuit circa annum 1080, a Centullo IV, Benearni vice-comite, et quidem in adversa ripa Gavi, ubi erat erecta cathedralis ecclesia, sub invocatione S. Mariæ, juxta quam cum plurimæ jam assurgerent ædes, exin et Burgus S. Mariæ audiebat. Centullus exstructis mœnibus palatium vice-comitum ædificavit, utramque ripam, ponte super Gavo imposito, junxit, portam urbis versus Hispaniam alta munivit turri, condiditque ecclesiam parochialem Sanctæ Crucis. Incolas multis auxit privilegiis immunitatibusque; præterea jus concessit pascuorum, et lignationis per vicinas sylvas. Nova clade affecta urbs illa fuit sæculo XVI ab irruentibus Calvinianis hæreticis, sub episcopatu Gerardi Rufi, quo præsertim auctore et hortatore plures a catholica defecerunt fide, favente tunc maxime novatoribus Navarræ regina [Ibid., loc. cit.] .

[5] [præsens status.] Nunc urbs, eodem quo a Centullo condita est in loco satis amœno visitur, inter duos amniculos Ossavum (Osseau) et Aspam (Aspe). Ita scilicet Gallia Christiana [Ibid.] ; quæ tamen non undequaque accurata sunt, ut constabit ex his quæ subjicimus hic juxta majores tabulas geographicas [Carte générale de la France.] , auctore Cassini, initio hujus sæculi, expensis guberni gallicani excussas; quas dono accepit musæum nostrum Bollandianum, ex munificentia Clarissimi marescalchi Soult, Dalmatiæ ducis, pro tempore regii ministri in rebus bellicis ordinandis. In his tabulis n. 108, notatur Olero, sita ad confluentem duorum amnium, a meridie in Septemtrionem quidem, sed cum magna tamen in occiduum inflexione, currentium. Alter vocatur Gavus Ossavi (Gave d'Osseau) estque magis ad orientem, quam Gavus Aspæ (Gave d'Aspe), quod est nomen alterius, qui magis ad occiduum situs. Hic postquam ad Oleronem urbem confluxit cum Ossavo, cursum suum prosequitur, vocaturque Gavus seu Gaberus Illuronensis seu Oleronensis (Gave d'Oleron) donec, prope oppidum Peyrehorade, concurrat cum Gavo Benearnensi seu Palensi (Gave Béarnais sive Gave de Pau) ita dictus ab urbibus, quas alluit; atque ad orientem tum Ossavi tum Aspæ cursum orditur atque prosequitur. Ex tribus itaque fluviis seu amnibus Gavus nuncupatis, duo in unum confluunt ad ipsam urbem Oleronem, dein Gavus Oleronensis jungitur Gavo Palensi, postque hunc confluxum, prolabitur, postremum hoc sibi retinens nomen (le Gave de Pau), atque paulo post in Aturum (Adour) incurrit. Ipse vero Aturus, haud longo hinc absoluto cursu, prope Bajonam Oceano immergitur. Sita ergo est urbs Oleronensis ad confluentem Ossavi et Aspæ. Quinimo in duas quasi partes a præterlabente fluvio scinditur: in quarum altera reperitur antiqua cathedralis sanctæ Mariæ; in altera, quæ urbis præcipua est pars, assurgit ecclesia sanctæ Crucis, quæ modo primaria est. Hæc hodie proprie Olero vocatur; illa, Urbs S. Mariæ audit.

[6] [Sedis Oleronensis antiquitas] Quoad sedis Oleronensis initia atque primævam antiquitatem, obscura sunt omnia. Id unum scimus ineunte sæculo sexto illam jam exstitisse, ut liquet ex subscriptionibus concilii Agathensis, de quo ita habet Gallia Christiana [T. I, col. 1263.] : anno Christi quinto supra quingentesimum Alaricus Gothorum rex, quamvis hæreticus, indulsit ut episcopi catholici convenirent Agatham ut synodum celebrarent, in qua multa decreta sunt ad meliorem ecclesiæ constitutionem, ecclesiasticamque disciplinam resarciendam; cujus concilii pars magna fuerunt episcopi provinciæ Novempopulaniæ; undecim enim ad illud convenerunt; octo per se, et tres per præsbyteros a se missos. Ex his autem qui interfuerunt, fuit Gratus episcopus de civitate Olorone: sic enim legitur in subscriptionibus [Confer Sirmondum. Concilia Ant. Gall., t. I, p. 160 – 174.] .

[7] [Concilio Agathensi subscribit S. Gratus,] Hic porro Gratus agmen ducit in catalogis episcoporum Oleronensium, alius ante ipsum, si quis fuerit, haud innotuit; unde communiter primus illius civitatis præsul habetur. Id quam maxime singulare animadvertitur in catalogo illorum episcoporum (Gallia Christ. loco cit.), quod nullus omnino sit, qui Sancti vel Beati titulo insigniatur; raro sane et fors unico exemplo in antiquiorum per gallias sedium antistitibus. Est nihilominus extra dubium Gratum Sanctis annumerari, cum ejus cultus exstent certa in ecclesia Oleronensi vestigia, ut ex dicendis elucebit.

[8] [de quo pauca ad nos pervenerunt.] Post hæc mirabitur nemo pauca admodum de sancto Grato ad nos pervenisse. Ejus mentio a Martyrologis prætermittitur. Vix apud scriptores ecclesiasticos etiam notissimos aliud reperias quam nudum ejus nomen, occasione concilii Agathensis; solus fere Longuevallius noster beatum dicit [Histoire de l'Église Gallicane. t. III, p. 90, Paris. in-12, an. 1825.] . Imo et nos, agentes, ad diem XVII Octobris [Vide supra, hoc tomo.] de SS. Grato et Ansuto, apud Ruthenos cultis, hanc proposuimus conjecturam, duplici nixam argumento, sanctum nempe Gratum Ruthenensem eumdem esse ac Oleronensem. Atque exinde fortassis factum est, ut nec hic inscriptus fuerit catalogo sanctorum, de quibus agendum nobis remanet usque ad finem Decembris; quem catalogum edidimus et quaqua versum misimus anno 1838. Quapropter R. D. Darré, director majoris seminarii Ausciensis litteras ad nos dedit benevolentia plenas quibus hagiographos commonefaceret de omisso nomine sancti Grati, simulque submisit documenta, quæ actis ejus illustrandis inservirent.

[9] Atque hic ante omnia veniunt lectiones ex breviario Ausciensi, in quibus, quidquid de sancto Grato traditum est, continetur. Illas apponimus prout leguntur sub hac inscriptione: Die XIX Octobris sancti Grati episcopi. Semiduplex.

[Ejus Legenda ex Breviario Auscitano,] Lect. II. Gratus ineunte sæculo sexto, Oleronensem regebat ecclesiam: subscripsit enim celebri concilio Agathensi, quod anno Christi quingentesimo sexto (supra num. 6 ponitur quinto) ex episcopis provinciæ Arelatensis, Narbonensis, Auscitanæ seu Elusanæ, Burdigalensis, Bituricensis et Turonensis congregatum est, præside sancto Cæsario Arelatensi. Quid præterea egerit Gratus, et quo tempore diem supremum obierit, incertum. Sed illum eximii pastoris partes omnes implevisse et sanctissime decessisse constat: antiquissimo quippe ritu colitur hac die ejus memoria in ecclesia Oleronensi, quæ jam pridem ejus patrocinio gloriatur. Caput ejus cum maxilla superiori in capsa argentea eadem ecclesia hactenus servavit.

[10] Lect. III. Reliquum corporis, quod ob hæreticorum furores Jaccam in Hispania translatum fuerat, inde in ecclesiam Oleronensem, motibus compositis, relatum fuisse colligitur ex Actis inventionis corporis sacri anno millesimo septingentesimo decimo a Josepho Oleronensi episcopo ecclesiam cathedralem visitante, circumstantibus multis tum canonicis aliisve de clero, tum magistratibus et civibus, reperti intra murum supra eum locum in quo sacrosancta Eucharistia asservatur. Etenim huic sacro corpori Hispanicis sericis involuto deest caput, sola maxilla inferiore superstite, quæ collata juridice maxillæ superiori capitis beati Grati, cum ipso aptissime cohæret. Desunt vero ossa quædam, quorum partem ecclesia jaccensis se ex canonicis Oleronensibus accepisse fatetur in gratiam servati sancti depositi. Ex eo tempore ecclesia Jaccensis missam in honorem sancti Grati, quotannis hac ipsa die solemniter celebrat in capella sancto Pontifici sacra; ejusdem reliquias capsa argentea clausas in solemnibus supplicationibus circumfert. Variis autem et insignibus miraculis ad hæc usque tempora probavit Deus quam acceptum habeat cultum sancto Præsuli impensum. Confer infra num. 12.

[11] Lectiones illæ descriptæ sunt ex Breviario Ausciensi, typis edito anno 1753. Facile perspicitur eas magna cura concinnatas fuisse, utpote quæ nihil contineant quod ad severiorem crisim revocari non possit. Quo vero tempore conscriptæ fuerint satis elucet ex iis quæ de Inventione corporis traduntur, cum hæc contigerit anno 1710, die Januarii 13a et sequenti, sub RR. DD. Josepho de Revol, qui sedi Oleronensi præfectus fuit anno 1705.

[12] [officium proprium,] Anno sequenti dictam Inventionem sub auspiciis laudati præsulis, prodiit: Officium proprium sancti Grati episcopi Oleronensis, totius diœcesis patroni, quod celebratur die 19 Octobris, impressum Pali apud Hieronymum Dupoux typographum episcopi Oleronensis 1711. Officio præmittitur mandatum RR. de Revol, quo injungitur, ut novum hoc officium substituatur loco alterius quod hucusque dicebatur. Lectiones eædem sunt ac Auscienses, hoc solo discrimine, quod aliter dividantur (loco duarum tres habentur), et in fine tertiæ addantur sequentia: In acceptorum ejus intercessione memoriam mittuntur quotannis Olorum hac die magistratus, qui nomine plurium oppidorum intersint, ex veteri voto, solemni ejus officio cum facibus ardentibus. Sed et experitur quotidie Christiana plebs, quantam vim habeat apud Deum sanctus Pontifex ad sanandos morbos quoslibet et sedandas tempestates aerisque intemperiem depellendam.

[13] [Hymni,] Hymni ad Vesperas, sicut et ad Matutinum et Laudes proprii sunt. Primus et tertius auctorem habent Sanctolium Victorinum (præclarum in fastis poëticis nomen); secundus ab Antonio Mureto concinnatus fuit. Digni sunt omnes tres suis auctoribus: quapropter eos hic transcribendos judicavimus.

Ad I Vesperas. Hymnus auctore Sanctolio.

Quæ dies redit tibi, Grate,
Hæc redit nobis quoque veneranda;
Tu bonus nostros (tua nos propago)
      Accipe cantus.
Quantus es cujus veniens ad ædem
Dexterum sentit sibi quisque numen,
Et domum semper redit impetrato
      Munere lætus.
Te nurus castæ, viduæque matres,
Virgines, sponsæ, juvenes senesque,
Omnis et sexus reperit patronum
      Omnis et ætas.
Quin rudis fandi puer ore blæso
Te sinu matris resonare gaudet,
Et tuas laudes hilaris juventus
      Carmine tentat.
Dux viæ quem nos sequimur valentes,
Ire des tuto pede quo præisti;
Sic erit semper bene fida proles
      Juncta parenti.
Nec tuæ prolis tibi cura cedat;
Ut gubernasti pater et gubernes;
De tuis largas bibat ut bibisti
      Fontibus undas.
Christe, qui nobis, Patre sic jubente,
Pontifex factus, tibi laus, suaque
Una sit Patri, sit et una sancto
      Semper Amori. Amen.

[14] Ad Matutinum. Hymnus auctore Mureto.

      Pastor beate qui tuæ
Concreditum curæ gregem
Sævis luporum faucibus
Patere numquam passus es;
      Tu læta dux ad pascua,
Fontes recludens limpidos
Oves videbas florido
Semper nitentes vellere.
      Quod si quæ forsan rabido
Languere morbo cœperat,
Salubria, ut mitis pater,
Illi admovebas pharmaca.
      Cujus laboris nunc tui
Digna assecutus prœmia,
Favore (nam potes) tuo
Qui te precantur adjuva.
      Æterne cunctorum Pater
Æterne Fili, par Patri,
Et par utrique Spiritus
Tibi Deus sit gloria. Amen.

[15] Ad laudes. Hymnus auctore Sanctolio.

      Aurea qui nunc olympo
In stola stas pontifex;
Nube Verum qui remota
Jam vides securius,
Hæc dies, quam concupisti,
Grate, dat Christo frui.
      Tu rudes doce magister
Nos, tibi qui subdimur;
Finge pectus et liquescat
Igne, quo nunc ureris;
Prome dulce lac alumnis
De cibo, quo pasceris.
      Nocte multa tu sepultis
Fer facem dux prævius;
Quæ reducunt nos olympo
Fac tenere semitas;
Quod notas iter sequamur,
Ad Deum nos ibimus.
      Sit suprema laus Parenti
Qui creavit omnia;
Filioque qui redemit
Morte nos volens sua,
Flaminique cujus almo
Recreamur habitu. Amen.

[16] Ad Processionem (post Tertiam) dicuntur tres hymni supra positi; si non sufficiant, canuntur Litaniæ sancti Grati; quas hic describimus, cum ex illis sicut et ex præfatis Hymnis, innotescat, quos ob fines sanctus Præsul maxime invocatur.

Kyrie eleison etc.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancte Grate, pontifex sanctissime, o. p. n.
Sancte Grate, gratiarum donis abundans,
Sancte Grate, vas electionis,
Sancte Grate, Christi minister dignissime,
Sancte Grate, ministeriorum dispensator fidelissime,
Sancte Grate, lumen ecclesiæ,
Sancte Grate, sal terræ,
Sancte Grate, imitator Apostolorum,
Sancte Grate, præsulum decus et ornamentum,
Sancte Grate, gloria sacerdotum,
Sancte Grate, peccatorum reconciliator,
Sancte Grate, iræ divinæ placator,
Sancte Grate, miraculorum patrator,
Sancte Grate, tempestatum sedator,
Sancte Grate, sublevamen pauperum,
Sancte Grate, afflictorum solatium,
Sancte Grate, languentium remedium,
Sancte Grate, pater amantissime,
Sancte Grate, doctor noster egregie,
Sancte Grate, pastor bone,
Sancte Grate, custos vigilantissime,
Sancte Grate, pax nostra,
Sancte Grate, dux noster,
Sancte Grate, protector noster potentissime,
Sancte Grate, refugium nostrum,
Sancte Grate, fiducia nostra,
Sancte Grate, divitiæ nostræ,
Sancte Grate, gaudium nostrum,
Sancte Grate, corona nostra,
Sancte Grate, nostræ splendor patriæ,
Sancte Grate, bonorum nostrorum conservator,
Sancte Grate, portus tutissime,
Sancte Grate, firmamentum gentis,
Sancte Grate, hujus stabilimentum populi,
Sancte Grate, quies et tranquilitas nostra,
Sancte Grate, columna firmissima,
Sancte Grate, legislator noster,
Sancte Grate, gubernator noster,
Sancte Grate, præses noster,
Sancte Grate, propugnaculum nostrum,
Sancte Grate, amor noster.
Agnus Dei etc.

[17] Subsequitur Oratio: Deus qui B. Gratum confessorem tuum atque pontificem populo tuo præesse, et quibus præerat verbo et exemplo prodesse voluisti; concede plebi tuæ ejus petenti suffragia, ut quæ pie ejus intercessione proposcerit, impetrare et ad vitam pervenire mereatur æternam; per Christum etc. Oratio, quæ in Breviario Ausciensi ponitur, haud parum ab hac differt, estque hujusmodi. Omnipotens, sempiterne Deus, qui ad immortales triumphos, B. Gratum pontificem extulisti, da nobis dignam pro ejus veneranda solemnitate lætitiam, et præsta, ut qui ejus patrocinio gloriamur, sanctis moribus ad ejus mereamur pervenire consortium. Per etc.

[18] [Hujus officii causa, acris disceptatio Episcopum inter et ejus Capitulum.] Novum hoc officium accerrimæ fuit disceptationis episcopum Oleronensem inter et ejus capitulum; quæ, cœpta anno 1711, finem demum habuit anno vigesimo primo ejusdem sæculi. Documenta varia ad hanc quœstionem spectantia, asservantur in bibliotheca majoris seminarii Ausciensis. Præcipua sunt. 1. Censura illustrissimi et reverendissimi Episcopi Oleronensis in quasdam antiphonas veteris cujusdam officii sancti Grati [Censure de Mgr l'Illustrissime et Révérendissime Évêque d'Oléron, contre certaines Antiennes d'un viel office de S. Grat, patron du diocèse.] . Exemplar hujus censuræ, typis excussæ, Ausciense subscriptionem habet autographam Josephi (de Revol) episcopi Oleronensis; contrasignata item autographice: Saubidet, dataque est ex seminario Palensi 15 Septembris 1712. Scilicet laudatus Præsul nixus axiomate: Modus orandi est modus credendi, et exemplis S. Pii V, Clementis VIII et Urbani item VIII sex proscribit antiphonas veteris officii, quod in his falsa fiat scripturæ sacræ applicatio, allusiones reperiantur ineptœ ad S. Grati nomen; aliquæ ex illis nihil habeant, quod magis episcopo, quam alii cuivis sancto proprium sit; quod antiphonæ ad vesperas desumptæ sint ex psalmis ad laudes; et præcipue quod in singulis sex illa viro sancto tribuantur, quæ Deo aut Christo Domino tantum conveniant. Quapropter sub pœna suspensionis ipso facto incurrendæ, prohibetur ne quis deinceps dictas antiphonas vel unam ex illis præsumat adhibere, sive publice sive privatim. Protestatur tamen se nullatenus velle inculpare mentem illius qui primus illarum antiphonarum auctor fuit; nec etiam se hac sua censura intendere vel minimum detrahere cultui sancti Grati, quem profitetur se venerari non secus ac qui maxime.

[19] 2. Ab hac sententia, quasi per abusum lata, appellavit syndicus capituli Oleronensis [Mémoire imprimé pour le Syndic du chapitre d'Oléron appellant comme d'abus, etc.] : negabat enim episcopo competere jus reformandi dictum officium. Simul etiam protestatur contra mandatum quo illud typis edi jubebatur. Deinde simile scriptum ad commissarios, a rege Christianissimo ad hanc elucidandam quæstionem designatos, datum est; et paulo post rursus apparuit tertium ejusdem argumenti. 3. His omnibus opposuit episcopus commentarium satis prolixum, quod et typis mandari curavit.

[20] [Fertur sententia in favorem Episcopi.] Consequenter ad hæc rex Christianissimus 27 Februarii anna 1714 commisit archiepiscopum Ausciensem, episcopum Adurensem (vernacule Aire), decanum Parlamenti Palensis (de Pau) simul cum duobus canonicis, Ausciensi altero, altero adurensi, qui statuerent super dicta appellatione. Hi itaque rem diremerunt, contra capitulum ferentes sententiam; pronuntiantes episcopum Oleronensem nullatenus limites suæ potestatis prætergressum, nec proinde locum appellationi fuisse. Hæc omnia hausimus ex Analysi documentorum, quam adornare atque nobis submittere dignatus est laudatus R. D. Darré; cui etiam, fere quidquid ad acta sancti Grati pertinet, nos debere cum gratiarum actione profitemur.

[21] Vidimus supra n. 10 sacrum santi Grati corpus, [Reliquiæ] propter turbines ab hæreticis excitatos, Jaccam, Aragoniæ urbem, fuisse delatum; deinde, motibus compositis, Oleronensi cathedrali restitutum, relicta tamen parte aliqua sacri depositi Jaccæ; quod quidem factum non opinamur ante annum 1620, quum a Ludovico XIII, devictis Calvinistis, templa catholicis et bona ecclesiastica clericis et sacerdotibus restituta sunt [Nova Gallica Christiana, t. I, col. 1279.] . Tandem idem sacrum corpus, quod sub altari reconditum fuerat, repertum seu recognitum anno 1710 a RR. DD. Josepho de Revol, Oleronensi episcopo. Hæc omnia elucent ex sequentibus authenticis instrumentis.

[22] [transferuntur Jaccam, et hinc rursus Oleronem.] Et primo quidem de translatione in urbem Jaccam et hinc Oleronem, constat ex processu, Jaccæ instituto, de mandato illustrissimi episcopi Jaccensis. Patres præcipuas instrumenti adscribemus ex apographo, nobis a R. D. Darre transmisso. Prævie duo notamus, quo dicenda inclarescant; alterum, Jaccam, civitatem esse episcopalem in Arragonia, quam inter et Oleronem olim et usque ad exiens sæculum XVII frequens agebatur mercatura [La Martinière, Dictionnaire Géographique. Voce Oléron.] . Alterum, posteriori medio sæc. XVI hæresim Olerone debacchatam esse. Scilicet Gerardus Ruffus seu Russellus (le Roux, al. Roussel) in Germaniam profectus, aliquamdiu apud Lutherum moratus est. Inde in Galliam reversus, ad Margaritam Valesiam, Francisci sororem, atque Henrici de Albreto regis Navarræ conjugem, se recepit, a qua benigne exceptus, inter domesticos familiaresque assumitur, illiusque patrocinio Cleyracensi abbatia, demum episcopatu Oleronensi potitus est, ab anno 1542 ad an. 1599 [Nova Gallia Christ., t. I, col. 1277.] . Qui cum catholicum se simularet, et cæteroquin doctrina morumque gravitate valeret, (in tantum ut hac specie deceptus Carolus Sammarthanus) in funebri encomio Margaritæ, eum virum undecumque doctissimum dixerit), hoc præcone, inquit Spondanus [Annal. Baronii Continuat. ad an. 1549, n. 7 et seqq.] (cujus tum parentes seducti fuerunt) in Bearnea atque in aula regis Navarræ ingens religionis facta corruptio est. Tali sub pastore quid detrimenti ecclesia Oleronensis passa sit, facile est concludere. Duravit hæc pestis usque ad annum 1599, quum Arnaldus Maytius, ex patre intrepide catholico (qui Ruffum in civitate Malleone, armatus securi, suggestu semivivum dejecerat) natus et ab Henrico IV episcopus Oleronensis designatus, impigre cum episcopo Lascurrensi restituendœ religioni allaboravit [Gall: Christ. Ibid., col. 1278 et seqq. Confer Spondanum loc. cit.] . His præmissis, ad instrumentum Jaccense veniamus.

[23] [Instrumentum Episcopi Jaccensis recitatur anni 1712,] In nomine Domini. Noverint præsentes et futuri, quod anno a nativitate D. N. J. C. millesimo septingentesimo duodecimo, die vigesima septima Julii, in urbe Jaccensi, ego Michael Joannes de Sas, notarius et actor primarius curiæ ecclesiasticæ Jaccensis, comparui personaliter, coram illustrissimo domino Matthæo Foncillas, Dei gratia et sanctæ Sedis Apostolicæ, episcopo Jaccensi, regio consiliario etc., qui dominus episcopus declaravit se habere notitiam, quod contigerit, annis præteritis corpus Domini sancti Grati, episcopi Oleronensis et diœceseos patroni, afferri in hanc urbem Jaccam a canonicis sanctæ ecclesiæ cathedralis sanctæ Mariæ Oleronensis, quod timerent reformatores, qui provinciam Benearnensem invadebant; et quod, cum, rebus pacatis dictum sacrum corpus restitutum est dictæ sanctæ ecclesiæ cathedrali Oleronensi, remanserint reliquiæ dicti Sancti in dicta urbe Jacca, quæ reliquiæ agnoscuntur esse pars ossis cruralis, longitudinem habens trium digitorum, latitudinem vero unius digiti, atque reconditæ sunt in reliquiario argenteo, cum hac inscriptione: Sancto Grato Vincentius Blascus obtulit.

[24] Scilicet, juxta traditionem sanctæ ecclesiæ Jaccensis, dictæ Reliquiæ datæ fuerunt domno Vincentio Blasco, canonico ejusdem ecclesiæ, a canonico dictæ sanctæ ecclesiæ cathedralis sanctæ Mariæ Oleronensis, in signum grati animi, quod illum domi suæ hospitio recepisset, cum Jaccam venisset ad recuperandum atque transferendum dictum corpus domini sancti Grati ad ecclesiam Oleronensem; postea dictus canonicus Vincentius Blasco dono dedit dictas reliquias cum dicto reliquiario dictæ sanctæ ecclesiæ cathedrali Jaccensi, quæ reliquiæ coluntur præcipue, singulis annis, die decima nona Octobris, celebrata missa solemni in oratorio, in quo visitur picta effigies dicti sancti; circumferuntur etiam dictæ reliquiæ in supplicationibus generalibus, quæ quotannis occurrunt faciendæ. Cumque conveniat certos ob fines certasque ob causas, ut hæc innotescant, de iisque constet testimonio et scripto authenticis, quæ fidem horum faciant, me requisivit requiritque (episcopus Jaccensis), ut idoneas ad dictos fines facerem investigationes.

[25] Itaque ego supradictus notarius, juxta præfatam requisitionem et mandatum, una cum testibus præsenti instrumento subscriptis, comparui in aula illustrissimorum dominorum Decani et Canonicorum capituli dictæ sanctæ ecclesiæ cathedralis Jaccensis, ubi capitulariter congregati erant (sequuntur nomina, quæ brevitatis causa prætereo) omnes Decanus, dignitarii et canonici dictæ sanctæ ecclesiæ Jaccensis, quibus prælegi, quæ supra scripta sunt (intelligit testimonium episcopi Jaccensis) atque notam feci præfatam dicti episcopi requisitionem, rogavique ut exponerent et declararent, quid ipsi circa prædicta scirent. Tum dicti illustrissimi Decanus, dignitarii et canonici, omnes et singuli dixerunt declararuntque se perbene novisse, publice notorium esse in tota urbe Jaccensi, corpus domini sancti Grati episcopi Oleronensis et diœceseos patroni, allatum fuisse in hanc urbem Jaccam (hic repetitur ad verbum declaratio episcopi, quam supra vidimus) quæ omnia dicti DD. Decanus, dignitarii et canonici veritati conformia, prout præsenti continentur scripto, testati sunt.

[26] Post hæc ego supradictus notarius simul cum testibus infra scriptis comparui coram illustrissimo domino Blas de Torrejon y Lasala, inquisitore apostolico jubilari Aragoniæ, et archidiacono Gorgæ, quæ dignitas est sanctæ ecclesiæ cathedralis Jaccensis, atque coram Raymundo Borruel, archidiacono de Anzo, quæ altera dictæ ecclesiæ est dignitas, sicut et coram D. Josepho Carrera de Arto, vicario generali et officiali dictæ urbis et diœcesis Jaccensis, quibus prælegi tenorem declarationis ac requisitionis seu mandati præfati illustrissimi episcopi, et rogavi ut dicere vellent, quid ipsi his super rebus novissent; qui declararunt se perbene novisse; atque publice notorium esse in tota urbe Jaccensi, corpus domini sancti Grati et cætera ut superius. Postea declarat notarius se eodem modo comparuisse coram DD. Petro Paulo Bonnet, Joanne Antonio Bernuez, Hieronymo Loriente et Petro Borrez, viris nobilibus et primoribus civitatis Jaccensis, qui de eadem notorietate publica iisdemque de rebus testati sunt. Tandem instrumentum absolvitur sequentibus.

[27] Et nos supranominatus Matthæus Foncillas, Dei gratia et sanctæ Sedis apostolicæ, episcopus Jaccensis, regius consiliarius etc., visis præfatis declarationibus omnibus et singulis; cumque eas compererim conformes traditioni, quæ, prout etiam in illis dicitur, subsistit in nostra sancta ecclesia cathedrali Jaccensi; pronuntiamus et declaramus, quæcumque in supradictis continentur, vera esse: atque ut de illis magis authentice constet, mandavimus confici, et confecimus præsens instrumentum, signatum manu nostra sigilloque munitum etc. Datum in palatio nostro episcopali urbis Jaccensis die vigesima octava mensis Julii anno millesimo septingentesimo duodecimo. Præsentes erant testes domn. Michael Benefonte præsbyter, et Petrus de Cyto, incola urbis Jaccensis. In originali signatur: Matheo Obispo de Jacca. Et infra: por mandado: Miguel Juan de Sas Notario. Juxta nomen episcopi impressum sigillum est.

[28] [latine hic redditum.] Instrumentum hoc conscriptum est Hispanico et Gallico idiomate; nos latinitate donavimus, verbum verbo, quantum licuit, reddentes; unde si quæ reperiantur minus terse latina, indulgebit eruditus lector. Non enim a nobis ante omnia requirit elegantiam sermonis, sed fidem instrumenti.

[29] [Instrumentum Visitationis ec clesiæ Oleronensis an. 1710.] Cætera, quæ spectant ad reliquias sancti Grati, subjicimus ex processu visitationis, institutæ a RR. DD. Josepho de Revol in ecclesia cathedrali Oleronensi, cœptæ die duodecima Januarii, anno millesimo septingentesimo decimo, absolutæ die trigesima ejusdem mensis et anni. Ex gallica in latinam vertimus.

[30] [Inventio reliquiarum. Thecæ descriptio.] Pag. 4 et 5 legitur: Decima tertia die præfati mensis Januarii anno millesimo septingentesimo decimo, cum jam discederemus, monemur reperiri retro altare majus, supra locum ubi solet populo distribui sacra Eucharistia, portam ferream, quæ indigitare videtur reconditas Sanctorum reliquias aut simile quid pretiosi. Quo igitur accuratius investigaremus quid ibi lateret, accersimus Raymundum fabrum lignarium ecclesiæ sanctæ Mariæ, qui prædictam portam aperiret. Quo facto, reperit in muro loculamentum (seu spatium excavatum) aptum capiendæ thecæ seu arcæ. In loculamento latebat theca. Quod ut cognovimus, ascendere jussimus magistrum Joannem de Balthazard, præsbyterum beneficiarium sanctæ Mariæ, ut thecam ex alto demitteret; quam accipientes, altari, quod e regione est et sancto Petro dicatum, imponi curavimus, ubi et reserata fuit, præsentibus DD. d'Abbadie Igon et Lamouroux Gurmaçon, canonicis dictæ ecclesiæ, atque Petro Lamouroux, parocho, et aliis pluribus clericis laicisque. Et primum quidem vidimus thecam ligneam valde attritam et cariosam, nec jam clavi obseratam, quamvis olim sera apposita fuerat, ex parte superiore ansa, qua deferretur, instructam. Involuta erat panno, cujus extrema latera acu picta rubro colore; intus latebant ossa magno numero, quæ nobis visa sunt integrum fere corpus referre, dempto tamen capite. Ossa involuta erant panno vetusto, et magis etiam obsoleto quam alter de quo supra. Adjacebant et alia involucra ex lino, vix non in pulverem redacta, quæ opinamur ideo in theca deposita fuisse, quod olim sacris ossibus tegendis adhibita fuissent, cum nulli cæteroquin usui viderentur, et insuper vetustate sua ossium ipsorum antiquitatem indigitarent. His peractis, cuncta thecæ restituimus, prout primum fuerant. Dein thecam ipsam in sacrarium ferri jussimus, atque, nobis præsentibus, includi in armarium, cujus clavem abstulimus, ne quis sacrum depositum attingere posset. Post hæc discessimus.

[31] [Accersitur chirurgus, qui detecta ossa examinet.] Pag. 6 et 7. Advenientes dicto die decimo quarto currentis mensis (Januarii), sacris ipsi operati, et post cantatam missam solemnem, susceptum visitationis opus prosecuti sumus… Quod vero ad sacra ossa spectat, accersiri jussimus Petrum Marsaing chirurgum juratum, qui illa examinaret; cui labori impendit totum tempus usque ad horam meridianam, qua discessimus, postquam rursus omnia thecæ, et thecam armario restitueramus, cujus clavis apud nos remansit. Eodem loco servatæ sunt reliquiæ donec conveniens locus paratus esset, de quo infra recurret sermo. Sequitur declaratio chirurgi.

[32] [Chirurgi authentica declaratio. Ossium accurata enumeratio.] Ego infrascriptus regius chirurgus juratus civitatis sanctæ Mariæ, testor ubi et coram quibus opus erit, quod hac die, decima quarta Januarii anno millesimo septingentesimo decimo, inter horam decimam et undecimam requisitus fuerim ab illustrissimo et reverendissimo DD. Josepho de Revol episcopo Oleronensi, accedere ad ecclesiam cathedralem, ut examinarem, inspicerem et conferrem ossa quædam reperta in capsa lignea, ad mediam deposita altitudinem parietis exterioris chori dictæ ecclesiæ. Hæc vero ossa mihi exhibita fuerunt ab eodem RR. RR. episcopo, ut illa componerem et simul viderem, quid adesset, quid deesset, in conspectu dicti episcopi et DD. d'Abbadie Igon et Lamouroux parochi, et plurium aliorum tam clericorum quam laicorum, atque etiam dictæ ecclesiæ ædituorum de Porte et Andrea. Inveni autem bonam partem maxillæ inferioris, omoplatam sinistram, ossa fere integra brachii et lacerti sinistrorum, claviculam unam, costas septem, sternum in duas sectum partes; vertebras cervicales tres, et alias quinque dorsales, coxam utramque, illium, ischion, pubim, ex utraque parte bene servata; item ossula quædam ad manus pertinentia; femora, ex inferiori parte aliquantulum attrita; rotulas integras, ossa cruralia inferius discissa (alia quædam ad talos et pedes spectantia hic enumerantur). Omnia porro hæc ossa existimo ex uno eodemque provenire corpore proceræ staturæ. Præterea cum RR. episcopus optasset videre an inferior maxilla (inventa) quadraret parti capitis quod perhibetur esse caput sancti Grati, tentamine facto, comperimus dictam maxillam ad præfatam capitis partem undequaque aptari.

[33] [Ossa quæ desunt.] Desunt autem pars maxillæ (inferioris scilicet quæ confracta est et partem dextram tantum exhibet), omoplata, clavicula, ossa brachii et lacerti ac manus, hæc omnia ad partem corporis dextram pertinentia; item desunt costæ septemdecim, vertebræ sexdecim. Et quia supradicta omnia ita reapse se habent, præsentem dedi declarationem, rogatu dicti illustrissimi episcopi, apud sanctam Mariam dicto die et anno, decima quarta Januarii, millesimo septingentesimo decimo. Erat subscriptum: Marsaing Chirurgus.

[34] [Debite recondita ossu loco suo restituuntur.] Pagina 55: Redeuntes dicto die XXIII currentis mensis, post auditam missam cantatam. Visitationis opus prosecuti sumus. Et primum quidem in Theca nucea, ad hunc finem recenter confecta, deposuimus serico involuta candido ossa, de quibus superius facta mentio est, atque jussu nostro examinata a magistro Marsaing, jurato civitatis chirurgo. Eadem in theca recondidimus declarationem præfati chirurgi; operculo dein thecæ, ex parte interiori, affiximus acta omnium, quæ contigerunt, in prædicta ossium inventione, ut sint in memoriale perpetuum. Tum thecam reclusimus in loculamentum, de quo initio hujus processus occurrit mentio. Clavem deposuimus in Armario sacrarii cum chartis, quæ in communi possidentur ab episcopo et capitulo. Porro Armarium duplici obseratum est sera: altera in nostra remanente potestate, altera in manibus syndici seu deputati a capitulo.

[35] [Finis Visitationi imponitur.] Paginis 70, 71, 72 et 73 post alia plurima quæ ad prædictorum confirmationem faciunt, dicitur absoluta visitatio XXX Januarii 1710; ejusque acta prælecta in choro ecclesiæ a Magistro de Poey, episcopo a secretis, præsentibus canonicis, præbendariis etc. qui omnes actis illis post episcopum subscripserunt.

[36] [S. Grati Reliquiæ anno 1710 inventæ Olerone, hodiedum ibidem existunt, ut constat ex recenti solemnitate in honorem S. Grati celebrato.] Ex his liquet caput sancti Grati ab immemoriali in ecclesia cathedrali Oleronensi fidelium venerationi fuisse exhibitum; ossa vero, anno 1710 ab illustrissimo Josepho de Revol inventa capiti prædicto recte aptari; et cum aliunde ipsa hæc ossa omnia, judicio laudati chirurgi Marsaing, ad unum idemque corpus pertinent; pronum est concludere ecclesiam Oleronensem, dum ejus solemnis instituta visitatio est, sacras sancti Grati exuvias possedisse. Constat præterea eas ibidem ad nostra usque tempora permansisse. Nam in ephemeridibus Gallicis, vulgo l'Ami de la Religion, ad diem II Novembris 1844 [T. CXXIII, p. 229.] leguntur sequentia: Solemnitas, quæ singulis annis celebratur Olerone, in festo sancti Grati cui ab anno 1830 nullus interfuerat episcopus, videtur hac vice votis respondisse utriusque civitatis, Oleronis scilicet et S. Mariæ. Locum habuit, ut refertur in Memoriali Pyreneorum [Le Mémorial des Pyrénées.] , die dominica, XX Octobris. Quamvis plurimis ex ruricolis tempus, quo adesse possent, defecerit, densa tamen cernebatur populi multitudo, per totum, quem emensa est suplicatio, circuitum clerus trium parœciarum, cui se adjunxerant sacerdotes plurimi ex vicinio congregati, occasione sacrorum exercitiorum, spectabilem efformabant coronam, cui præibant duplici ordine puellæ candidis ornatæ vestibus. Numerosus ille clerus, piæ sodalitates, speciosum illud agmen puellarum gestantium vexilla, hymnos inter et incensa procedentes, oculos spectantium mirifice rapiebant. Inter cathedralem S. Mariæ et forum vulgo Marcadet, collocata fuerant varia altaria; ad quorum singula RR. episcopus Bajonnensis benedictionem sanctissimi populo impertiit. Redux ad cathedralem pontifex ad multitudinem verba fecit, illi gratulans de religiose servata animi recollectione. Inspecta hierotheca, compertum est caput beati Apostoli Novempopulaniæ adhuc intactum seu integrum post tredecim sæcula remansisse. Hierotheca fert sigillum RR. DD. Josephi de Revol, postremi Oleronensium episcopi; atque hac occasione suum quoque apposuit præsul Bajonnensis.

[37] [Confirmatur præcedens narnatio et partim emendatur.] Circa præcedentem narrationem rescripsit nobis sæpius laudatus D. Darré, solemnitatem, prout refertur in dictis ephemeridibus, celebratam reapse fuisse, atque hierothecam S. Grati recognitam ab episcopo Bajonnensi. Ratio cur festivitas non indicetur sabbato seu XIX Octobris, quo in breviario occurrit, sed die dominica, XX scilicet ejusdem mensis, hæc est, quod in Galliis, inde a concordato anni 1801, festa patronalia rejiciantur in dominicam proxime sequentem. Falsum vero prorsus est, Josephum de Revol postremum fuisse ecclesiæ Oleronensis episcopum, cum sedes hæc perduraverit usque ad sæculi præsentis initium. Ex regio Calendario (Almanach royal) inter alia efficitur, anno 1767 præfuisse RR. DD. Franciscum de Revol; anno 1786 episcopus erat RR. DD. Joannes Baptista Augustus de Villoutreix de Faye.

DE S. LEVANGIO SEU LIVANIO EPISCOPO SILVANECTENSI ET CONFESSORE.

SÆCULO VI INEUNTE.

COMMENTARIUS.
Primordia ecclesiæ Silvanectensis densis tenebris involuta. Memoria S. Levangii ex Martyrologiis et officio ecclesiastico. Quo anno celebratum fuerit concilium Aurelianense I, cui interfuit S. Levangius. Reliquiæ.

Levangius seu Livanius, Episcopus Silvanectensis Confessor in Gallia (S.)

B. B.

[Vix aliquid ad nos pervenit de primis Silvanectensibus Episcopis.] Scribit Cointius [Annales Ecclesiastici Francorum ad an. 513, n. III, t. I, p. 295. Edit. Paris. 1665.] : A prima synodo Aurelianensi, cui Livannius seu Livangius episcopus Silvanectensis anno DXI subscripsit, ad synodum usque Aurelianensem quintam, cui Gonotigernus episcopus Silvanectensis anno Christi quingentesimo undequinquagesimo interfuit, non occurrit in antiquis monumentis character ullus chronologicus, quo nomenclatura Silvanectensium antistitum niti possit. In catalogis Silvanectensium præsulum inter Levangium et Gonotigernum medii collocantur Pasius et Nonnullus. Quot annis singuli sederint, referemus ex annalibus Silvanectensibus Caroli Jaulnay, qui quamvis in plerisque locis contra chronologiam aperte peccet, annos prædictorum pontificum sic assignat, ut nullatenus recedat a præcitatorum conciliorum subscriptionibus, quæ solæ, ad circumscribendos illos pontificatus, supersunt æstimandæ temporum notæ. Imprimis mortuum hoc anno (513) tradit Levangium, deinde Pasio tribuit sex annos pontificatus, et Nonnullo duodetriginta, ita ut ejus calculo mors Pasii cum anno Christi quingentesimo quadragesimo septimo coincidat. Observat præterea sanctum Levangium coli septimo Idus Octobris, et ejus reliquias in ecclesia sancti Reguli (S. Rieule) prope majus altare custodiri.

[2] [Fama sanctitatis ex Martyrologiis.] Martyrologium Romanum non meminit sancti Levangii. Ejus memoria occurrit in Auctariis Usuardi ex codice Greven. apud Sollerium his verbis: Bevagii episcopi Silvanectensis et confessoris; sicut et in Martyrologiis sancti Reguli et sancti Frambaldi, quæ sic habent: XIV Cal. Novemb. Silvanectis depositio sancti Levangii episcopi et confessoris. Ambæ memoratæ ecclesiæ sancti Reguli (vernacule S. Rieul) et sancti Frambaldi (S. Frambourg) nobiles olim collegiatæ, post status eversionem atque subsecutum anno 1801 Concordatum, suppressæ manserunt, sicut et ipsa sedes Silvanectensis, cujus cathedralis nunc paræcia est, ut aiunt, primæ classis, in diœcesi Bellovacensi.. Similiter annuntiatur sanctus Levangius in Martyrologiis Parisiensi et Ebroicensi. Autissiodorense paulo prolixius habet encomium: Sylvanecti, natalis sancti Libanii episcopi, qui sedit in concilio Aurelianensi primo. Non solum in diœcesi Sylvanectensi, sed etiam in Cabilonensi, peculiari cultu honoratur. Concordat cum Castellano, qui eadem fere ad verbum, sed gallice, habet. Memoratur etiam, ut tradit Gallia Christiana, in ecclesiarum Silvanectensis Trecensisque necrologiis [T. X, col. 1381.] . Atque in his omnibus sancti Levangii memoria agitur hac die XIX Octobris; nec ullum reperi, qui, ut supra Cointius ex laudato ibidem Carolo Jaulnay, scribat, illum coli septimo Idus, seu IX ejusdem mensis, præter Pagium in critica [N. XII ad annum Baronii, p. 507.] .

[3] [Lectiones ex Breviario Silvanectensi.] Certe in Breviario Silvanectensi notatur dicta die XIX, in festo sancti Levangii Sylvanectensis episcopi officium semiduplex; cujus lectiones II et III propriæ sunt, quas propterea hic adscribimus.

Lectio II. Levangius qui et Livanius et Levianus appellatur, octavus post sanctum Regulum Antistes Sylvanectensis, sedem episcopalem tenuit sub ea tempora, quibus Franci, expulsis Romanis, Gallias subegerunt. Antiquissima traditio est, Præsulem nostrum, postulante Clodoveo rege, avulsisse unum dentem ex maxilla sancti Reguli. Quod factum prosecuta est unda recentis sanguinis. Tu autem etc.

Lectio III. Eodem rege exoptante, Levangius interfuit concilio primo Aurelianensi, in quo tot canones sapientissimi ad disciplinam pertinentes conditi sunt. Ad extremam usque senectutem indefessus pastor sollicite pavit et custodivit gregem suum. Paulo post transitum, Sanctorum fastis inscriptus est. Ejus reliquiæ servantur in capsa deaurata et religiose coluntur in sanctuario ecclesiæ sancti Reguli. Tu autem etc. Ex quibus ipsis lectionibus apparet quam pauca ad nos pervenerint de Sancto nostro. Hinc etiam quicumque ejus nominis (quod quidem varie a variis scribitur, flectiturque, ut ex superioribus videre est) vix quidpiam certi habent, nisi quod episcopus fuerit Sylvanectensis, et qua talis adfuerit concilio Aurelianensi I, an. 511, ut ex subscriptionibus efficitur [Sirmond, Concilia Antiqua Galliæ, t. I, p. 177 – 184. Edit. Paris. 1629.] .

[4] [S. Levangius interfuit Concilio Aurelianensi I, an. 511, sub consulatu Felicis.] Atque hæc unica etiam nota est certa, ex qua desumi queat, quo tempore pontificali fulserit dignitate sanctus Levangius. Non igitur abs re erit breviter hic attingere ea, quæ ad figendum hujus concilii annum faciant, tanto magis, quod in aliis actis ad hunc præsentem diem illustrandis id usui sit futurum. Baronius celebratum vult anno 507, ast perperam, ut recte concludunt Sirmondus, Pagius aliique ex consulatu Felicis, quem in subscriptionibus præferunt multi optimæ notæ antiqui codices. His scilicet verbis prima concepta subscriptio est: Cyprianus in Christi nomine episcopus ecclesiæ Burdegalensis metropolis canonum statuta nostrorum subscripsi, sub die VI Idus Julias, Felice viro clarissimo consule [Sirmond, Concilia Antiqua Galliæ, t. I, p. 183. Edit. Paris. 1629.] . Hujus autem consulatus incidit in annum DXI [Art de vérifier les dates, p. 335.] .

[5] [Contendit Cointius supposititiam esse mentionem consulatuum in conciliis Galliarum.] Cointius quidem ad eumdem hunc annum Aurelianense refert concilium, ast rationem ex fastis consularibus petitam omnino rejicit. Quæri potest, inquit, utrum Franci mentionem consulum romanorum in publicis instrumentis facere consueverint. Quamvis eruditi viri nostra ætate multum studii collocarint in ordinandis consulatibus, quos synodis intra Franciæ fines coactis appositos invenerunt, supposititium semper existimavimus talem characterem, quia reges Francorum non erant obnoxii Romano imperio, et inter tot authores francos, qui de rebus gentis suæ scripserunt, unus dumtaxat occurrit Marius Aventicensis seu Lausannensis episcopus, qui chronicum suum ideo per consules digessit, quod illud consularibus fastis Prosperi subjecit. Cæteri scriptores hoc abstinuerunt charactere. Gregorius Turonensis vix unius aut alterius consulatus sub romanis imperatoribus ante conditam Francorum in Gallia monarchiam meminit (Quæ quidem argumenta mere negativa sunt). Sola pene concilia præferunt consulatus in suis subscriptionibus. Prima synodus Aurelianensis exhibet consulatum: Felicis sub Chlodovecho rege. (Sequuntur tres aliæ synodi consulum mentionem habentes; dein pergit Cointius). Ab his consulatibus non recedemus; synodum enim Aurelianensem primam ponemus hoc anno (511) Felice consule… Nostram tamen chronologiam non intendimus hujuscemodi consulatibus fulcire, sed aliæ nos ad eumdem calculum trahent rationes aut conjecturæ. Prima synodus Aurelianensis ad hæc postrema Clodovei tempora pertinet; habita est enim ex evocatione gloriosissimi regis Chlotovechi post bellum Gothicum, sive post annum Christi quingentesimum octavum, nam multi subscripserunt Aquitaniarum episcopi, qui sub Alarico Wisigothorum rege prius interfuerant Agathensi concilio; quin et aliquot annos inter synodos Agathensem et Aurelianensem intercessisse vel ex eo patet, quod inter episcopos, qui synodum Aurelianensem sua subscriptione corroborarunt, occurrunt nonnulli, quorum decessores Agathensi subscripserant. Hactenus Cointius [Annal. Ecclesiastic. Franc. ad an. 511. t. I, p. 278 et seq.] .

[6] [Ast perperam, ut patet ex analogia Visigothorum et Burgundionum,] Has quidem Cointii conjecturas probamus atque ex iis probabilem effici fatemur concilii epocham; ast simul etiam cum Pagio opinamur, frustra virum doctissimum viam regiam deseruisse, ut dubiam incertamque sequeretur. Nam, ut subjungit Pagius [In Critica ad Baronii an. 507, n. XI. Annal. Baronii, t. IX. p. 68, Lucæ 1741.] : Visigothi et Burgundi imperio Romano subditi non erant, et tamen concilium Agathense anno superiori (intellige non proxime superiori, sed anno 506) in regno Visigothorum congregatum Messalæ consulatu, eo anno gesto, notatur; concilium Epaunense in regno Burgundico habitum signatur consulatu Agapiti anno DXVII, quo illud indictum, suscepto. Reponeret forte ad hæc Cointius, se nec de Visigothorum nec Burgundionum, sed de Francorum regno locutum, ac proin se Pagii argumento vel non satis vel etiam nullatenus stringi: ast reponere et nos vicissim possemus: ut quid Franci alio prorsus modo ac cæteræ in vicinio nationes et populi egissent? contrarium utique eo usque præsumendum erit, donec certa adducatur probatio. Deinde nonne vel ipse Cointius plura adducit concilia, quæ, stabilito jam regno Francorum, in subscriptionibus meminerunt consulatuum? Ait quidem consulum notas postea subscriptionibus fuisse assutas. Ast quo id probat argumento? Non erant, inquit, Francorum reges obnoxii Romano imperio. Sed nec etiam obnoxii erant Visigothorum Burgundionumque reges. Haud majoris ponderis est quod addit Cointius, quotquot fere supersint scriptores antiqui, qui de rebus francicis egerunt, non per consules distinxisse annorum seriem: non enim necessario exinde sequitur concilia eumdem tenuisse modum, ac proinde supposititiam esse mentionem consulum, quæ in variis subscriptionibus occurrit, præsertim cum agatur de conciliis, quæ ad ipsa Francicæ monarchiæ initia proxime accedant, quale est Aurelianense primum, sub finem vitæ Clodovæi celebratum. Res enim notissima est, quam difficulter immutetur temporis supputandi ratio, quæ longo annorum spatio adhibita invaluit.

