Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

18. März


XVIII MARTII.

SANCTI QVI XV KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Alexander Episc. Hierosol. Martyr, Cæsareæ in Palæstina.
Sancti Decies mille Martyres Nicomediæ in Bithynia.
S. Trophinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Eucarpion, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
Socii, Martyres Nicomediæ in Bithynia.
S. Collegus, Diaconus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Collotus, Diaconus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Pamponius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Mineptus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Rogatus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Quartinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Saturus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Marinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Quintasius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Iemsolius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Martius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Rogatus alter, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Samphoranus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Aurelius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Capilledus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Dionysius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Ianuarius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Victor, Martyr Alexandriæ in Ægupto.
S. Conuotus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Simporius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
Socii VIII, Martyres Alexandriæ in Ægypto.
S. Maria, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Aprilis, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Seruulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
Socii XXIII, Martyres Nicomediæ in Bithynia.
S. Quintus, Martyr in Campania.
S. Rogatus, Martyr in Campania.
S. Ingenuus, Martyr in Campania.
S. Quartilla, Martyr in Campania.
S. Rogata, Martyr in Campania.
S. Lucianus, Martyr in Campania.
S. Aurilius, Martyr in Campania.
S. Saturninus, Martyr in Campania.
S. Victor, Martyr in Campania.
S. Maurus, Martyr in Campania.
S. Curentus, Martyr in Mauritania.
S. Timotheus, Martyr in Mauritania.
S. Saldia, Martyr in Mauritania.
S. Felicianus, Martyr in Mauritania.
S. Iocundus, Martyr in Mauritania.
S. Candidus Martyr Romanus, Cinguli in Piceno.
S. Narcissus Episcopus, Apostolus Augustanus, Gerundæ in Hispania.
S. Felix eius Diaconus, Gerundæ in Hispania.
S. Cyrillus, Episcopus Hierosolymorum.
S. Braulio Episcopus Cæsaraugustanus in Hispania.
S. Eduardus Rex Angliæ, Martyr.
S. Anselmus Episcopus Lucensis, Mantuæ in Italia.
B. Bartholomæus ab Anglario, Sacerdos Ord. S. Francisci de Obseruantia, Empoli in Etruria.
B. Saluator de Horta. Ord. S. Francisci de Obseruantia, Calari in Sardinia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Titus Episcopus refertur hoc die in Martyrologio Coptico Seldeni. Vitam dedimus IV Ianuarij.
S. Gilduini Dolensis in Britannia Armorica Canonici Translatio consignatur hoc die a Saussaio & Bucelino. Nam hic (quod ex Saussaio transcripsit) ait, eum in monasterio S. Petri de Valle siue in Vallea, quod tunc erat in suburbio Carnotensi, nunc in vrbe est, religioso suscepto schemate miros in omni virtute profectus fecisse, donec in perfecta sanctitate vita consummata ad repositam filiorum Dei hæreditatem, lætus de imminenti gloria profectus est. Ast in Vita a Monacho illius cœnobij paullo ante eius translationem scripta, solum dicitur, dum Roma Dolam redit Carnutum se recepisse, & ad hoc monasterium S. Petri orandi simul & hospitandi gratia vel deductum a caris suis vel delatum, tandem ibi increscente febrium ardore extinctum. Quæ plenius clariusque traduntur in Vita, quam edidimus. XXVII Ian.
Theodori Martyris translatio memoratur a nonnullis, vti ad eius Vitam diximus. VII Febru.
Faustinus & Iouita Martyres memorantur in MS. Adone monasterij Lobiensis. Varia Acta dedimus. XV Februarij.
S. Finianus siue Finnanus Episcopus & Confessor, sub Rege Ferchardo II. anno 660. Officium 9 Lectionum habet hoc die in Breuiario Aberdonensi, totum de communi excepta oratione: difficulter adducimur vt eum diuersum credamus a S. Finnano, ex Hiensi in Scotia Monacho Episcopo Lindisfarnensi in Anglia, cujus ex eodem Breuiario Acta dedimus in Februario. Demsterus certe in Menologio Scotico Northumbriæ Apostolum vocat, & Demstero credulus Ferrarius in Cathalogo ait in Northumbria fidem Christi disseminasse ad annum 661. ait que de eo agi lib. 6. hist. Scot. scriptorum, Demsteri historiam intelligens: qui fuse istic de prædicto Finnano S. Aidani successore, eumque dicit coli XVI, nos XVII Februarij.
Est & alius S. Finanus in Scotia, cujus vitam habet Capgranius, de quo agemus X Septemb.
S. Apiani Episcopi & Confessoris reconditio celebratur a Greueno, Molano, Canisio & Ferrario. Forsan intelligitur S. Apianus Monachus & Confessor: qui per errorem Episcopus habitus, cuius Acta dedimus IV Mart.
Gertrudis Virgo Niuellensis memoratur in Vsuardo MS. S. Germani Parisijs & alijs, & colitur Officio Ecclesiastico a Canonicis Regularibus Lateranensibus. Vitam dedimus XVII Martij
S. Aninas, siue Ananias, solitarius Thaumaturgus, in synaxario collegij Parisiens. Soc. IESV, & MSS. Menæis ibidem in Conuenicis Virginis Annuntiatæ XVIII. Martij refertur. De eo egimus, alios secuti XVI Martij.
Festum VII. Dolorum Deiparæ Virginis multæ Ecclesiæ celebrant ac religiosæ familiæ, sed diuersis diebus, vti ad hunc edisserit Franciscus Laherius noster in Menologio Virginum; vbi septem illos dolores enumerat & explanat.
Gordianus Monachus Casinensis, S. Placidi in Siciliam euntis comes & Martyrij scriptor, Sancti titulo honoratur in MS Chronico Casinensi; & ab Octauio Caietano nostro Sanctis Siculis adnumeratur hoc die, tanquam Syracusis mortuus: quod & Ferrarius facit citatis Ecclesiæ Syracusanæ tabulis, ex idea dicti Cæietani: qui deinde in Vitis Sanctorum Siculorum tom. 1 fol. 187 post inuentionem SS. Placidi & sociorum, eiusdem Gordiani velut Beati elogium texuit, dicitque Græcis litteris apprime eruditum fuisse, & S. Benedicti magisterio subiecisse se eo tempore quo Tertullus Patricius de monte Casino donationem fecit.
Conallus Episcopus ex Tamlactensi Martyrol. & Mariano Gormano hodie innotescit: cultus nequaquam: multo minus ex Synodi Patricianæ Canone illo quem refert Colganus; quo multatus Ecclesiæ suæ humilitate dicitur a Patricio, quod indignos aliquos ordinasset: aut ex vita S. Attractæ sororis: quam sancto quidem rigore noluit loco suo vicinam, sed tamen diræ imprecationis pœnam visus est ab ea promeruisse: qui duone, an vnus, & hic nominatus sit, incertum existimamus.
Maidocus de Cluain-Esrach hoc quidem die refertur in Martyrologijs Hibernicis, a Colgano tamen, tam in Appendice ad Acta S. Maidoci Fernensis cap. 1 quam in Indice, dicitur XIV Martij coli: ipse in Martio neutro die illius meminit.
Thomanus Episcopus ijsdem in Martyrologijs est, sed nobis æque ac Colgano ignotus; nisi forte is sit qui etiam X. Ianuarij memoratur, alias Tomienus & Tomianus Ardmachanus: de quo Colganus ad dictum diem.
Caimanus Episcopus: refertur a duobus Hibernicis martyrologijs sæpe nominatis & nominandis: Colganus credit eum esse, quem S. Adamnanus in Vita S. Columbæ appellat Commanum honorabilem Presbyterum: quod non magis probat quam aliquod vestigum adfert Ecclesiastici cultus eidem apud Hibernos vel Hienses delati. Marianus Caimanum habet & Commanum Episcopum tamquam duos.
Eguiualdus Abbas Waldheimensis in Saxonia, S VVillibaldi primi Eystettensis Episcopi institutor, Ewaldus nominatur ab alijs, & sic hoc die Sanctis inuenitur adscriptus in Kalendario MS. Sanctorum Ordinis S. Benedicti, in Monasterio S. Saluatoris Antuerpiæ ante sesqui-seculum compilato. Nos alibi de eius cultu nihil inuenimus.
Constantius Casinensis Monachus a Petro Diacono in MS. de ortu & vita Iustorum laudatus, fontem precibus elicuisse, & post mortem a mercatore in Adriatico periclitante inuocatus vt Sanctus, tempestatem sedasse narratur: ideo Bucelinus eum Beati titulo volens honorare, hunc ipsi diem appropriauit.
Ioannes III. Abbas Casinensis XII. Kal. Aprilis exceßit e vita, vt testatur M. Antonius Scipio in Elogijs Abbatum, & Gabriel Bucelinus in Menol. Benedictino: sed hic Beatum nuncupat, non ille.
Christianus primus Abbas Mellifontensis prope Pontanam ciuitatem, deinde Lismorensis Episcopus atque Apostolicus per Hiberniam Legatus, vbi Concilijs duobus præsedit, habitis an. 1152 & 1157, ab Anglicano Martyrologio & Arnoldo VVion in Martyrologio Benedictino Sanctus vocatur hoc die: ex quibus eum accepere Ferrarius in Catalogo, & Hugo Menardus, ijs, quos priores commisere, & Colgano confutandos reliquere erroribus, nouos substituentes: quibus hic eum fingit Episcopum Ardmachanum, ille Dunensem. Vitam ejus, sæpius promissam sibi, quia habere Colganus non potuit, analecta quædā dedit ex varijs. Nos quia nemo profertur antiquus qui Sanctum vocauerit vel Beatum, nec aliud vllum cultus indicium, differimus de eo agere, si forte reperta aliquando Vita plus lucis adferat.
Honorius Papa cum Beati titulo a Martyrologio Tamlactensi & MS. Florario refertur hoc die, quo mortuus est anno MCCXXVII Honorius III. at in Florario dicitur sepultus in Ecclesia Sancti Petri anno salutis DC XXXIV. quod fere conuenit Honorio I. quatuor annis post mortuo, & idem exigit vetustas Martyrologij Tamlactensis. Verum additur, anno Pontificatus sui XII, quod conuenit nemini istius nominis: sicut nec titulus Beati vlli Honorio inuenitur ab Ecclesia Romana tributus.
Martinus Perusinus ex Ordine Prædicatorum, Narniensis & Reatini Conuentuum Fundator, Perusij hoc die mortuus anno 1276, ex Razzij & Michaëlis Pij auctoritate & nescio qua in Conuentu Perusino imagine Beatis Vmbriæ accensetur a Ludou. Iacobillo; nobis istic quærentibus solum monstrauere Patres Dominicani duorum, de quibus jam egimus die præcedenti, Beatorum corpora sub altari; huius nec mentionem quidem fecere.
Ioannes Burgi a Caluinistis in Normannia interfectus anno 1521.
Alphonsus de Molina, nouellæ in Mexico vineæ zelosus cultor defunctus anno 1580. Onuphrius Laicus, cum aliqua sanctitatis opinione mortuus Romæ anno 1588. Illuminata Bembi, Sanctæ Catharinæ Bononiensis socia: etiam a Masino in sua Bononia illustrata nuncupatur Beata: ceteris Arturus a Monasterio eam appellationem in Martyrologio Franciscano indulget, nulla Ecclesiastica auctoritate roboratam.
Teudorus Presbyter, Leontius Episcopus hodiernum diem implent in perbreui S. Maximini Treueris MS. an Theodorus & Leontius? de quibus seiunctim plures die sequenti XIX. Martij.
S. Vulfranni Episcopi cultum Ecclesia Vltraiectina ad hunc diem retraxit: quia Officio duplici S. Ioachimi impeditur dies proprius XX Martij.
Paulus, Cyrillus, Eugenius, et alij IV Martyres, relati in MS. Codice Casinensi ab alijs XX. Martij.
Alexandria, Claudia, Euphrasia, Matrona, Iuliana, Euphemia, Theodosia, Martyres Amisi celebrantur in MS. Synaxario Claromontano. Nos infra XX Martij
Pigmenius Presbyter, Martyr Romæ, refertur in MSS. Vltraiectino, Aquisgranensi, Barberiniano & alijs. Est in Rom. Martyrologio XXIV Martij.
S. Gabriëlis Archangeli Festum in multis Hispaniæ Ecclesijs & Ordinibus religiosis: nos cum Orientali Ecclesia de eo agemus XXVI Martij.
S. Tetricus Episcopus Autissiodorensis & Martyr, refertur hoc die a Galesinio, Canisio & Ferrario, quo eum die martyrio vitam finiuisse tradit Ioannes Chenu in Chronologia Episcoporum, alij referunt XVI Martij. vt ibidem diximus. At Breuiaria Autißiodorensia habent eum XII Aprilis.
Landricus Episcopus Meldensis memoratur in martyrol. MS. Bruxellensi S. Guidulæ, in alijs XVII April.
Herlucæ Virginis vitam scripsit is, qui & Gregorij VII res gestas, Paulus Bernriedensis a Gretsero editus, tertio ab obitu eius anno, & Beatissimam appellauit: Beatam Raderus in Bauaria sancta: Gretserus Hundium ex Auentino testem producit eius in Bernriedensi monasterio sepultæ: Raderus id auget & conditorium eius ibi coli dicit. Arturus a Monstier in sacro Gynæceo hunc ei diem tribuit pro suo arbitratu. An recte, diiudicabimus forte ex Bauaria edocti ad diem, quo mortuam Lahierius scribit in Menologio Virginum XVIII Aprilis.
SS. Principini & Tridorij Mart. corporum exceptio ex Franco-gallico Philippi Labbei Hagiologio habetur: incertum an in Basilica Bituricensi (cuius dedicatio præmittitur) S. Mariæ & S. Symphoriano Sacra. Saussayus etiam Principini Martyris ad Cœnobium Siluianense in Aruernia translati meminit mense sequenti, quando fortaßis plus lucis affulgebit die XVIII Aprilis.
Anselmus Episc. Cantuariensis refertur in Calendario Missalis antiqui Mediolanensis, item Meldensis Breuiarij. Colitur XXI Aprilis.
S. Petronillæ Virg. corporis reseratio & repositio recolitur in Cœnobio S. Mariæ de Barre, quæ superiori seculo sub Fucaldo Sueßion. Epis. facta, vt testatur Saussayus & Arturus in Gynæceo sacro, vbi & alia de eiusdem Virginis Reliquijs notat. Colitur XXXI Maij.
S. Speciosæ Virg. sororis S. Epiphanij Ticinensis Episc. cuius vitam a S. Ennodio eius successore scriptam edidimus XXI Ianuarij, & historiam translationis a Coætaneo Hisdesheimensi, in qua & mentio fit asportatarum S. Speciosæ Reliquiarum. Molanus & Greuenus in Auctuario ad Vsuardum, Ferrarius, Galesinius, Canisius solum id habent: Item S. Speciosæ Virginis. Distinctius Arturus: Ticini Translatio S. Speciosæ Virginis. Nam vt idem notat, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ indicat, natalis eius est recolendus XVIII Iunij.
Maria soror Lazari memoratur in Menæis Græcorum de ea acturi sumus XXII Iulij.
Luxorius, Cisellus, Camerinus, Martyres referuntur a Greueno. Sunt in Sardinia passi XXI Augusti.
S. Geremarus Abbas memoratur a VVitfordo. Colitur hic Sanctus XXIV Septem.
S. Frigidianus Episcopus hoc quo mortuus est die memoratur in Romano Martyrologio: sed additur præcipuam eius festiuitatem recoli in sua ciuitate Lucensi die quo translatus est XVIII Nouemb.
Lazarus frater Mariæ refertur in MS. Bruxellensi S. Gudulæ. Colitur XVII Decemb.

DE S. ALEXANDRO EPISCOPO HIEROSOLYMORVM MARTYRE CÆSAREÆ IN PALÆSTINA

ANNO CCL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Alexander Episc. Hierosol. Martyr, Cæsareæ in Palæstina (S.)

§ I. Cultus sacer apud Latinos. Confeßio sub Seuero Imp. Episcopatus Hierosolymitanus.

[1] Veneratio Ecclesiastica S. Alexandri Episcopi proponitur in plurimis Martyrologijs ad hunc XVIII Martij. Vacat ad eum diem genuinum Martyrologium Bedæ, at MS. Diuionense ita supplet: [Cultus sacer apud Vsuardum,] S. Alexandri Episcopi, qui cum Narcisso Hierosolymitanæ Ecclesiæ gubernaculum suscepit. Vsuardus hoc eum elogio celebrat: Natalis B. Alexandri Episcopi, qui de Cappadocia ex propria ciuitate sācto desiderio Hierosolymam veniens, diuina reuelatione eiusdem loci gubernaculum suscepit, & post senectutem ductus Cæsaream, [Adonem,] in persecutione Decij ob confessionem Christi martyrium compleuit. Ado Episcopus plura commemorat: Natalis S. Alexandri Episcopi, qui de Cappadocia ciuitate sua veniens cum desiderio sanctorum locorum Hierosolymam pergeret, & Narcissus Episcopus eiusdem vrbis iam senex regeret Ecclesiam; & ipsi Narcisso & multis Clericorum eius reuelatum est, altera die mane intrare Episcopum qui adiutor Sacerdotalis Cathedræ esse deberet. Itaque re ita completa, vt prædicta fuerat, cunctis Palæstinæ Episcopis in vnum congregatis, adnitente vel maxime Narcisso, Hierosolymitanæ Ecclesiæ cum eo gubernaculum suscepit. Quique persecutione Decij, cum jam longæuæ ætatis veneranda canitie præfulgeret, ductus Cæsaream, & clausus carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatus est. Eadem fere leguntur apud Notkerum & Bedam excusum & in varijs codicibus MSS. sed in aliquibus contracta. [Notkerum] In Centulensi MS. hæc aliter conscripta sunt: Natalis S. Alexandri Episcopi & Martyris, qui cum Cappadocenam gubernaret Ecclesiam, & zelo religionis sacra loca Hierosolymorum inuiseret, voce de cælo missa jussus est Hierosolymitanam regere Ecclesiam. Habent sua etiam elogia Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius: [alios,] & qui reliquis omnibus antiquior est, VVandelbertus sic diem hanc auspicatur: Præsul Alexander ter quinam possidet. [in Martyrol. Rom.] In tabulis hodierni Martyrol. Rom. ita primo loco colitur: Cȩsareæ in Palestina natalis B. Alexandri Episcopi, qui de Cappadocia ex propria ciuitate, vbi erat Episcopus, sanctorum locorum desiderio Hierosolymam veniens, cum Narcissus eiusdem vrbis Episcopus jam senex Ecclesiam regeret, diuina reuelatione eius gubernacula suscepit: postmodum vero in persecutione Decij, cum jam longæuæ ætatis veneranda canicie præfulgeret, ductus Cæsaream & clausus in carcere, ob confessionem Christi martyrium compleuit. In Breuiario Ordinis Hospitalariorum siue Equitum Hierosolymitanorum S. Ioannis, dein Rhodiorum, nunc Melitensium dicto, colitur S. Alexander Officio 9. Lectionum, quæ de Communi Martyris ac Pontificis sumuntur cum hac Oratione: Adesto, Domine, populo tuo, vt Beati Alexandri Martyris tui atque Pontificis merita præclara suscipiens, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrocinijs adiuuetur. [An etiam 30. Ianuar.] Per Dominum. Iterum Martyrol. Roman. XXX. Ianuarij ista habet: Item B. Alexandri, qui in persecutione Decij comprehensus, longæuæ ætatis veneranda canicie & confessione iterata resplendens, inter carnificum tormenta reddidit spiritum. Alia Martyrologia ibidem citata sunt, & in horum aliquibus nomen Episcopi reperitur. Quæ an de eodem hoc Martyre Alexandro dici debeant, ibidem discußimus. Quæ Græci habent de ejus glorioso certamine ad XII Decembris, infra referemus, vbi ante de rebus in vita gestis antiquorum narrationem attulerimus.

[2] Ac primo quæ in Eusebij chronico, interprete S. Hieronymo, ad annum Seueri Imperatoris XI, Christi CCIII, post indicatam quintam persecutionem leguntur, ad hunc sanctum spectant: [Sub Seuero Imp. Episcopus fortiter certauit.] Alexander ob confessionem Dominici nominis insignis habetur. Hinc iterata confessio, & gemina confessio eius deprædicatur, quando sub Decio martyrium compleuit. Erat autem tunc S. Alexander Episcopus alicuius ciuitatis in Cappadocia, vti mox ex Eusebio constabit. Certe hæc illustris confessio foret, si tunc quod Græci in Menæis habent, feris obiectus & ab illis sine labe dimissus, factus fuisset Episcopus Hierosolymitanus. Eusebius lib. 6. Hist. Eccl. cap. 8. sub finem diserte aliquid simile innuit, quando ita scribit: Cum Seuerus decem & octo annis Imperium tenuisset, Antoninus filius in eius locum successit. Qua tempestate Alexander, vnus ex eorum numero qui in persecutione fortiter certauerant, & qui post gloriosa confessionis certamina diuina prouidentia fuerant reseruati, quem nos Hierosolymorum Episcopum fuisse paulo ante retulimus; ob insignem Christianæ fidei confessionem ad supra dictum Episcopatum promotus est, Narcisso, qui prius ibi fuerat Episcopus, adhuc superstite. Et hæc de illustri confeßione S. Alexandri sub Seuero, anno eius Imperij XI, Christi CCIII. At Seuero Eboraci in Britannia anno Imperij XVIII, Christi CCXI, pridie Nonas Februarij mortuo, vt in dicto Eusebij Chronico legitur, regnauit Antoninus, cognomento Caracalla, Seueri filius. Alexander XXXV Hierosolymorum Episcopus ordinatur, adhuc viuente Narcisso, & cum eo pariter Ecclesiam regit.

[3] At qua id prouidentia diuina contigerit, explicat idem Eusebius lib. 6. hist. Eccl. cap. 11. Cum Narcissus, inquit, propter extremam senectutem ministerium suum obire amplius non posset, [Hieresolymam profectus,] supradictum Alexandrum alterius Ecclesiæ Episcopum diuina dispensatio per reuelationem quamdam, quæ illis in somnis apparuerat, ad participandum cum Narcisso Sacerdotis officium euocauit. Hac igitur visione tanquam diuino admonitus oraculo Alexander, cum ex Cappadocia, in qua primum Episcopus fuerat ordinatus, Hierosolymam profectus fuisset, tum orandi, tum visendorum locorum gratia; fratres illius, Ecclesiæ humanissime eum excipientes, reuerti posthæc in patriam non siuerunt. Alia quippe reuelatio etiam ipsis per somnium visa fuerat, & vox quædam euidentissima ab ijs qui sanctitate inter ipsos eminebant audita. [Constituitur ibi Episcopus cum S. Narcisso.] Significabat enim ipsis, vt extra portas ciuitatis egressi, destinatum sibi a Deo Episcopum susciperent. Quod cum illi consentientibus vicinarum Ecclesiarum Episcopis fecissent, manere deinceps eum apud se coëgerunt. Sane idem Alexander in suis ad Antinoitas epistolis, quæ etiamnum extant, Episcopatus, quem cum Narcisso collega gessit, meminit his verbis, quæ ad calcem epistolæ leguntur: Salutat vos Narcissus, qui ante me Episcopalem huius Ecclesiæ Sedem tenuit, & qui nunc mihi coniunctus est in orationibus, [Scribit ad Antinoitas:] annos natus sexdecim supra centum: hortaturque vos mecum, vt idem omnes sentiatis. Et hæc quidem sic gesta sunt. Antiochiæ vero Serapione mortuo, Episcopatum Ecclesiæ suscepit Asclepiades, qui persecutionis tempore fidem Christi confessus, maximam gloriam retulerat. Huius ordinationis mentionem facit Alexander in epistoa ad Antiochenses his verbis: [Ante ad Antiochenos,] Alexander seruus Dei & vinctus Iesu Christi, beatissimæ Antiochensium Ecclesiæ in Domino salutem. Expedita mihi ac leuia vincula Deus efficit custodiæ meæ tempore, postquam comperi Asclepiadem, virum fidei merito maxime idoneum, , sanctissimæ Ecclesiæ vestræ Episcopatum diuina prouidentia suscepisse. Hanc autem epistolam Clementi se perferendam dedisse significat, sub finem ita scribens: Porro has litteras, inquit, Domini fratres, per beatum Presbyterum Clementem ad vos misi, virum virtute præditum & probatum: quem vos & nostis iam, & amplius cognoscetis. Qui quidem Dei nutu ac prouidentia dum hic apud nos præsens esset, Ecclesiam Christi & confirmavit & magnopere auxit.

[4] Hæc Eusebius, e quibus colligimus S. Alexandrum fuisse virum valde illustrem: cuius epistolæ inter scripta Sanctorum Patrum circumferebantur, & tempore Eusebij adhuc adseruabantur, potißimum quas ad integras ciuitates scripserat: vti quam Episcopus Hierosolymorum misit Antinoum Thebaidos vrbem, & quam necdum ad illum Episcopatum assumptus scripsit Antiochiam, vti euidens fit ex S. Hieronymo de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 38. vbi de Clemente Presbytero agit, atque ista addit: Extat Alexandri Hierosolymorum, qui cum Narcisso postea rexit Ecclesiam, [Epistolā deferente Clemente Presbytero.] epistola super ordinatione Asclepiadis Confessoris ad Antiochenses, congratulantis eis: in qua sub finem ponit: Hæc vobis Domini ac fratres, scripta transmisi per Clementem beatum Presbyterum, scilicet Alexandrinæ Ecclesiæ, Pantæni auditorem, & magistrum Origenis, qui floruit Seueri & Antonini eius filij temporibus. Coluntur S. Asclepiades XVIII Octobris, eiusque decessor Serapion XXX eiusdem mensis, ac pridie S. Narcissus: a quo superstite S. Alexandrum postea Martyrem successorem lectum fuisse etiam tradunt Acta Concilij Oecumenici VIII. Ruffinus eadem Historiæ Ecclesiasticæ suæ inseruit lib. 6 cap. 9, & quæ de visione narrantur, distinctius explicat his verbis: Ostendebatur euidenter a Domino, non solum ipsi beato viro Narcisso, sed & alijs plurimis per reuelationes in plebe, [Reuelatione præuia] vt ipsum in loco sancto Episcopum detinerent. Præterea, quod supra cetera omnia magis clarificum fuit, eo die quo ingresfurus in vrbem Alexander nuntiatus est, & multitudo fratrum plurima extra portas in occursum eius egressa est; vox cælitus manifestissime omnibus audientibus facta est dicens: Suscipite Episcopum, qui vobis a Deo destinatus est. [Electus Epis. Hierosol.] Cumque ex his omnibus euidenter apud cunctos fuisset Dei dispensatio declarata, Episcopi vrbium vicinarum, compertis omnibus quibus de eo res geri Dei iudicio docebantur, residere inibi eum necessario compulerunt.

§. II. Notitia S. Alexandri cum Origene: bibliotheca erecta: martyrium: cultus sacer apud Græcos.

[5] Erat tum Origenes adhuc juuenis, vt dicitur ab Eusebio lib. 6 cap. 19 qui, cum Alexandriæ gravissimum bellum excitatum fuisset, clam inde aufugiens, ac ne in Ægypto quidem commorari tutum ratus, [Origenem inuitat ad concionem habendam:] Palestinam petijt, & Cæsareæ domicilium fixit. Vbi etiam ab illius Regionis Episcopis rogatus est vt publice in Ecclesia dissereret, & diuinas Scripturas, tametsi nondum Presbyter ordinatus, exponeret. Atque id manifestum fuerit vel ex ijs, quæ Alexander Hierosolymorum & Theoctistus Cȩsareensis Episcopus ad Demetrium Episcopum Ecclesiæ Alexandrinæ pro huius facti defensione scribunt in hunc modum: Quod vero in litteris tuis adiecisti, numquam antea visum nec adhuc factum fuisse, vt præsentibus Episcopis laici concionarentur; in eo nescio quomodo a veritate longissime aberrasti. Sic Euelpis Larandis rogatus est a Neone, [factum epistola excusat:] Paulinus Iconij a Celso, Theodorus apud Synnada ab Attico, fratribus nostris beatissimis: idque etiam alibi fieri credibile est, quamuis nos ignoremus. In hunc modum supradictus Origenes dum adhuc juuenis esset, non solum a notis & domesticis, verum etiā ab exterarum Regionum Episcopis colebatur. Sed cum Demetrius per litteras eum reuocasset, missisque Ecclesiæ suæ Diaconis reditum eius vrgere non destitisset, Alexādriam reuersus, consuetum munus obijt. At postmodum, vt refertur cap. 23, Origenes compellente ipsum necessitate ob Ecclesiastica negotia in Achaiam profectus, cum per Palȩstinam transiret, Presbyterii gradum per impositionem manuum Cæsareæ ab illius Regionis Episcopis accepit. S. Hieronymus de Scriptor. Eccl. cap. 54 de Origene agens ista interserit: [Presbyterum ordinat.] Cum jam mediæ esset ætatis, & propter Ecclesias Achaiæ, quæ pluribus hæresibus vexabantur, sub testimonio Ecclesiasticæ epistolæ Athenas per Palæstinam pergeret, a Theoctisto & Alexandro Cæsareæ & Hierosolymorum Episcopis Presbyter ordinatus Demetrij offendit animum. Quapropter vt tradit idem Hieronymus cap. 62 Alexander scripsit ad Origenem & pro Origene contra Demetrium, [ab testimonium Episcopi Alexandrini:] eo quod juxta testimonium Demetrij eum Presbyterum constituerit. Putat ob dicta verba Baronius ad an. 230 num. 6. Demestrium dedisse Origeni litteras commendatitias ad Alexandrum, vt fieri solet: quarum auctoritate satis visum eidem fuerit Alexandro, Origenem esse probatum. Vt vel ideo excusare debuerit etiam in ijs, quæ Eusebius narrat cap. 27. Sed & Alexander Hierosolymorum, inquit, & Theoctistus Cæsareæ apud Palæstinam Episcopus ipsum perpetuo tanquam Magistrum auscultantes, soli interpretationem sacræ Scripturæ ac reliquum omne Ecclesiasticæ doctrinæ officium permiserunt.

[6] Aliud illustre beneficium a Sancto Alexandro præstitum sibi & omnibus Ecclesiasticis antiquitatis & veritatis studiosis agnoscit Eusebius cap. 20 his verbis: Eadem tempestate multi Ecclesiastici viri doctrina excellentes florebant: [Bibliothecā Hierosolymis extruit.] quorum epistolas, quas ad se vicissim scripserunt, facile est reperire. Extant enim nostra quoque ætate in Biblliotheca Æliæ vrbis, ab Alexandro Ecclesiæ illius Episcopo constructa: ex qua nos vberrimam materiam ad argumenti huius, quod præ manibus habemus, tractationem in vnum collegimus. Euaserat ergo illa Bibliotheca in communi conflagratione omnium librorum Ecclesiasticorum in persecutione Diocletiani excitata.

[7] Tandem qui in quinta persecutione sub Seuero Imperatore ob confeßionem & raram doctrinam anno Christi CCIII insignis habebatur, perrexit in porrigenda & promouenda Ecclesia Christi per annos ferme quinquaginta sub decem Imperatoribus, quando, vt tradit Eusebius in chronico, sub Decio Imperatore, [Sub Decio martyrio coronatur:] Alexandro Hierosolymorum Episcopo apud Cæsaream Palæstinæ ob martyrium interfecto & Antiochiæ Babyla, Mazabanes & Fabius Episcopi constituuntur. Quæ latius explicat idem Eusebius lib. 6 Histor. Eccles. cap. 39 his verbis: Philippo interim cum septem annis regnauisset, [(vti SS. Fabianus & Babylas)] successit Decius, qui præ odio aduersus Philippum persecutionem intulit Ecclesiæ. In qua persecutione cum Fabianus Romæ martyrium pertulisset: in eius locum Cornelius subrogatus est Episcopus. In Palȩstina autem Alexander Hierosolymorum Episcopus, rursus propter Christum ad Præsidis tribunal adductus; cum ex secunda hac confessione magnam gloriam retulisset, Cæsareæ in carcerem coniectus est, [Cæsaream ductus,] vir decora senectute & veneranda canitie conspicuus. Qui cum post præclaram atque illustrem Christianæ fidei confessionem in præsidiali judicio editam, tandem in custodia animam exhalasset, Mazabanes in ejus locum Episcopus Hierosolymorum renuntiatus est. Eodemque modo apud Antiochiam, Episcopo Babyla post confessionem in vinculis mortuo, Fabius Ecclesiæ illi præficitur. S. Hieronymus supradicto cap. 62 de Scriptor. Eccl. de martyrio eius ista ex Eusebio describit: Septima autem persecutione sub Decio, quo tempore Babylas Antiochiæ passus est, Alexander ductus Cæsaream, & clausus in carcere, [Clausus in carcere.] ob confessionem Christi martyrio coronatur. S. Epiphanius lib. de ponderibus & mensuris num. 19. In persecutone, inquit, Decij martyrium subit Babylas Antiochiæ, Fabianus Romæ, Alexander Episcopus Hierosolymorum Cæsareæ. Gregorius Cederenus in Decio ita scribit: Sub quo Babylas Antiochiæ, Flauianus Romæ, Alexander Hierosolymorum, Dionysius Alexandriæ Episcopi martyrio coronati sunt. At Zonaras ista habet: Eo tempore Flauianus Ecclesiæ Romanæ Episcopus martyrio vitam finijt. Item Babylas Antiochenus & Alexander Hierosolymitanus Episcopus: qui non tum primum pro Christiana fide decertavit, sed prius etiam, vt jam expositum est, in Imperio Seueri, tum vero in carcere obijt. In Chronico Alexandrino, cum cædes SS. Fabiani & Babylæ esset indicata ita additur: Pari modo Alexander Hierosolymorum Pontifex Cæsareæ Palȩstinæ ad tribunal stetit, & gemina confessione clarus senioque grauis, & vitæ sanctitate venerandus, felici cursu martyrij brauium assecutus est.

[8] Acta S. Fabiani, nonnullis Fabij aut Flauiani, dedimus XX Ianuarij, & S. Babylæ XXIV eiusdem Ianuarij, & huius triplicia: in quibus post varia tormenta capite plexus, non in carcere mortuus dicitur: sed cum tanta rerum diuersitate vt duos fuisse Babylas, quorum Acta sint confusa, veriti simus. Græci in Menæis longe etiam aliter martyrium S. Alexandri narrant, quæ ex maioribus Actis martyrij videntur desumpta. Forsan Nicephorus Calistus lib. 5 Histor. Eccl. cap. 27 ad similia alludit, dum ista scribit: Decius ad imperialem euectus dignitatem, propter Philippi odium, qui Christianismum fuerat complexus, grauissimam contra Christianos persecutionem excitauit. In qua multi quidem sacrum pro Christo obiere certamen: [an grauia tormenta passus?] inprimis tamen Ecclesiarum Præsides, & quicumque alios apud nos eloquentia & sapientia antecellerent, infanda crudeliaque tormenta tolerantes vitam reliquerunt. Sicuti Romæ Fabianus, in Palæstina Hierosolymis Alexander, Antiochiæ Babylas bonum certamen decertantes, Episcopalem stolam sanguine multo imbuerunt. Græce τὸν καλὸν ἀγῶνα ἀγωνισάμενοι, τὴν ἱερατικὴν ςολὴν εἰς βάθος κατέχρωσαν. Episcopalem stolam in profundum vsque cruentarunt, aut colore sanguineo infecerunt.

[9] Græci ergo in Menæis & apud Maximum Cythæreum ista habent ad diem XII. Decembris: Eodem die memoria sancti Patris nostri Alexandri Archiepiscopi Hierosolymorum. Imperante Decio veteri Romæ, ingens aduersus Christianos est excitata persecutio. Misit enim per orbem vniuersum Imperator, qui deprehensos Christianos cogerent Idolis sacrificare, & Christum eiurare, recusantes atrocibus supplicijs subijcerent, atque ita cum summa acerbitate vitam finirent. Id temporis etiam sanctissimus hic Alexander Hierosolymorum Archiepiscopus delatus est ad Præsidem Cȩsareȩ, qui misit, a quibus vinctus ferro sibi sisteretur. Cum ergo multa cum isto disputasset, essetque magnifica voce palam testatus, [Libere Christum confitetur.] Christum Deum esse & Imperatoris rerumque omnium conditorem, liberrimaque voce execratus idola & quicumque illa colerent; iram Præsidis in se vehementer commouit. Quapropter intra exiguum tempus diuersis eum tormentis cruciatum, [Varie torquetur.] infelix ipse & miser ad bestias damnat, vt viuus ab illis deuoraretur. Tyrannus ergo præcipit eum omnibus vestibus spoliari, & in medium theatrum velut eximium arietem deduci, & varij generis feras ad illum deuorandum immitti. Alexander vero inter preces, quas fundebat, etiam has adiecit: Domine si tua voluntas est, vt hic moriar, fiat voluntas tua. Ex feris autem, quæ in illum emissæ erant, [Feris obiectus non læditur.] aliæ ceruicibus inclinatis videbantur illum adorare, & sic in caueas suas redierunt; aliæ in terra sese volutantes, eiusdem vestigia deosculabantur; aliæ eius carnes ex plagis liuentes linguis suis lambebant. Magnus autem Pontifex gratijs Deo actis euolauit ad Dominum, [Moritur.] corpusque intactum & illæsum in terris reliquit, quod religiosi quidam Christiani vnguento delibutum & linteis inuolutum in illustri loco reposuerunt. Hactenus Menæa.

Potuit sanctus Pontifex Alexander discedentibus ab eo in tacto feris deductus fuisse in carcerem, atque ibi animam exhalasse, ac martyrio coronatus euolasse ad Dominum: aut certe potuit in prima sub Seuero confeßione aliqua ex his tormentis subijsse, aut etiam feris obiectus euasisse. Incruenta certe morte defunctum ipsa indicant Menæa, cum elogio iam prolato hoc distichon præponunt:

Ο Ἀλέξανδρος εἷς ἧν τῶν θυηπόλων
Ἀνὲυ ἅιματος εἷς ὢν καὶ τῶν μαρτύρων.

Fuit Alexander vnus hic Sacerdotum,
Cum esset absque sanguine vnus Martyrum.

DE DECEM MILLIBVS SS. MARTYRVM NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Decies mille Martyres Nicomediæ in Bithynia (SS.)

Qvando aut vbi paßi non explicant Menæa, siue excusa Venetijs seu quæ manu exarata Diuione apud Petrum Franciscum Chiffletium extant: vtraque tamen martyrij genus expresse declarant tum in titulo qui est talis, [Gladio cæsi memorantur] Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ὅι Ἅγιοι μύριοι τὰς ἀυχένας τμηθέντες τελειοῦνται. Eadem die sancti decies mille ceruices secti consummantur: quibus hoc accinitur distichon.

Δεκὰς χιλιὰς τὸν ἀυχένα τμηθέντες,
Ἀπῆλθον ἔνθα μυριόμματοι νόες.

Ceruice cæsa millia iuerunt decem,
Vbi mille-decies-luminum mentes degunt.

Si ex sequentibus liceret aliquam facere coniecturam, suspicari possemus hos ex innumeris illis fuisse, quos æstuans supra modum persecutionis flamma, [Nicomediæ.] Nicomediæ a Diocletiano tyranno succensa, nec vllo quamuis copioso sanguine extincta, consumpsit. Sed nihil opus est coniecturis quoad locum, & ex hoc de tempore licebit verosimilius opinari: siquidem Grecorum Menologium ex Cardinalis Sirleti versione Latine editum ab Henrico Canisio expreße dicit: Eodem die decem millia securi percussi apud Nicomediam martyrio coronati sunt. Quæ verba paullum immutans Cardinalis Baronius Romano Martyrologio sic inseruit: Nicomediæ Sanctorum decem millium Martyrum, qui pro Christi confessione gladio percussi sunt. [Vero similiter sub Diocletiano,] Nec sane mirandum, inquit idem in notis, nam Diocletianus Imperator sȩuissimam illam persecutionem excitans Nicomediæ resedit, illicque de Christianis immanissimam carnificinam exercuit, vt produnt Acta Martyrum, & Eusebius lib. 8. signatim cap. 6. vbi de sancti Anthimi Nicomediensis Episcopi, XXIII Aprilis recolendi, martyrio agens: Huic, inquit, ingens ac frequens Martyrum turba adiuncta fuit, idque quod ijsdem fere diebus, nescio quo pacto, Nicomediensis regia incendio conflagraret, & ex suspicione quadam rumor esset dissipatus, illud facinus a nostris admissum: vnde Imperatoris iussu ex pijs, [Post incendium palatij:] qui ibi versabantur, aceruatim alij gladio trucidati sunt, alij ardore flammarum corporibus circumiectarum obierunt. Si cui tamen etiam tali occasione, in ciuitate tam numerosa, sub adeo crudeli tyranno, nimis magnus videatur numerus decem millium simul iugulatorum; is consideret ob causam multo leuiorem, quam hic prætexebatur, in Thessalonicensi vrbe, præcipiti Imperio Theodosij, Principis alias mitißimi, septem millia ex plebe ad spectaculum collecta fuisse iugulata.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TROPHIMO, EVCARPIONE, ET ALIIS, NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

CIRCITER AN. CCC.

[Commentarius]

Trophinus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Eucarpion, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii, Martyres Nicomediæ in Bithynia (SS.)

Post insignem illam laureatorum millium decadem Menæa, Menologium, ac Martyrologium Romanum nominatim atque seorsim exhibent Trophimum atque Eucarpionem, quem Baronius Eucarpium scripsit: socios Menæa addunt in titulo, Menologium hisce verbis vtitur: Item Trophimi, Eucarpionis, martyrium celebratur. Galesinius Nicomediæ, [Trophimus & Eucarpiō] inquit, Beatorum Martyrum, Aprilis, Ceruoli, Trophymi, Eucarpionis & sociorum, qui ad decem mille, necem pro fide pertulerunt. Citat in Notis Bedam, Martyrologia MSS. & Annales rerum Ecclesiasticarum. Optaremus indicatos ab eo fuisse illos Annales, & locos in quibus de his Martyribus agitur; & Bedæ ac Martyrologiorum verba prolata. Nos de hoc Trophimo & Eucarpione nihil alibi legimus, nisi quod Maximus Cytherorum Episcopus Menæa de more phrasi sua sequitur. De Aprile & Ceruolo, siue Seruolo, infra separatim agetur. Menæa & Cytheræus ita eorum Martyrium narrant.

[2] Sæuiente in Christianos apud Nicomediam persecutione, omnes fidem sanctam professi in custodias rapiebantur. Dein multis quæstionibus varijsque tormentis excarnificati, [Dum sanctos persequuntur.] si ij in confessione Christi Dei nostri perseuerarent, e vita exturbabantur. Ea autem tempestate Trophimus & Eucarpion, validi ac feroces planeque militares viri, persecutores ac jurati hostes nominis Christiani erant, comprehendentes & in carcerem detrudentes, quotquot se Christianos palam faterentur. Cumque omnem in eos potestatem haberent, quosdam tormentis excruciabant, quosdam dimittebant.

[3] Aliquando igitur cum ad nonnullos capiendos tenderent, viderunt flammam ingentem e cælo in ipsos cum immani stridore delabi, ex eaque vocem audierunt hujusmodi: Quid properatis, seruis meis minantes? Nolite errare: neque enim poterit quisquam subigere eos qui in me credunt; [Flamma & voce cælesti territi.] sed potius ijs adhærebit, & regnum cælorum acquiret. Ea audita voce, audaces illi ac sæui & aduersus Christi seruos sese efferentes, humi corruerunt, & spectaculo objecto exterriti, & voce illa velut tonitru exanimati, hoc solum elocuti sunt: Vere magnus est Deus, qui hodie nobis apparuit. Beati nos quoque erimus, si ejus serui efficiamur. Atque vt hæc cum trepidatione pronuntiarunt; diuisa flammea illa nebula, hinc atque hinc constitit. Ac rursus alia vox ijs est allapsa, hæc dicens: [Dein mira visione excitati,] Surgite, pœnitentibus vobis remittuntur peccata. Cumque e terra surrexissent, conspiciunt in medio nebulæ residentem quemdam candida in veste formosissimum, multosque circum illum stantes.

[4] Quo viso perculsi, velut vno ore exclamarunt: Recipe & nos, qui multa & sine modo peccauimus. Nam cum extra essemus, aduersum te verum ac solum Deum & famulos tuos insaniuimus. Quæ cum illi dicerent, subito nubes iterum coiit, & in cælum suberecta est. Ipsi [Conuertuntur.] vero plangentes reuersi sancti: & quotquot captiuos habebant, omni timore solutos, velut fratres suos amplexi sunt, ac venerati, & domum abiri jusserunt. [Captiuos dimittunt.] Quæ vbi Præfectus didicit, haud mediocriter aduersus eos indignatus est, ac sibi illos sisti imperat, & facti caussam sciscitatur. [Ipsimet capti.] Vbi vero omnem visionem sigillatim retulissent, jubet eos in ligno extendi: & cum id factum esset, latera eorum vncis ferreis lacerari, ac deinde plagas cilicio perfricari. Ea vero Sancti generose tolerantes, [Post cruciatus.] precabantur cum exaltatione, Deoque gratias agebant. Quibus magis irritatus Ptæfectus, rogum media in vrbe excitari jubet, [Incendio necantur.] in eumque conijci Sanctos in quo coronam martyrij consecuti sunt.

[5] Hactenus Menæa. Sed qui sunt ὁι σὺν αὐτοῖς socij, vt titulus præfert tam in Menæis, quam in Cytheræo, nusquam declaratur. Forsan de ijs accipiendum, [Qui socij?] quos illi antea tormentis aut etiam neci dediderant, vel qui post eos ab irato Præside tenti ac necati sunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS, COLLEGO ET COLLOTO DIACONIS, PAMPONIO, MINEPTO, ROGATO, QVARTINO, SATVRO, MARINO, QVINTASIO, IEMSOLIO, MARTIO, ITEM ROGATO, SAMPHORANO, AVRELIO SIVE AVRELIA, CAPILLEDO, DIONYSIO, IANVARIO, VICTORE, CONVOTO, SIMPORIO ET SOCIIS VIII.

[Commentarius]

Collegus, Diaconus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Collotus, Diaconus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Pamponius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Mineptus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Rogatus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Quartinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Saturus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Marinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Quintasius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Iemsolius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Martius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Rogatus alter, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Samphoranus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Aurelius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Capilledus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Dionysius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Ianuarius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Victor, Martyr Alexandriæ in Ægupto (S.)
Conuotus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Simporius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Socii VIII, Martyres Alexandriæ in Ægypto (SS.)

[1] Tvrmæ Martyrum quatuor proponuntur ad hunc XVIII Martij in antiquo Martyrologio S. Hieronymi: quarum prima ita recensetur in editione Parisiensi ex MS. Corbeiensi: XV Kalend. Aprilis in Alexandria Collegij Diaconi, [Nomina Martyrum in 4 Martyroll. S. Hieronymi,] Colloti Diaconi, Pampori, Minepti, Rogatiani, Quarti, Saturi, Quintasi, Marini, Iemsoli, Marti, Rogati, Samphoroni, Aurili, Capelledi, Dionysi, Ianuarij, Victoris, Vogonupti, Samphori cum alijs novem Martyribus. Mariæ cum socijs suis. MS. Blumianum hos Martyres ita refert: In Alexandria Collegi Diaconi, Coloti Diaconi, Pamporij, Runepti, Rogati, Quarti, Saturi, Quintasi, Marini, Lemsoli, Marci, Rogati, Samproni, Auriliæ, Capelledi, Dionisi, Ianuari, Victoris, Vogonucci, Samphori cum alijs VIII. Mariæ. MS. Lucense duos interserit & sic enumerat In Alexandria Collegi Diaconi, Coloti Diaconi, Pamponi, Danepti, Rogati, Quartini, Saturi, Marini, Quintasi, Marini, Generoli, Marti. Item Rogati, Samphoroni, Auriliæ, Capellidi, Dionisi, Ianuari, Victoris, Vogonuctæ, Samfori, cum alijs VIII Martyribus, nulla facta Mariæ, mentione. Demum peruetustum nostrum MS. charactere Britannico exaratum duobus alijs insertis eos ita refert: In Alexandria Collectici Diaconi, Coloti Diaconi, Pamponi, Parilis, Seruili, Minepti, Rogati, Quartini, Saturi, Marini, Quintasi, Marti. Item Rogati, Aurili, Capillidi, Dionisi, Ianuari, Victoris, Conuoti, Simpori cum alijs VIII. Ac Mariam ablegat ad proximam turmam cum socijs. Absque loco leguntur hi in Martyrol. MS. Tamlachtensi in Hibernia: horum nomina, Collegi, Coloti, Pamporij, Minepti, Rogati, Quartini, Marini, Aureliæ, Capilledi, Dionysi & aliorum VII. Martij & aliorum XLIII. nisi hi ad alios spectant.

[2] In alijs Martyrol. nonnulli referuntur. Qui dux cæterorum & Antesignanus est, refertur in MS. Reginæ Sueciæ, & ex eo a Luca Holstenio in Animaduersis ad Martyrol. Rom. In Alexandria Collegi Diaconi. [& alijs.] Eadem habentur in MSS. Corbeiensi, Tornacensi & Labbæano. At Rabanus & Beda excusus Colestici, Galesinius Cælestici, MS. Richenouiense Collecticij. In MSS. Vaticano, & alio Ecclesiæ S. Petri, item in MSS. Barberiniano & Augustano tres nominantur. In Alexandria Collegi siue Collegij Diaconi, Rogati & Saturi. Notkerus: In Alexandria Collegij & Colyti Diaconorum. Aquisgranense Collegij, Quartini & Samphori. Casinense & Altempsianum: In Alexandria Collegi Diaconi, Rogati, Saturi, Quartini, Martini. Pragense: Quartini & Sanfori. Ado MS. Reginæ Sueciæ, Eodem die S. Collegij Diaconi.

[3] [Nominum diuersitas.] Consensus magnus est in statuenda martyrij Palæstra Alexandria; at nomina Martyrum in nonnullis discrepant: ita Collegi, Collegij, Colestici, Cælestici, Collectici & Collectitij: Coloti, Colloti & Colyti. Pamponi, Pampori & Pamporij: Minepti, Ninepti, Dunepti & Runepti: Rogati & Rogatiani: Quartini & Quarti: Marini & Martini: Iemsoli, Lemsoli & Generoli: Marti, Martij & Marci: Samphoroni & Samproni: Aurili, Auriliæ & Aureliæ: Capelledi, Capellidi, Capilledi & Capillidi. Vogonupti, Vogonucci, Vogonuctæ & Convoti. Samphori, Samfori & Simpori. Denique numerus adiunctus est octo, nouem aut septem sociorum. Omittimus in titulo nomina Parilis, & Seruili in unico Codice, quia forsan sunt Aprilis & Seruulus Martyres Nicomedienses, de quibus mox agemus.

[4] Die decima septima agitur de his in MS. Martyrol. Carmeli Coloniensis: [Cultus 17, Martij,] In Alexandria Natale SS. Collegij Diaconi, Rogati & Satyri Martyrum. Quæ fere eadem leguntur in Florario MS. & in Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ editis anno 1490. & 1515. Item apud Canisium, Maurolycum & Felicium. MS. peruetustum S. Maximini: In Alexandria Collogi Diaconi, Rogati, Dionysi.

DE SS. MARIA, APRILI, SERVVLO ET SOCIIS XXIII MARTYRIBVS NICOMEDIÆ.

[Commentarius]

Maria, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Aprilis, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Seruulus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii XXIII, Martyres Nicomediæ in Bithynia (SS.)

Altera turma Martyrum in Martyrologio S. Hieronymi est ista in Codice MS. nostro: Nicomediæ Mariæ, Aprilis, Seruoli, & mil. XXIII. In MS. Corbeiensi Parisijs excuso post Martyres Alexandrinos, vt ibi monuimus, addebatur: Mariæ cum socijs suis. In Nicomedia Aprilis, Seruuli. In MS. Blumiano: Mariæ. In Nicomedia Aprilis, Seluoli. Quo etiam modo, sed absque mentione Mariæ, legitur in Codice Lucensi: In MS. Tamlachtensi nomen Mariæ alijs immiscetur: at coniunguntur nomina, Aprilis, Seruuli & XX militum. Rabanus & Notkerus ista habent: In Nicomedia Aprilis, & Seruuli. Apud Bedam excusum legitur Ceruoli: reliqua sunt eadem. At die XVII Martij ista habent MS. codex Carmeli Coloniensis & martyrol. Coloniæ excusum anno 1490, item Greuenus in Additionibus ad Vsuardum: In Nicomedia sanctorum Martyrum Apurilis, siue Aprilis & Seruuli. Maurolyco & Felicio vltimus dicitur Seruilius. MS. Treuirense S. Martini de socijs ista habet: In Nicomedia XXIII Militum Martyrum. MS. Labbæanum: Sebioli cum alijs XXIV. vbi Sebiolus pro Seruolo legitur, qui solus est in Martyrol. Richenaugiensi. MS. Vltraiectinum ista habet. In Nicomedia viginti tria millia Martyrum, vbi forsan legundum viginti trium militum Martyrum: vti passim omnia similia in Martyrologijs in casu genitiuo leguntur. Galesinius plures coniungit his verbis: Nicomediæ Beatorum Martyrum Aprilis, Ceruoli, (qui huc spectant) Trophimi, Eucarpionis qui decem mille neces pro fide Christi pertulerunt: de quibus supra ex Menæis Græcorum egimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS QVINTO, ROGATO, INGENVA, QVARTILLA, ROGATA, LVCIANO, AVRILLIO, SATVRNINO, VICTORE ET MAVRO IN CAMPANIA.

[Commentarius]

Quintus, Martyr in Campania (S.)
Rogatus, Martyr in Campania (S.)
Ingenuus, Martyr in Campania (S.)
Quartilla, Martyr in Campania (S.)
Rogata, Martyr in Campania (S.)
Lucianus, Martyr in Campania (S.)
Aurilius, Martyr in Campania (S.)
Saturninus, Martyr in Campania (S.)
Victor, Martyr in Campania (S.)
Maurus, Martyr in Campania (S.)

Tvrmæ Martyrum tertia proponitur in Martyrologio S. Hieronymi his verbis: In Campania Quinti, Rogati, Ingenuæ, Quartillæ, Rogatæ, Luciani, Aurilli, Saturnini, Victoris & Mauri. [Nomina Martyrum in antiquis Fastis] Ita Codices Lucensis & Corbeiensis. At Blumianus loco Mauri, habet Maturi. Et noster pervetustus codex habet Luciasi vbi alij Luciani. Ex his quinque nominantur in MS. Coloniensi sanctæ Mariæ ad Gradus: [18 Martij.] In Campania Rogati, Victoris, Quinti, Luciani, Mauri. Quatuor sunt in MS. Tornacensi sancti Martini: In Campania Natalis SS. Rogati, Victoris & S. Luciani & Mauri. MS. Lætiense pro Luciano habet Saturninum, & alios tres recenset. MS. Leodiense sancti Lamberti: In Campania Quinti, Ingenuæ, Luciani, & Seruili. Sed vltimus est Seruulus Nicomediensis, de quo egimus. Notkerus tres priores habet: In Campania Quinti, Rogati & Ingenuæ. MS. Reginæ Sueciæ & ex eo Holstenius in Animaduersis ad Martyrol. Romanum: In Campania Quinti, Rogati. MS. Atrebatense: In Campania Natalis SS. Rogati, Victoris & Luciani. Qui nullo apposito nomine referuntur in MS. Bruxellensi S. Gudulæ & alio Belgico MS. Richenouiense: In Campania Quinti, Ingenui & Quartillæ. MS. Augustanum sancti Vdalrici: In Campania Luciani cum alijs XXIV, Quinti, Saldæ, Rogati. Ex his Saldas spectat ad sequentes Mauritanos: at XXIV anonymi ad præcedentes Nicomedienses. Iidem non apposita prouincia sunt in MS. Labbeano, sed loco Luciani habetur Sebioli, qui est Seruulus Nicomediensis. MS. Pragense plures, sed alijs mixtos, recenset: Rogati, Quinti, Luciani, Victoris & Mauri. Rabanus tres alteri regioni applicat: In Lucania Quinti & Ingenui & Rogatæ. Ita sequenti die inscripta Bedæ excuso sunt nomina Lucaniæ, Ingenij, Rogatæ & Timothei: [19 & 17 Martij.] sed hic spectat ad sequentem classem. Quatuor ex hisce Quintus, Lucianus, Victor & Maurus in Campania referuntur die XVII Martij in MS. Codice Carmeli Coloniensis, & MS. Florario: item a Maurolyco, Felicio, Greueno, Canisio.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CVRENTO, TIMOTHEO, SALDIA, FELICIANO, IOCVNDO IN MAVRITANIA.

[Commentarius]

Curentus, Martyr in Mauritania (S.)
Timotheus, Martyr in Mauritania (S.)
Saldia, Martyr in Mauritania (S.)
Felicianus, Martyr in Mauritania (S.)
Iocundus, Martyr in Mauritania (S.)

Tvrma Martyrum quarta in Martyrologio S. Hieronymi relata: ex quibus noster codex solos duos habet: In Mauritania Timothei, Saldiæ. MS. Lucense tertium proponit: In Mauritania Curenti, Timothei & Saldiæ. In MS. Blumiano, scribitur Currenti vti & Saldæ. In editione Parisiensi duo iunguntur: In Mauritania Currenti, Timothei & Saldæ, Feliciani, Iocundi. MS. Aquicinctinam: Item SS. Curentij & Timothei locus additur in MS. Barberiniano. MS. Richenouiense & Rabanus: In Mauritania Timothei, additur a Notkero, & Saldæ. At cum alijs duobus in MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio in Animaduersis ad Martyrol. Rom. edito. Greuenus in additionibus ad Vsuardum: In Mauritania BB. Surenti & Timothei: at prior alijs Curentus seu Currentus est. In MSS. Augustano & Labbæano Saldæ nomen inter alios Martyres reperitur. In MS. Tamlachtensi SS. Saldæ & Tithes, alijs Timothei. Hic in Beda excuso sequenti die refiertur. Atque hi sunt quatuor ordines Martyrum, quos nobis Hieronymianum Martyrologium exhibet.

DE S. CANDIDO MART. ROMANO CINGVLI IN PICENO.

[Commentarius]

Candidus Martyr Romanus, Cinguli in Piceno (S.)

[1] Cingulum, Piceni veteris olim non ignobilis ciuitas, de qua in addendis ad to. 2. Ianuarij fol. 1148. ante Vitam S. Exuperantij egimus religios, [An. 1650] e veneratur S. Candidum, Romanum Martyrem, ad Collegiatam illius Ecclesiam hoc die translatum: cuius translationis instrumenta, manu Bonfilij de Bernardis a Cingulo publici ibidem Notarij ex proprio originali transumpta, & Confalonerij atque Prioris Cingulani sigillo munita, ad nos misit anno MDCLXV. ejusdem oppidi nobilis indigena Carolus Francischini, & sunt sequentia.

[2] [Hieronymo Car. Verospio.] In nomine Domini. Amen. Sanctorum in cælo cum Christo regnantium venerabiles reliquiæ magnum solent militantibus in mundo fidelibus afferre subsidium aduersus insidias & tela nequissimi hostis, qui humano generi, tamquam leo rugiens, perniciem moliri non desinit. Vnde non immerito hujusmodi sanctorum reliquiæ & lætissimis excipiuntur animis, & summo a fidelibus populis habentur in pretio. Propterea Eminentissimus & Reuerendissimus Dominus Hieronymus tituli S. Agnetis in Agone Presbyter Cardinalis Verospius, Episcopus Auximanus, volens gratissimæ & benemerentissimæ terræ Cinguli, sub ejusdem Eminentissimi pastorali cura collocatæ, ex hujusmodi Sanctorum reliquijs conspicuum aliquod præstare donum, quo & ipsa terra Cinguli cœlestibus thesauris locupletior, & Sanctorum protectione redderetur securior atque felicior, insigne corpus S. Candidi Martyris, ex vrbe Romana exportatum, atque eidem terræ Cinguli illatum, dono dedit, [Datum Corpus S. Candidi Mar.] vt infra, de qua re publicum etiam confici mandauit instrumentum. Igitur præsenti publico instrumento cunctis vbique pateat & sit notum, quod alias Illustriss. & Reuerendiss. D. Julius Cincius, Patricius Romanus … Eminentissimi ac Reuerendiss. D. Cardinalis S. D. N. Papæ Vicarij in ciuilibus caussis Locum-tenens, Corpus S. Candidi Martyris, repositum & collocatum in quadam capsula lignea, eidem Emin. & Reuer. D. Hieronymo tit. S. Agnetis in Agone Card. Verospio, Episcopo Auximano largitus fuit; prout apparet ex instrumento donationis, rogato a D. Ioanne Garsia Valentino cur. caus. Eminentissimi & Reuer. D. Card. Vicarij notario, sub die XIII Junij MDCL mihi Notario infrascripto in publica & authentica forma, ad effectum hic de verbo ad verbum inserendi, consignato tenoris hujusmodi.