[7] [et ex variis inscriptionibus.] Cointianæ præterea assertionis veritas aliunde nutat. Chlodoveus rex, inquit Pagius [Ibid., loc. cit.] , consulatum ab Anastasio imperatore seu patriciatum accepit, ut infra ostendetur; et Sigismundus Burgundiæ rex patriciatu ab Anastasio imp. exornatus fuit, ut ibidem ostendemus. Non ergo Franci adeo Romanis tunc temporis infensi reputandi sunt, ut vel ipsam consulum mentionem penitus suppressam ubique valuerint. Pergit Pagius: Ad hæc varii lapides in variis Galliarum partibus detecti, in quibus leguntur nomina consulum, qui post celebratum concilium Aurelianense primum, fastis nomen dedere. Baronius anno CLIII num. CCLIV refert Epitaphium sancti Florentini abbatis, quod etiamnum Arelate legitur, ubi Florentinus dicitur obiisse duodecies P. C. Basilii V. C. junioris Indict. prima, anno scil. CLIII, quo tamen tempore Arelate francis parebat. Aliam adjicimus inscriptionem, quam ipse Sponius Lugduni, unde oriundus erat, exscripsisse se testatur, habeturque in Miscellaneis eruditæ antiquitatis sectione IX ad calcem [Vide apud Polenum. Utriusque Thesauri Antiquitatum Romanarum Græcarumque nova supplementa. t. IV, col. 631 – 1399. Venetiis 1737.] .

Lugduni ad D. Irenæum.
IN HOC LOCO REQUIESCIT
FAMOLVS DĪ STEPANVS PRIMIGIRIVS
SCOLÆ LECTORVM SERVIET IN SECL.
LVGDVNINSI VIXIT ANNOS
OBIIT VIIII XL DECEMBRIS
DVODECIES P. C. IVSTINI
INDICTIONE XV.

Subjungit Sponius sequentem nationem [Ibid., col. 1275.] ; Stepanus sive Stephanus, iste Primicerius scholæ lectorum Lugdunensium defunctus erat duodecim annis post consulatum Justini anno nempe Christi 579 (ubrs autem Lugdunensis jam ante annum DXL Francis subdita erat). Serviet in secl. id est, serviet in sæculo seu inter sæculares. videtur sculptum pro LXIV. Hæc Sponius loco citato. Ex quibus omnibus satis manifestum fit caducam esse Cointii assertionem, ac proinde ex consulatu Felicis certius determinari annum quo concilium Aurelianense primum est habitum, quam ex laudati scriptoris conjecturis.

[8] [Desunt monumenta, quibus figantur anni episcopatus S. Levangii] Dolendum est non alias notas suppetere chronologicas, quarum ope initium et finis figantur episcopatus sancti Levangii. Mortuum scribit Cointius anno 513, quin ullam certam adducat rationem. Nec quidem potuisset cum deficiant concilia, quæ sola idoneas hac ætate præberent supputandi temporis notas, ut ipse Cointius observat. Vide supra n. 1. Id ergo unum de Sancto nostro affirmare tuto licet, eum Silvanectensi ecclesiæ præfuisse anno 211.

[9] [Reliquiæ.] Vidimus supra n. 3 Reliquias sancti Levangii reconditas in sanctuario sancti Reguli. Idem habetur, et quidem paulo explicatius, ex Gallia Christiana [Tom. X, col. 1381.] ; asservantur ejusdem sancti reliquiæ in scrinio deaurato inter pilas summi altaris sancti Reguli. Atque ibi remanserunt usque ad finem præteriti sæculi. Anno autem 1793, furente turbine qui gallias imo et universam Europam funestavit, reliquiæ illæ sicut et multæ aliæ in variis ecclesiis et monasteriis Silvanectensibus asservatæ, in unum collectæ atque, præsentibus testibus, depositæ fuerunt in cœmiterio. R. D. Groy, piæ memoriœ parochus, post restitutum Borbonicis thronum, cogitaverat de exhumandis sacris exuviis. Ast restitit R. D. Clausel, tunc temporis vicarius generalis Bellovacensis, nunc episcopus Carnotensis; attamen locus, in quo reconditæ sunt, cancellis septus fuit, et simul crux imposita cum inscriptione. Exinde nihil amplius susceptum. Periere etiam litteræ, authentiæ testes, nisi forte, quod vix verosimile, simul cum reliquiis compositæ fuerint. Hæc didicimus ex rescripto R. D. Parochi Silvanectensis ad nos dato, mense Augusti, præsentis anni 1848.

DE SANCTO LUPO, EPISCOPO SUESSIONENSI.

VERSUS AN. 535.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Fama sanctitatis. S. Lupus non est filius S. Principii; natus est ex altero S. Remigii fratre. Quo tempore sedem tenuerit Suessionensem. Ejus res gestæ. Reliquiæ.

Lupus, Episcopus Suessionensis Confessor in Gallia (S.)

B. B.

[Dicendorum synopsis.] Pauca de hoc sancto ad nos pervenerunt. Quod idem dici debet de cæteris priorum sæculorum præsulibus ejusdem sedis: Chartæ enim illius ecclesiæ periere, ut notant collectores Novæ Galliæ Christianæ [Nova Gallia Christiana, t. IX, col. 335.] . In tanta itaque monumentorum inopia, sequentia capita breviter examinabimus: scilicet an reapse Lupus Sanctis sit annumerandus; utrum fuerit filius sancti Principii, fratris sancti Remigii Rhemensis, an potius ex altero ejusdem sancti Remigii fratre natus sit; dein quo tempore sedem Suessionensem tenuerit; quæ ex ejus præclare gestis ad nos pervenerint; tandem quæ fuerit ejus reliquiarum sors.

[2] [Testimonium sanctitatis] Ad primum quod assinet, non est dubium quin sanctorum Episcoporum albo sit inscribendus. Nomen quidem ejus non reperitur in antiquiorioribus martyrologiis Bedæ, Adonis, Usuardi; nec etiam in hujus auctariis apud Sollerium; nec in Romano. Ast occurrit in Martyrologio Gallicano Saussayi, cujus elogium inferius integre reperies. Occurrit etiam apud Castellanum, hac eadem die XIX Octobris: Suessione, sancti Lupi I, episcopi, nepotis sancti Remigii et in margine scribitur: Versus annum 535. Item eodem die memoratur in Martyrologio Francico, quod annectitur historiæ ecclesiæ Gallicanæ Longuevallii nostri [Histoire de l'Église Gallicane. tom. ultimo, ad calcem. Edit. in-12, Paris 1825 et seqq.] . Beatus seu sanctus dicitur ab Hincmaro Rhemensi et Flodoardo; item in Gallia Christiana diserte Sanctus vocatur; atque a Baronio in Annalibus [T. IX, p. 69, n. XXV. Edit. Lucæ 1741.] ad an. 507, cui ipse perperam innectit concilium Aurelianense I, recensetur inter eos qui, sanctitate conspicui, dicto concilio adfuerunt. Præterea ejus reliquiæ asservatæ usque ad posteriora sæcula, Suessione in ecclesia cathedrali fuerunt cum aliorum Sanctorum pignoribus, quorum elevatio memoratur a quibusdam Martyrologis ad I Junii. Cointius [Annales ecclesiastici Francorum. t. I, p. 581.] quoque ita habet: post obitum sancti Lupi, quem Suessionenses XIV kal. Novembris colunt.

[3] [an S. Lupus, filius S. Principii Episcopi, an potius nepos fuerit?] Baronius, loco citato, fuit, inquit, filius sancti Principii (vernacule S. Prince) episcopi Suessionensis et ejus successor in episcopatu; nepos vero sancti Remigii Rhemensis episcopi, ut ex ejus (puta Remigii) actis apparet, nec non ex ejusdem sancti Remigii Testamento. Saussayus ad XXV Septembris in encomio S. Principii, hunc patruum dicit B. Lupi, quem tamen postea ad XIX Octobris, patri Principio, episcopali in regimine successisse scribit. Collectores Galliæ Christianæ rem in medio relinquunt.

[4] [Qui filium dicunt, nituntur præsertim Flodoardo;] Ast audiendus hic est P. Joannes Clee, in Opere nostro ad XXV Septembris [Acta SS., t. VII Septembris. p. 61, n. 7.] , ubi examinans an sanctus Principius ante episcopatum matrimonium inierit, genueritque Lupum, hæc habet. Quod Lupus fuerit nepos sancti Remigii indubitatum est ex ejusdem Sancti et scriptorum aliorum testimonio. Genitum a S. Principio (cujus acta dicto loco illustrantur) affirmant Baronius aliique inter quos etiam Longuevallius. Reclamant Colvenerius in notis ad Flodoardum, easque adoptant Sirmondus, Robertus Stephanus, Savaro, Bailletus aliique. Galliæ Christianæ continuatores rem intactam reliquerunt: Ita Cleus noster. Prioris sententiæ patroni nituntur Flodoardo, qui in historia Remensis ecclesiæ [Lib 1. cap X. Extat in Maxima Bibliotheca Veterum Patrum, cum Notis Colvenerii, t. XVII, p. 500 et seqq.] scribit de Cilinia, matre sancti Remigii: Hæc autem beata genetrix in flore dudum juventutis ex unico viro suo Æmilio pepererat Principium, Suessorum civitatis postea sanctum episcopum et patrem B. Lupi ejusdem Principii successoris. Obvius utique verborum (saltem si extra Flodoardini operis contextum spectentur) sensus hic videtur, sanctum Principium et patrem et decessorem fuisse beati Lupi. Atque ita Flodoardi verba interpretati sunt supra citati scriptores, sicut et Claudius Dormay in historia sua urbis Suessionensis ubi [T. 1, p. 144.] , de sancto Principio agens, dignam, inquit, natalibus suis recepit institutionem, moresque ex illa hausti parentum responderunt expectationi. Postea matrimonio junctus genuit filium nomine Lupum. Mortuo Edibio, omnium votis et suffragiis electus episcopus est.

[5] [ast nepotem fuisse constat ex Hincmari] Qui contrariam sequuntur sententiam, nempe sanctum Principium patruum non vero patrem fuisse sancti Lupi, ad Hincmarum provocant. Si ex Hincmaro, inquit P. Joan. Clee [Acta SS. Ubi supra.] , decidenda lis esset, non diu hæsitarem: is enim ita loquitur in vita sancti Remigii: Quæ (Cilinia) in flore juventutis pepererat de unico viro suo Æmilio Principium, Suessionum civitatis postea sanctum Episcopum, et fratrem ejus, patrem beati Lupi, ejusdem Principii successoris. Qui volunt Principium S. Lupi genitorem fuisse, Hincmari verba accipiunt … sic nimirum ut pronomen ejus ad sanctum Remigium referatur; fratrem, patrem, continuati ejusdem Principii tituli sint. Verum non parum inepte ita torquetur Hincmari phrasis, quæ omnino innuit ejus referendum esse ad Principium, qui immediate ante nominatur: ubi contra nusquam præcessit nomen Remigii, de quo proinde non censetur loqui. Atque hæc quidem juxta grammatices regulas recte deducit P. Clee; sed et alia est ratio, quæ efficacius suadet hanc amplecti sententiam.

[6] [narratione,] Scilicet narrat Hincmarus [In Vita S. Remigii. Acta SS., t. I Octobris, p. 135.] Remigii nativitatem divinitus per somnum nuntiatam fuisse venerabili monacho, nomine Montano: Cilinia in utero concipiens filium pariet nomine Remigium, cui a me salvandus populus committetur. Quibus verbis immediate subjungit Hincmarus: Beata siquidem Cilinia, intenta piis operibus, licet corpore teneretur in mundo, mente tamen conversabatur in cœlo. Quæ in flore juventutis pepererat et reliqua ut supra. Atque hæc numeris 2 et 3. Deinde n. 4 narrat, Ciliniam, ut audivit divinum oraculum de Remigio nascituro, Montano dixisse: Quomodo fieri potest, ut anus lactem filium, cum mihi a temporibus diu transactis muliebria defecerint, et vir meus Æmilius vetulus sit. Numeris proxime sequentibus exponit quomodo infans in lucem editus sit. Ex ipso itaque Hincmarianæ narrationis processu, evidens fit Ciliniam in flore juventutis genuisse Principium… Et fratrem, alterum sane a Remigio, quem ætate jam provecta peperit, cujusqeu nativitas prorsus mirabilis longe lateque describitur. Rite notetur vox copulativa et; nec ulli, putem, in mentem jam veniet, voces et fratrem ad S. Remigium, non adhuc natum, referri posse.

[7] [juxta quem interpretandus est Flodoardus;] Ad Flodoardum quod jam attinet, palam fit cuique vel obiter legenti caput decimum ejus libri I historiæ Remensis ecclesiæ, eum ad amussim secutum esse Hincmari vestigia. Nuntiatur Montano nasciturus Remigius; oraculum refertur Ciliniæ: Hæc dudum in flore juventutis pepererat Principium etc. Miratur beata Cilinia, utpote jam provecta, quonam pacto sit anus paritura vel sobolem lactatura. Ita ut apud Flodoardum sicut et apud Hincmarum ex ipsa narrationis serie indubium fiat, supra laudata prioris verba exponenda esse, ut sensus sit: Ciliniam in flore juventutis peperisse Principium, et alterum filium, patrem beati Lupi, ejusdem Principii successoris.

[8] [ut recle notat Colvenerius;] Ast hic juvabit quædam ex Colvenerio adscribere [Maxima Bibliotheca Veterum Patrum, t. XVII. Scholia Colvenerii in Flodoardi lib. 1, cap. X. p. 622.] . Cæterum etsi hæc verba (nempe Flodoardi, quæ hic commentatur Colvenerius) accipi possent ut significent B. Ciliniam matrem S. Remigii non duos habuisse filios in juventute, sed ipsum Principium fuisse patrem B. Lupi, ut expresse in Gallica translatione dicitur: in vita tamen S. Remigii per Hincmarum diserte significatur duos habuisse (hic citantur laudata a nobis Hincmari verba). Idem dicere voluisse Flodoardum, qui Hincmarum abreviat, non est dubium… Sane Joannes Savaro in notis ad epistolam Sidonii 14 lib. 8 et 8 libri 9 dicit Principium fuisse patruum Lupi Suessionis episcopi, suique successoris; non patrem. De hac difficultate consultus a me Dominus Guillelmus le Begue, S. Theol. doctor, et archimagister collegii Remensis, respondit conformiter his quæ habent Hincmarus et Savaro, addens testimonium anonymi cujusdam scriptoris monasterii S. Remigii, quem vixisse scribit circa annum 1400, quod sic habet: Cilinia in flore juventutis, peperit de unico viro suo Æmilio duos filios, videlicet Principium et alium, cujus nomen nobis est incognitum, qui uxorem duxerat, ex qua filium procreavit nomine Lupum, qui quidem post S. Principium avunculum suum (vult dicere patruum) episcopatum Suessionensem suscepit. Hactenus Colvenerius.

[9] [cui consonat Marlotus.] Concordat Marlotus in sua historia Metropolis Remensis scribens [Lib. II, cap. II t. I, p. 139. Edit. Insulis 1666.] : Cilinia in flore juventutis duos filios Principium scilicet et (hic loco nominis interponuntur aliquot puncta) patrem sancti Lupi pepererat; sed elapso longioris vitæ cursu, adeo provectæ erat ætatis, ut rursum generandæ sobolis, nulla spes adesset, unde vix Cilinia Montani dictis fidem adhibere poterat. Constat itaque ex Hincmaro, imo et ex Flodoardo, Lupum nostrum, nepotem, non autem filium sancti Principii dicendum. Adde, quod nuspiam apud antiquos ne vel minima quidem initi a Principio ante sacerdotium matrimonii reperiatur mentio. Ex testamento autem sancti Remigii aliud eruitur nihil, quam beatum Lupum, illius nepotem esse in primis dilectum.

[10] [Quo tempore sederit sanctus Lupus? Sententia Dormayi,] Jam ad aliam transeamus quæstionem: scilicet quo tempore sanctus Lupus sedi præfuerit Suessionensi. Claudius Dormay mortuum perhibet sanctum Principium 25 septembris ineunte sæculo quinto (sed mendum est; intelligit sæculum sextum). Certum est sanctum Lupum interfuisse concilio Aurelianensi I, quod habitum est anno 511 (errat Baronius dum illud celebratum vult an. 507) [Confer Acta S. Levangii, hoc tomo illustrata, n. 4 et seqq.] . Hoc ergo anno jam episcopus Suessione erat; nam qua talis subscribit. Ad provectam pervenit ætatem (ait laudatus Dormay [Histoire de Soissons, t. I. p. 240.] , cujus verba hic latine reddimus), quoniam hæres scribitur a sancto Remigio, qui diem supremum obiit 24 annis post celebratam synodum Aurelianensem. Consequens inde est sanctum Lupum haud minus quam per annos 38 aut etiam 40 pontificatus honore functum. Præterea cum sanctus Principius, ejus patruus non minori temporis spatio eidem præfuerit ecclesiæ, constat sanctum Lupum saltem octogenarium obiisse. Imo major etiam ipsi tribuenda ætas esset, si, ut vult Flodoardus, quem alii quidam sequuntur, sanctus Remigius superstes fuerit usque ad annum 543. Reponi quidem posset, testamentum a sancto præsule Remensi diu ante mortem condi potuisse, nec repugnare patruum nepoti supervixisse. Ast evanescet difficultas, si attendatur Remigium in laudato testamento declarare, duo alia jam a se scripta fuisse hujusmodi instrumenta: alterum 7 annis post mox memoratum. Hinc ergo sequitur illud, ex quo desumitur præsens difficultas, conditum versus finem ejus vitæ (seu 21 saltem annis post concilium Aurelianense). Dixi Remigium obiisse vegesimo quarto anno post laudatam synodum; licet non desint qui ad provectiorem eum velint pervenisse ætatem: ast immerito, ut mihi quidem videtur: cum Flavius interfuerit concilio Arvernensi (seu Claromontano an. 535) eique qua episcopus Remensis subscripserit. Nonnulli, ut hujus effugiant vim argumenti, Flavio Rothomagensi præfatam tribuunt subscriptionem. Hæc Dormayus.

[11] [quæ impugnatur ex testamento S. Remigii,] Ast notandum hic probe est duo circumferri sancti Remigii testamenta: prolixius alterum, quod in Flodoardo legere est [Historia Remensis ecclesiæ, lib. 1, cap. VIII.] : alterum brevius quod ediderunt Chiffletius et Labbeus in bibliotheca [Bibliotheca manuscript. librorum, t. I.] ; quodque reperitur apud Cointium [Annales ecclesiastici Francorum, t. I, p. 407, ad an. 533, n. L.] et in Opere nostro ad I Octobris [Acta SS., t. I Octobris, p. 167.] . Priori innititur Claudius Dormay: cum solum in prolixiori legantur hæc verba: neque ei (præsenti meo testamento) duo priora testamenta, primum quidem, quod ante quatuordecim annos, et alterum, quod ante septem condidi annos, obsistere, obviare, aut ullatenus nocere potuerunt. Quibus quidem verbis, non jam 21 annorum, ut innuit Dormayus, sed 14 tantum spatium comprehenditur: non enim addendi sunt septem anni posteriores aliis quatuordecim prioribus. Sed præterea testamentum hoc prolixius est tot auctum interpolationibus, ait Cointius [Ubi supra.] , quæ nec tempora nec genium Remigii sapiunt, ut plerisque suppositium videatur. Quod etiam tradit Constantinus Suyskenus noster, qui in actis S. Remigii ex professo discutit [Comment. præv., § XV.] geminum illius testamentum, concluditque prolixius esse spurium, utpote quod non sit aliud nisi amplificatio quædam brevioris, non Remigii sed alterius manu multo tardius conscripta. Ghesquierus noster, in annotatis ad § XV Suyskeni [Acta SS. Belgii, t. I, p. 605.] ita habet: Cum laudatis (a Suyskeno) criticis (Cointio, Pagio, Natali Alexandro, Longuevallio aliisque) cum Suyskeno item et Byeo testamentum illud (prolixius) pro supposititio seu pro supposito agnosco. Per supposititium autem seu suppositum, intelligo subjectum productumque loco veri testamenti, testamentum falsum. Hoc autem posito, magnam partem a fundamentis ruit Dormayi argumentatio.

[12] [ex quo tamen nihil certi colligi potest.] Cæterum ex utroque testamento vix aliquid certi in rem nostram concludere licet, cum nec unum nec alterum fixam præferat datam. Utrumque enim signatur: Actum vel peractum Remis die et consule suprascripto vel supradicto. In quæ verba notat Suyskenus [In Annotatis ad Testamentum, litt. ll, t. I Octob., p. 170.] , hinc liquere, exemplaria hujus testamenti (brevioris) quæ extant, non omnino integra esse, cum nec tempus nec consul supra memoretur. Eodem defectu laborat testamentum prolixius, quod ex hoc breviori auctum putamus. Nihilominus, cum pronum sit judicare, sanctum Remigium haud multo ante mortem tempore hoc testamentum exarasse; atque aliunde verior sit sententia, quæ etiam in Opere nostro ad primam Octobris obtinuit, sanctum præsulem diem obiisse supremum, versus annum 532, probabiliter concluditur beatum Lupum, saltem usque ad eumdem circiter annum fuisse superstitem, cum a patruo suo hæres scribatur.

[13] [Ex actis sancti Bandaridi videtur S. Lupus usque ad annum 535 superstes fuisse.] Præterea acta sancti Bandaridi, qui Sancto nostro in pastorali dignitate successit, aliquot annos suadent addere, ita ut usque ad annum fere 535 perveniatur. Cardo scilicet rei in hoc vertitur, ut figatur annus, quo sanctus Medardus Noviomensis obierit, et prope Suessionem sepultus sit. Certum namque est sanctum Bandaridum præsentem fuisse dum funus sancti Medardi deferretur. Hæc porro solemnis depositio a Cointio et in Actis nostris ad VIII Junii, innectitur non anno 565, ut Sammarthanis visum est, nec anno 560, ut vult Dormayus; sed anno 545; quod quidem longe verosimilius est, prout etiam admittunt novæ Galliæ Christianæ [T. IX, col. 336.] collectores, qui funus S. Medardi celebratum asserunt an. 545 die 8 Junii, corrigentes Sammarthanos. Igitur hoc anno jam tenebat Bandaridus Suessionenses infulas, quoniam, præsentibus aliis non paucis præsulibus, dictæ præfuit solemnitati. Constat præterea ex ejus legenda, edita a Sollerio nostro ad I Augusti, ubi acta sancti Bandaridi habentur, eum reducem ab exilio suo sepulturam sancti Medardi curasse. Juverit hic quædam ex Cointio [Annal. Ecclesiast. Francor., ad an. 538, n. LXXIX, t. I, p. 581.] adjicere. Bandaricus (ita ipse vocat) episcopus Suessionensis, cum populum, post obitum sancti Lupi, quem Suessionenses XIV kal. Novembris colunt, per aliquot annos exemplo vitæ inculpatæ singulari … rexisset,… Clotarii regis jussu … ad quorumdam malevolorum tumultum urbe et episcopatu abire hoc anno (538) coactus est. Transit in Angliam, ubi in monasterio per septennium … degit, vili olitoris officio fungens… Certa autem exilii epocha colligitur ex eo quod paulo post reditum, funus sancti Medardi, cum multis aliis episcopis, sua præsentia celebravit, anno videlicet Christi DXLV. Unde corrigas eos, qui B. Lupum, Bandarici decessorem, anno Christi DXLIII mortuum scribunt. Ita Cointius. Et Sollerius noster, sanctum Bandaridum toto septennio, inquit, in Britannia exulasse, tam diserte non uno loco exprimit dicta legenda nostra, ut, si in eo fallat, totam corruere necesse sit. Cum autem redux ab exilio, sancti Medardi celebrem sepulturam certo curaverit, anno jam dicto 545; quid evidentius sequitur, quam quod totis septem ante annis cathedram Suessionensem conscendere debuerit, atque eodem anno, ut minimum, 538, imo, si annis ante aliquot eam ecclesiam (ut innuebat Cointius) rexerit, multo citius sacras infulas consecutus sit [Acta SS., t. I Aug., p. 61, n. 5.] . Ex his admodum probabile est initia illius episcopatus haud multo post obitum sancti Remigii figenda esse.

[14] [Initium et finis episcopatus S. Lupi probabiliter ex præcedentibus deducuntur.] Ut itaque summatim totam complectamur disputationem, certum dicimus sanctum Lupum anno 511 præfuisse ecclesiæ Suessionensi, cum illo anno subscripserit Aurelianensi concilio; imo haud difficulter admitti potest id non præcise primo ejus episcopatus anno contigisse, unde probabiliter satis ponuntur hujus initia sæculo sexto ineunte apud Dormayum. Rursum probabile fit ex testamento sancti Remigii, sanctum Lupum superfuisse adhuc versus annum 532, ad quem probabilius refertur obitus S. Præsulis Remensis; imo aliquot annis Remigio supervixisse, puta usque ad annum circiter 535, ex actis sancti Bandaridi haud absurde concluditur.

[15] [Gesta S. Lupi vix nota.] Sancti nostri præclare gesta vix non penitus interciderunt. Gallia Christiana [T. IX, col. 335.] ita paucis ejus elogium complectitur. Sanctus Lupus filius fratris S. Remigii, quem præcipuo semper amore dilexit, ab ipso, ut creditur, ordinatus, Principio successit. Concilio Aurelianensi interfuit anno 511. A sancto Remigio, testamento condito an. 533 (confer n. 10) hæres institutus est. Defuncti XIV Cal. Nov. reliquiæ in cathedralem translatæ. Haud plura habet historicus Suessionensis Dormayus, secutus Saussaium, qui, pro more suo, penuriam factorum supplet verborum abundantia. Cum tamen nonnulla habeat, nitide satis dicta, atque ad pietatem facientia, non abs re fuerit, in aliorum præcipue defectu, posterioris hic encomium adscribere.

[16] [Encomium ex Saussayo,] Suessione, sancti Lupi episcopi et confessoris, qui sancti Remigii, apostoli Francorum, ex fratre nepos, patri (imo patruo) Principio, sanctitatis absoluto exemplari, episcopali in regimine ob fulgentia merita successit. Oviumque fidus custos, lupum quidem se gregis hostibus præbuit: at agnum iis ostendit, qui spiritum pacis et justitiæ ac pietatis habebant affectum. Cum autem in carne adhuc ageret sanctus Remigius, episcopatum iniit. In quo adeo laudabiliter se gessit, ut inter præcipua Galliæ lumina virtutum admirabilium splendore rutilaret. Quamobrem primo Concilio Aurelianensi, pia instantia ipsius sancti Remigii coacto, ad coercendum defluentes a recto tramite cleri et populi mores, disciplinamque sacram sarciendam, primos inter Galliæ pontifices interfuit, spectabilique loco non tam ob ætatem, quam præcellentem sanctitatem consedit. Quo intuitu sanctus Remigius cum testamentum suum conderet, ipsum evocavit: ut syngrapha sua illud cum sanctis Vedasto, Genebaudo et Medardo sanctissimæ vitæ episcopis communiret. (Hæc applicantur prolixiori, quod circumfertur, Remigii testamento, quod supposititium esse vidimus). Cui et potioris affectus pignora reliquit: atque extremorum votorum vindicem ipsum constituit. Porro Lupus illius non modo cupita implevit, sed et exempla adeo strenue persecutus est, ut quasi Elizeum raptum Eliam proxime actibus referentem, Remigium ipsum evectum ad superos repræsentarit, et vitæ inculpatæ moribus, et vigilantiæ pastoralis studiis, pontificalique administratione sanctissima. Qui demum ad cumulum gratiæ et meriti perfunctus in assiduo sacrorum cultu, meditationum divinarum studio, pauperum cura, sedula clericorum informatione, populi eruditione, sitiens æternæ felicitatis fluenta, ad perennem vitæ fontem evolavit; plurimisque fulsit post mortem emeritæ gloriæ radiis.

[17] [et ex testamento S. Remigii] Præcipua laus beati Lupi desumitur ex testamento S. Remigii, ex quo, quæ in rem nostram faciunt, hic describenda judicamus. Ego Remigius episcopus civitatis Remorum, sacerdotii compos, testamentum meum condidi jure prætorio, atque id codicillorum vice valere præcepi, si ei juris aliquid videbitur defuisse. Quandocumque ego Remigius episcopus de hac luce transiero, tu mihi hæres esto, sancta et venerabilis ecclesia catholica urbis Remorum; et tu, fili fratris mei, Lupe episcope, quem præcipuo semper amore dilexi; et tu nepos meus Agricola præsbyter, qui mihi obsequio tuo a pueritia placuisti, in omni substantia mea, quæ mea sorte obvenit, antequam moriar, præter id quod unicuique donavero, legavero, darive jussero, vel unumquemque vestrum voluero habere præcipuum. Et infra, ubi de variis in specie agit legatis. Aliud argenteum vas, quod mihi Dominus illustris memoriæ Hlodowicus rex, quem de sacro Baptismatis fonte suscepi, donare dignatus est, ut de eo facerem, quod ipse voluissem, tibi hæredi meæ ecclesiæ supra memoratæ jubeo thuribulum (Chiffletius et Marcotus legunt turriculum; quæ si vera sit lectio, designabitur turricula, sive hierotheca, in modum turris fabricata, ad SS. Eucharistiam asservandum) et imaginatum (puta operis celati) calicem fabricari; quod faciam per me, si habuero spatium vitæ (hæc innuunt Remigium, dum conderet testamentum non se morti proximum existimasse); si ante clausero ultimum diem, tu fili fratris mei, Lupe episcope, species ante dictas, ordinis tui memor, efficies. Et iterum ubi de servis, quos libertos facit: Commendo sanctitati tuæ, fili fratris mei, Lupe episcope, quos libertos esse præcipio, Cattusionem et Auliatevam, conjugem suam, Nonnionem… Vasantam coquum, Cæsariam etc. hos totos, fili fratris mei, Lupe episcope, sacerdotali authoritate liberos defensabis. Denique sub finem hæc, quæ utique temporum illorum genium apprime sapiunt, leguntur: Hæredes mei, Lupe episcope et Agricola præbyter; porcos meos inter vos æqualiter dividetis.

[18] [Reliquiæ in cathedrali asservatæ, sæc. XVI combustæ.] Reliquias sancti Lupi longa sæculorum serie in ecclesia cathedrali Suessionensi, sanctæ Mariæ et SS. Gervasio et Protasio dicata, repositas fuisse, antiqua et constans fert traditio; nec illa a quoquam in dubium vocatur: nuspiam tamen authentica seu depositionis seu translationis reperi instrumenta. De sacris illis pignoribus hæc tradit Dormayus [Histoire de Soissons, t. I, p. 144 et seq.] . Narrat scilicet sanctum Principium inhumatum fuisse primum in oratorio sanctæ Theclæ, atque tum prosequitur in hanc modum: Dein sacrum corpus ex tumulo levatum est, atque in loco magis honorifico repositum in ecclesia cathedrali, cum reliquiis sancti Lupi episcopi, et sancti Agricolæ presbyteri. Hæritica rabies hoc nos spoliavit Thesauro anno 1568, quando, effractis direptisque Hierothecis, ossa sanctorum combusserunt. Vastatio urbis et ecclesiarum late et ex professo describitur ibidem [Lib. VI, cap. XLII et seqq., t. II, p. 470.] .

[19] [Earumdem quædam Elevatio.] Teste Sollerio in Usuardi Martyrologio, notat Molanus ad 1 Junii reliquiarum quamdam Elevationem his verbis: Suessione, Elevatio sanctorum episcoporum Principii et Lupi, confessorum, Gaudini martyris et Agricolæ præbyteri confessoris. Hac eadem Elevatio celebratur a Saussayo, Gelasinio, Ferrario.

DE SANCTO VERANO CONFESSORE ET EPISCOPO CAVELLICENSI IN GALLIA.

VERSUS FINEM SÆC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Veranus, Episcopus Cavellicensis Confessor in Gallia (S.)

B. B.

§ I. S. Veranum Tamayus de Salazar annumerat episcopis Tarraconensibus. Ejus commenta refutantur.

[Variant scriptores in assignanda S. Verani sede.] In territorio Aurelianensi depositio sancti Verani episcopi. Ita Martyrologium Romanum ad hunc diem XIX Octobris. Quæ verba non parum hucusque hagiographos vexarunt. Non enim adeo facile est determinare quis ille sit Veranus, de quo ibidem agitur. Plerique in hoc concordant, quod territorium Aurelianense ad Gallias referant, ast dissentiunt inter se in assignanda sede quam Veranus, qui ibidem depositus dicitur, tenuit. Alii volunt Cabilonensem fuisse episcopum, alii Cavellicensem, alii Lugdunensem; sunt etiam qui Venciensem dicunt. Ab omnibus discrepat Salazarius in Martyrologio Hispanico: hic enim diserte affirmat agi de sancto Verano Tarraconensi Præsule, qui in tractu Aurelianensi Carpetaniæ in Hispania, non vero in Gallia, exul vitam finivit. Operæ pretium ducimus, quæ in hanc rem disputat Salazarius, hic in extenso adscribere, et quidem duplici potissimum de causa. Altera, quod ex iis innotescet sanctus Episcopus, quem hac die colit ecclesia Toletana (si qua tamen Salazario fides esse possit); altera, et quidem præcipua, quod exinde via sternetur ad discutiendas sententias illorum, qui territorium Aurelianense de Galliis interpretantur, quamvis inter se discrepent de cathedra, cui insederit Veranus. Locus præterea erit, perstringendi Salazarii, ejusque Martyrologii, cujus haud infrequens apud nos recurrit mentio, dijudicandi.

[2] [Salazarius eum Tarraconensem episcopum facit;] Scribit itaque Salazarius ad XIX Octobris [Martyrologium Hispanicum. Edit. Lugduni 1658.] , Aurelianis in Carpetania Hispaniæ, S. Verani episcopi Tarraconensis, qui cum Maurorum in populo sibi commisso conspectasset ruinam, et totius Hispaniæ circumspectasset excidium, a sede pulsus, Toletum veniens, ubi a beato Concordio, regiæ urbis episcopo benigne susceptus, cum eo miserabilem christianæ religionis deploravit statum, donec ab urbe expulsus, in Aurelianensi tractu, virtutum et miraculorum operibus flagrans requievit in pace. Deinde in Notis latius hæc evolvuntur in hunc modum.

[3] [diversis tentans sententiam suam firmare rationibus.] Sanctus Veranus episcopus Tarraconensis confessor. Plures fuisse hujus nominis sanctissimos episcopos, eo patet, quod eminentissimus cardinalis Cæsar Baronius in Not. ad Martyrolog. Roman. h. d. lit. F. fol. 648 quinque enumerat. Primum hunc in territorio Aurelianensi occumbentem, secundum Cabilonensem, de quo S. Gregorius Turonensis Hist. Francor. lib. 3 c. XXXI qui claruit ad annum DLXXX; tertium Lugdunensem, de quo Petrus Esquilinus Catalog. SS. lib. X C. L, licet cum Cavalicensi confundat, ut notavit Theophilus Raynaudus in Indiculo SS. Lugdunens. fol. 375 et vixit ad annum CCCCLX; quartum Venciensem, cujus meminit Philippus Ferrarius in Catalog. General. SS. die XI Novembris fol. 439; claruit ad annum CCCCLXV, vel circiter. Quintum Cavillicensem, de quo idem Ferrarius in General. Catalog. SS. XIV Novemb. fol. 443; vixit ad annum DLXXXVIII, ut placet Baronio. Quibus et nos sextum addimus, scilicet Pisanum, cujus meminit idem Ferrarius in d. Catalog. General. SS. die XXVI Octobr. fol. 419 eumque fuisse martyrem affirmat, ejusque Sacrum corpus ex alia parte translatum, Pisisque conditum scribit. Ex quorum relatione patescit, Veranum nostrum, et episcopum Tarraconensem, diversum esse a Cabilonensi, Lugdunensi, Venciensi, et Cavillicensi, ad quod asserendum temporum, sedium, et eventuum discrimina suadent: cum constet nostrum vivere desiisse ad annum DCCXLIV episcopumque Tarraconensem egisse. Quod Luitprandus in Chron. ann. 744 n. 219 his verbis probat: Carpetania, tractuque Aurelianensi S. Veranus exulat, episcopus Tarraconensis. Colitur XIX Octobris. Sequitur Julianus archipresbyter Toletanus in chron. ann. 743 n. 381 fol. 92 hac serie: Successit Sinderedo B. pontifex Concordius, archidiaconus Urbani, vir egregie doctus, pauperum compatiens, et in subeundis pro grege periculis alacer et promptus. Hic excepit tectis, domoque sanctum Veranum episcopum Tarraconensem exulem et virum mirificum, qui non multo post in Carpetania, tractuque Aurelianensi sancte moritur, die XIX mensis Octobris, cujus corpus defertur in Toletum, et tunc multis cum lacrymis Muzarabum et Concordii pontificis in Æde sanctæ Justæ honorifice sepelitur. Hinc jam Baronii hæsitantiam sedabis, qui dubius de sede nostri sancti Præsulis hallucinatur, suspicans illum, de quo Martyrologium Romanum, hoc die in tractu Aurelianensi occubuisse refert, fuisse episcopum Cabilonensem, cum inter Aurelianenses Antistites non numeretur. Quia ut ex nostris liquet historiis, cujus mentio est in Martyrologio Romano, his verbis: In territorio Aurelianensi depositio S. Verani episcopi, intelligi debet de Verano Tarraconensi præsule, qui in tractu Aurelianensi Carpetaniæ in Hispania, non vero in Gallia, exul vitam finivit. Hinc etiam venit respuenda assertio Andreæ Saussayi in Martyrolog. Gallican. tom. II h. d. fol. 1182 in Supplemento, ubi Cavillecensem pontificem cum hoc nostro confundit, cum re vera nihil ille cum hoc nostro commune habeat, ut supra recensuimus. De nostro præter Romanum Martyrologium, etiam Castellanum P. Dionys. Vasq fol. 171 col. 2; Lusitanum Joan. lup. fol. 225; Luitprandus d. n. 219; Julianus d. n. 381; D. Thoma Thamayo in not. ad Luitprand. fol. 130; P. Higuera fol. 401; M. Rus-Puerta Histor. SS. Giennens. 1 p. secul. VIII c. II, n. 3 fol. 221; P. Antonius Quintana-Duennas Histor. SS. Toletanor. fol. 418 ex quibus sic ejus Acta describimus.

[4] [Inter episcopos Tarraconenses,] Antequam ulterius progrediamur, notemus, recte quidem, ut infra reddemus, Baronium a Tamayo Salazario reprehendi, quod S. Veranum nostrum annumeravcrit episcopis Cabilonensibus; ast longe potiori jure perstringendus Tamayus est, quod eum Tarraconensibus intrudat. Ultimus, qui certo sedem tenuerit Tarraconensem, antequam a Mauris urbs hæc eversa esset, vocatur Vera [España Sagrada, t. XXV, p. 93.] . Qui, quo præcise anno assumptus fuerit, non omnino liquet. Florez loco citato inclinat in annum 689 vel 690. Id certum Veram subscripsisse concilio Toletano XVI an 693, imo et concilio XVII an. 694. Post hæc, inquit laudatus Florez [Ibid.] , potuit vitam diu protrahere et forte attingere infausta illa tempora ingruentium Maurorum. Ast deficiunt documenta. Atque hic postremus fuit episcopus, antiquo persistente ecclesiæ Tarraconensis statu; octo quidem alii nominantur, ast incerta est illorum pontificatus epocha, nec proinde certo statui potest, an ante Maurorum irruptionem floruerint. Postea tamen addit [Ibid., p. 94.] multo credibilius esse Georgium successisse Veræ, ineunte sæculo VIII, ac consequenter ad antiquos illius sedis pertinere præsules.

[5] [ex catalogis illius ecclesiæ constat,] Cæterum tres habet Florez [Ibid., in Appendice, p. 227.] Tarraconensium antiquorum episcoporum Catalogos. Primus ex Mss. Joannis Baptistæ Perez, ita desinit: An. 693: Vera ultimus archieps. Tarracon. obiit II Maji Era 731. Subjungit Florez: Si eo obiit anno, non fuit ultimus, nisi sermo sit de cognitis et certis. — Secundus catalogus habetur ex Constitutionibus synodi Tarraconensis an. 1555, typis editis an. 1557, ubi ad finem hæc leguntur [Ibid., p. 231 et 232.] : Vera, susceptis post Cyprianum Ecclesiæ Tarraconensis administrandæ veris laboribus, anno DCXCIII naturæ concessit. In hujus tempus illa miserrima nec umquam satis deploranda Saracenorum in Hispaniam irruptio incurrit, et totius Hispaniæ vastatio: qua factum est, ut multi archipræsules in ecclesia Tarraconensi non sederint. Sed qui hi fuerint, non admodum ad intelligentiam hujus operis cognosci interest. Guilelmus quidam Barcinonencis, episcopus dicitur an. DCXCIV electus, qui vixit ad an. DCCXIII. Interim partim ob Saracenos, partim ob veterrimum monstrum (quod sit illud monstrum dicit Florez sibi non vacare inquirere [Ibid., p. 95.] ) quod civitatem obsederat, eam cædibus, sanio et tabo infecerat, Tarraco jacet inculta, et colonis omnibus exhausta. Succedentibus vero temporibus, Saracenis magna ex parte ab hac regione expulsis, iterum Tarraco post CCC annos, aut eo plus, variis calamitatibus afflictata cœpit habitari. Scilicet Joannes Papa XIII an. MLXXI eversam sedem Tarraconensem transtulit ad ecclesiam Ausonensem (vernaculæ Vique), ut Ausonensis Ecclesia (verba sunt bullæ) [Florez. España Sagrada. Ibid., p. 102.] potestates et primatus teneat Tarraconensis ecclesiæ, et ut omnes episcopi suffraganei ejusdem sanctæ Tarraconensis ecclesiæ ad Ausonensem ecclesiam confugiant. Postea reædificata Tarracone, Berengarius de Rosanis ab Ausonensi pontificatu in Tarraconensem traductus Kal. Jul. MXCI, vixit usque ad annum MCVIII [Ibid., p. 232.] . Ita quidem in catalogo secundo: non tamen omnino constat de annis Berengarii; id certum ad finem sæculi undecimi sedem Tarraconensem eum tenuisse. Vide Florez Tract LXIII cap. V n. 9 et seqq. [Ibid., p. 110 et seq.] , qui præterea observat [Ibid., n. 94.] generatim multum abesse ut dictus catalogus hoc loco sit accuratus, quippe qui Saracenorum irruptionem referat ad episcopatum Veræ. At si hic obierit an. 693, non ejus tempore vastata a Saracenis Hispania est, cum id factum sit, non hoc, sed sæculo sequenti. Nec etiam incidit in annos Guillielmi, si is mortuus sit an 713, quoniam ejus obitus concurrit cum initio dominationis Saracenicæ. Scilicet ex professo probare suscepit Florez [España Sagrada, t. II, part. I, cap. III, § IV et V. Item, part. II, cap. III.] , quo anno Mauri Hispaniam occuparint, concluditque hujus ruinam ortam ex pugna, in qua rex Rodericus occubuit, exeunte anno 713; consummatam vero an. sequenti 714 [Ibid., p. 187, n. 218.] . Confer, hoc ipso die, Acta S. Theofredi Comm. præv. § I n. 15 et seqq. ubi vidimus hærere scriptores in figenda morte Roderici, quam alii innectunt anno 711, alii anno 712, alii 713, vulgus historicorum, ut loquitur Petrus de Marca [Marca Hispanica, col. 226. Edit. Paris. 1688.] , anno 714. — Tandem tertius Tarraconensium Præsulum catalogus, auctore Antonio Augustino, quem cæteris præfert Florez, sub num. 13 hæc tradit: Vera interfuit XVI et XVII concilio Toletano, ut Rodericus antistes refert, quem Alfonsus rex Verum appellat. In Actis autem eorum conciliorum Vera nuncupatur. XVI concilium habitum est VI Nonas Majas, anno sexto Egicæ regis, anno Christi DCXCIII. Mox anno proximo XVII concilium V Idus Novembris. Subscriptiones in Actis, quæ vidimus, desiderantur. Horum Archiepiscoporum nomina certa retulimus: plures fuisse non dubitamus, in quibus exstat mentio Georgii episcopi, cujus incerta sunt tempora. Etenim altaris cujusdam diruti hanc inscriptionem legimus:

STEPHANUS ALEXANDRINUS IN HONORE DEI
ET OMNIUM SANCTORUM DIE VII ID. APRIL
AN. TERTIO ORDINATIONIS EJUS CUM SUIS SUB
PONTIFICATU GEROGII EPI. SIGILLUM HIC ESTO.

Omisimus Prudentium, Æmilianum, Paternum, Idacium, Phaluacem et Agnellum, ut incertos, licet eorum nomina in ecclesiæ Tarracon. libris legantur [Florez. España Sagrada, t. XXV, p. 238.] . Hic non notatur annus, quo decesserit Vera; cum tamen interfuisse dicatur an. 694 concilio Toletano, liquet eum non obiisse anno 693, ut vult Antonius Augustinus.

[6] [locum non esse S. Verano.] Ex his porro jam apparet locum non esse S. Verano inter Tarraconenses episcopos; nisi forte, quod non mirarer, Tamayus existimaverit, vel potius sibi persuadere voluerit, Veranum eumdem esse ac Veram; et exinde, more suo, totam illam cuderit narrationem, cujus ne vel unum apicem reperire est apud probatos scriptores. Prosequitur itaque Tamayus loc. cit.

[7] [Ejus res gestæ ex Tamayo,] Veranus natione Hispanus, et civis Tarraconensis in Hispania Citeriori, cum (postquam Sarracenorum Hispanias irruentium lues totum regionis angulum occupasset et urbem illam præclarissimam invasissent) ad illius metropoliticæ ecclesiæ fastigium meritis interpellantibus devenisset, jura suis Muzarabibus conservare disposuit. Sed Arabum insolens crudelitas adversus integerrimum penitus pastorem insurgens, illum vita privare decrevit. Ast fidelium turba Antistitem e medio tollens, ex urbe discedens Veranus, et suis vale dicens, exul Toletanam urbem ingreditur, qui a beato Concordio regiæ urbis pontifice benigne susceptus, illi, prout illa ferebant tempora, sumptus congruos, ut sanctorum Patrum decretis inhæreret adsignavit. Igitur cum sanctus vir per aliquod temporis spatium apud Toletum egisset, desiderio perfectioris occupationis, et ut animæ suæ saluti consuleret, urbem regiam deserere constituit, et a sanctissimo præsule Concordio obtenta facultate, in agrum Aurelianensem, qui non procul ab Olcadibus Carpetaniæ conspicitur, secessit. Idem beatissimus Antistes sic vitam texuit piissimam, ut virtutibus clarus, et miraculis insignis, gloriam promereretur æternam die XIX Octobris, anno Domini DCCXLIV. Cujus corpus a sancto Concordio in lectica honorifice compositum, Toletum transferre curavit, et in ecclesia sanctæ Justæ Toletanorum lachrymis sepelivit, ubi cultu honorifico in posterum venerationem accepit.

[8] [et Epitaphium.] In cujus sarcophago, hoc posuit carmen sepulchrale sanctus Concordius.

Continet hic tumulus Verani præsulis ossa;
      Tarraco quem relegat barbara in exilium.
Hic fuit illius urbis præsul, origine civis,
      Tempore dum Maurus omnia calcat Arabs.
Sed cum jura Dei Sanctus servare potenter
      Procurat; Maurus instruit insidias.
Tunc sanctus præsul, propriis comitantibus, urbem
      Deserit; et nostram sanctificavit humum.
Aureliæ moritur clarus, quem Astra, polique
      Illustrant; corpus Justa sed alma tenet.
Hæc Concordius illi inscripsit carmina Præsul;
      Sit memor ut nostri, urbis et orbis idem.

[9] [item notæ quædam topographicæ.] Sepulcrale hocce Carmen mihi suppeditavit codex meus Ms. Auli Hali, quo mirifice Luitprandi et Juliani sententia probatur, nec aliquid quod addatur habemus; nisi velimus adnotare qualiter a SS. Patribus statutum fuerit, ut episcopi a suis sedibus pulsi, in aliis civitatibus recipiantur benigne et humane, quod probat concilium Sardicense canon. 21 et notavit P. Higuera ad Luitprand. d. n. 219 fol. 402. Hinc etiam in Hispania hoc decretum observatum legimus, tempore Sarracenorum, quo episcopi a suis Sedibus ejecti, apud Ovetum recepti suas mansiones habuere consignatas, et eleemosynas ad eorum sustentationem, ut inquit Julianus. Addit tandem Tamayus. Aurelia est urbs antiqua Hispaniæ in Carpentania prope urbem Olcadum, quam Ocanna dicunt, et nunc hæc Aurelia vocitatur Orexa, ut notavit P. Higuera d. n. 219 fol. 401. Alia etiam fuit Aurelia in Hispaniæ Vettonibus, quam adhuc nostri Orellana vocitant; sed hæc diversa a Carpetanensi, qua S. Præsul vitæ finem imposuit. Nam illa diœcesis Toletanæ, ista Placentinæ.

[10] [Cardinalis Aguirrius acerrime perstringit] Atque hæc quidem Salazarius, more suo, fidenter asserit. Ast notum inter eruditos est, quam exigui ponderis sit viri illius auctoritas. Sane eum acriter, non tamen ultra meritum, perstringit Cardinalis Aguirrius, haud veritus et veteratorem et mendacem appellare. Hæc, (nempe Pseudo-Luitprandi Adversaria, sicut et Pseudo-chronica Dextri, Maximi ac Juliani Perez, conficta a P. Hieronymo Roman de la Higuera, perniciosissimo corruptore historiæ Hispanæ præsertim ecclesiasticæ) fuit origo tot fictionum et fabulosissimarum narrationum, quibus pleni sunt plerique libri historiæ Hispanicæ ab initio fere hujus sæculi scripti (obiit Romæ Aguirrius anno 1699): præsertim sex vasta volumina martyrologii Hispani edita a Joanne Tamayo de Salazar, qui commentis Higueræ plurima alia, eaque insulsissima, addidit et ubique sparsit, magno quidem vulgarium et semidoctorum hominum plausu, sed ingenti dolore ac rubore eruditissimorum quorumlibet intra et extra Hispaniam. Ita Aguirrius [Collectio Maxima Conciliorum Hispaniæ, t. II, p. 68.] .

[11] [historiæ ecclesiasticæ corruptores hispanos,] Et rursus [Ibid., pag. 76.] : Ex iis turbidis et fœculentis lacunis Joannes Tamayus de Salazar, nimia credulitate et crisi nulla, delibavit, aut potius coacervavit figmenta Sinnumera, iisque implevit sex illos tomos sui martyrologii Hispani, a vulgo et semidoctis receptos cum ingenti plausu, sed stomachum ac bilem moventes eruditissimis quibusque Hispanis et exteris. Nec contentus Tamayus aliena commenta suis scriptis inserere, adjecit e suo plurima tertio quoque verbo, ac præsertim carmina insulsissima, et nec grammatices nec poeseos leges servantia, tamquam olim a Maximo aliisque viris gravissimis scripta, quæ tamen partim ab ipso Tamayo, partim ab aliis convictoribus ejus in domo illustrissimi D. Didaci de Arce Reynoso, inquisitoris generalis Hispaniarum, absque ullo genio aut sale composita fuerunt.

[42] [præsertim Higueram et Tamayum,] Verum inter omnia gravia absurda ab Higuera, Tamayo et aliis similis farinæ hominibus inducta, illud imprimis intolerandum est, quod sanctitatis titulo donare ausi fuerint, sive in numero sanctorum Hispaniæ, vel ad Hispanias spectantium recensere, ac certis illarum ecclesiis, urbibus, vel populis assignare plurimos homines, idemque de fœminis, quos nec ecclesia universalis, nec ulla particularis venerata fuerat, seu cognoverat usque ad annum circiter MDXCIII., quo Higuera cœpit vulgare ea figmenta. Inveniuntur quidem in martyrologiis aut menologiis, Sancti plurimi ejusdem nominis, cujus fuerunt alii innumeri non Sancti. Immanis vero ausus eorum veteratorum fuit, ubi inveniebant in conciliis vel monumentis exploratis Hispaniæ quosdam episcopos, presbyteros, diaconos, vel alterius conditionis homines, confundere illos cum aliis sanctis viris, aut mulieribus ejusdem nominis, exstantibus in martyrologiis menologiisve; aut cum iis, qui peculiari traditione cujuspiam provinciæ vel urbis, censentur et coluntur ut Sancti. Qua fictione quænam alia in rebus adeo sacris perniciosior esse possit, ego non video.

[13] [quos veteratores et mendaces] Et hoc ipsum plane accidit circa patres illos, sive episcopos sive presbyteros sive diaconos, qui intervenerunt præsenti concilio (Illiberitano, de quo agit Aguirrius toto volumine secundo sui operis). Felix enim episcopus Accitanus, qui subscribit primo loco, ponitur ab iis veteratoribus inter sanctos, et confunditur cum Felice illo episcopo, qui in martyrologio Romano memoratur ex Usuardo XVIII Maji, et fuit episcopus Spoletinus in Italia, aut Spalatensis in Dalmatia, ut habet Petrus de Natalibus in catalogo lib. V cap. XIII. Similiter Melantius, præsul Toletanus, septimo loco subscribens, nova metamorphosi mutatur in S. Melanium, episcopum Rhotomagensem, cujus festum ponitur ad diem XXII Octobris in martyrologio Romano. Patricius quoque episcopus Malacitanus, decimo loco subscribens, transformatur in S. Patricium Hiberniæ apostolum primatem, qui colitur XVII Martii. Alia his similia adduntur exempla, ex quibus pronum jam est concludere quam caute subscribendum supra relatis a Tamayo S. Verani actis, quæ cæteroquin falsa esse et fictitia nos inferius demonstrabimus.

[14] [probat,] Porro ex iis, aliisque plurimis (ita prosequitur Aguirrius) inter alia damna, id malum secutum vereor, ut in multis ecclesiis et populis Hispaniæ, nimia simplicitate ac credulitate delusis, celebrentur plura festa eorum Sanctorum, qui nullo prorsus titulo ad illas spectant, nisi fictitio; imo et eorum, qui Hispani quidem fuerunt, verum numquam ab ecclesia inter sanctos relati. Dignum censeo suprema illa Hispaniarum inquisitione, imo et hac sancta Sede, in ea omnia inquirere et gravissimis quibusdam, lectissimisque viris injungere onus examinandi omni studio atque ingenuitate sex illa volumina martyrologii Hispani, et resecandi innumeras fabulas similes quibus scatent in materia adeo gravi et sacra.

[15] [et qua tales, ab omnibus notos cupit.] Verum præterea, ut radix tanti mali extirpetur, nec illud postea revocetur ex orco, oportet idem examen adhiberi omnium Pseudo-Chronicorum Dextri, Maximi, Helecæ, Luitprandi ac Juliani nomine vulgatorum a P. Higuera, eorumdem architecto, et propterea irriso semper ab ipsius doctissimo contubernali Joanne Mariana, ac toties gravissime reprehenso nominatim a Bollandianis ejusdem Instituti. Pleraque enim figmenta in eo Martyrologio sparsa, ex iis Higueræ fabulis desumpta sunt, licet Tamayus multa etiam alia de suo addiderit, et ex magisterio illius in arte mentiendi aut fingendi profecerit. Id ipsum fere moneo circa Pseudo-Aubertum Hispalensem, obtrusum paulo post medium hujus sæculi labentis ab Antonio Lupian Zapata, in quo similes fictiones occurrunt, præsertim circa Sanctos, ecclesias, et alias res sacras Hispaniæ. Eas fere omnes tuendas recepit, imo et vindicandas vastis voluminibus, Gregorius Argaiz, præsertim ex testimoniis illorum Pseudo-Chronicorum, quasi ea essent exploratæ fidei. Hactenus Aguirrius [Collectio Maxima Conciliorum Hispaniæ, t. II, p. 76.] .

[16] [Commenta Tamayi de S.Verano a Papebrochio jam suggilata.] Non ergo fides potest adhiberi Salazario asserenti, non vero probanti, Veranum nostrum ad Hispaniam pertinere. Nec Baronio, nec Florentinio, sive Sollerio nostro, sive Raynaudo, qui in excutiendis martyrologiis plurimum laborarunt, in mentem venit territorium Aurelianense dicto loco de Hispania interpretare. Imo præter Salazarium et alios quosdam ejusdem patriæ scriptores, haud validioribus nixos argumentis nullus nobis occurrit, qui in hanc abierit sententiam. Extat etiam, inter documenta, olim a prædecessoribus nostris collecta, epistola patris Ampringer S. J. Roma ad P. Papebrochium XVIII Septembris 1683 missa, cujus initium est: Rogat P. Provincialis Hispaniæ pro sequenti informatione. Apponitur dein ipsa petitio italice conscripta, qua rogantur hagiographi, ut Romam mittant notitiam de vita sancti Verani Cabillionensis, qui obiit versus annum 530; eo quod instantia fit apud S. Congregationem Rituum, ut approbetur officium dicti Sancti, quod prodiit Avenione anno 1620. Ast S. Congregatio illud approbare recusat, donec ostendatur vita illa conscripta ab auctore fide digno (da qualche autore classico e degno di fede). Quid responsum fuerit a nostris, legere est in ipso hujus epistolæ folio, in quo manu sua Papebrochius, pro memoria, ut aiunt, scripsit: Respondi cavenda figmenta Hispanica, quibus adscribitur S. Veranus Tarraconensibus. Suspicabar enim a Tarraconensibus officium postulari vel a Castellanis. Hinc satis apparet S. Veranum nostrum, ex mente Papebrochii, Hispanis haud annumerandum. Atqui hæc omnia nobis suadent, Salazarium errasse, vel si mavis genio suo indulsisse dum territorium Aurelianense, de quo in martyrologio Romano, in Hispaniæ finibus credidit inveniri. Quod ex dicendis manifestius fiet.

§ II. S. Veranus, de quo hac die in Martyrologio Romano, episcopus fuit Cavellicensis, cujus Reliquiæ translatæ Jargolium, in territorio Aurelianensi.

[Non fuit S. Veranus, ut vult Baronius, episcopus Cabilonensis.] Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum: Licet, inquit, hic (Veranus) ponatur in territorio Aurelianensi; tamen cum in tabulis episcoporum Aurelianensium nullus ejus nominis reperiatur scriptus episcopus, suspicor interim, hunc illum esse Veranum fama celebrem episcopum Cabilonensem, cujus meminit Gregorius Turon. Hist. Franc. lib. 3, cap. XXXI et lib. IX, cap. IV. Ubi hæc de ipso: Erat enim eo tempore ipse pontifex magnis virtutibus præditus; ita ut plerumque infirmis signum crucis imponens, statim sanitatem, tribuente Domino, restitueret. Hæc Gregorius. Claruit temporibus Childeberti regis Francorum, circa annum Domini 580. Hactenus Baronius ad XIX Octobris.

[18] [Refutatur Baronius.] Baronio diserte contradicunt collectores Galliæ Christianæ [T. IV, col. 867.] : Veranum hic (Flavium scilicet inter et Lupum episcopos Cabilonenses) inserunt multi, tum antiqui tum recentiores, Gregorii Turonensis editorum mendo decepti: in illis enim Veranus exhibetur Cabilonensis episcopus, sed ubique legendum Cavellionensis de Cavaillon, ut habent manuscripti; et recte quidem, cum constet utrumque, Flavium Cabilonensem et Veranum Cabellicensem eodem tempore concilio Matisconensi II interfuisse et subscripsisse. Est et alia ratio quæ suadet a Baronio discedere, deducta ex ipsis Gregorii Turronensis verbis, quæ Baronius non integre descripsit: Eo anno, inquit Gregorius [Hisioria Franc., lib. IX, cap. IV. Bibliotheca Maxima Patrum, t. XI, p. 789.] , Childeberto regi alius filius natus est, quem Veratus Cabilonensis episcopus suscipiens a lavacro, Theodorici nomen posuit. Erat enim eo tempore ipse pontifex magnis virtutibus præditus ita ut plerumque infirmis signum crucis imponens, statim sanitati, tribuente Domino, restauraret. Jam vero extra controversiam est Veranum Cavellicensem fuisse, qui Theodoricum II Childeberti filium e sacro fonte levavit, ut videre est apud Cointium [Annales Ecclesiastici Francorum, t. II, p. 326.] , ubi ad annum 587 citans Gregorium Turronensem, post verba: Childeberto filius natus est, quem Veranus Cavillonensis episcopus, addit inter parenthesim Cointius: in nonnullis exemplaribus Gregorii perperam legitur Cabillonensis. Et Longevallius noster [Histoire de l'Église Gallicane, t. IV, p. 222. Edit. Paris 1826, in – 12.] haud minus diserte idem tradit: Childebertus II patrem suum (Sigebertum) secutus est, sanctum venerando episcopum (Cavellicensem Veranum), quem patrinum esse voluit filii sui Theodorici. In Martyrologio Autissiodorensi, quod editum fuit auctoritate RR. DD. Caroli de Caylus, Autissiodorensium episcopi et ejusdem ecclesiæ capituli consensu anno 1751, sequens habetur ad diem XIX Octobris annuntiatio: Eadem die translatio sancti Verani Cabellicensis episcopi, qui Childeberti secundi Austrasiorum regis filium Theodoricum e sacro fonte suscepit.

[19] [P. Claudius Perrijus ex professo probat S. Veranum Cabilone numquam sedisse.] Ex his itaque efficitur deserendum esse Baronium, opinantem, S. Veranum, de quo hac die in Martyrologio Romano, episcopis Cabilonensibus annumerandum. Ratio ab eruditissimo scriptore adducta ex Gregorio Turonensi, non obtinet, cum hic diserte satis indicet sanctum Præsulem ecclesiæ Cavellicensis. Hinc P. Claudius Perryus, in sua Historia Cabilonensi, agens de Verano, qui e sacro fonte suscepit Theodoricum, filium Childeberti: Fieri non potest, inquit [Histoire civile et ecclésiastique de la ville de Châlons-sur--Saône, par Claude Perry S. J. Paris 1659, p. 48.] , ut Veranus ille episcopus fuerit Cabilonensis; illo enim tempore sedem hanc tenebat Flavius. Admittendum ergo irrepsisse errorem apud Gregorium Turonensem, atque typographos (adde et amanuenses aliquos) loco Cavellicensem posuisse Cabilonensem, quod ex vocum similitudine facile fieri potuit (Confer. infra n. 30). Non solum tunc temporis præfuit Flavius ecclesiæ Cabilonensi, sed, quod ex sequentibus patebit, haud parum supervixit concilio Matisconensi, quod habitum est anno ante baptismum Theodorici. Huic concilio interfuit Veranus Cavellicensis una cum Flavio Cabilonensi. Hæc Perryus. Et inferius, ubi ex professo tractat de episcopatu sancti Verani, ita orditur [Ibid., p. 51.] : Quoniam ecclesia Cabilonensis inter sanctos suos præsules recenset beatum Veranum, reverentia impedit quominus nomen illud expungam. Traditio ecclesiarum tanti apud me ponderis est, ut, quocumque in loco ejus repererim vestigia, maximopere venerer. Sufficiat ergo superius ostendisse Veranum, qui de sacro fonte levavit regem Theodoricum, non fuisse episcopum Cabilonensem. Hoc enim evidenter patet. Proinde si quis umquam nomine Veranus sedit Cabilone, profecto diversus est a susceptore dicti regis, quamvis in Breviario illius ecclesiæ lectiones illi tribuant, quæ supra ostendimus pertinere ad S. Veranum Cavellicensem. Eædem lectiones vehementer etiam errant, dum mortem ejus ponunt anno 590: constat enim Flavium anno 591 superstitem fuisse. Nihilominus ecclesia Cabilonensis S. Verani festum agit die vigesima Octobris, eumque annumerat episcopis inter sanctos relatis a Joanne Papa VIII. Martyrologium ejus mentionem habet eodem die (si de Romano agatur, lege: die præcedente, scilicet decima nona Octobris) quidquid tandem sit, si umquam fuerit Cabilone episcopus nomine Veranus, successit Flavio. Hactenus Perryus.

[20] [Agit Martyrologium Rom. de S. Verano Cavellicensi,] Non ergo probatur suspicio Baronii de Verano Cabilonensi; imo ex dictis satis manifeste sequitur, in laudato Martyrologii Romani loco agi de S. Verano Cavellicensi; hic enim et Theodoricum regem de sacro fonte levavit, et concilio subscripsit Matisconensi II. Aliunde extra dubium est, tunc temporis Flavium præfuisse ecclesiæ Cabilonensi, qui et anno 585 in prædicto sedit concilio, et saltem usque ad annum 591 superstes fuit. Baptismus autem Theodorici incidit, juxta Cointium, in anno 586. Ast quæri potest, qui fiat ut depositio sancti Verani Cabellicensis celebretur in territorio Aurelianensi, potius quam in propria ejus sede? Hanc difficultatem solvunt Castellanus et Saussayus. Ille in suo Martyrologio Universali testatur reliquias beati Episcopi asservari in dicto territorio: Albingauni (Albenga in ducatu Januensi Italiæ) inter finarium et Uneliam… Veranus… Cabellicensis, cujus reliquiæ Gergolii (Gergeau) in diœcesi Aurelianensi. Ita in margine ad diem undecimam Novembris. Et multo explicatius Saussayus in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum, die XIX Octobris.

[21] [cujus reliquiæ translatæ fuerunt Jargolium in territorio Aurelianensi,] Apud Jargolium in agro Aurelianensi susceptio corporis sancti Verani episcopi Cavellicensis. Qui Gabalis in Aquitania ortus, a pueritia in Dei timore et sacris disciplinis institutus, clericus Mimatensis ecclesiæ effectus est. Cumque fama ejus sanctitatis jam erumperet, declinandæ humanæ existimationis affectu, ad Cavellicensem provinciæ Massiliensis urbem contendit, ubi fugato immani dracone ecclesiam beatæ Dei Genetricis ædificavit. Tum Romam peregrinus veniens, et in multis urbibus plurima sanctitatis signa operatus, dum persequentem se nominis gloriam quocumque fugit, supernæ dispositionis arcano, iterum ad Cavellicensem urbem delatus, episcopali honore invitus quamvis sublimatus est. Quo in munere majora gratiæ divinæ lumina propalavit: cumque in sincero Dei famulatu et gregis sedula procuratione consenuisset, consilio Matisconensi secundo interfuisset, plenus diebus et meritis vitæ immortalis præmia adeptus est. Sepultus fuit sanctus Antistes in oratorio, quod in honorem Deiparæ Virginis pridem construxerat. At postea crebescentibus ad ejus tumulum prodigiis in civitatem delatum sacratissimum ejus corpus cathedrali ecclesiæ titulum sui nominis indidit: et universæ diœcesi, cujus fuit primus pastor perenne contulit beati jam Cœlitis patrocinium. Verum jam pridem inde ipsum ejus corpus translatum in interiorem Galliam, apud Jargolium, tribus ab Aurelia passuum millibus, repositum est in ecclesia sanctæ Crucis, quæ postea ob gloriosi hospitis celebritatem de ejus nomine insignita est: in qua decanus cum capitulo canonicorum, nocturnis et diurnis horis sedulam Domino persolvunt servitutem. Colitur autem præcipue sanctus hic Pontifex pridie Idus Novembris, quo die fidelis dispensationis remunerationem accepit.

[22] [ut probatur ex Carolo Sausseio,] Ex hac Andreæ Saussaii narratione facile intelligitur, cur in Martyrologio Romano fiat mentio territorii Aurelianensis, ubi de sancto Verano Cavellicensi agitur. Proinde si sua stet dictis Saussaianis veritas, mota paulo ante a nobis difficultas evanescit. Porro quamvis laudatus scriptor non omnimodam semper sibi conciliet fidem, utpote qui in critica historica haud infrequenter deficiat, præcipua tamen quæ de sancti Cavellicensis Antistitis translatione Jargolium refert, nobis extra controversiam posita videntur, cum fulciantur testimonio gravium aliorum scriptorum. Sic Carolus Sausseius, ecclesiæ Aurelianensis decanus, in suis ejusdem ecclesiæ Annalibus, agens de concilio Matisconensi II, item, ait, subscripsit Veranus, episcopus ecclesiæ Avelianensis (in margine Gavaillon) cujus corpus in urbem Jargolium (in margine Gergeau) allatum in ecclesia sui nominis conditum est in hac diœcesi (Aurelianensi); in qua serviunt Domino diurnis et nocturnis horis Decanus, Cantor, Capicerius, Canonici et Capellani multi, cum ante illationem sancti illius Corporis ecclesia sanctæ Crucis nominaretur [Annales Ecclesiæ Aurelianensis, lib. III, cap. XXXV, p. 138, Paris. 1615.] .

[23] [Expillio] Ita etiam vir eruditus Expilly, in Dictionnario Geographico, Jargolium urbem dicit territorii Aurelianensis, sitam in sinistra ripa Ligeris. Illius ecclesia parœcialis dedicata est sub invocatione sancti Stephani; collegiata vero sub titulo sancti Verani (S. Vrain). Capitulum duas numerat dignitates, decanum et cantorem atque præterea canonicos decem [Dictionnaire Géographique, Historique et Politique des Gaules et de la France.] . Præclarum Expillii opus imperfectum remansit; desinit ad litteram s. Obiter hic notemus tres dignitates numerari a Carolo Sausseio, scilicet Decanum, Cantorem et Capicerium. Est autem Capicerius, juxta glossarium Cangii, dignitas et officium in ecclesiis et monasteriis, gallice Chevecier, cui Capicii ecclesiæ cura incumbit. Capicium pars est ædis sacræ, quæ vulgo præsbyterium seu locus ubi altare statuitur et Græcis βῆμα dicitur.

[24] [et Francisco Le Maire.] Superius dicta confirmantur a magistro Francisco Le Maire in historia urbis et ducatus Aurelianensis. Ejus verba hic partim adscribimus, quod particularia quædam ad rem nostram facientia contineant. Ex quo pars reliquiarum sancti Verani Jargolium translatæ fuerunt, ecclesia illius urbis, quæ olim a sancta Cruce dicebatur, a sancto Verano vocata est. Porro reliquiæ illæ erant pars Capitis (une partie du chef)… Ablatæ fuere ab Hugonotis ultima die Aprilis anno 1562, quando scilicet destruxerunt omnes illius ecclesiæ imagines, ipsa vero ædes sacra dejecta tantum fuit sequenti eorumdem turbine. Sequitur vita sancti Verani Cavellicensis, quem distinguendum monet ab antistite Cabilonensi ejusdem nominis [Histoire et Antiquité de la Ville et Duché d'Orléans, part. II, p. 6 et 7. Secund. edit. Aurelianis 1648.] . In hoc opere multa quidem reperiuntur ad antiquam spectantia historiam, accurata minus. Ast cum hic agatur de re, quam scriptor quasi oculis usurpare potuit, non est profecto cur idoneus testis non habeatur.

[25] [Conclusio.] Opus non est plura congerere hic testimonia. Hæc enim abunde sufficiunt, ut unicuique constet de traditione ab immemoriali, qua tenetur reliquias sancti Verani Cavellicensis asservari Jargolii in ecclesia collegiata, quæ propterea ab ejus nomine vocata est. Hac de re, quæ nobis præcipua est, convenit inter omnes; quod vero ad ipsas reliquias spectat, est aliqua dissentio: aliis affirmantibus Corpus, aliis partem tantum Capitis eo delatam. Atqui posita hac translatione et asservatione, nemo mirabitur in Annuntiatione sancti Verani Cavellicensis martyrologiummentionem facere Territorii Aurelianensis.

[26] [Diversus etiam est S. Veranus noster ab altero cujus meminit Martyrol. Rom. ad XI Novembris;] Quinimo in nullo alio loco Romani martyrologii memoria ejusdem sancti Antistitis celebratur. Equidem scio alteram illam Annuntiationem, quæ habetur ad diem XI Novembris, a quibusdam ad Sanctum nostrum referri. Ast, ut candide dicam, nescio quo jure. Textus martyrologii est: Lugduni, sancti Verani episcopi, cujus vita fide et virtutum meritis fuit illustris. Utique verba illa, prout sonant, antistitem indigitant Lugdunensem, nec facile perspicitur quomodo de alio intelligi queant. Nihilominus in hanc abiit sententiam laudatus Franciscus Le Maire, qui, loc. cit. testatur in diœcesi Aurelianensi celebrari festum S. Verani die XII Novembris, translationem vero die XIX Octobris. Et, auctore Raynaudo, Petrus Exquilinus (alias de Natalibus) sanctum hunc Veranum Lugdunensem, cujus festa dies incidit in XI Novembris, confudit cum sancto Verano Cavellicentium episcopo, in quem cadunt omnia quæ ibi dicit de sancto Verano. Vide Indiculum SS. Lugdunensium.

[27] [probatur ex Raynaudo, Sollerio] Ast eruditorum longe maxima pars censet cum Raynaudo, sanctum Veranum, de quo ad XI Novembris, diversum esse ab episcopo Cavellicensi. Scribit Sollerius noster in Observationibus ad Usuardum: Verani, haud dubie Lugdunensis episcopi, meminit, non in appendice, ut ait Florentinius, sed in ipso textu Martyrologus Viennensis (scilicet Ado)… In Hieronymianis etiam legitur; sed non dubitaret Florentinius, quin sit ex additis ad Vetustius Martyrologium. Quidquid sit, notat ibi laudatus scriptor Veranos plures, nempe alterum Gabalitanum seu Cavallicensem episcopum, alterum Venciensem, eosque a Lugdunensi et hodierno nostro diversos, ex Hagiologio Labbei, Saussayo et Raynaudo. Aliter sentire videtur Castellanus; nam Veranum adjecta notula Venciensem declarat ex IX Septembris huc translatum, qui gallice vocetur Veran: secundum vero, gallice Vrain, Cabellicensium episcopum statuit, qua ratione Veranus Lugdunensis omnino excludendus esset. Hæ sunt controversiæ, alibi operosius discutiendæ. Textus noster Lugdunensem haud obscure designat, isque et Usuardinus est. Hucusque Sollerius in Martyrologio Usuardi ad diem XI Novembris.

[28] [Baronio, Tillemontio et Catalogis Lugdunensibus.] Hi itaque omnes concordant in eo (quod solum hic ad rem nostram facit), scilicet Veranum, qui Lugduni memoratur, diversum esse a Verano Cavellicensi. Nec dissensit Baronius in notis ad XI Novemb. dicens: De eo (Verano) Beda, Usuardus, Ado et alii. Petrus (de Natalibus) autem in Catalogo lib. 10 cap. 50 hac die ponit Verum (Veranum) Cabalitanum. Numeratur hic, de quo agimus, vicesimus tertius sedis Lugdunensis episcopus, quartus ab Eucherio. Hunc illum putamus Veranum, cujus meminit Gennadius de vir illustr. cap. 63 et 67; et ad quem Hilarius Papa epistolam scripsit. Quæ verba idcirco tantum adscripsimus, ut constet a Baronio distingui Veranum, de quo XI Novembris, ab episcopo Cavellicensi. Nam cætera examinanda venient ubi agendum erit de Sanctis, quorum dicto die occurrit memoria. Audiatur tandem et Tillemontius. Sammarthani (in antiqua Gallia Christiana) agnoscunt Salonem immerito successorem dici sancti Eucherii in sede Lugdunensi, ponunt ipsi sanctum Veranum; quin tamen utriusque illius asserti dent rationem; cum utique ratio potentissima militet pro sancto Verano: plura enim Martyrologia, eaque antiquissima memoriam agunt hujus Lugdunensis præsulis. Idem habent Usuardus et Ado [Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiast., Notæ in S. Eucherium, t. XV, p. 849, Edit. Paris 1711.] . In Nova Gallia Christiana [T. IV, col. 24 et 25.] notatur in tribus Catalogis a Chiffletio editis, post S. Eucherium referri Salonium, Veranum et Patientem, tamquam illius sine medio successores. Unde triplex nata sententia est. Alii Salonium et Veranum, Eucherii filios, sedem Lugdunensem post patrem tenuisse affirmant. Ast contra est, ex Gennadio constare illos fuisse S. Eucherii filios; et ex Salviani ad eumdem S. Eucherium epistola aliisque monumentis, eos ad hanc dignitatem, vivo adhuc parente, evectos, et quidem non in civitate Lugduno, sed in provincia Alpium Maritimarum, saltem de Verano id optime probat doctus S. Leonis editor. Additur in Venciensibus episcopis probatum fuisse Veranum, Eucherii filium, Venciæ præsulem et fuisse et obiisse; idem de Salonio alibi præstituros. Alii Salonium et Veranum distinguentes ab Eucherii filiis, eos Lugdunenses episcopos admittunt ante S. Patientem. Ast contra est tertia (quæ Bollandi nostri) sententia, nempe Patientem Eucherio sine medio successisse; Veranum vero ab Eucherii filio distinctum, Stephanum inter et Viventiolum sedisse; id autem erui ex vita S. Aviti Viennensis Antistitis, in qua sanctus ille præsul Veranum abbatem Lugdunensi ecclesiæ in episcopum dedisse pronuntiatur. Nostrum porro non est (ita concludit Gallia Christi) tantas lites componere. Nostrum forte erit ad diem XI Novembris. Ast id liquidum, Veranum illum, quiscumque demum fuerit toto cælo a nostro distare.

[29] [Ergo hac die agit Martyrologium de S. Verano Cavellicensi.] Ex his omnibus, nostra opinione, solida quidem exurgit probatio, primum verba martyrologii Rom. ad hunc diem XIX Octobris intelligenda esse de sancto Verano Cavellicensi; deinde in aliis ejusdem locis, ubi mentio occurrit sancti Verani, accipiendam hanc esse de sanctis, qui nomine quidem conveniunt cum episcopo illius sedis, sed ab ipso tamen prorsus diversi existunt. Atque hæc sunt, quæ nos moverunt, ut hac die XIX Octobris ejus acta illustraremus.

§ III. Urbs Cavellicensis. Sedis antiquitas. Res gestæ S. Verani et episcopatus. Ecclesia ejus nomini dicata.

[Urbis Cavellicensis situs, illiusque varia nomina.] Regionem quæ jacet Druentiam inter et Isaram fluvios, in provincia Narbonensi, occupabant Caveres seu Cavari. Priori nomine designatur populus iste apud Pomponium Mela et Plinium; posteriori apud Ptolemæum, qui quatuor urbes huic populo adscribit: duas in ripa (Rhodani), Avenionem et Arausionem; unam inde in ortum paulo reductam, Cabellionem; quartam dubitati juris et situs, Acusionem Coloniam… Ab Rhodano recedit urbs Cabellio, Druantiæ fluvio adposita. Cabellio dicitur Plinio, Ptolemæo, Stephano (Byzantino) et Itinerarii (vulgo Antonini) auctori. At Straboni Caballio, (Καβαλίωνα πόλιν Καουάρων) etiam in Peutingeriana (tabula). Ptolemæo colonia est; Plinio numerata in latinis (id est jure Latii veteris donata). In Notitiis civitas Cabellicorum; nunc Cavaillon. Ita Christoph. Cellarius [Notitia Orbis antiqui, lib. II, cap. II, sect. III, n. 123 et 124. Edit. Lipsiæ 1773.] . A Stephano, Artemidorum secuto, Cabellio urbs Massiliæ Καβελλίων πόλις Μασσιλίας nuncupatur, quemadmodum et Avenio, quæ urbes ambæ sunt Cavarum. Unde apparet magnam partem Cavarum, Cabellionemque et Avenionem Massiliensium regioni olim attributas fuisse [Vide Valesium. Notitia Galliarum. Ad voces: Cabellio Cotonia, p. 109.] .

[31] [Præsens status.] In chartis bene multis, quæ recitantur inter Probationes (preuves) ad historiam Occitaniæ (Languedoc) auctoribus duobus Benedictinis cong. S. Mauri, perpetuo fere scribitur Cavellio, urbs Cavellicensis. Videatur tom. III inter probation. col. 593 testamentum Joannæ comitissæ Tolosanæ [T. III, col. 593 inter Probationes. Paris. 1737.] ; item in Homagio comitis Valentini comiti Tolosano [Ibid., col. 389.] rursus ibid pag. 402 in Homagio comitis Tolosani episcopo Albiensi et archiepiscopo Arelatensi, ubi legitur [Ibid., col. 402.] . Actum est hoc apud Cavellionem in Camera D. Cavellicensis episcopi anno 1241. Et ita porro. Hunc nos scribendi modum, utpote a pluribus jam sæculis usitatiorem, adhibuimus. Cæterum Cavellio urbs est ad montem Druentiæ proximum posita, in comitatu Vindascino, sedes episcopalis, primum metropoli Arelatensi, deinde Avenionensi suffraganea, donec ex recenti, sub Pio Papa VII facta, diœceseon circumscriptione suppressa fuit. Hodie ecclesia est parochialis, ut vocant, primaria (de première classe) sub invocatione S. Verani in diœcesi et districtu Avenionensi [Almanach du Clergé de France, an. 1851, p. 107.] . Supra vidimus § II n. 18 et seqq. quo modo ex verbis Gregorii Turonensis orta sit confusio, ita ut Baronius S. Veranum sedi Cabilonensi adscribendum duxerit. Cabellio seu Cavellio et Cabillonum urbes utique sunt ab invicem maxime dissitæ; cum illa ad Druentiam (Durance) in Provincia; hæc ad Ararim (Saone) in Burgundia reperiatur. Ast nomina non ita dissimilia sunt, et insuper varie apud varios scribuntur, ut vidimus de Cavellione; ad Cabillonum autem quod spectat, non aliam, inquit Valesius [Notitia Gall. ad verb. Cabilonnum.] , urbem reperias, cujus nomen pejus acceptum, aut a variis scriptoribus sæpius magisque mutatum fuerit, vel si mavis etiam corruptum. Unde etiamsi sincera esset Gregoriana lectio, vix quidquam ex ea concludere liceret.

[32] [Primi ejus Episcopi.] Non accurate noscitur tempus, quo lux evangelica Cavellionem delata sit. Quæ narrantur de primis ejus apostolis, haud idoneo seu potius nullo nituntur testimonio. Ast quamvis Genialis, qui florebat anno 322, dicatur primus illius urbis episcopus, facile tamen esset probare, sedem illam multo ante suos habuisse præsules. Ita Expilly [Dictionnaire Géograph. des Gaules et de la France. Voce Cavaillon.] Utilem profecto operam præstitisset eruditus auctor, si quod ipsi tam facile videtur, reipsa effecisset; tanto magis quod notum satis est, origines plerarumque in Galliis ecclesiarum densis involvi tenebris. Statui quidem, ut notat Longuevallius noster in dissertatione præliminaria ad historiam ecclesiæ Gallicanæ [T. I, p. LXIII – LXXX. Edit. in-12. Paris 1825.] , in genere potest, religionem Christianam in illas regiones primo jam sæculo ab apostolorum discipulis invectam; at non minus certum est, eam duobus prioribus æræ nostræ sæculis, exiguos omnino habuisse progressus. Sufficit vel levissime oculis percurrisse volumina novæ Galliæ Christianæ, ut, quæ hic asserimus, ad evidentiam usque pateant. Quidquid sit, collectores laudati Operis, hoc modo seriem episcoporum Cavellicensium auspicantur [Nova Gallia Christ., t. I, col. 940 et seqq.] .

[33] I. S. Genialis. In diptychis ecclesiæ Cabellicensis primus episcopus notatur sanctus Genialis, cujus tempus assignatur ad annum circiter 322, potius ex conjectura, quam ex ulla certa ratione.

II. Julianus sive Julius. Adfuit hic episcopus concilio Rejensi (Riez) coacto anno 439, omisso in conciliorum collectionibus. Consulendus de eo Tillemontius tomo XV commentariorum ad historiam ecclesiasticam. Idem memoratur episcopus anno 451, quo subscripsit epistolæ synodicæ episcoporum Galliæ, ad sanctum Leonem Papam missæ. Ipsi et multis aliis episcopis inscribitur epistola quinquagesima secunda ejusdem sancti Leonis.

III. Porcianus. Porciani nudum nomem, ut repertum est a nobis, relinquimus. Nihil enim nobis occurrit unde illustraretur ejus episcopatus, cui assignatur annus 459.

IV. Philagrius. Philagrius variis ex conciliis in lucem erupit quibus subscripsit ab anno 517 usque ad annum 529.

V. Prætextatus. Æque certa sunt de Prætextato episcopo testimonia, iisdemque ex fontibus deprompta. Ejus nomine subscripsit Optatus Aurelianensi V anno 549; ipse vero interfuit Arelatensi V anno 554, et Pariensi II an. 555, juxta Cointium, an. 551.

VI. Sanctus veranus (St Vrain). Ejus vita ibidem synoptice exhibetur [Ibid., col. 941.] quam hic adscribimus, interjectis hinc inde notationibus, quarum ope explicatior fiat narratio.

[34] [S. Verani ortus] Sanctus Veranus ex Pago Gabalitano ortus, ab Evantio, Gabalorum episcopo, clero urbis adscriptus est. Addit nescio quo nixus fundamento, Petrus de Natalibus, invitis id factum parentibus; quod nec in actis nec alibi uspiam ego reperi. Gabali populus erant conterminus Rutenis et provinciæ Narbonensi. Urbs illorum apud Ptolemæum dicitur Ανδερίδον, Anderidum, vel, ut legit Scaliger Ανδερηδών Anderedon, in tabula Peutingeriana habetur Anderitum: in conciliis vocatur Gabalitana ecclesia et civitas. Apud Plinium legitur pagus Gabalicus; posteriores scribunt pagum Galvadanum; unde hodiedum Gallice nuncupatur Gevaudan. Ex Gabalis, urbis nomine, venit Javols, Javouls, et Javoux, quatuor leucis a Mimate, (Mende). Hæc ex Christoph. Cellario [Notitia Orbis antiqui, p. 153.] . Concordant Expilly et Valesius, licet hic in nonnullis subdubitet. Gabalas, inquit, recentiores geographi aliique, similitudine nominis adducti, putant esse oppidulum Javouls, IV leucis distans a Mimate, quem in locum sedes episcopatus ex urbe Gabalis translata est [Notitia Galliarum.]

[35] [Emendatur Ferrarius.] Unde paulo confidentius (non tamen putem erronee) Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad ad diem XV Novembris, in annotatione asserit: urbs Gavalitana quæ et Mimatum dicitur, vulgo Mande. Ibidem quoque perstringit, ast partim immerito, Petrum de Natalibus, qui lib. X cap. L vitam texens sancti Verani (quæ cæteroquin aliud vix est quam compendium Actorum) ita scribit. Veranus episcopus apud civitatem Gavalitanam Galliarum claruit tempore imperatoris Valentis. Hic ex ipsius urbis territorio, nobilibus parentibus ortus, a pueritia Deo deditus; divinis litteris imbutus, adhuc juvenis sæculum dereliquit, et in ecclesia Migmatensi, invitis parentibus, clericus factus est. Et in virtutibus proficiens, ad sacerdotalem ordinem ascendit; signisque ingentibus et multis pollere cœpit. Sed propter multos ad se confluentes, fugiens mundi gloriam, uno tantum assumpto comite ad civitatem Gavalitanam devenit: ubi dum esset draco immanissimus… Veranus orans ipsum de specu, in qua latebat, exire seque sequi compulit… Atque terræ visceribus introclusit. Et infra, postquam reversus in Gallias esset ex longa in Italiam peregrinatione: demum ad civitatem Gavalitanam applicans, in ecclesia beatæ Mariæ, quam (olim in Antro interempti draconis) construxerat manere cœpit… Post hæc defuncto antistite, Veranus a rege et clero ac populo in episcopum electus est. Notat itaque Ferrarius pro apud urbem Gavalitanam, scribendum videri urbem Cavellicensem seu Cavillicensem, vel etiam Cabellicensem (tot enim modis dicitur). Est autem hæc urbs in Avenionensi provincia, Cabellio latinis, sed vulgo Cavaillon dicta. Urbs vero Gavalitana, quæ et Mimatum dicitur, ac vulgo Mande, apud Avernos, longe abest a Druentia fluvio, apud quem civitas, cujus S. Veranus fuit episcopus sita est. Ex actis corrigendus et ipse Ferrarius; ex quibus efficitur, natum esse quidem sanctum Veranum in agro Gavalitano, ibique clericali veste donatum, sed postea ad Cavellicenses accessisse, cujus deinde civitatis, pluribus interjectis annis, factus episcopus est. Errat ergo Petrus de Natalibus, quod ubique agrum vel urbem Gavalitanam scribat; ast labitur quoque Ferrarius, dum ubique loco Gavalitanam, substituendum insinuat Cavellicensem. Præterea in vitæ compendio (quod ex Petro de Nat., non tamen ad litteram, desumptum est) scribit Ferrarius etiam urbem Gavalitanam: quidni hanc vocem mutavit ubi de electione in episcopum agitur? Cæterum recte addit Ferrarius ibidem: Veranus episcopus Cavellicensis circa annum D. 588 vixit, cum concilio Matisconensi interfuerit; non ergo vixit sub Valente, qui an. D. 378 a Gothis victus concrematus fuit. Redeamus ad Veranum nostrum.

[36] [Romam sanctus Veranus peregrinatur; et redux eligitur Episcopus.] Sed (ita Gallia Christiana) declinandæ gloriæ causa (jam enim virtutum ejus fama percrebuerat) fugit, et transmisso flumine Rhodano, in pago Cabellicensi aliquamdiu latitavit. Inde Romam profectus, iterum suum Cabellicensem secessum petiit, futuri tunc minime præscius. Vacabat tum sedes episcopalis mortuo episcopo, cui unanimi cleri populique consensu suffectus est Veranus. Quo vero tempore id factum sit, aliquatenus assequi possumus ex conciliis et negotiis ecclesiasticis, quibus interfuit. Anno videlicet 585 subscripsit synodo Matisconensi II. Anno sequenti, Prætextato Rotomagensi episcopo Fredegundis dolis enecato, Guntramnus rex misit Veranum Cavellionensem, cum Arthemio Senonico et Agræcio Triscastino episcopis ut perquirerent hujus sceleris personam et in conspectu ejus exhiberent. Qui fortiter hac defuncti sunt provincia; absque enim formidine reginæ Fredegundæ audacter dixerunt: Noveritis quia si persona, quæ hæc perpetravit in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastabit; quia manifestum est hanc interfecisse gladio episcopum, quæ maleficiis Francum jussit interfici. His dictis obtestati sunt, ut numquam in ecclesia Rotomagensi Melantius, qui prius in loco Prætextati subrogatus fuerat, sacerdotis fungeretur officio.

[37] [Conjecturæ de anno quo factus Episcopus est Cavellicensis.] Ex his quidem efficitur annis 585 et 586 S. Veranum ecclesiæ Cavellicensi præfuisse; ast nullatenus constat quo anno cœperit ejus episcopatus. Certum est Prætextatum sedem illam ad minimum tenuisse usque ad annum 555 vel 554; ulterius nihil de eo ad nos pervenit Prima autem authentica sancti Verani episcopi mentio occurrit in subscriptione concilii Matisconensis II anno 585. Existit proinde intercapedo 30 annorum, quorum alicui adscribenda erit Verani electio. Ast hic notanda sunt quæ scribit Cointius [Annales Ecclesiast. Francorum, ad an. 562. n. 48.] : Veranus clericus pietate insignis, qui Romam ante aliquos annos iverat, in Franciam reversus est sub hæc tempora; in reditu enim Honoratum adiit episcopum Mediolanensem, quem hoc anno (562) in vivis fuisse omnes consentiunt; et superatis Alpibus fines attigit Galliarum, cum regnum Francorum, jam rege eorum mortuo nomine Clotario, ejus filii regebant quadrifarie: Ob virtutum famam a Sigeberto rege per litteras accersitus est, cumque post multum tempus in aula regia Caballione versaretur, Prætextato illius loci episcopo demortuo subrogatus est unanimi regis, cleri ac populi consensu. Hactenus Cointius. Ex quibus edocemur sanctum Veranum pastoritia dignitate non ante annum 562 fuisse insignitum. Sed insuper, mortuus est Clotarius I post diem X Novembris an. 561 [L'Art de vérifier les dates, p. 524. Item D. Bouquet, t. II, p. LXXIX. In Indice chronologico.] . Veranus autem fines Galliarum attigit dum ejus filii regebant quadrifarie. Quæ verba desumpta sunt ex vita S. Verani in Bibliotheca Labbei de qua inferius ex professo erit agendum. Ex eadem illa vita discimus præterea virum sanctum multo tempore apud regem Sigebertum Clotarii filium mansisse antequam electus in episcopum sit. Unde jure concludimus initia ejus administrationis aliquot tantum annis præcessisse synodum Matisconensem anni 585. Obiter hic notemus vehementer errare Expillium [Dictionn. Géograph. voce Cavaillon.] dum episcopatum hunc ad sæculum quintum retulit.

[38] [In Synodo præclare disputat de Castitate sacerdotum.] Exstat apud Sirmondum et Labbeum sententia seu oratio Verani episcopi Cabellicæ de castitate sacerdotum, decerpta, ait Sirmondus, ex veteri codice S. Germani Parisiensis; atque hanc sententiam dictam affirmat in aliqua hujus temporis Synodo; unde etiam ejus tenorem adscribit inter synodum Valentinam secundam an. 584 et Matisconensem item secundam an. 585. In utraque hac synodo nihil occurrit, quod, directe saltem, ad castitatem sacerdotum spectet; nisi forte excipias canonem Matisconensem XVI, de uxoribus clericorum, ne post eorum mortem ineant secunda matrimonia. Illud quoque, inquiunt Patres, rectum nobis visum est disponere, ut quæ uxor subdiaconi, vel exorcistæ, vel acolythi fuerat, mortuo illo, secundo se non audeat sociare matrimonio. Quod si fecerit, separetur, et in cœnobiis puellarum Dei tradatur, et ibidem usque ad exitum vitæ suæ permaneat. In prævia ad hunc canonem discussione, potuit Veranus incidenter de castitate sacerdotum generatim disserere. Ast quidquid de loco sit, in quo prolata fuere; verba illa, utpote præclara valde et testantia quantæ esset inter coævos suos S. Veranus auctoritatis, nefas esset hic prætermittere. Sunt autem juxta præfatos Sirmundum [Concilia antiqua Galliæ, t. I, p. 380.] et Labbeum [Concilia. t. V. col. 977. Edit. Paris 1671.] sequentia. Veranus episcopus dixit. Quis præsidentem sacris altaribus, atque ad ipsa Sancta Sanctorum honoris privilegio venientem indignissimis carnalium voluptatum contaminari inlecebris patiatur; ac sub ipso conjugalis licentiæ nomine adquiescat quemquam clericorum et sacerdotis agere officium et mariti implere personam? Cum purificatis corporis atque animi motibus multa cogitatione perpendendum, quam idoneus esse debet is, qui ad celebranda mysteriorum loca non solum pro suis, verum etiam pro alienis peccatis intercessurus accedit. Incongruum siquidem mihi videtur, de conjugali toro aliquem consurgentem altariorum septa penetrare. Ipsi utique inluminati et docti de Spiritu Sancto optime nostis, oblaturum spiritalis sacrificii victimas quali oporteat igne flagrare. Si enim in lege veteri, ubidum (sic) evangelicæ perfectionis auctoritas præfulgeat, sancto David, cum fugæ necessitate premeretur, sacerdos Sadoch non prius panes Propositionis tradidit, quam se et pueros suos jam die tertio mundos esse a mulieribus fateretur; quis immaculati agni carnes ad salutem mundi præstitas post passionum inquinamenta, vel etiam audeat consecrare? Beatus Paulus Apostolus in veritate nos contestatur dicens; probet se unusquisque ministrorum, et sic panem illum præsumat offerre. Notum vobis est, circa loca beatitudinis vestræ, sub magnorum patrum disciplina, monachorum congregationes esse non parvas, unde ad supplenda clericorum officia in promptu est viros bonos adsumi. Utilior est enim in ecclesia paucorum bonorum electa probatio, quam erraticæ multitudinis præsentia conglobata: ac plus ædificationis adferunt rara virtutis exempla, quam popularis licentiæ abundans et incorrecta præsumptio. Sane hæc ostendunt et antiquitatem disciplinæ de continentia sacerdotum, et sapientiam ecclesiæ Romanæ, quæ nullo non tempore acerrima invigilavit sollicitudine, ut lex illa intemerata custodiretur.

[39] [Reliquæ ejus res gestæ; mors et sepultura.] Reliqua ad acta sancti Verani spectantia ita exhibet Gallia Christiana: Anno 587 idem episcopus (Veranus) suscepit e Sancto lavacro filium Childeberti regis, cui Theodorici nomen posuit. Anno 589 cum rege Guntramno apud Augustodunum fuerunt aggregati multi ex ejus regno episcopi, ad deliberandum de sedandis tumultibus in puellari sanctæ Radegundis apud Pictavos monasterio a Chrodielde et Basina regiæ stirpis monialibus excitatis. Ex his autem præsulibus erat Veranus, cujus nomen legitur in inscriptione epistolæ synodi hujus ad episcopos Ætherium Lugdunensem, Syagrium Augustodunensem, Aunacharium Autissiodorensem. Gregorius Turonicus, ex cujus Historia hæc edocti sumus, narrat lib. III, de miraculis sancti Martini, se ad visitandam genetricem suam, territorium Cavillonensis urbis adiisse, ibique audivisse a Verano episcopo, quomodo invocata ope sancti Martini fuisset sanatus a febre quartana. Ad Christum migravit sanctus Antistes die XI Novembris, quem Cabellicenses in patronum elegerunt. Exstat ejus vita tomo II Bibliothecæ Labbei [Gallia Christiana, t. I, col. 941 et 942.] . Quibus adduntur quædam apud Cointium ex vita Labbei desumpta. Obiit, ait [Annales Eccles. Francor. Ad an. 589, n. 15.] , tertio Idus (id est XI) Novembris; sepultus est pridie easdem Idus in oratorio, quod pridem in honorem beatæ Virginis prope fontem Sorgiæ construxerat… Postea delatus est Cavellicum, ubi multis miraculis inclaruit. Habetur patronus ecclesiæ civitatisque Cavellicensis, ubi colitur Idibus Novembris, id est die decima tertia, quod non concordat cum aliis plerisque qui diem ponunt undecimam. Forte ob festum S. Martini in alium diem translata ejus festivitas fuit, ut alio etiam loco notabimus.

[40] [Licet ecclesia Cavellicensis B. M. Virgini primarie dedicata sit,] Notandum præterea est ecclesiam cathedralem Cavellicensem dedicatam fuisse ad honorem B. Mariæ Virginis, curante Innocentio IV, dum is, ut Frederici imperatoris declinaret furorem, in Galliis degeret, ut constat ex sequentibus ejusdem Pontificis litteris: Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo, et dilectis filiis præposito et capitulo Cavellicensi, salutem et apostolicam benedictionem. Licet is de cujus munere venit, ut a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur de abundantia pietatis suæ, quæ merita supplicum excedit et vota, bene servientibus multo majora retribuat quam valeant promereri; nihilominus tamen desiderantes reddere Domino populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum ei quasi quibusdam illecturis muneribus, indulgentiis scilicet et remissionibus invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia vestra, quam ad honorem Beatæ Mariæ Virginis duximus dedicandam, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in die dedicationis ipsius usque ad octavas ejusdem singulis annis venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, unum annum et quadraginta dies, injuncta sibi pœnitentia, misericorditer relaxamus. Datum in castro Fugentiæ, III Nonas Maji, pontificatus nostri anno octavo, id est millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, cum electus fuerit Innocentius IV die XXIV seu potius XXV Junii 1243; et consecratus die XXVIII vel XXIX ejusdem mensis et anni. Litteræ reperiuntur in Collectione instrumentorum ad tomum I Galliæ Christianæ [Pag. 155.] , alibi eas non vidimus.

[41] [secundarius Patronus est S. Veranus] Quidquid de illis sit, certum est ecclesiam cathedralem Cavellicensem beatæ Virgini Mariæ dedicatam esse; sed simul etiam hujus ecclesiæ patronus est sanctus Veranus (Saint Vrain). Consonat Expillius: Ecclesia, inquit [Diction. Géograph., ubi supra.] , cathedralis, plures a barbaris experta ruinas, tandem ædificata fuit, qualis hodie cernitur. Innocentius Papa IV, Lugduno rediens, eam dedicavit, anno 1251. Consecrata est beatæ Virgini et sancto Verano. Magna cum veneratione ibi asservantur quatuor sanctorum corpora; sancti Verani nempe urbis illius quondam episcopi; sanctæ Eucletæ seu Eveletæ; sancti Honorati abbatis Lirinensis, et postea pontificis Arelatensis; ac tandem sancti Faustini martyris. Quinimo in Calendario ecclesiæ Francicæ [Almanach du Clergé de France, 1851, p. 107.] alius ecclesiæ Cavellicensis patronus non indicatur præter S. Veranum.

§ IV. De Reliquiis S. Verani. An corpus translatum fuerit Jargolium et Albingaunum; an vero hodie adhuc reperiatur in ecclesia Cavellicensi. Instrumentum visitationis.