[3] In nomine Domini Amen. Præsenti publico instrumento cunctis vbique pateat & sit notum, quod anno a natiuitate D. N. Iesu Christi MDCL, Indictione III, die vero XIII Mensis Junij, Pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Innocentij diuina prouidentia Papæ X, [Ex Cœmeterio S. Agnetis.] anno VI in mei & testium infrascriptorum præsentia præsens & personaliter existens Illustrissimus & Reuerendissimus D. Julius Cincius … qui sponte sua & omni meliori modo, ad majorem Omnipotentis Dei & Sanctorum suorum gloriam & honorem, donauit & largitus fuit Eminentissimo & Reuer. D. Hieronymo … Card. Verospio … præsenti corpus S. Candidi Martyris, alias ex Cœmeterio S. Agnetis de mandato S. D. N. Papæ extractum, & eidem Illustrissimo ac Reuerend. D. Iulio Cincio de anno præterito ab Illu. & Reu. D. Antonio Riualdo, [Cum facultate de ea disponendi.] ejusdem Eminentissimi ac Reuerend. D. Cardinalis Vices-gerente, cum facultate penes se retinendi, alijs donandi, extra vrbem transmittendi, & in Ecclesijs collocandi donatum & consignatum; prout apparet ex litteris testimonialibus donationis hujusmodi manu propria dicti Illustr. & Reuer. D. Vices-gerentis, & sigillo dicti Emin. D. Card. Vicarij munitis in actis productis: ad harum effectum dans atque transferens dictus Illustr. ac Reuer. D. Iulius Cincius eidem Eminent. & Reuer. Card. Verospio omnimodam facultatem & auctoritatem circa dicti sacri Corporis dispositionem sibi vt supra concessam. Quod quidem corpus sancti Candidi Martyris repositum & collocatum in quadam capsula lignea idem Emin. & Reuer. D. Card. Verospius omni qua potuit maiori deuotione & reuerentia accepit, & gratias quam plurimas egit… Actum Romæ in domo solitæ habitationis dicti Ill. & Reu. D. Iulij Cincij, præsentibus ibidem Perillustri & adm. Reu. D. Philippo Piro Auditore, & Illustri D. Petro Lelio Romano, testibus ad prædicta omnia & singula vocatis atque rogatis.

[4] Sequitur fides Notariatus dicti Ioannis de Garsia per Martium tit: S. Petri ad vincula S. R. E. Presbyt. Cardinalem Ghinettum, S. D. N. Papæ Vicarium generalem: qua hic omißa procedit tenor instrumenti prioris. [qui illud an. 1651. Cingulum transfert,] Cuius quidem instrumenti originale fuit postea infrascriptis Illustribus & adm. Reuerendis DD. Præposito & Canonicis Collegiatæ dictæ Terræ Cinguli, ad effectum conseruandi, datum & consignatum. Volens deinde dictus Emin. & Reu. D. Card. Verospius facultate & auctoritate, sibi vigore suprascripti instrumenti attributa, frui, & dictam Terram Cinguli dicto corpore S. Candidi Martyris decorare, ipsum corpus S. Candidi Martyris e Romana vrbe exportatum, ac Terræ Cinguli solenniter illatum, Venerabili Ecclesiæ Collegiatæ eiusdem Terræ Cinguli, sub nomine D. Mariæ consecratæ, donauit, & de præsenti ad perpetuam rei memoriam publicum haberi voluit instrumentum. Hinc est quod dictus Emin. & Reuer. D. Hieronymus tit: [& Ecclesiæ Collegiatæ donat] S. Agnetis in Agone Presbyter Card. Verospius, Episcopus Auximanus, anno a sanctissima D. N. Iesu Christi natiuitate MDCLI, Indict. IV, Pontificatus autem S. D. N. Innocentij diuina prouidentia X anno VII, die vero XIX mensis Martij, circa duas horas noctis, cum tribus luminibus accensis, in mei & testium infrascriptorum præsentia præsens & personaliter existens, sponte & omni meliori modo, ad maiorem Omnipotentis Dei & Sanctorum gloriam & honorem, atque ad excitandum in populo Terræ Cinguli maiorem devotionis affectum, dictum sanctum Corpus D. Candidi Mart. in capsula, vt supra, collocatum, ex puro suæ voluntatis affectu & beneuolentia, dono dedit irreuocabiliter inter viuos supradictæ Collegiatæ Terræ Cinguli illius Capitulo & Canonicis, videlicet Illustribus & adm. Reuerendis DD. Hieronymo Pier-mathæo Præposito, Simoni de Bernardis, Matthæo Pasqualono, Achilli Simonetto, Antonio Marcono, & Seuero Seuerino eiusdem Ecclesiæ Canonicis præsentibus & acceptantibus, tam pro se ipsis quam pro Dominis Collegis absentibus eorumque successoribus, in perpetuum.

[5] Adiecit etiam idem Emin. & Reuer. D. Card. Verospius, & expresse iniunxit huiusmodi donationi hanc irreuocabilem legem & conditionem, [asservandum sub tribus clauibus] videlicet, quod dictum venerabile corpus sancti Candidi Martyris reponatur, & repositum conseruetur in loco decenti eiusdem Ecclesiæ Collegiatæ, sub tribus clauibus bene clausum & custoditum; quarum clauium vna penes Capitulum & Canonicos prædictos, altera penes Illustrissimum & adm. Reuerendum D. Vicarium foraneum Cinguli pro tempore existentem, tertia vero penes Illustrissimam Communitatem Terræ prædictæ in perpetuum conseruetur. Insuper idem Emin. ac Reuer. D. Card. Verospius mandauit & expresse ordinauit, vt dictum corpus S. Candidi Martyris populo videndum & colendum exponeretur, [& 18. Martij publico cultui exponendum] & digna celebritate coleretur die XVIII Martij cuiusque anni, ad celebrandam memoriam gloriosæ Translationis dicti corporis in terra Cinguli.

[6] Hæc Translatio eodem die magna cum populi frequentia & plausu solennique pompa & singulari cum animorum hilaritate & deuotione ab eodem Emin. & Reuer. D. Card. Verospio facta est. Quod corpus S. Candidi Martyris, [Conditiones acceptat Capitulum.] vt supra in capsula collocatum prædicti DD. Præpositus & Canonici acceptauerunt, & humillimas gratias egerunt ipsi Emin. & Reuer. D. Card. Verospio, rogantes D. O. M. vt illius piæ munificentiæ largissima e cœlo prȩmia retribuere dignaretur. Prædicta autem omnia & singula supradicti DD. Præpositus & Canonici semper rata habere, & nunquam contrauenire promiserunt, & ita tactis &c. iurarunt. Actum Cinguli, in domo Perillustris D. Friderici Simonetti, in contrata S. Dominici; juxta viam: præsentibus ibidem DD. Capitaneo Ioanne Bapt. quondam D. Achillis Dionysij, & Capitaneo Camillo quondam D. Hieronymi Sinibaldi de Auximo, testibus. Ego Alexander de Bernardis de Cingulo Notarius rogatus &c.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NARRCISSO EPISCOPO GERVNDENSI APOSTOLO AVGVSTANO ET FELICE EIVS DIACONO

INITIO SEC. IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Narcissus Episcopus, Apostolus Augustanus, Gerundæ in Hispania (S.)
Felix eius Diaconus, Gerundæ in Hispania (S.)

[1] Gerunda antiqua & illustris Cataloniæ apud Hispanos vrbs, flumine Vnda, mox in Ticerim influente, affusa, Sede ab antiquis temporibus Episcopali exornata, inter suos Antistites veneratur S. Narcissum, ibidem pro fide Christi laure a martyrij coronatum. Hic ille est sanctus Narcissus, quem Augusta Vindelicorum apud Germanos primum suum agnoscit Apostolum ac fidei præconem: & cui in magnifica Basilica Monasterij SS. Vdalrici & Afræ erecta est ara Princeps octoginta pedum altitudine: [Ara Sancti Narcißi] cuius effigiem exhibet Bernardus Hertfelder in Basilica SS. Vdalrici & Afræ a se historice descripta, atque æneis figuris illustrata.

[2] Rerum a sancto Narcisso gestarum historia a coæuis scripta non extat, & si quæ fuerit, est cum paßionis libro, vti infra dicetur, [Acta in conuersionis S. Afræ historia] irruentibus Paganis irrecuperabiliter amissa. Extat historia conuersionis & paßionis S. Afræ & sociorum a Marco Velsero erudito commentario explanata, in quo arbitratur eam, pace Ecclesijs per Constantinum Magnum reddita, recenti adhuc vigente memoria, fuisse conscriptam. Est autem mirabilis illa conuersio per S. Narcissum facta, occasione cuius pleraque de hoc Sancto referuntur, vti lector reperire poterit in dicta S. Afræ historia apud memoratum Velserum a nobis ad diem V Augusti elucidanda. Interim hic damus aliquod vitæ compendium erutum a Ioanne Gamansio nostro ex codice membranaceo dicti Monasterij SS. Vdalrici & Afræ, corio albo tecto, [compendium vitæ] & littera Z ac numero XL signato, cui iste titulus est præfixus: Vitæ SS. Narcissi, Vdalrici, Simperti & Afræ: quod idem Gamansius cum MS. Blaturano itidem membranaceo Paßionali Sanctorum decem contulit.

[3] Hisce addimus Berengarij Episcopi Gerundensis epistolam ad Sighardum Abbatem Monasterij SS. Vdalrici & Afræ, [Reliquiæ,] anno MLXXXVII missam cum varijs S. Narcißi & aliorum Sanctorum Reliquijs. Mortuus est Sighardus Abbas MXCIV. Occasione harum reliquiarum, quæ sunt de vestibus eius, imago ex argento pectore tenus efformata est, atque in dicto libro Hertfelderi pag. 69 expressa: [statua argētea:] & quidem cum malo genio quod, cum S. Afram conuerteret, dæmonem horribili specie apparentem oratione & ieiunio pepulerit, & immanem ad Alpium Fauces habitantem draconem interficere coëgerit. Est dicta Berengarij epistola etiam excusa a Marco Velsero pag. 34 & Antonio Vincentio Domenecco libro de Sanctis Catalaniæ fol. 26. quæ nonnullis insertis auctior ante citatum Compendium Vitæ S. Narcißi, prout hic damus, extat in codice Augustano. [miracula:] Quibus subiungimus pauca miracula ex Hispanico dicti Domenecci Latine translata.

[4] Diem obitus sancti Narcissi ignorari fatetur Berengarius in dicta epistola, [cultus 29. Octobr.] sed assumptum IV Kalendas Nouembris pro transitus festiuitate, quod & Augustani fecerunt: quo die celebratur Natalis S. Narcißi Episcopi Hierosolymorum. Hinc data occasio Petro de Natalibus lib. 7 Catalogi cap. 28 aberrandi, & scribendi per prædicationem Narcissi Hierosolymorum Episcopi S. Afram ad Christum conuersam, & cum omni domo & Matre baptizatam, atque a peccato reuocatam esse. Qui error in Martyrologijs varijs reperitur. [& 18. Martij] At Martyrol. Romanum ad hunc diem nobis eum proponit his verbis: Augustæ Sancti Narcissi Episcopi, qui primus in Rhætia Euangelium prȩdicauit, deinde Romam profectus, cum Gerundæ multos ad Christi fidem conuertisset, ibidem in persecutione Diocletiani cum Felice Diacono maryrij palmam accepit. Quæ eadem fere, leguntur in Martyrologio Galesinij, & aliquanto latius in Additionibus Molani ad Vsuardum anni 1568. Secuti supra citatus Domeneccus, Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico, & ab eo allegatus Rodericus Acunha, item Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano. Vtroque die referunt Greuenus, Canisius, & alij. Inscriptæ Martyrologio Romano sunt ad diem XII Augusti Hilaria Mater S. Afræ, aliæque sociæ Martyres: ad quem diem in Martyrol. Pragensi ista adduntur: Huius S. Hilariæ caput Carolus Imperator obtinuit in ciuitate Augustæ in Monasterio S. Vdalrici, [Reliquiæ Prage.] & donauit Ecclesiæ Pragensi. Item in eodem capite recondidit Imperator Reliquias Narcissi Episcopi & Martyris, qui Beatam Afram conuertit ad fidem.

[5] De patria & Episcopatu ante conuersionem S. Afræ silent huius Acta, ac solum Episcopum denominant. Infra in Compendio vitæ dicitur fuisse Episcopus Gerundensis, [Patria.] & num. 2. reuersurus in ciuitatem suam Gerundensem: sed num solum intelligatur Episcopalis an paterna, dubium est. Aliqui recentiores ex nuda auctoritate scriptorum Dextri & Maximi nuper inuentorum, [Sedes Episcopalis,] volunt Episcopum Braccarensem fuisse, & Scallabi in Lusitania prognatum; & sub Aureliano Imperatore martyrij laurea coronatum: ad quæ stabilienda necdum vidimus satis tuta fundamenta. Cum ipsis Actis & Martyrologio Romano, [tempus martyrij.] quibus adstipulantur Regino, Hermannus Contractus, Marcus Velserus alijque S. Narcissum cum suo Diacono S. Felice in persecutione Diocletiani passum arbitramur, forsan tamen cum deposita ab eo purpura ista adhuc duraret.

VITÆ COMPENDIVM
Ex MSS. Augustano & Blaturano.

Narcissus Episcopus, Apostolus Augustanus, Gerundæ in Hispania (S.)
Felix eius Diaconus, Gerundæ in Hispania (S.)

BHL Number: 6031

[1] Igitur ex a Occidentali Hispania ciuitate Gerunda exorta est tempestas Christianæ persecutionis; & omnes qui illic morabantur, [In persecutione Diocletiani] ab impijssimis Imperatoribus Diocletiano & Maximiano ad sacrificandum idolis cogebantur. Erat tunc in eadem ciuitate sanctissimus Pontifex, nomine Narcissus, quod potest dici in nostra lingua b pulcherrimus flos, vir nobilissimus, & in Christi fide fundatissimus. Hic ingruente persecutionis rabie, populum sibi subiectum in fide Christi confortauit, & ne timerent persecutorum rabiem; verbis suasibilibus præmonuit, dicens: fratres charissimi, estote fortes in fide Domini nostri Iesu Christi: & nolite timere persecutorum rabiem, quæ cito sicut fumus transibit: [suos Gerandenses confortat in fide:] & statim consolationis auxilium a Domino vobis erit. Nemo enim nisi qui Christiane certauerit coronabitur. Beatus ergo vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ. Non enim condignæ sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in nobis: & ideo omnes qui volunt pie viuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Nolite itaque eos timere, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui cum occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam ignis. Vos igitur fratres carissimi, a Spiritu sancto tam clementer & euidenter edocti, sponte & non inuiti accedite ad Crucem Domini nostri Iesu Christi, vt consortes efficiamini resurrectionis eius. Si enim complantati fueritis similitudini mortis & passionis eius, simul & resurrectionis eius eritis. His autem & alijs diuinorum eloquiorum hortamentis edocti, omnes fratres prompti & parati erant ad perferendam passionem, propter nomen Domini nostri Iesu Christi, & propter amorem patriæ cælestis.

[2] Beatus itaque Pontifex Narcissus, Pastor ouium Christi, ante omnes & præ omnibus quasi dux & ductor gregis, sic ipse gaudens præcucurrit, [a Christo apparente mittitur Augustam Vindelicorum] præ cunctis sponte se offerens ad passionem, cupiens se jam dudum immolari pro ouibus Christi, vt post victoriam passionis cum palma martyrij mereretur eos prȩcedere in regno Dei, susceptis propter nomen Domini multis injurijs ab iniquis tortoribus. Cum iam ad palmam victoriæ se æstimaret peruenisse; apparuit ei Dominus in visu & dixit ad eum: fortis esto, agonotheta meus charissime, & longanimis esto atque patiens ad percipiendam coronam, quæ te expectat in regno meo. Nondum vt putas apprehendisti coronam tuam: sustine adhuc modicum donec impleatur numerus animarum, quæ per verbum prædicationis tuæ credituræ sunt in me. Oportet enim te adhuc & alijs gentibus & linguis verbum meum annuntiare & prædicare: & postquam acquisieris mihi gentes illas, reuerteris huc, & in hac ciuitate tua Gerunda cum honore percipies coronam tuam. Est ciuitas in partibus c Rhætiarum, d Augusta nomine, nulla adhuc conuersa prædicatione, in qua magna sæuit persecutionis procella, [ad Ædes S. Afræ cum S. Felice Diacono:] & nimium desuper creuit fornicationis miseria. Hanc ergo ciuitatem cum introieris, ad meretricem, nomine Afram, fiducialiter ingredieris, & vna cum Diacono tuo Felice e dæmonem, qui in domo prostibuli illius latet, inuocato nomine meo effugabis, & eum ad Alpes Iulianas draconem interficere jubebis; domum vero illius prostibuli orationibus tuis mundabis, & ipsas meretrices, quæ in eadem domo sunt, baptizabis. Omnibus quoque rite peractis, Ecclesiam illam & populum, quem tibi purificaueris, ad regnum vitæ æternæ incitabis, & Episcopum eius f Dionysium ordinabis & sic demum cum pace ad hunc locum stationis tuæ reuerteris, vt coronam tuam percipias, & eam sine fine mecum cum Sanctis meis possideas. Vade ergo securus huc: quia ecce mitto Angelum meum, qui perducat te ad locum illum, [addito Angelico comitatu,] & custodiat te semper, & post lucrum multarum animarum reducet te huc ad coronam tuam, quoniam me custodiente & defendente nemo rapiet te de manu mea.

[3] Surgens ergo S. Narcissus Episcopus, assumpto Diacono suo Felice, [iter peragit:] cœpit ire per longa terrarum spatia & fluminum difficiles tractus, donec Christo ducente ad Augustam g Alamannorum ciuitatem perueniret: vbi tunc Diocletiani persecutio ita Christi Ecclesiam oppresserat, vt paucissimi & pene nulli in eadem ciuitate essent, qui Christum confiteri auderent. Ingressi itaque ciuitatem Episcopus & Felix Diaconus, munierunt frontes suas signo Crucis Christi & intrantes prostibulum ad meretricem, nomine Afram, & imprecantes pacem Domini, benigne & quasi pro turpi negotio ad ea recepti sunt. Videns autem eos non lasciuiæ sed diuinis officijs insistentes, [ad S. Afram diuertens] hæsitauit in corde, considerans homines non jocantes, sed serio agentes, orantes & psallentes, & cibum carnalem non diligentes; compuncta corde dixit ad eos: non recte intrastis Domini mei: nam hæc domus immunda est, & non conuenit vobis, [eam ad fidem conuertit,] qui Christiani & Sancti estis. Nos enim sordidæ & pollutæ sumus: & Christi virtus hic periclitatur, vbi continue vanitas & spurcitia exercetur. Respondit Episcopus: Ego nusquam habebam ingredi, nisi quo me jussit gratia Christi. Nolite ergo timere, quia per vos non polluitur gratia Christi: imo per gratiam Dei vos mundari & purificari oportet. Quomodo enim Sol de cœlo splendens cloacas & sordes platearum penetrat, nec tamen sordidatur, sic potius vos mundare & purificare habet, vt glorificetur per vestram conuersionem, & vt exemplum ceteris peccatoribus præbeatis. Afra respondit: Quomodo ergo purificari possum, quæ plura peccata commisi quam numeros habent arenæ maris & pluuiarum guttæ: quia non solum fornicatione, sed etiam idolorum cultura me perdidi. Veneris enim idololatriæ sum dedita ab infantia mea vsque in præsens, & Venus coli non potest, nisi per immunditiam & fornicationem. Respondit ergo Episcopus: Christo Domino meo nihil est impossibile. At quomodo eam conuertebat ad fidem Christi, ipsam & totam familiam eius, & eis Episcopum ordinauit, Sanctum scilicet auunculum Afræ Dionysium, & draconem interfecit, hoc require in libro S. Afræ, ibi inuenies illa omnia. [baptizat cū tota familia] Post quæ baptizauit Afram, Hilariam, Dignam, Eunomiam, Eutropiam, & eis Dionysium in Episcopum ordinauit, & domum Hilariæ in ecclesiam dedicauit, in qua, quamdiu ibi mansit, diuina mysteria celebrauit, [& multos alios:] & multos Paganorum a cultura idolorum conuersos baptizauit, & plurimas sanitates infirmis conferens, cæcis visum, surdis auditum, inuocato Christi nomine restituit. [miracula patrat:]

[4] Interim audientes Pagani famam beati viri, nuntiauerunt Iudici h Gaio, dicentes: Ecce Pontifex Christianorum, Narcissus nomine, expulsus de finibus suis, profugus venit in ciuitatem hanc, & manet in domo Afræ meretricis, [conquiritur a satellitibus:] & multos conuertit a cultura deorum, prædicans Christum Deum suum. Tunc iratus Gaius prȩcepit apparitoribus suis, vt eum comprehenderent & ad sacrificandum idolis compellerent: & si sacrificare nollet, diuersis excruciatum tormentis interficerent. At illi venientes in domum Afræ dixerunt ad eam. Educ viros, qui venerunt ad te, Christiani enim sunt, & deos nostros contemnunt, [latet, neque inuenitur:] prȩdicantes vobis alium Deum, quem non colit populus huius ciuitatis & Principes eius. Afra vero prȩmonita absconderat eos in solario domus eius sub lini fasciculis, quos apud se habebat, dixitque apparitoribus: quid putatis haberent venire ad me si Christiani essent? Ad me non veniunt Christiani, quia meretrix sum: quod si mihi non creditis, intrate domum meam & quȩrite eos; at illi credentes ei, & putantes eos alibi latitare, recesserunt. Beatus autem Narcissus Episcopus per aliquot dies plenius instruens B. Afram eiusque socias, [redit Gerundam:] & eos, qui per eum crediderant, & confirmans eos in fide, reuersus est in Hispaniam & ciuitatem Gerundam, vna cum Diacono suo Felice. Inuenerunt autem Ecclesiam graui persecutionis procella quassatam, ita vt multi in fide titubarent, quos B. Narcissus paterna consolatione in fide confortans, & eos qui constantes erant, [suos animat in fide:] vt firmius starent, exhortans, omnes ad tolerantiam passionis animauit.

[5] Deinde conuocans omnes fideles viros & mulieres exposuit eis causam itineris sui, quomodo Christus per suam magnam gratiam & misericordiam meretrices saluauit in ciuitate Augusta, ad exemplum omnium pœnitentium, [exponit fructum suæ mißionis:] & ut prædicetur virtus in gentibus. Audiens autem omnis Ecclesia fidelium fleuit, & vberrimas gratiarum actiones Domino retulit: qui neminem vult perire, sed omnes ad pœnitentiam & remissionem peccatorum desiderat venire. Interea dum B. Narcissus verbum Domini in Hispania vbique disseminaret, & multos ad Christum conuerteret, audiuit Ecclesiam quam ipse fundauit in ciuitate Augusta, seuissima Paganorum persecutione dilaceratam: [ob martyriū S. Afræ & sociarum, gratias Deo agit:] adeo vt vix tenues reliquiæ Christianæ Religionis ibi permansisse viderentur. Et beatam quoque Afram pro tribunali stetisse pro nomine Christi, & post publicam professionem cum tota familia sua per exustionem ignis martyrio consummatam. Quo audito sanctus Episcopus pro victoria Martyrum Afræ & sociarum eius gratias Domino retulit, sed de oppressione & dispersione ouium Christi altius ingemiscens, & cum multis lacrymis reliquias plantationis suæ in ciuitate Augusta Domino commendans, diem passionis Afræ & sociarum eius in Ecclesia solemnem haberi constituit. Historiam quoque passionis & conuersionis earum in Ecclesijs Hispanijs diuulgauit.

[6] Audientes interim Maiores ciuitatis Gerundæ multos quotidie conuerti ad Christum per B. Narcissum, quem dudum ob declinandam persecutionem in exteras regiones profugisse audiuerant, timentes ne fama doctrinæ eius ad aures Præfecti Hispaniæ pertingeret, [e consilio Clerundensium Paganorum] & ne forte furor illius contra ciuitatem illam desæuiret; cogitauerunt eum occidere. Sed quia vir nobilis erat, & jam multi erant, qui per eum Christo crediderant; timentes ne seditio oriretur in populo, si publice occideretur; jusserunt satellitibus suis, vt obseruarent eum, & recepta opportunitate clam interficerent. Quadam itaque die dum ad celebrandum sacra mysteria præparatus orationi incumberet B. Narcissus; infideles, qui ei jam pridem insidiabantur, subito irruentes in ecclesiam, de sacro altari abstractum, & injurijs affectum, gladio percusserunt, [abstractus ab altari occiditur.] & lentis vulneribus cruentatum reliquerunt. Passus est autem Narcissus IV Kalendas Nouembris. Eodem tempore B. Felix Diaconus ejus, in eadem ciuitate Gerunda pro confessione Christi occisus ab impijs, migrauit ad Dominum: cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Occidentalis est Hispania respectu totius Europæ, alias Gerunda est in Orientali parte ipsius Hispaniæ.

b Alludit ad Florem Narcissum, vnde & Poëtis data occasio fabulandi puerum pulcherrimum in eum Florem commutatum fuisse, vti Ouidius habet lib. 3 Metamorphosis.

c Vnam Prouinciam constituit Rhætia & Vindelicia, cum regiones in formam Prouinciarum ab Augusto Imperatore redigerentur.

d Augusta Vindelicorum, Primo Episcopo Cabilunensi in Topographia sanctorum Martyrum cum Maryrologio Maurolyci edita dicitur Augusta Rhætiæ Vindelicorum ciuitas, & creditur intelligi apud Tacitum de Germaniæ situ dum splendidissimam Rhætiæ prouinciæ coloniam appellat.

e Historiæ de dæmone effugato & dracone per hunc interempto late deducitur in Conuersione S. Afræ.

f Colitur S. Dionysius 26 Februarij, consule ibi a nobis dicta.

g De Alamannis earumque Sede Sueuia alibi egimus. Consule caput 1 Vitæ S. Vedasti 6 Febr. Notat. c. d.

h Gaius, seu Caius, etiam Iudex memoratur in Passione S. Afræ.

Epistola Berengarij Episcopi Gerundensis de Reliquijs SS. Narcißi, Felicis & aliorum.

Narcissus Episcopus, Apostolus Augustanus, Gerundæ in Hispania (S.)
Felix eius Diaconus, Gerundæ in Hispania (S.)

BHL Number: 6033

[1] Anno Dominicæ Incarnationis MLXXXVII missus est quidam a nuntius de Cœnobio S. Afræ ad Gerundam ciuitatem: cuius iter Deo, qui disposuit, comitante, & ad præfatum locum incolumis peruenit, & inde non modicas sanctorum Martyrum Reliquias cum huiusmodi scriptis reportauit.

Charissimo Patri, Domino Sighardo Abbati, & vniuersæ Sancti Vdalrici & Sanctæ Afræ Martyris Congregationi, [Missis Augusta Gerūdam refert responsum] Berengarius sanctæ Sedis Gerundensis Episcopus, cum omni Clero & fideli populo persrui bonis omnibus semper in Christo.

[2] Nouerit, dilectissimi, venerandus vestræ fraternitatis affectus, nos & vestrum nuntium vidisse, & delegatas nobis a vestra fraternitate litteras pio respectu perlegisse: & vestris precibus (licet id quod nobis post Deum carius est expeteretis) nimia vestri deuinctos deuotione, libenter annuisse. Tanta est equidem a Christo commendata dilectionis integritas, vt quod sibi quis auidius retinendum elegerit, crimen esse perhorrescat, nisi petenti b celeriter obtulerit. Quapropter, carissimi fratres, huius caritatis jura seruantes, hinc si dicendum est, præsumptionem facientes, [& Reliquias S. Felicis alterias,] beatitudini vestræ de sacro sanctis salutis nostræ thesauris munificum munus dirigimus: videlicet ex ossibus, & carne, & cruore terræ mixtis, ac vestimentis sanctissimi Doctoris nostri, c Felicis Martyris Christi, scilicet illius, quem vt Apostolum & Prophetam habemus: non illius qui Beatissimi Narcissi Episcopi Diaconus est dictus: quoniam ipse translatus a pijssimo Rege Francorum Carolo apud Parisiorum ciuitatem honorifice requiescit: item de gloriosissimi Patris nostri Narcissi Pontificis & Martyris Christi vestimento & stola, [S. Narcißi] cum quibus conditus est in sepulcro. De corpore autem eius vobis ideo mittere nequiuimus, quoniam ita hactenus Dei gratia seruatur incorruptum, sicut ea die, qua spiritus eius de hoc seculo nequam transuectus est ad Dominum. Mittimus etiam vobis de ossibus capitis atque manus Sancti Romani pretiosissimi Martyris Christi, [& S. Romani.] socij videlicet prædicti Felicis venerandi Martyris Gerundensis, Hispaniæque Doctoris. Sanctarum vero reliquiarum, quas destinamus, loculo adiunctis breuiculis (nequis inscios error perturbaret) ita signando distinximus, vt quorum quisque gerat pignora, [accurate distinctas:] indubitanter notificetur ignorantibus. Lætamini igitur in Domino dilectissimi, & exultate, & tantorum trium Patrum pignora sub Trinitatis nomine vos promeruisse, gaudete. Et vt parce loquamur, si non honorificentius non tamen irreligiosius, quam a nobis custodiuntur, munera fidei vestræ credita conseruate: quatenus patrocinantibus ipsis, quorum pretiosissimum pignus in manibus habetis, & præsentis vitæ tranquillitate perfrui & futuræ beatitudinis requiem consequi valeatis. Passionem præterea S. Felicis vobis transmittimus, in qua natalis eius diem, Kalendas videlicet Augusti prænotauimus. d

[3] e Item operæ pretium inserere, quod (sicut epistolæ prædicti Berengarij videntur innuere, & annales testantur) Corpus Beati Martyris Patris nostri Narcissi, in destinatione nuntiorum Augustensium Fratrum, incorruptum est inuentum, & adhuc cilicio inuolutum ferientis gladijs stigmata seruat; sicut inter sacra Missarum solemnia tribus vulneribus, scilicet in gutture, humero, & in sura vulneratus Martyr in Domino occubuit. [a corpore adhuc vulnera inflicta exhibente] Post humationem vero sacri corporis, multis annis elapsis, viuido colore, veneranda canicie, dextera ad benedicendum porrecta integer est inuentus. f Cumque quidam Religiosus Abbas digitum pedis eius furtim vellet diripere venerationis intuitu, cunctis videntibus & de miraculo stupentibus, [nihil auferri potest.] pedem retraxit. Hæc itaque, sicut legimus, deuotioni vestræ, Fratres, litteris curauimus signare,

[4] g De gestis autem S. Afræ nihil amplius nos quam vos habere cognoscite. De sancto vero Narcisso dirigimus quod habemus. Passionis enim illius librum, [Acta paßionis perterūt.] & obitus sui diem, irruentibus Paganis & Ecclesias nostras vastantibus ac loca depopulantibus, irrecuperabiliter amisimus. Transitus vero eius Festiuitas a nobis annualiter solemni studio celebratur h IV Kalend. Nouembris, Translationis autem i V Kalend. Octobris Valete & pro nobis Omnipotentem Deum exorate.

[Annotata]

a Bernardo Herfelder dicitur Frater laicus Conuentus SS. Vdalrici & Afræ.

b Domeneccus fideliter.

c Colitur Doctor Felix Martyrol. Rom. inscriptus, Kalendis Augusti, vti infra dicitur fieri Gerundæ.

d Cum Felice colitur etiam S. Romanus I Augusti.

e Hoc numero contenta desunt apud Domeneccum, postmodum adiuncta.

f Hoc idem refert Hertfelder.

g Sequentia leguntur apud Domeneccum

h Domeneccus XI Kalend. Nouembris.

i Non reperimu vllis Fastis eam Translationem inscriptam.

MIRACVLA
Ex Hispanico Ant. Vincentij Domenecci.

Narcissus Episcopus, Apostolus Augustanus, Gerundæ in Hispania (S.)
Felix eius Diaconus, Gerundæ in Hispania (S.)

[1] Illustratur sancti huius tumulus miraculis (vt loquitur Cæsar Baronius in suis ad Martyrologium Romanum notis) ibi enim multi claudi & contracti curantur, [Varia miracula] sanantur varijs infirmitatibus afflicti, vt febrientes, alijque. Omnia vero miracula superat, quod corpus illius, ante annos mille trecentos vita functi, adeo, vt nunc est, integrum incorruptumque perseuerarit. Ex multis tamen miracula duo referam tam grandia notabiliaque, sine magno vt historiæ damno taceri nequeant, relata autem non sint fastidium allatura lectori.

[2] Anno MDLXXX die XXVIII Augusti, quo S. Narcissi Festum agebatur, Ioannes Vitalis, Gerundensis pistor, [sanguis farinam inquinat ob festum eius violatū,] intra secundam tertiamque a nocte media horam, subigens farinam ad coquendos panes, massam sanguine permixtam miratus, ex ipsa mactra eum stillare vidit. Attonitus ad hoc prodigium pauperculus rogauit Sanctum, sineret cœptum opus peragi, se eo peracto curaturum, vt in tabella expressum miraculum aræ eius appenderetur: & continuo matrem, vxorem, famulum acciuit futuros testes, miraculi tam gloriosi, quod in sui Sancti honorem Deus operabatur.

[3] Neque sola Gerunda, sed vniuersum Arragoniæ ac Catalaniæ regnum, multum debet huic Sancto vt suo speciali protectori contra potentissimos quosque hostes. Euidenti hoc miraculo experti sunt Catalani tempore Regis Petri, sui quidem nominis inter Aragoniæ Reges tertij, secundi vero inter Catalaniȩ Principes. [occupata a Francis Gerunda] Hic cum potenti manu occupasset Siciliam, tamquam sibi vxoris iure debitam, (quippe qui Manfredi Regis filiam sibi matrimonio junctam haberet) atque aduersus eum arma sumpsisset Carolus, & ipse dictus Rex Siciliæ; venit potenti cum exercitu & fratre suo Philippo Franciæ Rege in Catalaniam, & Gerundam obtinuit; deditionem, ex ipsius Regis Petri defensionem desperantis consensu, faciente Raimundo Folco Vice-comite Cardonensi. Loco igitur potiti Franci, non solum indigenis fuere grauissimi, cunctos spoliando opprimendoque: sed & ipsis cælitibus sacrisque locis extiterunt injurij, profanando calices aliaque diuinis ministerijs destinata vasa, & Sanctorum lipsanis reuerenter seruandis ex auro argētoque fabrefactas hierothecas, disiectis reliquijs, auferendo. Inter quæ accidit vt sanctum B. Narcissi confringeretur brachium; quod minime voluit diuina æquitas dissimulare impunitum: ergo ex ipso sancti Præsulis sepulcro exierunt innumera examina muscarum, ceruleo partim, [ob violatas Reliquias S. Narcißi,] partim viridi colore tinctarum, rubrisque strijs dispunctarum; quæ virorum equorumque subingressæ nares, non prius deserebant occupatos, quam spiritum vitamque abstulissent concidentibus humi mortuis. Tanta enim erat veneni efficacia, [a muscis milites occiduntur.] vt seu virum seu equum momordissent, morsum continuo mors sequeretur: tantam autem Francico exercitui cladem intulere, vt ex ijs qui innumerabiles sese in Catalaniam effuderant, vix tertia pars remaneret in viuis: qui justo Dei judicio victos se castigatosque professi rediere in Franciam, sociorum vicem vbique lamentantes. Accidit hoc tam grande miraculum mense Septembri anno MCCLXXXVI, eiusque relatio & confirmatio reperitur in Archiuio Regio Barcinonensi in quodam libro, cui titulus Chronica Regum Arragoniæ; de eodemque in Palatio Vicariatus Gerundensis publicum visitur instrumentum. Quin nec ipse infortunatus Carolus, quo conuiuente tam insolenter egerant milites, impune sacrilegam vecordiam tulit: sed prius quam e Catalaniæ finibus pedem efferret, efferendus ipse mortuus fuit, & Rex frater eius cum exercitu, miserum in modum habito imminutoque, haud aliter quam cruento prælio victus reuertit: vt terræ potentes potentiores cæli ciues reuereri discant, metuantque illos offendendo diuinam in se vindictam accessere. Meminit breuiter huius miraculi Cardinalis Baronius in Notationibus præcitatis.

DE SANCTO CYRILLO HIEROSOLYMORVM EPISCOPO.

AN. CCCLXXXIX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cyrillus, Episcopus Hierosolymorum (S.)

§ I. S. Cyrilli cultus, Acta, exilium.

[1] Diuini officij in Hierosolymitana S. P. N. Sabæ Laura recitandi Ordo, (quem Typicum dicunt, & reliqua circa sanctam ciuitatem Monasteria seruant, necnon quotquot modo sunt inter Græcos Ecclesiæ) anno MDCIV Venetijs vna cum Magnis Græcorum Menæis reliquisque Ecclesiasticis libris excusus, [Dies festus in Græcis.] hodierna die præscribit Festum sancti Hierosolymorum Patriarchæ Cyrilli, ad vsus hodierni morem accommodato epitheto: quo enim Cyrillus vixit tempore Patriarchalis titulus, adhuc vsitatus non erat inter Theadelphicæ, vt paßim cognominari solet, Sedis possessores; quamuis ea Ecclesia propter antiquitatis prærogatiuam dicta sit semper Mater Ecclesiarum, & Patriarchalibus par haberi voluerit. Ad cultum quod attinet Græcæ Ecclesiæ vsum, [Latinis,] post Galesinium atque Molanum, secutus in Martyrologio Romano Baronius ita scripsit: Hierosolymis S. Cyrilli Episcopi, qui ab Arianis multas fidei caussa perpessus injurias, & ab Ecclesia sua sæpe pulsus, tandem sanctitatis gloria clarus in pace quieuit: cujus intemeratæ fidei Synodus Oecumenica Damaso scribens præclarum testimonium dedit: quod deinde in annotationibus ex Theodoreto lib. 5 cap. 9 adducit his verbis: Ecclesiæ Hierosolymitanæ, quæ est omnium Mater, Reuerendissimum ac Sanctissimum Cyrillum Episcopum vobis ostendimus, tum ab Episcopis prouinciæ (vt canon vult) jam pridem esse creatum, tum plurima prælia aduersus Arianos plurimis in locis confecisse. Eodem die S. Cyrilli nomen inscriptum est Syriaco Kalendario Romæ anno 1624 cuso ante officium illius gentis Ecclesiasticum: [& Syriacis fastis:] & in Martyrologio Arabico Ægyptio Romæ ad nos misso notatur, memoria S. Cyrilli Episcopi Hierosolymitani: sed ad mensis huius diem XX. In alio antiquiori eiusdem linguæ Kalendario, cum elogio diuini nomen, Cyrilli reperit Illustrißimus Risius Archiepiscopus Damascenus, a quo mensem Martium indidem versum habemus; habemus & exceptum ex Codice Arabico MS. Latine redditum ab Amabili Burzæo, quod dicto Kalendario fere respondens continet orationes quasdam multorum simul Sanctorum commemorationem complexas, quarum septima mensi Martio subseruiens circa medium, Magnificemus inquit, Cyrillum innocentem.

[2] Elogium eius in MS. Synaxario Collegij nostri Claromontani ad diem XI Martij, quo præcipue S. Sophronius ejusdē vrbis Episcopus colitur, [Elogium ex MS. ad 11. Martij,] tale reperimus. Memoria S. P. N. Cyrilli Archiepiscopi Hierosolymorum. Hic fuit sub Constantino magno primum Monachus factus, in eaque professione strenue se exercens, postmodum propter eximiam conuersationis suæ virtutem Hierosolymorum ordinatus Episcopus: [in quo de gestis in Concilio C. P.] qua in dignitate ita sancte laudabiliterque se gessit, vt etiam ad Synodum vocaretur, in qua redarguens atque confundens impium Manetem eique consentientem delirum Sancti Spiritus impugnatorem Macedonium, cœtum Orthodoxorum lætitia atque exultatione spirituali impleuit. Per omnia vero in Christianis dogmatibus recte decertans, & concreditum sibi gregem fideliter pascens, multaque ad Dei gloriam miracula operatus, migrauit ad Dominum, regnum æternum vitamque recipiens & cum Sanctis sine fine beatis exultans.

Constantinopolitana hic Oecumenica Synodus, anno CCC LXXXI celebrata, indicatur: in qua Macedonius Hæresiarcha condemnatus ex vulgatis Concilij istius canonibus totaque historia Ecclesiastica notißimus est; Manes autem eius socius hactenus obscurus hinc dumtaxat cognoscitur. Non enim existimandum est agi de Manicheorum impijßimo auctore; cuius errores, licet per Africam Asiamque vehementer inualescentes, nec Concilium hoc legitur attigisse, neque magnopere curare tunc potuit in id vnum totis intendens conatibus, vt pax & fidei Nicenæ profeßio restitueretur Christianȩ Ecclesiæ; ad quam Manichæi non pertinebant, ideoque nec iußi sunt adesse cum ceteris. Subscripsit autem prædicto Concilio inter Palæstinæ Episcopos primus Cyrillus Hierosolymitanus, vtpote Concilij sententia iudicatus legitimus Sedis illius Episcopus: quemadmodum in allegata ex Theodoreto epistola Synodica indicatur, secundum quam etiam gradui suo restitutum dicimus anno proxime sequenti, atque ita vsque ad Theodosij Imperatoris annum XII, Christi CCCXC viuendo peruenisse.

[3] [aliud ex Menæis ad 18. Martij.] Alterum eiusdem Cyrilli elogium idem MS. habet hoc die, qui scilicet eius cultui totus est proprius, nullaque in re diuersum ab eo, quod & MS. Basilij in Crypta-ferrata Menologium aliquanto contractius, & plenius magna Menæa habent, præmisso versu, quo mortuus hoc die indicatur:

Ὀγδοάτῃ δεκάτῃ θὰνατος μέλας ἧιλε Κύριλλον.

Octaua decima mors abstulit atra Cyrillum

Elogium autem huiusmodi est: Ex parentibus pijs rectamque fidem sectantibus natus est Cyrillus, paribusque imbutus etiam ipse disciplinis adoleuit, & sub Imperio Constantij floruit. Postquam vero Hierosolymorū Episcopus Maximus ad immortalem transijt vitā; B. hic Cyrillus Episcopali gratia dignus est habitus, [in quo electio Cyrilli,] Apostolicorum dogmatum propugnator promptissimus. Acacio Ecclesiȩ Cæsariensis thronum obtinente, & a Sardicensi Synodo proscripto, propterea quod non pateretur æqualem Patri Filium dici, & datam cōtra se damnationis sententiam minime suscipiente; sed in Episcopali munere tyrannica quadam violentia sese tuente. Hic autem, quoniam Imperatori notus erat, accepta ab eo potestate, beatum ipsum Sede sua expulit, & Hierosolymis profugere compulit. Qui Tarsum profectus admirabili Siluano adhæsit: [exilium,] & Synodo in Seleuciam conuocata, cum eius pars non contemnenda Cyrillus esset, indignatus Acacius Constantinopolim excurrit, atque Imperatoris animum aduersus Cyrillum sic commouit in iram, vt exilij sententiam in eum pronuntiandam impetrarit. Verum Constantio e viuis sublato, cum successor eius Iulianus vniuersos pari complecti se profiteretur beneuolentia, [restitutio,] expulsos sub Constantio Sedibus suis Episcopos ad Ecclesias proprias redire præcepit: inter quos etiam Cyrillus throno suo est restitutus. Recte autem atque ex Dei beneplacito concreditum sibi gregem pascens, & memoriam sui relinquens Ecclesijs eas, quæ sub ipsius nomine circumferuntur, Catecheses; [habitus corporis.] haud longo post reditum superstes tempore, beato fine requieuit. Erat porro statura corporis omnino mediocri, pallidus, comatus, submissis naribus, vultu quadrato, supercilijs æqualiter circumductis, canis densisque pilis genas vestientibus (qui bifariam per mentum diuisi defluebant in barbam) totoque corporis habitu agresti.

[4] Hactenus MSS. æque ac typis exarata Menæa, hoc vno corrigenda, quod tam breuem Cyrillo vitam post reditum a Iuliano concessum faciant: cum D. Hieronymus in libro de Ecclesiasticis Scriptoribus dicat, sæpe pulsum Ecclesia & receptum, ad extremum sub Theodosio Principe inconcussum annis octo tenuisse Episcopatum. De multiplici S. Cyrilli eiectione pluribus a nobis infra agetur: nunc quod earum præcipuam atttinet, eius primum caussas ex Sozomeno, successum deinde ex Theodoreto atque Nicephoro accipiemus. Et Sozimenus quidem enumeratis Episcopis, quos in Conciliabulo Constantinopolitano Ariani, quæ Seleuciæ gesta erant irrita facturi, abdicarunt, lib. 4 cap. 24 sic orditur: Porro vna cum illis Cyrillus Episcopus Hierosolymitanus abdicatur, [Cyrillus Arianis aduersans,] propterea quod cum Eustathio & Elpidio, qui concilio Melitinensi (cui etiam ipse interfuisset) obnixe aduersabantur, communicasset; quodque post abdicationem in Palæstina factam veniret cum Georgio & Basilio Episcopo Laodiceæ in communionem; atque quod cum Episcopus Hierosolymorum constitutus esset, velut sedis iam Apostolicæ Antistes, cum Acacio Episcopo Cȩsareæ de iure Metropolitano dissensisset: vnde factum est vt inimicitias inter se susciperent, [& cum Acacio de Primatu contēdens,] & alter alterum, vt non vere sincereque de Deo sentientem, criminaretur. Etenim vterque ante in suspicionem venerat, alter quod doctrinæ Arij faueret; alter, Cyrillus scilicet, quod eos qui Filium Patri consubstantialem assererent, sequeretur. Itaque Acacius cum hoc animo esset, reliquis Episcopis eius gentis eiusque opinionis fautoribus in vnum conuocatis, ipse prius Cyrillum tali de causa abdicat. [ob res ecclesiæ in publica fame distractas,] Cum fames agrum Hierosolymitanum occuparet, multitudo rebus ad victum necessarijs destituta, ad Cyrillum vtpote Episcopum opis implorandæ causa confugit: cui cum pecuniæ ad eam subleuandam non suppeterent, thesaurum Ecclesiæ & sacra aulȩa vendidit. Qua re confecta, fama est quemdam animaduertisse mulierem scenicam monumento pretioso, quod ipse Ecclesiæ donauerat, amictam esse; curiose ab ea quæsijsse, vnde illud haberet; comperisse mercatorem ei vendidisse, mercatori autem Episcopum. Acacium vero hac causa allata Cyrillum abdicasse. [abdicatur.] Quam rem ita se habere auditione equidem accepi. Hæc ille proximi rebus, quas hic narrat, seculi Scriptor.

[5] Theodoretus vero Sozomeno Synchronus lib. 2. cap. 27 hæc habet: Per id tempus Acacius Cæsareæ, vrbis primæ Palæstinæ, Eusebio mortuo Episcopatum gessit: quem quidem Concilium Sardicense (anno CCCXLVII) abdicarat, Arianæ hæresis conuictum; sed ille, contempta tanta Episcoporum multitudine, sententiæ contra se latæ restitit. Primatum autem Hierosolymorum obtinuit Maximus… Isto ad vitam immortalem translato, Cyrillus, alacris & promptus doctrinæ Apostolicæ propugnator, in Episcopatus gradu locatur. Isti duo, Cyrillum dico & Acacium, inter se de primatu digladiantes, [Abdicatus] populum suarum Ecclesiarum grauissimis affecerunt incommodis. Nam Acacius leui arrepta occasione abdicauit Cyrillum, Hierosolymisque expulit. Cyrillus autem proficiscitur Antiochiam, quam pastore orbatam reperit. Inde Tarsum petens cum Siluano, viro plane admirabili & Ecclesiæ illius id temporis Antistite, ætatem degit. Quam rem vt accepit Acacius litteras dedit ad Siluanum, [interest Synodo Seleuciensi,] eumque de Cyrilli abdicatione certiorem fecit. At Siluanus quoniam & reuerebatur Cyrillum, & multitudinem, quæ Cyrilli doctrinam cupidissime amplexata est, nonnihil pertimescebat, a ministerio Ecclesiastico illum minime prohibuit. Vbi Episcopi conuenerunt, Cyrillus cum Basilio, Eustathio, Siluano & reliquis fit Concilij particeps.

[6] Accedit etiam Acacius ad conuentum Episcoporum, qui erant centum quinquaginta numero; dicitque non prius cum illis de rebus in deliberationem vocatis communicaturum, quam Cyrillus, vtpote Episcopatu abdicatus, e Concilio excluderetur. Itaque nonnulli pacis studiosi orant Cyrillum, [nequidquam reclamante Acacio,] vt e Concilio egrediatur, pollicenturque post factam de doctrina fidei diiudicationem de ejus caussa disceptatum iri. Quorum consilio cum minime obtemperaret Cyrillus, Acacius illis relictis abijt, atque profectus ad Eudoxium, eum metu liberauit, animumque reddidit; propterea quod Eudoxio promisit se tum patronum caussæ suæ tum adiutorem fore. [qui CP ad Constantiū profectus] Atque cum vetuisset illum in Concilium intrare, cum eo vna petit Constantinopolim: nam Constantius ab Occidente reuersus, ibi tum commorabatur. Acacius Imperatoris animum (cum conuentum Episcoporum coram Imperatore accusasset, vocassetque illum cœtum perditorum hominum ad exitium Ecclesiarum collectum) magnopere ad iracundiam incendit: [Synodum & Cyrillum accusat,] præcipue tamen criminibus, quæ aduersus Cyrillum contexuerat, bilem ei commouit. Nam aiebat, sacram stolam ex aureis filis contextam, quam excellentissimus Imperator Constantinus ad Ecclesiam Hierosolymitanam cohonestandam Macario illius vrbis Episcopo donauerat, vt ea amictus sacrosancti Baptismatis ministerium obiret, Cyrillum vendidisse: hancque mercatum esse quemdam eorum qui in pulpito scenæ cantare solent: eam induisse: inter saltandum lapsum esse, & casu obtritum interijsse: hunc Episcopos habentes Concilij socium de rebus controuersis judicare, & de aliorum caussa disceptare aggressos.

[7] His igitur sic motus Constantius est, vt exilij sententiam in Cyrillum scripserit, vti Menæa tradunt; [& exilij sententiam obtinet,] nullam certe illius habuit rationem, cum vellet Seleuciensis Synodi Acta disturbare, & persuasus a suis multitudinis consensum extimescentibus, decem dumtaxat eorum præcipuos euocauit Constantinopolim: vbi quam fortiter illi libereque doctrinam orthodoxam propugnarint, quamuis ante id vel Semiariani fuissent vel ijs adhæsissent, tum ibidem prosequitur Theodoretus, tum infra ex eodem videbimus; ostensuri Siluanum S. Cyrilli receptorem, vel jam antea vel saltem a Cyrillo instructum, omnino recte sensisse in fide, & a Semiarianorum collegio alienatum fuisse; etsi communi cum ijs consilio sese opposuerit Arianis, Acacio aliijsque. Qui Ariani, vt est apud Nicephorum lib. 9 cap. 43 quinta denique seßione in conuentum noluerunt venire, … sed neque eamdem cum alijs fidem profiteri, neque ad obiecta crimina respondere. Quin etiam ad Cyrilli Hierosolymitani caussam audiendam inuitati, quem ipsi Episcopatu abire jusserant, [ipse Seleucia damnatus.] non adfuere: neque enim qui eos cogeret aderat quisquam. At alteri illi non modo libere hæc egerunt: sed Acacium etiam & quicumque ad eum confugissent dignitate priuarunt… Rebus ita gestis Acacius celeriter ad Imperatorem est profectus: & exilij quidem, vt dictum est, sententiam contra eum obtinuit; abdicationem vero ejusdem, vt supra dictum, ibidem ab Arianorum conuentu confirmandam curauit.

[8] Postea iterum sub Iuliani Imperio restitutum Cyrillum quiescere non permisit Acacius, [Ariauismi nota S. Cyrillo inusta.] sed rursum sede sua expulit Hilarione substituto; de quo alijsque duobus eidem Cyrillo ante hac suppositis infra agemus, postquam S. Cyrilli nomen ab eorum calumnia vindicauerimus, qui Arianismi aut Semiarianismi notam eidem inusserunt: quos inter Ruffinus lib. 1 Historiæ Eccles. cap. 23 de eius ad Episcopatum ingressu sic loquitur: Hierosolymis vero Cyrillus post Maximum, Sacerdotio confusa jam ordinatione suscepto, aliquando in fide, sæpius in communione variabat. Similem notam eidem inurit Socrates lib. 5 cap. 8, vbi Synodi Constantinopolitanæ præcipuis Patribus ab eo adnumeratur Cyrillus Hierosolymorum, qui id temporis pœnitentia adductus, fidei τοῦ Ομοουσίου se totum addixerat. Verum hominibus in fide Catholica vacillantibus, variaque hæreticæ prauitatis macula aspersis minus hac in parte adhibendum est fidei, quam ipsiusmet Cyrilli scriptis plane ac plene Catholicis, & persecutionibus Arianorum, quorum erroribus eum nullatenus communicasse egregie docet demonstratque Theophanes ad annum Æræ vulgaris CCCLV, id est, CCCXLVII Alexandrinæ, qua vtitur, ista scribens:

[9] Hoc anno Maximum Hierosolymorum Episcopum Acacius Cæsareæ & Patrophilus Scythopoleos Præsules deposuerunt: & Cyrillum, quem vna secum sentire sperabant, in eius locum suffecerunt. Sub idem tempus, Cyrillo Episcopum agente, viuificæ Crucis signum, [ex Theophane diluitur.] luce magna coruscans, die sacro Pentecostes apparuit in cælo: & a Golgotha, quo loco Christus suffixus est, ad Oliuarum montem, quo in cælos est assumptus, pertransijt: corona vero speciem iridis referens, signum apparens circumibat: & eodem die visio eadem Constantio manifestata fuit: de qua & ad Imperatorem Constantium Cyrilli epistola, qua Pijssimum eum appellat, circumfertur. Quapropter Arianæ opinionis suspectum ipsum Cyrillum calumniantur nonnulli, & Consubstantialis vocem in Catechesibus, quas ob visum viuificæ crucis portentum ad innumeræ multitudinis, sacrum Baptisma postulantis, vtilitatem explanauit, subticuisse caussantur. Falluntur autem & iudicio peccant. Oportebat enim ex animi simplicitate potius quam aperto proposito Arianorum dolis in hæresim abductum Imperatorem, gentilitate alioquin nondum plene abolita, Pijssimum nuncupare; & Consubstantialis vocem, plurimorum aures adhuc offendentem, & aduersariorum controuersijs a sacro Baptismate deterrituram ignaros, præterire decebat, & Consubstantialis notitiam paris significatus vocabulis clarius exprimere. Quod quidem a B. Cyrillo præstitum est: qui publicatam Niceæ normam fidei ad verbum interpretatus, Deum verum de Deo vero prædicauit. Quibus addi poterat quod ipsam prædictam epistolam concludens bene precetur Imperatori laudanti τὴν ἁγίαν καὶ ὁμοουςὶαν τριάδα sanctam & consubstantialem Trinitatem: quasi aculeum dißimulanter figens, & profitens hoc solum sensu Pientißimum dici, quo supponi debebat rectam fidem tenere vel reipsa vel animi ad suscipiendam instructionem parati promptitudine.

§. II. S. Cyrilli semper Orthodoxa fides: suspicio Semiarianismi abstersa.

[10] Satis hæc esse possunt, vt natiuo suo accepta sensu S. Cyrillum purgent ab omni hæreseos suspicione: verum quoniam sub Imperio Constantij ita toto Oriente prostrata jacebat orthodoxa religio, [S. Cyrillus semiarianis adhærens contra Acaciam,] vt ijdem qui ipsam impugnabant in duas præcipue diuisi factiones, alij quidem eiusdem Filium cum Patre substantiæ sic absolute negarent cum Acacio, vt puram vellent creaturam dici; alij autem cum Basilio Ancyrano, suppreßa ὁμοουσίου dictione, similem quidem Patri Filium profiterentur, similitudinem tamen non essentiæ seu naturæ, sed voluntatis & operationis statuentes in vtroque, atque hoc sensu multa definientes, quæ si vt sola sonant verba spectantur, Orthodoxæ fidei videri possent omnino conformia (vt ex ipsa ipsorum Epistola prolata ab Epiphanio haresi 73 videre est) ita inquam diuisa inter se cum esset non recte de secunda Trinitatis Persona sentientium doctrina, difficile videtur ab Acacio Cyrillum sic abjungere, vt eum Basilio ejusque sequacibus Semiarianis non adjungas: maxime cum præcitatus Epiphanius Semiarianis adnumeret Siluanum, ad quem Hierosolymis pulsus Cyrillus seceßit.

[11] [eorum hæresi non communicauit,] Huic nodo dissoluendo viam Cardinalis Baronius expediuit, occasione ab ipso Epiphanio accepta: nempe quod S. Cyrillo duplex fuerit cum Acacio contentio; altera fidei, altera dignitatis. Quemadmodum autem de Eutychio Hierapolitano, Acacianæ factionis Episcopo, dicit Epiphanius, quod a B. Maximo Hierosolymita confessore ac Episcopo fidem habens manifeste orthodoxam, propter inimicitiam aduersus Cyrillum non admixtus fuit Acacio, sed orthodoxam habens fidem, vsque ad tempus simulauit ob proprium thronum … neque confitens neque negans: ita etiam de Cyrillo dici debere Baronius existimat, quod licet Basilio alijsque Semiarianis visus sit adhæfisse, nequaquam tamen eorum de fide profeßioni consenserit, sed tantum intenderit eorum auctoritate suam recuperare Sedem, vnde Eutychij Acacijque conspiratione factiosa expulsus fuerat, contra quos suam caussam sic egit in Concilio, vt supra vidimus ex Nicephoro.

[12] Neque hæc sane absque fundamento dicuntur: siquidem dum recitat Epiphanius Semiarianæ fidei profeßionem subscriptionemque Episcoporum eidem consentientium, [imo Siluanum Tarsensi ab ea abduxit:] haud inuenit in ijs non dico Cyrilli sed nec Siluaui nomen, a Cyrillo procul dubio persuasi, vt (quamuis ipse prima seßione secundum Nicephorum l. 9 cap. 43 auctor fuisset Antiochenæ formulæ, quæ Semiarrianorum haud dubie seminarium fuit, retinendæ) post Acacij tamen compliciumque discessum Nicænam fidem apertius profiteretur, neque suum ijs nomen accommodaret, qui pauci de multis, Acacij fraude decepti, propositam ab eo fidei formulam signauere, & vocem Coëssentialis videbantur dumtaxat velle subticere, velut a Scripturis alienam, dissimilitudinem autem ad Patrem anathemate se ferire simulabant: cum hæc dumtaxat, Epiphanio teste, esset fraudulentorum venatorum esca. Nam cum inter se conuersabantur, dicebant ac docebant, quod creatura est Filius Dei, sed similis est Patri, velut juxta sententiam hanc quæ inter homines recepta est. Exprimunt enim & plastæ statuas, & assimilant imagines ex auro & argento … & similitudinem habent; nihil autem secundum qualitatem expressorum: sic apud ipsos fraus erat, confiteri quidem Filium similem Patri, nihil autem habere de Patris deitate in totum: vnde postea natum est τῆς ὁμοιουσίας vocabulum, quod τῇ ὁμοουσίᾳ opponeretur, & vnius litteræ differentia parui æstimata totum pene mundum in Arianismum pertraxit.