[Plures asserunt S. Verani corpus translatum fuisse Jargolium.] Quod ad reliquias S. Verani spectat, varia a variis, et quidem sibi invicem adversantia traduntur. Ex dictis nn. proxime præcedentibus sequeretur B. Præsulis corpus usque ad ultima hæc tempora Cavellione permansisse. Id clare efficitur ex allatis mox testimoniis. Ast aliunde indubium est, earum saltem partem Jargolium fuisse translatam, ibique magnam habuisse celebritatem, ut abunde vel ex eo constat, quod urbis illius ecclesia, primitus a S. Cruce insignita, postea a S. Verano sit dicta, quod et in hunc diem perseverat. Dixi: earum saltem partem. Nam si reipsa, ut asserit Expillius, corpus S. Verani Cavellione requiescit, admittendum erit, illarum partem tantum asservari Jargolii, quod diserte etiam, ut vidimus n. 25, tradit Franciscus Le Maire, juxta quem pars capitis ibidem reperiebatur ante irruptionem Hugonotorum, qui omnes illius ecclesiæ reliquias disperserunt. Nihilominus plures affirmant ipsum sancti Verani corpus fuisse translatum. Ita Gallia Christiana [T. I, col. 942.] , sancti Verani corpus ad Jargoliensem (Gergeau) ecclesiam diœcesis Aurelianensis allatum esse, auctor est Saussayus lib. III Annal. eccles. Aurel. cujus translationis dies festus recolitur die XIX Octobris. Eodem modo loquitur Cointius: Tandem delatus est Jargolium, quod oppidum est diœcesis Aurelianensis, ubi quiescit in basilica sui nominis, quæ prius ecclesia sanctæ Crucis nominabatur, ut Carolus Saussayus observavit [Annal. Ad an. 589, n. 15.] . Sic etiam in Historia generali Occitaniæ [Histoire générale de Languedoc, t. I, p. 31.] : Ejus reliquiæ asservantur Jargolii ad Ligerim in Diœcesi Aurelanensi.

[43] [Varia hujus sententiæ argumenta afferuntur et expenduntur.] Accedit Breviarium et Manuscriptum Nivernensia, in quibus, teste Severtio [Chronologia historica successionis Hierarchiæ Lugdunensis Archiepiscopatus, part. I, p. 57, § VIII. Edit. Lugdun. 1628.] , dicitur: Postmodum corpus (sancti Verani) Jargolium in territorio Aurelianensi translatum est. Ipse vero Severtius paulo ante [Ibid., § VII.] dixerat: Is (Veranus) autem interfuit secundo provinciali concilio Matisconensi, et Saussayus videtur inuere illum pastorem fuisse eum, qui quovis pio fine ignoto versus Aureliam profectus est, defunctus in illo extraneo territorio, corpusque delatum ad Jargolii oppidum, nec non in ecclesia sui nominis ibidem conditum diœcesis Aurelianensis. Alium, excepto Severtio, novi neminem, qui S. Veranum vel suspicatus sit obiisse in territorio Aurelianensi. Cæterum multum abest, ut præfato scriptori facile fides adhibeatur; hic vero, cum solus sit, nec dicta sua probet, omnino rejiciendus. Concordat quoad translationem, Breviarium Parisiense in quo die XII Novembris, in Lectione de simplici, ubi, post exhibitam brevi compendio sancti Antistitis vitam, legitur: Obiit tertio Idus (id est die undecima) Septembris (absque dubio legendum: Novembris) post annum quingentesimum undenonagesimum. Corpus ejus post aliquot sæcula Gargogilum, quod est oppidum diœcesis Aurelianensis ad Ligerim, delatum est. Inde extractæ reliquiæ, in parochiam sub sancti Verani nomine constructam in finibus agri Parisiensis prope Castra, translatæ sunt. Atque hinc patet quare ejus memoria agatur in ecclesia Parisiensi. Juxta Baillet [Vies des Saints. Ad XI Novembris.] decursu temporis corpus sancti Verani Cavellione translatum prius fuit in oppidum diœcesis Nivernensis, ubi sub ejus invocatione ædificata ecclesia est; exinde vero Jargolium, atque ibidem deinceps asservatum magna cum veneratione. Festum hujus translationis inter omnes in honorem sancti Verani institutas celebritates maxime solemne habetur, agiturque Jargolii XIX Octobris in ecclesia ejus nominis, olim dicta a Sancta Cruce. Superius vidimus testimonium Andreæ Saussayi in eumdem sensum. Singulare est quod scribit Oldoinus in Additionibus ad Ciacconium [Vitæ Pontificum Ciacconii, t. II, col. 110. Edit. Romæ 1677.] . Sanctorum, inquit, Verani et Honorati confessorum reliquias, terminato concilio Lugdunensi (primo, an. 1245) omnium venerationi exposuit (Innocentius IV) apud Jargolium in agro Aurelianensi, et ibidem ecclesiam consecravit. Hausit hæc Oldoinus ex Andrea Saussaio, qui in Martyrologio suo, ad VII Julii notat: Apud Jargolium in agro Aurelianensi reseratio ac translatio sanctorum Verani et Honorati confessorum, facta per Innocentium Papam IV, post dissolutionem concilii Lugdunensis; nec non dedicatio ecclesiæ ibidem per ipsum pontificem consecratæ. Ast hic observat Baillet concilium Lugdunense cui intererat pontifex cœpisse feria secunda post festum sancti Joannis Baptistæ anno 1245, atque absolutum fuisse XVII Julii ejusdem anni. Unde, cum verosimile sit festum translationis illius fuisse celebratum die quo facta fuerat, non intelligitur quomodo pontifex, qui Lugduni concilio præsidebat, simul Jargolii translationem fecerit reliquiarum. Forte festivitatem hanc confudit Saussayus cum dedicatione ecclesiæ Cavellicensis. Confer. n. 45. Reperiuntur inter manuscripta a prædecessoribus nostris pro vita sancti Verani collecta, quædam notæ Bollandi manu exaratæ, in quibus hæc inter alia huc facientia leguntur: “Sancti Verani corpus translatum Jargolium, vulgo Jargeau” et inferius. “Tempore hæreticorum dissipatæ sunt reliquiæ ob capsam. Caput ab uno milite servatum; qui id pro sua portione prædæ sibi sumpsit absque capsa et alio avexit, quia erat catholicus” Hæc aliquatenus concordant cum Francisco Le Maire, qui forte vidit caput, vel ejus partem, a milite illo ablatam; unde potuit judicare solas illas Jargolii fuisse S. Verani reliquias. Aliud tamen aperte satis asserit Bollandus, totum scilicet sancti corpus olim Jargolii fuisse; et sub finem indicat se hæc dididicisse a P. Francisco Chesneau S. J., que Jargolio oriundus, “nuper, inquit, rector Ambianensis fuit, et adhuc ibi habitat” Atque hæc de Jargolio.

[44] [Alii tradunt corpus S. Verani requiescere Albingauni Ughellus] Sed et tertia ecclesia est quæ sibi sacrum illud vindicat corpus; atque hæc jam non in Galliis, sed in Italia; ecclesia scilicet Albingaunensis (Albenga), metropoli Januensi suffraganea. Cathedralis sancto Michaeli Archangelo consecrata Reliquiis Sanctorum, ait Ughelli [Italia Sacra, t. IV, col. 912. Edit. Venetiis 1719.] , locuples est, ac præcipue sancti Verani episcopi corpore, qui dum Roma reverteretur, illic excessit e vivis sub Honorato episcopo, qui sedem illam per id tempus administrabat, patratisque quam plurimis miraculis, dignus habitus est, quem pro tutelari Divo Albigaunenses revererentur. Hic enimvero stupendum in modum hallucinatur Ughelli: nam commemorationem sancti Verani inter Albigaunenses non aliunde haurire potuit quam ex ejus Actis. Atqui hæc desertissime tradunt iter Romanum ab eo institutum, dum clericus esset; nec vel ullo indicant verbo eum altera vice post susceptum episcopatum ad Urbem accessisse: imo prolixe narrant quæ in ejus obitu Cavellione contigerint. Unde concludere utique licet acta ab Ughello ne visa quidem fuisse. Paulo post auspicatur catalogum episcoporum Albigaunensium, hoc modo [Italia Sacra. t. IV, col. 913. Edit. Venetius 1719.] . I. Honoratus. Ille ipse, qui sanctum Veranum dum Roma reverteretur excepit hospitio, anno 377 (hic rursus labitur Ughellus) ut in hujus Sancti Actibus plane legitur. Et infra [Ibid., col. 920.] : XXXIX Napoleon de Flisco, Naulensis antea episcopus… Ad hanc ecclesiam fuit translatus anno 1459 die XXI mensis Decembris. Hic sacra ossa sancti Verani ex veteri sepulcro prope sacram turrim transtulit ad altare, quod ipse magnifice construxerat exornaveratque VI Idus Junii, quo ipso die ejus festum concelebratur.

[45] [et Ferrarius,] Similia habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XIV Novembris. Postquam breviter indicavit natales sancti Verani atque Romanam ejus peregrinationem, in patriam rediens, inquit, Ravennæ obsessos complures et ægrotos sanavit. Idem præstitit Mediolani, ubi duodecim energumenos curasse, cæco visum restituisse et mortuum suscitasse legitur. Inde Albingaunum veniens, pluviam post diutinam siccitatem agris Christianorum impetravit, quod cum idolatræ vidissent, et ipsi ad Christum conversi, et templa deorum demoliti, pluviæ participes effecti sunt. Ibi etiam draconem a quibusdam adoratum e specu eductum in flumenque præcipitatum demersit. Quibus miraculis totam ad Christum perduxit civitatem. Et rursus paulo inferius: Tertio Idus Novembris e vita cessit. Omnibus ægris qui loculum tetigerunt, sanatis. Cum vero cives, an in cathedrali ecclesia, vel in ea quam ipse ædificaverat sepeliendus esset, disceptarent; pallium, quo corpus tegebatur, elevatum, funus in aere præcedebat, donec ad Druentiam flumen deventum est, quod divinitus siccatum omnes trajecisse ferunt. Pallium autem populum cum funere præcedens ad sanctæ Mariæ ecclesiam substitit; ibique corpus honorifice fuit tumulatum: quod aliquando Albingaunum delatum, ibi in maxima habetur veneratione. Ex monum. eccles. Albingaun. et Pet. in Cat. Godefredus, qui in concinnanda S. Verani vita se Ferrario et Petro de Natal. inhæsisse profitetur, in sua Historia Alpium maritimarum in modum dubitantis scribit: quamquam feratur postea ejus (S. Verani) corpus vel integrum vel partim translatum in civitatem Albingaunensem, quæ memor beneficiorum ejus intercessione obtentorum, illum in patronum elegit, et singulis annis dicto die (XIV Novembris) illius celebrat festivitatem, quam Philippus Ferrarius in novo suo Martyrologio his annuntiat verbis: Albingauni S. Verani episcopi Cavallicensis [Gioffredo Storia delle alpi maritime. Lib. IV, versus finem. Reperitur inter Monumenta historiæ patriæ edita jussu Regis Caroli Alberti, Augustæ Taurinorum MDCCCXXXIX. Scriptorum, t. II, col. 249.] .

[46] [qui Ughellum in quibusdam perstringit.] Adjicit, ubi supra, Ferrarius Annotationem, qua in duobus Petrum de Natalibus ex quo pleraque superius dicta hausit corrigendum dicit: alterum quoad locum: nam Cavellicensem, non vero Gabalitanum episcopum iste scribere debuisset. (Supra n. 36 vidimus quid valeat hæc notatio). Alterum quoad tempus; quia Veranus, episcopus Cavellicensis circa annum Domini 588 vixit, cum concilio Matisconensi interfuerit: non ergo vixit sub Valente imperatore, qui an. D. 378 a Gothis victus vivus concrematus fuit, cum diu ecclesiam catholicam vexasset. Quibus verbis feritur etiam Ughelli, qui Veranum nostrum coævum facit Honorato Albingaunensi. Cæterum erroris hujus fons latet in actis, quæ inferius damus. In illis enim reipsa dicitur vel saltem dici videtur Albingauni sedisse Honoratum, dum illac transiret S. Veranus; quamvis certum sit nulluum ejus nominis sedem illam tenuisse post sæculum quartum, ut ex ipso Ughelli catalogo patet. Aliunde autem extra controversiam est sanctum Veranum nostrum adhuc floruisse sæculo sexto ad finem vergente. Constat etiam episcopum, nomine Honoratum Mediolanensi præfuisse ecclesiæ temporibus sancti Verani, atque hunc, dum Roma in Gallias rediret, aliquam moram in dicta urbe traxisse, antequam Albingaunum pergeret. Manifeste ergo errat scriptor actorum, et cum ipso Ughellus, dum ad Albingaunensem præsulem referunt ea, quæ de Honorato Mediolanensi prædicanda essent. Nec fas videtur hunc errorem rejicere in negligentiam amanuensium, quum varia, quæ vidimus, Actorum exemplaria in hoc loco plane concordent. Consulto posui superius: Vel saltem dici videtur. Non enim necessario fluit ex actis Honoratum, cujus ibidem incidit mentio, Albingauni potius quam Mediolani sedisse. Postquam scriptor mira, a S. Verano in urbe Mediolanensi patrata, enarravit, sic prosequitur: Deinde, petente sanctissimo viro Honorato, ipsius civitatis episcopo, ad civitatem, cui nomen est Albingauno, profectus accessit. Non utique vim intulerit verbis, qui dixerit, Veranum, petente S. Honorato, episcopo ipsius civitatis (Mediolanensis nempe) de qua mox egerat, Albingaunum ivisse.

[47] [Verosimilius est corpus S. Verani ad nostra usque tempora Cavellione permansisse.] Quod ad sacrum sancti Verani corpus attinet; probant testimonia Ughellii et Ferrarii traditionem ecclesiæ Albingaunensis; ast repugnat ut eadem sacra ossa in tribus locis diversis simul reperiantur, nisi, quod non raro occurrit, per synecdochen pars pro toto sumatur. Atque ut dicam quod sentio; videntur mihi minoris ponderis argumenta quæ militant pro dicta ecclesia, quam alia illa qua afferuntur in favorem præsertim ecclesiæ Cavellicensis, ubi sanctus Veranus diem obiit supremum. Admitti enim nullo modo potest, quod tradit Ughellus de morte illius sancti Pontificis in urbe Albingauno; quod etiam rejicit Ferrarius, dum asserit reliquias, de quibus hic sermo est, Cavellione in Italiam fuisse allatas, quin tamen ullam addat probationem, præter antiquam particularis ecclesiæ traditionem; hæc autem æque favet et Cavellicensibus et Jargoliensibus. Verosimilius nobis videtur corpus sancti Verani remansisse Cavellione; cum nuspiam reperiantur nec Acta translationis in aliam urbem; nec ullum aliud habeatur positivum testimonium, quo ecclesia Cavellicensis possessione sua, quam ab initio juxta omnes habuit, deturbetur. Hinc etiam Breviarium Aurelianense, ad 19 Octobris, quo die festum Translationis sub ritu semiduplici agit, dubitanter loquitur in hunc modum: corpus ejus in ecclesiam collegiatam Jargoliensem translatum dicitur; ejusque memoria fastis Aurelianensibus a plurimis seculis legitur inscripta. Cum ergo, omnibus, si Ughellum excipias, fatentibus, pro ecclesia Cavellicensi stet primæva possessio, nec ullo satis idoneo argumento ab hac possessione probetur deturbata; atque insuper ecclesia Jargoliensis (ad quam utique, si qua umquam locum habuit, translatio corporis facta est) de jure suo dubitet, non videmur nobis nimium præsumere, dum probabilius dicimus, partes tantum illius insignes translatas fuisse ad duas illas urbes, præcipue Jargolium; non obstantibus testimoniis illis plurimis, quæ supra retulimus: nullum enim eorum vim decretoriam habere videtur ad probandam ipsius corporis translationem.

[48] [Instrumentum reserationis seu Visitationis Reliquiarum an. 1845.] Atque hæc juxta monumenta hactenus allata. Sententia nostra haud parum confirmatur ex documentis, quæ nuper, cum commentarius noster jam hucusque perductus esset, nobis perofficiose submisit, 10 Februarii 1848, R. D. Joannes Michael Aillaud, canonicus honorarius et pastor seu curatus Cavellicensis; inter quæ habetur apographum instrumenti reserationis, seu visitationis reliquiarum sancti Verani. Hæc porro reseratio facta est jussu Ill. Pauli Naudo, archiepiscopi Avenionensis, die 19 Junii 1845, præsentibus laudato J. M. Aillaud, cum reliquo clero Cavellicensi et simul etiam fabricæ consiliariis. Scopus erat extrahere partes quasdam sacrorum ossium, quæ traderentur D. Valleret (qui et reserationi interfuit) pastori S. Verani, quæ parœcia est diœceseos Vapincensis (Gap) et D. Rey pastori Vallis Clausæ (Vaucluse) diœceseos Avenionensis. Uterque nempe petierat ecclesiæ suæ hujusmodi reliquias. Instrumentum Gallico conscriptum est idiomate; cujus nos præcipuas hic partes, latine redditas, subjicimus.

[49] [Capsa seu theca a S. Verano dicta tres continebat reliquiarum portiones distinctas,] Invenimus capsam, triplici clavi obseratam, in Armario seu thesauro antiquæ ecclesiæ cathedralis, reposito in sacello sancti Verani. Apertis valvulis duabus, priori ex ligno, posteriori ex ferro (utraque munita erat sera valida); sacerdotes duo reverenter susceperunt, altarique imposuerunt capsam; atque subinde quotquot aderant ad terram prostrati sacras venerati sunt reliquias; et manu cereum tenentes singuli accensum, processerunt ad sacrarium seu sacristiam… Comperimus capsam ex ligno deaurato, et a sancto Verano dictam, sera quidem rite clausam; ast nullum ferebat sigilli vestigium. Hanc aperientes tres reliquiarum vidimus distinctas portiones.

[50] [quæ accurate describuntur,] I. Ossa nonnulla, haud exiguæ magnitudinis, involuta mappa linea: hæc erat candida valde, atque ipsa cooperta panno serico, satis diligenter consuto. Ast et hic aberant sigillum et quodvis scriptum authenticum. Ex his desumptæ fuere Reliquiæ duabus supradictis parœciis destinatæ. Quo facto ossa debito modo involuta, in capsam reposita sunt.

II. Juxta prædicta invenimus dimidiam partem cranii et alia ossa pulverulenta; hæc imposuimus purificatorio; cranium involvimus veteri corporali; atque omnia simul collecta in panno serico rubri coloris capsæ restituimus. Infra declarabitur unde ossa hæc translata in capsam fuerint.

III. Invenimus in eadem capsa, thecam alteram minorem, ligneam, coopertam membrana chartacea varii coloris, tænia seu vitta rubea revinctam, atque quatuor diversis in locis sigillo munitam. Totum, mediante funiculo rubro, involvebatur panno chremesini coloris (ruoge cramoisi). Pannum hunc inter et ipsam thecam aderant litteræ authenticæ duæ: alteræ Ill. de Manzi, archiepiscopi Avenionensis, data vigesima nona Septembris anno millesimo septingentesimo sexagesimo primo; alteræ RR. de la Baume, Cavellicensis episcopi, datæ decima sexta Julii, anno millesimo septingentesimo septuagesimo quinto. Non abs re erit, antequam ulterius pergamus, hic quædam adscribere ex litteris R. D. Aillaud ad nos missis simul cum instrumento authentico. Anno, inquit, 1761 Fr. Maria de Manzi, archiepiscopus Avenionensis, antea Cavellicensis antistes, declaravit se invenisse in sepulcro capellæ in Valle Clausa, ubi depositum fuerat corpus sancti Verani, capsulam plumbeam, continentem ossa quædam S Verani, quæ omnia ispe inclusit theca lignea, et dono dedit ecclesiæ Cavellicensi. Dicta theca adhuc exstat. Illam vidi et reseravi anno 1845 ex mandato RR. Naudo, hodierni Avenionensis metropolitæ. Litteræ R. D. Aillaud datæ sunt 10 Feb. 1848. Die vero 23 Aprilis ejusdem anni, festo scilicet Paschatis, sub ipsa sacri solemnis celebratione, cum illi manus abluerentur, RR. DD. Naudo extinctus apoplexia est [L'Ami de la Religion, 27 April 1848, t. CXXXVII, p. 268.] .

[51] [demptis quibusdam particulis,] Lectis his authenticis (ita sequitur in Instrumento) quæ et thecam, et quod illa continebatur, indicabant, rupimus sigilla. Hic reperimus primum duplicata authenticarum, dein alteram capsulam, plumbeam, valde antiquam, continentem ossa sacra pulverulenta, simul et duo involucra papyracea alibi coloris, quibus inclusæ erant plures particulæ reliquiarum sancti Verani, ut constat tum ex Sancti nomine inscripto cuidam particulæ, tum ex ipsis authenticis litteris. Ex hac capsula extraximus os debitæ magnitudinis (duorum centimetrorum) dividendum inter ecclesias sancti Verani et Vallis Clausæ. Quibus peractis cuncta reposita et sigillata fuere. Post hæc, Reliquiæ extractæ sive ex proxime dicta capsula, sive ex ossibus, quæ involuta diximus in mappa linea, divisæ fuere in tres partes: prima destinata parœciæ sancti Verani diœceseos Vapincensis; secunda parœciæ Vallis Clausæ; tertia Ill. Archiepiscopo Avenionensi, prout ipse petierat.

[52] [prout erant anno 1845.] Ex his itaque valde accurate descriptum habemus quo statu essent, anno 1845, Reliquiæ quæ sancti Verani esse putantur. Ast alia in dicto instrumento subjunguntur, quæ propius ad rem nostram faciunt; quæ propterea hic etiam apponimus rursus ex Gallico latine reddita. Ut candide fateamur, non mediocris nos tenuit admiratio, cum aperta sancti Verani capsa (majori scilicet quæ totum capiebat depositum), nullum videremus sigillum impressum parti spectabiliori (de qua primo loco actum) reliquiarum quæ in illa latebant… Non tamen inde imminuta nostra veneratio est, attendentes ad monumenta quæ apud nos aliunde existunt authentiæ testes. Præcipua sunt.

[53] [Dictarum reliquiarum Authentiam suadent, primum Translationis festum;] 1. Festum translationis illarum reliquiarum, quod celebratur dominica post diem septimum Julii, nisi dies hæc ipsa in dominicam incidat, quo casu festum non transfertur. Ut argumenti hujus vis percipiatur, addimus nonnulla ex litteris ejusdem R. D. Aillaud, quæ originem et rationem festivitatis indicant. Natus est, inquit, sanctus Veranus in Valle Clausa (Vaucluse) quæ celebritatem habet a fonte ejusdem nominis. Ignoro unde R. D. Aillaud hauserit natum S. Veranum in Valle Clausa. Diserte tradunt acta natum esse in agro Gabalitano. Unde in vita Ms. S. Præsulis ex collectione Gallonii tom. 1, apposite in rem nostram habetur: Quamquam autem ubi quove tempore natus sit definiri satis non possit, tamen iliud constat plane in finibus Alvernorum, agro Gabalitano, cujus provincia et metropolis et caput hodie Mimate dicitur, honestis eum parentibus natum et educatum esse, Valentinianique imperatoris temporibus floruisse. Confer n. 35 et 36. Sequitur apud laudatum D. Aillaud compendium vitæ sancti Præsulis. Tum addit: Inhumatus fuit in Valle Clausa, in oratorio quod ipse ibidem in honorem beatæ Virginis ædificari curaverat, atque positus in sepulcro lapideo, quod hodiedum adhuc visitur, sed vacuum; ex quo scilicet Pontius Algerius, episcopus Cavellicensis ab anno 1303 ad annum 1320, solemniter corpus sancti Verani Cavellionem in ecclesiam cathedralem transtulit septima Julii, nescitur quo præcise anno, licet verosimile sit id factum sub initium illius episcopatus. (Nova Gallia Christiana [T. I. col. 948,] annum habet 1311, quo, inquit, solemni pompa transtulit ex Valle-Clusa corpus sancti Verani episcopi et ecclesiæ patroni). Solemnitas, quæ singulis annis in ecclesia Cavellicensi celebratur dominica post septimum Julii, nisi hic dies in dominicam incidat, monumentum authenticum est memorandæ illius translationis, quam Petrarcha testatur suis se vidisse oculis, et de qua etiam canit in versiculis ad Lauram. Officium dicto die proprium est, quo quidem confirmatur antiqua traditio, juxta quam Reliquiæ sancti Verani in ecclesia cathedrali Cavellicensi asservantur. Hactenus R. D. Aillaud in sua ad nos epistola. In quam animadvertimus, non recte dici Franciscum Petrarcham testari se translationem illam oculis suis vidisse, si sua stet asserto Galliæ Christ. veritas. Natus enim ille est mense Augusto an. 1304. Honestis, inquit, parentibus, Florentinis origine, fortuna mediocri, et (ut verum fatear) ad inopiam vergente, sed patria pulsis, Aretii (Arezzo) in exilio natus sum, anno hujus ætatis (sæculi) ultimæ, quæ a Christo incipit MCCCIIII die lunæ ad auroram Cal. Augusti. Ita ipse Petrarcha in epistola ad Posteritatem de origine, vita, conversatione et studiorum suorum successu [Operum. t. I, ad initium. Edit. Basilææ per Sebastianum Henricpetrum 1581.] . In Biographia universali [Biographie universelle ad vocem: Pétrarque.] natus dicitur præfato anno, sed non Cal. seu die I Augusti, ast XIII Kalend. Augusti, seu die 20 Julii, quæ apparens tantum discordantia est, cum ille scripserit ante reformatum Calendarium, in Biographia autem Petrarchæ calculus reducatur ad Calendarium Gregorianum, juxta quod dies ille lunæ alius esse non potest quam 20 Julii [Confer L'Art de vérifier les dates. In Calendario, p. 119.] . Atque id per transennam. Novennis in Gallias Petrarcha venit: Primum vitæ annum, inquit [Opera, quæ extant, omnia. Ubi supra.] , neque integrum Aretii egi … sex sequentes, Ancisæ paterno in rure, supra Florentiam quatuordecim passuum millibus …, octavum Pisis, nonum ac deinceps in Gallia Transalpina ad lævam Rhodani ripam, Avenio urbi nomen… Ibi igitur ventosissimi amnis ad ripam pueritiam sub parentibus, ac deinde sub vanitatibus meis adolescentiam totam egi; non tamen sine magnis degressionibus. Atque ex his jam patet Petrarcham S. Verani Translationem (si hæc revera facta sit, ut habet Gallia Christiana, anno 1311) oculis suis videre non potuisse, cum ante annum 1313 Avenionem ille non attigerit. Quo autem operum suorum loco eam se vidisse scribat Petrarcha, non reperi, licet ejus volumina satis diligenter pervolverim, in illa, quæ omnium locupletissima est, Basilæensi Henricpetri editione, quæ tamen, cum indicibus prorsus destituta sit, facile fieri potuit, ut, quod incidenter de S. Verano forte occurrit, me fugerit. Prætermittendum, hoc loco non est, quod refert Butlerus in vita Ven. Cæsaris de Bus [Ad diem XV Aprilis. Edit. Lovanii 1829.] , Cavellione, ut notum est, oriundi, et postea ejus ecclesiæ canonici. Postquam narravit Virum Dei sumptus contulisse in reparandam ecclesiam illius urbis cathedralem, subjungit [T. V, p. 157.] . Reparata ornataque ecclesia, obtinuit Ven. Cæsar ut solemnis fieret translatio reliquiarum S. Verani primi illius urbis episcopi (id enim vero manifeste falsum est, conf. n. 34) et regionis Apostoli. Tumulus a fidelibus frequens adibatur; ast corpus non satis decenti quiescebat loco: atque hac motus erat Ven. Cæsar ratione ut translationem urgeret. Cum natus sit venerabilis ille anno 1544, mortuus an. 1607, facile cernitur hic non agi de translatione facta ab episcopo Algerio; quod cæterum verba mox recitata satis indicant; referunt enim corpus decentiori tantum loco in eadem cathedrali fuisse positum.

[54] [tum, quod vacuum sit sepulcrum S. Verani in Valle Clausa;] II. Sepulcrum Sancti Verani in Valle Clausa, quod prorsus vacuum remansit, ex quo ecclesia loci illius perdiderit, post annum 1789, instrumentum, quo constabat de authentia costæ, quam, ut fert constans loci traditio, solam reliquerat Pontius Algerius, dum Reliquias transtulit Cavellionem. Atque hinc intelligitur ut quid pastor et fideles illius parœciæ adierint RR. archiepiscopum Avenionensem, cujus jussu nos eorum votis hac die satisfecimus.

[55] [tertium desumitur ex Legendis Breviarii;] III. Legendæ officii, quas adhuc recitamus, mentionem faciunt de solemnitate hujus festi; de veneratione qua susceptæ a Cavellicensibus Reliquiæ fuerunt; de pecuniis, quas diversis temporibus expendit capitulum ut sacrum depositum debito custodiretur honore.

[56] [quartum ex testimonio Seniorum] IV. Traditio constans, confirmata a senioribus, qui adhuc supersunt, testatur, dum civilis inter nos discordia, cœpta anno 1789, sæviret, capsam sancti Verani, atque alteram etiam grandiorem, qua continebantur reliquiæ plurium aliorum Sanctorum, spoliatas fuisse laminis argenteis quibus exterius contegebantur; item ablata fuisse brachium et statuam (utrumque ex argento) sancti Verani; in cujus statuæ vertice inclusa erat pars cranii sancti Antistitis; reliquias autem ipsas, utpote quæ cupiditatem barbaricam non accenderent, servatas fuisse. Scilicet quæ in capsis fuerant, R. D. Præpositus, præsentibus pluribus ex capitulo præsbyteris, reposuit in pristinas sedes, suis tamen spoliatas ornatibus, prout diserte asserit, in tertia lectione officii Translationis, R. D. de Crousnilhon, olim præpositus et prædecessor noster, qui ipse præfuit dum sacræ Reliquiæ capsis primævis restitutæ sunt. Atque hic rursus inserenda quædam sunt ex epistola R. D. Aillaud, quibus patefiat quanti sit dictum officium momenti ad probandum Reliquias S. Verani ad hodiernum usque diem Cavellione permansisse. R. D. de Crousnilhon, inquit, olim præpositus capituli Cavellicensis, mortuus anno 1838, annos natus fere 88, adornavit officium S. Verani, quod typis excussum prodiit anno 1823. Ad hanc elucubrationem, susceptam post extinctas civiles nostras discordias, contulit primum, quæ ipse memoria tenebat, quorumque saltem partim testis fuerat; deinde usus etiam est antiquo sancti Verani officio, quod servatum fuit ab incendio Archivorum episcopalium. Novum hoc officium aliud vix est, quam recens editio officii editi versus annum 1610 ab octavio Mancini (vel Manchiny, ut scribit Gallia Christiana, quæ et hujus officii meminit) ordinem paululum intervertit D. de Crousnilhon; quod non ab omnibus probatur. In hoc Proprio assumitur absque ulla hæsitatione, corpus sancti Verani Cavellione asservari… Atque hoc concordat cum constanti traditione, et cum historia manuscripta episcoporum Cavellicensium, quæ protenditur usque ad sæculum decimum septimum. Reliqua ex instrumento reserationis adjicimus, resumendo immediate post verba paulo superius citata.

[57] [quintum, ex officio,] V. Hoc officium Translationis, sicut et cætera officia propria ecclesiæ Cavellicensis probata fuere ab Illmo DD. de Mons archiepiscopo Avenionensi, ut constat ex litteris D. Reboul, vicarii generalis, datis ad D. de Crousnilhon, tunc temporis parochum. Quod vero ad Reliquias attinet inclusas statuæ et brachio sancti Verani, illas servatas etiam fuisse, efficitur ex scripto testimonio parochi intrusi (Constitutionel) Roux. Hoc quidem testimonium recuperare nos non valuimus; ast D. Granon, venerabilis senex, Cavellione oriundus, atque ecclesiæ nostræ parochiali jam fere ab annis quadraginta, qua vicarius adscriptus, illud vidit legitque in capsa sancti Verani, quod et juramento firmare paratus est. (Vidimus supra inter Reliquias in capsa sancti Verani repertas recenseri dimidiam partem cranii et alia ossa pulverulenta, unde præclare confirmatur non periisse quæ statua et brachio contenta fuerant).

[58] [sextum, cultus ab immemoriali.] VI. Veneratio fidelium, cultus Cavellione sanctis illis exuviis perpetuo exhibitus, consuetudo ab immemoriali servata illas circumferendi aliquoties per annum in publicis supplicationibus, illasque exponendi populi votivis precibus; quæ omnia conjuncta cum cæteris hucusque enumeratis nos exstimulant ut RR. archiepiscopum, nomine tam nostro, quam cleri et consiliariorum fabricæ, rogemus ut dignetur dictas Reliquias sigillo suo firmare earumdemque testare authentiam. Utrum petitioni factum sit satis, non dicitur: ast addunt in laudato Instrumento se aperuisse præterea alteram capsam, a prædictis diversam, in qua, juxta authenticas litteras depositum erat corpus sancti Rademi, et reliquiæ sanctorum Honorati, Victorini etc; sperabant nempe hic inveniendum titulum aliquem certum seu scriptum authenticum de Reliquiis sancti Verani. Ast, quamvis omni cum diligentia facta perquisitio sit, nihil repertum.

§ V. Cultus variis diebus et diversis in locis. Supplicationes. Acta.

[Dies cultus: Jargolii et] Quamvis per decursum commentarii nostri inciderit hinc inde mentio dierum quibus festivitas sancti Verani celebratur, cum tamen plura sint ad hanc rem pertinentia, quæ prætermittere hucusque oportuit; hic uno sub conspectu exhibemus dies, quibus in variis ecclesiis sancti Præsulis recolitur memoria. Jargolii celebratur festum Translationis die XIX Octobris; Depositionis, X Novembris, licet hæc contigerit undecima ejusdem mensis. Propter festum sancti Martini, retrotrahitur in hujus vigiliam. Juxta Saussaium, habetur Jargolii et alia solemnitas, VII scilicet Julii, qua agitur festum Reserationis et novæ translationis reliquiarum sancti Verani, simul et consecrationis ecclesiæ Jargoliensis ab Innocentio papa IV; postremum hoc quidem ex manifesta hallucinatione, cum Innocentius Cavellicensem, non vero Jargoliensum consecraverit ecclesiam. Conf. n. 40.

[60] [in diœcesi Aurelianensi.] In diœcesi Aurelianensi duplex item occurrit festivitas: altera Depositionis, die XII Novembris (procul dubio rursus ob festum sancti Martini); altera Translationis, die XIX Octobris, et officium sequenti notatur modo: Translatio sancti Verani episcopi semiduplex. III lect. de communi SS. Pontific.

[61] [Lectiones ex festo Translationis.] Lectio II (ex concilio Matiscon. II et S. Greg. Turon. hist. lib. VIII c. XXXI, lib. IX c. IV et lib. X c. XXVIII) sanctus Veranus, qui vixit tempore Guntramni regis, a quibusdam Gabalitanus, a nonnullis Cabilonensis, et ab aliis Cabellicensis episcopus dicitur. Non fuisse Gabalitanum, nunc extra controversiam est; at post Flavium Cabilonensem episcopum, concilio Matisconensi secundo, jussu Guntramni regis congregato, subscripsisse reperitur, et in subscriptione episcopus Cabellicarum appellatur. Quidquid sit de ejus sede, fuit inter illius temporis episcopos celeberrimus. Legatus enim cum Artemio Senonensi et Agrœcio Tricassino ad Clotharium regem, post necem Prætextati Rotomagensis episcopi, a Guntramno missus est, et e baptismi lavacro suscepit Theodoricum Childeberti regis filium.

Lectio III. (Ex iisdem et ex fastis Aurelianensibus) Veranus autem, teste sancto Gregorio Turonensi, erat magnis virtutibus præditus, ita ut plerumque infirmis signum Crucis imponens, statim sanctati, tribuente Domino, restauraret. Fuit etiam unus ex episcopis, qui ejusdem Guntramni jussu aggregati sunt, ut dissidium inter abbatissam monasterii Pictaviensis sanctæ Radegundis, et Chrodieldem, Chariberti regis filiam ortum, discuteret. Corpus ejus in ecclesiam collegiatam Jargoliensem translatum dicitur, ejusque memoria fastis Aurelianensibus, a pluribus sæculis, legitur inscripta.

[62] [Colitur etiam Parisiis, Albingauni] Rursus die XII Novembris, fit ejusdem memoria in breviario Parisiensi. Albingauni ejus festum agitur, teste Ferrario, die XIV Novembris; translatio autem celebratur VIII Junii. Castellanus, die XI Novembris, annuntiat: Albingauni obitus sancti Verani episcopi Cabellicensis; et ad diem XIX Octobris: In diœcesi Aurelianensi depositio sancti Verani episcopi. Quid intersit obitum inter et depositionem ipse viderit. Notat Godefredus S. Præsulem cultum quoque habuisse Ebroduni (Embrun) ubi ejus caput et brachium asservabantur, quæ cum cæteris SS. reliquiis dispersa fuere ab hæreticis [Groffedo Storia delle Alpi Marittime, lib. IV ad finem.] . Quo id jure Godefredus asserat, mihi prorsus ignotum.

[63] [et Cavellione.] Juxta Cointium, Cavellicenses festum celebrant idibus (decima tertia) Novembris. Supra vidimus solemnem Translationis memoriam recoli ibidem Dominica post diem septimam Junii, nisi hæc ipsa dies in Dominicam incidat. Hoc quidem, ut apparet, ex regula generali post concordatum anni 1801 stabilita, ut festa patronalia rejiciantur in Dominicam sequentem.

[64] [Cur Acta S. Verani dentur ad XIX Oct.] Atque ex his liquet satis magnam esse in diebus cultus diversitatem. Nos hac die sancti Verani acta damus, secuti martyrologium Romanum, quod sancti Præsulis Cavellicensis hic tantum meminit, licet aliorum Sanctorum ejusdem nominis in diversis locis mentionem faciat. Accedit, quod, juxta Baillet, festum translationis Jargoliensis omnium sit celeberrimum.

[65] Variæ etiam in honorem sancti Verani, olim fiebant supplicationes. [Supplicationes Jargolii,] Jargolii Feria tertia post Pascha, ait Bollandus in nota Ms., est aliqua supplicatio in ejus honorem. Item ad quoddam ejus sacellum ex variis pagis fiunt supplicationes ad obtinendam pluviam. Et Dominica post Pentecostem conveniunt ad alium locum supplicationes variorum pagorum. Colitur et in Nivernensi ecclesia. Ex quibus satis declaratur quanta his in tractibus esset Sanctus noster in veneratione.

[66] [et in diœcesi Nivernensi] Quod ad cultum Nivernensem spectat, hic specialiter declaratur a Jacobo Severtio in Chronologia historica Lugdunensis archiepiscopatus [Pag. 57.] . Accepimus, inquit, responsum indaginis nostræ de vita sancti Verani, Gabalitani quondam episcopi subtus Avenionem, fideli epistolio, diligentia et conquisitione D. Guilelmi Rapine de sancta Maria (missum II Novembri 1618 et receptum die ultimo) jurium candidati ac criminalis Assessoris in foro Nivernensi, qui inde nostri gratia profectus est ad oppidum sancti Verani diœcesis Nivernensis, duodecim bimiliaribus ab ea episcopali urbe distans, ubi is recens totam excerpsit, quam dudum ibi perlegerat, historiam anno 1607, quo tunc devoto Niverniorum civitas ex professo iter fecerat, una cum clero et cruce et lugubrium vestium apparatu ob pestem tunc in urbe grassantem, eamque divino munere repellendam, quæ ad instans miro modo extincta est, publico celebrato voto, ex vi precum ad Deum per intercessionem sancti Verani oblataram. Post hæc agit Severtius de pallio sancti Verani, quod divinitus sublatum in aera viam præstitit civibus Cavellicensibus, qui, demortuo sancto Antistite, hæsitabant quo in loco ejus esset tumulandum corpus, ut prolixe describitur in actis. Cæterum, subjungit, hinc ejusmodi historia, postero tempore, depicta est in Sacello Castri S. Verani, scilicet anno 1519, cura ac opera M. Andreæ Verjus præsidis in curia Parlamenti Parisiensis (Matiscone oriundi) ac prioris Curati (aiunt) ejusdem loci sancti Verani. Quod universum ornamentum ab hæreticis tandem Calvinistis misere traditum est ignibus anno 1576. Capellam tamen reveren. Eustachius Du Lys, Antistes hodie Nivernensis restituere peroptat. Hæc Severtius, quibus addimus ex diction. geographic. Martinierii: Saint Verain, latine S. Veranus (Castrum S. Verani) urbecula Galliæ, in tractu Nivernensi, diœceseos Autissiodorensis… Illius antiquum nomen ignoratur. A S. Verano, episcopo Cavellicensi vocari cœpit, ex quo ejus corpus, dum Cavellione transferretur Jargolium ad Ligerim, eo loci aliquamdiu requievit. Hinc etiam originem habuit prioratus S. Verani, nunc parœcia dependens ab abbatia S. Germani Autissiodorensis… Olim ad hanc ecclesiam confluebant peregrini. Eo etiam, calamitosis temporibus, supplicationem instituebat civitas Nivernensis, quamvis decem et amplius leucis abhinc dissita. Hodie S. Verani ecclesia est succursalis. [Almanach du clergé de France.] .

[67] [Acta S. Verani.] Restat ut quædam de actis sancti Verani dicamus. Philippus Labbeus noster omnium primus, ut videtur, in bibliotheca manuscriptorum librorum [T. II, p. 690 Paris 1657.] acta illa typis mandavit sub titulo: Vita sancti Verani episcopi Cavellicensis, quæ quidem incerti est auctoris, ut notat in syllabo ad initium tomi II; sed quam descripsisse se testatur ex apographo reverendissimi atque eruditissimi episcopi Monspelliensis. Modus scribendi virum prodit gravem et laboriosum atque alicujus litteraturæ et eruditionis Dolemus, ait Cointius ad an. 562 n. 48 [Annales Ecclesiast. Francorum, t. II, p. 20.] , ad nostras manus haud pervenisse membranas, in quibus habebantur rcs ab illo in pontificatu præclare gestæ separatim descriptæ ab auctore vitæ, qui cum antea satis prolixus fuisset, vix ullum de illius præsulatu verbum fecit, et ab initio pontificatus statim ad mortem transiit hoc contextu. “Accepta, inquit, episcopi dignitate more solito plurimos languentes, ut antea agere consueverat, pristinæ sanitati medicus laudabilis per Dominum reddidit. Dæmones autem ab obsessis corporibus assiduitate orationis ejecit. Apud majestatem vero supernam, cui omnia possibilia, integre tenetur et aperte, quod nihil superfluum in hoc opusculo, nec mendacissimum scripsimus nec incertum; sed ne etiam audientibus fastidium multa prolixitas fieret, plurima quæ in episcopatu gessit signa, quæ in aliis descripsimus membranis, ab hoc opere subtraximus; sed super hæc pauca, quæ supra memoravimus, Deum testem invoco, quoniam ita omnia veraciter acta sunt, qualiter hic leguntur descripta. Nunc ergo ejus sanctissimum obitum fideliter litteris posteris intimare curavimus.” Atque hæc ex Cointio. Nullus profecto erit antiquitatis amator qui non doleat cum eo membranas illas ad nos transmissas non fuisse. Tanto magis quod ex citatis verbis apparet facta a scriptore relata non temere ac sine delectu congesta in actis. Post tam solemnem protestationem, viri in narrando sinceritas extra omnem posita suspicionem est. Nihilominus, habet nonnulla, nostris temporibus haud facilem habitura fidem; ut sunt quæ tradit scriptor de draconibus illis immanibus tetricisque urbes Cavellicensem et Albigaunensem infestantibus. Certum præterea est auctorem hallucinari in iis quæ scribit de sancto Honorato Albingaunensi, quasi hic Verano nostro coævus exstitisset; si tamen ejus verba, ut diximus, non referantur ad episcopum Mediolanensem ejusdem nominis. Cæterum stylus paulo tersior est quam assolet in hujusmodi legendis; et divisio regni Francorum inter quatuor Clotarii filios, accurrate indicatur, unde nota eruitur chronologica magni ad vitam sancti Præsulis momenti. Obiter hic notamus hæc eadem acta tribui S. Florentino Arausicano; sed perperam, quoniam propria sunt S. Verano. Vide de S. Florentino, [Allera Vita Ms. ex Rubra Valle;] hoc tomo ad XVII Octobris.

[68] Inter Mss. Bollandiana exstat hæc eadem vita ex manuscripto Rubræ Vallis (Rouge Cloitre prope Bruxellas). Parum hæc differt a textu Labbeiano. Lectiones variantes, et cætera, ubi operæ pretium videbitur in Annotatis nostris indicata reperies.

[69] [tertia ex collectione Gallonii.] Tertiam denique Vitam S. Verani item Ms. habemus, descriptam Romæ ex collectione Gallonii tom. I. Scilicet anno 1661 die VII Januarii in Urbem advenerant PP. Henschenius et Papebrochius, prædecessores nostri; die autem ejusdem mensis XXII, ita Bollando scripsit Henschenius: Apud PP. Oratoristas hactenus insudamus feliciter in libris Mss. P. Gallonii, et jam circiter XX vitæ ibidem descriptæ sunt ex duobus libris, et sunt valde multi. Ex his innotescet quid sit præfata collectio Gallonii. Cæterum vita illa recentioris est ætatis. Hunc in modum orditur auctor: Beati Verani vitam scripsere multi: sed eorum plerique panegyrium potius edere quam historiam texere maluerunt. Nos quæcumque de illo comperta certissimis autoribus habere potuimus, rerum ordinem prosecuti, quam brevissime fieri potest, perstringemus. Multum tamen abest, ut omnia, quæ tradit, liquida sint, imo in nonnullis a vero prorsus aberrat, ut videre erit in Annotatis, ubi plurima ex hac scriptione recitabimus. Cum alio modo, quam cæteri, mortem B. Præsulis narret, et præterea multa subjiciat, quæ post ejus obitum secuta sunt, et in specie recenseat aliquot miracula, ad ejus tumulum Cavellicensem patrata, partem hanc integram per modum Appendicis dabimus, adjectis, ubi res postulaverit, notis criticis.

VITA SANCTI VERANI EPISCOPI CAVALLICENSIS.
Descripsi ex Apographo Reverendissimi atque Eruditissimi Episcopi Monspelliensis. Ita Labbeus noster in Nova Bibliotheca Manuscript. librorum, t. II, p. 690 et seqq. ex qua vitam et titulum desumpsimus.

Veranus, Episcopus Cavellicensis Confessor in Gallia (S.)

BHL Number: 8536

EX LABBEO.

PROLOGUS.

[Cur S. Verani Vitam] Beatissimi Verani gloriosa solemnitas a et vigorem sui nominis exprimit et gratiam magnæ salutis, quia dum Veranus diversa superavit pericula istius vitæ, meritis mundana vicit cuncta impedimenta. Sicut enim in apostolico fundamento sancta b ecclesia, et a Christo firma petra Petrus auctor insuperabilis statutus est; ita triumphatoris Æterni Veranus in gentibus confessor efficitur, quem si gladius persequentium non tetegit, dignitatem martyrii non amisit.

INCIPIT c VITA.

[2] [scribendam auctor susceperit.] Post vindictam scelerum quæ facta est a Domino cæde Galliarum d, misericordiam cœli distillaverunt, dum Veranum mundo pontificem protulerunt. Benedicta gloria Domini de loco sancto suo, quæ nos, dignis Sanctorum meritis, eripit ab ira suæ indignationis. Dignum igitur atque laudabile esse censuimus, ut beatissimi Verani vitam, qui meritis ascendit in cœlos, litteris memoremus in terris.

[3] [S. Præsulis natales. Fit Clericus.] Beatissimus e itaque Veranus, natione Gallicus, civis fuit Gavalitanus f: haud procul ab ipso territorio parentum studio nutritus: quos constitit genere non fuisse minimos nec præcelsos. Cujus adolescentia tantum fuit bonis instituta moribus, ut in timore Dei usque ad vitæ suæ exitum permaneret: contigit ergo ut beatissimi Privati martyris g festum solemnitatis, quod annis singulis veneratur in territorio Gavalitano et excolitur, causa devotionis expeteret, ubi insomnem totam duxit noctem, nec ab eo loco discedere voluit, quo se ad expectandas vigilias collocavit: in qua statione non minus stetit mente quam corpore. Denique jam mane facto loci ipsius episcopo reverenter occurrit, et ab eo petiit, ut desectis capillis in clericorum numero admitteretur, quo facilius quidquid infanti Dominus in mente conceperat, etiam religione perfectius monstraret. Quod ubi cum summa devotione eum expetere vidit episcopus, cæsis ejus comis in clericorum sortitus est habitu, et per aliquantos dies est ibi moratus.

[4] [Draconem, Cavellicensibus infestum, pellit.] Supradictus ergo vir Dei exinde progrediens, in pago, cui nomen est Cavellico h, cum summa velocitate devenit. Populus autem ille Cavellicensis per plurimos annos fuerat oppressus ab impurissimo serpente, qui vulgo draco vocatur, qui in fonte versabatur plures jam dies, qui Sorgia i dicitur. Quo audito vir Dei nimio dolore compassus iter cœpit ad supradictum fontem, quo cum vehemens draco sanctum Dei ad se venire videret, nimio terrore timidus flammam de ore suo cœpit projicere. Tunc vir Dei pronus in terram ore et corde oravit devote. Cum autem surgere ab oratione cœpisset, vir ad draconem: Adjuro te draco per Jesum Christum æterni Regis filium, ut me non possis lædere, neque hic amplius stare. Ad hanc vocem beati Viri teterrimus draco velut mortuus in terram cecidit. Vir autem Domini Veranus quam secum portabat catenam in collo ejus misit, et catenatum usque ad montem Debriesonem quasi mortuum traxit. Tunc beatus Veranus catenam de manu tulit, et facto signo Crucis serpens surrexit, et ait ad eum vir Dei; adjuro te per viventem in æternum, ut sicut hodie a me læsus non es, ita ab hac hora et deinceps neminem lædas.

[5] [Ædificavit cellam in honorem B. V. Mariæ.] Tunc draco volare cœpit et usque ad cacumen montis ab omnibus visus est et postea numquam comparuit. Sanctus itaque confessor Veranus ad fontem reversus durissima ibi saxa manu scidit propria, et viam per quam ambularent homines fecit, ibique in prædio suo cellulam in honore beatæ Mariæ construxit, ubi cum collega suo diebus aliquantis commoratus est k.