[13] Multo autem clarius ex Theodoreto intelligitur, quæ fuerit Siluani, adeoque etiam ipsius Cyrilli, [qui CP. fortiter agens,] ante Seleuciensis Synodi solutionem sententia, per ea quæ in Constantinopolitana Synodo coram Imperatore Constantio egisse scribitur. Vrgente enim Eudoxio vt Eustathius Armenus cum suis verbo ὁμοουσίῳ anathema dicere juberetur, quia in Scriptura minime extaret: Imo vero, inquit Siluanus voces, Ex nihilo, & ἑτεροούσιον, quæ neque in sacris litteris repertæ sunt, neque oraculis Prophetarum, neque Apostolorum doctrinæ consentientes, reijciendæ sunt & ex omnibus diuinis conuentibus excludendæ. Cui assensit Imperator, [abiurare Arianos compellit.] & illos his vocibus anathema indicere jussit. Illi etsi primo contradicere instituerunt, postea tamen perspecta Imperatoris ita, eas ipsas voces, quas Siluanus ipsis proposuerat, licet ægre, penitus eiurarunt; ac deinceps acrius instare cœperunt, vt verbum quoque ὁμοουσίαν anathemate damnaretur. Ceterum Siluanus, ratione rite vereque conclusa, cum illis tum Imperatori respondit: Si Deus filius neque ex nihilo, neque creatura, neque ex vlla alia essentia existat, idcirco: Deo Patri consubstantialis est, & Deus de Deo, lumen de lumine, & eamdem habet cum genitore naturam. [Ipse constans in fide] At vero quamquam ista & firma ratione & vera concludebat; tamen nemo eorum, qui aderant, ei obtemperauit: imo vero factio Acaciana Eudoxianaque contra Siluanum crebros clamores tollere, Imperator etiam adeo ira exardescere cœpit, vt eum cum suis fautoribus in exilium pellere minaretur. Tum Eleusius Cyzicenus & Siluanus cum alijs nonnullis dicunt, in ejus situm potestate supplicium de ipsis sumere: sed pietatem sectari vel impietatem penes seipsos esse, & propterea nunquam Patrum doctrinam prodituros. [exilium sustinet.] Ibi Constantius, qui eorum sapientiam, fortitudinem, & in tuenda doctrina Apostolica loquendi libertatem admirari debuerat, eos eiecit Ecclesijs, & alios in eorum locum substitui mandauit.

[14] Hactenus Theodoretus. l. 2 cap. 27. ex quibus apparet manifesto, qui sic animatus ad Constantinoplitanum Concilium a Seleuciensi transierit, quomodo in ipso Seleuciensi crediderit: quantumque Cyrilli præsentia valuerit ad ipsum aliosque in recta fide vel retinendos vel ad eamdem reuocandos, siqui forte circa eam cum hæreticis communicantes vacillarant: adeo vt de Syluano alijsque, qui sua pariter nomina subscribere Semiarianæ profeßioni recusarunt, intelligere poßimus ac debeamus, [Plures alij recte in Seleuciensi sentientes.] id quod ait Epiphanius loco citato, fuisse plures ipsius Synodi mirabiliter de fide confitentes, & coëssentialis vocem non reijcientes: sed & paratos se esse dicentes, si fieret Synodus perfecta, confiteri & non negare. Qualem etiam fuisse Meletium Antiochenum ex prima ipsius concione concludit, nec non ex ijs, quæ de ipso Sede pulso confitebantur Antiocheni; non amplius omnino & ne in transcursu quidem vocis Creaturæ facientes mentionem; sed coëssentialem confitentes Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, tres substantias, vnam essentiam, vnam deitatem: quemadmodum confessi sunt Patres nostri in Nicena Synodo congregati. [vti & Meletius Antioch. etsi institutus ab Acacio,]

[15] Atqui sicut Meletius hic, ab Acacio & complicibus ejus constitutus in Antiochia, eorum putabatur esse opinionis: sed reipsa non inuentus est sic, vt dicit Epiphanius: ita ijdem Cyrillum, quem vna secum sentire sperabant, in Maximi locum suffecerunt, vt habet Theophanes: quod tamen neutri obfuit, quo minus legitime & canonice instituti censerentur. Etenim perturbatissimis illis Ecclesiæ temporibus, [sicut & Cyrillus in principio dissimulans.] quibus sub Ariano Imperatore omnia in Oriente poterant Ariani, leue fuit non vsque adeo acrem Athanasij defensorem videri: quod satis erat Acacio suisque vt communi comprouincialium Episcoporum consensu, quibus ipsi se indigni licet & excommunicati adnumerabant, eligendum curarent eum, quem sibi sperabant esse fauturum vel non vehementer aduersaturum. Peßima quidem illi intentione, sed non semper mala hi, qui dißimulatione aliqua ad tempus vsi, hoc tantum cauebant, ne sibi ad defendendam Ecclesiam eamque in sana doctrina conseruandam potestas adimeretur: quod factum fuisset si ad viuum cuncta resecare volentes, omnia Acacij gesta & quibus ille se quomodocumque admiscuisset Ordinationes, propter depositionis sententiam contra ipsum in Sardicensi latam, rejecissent vt irrita, atque ab illius communione penitus abstinuissent.

§. III. Series Episcoporum Hierosolym.

[16] [Legitimus Maximi successor Cyrillus.] Cyrillum igitur, quem œcumenica Synodus Constantinopoli collecta Damaso commendauit, vel vt a Prouinciæ suæ Episcopis pridem canonice creatum Hierosolymitanæ Ecclesiæ Episcopum, pro tali habebimus post Maximum; non quidem depositum (vt solus videtur dixisse Theophanes, etsi per verbum καθεῖλεν fortasse veneno aut alia fraude e viuis sublatum ab Arianis significare voluit) sed morte saltem naturali extinctum (vt fere alij omnes loquuntur) idque ad annum, secundum Theophanis Chronologiam, CCCXLVII, vulgaris Æræ CCCLV. Hieronymus tamen ad annum Constantij XI, qui Christi CCCXLVII fuit, non seruata accurate temporum ratione hæc scribit: Maximus post Macarium Hierosolymorum Episcopus moritur: post quem Ecclesiam Ariani inuadunt, id est Cyrillus, Eutychius, rursum Cyrillus, Irenæus, tertio Cyrillus, Hilarius, quarto Cyrillus; [an etiam ex mente S. Hieronyme?] quasi Arianis Cyrillum annumerans: ac deinde subdit: Quorum Cyrillus cum a Maximo fuisset Presbyter ordinatus, & post mortem ejus ita ei ab Acacio Episcopo Cæsareensi & ceteris Arianis Episcopatus promitteretur, si Ordinationem Maximi repudiasset, Diaconus in Ecclesia ministrauit; ob quam impietatem Sacerdotij mercede pensatus, Heraclium, quem moriens Maximus in suum locum substituerat, varia fraude sollicitans, de Episcopo in Presbyterum regradauit. Quæ haud dubie supra veritatem exaggerata accepit Hieronymus ab auctoribus Cyrillo parum æquis; vel si vera sunt, grauem in principio maculam arguunt; quam posterioris vitæ doctrinæque Catholicæ puritas sic eluit, vt ejus ne memoria quidem apud alios scriptores sit relicta.

[17] [& anno 347?] Verum certe esse non potuit, quod ea perturbatio anno Constantij XI cœperit: siquidem eumdem Maximum omnino constat anno CCCL Concilium Hierosolymis pro Athanasij restitutione celebrasse: anno autem sequenti mortuum etsi concedat Baronius, nullo id certe argumento facit; sed quia caussam non inuenit diutius superstitem relinquendi, & in subsequentium temporum confusione desperauit aliquid affuturum lucis. [Ab anno 355 cœpia Cyrillus,] Nos autem Theophanem accuratißimum Chronographum ducem habentes, ab anno CCCLV Cyrilli ordimur Episcopatum, & vsque ad annum octauum, post Constantinopolitanum concilium Christi CCCXC, annos omnino solidos XXXV inuenimus: quot annos Sedi ejus tribuit auctor tabularum Theophani præfixarum, in eo dumtaxat errans, quod XII annos Hilarionis intrusi ante Concilium prædictum inter Maximum & Cyrillum seorsim numerarit: quo pacto coactus est Cyrilli mortem ad sæculi V initium differre: contra expressam Theophanis sententiam, istic collocantis initium Cyrilli, vbi ille primum annum posuit Hilarionis. Vt omnino appareat hasce tabulas, ipsius Theophanis textui multo post a librarijs cæptas adijci vel impleri, parum curantibus quam illæ vel cum veritate vel cum Theophane conuenirent. Quot tamen ille tabularum auctor singulis Episcopis annos tribuit, totidem ijs possumus commode relinquere, modo signatis per supparis æui Scriptores insistamus vestigijs, eosque annos apte distribuamus.

[18] Sunt qui non eumdem Cyrillum quater ab Hieronymo repetitum censeant, [Hieronyme vnicus,] sed quatuor diuersos Cyrillos ab eo numeratos; verum hoc neque verosimile apparet, neque ex illius verbis, quantumcumque vitiata interpunctione confusis, vnquam extundetur. Fauet tamen eorum opinioni Cardinalis Baronius, quando sublatis interpunctionibus Hieronymi locum sic legit, quasi Eutychio, Irenæo & Hilario prænomen fuisset Cyrillus; & solus quartus absque secundo nomine (cujus vsum nulla ejus temporis probabunt exempla) simpliciter Cyrillus appellatus. Imo nec dici potest, Hieronymum vel ejus librarium errore lapsum, præposuisse singulis Cyrilli nomen, pro ea quæ Græcis in vsu erat honorificæ appellationis voce, κύρις Latine Domnus: eundem enim qui hic simpliciter Cyrillus dicitur, facit immediatum Maximi successorem, & tota illius temporis historia exigit, vt eo tempore aliquis Hierosolymis vero nomine Cyrillus sederit. Ad hæc cum alibi Hieronymus dicat Cyrillum, cujus catecheses laudat, sæpe Ecclesia pulsum & receptum fuisse; patet quod hoc ipsum hoc loco voluerit toties iterata ejusdem nominis repetitione inculcatum & explicatum.

[19] Vnum Cyrillum statuenti Hieronymo, imo cunctis Historiæ Ecclesiasticæ scriptoribus Græcis, [geminus Epiphanio,] (quorum consensus merito certos nos redderet de Hieronymi mente, etsi obscurius hic locutus fuisset) aduersatur Epiphanius Cypri Episcopus, hæresi 66 duos pro vno Cyrillos statuens, & recensitis primis triginta septem Hierosolymorum Episcopis, reliquorum chronologiam ordinando hæc scribens. In summa ab Assumptione Christi vsque ad Manem & Aurelianum ac Probum, anni sunt CCLXXVI secundum aliquos chronographos, juxta alios CCXLVI: ab eo tempore huc vsque alij fuerunt Episcopi, Bazas, Hermon, Maximus, Cyrillus, Erennis, Cyrillus alius, Hilarionus, qui nunc detinet Ecclesiam, cui obijcitur quod sit Arianorum sectæ … vt sint a prædicto Mane vsque in præsens tempus, Valentis quidem annum decimum tertium, Gratiani vero annum nonum, Valentiniani junioris annum primum, anni XCIII. rectius vtique quam quod in Græco Petauius reperit οζ᾽ LXXVII quod ipse in ρζ᾽ CVII conuertens, nihilo magis veritatem attingit: sed antequam intra præfixos ab Epiphanio terminos Episcoporum Hierosolymitanorum seriem aggredimur ordinare, ad nostram de Cyrillo doctrinam stabiliendam; explicandi nobis ipsi sunt, quibus Epiphanius vtitur, characteres.

[20] Valentis anni a die IV Kal. Apr. quo est ad imperij consortium a fratre Valentiniano anno CCCLXIV ascitus, [scribenti an. Chr. 377,] initium ducunt: Gratiani pauci dies, a die IX Kalend. Septembr. vsque eumdem Septembrem nouique anni apud Græcos caput, non sunt in computum reducendi; sed primus annus censetur is qui Græcis numeratur CCCLXVIII. Valentiniani igitur Iunioris, statim a morte Patris XVII Martij obita anno CCCLXXV ad sceptrum admoti, annus primus, cum vndecimo Valentis, Gratiani septimo coincidens, persuadet dicti Valentiniani primum male pro tertio irrepsisse; & Epiphanium ea quæ citauimus anno CCCLXXVII scripsisse. Facile porro est inuenire quomodo ab hoc principio, ab anno inquam CCCLXXVII per annos XCIII sursum ascendendo, perueniatur ad CCLXXXIV, id est, Æræ Alexandrinæ, ex cujus Chronologis annos Christi admetitur Epiphanius, annum quidem a Christi natiuitate CCLXXVI, ab Assumptione vero in cælos CCXLIV, non VI: nisi Epiphaniū credas sensisse cum multis quod solis triginta duobus annis Christus vixerit, vnico prædicarit. Verum cum ad annum Ærȩ vulgaris quem diximus CCLXXXIV peruenerimus, nec dum habemus Manichææ hæresis vna cum imperio Probi exortæ natalem annum, [anno autem 101 post initia Manichæorum.] nisi, ad XCIII annos alios octo addentes, ad CCLXXVI ascendamus, vt interuallum temporis, ab anno quo Epiphanius scripsit vsque ad dictum terminum, annorum fiat centum & vnius. Pro quo obseruabis Alexandrinam Æram ab ortu Christi ad persecutionem Domitiani octo annos pauciores ponere, quam vulgo soleamus, eosque annos circa Domitiani tempora dißimulatos absorbere. Hancigitur Æram sequens Epiphanius inter Probi initia & tempora sua octo annos pauciores numerauit quam numerasset, si Romanorum Imperatorum annos nusquam imminutos inuenisset.

[21] His sic obiter animaduersis, vt eorum quos istic Epiphanius nominat Pontificum Hierosolymitanorum annos recte digeramus, [series Episcoporum Hierosol.] indeque statuamus an poßit Cyrillo alteri locus esse, dictorum Episcoporum seriem ex certioribus Eusebij, antiquißimi imo primi chronologi Christiani, principijs reteximus, ita vt simul lectorem doceamus, omnium quidem primæ illius Ecclesiæ Præsulum nomina seriemque apud Epiphanium & Nicephorum vtcumque haberi, sed fidendum non esse spatijs temporum, singulis quidem aßignatorum apud Nicephorum, quibusdam autem apud Epiphanium. Nam, vt ab Epiphanio exordiamur, vbi dicitur; Hierosolymorum ex circumcisione Episcopi numerantur μέχρις ἐνδεκάτου Ἀντωνίνου vsque ad vndecimum annum Antonini, legendum ex Eusebio μέχρις ἐννεαδεκάτου Αδριανοῦ vsque ad decimum nonum Adriani: ita enim inuenire potuit Epiphanius in Eusebio collocante primum Adriani annum sub Consulibus Æmilio & Antistio, [eorumdem anni apud Niceph. & Epiphan. corrigendi.] qui Christi fuit CXVI, & ponente initium Marci, ex gentilibus primi ad cathedram Hierosolymitanam promoti, sub Coss. Luperco & Aciliano, qui fuit Æræ nostræ annus CXXXV. a quo tantum abest summa annorum ex Nicephoro collectorum vsque ad Marcum, [Primus ex gentilibus Marcus an. 135.] vt solum ad annum Christi LXXX IX perueniat.

[22] Ab exordijs Marci vsque ad Caßianum, Coss. Siluano & Augurino sedere incipientem, Eusebius annos habet XXI, [Caßianus 156,] Nicephorus autem VIII annos dumtaxat inter vtrumque collocat. Post Caßianum sederunt Publius, Maximus, Iulianus vsque ad annum X Antonini Pij, Christi CXL VIII, inquit Epiphanius. [alij octo,] Verum tunc iuxta Eusebium adhuc Marcus sedebat, anno dumtaxat CLVI defunctus. Cumque non sit verosimile intra triennium sex Episcopos esse defunctos, patet quod Gaianus, Symmachus, Gaius, qui post tres prædictos succeßere Caßiano, vltra annum VIII Veri, quem illis vltimum Epiphanius statuit, peruenire debuerint: idque multo magis liquet ex consequentibus Iuliano, Capitone, Maximo, [Maximus 185,] quibus Epiphanius finem ponit in anno Veri XVI, Christi CLXVII: cum eorum postremus Maximus Coss. Materno & Bradua anno CLXXXV sedere cœperit, Eusebio teste. Itaque inter ipsius Maximi & Caßiani initia interuallum fuerit annorum XXIX, nouem Episcopis abunde sufficiens: at non Nicephoro; qui tam multos annos tribuit singulis, vt eorum collecta summa annos conficiat XXXVII. Qui deinde multo magis auget spatium inter secundum istum Maximum & Alexandrum; illud enim collectis ipsius numeris annorum fuerit XLV, duplo vtique maius quam habeamus ex Eusebio, initium Alexandri referente ad Consulatum Pompei & Aspri, [alij nouem,] qui est annus Christi CC VII. Intermedios enim Episcopos Epiphanius sic distribuit, vt Antoninus, Valens, Dulichianus vsque ad Commodum & Christi annum CLXXX Ecclesiam rexerint, Narcissus & Dius vsque ad Seuerum & Æræ vulgaris annum CXCIII. [Alexander 207,] Germanio & Gordius alijs Sardianus vsque ad Antoninum Heliogabalum, qui cœpit CCXIX: Narcissus alius vsque ad Alexandrum Mammeæ, annum videlicet CCXXII peruenerit: deinde Alexander Hierosolymorum fuerit Episcopus, quem tamen ex Eusebio diximus anno CCVII creatum.

[23] Post hunc vsque ad Cyrillum sex Episcopi fuerunt, & ab Epiphanio atque Nicephoro nominantur. Aliquorum ex his nomina & tempora nunc desiderantur in Græco Eusebij, sed inueniuntur apud Hieronymum in Chronico sub Eusebij nomine Latine reddito: in quo, regnante Decio per menses triginta, [Mazabenes 250,] Alexander apud Antiochiam ob martyrium dicitur interfectus: eique Mazabenes & Fabius, alijs catalogis innominatus, succeßisse. Extinctus est autem Decius anno CCLI: vt necesse sit hos Alexandri successores per annos quindecim præsedisse, peruenisseque ad XII Valeriani & Gallieni, Christi CCLXV annum, [alijs tres,] quando apud eumdem Hieronymum notatur Episcopatus Hymenæi: post quem Hierosolymorum Ecclesiæ Episcopus, Coss. Fausto & Gallo, ordinatur Zabdas, anno Diocletiani XIV Christi CCXCVIII. deinde Hermon eiusdem Diocletiani anno XVII, cuius etiam nomen tempusque ex eo, qui nunc est in manibus Græco Eusebij textu excidit, [Macarius 314,] sed æque ac præcedentium reperitur in Hieronymi versione. Denique Volusiano & Anniano Coss. anno CCCXIV Macarium, cuius res gestas dedimus X Martij, Cathedræ Hierosolymitanæ esse admotum ex Eusebio constat, si quidquam ex aliquo potest scriptore constare: scribit enim Eusebius de Macario, & coæuo, & viuente, & suæ Cæsariensi Metropoli quadamtenus subiecto, vt prorsus irrefragabile hoc loco haberi debeat illius testimonium.

[24] Hinc porro varij relinquuntur errores in Epiphanij & Nicephori catalogis corrigendi: nam intra Alexandri Imperatoris annos, qui anno Christi CCXXXV vitam & imperium finiuit, concludit Epiphanius Episcopi Alexandri tempus: vtique non ex sua sententia, sed ex catalogo quem imperitißime compilatum transcripsit. Ipse enim Epiphanius in lib. de ponderibus & mensuris num. 19 in persecutione, inquit, Decij martyrium subijt Babylas Antiochiæ; Fabianus Romæ; Alexander Episcopus Hierosolymorum Cæsareæ. Mazabenes deinde ad Gallum & Volusianum, id est annum Christi CCLI sedisse dicitur, Hymenæus vsque ad Aurelianum imo vsque ad initium Probi anno CCLXXVI: vnde nouos & proprios calculos subducere incipit Epiphanius. Priores autem illius calculi quam parum sint apti, ex allegatis Eusebij testimonijs liquet: vti etiam quam parum hac quoque in parte Episcopalium annorum numeri apud Nicephorum subsistant, qui ab initio Alexandri vsque ad Zabdam annos solum conficiunt LXII, cum reuera fuerint LXXXVI. A Zabdȩ exordio ad Macarium anni Nicephoro XIX sunt, qui solum XVI sunt Eusebio. Denique tota annorum Episcopalium summa ex Nicephoro collecta a Christi ortu vsque ad Macarium pauciores habet quam par sit annos omnino centum.

Ex eodem porro fonte ex quo Nicephorus, sed aliquantulum alterato, vt fieri assolet, prædictorum Episcoporum annos etiam accepit Georgius Syncellus: sed quiæ hic in Domitiano Imperatore desinens nihil ad rem nostram facit, noluimus eius chronographiam huic loco refatandam inserere, ne tenebras nobis ipsis offunderemus.

§ IV. Quid & quo tempore egerit ac passus sit in Hierosolymitano Episcopatu Cyrillus?

[25] Episcoporum Hierosolymitanorum chronologicum ordinem, hactenus in tanta auctorum dissonantia obscurum, superiori paragrapho totum posuimus sub aspectum; tum vt alias vsui nobis sit, tum vt stabiliendæ temporum, quæ Cyrillus partim Episcopus partim exul traduxit, chronologiæ fundamentum præbeat: quamuis alias satis esse potuisset habere demonstratum, quod anno CCC XIV cœperit præsidere Macarius. Sic enim hic anno Pontificatus sui XX quidem, [Maximus creatur anno 333,] sed inchoato dumtaxat moriens, egregio Confessori Maximo vacuam Cathedram reliquerit anno Christi CCCXXXIII, qui idem primus numerandus est Maximi: nam supra viginti annos eum sedisse demonstrat Baronius; ad annum vero Præsulatus XXIII peruenisse statuunt tabulæ Theophani affixæ, qui cum Æræ nostræ anno CCCLV congrueret. [tum Cyrillus 355.] Abhinc porro primos XV annos Cyrilli accipimus, turbulentißimos illos, & primo Cyrillo perperam a tabularum auctore attributos: post quos, pulso iam tertium Cyrillo, Sedem per annos XII Hilarius dicitur tenuisse; donec scilicet rursum Cyrillus anno istius seculi LXXXII post Concilij Oecumenici sententiam restitutus Ecclesiæ, tanto jam tempore per Arianos afflictæ, quietem optatam est consecutus: a qua post annos octo, atque adeo ante annum CCCXC, ad æternam requiem & laborum suorum præmia commigrauit anno Theodosij Imperatoris XI. Ita a principio ad finem annos Cyrilli colligentes, [mortuus 389,] plane XXXV inueniemus, quot scilicet eidem tribuunt tabulæ Theophani præfixæ; sed postquam duplicem præmiserunt errorem, vnum quidem quod annos intrusi Hilarionis XII a Sancti Cyrilli annis seorsim numerauerint: alterum grauiorem & vt videtur spontaneum, quod annis XXIII Maximo ex veritate in principio aßignatis, idque ad annum CCCXXXV, eidem deinde solos sex relinquant, & vnum duosve alios annos dißimulanter extinguendo reliquos XV tribuant Cyrillo, ab eo cui annos XXXV dant diuerso.

[26] Huius nominis aliquem exauctorato diu ante mortem Maximo succeßisse, hactenus apud Græcorum historicorum neminem reperitur: [cuius nominis non fuit altus sub Maximo intrusus,] nec est qui loco suo pulsum fuisse dicat virum, ob eximiæ confeßionis insignia Clero populoque Hierosolymitano carißimum, ipsisque etiam Arianis venerabilem. Synodus certe Hierosolymis propter Athanasij restitutionem ab ipso celebrata anno CCCL, indubitatum facit, vt supra diximus, tunc eum Hierosolymis præsedisse. Quæstio igitur solum procedere potest de eo, an post Maximi mortem vnus tantum, an succeßiue plures eiusdem nominis Hierosolymitanam Sedem iure vel iniuria occupauerint. Vtrimque grauis auctoritas pugnat: pro duobus est locus præcitatus Epiphanij, [Epiphanius Maximi successorem] seriem quidem antiquorum sanctæ ciuitatis Præsulum infeliciter texentis, sed qui in rebus suo tempore gestis non videatur errare potuisse: maxime cum vsque ad annum CCCXXXVIII Christi, ætatis vero suæ LX Eleutheropolitani Monasterij Hegumenus vixerit in Palæstina, vnde ad Constantienses in Cypro infulas translatus, videtur per discipulos suos, subinde ad Patrem senem commeantes, satis explorato discere potuisse, quæ istic se absente gerebantur in re tam notabili & Ecclesiæ statum tam grauiter concernente. [ab hoc nostro distinguit,] In hac autem sententia aduersus solum primum Cyrillum facerent omnia, quæ de dubia eius fide & magis varia cum Arianis Arianorumque aduersarijs communione, atque epistola ad Constantium scripta quidam sugillant, & Sanctus sub Imperio Iuliani Cyrillus, Apostolicæ Sedi ab Oecumenica laudatus Synodo, atque Catecheseon celeberrimus scriptor, ab omni prorsus aut perfidiæ aut simulationis, parum a perfidia distantis, suspicione maner et immunis.

[27] Ex altera tamen parte nihilo minor est Sancti Hieronymi auctoritas: cuius duo testimonia, ex Chronico scilicet & libro de scriptoribus collata inter se, haud dubiam videntur declarare pro vno Cyrillo sententiam, quam etiam proximi ab eo sæculi scriptores tenuere. Hieronymus enim in adolescentia sua incoluit Syriam circa annum CCCLXX, [non item Hieronymus:] quindecim dumtaxat annis post Maximi mortem; non tantum solitariæ vitæ exercitijs vacans, sed etiam augendæ scientiæ cupidißimus: cuius inter prima ibidem litterarum exercitia videtur fuisse cura Chronici ex Eusebio Latine scribendi. Eius porro supplementum cum desinat in consulatu Valentis VI & Valentiani II (qui vulgaris Æræ annus est CCCLXXVIII ab anno XV Tiberij Cæsaris & prædicatione Domini Iesu Christi, non CCCLI vt paßim codices MSS. & impreßi, sed vnde quinquagesimus supra trecentesimum, forte CCCIL scriptus) consequens videtur, vt vel ipso illo anno, [qui forte 378 scripsit Hierosolymis,] quo V Idus Augusti victus a Gotthis exustusque est Valens, illud absoluerit Hieronymus, adhuc Hierosolymis existens; vel immediate sequentibus annis Constantinopolim Hierosolyma aduectus, antequam iret Romam: vbi constat eum non diu fuisse; sed anno seculi istius LXXXV, cum adhuc Cyrillus Ecclesiam Hierososolymis quietus regeret, eodem reuertisse, ibidemque & in vicina Bethlem potißimam vitæ reliquæ partem egisse. Quocumque igitur tempore Chronicon scriptum dicamus, fatendum semper erit quod D. Hieronymus, cum illud scriberet, omnem Hierosolymitanæ Ecclesiæ historiam potuerit accuratius cognitam habere, quam Epiphanius, pridem antequam e viuis exceßisset Maximus, absens in Cypro; Constantiensisque Ecclesiæ regimine & longe diuersis studiorum atque negotiorum curis distractus. Qui proinde, quid actum Hierosolymis esset in in ista post Maximi mortem Ecclesiæ & religionis confusione potuit minus habuisse exploratum; [Epiphanio absentæ in Cypro.] & tam diuersam de Cyrillo famam audiens, diuersos putauisse eum, qui videbatur ab Arianis promotus, ab eo quem constabat ijsdem agentibus ob fidei Catholicæ liberam defensionem pulsum fuisse in exilium.

[28] Qui quidem Cyrillus si ad Episcopatum ea est ratione in gressus, quam Hieronymus describit, ne ille merito & Arianismi suspicionem incurrit, & simulationis sacrilegæ debitas pœnas ab ijs ipsis perpessus est, quos tanti criminis auctores habuit: [Cyrillus in Episcopatū ingressus qualis?] si vero (quod existimamus probabilius) non ipse Cyrillus varia fraude sollicitans Heraclium eumdem degradauit: sed Heraclium moriens Maximus successorem instituit varia fraude sollicitatus, quem propterea vt intrusum Cyrillus de Episcopo in Presbyterum regradauit, prout lectio Scaligeri intelligi patitur; fieri magis innoxie potuit, vt Cyrillus a Clero Catholicisq; Episcopis canonice electus, nec satis in illa electione præsidij esse videns (Heraclio nihilominus ordinato per eos, [Eiectus circa an. 357,] qui morienti Maximo fucum fecerāt) Acacij potentia crediderit vtendum sibi ad æmuli subuersionem, ideoque suā de fide mētem tantisper occultam habuerit. Sic enim magna ille criminis parte leuabitur, etsi non omnino habeatur innoxius: maxime si acceptū semel a Maximo Presbyterij Ordinem, quasi non rite collatum, sit passus sibi iterato conferri. Sin autem solum Ordinis vsu abstinuit; multo minus culpæ dißimulatio talis habuerit, fructum interim non habuit diuturnum: paucis enim ab ista ordinatione annis elapsis, puta anno CCCLVII, Cyrillus in Acacij incurrit odium; nec prius in Sedem suam redire potuit edicto proscriptus Constantiano, quam Constantij successor Iulianus exulibus omnibus pristinam dignitatem restituit. Quis interea Hierosolymitano Episcopatui incubuerit, difficile satis est definire. Probabile existimamus, Heraclium, quem secundo loco non recte videtur nominasse Nicephorus, reductum in cathedram, suffragante potißimum Eutychio Hierapolitano, apertas exinde inimicitias contra Cyrillum professo, vsque adeo vt earum prosequendarum caußa, ipse fidem habens manifeste orthodoxam, Acacio Arriano Cyrilli aduersario æmuloque se conjunxerit. Hic autem Eutychius frustrato spe sua Heraclio episcopatum illius videtur inuaßisse, vel saltem in eo omnia pro arbitrio sic geßisse, vt propterea Hieronymus, dißimulato Heraclij nomine, primum Eutychium in Cyrilli locum substitui scribat.

[29] [regressus 361,] Ab exilio vero deinde reuocatus anno CCCLXI Cyrillus, quid egerit feceritque pro instaurando Ecclesiæ suæ splendore, nullis litterarum monumentis inuenimus consignatum. Vnus est Socrates lib. 3 cap. 17 ex quo spiritu etiam prophetico fuisse donatum Cyrillum probatur: narrat enim, quod cum ad Salomonici templi restaurationem ingenti Iudæorum studio compararentur omnia ex imperio Iuliani, ante suam in Persas expeditionem rei Christianæ extremam illam securim immittere molientis, Cyrillo Episcopo illud Danielis venit in mentem, [Hierosolymitani templi extremam eüersionem prædicit.] iam tempus aduentasse quo lapis super lapidem non maneret in templo, sed oraculum Seruatoris penitus expleretur. Quæ cum Episcopus dixisset, noctu ingens terræ motus excitatus lapides veterum templi fundamentorum concussit, omnesque vna cum ædificijs in proximo sitis disturbauit. Ex qua re horror & formido Iudæos occupauit; famaque etiam illos, quorum domicilia inde longo distabant interuallo, ad locum contemplandum attraxit. Itaque cum quamplurimi adessent, aliud prodigium contigit: ignis namque cælitus demissus omnia opificum instrumenta absumpsit. Etenim licebat videre malleos, scalpra, serras, secures, ascias, omnia denique quæ artifices habebant ad opus perficiendum idonea, flammæ incendio vastata. Totum diem ignis istas res depastus est. Iudæi igitur grauissimo terrore perculsi etiam inuiti Christum Deum confessi sunt … nocte enim sequenti effigies crucis radiorum lumine figuratæ, illorum vestimentis tamquam impressæ, videbantur; quas, cum dies illucesceret, contemplantes, & eluere delereque cupientes, nullo modo poterant … Proinde templum eo tempore pro ædificatione maximam ruinam passum est.

[30] Eadem, sed multo distinctius, narrat Theodoretus lib. 3. cap. 17. [eiusdem euer sionis historia ex Theodoreto] Cum fodere inciperent & aggerem exportare, tametsi multa millia hominum in hoc opere faciendo interdiu laborem suum collocabant, tamen noctu aggerem sua sponte in fossam denuo translatum fuisse ferunt. Diruisse preterea veteris ædificij reliquias, dum in spem veniunt omnia de integro construendi: verum postquam infini tos gypsi & calcis modios in vnum congesserant, ex improuiso ventos vehementer cœpisse spirare, turbines ingruere, tempestates ac procellas oriri, quæ totam illam materiam penitus dissipauerunt. At cum pergerent porro insanire, nec diuinæ benignitatis indulgentia sapere vellent; primum terremotum maximum factum esse, & eos qui diuinis Christi mysterijs minime initiati essent supra modum obstupefecisse: sed vbi metum deposuerant, ex defossis fundamentis erupisse ignem, combussisse fossorum quam plurimos, alios in fugam vertisse: noctu item, permultis in porticu quadam vicina dormientibus, subito ædificium cum tecto dejectum esse, oppressisseque omnes qui ibi se quieti dederant. Eadem quoque nocte & postridie rursus fulgentem Crucis salutaris formam in cælo visam esse; ipsaque Iudæorum vestimenta Crucis figuris, non fulgentibus illis quidem, sed ex nigro colore confectis, signata: quas res illos Dei aduersarios conspicatos, & plagas cælitus inflictas admodum veritos, aufugisse inde, plane confessos eum verum Deum esse, quem majores sui crucifixissent.

[31] Theodoreto consentit Sozomenus, nisi quod circa ignem in secunda operis aggreßione e fundamentis erumpentem variorum narret hunc in modum sententias. [& Sozomēno,] Atque istud ab omnibus & libere dicitur, & pro certo creditur, & a nemine vocatur in dubium: præterquam quod quidam prædicant, flammam ad ipsos, vi ad templum accedere cupientes, ex aduerso irruisse, illudque fecisse quod diximus; alij autem id ipsum accidisse simul vt rudera exportare cœperunt … ac denique sic concludit: Istis rebus, siquis fidem minime adhibendam putet, sit persuasus saltem ab his qui eas ab earum spectatoribus acceperunt, quique adhuc in vita manent: sit etiam persuasus cum a Iudæis ipsis, tum a gentilibus qui opus inchoatum reliquerunt, imo vero ne inchoare quidem potuerunt. Hæc Sozomenus, in eo non vsquequaque consentiens Socrati, quod dicat ijs miraculis factum esse, vt alij Iudæorum continuo Christum Deum esse existimarent … alij paulo post ad Ecclesiam se transferrent, initiarentur mysterijs, hymnis & precibus Christum pro suis impijs factis placarent: cum Socrates eorum obdurationem coarguat, sicut Theodoretus peruicaciam Iuliani, ad cuius aures hæc nuntiata permanare quidem, ad cor vero nullatenus potuerunt.

[32] Hæc anno CCCLXII vel initio anni sequentis gesta, [eijcitur paulo post Cyrillus,] antequam III Nonas Martij Iulianus aduersus Persas moueret; quo die XXVI Iunij diuina manu potius quam humana confosso, quamdiu quietus Cyrillus sederit, non liquet. Existimamus duodecim illos annos, qui soli adscribuntur Hilarioni, præterito in tabulis Herennio vel Erenni (variat enim Epiphanij lectio, vti & Hieronymi in quo alij Hirenium alij Irenæum legunt, qui etiam Nicephoro Arsenius est) existimamus, inquam, non incommode illos duodecim annos inter vtrumque diuidi, sic vt statim a Iuliani morte, hanc suam esse occasionem rati Arriani denuo expulerint ab Ecclesia Cyrillum; illa tamen non diu luxerit ejus absentiam, sed Iouiano pijßimo Imperatore electo, [iterumque post an. 370] & Arianos callide sibi conatos obrepere prudenter ac fortiter respuente, receperit. Verum eodem Iouiano proxime sequentis anni bissextilis Februario mortem immaturam obeunte, & Valente Valentiniani senioris Fratre in fraterni Imperij consortium IV kal. Aprilis ascito, paulatim erexere cornua Arriani; & cum alia rursum pro libidine mouere in Ecclesia Orientali cœpere, tum ad euertendum Cyrillum suas machinas explicare; quod demum post CCCLXX annum videntur consecuti, quando & Hilarium siue Hilarionem subrogandum curauerunt.

§ V. Scripta S. Cyrilli: laus ex Officij proprij hijmno.

[33] [Scribit epistolam de apparitione Crucis ad Constantium.] Sancti Cyrilli extare Catecheses, quas in adolescentia sua scripsit, testatur Hieronymus lib. de scriptoribus Eccles. cap. 112. nulla facta mentione epistolæ ad Constantium scriptæ de apparitione Crucis; quam proinde Riuetus ablegare jubet, Crucis Christi omniumque quæ ad ejus cultum promouendum pertinent, pro genio factionis suæ; semper inimicus, quo modo a Labbæo nostro jure redarguitur. Sed non viderit eam Hieronymus Ierosolymis vnde missa est: Constantinopoli, quo est directa, vidit eam vel accepit Theophanes, illa scribens quæ § 1 ex ipso sumpsimus. Nec vlla apparet ratio cur illa negetur esse Cyrilli, sub cuius nomine illius partem Glycas transcribit: [item circa an. 356,] cum primis Cyrilli in Episcopatu annis optime conueniat illius epistolæ exordium, quod est tale: Primas hasce ex Hierosolymis ad te, Deo dilecte Imperator, mitto litterarum oblationes, quas & te deceat accipere, & me dare: non verborum adulationibus refertas, sed cælestium diuina declarantes prodigia. Diem tamen Nonarum Maij (quem Græco textui nescio quis interpolator adiecit, tamquam eo signum cæleste apparuisset) neque Theophanes neque Michael Glycas legerunt, neque vero legisse potuerunt: cum dies Pentecostes, nullo vnquam tempore cum Nonis Maij coincidat: quare qui hanc epistolam magnæ Patrum Bibliothecæ inseruerunt, merito glossema istud sibi putarunt expungendum. Si tamen Majo mense res narrata contigit, non potuit ea quidem ipso anno LV istius sæculi accidisse, quo Pascha in XVI Aprilis, Pentecoste cadebat in IV Iulij: sed quatuor sequentium annorum aliquo: ex quibus LVI placet, Pentecosten habens die XV Maij: vel LVII, quo XI die mensis ejusdem dictum festum recolebatur.

[34] Præ hac tamen epistola æstimandæ sunt aureæ S. Cyrilli Catecheses, [Et circa an. 366 catecheses habuit,] quas cum in adolescentia scriptas dicit Hieronymus, videtur legisse annotationem ijs prefixam, qua eæ notantur exceptæ fuisse anno Christi CCCXXXIII, quo tamen necdum Episcopus fuit Cyrillus. Verum nos supra diximus, non tantum ab ortu Christi, sed etiam ab Assumptione illius in cælum annos Orientalibus numerari: ijs autem hoc postremo modo numeratis addendo annos, quos in mortali carne Christus vixisse creditur XXXI vel XXXIII, annum vulgaris Æræ CCCLXIV vel VI habebimus; cum Cyrillus iam quinquagenario major contra Arrianos luctaretur, secundum sibi exilium machinantes; vel ab eodem restitutus recenter, nollet eosdem, inculcata inuidiosius Consubstantialis voce, contra se vehementius exacerbare: quod vt merito excusauit sanctißimus scriptor Theophanes, ita nemo nunc redarguere potest: si quis vero ab Hieronymo adolescentem credat Cyrillum vocari, respectu Episcopatus non vsque adeo pridem aditi, & longe majoris quam in eo assecutus est senectutis; nec ille fortasse aberrabit a vero.

[35] Has catecheses Ioannes Grodecius primum apud Stanislaum Hosium Cardinalem Varmiensem in veteri MS. Græcas nactus Latinitati donauit, [quæ ex veteri MS. Greco Latine editæ,] ac deinde contulit cum Polonica earumdem versione, sibi subministrata a Iacobo Vchanski, Gnesnensi Archiepiscopo & Poloniæ Primate, qui illas iam pridem Slauorum conscriptas idiomate ex Bulgaria & Macedonia adeptus erat. Ergo quemadmodum antiqua versio Epistolarum S. Ignatij Antiocheni in duplici MS. Oxoniæ reperta, atque ab Vsserio edita, veritatem Græci MS. Florentini, [ex collatione cum veteri Slauonica versione probantur genuinæ;] a viris maximis maxime commendati, præ illa Pacæi editione, quæ sola hactenus extiterat & exiguam fidem merebatur, comprobauit; sic vt nemo sensatus dubitare poßit, quin genuinæ sint S. Ignatij Epistolæ eæ, quas tam antiquorum duplici in lingua Manuscriptorum concordia jubet pro incorruptis minimeque interpolatis agnoscere: sic pene etiam hic vsuvenit, vt, conueniente cum Græco textu Slauonica versione, de Cyrilli anarum Catecheseon incorruptißima integritate constare nobis poßit.

[36] Quod autem earum auctor Cyrillus sit, quis certius testari poterit Theodoreto, [a Theodoreto] supparis æui scriptore? hic vero Dialogo 2. qui ἀσύγχιτος dicitur, Cyrilli Episcopi Ierosolymitani quartum Catecheticum de decem dogmatibus sermonem allegat, & quæ ibi habentur de generatione ex Virgine producit verbotenus. Similiter S. Ioannes Damascenus Orat. 3. de imaginibus, profert verba ex Catechesi 12 accepta, [& S. Io. Damasceno alijsque citaæt,] neque id sub alio quam Cyrilli Patriarchæ Hierosolymorum nomine: vt Ioannem Cyparißiotam taceam; qui seculo XII dicitur floruisse, & decimæ Catecheseos fragmen producit. Proinde merito earum interpres, in sua dedicatoria ad Gasparem Episcopum Vratislauiensem epistola, quibusuis quorumcumque recentiorum institutionibus has esse longe præferendas iudicauit: quia auctoritas & majestas doctrinæ Christianæ præclara est apud antiquos illos & orthodoxos Antistites, qui sanam doctrinam & veras traditiones Apostolicas, ritusque Ecclesiæ a viris Apostolicis instinctu Spiritus Sancti institutos, [magnique faciendæ.] in Orientali Ecclesia docuerunt & ad posteros deinceps litteris mandarunt. Quod quidem duplici fiebat modo: altero, [non tamen vt studiose ab eo scriptæ,] vt quæ ad populum verba fecissent ea ipsi scriberent studiosius; altero vt vel ab delectis ad hoc notarijs vel a studiosis eorum auditoribus, eadem qua dicebantur serie orationis excepta, ipsi postea recognoscerent & suo nomine vulgari permitterent. Hoc autem postremum duplici ex capite facile fuit antiquis, quod & antiqui (vt ex profanis quoque Romanorum historijs constat) dictionum fere omnium mirificas ad ejusmodi vsum habebant abbreuiationes, quibus vsi singula postmodum distense transcribebant; & quod Patres illi Sancti prædicando verbum Dei, magna quadam cum majestate lente pronuntiabant, vt populus venerando sermone magis afficeretur, & commodius quæ dicerentur perciperet memoriaque teneret.

[37] Postremum a S. Cyrillo concionante factitatum, tum ipsa singularum inscriptio indicat, Κατήχησις φωτιζομὲνων ἐν Ιεροσολύμοις σχεδιασθεῖσα εἰς τὸ &c. Catechesis ad eos qui Hierosolymis illuminantur ex tempore facta super illud &c. tum vetustißma quædam annotatio Græca, [sed vt ex ore dictantis exceptæ.] quam dictis Catechesibus affixam Grodecius reperit in hæc verba: Multæ quidem & aliæ dictatæ sunt institutiones a Cyrillo singulis annis, & ante & post baptismum, his qui recens fuerant illuminati: has autem cum dicebantur trecentesimo trigesimo secundo anno D. N. Iesu Christi (videlicet ab Assumptione numerando) quidam studiosi excipientes descripserunt, in quibus magna ex parte reperies secundum Scripturas de omnibus necessarijs fidei dogmatibus, quæ expediat venire in cognitionem. Theophanes quidem sic de Catechesibus loquitur quasi dictatæ essent ante annos viginti, quando ob visum in cœlo signum innumeros habuit Christianis mysterijs imbuendos: sed cum tales ab eo dictatas singulis annis asseratur, quemadmodum non fuit mirum has, quæ extant, illa celeberrima occasione habitas æstimari a vulgo, sic in re dubia magis standum est ipsi eorum qui excepere assertioni: [Priores de articulis fidei;] horum enim omnino videtur fuisse annotatio illa.

[38] Ac in prioribus quidem decem & octo Catechesibus τοὺς φωτιζομένους (quod in præsenti, incipientes illuminari, potius quam illuminatos oportuisset reddere) instruit de rebus ad baptismum pertinentibus: tum de agnitione & confeßione peccati agit, quæ baptismum adultorum solebat præcedere: quin & exorcismos commendat plurimum, & quam vim habeat aqua baptismatis ostendit: deinde dogmata Ecclesiæ Catholicæ summatim proponit omnia, quæ postremo vna cum vniuerso Symbolo Apostolico latius interpretatur & explicat. In posterioribus vero quinque Mystagogicis institutionibus τοῖς νεοφωτίςοις, id est recens illuminatis, solidioris aliquanto doctrinæ ipso mysteriorum vsu & experientia iam capacibus factis, explicat de Baptismo, de Chrismate, de Eucharistia, de tremendo Missæ sacrificio accurate omnia. Ceremonias autem eas fere cunctas commemorat, quæ etiam nunc ab Ecclesia Catholica in ijsdem sacramentis exhibendis vsurpantur, vt sunt, [posteriores de Mysterijs & ritibus Ecclesiæ,] renuntiare sathanæ, Symbolum fidei profiteri, chrismate perungi in baptismo, manus abluere, osculari inuicem, Angelorum omnisque militiæ cælestis facere commemorationem, Sanctos inuocare, pro viuis & defunctis orare, offerre pro ijs sacrificium corporis & sanguinis Christi: vt vniuersis fere nouitiorum hæreticorum commentis, & ritus sacramentaque Catholica nuper a Pontificibus quæstus caussa excogitatos mentientium, blasphemijs refellendis abunde catecheses istæ sufficiant.

[39] Harum aliquas igitur, antiquis nominatas auctoribus, cum esse Cyrilli negare non possent nouorum dogmatum propugnatores; Mystagogicas saltem illas quinque, quarum aduersum se ineluctabilem prorsus videbant esse auctoritatem, conati sunt eripere nobis Roberto Coco præcentore, qui eas Cyrilli successori Ioanni attribuendas contendit. Idem quidem in sua bibliotheca Gesnerus timide indicauerat, non de his quinque solis sed de omnibus, ex Theodoreto & Damasceno temerariæ suspicionis convincendus, inductus autem in talem suspicionem, quia in indice librorum Græcorum, [cum sint eiusdem styli & eidem adscriptæ vtræque.] quos Respublica Augustana ab Antonio Eparcho Corcyrȩo emit, nominantur Ioannis Episcopi Hierosolymitani: Verum (si librarij vnius vel properantis vel cæcutientis lapsus aduersus plurium diuersa in lingua exemplarium concordiam valeret aliquid, ideoque videndum esset, vt monet Gesnerus, ne Ioannis sint, qui longe posterior fuit Cyrillo; quæ tamen alteri de industria forte adscripta sint, vt plus auctoritatis haberēt) idem de vtrisque, eumdem præferentibus titulum & stylo tam eodem scriptis vt vnius eiusdemque auctoris esse legenti pateat, dubitari debuisset a Coco. Quid autem Ioannes? tantone is posterior Cyrillo fuit, vt ipsius quoque non maxima esset solidißimaque aduersus nouitias fictiones auctoritas, si catecheses istas dictasset? Primus huius nominis ipsi Cyrillo immediate succeßit, secundus Anastasio imperante sedit, tertius anno ante vrbis captiuitatem quadragesimo quinto, Christi DLXXV viuere desijt; sicut Nicephori Chronologia testatur.

[40] [Riuetus a quo refutandus?] Nihilo validiora esse, quæ Coci symmestes & pariaritis Andreas Riuetus operosius congeßit, & in tria quatuorue capita distinxit, demonstraturum se promittit Philippus Labbe in examine heterodoxorum criticorum: quod nos quoque hic conaremur, nisi aduersus Riuetum & sequaces eius satis superque pugnare crederemus tum styli similitudinem, tum scribentium attestationem supra productam. Igitur ad Græcorum de S. Cyrillo Officium, vnde cœptus est hic commentarius, reuertimur, in quo omnia plena eximijs de illius orthodoxa doctrina encomijs; [Canon Ecclesiasticus,] imprimis canon siue hymnus hoc acrosticho designatus:

Κύριλλον ὑμνῶ τὸν πρόεδρον Ἀιλίας.

Cano Cyrillum Æliæ præsidentem

Hic laudatur Cyrillus, [doctrinæ in Cyrillo efficaciam,] quod virtutibus animam suam exornans, mentem suam corporeis rebus effecerit superiorem; quod bonus Christi odor factus, suorum verborum fragrantia procul pepulerit hæreseon omnium intolerabilem cloacam, cui a mania nomen inditum: quæ verba cum ad Manichæorum alludant insaniam, indicant hymni huiusce auctorem vel ea legisse, quæ ex synaxario Claromontano attulimus, vel pleniora aliqua Acta vidisse, in quibus Manetis fiat vel Manentis mentio; quem si præsentem in Concilio refutauit Cyrillus, vti certum est Macedonium redarguisse, non potest is Manichæorum auctor fuisse, ab annis quinquaginta pluribusque defunctus. Dicitur deinde Cyrillus spiritualis suæ sapientiæ splendoribus diuinæ Trinitatis mysterium dilucide explicuisse, [& orthodoxiam laudās] vnumque in duabus naturis Christum velut Spiritus Sancti lyra diuino carmine modulatus: vnam virtutem, vnam essentiam, vnam voluntatem trinæ in deitate hypostaseos prædicando, multiplicis deitatis errorem dissoluisse. Additur, [vitæq; sanctitatem,] quod mentem habens diuino inflammatam timore, omnem voluptatis fomitem redegerit in cineres, & lacrymis extinxerit passionum flammas, & lampadem suam inextinctam seruarit: ac denique quod desidiæ somnolentiam ab animæ palpebris procul fugans in somnum iustis conuenientem placide obdormiuerit. [Acta eius quædam Interamnæ collecta.] In quodam autentico instrumento, Interamna ad nos misso, dicitur R. D. Petrus Antonius Nardus Interamnensis, diuinarum humanarumque rerum studio & doctrina eruditissimus, ecclesiȩ Cathedralis Prior, anno MCCCCLXXIIII commentarios rerum gestarum beatissimi Proculi & S. Anastasij Pontificis atque B. Valentini eiusdem ciuitatis ciuis & Episcopi, necnon B. Cyrilli ciuis Interamnensis Episcopi Hierusalem, iniuria temporum oblitteratos & fere omni parte oblitos, sua diligentia & impensa per totum fere orbem quæsitos, & in vnum volumen redactos, ad deuotionem ciuium suorum augendam memoriæ posteritatis tradendos curauisse: quo morte immatura & acerba e medio vitæ sublato, Petrus Franciscus Nepos, obitum illius juste & fortiter vltus, pro sua erga patriam pietate … in publicum ciuitatis suæ commodum ea ediderit. Hoc indicio moniti Interamnam scripsimus, vt qui ex eo codice S. Anastasij inuentionem XVII Augusti seruituram, Notarij publici manu describendam, nobisque mittendam curauerunt, idem in Cyrillo præstare vellent: sed mortuis ijs in quorum potestate dictus Codex tunc fuit, responsum est quantouis adhibito studio nihil potuisse reperiri.

DE SANCTO TETRICO EPISCOPO LINGONENSI IN GALLIA.

ANNO DLXXII

[Commentarius]

Tetricus, Episcopus Lingonensi in Gallia (S.)

[1] Pater S. Tetrici fuit S. Gregorius ex prima apud Aruernos atque Æduos nobilitate: qui cum per annos quadraginta Iudex siue Præfectus vrbis aut Comes summa cum laude vixisset; repente Clero adscriptus, [S. Tetrici Pater S. Gregorius e Comite Ep. Lingonensis,] nec diu postea in Episcopum Lingonensem est electus consecratusque: cui Magni cognomen, quod Sancto Pontifici Romano datum est, arbitratur Iacobus Vignerius in Chronico Lingonensi a nemine denegandum esse, qui natales eius, qui res gestas, qui prudentiam atque auctoritatem, qui sanctitatem attentius considerarit. Quæ omnia indicantur in Vita eius a Gregorio Turonensi scripta, & a nobis ad diem IV Ianuarij illustrata. Habuisse dicitur ibidem coniugem de genere Senatorio, [mater Armentaria,] Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem solummodo cognouisset. [frater Gregorius, auus S. Gregorij Ep. Turon.] Vignerius suspicatur hanc fuisse Attali Comitis Augustodunensis filiam, ex qua dicto S. Gregorio nati sunt S. Tetricus & Gregorius Pater Armentariæ, cuius ex Florentio filius fuit S. Gregorius Episcopus Turonensis. Hæc de sancta familia sufficiant.

[2] Mortuo S. Gregorio Patre circa annum DXXXIX, electus est Episcopus Lingonensis S. Tetricus duplici titulo, inquit Vignerius, ex vsu illius sæculi, & quia filius & quia Patri quam simillimus. Synodis interfuit, [Episcopus creatus,] Aurelianensi V anno DXLVII, Parisiensi II anno DLII, nec diu postea Tullensi, & per Piolum Presbyterum Lugdunensi II anno DLXVI. Item altaria, inquit Vignerius, templa, cœnobia per Diœcesim plurima consecrauit. Cum vero cerneret S. Ioannis ædem Diuione vetustate collabi, [templum Diuione restaurat] & venerabiles exuuias miraculis frequentibus illustrari, illam meliorem in statum reformauit, & has ex priore tumulo in nouum & decentiorem transtulit. Inter has reliquias eminebat corpus S. Gregorij Episcopi a S. Tetrico filio translatum: quod ita in huius Vita ex S. Gregorio Turonensi cap. 4 num. 12 narrauimus. Cum beatus Pontifex Gregorius in angulo basilicæ fuisset sepultus, [Corpus S. Gregorij patris in nouū mausoleum transfert:] & paruus esset locus, nec illuc populi possent accedere, vt deuotio postulabat; S. Tetricus filius & successor eius hæc cernens, & virtutes ibidem assidue operari perspiciens, ante altare basilicæ fundamenta iecit, erectamque absidam miro opere construxit & transuoluit: qua transuoluta disruptoque pariete arcum ædificat. Quod opus cum ad perfectum perduxisset atque exornasset; in media abside loculum fodit, vbi corpus beati Patris transferre volens, conuocat Presbyteros & Abbates ad istud officiū: qui vigilantes orabant, vt se beatus Confessor ad hāc præparatam habitationem transferri permitteret. Mane autem facto, cum choris psallentium apprehensum sarcophagum ante altare in absidam, quam beatus Pontifex ædificauerat, transtulerunt. Quod sepulcrum dum diligenter componunt, subito &, vt credo, ad Dei iussum opertorium sarcophagi motum est in vna parte: & ecce apparuit beata facies eius integra & illæsa, ita vt putares eum non mortuum esse sed dormientem. Sed nec de ipso vestimento, quod cum ipso positum fuit, aliquid ostensum est diminutum. Vnde non immerito apparuit gloriosus post transitum, cuius caro non fuit corrupta ludibrio.

[3] Cum Diuione degeret S. Tetricus in atrio dictæ basilicæ S. Ioannis, proximus ingenti calamitati fuit; quod Chramnum, Chlotarij Regis perduellem filium, [Chramnum filium Chlotharij I rebellem excipit,] cum exercitu venientem excepisset: cui seiscitanti ventura, quid factum fuerit, narrat Gregorius Turonensis lib. 4 Hist. Franc. cap. 16 his verbis: Cum dies Dominicus aduenisset, erat ibi tunc S. Tetricus Episcopus, & positis Clerici tribus libris super altarium, id est Prophetiæ, Apostoli atque Euangeliorum, orauerunt ad Dominum vt Chramno, quid eueniret, ostenderet: aut si ei felicitas succederet, [omen per Clericos capit de eius fortuna,] aut certe si regnare posset, Diuina potentia ostenderet: simulque vnam habentes conuenientiam, vt vnusquisque in libro, quod primum aperiebat, hoc ad Missas etiam legeret. Aperto igitur primo omnium Prophetarum libro reperiunt: Auferam maceriam eius & erit in desolationem, pro eo quod debuit facere vuas, fecit autem labruscam. [Isai. 5, 4 & 5] Reseratoque Apostoli libro inueniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet: cum dixerint pax & securitas, tunc repentinus illis superueniet interitus, sicut dolores parturientis & non effugient. [1 Thes. 5, 3] Dominus autem per Euangelium ait: Qui non audit verba mea, assimulabitur viro stulto, qui ædificauit domum suam super arenam; descendit pluuia, aduenerunt flumina, flauerunt venti, & irruerunt in domum illam, & cecidit, & facta est ruina eius magna. [Matt. 7, 26.] Chramnus vero ad basilicas ab antedicto Sacerdote susceptus est, ibique comedens panem ad Childebertum pertendit. Dein cap. 20 eiusdem libri narrat Gregorius infelicem Chramni interitum, qui a patre prælio victus captusque, & cum vxore & filiabus inclusus tugurio, incensa super eos casula interijt.

[4] Demum quæ senescenti S. Tetrico euenerint, narrat idem Gregorius lib. 5 cap. 5 his verbis: Consenescente B. Tetrico, Ecclesiæ Lingonicæ Sacerdote, cum Lampadium Diaconum (quem Creditorem, id est Dispensatorem prouentuum habuit) deiecisset; [senex Lampadium deponit,] & frater meus Petrus Diaconus, dum pauperibus, quos ille male spoliauerat, opitulari cupiens, consensisset in eius humiliationem, odium ex hoc incurrit. Interea Tetricus a sanguine sauciatur: cui cum nulla medicorum fomenta valerent, [ager successorem statui permittit:] conturbati Clerici & a Pastore vtpote destituti, Mundericum expetunt: qui a Rege indultus & tonsuratus, Episcopus ordinatur, & sub ea specie, vt dum B. Tetricus viueret, hic Ternodorense castrum vt Archipresbyter regeret, atque in eo commoraretur; migrante vero successore iste succederet. Fuit hic Mundericus, alij Modericus Ansberti famosißimi Senatoris filius, & Arnulphi Episcopi Metensis patruus, qui iram Regis Gunthramni incurrit & in exilium missus, ad Sigeberti regnum transijt, & Arisitensis Episcopus factus, creditur miraculis clarus obijsse. Quo igitur abeunte, inquit ibidem Gregorius, iterum Lingones Siluestrum, propinquum vel nostrum vel B. Tetrici, Episcopum expetunt. Sed vt eum peterent fratris mei Petri Diaconi instinctu hoc fecerunt. Interea transeunte B. Tetrico, hic tonso capite Presbyter ordinatur. [moritur,] Quo mox epilepsia extincto, & Petro machinatione Lampadij occiso, Pappolus ordinatus est Episcopus, qui subscripsit Concilio Parisiensi IV anno XII Regum Gunthramni & fratrum, die III Idus Septembris, Indictione VI, quæ a Septembri anni DLXXII inceperat: [anno 572] quo eodem anno vita functum S. Tetricum hoc XVIII Martij arbitramur, cum annos triginta tres, vt ex S. Fortunato constat, Ecclesiam Lingonensem rexisset. Illustres eius virtutes celebrat Fortunatus lib. 4 Carmine 3, illud ei erigens epitaphium:

Palma Sacerdotij venerando Tetrice cultu,
      Te patriæ sedes, nos peregrina tenet.
Te custode pio numquam lupus abstulit agnum, [epitaphium & variæ eius virtutes]
      Nec de fure timens pascua carpsit ouis.
Sex quasi lustra gerens & per tres insuper annos
      Rexisti placido Pastor amore gregem.
Nam vt condirentur diuino corda sapore
      Fudisti dulcem iugiter ore salem.
Summus amor Regum, populi decus, arma * parentum,
      Ecclesiæ cultor, nobilitatis honor,
Esca inopum, tutor viduarum, cura minorum,
      Omnibus officijs omnia pastor eras.
Sed cui præbebat variam tua cura medelam,
      Funere Rectoris plebs modo triste gemit.
Hoc tamen, alme Pater, speramus, dignus in astris
      Qualis honore nites, hic pietate probes.