[6] [Romam tendens plures a dæmone liberat in civitate Ebrodunensi.] Devotione orandi urbem Romam expetere deliberavit. Arrepto itaque ipsius itineris cursu, asperitatem viæ vel rationis diversitatem fidei virtute et meriti superavit sanctitate. Qui cum ad civitatem Ebredunensem l pervenisset, ibi omnipotentis gratiam Dei quam meruerat, publicavit nobiliter: nam tantam orationis virtutem per illum, spectantibus populis, Deus ostendit, ut plurimos ibidem a passionibus liberaret dæmoniacis; tres tamen sub episcoporum m præsentia a terra suspendens, eorum manus ab ipso superimposito Crucis signaculo sine ullis vinculis apparentibus, sanctitatis virtute ita ligavit, ut terram eorum non tangerent calcanei, et tamdiu penderent in aere, donec illius interventu fuissent liberati, qui diabolica insidia fuerant captivati.

[7] [Latroni dexteram, quæ, dum gladio sanctum virum ferire parabat, obriguerat restituit.] Accidit etiam in ipso itineris cursu cum amica latronibus loca præteriret, ut incursum pateretur ipsorum: maxima etenim montis parte qui Brienconi n adjacet, prope jam superata, inter obscura vel secreta silvarum ipsi latrones eidem Dei servo occurrerunt: cumque eum strictis mucronibus agrederentur, ut depositis vestibus amputandum gladio caput extensa cervice suum mitteret, eorum ordinavit impietas; quod vir Dei intrepidus Divina virtute plenus optabat, petit tamen ut orandi spatium concederent illi paululum. Completa denique oratione, ictus ferientis evanuit, et in aere dextra suspensa pependit. Quod factum, ut latrones ipsi per virtutem Dei et meritum sancti Viri perspexerunt, proni ad ejus vestigia inhærentes rogabant, ut ipsi latroni redderetur dextera. Tunc beatus Confessor Christi, ut erat piissimus, præstare non distulit postulata, et ut Evangelica inimicos diligendo compleret præcepta, manum debilem incontinenti redditam ad vigorem revocavit pristinum. Quo tamen in loco tantus subito quasi advenientis populi fragor visus est sonuisse, ut turbati latrones silvarum fugiendo secreta repeterent.

[8] [Romam inqressus,] De hinc per omnem Italiam usque ad urbem Romam sine ullo obstaculo adversitatis, vel perturbatione animi divino auxilio suffragatus accessit. Qui cum venisset ad Tiberim ab urbe Roma, milliario ferme quadragesimo, ut pedibus iret statuit. Deinde hoc sibi omnibusque suis indixit, et sic usque ad sanctissimam confessionem sancti Petri apostoli, desiderii sui compos, accessit: ubi, ut pius orator devota expectatione pervenit, custodem confessionis honorifice salutavit et cum summa humilitate poposcit, ut illi sepulchri vestibulum dignaretur patefacere: quod, sanctitatis ejus ille ignarus, fieri posse negavit, multos esse dicens potentes, quorum precatu orandi tantummodo spatium concederet: et, veluti festinus, ille custos post tale responsum ad suam remeavit cellulam.

[9] [claustra Confessionis S. Petriosculando aperit.] Beatus vero confessor Veranus ante ipsa confessionis claustra curvans genua oraturus petiit terram, ibique omne votum et sui cordis desiderium intenta supplevit oratione, surgensque ab oratione, ac monumenti septa nimio fidei ardore succensus deosculans, ita catenatus ille locus solutis vinculis patefactus est, ut crederetur beatus martyr et summus Apostolus ei qui illic oraverat reseratis aditibus occurrisse. Quod ubi venerandi ipsius loci custos audivit, ad petendam veniam festinus occurrit, et vestigiis sancti Verani pronus incumbens indulgentiam postulavit: quod piissimus vir Domini Veranus sine cunctatione præstitit, et totus in charitate consistens veniam, quam petiit, non negavit.

[10] [Perhonorifice a Papa exceptus, plures annos in Urbe moratur.] Cum autem audisset Romanus pontifex et beneficium sancti Apostoli et meritum venientis, cum summa eum in omnibus dilectione suscepit, multumque Papa reverendus immensæ sanctitatis illius amore devictus eum credidit retinendum. Quod revera ita fecit, nonnullisque annis, quibus in Romana urbe deguit non minimis resplenduit miraculis, quæ si quis studiosorum scribere voluerit per singula, dies antea puto eum deficeret quam lingua aliquid o prævaleat explicare.

[11] [Gallias repetens, mira operatur Ravennæ] Interjecto ergo multo temporis spatio suggestione beatissimi Papæ facta ad imperatorem, jam dictam patriam repetiit p Gallicanam, cui per episcopos Italiæ, vel per omnem Galliam, ex præcepto Papæ, susceptio data est honorifice, sed cum urbem famosissimam Ravennam, crescente fama, peraccessisset, qui ibidem vexabantur eum confiteri cœperunt, et eorum relatione populi inopinatum servi Dei adventum cæperunt agnoscere, et infirmorum multitudinem exhibere, ut opera Christi per sanctum Veranum videre mererentur super infirmorum scilicet recuperationem: quod revera et fides illorum obtinuit, et per servum suum potentiam divina largitio indulsit miraculorum.

[12] [et Mediolani,] Unde per singulas civitates evectionibus a sanctis episcopis cum charitate præstitis Mediolanum usque pervenit, ubi cum sancti martyris Laurentii festivitate teneretur, inibi enim Galla Placidia uxor quondam Zenonis (imo Constantii) imperatoris q in honore ejusdem martyris domum mirificam construxit, quæ sua pulchritudine universa pene ædificia superat Italiæ r. Illic plurima virtutum suarum miracula magna fidelibus suis per pretiosissimum confessorem suum Veranum Deus ostendit. Nam die ipsa duodecim vexatos, oratione sua, Domino auxiliante, a consuetæ passionis vinculo liberavit. Item in eadem Mediolanensi urbe die quadam nepoti cujusdam nobilissimi principis orationum suarum viribus cæco restituit visum. Sublimis quoque cujusdam Constantini nomine filium vocabulo Resterarium, in ea ipsa civitate, qui nuper fuerat defunctus, a mortis sopore veluti dormientem a sumno studuit excitare. Hujus etiam corpusculum, ut erat rigidum, ante ejus præsentiam detulerunt. Vir autem Dei Veranus orationi sic institit, ut invocato Dei nomine, coram multis adstantibus eum resuscitaret turbis.

[13] [sicut et Albingauni,] Deinde, petente sanctissimo viro Honorato ipsius civitatis s episcopo, ad civitatem, cui nomen est Albingano t profectus accessit; ibi quoque plurima signa virtutum, Christo auxiliante, non solum fidelibus, sed etiam gentilibus ostendit. Nam cum fuissent octo jam menses expleti, quo terræ illi pluvia negabatur, oratione sancti Verani intercedente, magnorum imbrium fuit effusio, ut ex dono Dei ager, qui siccitate afflictus aruerat, decurrens agri vigorem reciperet, et solitam rerum alimoniam ministraret. Quod tamen non M … u beneficium istud amplius quam in duobus undique millibus est concessum, quod propterea divina potentia in tam brevi terrarum spatio præstitit, ut gentilem populum circumsistentem ad credulitatem provocaret.

[14] [ubi et idola, fusa ad Deum oratione, disturbat;] Cum vidissent denique gentiles Christianis pluviam fidelibusque concessam, certatim ad beatissimum Veranum venientes, petere eum sub quadam sponsione cœperunt, pollicentes, quod, si per orationem ejus sordida idola, quæ colebant, solverentur in pulverem, statim Deum, quem colebat, credere non tardarent. Quam promissionem Dei amicus cum ambitione magna suscepit. Etenim ad paganorum ipsorum habitacula salutis portitor advenerat. Tunc conspecti sub expectatione populi sanctus Veranus in oratione pronus incubuit, petens, ut superna majestas signum, ab incredulis petitum, non negaret: sed ita omnes idolorum statuæ solverentur, ut redactæ in pulverem ulterius non parerent. Qui illico ut orationem implevit, petitionis ipsius effectus apparuit: statim namque ignis de cœlo descendit, qui simulacrorum omnium portenta et idolorum statuas in pulverem redegit. Poposcerunt igitur gentiles iterum post hoc, ut illis pluviam sicut Albingano fecerat, suis precibus obtineret, idque per servum suum beatissimum Veranum quod petebatur divina concessit miseratio. Quod miraculum licet celeriter pietas superna præstaret, in illis tamen adhuc incredulitas perdurabat et cæcitas, quia dum implere differebant quæ spoponderant, credere minime volebant.

[15] [draconem, numinis loco cultum, fugat;] Tunc affirmare cœperunt se pro Deo habere miræ magnitudinis draconem, cujus auxilio fertilitas adveniret ipsis et corporum expectata succederet incolumitas, cui puerum, necdum pollutione vitii carnalis illusum, annis singulis immolarent et incorrupta virginitate puellam v: tauros etiam vel juvencas similiter annis singulis mactabant, quo facilius possent in suis locis ab illo tuti subsistere. Unde dixerunt quod si qualibet conditione fugaretur, postmodum vivum et verum Deum, quem beatus confessor colebat Veranus, credere non tardarent. Quod non aspernatur vir Dei, sed pro timore divino ardore succensus fidei, ad locum ubi draco ipse dicebatur in cavernis petrarum habitare, non dubitavit accedere, ut incredulis satisfaceret, et omnium vota compleret. Igitur auxilio Crucis confidens, cum oratione flexis genibus faciem terræ proximans altiori voce precatus est dicens: summe Deus cœli et terræ et dominator omnium, qui creaturarum visibilium et invisibilium factor es elementorumque dispositor, qui in Trinitate vivis et regnas, adesto precibus servi tui Verani et his famulis tuis te verum, vivumque Deum in Trinitate colendum precatus ostende, ne longo errore has omnes animas regno tuo debitas metus diabolicæ superbiæ teneat, et a fide veritatis excludat: sed præcepto majestatis tuæ, aut hic draco lubricus intereat, aut ubicumque diffugerit ad conversiones hominum nullatenus accedat.

[16] [ac populum baptizat.] Hac deprecatione finita horribile monstrum et immensus draco ab ipsa urbe elapsus vicini fluminis alveum petens, mare usque visus est accessisse, nec ulterius ubique depulsus apparuit, quem virtus divina per beatum Veranum fugavit. Quo facto, omnium infidelium turba conversa, Deum verum et vivum magna multipliciter voce laudavit, et per ipsum percipere sanctam baptismi purgationem meruerunt. Sic antiquæ incredulitatis nube detersa nova splendentis luminis meruerunt præsidia.

[17] [in Galliam regressus, mortuam puellam suscitat.] Hinc ergo regressus ad Gallias cum transitis Alpibus proximasset ad quendam vicum, qui erat proximus viæ, orandi causa, ut plerumque fit, deflexit. Qui cum in ecclesia ibidem primum intrare vellet, plangentium audivit voces. Tunc percunctatus suos quidnam hoc esset, didicit quamdam puellam fuisse defunctam. Unde pietate et misericordia motus ait: Eamus, fratres, visitare lamentantes: et si quid his consolationis impendere possumus, conferamus charitative. Et in ipso verbo, oratione facta, gressum festinus admovit. Antequam autem intraret hospitium, ubi defunctum corpus habebatur, indicto consilio iis qui secum aderant orare præcepit. Cum ergo ab ipsa oratione surrexisset, adprehendens manum puellæ exanimis, tertio illam nomine proprio altiori voce clamavit, statimque, auxiliante Domino, a captivitate mortis erepta respondit, ac vitæ reddita parentum fletus immensa gaudii ubertate replevit.

[18] [Duo cæci visum, mutus loquelam obtinent.] Transitis ergo Alpibus ad desideratam Galliam gratia divina perductus advenit, cumque ad sancti Thyrsi martyris x basilicam in agro Cassiano y positam peraccessisset, duo ibi illico cæci habitatores ejusdem vici obtutibus illius se obtulerunt, quos servus Dei Veranus secundum multitudinem deprecationum suarum, divinæ indulgentiæ largitatem spectantibus his ipsis qui occurebant, collato lumine, a perpetuæ mortis tenebris liberavit: deinde ad domum cujusdam viri spectabilis vocabulo Tharsicii, cujus fuerat prece rogatus … z diaboli … privatos eripuit, et precum obtentu redemit. Quemdam etiam … ab ipso sane exordio nascendi … fideliter ei in eodem obtulerunt loco: in cujus ore digitum cum oratione deposuit, et loquendi aditum patefecit, ita ut in primis, Alleluia, spiritali Medico responderet. Ipse postmodum etiam usus est communi omnium eloquio magnificans Deum per omnia. Ex cujus dono per sancti servi sui preces Verani ad ea quæ vellet dicenda pervenerat, et silentio naturali remoto, eloquio concesso gaudebat. Quæ causa tantam fidem populis fecit excrescere, ut debitas Deo gratias Regi magno et dignas laudes indesinenti voce clamarent.

[19] [Vocatur a Sigeberto, Austrasiæ rege.] His diebus quibus beatus Veranus confessor inclytus in Gallias est regressus, regnum Francorum jam rege eorum mortuo nomine Clotario aa, ejus filii regebant quadrifarie. Primus namque ex his Charibertus sedem habebat apud Parisius: secundus vero Guntramnus civitati præsidebat nobilissimæ Aurelianis: tertius autem Chilpericus apud Suessionas in loco patris sui: quartus vero nihilominus Sigebertus apud urbem regnabat Metensem. Hic itaque populo nunciante ex hujusmodi virtutibus fama comperta, missis venerabiliter litteris sanctum Dei Veranum ad se evocavit. Qui dum Domini causa accersitum se videret ad principem, quæ libentissime petiit iste, studuit ille adimplere. Apud quem multo tempore frequentans virtutibus et miraculis effulsit non modicis; pro miserorum quoque afflictione sedulus permansit intercessor.

[20] [Reum a supplicio incendii per miraculum liberat.] Cum furor regis bb adversus quendam commilitonum suorum subitus et intolerabilis surrexisset, præcepit eum subjecto incendio concremari. Cumque ad hoc, secundum præceptum regiæ potestatis, fuisset cappa cc succensa ipso reo, jam flammæ vicino, summo cursu et magno fatigatus impetu confessor pius Veranus, ubi res agebatur, accessit, et se inter flammas et eum, qui flammæ subjiciebatur immergens, virgam, quam in manu gestabat, sævienti incendio Dei memor opposuit, et omnem impetum furentis flammæ extinxit. Quod cum rex summa celeritate nuncii cognovisset, præcepit absolvi, quem ligni adinstar aridi jusserat concremari.

[21] [Signo Crucis carcerem aperit.] Memoratus denique princeps dum per civitates singulas solito more discurreret cum beato Verano, Cavillonem civitatem pervenit, ubi vir Domini solita pietate Divina complere mandata jugiter erat sollicitus, nempe Evangelicæ auctoritatis præcepti non immemor, ad visitandos fovendosque, qui in vinculis tenebantur, accedere non tardavit. Sed cum carcerem cauti nollent aperire custodes, confidenter signum Crucis cum oratione faciens sanctus Veranus universa carceris claustra repente et munimenta confregit, et ministerium quod afflictis et tribulatis exhibebat implevit. Quod cum principi celeriter, ut gestum fuerat, crebra nuntiantium relatione esset divulgatum, cordis ejus amor jugiter erga ipsum virum Dei maximus crevit, et honoris plurima veneratio. Nec immerito fovebat eum humana gratia, cui fuerat concessa divina.

[22] [Fit episcopus Cavellicensis.] Dum his ergo et tantis virtutum mysteriis Divino auxilio gesta illius fulgerent, operationis casu contigit, ut sorte fragilitatis humanæ præventus, memoratæ urbis Cavellicæ Antistes, prædecessor ejus, eodem tempore de corporis tabernaculo vocatus a Domino de hoc migravit sæculo. Jam enim tempus advenerat, ut sanctus Veranus ei decenter in pontificii dignitate succedere deberet, qui per judicium regis confidenter electus, et consensu populi ambienter expetitus, et cœlesti imperio fuisse dignoscitur consecratus.

[23] [Vita in episcopatu breviter perstringitur.] Deinceps etenim infulam sacerdotalem ibi adeptus, quam sancte, quam religiose conversatus est, amoris et charitatis perfectæ studio non minus quam culmine, multis annorum circulis beatitudine præferenda consistens. Accepta etenim episcopi dignitate more solito, plurimos languentes, ut antea agere consueverat, pristinæ sanitati Medicus laudabilis per Dominum reddidit. Dæmones autem ab obsessis corporibus assiduitate orationis ejecit. Apud majestatem vero supernam cui sunt omnia possibilia integre tenetur et aperte, quod nihil superfluum in hoc opusculo nec mendacissimum scripsimus, nec incertum; sed ne etiam audientibus fastidium multa prolixitas fieret, plurima quæ in episcopatu gessit signa, quæ supra memoravimus Deum testem invoco, quoniam ita omnia veraciter acta sunt, qualiter hic leguntur descripta.

[24] [Sancta ejus ad Dominum migratio.] Nunc ergo ejus sanctissimum obitum fideliter literis posteris intimare curavimus. Sanctus confessor Domini Veranus assidue in orationibus suis deprecabatur Dominum, ut notum ei faceret finem suum: responsoque accepto ab eo, appropinquare cognovit resolutionem sui corporis. Quo agnito vicinos episcopos et discipulos suos ad se venire jubet, ut eis prædicaret quod a Domino audierat. Quo audito vicini episcopi et condiscipuli cum nimio dolore virum Dei in suo languore visitare multi et plures convenerunt flentes, et contrito animo circumsteterunt, eique dixerunt: Pater, ubi sepulturam corporis tui prædestinatam habes? Ad hæc vir Dei Veranus respondit: Fratres, non in mea ordinatione, sed in Dei consistit prædestinatione. Post hanc vocem dilectum Deo ad cœlum emisit spiritum undecimo die mensis Novembris.

[25] [Lotum corpus feretro imponitur;] A viris itaque religiosis, qui ad ipsius confluxerant transitum, aquis, ut mos est, Sanctissimum ejus corpus ablutum est, quem, ut decebat, nimia cum reverentia imponentes feretro pallii pretiosi cooperuerunt velamine. Noctem autem ipsam ducentes pervigilem psalmis et hymnis ac spiritualibus canticis dederunt operam. Cumque jam ipsi nocti aurora imponeret finem, et sol desiderabili terram suo lustraret lumine, episcoporum et condiscipulorum corda et eorum qui ad ejus convenerant exequias non solum mœstitia tenebantur adstricta pro tanti viri absentia: sed et dubietas in eis erat non modica, quia quo in loco ipsius Justi corpus reponi deberet ignorabant. Tandem dubietatis nebulam ab eorum mentibus pius Dominus abstergere dignum ducens ad hoc incitavit animos, ut suos humeros supponerent feretro, sed quamnam in partem iter arripi deberet, minime sciebant.

[26] [pallio divinitus sublato et præeunte, defertur funus.] Mirificum tunc, et pœne inauditum sæculis omnibus, miraculum divina concessit miseratio suis, qui ibidem aderant fidelibus. Pallium namque quod corpus tegebat sanctissimum repente, cunctis videntibus, se in aere sublevans, eos veluti ductor itineris semper præcessit, quousque pervenirent ad fontem suprascriptum Sorgiam, qui in maximo derivatur flumine. Dumque ibi pervenissent, non solum vadum minime reperire potuerunt, sed etiam deerat navigium, nec etiam nauta illic parebat, qui navali evectione eos ad ulteriorem eveheret ripam dd. Mirum dictu nutu divino repente fons ille magnus stetit quousque universi siccis transirent vestigiis. Hæc tua sunt, Deus æterne, opera: hæc tua sunt magnalia, quia servus tuus Veranus gratia tua est quod est. Quid etenim esset, si ex te non esset? Sed qui dedisti ut ex te talis esset, perfecisti ut in eo tua gratia non esset vacua, non ut modo ipsi prodesset, verum et per ipsum aliis misertus uberrime subvenires. Potens es enim Domine hæc operari qui populum Hebraicum sicco vestigio rubrum mare fecisti transire columnam nubis per diem et columnam ignis per noctem eidem præbuisti ducem itineris ee.

[27] [Sepelitur ud fontem Sorgiæ, in oratorio, quod olim exstruxerat.] Gaudio itaque nimio pro his omnibus exhilarati sacerdos et populus in prædio tandem Beati viri pervenerunt, ubi ipse dum adhuc viveret in corpore cellulam in Beatæ semper Virginis Mariæ construxit honore. Ibi itaque cum fletu et nimio mœrore ejus sacratissimum corpus cum hymnis et psalmis sepulturæ tradiderunt sub pridie idus Novembris ff.

[28] [Auctor omnes ad spiritualem prococat lælitiam.] Sed illis naturali dolore contristatis pro tanto pastore nos omnes gaudeamus in commune, quibus Sanctus iste speculum factus in mundo sanctissima reliquit exempla. Triumphet spiritali tripudio comptus pontifex, sacerdotes stola splendentes justitiæ exultent, levitæ Beatorum lætentur operum fortitudine et accincti virtutis decore, omnisque ordo ecclesiasticus omnipotenti Deo pia reboet carmina. Laica turba cum sexu fœmineo alternatim se provocent juvenes, et virgines, senes cum junioribus dicamus omnes prece supplici:

[29] [S. Veranum in cocat] Sancte Verane pie confessor succurre nobis miseris per gratiam Christi, ut qui in hoc sæculo sumus advenæ et peregrini, abstineamus a carnalibus desideriis, ut perveniamus ad patriam cœlestis paradisi, ubi Deus Pater una cum Filio et Spiritu Sancto vivit et regnat.

[30] [aliosque hortatur, ut eum similiter invocent.] In eodem autem loco requietionis ejus usque hodie si petentium fides exegerit sua beneficia vir Dei præstare non desinit. Vos ergo, Fratres dilectissimi, mecum moneo pariter et exhortor, ut eumdem Christi confessorem beatissimum Veranum antistitem fusis præcibus exoremus, quatenus nos anni revoluto circulo ad suæ solemnitatis festa sua intercessione fideliter revocet, ubi nunc unanimitas nostram devotionem conjunxit expectata. Mitiget furorem Domini Veranns almus, cui Dominus inter Apostolos principalem perfectionis tribuit gratiam, qui cœlestis præco et præcipuus Dei extitit bellatorum, et nunc gaudens in æternum regnat cum Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ex hoc exordio videretur vitam S. Verani recitatam fuisse occasione ejus festi. Quod confirmatur ex ipso dicendi genere satis oratorio.

b Ms. Rubræ-Vallis habet: consistit.

c Vocem incipit omittit Ms. R. V.

d Respicit verosimiliter auctor ad discordias et cædes, quæ Gallias funestarunt sub filiis Clodovæi I, donec Clotarius I, sublatis morte fratribus suis, totius regni solus potitus est versus annum 558. Cæterum tota hæc periodus bellorum et cædium referta esse noscitur.

e Sanctissimus et Gallus pro Gallicus Ms. R. V.

f Confer comm. præv. n. 33 et 34. Item n. 53. Vita Ms. ex collectione Gallonii ita habet: quamquam autem ubi quove tempore natus sit, definiri satis non possit, tamen illud constat plane, in finibus Alvernorum, agro Gabalitano, cujus provinciæ et metropolis et caput hodie Mimate dicitur, honestis eum parentibus natum et educatum esse Valentinianique imperatoris temporibus floruisse; quo ferme tempore Ambrosius, Augustinus, Hyeronimus, et apud nostrates Eucherius, Honoratus, Salvianus, et is, qui a Lirino insula nomen accepit, Vincentius claruerunt. Fuit enim illud sæculum, virorum illustrium et sanctitate atque doctrina præstantium longe feracissimum. Illo ergo tam beato felicique sæculo, Veranus eo, quem supra diximus, loco exorsus est etc.

g Sancti Privati meminit Usuardus ad diem XXI Augusti: In territorio civitatis Gavalitanæ, passio sancti Privati, episcopi et martyris, qui passus est persecutione Valeriani et Gallieni. Quod intelligendum monet Cuperus noster de tempore Valeriani et Gallieni, quo S. Privatus a barbaris in Gallias irrumpentibus ita percussus est, ut post paucos dies e vivis discesserit. Ejus acta apud nos occurrunt præsato die XXI Augusti.

h Confer comm. præv. n. 35.

i Vernacule la Sorgue. Sulia, Sulga, Sorgia. Estque Fluvius, inquit Baudrand [In Lexico Geographico.] , Galliæ Narbonensis in Provincia, qui ortus ex Valle Clausa (Vaucluse) per comitatum Vindascinum labitur, et paulo supra Avenionem in Rhodanum cadit. Et Valesius in notitia Galliarum: Sulga, vulgo Sorgue. Sorgiam recentiores, in his Petrarcha, nuncupavere. Ex quo sequeretur non adeo antiqua esse acta S. Verani. Ast tanti momenti non est hujusmodi vox, ut ex illa sola gravius quid concludatur, posito etiam, ex omni parte rectam esse Valesii notationem.

k Totum hunc locum operæ pretium est elucidare ex vita Ms. Gallonii. Grassabatur autem id temporis in agro Cavellicensi teterrimus coluber inusitatæque magnitudinis, atque horrendus aspectu; jamque Cavellicensium fines atque ipsam maxime civitatem beati Verani virtus sanctitatis opinione impleverat; cum ecce tibi vixdum portas urbis ingredienti, et nihil tale suspicanti populus universus accurrere, in urbem summo cum honore deducere, orare denique, ac votis omnibus contendere sui ut miseretur, communem pestem averteret, immanem illam ac truculentam feram precibus suis, quas apud Deum potentissimas esse noverant, vel profligaret omnino, vel quovis alio loco, ubi nocendi facultas non esset, abigeret. Quibus auditis Vir sanctus, simulque civium universorum lacrymis et communis calamitatis sensu permotus, locum adiit. Est autem ille cum aliis rebus, tum Sergiæ (Sorgiæ) fonte, omnium, qui usquam terrarum existant, longe uberrimo atque amplissimo, percelebris, sanus atque præclarus, quem, quia reductis undique collibus cinctus est, Vallem Clausam etiam nunc hodie populares appellant. Hic cruentæ bestiæ latibulum erat, quo nemo ante multos annos accedere, aut eminus etiam ad intuendum consistere ausus fuerat. Illuc vir Sanctus, fusis prius ad Deum precibus, fidente animo se contulit. At illi paulo propius accedenti draco teterrimus et flammas igneas ex ore atque ex ipsis naribus efflans, sese objicit. Hic cæteri, cum ejus aspectum ferre non possent, vehementerque metuerent, ne sancto viro subitum exitium afferret; (territi sunt, vel quid simile supplendum; deest enim vox aliqua in textu nostro) Ille contra signo Crucis munitus, ac spei plenus irruentem in se colubrum manu prehendit, eumdemque mox ferrea, quæ in hunc usum parata erat, cathena constrictum et minime renitentem, ab eo loco ad tria fere milliaria protraxit. Ibique solutum ac liberum alio quopiam, ubi nocere nemini posset, abire jussit. Qui confestim erigens sese ad cacumen usque montis ejus, quem de Bresonis populares appellant, spectantibus omnibus, pernicissimo volatu pervenit, nec umquam postea comparuit. Quo facto et hominibus illis salutem attulit, et multos mortalium communi periculo liberavit: nec eo contentus vir eximius, ad specum regressus, locum illum saxis asperum et ante illud tempus inaccessum, diffractis manu propria rupibus, facilem ac pervium fecit; ibique, ut metum omnem cæteris eriperet, cellulam sibi primum exstruxit; deinde etiam templum sanctissimæ Dei Matris ac Virginis nomine consecravit.

l Embrun. Urbs est Galliæ Narbonensis, in Delphinatu. Scribitur promiscue Eborodunum, Ebredunum, Eburodunum, Ebrodunum. Media est inter Brigantionem (Briançon) et Vapingum (Gap); et probe distinguenda ab altero Ebroduno (Yverdun) quod oppidum est apud Helvetios clarum, ad lacum Neoburgensem.

m Gallonius habet: tres insignes exstiterunt, quos malus ille genius raptos in aera, sublimes suspensosque tenere ingenti omnium qui aderant stupore, solitus erat. Hos autem præsentibus metropolitano ejusque suffraganeis, qui illuc ad synodum celebrandam convenerant, eodem, quo cæteros modo, sanitate restituit. Ipse viderit scriptor quam fidem mereatur synodus illa, de qua mihi ne vel levissima quidem in digerendis S. Verani actis occurrit alibi mentio vel suspicio.

n Brienconi. Evidenter deducitur hæc vox a Briançon, mutata littera a in e, quæ, ut notum est, a Gallis eodem modo pronuntiatur ac a, in tali, ut hic est, litterarum concursu. Est autem Galliæ urbs, latine Brigantio seu Brigantium dicta, nec usquam apud antiquiores scriptum repereris Brienco. Unde rursus nota quædam exurgere videtur recentioris ætatis esse vitam S. Verani; nisi incuriam vel Amanuensis, vel quo facilius intelligeretur, scribendi modum de industria in Apographis mutatum supponas. Vita nostra Ms. ex Rubra Valle habet Brentioni; et ex collectione Gallonii: inde profectus ad montem Briansonensem. Porro Mons, cui adjacere maxima ex parte dicitur Brienco, antiquis Matrona et alicubi Matronæ vocatur; et Matrona quidem vulgo dicitur le Mont Genèvre inter Brigantionem et Segusionem (Suze) positus, sed Brigantioni proximus. Brigantio autem nuncupatur Briançon, olim tantum mansio seu stavia militum, nunc oppidum montanum Dalfinatus in Alpe Cottia. Ita Had. Valesius [Notitia Galliarum. Ad vocem Brigantio.] .

o Ms. Rub. Val. habet, et melius quidem: aliqua.

p Gallonius hæc fusius in hunc modum. Nec illum pontifex umquam a se divelli passus esset, nisi gravis quædam Christianæ totius recpublicæ causa, interposita etiam Romani imperatoris authoritate, eum in patriam revocasset. Neque vero summus pontifex inanem ab se abire permisit; quin ex augustissimo Crucis signo partem aliquam, et duos e sacrosancto divi Petri cranio dentes, aliasque non paucas Sanctorum reliquias in eum benignissime contulit. Quibus ille tam præclaris tamque insignibus donariis auctus reditum in Galliam parat. Et primum quidem Venetias, ut ibi sacra quædam loca religionis causa inviseret; deinde Ravennam petiit. Hic multa quidem superaddita sunt actis nostris, ast probatione indigentia.

q Galla Placidia uxor quondam Zenonis imperatoris. Hallucinatio est. Diem obiit supremum Galla Placidia anno 450. Zeno imperator renuntiatus est mense Februario anni 474, solusque rerum potitus mense Novembri sequenti, extincto scilicet filio suo, Zenone juniore. Cæterum Galla Placidia, Theodosii Magni ex secundis nuptiis filia, primum conjugata fuit Athaulpho; dein comiti Constantio (quem ob res præclare gestas in imperii occidentis societatem assumpsit Honorius) ex quo suscipit Valentinianum, præfati Honorii successorem. Recte ergo nomen Constantii inter uncinas insertum, an a Labbeo, an ab Amanuensi ignoro.

r Qui hanc structuram tribuat Gallæ Placidiæ, alium reperi neminem. Hinc etiam nihil de his in vita Ms. ex collectione Gallonii. Magnificam ab antiquissima ætate Mediolani exstitisse ædem sancto Laurentio dicatam, res est extra omnem controversiam posita. Arnulphus, agens de incendio, quod incidit in annum 1071, hæc scribit [Historia Mediolanensis, lib. III, cap. XXII. Apud Murator. Resum. Ital. scriptor., t. IV, part. I, p. 34.] . Sanctus ipse Laurentius vivæ carnis olim cruciatus incendio, iterum se flammis permisit exuri, cujus speciosissima omnium adeo fuit ecclesia, ut relatu difficile videatur. Deinde, post ornamentorum descriptionem sic exclamat: O templum, cui nullum in mundo simile. Passim etiam assumitur (repugnante tamen Alciato) quo loco Laurentii fanum, eo templum Herculis quondam fuisse. De tempore autem, inquit Gratiolius [De præclaris Mediolani ædificiis, p. 67. Edit. Mediolan. 1735.] , quo ab Herculis ad D. Laurentii religionem migraverit, suspicatur Puricellus (vita sancti Laurentii cap. 26 num. 26) Ausonii usque tempestate (hic sæcularis fere ætatis e vivis discessit anno 394) Christiano ritu expiatum fuisse. Ejus sit hæc conjectura. Theodosii tamen senioris ævo, idem probabilius credit. Dubia hæc. Certum est, antequam sanctus Eusebius Mediolani episcopus legeretur (Adlectus autem fuit anno 451, ex Puricello Diss. Naz. cap. 64 num. 6) sancto Laurentio dicatum fuisse: in ejus enim fano Gregorius Turon. De gloria martyrum prodigium illud narrat accidisse christallini calicis, ab eodem Eusebio, tum Diacono, confracti, et fusis ad D. Laurentium precibus, integre restituti. Cujus quidem Eusebii nomen, etsi Gregorius reticeat, scimus tamen illud esse, ex Ambrosiano Breviario, ubi die 12 Augusti de Eusebio, eam ipsam historiam legere pronum est. Prodigii hujus occasione calicem illum, dici in Basilica, ac supra altare suspensum mansisse, ab eodem Gregorio didicimus per hæc verba. “Tunc pontifex loci, suspenso super altare calice ex tunc agens et in posterum per singulos annos devotissime festa instituit celebrari.” Ex his id unum efficitur non obstare chronologiam, quominus fanum S. Laurentii Gallæ Placidiæ adscribatur. Ast multum abest, ut probatio exinde habeatur, illud reapse ab ea extructum.

s Quæ sit ex mente auctoris ipsa civitas, non omnino liquet. An Mediolanensis, de qua mox dixit? An Albingaunensis, ad quam profectum scribit S. Veranum? Prioris fuit Honoratus episcopus: posterioris nullus occurrit illius nominis Præsul. conf. comm. Præv. num. 46. Vita Ms. ex Gallonio Honoratum ecclesiæ Albingaunensi diserte adscribit. Mediolano digressus, inquit, Albingaunum pervenit, ab Honorato, loci illius episcopo perquam honorifice exceptus, summo etiam Albingaunensium studio et voluntate etc. Quæ quidem solemnishallucinatio est.

t Albingaunum, Albigaunum, vernacule Albenga, urbs Liguriæ littoralis, episc. sub archiep. Genuensi. Inde 60 millibus passuum distans. Baudrand in Lexico Geographico.

u Desunt apud Labbeum aliquot litteræ vel voces, facile supplendæ ex Ms. nostro Rubræ Vallensi, ubi ita legitur: Quod tamen non amplius interim beneficium istud quam in duobus undique millibus est concessum.

v Hæc enimvero in illo Italiæ tractu sæculo quinto obtinuisse, dubitem an vel ullum reperire sit cordatum, qui credat. Recitantur nihilominus apud Gallonium, dempta tamen puella.

x Probabiliter hic agitur de S. Thyrso, cujus meminit Martyrologium Romanum XXIV Septembris: Augustoduni (Autun) natalis sanctorum Martyrum Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi et Felicis, qui a beato Polycarpo Smyrnensi episcopo ab Oriente directi ad docendum Galliam, ibidem flagellis durissime cæsi, ac tota die inversis manibus suspensi, et in ignem missi, sed non combusti, tandem vectibus eorum colla feriuntur et ita gloriosissime coronantur. Eorum Acta dedimus præfato die.

y Nuspiam Agri Cassiani mentionem reperi. Forte indigitatur urbecula ad littus Mediterranei Maris, haud procul a Massilia distans, nomine Cassis [Vide Expilly, Dictionnaire Géograph. des Gaules et de la France.] . In Vita Ms. ex Gallonio habetur: Albingauno profectus cum iter in Galliam prosequeretur, et, superatis jam Alpibus, quoddam in agro Cassiano municipium esset ingressus… Exstabat id temporis non procul ab eo loco templum beati Thyrsi nomine consecratum etc.

z Locus valde corruptus, nec emendandus ex Ms. nostro Rubravallensi, quod hic mutilum est: transit enim a voce rogatus ad verba: in cujus ore digitum etc. Vita Ms. ex collectione Gallonii ita habet: Oblatis sibi duobus hominibus cæcis visum restituit, et illud etiam perfecit, ut mutus quidam a prima infantia, qui ad eum confugerat, subito loquendi facultatem divina virtute consequeretur. Ægros item non paucos et dæmonum furiis agitatos, sanos et incolumes a se dimisit.

aa Agitur de Clotario I qui Francorum principatum solus biennio amplius tenuit ab anno 558 adan. 561 [L'Art de vérifier les dates, p. 524.] . Hujus, ait Petavius noster [Rationarium temp., part. I, lib. VII, cap. VI.] , filii quatuor totidem in partes distributum Francorum imperium sortiti sunt. Chariberto regnum Childeberti, sedesque Lutetiæ Parisiorum obtigit: Gunthramno regnum Chlodomeris, cujus sedes Aurelianis fuit; Chilperico regnum Chlotharii patris, sedes apud Suessiones; Sigeberto regnum cessit Theodorici, cujus caput Remi fuere. Quæ quidem apprime consonant iis, quæ subjicit auctor Vitæ S. Verani. Nec obstat hunc Metis, illum Remis regni sedem primariam fixisse: utraque urbs ad Sigebertum spectabat. Cæterum plerique Metas regni caput dicunt.

bb Hoc loco Vita Ms. ex Gallonio multum ab actis nostris recedit. Post verba, superius littera z recitata, prosequitur in hunc modum: Imperabat in ea regione regulus quidam, a quo Veranus benigne admodum exceptus est. Is deinde mulionem quemdam ob grave aliquod scelus capitis damnarat, qui cum corporis conflagratione jam jamque mulitandus esset, ejus sortem miseratus vir Sanctus, virga, quam gestabat, in ignem projecta, subito et restinxit incendium, et miserum hominem liberavit. Itaque Veranum deinceps regulus ille tanto studio benevolentiaque amplexus est, ut eum ad civitatem usque Cavalicensem honorificentissime deduxerit. Unde regulum istum expiscatus auctor sit, non vacat investigare. Cæterum Actis standum hic esse, nihil non suadet

cc I. e. vestis, seu tunica.

dd

Juverit hic nonnulla ex Petrarcha addidisse, quæ ad ampliorem loci illius notitiam faciunt. Diverticulum aliquod, inquit, quasi portum quærens, reperi Vallem perexiguam, sed solitariam atque amænam, quæ Clausa dicitur, quindecim passuum milibus ab Avinione distantem, ubi fontium rex omnium Sorgia oritur: captus loci dulcedine, libellos meos, et me ipsum illuc transtuli … hic mihi ipsa locorum facies suggessit, ut Bucolicum Carmen, sylvestre opus, aggrederer, et vitæ solitariæ libros duos ad Philippum semper magnum virum, sed parvum tunc episcopum Cavallicensem, nunc magnum Sabinensem episcopum cardinalem, qui mihi jam solus omnium veterum superstes, non me episcopaliter, ut Ambrosius Augustinum, sed fraterne dilexit ac diligit [Epistola de Origine et vita sua. Operum t. I ab initio. Edit. Basileæ, an. 1581.] . Et rursus alibi, citat ex Virgilio Æneid. lib. VI:

Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
Riparumque thoros, et prata recentia rivis
Incolimus.

et subdit: Si enim ista sufficerent (ad vitam beatam) posset utique Clausa Vallis, unde Sorgiæ fons erumpit, nobis omnibus abunde rivulos nitentes, et frondosas domos, et herbosa cubilia ministrare [De Rebus Familiarib. Epistolæ, lib. VIII, epist. III. Operum, t. II, p. 692.] .

ee Hæc et quæ sequuntur confirmant, quod ab initio in Annotatis diximus, Vitam hanc oratorio modo et ad normam encomii conscriptam.

ff I. e. die XIII Novembris. Confer Comm. præv. num. 53.

APPENDIX. NARRATIO DE MORTE ET SEPULTURA S. VERANI.
Ex Vita Ms. in Collectione Gallonii, tom. I.

Veranus, Episcopus Cavellicensis Confessor in Gallia (S.)

EX MSS. GALLONII.

Monitum. Operæ pretium ducimus (conf. n. 69) hanc narrationem hic adjicere, tum quod cætera ad vitam S. Verani spectantia ubi ab Actis nostris recedebant, in Annotatis descripsimus; tum quod auctor Galloniani manuscripti profiteatur, ut supra vidimus præf. n. 69 se quam brevissime fieri potuerit, perstrinxisse, quæ certissimis authoribus comperta de S. Præsule habuit. Accedit multa ab eo narrari quæ post mortem S. Verani contigerunt ignota scriptori Actorum nostrorum. Denique prolixior est textus, quam ut inter Annotata locum haberet.

[1] [Expirat S. Veranus in Concilio Arelatensi.] Quod ille munus (episcopale) quam sancte religioseque administraverit, rerum admirabilium, quas gessit, felicissimusque illius exitus facillime comprobavit. Illud autem eum inter orandum frequentissime usurpasse constat: Notum fac mihi, Domine, finem meum. [Ps. 38.] Quamobrem voti sui compos effectus, in Arelatensi provinciali concilio, quo ille a Metropolitano suo fuerat evocatus, collegis suis episcopis, quo die ex hac vita migraturus esset aperuit, et ab illis ubi potissimum humari vellet interrogatus, placido vultu respondit: se id divinæ providentiæ totum penitusque committere. Atque hæc cum dixisset, corporis quidem, sed multo magis oculos etiam mentis in cœlum sublatis, claro et sereno vultu spiritum reddidit Deo, cui toto pectore servierat a.

[2] [Ejus funus defertur non sine prodigiis,] Cum autem orando alii atque psallendo, alii vero quæ ad funus necessaria videbantur exequendis, totam illam noctem transegissent, sacrum illud corpus perquam honorifice in feretro locatum efferre, et licet quo pergerent penitus ignorantes, progredi tamen cœperunt, ubi admirabilis Dei virtus enituit. Nam quemadmodum olim egredientem ex Ægypto Israëliticum populum columna nubis antecessit, ita nunc pallium illud, quo tectum erat feretrum, erigens sese in aera, populo, qui sanctum funus comitabatur, viam continenter præibat. Sequuti igitur qui aderant pallium, ad fluminis Druentiæ ripam pervenerunt; verum inundante jam tunc supra modum flumine, cum neque vadum, neque navem ullam invenissent, in sanctissimi illius ferculi gratiam divina se iterum virtus ostendit. Repente enim reductis utrimque fluctibus rapidissimis, ille torrens ita se pervium præstitit, ut omnes, pallio semper in aere præeunte, siccis pedibus facile trajecerint b.

[3] [ad Vallem Clausam, ubi sepelitur.] Quod idem, nec ita multo post, cum ad Sergiam ventum esset, experti sunt; quo loco unda in partes dissecta, ita se in utramque fluminis contraxit, ut sacri illius funeris portitores iter deinceps expeditum habuerint. Ubi vero ad oppidum cui Vallis Clausa nomen est pervenerunt, ecce tibi pannus ille, quem in aera sublatum sacrum illud corpus continenter anteire diximus, in ejus oppidi templum, quod a beato Verano aliquot ante annos, haud ita procul a fonte Sergiæ divæ Virgini nuncupatum fuerat, se recepit, atque admirantibus et e vestigio sequentibus iis, qui funus portabant, una cum circumjecta multitudine, super ipsum feretrum, ad sacrum Corpus obtegendum repente illabitur, ac demum exequiis de more persolutis sanctissimum illud corpus tumulo novo quidem et perhonorifice reconditur.

[4] [Transfertur Cavellionem. Miraculis claret,] Quod c aliquanto post tempore, quamquam illius ratio satis certa iniri non potuit, Cavallionem, in supremam ac divæ Mariæ sacram ædem solemni ritu ac ceremonia translatum est; ubi sane quam plurima contigerunt, quæ et omnem naturæ ordinem excedunt, et sancti illius Viri virtutem cœlestem haud dubie ac plane divinam ostendunt. Nam et reus quidam, vinculis ac tolo (tetro) carcere constrictus, beati Verani precibus, quibus assidue se commendabat, intempestæ noctis silentio ferro solutus, ultro sibi patefacto carceris hostio, liber evasit, et in templum, ubi ejusdem Verani corpus antiqua religione venerandum etiam nunc hodie conquiescit, ut eidem gratias ageret advolavit. Et Emanuelis cujusdam imperatoris uxor infæcunda sancti Verani precibus prolem obtinuit, atque in tanti beneficii memoriam sempiternam, ingentem patenam auro gemmisque fulgentem, quæ ad hunc usque diem in æde Cavallicensi asservatur, dono datam reliquit. Eodemque tempore Cavallicensis quædam matrona item sterilis, cum id accepisset (audivisset) et sanctum Virum precibus fatigasset, idem et ipsa beneficium facile consecuta est. Neque vero illud silentio prætereundum est, quod comes quidam, nobilitate atque opibus elatus, cum episcopum, qui rem divinam contra ejus imperium et antequam ipse adesset persolverat, calce per summum scelus petiisset, repente pes illius una cum tota tibia prorsus emarcuit; idemque paulo post beati Verani precibus, quas ad sacrum illius corpus episcopus ille cum toto clero ac universo populo suplex fudit, integritati pristinæ restitutus est. Adde quod duo conjuges Massilienses, cum filium suum, cui pes alter cum tota item tibia jam pridem exaruerat, divo Verano commendassent, illico pristinam valetudinem impetrarunt. Nec non viduæ cujusdam filius e Monte Pessulano, cum a dæmone obsessus esset, et mater eum Cavallionem ad corpus beati Verani perduxisset, eique filii salutem diligenter commendasset, statim eum dæmonis tyrannide liberum incolumemque recepit.

[5] [sicut et Jargolii.] Est in Aureliæ finibus Gorgolium castrum, in eoque ædes beato Verano sacra, quam cum per vim et scelus nobilis quidam occupasset, statim a dæmone correptus est, nec ante solutus, quam ædem illam sacram una cum cæteris omnibus, quæ ille per summum scelus invaserat, episcopo et ecclesiæ, ad quam pertinebant, sarta tecta restituisset. Denique in eadem æde divo Verano sacra, quæ ad Gorgolium castrum visitur, exstat adhuc cathena illa, qua idem Vir sanctus immanem illum et mali dæmonis rabie tetrum ac funestum colubrum e fonte Sorgiæ divina virtute expulit, qua simul atque mente capti, vel a dæmone obsessi, vinciuntur, aut etiam leviter attinguntur, repente sani prorsus et incolumes evadunt. Quibus quidem rebus aliisque quam pluribus, quarum neque ratio neque numerus certus iniri ullo modo potest, sanctissimi Viri virtus apud mortales omnes clara testataque habetur, ad præpotentis Dei ac Domini nostri gloriam, cui honor et imperium in omnem æternitatem erit. Amen.

ANNOTATA.

a Quæ hic tradit auctor de concilio Arelatensi, cæteris omnibus ignota sunt. Recte itaque fecisset, si authores suos nominasset certissimos. Quod cum prætermiserit, jure fictitia dicimus. Dein mors obita in ipso concilio aperte pugnat cum Actis nostris, quibus hucusque ad unum omnes inhæserunt scriptores; a quibus nefas utique esset recedere, nisi certis iisque claris motos rationibus, quæ plane desiderantur in auctore nostro.

b Multiplicantur miracula, quod solidis sine rationibus non est faciendum, præsertim cum jam non desiderentur, imo et in Actis nostris abundent. Cæterum vix credibile est episcopos in synodo congregatos, viæ se omnes simul commississe, quin scirent, quo pergerent. Nec facile supponenda est cœlitus immissa inspiratio. Qua tamen deposita, præsulum agendi modus nescio qui probaretur.

c Quæ sequuntur fide digniora sunt, ostenduntque scriptorem res S. Verani recentiores haud segniter investigasse. Nec etiam parvum ex ejus testimonio additur pondus traditioni Cavellicensi de asservatione sacri B. Præsulis corpore.

DE SANCTO ETHBINO CONFESSORE IN HIBERNIA.

VERSUS ANNUM 625.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ethbinus, Abbas Confessor in Hibernia (S.)

B. B.

§ I. S. Ethbinus fit monachus Tauracensis. Quo tempore destructum fuerit monasterium illud. Actorum S. Ethbini chronologia. De S. Samsone Dolensi et Nannetensi, sicut et de aliis quibusdam viris S. Ethbino coævis. Hujus transitus in Hiberniam. Ejus vita et festiva memoria.

[Sanctorum Britannorum confusa chronologia.] Usu hic venit quod jam P. Bollandus notaverat ad diem XXIX Januarii [Acta SS., t. II Januar., p. 959.] : Plura esse in Britannorum Sanctorum gestis obscura, nec idonea chronologia contexta et fidem supra. Addit Sollerius noster in Commentario prævio ad vitam sancti Samsonis [Ibid.. 28 Julii,. p. 568, n. 1.] : In Commentario de S. Paulo Leonensi ad XII Martii non pauciora adduxit Henschenius, ex quibus jam probe docti sumus, ea solum monumenta seligere, quæ si omnem calliginem non submoveant, saltem ad receptas historias, rectamque chronotaxim exigi utcumque queant. Hæc dum conferent ad rectam actorum sancti Ethbini elucidationem, simul etiam novam accipient confirmationem ex illis ipsis actis. Quapropter initium ducimus ab ordinanda quam optime fieri potuerit, chronologia, expendendo notas, in vita ms. sancti Ethbini occurentes, ex quibus aliquid lucis habeatur, ad temporum seu annorum seriem probabiliter saltem stabiliendam.

[2] [Recitatur locus ex actis S. Ethbini.] Sanctus Ethbinus eruditus liberalibus studiis in domo patris sui usque ad quintum decimum annum fuit. Mortuo autem patre Eutio, mater Eula ad sancti Samsonis episcopi Dolensis confugit præsidium, et ut eam sacro velamine consecraret postulavit. Qui ejus voluntati petitionique assensum præbens, et eam Deo dicavit, et filium suum Ethbinum, comam capitis radens, clericavit. Mansit autem Ethbinus cum beato Samsone quibusdam diebus, serviens ei die ac nocte. Ita acta inferius ex Ms. Aquicintino publicanda.

[3] [Statuitur ætus S. Samsonis, ad quem adductus legitur S. Ethbinus,] Prima igitur nota chronologica eruitur ex actis sancti Samsonis, viri inter Britannos Armoricos notissimi, cujusque mentio occurrit frequentissima apud scriptores, qui res ecclesiasticas regionis illius prosecuti sunt, utpote qui Dolensis urbis fundator communiter habetur. Natus autem est, juxta cl. Tresvaux [Les vies des Saints de Bretagne. Paris 1836, t. I, p. 202 – 239.] , sanctus Samson in Majori Britannia anno 480. Cum jam et abbas in patria sua fuisset et episcopus ordinatus, mare transfretavit, properans finibus territorii Dolensis versus annum 548; adest Concilio III Parisiensi, cui et subscribit anno 557; ac tandem e vivis discedit versus annum 565. Haud multum ab hac chronologia differt Sollerius noster, in Comm. prævio ad vit. S. Samsonis [Acta SS., 28 Julii, p. 568.] . Natum scilicet opinatur circa annum 490; episcopum apostolicum seu regionarium anno 521 ordinatum. Dein ita pergit: Quod unicum est ætatis S. Samsonis (de hac enim ibidem tractat ex professo Sollerius), certum vestigium, nempe Pariensi synodo (sive ea secunda fuerit sive tertia) anni 557, nomen ejus penultimo loco subscriptum inveniri apud Labbeum tomo V col. 818: Samson peccator episcopus consensi et subscripsi. Et paucis interjectis: Quamdiu Sanctus post eam synodum vixerit, non ausim equidem certo definire. Ad finem sæculi, imo ad annum 604 ætatem extendisse, ut cum aliis notat Wilsonus in Martyrologio, vel ad 607, imo ad 615, ut habes apud Albertum (Legrand), numquam adducar ut credam. Fac superasse annum 560, atque ut Mabillonius censet ad 565 pervenisse, ut octogenario non multo junior fuerit; haud multum refragabor; eamque, non vero 120 annorum, fuisse ejus ætatem censebunt omnes, quibus vera placent præ mirabilibus. Hæc Sollerius de ætate sancti Samsonis, variisque ejusdem vitæ epochis, quæ, ut jam notavimus, non multum abludunt a cl. Tresvaux, atque prorsus consentiunt quoad annum quo mortuus sanctus Samson est. Concordat etiam Longuevallius noster mortem innectens anno 564 [Histoire de l'Église de Gallicane. Paris 1825, t. III. p. 273.] .

[4] [scilicet versus annum 556.] Inhærendo verbis ex actis mss. paulo ante recitatis, nihil repugnat quominus admittatur sanctum Ethbinum venisse cum matre sua ad B. Samsonem anno septimo vel octavo ante hujus obitum, scilicet 557 aut 556. Nihil pariter obstat quominus dicamus Ethbinum sexdecim aut septemdecim vel etiam plures habuisse annos, cum eum sanctus Samson clerificaverit. Mansit autem sanctus Ethbinus cum beato Samsone episcopo quibusdam diebus, serviens ei die ac nocte. Non videmur nobis vim inferre textui, si quosdam illos dies tres quatuorve annos fuisse dixerimus; tanto magis quod Capgravius loco: quibusdam diebus, ponat: quibusdam annis. Id certum ex ipsa rei natura quosdam illos dies non stricte sumendos. Imo tradit Albertus le Grand sanctum Ethbinum mansisse apud archiepiscopum (ita designat ille S. Samsonem Dolensem) atque ab eo ordinibus initiatum fuisse, usque ad Diaconatum inclusive. Quod quidem in ordinato proderet ætatem paulo etiam majorem quam nos hic supponimus. Decernit concilium Agathense, celebratum anno 506, canone XVI: Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam viginti quinque annorum penitus non committat [Labbe, t. IV, col. 1386.] .

[5] [Ethbinus fit monachus in cœnobio Tauracensi.] Dein acta S. Ethbini pergunt in hunc modum: Quadam autem die dum beatus Samson episcopus sacerdotali fungeretur officio, et Baumerus diaconus lectionem Evangelii recitaret, audivit Ethbinus verba dicentis Domini: Qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14 33] Hac voce compulsus cuncta reliquit, et ad sanctum Similianum pervenit, monachalemque habitum de manu ejus accepit, et sub jugo Domini cervicem suam inclinavit in monasterio qui Tauracus nuncupatur. Itaque si admittantur quæ supra scripsimus, consequens erit sanctum Ethbinum saltem viginti annorum fuisse cum habitum induerit monachalem. Atque hæc ipsi ætas vindicabitur etiamsi aliquid demeretur numeris quos paulo ante indicavimus. Ad tempus vero quod attinet quo in Tauraco monasterio habitaverit, unicum id ex actis habetur, quod scilicet in suscepta ibidem vita perseveraverit, donec supervenientes Franci vastaverunt ipsum templum et totam Britanniam. Atque ex his alteram eruimus notam quæ ad stabiliendum chronologiam faciat.

[6] [Inquiritur quo anno Tauracensis cænobii ruina acciderit.] Quo itaque anno vel tempore accidit illa, de qua in actis S. Ethbini, vastatio templi totiusque Britanniæ? Albertus le Grand annum huic vastationi assignat DXCIX… Verum dicto anno … non vivebat Childebertus II, sub quo illud bellum scribit gestum, triennio ante vita functus. Gregorius Turonensis, qui tum vivebat, scribit lib. V Historiæ Francorum cap. 3, anno III Childeberti et XVII Chilperici et Gunthramni, qui est Christi DLXIV, bellum contra Britannos cœptum, et cap. XXX, asserit, anno sequenti Doppolenum ducem contra Britannos dejectum, et loca aliqua Britanniæ ferro incendioque oppressisse. Fuit dein continuatum ac resumptum idem bellum, ut ad ista tempora videatur monasterium Tauracum vastatum. Congruit ætas S. Samsonis episcopi Dolensis, maxime si anno DLVII subscripsit Concilio III Pariensi. Hæc Sollerius [Acta SS., XXVIII Julii, p. 248, n. 13.] . Quæ sententia doctissimi prædecessoris nostri satis aperte repugnat iis quæ nos paulo ante statuimus de ætate, qua beatus Ethbinus ad sanctum Samsonem venisset. Posito enim id contigisse versus annum Christi 557 vel 556, atque sanctum Ethbinum quibusdam annis apud beatum Dolensem præsulem mansisse, ac deinde aliquo temporis spatio vitam claustralem in Tauraco professum; qui fieri poterit ut monasterium illud versus annum 564 fuerit a Francis vastatum. Est itaque hic a nobis deserendus Sollerius; et eo quidem facilius quod nihil sit in actis mss. S. Ethbini quo cogamur vastationem illam Britanniæ dicto anno adscribere. Imo ut acta sibi cohæreant atque plausibili quadam ratione cum chronologia componantur, videtur nobis ruina Tauraci referenda ad aliam omnino Francorum in Britannos incursionem, quæ triginta fere annis serius memoratur. Præterea Sollerius non ex professo tractat loco citato hanc quæstionem, sed incidenter tantum de ea agit.

[7] [Versus finem sæculi sexti Britannia vastatur a Fran cis, quando Tauracum opinamur vastutum.] Audiamus itaque Hadrianum Valesium, qui [Rerum francicarum, lib. XVI. t. II. p. 472. Edit. Paris. 1658.] ad annum Christi DXCIII ita habet: Anno igitur I regni Childeberti in Burgundia, novum ei adversus Britannos bellum exoritur. Vivebat tum adhuc Warocus et omnem Britanniam, aut saltem partem ejus maximam obtinebat, vir callidus atque versutus, qui Chilpericum et Guntchramnum sæpe fraudibus perjuriisque deceperat, atque alteri Venetos eripuerat, alterius copias prælio fuderat. Hic mortem Guntchramni suam putans occasionem, cum magnis copiis agrum Namnetum ac pagum Redonicum ingreditur, et regionem omnem, sicut Chilperico et Guntchramno regnantibus facere consueverat, depopulatur. Qua cognita re, Childebertus exercitum adversus Warocum misit. Franci atroci prælio cum Britannis conflixere, et magna ac mutua cæde prostrati sunt. Utra gens vicerit, historici nostri non dicunt: plane quasi nemo, aut pauci admodum de utroque Francorum et Brittonum exercitu superfuerint, nec victor victo insultare potuerit: aut certe quasi dubio marte pugnatum et pari victoria discessum sit. Ex his judicari potest Childebertum, qui tantummodo Abrincatas, urbem regni Parisiaci Britannis finitimam, prius habuerat in potestate, Redonas ac Namnetas, urbes eorum incursionibus magis expositas, alteram ambasve post Guntchramni mortem Chlotario eripuisse, tumque tenuisse: cum opida Chlotarii ditioni subjecta potius oppugnaturus, quam a Britannis defensurus fuerit, et hostes regno provinciisque ejusdem magis immissurus quam repressurus. Nam quod Guntchramnus fecerat, missis in Britanniam nunc legatis nunc exercitibus, fecerat ut tutor, ut patruus, paterque etiam Chlotarii, cujus fines tueri, suarum esse partium arbitrabatur. Hactenus Valesius.

[8] [Quo posito satis feliciter actorum S. Ethbini ordinatur chronologia.] Ex qua narratione satis superque constat inter illos belli furores et incendia locum fuisse vastando Tauraco, quod monasterium, utpote in agro Dolensi vel hujus vicinio positum, haud multum aberat a duabus illis urbibus, Redonis nempe et Namnetis, in quas primarius belli impetus proruisse videtur. Quod si admittatur, ruinam Tauraci monasterii cum prædicta Francorum in Britanniam incursione reapse coincidere, admittendum simul etiam erit sanctum Ethbinum illud per triginta et ultra annos incoluisse. Quod quidem ne vel minimum ab actis abhorret, quæ longe maximam partem versantur in narrandis iis, quæ a sancto Viro gesta sunt, dum in monasterio illo degeret. Convenit præterea inter omnes qui de ejus vita scripserunt, eum ætate provectum diem obiisse supremum. Acta inferius edenda dicunt ferme octoginta trium annorum fuisse. Cum præterea eadem acta diserte tradant eum, vastato Tauraco, in Hiberniam transfretasse, ibique in silva quæ Nectensis dicitur vixisse viginti annis; poterit ex his omnibus vitæ sancti Ethbini sequens adscribi ordo chronologicus. Scilicet versus an. 557, natus annos septemdecim vel paulo etiam major, offertur sancto Samsoni; sub cujus ductu expleto quinque vel aliquanto longiori annorum spatio, monasticam profitetur disciplinam in Tauraco, usque ad monasterii hujus vastationem, quæ in finem incidit sæculi sexti. Initio sequentis sæculi in Hiberniam transit, atque in silva quæ Nectensis dicitur, ædificata ecclesia, vixit beatus Ethbinus in eodem loco viginti annis. Mortuus proin erit octogenario major, cum juxta superius dicta natus esset versus annum 540. Hæc utique non damus ut certa et undequaque probata; sed ut talia, quæ si omnem calliginem non submoveant; saltem (juxta monitum Henschenii, supra hujus Comm. n. 1) ad receptas historias, rectamque chronotaxim exigi, et quidem non utcumque, sed feliciter omnino, queant. Hæc sufficiant de chronologia. Jam ad elucidationem aliarum difficultatum, in actis occurentium, gressum faciamus.

[9] [S. Ethbinus ex Britannia minori oriundus.] Quamvis in actis mss. id clare non dicatur, nullum tamen dubium superesse videtur, quin natus sanctus Ethbinus sit in Britannia Armorica seu Minori. Quod quidem satis manifeste eruitur ex eo, quod, mortuo patre, continenter dicatur mater ad sancti Samsonis episcopi Dolensis confugisse præsidium. Si enim ex loginqua regione advenisset, id uno saltem alterove verbo insinuaretur, sive dum agitur de primo matris ad sanctum Samsonem recursu, sive dum ipse Ethbinus, diruto Taurico, Galliis excessit. Præterea nullum reperi scriptorem qui hac de re quæstionem umquam moverit. Ad unum omnes ex Britannia Minori oriundum tradunt, et quidem haud procul ab urbe Dolensi. Nec facile supponendum est matrem, mortuo conjuge, longam cum Juniore filio, illico suscepisse viam. Quod vero ad ipsum sanctum Samsonem pertinet, convenit inter omnes in Britannia Majori seu Anglia natum, atque ibidem monasticam disciplinam professum, postea abbatem factum, et episcopum in patria sua ordinatum; cujus vero sedis disceptatur. Probabilissimum censet Sollerius noster, quod non in Gallia, sed in Britannia a S. Dubricio ordinatus sit S. Samson, incertæ seu nullius sedis, apostolicus episcopus, ut frustra plane inter se certent Eboracenses et Menevenses, quo Samsonem hunc nostrum sibi vindicent [Acta SS. ad XXVIII Juiii, p. 570.] . Cum parum hæc ad rem nostram faciant, sufficiat obiter indicasse.

[10] [Utrum S. Samfuerit Dolensis episcopus? Affirmat cl. Tresvaux;] Ast paulo diligentius inquirendum ducimus an revera episcopus fuerit Dolensis: quamvis enim in actis S. Ethbini diserte id affirmari videatur; nihilominus utrimque certatur, utrum proprie talis fuerit. Ut jam superius monuimus, opinatur Sollerius Samsonem verosimiliter Dolensis ecclesiæ nec episcopum nec certe archiepiscopum proprie dicendum; observatque [Ibid., p. 569, n. 10 et 11.] , in Usuardi originali textu, annuntiari ad XXVIII Julii: In Britannia Minori, Dolo monasterio, S. Samsonis, episcopi et confessoris. Ex quo utique non efficitur Dolensis ecclesiæ episcopum illiusque cathedræ fundatorem fuisse. Romanum vero Martyrologium Usuardi quidem utitur verbis: In Britannia Minori, sancti Samsonis, episcopi et confessoris, ast studiose vel ipsum Doli aut Dolæ nomen præterire videtur, nec loci illius episcopus appellari censeretur. Contra cl. Tresvaux, ubi de origine Dolensis ecclesiæ ex professo tractat [L'Église de Bretagne depuis ses commencements jusqu'à nos jours. Paris 1839, p. 253.] , fidenter scribit: S. Samsonem episcopum vel archiepiscopum, sedem suam Dolæ, sæculo sexto, fixisse, successoresque habuisse SS. Maglorium, Budocum, et Thurianum, idque liquido constare, ait, ex actis Sanctorum illorum præsulum. Et alio in Opere, tractans de bino, quod vir sanctus Parisios instituit, itinere: Antequam servus Dei, inquit [Vies des Saints de Bretagne, t. I, p. 232.] , Parisiis discederet, rex (Childebertus) audito eum episcopum esse, voluit ut dignitate illa uteretur in regno suo; sedemque ejus statuit in ipso monasterio Dolensi (quod aliquibus ante annis sanctus Samson ex Anglia adveniens fundaverat). Institutionem hanc sedis Dolensis refert Legenda S. Maglorii ad prius iter, quod Parisios suscepit sanctus Samson, dum propria hujus Legenda ad posterius vult pertinere: quod quidem verosimilius est; cum secundo hoc itinere subscripserit Samson Concilio III Parisiensi, tamquam episcopus jam ab aliquo tempore in Galliis residens. Ergo ad annum 555 spectare dicenda sunt initia ecclesiæ Dolensis, atque fundator seu promotor hujus episcopatus agnosci debet Childebertus; cum utraque legenda et S. Maglorii et S. Samsonis in hoc concordent, scilicet a Childeberto sanctum Samsonem constitutum fuisse Dolensem episcopum; quam sedem rex etiam amplis dotavit possessionibus, quas succedentes episcopi tenuerunt usque ad finem sæculi XVIII. Hæc cl. Tresvaux Gallice, quæ nos latine reddidimus.

[10] [cui multa opponuntur,] Quibus laudatus scriptor usus sit S. Samsonis actis, non indicat. Certe in vita, ab auctore anonymo subæquali conscripta, Operique nostro inserta ad XXVIII Julii [Acta SS., t. VI Julii, p. 573 et seqq.] , ne levissima quidem fit mentio concilii Parisiensis: id plane negligens, ait Sollerius [Ibid., p. 569, n. 8.] , quod unicum est ætatis sancti (Samsonis) certum vestigium, nempe Parisiensi synodo (sive ea secunda fuerit, sive tertia) anni 557, nomen ejus penultimo loco subscriptum inveniri apud Labbeum tom. V col. 818 [Item Sirmundum, Concilia antiqua Galliæ, t. I, p. 317. Edit. Paris. 1629. In utroque, Labbeo et Sirmundo, Parisiense III inscribitur.] . Nec uspiam quoque in præfata vita S. Samson dicitur episcopus Dolensis a Childeberto constitutus; sed in vita S. Maglorii [Acta SS. Ordinis S. Benedicti, sæc. 1. p. 223 – 231.] , quam versus sæculum X scriptam ab anonymo tradit cl. Tresvaux [Vies des Saints de Bretagne, t. I, p. 338.] , legitur S. Samson properans finibus territorii Dolensis a strenuissimo rege Francorum Childeberto accepisse archipræsulatus regimen [Acta SS. Ord. S. Benedicti. Vita S. Maglorii, p. 223, n. 3.] . Et infra [Ibid., p. 224, n. 6.] : Beatissimus Maglorius post excessum gloriosissimi confessoris Christi Samsonis, juxta sermonem ejus, pontificali honore Dolensis ecclesiæ sublimatus, regimen est adeptus. Denique, Maglorius, cælitus de abdicanda prælatura admonitus, non multo post quemdam virum, nomine Budocum, quem a primævæ ætatis rudimentis sancte et religiose secum vivere cognovit, in ordine vicis suæ, Dolensis ecclesiæ episcopum consecravit [Acta SS. Ord. S. Benedicti. Vita S. Maglorii. p. 223, n. 7 et 8.] . Itaque Samson vocatur archiepiscopus (quod ipse non admittit cl. Tresvaux); Maglorius pontificali honore sublimatus dicitur; Budocus consecratur Dolensis ecclesiæ episcopus. Hæc utique haud undequaque plana sunt. Deinde ex co quod S. Samson subscripserit concilio Pariensi, anno 557 celebrato, deducit cl. Tresvaux, initia sedis Dolensis ad annum 555 referenda. Ast, ut alia mittamus, supponitur hic quod in quæstione est, scilicet S. Samsonem reipsa Dolensem fuisse episcopum, quod tamen ex subscriptione concludi non potest: imo, juxta plures, contrarium potius ex illa efficitur ita enim habet: Samson peccator episcopus consensi et subscripsi. Ut quid, aiunt illi, si Dolensi præfuisset ecclesiæ, id in subscribendo non indicasset? Quod tamen argumenti genus non satis stringere videbitur inspicienti acta præfati concilii, ubi inter quindecim, qui subscribunt, episcopos, quatuor tantum numerantur, sedis suæ mentionem facientes. Vide Sirmundum et Labbeum [Locis citatis supra.] . Tandem dici nequit, utramque legendam et S. Maglorii et S. Samsonis in hoc concordare, scilicet a Childeberto, S. Samsonem constitutum Dolensem episcopum. Vita enim S. Samsonis, ut jam supra notavimus, ne ullo quidem verbo id declarat; in legenda autem S. Maglorii S. Samson archiepiscopus appellatur. Quod si legendis standum, malim ego adhærere vitæ S. Samsonis, ab auctore subæquali conscriptæ, quam legendæ S. Maglorii, quæ, ut ipse tradit D. Tresvaux, ad sæculum decimum spectat. Cæterum locus erit hæc latius examinandi ad diem XXIV Octobris, ubi danda erunt S. Maglorii acta.

[12] [et in specie canon VIII ipsius concilii Parisiensis.] Est et altera difficultas haud minus seria, desumpta ex canone VIII dicti concilii Parisiensis, quo damnantur sedium episcopalium erectiones, solius regis factæ auctoritate, absque prævie petita episcoporum ejusdem provinciæ sententia, et obtento metropolitæ consensu. Fateturque ipse cl. Tresvaux, canonem hunc respicere quosdam Britanniæ Minoris præsules, et inter alios sanctum Samsonem. Patres, inquit, [Vies des Saints de Bretagne, t. I, p. 234.] cum non esset eis datum ex integro revocare quæ facta erant, normam statuerunt, qua et futuro prospicerent et præterita emendarent. Dein recitat canonem, gallice redditum; nos apponemus latine, prout habetur apud Sirmundum [Ibid., p. 316.] . Et quia in aliquibus rebus consuetudo prisca negligitur, ac decreta canonum violantur, placuit ut juxta antiquam consuetudinem, canonum decreta serventur. Nullus civibus invitis ordinetur episcopus, nisi quem populi et clericorum electio plenissima quæsierit voluntate; non principis imperio, neque per quamlibet conditionem, contra metropolis voluntatem vel episcoporum comprovincialium ingeratur. Quod si per ordinationem regum honoris istius culmen pervadere aliquis nimia temeritate præsumpserit, a comprovincialibus loci ipsius episcopus recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de comprovincialibus recipere contra interdicta præsumpserit, sit a fratribus omnino segregatus et ab ipsorum omnium caritate semotus. Nam de anteactis ordinationibus pontificum ita convenit, ut conjuncti metropolitanus cum suis comprovincialibus episcopis, vel quos vicinos episcopos eligere voluerit, in loco ubi convenerit, juxta antiqua statuta canonum, omnia communi consilio et sententia decernantur. Mirum sane videri posset decretum adeo severum latum fuisse, præsente Samsone et abbate et sancto, si is per ordinationem regiam honoris culmen pervadere nimia temeritate præsumpsisset.

[13] [quid ad hanc difficultatem reponat cl. Tresvaux.] Respondet R. D. Tresvaux [Ubi supra, p. 235.] : Cum S. Samson episcopus esset, et quidem ordinatus pluribus annis, antequam ipsi Childebertus assignaret territorium Dolense, canon iste non tam directe ipsum ferit quam alios episcopos Britanniæ, quos idem rex constituerat, neglecta Turronensis metropolitæ auctoritate. Fieri etiam potuit, ut propter eximiam sanctitatis famam, qua gaudebat Samson, admissus inter patres Parisienses fuerit, non servata forma, quæ canone VIII præscribitur. Insuper videtur Britones episcopos, se non obstrictos existimasse hoc canone, utpote qui putarent se tales residere in Galliis, quales erant in Cambria, membra videlicet patriæ ecclesiæ, penitus a Gallicana distinctæ. Et re quidem vera, canoni obsecuti non sunt; quæ ratio fuit ob quam in secundo concilio Turronensi renovata ejusdem præscripta fuerint magis energice magisque distincte.

[14] [Rationes ab quas non videtur soluta difficultas.] Haud inficiabimur rationes illas suum habere pondus. Nodum tamen, ut nobis quidem videtur, non solvunt. Ad hoc altius ascendendum foret, usque ad monumenta scilicet clara, authentica, quibus constaret reapse S. Samsonem a Childeberto rege Dolensem constitutum episcopum fuisse. In hoc totius rei cardo vertitur. Hujusmodi autem instrumenta nusquam reperiuntur. Fere conjecturis proceditur, vel argumentis ex posteriore ætate deductis, qualia sunt legendæ vel acta singularium Sanctorum, in quibus, sicut et in actis sancti Ethbini, Samson Dolensis episcopus nuncupatur. Ast, præterquam quod, ut vidimus, inter se non consentiant, nec determinari queat quo præcise tempore legendæ et acta illa fuerint conscripta; dici posset, hanc nuncupationem ex eo obtinuisse quod et revera S. Samson episcopus esset et simul etiam fundator atque abbas monasterii Dolensis, ita ut nuncupatio illa non referatur necessario ad sedem proprie dictam. Nostra sententia, nihil certi ex illis vel similibus verbis, quæ passim in actis vetustioribus occurrunt, potest deduci; secus dicendum foret Samsonem non solum episcopum sed et archiepiscopum fuisse Dolensem. Qua de re hæc notat R. D. Tresvaux [Ibid., p. 233.] in utraque legenda (SS. Maglorii et Samsonis) sedes Dolensis archiepiscopalis dicitur, sive quod uterque auctor vixerit post Nominæum (Britanniæ Ducem qui ecclesiam illam ad metropolitanam evexit dignitatem), sive quod uterque designare intenderit ecclesiam, ubi in Britannia Majori sanctus Samson ordinatus fuerat; sive tandem quod decursu temporis vox archiepiscopatus loco episcopatus irrepserit in transumptis seu copiis, ex quo scilicet sedes Dolensis evaserat metropolitana. Advertet eruditus lector eumdem hic occurrere errorem, quem supra perstrinximus; in vita S. Samsonis, non magis de archiepiscopatu quam de episcopatu agitur.

[15] [Quid dubium, quid certum sit de S. Samsone.] Quidquid sit, dubitandi locus non videtur, Samsonem episcopum tantum fuisse; si tamen initia ecclesiæ Dolensis ad ejus tempora ascendant, quod nobis minime probatum videtur. Ast extra controversiam est, Sanctum illum, et episcopum in patria sua ordinatum et monasterii Dolensis auctorem fuisse, quod et regebat dum illuc a matre adductus sanctus Ethbinus est; quæ sufficiunt ut sua actis Ethbinianis stet hac in parte fides, modo tamen voces episcopus Dolensis non interpretentur de sede episcopali proprie dicta. Cætera jam prosequamur.

[16] [Baumerus. Similianus] Dubito an alibi occurrat ulla mentio de Baumero, sancti Samsonis diacono, quo Evangelii lectionem recitante, compulsus Ethbinus fuit, ut cuncta relinqueret, sanctum adiens Similianum abbatem, in cujus monasterio monachalem habitum accepit. Nec confundendus est abbas Similianus cum episcopo Namnetensi ejusdem nominis, qui colitur XVI Junii, et obiisse dicitur ab Alberto Le Grand anno CCCX; a Papebrochio autem, determinate minus, sæculo IV, in sancti Similiani sylloga historica [Vide Acta SS. ad XVI Junii, p. 42.] , cœpta a P. Henschenio, quam absolvit Papebrochius, Henschenio e vivis sublato. Ex eo quod quidam, nominis decepti similitudine, duos illos confuderint Sanctos, non pauca in vitis SS. Samsonis et Ethbini apud illos occurrunt incohærentia, et aperte cum omni pugnantia Chronologia. Cæterum de sancto Similiano abbate vix aliquid scriptum reperitur. Castellanus in indice ad suum Martyrologium [Pag. 1170.] hæc habet: Similianus (Similien) abbas Tauraci in Britannia, quod monasterium vastatum est. Notat etiam eum omissum in Martyrologio suo et diversum esse a sancto Sembeino (Sembein). Hoc nomine designat episcopum Namnetensem, quem R. D. Tresvaux in ejus vita [T. I, p. 19.] vocat Similinum, Similianum, Sambinum; alii scribunt etiam Semblinum.

[17] [non confundus eum Episcopo Nannentensi ejusdem nominis.] Mabillonius in Indice SS. prætermissorum in I sæculo Benedictino [Acta SS. Ordinis S. Benedicti, t. I ad initium.] notat: Similianus Namnetensis, XVI Junii. Lege Albertum de Monte Relaxo (le grand de Morlaix) in Armorica sacra. Agitur, loco ad quem remittit Mabillonius, de S. Similiano episcopo, qui ibidem obiisse dicitur anno salutis 310 [Les vies des Saints de la Bretagne Armorique par Fr. Albert le Grand de Morlaix. Paris. 1837, p. 308 et seqq.] . Hæc itaque ad Similianum nostrum, socium sancti Ethbini, non spectant. Pariter in Actis nostris ad decimam sextam junii [Pag. 5.] , inter prætermissos ponitur: S. Similianus, episcopus et confessor Nannetæ in Britannia Minori, inscriptus est Martyrologio monastico Arnoldi Wionis, et in notis citatur Trithemius lib. 3 de viris Illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 42, a quo, inquit Wion, abbas Cauracensis et S. Ethbini præceptor vocatur, diciturque floruisse anno Domini 600. De episcopatu tamen ejus nihil dicit. Et bene, quia, qui indicatur S. Similianus, episcopus Nannetensis, sæculo Christi quarto mortuus est, et hoc die colitur. Occasione cujus, Wion alterum Similianum protrudit, de cujus die natali nihil constat. Interim etiam ut episcopus refertur a Dorganio in Kalendario Benedictino. At Menardus abbatem statuit, et errorem Wionis corrigit. Verum Bucelinus omnia confundit, quasi circa annum 600 fuisset abbas, ac dein episcopus Nannetensis scilicet sæculo quarto. Saussaius secutus Menardum, retulit eumdem in Supplemento. Quæ omnia falso fundamento nituntur. Si probetur cultus sacer abbatis, poterit agi de eo cum S. Ethbino discipulo XIX Octobris. Atqui nullum nobis sacri cultus apparuit vestigium. Nec alia circa S. Similiani abbatis vitam habemus, præter ea quæ hoc loco notavimus et quæ inferius legentur in ipsis actis sancti Ethbini.

[18] [Tauracus] Pariter nihil reperi de Tauraco nec apud Hadrianum Valesium, nec in antiqua Gallia Christiana, nec in annalibus Cointii, nec in præcedentibus Actorum nostrorum voluminibus. Unde pronum est concludere monasterium illud semel dirutum numquam fuisse restitutum, ac ejus memoriam, defectuvel saltem destructione annalium et instrumentorum, vix non penitus intercedisse; quam nec umquam valde celebrem fuisse vel ex eo constare videtur, quod hucusque in Opere nostro ejus semel tantum occurrerit mentio, ad diem scilicet tertiam Martii in vita sancti Winwaloei, ubi incidenter sermo fit de sancto Ethbino; hac vero occasione aliud nihil notatur nisi quod Tauracum monasterium etiam appelletur Cauracum, Thaurocanum et Caurocanum; ita ut existimare liceat, monasterium illud ex solis actis sancti Ethbini ad hanc usque diem innotuisse.

[19] [Winwaloeus monachus et Sacerdos diversus ab abbate Landevenecensi.] In quibus etiam legitur, quo tempore eo advenit Ethbinus, in Tauraco habitasse Winwaloeum, monachum et sacerdotem, magnæ sanctitatis virum. Hic ad se conjungens Ethbinum, vidit eminus eum superna gratia illustratum, ut pater filium diligebat. Novus hic confusionis fons fuit. Plures enim hunc Winwaloeum, eumdem esse voluerunt cum sancto abbate Landevenecensi ejusdem nominis, de quo apud nos ad diem III Martii [Pag. 245 et seqq.] , ubi natus dicitur circa annum 455; mortuus sæculi sexti anno VII, aut XVIII, vel etiam XXIX. Ex quibus jam liquet Ethbinum natum haud fuisse, dum Winwaloeus Landevenecensis vita functus est. Ergo diversus est hic a socio sancti Ethbini, et tempore et loco: alter enim in Tauraci, alter in Landeveneci vixit monasterio. Labuntur itaque qui cum Malbranco nostro [De Morinis lib. 2, cap. XXXII, t. I, p. 184.] , omnia quæ de abbate Landevenecensi referuntur, applicanda pariter monacho et sacerdoti Tauracensi putent.

[20] [Malbranci hac de re hallucinationes.] Imo ulterius progreditur Malbrancus, dum, suppressa qualicumque Landeveneci mentione, Winwaloeum fundatorem facit Tauraci et abbatem, ibique mortuum dicit et conditum; addens hoc monasterium, Francis Britanniam Minorem evastantibus, excisum, salvo Winwaloei tumulo. Unde Malbrancus hæc postrema hauserit ignoramus. Citat quidem ipse in margine Membranas Monstrolienses Mss. et Surium III Feb., atque inferius (e regione verborum: Salvo Winwaloei tumulo) apponit: Sic vita habet. Ast membranæ illæ ad quas provocat, eædem esse videntur, quæ olim Monstrolio missæ ad hagiographos prædecessores nostros, hodiedum adhuc nobis præ manibus sunt, imo quantum ad sanctum spectant Winwaloeum, typis editæ fuerunt ad tertiam Mariii [Acta SS., p. 254.] . In his autem nihil simile reperitur. Atqui illis eisdem usum esse Malbrancum, suadet hujus silentium de Landevineco, cujus reipsa nulla ibidem occurrit mentio; sed simul etiam siletur de Tauraco. Ratio probabiliter est, quod vita Winwaloei his membranis contenta, conscripta sit, ut per modum exhortationis in solemnitate S. Winwaloei legeretur [Confer Acta SS. ad 3am Martii. Comment. præv., p. 245, n. 2.] . Nec in Surio, qui etiam apud Malbrancum in margine citatur, quidquam habetur quod vel levissime Tauracum indicet. Præterea mendose remittitur ad III Februarii; legendum III Martii. Restat Malbrancum hic, sicut et alibi non raro, meras conjecturas, nec illas quidem admodum felices, dedisse. Ejus proin narratio haud magni est facienda.

[21] [Ulterior de utroque Wenwaloeo indagatio.] Ne prolixiores simus, sufficiat quædam in rem præsentem excerpsisse ex Actis nostris ad dictam diem III Martii [Ibid., n. 14.] . Alius ergo … hic S. Ethbini socius a S. Winwaloeo abbate, de quo nunc agimus; distinctus scilicet tempore, quo vixit; loco, ubi vitam egit; abbate etiam et socio, sub quo et quicum monachus fuit. (Abbas erat S. Similianus, socius Winwaloeus monachus et sacerdos). Quibus non ponderatis, temere in unam congesti sunt apud Joannem Capgravium in Legenda Sanctorum Angliæ et in vita Ms. Ultrajectina, dum apparitio Christi sub specie leprosi S. Winwaloeo abbati Landevenecano applicatur, imo apud Capgravium etiam Tauraci dicitur obiisse. Etiam in appendice vitæ ex Ms. Britannico assuta sunt, ubi tamen pars rerum gestarum S. Ethbini applicatur cuidam S. Idiuneto, alibi plane ignoto. (Simile quid occurrit in altero ex duobus manuscriptis, quæ habemus de vita sancti Ethbini. Ast inserius redibit hac de re sermo). In Ms. Kalendario ordinis S. Benedicti ad XXIII Novembris ista leguntur: S. Wingalati monachi et discipuli S. Similiani abbatis in monasterio Tauraconensi? Quæ de juniore Winwaloeo, socio S. Ethbini, intelligenda sunt. De eodem agit Trithemius lib. III de viris illustribus ordinis S. Benedicti cap. 43 his verbis: Wingualocus sacerdos monachus et discipulus B. Similiani abbatis in monasterio Cauraconensi de quo jam diximus, vir sanctissimæ conversationis: Dominum Jesum in forma pauperis leprosi videre meruit, cujus dum nares ore suo contingeret, quem suscepisset protinus agnovit, a quo audire dignus fuit: Non me erubuisti, serve meus, in miseriis meis; nec ego te erubescam in regno patris mei. Hæreditas tua mecum est. Claruit anno Domini DLXXX. Dein cap. sequenti agit de S. Ethbino monacho quem tradit præsati Wingualoei sacerdotis ministrum fuisse et claruisse anno DCX; at, cap. 41 et 42, ante egerat de S. Sampsone episcopo et S. Similiano abbate Cauracensis monasterii. Additque utrumque claruisse anno DC. Quæ omnia indicant ibi actum de juniore Winwaloeo, socio S. Ethbini in monasterio Tauraco [Ad III Martii, p. 248, n 14.] . Quæ et nos haud difficulter probamus, excepto tamen anno quo claruisse dicitur S. Samson, quem ante finem sæculi sexti obiisse supra diximus, num. 3.

[22] [A plerisque ex duobus unus factus est Winwaloeus; exin confusio.] Recte itaque notat R. D. Tresvaux [Vies des Saints de Bretagne. t. II, p. 28] , Winwaloeum, de quo in actis S. Ethbini, ejusdem quidem nominis esse cum abbate Landevenecensi, sed ab eo valde diversum. Et paulo inferius: Stupenda hæc apparitio (Christi sub forma leprosi) adeo placuit iis qui vitam scripserunt S. Winwaloei, primi abbatis Landoveneci, ut illam ad hunc referre non dubitaverint, substituentes sancto Ethbino Tauracensi S. Ydunetum Castrolinensem (S. Ydunet de Chateaulin) quo confunderent duos Winwaloeos, et ex duobus unicum efficerent, licet inter utrumque nulla intercedat connexio, solo nomine excepto; et fere integro ab invicem distent sæculo.

[23] [Quæ ad nos pervenerint de S. Winwaloeo Tauracensi.] Denique de sancto Winwaloeo Tauracensi aliud ad nos pervenit nihil, præter ea quæ in actis S. Ethbini habentur; scilicet monachum et sacerdotem fuisse Tauraci sub abbate S. Similiano; solitum cum Ethbino ecclesiam, sitam uno a monasterio milliario visitare, ibique hostias tam pro vivis quam pro defunctis, jussu abbatis offerre; quadam die ipsis apparuisse Christum sub habitu leprosi; eosque in cœpta orationis consuetudine usque ad vastationem illius templi perseverasse. Quid vero de S. Winwaloeo, post dirutum a Francis Tauracum, sit factum, silent acta, nec aliunde innotescit. Tradit quidem R. D. Tresvaux [Ubi supra, p. 29.] , Winwaloeum obiisse in monasterio suo. Id solum, inquit, scitur ipsum mortuum in monasterio Tauraco seu Cauraco. Quo indicatur domum illam post Francorum discessum, fuisse restitutam. Cum tamen cl. Scriptor non dicat quo ex fonte illa hauserit, nec ullibi nos tale quidpiam viderimus, subsistere nobis integra videntur, quæ paulo ante de Tauraco diximus.

[24] Sanctus vero Ethbinus in Hiberniam fugiens, in silva quæ Nectensis dicitur, [S. Ethbinus in Hiberniam transit.] ut pauper peregrinus Tugurium fecit, et in honore sancti Silvani martyris ecclesiam fabricavit, in qua assidue ut bonus servus Domino suo militavit. Fuga seu transitus sancti Ethbini in Hiberniam contigisse videtur immediate post vastatum a Francis Tauracnm. Supervenientes autem Franci, aiunt acta, vastaverunt ipsum templum et totam Britanniam. Tunc beatus Ethbinus in Hiberniam fugiens etc. Attamen juxta proprium Dolense transitus S. Ethbini in Hiberniam multis annis post ruinam Tauraci contigisset: Ethbinus vero, eremiticæ (vitæ) desiderio flagrans, secessit in solitudinem, ubi triginta annos exegit. Hinc in Hyberniam transgressus… Non putem aliis nixum documentis laudatum D. Tresvaux asserere; sanctum Ethbinum post religiosorum in Britannia dispersionem, secessisse in solitudinem, nobis haud cognitam, ibique triginta annis latuisse, ac postea tantum in Hiberniam transmigrasse. In Actis profecto nihil simile reperitur, imo contrarium satis aperte declaratur.

[25] [Silva Nectensis. Vocis varia interpretatio.] De Silva Nectensi, quam passim scriptores galli Necth dicunt, difficile foret aliquid sive quoad situm, sive quoad monasterium ibidem a sancto Ethbino fundatum certo definire. Albertus le Grand verba: silva quæ Nectensis dicitur, Gallice reddidit: épaisse forêt (densa silva). In quem locum D. L. de Kerdanet [Les vies des Saints de Bretague Armorique, par Albert le Grand. Paris 1837, p 632.] notat: Noctensis (ita ipse scribit) silva, quod significat silvam densam, obscuram quasi noctem. Domn. Lobineau, existimans primam vocem, proprium indicare nomen, reddit verbo Nocth. Qua de re vicissim vellicari posset, sicut et ipse olim vellicavit Martenium, eo quod hic in suo Itinere litterario, ex voce Neodmeros, quæ græce novum sonat, virum fecerit nomine Neometum. Posset forte hic etiam paululum vellicari D. L. de Kerdanet, quippe qui contra fidem Actorum Ms. et adhibitum ab omnibus, si Bucelinum excipias, scribendi modum, silvam vocet Noctensem, quam reliqui omnes Nectensem dicunt. Præterea D. Lobineau scribit Necth, non vero Nocth, ut falso asserere videtur D. L. de Kerdanet. Id certum, cl. Tresvaux habere Necth [Vies des Saints de Bretagne, t. II, p. 29] ; nec profecto recessisset a scribendi modo, quem adhibuerat D. Lobineau, nisi addita ratione ob quam dissentiret. Conf. n. 28.

[26] [Conjectura de Silvæ Nectensis situ.] Est locus aliquis in actis sancti Ethbini, qui situm illius silvæ aliquatenus indicare videatur. Dicitur enim mulier quædam rogasse Virum sanctum, ut filio suo paralytico sanitatem impetraret. Respondit Ethbinus: Ad sanctæ Brigidæ sepulcrum perduc eum. At illa: illuc Pater, eum jam portavi; et in somnis vocem audivi dicentem: in silva quæ Nectensis dicitur moratur servus Dei Ethbinus; ad quem si filium tuum duxeris, sanctitatem consequetur. Hæc utique suadent tugurium Ethbini haud procul dissitum a sepulcro sanctæ Brigidæ fuisse. Ut quid enim, si aliter esset, mulier illa, filium secum portans paralyticum, tam facile ab uno ad alium remitteretur locum? Jam vero obiit sancta Brigida Kildariæ anno 523, ut probabilius censet Bollandus [Acta SS., t. I Feb., p. 109, § VIII.] . Alii ponunt annum 518 vel 521. Et pagina sequenti § IX n. 58 addit Bollandus: Probabilius est Kildariæ sepultam fuisse, ibique sæculis aliquot asservatas reliquias; Dunum (Down) postea munitam urbem asportatas; Bollando consonat Colganus cum Camdeno. Ex his efficeretur silvam quæ Nectensis dicitur in vicinio Kildariensis urbis sitam fuisse. Quæ præterea opinio confirmatur ex eo quod dicta urbs non longe distet a littore insulæ orientali, et aliquot tantum absit Dublino milliaribus occidentem versus. Unde facilis Ethbino ex Britannia Armorica venienti erat ad silvam illam accessus. Favet etiam quod scribit Camdenus [Britannia, t. III, p. 541, Londin. 1789] . Campus Kildariensis (the curragh of Kildare) vasta quædam planities est, olim quercubus consita, ex quo et urbi nomen Culledair impositum. Sedes erat druidicæ superstitionis, quæ abolita fuit a sancta Brigida. Regio hæc inter fertilissimas totius Europæ numeratur, ad quinquies millena sese extendens jugera (english acres) quæ pascua sunt innumeris apta nutriendis pecoribus.

[27] [S. Silvanus, S. Brigida.] Similiter nec sanctus ille Silvanus martyr alibi memoratur. Forte ecclesia illa dicata erat alicui ex sanctis martyribus ejusdem nominis, non in Hibernia sed alibi passis; quemque Ethbinus singulari in veneratione habebat, ac propterea sub ejus invocatione ecclesiam suam erexit. Aliud est de sancta Brigida, inter SS. Hiberniæ præclarissima, cujus acta reperies apud Joannem Colganum [Trias Thaumaturga. Acta SS. Biberniæ, t. II, p. 515 et seqq.] . Prolixe de illa etiam agit Bollandus noster [Acta SS. I Februarii, p. 99 – 158.] .

[28] [Circa præcedentia notantur quædam ex mente cl. Joannis O'Donovan.] Hic subjicimus notas quasdam nobis missas a Joanne O'Donovan, æstimatissimo in Hibernia antiquario, tum quia in illis pleraque a nobis hucusque disputata attinguntur, tum etiam, et quidem præcipue, quia recentiorum illius regionis eruditorum sententiam patefaciunt. Notæ illæ nobis redditæ fuerunt, 26 Januarii 1848 a R. P. Francisco Murphys S. J., atque sequentis sunt tenoris: 1o Sanctus Ethbinus abbas colebatur in Hibernia 19 Octobris, juxta Calendarium Michaelis O'Clery; sed hodie nusquam colitur. — 2o Nulla vestigia silvæ Nectensis nunc remanent in Hibernia. Nomen ejus penitus ignoratur; sed forte Fidh-Neachtain olim scriptum erat, quod latine nemus Nectani (nomen viri) sonat. Neith erat nomen fluvii in regione Conalliæ Muirtheimne [Vide Camden, Britannia, t. III, p. 690.] . — 3o Cullidair idem non est ac Cill-Dara: illud sylvam, hoc ecclesiam quercus significat. — 4o Inter sanctos Hiberniæ numeratur sanctus Silvanus, ut apparet ex Festilogio sancti Ængusi (in Nota sub finem mensis Aprilis). Deinde addit eruditus Joannes O'Donovan quædam anglice, quæ nos hic latine reddemus. Calendarium Hibernicum, actore O'Clery, simpliciter dat nomen Ethbini abbatis, quin addat nomen ejus ecclesiæ. Nullam potui invenire vocem in historia Hibernica, cui respondeat silva Nectensis. Existimo hanc esse formam (a latinizinq) vocum Fidh Neachtain seu Nectani silva (Naghtans forest). Antiquum nomen τοῦ Ardee (of Ardee), fluvii in comitatu Lugniensi (of Louth) erat Neith sive Nith. Ita forte antiquitus vocabatur silva in vicinio hujus fluvii posita, qui non procul abest a loco natali sanctæ Brigidæ. Quod ad sepulcrum ejusdem sanctæ Virginis attinet, non credam id Duni fuisse usque ad tempora Jocelini. Mea opinio est, illam Kildariæ quievisse tempore sancti Ethbini abbatis, sicut et tempore Fogitosi. Vox Curragh, quatenus indicat planitiem sanctæ Brigidæ apud Kildariam, certissime denotat hippodromum (a race course), atque ita interpretatur in Glossario Cormaci, qui præterea animadvertit vocem Curragh significare etiam paludem (a Sheskin or Moor). Ast, his prætermissis evidens est το Curragh of Kildare ab antiquo fuisse plateam seu campum venationum sive ludorum ad regium castellum Dun Ailleime (the platea or field of sports to the royal fort of Dun Ailleime). — His tum quoad chronologiam tum quoad alias in actis sancti Ethbini occurrentes difficultates elucidatis, ita vitam ejus haud improbabiliter ordinari atque synoptice complecti posse censemus.

[29] [Compendiosa vitæ S. Ethbini exhibitio. Natales,] Natus est Ethbinus, versus annum sæculi sexti quadragesimum, in Britannia Minori, haud procul a monasterio Dolensi, quod fundatum a sancto Samsone, urbi ejus nominis originem dedit. Uterque parens, pater Eutius vel Eutychius, mater nomine Eula, generis nobilitate præstabant. Liberalibus studiis in domo paterna eruditus fuit Ethbinus usque ad decimum quintum ætatis suæ annum. Mortuo patre, ducitur a matre sua ad sanctum Samsonem, episcopum et abbatem monasterii Dolensis, dum sexdecim aut septemdecim numeraret annos, ac proinde versus annum 557. Ethbinus tonsa coma, clero adscribitur; mater accipit velum. Mansit Ethbinus cum beato Samsone aliquot annis, puta quatuor vel quinque, aut etiam diutius, si admittatur cum Alberto a Monte-Relaxo (Legrand de Morlaix) ipsum ibidem ordinatum Diaconum, usque ad annum scilicet ætatis 22 vel 25. Quadam die dum sacris operaretur sanctus Samson et Baumerus diaconus recitaret verba illa Evangelii: qui non renuntiat omnibus quæ possidet non potest meus esse discipulus; [Luc. 14. 33.] hac lectione in tantum movetur Ethbinus, ut illico relictis omnibus ad sanctum festinaverit Similianum, abbatem monasterii Tauraci, quod, ut conjicere licet, haud procul aberat ab agro Dolensi.

[30] [fit Monachus,] Ibi habitum assumit monasticum Dominoque sese devovet, versus annum sæculi sexti sexagesimum primum aut quintum. In eodem monasterio vivebat Winwaloeus, monachus et sacerdos præclaræ virtutis et sanctitatis. Hic paterno Ethbinum diligens animo, individuum adhibebat comitem, dum adiret ecclesiam in vicinio positam, ut ibi hostias tam pro vivis quam pro defunctis, jussu abbatis, offerret, quo scilicet sacerdos dignus diacono sustentaretur justo. (Quæ verba, ex Actis descripta, indicare videntur, Ethbinum reipsa diaconum fuisse cum monasterium Tauracense adiret, ac proinde ordinatum a sancto Samsone. Quod si hic steterit canoni Agathensi, sequeretur Ethbinum saltem viginti quinque habuisse annos cum ab episcopo et abbate Dolensis monasterii discederet).

[31] [Christum videt sub persona leprosi.] Dum itaque quadam die Winwaloeus cum Ethbino, expleto munere, redeuntes ab ecclesia, iter per campos tempore messis facerent, offenderunt leprosum, plagis horridum, jacentem in terris atque flebiliter plangentem. Intimis uterque movetur hoc conspectu visceribus; rogant quæ sit ejus infirmitas, quidve remedii ab ipsis expectet. Accepto responso, Ethbinus librum quem manu tenebat deponit, pauperemque per latera sublevans a terra, in qua pronus jacebat, erigit. Tum Winwaloeus, qua parte leprosus in vultu maxime laboraret, os suum applicans (quod genus solatii ipse æger postularat) non jam saniem attraxit sed lapillum mirabilem. Interea Ethbinus suspiciens videt cœlum apertum; apparet sancta Crux in capite leprosi, angelique obviam venientes turmatim cernuntur. Pater, exclamat Ethbinus Winwaloeo, quem ego manibus teneo, et tu ore, Christum Dominum nostrum esse credo! Qui paulo post ab oculis eorum evanuit atque receptus in cœlum est. Ipsi vero, inenarrabili spiritus perfusi dulcedine ad monasterium suum revertuntur, alter alterius tribuens meritis susceptæ gratiæ donum adeo insigne, certatim de humilitate inter se contendentes. Domum reduces, novo fervore in cœpta consuetudine perseverarunt, donec versus finem sæculi sexti monasterium Tauracense ab irruentibus in Britanniam Francis vastatum est.

[32] [In Hiberniam transit. Ejus obitus.] Paulo post Ethbinus, sexagenario major in Hiberniam transiit, sæculo septimo ineunte. Ubi primum in Silva quæ Nectensis dicitur, haud procul a sepulchro S. Brigidæ, quæ Kildariæ mortua et tumulata erat, Tugurium, ac dein in honore sancti Silvani martyris ecclesiam seu oratorium ædificavit. Vixitque beatus Ethbinus in eodem loco viginti annis fideliter operans opus Dei, donans sanitatem infirmantibus, atque stupenda abstinentia omnibus admirationi. Cum octoginta trium fere annorum esset, mortem propinquam sentiens, convocavit fratres, qui in eadem silva morabantur, eosque coram se prostratos Domino commendavit, præcipiens ut mortuum ad dexteram altaris partem sepelirent, et sacras hostias in remissionem peccatorum offerent. Quibus dictis ante altare reddidit spiritum quartodecimo Kalendas Novembris, sepultusque est honorifice in loco quo jusserat. Mors ejus obtigit versus annum 623, ejusque sepulcrum miraculis et prodigiis inclaruisse ejus acta testantur, quamquam illius vestigia penitus interierint.