Christophorus Browerus ad dictum Poëma ista addit: Locum inter Episcopos obtinuit, qui vita innocenter acta gloriam æquauere polo; post mortem non in supplicibus adiutandis quam vindicandis improbis apud Dei maiestatem pollentior: cuius rei id memorabile extat apud Gregorium Turon. lib. 5 cap. 5. Lingonici iterum Episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam Archidiaconus Augustodunensis fuerat accipiunt: qui multa, vt asserunt, egit iniqua, [Pappulum successorem apparens arguit,] quæ a nobis prætermittuntur, ne detractores fratrum esse videamur, tamen qualem habuerit exitum non omittam. Anno octauo Episcopatus sui, dum Diœceses ac villas Ecclesiæ circumiret; quadam nocte apparuit illi B. Tetricus vultu minaci: qui ita; Quid tu, inquit, hic Pappole? Vt quid Sedem meam polluis? Vt quid Ecclesiam peruadis? Vt quid oues mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque Sedem, [ac percutit,] abscede longius a regione. Et hæc dicens, virgā quam habebat in manu, pectori eius cum ictu valido impulit: in quo ille euigilans, [triduo post extinctum.] dum cogitat quid hoc esset, in loco illo defigitur, ac dolore maximo cruciatur; abhorret cibum potumque, & mortem jam sibi proximam præstolatur. Quid plura? Tertia die, cum sanguinem ore proijceret, expirauit.

[6] Hæc S. Gregorius Turonensis, qui Tetricum continenter Sanctum aut Beatum appellat: [Sanctus aut Beatus appellatus a Greg. Turon] quod idem ante sexcentos annos præstitit auctor Chronici S. Benigni Diuionensis a Luca Dacherio tomo 1 Spicilegij editi, vbi pagina 359 de sepultura SS. Gregorij & Tetrici ista leguntur: Sanctus quoque Gregorius Episcopus, [& auctore Chronici S. Benigni,] maiorum suorum sequens exemplum, in hac Ecclesia se petijt tumulari; & juxta eum dextra leuaque jacent Pontifices bini. Sanctus vero Tetricus successor eius ad dexteram partem ipsius basilicæ est positus. Prostat hoc tempore pars capitis eius cum alijs Sanctorum reliquijs in Lipsanotheca super altare primarium cum hac epigraphe: DE CAPITE SANCTI TETRICI EPISCOPI. [in inscriptione reliquiarū] Ita Diuione ad nos scripsit XVII Aprilis anni MDCLXVII Petrus Franciscus Chifletius, varijs libris editis clarus: additque vbinā modo reliqua eius sacra ossa adseruentur, se necdum comperisse. Saussayus in Supplemento Martyrol. Gall. ad XVIII Martij ita eius meminit: [& alijs fastis] Diuione S. Tetrici Episcopi Lingonensis, parentisque sui B. Gregorij non tam Sedis quam sanctimoniæ hæredis, pone quem in Ecclesia S. Ioannis sepultus, signis communis glorificationis cum eo refulsit. Eumdem S. Tetricum inscripsit Catalogo generali Sanctorum ad hunc diem Ferrarius: quem Sanctum etiam indigetant Sanmarthani in Lingonicis Episcopis, Dionysius Gaulterotus 2 parte Anastasis Lingonicæ cap. 4 & 10 & plures alij.

[Annotatum]

* alias Potentum

DE S. BRAVLIONE SEV BRAVLIO EPISCOPO CÆSARAVGVSTÆ IN HISPANIA.

ANNO DCXLVI

Synopsis Historica.

Braulio Episcopus Cæsaraugustanus in Hispania (S.)

§ I. Litterarum studia: amicitia cum S. Isidoro: Archidiaconi dignitas.

[1] Gothorum regia stirpe progenitum esse Sanctum hunc Præsulem, quo auctore Marietta & Maurolycus dixerint, non assequimur: nisi forte secuti sunt Marineum Siculum in libello, quem de illustribus Hispaniæ scriptoribus composuit, comminiscentem S. Hermenigildi Martyris & Recaredi Regis fratrem fuisse Braulium, [Temere regiæ stirpi insertus,] & quidem, quod de illis nemo sapiens dixerit, ex ijsdem quibus SS. Leander, Isidorus & Florentina parentibus: quamuis addat alios esse qui Leouigildi (vt vere Hermenigildus ac Recaredus fuere) filios faciant & ipsos & Braulium, alios qui jam dictos vtrimque tres germanos inter se fuisse dicant: quibus omnibus rectius opponitur totius antiquitatis silentium, quam quod hinc sequeretur etiam Ioannem, Braulij haud dubio germanum fratrem, in istam germanitatem admittendum esse, quod solum Tamaius tali argumento refutasse contentus, nullo nouo fundamento allato adscribit Braulio genus regium.

[2] Nos autem arbitramur neque hoc prudenter dici posse, & securius in Braulione laudando solius sanctimoniæ haberi rationem, quandoquidem de ea abunde constet ex cultu & veneratione, [rectius laudatur a doctrina & virtute,] quam meruit in Cæsaraugustana Ecclesia: atque ab eadem indubitatæ sanctimoniæ fama maximam verosimilitudinem accipere putamus illa, quæ silentio ab antiquis præterita recitantur in lectionibus Officij duplicis, Sedis Apostolicæ auctoritate probatis, & sunt eiusmodi: Castissimos mores & disciplinam ab optimis acceptam parentibus in melius redigens, ipse quoque suapte natura & ingenio non desinebat, velut generosa quædam & fertilis planta, nouos quotidie honestatis & pietatis fructus edere. Inde ætate poscente, ad capiendum animi cultum traditur studio litterarum: vbi cum ingenij magnitudine tum assiduitate discendi breui admodum multa ingenuarum disciplinarum scientia imbutus, ab omni humanæ laudis aura abhorrebat: æqualium vero sodalitates, conuiuia & luxus vitabat omnino; qui in illis cerneret, sicut voluptatis veræ nihil, ita plurimum esse intemperantiæ atque periculi.

[3] Talibus certe aut similibus vitæ optimæ ornamentis dignus fuit vt S. Isidoro Hispalensi Episcopo carissimus & dilectissimus filius esset, & scriberetur in duabus epistolis, quas ad ipsum, [ob quas S. Isidoro carißimus,] velut amicum desideratißimum & cuius præsenti conspectu alloquioque frui mire expetat, habemus exaratas. Vnius earum hoc est exordium. Dum amici litteras, Carissime fili, suscipis, eas pro amico amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda inter absentes consolatio, vt si non est præsens qui diligitur, pro eo litteræ amplexentur. Direximus tibi annulum propter nostrum animum, & pallium pro amicitiarum nostrarum amictu, vnde antiquitas hoc traxit vocabulum. [an etiā eiusdem Archidiaconus?] Ora igitur pro me: inspiret tibi Dominus, vt merear adhuc in vita videre te: & quem mœstificasti abeundo, aliquando iterum lætifices te præsentando. Eatenus igitur Hispali cum Isidoro vixerat Braulio, & Sanctum Antistitem, velut magistrum discipulus obseruans, meruerat filij loco haberi: an autem ibidem etiam promotus fuerit ad Archidiaconatum (qui titulus & huic & illi de qua mox agemus epistolæ inscriptus fuit) merito putamus dubitari posse.

[4] Hoc tamen vt certum accipiens Thomas de Truxillo tomo 2 Thesauri concionatorum ita loquitur: Traditus sacris litteris in ciuitate Hispalensi erudiendus, diu fuit discipulus B. Isidori: qui cum eum probe nosset, cōstituit Archidiaconum suum. Tam præclare autem & iuste hoc munus administrauit, vt dicatur B. Isidorus numquam reuocasse aliquam Braulij sententiam: cum omnia quæ præstabat & administrabat justissima essent & æquissima. Hæc ille, sed vt fidem habeant antiquiori confirmanda testimonio: quo deficiente malumus existimare, Ioannem tempore Sisebuthi Regis ex Monachorum Patre institutum Cæsaraugustanum Episcopum, [an potius fratris sui & Episcopi Ioannis?] ad sese euocasse Braulionem fratrem, gemina, quam certam esse diximus, laude clarum; in eumque Episcopalis ponderis reclinasse partem sane magnam, instituendo eum ipsius Ecclesiæ Cæsaraugustanæ Archidiaconum. Et hanc esse caussam existimamus, cur S. Isidorus in præcitata epistola a filij appellatione exorsus, eamdem concludat miscendo significationi amoris paterni reuerentiam ei debitam, qui iam emancipatus ab obsequio suo, propriam alia in Ecclesia obtinebat dignitatem: Dilectissime mi Domine, inquiens, & carissime fili.

[5] Quanta autem Archidiaconi esset in Ecclesia auctoritas, munia ejus demonstrant, ab ipso S. Isidoro ad Leudefredum Cordubensem Episcopum hisce verbis descripta: [quanta esset muneris huius auctoritas?] Archidiaconus imperat Subdiaconibus ac Leuitis, ad quem ista ministeria pertinent: ordinatio vestiendi altaris a Leuitis: cura incensi & sacrificij deferendi ad altare: cura Subdiaconorum de subinferendis ad altare in sacrificio necessarijs: solicitudo quis Leuitarum Apostolum & Euangelium legat, quis preces dicat seu responsorium in Dominicis diebus aut solemnitatum. Solicitudo quoque Parochitanorum, & ordinatio, & jurgia ad eius pertinent curam. Pro reparandis Diœcesanis basilicis ipse suggerit Sacerdoti; ipse inquirit parochias cum jussione Episcopi, & ornamenta vel res basilicarum parochitanarum. Gesta libertatum ecclesiasticarum Episcopo idem defert. Collectam pecuniam de communione ipse accipit, & Episcopo defert, & Clericis partes proprias ipse distribuit. Ab Archidiacono nuntiantur Episcopo excessus Diaconorum: ipse denuntiat Sacerdoti in sacrario jeiuniorum dies atque solemnitatum: atque ab ipso publice in ecclesia prædicatur. Eadem & multo clarius enumerantur in Decretal. lib. 1 cap. 2 velut in Concilio aliquo Toletano declarata, quamuis tale nunc nihil in eorum aliquo reperiatur: atque vt prædictas in sacris functiones non repetamus, illud imprimis proximum Episcopo gradum dignitatis Archidiacono tribuit, quod omnem querimoniam seu caussam vel iustitiam Presbyterorum vel Diaconorum vel Subdiaconorum ipse debet deliberare, ordinare & facere: ideoque monetur vt strenuus, prouidus, cautus vicem sui Episcopi agens, Episcopij totius curam habeat.

[6] [S. Isidorus mittit ei librum Synonymorum] In his occupato Braulioni misit Isidorus Synonymorum libellum, in quo personam induit hominis inter ærumnas præsentis seculi propemodum desperantis; cui mirabiliter obuians ratio, leni consolatione reformat ad spem, deinde ad contemplationis arcem prouectum in summæ perfectionis gradu collocat. Istum autem se mittere scribit, non quod alicuius vtilitatis sit (sic enim de rebus suis humiliter vir Sanctus sentiebat (sed quia eum, inquit, euolueras. Dum nempe (vt paulo superius habetur) pariter fuissemus, & ego postulaui te vt mihi decadem sextam S. Augustini transmitteres. Quæ sancti Doctoris opuscula in ista decade continerentur, nunc, [& petit ab eo 6 decadem S. Augustini.] cum obliterata est eiusmodi diuisionis memoria, nec facile est nec operæ pretium diuinare: verum quid hoc esse dicemus quod subiungit: Posco vt quoquo modo me cognitum ei facias? Numquid non mortuus erat ante duo propemodum secula Augustinus? Erat profecto. Alterutrum ergo dicamus necessum est, videlicet vel alterius viri magni, & cuius amicitiam Isidorus Braulione mediante expeteret, mentionem interpositam librariorum socordia excidisse; vel eorumdem culpa, paucis litteris mutatis, perturbatum esse sensum, atque hoc modo restituendum: Posco vt quoquo modo mihi cognitam eam facias, decadem scilicet sextam Augustinianorum operum.

§ II. S. Braulio Episcopus ordinatur: euulgat S. Isidori libros aliquot: Concilio V Toletano cum eodem interest.

[7] Dvm porro dijudicandis Cleri negotijs, & ecclesiastico officio ordinando, vice fratris Episcopi, Braulio fungitur; Ioannes intra duodecim sui Præsulatus annos ea geßit, [Mortuo Ioanni sufficitur Braulio] quæ S. Ildefonsus in libello de scriptoribus ecclesiasticis annotauit, & propter quæ titulum Sancti apud neotericos scriptores obtinet; vtpote vir sacris litteris eruditus; plus verbis intendens docere quam scriptis: tam largus & hilaris dato quam etiam hilaris vultu. Eo circa Regis Suintilani finem aut Sisenandi initia, annum videlicet DC XXVI, vita functo, in Cæsaraugusta decedentis locum adeptus est Braulio, vir sicut germanitate coniunctus, ita non minimum ingenio memoratus, vt ait idem S. Ildefonsus: [diuino, vt fertur, indicio designatus:] Factum id diuina electione dicunt officij proprij lectiones, quod (ex populari fortaßis traditione, nam apud antiquos altum de isto alijsque prodigijs silentium) Marineus Siculus hisce verbis explicat: Cum ex multis quem eligerent in plurimorum sapientum concilio hærerent, subito flamma supra Braulij caput visa est, quæ innoxia cæli conuexa petens, Braulium Episcopatus dignitate decorandum & omnibus præferendum significauit.

[8] Thomas de Truxillo, vt in omnium Hispanicæ nationis conuentu ea res gesta credatur, & sic electo Braulio appareat gloriosior, [an hoc in aliquo Concilio factum?] nominat Concilium Toletanum IV tempore Cinthilæ Gothi celebratum circa annum DCXXXVI, paucis verbis nec vnum nec leuem errorem errans. Nam eo anno jam decennium aut amplius egerat in Episcopali gradu Braulio: & quod primo Regis Cintilani anno, Æra DCXXVI cum dicto Domini anno concurrente, celebratum est Toleti Concilium, V fuit: & ipsum IV posterius fuit Braulionis ordinatione, vtpote sub III annum Sisenandi Æra DCLXXI coactum. Multo etiam enormius exerrauit Marietta, qui Braulionem electum dicit anno IV Recaredi Regis, primi ex Arianis Catholici in Concilio Toletano III: tunc enim Æram DCXXVII Hispani numerabant, & vix pueritiæ terminos fortaßis erat egressus Braulio. Nihil igitur verosimilitudinis habere potest ista de Concilio Toletano nationali assertio: vt autem ibidem in prouinciali aliquo Episcoporum conuentu, cuius memoria nulla supersit, actum fuerat de Cæsaraugustani electione, nulla ratio suadet: cum ad Metropolim Tarraconensem Episcopatus ille pertineat; non autem ad Carthaginensem Prouinciam, cuius caput Toletum erat. Quare, si in Braulionis electione miraculi aliquid accidit, Tarraconæ vel Cæsaraugustæ id accidisse concipiamus necesse est.

[9] Sed missam facientes electionem, potius Braulionis virtutes consideremus hisce verbis in officio proprio expressas: [Eius in Episcopatu virtutes:] Factus Episcopus morum & vitæ seueritatem pariter cum dignitate augendam putauit. Itaque corpori suo bellum indixit, non quo illud necaret aut contereret, sed quo domitum & omni petulantia exutum redigeret in seruitutem. Veste non sordida, nullo tamen conspicua luxu deinceps est vsus. Addit Truxillo: Tunc penitus extirpauit hæresim Arianam, quæ per eam regionem grassabatur. Prædicabat magno cum feruore, & sæpe qui eum audiebant viderunt columbam sibi ad aurem loquentem, eique quasi dicentem quæ prædicaturus esset. Hæc ille, [alia de eodem non satis certa.] quibus sic consonat Cæsaraugustana Ecclesia, vt talem de suo S. Braulio jubeat orationem recitari Deus qui per os B. Braulij Confessoris tui atque Pontificis verbi tui arcana reserasti, & hæreticorum spurcitiam illius prædicatione confudisti: fac nos, quæsumus, famulos tuos illius & eruditione proficere & oratione defendi. Cetera a Truxillo asserta optaremus ab antiquioribus auctoribus confirmari: æque atque id quod addit Quintanadueñas, auditam omnibus e cælo vocem, illud Isaiæ XLII inculcantem; Ecce seruus meus, electus meus: dedi Spiritum meum super eum.

[10] [Struit vel ornat SS. Massarum templum:] Quas in Episcopatu res gesserit Braulio, difficile est inuestigare, cum earum pauca supersint vestigia. Ecclesiarum ædificationi intendisse probat lapidea turris, quæ adhuc Cæsaraugustæ est reliqua ex veteri sanctarum Massarum templo, ita dicto a plurium Sanctorum Martyrum lipsanis ibidem refoßis, eodemq; sub solius S. Engratiæ nomine postea splendidius reædificato: quod vetus templum a fundamentis fuisse per S. Braulionem constructum supra illam, quam pridem sub terra habuerant maiores in honore, volunt Marietta & Quintanadueñas: quibus in hoc facilius assentiemur, quam Martino Carillo in Vita S. Valerij cap. 5. & Martinum secuto Tamaio ad diem Martij XIII, factum id esse a Braulione Episcopo anno DCIX: [non tamen an. 609.] sed fortaßis vnius cyfræ mutatio Carillo obrepsit vt pro 629, 609 imprimeretur.

[11] Certius est primos quinque Episcopatus sui annos magnis rerum difficultatibus exercitos habuisse Braulionem: ita enim paulo ante tempus Concilij IV Toletani, puta anno DCXXX II, S. Isidoro scribens exorditur: [Quæritur se in tempora pestis & belli incidisse] O pie Domine & virorum præstantissime, sera est inquisitio & tarde data mihi scribendi optio, quia peccatis meis ingruentibus non modo sterilitatis vel inopiæ malo, verum etiam luis & hostilitatis, quo minus inquirerem, horribili sum præpeditus incursu. Nunc autem etsi mille necessitatibus, mille curis attritus, post longum miseriæ tempus, velut ab improbi soporis, vt ita dixerim, grauedine suscitatus, istius meæ suggestionis affatibus dependere præsumo salutis obsequium; & cordis & corporis humilitate prostratus, imprecans excellentissimam tuæ Beatitudinis potestatem, vt peculiarem famulum, quem pio illo sacræ dignationis intuitu semper habuisti susceptum, [videre S. Isidorum exoptat:] vsque in finem habere jubeas commendatum. Nam & ego (Christus nouit) graui dolore discutior, quod emenso tempore tam prolixo, vel nunc vestrum non mereor videre conspectum: sed spero in illum qui non obliuiscitur misereri nec repellit in finem, quia exaudiet precem pauperis, & vestro me miserum repræsentabit aspectui.

[12] Hac epistola videtur S. Braulio respondere ei quæ ad ipsum a S. Isidoro data erat hoc tenore: Omni desiderio desideraui nunc videre faciem tuam, & vtinam aliquando impleret Deus votum meum antequam moriar: ad præsens autem deprecor vt commendes me Deo, [sui vicißim cupidißimū:] vt & in hac vita spem meam impleat, & in futura Beatitudinis tuæ consortium mihi concedat (& manu sua) ora pro nobis Beatissime Domine & Frater: vbi antiquum morem ecclesiæ tenens non amplius filium (vt olim cum adhuc Archidiaconus esset) sed vt Coepiscopum, Fratrem scribit: quod mirum est a varijs ita crude acceptum, vt propterea SS. Isidorum & Braulionem secundum carnem fratres dicere præsumpserint. Braulio porro in præcitata epistola primum omnimoda, inquit, supplicatione deposco vt librum Etymologiarum, [petiti ab eo Originum libros,] quem jam fauente Domino audiuimus consummatum, promissionis vestræ memores seruo vestro dirigere iubeatis: quia, vt mihi sum conscius, magna ibi ex parte serui tui postulatione sudasti.

[13] Deinde subiungit. Gesta etiam Synodi (in qua Sintharius examinis vestri igne, [& Acta Concilij Hispalensis] etsi non purificatus, inuenitur tamen decoctus) quæso vt vestro instinctu a filio vestro Domino Rege nobis dirigantur cito: nam & nostra eius sic flagitauit gloriam suggestio; quia multum in Concilio pro inuestiganda opus est veritate. Est ea quam indicat prouincialis octo Episcoporum Synodus Hispalensis II, anno IX regnante Principe Sisebuto Æra DCLVII, Christi anno DCXIX coacta: in cuius duodecima actione, ingressus est quidam ex hȩresi Acephalorum, natione Syrus, (vt asserebat ipse) Episcopus, duarum in Christo naturarum proprietatem abnegans, & Deitatem passibilem asserens. Cuius, inquiunt Patres, [in quo Acephali confutati:] dum nostris sensibus tanti erroris confusio patuisset, prolatis illi de Incarnatione D. N. Iesu Christi testimonijs, sanctorumque Patrum sententijs recitatis omni eumdem exhortatione ad veræ fidei rectitudinem sacerdotali modestia inuitauimus: qui salutaribus monitis per multos diuturnosque communionis labores renitens, tandem gratia diuina cunctis coram adstantibus hæresim propriam abdicauit… quem optamus vt permanens in fide Christi pure ac deuotissime conseruetur. Quod optimum votum an effectum habuerit ex præcitatis Braulionis verbis, quibus non purificatum sed decoctum dicit, cogimur dubitare: dubitare autem nequaquam possumus, quin Acta istius Synodi præcipue fuerint a S. Braulio expetita propter decimam tertiam seßionem, in qua prædictæ hæreseos veneno expurgando salutare antidotum est concinnatum, & ex Scripturis sacris prolixe accurateque collectum. Vt autem ea sic expeteret Braulius mouisse eum videtur instans Prouincialis Synodus, iam quarta vice Toleti cogenda.

[14] Rescripsit autem Isidorus non fuisse se dignum eius perlegere elogia: [primam petionem rursus vrget instantius:] quia statim, inquit, vt accepi pittacium tuum, puer regius ad me venit: dedi cubiculario meo illud pittacium, & confestim ambulaui ad Principem, vt postea perlegerem ac rescriberem. Reuersus autem e Palatio Regis, non solum scripta tua non inueni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit, perijt. Non satisfecit excusatio illa desideranti amici scripta videre Braulionis animo: quare aliam rursus eamque prolixißimam misit epistolam, plenam querelarum, atque inter alia ita loquitur: Septimum, ni fallor annum tempora gyrant, ex quo me memini libros a te conditos Originum postulasse, & vario diuersoque modo præsentem vos me frustratum esse, & absenti nihil inde vos rescripsisse: sed subtili dilatione modo necdū esse perfectos, modo necdum scriptos, modo meas litteras intercidisse aliaque multa opponentes ad hunc vsque diem peruenimus & sine petitionis effectu manemus.

[15] Ex quibus habetur Braulionem, antequam Ioannes Episcopus e viuis discederet, ad amicum suum veteremque magistrum visendum excurrisse Hispalim, itaque satis fecisse petitioni, vt supra vidimus, [cui interim S. Isidorus fecerat satis.] ad ipsum adhuc Archidiaconum directæ. Non fuisse autem tam prolixa expostulatione opus, satis indicat responsum Toleto datum ab Isidoro, quo se Cōcilij causa proficiscentem ait: Codicem Etymologiarum cum alijs codicibus de itinere transmisisse. Imo ne priorem quidem epistolam (quæ forte interea temporis recuperata, caussam dederat petitos codices ita festinanter transmittendi) fuisse necessariam innuit: siquidem ait, inemendatum præ inualitudine, tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum Concilij locum peruenissem. Cum primum autem Toletum veni ad Principis præsentiam, inueni præsentem Diaconum tuum: per eum eloquia tua suscipiens amplexus sum, & legi; & de salute tua Deo gratias egi, desiderio omni desiderans, quamuis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita videndi te: quia spes non confunditur. Confusa certe tunc minime fuit: aduenit enim ad condictum Concilij locum & Braulius; vbi vterque inuenitur illius Actis subscripsisse.

§ III. Magna S. Braulij in Concilijs auctoritas, scripta, obitus, translatio.

[16] Postquam a Concilio redijt Braulius ad Sedem suam, continuo amici opus egregium ex eius voto aggressus est ordinare: ita enim scribit in prænotatione ad vniuersos beati sui magistri libros (quos absque illius cura fortaßis nunquam collectos habuissemus) Edidi Etymologiarum codicem, [Scripta S. Isidori ordinat:] nimia magnitudine distinctum ab eo titulis non libris: quem quia rogatu meo confecit, quamuis imperfectum ipse reliquerit, primo Cinthilæ Regis anno Æra DCLXXXIV pridie Nonas Aprilis mortuus, ego in viginti libros diuisi. Porro eodem quo S. Isidorus hinc emigrauit anno, habita est Synodus Toletana V, in qua Ioannes Mariana lib. 6 cap. 6 ad annum 647, (rectius 646 notaturus) & Ioannem transcribens Tamaius aiunt: [& canones Concilij Toletani V] ceteris deferentibus Braulius Cæsaraugustanus Episcopus, propter ingenij eruditionisque laudem, litterarum doctrinæque studia, Concilij actiones rexisse fertur; decreta legesque sanxisse: litterasque ad Honorium per hæc tempora Romanum Pontificem dedit, cum illi Patres suas actiones probare cuperent. Eas litteras ob dictionis elegantiam sententiarumque grauitatem atque structuræ venustatem magnam Romæ admirationem excitasse Rodericus Præsul est auctor: hic enim lib. 2 cap. 19 scribit: Huic Synodo Braulio Cæsaraugustanus Episcopus præ ceteris illustris effulsit, atque piam doctrinam Christianis mentibus decenter infudit: cuius & opuscula nunc vsque decenter Ecclesia veneratur. Huius eloquentiam Roma vrbium mater & domina per epistolare eloquium est mirata,

[17] Confirmationem ista accipiunt ex S. Ildephonso vbi ait: Clarus & iste habitus Canonibus & quibusdam opusculis. Scripsit Vitam Æmiliani cuiusdam monachi, [& alia quēdam opuscula scribit:] quæ & memoriam huius & virtutem ilius Sancti viri suo tenore pariter commendat & illustrat. Colitur hic XII Nouembris, eiusque quam Braulio scripsit Vitam vulgauit Christophorus Sandouallius in historia Monasterij ab ipso denominati, ad istum diem a nobis illustrandam. Atque vtinam etiam cetera, quæ Rudericus, vt suo adhuc tempore extantia laudat, superessent opuscula: pleniorem fortaßis rerum a Braulio gestarum notitiam illa suppeditarent. Interim tamen vix possumus credere, [sed non chronicam falso suppositam.] Vitas quoque Ioannis fratris sui ac decessoris, S. Isidori & S. Leocadiæ ab ipso esse conscriptas; nullo vsquam earumdem vestigio apud alios scriptores veteres recentioresque apparente: multo autem magis indubitāter audemus asserere, illas decem annorum additiones fictitio, quod sub Maximi Cæsaraugustani nomine prodijt, Chronico sub textas, ab eadem prodijsse officina, unde & Pseudo-dexter & alia similis figmenti portenta prodiere.

[18] [Interest etiā Toletæno Concilis VI,] Porro si Braulionis opera tanti æstimata fuit in Concilio Toletano V, nihilo minorem, sed majorem potius oportet credamus fuisse eam, quam collectis in VI Concilio Patribus ibidem præstitit, anno Cinthilani Regis II, Æra DCCLXXV; vel anno eiusdem Regis III, si Æra sequenti (vt habet numerus in Actis expressus) habitum est Concilium: nam alterutro loco vitium agnoscere cogit temporis ratio, ex antecedentibus & subsequentibus. Concilijs facile stabilienda. [mortuus ante VII ibidem celebratum] Quod deinde anno Chindaswindi V, Æra DCLXXXIIII XV Kalendas Nouembris conuocatum est septimum Toleti Concilium, præsentia ejus caruit, ac ne Presbyterum quidem vel Diaconum (qualem alij sex, venire impediti, suo loco misere) subscribentem habuit: quare omnino existimamus, non tantum morbo prohibitum, vt vult Quintanadueñas sed reuera mortuum fuisse: idemque existimaremus quantumuis id non diceret Pseudo-liutprandus, eadem qua alij temeritate confictus. Nam, vt S. Ildephonsus testatur, habuit sacerdotium ferme viginti annis: quibus expletis clausit diem vitæ præsentis. Durauit in regimine temporibus Sisenandi, Cinthilæ, Tulganis & Cindaswindi Regum, quorum postremus Æra DCLXXXVII desijt, primus Æra DCLXIX cœpit regnare

[19] [anno Episcopus 20:] S. Braulij mortem proprij officij VI Lectio sic describit. Hic itaque tantis præditus ornamentis sic inter mortales versatus est, vt cœlo semper & immortalitate omnium consensu dignissimus videretur. Tandem dierum sanctorum plenus in breuem eamque leuem ægritudinem incidit: & cum intelligeret hinc sibi migrandum esse, in hymnos & gratiarum actiones totus effusus in cælum euolauit. Eo tempore Tarraconensem Episcopum metropolitanum fuisse Protasium scimus ex Concilij Toletani VII subscriptionibus, ante quem ea Sedes aliquot annis vacauerat, [an morienti adfuerit metroplita suus:] vnde nullus V & VI Concilijs inuenitur subscripsisse: IV autem Concilio subscripserat Audax: ille ipse fortaßis pro quo ad eam Sedem euehendo Braulio paullo ante laborauerat: vnde in præcitata Isidori epistola, sub ipsum Concilij tempus scripta, sic legitur: De constituendo autem Episcopo Tarraconensi non eam, quam petisti, sensi sententiam Regis: sed tamen & ipse adhuc vbi certius conuertat animum illi manet incertum. Hoc interim ex dictis euidens est, non potuisse hunc Audacem morienti Braulio extrema prestare officia, quod dicit Marietta: de Protasio autem, quem consultior Tamaius subinducit, oporteret majoris fidei testem habere, quam ipse sit.

[20] Quod de Angelico sub mortem Braulij cantu, & hac cælesti voce ab omnibus audita, Surge & veni amice mi: cui Braulius responderit, Præsto sum, idem Tamaius & Quintanadueñas ex Marietta transcripsere, nescimus vnde hic hauserit; cum ne Truxillus quidem, [an cantus & voces Angelorum auditæ?] quæcumque potuit vndique corradens, non sine ornatu aliquo oratorio, nihil simile scripserit; haud omissurus, si vel fama sit ferri intellexisset. Idem Marietta diem obitus fuisse ait XVIII Martij, quo nempe festum ejus agit Ecclesia Cæsaraugustana. Tamaius XXVI habet, ex fide scilicet Pseudo-luitprandi, qui, ne Romano Martyrologio contrarius videretur, [an. 26 Martij obierit?] ita scribere jussus erat; postquam primus Truxillus, librario fortasse mendo, talem diem scripsisset, suoque errore præiuisset ad imitationem Baronio, non satis edocto, quo die eum ecclesia sua coleret: quam nos sequi maluimus.

[21] Addit Quintanadueñas in ecclesia Cathedrali (quam alij S. Mariæ majoris, [Corpus reuelante S. Valerio inuentam.] Tamaius ex vulgi vsu Beatæ Virginis de Columna nominat) sepultum corpus per annos ferme sexcentos & amplius delituisse extra venerationem & cognitionem hominum; vsque dum anno MCCLXX locus sepulturæ ejus (quem sub propylæo portæ majoris fuisse aiunt) a S. Valerio, cujus vitam XXVIII Ianuarij dedimus, eiusdem Sedis Episcopo reuelatus est ei, qui tum ecclesiam gubernabat, eratque Arnaldus de Peralta ab anno MCCXXXIII ad annum proxime dictam reuelationem secutum. Repertum autem fuisse dicit venerabile corpus incorruptum & integrum, acsi recens tantum defunctum esset, ipsasque sacerdotales vestes cum eo omnis prorsus situs & putredinis expertes, non sine suauis odoris fragrantia late se diffundente. Itaque extructum ei est magnificum in eadem Ecclesia ante aram principem mausoleum, eoque translatio facta est. [anno 1270 transfertur.] Quam ipso quo contingit die, videlicet XIX Iulij exinde solennißime quotannis cœpto celebrari, plurimorum operatione miraculorum Deus cohonestauit, simulque vniuersum Aragoniæ regnum permouit, vt eum patronis suis annumeraret. Eadem in notis ad Romanum Martyrologium paucis insinuat Cardinalis Baronius, ex antiquis Cæsaraugustanæ Ecclesiæ monumentis, quæ sibi Romam transmissa scribit, & nos si, nacti fuissemus libenter retulissemus hoc loco.

DE S. EDVARDO MARTYRE ANGLIÆ REGE

Anno DCCCCLXXVIII.

Commentarius præuius.

Eduardus Rex Angliæ, Martyr (S.)

BHL Number: 2418

§ I. S. Eduardi per sex fere secula stirps regia. Loca & anni cædis, sepulturæ, & variarum translationum.

[1] Post occupatam ab Anglo-Saxonibus præcipuam antiquæ Britanniæ partem, ab hisce victoriribus est illa in septem diuisa regna, vnde a posteris excogitatum Heptarchiæ Anglicanæ nomen. Ex his regnis id, quod obtinuerunt Occidui Saxones, continuit has prouincias, Cornwalliam, Deuoniam Dorsetiam, Somersetiam, [Reges occiduorum Saxonum a Cerditio prognati:] Wiltoniam, Southamptoniam & Bercheriam; ac sub finem seculi Christi quinti cœpit Rege Cerditio Pagano, & in eadem familia perseuerauit, etiam omnium Anglorum obtenta monarchia, vsque ad annum MLXVI, quando in S. Eduardo Rege & Confessore, cujus Vitam dedimus V Ianuarij die eius natali, extincta est hæc serenißima familia regia, & a Cinegelso VI Rege Christiano pieniißima, atque in promouenda orthodoxa religione in Regibus quamplurimis feruentißima. Hinc plurimi Reges Sanctorum catalogo inscripti venerationem sacram obtinuerunt: [interillos SS. Ceadualla & Ina,] ex his primus traditur S. Ceadualla, quem Beda lib. 5. Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 7 scribit XII Kalendarum Maiarum Beatorum consortio sociatum in cælis: quo die accuratius de illo erit agendum. Successor huius fuit S. Ina, cuius Acta illustrauimus VI Februarij, ac § 1 deduximus familiam eius a supradicto Cerditio primo Rege, quem S. Inæ tritauum fuisse diximus. A obitu S. Inæ regnarunt varij eiusdem familiæ Reges, ac tandem Egbertus prognatus ab Ingildo fratre S. Inæ (quem huius atauum numerat Chronologus Anglo-Saxonicus cum Bedæ historia Cantabrigiæ excusus) qui tritauus S. Eduardi Regis fuit, [posteri maiores S. Edouardi, Egbertus,] quem hoc die inter Martyres venerantur fasti sacri vti infra patebit. Egberto succeßit Atheluulfus filius, [Athelanlfus] ac S. Eduardi atauus, cuius quatuor filij fuerunt, & vltimus S. Eduardi abauus Alfredus: de quo valde memorabilia referuntur XX Martij in Historia Translationis S. Cuthberti capite 1. [Alfredus,] Nomen eius est nonullis fastis sacris inscriptum ad Diem XXVIII Octobris. Huic succeßit filius Eduardus, cognomento senior, S. Eduardi proauus: [Edouardus] cui tres fuerunt filij succeßiue Reges: primus Atelstanus, tum Edmundus S. Eduardi auus, [Edmundus:] cuius vxor auia huius, S. Elgiua, fuit restauratrix monasterij Sceptoniensis, ad quod infra dicemus corpus nepotis S. Eduardi fuisse translatum.

[2] Hisce parentibus prognatus est anno DCCCCXLIII Rex Edgarus, [Edgarus] cognomento Pacificus, qui post patruum Edredum, cum fratre Edwio ab anno DCCCCLVII regnauit a Mercijs & Northumbrijs in Regem electus, statuto fluuio Tamesi regni vtriusque limite. Verum fratre Edwio anno DCCCCLIX mortuo, omnium Anglorum Rex constituitur. A Rege hoc genita est S. Editha, cuius Acta MSS. a Surio etiam, sed mutato stylo edita, ad XVI Septembris ita incipiunt: Beata Virgo Editha filia fuit Edgari Regis & Wolftrudis regij Ducis filiæ, [genuit S. Editham ex VVolftrude,] quam Rex insolubilibus votis regno sociare disposuerat, sed partu explicito caste viuere, quam illecebris deseruire maluit propter Deum, habitumque monialium de manu S. Ethelwoldi Episcopi apud Wiltoniam suscepit, & virtutibus & exemplis proficiens, Virginibus Mater spiritualis effici meruit. Sancta vero Editha sub materna cura relicta, de consensu tandem Regis in eodem monasterio habitum religionis suscepit. Hæc ibi: quibus consentanea scripsit Simeon Dunelmensis in Historia de Gestis Regum Anglorum ad annum DCCCCLXIV, enumerans libros Regis Eadgari, dicitque habuisse de S. Wlthrita Virginem Deo deuotissimam Eagitam: [S. Eduardū ex Egelfleda] vbi titulus Sanctæ a filia ad matrem perperam translatus videtur. Habuit etiam, inquit idem auctor, ex Egelfleda Candida Ordmeri Ducis filia Eadwardum postea Regem & Martyrem: at mortua illa dicto anno DCCCCLXIV, accepit in matrimonium filium Ordgari Ducis Domnaniæ post mortem viri sui Elfwoldi gloriosi Ducis Orientaliū Anglorum: [ex Alfrida Edmundum anno 971 mortuum,] ex qua duos filios Eadmundum & Egelredum suscepit. Dein anno DCCCCLXXI refert obitum Clitonis Eadmundi filij Eadgari Regis, huiusque soceri Ordgari Ducis Domnaniæ siue Deuoniæ, fundatoris Monasterij Tauestociensis in agro Deuoniensi. Reliqua infra in Actis explicantur. Ab Egelredo, siue vt alij Ethelredo, prognati fuerunt Edmundus Rex, cognomento Ferreum-latus, alijque fratres & S. Eduardus Rex & Confessor anno MLXVI die V Ianuarij vita functus. [& Ethelredum patrem S. Eduardi vltimi Regis & Confessoris.] In hoc Rege, inquit Matthæus Parisiensis in Prologo Historiæ Anglicanæ, linea Regum Angliæ defecit, quæ a Cerdicio primo Westsaxonum Rege ex Anglis quingentis & septuaginta vno annis non legitur interrupta, præter paucos Danos, qui peccatis exigentibus gentis Anglorum aliquamdiu regnauerunt. Cæso eodem anno Haraldo victor VVillielmus Conquestor ex Normannia Gallica cum classe Angliam ingressus, regnum obtinuit & ad posteros suos transmisit.

[3] Hæc de regia familia S. Eduardi. Minus hic placebat Alfridæ nouercæ, quod eo viuo proprius filius foret a regno arcendus, proinde incitauit Edgarum maritum, vt ipse secum solemni pompa in Regem consecraretur. Quod factum esse anno DCCCCLXXIII ita describit Chronologus Anglo-Saxonicus: Hic Eadgarus Anglorum Rex honore magno in Regem consecratur in veteri illa Acamanni ciuitate; [Edgarus consecratur an. 973.] incolæ vero alio vocabulo Bathoniam vocant: magnumque ibi gaudium omnibus enatum est fausto illo die, quem vulgus diem Pentecostæ nominat nuncupatque. Ibi conuenerat Sacerdotum cœtus, & ingens chorus Monachorum, sapientumque consultatio. At biennio post ad annum DCCCCLXXV ista scribit idem auctor: [moritur an. 975,] Hic vitam finiuit terræ admiratio, Eadgarus Anglorum Rex, lucemque sibi alteram elegit decorus & lætus, fragilemque hanc & caducam vitam reliquit. Nuncupant indignæ … Iulij mensem quo ille obijt: die autem decimo octauo iuuenum corona data, [succedit S. Eduardus,] Eadgarus de vita exijt. Deinceps autem filius eius capessit, puer immaturus, Ducibus (potentia & auctoritate scilicet) senior, cui erat Eadwardus nomen: eumque Deus Opt. Max. conseruet. Ob quæ verba vltima posset videri auctor suam Chronologiam viuo hoc Rege edidisse, quam dein aut ipse aut alius continuarit: vti sunt illa, quæ ad annum DCCCCLXX VIII habet: [occiditur an. 978] Hic Eadwardus Rex occisus est, eodemque anno Ethelredus Clito frater eius regnum capessit. Quæ ad eumdem annum ita recenset Simeon Dunelmensis. Rex Anglorum Eadwardus iussu nouercæ suæ Elfthridæ Reginæ, in loco qui Coruesgeate dicitur, a suis injuste occiditur, & apud Werham non regio more sepelitur. [Ethelredus consecratur 14 Aprilis] Cuius frater Egelredus Clito egregius, moribus elegans, pulcher vultu, decorus aspectu, Indictione VI, die Dominica, XVIII Kalendas Maij, post Paschalem festiuitatem a sanctis Archipræsulibus Dunstano & Oswaldo & decem Episcopis in Kyngestune ad regni fastigiū est consecratus. Quæ eisdem verbis leguntur apud Houedenum & VVigorniensem. Et conueniunt characteres prodicti: nam Cyclo Lunæ X & Solis VIII, ac littera Dominicali F, Pascha celebratum fuit die XXXI Martij, & XIV Aprilis; [Dominica a post Pascha.] siue supra indicatus XVIII Kalendas Maij, incidit in secundam a Paschate Dominicam, cum Paschalis festiuitas esset cum præcedenti Dominica in Albis conclusa. Vixit ergo ab obitu patris S. Edouardus annis solum duobus & mensibus octo, non vero annis tribus cum dimidio, vt scribit Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 9, & plures post eum. Neque regnum eius ab anno DCCCCLXXVII ad annum vsque DCCCC LXXXI constituendum est; qui error infra in Acta, & in Chronicon sub nomine Ioannis Bromtoni editum, est intrusus. Appellatur S. Eduardus supra cum regnum susciperet, immaturus puer, circiter XII annorum, cum matre mortua anno DCCCCLXIV acceperit nouercam, & apud Capgrauium dicatur occisus XV annos natus.

[4] Locus cædis supra Coruesgeate dicitur, alijs contracte Corph & Corffe, in Dorsetiæ Comitatu ad mare Britannicum in peninsula Purbecana, quam vulgo insulam vocant. [S. Eduardus occisus in Corph,] In huius medio, inquit Cambdenus, castrum vetus Corffe diu cum vetustate colluctatum, iam victum tempori cedit, quod nouercalis odij testis admodum insignis. Alfritha enim, vt filio suo Etheldredo ad regnum viam sterneret, in priuignum Edwardum Anglorum Regem cum ipsam hic inuiseret, percussores immisit, eiusque cæde sceleratissima nouerca oculos pauit. [sepultus in VVerham anno 979.] Non procul inde Wareham siue Werham oppidum est, fluminibus Trento, nunc Piddle, Promo & sinu maris circumseptum, prima Eduardi sepultura nobilitatum; quæ facta est XIII Februarij anni sequentis. Et triennio post dicitur Sceptoniam delatum: & ibidem XVIII Februarij tumulatum. [translatur anno 981,] Is foret annus DCCCCLXXXI, pro quo legitur annus DCCCC LXXIX apud Dunelmensem his verbis: Dux Merciorum Elferus cum multitudine populi Werham venit, Sanctumque corpus pretiosi Regis & Martyris Eadwardi de tumulo subleuari præcepit. Quod dum esset nudatum, sanum atque incolume ab omni clade & contagione est inuentum. Lotum deinde nouisque vestimētis indutum ad Sceftoniam est delatum & honorifice tumulatum. [Septoniam:] Quæ ad eundem annum DCCCCLXXIX eisdem verbis leguntur apud Houedenum, VVigorniensem & VVestmonasteriensem. Est autem Scheftonia, alijs Sceptonia, vulgo Schaftesburg, in Septentrionali parte agri Dorsetensis in confinijs VViltoniensis Comitatus, locus, inquit Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum, in prærupto montium situs … Eo loci iacet vel potius iacuit S. Edwardus, huius Elgiuæ ex filio Edgaro nepos, quem nouercali fraude innocenter cæsum cælum excepit.

[5] Eadem ex Malmesburiensi transcripta sunt in Monastico Anglicano, vbi de hoc Monasterio agitur pag. 213, & inseruntur donationes Regum Edmundi, & Edredi, & duplices Ethelredi fratris & successoris S. Eduardi: prior absque huius mentione signata anno DCCCCLXXXIV, posterior anno MI, eaque inscribitur carta Atheldredi Regis de Bradefordia, [templum illi dicatum:] quam in perpetuum succedens testatur transcriptum Ecclesiæ S. Edwardi de Schastisburg. In ipsa dein charta ista exprimuntur: Ego Atheldredus Rex Anglorum … Christo ac Sancto suo, germano scilicet meo, Edwardo, quem proprio cruore profusum per multiplicia virtutum signa ipse Dominus nostris mirificare dignatus est temporibus, humili deuotione offero cœnobium, quod vulgariter aet Bredeforda cognominatur, vt Sancto semper subjaceat monasterio aet Sceftebirie vocitato, ac ditioni venerabilis familiæ sanctimonialium inibi degentium, quatenus aduersus barbarorum insidias ipsa religiosa congregatio cum beati Martyris ceterorumque Sanctorum reliquijs ibidem Deo seruiendi impenetrabile obtineat confugium… Hoc interea hac scedula annotari dignum duxi, [Martyr compellatur] quatenus præscripta villa … venerabili sæpe dictæ familiæ, Christo sanctoque Martyri incessanter famulanti, semper subjugetur liberrime. Subscriptiones plurimorum sunt, ac prima ista: [a fratre Rege] Ego Athelredus Rex hanc largitatem Christo sanctoque Martyri Edwardo humili obtuli deuotione: & ne nostra oblatio obliuionem forsitan in posterum sortiretur, omnia, prout gesta sunt, hac in schedula exprimi mandaui. Subscripserunt post Regem Archiepiscopi Alfric Dorobernensis & Ealdulf Eboracensis, [& 15. Episcopis] & alij sex Episcopi, tum sex filij Regis, Deinde septem alij Episcopi & septem Abbates, denique quatuor Duces, & decem alij ministri regij: & anno, vt dixi, [anno 1001,] millesimo primo

[6] Apud Malmesburiensem supra citatum & ex eo in Monastico Anglicano de Translatione & veneratione S. Eduardi ista adduntur: Posteriori vero tempore pars corporis Lesmonasterium, pars Abbendoniam deportata est. Vbique ipse viget, maximeque Scheftoniæ & virtutum gratia, & sanctissimo Virginum choro coruscat. Infra in Actis additur: Locus vero apud Septoniam, [pulmone Septoniæ detento] vbi pulmo ejus adhuc integra viuiditate palpitat, Edwardstowe dicitur. Est autem dictum Lesmonasterium, [corporis pars defertur Leominstriam] alijs Leonis monasterium, & Leonminster, vulgo contractius Lemster, in boreali parte Herefordiensis Comitatus oppidum ad Vagam fluuium, quod notat Cambdenus Britannis dictum Lhanlieni, id est, sanctimonialium templum, hisce olim a Merwala occiduorum Merciorum Rege, ac patre SS. Milburgæ, Mildredæ & Milgithæ Virginum, extructum. Agitur de eo in Monastico Anglicano pagina 420, vbi Lelandus citatus asserit in concesso esse, abbatiam Sceptoniensem in Leominstriam jurisdictionem exercuisse, fundique nonnihil ibidem possedisse: reliquiarum denique S. Edwardi Martyris ibi adorandarum partem eo transmisisse. [postea Readingensibus subiectam:] Ast Henricum Regem primum terras Leominstrenses abbatiæ Readingensi annexuisse. Cellam quoque monachorum Leominstriæ per Abbatem Readingensem institutam fuisse. Porro Henricus I.Rex Anglorum anno MCXXV Leominstriam & Chelseiam subjecit Radingiæ, a se instauratæ, consistenti in agro Berrocensi, vti Carta fundationis in Monastico Anglicano pagina 415 excusa demonstrat. De monasterio Abbendoniensi, ad quod altera pars corporis S. Edouardi est Translata, egimus VI Februarij in vita S. Inæ Regis ejus confundatoris. [pars Abbendoniam portatur,] Hujus monasterij fuerat Abbas S. Ethelwoldus, tempore S. Edouardi Episcopus Wintoniensis. Est adhuc Abbendoniæ in dicto agro Berrocensi ciuitas ad fluuium Isim satis celebris; at monasterij antiquitates latißime describuntur in Monastico Anglicano a pagina 97 ad 108.

§. II. S. Eduardi veneratio sacra. Martyrij nomen. Acta conscripta.

[7] Michael Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ necem S. Edouardi Regis statuit ad annum DCCCCLXXXIX, quia Chronologum Anglo-Saxonicum auctorem coæuum & Simeonem Dunelmensem non videtur habuisse; Wigorniensem vero, Houedenum, Westmonasteriensem aliosq; non satis ponderatis characteribus æstimasse, & nimium adhæsisse Malmesburiensi regno ejus attribuenti tres annos & octo menses: quem Malmesburiensem arbitramur deceptum, quod præter duos integros regni annos, octo menses sint distinguendi in duorum annorum partes. [Veneratio varijs fastis adscripta.] Quidquid sit Malmesburiensis non videtur nobis vndeque satis circumspectus, sicuti sæpius iam ostendimus: neque tot alijs illustribus & magis coæuis scriptoribus præferendus. Sed hæc de anno, in quo Alfordus numero IX ista de cultu ejusdem S. Edouardi habet: Anglia certe Regem suum impense coluit: vnde ter quotannis piam Principis memoriam recitat, semel eo die, quo martyrium est passus, XVIII Martij; iterum cum solenni ritu corpus ejus Septoniensi monasterio infertur, XVIII Februarij post triennium a passione ejus: Denique XX Iunij, cum sacræ corporis reliquiæ e Septoniensi ecclesia ad Glastoniensem translatæ anno Christi millesimo primo, de quo ibi. Hæc Alfordus, qui ad dictum annum MI non videtur potuisse complere promissum, & solum ibidem ait num. 7 ex Capgrauio & Malmesburiensi de S. Eduardi corpore eleuato & honorificentius in eadem Ecclesia Septoniensi collocato, ac splendore eidem monasterio ecclesiæque aggenito: quod magnificentius potuisset facere, si Athelredi Regis & fratris S. Edouardi diploma eodem anno MI vidisset signatum: quo ipsa Ecclesia S. Eduardi extitisse dicitur, & in ea reliquias sancti Martyris multiplicibus virtutum signis coruscasse &c. Ceterum de corpore S. Eduardi ad Glastoniensem ecclesiam deportato mendum merum in Historiam Anglicanam Polydori Vergilij irrepsit, qui cap. 6 sub finem narrata cæde Regis ejusque vili sepultura ac cæca ibidem illuminata, addit multa deinde miracula extitisse, quamobrem Edouardus non immerito inter Diuos relatus est. Fuit posthæc ejus corpus ex vili illo loco ad Glastoniense cœnobium deportatum, ibique sepulturæ honeste datum. En Glastoniense in Septoniense cœnobium emendandum. Interim error ille ex Vergilio citato adornatur in Martyrologio Anglicano ad supra indicatum XX Iunij, diciturque corpus S. Edouardi Regis & Martyris ex Sceptoniensi ecclesia ad Glastoniensem in Comitatu Somersetensi magna cum solennitate translatum anno MI, post necem XII, & fere correctius XXII in secunda editione. Allegatur etiam auctoritas Hieronymi Porteri in Floribus Sanctorum Angliæ, quasi is isto die de simili translatione ageret: sed is nulla tum ejus facta mentione late celebrat die XVIII Februarij Translationem ex oppido Warhamo ad monasterium Septoniense, additque postmodum partem corporis Leoministriam, seu Lesmonasterium delatam, nulla Glastoniensis cœnobij facta mentione.

[8] Hujus Porteri Floribus recte citatis, refertur in Martyrologij Anglicani posteriore editione ad XVIII Februarij Translatio S. Edouardi ab ecclesia Warhamensi ad Septoniensem. [Translatio corporis Septoniam celebratur 18 Febru.] Præiuit Edouardus Maihew in Tropheis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti; huic adscribens hunc Regem, quod ad cœnobium Septoniense fuerit translatum corpus: & testantur Acta id factum XVIII Februarij scilicet anno DCCCCLXXXI. Ac tandem anno XXI post hanc Translationem est facta solennis Eleuatio corporis. Arbitramur ergo XX Iunij factam esse hanc eleuationem, [Eleuationis 20 Iunij] eamque haberi nouam Translationem corporis factam anno MI, post priorem anno XXI, ac celebrari solenniori ritu dicto XX Iunij. Exhibet antiqua Ecclesiæ Anglicanæ traditio optima hujus rei vestigia in peruetusto Breuiario secundum vsum Ecclesiæ Sarum excuso anno MCCCCXCIX, confirmata in Breuiario ejusdem Ecclesiæ Sarisburiensis anno MDLVIII impresso: in quibus Officium Ecclesiasticum in festo Translationis S. Eduardi Regis & Martyris ad XX Iunij, ordinarie est III Lectionum: at si festum martyrij diei XVIII Martij infra Paßionem Domini euenerit, in Translatione fit festum IX Lectionum, quarum sex desumptæ sunt ex vita sancti Regis. In MS. Altempsiano, de quo mox agemus, refertur Translatio S. Eduardi Regis apud Septoniam, sed incuria amanuensium additum nomen Confessoris. Idem confirmatur ex Martyrologio Coloniensi anno MCCCCXC excuso, quo anno etiam vita est functus Hermannus Greuen, qui plane cum illo Martyrologio habet Translationem S. Edwardi Regis & Martyris. In Martyrologio Germancio Canisij appellatur Eleuatio: in Florario MS. est veneratio S. Eduardi Regis & Martyris in Anglia, omisso nomine Translationis & Eleuationis.

[9] Hæc occasione variarum Translationum dicta. At primarium festum est die XVIII Martij, quo injuste occisus passim inter Martyres annumeratur in fastis Ecclesiasticis. Ita Martyrologium MS. valde antiquum, [dies natalis 18 Martij:] quod sub nomine Bedæ auctum habemus, ista continet: Ipso die S. Edwardi Regis & Martyris. Aliud reperimus illustre MS. Romæ in excellentißima bibliotheca Ducis Altempsiani sub nomine Vsuardi auctum, in quo hæc leguntur: Natale S. Eduardi Regis & Martyris, cujus mortem in conspectu Domini pretiosam crebra miracula ostendunt. Lustrauimus etiam in Normannia inter alia ad Sequanam monasteria Gemmeticense, ac reperimus a sexcentis circiter annis Missale conscriptum, in cujus itidem Kalendario illustris S. Edwardi Regis & Martyris memoria extat. In MS. Martyrologio ejusdem monasterij: Apud gentem Anglorum S. Eduardi Regis & Martyris. In Breuiario secundum regulam S. Isidori, dicto Muzarabes; Toleti e mandato Francisci Ximenes auctius anno MDII edito, S. Eduardi Regis & Martyris festum officio nouem lectionum colitur, non minus atque in Breuiarijs Ecclesiæ Sarisburiensis ante indicatis. Ejusdem meminerunt Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum, nec non auctor Martyrologij Coloniensis anno MCCCCXC excusi, & Regem ac Martyrem appellant. Molanus loco martyrij indigetat passionem S. Eduardi Regis. In hodierno Martyrologio Romano isto exornatur elogio: In Britannia S. Eduardi Regis, qui dolis nouercæ necatus, multis miraculis claruit. Apud Maurolycum mendo typico Eldebardus Rex & Martyr appellatur: vti & in codice MS. Carmeli Coloniensis Amradus Rex & Martyr scribitur. In MS. Florario Sanctorum hoc encomium extat: In Anglia Passio S. Eduardi Regis de stirpe Karolidarum: hic dolo nouercæ suæ gladio transfigitur, quæ dolens filium suum postpositum, & priuignum suum promotum, Eduardo insidias struxit, & ipsum sic transfigi diabolo procurante procurauit. Qui apud Werham sine honore sepultus, pluribus signis & miraculis a Domino honorari meruit anno salutis DCCCCLXXXIX. Quæ extracta ex Actis MSS. Rubeæ-vallis mox indicabimus. Habent sua elogia e vita excerpta Felicius, Galesinius, Canisius, Porterus, Maihewus, Wilsonus, Bucelinus, alijque. Masinus in Bononia perlustrata asserit hoc XVIII Martij festum S. Eduardi Regis Britanniæ celebrari in suo oratorio in Palatio majori, [cultus Bononiæ,] ejusque reliquias aliquas haberi in ecclesia Barnabitarum S. Pauli. Demum addo orationem ex Breuiarijs Sarisburiensibus, in quo loco martyrij die XX Iunij legitur Translatio, & est ejuscemodi. Deus æterni triumphator imperij, familiam tuam propitius respice, [Oratio.] martyrium Regis Edwardi celebrantem: & præsta, vt sicut illum munere glorificare dignaris cælesti; ita nos ejus obtentu æternæ felicitati facias dignanter adscribi. Per Dominum nostrum I. C.

[8] Reliquum officium Ecclesiasticum celebratur de vno Martyre. Et recte, e sententia Alfordi loco supra nominato, Eduardus ideo Martyr appellatur, [Quomodo Martyr dicatur:] quia violenta morte cæsus, miraculorum gloria Sanctus celebratur, etiamsi pro Christianæ religionis fide non objerit. Ita & hujus Sancti ex fratre Ethelredo nepos S. Eduardus Rex, cognomento Confessor dicitur, etiamsi coram fidei hostibus non fuerit interpellatus ad fidem Christi profitendam. Verum, etiamsi vox illa Confessoris ita ab antiquis solum fuerit vsitata; obtinuit tamen postmodum vsus vt omnes, qui sancta & laudabili vita vixissent, Sanctoque demum ac probato fine in Domino quieuissent, Confessores appellarentur: vti ea hisce verbis notat Baronius ad diem II Ianuarij: quibus addendum, eodem modo si injuste violenta morte occubuissent, & miraculorum gloria Sancti celebrarentur, solitos fuisse officio Ecclesiastico Martyrum honorari. Imo ad majorem vtriusque S. Eduardi Regis distinctionem hic paßim Martyr, & nepos ejus Confessor appellatur. [an bulla ab Innocentio 4 de eius festa data?] Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum & die V Ianuarij ad S. Eduardum Confessorem & XVIII Martij ad S. Eduardum Martyrem obseruat, extare epistolam Innocentij Papæ quarti in bibliotheca Vaticana in registro ipsius anno 2 pagina 527 de celebratione diei festi S. Eduardi Regis. Hinc dubium de alterutrone eorum & vtro, an de vtroque dicatur.

[9] Acta S. Eduardi diuersa sumus nacti, quæ vt plurimum conueniunt in ijs, quæ ad injustam ejus necem spectant: ac primo arbitramur illa optima esse, ex quibus antiqui Angli Lectiones diebus illius festis in officio Ecclesiastico recitari solitas desumpserunt, [Acta prima] quæ in Breuiarijs Sarisburiensibus ante annos CXX, aut CLXXX excusis reperiuntur, extractæ ex Actis, quæ extant in antiqua Legenda Sanctorum, [ex varijs eduntur.] aut Legendæ parte, quam habemus Louanij anno MCCCCLXXXV excusam, eamque asserit Coluenerius biennio ante fuisse Coloniæ editam. Extant in chronico, sub nomine Ioannis Bromtoni Abbatis Iornallensis edito inter X Scriptores Historiæ Anglicanæ Londini anno MDCLII, Acta satis longa ejusdem Sancti Regis, in quibus eadem iam ante indicata fere continentur; nec dubitamus, quin omnino eadem fuerint, quæ Surius correcto stylo dedit. In his exordium amplius est quam in dicto Bromtoni chronico, vbi quæ ad sepulturam, eleuationem & translationes pertinent, multo accuratius quam apud Surium continentur, a nobis ex illo chronico edenda. Initium vtriusque mox dabitur.

[10] Alia Acta habemus in Chronico vniuersali MS. compilato abhinc ducentis circiter annis a Theodorico Pauli Gorcomiensi. [alia quadruplicia diuersa omittuntur] Erant hisce Actis adscripta præcipua ex ante indicata Vita, quam videtur postea vt certiorem margini adjunxisse. Tertia Acta possunt censeri, quæ apud Capgrauium extant e prioribus collecta. Quarta ex MS. codice Vltrajectino Ecclesiæ Cathedralis S. Martini descripta. Quinta quæ accepimus ex codice MS. Monasterij Rubeæ-Vallis Canonicorum Regularium, inserta primæ parti Hagiologij Brabantinorum, eo quod esse de nobilissima stirpe Karolidarum dicatur, & auunculus Ludouici Regis: quem oportet esse Ludouicum Vltramarinum, filium Caroli Simplicis ex tertia ejus vxore Ogiua filia Eduardi primi, vulgo senioris dicti, quem supra ostendimus hujus S. Eduardi proauum fuisse. Reliqua sunt contracta ex alijs Actis. Alia compendia sunt in plerisque scriptoribus Anglicanis; quorum supra mentionem fecimus: [& compendia.] illis addi potest Henricus de Knyghton Canonicus Leicestrensis de euentibus Angliæ cap. 1. Nonnulla etiam attinguntur in Vita S. Edithæ sororis ejus, & S. Dunstani Archiepiscopi Patris ejus spiritualis.

§ III. Collectanea de S. Eduardi moribus: eius & fratris Ethelredi coronatione: de Angliæ ad Danos translatione ob eius cædem: & de Synodis habitis.

[11] Qvæ a diuersis circa adolescentiam S. Eduardi, eiusque ad regnum post obitum patris succeßionem varie narrantur, hoc loco lectori proponimus, incipimusque ab ijs, quæ a Surio ex MSS. exemplaribus circa vitam & mortem Edgari patris latius adjunguntur. Ita ergo auctor Anonymus incipit: Inclytus Rex Eduardus multa fuit generis claritudine, [Præposita ante Acta mox danda apud Sursum] ab antiquis Britanniæ Regibus originem ducens: & quod longe illustrius est, in teneris annis a Dunstano sanctissimo Pontifice Cantuariensi Christi Sacramento regeneratus, cœpit virtute & probitate pollere. Patrem habuit Edgarum Regem, rebus & bello & pace gestis valde insignem: Matrem vero Elfledam, præpotentis cuiusdam Orientalium Anglorum Ducis filiam. Et quidem Edgarus, postquam non pauca sibi eius terræ loca subdiderat, & iam monarchiam obtinere videretur, solus imperio potitus, vbi prius multi regnauerant; hortantibus eum SS. Dunstano Cantuariensi & Atheluuoldo Vuintoniensi Episcopis, [de Edgaro patre] permulta monasteria illarum regionum, quas subiugarat, ab alijs vastata, suis impendijs jussit instaurari, nonnulla etiam noua a fundamentis extrui: ad quorum alia misit Abbates cum aliquot Monachis, disciplinȩ monasticæ conuenienter victuris: ad alia vero sanctimoniales, Christo seruituras. Omnibus autem prædia & villas attribuit, vnde affatim eis suppeterent, quæ ad victum vestitumque pertinerent. Et ipse quidem pius Rex constiuerat monachorum cœnobia subinde inuisere & Fratres consolari. Porro Reginam voluit idem præstare erga fæminas Deo sacratas. Habebat autem ex altera coniuge etiam filium Ethelredum. Interim Eduardus maior natu filius, optimæ indolis puer, lasciuiam omnem & illecebrosas vitæ huius voluptates respuens, ita se erga Deum & homines comparare studuit, vt Deo quidem ante omnia mentis & corporis integritate sectanda placeret, [& S. Eduardi moribus & coronatione,] hominibus vero gratum & amabilem se exhiberet. Erat vero etiam multa industria & prudentia conspicuus. Ijs permotus Pater eius Edgarus, illum post se voluit regni sceptra tenere: ac deinde compositis regni rebus, pijssimus Rex vita functus est, anno a Christo nato nongentesimo septuagesimo septimo, regni vero sui decimo sexto, mensis Iulij die octauo. Eo defuncto, Eduardus ex Patris voluntate a S. Dunstano & quibusdam regni proceribus Rex creatur. Ipso autem consecrationis eius tempore quidam regni Optimates illi se opposuerunt. Id vt vidit S. Dunstanus, nihil a sententia sua dimotus, vexillum sanctæ. Crucis, quod pro more ante illum ferebatur, in medio statuit, & cum ceteris regni Episcopis Eduardum Regem consecrauit: eumque quoad vixit sane paterno amore complexus est, quippe quem a primis ætatis annis in filium adoptauerat. Hæc apud Surium habentur. At supra ostendimus Edgarum patrem vita functum anno DCCCCLXXV, & quidem biennio citius quam hic dicatur, nihilominus annos sedecim regnasse a morte Edwij fratris, id est, ab anno DCCCCLIX, cum ante biennio regnasset apud Mercios & Northumbrenses: præterea diem obitus apud Chronologum Anglo-Saxonicum auctorem coæuum statui Decimum octauum Iulij, cum hic solum octauus aßignetur. De monasterijs instauratis & extructis sæpius erit occasio agendi: nonnulla diximus VI. Martij ad Vitam SS. Kinesburgæ & Kineswithæ, & S. Wulsini Episcopi Schireburnensis, S. Egwini Episcopi Wigorniensis VIII & XI Ianuarij, & S. Oswaldi Archiepiscopi Eboracensis XXVIII Februarij.

[12] Dicta de consecratione S. Eduardi in Regem, in Chronico Bromtoni ita narrantur: Edwardus iuuenis, senior filius Regis Edgari, [& apud Bromtonum.] post mortem patris sui a Sancto Dunstano Archipræsule & quibusdam Principibus ad regni gubernacula eligitur capienda. Sed dum consecrationis eius tempore nonnulli patriæ Optimates resistere voluissent, S. Dunstanus vexillum sanctæ Crucis, quod ex consuetudine præ se ferebatur, arreptum in medio statuit, eumque cum Sancto Oswaldo Eboracensi Episcopo & reliquis regionis Episcopis in Regem consecrauit.

[13] Colitur S. Dunstanus, XIX Maij; eius Acta habemus quadruplicia. Horum alia scripsit Osbernus, alia Osbertus, qui seculo XI & XII floruerunt. [Extracta ex vita S. Dunstani per Ofbernum.] Priora hactenus non vidimus excusa, quæ ex MSS. suo die edituri sumus integra, hic quæ spectant ad S. Edouardum, excerpta damus, & sunt sequentia: Rex Edgarus immatura morte præreptus, Eduardum filium suum & regni & morum hæredem reliquit. In cuius electione dum quidam Principes Palatini acquiescere nollent, Dunstanus arrepto Crucis vexillo, [de coronatione S. Eduardi,] quod præ se ex more ferebat, in medio constitit, Edwardum illis ostendit, elegit, sacrauit, patrisque ac magistri affectum, quoad vixit, ei impendit: versumque omnibus in gaudium est, quod paulo ante triste putauerant, existimantes juuenem Regem inhumanum futurum, consilia sapientium con curaturum, sed pro libidine omnia acturum. Sed postquam secus esse cognouere, secus & ipsi rem tenuere: & displicuisse sibi Regem vehementer displicuit. Sed illo post triennij tempus nouercali fraude occiso; Ethelredus frater eius regnandi sceptra obtinuit. Quæ res, quamuis infesto fieret Dunstano, [& Ethelredi fratris,] vel quia per effusionem sanguinis innocentis ad regnum perueniret, vel quoniam parum prudentiæ ac fortitudinis illi inesset; non erat tamen consilium resistere, propterea quod filius Regis & proximus tunc hæres videretur esse. Attamen in die consecrationis suȩ, post impositam coronam fertur Dunstanus hoc illi prædixisse: Quoniam aspirasti ad regnum per mortem fratris tui, quem occidit ignominiosa mater tua, non deficiet gladius de domo tua, sæuiens in te omnibus diebus vitæ tuæ, interficiens de semine tuo, quousque regnum tuum transferatur in regnum alienum: cuius ritum & linguam gens, cui præsides, non nouit.

[14] Hæc Osbernus Præcentor Cantuariensis, qui sub aduentum Normannorum circa annum MLXX floruit. Pleraque ex Osberno descripta leguntur in ante memoratis MSS. Actis S. Eduardi in codice Martiniano vrbis Vltrajectinæ. Alter scriptor Vitæ est Osbertus Monachus VVestmonasteriensis, qui ista interserit. Inter hæc sopito negotio, quod Regem Edgarum ne regio more coronaretur detinuerat, Dunstanus, [item per Osbertum,] adunatis Episcopis, Abbatibus, & ceteris Principibus cum tota regni ingenuitate, coram eis adstante innumera populi multitudine, imposuit illi coronam regni, gaudentibus cunctis & iubilantibus Deo in voce laudis & exultationis. Ipso autem post biennium, quo hæc facta sunt, immatura morte præuento, Eduuardo filio suo totum regnum hæreditario, iure reliquit. Qui Eduuardus cum in Regem consecrari deberet, nonnulli de Principibus terræ contraire, [de obiectis ante coronationem] ne Rex fieret, nisi sunt: tum quia morum illius seueritatem, qua in suorum excessus acriter sæuire consueuerat; tum quia matrem eius, licet legaliter nuptam, in regnum tamen non magis quam patrem eius, dum eum genuit, sacratam fuisse sciebant. Sed Dunstanus discretione & industria confisus adolescentis, vnum non metuens, & obseruato paternæ hæreditatis & testamenti iure aliud contemnens, arrepto sanctæ Crucis vexillo, medius constitit: & per rationem cunctis quæ obijciebantur elisis, Eduuardum Regem constituit, & constituto paternum affectum, consilium & auxilium in omni negotio, dum vixit exhibere curauit. Rex quoque ita mores suos in omnibus & per omnia componebat, ita totum regnum sanctis legibus disponebat, vt & actus eius Deo placerent, & eo quod in suscipiendo regno ei contradixerant sibimetipsis quique displicerent. Sed illo post aliquot annos per fraudem nouercæ suæ interfecto, Ethelredus, filius illius malȩ mulieris, in regnum substitutus est, matris igmominia magis quam patris sui solertia præditus. Cuius prouectio non vsquequaque sedit Dunstano: ideo tamen, [& substituto Ethelredo.] quod proximus regni hæres existebat, compleuit ei ius regium, sciens se inoffensis legibus terræ atque Principibus id non posse transferre in quemquam alium. Attamen illum solio regali potitum, seuero quodam verborum tonitruo, quia per sanguinem fratris sui regnum obtinuerit, increpauit; & quod in sanguine victurus, & posteri illius crudeli barbarorum incursu deuastandi, tota etiam terra per plurima secula sæuo illorum dominatu foret depopulanda, prædixit. Quæ licet se viuente euentura negarit, euentura tamen omnino esse nimis veraci, vt & in Chronicis legimus & hodie videmus, prophetia asseruit. Accelerabit, cum sibi placuerit, omnipotens Deus, quam subsecuturam promisit, liberationem, per tanti vatis sui merita & intercessionem. Et quidem illum spiritu Prophetiæ claruisse, non tantum hinc sed ex nonnullis alijs, quæ constat eum veraciter prædixisse, confirmamus. Hæc Osbertus in vita manu exarata & typis cusa apud Surium. Agit de eo Voßius de Historicis Latinis lib. 2 cap. 49 & ex Catologo Bustoni Buriensis refert eum sub Stephano Rege anno MCXXXVI claruisse.

[15] Reliqua de Osberno & Osberto accuratius examinanda erunt ad vitam S. Dunstani. Triste vaticinium in coronatione Ethelredi Regis ab Osberno & Osberto recitatum referunt etiam Malmesburiensis lib. 2 de gestis Regum Anglorum cap. 10, Ingulfus Abbas Croylandensis, Bromtonus, Knychtonus & paßim alij. Certe eodem adhuc anno, vt legitur apud Dunelmensem, nubes per totam Angliam media nocte nunc sanguinea, [sub eo ob cædem S. Eduardi Anglia vastata a Danio,] nunc ignea visa est: dehinc in radios diuersos & colores varios mutata circa auroram disparuit. Ac mox Anno, inquit, DCCCCLXXX Suthamtonia a Danicis piratis deuastatur, & ejus ciues omnes fere vel occisi, vel captiui sunt abducti. Dein ab eisdem deuastata insula Teneland, & a Norwegensibus prouincia ciuitatis Legionum, & annis duobus proximis infestatæ prouinciæ Cornubia, Domnauia, id est Deuonia, & Dorsetia. ac ciuitas Londonia igne cremata: & ita consequenter per singulos fere regni illius annos factum traditur, extorto sæpe grauißimo tributo, modo XVI, modo XXIV, alias XXX aut XXXVI, subinde XLVIII millium librarum, quod ipse Rex Ethelredus Danis pendi mandauit. Quorum potentia adeo accreuit, vt Rege Ethelredo anno MXVI, IX Kalend. Maij defuncto, Episcopi, Abbates, Duces & quique nobiliores Angliæ in vnum congregati, pari consensu in Dominum & Regem, [regnum Canuto Dano oblatum:] Canutum Danum elegerint, & ad eum in Southamtonia venientes, omnemque progeniem Regis Ethelredi coram illo abnegando repudiantes, pacem cum eo composuerint, & fidelitatem illi jurauerint. Addit Simeon vaticinium S. Dunstani ante ex Osberno relatum, ac post verba illa, Quousque regnum tuum transferatur in regnum alienum, cujus ritus & linguam gens, cui præsides, non nouit, adjunguntur ista: Nec expiabitur, nisi longa vindicta peccatum tuum, & peccatum matris tuæ, & peccatum virorum, qui interfuere consilio ejus nequam, [& familia regia in Ethelredi fratris filijs extincta.] scilicet vt S. Eduardus interficeretur. Post Canutum regnarunt filij ejus Haroldus & Hardecanutus vsque ad annum MXLII. Interim cum Ethelredus Rex supra memoratam donationem Sceptoniensi monasterio signaret anno MI, subscripserunt sex illius filij: qui dein ex Emma filia Richardi I Ducis Normanniæ, illi anno MII nupta, genuit Alfridum postea occisum & S. Eduardum, qui tandem Hardecanuto succeßit, ac sancta sua vita honestißime post longam quinque & amplius seculorum seriem extinxit antiquam familiam a Regibus occiduis Saxonibus in monarchiam Anglorum translatam. De Edmundi Ferrei-lateris filijs & progenie legi possunt Scriptores Angliæ.

[16] Consultatum etiam inter Optimates fuisse post necem S. Eduardi, vt Ethelredus a regni succeßione secluderetur, innuitur in Vita S. Edithæ sororis: [Ex vita S. Edithæ sororis,] vbi de nece illius etiam illa traduntur. Mortuo patre suo Edgaro, & succedente filio suo Edwardo adhuc infantulo, somniauit Virgo sancta, oculum sibi decidisse dexterum. Quod referens sororibus, simulque exponens ait: Videre mihi, inquit, videor hanc visionem fratris mei portendere casum. Nec multo post Edwardus, dum fratrem suum Ethelredum videre desiderat, a filijs iniquitatis, sicut in eius Passione claret, occisus est. Cumque Magnates Virginem sanctam de Monasterio extrahere & in patris solio, [de regno huic oblato.] sicut plerisque nationibus fæminæ principantur, sublimare niterentur & instarent & denique vim facere vellent, facilius saxa in plumbum conuerti, quam illam a proposito suo & Dei seruitio reflecti valerent. Hæc in ista Vita, quam grauiter scriptam agnoscit Surius, in qua vox infantulus pro adolescente ponitur.

[17] [Ex MS. Gorcomiensi, mores S. Eduardi indicantur.] In MS. Gorcomiensi Theodoricus Paulus ita mores ætati conuenientes describit: S. Eduardus iuuenis fuit valde deuotus, & bene gubernans. Erat enim totus Catholicus, bonus, & sanctæ vitæ. Insuper super omnia dilexit Deum & Ecclesiam, honorans deuotas Ecclesiasticas personas. Pauperibus fuit munificus, bonis refugium, propugnator fidei Christi, vas omni virtutum charismate plenum. Didicit eum (imo docuit eum) Rex sanctus pater suus Deum præ omnibus timere, iura regni inuiolabiliter seruare & virtutes sequi. Idem Theodoricus aliunde accepta margini adscripsit sequentia: S. Eduardus primogenitus sancti Regis Edgari, ciuis æterni regni, temporalis regni diademate coronatus, iuuenis fuit valde humilis & deuotus: & quamuis iuuenis, animum tamen perfecte a iuuenilibus coërcens illecebris, a iuuentute sua castissime viuendo, Deo seruiuit. Fuit iuuenis amantissimus & amantissimæ venustatis; totique genti suæ ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus, Catholicas Ecclesiæ regulas sequi semper & amare desiderabat. Erat præterea religiosis actibus, crebris precibus & pijs eleëmosynis plurimum intentus. [Ecclesia propugnata.] Destructum a perfidis Danis regni & Ecclesiæ statum nobiliter recuperauit: religione scilicet & industria gentem suam ab extranea inuasione liberauit. Cuncta monasteria, [monasteria extructa:] a S. Edgaro Rege & Confessore patre suo erecta & fundata, necdum consummata, celeri diligentia & opere perfecit & dotauit.

[18] Hactenus Theodoricus. Verum a morte Regis Edgari seditionem Clericorum, quod monachis sua cœnobia aut ecclesias cedere debuissent, exortam fuisse paßim omnes obseruant. Chronologus Anglo-Saxonicus, auctor coæuus deplorat factam in Mercia longe lateque solitudinem, Omnipotentis gloriam multis modis corruisse, multos sapientum Dei ministrorum conturbatos fuisse. [per Elferum in Mere: a ablata,] Quæ Simeon Dunelmensis clarius exhibet his verbis: Princeps Merciorum Elfere, quampluresque regni Primates magnis obcœcati muneribus, Abbates cum monachis de monasterijs, in quibus Rex pacificus Edgarus eos locauerat, expulerunt & Clericos cum vxoribus suis introduxerunt. Sed huic vesaniæ viri timorati, Dux Orientalium Anglorum, Ethelwinus Dei amicus & suus germanus Elfwoldus & Brithnothus Comes vir religiosus restiterunt, & in Synodo constituti, se numquam ferre posse dixerunt, vt monachi eijcerentur de regno, qui omnem religionem tenuerunt in regno. Congregato dein exercitu, monasteria Orientalium Anglorum maxima strenuitate defenderunt. Quæ eisdem verbis leguntur apud Houedenum & VVigorniensem. In Chronico Bromtoni additur: Congregato super hoc negotio celebri Concilio apud Wintoniam, [in Synodo Wintoniensi ab imagine Crucifixi protecta:] imago Crucifixi humana voce in veteri monasterio Wintoniæ coram omnibus viam Dunstani asseruit esse veram, sic dicens: Absit hoc vt fiat, absit hoc vt fiat. Iudicastis bene. Mutaretur non bene. In cuius rei memoriam in capite refectorij eiusdem monasterij supra caput Crucifixi metrice sic scribitur:

Humano more Crux præsens edidit ore
      Cælitus essata, quæ perspicis hic subarata.

Meminerunt locutionis Crucifixi Malmesburiensis & Westmonasteriensis: & post obitum Edgari ante electionem aut saltem coronationem S. Eduardi contigisse aiunt.

[19] Anno DCCCCLXXVII asserit Dumelmensis, in Eastanglia apud villam, quæ Cirding nominatur, maximam Synodum celebratam. Eadem habent Houedenus & Wigorniensis, qui villam appellat Kyrtlinega. [Synodi habitæ Cirdingas] Spelmannus in Concilijs Kyrtlingtoniam, & arbitratur eamdem esse, quæ in Cantabrigensi agro nunc Katlage dicitur. Paucula hujus Synodi Spelmannus e Saxonica lingua eruit, & vna Latine reddita edidit, inter quæ ista huc spectant: Ordinarunt iam nunc Rex Edwardus & Dunstanus Archiepiscopus, vt homines rusticani religionis caussa ad Ecclesiam S. Mariæ Abbandunensem peregrinarentur: quod & fecerunt. Verum adhuc non sedatis animis Clericorum, aut eos protegentium, Calnæ Concilium indictum tradit Malmesburiensis: [Calnæ,] de quo tres supra nominati Dunelmensis, Houedenus & Wigorniensis ista scribunt ad dictum annum DCCCCLXXVII. Dehinc apud Kalne regiam villam, dum alia celebratur, totius Angliæ majores natu, qui ibidem congregati fuerant, excepto S. Dunstano de solario quodam corruerunt. Quorum quidam mortui sunt, quidam vero mortis periculum vix euaserunt. [& Ambresbyrigæ.] Addit Wigorniensis, Tertiam apud Ambresbyrig Synodum celebratam esse. Sunt ambo in Wiltoniensi agro etiamnum oppida: de Concilijs in Vita S. Dunstani accuratius agendum erit.

Historia Martyrij & Translationum.

Eduardus Rex Angliæ, Martyr (S.)

BHL Number: 2420

PARS I.
Gesta in vita: occasio necis.

[1] a Sanctus Edwardus Rex in regni solio sublimatus, a Rege Regum Domino in omni via iustitiæ & veritatis dirigebatur: cuius & auxilio fretus, magno animi ingenio ac summa humilitate indies crescebat. Nam nouiter adepto honore, [Rex factus prudens in consilio decernendo:] mox pristinæ probitati hæc suarum incrementa virtutum accumulauit: iuuenum videlicet & minus sapientum consilia postponere, Dunstani Archipræsulis monitis mentem salubriter intendere, & iuxta consilium eius & aliorum religiosorum spectabilium virorum sua iudicia in omnibus exercere. Paternarum traditionum æmulator seruentissimus effectus, [seuerus contra malos] & tam in militari virtute quam in ecclesiasticis negotijs disponendis deuote ac strenue intentus, contra hostes & male agentes quadam crudelitate vtebatur: [beneuolus erga bonos,] pie vero viuentes, & præcipue in sacris constitutos Ordinibus, solerti cura, velut a patre pijssimo didicerat, ab omni infestatione protegebat. Prȩterea etiam quemdam quotidie consuetudinis ritum agebat, b inopes alere, pauperes recreare, [& pauperes:] nudis vestimenta largiri: pro magno vtique lucro ea computans, quæ in tali opere consummauit.

[2] Tunc in Anglorum populo magna extitit iocunditas, magna pacis constantia, magna rerum opulentia: quoniam Rex eorum talibus in primo adhuc iuuentutis flore principijs deditus, cunctis erat affabilis, castitate laudabilis, facie decorus & hilaris, consilio ac prudentia probatissimus. Sed totius bonitatis inimicus diabolus felicibus actibus eius inuidens, [incurrit in odium nouercæ,] & omnia regni totius gaudia disturbare cupiens, nouercam eius c Alfritham in odium ipsius concitat. Cuius mulieris præsumptuosa versutia, quam sit execrabilis ex euentu rei facile animaduerti potest. Nam inuidiæ zelo succensa, & diuinis humana præponens, cogitare cœpit, qualiter priuignum a regno extirparet, [in necem eius cum consiliarijs conspirantis:] vt filius suus Etheldredus liberius in regno substitueretur. Talia itaque ea diu in anima pertractante, quibusdam Principibus, Consiliarijs suis, secreta cordis sui aperiens, consilium super hoc cum illis habuit, orans & obtestans vt ei vna assensum præberent, & quo ordine id fieri posset excogitarent. Qui protinus in necem illius omnes consenserunt, & vt hoc quantocyus perficerent, fraudulenta machinatione meditabantur.

[3] Quid plura? Confirmato, vt supra dictum est, venerabili viro in regno, cum jam d tribus annis & octo mensibus sceptro hæreditario potiretur; forte die quadam cum canibus & equitibus venandi gratia in siluam accessit, [e venatione] quæ iuxta villam e Warham dictam admodum grandis habebatur: sed nunc rara tantum spineta, non arbores neglecto situ campis late patentibus ibi cernuntur. Vbi cum aliquamdiu insisteret, reminiscens fratris sui adolescentis Ethelredi, ad videndum illum ire disposuit: quia eum puro & sincero corde dilexit. Erat autem iuxta eamdem siluam domus nouercæ suæ, [deflectit ad ædes nouercæ,] in qua prædictus puer nutriebatur, in loco qui ab incolis Corph nuncupatur, a villa memorata tribus miliaribus distans: vbi nunc castrum satis celebre constructum est. Ad quam dum assumpto pauco secū comitatu proficisceretur; ecce subito in mediæ viæ spatio, hominibus illius ludentium more huc illucque sparsis & euagantibus, ipse absque vllo comite remansit. At ille, vt erat solus, ad domum illam, quia jam eminus eam aspiciebat, tamquam agnus mansuetissimus, tendit: neminem verens aut pertimescens, quia nec minimum sibi aliquem se offendisse recognoscebat. Cui dum approximaret, nuntiatum est impijssimæ Reginæ a ministris suis illuc Regem Edwardum solum aduenire. Illa autem iniqua cogitatione & dolosa, ad explenda nequitiæ suæ desideria adipisci se tempus idoneum gaudens, obuians mox cum satellitibus iniquitatis, tamquam de aduentu eius congratulans recepit, blandeque eum & amicabiliter salutans, [visurus fratrem Ethelredum:] ad hospitium inuitat. Qui renuit: sed fratrem suum Ethelredum se videre & alloqui velle denuntiat.

[4] Mox impijssima Regina ad alia se commenta transformans, & scelus ex occulto operiens, jubet absque dilatione potum sibi propinari: ut dum ille potum incaute degustaret, oportunius quod cogitauerat expleret. Interim unus etiam, qui & animo audacior & in scelere maior erat, ficta dilectione Iudȩ traditoris Domini factum imitans, [accepto osculo,] pacis ei libauit osculum: ut videlicet omnem suspicionem auferens amoremque intimum ei demonstrans, facilius suffocaret: [bibens interimitur,] quod & factum est. Nam postquam poculum a pincerna suscipiens, summotenus ore attigit, is qui osculum sibi intulerat, ex aduerso insiliens, cultello mox eius viscera transfixit. Qui inflicto vulnere cum paullulum inde diuertisset, de equo cui insederat subito in terram corruit. Sicque carus Dei occumbens pro terrenis mutauit cælestia, pro corona caduca & momentanea æternȩ felicitatis percepit immarcessibile diadema. Actum est autem hoc anno incarnati Verbi f nongentesimo octogesimo primo, & quod dictu nefas, Quadragesimali tempore, scilicet quintodecimo Calendas Aprilis. Quod, vt credimus, ad cumulanda militis sui merita Diuina dispensatio sic præordinauit: [18. Martij.] vt, qui se annuo Quadragesimali ieiunio, carnem suam macerando alijsque bonis operibus inhærendo iuxta laudabilem ritum Christianorum, ad superuenturam dominicæ Resurrectionis diem præparauerat, in bono fine consummatus, cum ipso fructu bonorum operum in cælesti curia a Christo susciperetur.

[Annotata]

a Sunt hæc desumpta ex antiquæ editionis Legenda, collata cum MSS. & Breuario Sarisburiensi. Quæ præponebantur apud Surium & in Chronico Bromtoni, supra dedimus,

b Potissimum arbitramur eminuisse ejus caritatem anno 976, quando fames valida inuaserat Angliam, quam indicatam fuisse per cometam, [Fames.] qui in autumno anni præcedentis apparuerat, passim omnes notant.

c Alfritha, alijs Elfdritha, Elfrida, Alfrida, in MS. Gorcomiensi, Estrildis filia Ordgari Ducis Deuoniæ, nupta anno 964, tunc vidua ob obitum Elfwoldi Ducis Orientalium Anglorum. [Alfritha.]

d Imo duobus tantum annis & octo mensibus ab obitu pacris elapsis.

e Warham in Dorsetensi agro de quo & castro Corffe supra actū.

f Imo anno 978, vti supra probatum.

PARS II.
Variæ corporis translationes & eleuationes. Miracula.

[5] a Cvm prædicta Regina Alfrida de equo illum cecidisse audiuisset, nequitiæ suæ nondum rabie exsaturata, rapi corpus eius quantocyus iubet, & in domicilium quoddam, quod iuxta erat, proijci, ne palam fieret, [corpus luce illustratur] quod fecerat. Cuius imperio ministri parentes nefandissimi, illico accurrunt, prædictum sacrum corpus more belluino per pedes abstrahunt, & in domicilium contemtibiliter, vt iusserat, proiectum vilibus stramentis cooperiunt. Erat autem in eadem domuncula mulier quædam a natiuitate cæca, quam memorata Regina in eleemosyna sua pascere solebat: quæ dum sequenti nocte ibi cum sacro corpore sola pernoctasset: ecce intempesta nocte gloria Domini in eadem domo apparens, [cæca illuminatur:] immenso eam repleuit splendore: unde prædicta paupercula non modico percussa terrore, cum omnipotentis Dei misericordiam attentius deprecaretur, superna largiente gratia, lumen diu desideratum meritis viri Dei recipere meruit. Quo in loco etiam postea a fidelibus in testimonium miraculi, ob eius memoriam ecclesia est constructa, quæ usque ad nostra tempora perdurauit.

[6] Interea diluculo tenebras rumpente, dum per mulierculam illam Regina quod factum fuerat comperisset, & eam quam a natiuitate lumine privatam noverat iam illuminatam vidisset, angustiatur vultu & mente in diuersa mutatur: metuens opus suum execrabile sic posse propalari, si non viri Dei corpus attentius tolleretur. [corpus in abditam paludem proijcitur.] Imperat itaque celeriter satellitibus, clanculo illud efferri, & in locis abditis & palustribus, ubi minus putaretur, humo tegi, ne ab aliquo posset amplius inueniri. Quibus iussa sine mora complentibus, edictum quo nihil inclementius proposuit, ne quis de interitu eius gemeret aut loqueretur, & sic memoriam ejus omnino delere existimabat. His ita peractis ad quamdam sui juris mansionem a prædicto loco X miliarijs distantem quæ b Bere vocatur, continuo secessit, vt super hoc quod fecerat de ea suspicionem nemo haberet. [cum Ethelredi fratris summo luctu:] Interea tantus dolor Ethelredum de tam crudeli fratris sui morte invasit, vt consolationem a nemine recipere, neque luctu neque lacrymis temperare potuisset: unde mater eius in furorem accensa, candelis cereis, quia aliud ad manus non habebat, eum atrociter verberauit, vt ita per multa verbera tandem eius compesceret ululatum. Hinc vt fertur postea toto tempore vitæ suæ candelas ita exosas habuit, vt vix eas aliquando coram se lucere permitteret. Quidam tamen in Chronicis suis ferunt, quod in pueritia sua matrem suam, cum cereis de cera factis, Edwardum fratrem suum frequenter viderat verberasse, & idcirco coram se numquam ceream ardere permisit: sed hujusmodi luminaria semper odio habuit.

[7] Post hæc transacto c anno cum iam supernæ pietati Edwardum Martyrem suum mundo innotescere, quantique meriti apud se fuerit declarare complacuisset; [columna ignis apparente reperitur:] corpus ejus venerabile quibusdam fidelibus deuote quærentibus reuelare dignatus est atque cælesti indicio demonstrare. Nam circa locum ipsum, ubi occultatum fuerat corpus, d columna ad instar ignis desuper emissa apparuit: quæ lucis suæ radijs locum undique frequenter irradiare visa est. Quod quidam viri deuoti de vicina villa Warham, nō longe a mari austrino sita, comperiētes, congregati in unū de memorato loco illud sustulerunt, ac in villam suam ad ecclesiam sanctæ Dei Genitricis Mariæ deportantes, [eleuatur 13 Febru.] ad orientalem ejus plagam officiosissime die iduum mensis Februarij Sacrum corpus sepelierunt; ubi lignea ecclesia, quæ postea a viris religiosis fabricata est, vsque hodie demonstratur. Fons etiam in loco, ubi prius jacuerat, dulces & perspicuas aquas ex eo tempore vsque hodie cernitur emanare, vnde fons S. Edwardi dicitur, vbi infirmis multa quotidie ad laudem Dei beneficia præstantur.

[8] Interea fama vulgante per vniuersam Anglorum patriam fraus & impietas Reginæ manifestatur, Regis innocentis præconium extollitur, virtutum vndique & meritorum ejus insignia prædicantur. Audiens itaque quidam Comes magnificus, e Alferus nomine, sanctum corpus tam præclaro indicio inuentum, [solenni pompa trāfertur versus Septoniam:] immenso perfusus gaudio, Dominoque suo tamquam adhuc viuo fidele obsequium præbere desiderans, in digniorem locum illud transferre decreuit. Ad quod opus digne peragendum Episcopos & Abbates cum Optimatibus regni, quos habere potuit, inuitauit, & ut in hoc sibi negotio consentiant & subueniant, monet in Domino & precatur. Nuntium quoque ad Abbatissam f Wolfridam in monasterio Wintoniensi dirigit, & vt ad peragendas tanti viri exequias cum sibi commissis Virginibus conueniat, denuntiat. Erat autem in eodem monasterio quædam venerabilis Virgo, soror ipsius S. Eduardi, magna vitæ & morum honestate pollens, Editha nuncupata, quæ supra dicti Regis Edgari, & ejusdem conjugis Wolfridæ nondum Deo consecratæ, filia erat. Quibus mox cum summa diligentia, & veneratione conuenientibus, Episcopis quoque cum Abbatibus, vt diximus, congregatis, prædictus Alferus ex Dorsata non modicam virorum ac mulierum multitudinem coadunauit, & vsque Warham, vbi corpus viri Dei per g triennium sepultum iacuerat, peruenit. Quod protinus in conspectu totius populi detectum, & a terra extractum, ita illæsum ab omni corruptione inuentum est, ac si eodem die tumulatum fuisset. Videntes autem Episcopi hoc ceterique ordinis viri, in hymnis & laudibus omnipotentis Dei misericordiam glorificauerunt: qui Martyris sui innocentiam tali dignatus est indicio demonstrare. Tunc a venerabilium virorum manibus susceptum & feretro impositum, cum magno Cleri & plebis tripudio ad h Septoniam, id est Schaltesburij deducitur, quæ temporibus Britonum i Paladur vocabatur, & a Cassibeliano Rege ædificata magnæ sinositatis erat ciuitas, vbi cœnobium in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ dedicatum admodum celebre habebatur, quod a magnifico Rege k Alfredo, ipsius sancti viri attauo decentissime constructum fuerat, eo quod idem Rex filiam suam l Haylenam nomine, sponso cælesti desponsare cupiens, in eadem ecclesia monasticis disciplinis tradiderat mancipatam; pro cujus amore plurimis frequenter & largis muneribus illam nobilitauit, nam inter reliqua donorum suorum insignia, centum hidas terræ ita quietas & liberas, sicut ipse eas & melius tenuerat, in perpetuum possidendas eidem donauit, quas vsque hodie virgines ibi Christo famulantes tenent.

[9] Interea cum vulgus vndique vtriusque sexus ad rem tam insolitam ex diuersis locis confluxisset, duo pauperes tanta acerbitate morbi contracti, [in itinere sanantur duo contracti:] ita vt vix per terram manibus cruribusque repere possent, inter ceteros ad sacrum corpus per viam adhuc versus dictum cœnobium deportatum aduenere, pro sua incommoditate sanctum Martyrem rogaturi: qui sancti viri feretro approximantes, cum hi qui sacrum corpus ferebant super eos, pro recuperanda sospitate illud deportassent, statim sanitatem in conspectu populi receperunt. Quo viso, clamor populi in altum extollitur, & omnes in commune merita S. Eduardi Regis & Martyris venerantur.

[10] Regina quoque memorata magnalia interim, quæ per virum Sanctum fiebant, audiens, compuncta super his quæ fecerat, equo mox ascenso post eum ire disposuit, pro commisso suo veniam rogatura: sed diuina sibi gratia resistente minime concessum est. [nouerca ne sequatur, diuinitus impeditur:] Nam dum in itinere cum suis satellitibus equitaret, ecce miro quodam & inæstimabili impedimento ita detinebatur, ut equus, super quem sedebat, retrorsum potius quam in ante versa vice intenderet. Quem freno constringere volens, dum interdum hac, interdum vero illac diuertendo, neque minis neq; verberibus proficere potuisset; animaduertit peccatis suis exigentibus sic se detineri: vnde illico de equo in terram prosiliens, pedes tamquam ob majorem reuerentiam ire parat. Sed iterum, quod dictu mirabile est, retorta, nihilominus quod concupierat consequi non valebat: vt videlicet aperte clareret pro scelere, quod in virum Dei operata est, hæc sibi infortunia euenire.

[11] Interea perductum venerabile corpus ad memoratum cœnobium Septoniæ, [deponitur Septoniæ:] & a Virginibus ibi Deo seruientibus digne & laudabiliter receptum, in Septemtrionali parte principalis aræ cum magno honore XII Calend. Martij tumulatur, ubi multa beneficia per eum infirmis post hæc diuina clementia sunt largita.

[12] Quædam namque matrona in remotis Angliæ partibus degens, cum nimia debilitate grauaretur, & quotidie pro sua incolumitate preces in conspectu Dei funderet, nocte quadam Sanctus ei Eduardus in visu astitit, [difficilis infirmitas,] cui & talia dixisse fertur. Cum diluculo surrexeris, ad locum ubi sepulturæ traditus sum, ire ne differas, quia ibi noua calceamenta infirmitati tuæ necessaria recipies. Erat enim, vt ex conjectura colligi potest, in pedibus grauius collisa, ideoque per calceamenta noua sanitas pedum designabatur. Euigilans autē mane cum somnium quod viderat cuidam vicinæ retulisset, illa visionis incredula phantasma esse asserebat. Interea vero cum monitis Sancti prædicti matrona parere dissimularet, adest rursus ei vir sanctus in visione dicens, [S. Eduardo apparente,] Quare præcepta mea respuens, tantopere salutem tuam negligis? Vade ergo ad sepulcrum meum, & ibi liberaberis. Illa autem resumptis viribus dixit ad eum: Et quis es tu, Domine, aut ubi sepulcrum tuum inueniam? Cui ille, Ego, inquit, sum Rex Eduardus, inuidiæ zelo & injusta nuper nece peremptus, & Septoniæ in ecclesia Dei Genitricis Mariæ sepultus. Mulier autem mane euigilans, [tollitur.] assumptis pro itinere suo necessarijs, ad prædictum cœnobium Septoniæ tendere mox incepit: ibique tandem perueniens, cum aliquamdiu Deum & S. Eduardum humili corde exoraret, sanitati restituta est.

[13] Pro interfectione autem istius Sancti Regis Eduardi, [2 monasteria a nouerca extructa.] prædicta Alfrida nouerca sua duo construxit monasteria fæminarum, unum videlicet apud m Werewelle, vbi & ipsa requiescit, & aliud apud n Ambresbyrij juxta o Sarum.

[14] p Anno ab Incarnatione Domini millesimo primo, cum iam merita gloriosi Martyris Eduardi fratris Regis Ethelredi miraculorum magnalibus, quæ quotidie ad tumbam ejus fiebant, longe lateque declararentur; & supernæ iam dispensationi, vt ejus sacræ Reliquiæ a terra levarentur, complacuisset; cœpit hoc quibusdam indicijs ipse Sanctus manifestare, & quo ordine id debuisset fieri visionibus quibusdam demonstrare. Nam tumulus, in quo requiescebat, tanta indies facilitate a terra elevabatur, vt liquido cunctis appareret eum a loco illo velle transferri. Præterea quoque cuidam viro religioso in visione apparuit, cui & dixit: Vade ad cœnobium, quod famoso nomine Septonia vocatur, & ad Abbatissam Virginem Alfredam, quæ ceteris inibi Deo famulantibus præest, perfer mandata. Dices ergo ei, quia in loco, in quo nunc iaceo, diutius esse nolo: & vt hæc fratri meo Ethelredo Regi absque aliqua dilatione denuntiet, ex parte mea impera. Qui mane consurgens ad Abbatissam, [S. Eduardo iubente] ut jussus fuerat, concito iuit, & cuncta, quæ ostensa sibi fuerant, sibi per ordinem narrauit. At illa super hoc omnipotenti Deo gratias agens, vniuersa protinus auribus Regis Ethelredi exposuit, sed & sepulcri ejus eleuationem cum summa deuotione innotuit. Audiens autem Rex tantam fratris sui gloriam, immenso perfunditur gaudio: & libenter quidem, si oportunitas daretur, ad tale ejus præconium conueniret, eleuationi ejus cum toto mentis affectu desiderans interesse. Sed quia varijs & grauibus hostium incursionibus circumquaque vallatus, præsentiam suam ad id peragendum minime exhibere potuit; nuntios ad reuerentissimum Sirebernensem Episcopum, [corpus solenni pompa eleuatur:] & ad quemdam magnæ Sanctitatis Præsulem, q Elssinum nomine, ceterosque probabilis vitæ viros dirigit, monens & imperans, vt venerabilis viri fratris sui corpus de terra eleuatum condigno loco reponerent. Qui secundum Regium mandatum ad supradictum monasterium cum magna virorum & mulierum turba libenti animo conuenientes, aperto cum summa veneratione gloriosi Martyris monumento, tanta ex eo odoris fragantia emanauit, vt omnes qui aderant quasi in Paradisi delicijs se constitutos æstimarent. Tunc Pontifices deuote accedentes, sacras Reliquias de tumulo sustulerunt, & in loco venerabili ad hoc præparato eas diligenter componentes, in Sancto sanctorum cum alijs Sanctorum Reliquijs in spirituali diuinæ exultationis tripudio intulerunt. Eleuatum est itaque sacrum corpus anno r XXI, ex quo illuc fuerat tumulatum.

[15] Succedente postea tempore pars Corporis ejus apud s Leof monasterium juxta Herforde, pars vero apud Abendoniam est translata. Locus vero apud Septoniam, [reliquiæ alio delatæ,] vbi pulmo ejus adhuc integra viuiditate palpitat, Edwardstowe dicitur.

[Annotata]

a Desumpta hæc sunt ex Chronico Ioannis Bromtoni Abbatis Iornallensis, & continentur a columna 873 linea 63.

b Bera etiamnum oppidum est Dorsetia, inter quod & castrum Corph. medium est Warham. [Bera.]

c Anno ergo 979 sequentia contigerunt.

d MS. Gorcomiense: ostensa sunt de cælo lumina magna super eum: ibique claudus gressum, mutus loquelam, cæcus lumen recuperauit.

e Elferus supra dicitur Merciorum Princeps.

f Wolfrida, Surio Wilfrida: in Actis S. Edithæ filiæ Wolftrudis, Dunelmensi Wlthrita, de ea supra actum. Colitur. S. Editha 16 Septemb.

g Imo triennium a cæde sumendum, vt sit annus 981 supra pro anno cædis sumptus.

h Septonia, Surio Scepthonia, de ea supra actum.

i Cambdenus Caer Paladur, & hæc falso putare vulgus, cum ab Alfredo Rege anno 880 extructa sit ob inscriptionem ex muri ruinis orutam & ex Malmesburiensi a Cambdeno editam. [Paladur.] In MS. nostro Gorcomiensi dicitur Cassebelianus regnasse, cum Iulius Cæsar Britanniam inuaderet; & quidem Rex 71.

k Imo Alfredus abauus erat S. Eduardi, vt supra deduximus: regnauit ab anno 871 ad annum 900, quo 26 Octobris obijt.

l Haylena, in diplomate Alfredi Saxonice & Latine ex Septoniæ monumentis ab Harpsfeldio edito, seculo 9 cap. 12 dicitur Ailena, [Haylena] quæ cogente infirmitate in eadem ecclesia facta est monialis. Asserus, qui tum viuebat, in Gestis Alfredi ista scribit: Aliud monasterium juxta Orientalem portam Scheftesburg habitationem sanctimonialium ædificare imperauit, in quo propriam filiam suam Æthelgeofue deuotam Deo Virginem Abbatissam constituit. Eadem fere habet Dunelmensis ad annum 888 & Ethelgeofam appellat At Westmonasteriensis Algiuam vocat. Sed hic non videtur distinxisse a S. Elgiua hujus monasterij reparatrice, [S. Elgiua.] auia S. Eduardi, a qua constructum illud scripsit Malmesburiensis supra citatus.

m Malmesburiensis lib. 2. de Gestis Pontif. Angl, de Warewalle, [Warewalle.] inquit scitur quod Elfrida vxor Regis Edgari ædificauerat illum in honore sanctæ Crucis, compuncta priuigni sui Edwardi nece indigna, cujus ipsa conscia & auctor fuit. Idem Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Angl. cap. 9 Elfrida de illo regali supercilio inclinata, dire pœnituit, adeo vt multis annis apud Werewellum carnem in delicijs nutritam cilicio conuolueret, noctibus solo strata sine ceruicali somnum hauriret, cruces præterca quascumque posset corpori comminiscens; speciosa mulier & pulchro viro sobria: sed, quod tantum nefas commisit, pœna digna.

n Idem Malmesbur. lib 2 de gestis Pontif. Angl. De Ambresburiensi, inquit nihil aliud ad nostram notitiam attigit, [Ambresburg.] nisi quod ab Elfrida S. Eduardi interfectrice & illud & Warewallense facta sint caussa pœnitentiæ.

o Sarum aliter Sarisburiensis, vrbs Episcopalis est in Wiltoniensi agro:

p [Sarum.] Pluribus in Chronico interpositis hæc continentur columna 884 a linea 14

q Ethelsinus alijs, præfuisse Schirburnensi Ecclesiæ traditur ab anno 982 ad 1006.

r Scilicet a 18 Febru. anni 981, ad 20 Iunij 1001, quo iam quatuor menses euoluti erant anni XXI.

s De Leof monasterio & Abbendonia supra actum.

DE S. ANSELMO EPISCOPO LVCENSI, MANTVÆ IN ITALIA

Anno MLXXXVI

Commentarius præuius.

Anselmus Episcopus Lucensis, Mantuæ in Italia (S.)

§. I. S. Anselmi Patria, veneratio, Vita scripta.

[1] Dvæ illustres Italiæ vrbes visuntur Luca & Mantua: illa in Etruria sub proprio suo Dominio liberam constituit rempublicam; ista in Gallia Transpadana, siue Lombardia, ad Mincium fluuium sub Serenißimis ducibus Gonzagis floret. Lucensis populus inter sanctos suos Episcopos enumerat & veneratur S. Anselmum, [S. Anselmus Mantuæ vt Patronus colitur,] quem a schismaticis expulsum excepit fouitque populus Mantuanus, ac pie mortuum Sanctisque adscriptum in vrbis suæ Patronum elegit, & quotannis ad diem XVII I Martij festum ejus solenni Officio celebrat, etiamsi incidat in secundam, tertiam vel quartam Dominicam Quadragesimæ, de qua tunc solummodo fit commemoratio. Si occurrat in Dominicam Paßionis aut Palmarum aut hanc proxime sequentes dies, transfertur Officium, Missa tamen in Cathedrali Ecclesia solenniter celebratur, & sacrum ejus corpus publice ostenditur: quod in majori Cathedralis ecclesiæ altari summa cum veneratione integrum vsque ad hunc diem seruatur, [& corpus adseruatur:] & magna populi religione colitur: vti ea præscribuntur in Officijs proprijs Ecclesiæ & diœcesis Mantuanæ, anno MDCXXVI jussu Episcopi Mantuani excusis.

[2] Apud Lucenses in archiuio Episcopali nonnulla authentica instrumenta visuntur, [Lucæ aliqua ejus scripta extant:] propria S. Anselmi manu exarata, quæ & pro sacris reliquijs adseruanda sunt, & ad recolendam ejusdem memoriam faciunt. In antiqua bibliotheca Canonicorum vix vllum de eo monumentum extat, exceptis paucis verbis, quæ in peruetusto codice, dum de Translatione aliquorum istius ecclesiæ sanctorum corporum agitur, ita subnectuntur: Alexander autem ille, [fuit nepos Alexandri II Papæ,] qui & Anselmus dictus, (sermo est de Alexandro II Papa) cui nepos successit Anselmus, qui Lucanam fide & opere clarificauit Ecclesiam, dum licuit, donec tempestas illum a loco isto separauit. Sunt hæc eruta a CL. V. Francisco Maria Florentinio in erudita lucubratione de vita Matildæ, magnæ Comitissæ Italiæ, cui Consiliarius adfuit S. Anselmus, de quo hic agitur. [& cum illo Midiolanensis:] Fuisse autem Alexandrum II Pontificem, antea Anselmum de Badagio dictum, nobilem Mediolanensem, doctrina & vitæ integritate illustrem, filium Anselmi, viri olim in ea vrbe primarij, tradunt Panuimus, Ciaconius & alij: ipsum autem S. Anselmum fuisse Mediolani indigenam & nobilis prosapiȩ, manifeste in Vita dicitur num. 14 vnde verosimilior etiam fit Panuinij & Ciaconij assertio. Possumus etiam non improbabili conjectura opinari S. Anselmum sub disciplina patrui, qui ab anno MLVI Ecclesiæ Lucensis creatus erat Episcopus, adoleuisse & omni genere scientiarum atque virtutum fuisse excultum. Addunt Ciaconius & nonnulli recentiores eum etiam ab Alexandro II creatum fuisse S. R. E. Cardinalem: a quo titulo plane abstinet auctor Vitæ coæuus & testis domesticus, & cum illo Baronius, Florentinius alijq; accuratiores scriptores, neque inter Cardinales ab Alexandro creatos enumerat eum Panuinius.

[3] Fuit tamen ab eodem designatus Episcopus Lucensis, & a successore ejus Gregorio VII anno Christi MLXXIII consecratus, dein anno MLXXXVI, die XV Kalendas Aprilis siue XVIII Martij ex hac mortali vita ad cælestem euocatus, quam plurimis claruit miraculis. [Vita scripta] Res ejus gestæ & miracula intra duos ab obitu ejus menses conscriptæ fuere, de quibus auctor num. 43 in Epilogo ista habet: Hæc de beatissimo Patre ac Patrono nostro Anselmo … ego B. peccator Presbyter, [a B. Presbytero ab illo consecrato:] suus in Pœnitentia, non dico filius, sed seruus, ab ipso multis cum lacrymis ad eumdem ordinem promotus, venerabiliter vobis expetentibus explicaui deuotus. Hæc Acta habuit Cardinalis Baronius, & non pauca inde tomo XI Annalium Ecclesiasticorum inseruit: eadem postmodum Petrus Consolinus Congregationis Oratorij Romæ Præpositus misit Iacobo Gretsero nostro, qui tradidit Sebastiano Tengnagelio Cæsareo Viennæ bibliothecario, a quo edita sunt Ingolstadij anno MDCXII inter Vetera monumenta, contra schismaticos pro Gregorio VII alijsque nonnullis Pontificibus Romanis olim conscripta. [edita Ingolstadij.] Annectebatur sub finem horum Actorum animaduersio D. Constantini Caietani, ex quo constabat apographum illud desumptum fuisse ex MS. pergameno antiquo codice, quem addit in propro suo musæo extare. Arnoldus Wion in Notationibus ad XVIII Martij asserit eamdem Vitam (cujus idem initium allegat) ab ejus contemporaneo grauiter conscriptam, [ex antiquo MS. codice.] haberi in cœnobio S. Benedicti de Padolyrone manuscriptam. Est illud monasterum a Matilda Comitißa liberaliter dotatum, & situm in agro Mantuano, in quo traditur relicto Episcopatu, vt num. 4 Vitæ legitur, monachus factus & regulæ S. Benedicti subjectus. Interim illud summopere miramur, Episcopum & Canonicos Mantuanos nesciuisse Vitam in dicto monasterio haberi, ac relicto authentico & integro instrumento debuisse ex Annalibus Cardinalis Baronij lectiones ad Matutinas recitandas colligere, licet ea hinc inde sparsim haberentur. Actorum S. Anselmi compendium habemus ex MS. Vltrajectino S. Saluatoris desumptum, quod omittimus.

[4] Nomen S. Anselmi inscriptum est Martyrologio hodierno Romano & Galesinij his verbis: Mantuæ S. Anselmi Episcopi & Confessoris. [nomen Fastis sacris inscriptum.] At loco omisso refertur in additionibus MSS. ad Vsuardum, a Witfordo in Martyrologio Anglice edito, & in Kalendario Missalis Romani anno MCCCCLXXXVII & MDVIII Venetijs excuso. Suffragium seu Commemoratio de S. Anselmo Episcopo Confessore dicendum præscribitur in Breuiario Wormatiensi anni MDLXXVI & Meldensi anni MDCXL desumptis, Antiphonis & Orationibus ex officio de Communi. Verum in Calendario Meldensis Breuiarij indicatur nomen Anselmi Cantuariensis Episcopi, vti etiam in Fastis Felicij. In MS. Florario ista leguntur: Eodem die Anselmi Velicensis Episcopi & Confessoris anno salutis MCL. Quæ videntur emendanda & scribendum Anselmi Lucensis, & anno MLXXXVI. Gelenius Fastis Coloniensibus adscribit, & Episcopum Mantuanum ex multorum errore appellat: at quomodo ad Colonienses spectet, plane silet. Adseruari apud Carmelitissas sanctimoniales partē superiorem capitis S. Anselmi scribit lib. 3. syntagmate 78, sed quia festum S. Anselmi ibidem XXI Aprilis colitur, Archiepiscopus Cantuariensis videtur intelligi. Adscriptus majori fundamento est Martyrologijs Benedictinis, Wionis, Dorganij, Menardi his fere verbis: Mantuæ, depositio S. Anselmi Episcopi Lucensis & Confessoris, maximæ humilitatis & doctrinæ viri. Maius elogium adiunxit Bucelinus, qui patria Mantuanum scribit, & in monasterio primum fuisse conditum, atque inde Mantuam translatum: quæ æliaque nonnulla melius abessent.

§. II. Varia antiquorum scriptorum de S. Anselmo ejusque libris scriptis elogia.

[5] Inter vetera monumenta contra schismaticos collecta, vna cum Vita S. Anselmi editi sunt a Tengnagelio libri duo carminum de Vita Comitissæ Mathildæ auctore coæuo Domnizone Presbytero: [Testimonia de S. Anselmi sanctitate,] ex quibus magna cum laude scriptoris allegat varia Baronius tomo XI & XII Annalium Ecclesiasticorum. Hic poëta lib. 2 cap. 3 de obitu S. Anselmi ista habet:

Mensis vt aduenit qui primus in in ordine cœpit,
Ejus in octauo decimoque die, Dominator
In cælis regnans Anselmum vexit ad æthra: [Domnizonis poëtæ coæui.]
Huic similis, credo, fuit hoc in tempore nemo.
Officium duplex monachorum Pontificumque
Nocte die complens, corpus macerabat vt hostem;
Catholicus, cœlebs, pius & sobrius fuit æque:
De cujus vere tristantur morte fideles,
Schismatici gaudent: erat his contrarius autem,
Quem sibi commissum per Gregorium Comitissa,
Vt decuit digne sepeliuit moesta benigne.
Artus Anselmi condiuit Mantua terris:
De quo quod gliscit, monstrasti, Christe, Mathildi:
Nam vittute tua fecit miracula plura.
Seruulus iste tuus de Sanctis extitit vnus
Catholicæ parti signum quasi debilitatis,
Inde triumphando gaudet Comitissa precando.
Hujus enim Patris precibus putat auxiliari,
Cumque daret tumba Sancti miracula multa;
Proderet vt multis post nos per secla futuris,
Iustitiæ cultrix ea partim fingere jussit,
Quæ, simul & Vitam Capellani, sibi dictant
Tertius existens ab eo Lucensis, & ille
Rangerius Rector dictauit eam sibi metro.
Dictauit pulchrum nuper librumque secundum,
Qui baculi litem diffinit, misit eique.

Hæc ibi. Secundus a S. Anselmo Episcopus Lucensis fuit Gothifredus, cui tertius ab S. Anselmo succeßit memoratus Rangerius, qui anno MXCVIII interfuit Concilio Romano. At quæ hic scripsit poëmata siue de vita & miraculis S. Anselmi, siue de natura Inuestiturarum, aut perijsse aut alicubi cum puluere ac situ, blattisque & tineis adhuc luctari, opinatur Tengnagelius: qui dicto poëmati Domnizonis præposuit vti repererat, Relationem de Thesauro Canusinæ Ecclesiæ Romam transmisso: cuius Relationis priorem partem hic damus ob celebrem S. Anselmi memoriam, [alterius, de thesauro Ecclesiæ Canusinæ Gregorio VII oblato,] & est huiusmodi:

[6] Anno Domini MLXXXII Comitissa Matildis cum Episcopo Anselmo, qui & Vicarius erat Papæ Gregorij VII in illis diebus in Longobardia, thesaurum Ecclesiæ Canusinæ postulauit Abbati Gerardo, qui tunc præerat præfatæ Ecclesiæ, ad dirigendum PP. pro defensione Romanæ Ecclesiæ, quæ illo tempore persecutionem grandem habebat a Guiberto hæresiarcha. Itaque prænominatus Abbas vna cum congregatione Fratrum, fidelem amorem & dilectionem habens in B. Petro & Romana Ecclesia, Vicario ejus ex Comitissȩ petitione alacriter thesaurum obtulit, qui viginti & quatuor coronæ erant … Tandem transmisso thesauro Romam per assensum & voluntatem Papæ, qui chartam oblationis de omnibus prædijs prædictæ Comitissæ ab ea receperat; supra nominatus Vicarius, qui & hunc Episcopatum tunc jussione Papæ regebat, rogante Domina Comitissa pro aliquantula restauratione ablati thesauri, duas Capellas in Filma, & vnam in Casula supposuit Ecclesiæ Canusinæ. Postea Episcopus Heribertus, Catholice Romanam diligens Ecclesiam, factum Episcopi Anselmi laudauit, & laudans firmauit, Ecclesiamque Canusinam consecrauit. De Canusio, alijs Canosa, infra in Vita agitur num. 13. distat a Regio Lepidi IX millibus passuum; habet nunc proprium Comitem, qui alias ditiones tenet in Dominio Mutinensi. Ast Episcopatus, quem rexit S. Anselmus est dictæ vrbis Regiensis, cuius Episcopus Heribertus, infra in Actis num. 33 Aribertus dictus, interfuit sepulturæ S. Anselmi; apud Vghellum Eubertus appellatur, & perperam statuitur fato functus anno 1081.

[7] Inter transalpinos scriptores, qui S. Anselmi meminerunt, primus censeri potest Bertoldus Constantiensis, qui in Appendice ad Marianum Scotum vsque ad annum MLXXXVI deducta ista ad annum MLXXXII profert: Beatus Anselmus, [Bertoldi Constantiensis.] Beatus Anselmus, quondam Lucensis Episcopus, ipso eodem depositionis suæ anno innumerabilibus cœpit miraculis coruscare: qui post obitum venerabilis Papæ Gregorij VII fideles S. Petri contra tyrannidem Henrici adhuc in carne viuens, multum incitauit; sed multo plus post obitum suum miraculis coruscans, eosdem contra eumdem persistere confortauit: vnde & pars Henrici de die in diem cœpit deficere; Catholici autem in fidelitate S. Petri non cessauerunt proficere. Proximus Bertoldo est Sigebertus Gemblacensis, qui ad eumdem annum ista Chronico inseruit: [Sigeberti Gemblacensis,] Anselmus Lucensis Episcopus, Hildibrandi Papæ cooperator indefessus, apud Mantuam exulans moritur, qui in Hieremiam & in Psalmos tractatus edidit, & doctrinam Hildebrandi libro luculento confirmauit: cujus sanctitas miraculis declarata est.

[8] His aliquanto iunior Paulus Bernriedensis in Vita dicti Hildebrandi siue Gregorij VII, quam anno MCXXXI scripsit, ista habet: Hic introducendus videtur præcipuus virtutum ejus sectator & hæres, Beatus videlicet Anselmus Ecclesiæ Lucensis Antistes: [Pauli Bernriedensis,] qui ante omnia id studij semper habuit, vt imitaretur eum in omnibus, adeo vt descrepare ab illo prorsus nollet in aliquo. Deinde quidquid in eo fuit, illius semper meritis attribuit. Gregorius namque veluti fons erat; Anselmus quasi riuus fluebat, & arida irrigabat. Ille quasi caput totum corpus gubernabat; iste ceu manus studiosa, quod injunctum superabat. Ille sicut sol illuminauit omnia; iste velut splendor declarauit singula. Olim Elias ex mortalium cohabitatione transiturus, dimisit Helisæo pallium suum, Prophetici muneris instrumentum; similiter & Gregorius ex hac mortali vita migraturus transmisit Anselmo Pontificalis insigne potestatis, videlicet mitram capitis sui; hoc nimirum Deo cooperante, vt sicut ille Prophetiæ per pallium hæreditauit prærogatiuam, ita & iste sacerdotalem per mitram obtineret eminentiam. Nempe eo vsque processit similitudo, vt sicut Helisæus per pallium Eliæ virtutum signa demonstrauerat; ita & Anselmus per mitram Gregorij quædam magnalia exhibuerit. Nam, vt de pluribus vnum magis diuulgatum proferamus, reuerendus Mantuanæ Præsul Ecclesiæ Vbaldus multis iam annis grauissime spleneticus & toto corpore vlceratus, præsertim in cruribus, sic vt vix quomodolibet stare posset, vix etiam iacere vel sedere, qui & multa in medicos erogauerat, nihilque profecerat, apposita eadem mitra, vbi maior ingruerat dolor, pristinæ redditus est sanitati. Libet eiusdem Anselmi de Psalmorum tractatibus paucas sententias excipere, & quam pium affectum erga sanctitatem Magistri sui Gregorij habuerit euidentius ostendere. Sic ergo loquitur in ttactatu secundi Psalmi: Astiterunt Reges terræ & Principes conuenerunt in vnum aduersus Dominum & aduersus Christum eius. Reges terræ, membra videlicet eius qui regnat super omnes filios superbiæ, non solum venerunt, sed & astiterunt, & exercitu suo Romanam Ecclesiam obsederunt, & Principes Sacerdotum conspirantes conuenerunt in vnum contra S. Petrum & contra Vicarium eius Gregorium, imo ipsum, qui dixit: Qui vos tangit, me tangit: qui vos spernit, me spernit. Crucifigunt iterum Filium Dei. … Quantæ vero sanctitatis Tractator ille fuerit, partim ex lectione Sanctorum gestorum eius animaduertimus, partim ex relatione religiosorum Fratrum, qui se de longinquo ad sepulcrum eius per reuelationem inuitatos venisse, & a grauibus atque diutinis languoribus absque mora liberatos fuisse testati sunt, perpendimus.