[33] [Videtur condidisse monasterium in Hibernia, eique præfuisse.] Ex adjunctis, quæ mortem S. Ethbini concomitantur, colligimus plures ipsi fuisse discipulos, quos Fratres vocat, quique in eodem degebant loco. Unde pronum est concludere, fundatum a S. Viro in Hibernia monasterium. Quod præterea huic, cum mortem obiret, præfuerit, haud obscure indicatur, cum non petat a fratribus, sed eis præscribat, quid secum post mortem actum velit. Imo saltem quosdam inter eos sacerdotio initiatos fuisse, suadent verba illa: Sacras hostias super ipsum (corpus) pro remissione peccatorum meorum offerte. Hinc in Martyrologio Romano ad hunc diem abbas dicitur: In Hibernia sancti Ethbini abbatis. Sic etiam eodem die in Martyrologio Britannico [A Memorial of ancient British piety, or a British Martyrology, p. 146 et 147. Edit. Lond. 1761.] habetur: In Hibernia, depositio S. Ethbini abbatis, ex Britannia nobili genere oriundi, et S. Samsonis, Dolensis episcopi, quondam discipuli. Hic cœlitus vocatus, omnibus, quæ in mundo possidere videbatur, renuntians, in Hiberniam transfretravit, ibique solitariam sanctissimamque duxit vitam in eremo, Nectensis Silva (Necten Wood) dicta, donec ad beatas superni paradisi vocaretur mansiones versus sæculum nonum, imo septimum, ut statuimus supra nn. 3, 4 et 8. Obiter hic (quoniam alibi id nobis excidit) notemus nullam S. Ethbini sicut et silvæ Nectensis apud Laniganum [An eccl. Hist. of Irel. Dublin 1829.] fieri mentionem. Atque ita Martyrologia Romanum et Britannicum.

[34] [Ejus memoria in Martyrologiis.] Similiter in multis aliis martyrologiis sancti Ethbini occurrit mentio. Sic in Auctariis Usuardi ex Matricula Carthusiæ Ultrajectinæ (de qua vide Solerium in præfatione ad Martyrologium Usuardi n. 244) habetur: Ethbini confessoris; item ex editione Coloniensi gemina, altera anni MDXV, altera anni MDXXI, utraque adornata ab Hermanno Grefgen seu Grefgin et communius Greven seu Grevenus dicto: In Hibernia, sancti Ethbini, levitæ et confessoris, discipuli beati Samsonis, Dolensis archiepiscopi. Hic cum sancto Wingualoeo præsbytero et confessore dignissimo (de quo supra VI et V Nonas Martii habetur) iter faciens Christum in specie leprosi suscipere, et miro fidei ardore cum eodem tractare, vocem etiam ascendentis Domini audire, salutem promittentis eis, qui amborum memores in orationibus exstitissent, meruit. Ipse tandem vita et miraculis, inter quæ et mortuum suscitasse legitur, clarus beato fine in Domino quievit. Notabis, inquit Solerius, parenthesim hic insertam in prima editione sic legi (qui VI et V Nonas Martii sine egregia commendatione transiri non debuerat). Tandem in ejusdem Usuardi auctariis ex Molano habemus: In Britaunia sancti Ethbini, abbatis Nectensis.

[35] [Hugo Menardus et Bucelinus.] Sic etiam in Martyrologio Benedictino [Martyrologium Sanctorum Ordinis divi Beuedicti, duobus Observationum libris illustratum, auctore R. P. D. Hugone Ménard, Congreg. S. Mauri, Paris. 1629.] ad hunc diem XIX Octobris, sequens habetur annuntiatio: In Hibernia sancti Ethbini abbatis Nectensis, discipuli sancti Similiani. In Ms. Torgerloensi, quod nobis sicut multa alia a RR. DD. Canonicis illius monasterii commodatum, et inscribitur: Kalendarium Sanctorum ordinis S. Benedicti P. N.; legitur: Sancti Geremari abbatis Flaviacensis. Ipso die sancti Ethbini abbatis Thaniacensis. Corruptio erit vocis Thauracensis. Addamus quæ habet Bucelinus, ex quo, sicut et ex præcedentibus, apparebit pleraque ad sanctum Ethbinum spectantia, confusa a martyrologis fuisse, prout supra ex professo disputavimus. Scribit itaque Bucelinus in Menologio [Menologium Benedictinum Sanctorum, Beatorum atque illustrium ejusdem ordinis Virorum elogiis illustratum. opera et studio R P. F. Gabrielis Bucelini monachi. Veldkirchii 1655] ad XIX Octobris: In Hibernia sanctorum Ethbini et Winwaloei abbatum. Fuit uterque, mira sanctitate et insolenti vitæ rigore spectatissimus. Inter res gestas eorumdem, illud imprimis memoria dignissimum celebratur, quo stupendam sane et animi demissionem, et ferventissimam, qua flagrantissimi erant, in proximos charitate, manifestissimo argumento prodidere. Cum projecti in via leprosi cujusdam etc. Sequitur narratio Christi ipsis apparentis; dein addit. Ethbinus, Francis Britanniam vastantibus Winwaloeo superstes, in Hiberniam secessit, et viginti ibidem annis supervixit… Monachum in Tauracensi primum cœnobio professus, Nectensis dein monasterii abbatem egit; ubi octuagesimo tertio ætatis anno, obitum suum præcognoscens et fratribus prædicens, ante altare spiritum Deo reddidit 14 Cal. Novemb. sub A. Ch. 590.

[36] [Commemoratio S. Ethbini in Monte Blandinio.] In Belgico Martyrologio recentiori Ms. et lingua gallica exarato, ad hunc diem legitur: In monasterio S. Petri Gandæ, fit memoria sancti Ethbini Hiberni. Dicitur Hibernus; non quod ex illa esset oriundus regione, sed quod ibidem mortuus Sanctis Hiberniæ non sine ratione annumeretur. Ut autem ratio reddatur commemorationis S. Ethbini in Monte Blandinio, in mentem revocandum est, quod habetur apud nos in Actis S. Winwaloei [Acta SS. ad diem III Martii, p. 245 – 261.] ; ubi Commentarii prævii § II multis agitur de corpore S. Winwaloei olim in Montem Blandinium translato; ita quidem ut fere in dubium revocaretur traditio (de qua mox dicemus) Monstroliensis. Omnibus tamen ponderatis, concludunt majores nostri (et recte quidem, ut ex sequentibus patebit) corpus S. Winwaloei, abbatis Landevenecensis, olim translatum fuisse Monstrolium ibique etiamnum asservari, et aliquas hujus solum reliquias Gandavum deportatas; adduntque, si tamen de secundo Winwaloeo (altero scilicet ab abbate Landevenecensi, quod quidem nobis extra omne dubium est) vita S. Ethbini accipi possit, alterutrius corpus Gandavum olim translatum fuisse tuto videtur dici posse [Ibid. Comm præv., § II, n 18, p. 249.] . Sive ergo corpus fuisse crediderint S. Winwaloei Landevenecensis, sive alterius, nempe Tauraracensis de quo in actis S. Ethbini, cum apud plerosque duo illi Sancti, ut supra demonstravimus, confundantur, mirum haud videbitur in Blandinio Monte commemorationem habitam fuisse S. Ethbini, cujus forte etiam aliquæ reliquiæ ibidem servabantur.

§ II. De Reliquiis S. Ethbini. Earum translationes variæ. Sacrum corpus Monstrolii asservatum usque ad exitum sæculi præteriti, quando a sacrilegis combustum fuit. Acta.

[Reliquiæ S. Ethbini primum repositæ in Silva Necten si, dein juxta Saussaium in Pormort, prope Rothomagum translatæ.] Scribit Saussaius in extrema parte longissimi, quod, pro more suo, de sancto Ethbino texit critice minus quam emphatice et verbose, encomii: Efflato autem immaculato spiritu, corpus, purissimum tam preciosæ gemmæ vasculum, sicut discipulis circumstantibus Vir beatus moriens injunxerat, prope altare ipsum conditum est. Ex quo tot inde miracula corruscarunt, ut fratres de ejus æterna glorificatione iis divinis judiciis edocti, piis a suffragationibus, quas in animæ expiationem, Vir ipse vere humilis enixe flagitaverat, destiterint, rati non suffragiis juvandum, cujus nota explorataque supernis testimoniis felicitas, poscentibus quibusque illius opem, tot præsidia conserebat. Ossa tanti Cœlitis postea in Galliam ad patriæ munimentum revecta apud Rotomagenses, in vici de Pormort ecclesia, quam in ejus honorem fidelium pietas excitavit, digno Dei amici cultu reposita sunt, ibi nunc usque caput ejus venerabile, hierothecæ argenteæ inditum, omni religione adservatur. Maxilla tamen ex hoc decerpta in collegiata ecclesia sanctæ Dei Genitricis apud Vernonium ad Sequanam oppidum ejusdem tractus visitur, eo quo decet honore recondita. Hanc reliquiarum tum præsentiam tum venerationem ignorarunt Albertus Legrand, et D. Lobineau, sicut et hujus postremus editor et corrector Cl. Tresvaux; quoniam hac de re apud omnes tres altum est silentium. Nec etiam alibi illarum reliquiarum mentionem invenimus. Non tamen exinde dictum velimus hujusmodi venerationem in præfatis sacrariis haud haberi: sed quam solide fundata sit, in medio relinquimus. Tanto magis quod Saussaiana narratio non prorsus quadret cum iis quæ tradit Malbrancus [De Morinis, lib. II, cap. XXXII, t, I, p. 186.] .

[38] [Malbrancus translatas dicit primum in Britanniam minorem,] Postquam enim retulit Winwaloeum (quem, ut notavimus perperam confudit cum altero ejusdem nominis) Tauraci mortuum et sepultum; Ethbinum vero in Silva Nectensi diem obiisse supremum, atque ibidem terræ mandatum; pergit in hunc modum: Etsi vero discreta mari fuerint utriusque aliquanto tempore domicilia: tamen eorum, quibus una pœne mens ac pietas inerat, voluit Deus iterum coalescere pignora: dum enim Hiberniam expilarent hostes, Ethbinus transmarino junctus est Winwaloei tumulo: atque iterum, Britannia Minore Nortmannorum incendiis conflagrante, Monasteriolum translata est una duorum sandapila, ut mænitum insigniter in rupe oppidum ab hostium injuriis tutam daret. Præstant illic eorum corpora in hodiernum diem lignea theca argento divite obducta. Atque hæc Malbrancus quin mentionem faciat ablati capitis, quod, juxta Saussaium, haud procul Rotomago fidelium venerationi exponeretur.

[39] [et exinde Monstrolium.] Ast quæri hic potest utrum hæc ut confidenter ita etiam vere a Malbranco scripta sint? Sane de reliquiis Monstroliensibus mota jam quæstio fuit in Opere nostro ad diem tertiam Martii in vita S. Winwaloei, ubi et exhibitum est instrumentum authenticum translationis ejusdem reliquiarum; et nos simile dabimus hic instrumentum, non minus authenticum de corpore sancti Ethbini, ex quo itidem antiqua stabilietur ecclesiæ Monstroliensis traditio, juxta quam reipsa olim eo, ut scribit Malbrancus, translata fuisset una duorum Sanctorum Sandapila. Ast unde, quando, quomodo translatio hæc facta sit, nullibi declaratur. Ita scilicet scripsit Patri Henschenio Jacobus de Boves ecclesiæ parochialis divi Winwaloei Monstrolii humilis pastor et canonicus ecclesiæ collegiatæ B. Firmini martyris in eadem civitate. Petierant nempe hagiographi, ut, quæ exstarent in celebri sancti Salvii abbatia Monstrolii, instrumenta et mss. ad Vitas et Reliquias Sanctorum spectantia sibi communicarentur; curavit itaque laudatus J. de Boves pleraque exscribi, atque Antverpiam misit, addita epistola, cujus hic partem juverit adscribere.

[40] [Notitia de reliquiis Monstroliensibus ex epistola Jacobi de Boves ad Henschenium.] Mittimus tandem aliquando, reverende pater, antiqua manuscripta Monstroliensia, omnino omnia, quæ in monasterio seu abbatia sancti Salvii, ordinis sancti Benedicti, habentur de S. Winnaloeo et aliis Sanctis, quorum corpora aut reliquiæ ibidem asservantur. Nihil prorsus omissum est. Exscripta a monachis duobus dictæ abbatiæ ego accurate relegi et contuli cum exemplaribus. Quæ quidem exemplaria fuerunt olim uno grandi volumine comprehensa in membranis; nunc vero temporis folia dissuta, dissoluta, ex parte lacera, dissoluta et sparsa, ordine inversa, ipsa vetustate exesa, ut mirum videri non debeat, si vitas plerasque habet R. vestra mancas et præcipue vitam S. Winualoei tot hiatibus intercisam et per partes alias aliis assutas. Isto volumine quondam monachi usi sunt pro Breviario et inde sumptas cantabant lectiones de Sanctis totius anni. Wingualoeus, seu Winualoeus seu Winualocus, gallice est S. Waloy, dicitur quidem socius Ethbini, in vita ejusdem Ethbini. Sed ista Ethbino societas fuit cum Winualoeo Juniore; qui Junior vixit Tauraci. Sub quo autem Similiano vixerit, ignoro, cum S. Similianus, cujus vitam describit Morleus seu Morlaisius (Legrand de Morlaix) scriptor vitarum Sanctorum Britanniæ, vixerit duobus ante sæculis… Quando, quomodo, qua (via) translatum fuerit corpus S. Winualoei Monstrolium, nihil habemus præter ea quæ continentur in fasciculo exscriptorum ad vos missorum pagina… Sunt authentica illa quidem, utpote exscripta ex veteri volumine terso seu libro manuscripto, ubi de immunitatibus et redditibus dictæ abbatiæ S. Salvii (agitur hic de instrumento translationis ex una in aliam thecam, quod typis excusum reperitur ad III Martii); sed translationis (nempe primæ ex dissita regione Monstrolium) circumstantias et modum non satis declarant. Quando præcise, quomodo aut qua Monstrolium translata sint cætera corpora seu reliquiæ Sanctorum, nihil prorsus habemus… Nos item nihil habemus de S. Ethbini corporis translatione Monstrolium; sed translatione ejus in thecam novam nihil certius ut R. V. videbit ex instrumento.

[41] [Corpus S. Ethbini Monstrolium translatum fuisse antiquissima traditio est,] Ex hac epistola (quam paulo latius descripsimus ut viri indoles seria et litteratura haud vulgaris innotesceret legenti) intelligimus plura Sanctorum corpora (decem omnino numerabantur) in abbatia S. Salvii asservata olim fuisse; unde autem et quomodo illorum pleraque, ac nominatim corpus sancti Ethbini eo delatum sit, nullatenus constare. Est tamen extra dubium traditionem Monstroliensem de translatis Beati illius exuviis ad dictam abbatiam, antiquissimam et maxime authenticam esse, ut perspicue efficitur ex sequenti instrumento, quod reperitur in fasciculo exscriptorum, de quo in laudata epistola fit mentio.

[42] [cujus fidem facit instrumentum authenticum episcopi Ambianensis] Universis præsentes litteras, sive hoc præsens instrumentum inspecturis. Johannes de Haricuria Dei gratia episcopus Ambianensis salutem in Domino sempiternam et præsentibus dare fidem. Notum facimus quod nos in ecclesia monasterii S. Salvii de Monsterolo ordinis sancti Benedicti nostræ diœcesis visitationis officium exercentes, inter cætera vidimus et palpavimus corpus beati Ethbini confessoris ab antiquissimis temporibus repositum in quadam theca seu feretro marmoreo, quæ quidem theca propter antiquitatem multum demoliebatur; unde etiam ad supplicationem et requestam et in præsentia religiosorum dicti monasterii, eorum abbate absente, et aliorum tam cleri quam populi ejusdem villæ in multitudine copiosa coram nobis comparente, assistenteque fere omni plebe dictæ villæ et plurimarum aliarum villarum et locorum adjacentium, solemniter et honorifice ac devote post celebrationem Missæ in dicta ecclesia per nos celebratæ, idem corpus beati Ethbini confessoris a dicta veteri theca in novam thecam marmoream, honestam et notabilem reposuimus et includi fecimus realiter. In qua quidem veteri theca cum dicto sancto Corpore erat quædam cedula de antiqua scriptura facta, verba quæ sequuntur continens: Hic requiescit corpus beati Ethbini confessoris. Et his peractis venerabilis et religiosus vir frater … lector Carmelitarum dicti loci Monsterioli verbum Domini proposuit, vitam, virtutes et merita ipsius sancti Ethbini narrando et declarando, ad laudem Dei et recommendationem ejusdem Sancti, totiusque curiæ cœlestis. Quod omnibus, quorum interest tenore præsentium certificamus; et in hujus rei testimonium fecimus præsentes litteras sive hoc præsens instrumentum fieri, ac sigillo nostro cum signo et subscriptione notarii infra scripti roborari. Datum et actum in loco prædicto, anno ab Incarnatione Domini millesimo quadringentesimo vigesimo quarto, indictione secunda, mensis vero Junii die decima tertia, pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Martini Divina Providentia Papæ V anno septimo. Præsentibus venerabilibus in Christo Patribus sancti Judoci supra mare et Forestimonasterii, monasteriorum abbatibus, veneranda domina abbatissa sanctæ Austrebertæ dicti loci Monsterioli ordinis et diœcesis nostræ prædictorum, venerabilibus patribus de Longavillari Cisterciensis ordinis, Morinensis diœcesis, et sancti Andreæ in Nemore, ordinis Præmonstratensis et nostræ diœcesis, monasteriorum abbatibus, cumque provinciali fratrum Carmelitarum et Johanne Darques in sacra pagina professore, cum multis aliis (quorum nomina ibidem expressa et hic brevitatis causa prætermissa).

[43] [et varia chronica.] Hujus translationis mentio quoque fit in Chronicis S. Andreæ in Nemore [Recueil chronologique des choses remarquables de l'abbaye de S. André au Bois, Ordre de Prémontré, par Fr. Claude Sallé, chanoine regulier de la dite abbaye et prieur de Valrestauld. S. Omer, Carlier 1651, in-4o, p. 100.] . Anno 1424 Ingelrannus noster (Enguerrand de Fruges abbas ordine vigesimus primus S. Andreæ) interfuit cum abbatibus S. Judoci supra mare, Forestimonasterii, Domni-Martini, et Longumvillarensis translationi corporum SS. Kiliani, Ethbini, Corentini et Conocani, episcoporum confessorum, factæ in abbatia S. Salvii, die decima tertia Junii, a Joanne de Haricuria, Ambianensi episcopo. Similiter memoratur hæc translatio in aliis duobus Chronicis Mss. ejusdem abbatiæ S. Andreæ in Nemore: altero Nicolai Ledé, ab anno 1636 ad annum 1680, abbate S. Andreæ; de quo hæc habentur in Nova Gallia Christiana [T. X, col. 1377, ubi de Abbatibus S. Andreæ.] : Nonnulla ejus opera typis vulgata sunt: Catalogus sive Fundationes abbatiarum ordinis Præmonstratensis; Kalendarium historicum pro totius anni decursu. Volumina plura Mss. ab eodem composita ad lucem aspirant. Nicolai (Ledé) ad exemplum ejusque studiorum comes Claudius Sallé Chronicon edidit typis primo Parisiensibus anno 1634, dein Audomarensibus anno 1670, Rerum Memorabilium sui monasterii, aliaque edenda reliquit. Alterum, quod innuebamus, chronicon Ms. alterius abbatis est ejusdem S. Andreæ in Nemore, nomine Antonii Bouberti, qui priori parte sæculi decimi septimi hæc scribebat: anno 1424. Translatio reliquiarum SS. Killiani et aliorum trium episcoporum et confessorum, in abbatia S. Salvii, Monstrolii, cui interfuerunt episcopus Ambianensis, abbas noster, aliique plures.

[44] [Dubitandi ergo locus non est de veneratione, ab antiquo Monstrolii S. Ethbino exhibita.] Jam ergo sæculo decimo quinto ineunte persuasum omnibus erat corpus sancti Ethbini ab antiquissimis temporibus Monstrolii fuisse repositum; quod vel ex ipsa constabat theca, seu feretro marmoreo, quæ propter antiquitatem multum demoliebatur. Præterea in veteri theca cum dicto sancto Corpore erat cedula de antiqua scriptura facta, verba quæ sequuntur continens: hic requiescit corpus beati Ethbini confessoris. Non potest igitur dubitari de veneranda sacri illius depositi antiquitate, nisi authentia ipsius mox recitati instrumenti denegetur. Atqui hæc firma stat et inconcussa. Testatur enim laudatus J. de Boves se exemplar authenticum præ manibus habuisse. En verba, quæ ad marginem instrumenti translationis SS. Salvii et Ingaudi, sua manu adscripsit: Hoc instrumentum prorsus authenticum cum reliquis omnibus hujusmodi. Legi ego originalia signis seu sigillis bene munita in membranis.

[45] [Non tamen constat unde, quomodo et quando sacrum corpus eo fuerit delatum.] Est igitur extra controversiam sacras exuvias, de quibus in prædicto instrumento, pluribus ante sæculis, Monstrolium delatas; easque proinde summa dignas censendas veneratione. Optandum utique foret ut æque clara haberentur indicia, quibus probaretur translatio corporis beati Ethbini ex Hibernia seu Silva Nectensi in Gallias atque adeo ad abbatiam Monstroliensem. Tunc enim vel obstinatissimo cuique confitendum esset reliquias Sancti nostri ibidem reapse asservatas. Ast vel inviti fateamur oportet cum R. D. de Boves, nos apud antiquos nihil prorsus invenisse quo de hujusmodi Translatione constet; sed neque etiam quidquam in veteribus monumentis offendimus quo illa vel in dubium vocetur vel negetur. Conjecturis itaque indulsit Malbrancus noster cum scriberet, sacrum Ethbini corpus primum ex Hibernia in Britanniam minorem, atque inde, sævientibus Nortmannis, Monstrolium delatas.

[46] [Duo alia Instrumenta de reliquiis Monstroliensibus:] Sunt tamen alia quædam, hic haud prætermittenda, quibus, si firmum omnino robur non addatur Monstroliensi traditioni de reliquiarum primæva translatione, saltem plurimum elucidatur. Recitantur nimirum in nova Gallia Christiana [T. X, col. 283 – 86, inter Instrumenta ecclesiæ Ambianensis.] chartæ duæ ad rem nostram haud parum facientes. Altera Alulfi comitis Hesdinii (Hesdin, Urbicula hodie munita in diœcesi Atrebatensi) qui advocatus sancti Salvii inscribitur. Communitur charta hæc Notitia Ramirici apud annalistas vocatur; cujus denominationis ratio elucescet ex illius tenore, mox subjiciendo. Qui quidem Ramiricus in catalogo abbatum S. Salvii ordine primus venit [Nova Gallia Christiana, t. X, col 1297.] , attamen alii plures, quorum nomina ad nos non pervenerunt, eum antecesserant, quoniam ipse in Notitia prædecessores suos memorat, qui longa in pace tenuerant villam Caveronis (Cavron St Martin) ab Helgaldo comite datam, cujus (pacis) turbatæ advocatum constituit Alulfum comitem Hesdinii anno Domini M, ut ex ipsa charta patet, quæ est hujusmodi. Quoniam sæpe rerum memoria gestarum et omnium recordatio præteritorum labentibus longi temporis spatiis a mentibus hominum decidit, idcirco ego Ramiricus ecclesiæ beati Winvaloei de Monsterolo humilis minister, providens, ne quis forte pravo consilio seductus, quod suum non esset sibi usurpare præsumeret, notitiæ futurorum cartam istam legentium et audientium declarare curavi, qualiter beati Winvaloei corpus a quodam episcopo nomine Clemente et quodam abbate nomine Benedicto et quibusdam aliis monachis clericis et laicis pro terrore Francorum, terram minoris Britanniæ vastantium, fugientibus, et in majorem Britanniam deferre volentibus, utpote qui ejus famulatui prorsus dediti erant, apud Monsteriolum allatum est. Quem Helgaldus, qui tunc comes erat, honorabiliter suscipiens, honorabilius detinuit; quia et villam Caveronis, quæ proprium ejus erat alodium, sine advocato, sine majore, penitus liberam sancto donavit, unde servitores vivere possent, et ubi laici, qui Sanctum secuti fuerant, habitarent; quam prædecessores mei longa in pace tenuerunt, sed invalescente mundana nequitia, partim a dominis circummanentibus, res nostras injuste invadentibus, partim ab habitatoribus justitiæ nostræ aliquando subdi se respuentibus, temporibus nostris pax illa turbata est. Hac igitur tam gravissima necessitate compulsus, consilio capituli et amicorum meorum, quos prudentes et fidos mihi credebam, Alulfum comitem Hisdinii advocatum constitui, quo neque fortiorem neque compotentiorem rectitudini nostræ tuendæ cognovi, ut ejus potentia dominos, res nostras invadentes, reprimeret, et habitatores, qui rebelles essent, ad justitiam nostram venire compelleret … Et sciendum est quod comes debet esse advocatus et defensor: si vero aliquis ad justitiam abbatis venire renuerit, comes cogere debet; si autem abbas ab aliquo auxilium habere voluerit, auxilium comitis et justitia dari debet. Præcepi autem ego Alulfus comes Hisdinii hanc cartam ideo fieri, ut tam præsentibus quam futuris notum fiat, quod hæc conventio perpetua stabilitate ac manus nostræ confirmatione roborata consistat. Actum est hoc in cœnobio sancti Winvaloei apud castrum Monsteriolum anno Domincæ Incarnationis M. Indictione XIII. Regnante vero rege Roberto, anno III. Signum Alulfi comitis, qui hanc cartam fieri jussit et manu propria firmavit. Signum Ramerici abbatis etc. Haud abs re fuerit hic notasse ex Muratorio [Antiquitates Italiæ medii ævi, t. III, col. 6. Edit. Mediolani 1740. Dissertatio XXXIV: De Diplomatis et Chartis antiquis dubiis aut falsis.] non raro contigisse, ut irruentibus in Italiam barbaris, aut intestinis bellis flagrantibus, aut ex aliis etiam caussis, Tabularia comburerentur, aut chartæ alio asportarentur: quod præcipue accidit ineunte sæculo Christi decimo, quum ferocissima Hungrorum gens variis irruptionibus Langobardiam fere universam afflixit. Gallia quoque et Germania ex diuturnis Nortmannorum incursionibus graviori etiam patuerunt malorum Illiadi. Tunc ergo religiosi viri, ne ex hujusmodi diplomatum, aliarumque membranarum jactura aliquid sibi incommodi crearetur, neve improbis aditus aperiretur ad eorum bona ac jura invadenda, legitimum eligebant præsidium, nempe regis aut imperatoris litteras impetrare, quibus in posterum prospiceretur suis juribus, si quando in discrimen adducerentur.

[47] [Alterum Henrici I, Francorum regis.] Altera charta, superius indigitata, inscribitur diploma Henrici regis pro sancto Salvio. Suffecerit hic adscripsisse illius initium, quod ad rem nostram pertinet. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Henricus gratia Dei Francorum rex. Cum primitivæ virtutis, scilicet charitatis, fructus inter alias virtutes emineat, et pro sua dignitate superexcellat; toto nisu omnibus in commune est elaborandum et summopere decertandum, quatenus quod auctori nostro Jesu Christo, quem redemptorem habemus et judicem, magis placere comperimus, studiosius diligamus, et diligendo nostrorum bonorum erogatione strenue impleamus. Liberalitas namque, quæ charitatis officio deservit, regiam dignitatem magis ornat et excolit, dum in ea majorem effectum ostendit. Unde notum sit omnibus sanctæ matris Ecclesiæ fidelibus et nostris, tam præsentibus quam futuris, quod nos morem antecessorum nostrorum regum videlicet et imperatorum sequentes, liberalitatem nostris locis Sanctorum et congregationibus fidelium impendere deliberavimus, quatenus eorum intercessionibus freti, præsentia bona cum facilitate et æterna mereamur obtinere cum felicitate; unde loco sancti Wingaloei, Monsterioli sito, a pluribus collata præcepto nostræ auctoritatis firmanus, et Sigilii nostri impressione signari præcepimus. Imprimis ea quæ a nostra liberalitate, vel patris mei Roberti, vel avi mei Hugonis prædicto loco concessa sunt, scilicet molendinos duos, cervisiæ usibus deservientes, a me alterum cum quinque accolis, et alterum ab avo meo prædicto Hugone cum decimo pontis denario et duabus ecclesiis in memoriam sancti Judoci sacratis, quarum una est infra munitionem, alia super fluvium sita est, cum piscatoria aquæ ab Atiniaco usque Brivermacum. Addimus præterea firmando ea quæ pater meus contulit, tres ecclesias; unam scilicet in honore sancti Petri, aliam in honore sancti Wingualoei, tertiam in commemorationem sancti Salvii sacratas; et transitum Novæ-Villæ, pro quo solvuntur unoquoque anno quinquaginta carratæ ligni et duo modia vini, cum quinque solidis et decima levaturæ cervisiarum. Inculcamus præterea corroborando ea quæ a primis fundatoribus loci sunt collata, scilicet a Hilgoldo comite, qui prædictum Sanctum nuper a partibus Britanniæ propter metum piratarum deportatum, hospitio cum liberalitate et munificentia, tempore Ludovici imperatoris, filii Caroli Calvi suscipiens, dedit illi imprimis atrium publicum, sepulturam scilicet advenarum et peregrinorum, deinde novem mansos subtus Firmitatem cum prato eisdem mansis contiguo; addidit denique hiis villam Caveroniacum absque alicujus consuetudinis exactione et redhibitione, cum ecclesiis duabus et molendinis totidem [Nov. Gall. Christ., t. X, p. 284, inter Instrum.] . Cætera, utpote ad rem nostram nihil facientia, prætermittimus.

[48] [Quid ex utroque Instrumento efficiatur] Ex duabus hisce chartis efficitur, corpus S. Winwaloei allatum fuisse Monstrolium tempore Ludovici imperatoris, filii Caroli Calvi. Is erat Ludovicus, hujus nominis secundus, cognomine Balbus, rex Aquitaniæ ab anno 867; patri suo successit VI Octobris anno 877, coronatus primum Compendii ab Hincmaro Rhemensi die VIII Decembris præfati anni, et deinde rursus a papa Joanne VIII in concilio Trecensi, die VII Septembris 878; sequentis vero anni die X Aprilis, in Parasceve Domini, obiit Compendii, ibique inhumatus est [Art de vérifier les dates, p. 539.] . Improprie tantum imperator in diplomate vocatur Ludovicus Balbus. Carolo Calvo, inquit Petavius noster, quinto imperatore mortuo, sextus numeratur Carolus Crassus, Ludovici Germaniæ regis filius, ex anno 880. Falluntur enim qui Ludovicum Balbum Calvi filium imperatoribus accensent. Errori causam dedit, quod a Joanne papa VIII idibus Septembris coronatus dicitur anno 878; sed regia hæc fuit, non imperatoria corona. Tametsi Joannes, Balbo favens, in eum transferri studeret imperium, ob idque vexatus ab Romanis, urbe coactus sit excedere, ut Sigebertus ad annum 878 prodidit. Hinc ad Balbum profectus anno integro apud ipsum fuit. Ergo Balbus Franciæ rex, tertio a patris obitu anno, periit IV Eid. Aprilis (i. e. die X) Parasceve: qui character in annum cadit 879 [Rationarium Temporum, part. I, lib. VIII, cap. X. Edit. Lugduni Batavorum MDCCX, p. 324.] . Hinc B. Winwaloei Monstrolium translatio ex Britannia minori refertur ad 878 [Gallia Christian., t. X, col. 1297.] . Ast notatu hic ante omnia dignum est, in utroque, mox partim saltem recitato instrumento, non agi nisi de solo Winwaloei corpore; nihil prorsus de alio quovis additur. Similiter nec sedes, cui præerat Clemens ille episcopus, indicatur, nec mentio fit Landevenecesis abbatiæ: Qualiter beati Winvaloei corpus a quodam abbate nomine Benedicto, verba sunt Ramerici in notitia seu charta Alulfi.

[49] [De iisdem Reliquiis ex Chronico ms. D. Ducrocq;] His pronotatis variorum de tempore et modo quibus plura Sanctorum corpora Monstrolium perducta traduntur exhibebimus narrationem. In Chronico Ms. Domni Ducrocq monachi Benedictini, hæc leguntur: Certum est Helgodum comitem plurimum huic abbatiæ (S. Salvii) favisse, ut fidem facit notitia, quæ his incipit verbis: ego Ramericus. Porro Ramericus iste, qui abbas erat S. Salvii eo spectabat, ut indicaret, quo tempore Reliquiæ S. Winwaloei, S. Maclovii, S. Justini et aliorum quorumdam ex Britannia minori Monstrolium fuerint allatæ. Ex ejus enim notitia constat id contigisse anno Domini millesimo. (Hic enim vero turpiter hallucinatur D. Ducrocq; imo nec intellexit Ramerici notitiam,quæ data quidem est anno millesimo, ast tempora respicit dudum jam elapsa, ut vel obiter legenti in oculos incurrit). Scilicet Clemens episcopus Corisopitensis (Quimper) et Benedictus abbas Landevenecensis, cum barbari Francique inferiorem vastarent Britanniam, præfati episcopus et abbas reliquias transportandas susceperunt in majorem Britanniam, utpote qui uterque ex Anglia essent oriundi. Cum vero Monstrolium attigissent, comes Helgodus (Helgaud) tanta eos excepit benevolentia, ut ulterius suum prosecuti non sint iter. Partem itaque reliquiarum apud se retinuit Helgodus; partem misit in villam Caveronis (Cavron St Martin), quam et monachis concessit, quæ etiam hodie ad S. Salvii abbatiam spectat. Nec hoc solum munificentiæ reliquit Helgodus comes testimonium, sed et alia plura donavit in eorum sustentationem, et quo efficacius eos induceret ad ibidem subsistendum, voluit monasterium suum a S. Winwaloeo deinceps nuncupari, in honorem scilicet sancti abbatis cujus corpus transtulerant præfati episcopus et abbas. Et re quidem vera, vix dubium est, alio prius nomine vocatum fuisse S. Winwaloei monasterium, quod tandem a S. Salvio dictum est. Alio in loco chronici Domni Ducrocq dictas reliquias Monstrolium allatas vult sæculo IX, dum Galliam infestabant Normanni; et rursus alibi, repetens fere ad verbum, quæ supra retulimus de adventu episcopi Corisopitani et abbatis Landevenecensis, inter reliquias, quas secum ferebant, corpora numerat SS. Maclovii et Kiliani, sicut et S. Ethbini, abbatis Tauracensis, qui floruit anno 640.

[50] [ejus hallucinationes.] Ex his satis elucet recte asseri a Carolo Henneguier, (cive Monstroliensi viro optimo et erudito, qui haud pauca nobis submisit documenta) chronicon Domni Ducrocq in multis peccare, plura confundi inter se valde diversa,nec raro in chronotaxi deficere. Alibi notavimus quam inepte ex charta Ramerici inferat S. Winwaloei corpus Monstrolium fuisse allatum anno millesimo, quod ipse alio loco contigisse scribit sæculo IX. Præterea inter Corisopitanos episcopos nullum reperi, qui Clemens vocetur [Vide L'Église de Bretagne, ou Histoire des sièges épiscopaux, abbayes et autres communautés regulières et seculières de cette province, par M. Tresvaux. Edit. Paris 1839, p. 112 – 146.] . In catalogis Landevenecensibus occurrit quidem versus finem sæculi noni abbas nomine Benedictus, ast altum de præfata peregrinatione silentium [Ibid., p. 395.] .

[51] [De iisdem Reliquiis juxta Philippum Luto.] Philippus Luto sacerdos versus annum 1730 scripsit historiam (adhuc ineditam) comitatus sive Pagi Gesoriaci seu Bononiensis (Comté de Boulogne). Diligentem hunc et accuratum Carolus Henneguier vocat scriptorem. In hujus itaque chronici parte prima (quæ sola superest) citatur Domn. Bucherius (Boucher) monachus S. Salvii, qui de antiquitatibus Monstroliensibus egit in Opere Ms. nunc deperdito. P. Bucherius (inquit Luto) monachus Benedictinus (obiter notemus a Francisco Benoise, abbate commendatario, Monstrolium accitos fuisse anno 1706 reformatos monachos congregationis S. Mauri [Gallia Christiana, t. X, col. 1302.] ) qui disquirendis Monstroliensibus antiquitatibus incubuit, contendit primævum monasterium fundatum a S. Salvio et reparatum ab Helgodo comite, longo temporis spatio, Winwaloei nomine insignitum fuisse, quod hujus corpus eo allatum esset ex Armorica ab episcopo, nomine Clemente, et abbate nomine Benedicto, cum ob continuas Normannorum incursiones, in Angliam properarent. Nec solum secum deducebant S. Winwaloei corpus, sed et corpora S. Maclovii seu Machuti et aliorum, quæ hodiedum adhuc inveniuntur in thesauro abbatiæ Salvianæ. Addit deinde quomodo ab Helgodo comite retenti sedem ibidem suam fixerint anno 878, regnante Ludovico Balbo, provocatque ad duplicem, Ramerici nempe et Henrici I. chartam. Tum ipse subjungit Philippus Luto. Oppidum (Monstrolium) jam munitum erat et incolis haud infrequens, cum episcopus quidam nomine Clemens, forte Corisopitensis, et abbas nomine Benedictus, forte Landevenecensis, ex Armorica, a Normannis continue vexata, in Angliam fugientes, eo advenerunt. Qui quidem relicto Parisiis corpore S. Maglorii, Monstrolium deduxerunt magnam SS. Reliquiarum vim, inter alias corpora S. Winwaloei, S. Maclovii et aliorum, quæ hodie recondita sunt in thesauro Abbatiæ S. Salvii. Post hæc rursus agitur de Helgodo comite, qui eos ab intinere in Britanniam majorem retinuit. Alibi, teste Carolo Henneguier, allata Monstrolium dicuntur ab episcopo Corisopitano et abbate Landevenecensi fuisse corpora SS. Winwaloei, Maclovii, Justini, Ethbini, Kiliani, Corentini, Conoquani. Ex his omnibus efficitur immotum perstare R. D. Jacobi de Boves assertum (num. 40 hujus commentarii citatum) scilicet nihil prorsus haberi ex quo satis constet, quando præcise, quomodo aut qua Monstrolium translata sint cætera (præter S. Winwaloei corpus) corpora seu reliquias Sanctorum. Cæterum præter septem, mox enumerata, alia tria Sanctorum, Salvii, Ingoldi (Ingaud) Wulphlii (Wulphy) corpora asservabantur in thesauro abbatiæ Salvinianæ.

[52] [Theca S. Ethbini describitur.] Anno 1713, die Aprilis undececima, factum est inventarium omnium reliquiarum, præsentibus monachis et scabinis, seribentibus Joanne Caudavaine et Francisco Desprez, notariis in præfata urbe publicis. Ex hujus instrumenti transumpto seu copia authentica, sequentia, ad S. Ethbinum spectantia, nobis submisit sæpe nominatus Carolus Henneguier: Item altera theca, basi innixa ex ligno deaurato, laminis argenteis simulque liliatis (fleurdelysées), atque tredecim iconibus cum Christo, cruci afflxo, ornata, aliisque duobus signis ad utramque extremitatem, item argenteis. Habet autem theca illa tres in longitudine pedes cum quatuor pollicibus, in altitudine pedes duos, in latitudine unum; fertque superius tria vasa seu urnas argenteas et quatuordecim minores columnas ex aurichalco. In hac theca quiescit corpus S. Ethbini abbatis. Feretrum seu loculus præfatæ thecæ læsum est: habetur enim in altera extremitate foramen, ortum ex tensæ gestatoriæ clavicula; quod quidem foramen thecam pervadit ad sequi pedis et amplius altitudinem; quare apposita fuit lamina a præfato aurifabro Delhomel. Tandem in Cæremoniali supplicationum seu processionum, anno 1723 exarata, legitur: Postea incedent fabri ferrarii, reliquias gestantes S. Eligii. Postea sutores, sive cerdones, gestantes corpus S. Ethbini.

[53] [Reliquiarum Monstroliensium destructio.] Remanet ut præclarissimi illius Reliquiarum thesauri nefandam impiamque distructionem, exeunte sæculo decimo octavo factam, narremus. Ultimo scilicet mensis Septembris die anni 1793, proconsul (Andreas Dumont) missus cum imperio in illas partes a gubernio, quod tum Galliam universam cæde et sanguine funestabat, Monstrolium ingressus, statuas, quæ magno numero præstantissimam ecclesiæ S. Salvii porticum exornabant, inter inconditos plebiculæ clamores dejicere jussit, ita ut duæ tantum integræ permanserint; reliquis omnibus vel penitus destructis vel fœde mutilatis. Atque hæc matutino præfatæ diei peracta sunt tempore. A meridie indignius perpetratum est facinus. Sanctorum Reliquiæ sepositæ fuerant in sacrario abbatiæ: decem scilicet sacra illa corpora, superius memorata; item alia tria, nempe SS. Austrebertæ, Tramechildis et Julianæ, olim ex S. Austrebertæ monasterio allata; ingens præterea minorum reliquiarum vis; sive ex thesauro Salviano, sive ex variis abbatiis, conventibus, paræciis congestarum. Quæ omnia sicut et plurimam copiam icuncularum lignearum, librorum ritualium etc., asportare Dumontius curavit in forum (Place d'Armes). Cumque in acervum composita essent, advocatur ex nosocomio (Hôtel- Dieu) monialis, cogiturque, junctis amantium more brachiis, una procedere cum sacerdote, vicario seu vice pastore, ut aiunt, præfatæ urbis, qui civili, ut dici solet, constitutioni fidem præstiterat. Ambo itaque, faculam manu tenentes, vix non emortui, ast terrore compulsi, ignem, spectante proconsule, strui supposuerunt. Dum flagrabat venerandus ille non solum religionis, sed et antiquitatis thesaurus, theca, reliquias S. Ethbini recondens (eadem nempe de qua superius num. 52 diximus) cum prævie, sicut et reliquæ thecæ, ornatibus laminisque argenteis spoliata fuisset, disjuncta est; ex qua caput seu cranium elabens, volvi versus multitudinem cæpit. Quod, ait toties jam laudatus Carolus Henneguiter, pater meus (qui annos tunc fere tredecim natus, præsens ab initio fuerat nefandi facinoris spectator) arripiens, atque sub veste sua recondens, servare tamen non potuit, a milite, qui eum inverso sclopeto inter scapulas percussit, coactus prædam suam dimittere.

[54] [Nihil ex S. Ethbini corpore superest.] Tot tantarumque Reliquiarum in summa olim Monstrolii partim, partim aliis in locis veneratione habitarum, nihil servatum est, præter minora quædam reliquiaria, pleraque affabre facta, quæ moniales S. Austrebertæ, dum domo sua ejicerentur, subduxerant, et deinde converso rerum statu, restituerunt: item minora aliquot ossa a fidelibus sive accepta sive soluto pretio obtenta ab iis, qui sacras Thecas, antequam igni traderentur, ornatibus suis spoliabant: quæ quidem etiam, depulso turbine, ecclesiæ restituta fuere. Haud pauca quoque ossa semiusta, cineribus erepta, atque in plures majores thecas promiscue congesta, hodiedum, sicut et alia mox memorata, servantur in antiqua S. Salvii ecclesia abbatiali, nunc parochiali Monstroliensi. Porro nihil jam superest, ne particula quidem, ex S. Ethbini reliquiis; nisi forte inter ossa semiustulata et promiscue coacervata.

[55] [Acta S. Ethbini ex Ms. Aquicinctino.] Acta sancti Ethbini damus ex Ms. Aquicinctino. Hujus transumptum sive copia, integre exarata manu P. Heriberti Rosweydi, exstat inter Mss. olim Musæi Bollandiani, nunc bibliothecæ Burgundiacæ Bruxellis. Notatur in capite dicti Ms. collatum fuisse cum altero Ms. Marchianensi. Surius eadem habet acta, sed mutato stylo, cum hac inscriptione: Vita S. Ethbini abbatis incerto quidem auctore, sed fide digna. Nos primævum textum restituimus, adjectis notationibus, in quibus præter varias lectiones, alia quædam indicamus, quæ in prævio commentario præterire oportuit. Quo tempore acta S. Ethbini conscripta fuerint, non facile quis dixerit; cum nulla in eis occurrat nota quæ ad illud determinandum faciat. Satis antiqua nobis videntur. Cæterum et narrationis et scriptionis modus virum indicat gravem, qui, pro more generaliter recepto, amplificat quidem res gestas; quæ tamen, quoad substantiam rejici nequeunt nisi ab eo, cui a priori ratum fixumque est, quævis miracula ex antiquis Sanctorum legendis et vitis decerpta, cum risu vel contemptu excipere.

[56] [Codex Landevenecensis;] Habemus et alteram vitam sancti Ethbini descriptam ex archivo monasterii Landevenecensi in Britannia Armorica, ut manu sua notavit Papebrochius. Hæc parum differt a priori de qua mox diximus, nisi quod in prima pagina et initio secundæ, loco Ethbinus scribatur Idinnetus vel Idunetus; in reliquis paginis usque ad finem constanter servatur nomen Ethbini. Supra diximus sanctos Ethbinum et Idinnetum a nonnullis confusos fuisse, quod forte provenit ex Manuscripto Landevenecensi. Nec enim autumandum amanuensem seu copistam nostrum propria auctoritate nomini Idinneti substituisse nomen Ethbini. Quod si fecisset, promiscue usurpasset utrumque scribendi modum, nec ab initio solum quater aut quinquies scripsisset Idinnetum, et postea perpetuo Ethbinum.

[57] [Vita ex Mss. S. Salvii Monstroliensis.] Tandem est nobis præ manibus et tertia sancti Ethbini vita, descripta ex veteribus manuscriptis abbatiæ S. Salvii monstroliensis. Hæc truncata videtur, cum tantum sese extendat usque ad vastationem monasterii Tauracensis; post quam paucis verbis indicatur transitus sancti Ethbini in Hiberniam. Cæteroquin vita hæc vix differt a duabus prioribus. Varias lectiones in Annotatis indicabimus.

ACTA SANCTI ETHBINI.
Ex Ms. Aquicintino, coll. cum. Ms. Marchianensi.

Ethbinus, Abbas Confessor in Hibernia (S.)

BHL Number: 2621
a

EX MSS.

VITA SANCTI ETHBINI
LEVITÆ ET CONFESSORIS,
DISCIPULI S. WINWALOEI.

[S. Ethbini natales, educatio domestica. Clero adscribitur.] Beati Ethbini b confessoris vitam scripturus, peto habere suffragatorem, quem ipse in se habuit habitatorem. In Britanniæ partibus natus extitit Ethbinus, patre nobilissimo et matre. Eruditus liberalibus studiis in domo patris sui usque ad quintum decimum annum fuit. Mortuo autem patre Eutio c, mater Eula ad sancti Samsonis episcopi Dolensis d confugit præsidium, et ut eam sacro velamine consecraret postulavit; qui ejus voluntati petitionique assensum præbens, et eam Deo dicavit, et filium suum Ethbinum, comam capitis radens, clericavit e. Mansit autem Ethbinus cum beato Samsone episcopo, quibusdam diebus f serviens ei die ac nocte.

[2] [Fit Monachus] Quadam autem die dum beatus Samson episcopus sacerdotali fungeretur officio, et Baumerus g diaconus lectionem Evangelii recitaret, audivit Ethbinus verba dicentis Domini: “Qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus” h. Hac voce compulsus cuncta reliquit, et ad sanctum Similianum i abbatem pervenit, monachalemque habitum de manu ejus suscepit et sub jugo Domini cervicem suam inclinavit, in monasterio qui Tauracus k nuncupabatur.

[3] [et comes individuus B. Winwaloei.] In eodem autem monasterio habitabat Winwaloeus sacerdos et monachus l, magnæ sanctitatis vir, qui beatum ad se conjungens Virum, vidit eminus m eum superna gratia illustratum: ut pater filium diligebat. Consuetudo autem erat beati Winwaloei ecclesiam, quæ sita erat a monasterio milliario uno, visitare, et inibi hostias tam pro vivis quam pro defunctis, jussu abbatis offerre. In hujus enim n visitationis consuetudine secum sociavit Ethbinum, juvenem præclarum, diaconum magnum, ut sacerdos dignus diacono sustentaretur justo.

[4] [Obviam habent leprosum,] Accidit autem quadam die, dum consuetudine expleta iter per campos in tempore messis facerent, invenere quemdam leprosum jacentem in terra, graviter plangentem, cujus corpus totum vulneribus erat plenum, exclamantem flebili voce, et auxilium ab eis postulantem. Cujus gemitu et anxietate compunctus o beatus Winwaloeus Ethbino diacono justo ait: Frater charissime, quidnam daturi sumus huic pauperi, auxilium a nobis postulanti? Aurum non habemus, argentum non recondimus; nudi pecuniis hujus sæculi, quid daturi sumus huic egenti? Sanctus vero Ethbinus spiritus sancti gratia repletus ait: Legimus, pater, in actibus Apostolorum quod beato Petro cum Joanne introeunte in templo, claudus eleemosynam petiit, et sospitatem gressus ab eis recepit p. Tunc beatus Ethbinus q: Tu autem appropinqua pauperi et supernæ gratiæ munus impartire illi.

[5] [fœdo afflictum in naribus vulnere;] Tunc beatus Winwaloeus stans secus pauperem dixit: Quæ sunt in te infirmitates, frater, pro quibus tam gravia suspiria tamque debilia verba emittis? Ille ab intimo pectore trahens suspiria, cum magna humilitate ait: Magna angustia, multi gravesque dolores quatiunt meum miserum corpus: sed præ cæteris dolor unus inest, qui adeo est infirmitati meæ noxius, ut si hunc diem sine hujus doloris curatione transeam, mortem potius quam vitam esse scio. Cui beatus Winwaloeus: Dic tu, frater, quo auxilio leviari poteris: Testis est Deus, quod nostræ carnis partem in tuis auxiliis, si necessitas comprobaverit, posituri sumus. Nares, inquit, meæ dolore vulnerum plenæ, stercus congerunt ab ardore, ut vides, tantæ infirmitatis r.