[9] Dictis Scriptoribus adiungendus Conradus Abbas Vrspergensis, qui in Chronico ad annum MCCXXX deducto, de epistola S. Anselmi ad VVigbertum agit ad annum MLXXX & nonnullis ex ea prolatis, ista addit: Hæc scripsit Anselmus Episcopus, [& alijs.] vir litteris apprime eruditus, ingenio acutissimus, facundia præcipuus, &, quod omnibus maius est, in Dei timore & sancta conuersatione nominatissimus, adeo vt tam in vita quam post mortem referatur miraculis clarus.

[10] Addi possent, qui Catalogos Scriptorum Ecclesiasticorum contexuerunt, ante memoratus Sigebertus, Trithemius, Sixtus Senensis, Arnoldus VVion, Antonius Posseuinus, Robertus Bellarminus, Philippus Labbe, Autbertus Miræus: Sed cum sua encomia e dictis auctoribus aut mox referenda Vita decerpserint, nolumus similia conglomerare. De præcipuis scriptis agitur infra cap. 5. quibus alia addunt Posseuinus & VVion, quæ Lector apud eos videre poterit, & accuratius iudicium ferretur, si a Mantuanis omnia conquisita simul typis ederentur.

VITA
Auctore domestico Presbytero Pœnitentiario B.

Anselmus Episcopus Lucensis, Mantuæ in Italia (S.)

BHL Number: 0536, 0537

AVCT. COÆVO DOMESTICO.

PROLOGVS.

[1] Deuotis quorumdam precibus instanter cogimur, vt vitam sanctissimi Patris nostri Lucensis Episcopi, Domini Anselmi, quam præsentes vidimus, & a pariter commorantibus fideliter accepimus, compendioso explicemus labore: quæ tot certe ac tantis prȩclara fulsit virtutibus, [Auctor a se visa aut testibus fidelibus probata narrat:] vt minime nos ad injunctum tale negotium sufficiamus. Atqui dum venerabile desiderium illorum perpendimus, tametsi non sufficimus, vtcumque tamen, quod expetunt incipimus: quoniam fidelibus cunctis fidei præstat firmamentum & cornu salutis; excommunicatis autem confusionem, verecundiam, detrimentum & perniciem.

CAPVT I
S. Anselmi doctrina. Episcopatus Lucensis Monachatus.

[2] A Pueritia qualiter vixerit, tum quia plene non nouimus, tum quia reticere in præsentiarum satius æstimamus, prætermittimus. Studiosum tamen iam tunc in scholasticis etiam legendis libris fuisse, ipso sæpius referente cognouimus; quod & rei evidenter probauit effectus, [S. Anselmu præclare eruditus,] quia in arte Grammatica & Dialectica extitit peritus. Dum autem videretur iam idoneus, nempe meritis, moribus ac scientia dignus vt in honorem sublimaretur Episcopatus, mittitur a Reuerendissimo Papa a Alexandro ad b Regem, dato sibi comite religioso Episcopo c S. Ruffinæ nomine d Meginardo. Sed quia iam perfecte cœperat odisse, vt sacri Ordines Ecclesiastici a secularibus darentur potestatibus, [Episcopus designatur ab Alexandro II.] quacumque vel occasione vel ratione potuit absque dignitatis inuestitura discessit; quamquam ea intentione Domnus Papa illum direxerit. Nec mirum: qui enim operatus est postea per eum multa Deus, Catholicæ illum electioni reseruauit. Rex autem quasi despectum se doluit, & regalis Imperij tamquam magnum detrimentum deplorauit.

[3] Defuncto itaque prædicto Papa Alexandro, dum sanctissimus e Gregorius VII in Romanum Pontificem, Spiritus sancti instigatione ac voto communi Clericorum & laicorum, diu renitens esset electus; vt sequeretur eum iste in omnibus, [consecratur a Gregorio VII.] in Lucanam Ecclesiam est & ipse electus Episcopus, atque ab illo postmodum religiose consecratus. Igitur, dum aliquanto tempore, non semel aut bis sed sæpius, cum eodem religiosissimo Ordinatore suo moraretur, vitam eius considerauit ineffabiliter mirabilem ac mirabiliter ineffabilem. Quia, [huius virtutes imitatur;] cum de omnibus & singulis finibus seculi fieret ad eum concursus, rite omnibus satisfecit: veritas vero & iustitia numquam ori eius defuit; imo, quod magis est mirandum, in ipsis secularibus negotijs sæpius excessit mente, exhilarato spiritu suo cælesti contemplatione; qui, si priuatus interdum extiterit, reuelationibus etiam diuinis iucundatus est & confortatus. Huius, inquam, vestigia dum exequi feruenter desiderat, incipit obliuisci mundum, ac totis viribus mentis & corporis, die ac nocte, suspirare in Deum, committens se non solum assiduæ lectioni, verum etiam continuæ afflictioni. f Et perscrutatis diuersarum auctoritatum libris, incipit vitam suam perditissimæ damnationis æstimare, atque accepti ministerij dignitatem graue oneris periculum, non honoris gaudium cogitare. [dolet ob investituram ad Imperatorem se fuisse profectum:] Illud vero ante omnia metuens, quod post Catholicam electionem de manu Regis annulum suscepit & Pastoralem baculum; irritum prorsus æstimauit, quidquid operatus est, quasi auctoritate illius abominabilis inuestituræ: sed & Domnus Papa id solum aliquando vituperauit in illo.

[4] Disposuit ergo orationis causa Sanctorum aliqua visitare limina, & nescientibus, [fit monachus Benedictinus] qui cum ipso erant parentibus ac fidelibus, fit subito monachus, regulæ S. Benedicti g subiectus. Qui non post multa, a Beatissimo Papa Gregorio inuitus reuocatur: in cuius etiam manum quidquid a Rege acceperat reddit & refutat, omnisq; datio regalis in illo euacuatur: ipse vero in plenitudinem dignitatis h vix relicto sibi habitu monastico, restauratur: [reuocatur a Papa:] nam & illum subtrahere sibi Domnus Papa minabatur. Quantæ igitur abinceps religionis fuerit, nec lingua potest referre nec manus scribendo valet exprimere. Monachi pariter & Canonici vitam & ordinem conabatur explere: conabatur etiam modis omnibus, vt sit seruus prudens & fidelis, vt in messe Domini non inueniatur otiosus, nec abscondat pecuniam Domini sui: verum vt possit reuertenti Domino fiducialiter occurrere, dicens, Domine, ecce mna tua decem mnas acquisiuit.

[5] Fit ergo verbi Dei prædicator egregius, instructor religionis præcipuus, [egregius concionator,] amat Clerum reuerenter, docetque sapienter, cunctumque populum instruit decenter: vtque breuiter concludam, omnibus omnia factus est, [instruit omnes, maxime Clericos,] vt omnes lucrifaceret. Diœcesim suam diligenter circuit, vitam omnium, præsertim Clericorum, dignoscere gliscit, & vt omnis Clericus sui nominis compos existat, paterne monet multumque desiderat. [epist. 2. ad Nepotianum.] Sic enim eruditissimus Doctor Hieronymus vitam describens Clericorum, ait, quod a sorte Dei Clericus dicitur; scilicet vt abjecto mundi hujus impedimento, nihil præter Deum sortiatur. Primo igitur Canonicos Ecclesiæ majoris in ciuitate Lucana, quæ est in honore sanctissimi Episcopi & Confessoris Martini dedicata, [& Canonicos:] mitissime aggreditur, monet, blanditur & suadet, vt opere exerceant, quod nomine dicuntur. Canonicus enim quasi Regularis dicitur: vtque regularem agant vitam, studiose prædicat & precatur. Cumque diutius illis instaret, idemque frequenter instigaret, indignati tandem sunt, ac temere nimis responderunt. At ille, sicut Pater pius & mansuetus, benigne omnia suscipit, nec tantum vinci a malo non vult, sed in bono vincere malum studet. Promittit denique, [vitam cum illis communem agere addicit.] tamquam alter factus religiosissimus Episcopus Augustinus, vt vitam cum illis peragat communem. Nihil præter illos proprium, verum omnia simul vult cum ipsis habere communia; vult effici pauper, vt diuites illos faciat in Christo: omni omnino conamine tum spiritualiter tum seculariter nititur eos allicere.

[Annotata]

a [Alexander 2 Papa] Hic est Alexander II Papa creatus anno 1061 circa Kalend. Octobris, ante Episcopus Lucensis & Anselmus dictus. Qui eum Episcopatum voluit conferre S. Anselmo nepoti suo, vt supra diximus.

b [Henricus 3 Imper.] Henricus, III nomine Imperatoris, at Regis Germaniæ IV, patri suo Henrico, cognomento Nigro anno 1056 mortuo successit quinquemnis. Hic perpetuo fere dissidio auulsus est ab Romano Pontifice, quod Episcopos & Abbates partim pretio, partim priuata auctoritate constitueret: quam potestatem vulgo inuestituram appellabant.

c [Episcopatus SS. Ruffinæ & Secundæ.] Sedes Episcopalis SS. Ruffinæ & Secundæ, de quibus agendum 10 Iulij, est vrbs Siluæ Candidæ, quæ dein anno 1120 a Calixto II conjuncta est Episcopatui Portuensi siue S. Hippolyti.

d Meginardus seu Maynardus, ex monacho Casinensi Episcopus & Cardinalis ab Alexandro II creatus est, [Meginardus Cardin.] illique bibliotheca Vaticana commissa. Consule Leonem Ostiensem lib. 3. hist. Casin. cap. 9 & 10, Vghellum, Ciaconium aliosque.

e Decimo Kalend. Maij anno 1073, post sepulturam Alexandri electus est Gregorius VII, ante Hildebrandus dictus: qui Kalend. Septemb. scripsit epistolam ad S. Anselmum electum Lucensium Episcopum, [Gregorius 7 Papa.] de inuestitura.

f Hæc infra explicantur num. 21, quorum priora in Apographo Baronij hic jungebantur, vt videre est ad an. 1073 num. 60.

g Apud Baronium num. 61 adjungitur & Cluniacensium consuetudini. Desunt illa etiam in codice Wionis.

h Ibidem mutato tantum habitu restauratur, vtrumque conjungit Florentinus pag. 135.

CAPVT II.
Auxilia Mathildæ Marchionissæ præstita. Calumniæ & deiectio ab Episcopatu.

[6] Inuitat tandem sui studij adjutricem a Marchionissam D. Mathildam, [Accipit adiutricem Mathildam Marchionissam:] moribus ac genere nobilissimam, quæ spiritualis & religiosissima in occulto, secularem, aut vt verius dicam, militarem agebat vitam in manifesto: sic tamen spiritualem habebat ac secularem, vt & illam in Christo & istam faceret pro Christo. Quæ vero secularis, hæc majoris illi fuit angustiæ ac laboris; sed & multo pluris, spero, retributionis: illa etenim voluntatis fuit propriæ, ista quidem obedientiæ. Si quid ergo habebat ipsa ingenij, si quid sapientiæ vel consilij; id effudit hoc in negotio hilariter. Igitur prædictos alloquitur Canonicos, tum communiter tum singulariter: incitat, instigat eos, confortat atque spondet Ecclesiæ augmentum & honorem; ipsis quoque commodum tam in futuro quam in præsentiarum. Promittit etiam parentibus ipsorum diuitias & honores; quatenus vel sic attrahere possit voluntates illorum. At illi seculo nequam excæcati, respuunt omnia: eligunt magis aquam angustiæ in damnationem, quam vinum lætitiæ in saluationem. Optant pauperes potius esse diaboli, quam diuites Christi.

[7] Prædictus autem Præsul & Pastor diligentissimus, nolens oues sibi commissas perire; tum minis tum blandimentis eos aggreditur. [inculcat decretum Leonis IX.] Cui dum resisterent illi, & quantum potuerunt contradicerent; iam tunc, credo, nimium sed inaniter fatigatus cessasset; nisi quod Beatus Papa Leo IX. sub decreto anathematis statuerat, vt ejusdem Ecclesiæ Canonici vitam agerent communem & viuerent regulariter: cujus decreti quotiens vidit aut recordatus est præceptum, expauit nec tacere ausus fuit. b Accidit igitur, vt eamdem ad ciuitatem sanctissimus Papa Gregorius VII veniret; perlatumque est ad ipsum idem illud negotium: [adiuuatur a Gregorio Papa istic præsente,] qui mox incipit paterno illos primum affectu admonere, ac dicere: quoniam Romani Pontificis decreta præterire non licet. Rogat eos & suadet benigne, quatenus saluberrimis obediant decretis, & Reuerendissimi Patris exequantur voluntatem: nec semel aut bis, sed sæpe ac multum, aliquando cum eodem sancto Episcopo, interdum sine ipso alloquitur illos, tum dure tum blande, proferens eis Scripturas sanctas & auctoritates authenticas. Illi vero, etsi humiliter se beata quandoque monita finxerunt audire, omnia tamen absentes deprauarunt.

[8] Vocantur denique ad Sedem Apostolicam, ibique conspiratores in proprium Episcopum & insidiatores detecti sunt. Prolatis ergo Canonibus & lecto Capitulo sancti Martyris & Episcopi Fabiani, [rebellibus in Concilio damnatis,] qui conspiratores & insidiatores suorum Episcoporum Curiæ tradendos instituit; judicio totius sanctæ Synodi etiam ipsi Curiæ traduntur. Tunc fidelis & prudens Marchionissa Mathilda, seruos illos appellans, in seruitutem Curiæ vocauit eos: quam ob caussam tristes, præter quam credi potest, etiam aduersus ipsam quotquot potuerunt conspirare fecerunt. Conuenerunt ergo quam plures iterum Episcopi apud S. Genesium, quod castrum a ciuitate Lucana non multum distat, inter quos reuerendissimus Albanensis Episcopus, nomine Petrus Igneus c vicem D. Papæ agebat: qui cum eodem Lucensi Episcopo S. Anselmo & cum reliquis omnibus conspiratores illos excommunicauit: [& Petro pseudo-Episcopo constituto,] vnde insolabiliter illi dolentes & indignati, totam ciuitatem malitiose commouerunt, & freti auxilio perditissimi hominis, quondam dicti Regis Henrici, religiosissimum Episcopum a ciuitate repulerunt: sed & prædictæ Dominæ rebelles penitus facti sunt. Hujus vtique conspirationis præfatæ caput & princeps fuit quidam, nomine Petrus, falsa professione Canonicus, Ordine damnationis suæ Subdiaconus, mente superbus, incontinens moribus, verbis procax, corpore incompositus, vir sanguinum & fomes omnium spurcitiarum: qui propter immensitatem malitiæ suæ factus est subito contumax præco Henricianæ tyrannidis, & post aliqua fit etiam familiaris Curiæ iniquitatis: quam justa quidem interpretatione a cruore dico Curiam, vel potius vniuersæ turpitudinis sentinam. [deijcitur a Sede]

[9] Hic denique post tempora non plurima, veniente in d Tusciam Henrico cum Hæresiarcha Wiberto, de quo latius postmodum tractabimus, quoniam instanti videbatur oportunus insaniæ, eo quod nec in Deum timorem nec reuerentiam habebat in hominem, imponitur Episcopus erroris, eiusdem Lucanæ ciuitatis: [in castro priuatus degit:] qui adiunctis sibi totius terræ nequissimis, videlicet perjuris, latronibus, fornicarijs & adulteris, terram Ecclesiæ inuadit, castella & homines vi aut fraude vel pretio sibi asciscit. Vnum solummodo castrum venerabili remansit Episcopo, quod etiam tyrannus ille, eo quod ciuitati erat proximum, quasi quotidie incurrens, deuastauit prædis incendijs atque homicidijs. Ille autem mansuetissimus omnium; omnia gaudens sustinuit, paupertatem pro Christo optauit; qui & duobus Capellanis contentus ac paucis seruientibus, cum reuerendissima quam prædiximus Matrona, humilis permansit. Atqui, vt vniuersæ maledictionis tunicam aduersarius ille indueret, demum ab hæresiarcha Wiberto, non dico consecratur, sed execratur: quatenus similis similem in omnibus imitaretur. Nam sicut ille Romanam inuadendo Ecclesiam commaculauit, superstite adhuc sanctissimo Papa Gregorio VII; ita iste Lucanam, viuente religiosissimo suo Episcopo. Itaque, vt beatissimi Martyris Cypriani verbis vtar; nullus vel iste, vel ille: quia nec successor, nec antecessor cuiusquam aut ille, aut iste: ambo parricidæ, ambo sceleratissimi violatores suæ matris Ecclesiæ.

[10] Dum ergo expulsus ille cum Maria securus desideraret sedere, facti sunt Episcopi & Principes pene omnes, non solum dico inobedientes, verum omnino rebelles sanctæ Sedi Romanæ; & inuenta est sola atque vnica Dux & Marchionissa Mathilda in fide permanens, [Mathildam a Papa commendatam obseruat:] zelum Dei habens, Domino Papæ Gregorio obediens. Quia, vt sanctissimam eius vitam & religionis cognouit ardorem totam se suæ tradidit dispositioni, sperans ab oneribus mundi huius tali inobedientia explicari: cui e contrario in remissionem datur, vt quasi altera Delbora, populum judicet, militiam peragat, hæreticis ac schismaticis resistat. Atque ne tamquam sola deficiat, custodienda commendatur præscripto Lucensi Episcopo S. Anselmo; commendatur, inquam, omni diligentia & affectu caritatis, commendatur a beatissimo Magistro fidelissimo discipulo, sicut in cruce Christus matrem Virginem Virgini discipulo commendauit, Mater, inquiens, ecce filius tuus: ad discipulum autem, Ecce mater tua. [Ioan. 19] Ita ergo, dum vterque mundi voragines euadere, & contemplationi vacare conatur, maioribus mundi negotijs implicatur. e Sanctissimus igitur talis ille discipulus dum custodiæ illius & studet satagere, & omni studio sanctitatis magis ac magis de die in diem exardescere; possumus certissime de illo affirmare, quod repleuit eum Dominus spiritu sapientiæ & intellectus: & erat magni consilij Angelus. Nam cum multa haberet secularia iudicia, suprascripta f D. Mathilda, deuota D. Petri ancilla; ipse suis eam consilijs ita peragere fecit omnia, [præclare instruit:] vt & Euangelica præcepta & Canonum instituta legumque jura seruaret; quod in humanis mentibus & ingenijs raro vel numquam inuenitur. Verum ipse suo a Magistro Beatissimo Papa Gregorio sic didicerat; Spiritus vero sanctus vtrumque repleuerat,

[Annotata]

a Mathilda Marchionissa, alijs magna Comitissa, filia erat Bonifacij Marchionis Tusciæ & Lombardiæ. [Mathilda] Huic tradidit Alexander Papa Clericum sibi familiarem, qui illam in deuotione Ecclesiæ conseruaret: huic nomen erat Anselmus, qui vsque ad mortem domum eius gubernauit, & ipsam in agendis direxit, qui postea fuit Lucensis Episcopus, vti ea refert Ptolemæus Lucensis ad an. 1066.

b Anno 1077 asserit Florentinus pag. 184.

c Petrus, Igneus cognomento, vti legitur insertum apud Baronium, [Petrus Igneus.] ita dictum, quod ignem illæsus transierit monachus Valis-Vmbrosæ sub sancto Ioanne Gualberto, vti ad huius Vitam 12 Iulij dicetur. Cardinalis creatus & Episcopus Albanensis multas legationesobiuit, sancte mortuus 8 Ianuarij anno 1087. Ceterum conuenisse cum Petro Episcopi anno 1080 dicuntur apud Florentinum pag. 199.

d Anno 1081, quando XIII Kal. Augusti datum priuilegium Lucæ, ab Henrico ibi præsente. Ita Florentinus pag. 206.

e Baron. Sanctissimus itaque Dominus noster & pater Anselmus custodiæ &c.

f Idem, Domina Mathildis, vnica B. Petri filia.

CAPVT III
Excommunicatio Henrici VI Imperatoris. Legatio S. Anselmi ad eum impedita.

[11] Tvnc ergo incredibili iam modo Romanus orbis in se ipsum fremuit & insaniuit: nam Henricus, filius Imperatoris Henrici Tertij, [Henricum IV Imp.] magnas in omnes Catholicos inimicitias exercebat: qui dum ab ipsa infantia, defuncto iam Patre, suscepisset regni gubernacula, [perturbatorem Ecclesiæ] impletum est quod per Salomonem dictum est; Væ terræ cuius Rex puer est. Nam puerilibus se consilijs committens, omnium genera spurcitiarum edoctus, cunctam mox religionem & iura omnia confundere non erubuit, ac suæ libidini in omnibus turpitudinibus * instuduit. Illo siquidem in tempore non quisquam Episcopus aut Abbas siue Præpositus esse potuit, nisi qui maiorem pecuniam habuit vel ipsius spurcitiarum compos extitit & fautor assensit. De nullius certe vita vel conuersatione agebatur bona; imo abominabilis religio omnis & veritas atque iustitia habebatur. Ille Sacerdos laudabilior, cuius vestis comptior, cuius mensa copiosior, cuius concubina splendidior: nec miles dicebatur gloriosus, nisi ter fuerit aut quater periurus. [monet Gregorius Papa per Legatos,] Quod dum Beatissimus Papa Gregorius dolens ac tristis consideraret, cupiens sanctam Ecclesiam vsui Ecclesiastico & legibus restituere Canonicis, misit ad eum frequenter benignas legationes, tum paterne admonens tum asperius etiam redarguens. [Imperatricē matrem, & Episcopos:] Atqui dum hoc quoque modo minime se percepit proficere, tandem direxit ad eum matrem ipsius religiosissimam Imperatricem a Agnetem; & cum ea reuerentissimos duos Episcopos, b Prȩnestinum & c Cumanum, quibus vtique præsentibus; audito diligenter eorum consilio, pœnitentiam simulauit, obedientiam deuouit, emendationem de omnibus promisit.

[12] Redeuntibus autem illis, in seipsum est ille reuersus, deterior quam olim effectus: nam inaudita deinde audacia & admirabili superbia, [arrogantem sibi auctoritatem supra Papam] sui facinoris compotes, nec dicendos d Episcopos collegit in ciuitatem Wormatiam, habitoque conciliabolo proscripserunt primæ Sedis Episcopum, quod a seculis non est auditum. Fecit deinceps legationem in Italiam, eamdem affirmans præsumptionem per schismaticos sibi complices Episcopos. Huius legationis lator fuit quidam e Eberhardus nomine, Teutonicus natione, filius sæculi, hamus diaboli, inuentor omnis fere mendacij. Hic circuiuit & perambulauit terram, vt schismatica omnes inficeret contagione. Multos certe qui propter interdictum Domini Papæ diuino ab officio cessauerant, ipse interdictus & vinculo perditionis ligatus, inaudita temeritate ac superbia reconciliauit: & ex parte Domini sui Regis, vt Officium more priori celebrarent, indixit. [excommunicat:] Cum igitur dissimulare amplius tanti facinoris malitiam non posset Apostolicus, excommunicauit tam ipsum quam omnes ipsius f fautores, atque omnem sibi regiam dignitatem interdixit, & obligatos sibi Sacramentis ab omni debito fidelitatis absoluit: [& regiam dignitatem interdicit,] quia quod verecundum etiam est dicere, præter hæreticam quam prælibauimus culpam, aderant in sancto Concilio nuntij illius sic audentes latrare: Præcipit Dominus noster Rex, vt Sedem Apostolicam & Papatum, vtpote suum, dimittas, nec locum hunc sanctum vltra impedias. Pro nefas! & o execrabilem infelicissimi hominis temeritatem! En ecce suum esse dicit, quod soli Apostolorum Principi Petro Christus Dominus commisit: nec subito quidem commisit, verum tertio antequam committeret interrogauit; Simon, inquiens, amas me? Non tamquam ipse ignoraret, sed vt futuris temporibus prouidentiam præsignaret, ne cito & præcipitanter cuilibent cura committeretur animarum. Illi ergo post tertiam tandem sui amoris certam sponsionem; Pasce, inquit, oues meas: non Regem, non Imperatorem, aut aliquam Christianæ professionis conditionem excepit, præter eum qui suam se ouem abnegauerit. Igitur, quem sui solius judicio Dominus reseruauit, hic non solum judicare, verum etiam suum dicere, & quantum in ipso est, audet damnare: quam ob causam omnis illa sancta Synodus jure indignata, anathema illi conclamat atque confirmat.

[13] Igitur non post multa idem Reuerendissimus Papa, per quem restaurari cœperunt omnia Iura canonica, vsque ad ipsum prorsus pene abolita, rogatur a quam g pluribus regni Principibus, præsertim a Comitissa Mathilda confortatus, quæ tunc maximam partem regebat Italiæ, [abiturus in Germaniam,] quatenus in partes Teutonicas ob communem Matris Ecclesiæ necessitatem descendere dignaretur. Illi etenim propter insolentiam suam & anathema Henricum Regem & Dominum abrogauerunt: qui etiam pariter conuenientes coëgerunt eum, vt repudiatis consiliarijs iniquitatis, priuatim ipse quodam in h castello maneret, ne multos lepra sui anathematis contaminaret. Decreuerant enim apud se, vt accersito humiliter sancto Papa Gregorio i in ciuitatem Augustam, etiam ipsum in commune totius regni concilium ante Iudicem vniuersæ Christianitatis adorarent: desiderantes, vt auctoritate Apostolica, aut emendatum eumdem & absolutum recuperarent; aut ipso juste reprobato, alium in Christo eligerent. At ille, accusante se conscientia sua, [occurrentem Imperatorem supplicem absoluit] sanctum conuentum non expectauit sed venit obuiam Domno Papæ in oppido k Canusio, humiliatus vsque ad pedes ejus; & facta securitate Domno Papæ per sacramenta, provt ipse dignatus est præcipere, præsentibus Episcopis & Abbatibus atque Comitissa Mathilda & l Adeletia alijsque pluribus, tertia demum die est absolutus; verumtamen in regnum non est restitutus. m

[14] Itaque ad priora iterum regreditur consilia, ad excommunicatorum peruersa conuenticula; & quod n jurejurando promiserat breui tempore obseruabat. Nam infra quindecim, vt opinor, dies, cum beatus Episcopus Anselmus legationem Domni Papæ vna cum religiosissimo Ostiensi Episcopo o Gerardo Mediolanum deferret, impediti sunt a militibus illius, & captus est Ostiensis Episcopus; [ab hoc relapso legatio S. Anselmi impeditur.] Sanctum vero Anselmum nequaquam ausi sunt tangere, quoniam indigena fuit, & nobilis prosapiæ. Ipse autem vltro se capiendum ingerebat dicens, quod a socio Legationis non discederet: aut illum, inquiens, dimitterent, aut se captum cum ipso tenerent. At illis hoc non præsumentibus, tristis abscessit, volens, si posset, pro fratre suam ipsius animam ponere. Hæc est enim perfectio caritatis, hæc summa dilectionis, vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Solent alij tanta in necessitate simulare multa ac dissimulare, mentiri quidam & perjurare plurimi: hic autem nec vno verbo simulationis quidquam simulare voluit: quod bene quidem potuit, sicut ab ipsis qui capti sunt postmodum audiuimus. His vtique ac similibus multis, irrita facta sunt dicti olim Regis Henrici sacramenta.

[Annotata]

a Ipse Gregorius lib. 2 ep. 30 scribit ad Henricum Imp. ista: Filiæ quoque nostræ, fidelissimæ vestræ, Beatrix Comitissa, & filia ejus Mathildis non modice nos lætificauere, scribentes nobis de amicitia & sincera dilectione vestra: quod libentissime accepimus, quarum consilio sed & persuasu dilectissimæ matris vestræ Augustæ ad hoc inducti sumus, vt has vobis litteras scriberemus.

b Vbertus Cardinalis Prænostinus creatus ab Alexando II, [Vbertus Cardin.] sæpius legatione functus est ad Imperatorem, subinde cum Gerardo Episcopo Cardinali Ostiensi, iam cum Comensi, Consule Ciaconium, Vghellum, & alios.

c [Rainaldus Ep. Comen] Rainaldus de Peris Episcopus Comensis. cui interuentu Agnetis Imperatricis Henricus filius concessit Abbatiam Bremetensem: vita functus est anno 1092.

d Anno 1076 Dominica Septuagesimæ, provt ea a Schafnaburgensi referuntur.

e Eberhardus Comes, iam pridem excommunicatus. Ita Schafnaburgensis.

f Schafnaburgensis exprimit Archiep. Moguntinum Sigefridum, Episcopos Wilhelmum Traiectensem & Robertum Babebergensem, [Episcopi excommunicati.] ex his Wilhelmum in desperatione mox perijsse, & alios complices misere interijsse narrat ex Chronicis Magdeburgensibus Langius in Chronico Citizensi.

g Eos enumerat Schafnaburgensis quibus accesserat, Archiep. Moguntinus.

h Fuit vrbs Spira.

i Vt in festo Purificationis S. Mariæ anni sequentis 1077 Augustam veniret

k Canusium, alijs Canosa, in Regiensi Ducatu, vt supra dictum. [Canosa,]

l Gregorius Papa in epistola ad Principes & Episcopos Germaniæ post absolutionem hanc scripta. Adelaiam Comitissam appellat. [Adeletia.]

m VII, aut vt alij, V Kalend. Februarij anni 1077

n Hoc jusiurandum infra repetitur, vti in Vita Mathildæ per Domnizonemlib. 2 cap. 1, in Regesto Gregorij VII lib. 4 post epist. 12, & apud Bernriedensem in Vita ipsius Gregorij: vt mirum sit a Caluinianis hæreticis obstrepi.

o Gerardus, Ratisponæ in Germania natus, factus Ostiensis Episcopus anno 1072, liberatus post durum carcerem, [Gerardus Ep. Ostien.] mortuus est Romæ hoc anno 1077, 6 Decemb.

* forte indulgere studuit

CAPVT IV.
Illustria S. Anselmi facinora in schismate Wiberti Antipapæ.

[15] Eligitur interim in partibus Teutonicis a Dux Rodulphus in Regem ad defendendam Catholicæ Ecclesiæ vnitatem; [Rodulpho Imperatore mortuo,] propter quod magis magisque indignatus Henricus, spreto consilio & auxilio Domni Papæ, in omnes Catholicos debacchatur inique. b Mortuo autem in fide Catholica Rege Rodulpho, audet ille, quod potentissimi olim Imperatores, siue illi hæretici aut Apostatæ vel etiam Pagani essent, numquam præsumpserunt; audet, inquam, [Wibertus Antipapa eligitur:] conuocatis aliquot hæreticis Episcopis, viuente Papa Gregorio, cui obediens factus est etiam jurejurando, nullo habito c vniuersali Concilio, absque judicio; audet certe in Papam eligere Wibertum, Rauennatem quondam Episcopum, tunc autem multis iam annis excommunicatum; cujus superius aliquam, sed breuiter, commemorationem fecimus. Sed quis ad hæc tam idoneus, quam hic qui ab ipsis cunabulis spiritu superbiæ repletus, [vir superbus,] nihil meditabatur præter elationem & superbiam? Hic namque, nobis cernentibus, omnem obedientiam & subjectionem Domno nostro Papæ Gregorio exhibuit; sed & ipse cum honore illum ac dilectione in sacro Lateranensi Palatio recepit hospitio, & proximum illum a dextris suis in sancto habuit Concilio, & primum in omnibus quibus digne oportuit, sperans verum esse, [periurus, parricida:] quod perditissimus simulauit. Ille autem non post multa per superbiam incidit in inobedientiam, factus pariter perjurus, sed & parricida tandem iniquus: quia Patrem sanctum ad mortem vsque est persecutus. Talem, inquam, tam justum, tam sanctum, cum suis fautoribus in Papam eleuat Henricus. Roma non quæritur, nec Romanus aut Clerus aut populus. Vnus quidem affuit d Hugo Candidus nomine, nigerrimus mente, Cardinalis olim, sed dudum iam pro suis sceleribus juste excommunicatus & abiectus: hic damnatus damnatum, perjurus perjurum, parricida laudat parricidam. In loco siquidem horrido & asperrimo, in medijs niualibus Alpibus, vbi fames assidua & frigus pene semper continuum, locus ipse vicus est pro ciuitate, qui e Brixanerium vocatur, altissimis circumdatus scopulis, vbi etiam vix nomen obtinetur Christianitatis: [omni iure conculcato,] hic principalis Ecclesiæ priuilegia hic summi Sacerdotis Iura; hic sanctorum Patrum instituta; hic omnia euacuantur Canonica decreta. Nimirum, si qui rogarent, vt alium cælis imponeret Deum, quantum in ipso erat, æstimo, faceret atque confirmaret: nam nec omnino nouum est aucupium quod agit; a pueritia quippe sua sic didicit.

[16] Enimuero dum venerabilis Papa Alexander canonice fuisset olim electus, ipse f Cadaloum Parmensem Episcopum in Teutonicis partibus suum Papam elegit, [vti ante factum Cadaloo Antipapa assumpto:] Romamque direxit; qui diuturnam discordiam bellaque multa commisit. Huic nefariæ præsumptioni mater ipsius Agnes Imperatrix interfuit; quæ sancti Spiritus illustratione compuncta, apud ipsum Papam Alexandrum confessionem postmodum fecit, pœnitentiam accepit. Cui id præ ceteris injunctum est, quatenus Romæ moraretur, ibique sancto Petro vigilijs, orationibus, jejunijs satisfaceret, ac prodesset Ecclesiæ consilijs & auxilijs, provt valeret. Ille autem in sua permanens detestabili pertinacia, Wiberticum adorans dæmonium, admonetur rursus ab Apostolico affectu paterno, missis ad eum Episcopis g Albanensi & h Paduano. Atqui dum non emendatur, rursum periculosissime excommunicatur.

[17] Ille ergo, quasi nouo tyrannidis aucupio, tunc incepit vniuersarum Ecclesiarum tam prædia quam omnes pene thesauros earum militibus dispertiri; quos & omnes parti suæ agglutinat præter admodum paucos, quos reseruauit sibi Dominus, vt non curuarent genua coram Baal. Collecto igitur exercitu Romam tendit, atque primo mox ingressu omnem furorem suum in supradictam Dominam Matildam conuertit; villas incendit, castella diruit: quæ tamen diuina se protegete misericordia non nimium detrimenti sustinuit. [Mathildam Comitissam in persecutione ista] Tunc, inquam, hominis ingenium & sapientiam, vtpote sancti Episcopi Anselmi laudare posses. Nam etsi nauis fortis & bene composita est, nautæque prudentes; facile tamen periclitatur, nisi sapiens & validus fuerit gubernator. [consolatur & iuuat S. Anselmus.] Ille pro pietate matris solicitabatur, ille gubernandi artem meditabatur: illa potestatem exercebat, ille regebat: illa præceptum, & ille dedit consilium. Excellebat tamen ille in omnibus, quia obedierunt sanctitati suæ tam ipsa quam sui omnes; plus tamen ipsa. Nec mirum: adeo enim singulis per singula prouide ac sapienter consiliatus est; vt & dicto quondam Regi cunctisque majoribus ac minoribus, pene totius Italiæ sola domus illa resisteret, injuriam Dei suamque vindicaret, honorem [seculi] obtineret, & gratiam Dei non amitteret. Nimirum suis id meritis impetratum est, vt laudabilis illa & gloriosa per exteras etiam terras prȩdicaretur. Quid ni? illa enim nobiliter & magnifice, insolito mulierum more, plus dico quam viriliter agebat, nullum fere periculum metuebat. Quisnam potētum vnquam suum, vt illa, deduxit exercitum? Recesserunt tamen ab illa plurimi suorum, & abierunt retrorsum. Separati sunt, inquam, a nobis, quia non erant ex nobis: nam & Angeli quidam de cælo deciderunt, alijs sic corroboratis, [ælios corroberat,] vt cadere amplius non valerent. Corroborati sunt & hi, qui permanserunt, tum ex dulcedine Pastoralis sapientiæ, tum ex beneuolentia & hilaritate tam desiderabilis matronæ. Nam egregius ille Pastor & Doctor die noctuque affuit illis spiritualibus doctrinis & admonitionibus: illud maxime inter cetera replicans, vt ab excommunicatis se obseruarent: quoniam, si quis cum excommunicatis participasset, nisi accepta pœnitentia primum absolueretur, nullam cum reliquis communionem habere potuit. Perfecto vtique odio oderat excommunicatos; [aut conuertit:] vnde & solicitos multos sua doctrina reddidit, plurimos a tyrannide tanta prohibuit, quosdam etiam penitus conuertit, [Imperatorem & Antipapam litteris monet:] ipsi denique quondam dicto Regi commonitorium dictauit; & hæresiarcham ipsum, sanctæ Sedis i Romanæ inuasorem k Wibertum scriptis salutaribus commonuit.

[18] Quid tandem? Romam, sicut incepit, tyrannus ille inuadit, tribus illam annis impugnat, quam demum perjurus, & pecunia plus quam viribus aut sapientia expugnat, fitque sancta B. Petri Ecclesia impiorum latronum spelunca. [Contra rebellem inuasorem Vrbis,] Sed necdum totam quidem Romam deuicit: quoniam in castello, quod l Crescentij dicitur, reuerendissimus Papa Gregorius permansit. Permanserunt quoque, nec corrupti nec decepti aut deuicti, nobiliores quidam Romani, magis obedire Deo quam homini cupientes hæretico. Igitur accrescente tam impia hæreticorum persecutione, [Robertus Dux Apuliæ euocatus ea iis liberat:] inuitatus ab Apostolico Viro Dux Apuliæ & Calabriæ m Robertus, Romam festinauit; ante cujus aduentum Henricus, Vrbe relicta, fugit, quam vna die manu armata Dux fidenter expugnauit, Dominumque Papam de angustia turris in latitudinem sacri Palatij Lateranensis cum magno triumpho & gloria reduxit. Itaque peractis ibi aliquot diebus, Salernum pariter perrexerunt, vbi & sanctissimus Papa emigrauit ad Christum. Nam miracula, [Gregorius Papa moritur miraculis clarus:] quæ per eum operatus est Dominus, alia quidem vidimus, alia ab idoneis testibus audiuimus, quorum non est modo dicendi locus.

Fugato ergo ab vrbe Henrico in Teutonicas partes, statim ipse reuertit, concitatis primum omnibus pene Longobardis aduersum præfatam Dominam, & aduersus sanctum prouisorem ejus, sed & aduersus omnem Catholicam vnitatem. Nec multo post ecce coadunati sunt Episcopi & Marchiones cum alijs multis, [contra rebelles plurimos] qui magno impetu & furore subito terram inuaserunt ejusdem Comitissæ, putantes totam illico suæ ditioni subjugare. Tunc ergo congregati sunt & nostri siquidem pauci: quoniam vna vix die præscij facti sunt. Verumtamen nimis confortati sunt: quia Dominus noster S. Anselmus Episcopus suam eis benedictionem per nostram direxit paruitatem: [benedictione animat S. Anselmus paucos,] hoc in mandatis præcipue commendans nobis, vt si qui cum excommunicatis communicassent, primitus illos absolueremus, & tunc pariter omnes auctoritate Apostolica & sua benediceremus: instruentes eos, quo pacto quave intentione deberent pugnare; sicque in remissionem omnium peccatorum eorum instantis belli comitteremus periculum. Facto itaque congressu citissime dorsa hostes dederunt, [mox victores in prælio factos.] & captus est mox n Parmensis Episcopus & nobiles multi, minores vero absque numero: sed & mortuorum non est inuentus numerus. De nostris autem tres mortui sunt, & vulnerati pauci. Qua in re gloriam Dei, & virtutem benedictionis Reuerendissimi Præsulis fideles omnes agnoscere potestis. Ab hinc enim confusa sunt hæreticorum conciliabula, & declinata est nimis elata eorum insolentia: gauisi autem & confortati sunt omnes Catholici, præsertim domus illa, quam sanctus Pater noster Anselmus Episcopus inexsuperatam postea custodiuit, ac in fide Catholica permanentem reseruauit

[Annotata]

a Dux Sueuiæ, inscio Gregorio Papa, sed ab eo anno 1080 in Synodo Romana confirmatur, & corona regali donatur. [Rodulphus Imper.]

b In prælio anno 1080 Idibus Octobris occisus dicitur a Mariano Scoto.

c Habito conuenticulo 30 Episcoporum, creatus est Antipapa VII Kal. Iulij, feria 5 Ind. 3, vti apud Vrspergensem legitur, [Wibertus Antipapa.] ergo Rodulpho necdum mortuo. si citato Mariano Scoto fidendum.

d Hugo Candidus, Tridentinus Cardinalis creatus a S. Gregorio IX anno 1054 defuncto.

e Brixenarium, alijs Brixino, seu Brixina in Alpibus Noricis inter Tridentum & Oenipontum, quo ex vrbe Sabionensi translatus est Episcopatus.

f [Brixina] Pseudopapa Cadalous assumpto nomine Honorij II, constitutus est 18 Octob anno 1061, de quo plura diximus 23 Februarij ad Vitam B. Petri Damiani, [Cadalous] cuius industria schisma illud potissimum restinotum est.

g Petrus Igneus supra indicatus.

h [Antipapa Vdalricus Ep. Patauinus.] Vdalricus Germanus Episcopus Patauinus, qui transtulit corpus S. Danielis Martyris, vti diximus 3 Ianuarij, pag. 160. Huius legationis meminit Bertholdus in Appen. ad Hermannum Contractum, sed ad annum præcedentem refert.

i [libri contra Guibertum.] Meminit epistolæ eius ad Guibertum Vrspergensis ad an. 1080 & nonnulla ex ea refert.

k Anno 1081 moratus est Henricus Lucæ mensibus Iunio & Iulio, postmodum ad debellandum Papam exercitum duxit, [Roma obsessa.] & anno 1082 expugnatis vrbibus & castellis, quæ partes Pontificis sequebantur. Romam Leonianam, quæ ambit basilicam S. Petri, obsedit: qua anno 1083 capta, Romam cinxit. Consule Florentinum pag. 205 & seqq. Chronica Sigeberti, Lupi Protospatæ, Vrspergensis & aliorum.

l Anno 1084, inquit Bertholdus, Papa in castellum S. Angeli se recepit, omnesque Tyberinos pontes & firmiores munitiones in sua obtinuit potestate. [liberata,]

m Robertus Guiscardus, post Calendas Maij Romam armata manu inuasit, & plurima castella & ciuitates Domino Papæ recuperauit. Bertholdus.

n [Eberardus Ep. Parmen.] Indicantur a Bertholdo Episcopus Parmensis, (Domnizoni lib. 2 cap. 3 Eberardus dictus) sex Capitanei, milites fere centum.

CAPVT V.
Episcopalis per Longobardiam inspectio per S. Anselmum. Eius virtutes & ratio viuendi.

[20] Et factus est ille vnius olim ciuitatis Episcopus, innocenter quidem expulsus, [Vicarius per Longobardiā constituitur:] multarum ciuitatum Præsul magnificus: nam a potestatem ei & vicem suam Domnus Papa commisit per omnem Longobardiam, vbi Catholici non haberentur Episcopi, qui tunc inuentebantur certe rarissimi. Concurrunt itaque ad ipsum ab omnibus partibus Longobardiæ, quotquot zelum habent fidei Catholicæ. Ibi benedictionem Catholici, absolutionem excommunicati, sed conuersi, accipiunt: ibi Chrisma, ibi sacros Ordines exquirunt; illic desolati solatium, inconsulti consilium, consulti gaudium inueniunt: apud ipsum quidquid vsquam dubij est, sapienter diffinitur: eiusdem semper grauitatis & reuerentiæ reperitur, nec pretio aut precibus corrumpitur. [omnes ad se confugientes iuuat:] Multi sæpe ad illum, modo nobiles modo ignobiles, pauperes venerunt ac diuites, qui, dum a prædicta Comitissa vellēt aliquid aut acquirere aut acquisitum securius obtinere, munera sibi interdum grandia, interdum promiserunt alij maiora; quibus ille, quamuis pauper ipse atque egentes sui essent omnes, iratus respondit, dona respuit, [munera respuit:] adjutorium contradixit; quod si gratis postulassent, citius certe impetrassent. Ait enim; si est injustum, quod expetunt, ero particeps imo auctor eorum injustitiæ: sin autem justum est, reus ero si justitiam vendidero. Quod si mente aliqui peruersa diuinitus forsan excæcati aut auaritia seculi perniciose implicati, Catholicæ & Apostolicæ restiterunt sententiæ, interdum secum ratiocinari cœperunt; subito satis obmutuerunt: quia sapientiæ illius resistere non potuerunt, imo eloquentiam hominis tantam tamque rationabilem mirati sunt: [sacram Scripturam eiusque interpretes nouit:] omnem enim sacram Scripturam fere memoriter nouit; quid singuli, quid omnes de quauis causa sancti expositores sentirent, mox, vt interrogares responderet. Multa sibi sacris ex Scripturis diuinitus exposita cognouimus, quorum aliqua ab ipso habemus scripta, aliqua retinemus in memoria: [edit libros:] multos libellos proprijs manibus conscripsit: b Apologeticum vnum ex diuersis Sanctorum Patrum voluminibus compilauit, quibus Domni Papæ sententiam & vniuersa ejus facta atque præcepta Canonicis defenderet rationibus & approbaret Orthodoxis auctoritatibus. In lamentationes Hieremiæ dilucidissimam fecit expositionem: c Psalterium quoque rogatu benedictissimæ Dei ancillæ Mathildæ exposuit luculentissime, breuiter quidem, sed vtiliter, vsque illum in locum, vbi ait: Benediximus vobis in nomine Domini. Ibi siquidem vitam & expositionem finiuit, [schismaticos conuertit aut confundit:] nobisque omnibus alter Patriarcha Iacob benedixit; cujus, vt omnibus notum est, vniuersam in Italiam benedictio descendit. In ipsum etenim & per ipsum hæretici ac schismatici alij conuertuntur, alij confunduntur: quorum mox dentes confringuntur ipsorum, dum ipsius Domini verbis spondetur eis; cæci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, muti loquuntur.

[21] De abstinentia vero illius quid dicam? Omnes fere cibos habuit tamquam exosos, etiam delicatissimos: quæ prædicta ipsius in Christo filia sæpe sibi exquisiuit, non dico, non manducauit, sed vix gustauit. Cuncta seculi blandimenta & corporis delicias, quibus gaudent homines, ipse sibi conuertit in tormentum, abominando singula, tamquam quælibet venena. Cibos quoque appositos, dum a circumsedentibus interdum sumere cogeretur, infirmitatem aut votum vel quamlibet occasionem honeste finxit; [mire abstinēs in cibo & potu,] vt & desideratam obseruaret castimoniam, & conuiuantibus non inferret tristitiam. Vinum, sicut Beatus ait Hieronymus, fere vt venenum fugit. Vidi, inquam, quod & tacitus notaui, vt in ore sumptam bucellam, nollet dentibus, sicut est communis hominum consuetudo, masticare, ne aliquam dulcedinem caperet; sed molliter tactam, & breuiter inuolutam consumpsit. Per totam sæpe mensam non bibit, verum si ardentius quandoque sitis incubuit, [etiā in aqua bibenda,] circa vesperas fortasse modicum aquæ priuatim hausit. Nam & in ipsa aqua, prout mecum sæpe locutus est, gulæ gastrimargiam æstimauit, laqueum timuit, ideoque parcius delibauit. Quod si naturæ necessitas non cogeret, insomnis, vt opinor, omni tempore permaneret. [& somno capiendo:] Nocte tota aut legit, aut scripsit, aut orauit; & si fortius insisteret somnus, stans dormitauit: quod si delicatius interdum, in genua vsque prouolutus dormiuit. In lecto quidem rarissime, nisi summa cogente verecundia vel necessitate; nec idem horis productis, sed quasi momentis. Paulo minus iam ipsam deuicerat naturam, vt non jam videretur corpus, sed quasi spiritus totus. Vere potuimus in illo Euangelicum hoc ac si corporaliter agnoscere, quia non in solo pane viuit homo; sed in omni Verbo Dei: nam dum omnem sibi fere victum subtraheret, plus tamen omnibus laborauit. Venias de nocte, aut, si priuatim potuit, in die fecit permultas. Ad tertiam vsque stabat frequentissime,

[22] In consecrandis vero ecclesijs vel altarijs, quasi plenus spiritu, infremuit totus; [feruens in rebus Ecclesiasticis;] quia feruenti semper deuotionis amore, quidquid erat ecclesiasticum peregit. Mirabamur omnes subtilitatis eius inexsuperabiles vires: quia nobis penitus penitusque lassis, solus laborabat. Vt autem ad Missarum solennia ventum est, confestim totus lacrymis manabat. Librum vbiuis reperit, statim perscrutari diligentissime studuit: & quidquid diebus tamquam percurrendo carperet, id noctibus pleniter ruminabat. Si quando in expeditione, sicut sæpius, aut in itinere fuit, licet multum fatigatus, non tamen aut cibum idcirco lautius sumpsit, aut in lecto quieuit. Summȩ eius deliciæ aut fructus fuerunt aut herbæ. Omnem vitam & conuersationem suam, quantum potuit, abscondit: [etiam in itinere,] siue fuit cum hoste in campo, siue priuatim in domo, lectum suum modica circumdabat cortina, vt ibi solus vel legeret vel scriberet. A media semper nocte, sicut ait Propheta, ad Officium surgebat matutinale, nisi raro parceret debilitati filiæ sibi commissæ, scilicet gloriosæ Dominæ Mathildȩ: nam mater omnium virtutum discretio regnabat in ipso. O felicem illam cui talis, tam prouidus semper assidebat pædagogus, non tamquam homo prouidus, sed vt prouidi consilij Angelus: numquam vt arbitror, astante illo, aut defraudata est aut decepta.

[23] [milites & alios domesticos pie instruit:] Mire mirandum, dum totam quandoque staret diem cum secularibus in consilijs plurimis & diuersis, non est mente abalienatus, sed diuinum semper aliquid intus agitabat, & contemplabatur cælestia. Milites domus illius, tametsi nimium seculares, in illum tamen respexerunt omnes, plus ipsum quam naturalem Dominam metuentes. In expeditionibus & in cameris, inter quaque colloquia vel consilia, aut prædicauit aut quælibet bona verba protulit. Quot suum fideliter secuti sunt consilium, sicut eis prædixit, sic & sæpius illis euenit. Si non omnes prorsus conuertit, fideliores tamen plures Deo ac Dominȩ ipsorū reseruauit. Omnes vero a multis sæpe sceleribus coërcuit, contra hæreticos stare fecit, præter filios tenebrarum perpaucos. Religiosos omnes venerabatur vt Patres: [religiosos veneratur:] increpauit delinquentes; & hæreticum hominem secundo aut tertio correptum, sed non correctum, deuitauit. Per singulas ecclesias in omni supra dictæ sæpius Dominæ terra, regularem Clericorum vel monachorum composuit vitam: quin & malle se, inquit, vt in Ecclesia nullus esset vel Clericus vel monachus, quam irregularis, vt ita dicam, & irreligiosus. In diuinis siquidem officijs quo affectu quave contritione fuerit, non sufficio deponere.

[24] Nihil in Ecclesia legere permisit præter Orthodoxorum Patrum scripturas, [ordinat lectionem ecclesiasticam,] sicut sancta præcipit auctoritas. Ordinem & concordiam tam in cantu quam in lectionibus, prout sancti Patres statuere, conatus est obseruare. Apochrypha omnia, sicut Beatissimus Papa Leo constituit, in Ecclesiæ non recepit officio: pro lectione tamen priuatim in mensa vel collatione non respuit omnino. [& cantum:] Psalmos quidem vt caute ac meditatim cantaremus præcepit, alioquin aspere increpauit. Nouit Deus, quoniam videbar mihimet aliquando tamquam plenus spiritu ex ipsius aspectu, & quasi mei oblitus, videbatur mihi ille velut Angelus.

[25] Inter diuina mysteria numquam vel raro sedebat. Missarum solennia numquam, prout percipere potuimus, sine lacrymis expleuit. [imitatur Gregorium VII.] Ante omnia vero id studij semper habuit, quatenus primum Magistrum suum Papam Gregorium imitaretur in omnibus, adeo vt discrepare ab illo prorsus nollet etiam in aliquo. Illius semper meritis attribuit, quidquid in ipso fuit. Dum vitam rememorauit monasticam & solitariam, quam se crebro defleuit amisisse, consolatus in eodem Magistro est, quia obediens sibi vsque ad id factus est. Ille fons erat, hic quasi riuus bonus ab illo fluebat, & aridam irrigabat: [eius mitra donatur,] ille vt caput totum corpus gubernabat, iste quasi manus studiosa, quod injunctum est, peragebat: ille sicut Sol illuminauit omnia, iste velut splendor declarauit singula: ille moriens mitram capitis sui transmisit isti, tamquam potestatem suam ligandi & soluendi, sed & miracula, credo, faciendi. Nam non multo post cognoscentibus nobis omnibus, [miraculis clara,] per ipsius consilium & fidem magnam, præclara quædam fecit Deus per eamdem mitram mirabilia. Inter alia enim reuerendissimus Dominus d Vbaldus, Mantuanus scilicet Episcopus, multis jam annis grauissime spleneticus, toto corpore vlceratus, præsertim im cruribus, sic vt vix quomodolibet stare posset, vix etiam iacere vel sedere, qui & multa in medicos erogauerat, nihilque profecerat; apposita eadem mitra, vbi maior ingruerat dolor, pristinæ redditus est sanitati.

[26] Beatissimus itaque talis ac tantus Magister, miracula fecit multa viuus & mortuus: fecit siquidem & bonus discipulus Magister, inquam, in Deo: discipulus in Deo; & in beatissimo Magistro facit, vt dicitur, plura discipulus. Nec mirum: plura enim Petrus fecit, quam Christus; non equidem propria virtute, sed quia abnegans semetipsum, secutus est Christum, & sicut hic Pater noster venerabilis; quia, pium imitatus est in omnibus Magistrum, multas operatur virtutes. Multi enim sunt, [eius exemplo miracula patrat:] quorum vitam nouimus sanctissimam, qui & requiem vere obtinent sempiternam; sed miraculorum non ostenderunt virtutem. Hic autem non tantum quia vitam fecit religiosam, imo quia fidelem peregit obedientiam, perfecto quoque odio partem odiens excommunicatorum & vnitatem diligens atque defendens Catholicorum, miraculis approbabat quod sermone docebat. Omnes ergo qui in vnitate Catholica præceptis Domini Papæ Gregorij hactenus obedistis, gaudete & exultate; atque his qui retrorsum abierunt, & vestigia veritatis dereliquerunt, vt factis modo credant, dicite, quod verbis olim noluere.

[Annotata]

a Ita S. Anselmum anno 1082 rexisse Episcopatum Regiensem supra relatum est.

b Intelliguntur eius libri contra Guibertum Antipapam pro defensione Gregorij, primo ab Henrico Canisio tomo 6 antiquarum lectionum, inde postmodum in Bibliotheca Patrum sæpius recusi.

c Paulus Bernriedensis nonnulla ex hac expositione Psalterij inseruit Vitæ Gregorij VII, cuius supra meminimus. Ceterum latent hactenus hæ expositiones in Ieremiam & Psalmos, quas Sixtus Senensis lib. 4 Bibliothecæ sacræ perperam adscribit alteri Anselmo Episcopo Mantuano, sed qui numquam extitit in rerum natura.

d [Vbaldus Ep Mantuanus] Vbaldus creatus Episcopus anno 1082, ab Henrico Imperat. deturbatus de Sede exul vitam finiuit, Infra cap. 7 inseruntur duæ eius epistolæ de miraculis S. Anselmi. Hinc Vghellus arbitratur Vitam huius ab illo scriptam.

CAPVT VI.
Miracula in Vita S. Anselmi patrata. Eius obitus & sepultura.

[27] Vidimus præsentes in vita ipsius Subdiaconum eius, nomine Tentonem, qui infirmos semper habebat oculos; qui, etsi præter solitum quid vigilauit interdum aut bibit forte vinum, diu postridie vix quidquam potuit videre, [Aqua ablutionis manuū curantur culi,] legere vero prorsus aliquandiu non potuit. Aquam itaque, qua manus suas Domnus Episcopus post sacrificium abluit, accepit, oculos lauit & sanos abinceps habuit: vigilare ac legere non minus nobis alijs potuit. Similiter & Presbyter eius Wido febres patiens, [& febris tollitur.] aquam ablutionis manuum ejus accepit, bibit & euasit.

[28] [Sanantur Diaconus,] Item Ioannes Diaconus suus, dum apud Mediolanum infirmaretur, festinauit sibi mandare, hoc addens in legatione, quod mox audita ipsius passione, vellet in se virtutem benedictionis suæ sentire; factumque est, vt credidit: statim enim sensit, pauloque post pleniter euasit, quem & Presbyterum postea idem Dominus Episcopus ordinauit. Supra dictam quoque sibi commissam filiam, scilicet nobilissimam Dominam Mathildam, [Mathildis sæpius:] diuersis sæpe ab infirmitatibus sanauit sola benedictione; &, vt ipsa nobis consueuerat referre, virtutem frequenter ab illo sensit exire, ita vt ad tactum illius fugeret omnis tunc incumbens morbus.

[29] Cogitationes hominum euidenter cognouit interdum, ipsis quoq; cogitantibus. Sic & sic, inquit, [nouit cogitationes aliorū] tali hora talique in loco cogitastis. Testis mihi Deus est, quod non mentior; quia dum semel cum illo de meis peccatis, sicut sæpe solitus eram, conferrem, quamdam tentationem, qua tunc feruentius me spiritus nequam conabatur impugnare, confessus dixi; & ipse, Verum, inquit, dicis: quia in ipso etiam ministerio altaris interdum occurrit tibi. Quod vt audiui, mox expaui, & ab omni deinceps praua cogitatione, præsertim illo præsente, studebam me coërcere. Inter Missarum quidem sanctas celebrationes talia maxime consueuit videre: qui etiam id semper studij habuit, vt quotidie Missas celebraret. At, si die aliqua non celebrauit, quod rarissime tamen aliquo accidit impedimento, tota die illa tristior erat & quasi grauis pernimium: sicut & illam quoque noctem, dum nimiis ex vigilijs coactus dormiuit aliquantulum, grauem & inquietam deplorauit.

[30] Reuelationes quoque digne memorandas vidit sæpissime; quarum aliquas libet breuiter perstringere. Quodam enim tempore, dum in ecclesia S. Pauli in territorio Mantuano, [Vidit apparentes Deiparam Virg.] juxta Episcopium consecraret quoddam altare ad honorem S. Mariæ, vidit ipsam corporeis oculis in eodem altari inter ipsa solennia consecrationis. Alio quoque tempore in Purificatione ejusdem gloriosȩ Virginis Mariæ, dum tardior ad ecclesiam veniret, cantantibus iam Clericis Inuitatorium, vbi ait, Occurrens Deo suo, vidit intranti sibi Christum venire in occursum. Altera vero vice quadam, dum in magna compunctione cordis & lacrymarum decantaret Psalm. [Christum occurrentem,] LXXXI vtpote Inclina Domine aurem tuam; [& ad se inclinatum.] sensit Dominum ad se inclinatum, & tanquam aurem adhibere ad auscultandum. Multa quippe & alia fecit atque vidit, quibus festinantes modo supersedemus.

[31] Postremo, quam felicem fecerit finem, multi Episcopi & Clerici nobilioresque laici præsentes viderunt. Testamentum non fecit: quia, vnde faceret, non habuit: [moribundus testamentum non facit,] imitatus etiam in hoc Magistrum, quem pauperem & in exilio nouimus defunctum, qui etiam in extremis suis, sicut ab ipsius Capellanis religiosis didicimus, Post omnia, inquit, dilexi justitiam & odio habui iniquitatem, idcirco morior in exilio. Equidem, quod in vita sua Magister ac discipulus docuerunt, hoc & in morte quasi testamento confirmauerunt. [commendat doctrinam Gregorij VII,] Ille quos obedientes sibi viuens adhuc benedixit, moriens quoque Domino precibus commendauit; Henricianos vero penitus penitusque, nisi post magnam demum conuersionem & pœnitentiam, reprobauit. Hic præsentibus nobis in verbo Domini præcepit, vt in fide ac doctrina beatissimi Papæ Gregorij permaneamus; quod & cum benedictione nobis indidit, & in remissionem peccatorum nostrorum commendauit.

[32] Affuit huic benedictioni quædam matrona nomine Berta, nobilis genere, nobilior mentis indole animique deuotione, vxor clarissimi Comitis Bernardi, quæ insolitam in capite patiebatur infirmitatem: nam tanta in vertice capitis fatigabatur frigiditate, vt quasi glaciem superpositam æstimare interdum posset; [benedictione insolitam capitis infirmitatem tollit:] quam calefactis ad ignem pellibus aut puluinaribus sæpe conabatur depellere: sed & medicis exquisitis plurimis, nullam consecuta est sanitatem. Quod si frigus eam aut ventus ibidem aliquando tetigit, dum fortasse improuida dormiuit non cooperto diligenter capite, vehementi vexabatur dolore, vt quasi vertentes vel exilientes oculos timeret, & tamquam contractis colli neruis caput flectere non posset. Hæc, inquam, venerat illo Quadragesimali tempore ad ciuitatem Mantuam ad Comitissam Matildam, vt tam venerabilis Episcopi sanctum & quotidianum audiret Officium: vnde accidit, vt in extremis ejus ad benedictionem, quam prædiximus, citius multis alijs occurreret. Quæ, dum benedictionem ab ipso deuotissima expeteret, manum ille capiti ejus imposuit, & expulso mox insanabili frigore, calorem illa saluberrimum recepit: & exeunte sudore atque aliquantula sanie per auriculas ejus, vsque ad octauas Paschæ sublata est omnis occasio infirmitatis. Quanta deinceps signa clarissima Deus per ipsum sit operatus, quid mea refert dicere, dum constet perplurimos præsentialiter omnia vidisse?

[33] Rogauit itaque, quoad vixit, quatenus in Capitulo monasterij S. Benedicti, quod est in ripa fluminis Eridani, sub obedientia sacri Cluniacensis cœnobij, vnde frater ipse ac monachus fuit, [desiderat in cœnobio vicino sepeliri,] sepulturæ commendaretur. Et cum concedentibus Episcopo atque Comitissa ceterisque omnibus, iam deferretur ad monasterium corpus, affuit subito a Sutriensis Episcopus nomine b Bonizo, quem & Spiritus sanctus suscitauit, vt clamaret, [sepelitur in Episcopio,] dignum esse vt in Episcopio Episcopus sepeliretur: Tanta, inquit, lucerna, non decet, vt abscondatur. Ipse adhuc viuens tanquam indignum se humiliauit: nos autem, vt vere dignum exaltare oportet hominem, quem fuisse scimus sanctissimum. Acclamatum est idem statim ab vniuersis, rapiturq; a monachorum obsequijs & in Episcopium defertur, ibique venerabiliter sepelitur. Mirabamur hoc quasi magnum primo miraculum, nescientes, quod ab inceps satis mirabilius erat futurum. Nam & id quoque tunc notauimus, quod & multi Episcopi & Cardinales, magna etiam multitudo militum, die obitus sui, eamdem in ciuitatem venerant. Aderat siquidem c Magalonensis Episcopus, nomine d Godefridus, & e Benedictus Mutinensis Episcopus, atque f Aribertus Regiensis Episcopus, [præsentibus pluribus Episcopis,] & ejusdem ciuitatis Episcopus, scilicet Mantuanus, Vbaldus vocitatus; sed & g Damianus, Cardinalis Romanæ Ecclesiæ, qui & Abbas h Nonantulensis cœnobij. Hi omnes sicut sæpe ipsi ac ceteri Catholici consueuerant, aduenerunt. Sutriensis quoque pridie tantum recesserat, sed mox, post transmigrationem ipsius, eodem die affuit opportunus. Isti, [& Damiano Cardinale,] inquam & alij perplurimi, majores ac minores interfuere, qui & ipsius transitum viderunt, & clara miracula post obitum ejus præsentes cognouerunt.

[34] Igitur anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi MLXXXVI, Episcopatus vero sui anno XIII, Indictione IX, finitis iam annis septem excommunicationis Henrici quondam Regis, post transitum autem felicissimi Papæ Gregorij VII menses nouem, dies viginti tres, [mortuus anno 1086.] obdormiuit in Domino Venerabilis Dominus & Pater noster Anselmus Lucensis Episcopus X Kalend. Aprilis, in ciuitate Mantua, præsidente reuerendissimo Episcopo Vbaldo, atque dominante ibidem nobilissima Duce ac Marchionissa Matilda.

[Annotata]

a Sutrium vrbs Episcopalis Etruriæ Pontificiæ siue Patrimonij S. Petri. Mendum fuit in codice Baroniano, vbi dicitur Sabinensis Episcopus. Fuit Sedes Sabinensium Episcoporum Mallianum oppidum haud procul Tiberi. [Sutrium.]

b [S. Bonizo Episc.] Bonizo, alijs Bonizzo & Bonitius. Hujus mentio extat, teste Vghello, in quodam Comitissæ Mathildis priuilegio hoc anno 1086, a qua ob egregias animi dotes magno in honore habitus est. Verum vt Bertholdus ad an. 1089, pro fidelitate S. Petri expulsus, post multas captiones, tribulationes & exilia, a Placentinis Catholicis pro Episcopo recipitur, sed a schismaticis ejusdem loci, effossis oculis & truncatis omnibus pene membris, martyrio coronatur, die XIV Iulij. Apud Baronium per errorem Domnizo legitur, qui inter Sabinensium Episcoporum catalogum intrusus est apud Vghellum.

c Magalona vrbs Occitaniæ in Gallia mari mediterraneo in insula adiacet: qua destructa Sedes primum Sustantionem, [Magalona.] dein Montem-pessulanum translata est.

d [Godefridus Episc.] Godefridus, alijs Gothofredus, sedit ab anno 1080 vsque ad an. 1108 Ejus illustria, facinora referunt Sammarthani in Gallia Christiana.

e In Catalogo Episcoporum Mutinensium dicitur Benedictus ad eamdem Sedem ascendisse anno 1095. sed reponendum anno 1085. [Benedictus Ep. Mutinen.]

f Aribertus alijs Heribertus, & Eubertus dicitur, vt supra dictum.

g [Aribertus Ep. Regien. Damianus Cardin.] Damianus a Ciaconio dicitur creatus ab Vrbano II, qui sedit a 12 Martij anni 1088, vsque ad 29 Iulij anni 1099. Potuit adhuc tunc floruisse, sed creatus a Gregorio VII aut Alexandro II.

h De monasterio Nonantulano in agro Mutinensi egimus 3 Martij ad Vitam S. Anselmi fundatoris & primi Abbatis pag. 265 & 900

CAPVT VII.
Miracula post obitum S. Anselmi patrata.

[35] Tertia itaque nocte post sanctissimi Patris venerandam dormitionem quædam contracta, [Sanantur contracta,] quæ vna semper manu & posterioribus per tetram serpebat potius quam gradiebatur, quæ etiam in domo nepotis Episcopi annum vnum & duos menses ac dimidium manserat, apud prædicti Patris tumbam meritis ipsius sana erecta est in prima noctis vigilia. Sequenti vero die circa tertiam, [cæca,] vt visum est, horam, fertur quod quædam a natiuitate cæca ibidem fuerit illuminata, quam Brixiensis Comitatus incolam tunc audiuimus. [incuruatus,] Eodem quippe die quasi hora sexta, pauper quidam in hospitio pauperum prædicti Præsulis Mantuani aliquanto tempore eleemosynis sustentatus, a renibus vsque curuus, ad eiusdem sancti Patris sepulcrum orans, subito se sanum erexit. Diuulgatis itaque longe lateque talibus miraculis, [cæca,] ecce mulier quædam de castello, quod Capitellum dicitur, quæ visum penitus amiserat, cœpit virum suum flagitare, vt ad sancti viri corpus eam perduceret. Illo vero negante, frater eius misericordia motus, iunctis bobus plaustro, cœpit eam deferre. Dum autem duobus milliarijs perrexisset, incepit arbores & plaustrum & boues ceteraque iam omnia videre: quæ gratias Deo ejusque Sancto Confessori agens, votum de paupertate sua faciens, domum reuersa est.

[36] Die nona erat in eodem castro alia quædam cruribus ac renibus contracta, [contracta,] quæ nulla ex necessitate lectum suum per se potuit exire. Hæc apud ciuem quemdam Mantuanum, qui venerat illo, precibus impetrauit, quod impositam plaustro suo ad vrbem detulit, & ad tumulum sancti Præsulis humeris portauit: quæ facta aliquanta oratione, paulo post sana surrexit. Die vndecima quædam etiam in castello, quod Goudium dicitur, [cæca,] mensibus tunc viginti priuata luminibus, biduo jejuna juxta corpus sanctum demorans, pristinam luminum claritatem recepit. Die quinta decima altera quædam de castello, vt dicitur Lazese, [contracta & morbo caduco laborans,] manu & pede contracta, ore contorto, morbo caduco grauissime vexata, ibidem aliquandiu patiens plenam recuperauit sanitatem.

[37] [cæca,] Die sexta decima deinde astantibus nobis pariter cum gloriosissima Domina Mathilda, & psallentibus in die sancto parasceue, adueniens quædā de loco, qui Coloniola dicitur, quæ visum perdiderat, flens & eiulans, deuotissime faciens venias, & post aliqua surgens; oculos ad tapetum sepulcri tersit, visumque recepit. Die decima octaua mulier etiam vna eiusdem ciuitatis non ignota, [torta dentiū & viscerum dolore,] dentium dolore ac viscerum torquebarur: quæ confugiens ad prædicti Confessoris sepulcrum, sana mox facta est. Altera quæuis de oppido, [e morbo decumbens,] quod Castellucule appellatur, adeo infirmata est, vt a lecto surgere non posset vllo modo. Hæc auditis tot miraculis, votum fecit, pauloque post euasit, atque octaua die pedibus suis ad sancti viri tumbam veniens, votum ipsamet persoluit.

[38] Die vigesima prima erat insuper ciuis Mantuanus, qui superueniente albugine vnius oculi visum amiserat. [altero oculo cæcus,] Multa itaque in medicos expendens nihilque proficiens, ad verum medicum salutis per merita supradicti Præsulis sanctissimi confugit, visumque recuperauit. Die vigesima tertia post hæc puer vnus de villa, [brachiorum vsa priuatus,] Vadum-ferratum appellata, quem a arthetica officio brachiorum priuauerat, ad idem oratorium delatus, sanitatem recepit. Die vigesima quarta alius etiam puer de Burbassic, [cæcus & hydropicus,] lumine priuatus oculorum, & quasi hydropisim perpessus, admonitus sæpe in somnis, tandem ad sanctissimi Patris patrocinia confugit & euasit.

[39] Die trigesima prima fuit Presbyter de Episcopatu Brixiensi de castro nomine Garelengo, cui malum id, quod per antiphrasin homines bonum appellant, vnius oculi lumen abstulerat: qui audita tantorum signorum fama, [altero oculo cæcus,] ad sanctum sepulcrum properauit. Facta vero ibidem oratione reuersus est: & quauis prurigine, dum erat in via incitatus, oculum digito fricauit, apertisque mox palpebris clare vidit. Regressus ergo ad ciuitatem, gratias coram omnibus tam pio retulit patrocinio. [paralytica,] Nocte sequenti trigesimum primum diem, quædam venit de castello, nomine Maratica, juxta portum Lignacum in Comitatu Veronensi, habens sinistram manum clausam, sed & totam partem illam gutta paralytica perditam. Hæc trigesimo die obitus eiusdem sancti Prȩsulis, ad ipsius tumbam orans, sana surrexit. [claudus:] De comitatu quoque Mediolanensi de plebe Resade, quidam claudus aduenerat, qui & multa jam Sanctorum limina sic contractus sanitatem expetens circuibat. Hic ad sanctum tumulum proruens, orationem faciens, sanus continuo factus est.

[40] Die trigesimo nono accidit deinde, quod in multorum oculis iocundum fuit & mirabile: nam in Litanijs, quæ Gregorianæ appellantur, [cerua vltrō permittit se capi:] dum innumerabilis hominum multitudo ad supradictam ciuitatem Mantuam concurreret; quidam de villa, nomine Fornicata, & alia, quæ Blittolo dicitur, cum vexillis & sanctuarijs, sicut est consuetudo, venientes, & secus viam conspicientes ceruam vnam magnam, admoniti a quodam ipsorum Presbytero, cœperunt omnipotentiam Dei inuocare, quatenus meritis sanctissimi sui Sacerdotis, ad quem deuote pergebant, illæsam eis ipsam concederet, quod & sic factum est. Nam, quasi fixa loco, stetit quieta. At illi misso in collum ejus quodam funiculo, [& adduci ad sepulcrum S. Anselmi:] ad vsque sepulcrum venerandi Confessoris mansuetissime perduxerunt. Factus est itaque inæstimabilis turbæ concursus: alij pilos ipsius tamquam veritatis indicium, rapuerunt: alij tantum videre cupierunt: omnes autem æquanimiter mirati sunt. Sed, quia erat grauida, [eius caro morbos pellit,] tantam sustinere pressuram non potuit, ad sepulcrum tamen peruenit, ibique succubuit, & paulo post, dum viuere non posset, occisa est: cujus caro in benedictionem diuersas per partes diuisa est, quæ multis certe infirmis pristinam reddidit sanitatem. Sed non minus laudabile ac gloriosum est, quod sequitur.

[41] Reuertentibus enim eisdem post completam orationem, quamdam ad aquam venerunt, quam nisi nauigio transire non potuerunt: vt autem manifestarentur opera Dei, nauis alteram in partem traducta est. Diu ergo expectantes & aliquantulum tristes, [nauis vltro ad alteram ripam appellit.] eo quod jejuni erant ac fatigati, recordantes prioris miraculi iterum inuocauerunt Deum, vt per merita sui sancti Confessoris Anselmi transeundi daret consilium. Vix precibus completis, ecce nauis dissoluta, absque omni remige venit ad eos. Gratias itaque referentes Deo ejusque Confessori sanctissimo, omnes tranfierunt incolumes, cujus ex nauis ligno diuersis de doloribus perplurimi sanati sunt.

[42] Nosse etiam volumus sanctum desiderium vestrum, quod non aliunde didicimus, [ex vulnera in capite insanus:] verum ipsi vidimus & fecimus. Erat in obsidione cujusdam castelli veneranda, quam prædiximus, Comitissa, vbi Teutonicus quidam ictu petræ vulneratus est in capite: qui triduo post deductus est nostrum in hospitium, quatenus ibi meliorem quam apud laicos haberet tranquillitatem. Hunc deinde gutta, quam paralysin medici vocant, tam crudeliter inuasit, quod amens penitus factus est, adeo vt nihil sane sentiret, neminem cognosceret. Vocati sumus denique & nos: quatenus injuncta ei pœnitentia ommunionem daremus. Sed neque pœnitentia quid esset, potuimus ei innotescere. Postremo nec quid Deus esset, potuimus eum facere agnoscere, aut Deum vel aliquem Sanctorum inoucare. Æstimabamus certissime dæmonium illum habere. Vociferabatur enim, vt assolent insani, clamore valido inconuenientia multa; & nisi teneretur violenter, non solum vestimenta verum etiam discerpsisset membra. Auditur vndique clamor, accurrunt plurimi, alij plangentes, alij admirantes. Audiuimus quoque nos in camera ipsius Dominæ lamentabilem illius vocem, quæ diuino compuncta instinctu, ait ad me, vt annulum, qui S. Anselmi fuerat, [potata aqua, cui annulus S. Anselmi immersus,] quem etiam Beatus Papa Gregorius aliquandiu habebat, in aqua lavarem; quam bibendam sibi porrigerem: sperans, quod meritis ipsorum liberaretur. Surgens ergo, accepto annulo, perrexi ad eum, quem inveni miro modo vociferantem, ac seipsum discerpentem. Nam licet eum quinque viri fortes tenerent; duo per crura, duoque per brachia, & vnus in capite; luctabatur tamen pectore & ventre magis quam crederem, nisi præsens vidissem. Accepta itaque aqua, annulum intus in nomine Domini posuimus, & aperto eius ore in magna violentia cum cochleario parumper eum vix primo potavimus. Qui non multo post vocavit me ex nomine, atque incepit vocem meam agnoscere, [sanatur.] & admonitus continuo invocavit S. Anselmum; &, vt breviter dicam, post vnam, vt æstimo, horam meritis sanctorum Confessorum, qui eodem annulo in divino vtebantur Officio, requievit mansuetissime, & loquebatur recte. Huic nempe miraculo multi intererant, qui præsentes viderunt & audierunt, atque misericordiam Dei in suis sanctis Confessoribus glorificaverunt.

[43] Hæc de beatissimo Patre ac Patrono nostro sancto Anselmo Lucensi Episcopo perpauca quidem, [Epilogus.] quantum ad ipsius merita, sed vestris, spero, pijs desiderijs proficientia, ego B. peccator Presbyter suus in Pœnitentia, non dico filius, sed seruus, ab ipso multis cum lacrymis ad eundem ordinem promotus, venerabiliter vobis expetentibus explicaui deuotus. Precor vos, orate pro me.

[Annotatum]

a Pro arthetica annotabatur in margine artriticam esse substituendam, sæpe alias in istius æui scriptis sic inuenies.

CAPVT VIII
Alia miracula paulo post adjuncta, & ex epistolis Mantuani Episcopi inserta, nec non a quodam Vgone scripta.

[44] a Qvadragesimo nono die a sancti viri transitu, sole iam occidente, per famulum suum dignatus est Dominus ostendere & hoc miraculum. Venit ad tumulum sanctissimi Patris nostri quædam de Episcopatu Cremonensi, de ora illa, quæ dicitur Cancer, [Sanantur fere cæca,] cui albulum vnius oculi lumen penitus abstulerat: alteri vero vix in die videndi facultas erat. Quæ orationibus aliquandiu insistens, meritis sancti Præsulis, cæcati oculi claritatem recepit: alteri autem, cui meridies ad videndum antea vix suffecit, nunc crepusculum noctis obedit. Conuenerat ad Vrbem Mantuanam pro veneratione sancti viri multitudo magna, de ciuitate & Episcopatu Brixiæ, inter quos erant quidam sub obtentu religionis, imo causa simulationis: ad quorum incredulitatem confutandam, & ad credentium, qui ibi aderant, [officio pedum destitutus.] fidem corroborandam, Dominus omnipotens suam ostendit misericordiam. Quidam enim senex de familia Manifredi, de loco, qui dicitur Pigognata, ob incisionem vnius genu, accedente quoque alteri gutta, occasione hujus incisionis officio pedum tribus mensibus caruerat: qui meritis Beatissimi Anselmi pristinæ restitutus est sanitati, die quinquagesimo ipsius obitus.

EPIST. I.

[45] Dominæ Mathildæ, Vbaldus Mantuanus Episcopus gaudium & lætitiam. Immenso desiderio vestro desideratam scribimus lætitiam. Fuit quædam de Capriana quæ velut animal manibus & pedibus incedebat, [Curantur contracti tres,] quam Deus omnipotens per merita sanctissimi Patris nostri erexit, & ad iter tantum officio pedum, sicut hominis natura expetit, frui concessit. Simile etiam remedium cuidam de Insula Parmensi, quȩ est juxta caput Parmulæ, similiter incuruato, conferre dignatus est. Præterea puer quidam de monte Claro, manum & pedem contractum habebat, cui Deus vtrumque precibus beatissimi Presulis ad certum vsum restituit. Nec non mulieri cuidam de loco, qui dicitur Insula b Ogerii, quæ manum aridam habebat, per eiusdem Patroni nostri intercessionem optata salus aduenit. Cuidam quoque puero de c Ripalta visum reddidit. Quædam similiter de Episcopatu Veronensi, [aridam habens manus,] cum jam ciuitati nostræ appropinquaret, oculorum claritatem recepit. Quidam etiam de d Pleuazano, cujus calcanei natibus indissolubiliter adhærebant, [2 cari,] pristinæ restitutus est sanitati; quem Domino religioso viro Lugdunensi Archiepiscopo ostendimus, [habens calcaneos natibus adhærentes,] & locum denotauimus, vbi calcanei juncti fuerant. Quæ multi ex Episcopatu Brixiæ & Veronæ diuersisque alijs partibus, qui conuenerant pro veneratione viri in vigilia Ascensionis Domini, videntes fieri, conuersi sunt ad Dominum, abrenuntiantes diabolo & sequacibus, & promittentes se prius ad effusionem sanguinis peruenturos, si ad id periculi deuenirent, quam ab hac fide deficerent. Hæc omnia in vigilia Ascensionis Domini & in sequenti nocte facta sunt: & multa alia, quæ præ multitudine inuenire non potuimus; quæ, si inuenerimus, vobis describemus e

[46] Erat præterea quædam de castello, cui nomen est Gudiciole, quæ pede ex contractione genu terram attingere non valens, [misere clauda,] incedendo curua vix duobus baculis infirmos sustentabat artus. Hæc aliquot diebus sancti Pontificis postulans misericordiam consecuta est suæ infirmitatis salubrem medelam. Fuit pariter vir quidam nobilis genere, Adecherus nomine, [biduo sanguinem e naribus effundēs;] qui biduo sanguine e naribus erumpente, velut de vena ferro percussa, de sola mortis expectatione jam cogitabat. Sed cum jam nulla medicorum adhibita cura perrumpentem sanguinem valeret restringere, interpellans sanctum Pontificem atque ad ipsius corpus se venturum deuotans, instantis mortis euasit periculum, meritis & precibus sanctissimi viri.

EPIST. II.

[47] f Miraculorum quædam vel obliuioni tradita vel antea incognita, nunc vero comperta, notitiæ vestræ præsentare cupio. Remanentes cum gaudio Brixienses, de quibus nuper scripsi vobis, cum jam peruentum esset ad vadum, quod paululum est supra Godium; non reperta vlla naui, nullam in corde suo tulerunt molestiam, omnem in Deo & S. Anselmo ponentes fiduciam. Moram itaque facientibus, [equus moribundus,] quodam equo ex alia parte fluminis viso, qui moriens & exhalans absque cibo & potu per triduum ibi iacuerat, quidam ex eis indubitanter rogauit Deum & S. Anselmum vt surgeret & omnes transueheret: qui mox surrexit, & ad transferendum eos se obtulit. Ecce, quam magnifica Patris nostri merita: ecce quam imperiosa potentia. Mortis lex frangitur; sua jura mutari queritur: obnoxius morti eripitur: vitæ conceditur, vitæ reparatur, vt seruis Dei obsequatur; [ad tempus conualescit,] & qui se ferre non poterat, ad ferendum onus præparauit, vt tam famulanter ad parendum se offerret, quasi ratione non careret. Velle dicere videtur; si natura pateretur, Cur me non ascenditis? cur me ad seruitium vestrum non exercetis? Non sum ob aliud vitæ concessus, mortisque faucibus ereptus. Interea quidam nautæ videntes illos apud ripam manentes, nauigio ad transuehendum illos aduenere, sperantes se ab eis pretium habere posse: quam nauem intrauerunt, & feliciter transierunt. Ecce quantum equus laborabat, vt se obedientem exhibeat: & quantum nititur, vt obsequendi voluntas manifestetur. Sed quod ore non loquitur, [præstito obsequio moritur.] hoc gestu corporis profitetur. Transgrediente quippe naui, transgreditur; reuertente quoque illa, reuertitur. Postremum tansuectis omnibus ad locum vnde venerat perrexit, ibique paulo post vitam finiuit.

[48] [Puer habens aridam manum curatur] Fuit puer quidam Cremonensis a compluribus vicinis suis ad tumbam sancti viri allatus, qui manum aridam habebat. Ejus salutem reuerenter & confidenter, & præ magna confidentia quasi minitanter postulabant, dicentes: Pijssime Præsul, sancte Anselme, Confessor Dei, exaudi nos, pro famulo tuo orantes: si quid in vita a te meruimus, si prædicationem tuam fideliter accepimus, si fidem incorruptam seruauimus, si contradicentibus tibi constanter restitimus, exaudi nos, adjuua eum; & libera: multos sanasti infidelibus, vnum saltem concede fidelibus, ne forte insultent nobis inimici, obijcientes, Nunc apparet, quam grati, quam fidi ei in vita extitistis. Si vos in vita dilexisset; in morte quoque vos honorificasset: sed quia vos indignos, abominabiles, contemptibiles esse judicauit, a tanta gratia alienos vos fecit. Repelle a nobis, pijssime Pater, hoc opprobrium, & cito profer nostrum gaudium. Monstra te nobis propitium, in quem semper respeximus, vnicum quem nobis inspiciendum proponimus speculum, [item alius:] a quo postulamus auxilium. Illis ergo tam deuote orantibus, quam rogabant salutem, eorum precibus est consecutus: quam etiam quidam Hermannus de Scorzariolo, qui manum similiter contractam habebat, est adeptus.

[49] Prȩterea mulier quȩdā quȩ humum cernua semper spectabat, & nisi fuste sustentata ire non valebat, apud tumulum memorati Patris, multis videntibus est erecta. [in terram incuruata:] Cuius locum non notaui, quia præ multitudine inueniri non potuit. Tertia vero die Ascensionem Domini antecedente, duo facta sunt mirabilia. Quȩdam enim de Episcopatu Cremonæ, de loco, qui dicitur Casa-anserij, [cæcus,] quod per octo annos amiserat, intercedente sanctissimo Patrono, lumen recepit. Ipsa quoque die, [incuruata,] mulier quædam de Abbatia Leonensi, dexteram habens aridam, quam contractis neruis brachij fere juxta humerum semper tenebat, contractoque genu eiusdem lateris humum digitis pedis summotenus vix tangebat, apud tumulum sancti Patris nostri vtriusque mali sospitatem inuenit.

[50] Inter illa, quæ in Ascensione filij sui Deus per famulum suum magnifice operatus est, mirabiliter admirandam eius virtutem, postea mihi declaratam ab eodem, cui salutis nostræ auctor suam contulit medicinam, desiderio vestro desideranter notifico. Quidam enim fuit de villa vestra, quæ est prope Rosinam, nomine Ciliano, qui non tam genuum rectitudinem dolebat sibi fuisse negatam quam manuū virtutem omnino ereptam: adeo enim gutta immaniter perurgente tremebat, [priuatus virtute genuum & manuum,] quod nihil agere nihilque tenere valebat. Huic itaque per visionem Dominus reuelauit, quod si ad tumulum sanctissimi Anselmi se venturum reuerenter voueret, vtriusque infirmitatis salutem illico se adeptum gauderet. Hic ergo euigilans, visionem secum cogitans, nescius quid ageret, ambiguus quid crederet; reuelationis incredulus, salutis tamen cupidus; quosdam bonos homines suæ viciniæ ad se acciri fecit, narrataque visione, vouendi se ab eis consilium recepit, factoque voto, statim conualuit. Item mulier quædam de Fossa-capraria, [incuruata,] genibus incuruata, pedum seruitio priuata, eorumque loco fustium auxilio diu potita, cum iam accessisset ad tumulum Patris nostri, sole jam decedente, tam grauis & variæ infirmitatis subito sospitatem recepit.

[51] Quod mihi quædam matrona mulier honesta, mater Ioannis de Persico retulit, vobis quoque referendum putaui. Hæc fide plena, Dei amore perfecta, sanctissimi Anselmi disciplinis instituta, suorum Presbyterorum officium, propter excommunicationem spernens; quadam die dum a circumstantibus quæreret, vnde aliquem dignum & ad celebrandam Missam idoneum habere posset; quidam de Casale majore astans dixit: Cur vestrorum Presbyterorum ministerium contemnitis? Propter amorem, inquit, & prædicationem S. Anselmi, pro cujus meritis Dominus omnipotens quotidie facit mirabilia. Qui dixit: Nunc vos deprecor, in toto corde rogetis eum; [ridens miracula, fit claudus cum vehementi cruciatu:] vt, si aliquem erexit, sicut creditis, me contrahat: aut si quem illuminauit, mihi lumen auferat. Vix finita prece, vltionem Dei sensit adesse; & continuo flectens se in latus, multum claudicare cœpit. Hæc autem videns hoc, cœpit intentius rogare Deum, vt adhuc augeret supplicium super incredulitatis filium: & confestim dolor tantum creuit, quod vix ad hospitium perrexit, & quasi mortuus est relictus. Huic ergo matronæ venienti, vt gratias Deo & S. Anselmo referret; quidam de Monticulis-Guiberti bene notus ei obuians, iam ab Vrbe regrediens, magnum sibi, [situla in fluuium demersa recuperatur:] quod contigerat, narrauit miraculum. Quadam nocte cum iuisset ad flumen Oleum, vt hauriret aquam, porrecto vncino, quoniam ripa fuerat alta, decursus aquæ sibi situlam abstulit, ablataque face, quoniam nox obscura erat, cum videret a fluminis vertigine abduci, rogauit S. Anselmum, vt eam sibi redderet. Facta autem prece, cum deposuisset vncinum & vix duo brachia appropinquaret aquæ, continuo ansa situlæ se eleuauit & vncino se applicuit.

[52] Per merita ejusdem sanctissimi Patris nostri quædam monacha de vltramontanis partibus, [sanantur cæca vni oculo,] de Villa quæ dicitur Gamudium juxta castrum Cisne sita, vnius oculi lumen recepit, & de altero gratia Dei nunc clarius videt, vnde paullulum videbat. Quædam igitur mulier de Episcopatu Cremonensi, [contractus a natiuitate] de castro nomine Benengo, quod est situm juxta Iovisaltam, habebat puerum duodecim annorum; qui nondum a diebus natiuitatis suæ, neruis contractis, nouerat gressum. Hujus ergo salutis mater cupida, deuotione plena, fide perfecta, eum se laturam ad venerandum scpucrū vouit: deferensque iam fessa propter onus, cum accederet ad Marcham-regiā, deposuit; cujus fide & deuotione salutem, qua semper caruerat, mox inuenit. Præterea quædam mulier de Wartalda, in somnis præmonita, reuelationi credula, venit ad implorandum sancti Patris nostri salutare suffragium. [hydropico] Hæc adeo hydropico morbo laborabat, quod se ferre non valebat: ejus namque corpus tantum intumuerat, quod se, quin creparet, vix continere poterat: nec iam dicendū corpus erat, sed potius truncus; nec vlla hominis in ea videbatur species, sed tota deformis & quædam mortis facies: articuli enim manuum & pedum in solidum abierant. Sed etiamsi forma & oculorum orbitȩ perierant, & mors potius quam vita instabat, de salute tamen non desperabat. Dignum ergo fuit, vt sanctissimus Anselmus huic salutis tribueret gratiam, a quo tantam expectabat medelam, quam sequente nocte se lætatur esse adeptam.

[53] Sicut a Comite Guifredo, & a Sigefredo de Beredo ejus milite modo didici; vobis scribo. Vobis & Abbatissæ sancti Pauli de Parma Mantuæ manentibus, ejus milites, auditis multis signis de sancto viro, ad ejus venerandum tumulum ire volentes orationis caussa, rogauerunt quemdam, nomine Albericum, filium Alberici de Palmia, [contemnens S. Anselmum,] vt secum iret pro delictorum suorum petenda venia. Sicut, inquit ore stulto & liuore pleno, irem ad asinum; ita vadam ad eum, nisi fortasse derisionis causa, ad ejus impetrandum auxilium. At illi redarguentes & contumeliam inferentes, tandem, vt secum veniret, eum compulerunt. Extremo autem die, quidam contractus fuerat, quem ad tumbam prostratum videre cupientes, accesserunt; & reuerenter orantes, tumulique lapidem osculati, lætantes redierunt. Ille autem, vt videret eum, qui liberatus fuerat, pariter volens accedere, a sepulcro, tamquam indignus & blasphemus, duobus fere passibus prohibetur, pedibus grauiter & pigriter hærentibus. [nequit ad sepulcrum accedere:] Hic vero credens crura sua fasciolis stricta, exuit; & comperiens id sibi non obfuisse, iterum intrauit, vltra eumdem terminum non valens pergere. Ipse autem dolens, sese toties esse repulsum, [cæco illuminato,] egressus est cum pudore, admirans & stupens, quamobrem id sibi contigerit. Interea cæcus quidam illuminatus est. Cognouit ergo suam stultitiam, & maledicti pœnitens, fleuit amare. Denique cum Canonicis pro ferendis laudibus a S. Andrea rediens, multis ante januam S. Petri profusis lacrymis, ad tumulum Patris nostri, sicut ceteri, meruit accedere. [pœnitens accedit] Quod, ne socij ad contumeliam sibi obijcerent, tacuit: sed nunc, ad gloriam Dei & sanctissimi Anselmi, vbique prædicat quod sibi contigit.

[54] Cum venissent aliquot Brixienses ad venerandum tumulum Patris nostri, obuiauerunt cuidam pauperi similiter pro salute petenda venienti de Episcopatu Cumano, [sanantur claudus,] de Valtelina: qui cernuus, nisi fustibus sustentatus incedere nonvalebat. Quem secum duxerunt, & pro caritate sanctissimi Anselmi commeatum ei dederunt. Ad quorum fidem confirmandam & deuotionem augendam, Dominus per intercessionem prædicti Patris X Kal. Iunij nocte jam appropinquante, hunc erexit, & absque baculorum sustentatione ire concessit. Præterea cuidam puero, a diebus natiuitatis suæ surdo & muto, paulo post migrationem sanctissimi Anselmi, [surdus & mutus,] eius meritis, nobis nescientibus, reddidit auditum. Huic vero secundo die intrantis mensis Iunij circa nonam eius lingulȩ solvit vinculum, iuxta illud, quod in Euangelio legitur, Bene omnia fecit; surdos fecit audire, & mutos loqui.

[Annotata]

a Potuerunt hoc capite ab eodem auctore postea adiuncta esse eisque addita epistola Vbaldi Episcopi.

b Baronius,. Egeni.

c Idem, Riualta.

d Idem Planizo.

e Finit prior epistola Episcopi Vbaldi.

f Notatum erat in margine quod hinc inciperet Epistola altera Vdaldi Episcopi Mantuani ad eamdem illustrissimam Dominam Mathildam: sed reuera hoc videtur exordium Epistolæ Vgonis iussu Episcopi ipsius Mantuani scribentis; prout apparet ex connexione num. 55. vbi scriptor Episcopum alloquitur, & inEpiscopum alloquitur, & in margine notabatur auctor, quasi istic tantum inciperet eius narratio, vel potius pars acephala eiusdem.

CAPVT IX.
Alia miracula ex scripto eiusdem Vgonis ad Episcopum Mantuanum.

[55] Aliud quoque miraculum; quod Confratre Vitali Brixiensis Ecclesiæ Presbytero, religiosæ vitæ viro, alijsque pluribus referentibus didici, Paternitati vestræ, venerande Pater, Mantuane Pontifex, me Vgonem scribere, vt juffisti, non piguit. [Sanantur, clauda & muta:] In villa, cui nomen est Murana, quæ a ciuitate Brixiæ septem milliarijs distat, mulier erat quædam filiam habens, linguæ officio & pedum ita priuatam, quod, nisi alio deferente, aliquo modo nullatenus surgere valebat; Quæ cum ex more portaret extra domum contractam filiam, tædio quotidiani laboris suspirans, inquit; Pijssime Deus, per merita sanctissimi Confessoris tui Anselmi, misertus meæ tribulationis, aut miseram hanc præmortuam sanitati restitue, aut eam de præsenti vita auferendo me a tanto labore erue; alioquin hic eam tibi relinquo. Fac quod placet: quia nullum pro ea laborem patiar abinceps. Quo dicto, mox abijt, filia destituta, vt dixit. Modico autem facto temporis interuallo, domum remeans, quam sanctissimo Anselmo reliquerat, inuenit sanam. Et eam, quæ paulo ante linguæ ligatæ fuerat, audiuit expedite exprimere verba: quod factum mulier admirans & gaudens, Domino sanctoque Præsuli reddidit laudes pro filiæ recepta sanitate.

[56] Presbytero quoque Ottone, laudabilis vitæ viro narrante, & Cremonensibus ciuibus contestantibus, aliud cognoui miraculum, quod silentio minime est prætereundum. Quadam die equitantibus extra ciuitatem aliquot Cremonensium, cœperunt vario sermone inter se referre quædam miraculorum; quæ Dominus operatur meritis sanctissimi Confessoris Anselmi. Cumque ad inuicem hæc reuoluerent, quidam eorum, vt mentis erat perfidæ, exprobrando eis interrogabat, an huiusmodi vanitates crederent; vel quod Deus per eum miracula ostenderet. [non credens miraculis,] Quibus respondentibus, proculdubio hunc famulum. Dei esse sanctum, & multis miraculorum signis clarificatum; inquit ille perfidus: Si est, vt dicitis, sanctus; vel, si alicui reddidit gressum, nunc contrahat, in quo sedeo, equum. Sicque factum est. Nam paullulum progressus, mox contractus stetit, cui insidebat, equus: atque prædictus homo infirmitate præuentus diu laborauit, [punitur equo contracto & propria infirmitæte:] donec ad sanctum corpus suppliciter ire destinauit.

[57] Quod etiam matre mea de se narrante cognoui, non est tradendum obliuioni. Die quadam subito superueniens gutta, [curantur dolor & defluxus oculi,] ita vnius oculi lumen sanguine cooperuit, quod recto visu terram etiam spectare non valuit. Vrgente itaque eam oculi dolore, confugit ad sancti Confessoris tumulum, suppliciter his verbis postulans suo dolori subsidium: Sanctissime Confessor, salubrem mihi confer medicinam: nam nullum, nisi te, quæram medicum: tu enim meæ infirmitati salubre vales conferre subsidium. Confricato itaque oculo ad lapidem, quo tegitur sancti corporis arca, cum remearet domum;

Huic ego sum testis, mox noxia gutta recessit.

[58] Relatione confratris Titalis, Laudensis Ecclesiæ Presbyteri, in multorum audientia sicut & cetera, rem dignam memoria cognoui, qui huic facto præsens interfuit. Huius fides & vita jam dudum in Dei rebus probata, fidem eius testimonio adhibendam indubitanter demonstrat. Arialdus sanctissimi Confessoris Anselmi frater, quamdam habet quinque annorum filiam quam febrium vis fatigabat: & insuper ex ipsius auriculæ foramine, gutta quam dicunt fistulam generante, [febris cum deflaxu ex auricula,] putredo quædam assidue guttatim stillabat: quæ etiam approximantibus sibi fastidium generabat. Prædictæ puellæ parentes lota particula, quam habebant de ligno nauis (cujus miraculum superius est prænotatum) aquam ablutionis suæ filiæ dederunt bibere, inuocantes sanctissimum Confessorem, nepti suæ subuenire; qua hausta, præfata puella, vtraque infirmitate mox est liberata.

[59] Rem, quam in præsentiarum enarro, sub D. Mathildæ Comitissæ narratione didici & testimonio; cujus attestationi indubitanter credendum cognouimus ex ipsius probata fide & religiosis moribus; quod etiam mihi pariter innotuit, asserente eadem puella, cui hoc contigit. Nocte quadam repente dolor, vt sæpe, puellam Athelasiam nomine, Azonis Marchionis filiam, existentem in prædictæ Dominæ camera, in parte ventris acriter torquens, magnos cogebat dare clamores. Interrogante autem prædicta Domina quid ageret; responsum est, [tortura ventris,] eam S. Anselmum frequenter sibi in auxilium inuocare. Cumque ex præcepto ipsius Dominæ, puluinar, in quo sanctus Præsul viuus solitus erat sedere, illi parti corporis, in qua dolor imminebat, fuisset impositum; mox clamauit puella, omni dolore se liberatam.

[60] Viro quodam, Constantio nomine, asserente, rem cognoui præterea memoriæ commendandam. Superueniens infirmitas vni puero, [suffocatio vocis,] cujusdam militis scutario, in tantum vocem suffocauerat, quod ab aliquantulum a se remotis vix audiri poterat. Et quia Dominum suum clamore interclusæ vocis vocare non poterat, habebat cornu, cujus sonitu, in quo esset loco, sibi innuebat. Hic itaque cum prænominato Constantio ad sancti Confessoris tumulum suffocatæ vocis deuote poscens remedium, ita sospitatem adeptus est vocis, quod nunc valet audiri a multum etiam remotis. Prædictus Constantius, completa deuote oratione, puluerem de lapide sepulcri sancti Confessoris, cum deuotionis reuerentia rasum & a custode reuerenter susceptum, secum detulit; quem aquæ mistum, cuidam mulieri vi febrium nimium laboranti, inuocato auxilio sanctissimi Præsulis, [febris,] ad potandum tribuit: vt autem mulier aquæ potum hausit, fugata omni passione febris, mox euasit.

[61] Vir quidam Mantuanæ ciuitatis ciuis, Oddo Martini Caneuarij dictus, tanti doloris cogebatur angustia, [angustia pectoris,] quod frequenter præ dolore totum corpus cooperiebatur sudoris aqua. Et quia nimij doloris torquebatur instantia, dicebat se hac sola posse sanari medicina, si vestibus conscissis permitteretur cultro findere & pectus. Cum autem jam de sola mortis exspectatione cogitaret, allatum est puluinar, in quo sanctus Præsul in carne manens sedebat: quod vbi ipsius pectori fuit superpositum, sancti Præsulis inuocato nomine, statim discessit omnis dolor.

[62] Relatione Guidonis & Vitalis, Lucensis Episcopatus honestȩ vitæ Presbyterorū, atque pariter sub testimonio Allucionis Lucanæ ciuitatis nobilis viri, rem quam narro cognoui, qui præsentes interfuerunt huic miraculo. Vir quidam manum juxta brachium contractam habebat, [manus contracta.] cui prædicti Allucionis frater ex pietate in domo sua necessaria longo tempore ministrauit. Præfati vero Presbyteri, atque pariter jam nominatus Allucio confidentes maxime de misericordia sanctissimi Præsulis, hominem manu contractum ad quamdam deduxerunt ecclesiam, in qua prædictus Guido Presbyter quædam sancti Præsulis pro reuerentia ac honore condiderat vestimenta. Orantibus itaque illis vnanimiter atque postulantibus deuotione multa, vt Deus, ad confutandam & superandam Petri hȩretici & inuasoris Lucanȩ Ecclesiȩ nequitiam, in hoc homine declararet sanctissimi Pontificis admirabilem gloriam; sanatus est homo, cuius manus erat contracta. Prædicti itaque Sacerdotes spectantes tam præclari facti lætitiam, ne Domini occultarentur magnalia, ex præcepto obedientiæ sanato homini jusserunt, eleuata Cruce properare in Lucanam ciuitatem; vt populorum turbæ spectantes hunc Domini misericordia mirabiliter sanum, quem paulo ante nouerant contractum, vel sic pœniterent, quia sanctum Præsulem, sanctitatis viam prædicantem, sine causa sede propria expulerant: vt, qui verbis ipsius noluerunt credere, vel tam euidentibus operibus crederent. Sed Petrus hæreticus, qui etiam mittens manum in Christum Domini, non timuit præsumere sanctum Pontificem de propria expellere sede & sibi eam nefande eripere; indurato corde, visis signis & prodigijs, adhuc perseuerat in incrudelitate suæ nequitiæ. Considerans denique ille nefandus, hoc ad confusionem & detrimentum sui euenisse; tentauit sanatum hominem in custodia retrudere, volens hujus rei signum tali perfidia occultare. Sed, quia verbum Dei numquam est alligatum, timens populum in se hac de causa concitatum, confusus permisit abire quemhabebat reclusum.

[63] Sub testimonio eorumdem virorum pariter & aliud cognoui miraculum mirifice mirandum. Hominibus loci, cui nomen est Castellonium, diu alteq; puteū fodientibus, venam aquæ nulla arte, nullo ingenio reperire poterant. Cumque jam longo labore fatigati, de aquæ inuentione desperantes, [aqua in putes accipitur] inani opere vellent deficere, cœperunt se adhortari dicentes ad inuicem: Instantia orationum & eleemosynarum largitione deprecemur vnanimiter Dominum, vt meritis sanctissimi Præsulis Anselmi, nobis concedat aquam reperire, pro qua inuenienda diu frustra insudauimus. Facientibus itaque illis eleemosynarum caritatem pauperibus, subito aduenit puer nuntians in puteo abundantiam aquæ repertam.

[64] In litteris Archidiaconi Taruisinæ Ecclesiæ D. Mathildæ directis, & nuntij relatione qui eas detulit, hæc res mihi pariter & multis alijs innotuit. Erat vir quidam Lanzo Iudex nomine, Mediolanensis genere, Taruisinus habitatione, qui ficus ægritudine vehementer vrente & guttæ morbo grauiter eum in pedibus feriente, [Sanātur podagricus cum ægritudine ficus,] & gressu fuerat priuatus & requies somni penitus sibi nulla dabatur. Et quia viribus jam deficientibus in lecto vix se reuoluere valebat, funiculus supra lectum fuerat ligatus, cujus adjutorio se mutabat in quodlibet latus. Die igitur quadam, tractis suspirijs & profusis lacrymis, cœpit orare his verbis: Deus meritis S. Anselmi, cuius audio admirabilem gloriam, ostende in me etiam tuæ virtutis clementiam. Sancte Confessor, memento familiaritatis, quæ nos in scholis socios junxerat: prosint mihi, pijssime Præsul, quæ persæpe miscui tecum amicitiȩ verba. Ad venerandum tuum tumulum veniam, si præstas sanitatis lætitiam. Tota itaque proxima nocte, sopore somni arreptus, quieuit vsque in crastinum. Facto autem mane, sentiens se jam convalescere, mox incepit confidenter ire, sicque sancti Præsulis misericordia liberatus, nunc gaudet se optime sospitatum.

[65] Præterea adolescens quidam auditus & linguæ officio a natiuitate priuatus fuerat: [surdus & mutus a natiuitate,] qui plus mensibus duobus nobiscum demorans, suæ infirmitatis certam nobis & multis alijs dederat notitiam. Hic quater in somnis vidit sibi roganti sanctum Pontificem, & aures juxta sanctum tumulum aperiri, & vinculum linguæ pariter dissolui. Veniens igitur, vt fuerat præmonitus ad sanctum corpus, mugiens & pectus tundens, pro viribus sanctissimi Præsulis deuote poscebat præsidium. Aliquot itaque diebus insistens orationibus, & auditus consecutus est lætitiam, & distincte loquendi plenam efficaciam: quod præsentes vidimus, & fere cunctus populus nostræ vrbis.

[66] Præterea mulier quædam fuit longo tempore luce priuata, quam accedente gutta ad tempus, tantus dolor capitis vexabat, [cæca cum dolore capitis,] vt furiosa præ angustia propria roderet membra. Hæc vtique hortatu & adjutorio Opizonis de Gonzaga ad sancti confessoris deducta tumulum, & guttæ liberatur angustia & lucis pariter consecuta est lætitiam. Cujus præteritæ infirmitatis prædictus Opizo adest testis, qui corporis alimenta ex pietate diu sibi præbuit in domo sua. In prædio Canonicorum B. Petri, in loco, cui nomen est Villa S. Laurentij, mulier fuerat quædam, [fœda tumore nasi,] cui nasus horribiliter intumuerat, & color intrinsecus vrens saniem emittebat. Hæc deuote sanctum deposcens Præsulem, consecuta est desideratam salutem.

[67] Item quidam puer de Sacciula gaudio lucis priuatus fuerat, qui rediens a Cremona ad sancti Præsulis festinabat tumbam, a qua paucis diebus discesserat. Properans itaque sitienter ad Sancti remeare corpus, ad lapillos sæpissime allidebat pedes, [2 cæci,] vtpote homo qui sibi aduersa nullatenus prospicere valebat. Dolens ergo & gemens sanctum Confessorem polcebat suppliciter, vt calamitatem tantam dignaretur aspicere. Taliter igitur oranti in via, dum veniebat, occurrit desideratæ lucis medela, Pariter quidam de Episcopatu Taruisino, lumina ad proprium vsum laxare nequibat: hic quoque veniens ad venerandum tumulum, recepit optatæ lætitiæ gaudium.

[68] Puella quædam pariter fuerat in villa, cui vulgaris vsus indidit nomen Mairana, [muta cum aliqua paralysi,] a ciuitate Brixia non multum remota: Huic & linguæ vsus interclusus fuerat, & aliquod membrorum, præter manum dextram, suo officio fungi nequibat. Hanc miserabilis mater seminecem spectans, deuota deuouit se eam delaturam ad sanctissimi Confessoris misericordiam, quasi altera Cananæa pro filia rogatura. Iuxta sui igitur voti promissionem parentibus eam deferentibus, puella in via & linguæ recepit officium & omnium membrorum vsum; quam juxta sanctum sepulcrum gratias referre Deo vidimus, & ipsius patrem hujus rei dantem testimonium. Conuenientibus multis ad sanctum corpus, [& cōtracta.] pro impetranda suæ infirmitatis medela, quidam quoque de loco, Carpum nomine, vltra Athesim posito, portui de Lignano proximo, adueniebat: qui manum habens contractam & brachium ariditate inualidum, in ipso itinere recepit salutis beneficium.

[69] Item cognouimus rem memoria dignam, narrante de se ipsa D. Matilda venerabili Comitissa, [Matilda Comitissa liberatur febri,] cujus testimonio fidem facit & fides ejus probatissima & vita pariter religione plena. Præscripta Domina multis diebus febribus pernimium laborauerat, & capitis dolor vehemens ipsam fatigauerat: [dolore capitis,] cum vero die quadam ex more Missarum solennijs adesset, enitens dum legebatur Euangelium erecta esse in pedibus, fatigata infirmitate mox decidit. Aderat vero juxta se ob reuerentiam in capella Episcopi lignea tabula posita, in qua exhalato spiritu sanctum corpus ad funeris exequias lotum fuerat: suppliciter igitur deposcens sancti viri præsidium, ac per tabulam prædictam deducens frontem, illico liberata est capitis dolore. [scabie,] Non multis post diebus taansactis, non modicæ scabiei fracturæ ipsius Dominæ manus & corpus totum fere immaniter repleuerant. Cum autem præ manibus haberet Episcopalem annulum, quo Dei Pontifex vtebatur in Missarum celebrationibus, cœpit secum conferre, quod merita tanti Præsulis possent sibi subuenire ad tactum etiam annuli, cum quo ipse quam plura sacrificia Deo obtulit; sicque ipsum annulum fracturis superponens, ab ea die sanata est ab ipsa invaletudine. [obfuscatione visus:] Paucis post diebus præteritis præfatæ Christianissimæ Dominæ acies visus adeo interturbata fuerat, quod de nocte lectioni ex more operam dare formidabat. Inter Missarum vero solennia tenente ea præ manibus vnam orationum, quam sanctus Pontifex eidem Dominæ propria manu scripserat, in vsu orationis sibi habendam; chartam, qua continetur prædicta oratio scripta, oculis superposuit & abstersit; & deinceps recepta lucis claritate, vt prius, nocte & die non expauit lectioni insistere.

[70] Euerardus quidam Francigena genere, Ordine Presbyter, [podagra tollitur:] nobiscum aderat: cui ambos minores digitos vnius manus gutta subito superueniens rigidos reddiderat: & partem palmi pariter & juncturam, qua manus brachio nodatur, adeo arripuerat, quod ad nullius officij vsum eam inflectere valebat. Et quia totius brachij vires etiam defecerant, corrigia in collo ligata suspensum brachium sustentabat. Prandente eo cum ipsius consocijs, aduenit quædam paupercula, ex caritate S. Anselmi petens sibi dari eleemosynam; qui fractum panem manu sua porrigens, mox sanatus est a prædicta infirmitate.

[71] Quod in præsentiarum narrare contendo, nullus peruersa mente fictitium vel fabulosum contendere præsumat. Testis adest huius rei idem ipse, qui confractis non modicis catenis, præsidio sanctissimi Confessoris Anselmi mirabiliter est liberatus de angustia carceris; contestantur pariter catenæ confractæ. Præsentibus Episcopis, audientibus populis, prædicauit & prædicat suæ captionis miserabilem ærumnam, & liberationis prædicandam lætitiam. Crescente, sicut vbique terrarum notum est, validæ persecutionis tempestate aduersus sanctum VII Gregoriū, dignum Romanæ Ecclesiæ Apostolicum, pro veritatis & justitiæ prædicatione, atque pariter contra totius Romani Imperij Catholicos; Christianissima Comitissa Domina Matilda pro Ecclesiæ defensione totis insudauit viribus. Vbertus, Arditionis filius, [in bello Matildæ contra schismaticos] erat prædictæ Dominæ Capitaneus vnus; quæ vt in hac perturbatione de ejus fidelitate & seruitio indubitanter ipsa Domina confideret, inter multas alias fidelitatis promissiones, omnes quibus suarum arcium custodiam commiserat jurare compulit, fortitudines arcium quas custodiebant supra nominatæ Dominæ potestati libere tradituros ac deinceps in ejusdem fidelitate permansuos, si idem Vbertus aliquid infideliter aduersus eam Dominam faceret, [alijs ab ea deficientibus] vel quippiam malitiose tractaret. Post, capto Vberto ob suæ infidelitatis nequitiam, homines illius contra juramenti sponsiones non timuerunt, quidquid iniuriose poterant agere adversus eamdem Dominam. Ex quorum numero quidam, Lanfrancus de Piola nomine, officio miles, [Lanfrancus fidus ei capitur,] quia ipsorum peruersitatibus inhærere renuebat, insidijs & traditionibus ab eisdem captus, & a tempore Augusti vsque ad octauum Kal. April. duro carcere est affectus, & non modicis catenis adstrictus. Iidem quoque malitiosi cogitabant quomodo possent ei vitam eripere, nec tamen volebant cognosci eorum ingenio factum fuisse.

[72] Cumque tot angustijs adstrictus solam mortem expectaret, in Vigilia sancti Pontificis Anselmi arrepto somno visum sibi est sanctissimum Præsulem ante se deambulare, habitu quo adhuc in carne solebat incedere. Ad quem mox exclamans, inquit S. Anselme, quando apud te vtiliter seruiui multoties, seruitium meum te bene remuneraturum promisisti mihi persæpe. Ecce ærumnas meas respice: [a S. Anselmo apparente confortatur addicta liberatione,] & quia vales, subsidium affer: & quoniam nequaquam deceptus es, promissiones tuas nunc adimple. Numquam convenientius mihi, quam nunc, potuisti rependere seruitij mei munus: saltem Ecclesiæ me restitue, quam intrare me prohibent. Ad quem pijssimus Dei Pontifex, inquit: Ne timeas, ecclesiæ te ego restituam. Mox visum est sibi, in ecclesiam quamdam se ab eo deduci & signari & benedici. Cui mox, Ecce Ecclesiæ restitutus es, dixit. Ad quem homo ille, Me redditum, inquit Ecclesiæ satis gaudeo: sed adhuc auxilium tuum, Domine, imploro. Quem sanctus Pontifex pie consolans, ait. Ab hodie octauo die & cultrum meum tibi mittam, & necessarium auxilium impendam. Itaque die octauo occurrente, [catenis rescißis] venit ad eum quidam Reginæ ciuitatis ante incognitus, acutissimam limam deferens secum: qua data, videntibus cunctis nec contradicentibus qui aderant custodibus, compedes & catenas rescidit velociter. Dubitante vero eo pro custodibus exire, subito sanctissimus Confessor aduenit, atque visa est D. Matilda aduenisse, [exit illæsus.] multitudine hominum subsequente. Cui cum diceret; Quid expectas exire? Ne differas; surge confidenter: surrexit videntibus custodibus, & exiuit illæsus.

[73] Præsentis narrationis miraculum est nobis notificatum sub multorum audientia, narrante & contestante eadem, cui hoc contigit fæmina. Æstatis tempore nuper præteritæ quȩdam fȩmina de Ripalta ad laborem mendicarum in campos ex more exierat, suam secum ducens filiolam; eo vero tempore luporum pestis adeo increuerat, [puella a lupo oblata restituitur matri.] quod etiam a conspectu parentum pueros rapere non formidabant. Cumque, vt dixi, in campis existeret, lupus repente filiam sibi surripuit. Vt autem misera mater dilaniatam a fera deportari vidit filiam, quibus valebat vocibus sanctissimum interpellabat Anselmum, vt sibi & miseræ filiæ ferret subsidium. Mox pijssimi Prȩsulis inuocato nomine, rabida illa fera ab ore projecit puellam, jam non audens tangere & a longe prospiciens eam. Mater vero anxia, confisa tamen de sanctissimi Confessoris subsidio, festinauit ad adjuuandam filiam: quam cum deduceret, lupus sequebatur vtramque. Sancti itaque Præsulis clamitans sȩpe subsidium, tandem feræ illius fames est refrænata, & vtraque fæmina ab illius morsibus liberata.

[74] [sanantur cōtracta,] Quod præsentes vidimus, nequaquam silentio prætereundum duximus. Mulier quædam cruribus sub se retortis contracta, manibus & natibus totum corpus gestabat. Hæc diu sancti Pontificis postulans præsidium, erecta est ad venerandum tumulum: quam ante eleemosynis sustentatam nouimus, & complures ex nostris ciuibus. Præsens adhuc est nobiscum filius Archipresbyteri de Colurnio, Vbaldus nomine, qui retulit, & sæpe interrogatus itidem refert huius rei narrationem. Hic cum in nostra ciuitate artis Grammaticæ vacabat studio, nullam deuotionem, nullam reuerentiam sancto Confessori exhibens, illius sanctis detrahebat virtutibus. Die vero quadam vehementi capitis dolore arreptus, [& alius ob incredulitatem dolore capitis punitur.] ac credens se præ dolore jam morti proximum, inuocabat sancti Pontificis auxilium, promittens se liberatum deinde fore credulum & ejus virtutum prædicaturum gloriam, sicut de eo ante peruerse locutus fuerat. Fatigatus itaque nocte tota, circa matutini temporis horas leni sopore correptus, in somnis vidit sanctum Dei famulum capiti manum imponere, & se benedicere sanctæ Crucis signaculo. Qua visione prȩterita euigilans, cognouit se liberatum illius doloris molestia.

[75] In die Ascensionis nuper præteritæ, quædam fæmina de Godi, Richilda nomine, compluribus nota, per integrum annum & eo ampliuus, quantum est ab Epiphania…

Cetera in MS. Codice desiderantur.

DE B. BARTHOLOMÆO AB ANGLARIO ORDINIS S. FRANCISCI DE OBSERVANTIA, EMPOLI IN ETRVRIA.

AN. MDX

[Praefatio]

Bartholomæus ab Anglario, Sacerdos Ord. S. Francisci de Obseruantia, Empoli in Etruria (B.)

[1] Non longe a Tiberi, tenui etiamnum amne Etruriam Vmbriamque disterminante, Anglarium est Bartholomæi patria, qua cum aliquando iter S. Franciscus haberet (neque enim nisi diei vnius itinere abest mons Aluerniæ) Crucem plantasse in via dicitur, [Anglarij vbi crucem S. Franciscus plantauit,] quæ diu in veneratione populis fuit, tandemque Fr. Antonio Puppiensi occasionem dedit, vt accedentibus eo Fratribus hospitandis duas cellulas extrueret, prout anno MCCCCXCIV factum est. Anno post hæc quinto mißi eodem duo sunt, Beatus hic Bartholomæus & Bernardinus, Anglariensis vterque, [cœpta eo nomine ecclesia extrui anno 1499,] qui ciuibus suis, ad loci venerationem extructo templo augendam propensis, opere consilioque adessent: jam enim reseratum erat Zenobij de Biliaffis testamentum, qui fundum reditusque suos eiusmodi molitioni applicandos legauerat, constitutis extremæ suæ voluntatis executoribus ijs qui Rectores erant Confraternitatis S. Mariæ. Sed his anno MDVII totam eam curam in Franciscanos reuoluentibus (forte quia non modicis erat difficultatibus implicata, nec ita prompta erat quæ requirebatur ad opus pecuniæ summa) penes eos quos dixi duos negotium permansit, tam lente procedens, vt non satis dignum operæ pretium videretur quod vtrumque occuparet. Ergo ad Empolitanum conuentum missus Bartholomæus beato istic fine quieuit, & miraculis inclarescens ciuium suorum excitauit animos, vt opus inchoatum ab illo magis serio vrgeri vellent.