[6] [quibus dum os suum applicat B. Winwaloeus,] Hæc audiens Ethbinus, librum, quem gestabat manu, ad terram deposuit, et pauperem per latera arripiens, quia pronus in terra jacebat, erexit. Sacerdos vero Christi Winwaloeus dum ad nares ejus manum porrigeret, pauper flebili voce clamare, ut poterat, cœpit: Noli, senior, noli manu capere nares, quia dolor non permittit: sed si pro remissione peccatorum tuorum dolorem meum leviare volueris, ore tuo sugendus et leviter extrahendus est dolor, qui me cruciat s. Quo audito humiliavit se beatus Sacerdos, qui exaltatus fuerat meritis in cœlo: et dum applicaretur ad subveniendum pauperi, in ore suo excepit carnem filii Dei.

[7] [sub leprosi specie apparuisse sibi comperit Christum;] O mira res et admiranda, stupendaque omnibus audientibus. Mox ut ad se traxit beatus Winwaloeus, petra mirabilis in os ejus cecidit. Et beatus Ethbinus per latera Dominum tenens, sursum aspexit, cœlum apertum vidit, et in capite Domini quem tenebat, santa Crux apparuit, angelosque obviam venire vidit, et tunc beato Sacerdoti ait: Pater sancte, ipsum quem teneo manibus et tu ore, Dominum nostrum Jesum Christum, qui pro nobis semetipsum dedit, esse credo. His dictis dum magno gaudio exultarent, cupientes illum tenere manibus, elevavit se Dominus Jesus Christus in nubibus dicens: Non me erubuistis, servi mei, in angustiis meis, nec ego vos erubescam in regno Patris mei. Hæreditas vestra mecum est; et his, pro quibus petieritis, salus in regno meo.

[8] [qui, blande eos allocutus, disparet.] His dictis evanuit ab oculis eorum, et receptus est in cœlum cum magna voce. Vocem quidem audiebant sed neminem videbant. Stupefacti autem et nimio gaudio læti, laudaverunt ipsum qui eos in tantum dilexit, quatenus se eis manifestare dignaretur in similitudinem pauperis. Tunc beatus Winwaloeus dixit: Hoc tuis meritis, frater Ethbine, accidit nobis, qui tantæ es humilitatis et obedientiæ, ut quidquid humana lingua præcipere potest, tu corde devotissimus adimpleas. At contra Ethbinus ait: Non ita est, pater: sed tu, qui quotidie carnem et sanguinem Jesu Christi immolas, meruisti ipsum videre in suo corpore, quem tenes assidue in animo. Vide ne patefiat. Nemo enim hoc factum novit, nisi solus Deus, exceptis nobis duobus. Dehinc ad monasterium revertentes nemini innotuerunt; sed in cœpti (in cœpta) orationis consuetudine usque ad vastationem ipsius templi perstiterunt t.

[9] [Vastato Tauraco, in Hiberniam secedit S. Ethbinus.] Supervenientes enim Franci vastaverunt ipsum templum et totam Britanniam. Tunc beatus Ethbinus u in Hiberniam fugiens, in Sylva, quæ Nectensis v dicitur, ut pauper peregrinus tugurium fecit et in honore sancti Silvani x martyris ecclesiam fabricavit, in qua assidue ut bonus servus Domino suo militavit.

[10] [Claudum sanat.] Igitur dum quadam die Ethbinus pro foribus monasterii sederet, claudus ad eum venit, et ab eo eleemosynam petiit. Cui beatus Ethbinus ait: In nomine Domini nostri Jesu Christi, surge sanus et sta super pedes tuos, et benedic Deum, qui salvat sperantes in se. Et continuo ita sanus surrexit ac si numquam claudus fuisset.

[11] [Filium paralyticum, viribus integrum, matri reddit.] Quædam mulier filium habens paralyticum, quum ad virum Dei pervenisset, postulavit ut ad domum ejus veniret, et sanitatem ei a Domino impetraret. Tunc beatus Dei servus ait illi: Nos enim peccatores sumus, hoc miraculum in usum non habemus. Sed si sanitatem filii tui requiris ad sanctæ Brigidæ z sepulcrum perducam. Credo per Dei misericordiam, quia ibi meritis sanctæ Virginis recepturus est sanitatem. At illa respondens dixit: Illuc, pater, eum jam portavi, et dum quadam nocte vigilias fecissem, paulullum obdormivi, et in somnis vocem audivi mihi dicentem: In Silva, quæ Nectensis dicitur, moratur servus Dei Ethbinus; ad quem si filium tuum duxeris, sanitatem ejus meritis, Deo largiente, consequetur. Et vivit Dominus, quia non te dimittam, usque filium meum incolumem ante me reduxero. Tunc beatus Ethbinus oratorium intrans, tantum ante altare in oratione jacuit, quo usque a domo matris veniens (filius) beato viro diceret: Gratias tibi ago, pater, qui me in lecto ægritudinis jacentem visitasti, et tuis manibus erexisti, sospitatemque tantæ infirmitatis donasti. Ad hæc erigens se beatus Ethbinus benedixit Dominum, qui in Sanctis suis dignatus est operari mirabilia. Videt *, frater nemini dixeris, quia non meis meritis, sed gratia Dei munus sanitatis accepisti.

[12] [Mira S. Ethbini abstinentia.] Vixit autem beatus Ethbinus in eodem loco viginti annis, fideliter operans opus Dei, donans sanitatem infirmantibus. Tantæque abstinentiæ fuit ibidem Beatus iste, ut in hebdommadam non reficeretur nisi semel, in quinta feria scilicet, et tunc pane solo et aqua. Vinum in eodem loco non bibit, nisi tantummodo, quum ad sacra mysteria accederet.

[13] [Morti proximus, convocat fratres;] Igitur cum jam ferme octoginta et trium esset annorum, acri cœpit dolore fatigari. Convocatis fratribus qui in eadem silva morabantur, obitum suum prædixit dicens: Cunctipotenti Domino fratres vos commendo, qui præsens est servis suis in cunctis necessitatibus eorum. Me autem ad præsens moriturum corpore scitote, ad dexteram partem hujus altaris me ponite: Sacras hostias super ipsum pro remissione peccatorum meorum offerte.

[14] [reddit spiritum.] Itaque pacificatis aa omnibus, ante altare spiritum reddidit, quartodecimo Kalendas Novembris. Sepultus est autem in eodem loco, ubi jusserat, honorifice. Ubi largiente Domino fiunt miracula ad laudem et honorem nominis ejus: Cujus virtus et potestas per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Reperitur apud Surium ad XIX Octobris, elimato, ut ipse ait, stylo.

b In altero Ms. nostro (duas enim S. Ethbini vitas Mss. habemus) vocatur Idinnetus. Ms. hoc acceperunt majores ex archivo monasterii Landevenecensi. Nomen Idinneti servatur in prima pagina; in reliquis vix non semper scribitur Ethbinus. Notatur apud nos in Actis S. Winwaloei [Acta SS. ad diem III Martii, tom. hujus mensis primo, p. 248, n. 14.] in quodam Ms. Britannico partem rerum gestarum S. Ethbini applicari cuidam Idiuneto, alibi plane ignoto. Quod quidem ex simili codicum defectu ortum habuerit.

c Surius habet: Mortuo autem patre ejus Eutychio. In transumpto nostro ex Ms. Landevenecensi deest nomen patris, culpa nempe amanuensis, qui plura verba hoc loco omisit. Cæterum affirmat R. D. Tresvaux [Les vies des Saints de Bretagne, t. I, p. 27.] in Ms. Landevenecensi nomen patris scribi: Encius. Matrem vocat Malbrancus [De Morinis, t. I. p. 185.] Eulaliam; patrem, Eutichium. Vide comm. præv. n. 29.

d De S. Samsonis episcopatu plura disputavimus in comm. præv. n. 10 – 15.

e Ethbinum tonso capite in clerum asscivit. Surius.

f Capgravius habet aliquot annis, Confer comment. præv. num. 4.

g Saussaius [Martyrol. Gallicanum, ad diem XIX Octobris.] loco Baumerus, habet Hunnerus. Qua ratione ipse viderit. Non putem alibi uspiam de Baumero fieri mentionem.

h Luc. XIV ℣ XXXIII.

i Quinianum vocat idem Saussaius [Ibid.] , haud meliori ductus ratione. S. Similianum abbatem nonconfundendum diximus cum episcopo Nannetensi ejusdem nominis. Comm. præv. n. 17 et seq.

k Vide commentarium præv. num. 19.

l Diversus a S. Winwaloeo, Landevenecensi abbate, ut multis disputavimus. Comm. præv. n. 20 – 24.

m Surius habet: ut propius cognovit eum superna gratia illustratum, perinde ut pater filium, eum dilexit. Ms. Landeven.: Videns eum superna gratia illustratum, ut pater filium diligebat.

n Ejus itineris comitem sibi Ethbinum adhibuit, juvenem præclarum, egregiumque diaconum. Surius. Juxta Ms. Landeven: In hujus enim visitationis consuetudine sibi consociavit Idinuetum (vel Idiunetum) juvenem præclarum, diaconum magnum.

o Permotus ejus calamitate et angore beatus Ethbinus. Surius. In Landevenecensi simplicius: beatus Guingualoeus Et-bino justo ait. Deinceps scribitur ibidem, non jam Idinnetus sive Idiunetus, sed Ethbinus, nisi quod hoc loco reddatur Et-bino.

p Act. Apostol. c. III.

q Non leguntur tria hæc verba in Landeven. Ms. Et re quidem vera hic redundat, verosimiliter vitio amanuensis.

r Surius ita hæc reddit: Nares meæ vulneribus corrosæ a tanto morbi ardore sordes purulentas contrahunt. Quæ quidem si minus crude, minus etiam vere dicta esse patet, ad mentem Actorum.

s Landeven. Ms.: Necesse est mihi ut in ore tuo nares meas miseris et ita traxeris. Surius: Os tuum admoveas naribus meis, atque ita leniter exsugas extrahasque putorem, qui me cruciat.

t Landeven. Ms. habet: Sed suam consuetudinem usque ad vastationem ipsius templi adimpleverunt. De tempore quo hæc vastatio accidit, vide comm. præv. num. 6 et seqq.

u Sexagenario major ut diximus in comm. præv. num. 32.

v De Sylva Nectensi plura disputavimus in comm. prævio n. 25 et 26.

x Sanctus Silvanus martyr prorsus nobis ignotus, ut qui alibi non memoratur. Comm. præv. n. 27.

z S. Brigida, notissima inter hibernos virgo, de qua prolixe a Bollando actum ad diem I Februarii [Acta SS., t. I Februar., p. 99 – 185.] . Confer comm. præv. num. 27.

aa Surius habet: Ita pace omnibus data.

* vide

DE SANCTO AQUILINO EPISCOPO EBROICENSI IN GALLIA.

SÆCULO VII INEUNTE.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aquilinus, Episc. Ebroicensis Confessor in Gallia (S.)

B. B.

§ I. Urbis et Sedis Ebroicensis antiquitas. S. Aquilinus Episcopus, subscribit concilio Rothomagensi. Quo anno illud celebratum sit. Fama Sanctitatis. Martyrologia.

[Urbis Eroicarum varia nomina et situs.] Ebroicinæ urbis (Evreux) sicut et gentis, cujus caput illa erat, antiquitas a nemine in dubium vocatur. Ut plerumque accidit, urbs hæc diversis temporibus diversa habuit nomina. Apud antiquiores, Ptolomæum, Ammianum Marcellinum vocatur Mediolanum (Μεδιολάνιον); in Tabula Peutingeriana, et in Itinerario Æthici, Mediolanum Aulercorum, in variis Galliæ Notitiis, civitas Ebroïcorum, civitas Euaticorum Ebroïcas, civitas Evaticorum, id est, Ebroïcum. Usuardus III Idus Augusti habet: Apud castellum Ebroas sancti Taurini episcopi et confessoris. Confer Hadrianum Valesium [Notitia Galliarum. Verbo Aulerci.] . Ex his satis jam apparet Ebroicas a voce Eburovices formatas; suppressa littera U, ut in similibus usu venit, habetur Ebroices, unde levissima inflexione exurgit Ebroicæ, et tandem Evreux, observando frequenter in hujusmodi vocibus gallicis a latino deductis litteram B mutari in V. Quod vero ad ipsos Eburovices (ita dictos forte ab Edura vel Ebura fluvio, gallice: Eure) spectat; notandum est habitasse olim, a Sequana, versus Armoricam (nunc Britanniam Minorem) sese extendentes, Aulercos. Antiquissima scilicet hæc natio est, si Livio fides est; scribit enim l. v Decad. I. c. XXXIV: De transitu Gallorum in Italiam hæc accepimus. Prisco Tarquinio regnante… Belloveso (Gallorum duci) in Italiam viam Dii dabant. Is Bituriges, Arvernos, Senones, Heduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. Porro Aulerci in tria, inquit Cellarius [Notitia Orbis Antiqui, lib. II, cap. II, sect. II, § LXX, p. 164. Edit. Lipsiæ 1773.] , genera divisi erant: Eburovices, Diablintes, Cenomanos (alii quartum addunt genus nempe Brannovices). Divisio est ex Cæsare, Plinio et Ptolomæo. Aulerci Eburovices plene et clare nominantur a Cæsare de Bello Gallico l. III c. XVII… Hi Sequanæ propiores, quibus Ptolomæus oppidum Mediolanum dat, ideo in Peutingeriana Theodosii Tabula (non indicat Cellarius, utrum laudata Tabula referatur ad tempora Theodosii magni, annum nempe 393, an vero, quod recentioribus præplacet, ad annum 435 dum regnaret Theodosius junior [Biographie universelle. Verbo: Peutinger.] ) et Antonini Itinere a Rotomago Luteciam, Mediolanum Aulercorum dictum.

[2] [Sedis Ebroicen sis antiquitas, licet S. Taurini incerta sit ætas.] Sedis Ebroïcinæ antiquitas passim ab omnibus celebratur, licet quo præcise sæculo erecta fuerit, non constet. Cæterum apud omnes notum satis est, origines ecclesiarum in Galliis densis involvi tenebris [Confer Acta S. Florentini seu Florentii Ep. Treviren. et Tungren. supra ad diem XVII hujus mensis.] . Sufficiat hic adscripsisse quæ habentur in Nova Gallia Christiana [T. XI, col. 564 et seq.] de S. Taurino. In his continetur breviter quidquid de initio ecclesiæ Ebroïcensis disputatum ab eruditis hucusque fuerit. Sanctum Taurinum primum Ebroicorum fuisse episcopum inter omnes convenit (non tam expresse Petrus Boschius noster ad diem XI Aug. [Acta SS., t. II Augusti, p. 635. In Actis S. Taurini.] ubi dicit: Episcoporum Ebroicensium agmen duxisse creditur S. Taurinus) a quo autem missus fuerit, et quonam vixerit tempore, non ita certum. Acta enim ejus ab Adeodato scripta ita confusa sunt, ut veritatis lumen vix aliquod luceat, inquit Bosquetus ecclesiæ Gallicanæ hist. lib. 1, p. 53. Nam sub Domitiano natum recitant; a Clemente summo pontifice baptizatum, in Gallias cum beato Dionysio profectum, et ab eo Ebroïcensibus datum episcopum. Legationem quoque ad Sixtum Romanum episcopum a Taurino missam … pauloque post Sixti obitum Gallias a barbaris occupatas referunt. Hæc autem omnia perpendens Bosquetus, et Galliarum a barbaris gentibus depopulationes repetens, ad Alemannorum sub Galieno irruptionem referenda Taurini tempora existimat: Nam eodem imperante Sixtus secundus episcopus Romanus passus est circa annum Christi 260. Quare Taurinum longa ætate provectum sub Valeriano et Galieno cum aliis episcopis, de quibus Gregorius Turonensis, Saturnino nimirum, Paulo, Gatiano et Stremonio missum fuisse oportet. Ita Bosquetus, quem annotarunt Sammarthani et secutus fuisse videtur Tillemontius. Postremus vero historiæ Ebroïcensis scriptor (Le Brasseur, de quo frequens in hoc Comm. recurret sermo) ecclesiæ suæ antiquitati minus indulgens … occupatas a Vandalis Gallias sub initium sæculi quinti cum pluribus aliis opinatur, quo tempore mortem oppetierit Taurinus. Boschius noster initio Commentarii prævii ad Acta S. Taurini, in margine scribit: Forte sec. V; et n. 15 ibid. manifeste inclinat in sententiam Brasseurianam.

[3] [S. Aquilinus] Inter sanctos ecclesiæ Ebroicensis ecclesiæ Pontifices non infimum locum obtinet Aquilinus. Ejus memoria occurrit in omnibus antiquæ ecclesiæ historiis. Ad diem decimum quintum Februarii [Acta SS., t. II Februarii.] , inter Prætermissos et in alios dies rejectos, legitur: S. Aquilinum episcopum Ebroïcensem in sua ecclesia cathedrali hoc die coli tradit Claudius Robertus. Nos martyrologia secuti vitam ejus dabimus XIX Octobris. Quod tamen non ita intelligendum, quasi S. Aquilinus patronus esset ecclesiæ cathedralis, cum hæc Divæ Virgini dedicata sit. Ast extabat Ebroïcis, ante rerum perturbationem, quæ finem sæculi præteriti funestavit, ecclesia parochialis sub invocatione S. Aquilini, quæ post concordatum anni 1801 suppressa remansit. Erat olim beneficium 1000 librarum [Pouillié général contenant les bénéfices de l'Archevêché de Rouen, et des diocèses d'Avranches, Bayeux, Coutance, Lisieux, Évreux, Seez. Edit. Paris 1648. Diocèse d'Évreux, p. 5.] . Hodie oratorium est minoris seminarii Ebroïcensis. Exstat etiam haud procul ab Ebroïcis vicus, nomine S. Aquilini (S. Aquilinde-Pacy) olim paræcia nunc vero suppressa, ut patet ex Calendario ecclesiastico [Almanach du clergé de France, 1844.] . Erat præbenda 700 lib. [Pouillié général. Loc. cit., p. 29.] .

[4] [subscribit concilio Rothomagensi.] Antiquissima quæ de S. Aquilino Ebroïcensi episcopo occurrit mentio, habetur ex concilio Rotomagensi, cujus, teste Sirmondo [Concilia Antiqua Galliæ, t. I, p. 509. Edit. Paris. 1629.] , meminit Aigradus in hæc verba: facta est, inquit, hæc privilegii (Fontennalensis) auctoritas sub anno Dominicæ Incarnationis DCXXCII, indictione X, qui erat annus præfati gloriosi regis Theodorici XVI. Inter subscriptiones recitat Aigradus: Aquilinus episcopus Ebroïcæ urbis. Nemo unus eruditorum est qui concilii hujus mentionem non habeat, quamvis, ut notat D. Bessin [Concilia Rotomagensis proviciæ. Part. prior., p. 13. Edit. Rotomaji 1717.] : Quo anno habitum fuerit hoc concilium non consentiunt chronologi. Illud Sirmondus anno incarnationis Dom. 682, Mabillonius anno 689, Labbeus anno 692; ipse vero D. Bessin anno 693 celebratum fuisse tenet, Cointius anno 688.

[5] [De anno hujus concilii, juxta Cointium,] Difficultas oritur ex characteribus chronologicis, qui ab initio ponuntur in vulgato Aigrado: quatuor nempe sunt numero. Primum, inquit Cointius [Annal. ecclesiast. Francor., ad an. 688, n. VII, t. IV, p. 191.] , desumit a nativitate Domini; secundum ab indictione; tertium a principatu Theodorici; quartum ab ipsius Ansberti pontificatu. Sub anno, inquit (Aigradus) Dominicæ Incarnationis sexcentesimo octogesimo secundo, indictione decima, qui erat annus præfati gloriosi regis Theodorici tertius decimus, et præfati venerandi præsulis pontificatus quintus, in synodo generali, Rotomago urbe, habita. Duo priores (ita prosequitur Cointius) intrusi sunt a neoteriis. Id liquido constat. Tunc enim a Francis nec usurpabantur indictionum notæ, nec anni a Christi nativitate numerabantur. Deinde anno Christi sexcentesimo octogesimo secundo, quocum Indictio decima convenit, Ansbertus abbas erat monasterii Fontanellensis, et ecclesiæ Rotomagensi præerat Audoënus episcopus in vivis adhuc superstes. Tertius character duobus modis editus reperitur. Ex codice manuscripto sancti Michaëlis in mari, Sirmondus scribit annum XVI Theodorici regis; in vulgatis exemplaribus habetur annus XIII. Plerique respuunt annum XVI, quia negant Theodoricum annos sexdecim regnasse. Nobis hæc ratio non placet. Regnum enim Neustriæ, ubi Rotomagus, tenuit post Childericum fratrem Theodoricus annos plures quam sexdecim, licet multo pauciores in Austria post Dagobertum patruelem regnarit. Ad nostrum calculum propius accedit Theodorici regis annus XVI quam XIII, hoc enim anno Theodoricus annum decimum quintum absolvit, inchoavitque decimum septum. Quartus character tutior est cœteris, et in omnibus codicibus quintum annum exhibet Ansberti pontificis. Hæc ad chronologiam. Hactenus Cointius. Qui, cum ex quatuor prælibatis characteribus, quartum tantummodo firmum, utpote in omnibus codicibus positum, habeat, et ipse exordium episcopatus S. Ansberti statuat anno 683 [Ibid., p. 62.] , consequens est ut concilium innectat anno 688. Ast multum abest, ut omnes in Cointianam supputationem consenserint. Audiamus Labbeum.

[6] [item juxta Labbeum,] Aigradus, inquit [Concil., t. VI, col. 1242. Observatio.] , Monachus, aut quisquis alius fuit vitæ S. Ansberti, ex Fontanellensi abbate Rothomagensis præsulis, interpolator, Baronium, Binium, Sirmondum, multosque alios hactenus in fraudem induxit, productis in vulgatum textum tribus minimum, iisque gravissimis erroribus, quos hic breviter emendandos moneo, ne sacram chronologiam commaculare diutius pergant. I enim æræ Christi annus 682 in 692 mutandus; tum indictio X in V. Ansberti denique pontificatus annus quintus in tertium reformandus, cum certo certius sit die dumtaxat 20 (lege 24) mensis Augusti anni 689 S. Audoënum, Ansberti decessorem, annos 90 natum, cum sedisset Rothomagi annis 43m. 3d. 10, ex Clipiacensi villa, prope Lutetiam Parisiorum, ad superos abiisse. Plura qui volet, consulat lector R. P. Godefridi Henschenii S. J. Diatribam de tribus Dagobertis pag. 129 et Chronici nostri historici pag. 539, 545, 547. Porro hæc a nobis observatio non fuerat omittenda, quod diligentissimus atque infinitæ lectionis vir, Sirmondus noster μακαρίτης in Ms. codice S. Michaëlis in periculo maris repererit adscriptum annum regis Theodorici 16 cumque Atrebatensibus diplomatis (quæ nos alias pluribus exsufflavimus) tamquam ε̈ρμαιον quoddam arripuerit ad stabiliendam annorum 24 regni Theodoriciani epocham illam, quam nos primi eductis in aciem pluribus argumentis, annos 14 (non tantum 4, ut vulgo plerique omnes) Clotario ejus fratri natu majori vindicantibus, falsam esse convicimus. Hæc Labbeus ut annum concilio Rothomagensi stabiliat 692; quadrienno proinde differt a Cointii chronotaxi.

[7] [Henschenium in Diatribu de tribus Dagobertis;] Jam ad Henschenium nostrum, quem laudat Labbeus, veniamus. Ille itaque in celebratissima de tribus Dagobertis Diatriba notat [P. 5. Edit. Antverp., an 1655.] ad stabiliendam regum Francorum Merovingicæ stirpis chronologiam, supervacaneum esse ad annos (quos paulo ante [Ibid., p. 4.] adscriptos margini a posteris, prout cujusque captus erat, dixerat) ab Christi nativitate numeratos recurrere, quando ea annos a Christi ortu computandi ratio in antiquis historiis ante seculum octavum minime fuit usitata. Deinde probat [Ibid., lib. 1, cap. 2, p. 9 et seqq.] epocham veterum Francorum per annos regum distinctam; non pontificum, imperatorum externorum aut indictionum. Posthæc, traditis quæ ad regnum Dagoberti I pertinent, ad Clodovæum II venit, cujus annus primus incidit in annum Christi DCXLIV, cujus regnum, inquit [Ibid., cap. IX, p. 47 et seq.] eo anno initum solidissime confirmat S Audoenus, Dagoberti regis ante Referendarius. Hic indicaturus, quem non poterat non optime meminisse, annum et diem, quo episcopi consecrati fuerant, ipse Rothomagensis, S. Eligius Noviomensis, in hujus a se edita vita testatur, ambos se Apostolicam benedictionem meruisse eo tempore, quo apud Gallias a cuncto populo Rogationes celebrabantur. Tum, inquit, convenientes simul in civitate Rotomagensi decimo quarto die mensis tertii sive Maii, anno tertio Chlodovei, juvenculi adhuc regis (septennis tum erat is) die Dominico ante Litanias, inter catervas populi, inter agmina clericorum, inter choros psallentium, consecrati sumus gratis ab episcopis pariter episcopi, ego Rotomago, ille vero Noviomo. Hæc S. Audoënus. Annus ab eo indicatur Chlodovei III, Christi DCXLVI, quo, cyclo Solis XI, littera Dominicali A, cyclo Lunæ I, Pascha celebratum fuit Luna XVIII, die IX Aprilis, et solennitas Christi ad cœlum ascendentis XVIII Maii, quam antecessit Dominica Rogationum sive ante Litanias, XIV Maii. Hæc ideo tam minute et accurate exponit Henschenius quod data illa ipsi velut cardo sit, in quo vix non tota illius epochæ chronologia volvitur. Porro juxta Fredegodum, Rothomagensem rexit Audoënus ecclesiam annos XLIII, menses III, dies X; scilicet a die XIV Maii anni DCXLVI ad XXIV Augusti anni DCLXXXIX [De tribus Dagobertis, lib. IV, cap. 3, p. 213.] . Et paulo inferius scribit laudatus Henschenius [Ibid., p. 214 et 215.] : S. Audoëno anno DCLXXXIX mortuo successit S. Ansbertus, cujus sedem celebrem facit synodus Rothomagensis ab eo habita, et quidem anno gloriosi regis Theodorici decimo tertio. Sirmondus hunc annum Theodorici XIII hactenus repertum in synodi Actis excussis, et Ms. Rotomagensi et Fontanellensi, quibus maxime fidendum, aliisque variis corrigit ex solo codice S. Michaelis in mari, annumque XVI Theodorici reponit, quot eum non regnasse annos probavimus [Ibid., lib. 2, cap. XVI, p. 135 et seqq.; item cap. XVII, p. 145.] . Sirmondum sequitur Labbeus et cum illo refert (concilium) ad annum DCLXXXII, quo, adhuc viventibus SS. Genesio archiepiscopo Lugdunensi et Audoëno Rotomagensi, sub Lamberto abbate Fontanellensi privatus vivebat S. Ansbertus. Ita Henschenius. Vidimus supra n. 9 Labbeum, apposita observatione, sententiam mutasse. Annos autem Theodorici III ita ordinat Henschenius [Ibid., ad calcem, in Indice chronologico.] : anno 676 Theodoricus rex Neustriæ; an. 679 Theodoricus regnum recipit; an. 692 Rotomagense concilium sub S. Ansberto; an. 694 Theodoricus rex moritur. Mortem vero S. Audoëni et initium episcopatus S. Ansberti innectit, ut vidimus, anno 689. Unde liquet characterem concilii chronologicum ex annis pontificatus S. Ansberti, ab Henschenio vel non visum, vel ita flocci habitum ut, nulla reddita ratione, haud dubitaverit ab illo recedere. Quod cæteroquin consentaneum erat ejus supra laudato asserto: epocham veterum Francorum per annos regum distinctam; cæteros vero annos adscriptos margini a posteris, prout cujusque captus erat,

[8] [Ast postea reformavit Henschenius suam sententiam.] At vero, multis post annis, plura, quæ in Diatriba de tribus Dagobertis ad chronologiam spectantia stabilita crediderat, nutare ipse animadvertit Henschenius. Quare tomo 3 Aprilis præfixit scriptionem hoc titulo: Exegesis præliminaris innovans et stabiliens Diatribam olim editam de tribus Dagobertis Francorum regibus. Atque imprimis S. Audoënum diem ponit obiisse supremum non jam 24 Augusti an. 689 (quod tamen tamquam certo certius admiserat ex Henschenii Diatriba Labbeus) bene vero dicto die an. 683 [Acta SS., t. III Aprilis. initio. Exegesis in diatribam, p. X, n. 25.] . Ratio est, quod ejus ordinationem adscribat ad annum 640 die XIV Maji [Ibid., p. V, n. 11.] . Quod vero ad annos Theodorici III spectat; hunc dicit, in Neustria, mortuo Chlotario III, suffectum anno 670, sed mox ab Ebroino, reclusum monasterio, atque ejus loco substitutum anno 671 Childericum. Hoc autem trucidato, Theodoricus regnum Neustriæ et Burgundiæ recuperavit [Ibid., p. VIII, n. 18.] , non tamen continuo Austrasiam obtinuit, impetitus bello a Pippino Herstallio [Ibid., p. X. n. 25.] ; tandem moritur ad finem anni 692 vel initio an. 693. postquam annis regnasset septemdecim [Ibid., p. X, n. 26.] . Ex his ruit tota, numero præcedenti exhibita, chronotaxis. Nec enim S. Ansberti episcopatus cæpit an. 689, ast an. 683; prout, inquit Henschenius [Ibid., p. V, n. 11.] inchronico Fredegarii et vita S. Eligii exigitur. Unde non jam repugnat concilium Rotomagense (de quo in Exegesi alte silet Henschenius) celebratum anno 588; nec etiam officit annus Theodorici XVI, quasi tot annis, ut supra volebat Henschenius, ille non regnasset; quamvis tamen præfatus annus non in omni hypothesi componatur cum mox posita chronologia; si enim initium regni Theodoriciani sumatur ab anno 670, additis sexdecim, devolvimur ad an. 686; si ab anno 675, devenimus ad an. 691. Quod si, ut plerisque placet, concilium celebratum sit anno Theodorici XIII, perveniemus ad annum 683 vel ad an. 688, qui postremus utique concordat. Ast infra n. 14 de annis regni Theodorici III redibit sermo.

[9] [Resumitur disputaiio ex Ghesquiero et Cupero.] Electi sunt (ut ex Cointio tradit Cuperus noster in Actis S. Audoëni [Ibid., t. IV Augusti, ad diem XXIV. Comm. præv., § II. n. 19, p. 796.] ) SS. Audoënus et Eligius anno 639, quo scilicet obierunt Romanus Rothomagensis et Acharius Noviomensis. Ast illi, quia laici erant, consecrari se non permiserunt ante annum sequentem. Convenientes igitur, inquit S. Audoënus in vita S. Eligii, in civitatem Rotomagensem, quarto decimo die mensis tertii (Maii) tertio anno Clodovei juvenculi adhuc regis, die Dominico ante Litanias … consecrati sumus. Atqui, subsumit Ghesquierus in actis S. Eligii [Acta SS. Belgii, t. III, p. 196.] , ab anno 635, qui, quoquo modo computes annos Dagoberti I, ad regnum ejus pertinet (unde eliditur Petrus Franciscus Chiffletius, qui [Dissertatio de Annis Dagoberti, cap. XVII. Ita nempe citatur a Cupero nostro.] consecrationem SS. Audoëni et Eligii præfato innectit anno) usque ad annum 668, longe post mortem Clodovei II a S. Audoëno memorati, Dominica, quæ proxime præcedit Litanias seu Rogationes, non incidit in diem XIV Maii, nisi anno 646. Ergo, aiunt plurimi, anno Christi 646 currebat annus tertius Clodovei II; ergo die XIV Maji ejusdem anni consecrati sunt episcopi SS. Eligius et Audoënus. Verumtamen doctissimi viri, ut Henschenius (in Exegesi: aliter enim statuisse eum vidimus n. 10, in Diatriba) Cointius, Mabillonius, Pagius Longuevallius, cum epocham illam cum aliis notis chronicis conciliare non possent, aliam computandi viam aggressi sunt. Dagobertus I, inquiunt, regnavit annis sex in Austrasia, vivente patre. Et re quidem vera, scribit Fredegarius [Chronicon., cap. XLVII.] : Anno XXXVIII regni Chlotarii, Dagobertum filium suum consortem regni fecit, eumque super Austrasios regem constituit. Cadit autem annus XXXVIII Clotarii in annum Christi 622 [Gebhardi. Reges francorum Merovingici documentorum authoritate asserti. Luneburgi 1736, p. 113. Confer Henschenium. Exegesis in Diatribam, cap. 2, n. 9, p. V.] . Illi autem sex anni, ita prosequitur Ghesquierus, e numero sunt annorum sexdecim, quibus in universum regnasse perhibetur; ergo decem dumtaxat restant computandi a morte Clotarii II; ergo obiit Dagobertus I anno 638. (Fata subiit, ait Gebhardi [Ibid., p. 116.] , die XIX Januarii anno XVI sui regni Dagobertus, qui, cum annus XVI a Martio 637 usque ad Martium 638 decucurrit, in annum 638 quadrat) ergo Clodoveus II eodem anno 338 regnare cæpit; ergo non anno 646, sed anno 640 Audoënus et Eligius consecrati sunt episcopi. Quod confirmat Cointius ex eo quod Eligius ante annum Christi 644 appellatus sit episcopus a Jona scriptore synchrono [Annal. eccl., ad an. 640, n. 22 et 23.] .

[10] [Dies consecrationis SS. Audoëni et Eligii.] Ast posteriori hoc anno dies decima quarta Maii, qua in antiquis Kalendariis SS. Audoëni et Eligii ordinatio recolitur, non incidit in ipsam Dominicam Rogationum. Hunc nodum ut solveret Henschenius, Dominicam ante Litanias distinxit ab ipsa Dominica Rogationum; anno autem 640, prior incidit in XIV,posterior in XXI Maii [Exegesis in Diatribam, n. 12, p. VI.] . Cointius aliam inivit viam, verba S. Audoëni hoc interpretans modo [Annales ecclesiastici Francorum, ad an. 640, n. XX.] . Hujus periodi duæ sunt partes. Prior annum diemque designat quo Rothomagum Audoënus et Eligius pervenerunt. Posterior diem notat, quo consecrati sunt episcopi. Rothomagum ingressi sunt quarto decimo die mensis tertii. Consecrati autem sunt episcopi die Dominico ante Litanias, qui fuit vigesimus primus Maji. Huic potius assentit Cuperus; illi Ghesquierus. Mabillonio scrupulus hæret circa Cointianam interpretationem, propter annuam illius ordinationis memoriam in Kalendariis ad XIV Maii. Respondet Pagius [In Critica ad an. 640, n. XIV.] : Si (viro doctissimo) in mentem venisset regula a nobis posita, totiesque inculcata, id (nempe Dagoberti et Clodovei mortis annos certissime defixos; illius anno 638, hujus anno 646) omni asseveratione affirmasset: depositiones enim Sanctorum, eorum reliquiarum translationes, et sanctorum episcoporum ordinationes aliis diebus, quam quibus contigerint, Martyrologiis sæpe inscriptas esse, tot exemplis in hoc opere demonstro, ut illud imposterum tamquam principium chronologiæ haberi debeat. Ast et alius mihi occurrit ejusdem generis scrupulus. Si enim S. Audoëni consecratio differatur cum Cointio in diem XXI Maji, qui verum erit, sanctum Præsulem obiisse XXIV Augusti an. 683, post annos in episcopatu transactos 43, menses tres, dies decem? Difficultatem elevat Cointius ponendo menses tres, diesque totidem. Cæterum primus vitæ S. Audoëni scriptor, et quidem suppar, tantum ait, (ita Mabillonius) eum decessisse Waratone subregulo, seu præfecto palatii, principatu Theodorici regis. Calculum obscuravit (Cointio depravavit) alter ejus vitæ scriptor Fridegodus, dum scrupulosius explicare voluit, ubi ait, Audoënum rexisse Rotomagensem ecclesiam annos quadraginta tres, menses tres, dies decem [Mabillonins. Annal. Ben. lib. XVII, n. XXXVI.] . Præterea Cuperus noster in Actis S. Audoëni [Acta SS., t. IV Augusti, ad diem XXIV. Comm. præv., n. 7 – 10, p. 597.] vix non diserte vitam hanc, quam sæculo nono vel decimo scriptam censet, Fredegodo abjudicat, tribuitque Anonymo. Quidquid tandem sit de die, quem nos in medio relinquimus hæsitantes inter Cointium et Henschenium nostrum, cum obitus S. Audoëni incidat in annum 683, mense Augusto, annus S. Ansberti quintus refertur ad annum Xti 688, vel forte propter sedis aliqualem, ut communiter contingit, vacationem et tempus præparandæ ordinationi requisitum, vel non ad amussim eumdem apud omnes computandi annos modum, ad annum 689, quo proinde figendum est concilium Rothomagense.

[11] [De annis regni Theodorici III.] Unicum restat inquirendum, quo nempe modo præfatus annus componatur cum charactere chronologico ex annis regni Theodorici III desumpto. Sub anno, ut habet Aigradus, Dominicæ incarnationis sexcentesimo octogesimo secundo (imo octavo vel nono) indictione decima (imo prima vel secunda [L'Art de vérifier les dates. In tabula chronologica ad annos 688 et 689.] ) qui erat annus præfati gloriosi regis Theodorici tertius decimus. Jam vero juxta Henschenium in Exegesi regnum proprie orsus est Theodoricus anno 675, obiit ad finem 692 vel initio sequentis: unde et annus illius regni XIII, concordat, upote incidens in annum Christi 688. Vide supra n. 11. Ast, ut facile concipitur in tantis chronologiæ tenebris, multum abest, ut omnes eadem serie regnum Theodorici III ordinent. Ne diutius in his hæreamus, exemplo sit Johannes Gebhardi, qui erudite et ex professo de regibus Merovingicis tractavit, quinque tabulis distinguens temporum seriem, quas ex primigeniis fontibus asserit [Reges Francorum Merovingici, Documentorum authoritate asserti a Joh. Lud. Liv. Gebhardi. Luneburgi 1736.] ; Theodoricus III, inquit, natus 655, rex Neustriæ et Burgundiæ 673, regiam amittit authoritatem (i. e. subditur Majori Domus) 687, obiit 691 Martio [Ibid. Tabula V, ad pag. 140.] . Deinde in Assertionibus tabulæ V addit: Mire variant in annis mortis. Sed rejiciendi omnes præter Gesta Francorum [Cap. XLIX.] ; quibus Eriambertus pag. 780: Theodoricus rex filius Clodovei, frater Clotarii regnavit annos XIX; et Hermannus Contractus Canisianus ad annum 691: apud Francos Theodoricus rex anno regni XIX moritur, consentiunt. Apparet enim ex charta Vandemiris apud Mabillonium de re diplomatica pag. 472, quæ anno XVII regni Domni nostri Theuderici data, regem annum 690 vivendo attigisse. Decimus nonus incœpit annus Theodorici, mense Martio 691 nec multos ejus peregisse mensis dies videtur, quoniam ab Annalista Metensi tres tantum post pugnam Tertracensem (ubi a Pipino victus præter nomen, nihil jam regiæ potestatis retinuit) ipsi tribuuntur anni. Exactos annalista numeravit, omissis mensibus, quos anni quarti vixit. Pugna pugnata junio mense 687. Tertius annus post eam claudebatur Junio 690. Jungendi itaque novem menses anni quarti. Obiit Theodericus post tres annos exauctorationis anno XIX regni, Martio, Aprili, vel Majo mense anni 691. Hactenus Gebhardi. Juxta hunc calculum venit synodus Rothomagensis anno 786 vel 689, prout annus Theodorici XIII vel XVI assumitur.

[12] [Longe probabilius est concilium Rothomagense habitum an. 688 vel 689.] Hæc latius disputavimus, non quod spes esset dirimendæ omnino litis (quæ a tot pendet annis diuque adhuc, ut nobis videtur, pendebit) sed ut appareret quo loco illam eruditi reliquissent. Cum tamen probabile admodum sit S. Ansbertum, cujus acta edidit Bollandus die IX Februarii, ad infulas Rothomagenses anno 683 vel 684 promotum, exinde fluit concilium cui subscriptus legitur S. Aquilinus Ebroicensis, celebratum anno 688 vel 689, cum hic, ex quatuor characteribus chronologicis ab Aigrado positis, solus sit, qui firmus persistat, licet Henschenius, sed in Diatriba, non tanti eum fecisse videatur. Confer n. 10. Post hæc nemini mirum videbitur historiographos variasse in assignando hujus concilii anno; quod exinde etiam ortum, quod variis temporibus modo hæc, modo illa prævaluerit sententia. Sic plures adhæserunt Labbeo, qui, ut supra diximus n. 9, certo certius existimabat S. Ansbertum successisse S. Audoëno an. 689. Inter magis recentes, D. Bessin hæsit inter annum 688 et 693: Dagobertum, inquit [Concilia Rotomagensis provinciæ, part I, p. 13.] , Clodovei patrem annis sexdecim regnavisse apud omnes constat. Sed cum annis sex cum patre Clotario regnaverit; alii hos sexdecim annos ab obitu patris, id est ab anno 628; alii ab anno 622, quo vivente patre, ad sex annos rex Austrasiæ dictus est Dagobertus, numerandos existimant. Unde prioris sententiæ auctores Dagoberti obitum anno 644, alii sexennio prius seu anno 638 collocant. Si anno 638, mortuo Dagoberto, regnare cœpit Clodoveus, ordinatus fuit episcopus Audoënus anno 640, obiit anno 683, habitum est concilium nostrum anno 688. At si non ante annum 644 Dagobertus I obiit, non ante 646 Audoënus ordinatus est; non ante annum 688 aut 689 ipsi successit Ansbertus, nec ante annum 693 concilium, de quo agitur, coëgit. Posteriorem hanc chronologiam secuti sumus in observatione ad epistolam S. Gregorii magni 58 lib. 11 indict. 4. Ita Bessinus. Inter maxime recentes Domnus J. B. Pitra, in erudita sua S. Leodegarii historia, obitum Dagoberti I adscribit anno 638 [Histoire de St Léger, Evêque d'Autun et Martyr, p. 79. Edit. Paris 1846.] ; et, ut alterius generis virum citem, concordat Sismondi [Histoire des Français, par Simonde de Simondi, t. I, p. 275. Edit. Bruxellis 1846.] .

[13] [Privilegium Fontanellense.] Porro privilegium Fontennalense, de quo actum Rothomagi est, tria præcipue spectabat; primum ut monachi cœnobii Fontanellensis ex semetipsis sibi perennibus temporibus abbatem eligerent; deinde ut iidem monachi, sicut sub ejus regimine (scilicet Ansberti qui ex abbate factus erat episcopus Rothomagensis, et auctor est memorati privilegii) ita et deinceps et ipsi et posteri eorum secundum regulam sancti Patris Benedicti fideliter Christo deservirent; tandem definitur quid futurum sit ad correctionem si monachos corrigere aut noluerit abbas aut non potuerit. Vide Cointium [Annales ecclesiastici Francorum, ad an. 668, n. VIII, t. IV, p. 191 et seqq.] ; item Mabillonium [Annales Benedictini, lib. XVII, n. LXV, t. I, p. 541. Edit. Lucæ, an. 1739.] qui ibidem perstringit Cointium. Cavillatur, inquit, hoc loco Carolus Cointius [Annal. ecclesiast. Loc. cit., n. XI, p. 193.] , cum ex hoc privilegio colligit, regulam sancti Benedicti Fontanellam introductam fuisse ab Ansberto abbate.

[14] [Fama Sanctitatis ex Martyrologio Corbeiensi,] In Martyrologiis plurimis mentio fit S. Aquilini. Inter antiqua primo loco venit Corbeïense, de quo Dacherius [Spicilegium. Initio, t. II. Edit. Paris., 1723. in-fol.] in Monito prævio: vetustissimum Martyrologium, sancto Hieronymo attributum, reperi quidem in codice monasterii Corbeïensis, scripto abhinc circiter annos 600 (quod Hugo Menardus prælo inferendum paraverat); at næ ego tamquam Germanum fœtum integrumve eidem doctori nolim asserere, cum plures ipso recentiores Sanctos constet diversis temporibus adjectos. De eodem hoc Martyrologio agit Sollerius in Præfatione ad martyrol. Usuardi [Art. I, § II, n. XXXI.] : jam dictos inquit, duos codices (quos statim recensuerat) in nostra Hieronymianorum (Martyrologiorum) collectione, præcedit apographum aliud multo brevius, eleganti charactere Gallico, in folio descriptum, cui has notas appositas ego: Martyrologium perantiquum abhinc saltem annis octingentis exaratum, descriptum ex vetustissimo abbatiæ Corbeïensis, mense Decembri MDCLXI. In fine autem adjecit Papebrochius: Dono adm. R. D. Lucæ Dacerii, ex Ms. Corbeïensi antiquissimo, quod in Bibliotheca S. Germani de Pratis ipsi vidimus. Ex his liquet, eruditorum judicio, Martyrologium illud ad sæculum duodecimum vel etiam (juxta notam de qua agebat Sollerius) ad medium sæculum decimum ascendere. Cum itaque ibidem legatur ad diem XVIII Octobris: Ebrocas civitate Natalis S. Aquilini episcopi et confessoris, argumentum est cultus Sancto huic sæculo duodecimo vel etiam decimo per varias Galliæ partes adhibiti.

[15] [Usuardi auctariis,] Nec Ado nec Usuardus Sancti hujus meminere in textu originario; ast in plerisque Usuardi auctariis recurrit ejus mentio ad XIX Octobris: sic in Aquicinctino: apud castrum Ebroïcas Natalis sancti Aquilini episcopi; in codice Victorino et reginæ Sueciæ, sign. num. 130, in fine, absque Positione, seu loci indicatione: ipso die S. Aquilini episcopi et confessoris; in codice Altempsiano: in Britannia, civitate Oxoniæ, S. Fredeswidæ virginis. Et sancti Aquilini episcopi et martyris. Quamvis non sit hic Positio seu loci indicatio, non est dubitandum quin agatur de S. Aquilino Ebroicensi, cum hac die in nullo prorsus Martyrologio alius hujus nominis recurrat Sanctus. Proin error erit Amanuensis qui martyris scripserit loco confessoris. Cætera id genus quæ apud Sollerium loc. cit. videri possunt, recensere supersedeo.

[16] [Romanum cum erronea Baronii Notatione,] Martyrologium Romanum, ad hunc diem, ita habet: Ebroicis sancti Aquilini episcopi et confessoris. Addit Baronius in notationibus: Aquilini episcopi. De quo Beda, et alii eum secuti. Ast Beda nullam Aquilini mentionem facit, ut videre est in ejus Martyrologio, quod ediderunt Henschenius et Papebrochius [Acta SS., t. II Martii. Ab initio.] in capite tomi secundi mensis Martii; sicuti et in nupera editione Londinensi operum Bedæ a J. A. Giles adornata [The complete Works of Venerable Bede in the original latin, accompanied by a new english translation of the historical Works by the rev. J. A. Giles. Londini 1843, t. IV, p. 17 et seqq.] , qui cæteroquin aliud non videtur spectasse, quam ut venerabilis viri Martyrologium, prout a majoribus nostris datum fuerat, denuo typis mandaret. Præterea ne subindicat quidem quæ de Papebrochiana Bedæ editione scripsit Sollerius noster in eruditissima præfatione sua in Martyrologium Usuardi [Cap. I, art. II, n. 45 – 59.] , ubi ostendit Auctaria, quæ Papebrochius Floro adscripsit nullo modo huic tribuenda esse. Unde sequeretur nec Bedam nec Florum S. Aquilini meminisse, cum hac die XIX Octobris vacet Beda, et auctaria Floro adjudicanda non sint, in quibus præterea nomen S. Aquilini non reperitur. Videtur Baronius notationem suam hausisse ex Molano: hic enim in prima sua Usuardini Martyrologii editione [Lovanii apud Hieronymum Wellœum, sub signo Diamantis, anno 1568.] ad diem XIX Octobris in auctariis hac habet: Et sancti Aquilini episcopi et confessoris. Cum autem Annuntiationi huic præfigatur littera b, indicium est Molanum hanc ex aliquo codice Bedano desumpsisse. Quia enim, Molani verba sunt [Præfatio, cap. XII.] , Usuardus non potuit annotare sanctos, qui post sua tempora claruerunt, neque etiam omnes habet qui ante eum fuerunt, ideo ut istud Martyrologium plenius prodiret, apponenda erant quædam ex diversarum ecclesiarum Martyrologiis. Quibus litteras aliquas præposui ad significandum unde eas (ea) desumpserim: paucas tamen, ne multiplicitas confusionem pareret. Litteræ vero et earum significationes sunt: A, Adonis martyrologium; B, Bedæ etc. Supervacaneum foret ulterius inquirere, quis et qualis fuerit codex ille in quo Molanus, apud Bedam, mentionem S. Aquilini invenerit; sufficiat dixisse mentionem hanc in melioris notæ codicibus non reperiri.

[17] [Saussaius,] In martyrologio Gallicano, Saussaius (du Saussay) pro more suo longum texit encomium, quod fere descriptum est ex actis inferius ponendis. Hic subjicimus ea in quibus addita vel elucidata quædam sunt. Ebroicis sub Lugdunensi secunda, sancti Aquilini episcopi et confessoris … accitus est a Clodoveo rege II adversus barbaros… Tandem beato fine Ætherio episcopo Ebroicensi Lisarchis ab hæreticis interrempto … rapitur ab omnibus trahiturque ad ecclesiam velit nolit ordinandus… Postquam concilio Rotomagensi… interfuisset, cum annos viginti quatuor … ecclesiam suam gubernasset … superna petiit regna. — In Supplemento ejusdem Martyrologii, decimo quinto Kalendas Augusti ( XVIII Julii) ita legitur: Ebroicis Clarificatio sancti Aquilini episcopi, qui apostolicæ virtutis copia plenus, decimo nono Octobris exuta mole carnis, cœlestem patriam introivit. Cujus clara gesta inter sacræ historiæ sanctorum monumenta exstant descripta: beata autem memoria perpetuæ venerationi consecrata, propria festivitate sua in ecclesia celebra