[2] Adiuuit eodem pia hominum laicorum Sodalitas, ibidem sub nominis Iesu inuocatione instituta a Fr. Bernardino: [post mortem B. Bartholomæi promouetur,] qui & ipse XIV Maij anno MDXIV moriens, primus sui corporis deposito locum dedicauit quem incoluerat, Hospitium S. Francisci eatenus & diu etiam post nuncupatum. Succeßit post hæc mutatio aliqua, & locus qui vsque ad annum MDXX Tifernati Diœcesi subjectus erat, Burgensi adiunctus Episcopatus est a Leone X, Abbatialem S. Sepulcri titulum in Episcopalem commutante: [absoluitur, an. 1534] tandemque MDXXXIV decretis publicitus impensis impositum ecclesiæ tectum est, & reliquus interior ornatus ante anni sequentis finem adiectus. Atque ita titulus sanctæ Crucis, qui veteris sacelli fuerat, translatus est in nouam ecclesiam: non tamen eidem adiunctus conuentus: sed magis Anglariensibus placuit Minoritas in conuentus & ecclesiæ S. Mariæ de Combarbio nouiter extructorum posseßionem immittere, quam, [& post an. 1540 Conuentus adijcitur:] annuente Cosmo primo, magno Etruriæ Duce, adiuerunt MDXL. Hospitium deinde sanctæ Crucis visum est in sanctimonialium cœnobium posse conuerti. Sed siue non æque idoneus Fratribus suus locus esset, siue qua alia de causa nollens a se alienari priorem, relicto posteriori huc rursum commigrarunt; exindeque cœpit inter conuentus ordinis conuentus Anglariensis S. Crucis numerari, & sedecim alere religiosos.

[3] [vbi post Vitam scriptam a Fr. Mariano,] Hæc eo deduximus vt quo tempore scripta sit B. Bartholomæi Vita verosimiliori poßimus coniectura assequi: quam enim nunc habemus ex MS. Francisci Redi Patricij Aretini, alias etiam nobis cum laude memorati, hunc titulum præfert: Vita B. Bartholomæi Magij Anglariensis, Ordinis Minorum obseruantium, scripta anno Domini 1510. In hoc numero librariorum socordia erratum esse euidenter probatur ex eo loco, vbi de Fr. Mariano dicitur, quod postea huius Sancti vitam aliorumque Hetruscorum scripserit. Nam si hæc quam damus Vita posterior est alia, quam non habemus, scripta a Mariano; consequens est aliquammultos post Beati mortem annos effluxisse, [qui obijt an. 1537,] priusquam hic auctor cultiori latinitati redderet, quæ simplici prorsus stylo consignauerat Marianus: haud alius verosimiliter, quam cuius, cognomine Florentini, chronicum breue toties laudatur & citatur in Lucæ VVaddingi Annalibus, & qui præter Vitas Laicorum, Tertiariorum, mulierum sanctitate illustrium, secundum S. Francisci instituta viuere profitentium, etiam historiam montis Aluernæ composuit, in qua tum huius tum pluriū aliorum ex suo Ordine Etruscorum res gestas debuit intexuisse: quæ historia hic indicatur, aut aliud opus ab omnibus istis diuersum & collectori Bibliothecæ Franciscanæ hactenus incognitum. Obijt autem anno MDXXVII Florentiæ in magna illa peste, cuius in plurimorum vitas grassantem sæuitiam Scipio Ammiratus describit.

[4] [Anglariensis æliquis scripsit hanc] Anglariensem porro fuisse huius secundæ Vitæ auctorem ab exordio discimus: eumdemque non nisi post constitutum S. Crucis conuentum scripsisse ex eo videtur colligi posse, quod num. 6 dicat Bartholomæum aliquamdiu in patria sua substitisse, vt principia ibidem cœnobij Sanctæ Crucis inauguraret. Etenim primos cellarum & ecclesiæ istic constituendarum auctores, de cœnobio omnino non cogitasse ex supra deductis liquet, adeoque post eius erectionem scripsisse eum, qui noto & recepto Hospitij nomine vsus non fuit: vt non immerito fortaße vnius cifrȩ correctione emendandum vitium, & pro 1510, [fortaßis an. 1550.] 1550 vel aliquid simile legendum censuerit Franciscus Redi: is qui ex suo MS. Codice nobis describendam curauit hanc Vitam, & conferendam cum alio MS. quod Anglarij acephalum extat apud hæredes Laurentij Tallieschij, viri diligentia & aßidua scriptione commendabilis: qui & patriæ suæ annales conscripsit, vnde totam cœnobij Sanctæ Crucis historiam prælaudatus Franciscus nobis transumpsit.

[5] Ex hac porro Vita, vel ijs quæ prior Marianus Florentinus scripsit, [Qui alij de Bartholomæo meminerint?] hausisse debuerunt quidquid scripserunt de Bartholomæo Marcus Vlysiponensis, Gonzaga, alijque; atque ex his Arturus a Monasterio & Lucas VVadingus in Annalibus, rursumque ex hoc Haroldus in eorum epitome: ad cuius calcem habemus copiosum indicem Prouinciarum, Custodiarum atque Conuentuum, confectum anno MDXVI: vbi quartæ Prouinciæ, quæ est Thusciæ, Conuentus XXII censetur S. Mariæ de Angelis & S. Francisci apud Empolium, vbi Bartholomæus de Anglario sepultus. Necdum scilicet Beati titulum ei longo vsu vindicarat pia oppidanorum deuotio, [Corporis Beati trāslatio solennis] cum iste catalogus texeretur: sed frequentia ad defuncti corpus obtenta beneficia paulatim eum confirmarunt in vulgo; Ecclesia vero Romana ratum habuit, quando sub ara majori corpus sepeliri non tantum est passa, sed etiam inde ablatum eodem referri proceßione solennißima ante prioris seculi finem permisit: eo scilicet tempore, quo maxima adhibebatur cautela, ne quid in caußa nondum canonizatorum præter Concilij Tridentini Romanæque Ecclesiæ sententiam fieret: quam & interpellatam pro eius solennitatis instituendæ facultate fuisse, persuadet ipsius Magni Ducis Ferdinandi totiusque Curiæ Florentinæ præsentia.

[6] Est autem Empolis Ducatus Florentini insigne oppidum, ad Arni fluminis Meridionalem ripam, [Empoli forte 25 Maij,] inter ipsum Ducatus caput Florentiam & Pisam situm impari inter vallo, hinc minus tricenum inde plus quindenum milliarium: juxta quod est prædictus S. Mariæ Conuentus, vti post alios Arturus habet, sed ad diem XXV Maij; an suo arbitrio, vt alias sæpe, quando diem obitus ignorauit, an quia isto die facta est solennis quam diximus translatio, alteri relinquimus diuinandum: nos, dum alia documenta desunt, expressum in Actis diem sequimur, ijsque subiungimus ipsam translationem factam in principio huius seculi, [initio huius seculi.] rerum in Hetruria potiente Ferdinando I, illius auo, qui nunc secundus sui nominis eamdem felicißime regit, & tum adhuc puerilem ætatem agebat, vt ab omnibus putari rescripsit nobis antedictus Franciscus Redi, qui huius translationis, seriem cum adiunctis miraculis nobis subministrauit, ad calcem sui antiquioris codicis recentiori charactere & sermone Italico repertam: vnde formari coniectura non improbabilis posset, quod volumen istud aliquando pertinuerit ad ipsum Empolitanum Conuentum.

VITA
Ex MS. Francisci Redi
Collato cum alio MS. Anglariensi.

Bartholomæus ab Anglario, Sacerdos Ord. S. Francisci de Obseruantia, Empoli in Etruria (B.)

AVCTORE COÆVO.

[1] Etsi moris antiquissimi fuit apud Romanos malle sua benefacta ab alijs laudari, [Præfatio auctoris] quam aliena illustrare; nihilo tamen secius haud ambigendum existimaui, dignum fore laude illum, qui suis laboribus benemerentium facta non patitur pigra obliuione obrui, ac paulatim ætatis obscurari tenebricosa caligine. Additur quod dum Bartholomæi præclaras animi dotes posterorum memoriæ trado, nobili quadam famæ auiditate detineor: ipse enim clarum Anglaris jubar, ne solem dicam, elucet. Publicam quoque caussam amplector: si enim atauorum abauorumque extarent monumenta, non quidem ignotum esset Anglaris nomen; quantaque ejus vetustatis est fama, tanta egregiorum esset facinorum gloria; plurimique a Brenno conditore vsque adhuc enumerarentur viri, quibus multi, quorum nomen sequitur admiratio, locum fortasse concederent.

[2] In oppido igitur Anglare, Arretinæ Ecclesiæ diœcesis, [Anglariæ nascitur Bartholomæus] inter cetera oppida Hetruriȩ vetustissima gloria nulli secundo, ortus fuit Bartholomȩus ex honesta nobilique Magia familia. Pater ejus Franciscus, Francisca genitrix (quasi quodam prȩsagio fore se Assisinatis Francisci mira pietate religioni addictos) nomen obtinuere, sacris in vndis meliori vitæ nascentes. [pijs parentibus,] Vtque Magos Orientis Reges imitarentur, trium filiorum dona Domino obtulere: ex quibus Bartholomæus operum sanctitate clarus thuris fuit ad instar; auri atque myrrhæ speciem Hieronymus ac frater alter prȩ se tulere. At Bartholomæi quanta futura esset sanctitas primis ab annis apparuit: cum enim die quadam per viam illam, qua a Biturgiam petimus, iter faceret b Cherubinus de Spoletio quidam, Pater sanctitate vitæ celebratus; omnis fere populus confluebat ad eum (tanta Anglarensium tunc temporis erat religio) vt saltem vestes contingeret prætereuntis, [Fr. Cherubino] aut oculis eminus inspectaret, vt sibi manu benediceret repetitis precibus efflagitans. Graui ille silentio obrutus stipatas inter cateruas, nil proferens verborum, celeri pede prouehebatur. [innotescit pueri futura sanctitas:] Vnum tantummodo Bartholomȩum intuens, oculisque ad ima cordis penetrans, quasi de futura prȩscius sanctitate pueruli, manus eiusdem capiti imposuit; nonnullaque, non bene ab alijs percepta, mussitauit: quod non sine admiratione factum est, cur tot inter viros, litteris illustres ac morum candore decoros, ad puerulum illum Cherubinus respexisset: multique magnum aliquid ei euenturum sperabant.

[3] Non desijt exinde humani generis teterrimus hostis viribus dolisque machinas moliri, [obscænos amores fortiter repellit,] vt Bartholomæum ad cȩli vias iter suum dirigere meditantem, aut deterreret aut saltem remoraretur, ne in portum religionis extra seculi procellas ingredi pubescenti jam liceret: puellam quippe egregia forma stimulis auerni incitauit, vt occasionem nacta oportunam, Bartholomæi pectus igne cupidinis inflammaret. At ille aduersarij fraude perspecta, a constantia propositi virginitatis seruandæ non declinauit. [rigidus cultos castitatis] Qua quidem in sententia adeo firmus vitæ totius curriculo permansit, vt non verbis, ne dum operibus, vllam sui vmquam suspicionem excitauerit: quinimo vna vox erat omnium, purius nihil Bartholomæo, nihil magis a sensus illecebris abhorrens inspici potuisse: quemadmodum & de Hieronymo, [vti & frater eius Hieronymus,] fratre eius sanguine & religione, morum vero sanctitate vix secundo, licet non tam claro miraculis, prȩdicabatur: tertius enim frater præceleri fato prȩreptus, statim atque emicuit extinctus est.

[4] Ambo itaque Diui Francisci sacram domum, quæ ab obseruantia nomen retulit, sunt ingressi; duo lumina, quæ inter Aluerniæ c sancti montis solitarios horrores coruscarent. Cui ad tartara spolianda trophȩis delectæ militiæ Bartholomȩus adscriptus, [cum quo Ordinē Fransc. init] vndetriginta annis summa obedientia, summa humilitate stipendia fecit: adeo paupertatis pro Christo amator, vt nihil sibi vllo vnquam tempore assumendum putaret, nisi quod ab institutore Francisco prȩscripta juberet Regula, ne arctiorem sectando vitam innouator appareret. Suis in itineribus non baculo fuit vsus, [paupertatis tenacißimus,] non d causia: nullis opus esse linteolis ducebat; sed lancinatis aliorum laneis fragmentis nares emungebat: cum Hieronymo sæpius vsurpans, paupertatem profitenti indignum esse munditiam affectare. Omnibus humilitatis exemplum ac specimen exhibuit: [humilitatis studiosus,] nullum arduum, nullum vile opus aggredi renuit; atque humiliora quærebat loca, seque imparem omnibus consummandis fatebatur; cum & gnauus & gnarus cujusque judicio censeretur. Quemcumque enim vel semel fuisset allocutus, illico de moribus illius ac animi propensione certam referebat scientiam.

[5] Grammatices in arte vnus erat inter paucos, attamen (quale erat jactantiæ vitandæ studium!) nunquam Latinorum lingua vti fuit auditus. [laudis & excellentiæ fugiens] Omnes etiā familiæ Minorum titulos, omnem dignitatis apicem respuit, immo contempsit: fieri tamen nequiuit, quin tirunculorum disciplinæ prȩficeretur: quod æquo animo munus est amplexatus, cum aditum inde sibi patefactum intueretur patientiam summa in periclitatione excolendi ab omni semper indignatione, quod vix fidem meretur, longinquus. Patientiam adeo ferebat in oculis, [in patientia summus] vt nullis vnquam os querimonijs patefacere, nullis hiscere suspirijs fuerit visus, infirma præsertim valetudine e πτύσματος, vt Græci dicunt, diutino morbo afflictatus, fistularumque cicatricibus, quibus per multos annos fuit summo cum dolore vexatus: quo tempore abstinentias non intermisit, vigilias frequentauit, ab oratione non destitit. Tantummodo propinquante jam morte Superioris jussu ab hoc interdicto recessit; cibis pro ejusdem arbitrio pastus, quos tali disciplina sumebat, vt nihil inde gustus palatum vellicantis, nihil detrimenti reciperet.

[6] Tanta caritate æstuabat, vt ægrotis inseruiens nullum pietatis officium, [caritate eximius,] nullum beneuolentiæ, nullum prȩtermitteret benignitatis argumentum. Solitudinis miro detinebatur amore, & procul a Fratribus, ne dum a seculi digrediebatur hominibus; ipsorum quoque vitans consanguineorum alloquium. Quapropter silentio prætereundum non est, quod, dum ipsa in patria degeret, vt principia ibidem cœnobij Sanctȩ f Crucis inauguraret, [seculi contemptor seuerus,] quadam die stipem Christi nomine deprecans, suas ad ædes non mediocri redundantes opulentia, quas paupertatis amator reliquerat, accessit. Domestici omnes ad valuas perrexere prȩcipites, interque alios Pauli germani fratris vxor, quȩ summis precibus etiam atque etiam obtestari cœpit, [recusat domum fraternum ingredi:] vt pro animi ejus solamine pedem ibi sistere non grauaretur, inque domum ingredi fraterna pietate non recusaret. At diuus homo respondit verba illa, nequaquam e sua lingua transferenda, [g come si e' data a Frati la limosina, si mandano in pace:] quo dicto discessit.

[7] Illud quoque accidit recensendum. Die quadam, bubula, [bubulæ carnis appetitum] hoste vaferrimo illiciente, cibari carne appetebat, sed nullo pacto Bartholomȩum insidiæ latuere: quapropter quemdam ex suis rogauit, vt frustum sibi illius largiretur, quam in cubiculo clauo suspendit: vnde non prius demisit, quam fœdissima tabe, h verminibusque nauseam excitantibus, penitus compleretur. Tunc demum aspiciens teterrime olentem, [illius iam putridæ obiectu domat.] Inspice, inquit, auidissime venter, inspice quo te pulpamento appetebas replere. Quam oris custodiam numquam deserebat inuigilem, lautis non solum ab escis coërcens, verum etiam satagens, ne verbum otiosum difflueret, ne in alios mordicus armaretur: immo seuerus erat animaduersor, si quem dentes hostiliter acuentem inspiceret, [acriter reprehendit leuiculam detractionem:] aut saltem a caritatis tramite declinantem suspicaretur. Qua de causa cum Frater i Marianus (ille qui postea Beati huius aliorumque Hetruscorum historiam descripsit) rediens imprudens inconsultoque narrasset, Sacerdotem sibi quempiam hospitium prȩbere denegasse, immo & Breuiarium commodare ad Officium Deo persoluēdum: vix verbis posset explicari, quæ vir iste Dei dixerit, quæ fecerit; quoties culpæ accusabantur, sæpius eum asperrimis verbis objurgans, quod Sacerdotis famam denigrasset, coram hospite ad quem diuertisset, coramque fratribus importuna garrulitate hoc repetens: ita vt necesse Mariano fuerit suam culpam non semel accusare, interminitante etiam Bartholomæo, se illum e Religione arcessurum, si iterum in tale crimen diuertisset.

[8] Insuper quoties audiebat Fratres, si quid noui accidisset referentes in suorum conuentu, [vetat seculares rumores narrari:] ad se compellatos monebat, ne seculi negotia in domum Dei deferrent; dedecere enim religioni adscriptos, nuntios attentis auribus excipere, nisi aliquis e mundi euripo emergens in Religionis portum confugisset, vt vocis omnium plausu exciperetur, ac Deo grates persoluerentur; aut si ad meliorem vitam e suis aliquis demigrasset, vt ei incruenta Christi Corporis immolatione ac precibus pietate succensis prodessent. Pauca faciebat verba, sed vtilitate redundantia; plurimumque rerum breui gyro complectebatur. [magna in corrigendis delinquentibus efficatia] Quod si quando tempus exposceret vt alicujus vitia corrigere Bartholomæus cogeretur, ab ijs quæ multo prius patrata fuerant sumebat exordium: eoque modo id peragere Deus ipsum docuerat, ut aures æquo animo ac lubens ille præberet, cuius vulnera salutem allaturus pertractabat, atque inde venerabundus ac pauens se ad meliorem frugem recepturus abiret. Quippe cum speculi nullis maculis deturpati conspiceretur ad instar, ac potius e cȩlo demissus quam ex hominibus procreatus videretur, timebatur ab omnibus, nec quispiam perditis adeo moribus fuit inuentus, qui eo presente aut honesta non loqueretur, aut saltem silentio linguam ipsam non manciparet.

[9] [attentio in sacrificio,] Sacrificium offerre summa cum pietate non relinquebat: & quamuis persæpe morbis afflictaretur, numquam imparatus, aut non bene rebus diuinis animo vacante ad tantum ministerium accessit. Mira in Officio persoluendo illius erat attentio: diligens in confessionibus peragendis, [& Officio,] breui circumstantias nullis ambagibus explicabat. Fructum aliquem ex omni lectione librorum percipiebat: & quæcumque inter mensam legebantur erant ab illo excerpta, vt mel inde apum more colligeret: immo prosanas eruditiones illico in spiritus pabulum conuertebat. [colloquentis de rebus diuinis feruor,] De verbis Domini libenter colloquebatur, & vultus repente flammis exæstuans caritatis, signa intimi ardoris exhibebat. Itaque cum Fr. Gaspar k de Barga secum pomeridianis horis in sancti montis Aluerniȩ syluam perrexisset de rebus diuinis colloquens, vsque ad eamdem horam insequentis diei permansere, nihil animaduertentes tempus ipsum prolabi, & nihil de cibo aut de somno solliciti, ita in ipso eloquio a mortali carne segregati vt vitam Angelorum viuere crederentur: tunc demum intelligentes quamdiu permansissent ibidem, quando in chorum regressi non eumdem festum diem celebrari summa cum admiratione cognouerunt.

[10] [frequens inter orandum raptus:] Frequens ac feruens in oratione ac diuinarum rerum contemplatione fuit, in qua cælestes dulcedines aliquando gustauit: sæpius etiam inspectus sublimis ab humo rapi intentus ad æthera, quod in l Castilionis sylua accidit, vbi eum genibus flexis vir quidam intuitus fuit duobus amplius pedibus a solo distantem: qui index ad Fratres accedens, testis extitit veritatis. Sæpius vero in maiori Aluerniæ montis templo, coram imagine Seruatoris in Cruce fixi supra chori locum posita qui tunc medius erat, [Angelicum per noctem obsequium:] gestum est idipsum, & plures admirati sunt eleuatum. Cum eodem in monte degeret, & ad sacrorum stigmatum oraturus pergeret m sacellum, cumque ibidem alium offendisset ex Fratribus retro gradum flexit, vt ad sacellum Beati Ioannis contenderet, & cum lubricum esset iter, noctisque tenebræ lumen omne surripuissent, procidit diuus homo in terram. Tunc duo ex æthereis spiritibus funalia deferentes præsto fuere, qui ad illud vsque sacellum itineris duces comitati sunt: quod Frater quidam inspexit & cum omnium admiratione vulgauit.

[11] Dei etiam nomine vires morborum domuit ac saluti corpora ægrotantium restituit. [curationum gratia in hospitis vxore,] Idcirco plurimi tradidere mulierem quamdam vxorem Procuratoris cœnobij sanctæ Mariæ a Ripa Empolis, cum vehementissimo capitis dolore angeretur, domi eius beato Patre casu hospitante, cum eiusdem cœnobij Custode, se precibus illius commendasse: at ipse caput eius manu tangens illico ab omni exemit dolore; cumque admirabunda procumberet, jussit Bartholomæus vt nemini de hoc verbum faceret, quousque degeret ipse inter viuos. Cum puer quidam prope conuentum eumdem morbo, [& puero scabioso prolata:] quem tigna dicunt n Hetrusci, caput infectum gestaret, signans eum signo Crucis illico mundatum aspexit. Puer vero domum regrediens, matri, stupore penitus occupatæ, rem gestam aperuit; ideoque ad nos, sic Deo volente, ista deuenere: alioqui enim adeo sua prædicari posse ab hominibus vitabat, ne inde appetitus laudis irreperet suamque pessumdaret humilitatem, vt omnia ignorarentur omnino.

[12] Denique ad extremam vitæ periodum cum peruenisset, [pie mortuus] videns sibi prȩmium parari, sacris munitus pharmacis, Veneris die Seruatoris nostri morte decorata, ad se Hieronymum fratrem vocauit, quo cum simul extremum capere jentaculum voluit. Omnibus itaq; vale dicto Hetruscis verbis, Addio, quasi ad Deum se iturum indicaret, aduentante aurora, ac si gestiret perrecturo ad cȩlos Bartholomȩo spectatorem solem reuocare, [conditur sub altari.] spiritum Domino reddidit, anno MDX, XV Kalendas Aprilis. Corpus autem in templum translatum tumulo condi non potuit vsque ad noctem, cum populi ex omni parte properarent ad osculum petendum. Quod cum Medicus, qui eum biennio curauerat, fecisset, domum inde regressus ac filios amplexus, Priusquam aliud, inquit, opus aggrediar, vos deosculari lubet ore, quo Sancti illius tetigi corpus. Deinde reconditum sub majori altari, in eisdem sanctæ Mariæ sacris ædibus quiescit.

[Annotata]

a

Burgum sancti sepulcri videlicet, Anglario trans Tiberim quinque milliaribus distans: [Burgum sancti sepulcri,] quæ licet recentissima prorsus originis ciuitas sit, vt apud Vgellum tom. 3 Italiæ sacræ videre est, persuasit tamen sibi sciolorum leuitas, ipsam esse antiquam & Plinio in Mediterraneis Etruriæ memoratam vrbem: vnde in curia legitur inscriptio quædam hoc principio

Hic vbi nacta nouum est antiqua Biturgia nomen.

Forte etiam ad hanc persuasionem iuuit, quod intellexerim antiquam Biturigum in Francia ciuitatem hodierno nomine Bourges dici.

b Agit de eo tamquam doctrina, prædicatione, prophetiæ & miraculorum gratia illustri viro, & Ordinis sui Beatis annumerat Arturus in Martyrol. Franciscano ad 4 Augusti, annoque 1484 mortuum sepultumque ait in S. Mariæ Angelorum prope Assisium.

c Mons Hetruriæ asperrimus, vbi sacra stigmata S. P. Francisco impressa pia fidelium religio recolit: & ibidem primos religiosæ vitæannos Bartholomæum duxisse cum fratre videtur ex reliquo vitæ contextu probari: idque alij passim auctores tradunt.

d Latina & seculi vetustioris vox pro pileo contra æstiuos calores: & passim in Italia Minoritæ vtuntur per agros eiusmodi capitis operimento, compacto ex paleis aut ferruginei coloris lana: [Causia] cui consonat istud Plauti in Milite, Causiam habeas ferrugineam.

e Latine sputi morbum diceremus: & videtur sanguinis sputum intelligi, idque esse quod hecticam febrim Arturus dixit: quæ nempe eiusmodi ruptæ in pectore venæ affectionem plerumq; consequitur: πτυματος tamen, non πτύσματος scribendum erat, aut potius φθίσεως

f Quia cœnobij nomen ante annum 1540 ibi non cœpit vsurpari, ideo censuimus hanc vitam post dictum annum esse scriptam.

g Id est, Vt data est Fratribus eleemosyna, dimittuntur in pace.

h Vermine Italis, Francis Vermine, quoduis minutum insectum dicitur.

i Marianus Florentinus rudi stylo descripsit Fasciculum chronicarum sui Ordinis, [Marianus Florentinus:] historiam item piorum Laicorum, fæminarum S. Claræ, præterea Tertiariorum Ordinis S. Francisci, ac denique montis Aluernæ; quæ MSS. extabant apud VVadingum, nec alibi ea reperimus: eum autem ab Arturo non citari hic nemo miretur: necdum ad ea tempora peruenerat VVaddingus, vt eius oculis potuerit Arturus Marianum legisse.

k Laicus hic fuit Florentinus, Gonzagæ & Marco Vlyssiponensi laudatus: quod satis Arturo fuit vt ei ad IV Aprilis Beati titulum daret.

l Huius nominis oppidum inter Arretium & Cortonam inuenias.

m Huc a communi Fratrum habitatione & templo, vno circiter stadio, leni cliuo ascenditur: eoque nunc porticus tecta ducit, per quam ipsi anno 1662 21 Ianuarij ibidem sacris operati iuimus rediuimusque: alia eiusdem montis sacella non vidimus.

n Itemque Franci a similitudine tineæ vestes corrodentis: sic enim capitis cutem tenuissimis foraminibus sanie manantibus malum illud intersecat: achores ex Græco Plinius dixit.

TRANSLATIO CORPORIS.
Et miracula post eam patrata
Ex Appendice MS. Italica.

Bartholomæus ab Anglario, Sacerdos Ord. S. Francisci de Obseruantia, Empoli in Etruria (B.)

[13] Metuētes Fratres, ne pignus tam pretiosum de subtus altari furto auferretur, [Eodem refertur] illud inde sublatum retulerunt in sacristiam postmodum vero, mutato consilio, impetrata facultas est solenni cum processione illud in eodem loco reponendi. Eam festiuitatem præsentia sua Serenissimus Hetruriæ Dux Ferdinandus alijque Principes & Magnates cohonestarunt: [dulce fragrans:] coram quibus rursum sub majus altare collocata sunt ossa, suauem præter naturam odorem spirantia: subsecuta quoque ad communis incrementum lætitiæ miracula sunt multa, in quibus ea quæ hic subiungimus.

[14] Cælum, quod multis diebus turbidum ac nebulosum fuerat, eo ipso momento temporis, [cælo nubes,] quo instituenda erat supplicantium pompa, subito serenum tranquillumque apparuit. [capite dolores pellit] Michaël Zerini de Empolis plurium dierum spatio, graui vexatus cephalalgia, quæ nullum ei locum quietis relinquebat; statim vt se Beati meritis commendauit, leuamen expertus est.

[15] Duodennis puella, nomine Catharina Michaëlis del Biancone de Empolis, quartana laborans febri, matrem rogauit, vt se ad eam processionem duceret. [quartanam curat,] Difficilem se prȩbuit mater propter incumbentem tum grauius paroxysmum: vicit tamen fiducia filiæ, matremque induxit, vt etiam ad contingendam sacri corporis thecam se admoueret. Vix autem eam tetigit, cum læta voce exclamauit ad matrem, sanatam esse se, vt reuera erat.

[16] Magdalena Siluestri Bononiensis, Empoli commorans, eodem die liberata a dæmonio fuit, [energumenā liberat.] a quo vexata per annos aliquot fuerat, cum se B. Bartholomæi meritis commendasset. Simili modo ab epileptico morbo liberata est Elisabetha Antonij Tognetti, ex Bassa sub Empoli. Annorum quoque non plus senum puella, facto per patrem voto, remedium cephalalgiæ obtinuit.

[17] Miraculis quoque a B. Bartholomæo perpetratis potest adnumerari, [Hieronymi Magij virtutem exemplo suo excitat.] quod vitæ suæ sanctissimæ exemplo ita inflammauerit Hieronymum Magium, in Republica Veneta nobilitate præcipuum equitem, belli pacisque artibus ornatissimum, vt dimissa conjuge liberisque tenellis, in Cyprum se suosque militares animos atque industriam transtulerit, Turcicos ibidem prohibuturus progressus: vbi circa Famagustam in defensione sanctæ Fidei memorabiles infidelium strages edidisse dicitur: tandemque in eorum manus prolapsus, post varia tormenta detractamque viuenti cutem, capitali supplicio martyrij lauream fertur consecutus.

DE B. SALVATORE DE HORTA ORDINIS S. FRANCISCI DE OBSERVANTIA CALARI IN SARDINIA.

MDLXVII

[Praefatio]

Saluator de Horta. Ord. S. Francisci de Obseruantia, Calari in Sardinia (B.)

[1] Templarijs sub Clemente V Pont. Max. omnino deletis, Horta Dertosanæ in Catalania diœcesis oppidum, ad eos olim attinens, [D. V. prope Hortam ecclesia a Templarijs erecta] ad sacram D. Ioannis Militiam translatum fuit: & antiquior ædicula, in memoriam sanctissimæ Mariæ de Angelis, ad mille passus ab huiusmodi oppido, in accliuiore cuiusdam montis parte, a præfatis Templarijs constructa, in secularium quorumdam Sacerdotum, ac postmodum in Provinciæ Catalanæ Fratrum Minorum ius cessit; quibus & oppidani elegans satis monasterium ex publicis facultatibus ædificarunt. Cumque huiusmodi ædicula atque monasterium a Patribus Recollectis, quibus ad tempus subfuerant, quibusdam de caussis derelicta fuissent; Caroli V Imperatoris atque Hispaniæ Regis interventu, [ad Recollectos translata,] idque Hortanis maxime instantibus, ab ijsdem reassumpta fuere. Hæc Franciscus Gonzaga Episcopus Mantuanus in suo opere de Origine Seraphicæ Religionis parte 3, Prou. Catalanæ. conu. 15 & addit, Huius sacræ domus, quam duodecim Recollecti Fratres incolunt, ac fidelissime Deo optimo maximo diu noctuque famulantur, quandoque accola fuit eximiæ sanctitatis vir, beatus Pater Saluator Alphonsus.

[2] [nomen B. Saluatori dedit;] Alphonsi nomen hic adiectum; quia hoc ei pro priori Saluatoris nomine esse voluerat Prouincialis Minister, cum eum Horta ablegans, suspectæ sibi sanctitatis memoriam omnem abolitam vellet, & obscurum ignotumque hominibus deinceps viuere Saluatorem. Verum, quia non cessauit Deus miris illum manifestare prodigijs, nec cessauit vulgus proprio illum nomine nuncupare, addito ab Horta cognomine: ab eo nempe loco vnde virtutis illius & sanctitatis fama primo per totam Hispaniam sparsa, ægros & quacumque infirmitate detentos vndecumque exciebat ad spem sanitatis, a Beatißima Virgine Maria per merita huius beati religiosi impetrandæ. Qua re ignobile ante id tempus oppidum monasteriumque, [cuius corpus Calari quiescit,] magnam acquisiuit celebritatem; non tamen perpetuum ac præcipuum eiusdem Sancti patrocinium. Hæc enim felicitas Calaritano seruabatur Conventui, vbi extremos duos vitæ annos egit, & beato consummatus fine Sanctorum resurrectionem expectat in corpore, tum adhuc incorrupto, cum initio huius seculi illud in nouum propriumque sacellum solenni translatum pompa est, atque in vitam eius & miracula canonice cœptum inquiri, eum in finem vt Sanctorum Catalogo adscriberetur.

[3] [cum veneratione Beati.] Quod licet continuo impetratum non sit; conceßit tamen Apostolica Sedes, ex iudicio Cardinalium sacræ Rituum congregationi præsidentium, vt propria Beatis veneratio eidem tribueretur liceretque imaginem eius pingere cum radijs & miraculorum, diuina virtute patratorum, exhibitione: qualis vna continuo Romæ prodijsse dicitur, sed ad nostram notitiam non peruenit. Alia deinde minor incisa est præfigenda Italicæ Vitæ anno MDCXXIV Mediolani recusæ: [& excusæ imagines cum miraculis,] in qua idem Beatus inter medios pauperes, debiles, claudos, cæcos, genua circumcirca flectentes, visitur, dexteram ad benedictionem ijs impertiendam attollens; sinistra rosarij grana voluens: super cuius caput radijs cinctum Spiritus sanctus in specie columbæ descendere videtur; a dextris vero in nubibus apparere Virgo Deipara, cuius virtuti adscribere solebat omnia, quæ miseris conferebat sanitatum beneficia. Sub ipsa autem imagine hæc legitur oratio, seu potius benedictio super ægros facienda cum inuocatione Beati. [& inuocatione propria] Potentia Dei Patris, sapientia Dei Filij, virtus Dei Spiritus sancti, meritis & intercessione B. Saluatoris liberet te ab omni febre, tertiana, quartana, continua & ab omni malo. B. Saluator oret pro te, & benedicat tibi in nomine Patris ✠ & Filij ✠ & Spiritus S. ✠ Amen.

[4] Huius vitæ Auctor in titulo totius libelli non exprimitur: sed indicatur in titulo capitis 5. his verbis Auctor id est, [Auctor vita Dimas Serpi.] P. Fr. Dimas Serpi, Sardiniæ Prouincialis, ne lectori fastidiū pariat minutius referendo cuiuscumque qualitatis miracula, lectorem remittit ad memoriale Pontifici oblatum, & ad magis illustria notatuque digniora transit. Nempe non ipse, sed alius aliquis, digestam a Dima Hispano sermone materiam fecerat Italicam, additis pro genio suo, summario marginali & diuisione ac titulis capitum. Quem quidem interpretem suspicari possumus non alium fuisse quam Barrezzum, cui eam vitam compilasse videtur auctor, inserendam parti 4 Chronicarum Ordinis minorum a cap. 42 libri 5 vsque ad finem ejusdem: quam ipse partem Venetijs edidit anno 1608: vnde acceptam B. Saluatoris vitam, denuo lectam approbatamque, recudendam Mediolani curauit anno 1628 Ioannes Baptista Cerri, & biennio ante alius quispiam Neapoli, quantum quidem ex Arturo colligimus, citante libellum ibidem anno 1626 excusum.

[5] Ante hanc, quam Latine reddidimus, nostro more in capita paragraphosque diuisam, [eadem breuius antea ter vulgata Hispanice.] & veteris diuisionis notis in margine prænotatam: ante hanc, inquam, Vitam editæ aliæ tres, breuiores sunt, neque decimam partem continent miraculorum ex authenticis proceßibus hic proferendorum. Earum prima Barcinone prodijt, eodem quo processus istic formatus est anno MDC, eadem forma qua reliqua Chronica Sanctorum Sardiniæ per dictum Dimam Serpi compilata, velut prosecutio ad ejusdem Chronicæ partem quartam, in capitula quatuor, suo singula themate ex sacris litteris petito, per modum sermonum ad populum legendorum, distincta. Hanc deinde Vitam, nonnullis in principio & fine additis, continua oratione expreßit, sed omißis plerisque miraculis breuiorem fecit, Sanctæ memoriæ Fr. Antonius Vincentius Domeneccus in historia generali Sanctorum Catalaniæ, parte 2, quæ est de Sanctis non canonizatis secundum ordinem ipsarum Religionum, quarum fuere professores. Prodijt hoc opus anno secundo hujus seculi: quo item anno, sed prius quam Domenecci opus vulgaretur, Dimas Serpi prædictus aliam ejusdem Beati vitam compilarat, priore pleniorem distinctioremque, & forma minori excudi curarat, vt ipsa per se libellum conficeret, inter deuotos fideles distribuendum.

[6] Ex his tribus Vitis accepimus ea analecta, quæ ad calcem plenioris Vitæ subjungenda putauimus, eo quod, [vnde accepta Analecta] præter accuratiorem de natalibus Beati notitiam nonnullaque miracula, instrumenta quoque continerent auctoritatis datæ Fr. Dimæ ad eos, quos diximus, processus in Sardinia Hispaniaque faciendos, non sine illustri testimonio venerationis publicæ B. Saluatori iam tum a pijs fidelibus delatæ. Agit de eodem sub insigni elogio, tum eo quem supra citauimus loco, tum alio in quo Conuentum Calaritanum describit, Gonzaga prænominatus. Ceteros auctores, qui quocumque modo Beati hujus laudes aut miracula attigerunt, [Cultus Dom. 2 post Epiph. & apud Genuenses.] operose in suo Martyrologio Franciscano enumerat Arturus a Monstier, & addit: Calari festum ejus agitur permissu Pauli V Pontificis, Dominica II post Epiphaniam: maxima vero religione publice colitur Ianuæ, in ecclesia conuentus nostri de Pace, in suburbio ipsius ciuitatis; ad cujus inuocationem crebra cernuntur fieri miracula, in quorum testimonium appensæ sunt innumeræ tabellæ depictæ, diuersa ostentantes beneficia, cælitus per eum accepta: quæ omnia, inquit, vidi anno MDCXVI & MDCXX, dum illic diuersatus sum.

[7] Hisce iam prælo paratis admonemur a P. Francisco Haroldo, dignißimo Lucæ Wadinghi successore in conscribenda historia Ordinis, [Imago picta Romæ in ecclesia S. Isidori.] Romæ in sui Ordinis Conuentu Hibernis Recollectis addicto, & S. Isidori nuncupato, ad latus Euangelij circa majus altare depictam conspici magnam hujus Beati imaginem, eleuatis manibus Deiparam deprecantis pro subjectis sibi claudis, cæcis &c. Neapoli quoque anno MDCLI geminas ejusdem imagines rudi arte impressas haberi in capite folij, [aliæ Neapoli excusæ cum Responsorio] quarum altera minor & simplicior, subjecta habet Responsorium, Antiphonam & Orationem vt sequitur: Respons. Iste homo ab adolescentia sua meruit infirmos curare: dedit illi Dominus claritatem magnam cæcos illuminare & dæmones effugare. Ecce homo sine querela, verus Dei cultor abstinens se ab omni opere malo & permanens in innocentia sua. Cæcos illuminare & dæmones effugare. Gloria Patri & Filio & spiritui sancto. Cæcos illuminare & dæmones effugare Antiph. Ab Horta lux est orta, [antiphona,] qua tota luxit Hispania, præsertim Catalania, simul etiam & Gallia, extinctus in Sardinia post innumera miracula, orat pro nobis Dominum. V. Ora pro nobis B. Saluator. R. Vt digni efficiamur promissionibus Christi. [oratione] Oremus. Deus qui humilitate Sanctorum tuorum omnipotentiam tuam mirabiliter manifestas; quique B. Saluatorem ab Horta famulum tuum admiranda simplicitate & mirabilium curationum gratia decorare dignatus es: præsta quæsumus, vt omnes qui ejus implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum

[8] [miraculis,] Eadem leguntur sub majori imagine, qua exhibetur Beatißima virgo Maria, puerum Iesum in vlnis baiulans & per candidam nubem descendens ad Beatum: ad cujus pedes turba pauperum morbidorumque opem præstolatur, hoc subjecto lemmate: Multitudo languentium veniebant ad eum, Lucæ cap. 6. [& rhythmo Hispanico:] Ex vtroque autem latere legitur hymnus, siue. vt in titulo ponitur, jubilus, Hispanico rhythmo compositus per Fratrem quemdam Obseruantem, & in capella sacri corporis custode quotidie solitus decantari, vna cum prænotatis Responserio Antiphona & oratione. Constat autem dictus hymnus Octo octonum versiculorum strophis, quibus natales, virtutes, miracula, mors & cultus ejus Calari, continentur: signanter autem exprimitur, quod per ejus capucium, in Calaritani conuentus sanctuario reuerenter asseruatum, [quæ omnia Calari quotidie canuntur ad corpus.] multi obtineantur fauores: ac demum inuocatur Beatus vt specialis parturientium mulierum auxiliator. In capite vero atque in fine hymni prædicti minor stropha his fere vtrobique verbis locatur.

Pues que vuestro gran fauór
Nuestros animos conforta,
Rogad por nos el señór
Beato Saluador de Horta

Ex his duo postremi versus vt poßint ad singulas strophas repeti, quintus sextusque versiculus semper per or & orta terminantur: priores autem quatuor sic componuntur, vt primus versiculus communem cum quarto terminationem habeat & secundus cum tertio.

VITA
Auctore Dima Serpi, Prouinciali Sardiniæ & Commissario pro canonizatione postulanda.

Saluator de Horta. Ord. S. Francisci de Obseruantia, Calari in Sardinia (B.)

AVCT. DIMA Serpi

CAPVT I
Vitæ initia, & prima Barcinonæ, Dertosæ atque Hortæ miracula.

[1] Beatus hic Frater, natione Catalanus, nascendi locum humilem & exiguū habuit, [Natus in diœcesi Gerundensi,] cui a S. Columba a Farnesia nomen in diœcesi Gerundensi; filius viri pauperis, qui curam habens hospitalis nocturnum pauperibus præbebat receptum, sociam pij operis vxorem habens, ex eaque hunc mutuæ caritatis fructum. Eorum nomina neque in processibus expressa sunt, neque sciri in loco prædicto potuere: tantummodo tres circiter nonagenarij comparuere, qui testificarentur se communem habuisse in sua infantia educationem cum B. Saluatore, [vt coætanei quidam superstites testantur,] quem ipsi nominare solebant Saluatorettum de Hospitali: mortuis autem parentibus ejus nihil vnquam se inaudiuisse de parvulo ante eum annum, quo ad Hortensem conuentum ibi commoraturus venit: tunc enim ad incolas ejus loci, in quo natus fuerat, perlatam esse famam, quod in eo conuentu esset Frater multorum miraculorum operator & eo frequentes accessisse: quibus ille sanitatis recuperandæ caussa venientibus seipsum manifestauit dicens: Ego sum iste Saluatorettus, filius Xenodochi vestri: hoc igitur modo ab ijs cognitum ipsum esse: cumque postea eodem in loco S. Columbæ moraretur, conspectum grandia miracula operari: nec aliud quam modo dictum est memoria teneri.

[2] Quātum subducta temporum ratione ex processuum Actis cognosci potest, [circa an. 1520] lucem hanc Saluator aspicere cœpit circa annum sæculi decimi sexti vigesimū: ætatis autem annum pariter vigesimum ingressus, Seraphicam S. P. Francisci religionem subiuit in conuentu S. Mariæ Barcinonensi, eximiæ obseruantiæ laudibus notissimo. Vbi qui coquinam curabat Frater, [post annos 20 habitum sumit Barcinonæ;] raræ sanctitatis vir, socium laboriosi abjectique officij Saluatorem accepit, in obedientiæ operibus exercendum: quibus hic se magno nisu dedit, instruendo foco, eluendis vasis, purgandis scutellis sedulo intentus; spiritumque in Deo semper defixum habens vix aliud dicere audiebatur, quam Iesvs Maria. In omni vita purus. & simplex, ab hoc mundo penitus videbatur extraneus, atque ab ejus negotijs adeo alienus, vt soli religioni natus credi posset. Quauis nocte in suum corpus vehementi flagellatione sæuiebat, vnde magister ejus & ceteri Fratres judicabant futurum, vt Ordinem suum eximia aliquando sanctitate illustraret.

[3] [Prandij solennis parandi] Sub hæc tironis sui virtutem Deus manifestis cœpit miraculis honestare. Aderat Circumcisionis Dominicæ festum, vnde huic conuentui nomen inditum, quod proinde magna ibidem solet solennitate celebrari: quam munificentia sua augere volens Regni b Cancellarius, vir admodum pius religiosusque, verueces aliquot aliaque cibaria ad Fratres misit, jubens ea apparari in prandium, quod vna cum ipsis sumpturus esset in comitatu multarum primæ dignitatis & nobilitatis personarum. Mandauit igitur Guardianus coco quæ facienda erant: hic autem media in nocte grauissima se febri teneri sentiens, neque exequendo muneri suo idoneum, aduocato ad se Saluatori claues tradidit: Vade, inquiens, sibi, ad P. Guardianum, eique significa me grauiter ægrotantem hasce claues mittere, [inter orandum oblitus,] vt prandij Fratribus Dominisque venturis instruendi curam alteri alicui committat. Accepto mandato abijt ad templum Frater, nocturnæ interfuturus psalmodiæ, totamque eam noctem in oratione perseuerans, circa auroram, præmissa corporis verberatione consueta, Confessionis & Communionis vsurpauit sacramenta, nec verbum vllum Guardiano dixit; propter continuatæ orationis feruorem penitus oblitus, quid sibi fuisset imperatum.

[4] Interim appropinquabat prandij tempus, & sollicitus Guardianus vt ordine omnia riteque agerentur, [a Guardiano increpatur;] ad culinam accessit; eamque etiamnum clausam reperiens, coquum ad se imperat accersiri: qui per Fratrem ad se missum cum excusaret morbum, ideoque transmissas ab se claues per Fr. Saluatorem nocte media fuisse renuntiaret; justa, vt sibi videbatur indignatione commotus, intelligensque ex ijs, quos quærendi Saluatoris caussa miserat, ipsum in ecclesia solis diuinis rebus intentum quietissime orare, recta eo se contulit, & multis eum conuitijs onerans, fatuum appellauit: [sed is omnia inuenit inculina parata.] & pro iniuria sibi ac talibus Dominis facta procul amandandum minatus, claues illi e manibus confestim eripit, & culinam aperit, nihil minus expectans, quam vt omnia recte apparata eo in loco inueniret, quo testabantur omnes neminem ingressum tota illa nocte dieque fuisse; ac ne ipsum quidem patentem conspectum ab vllo. Atque hoc primum est signum, quod ejus caussa Deum operatum esse cognoscere potuimus, Angelorum aut alio ignoto nobis ministerio vsum, ad supplendum famuli sui, deuotissimis precibus intenti, defectum.

[5] Tirocinij religiosi annuo spatio euoluto, ad solennem votorum trium professionem admissus Saluator est, [Vota professus Dertussam migrat,] ijsque nuncupatis ductus a Ministro Prouinciali ad conuentum S. Mariæ de Iesu in ciuitate c Dertusana, vbi Fratres excalceati in magna vitæ austeritate & rigida suæ reformationis obseruantia morabantur. Hic prosequi Beatus cœpit eam, quam cœperat in tyracinio & deinde constantissime semper tenuit, viuendi formam; quotidiano ipse se flagello castigans, & post peccatorum confessionem Dominici Corporis Sacramento reficiens: quæ caussa fuit vt tota mox ciuitate haberetur Sanctus, & beatum se crederet, quicumque vel semel posset vestimenta eius exosculari. [& calculosum infantem sanat:] Accidit ibi vt nobilis quidam, filiolum habens tanta calculosæ concretionis mole grauatum, vt quoties mittenda vrina foret pene mortuus collaberetur in terram, in vanum remedia tentauerit omnia: qui cum die quodam B. Saluatorem conspicatus esset, per suos hortos transeuntem eleemosyæ quærendæ gratia, ad illius se abjecit pedes atque vt filioli sui misertus preces pro eo ad Deum funderet, obtestatus est. Mouit lacrymabilis species supplicantis tenerum ad eiusmodi affectus animum Saluatoris, & continuo manum imposuit capiti pueri infirmi, oculisque in cælum defixis Salutationem Angelicam dixit, atque improuiso abijt. Vespere autem facto, cum consueta medicamenta filiolo exhibituri parentes pannis eum suis nudassent, sanum incolumemque repererunt: nec vllam deinceps vel vrinæ difficultatem vel calculi molestiam passus est infans: quod miraculo manifesto nobilis ille adscribens, tota mox ciuitate vulgauit.

CAP. II.

[6] Quadam die ad corrogandas eleemosynas dimisso Saluatori, [fugientem mulum precibus sistit,] Guardianus mulum junxerat, portaturum quidquid fidelium liberalitas contribuisset: hic autem liberum nactus campum, curriculo se in fugam dedit versus conuentum, frustra insequente eum socio Saluatoris ac retinere conato. Qui videns nihil a se profici, retro conuersus inclamare auxilium Saluatoris; hic vero genua in terram figere, eodemque momento temporis stare mulus, seque apprehendendum prȩbere Fratri: cui jam propius facto subridens Saluator; Qualem, inquit Fratribus nos ridendi materiam dedisset hic mulus, si absque nobis reuertisset domum. Bilem innocuum istud verbum socio mouit, sic vt duriora quædam regereret; ad quæ ille mansueta, vt solebat, voce: Ignosce, inquit, Frater: nam istæc omnis mea culpa fuit: nunquid enim non sum insensatior ipse quam si jumentum forem, qui mulo ratione non vtenti credidi? verum ex hoc metum pone, & liberum illum ambulare permitte, certus quod non diffugiet amplius: quod nec fecit. Ita peruenerunt ad locum cui d Galera nomen, vbi infantula erat diu quartanis afflictata febribus; [quartanam curat.] ab eisque fuit liberata, statim ac Beatus, injecto circum eius collum Rosario, Aue Maria recitauit.

[7] Eodem ex conuentu tam celebris miraculorum eius fama toto se regno diffudit, vt confluentium ad ipsum vndique mortalium pertæsi frequentiam boni illi Fratres, Prouincialem rogarint, vt quieti ipsorum consulens alio abduceret Saluatorem. [Ad alium conuentum prope Hortam translatus,] Audiuit supplicantes Minister; & ne quis consilij sui rumor ad illius ciuitatis incolas permanaret, secreto abduxit Beatum ad alium conuentum a Virgine Hortensi cognominatum, asperrimis in montibus, e Horta duobus passuum millibus distantem situm, vbi religiosissimæ conuersationis Fratres perpetuo residebant (vt constat ex chronicis) & Saluator asperam, jejunijs, flagellis, orationibus vitam ducens, a sua ipse luce, [Consules de aduentura multitudine monet,] seu potius a Deo virtutem ipsius latere nolente, proditus est: breuique affuerunt prȩdictæ Hortæ Consules, supplicantes, vt Deo vellet locum istum suas per preces commendare. Quibus Saluator, diuina inspiratione admonitus, dixit; viderent vt domus satis ampla multis lectis instrueretur, magnaque necessariarum ad vitam rerum, tritici, auenæ, olei, vitulinæ ac veruecinæ carnis copia in promptu esset: futurum enim vt isto in loco diuina omnipotentia magnifice ipsam se exhiberet, & suarum miserens creaturarum matris suæ honorem glorisissime manifestaret.

[8] Abierunt illi his auditis variæ cogitationis fluctuatione discordes: [monitionem negligentes arguit:] quidam enim fidem adhibendam verbis eius opinabantur, alij negabant eorum sensum se posse capere: omnes denique neglectim habuere quȩ audiuerant. Itaque eleemosynȩ caussa versus oppidum postea egressus Saluator, ijsdem juxta vrbem obuiam sibi venientibus dixit: Vos quidem mihi fidem habere noluistis: at ego vobis dico futurum vt veram fuisse prȩdictionem paucos intra dies videatis. Quibus transactis ingens duorum circiter millium apparuit multitudo, gibbosi, contracti, paralytici, cȩci, surdi, muti, febricitantes, hydropici, [adest illa ad 2000: & curantur] herniosi: quoniam omnium vox vna erat quȩrentium, vbi homo ille sanctus commoraretur, qui tanta Tortosȩ operabatur miracula. Cumque eis monstratum esset sanctissimȩ cȩlorum Reginȩ cœnobium, rectum eo iter tenuerunt, petieruntque in suis malis ab eo remedium obtinere. Iussit ille vt Sacramenta Confessionis & sanctȩ Communionis obirent omnes, & sua denique benedictione, in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, impertitos dimisit: diuina in eos continuo operante virtute, atque ab omnibus quotquot tenebantur infirmitatibus liberos faciente.

[9] Fuit inter illos nihilominus paralyticus quidam communis gratiȩ & lætitiæ expers: [præter vnum paralyticum omnes infirmi:] quem cum jumento suo impositum socij auehere pararent in comitatu ceterorum, prodijt foras vir beatus, inspecturus illam hominum multitudinem maximam, eosque admonuit vt ne obliuiscerentur debitas Deo gratiarum referre actiones pro beneficijs per intercessionem B. V. Mariæ impetratis. Ad quem paralyticus: Ego vero, inquit, Pater, cur non æque ac ceteri sanatus sum? Quia respondit Beatus, Confessionem præscriptam tibi neglexisti, nec ea qua ceteri fide huc aduectus es. Tum paralyticus; Pœnitet, inquit, offensi Numinis, [sed & is pœnitens sanitatem obtinet.] firmiterque propono peccata confiteri: at Beatus, Eia ergo surge atque descende ex equo, & ad Confessarium abi propere, dein gloriosæ Dominæ gratias habe quod optatam tibi restituat sanitatem. Eodemque momento sanus prompte præstitit quantum fuerat imperatum. Exhinc, cum illa sanatorum multitudo factam in se virtutem vbique prædicaret, & alij alios continua beneficiorum receptorum experientia traherent ad Beatum, multis annis durauit ille confluxus hominum vndique adueniētium, [Multis annis durante confluxu tanto,] vt nullus non dies esset, quo non aliquot hominum millia concurrerent; atque in hebdomada sanctiore ad quatuor millia excresceret numerus: quin imo in festo Annuntiatæ Virginis ad sex omnino millia confluxere; ideo vt, cum turbas hospitia publica non caperent, sub arboribus tentorijsque sparsim toto monte locatis pernoctandum cunctis fuerit, vt educti in campum milites solent.

[10] Atque in hoc potentiam suam simul & misericordiam Deus exeruit; siquidem tanta cum esset quotidie multitudo, [victus tamen numquam multitudini deficit,] necessario victu neminem destitui contigit, sed vndique ex toto regno & vicinis maxime regionibus venalia afferebantur cuiusuis generis edulia. Dignum autem imprimis visum est quod in processibus quoque notaretur, videlicet homini cuidam, qui veruecis vnius caput regali vendiderat, post acrem auaritiæ & crudelitatis reprehensionem prædictum ab eo esse, futurum vt nemo ex familia eius conquisitis ab eo bonis frueretur: itaque accidit, familia ipsius simul cum re familiari intra breue tempus penitus euanescente. Videntes igitur prædicti Consules veram fuisse B. Saluatoris prædictionem, mandarunt vt multæ necessariæ merces versus monasterium deportarentur; [sed magna vndique copia aduehitur.] affirmaruntque deinceps præter ea quæ vltro exciti vndique eo ferrent propolæ, eodem missas fuisse quotidie non pauciores quam centum vecturas ttitici in panes laborati: adeo vt non solum ijs quæ seruili operi addicuntur diebus, sed Dominicis quoque ac festis ipsoque die Paschæ laborandum fuerit circa furnos pistoribus, ne cibus deficeret multitudini.

[Annotata]

a Plures ab hac Sancta Cordubensi Martyre, & 17 Sept. colēda nominatos vicos exhibent tabulæ infra ad num. 94 citandæ: quæ eædem etsi Farnesiæ cognomen non exprimant, hunc tamen vicum tertio ab Gerunda Hispanico milliario situm esse ad Euro-Africum, demonstrari potest ex vincinia villæ Bruniolæ, a S. Columba vno milliario versus ciuitatem distantis: quam villam, ad fluuium Onar sitam, constat ex num, 141 primam parentibus Beati habitationem fuisse: sed morbo cogente inde huc ad hospitale redactos. Arturus in Martyrologio Franciscano Hortæ, vnde cognomen habet, natum esse Saluatorem temere credidit.

b D. Franciscus Montaner. vt habent aliæ omnes vitæ.

c Vulgo Tortosa, ad Iberum amnem, in extrema pene versus Valentinum regnum Catalonia.

d Trans Iberum Tortosa distans milliaribus tribus.

e Quinque aut sex milliaribus supra Tortosam ad Boream.

CAPVT II
Complura miracula in Hortano conuentu patrata.

CAP. III

[11] Ex oppidi Hortani indigenis seniores sequentium miraculorum fidem hac facicunt ratione, vt propter diuturni lapsum temporis fateantur, multorum, [Ex Horta seniores iurati testantur,] quibus ea facta sunt, nomina suam effugisse memoriam: eo magis quod major pars eorum, quos supra naturæ vires sanatos esse meminerant, alienigenæ essent atque ex remotis regionibus aduecti. Vt tamen recordantur suis oculis a se visa sic narrauerunt, & vera esse jurejurando super sancta Christi Euangelia prestito confirmarunt. Adolescentulus brachio, latere & crure dextris paralyticus ad B. Saluatorem deportatus fuit, qui obita peccatorum, vt jussus erat, [sanatos paralyticum,] confessione sacraque Eucharistia suscepta, illius benedictione signatus, manusque & rosarij impositione dignatus, sanus extemplo assurrexit, Deoque & beatissimæ ejus matri gratias dicens abijt. Michael Salimas, ex oppido, quod in Arragonia situm Carinegna dicitur, [contractum,] contractus genua, sola Beati benedictione opus habuit, vt furcillis abjectis firmis gressibus sanus abiret. Ioannes Penar d'Aranda, ex eodem oriundus oppido, sextum annum paralyticus, mensibus omnino quindecim ita iacuerat lecto affixus, vt ex eo leuari numquā potuerit: hic intra lecticam deportari se voluit ad ecclesiam S. Mariæ de Horta, [paralyticum alium,] confectisque ea ratione supra centum quinquaginta a milliarijs ante B. Saluatoris pedes stitit se; peccataque confessus & Christi refectus Corpore, post illius benedictionem surrexit in pedes, incolumitate recepta lætus. b

[12] Petrus Ales, ex oppido c Pauls, filiolam Magdalenam nomine, [puellam cæcam,] quam huic luci cœcam sua vxor pepererat, ante biennium eodem attulit circa natalitia Christi Domini festa: cui vt Saluator benedixit, sinistrum oculum aperuit infantula. Ita domum tunc quidem læti satis, dimidiato quamuis beneficio, reuersi sunt: sed Martio subsequente ad Beatum reuerterunt, rogantes atque obsecrantes vt suum vellet implere beneficium, & alterius quoque vsum oculi filiolæ impetrare. Audiuit ille, manumque oculo tenebricoso imponens, hunc quoque videndæ lucis compotem fecit, puellamque visus integri facultate donauit. Barbara Cabelli, ex oppido d Alcagnis, vno brachio paralytica, facta peccatorum suorum de mandato B. Saluatoris confessione, [item paralyticas duas.] sana atque hilaris ab eo recessit. Martino de Giara, ex oppido Luizio diœcesis Pampelonensis in Cantabria, alterius oculi vsum cæcitas, & brachij motum paralysis abstulerat; vtrumque reddidit petita susceptaque deuote B. Saluatoris benedictio: quod eadem paralyticæ mulieri ex Nauarræo regno præstitit, receptæ sanitatis signum post se relinquenti axillares furculas, quibus gressum moliens corpus sustinebat. Sic etiam ab hernia graui curatus est puer Valentia Hortam deportatus. [vnumq; herniosum] Simile malum patiebatur quidam ex oppido e Monzonio in Arragonia, vir magnæ dignitatis, Dominus Escalara dictus; cui a Beato benedici, & rupturam solidari idem fuit.

[13] [Coram 2000 hominibus mutus loquelam accipit a Beato.] Fuit cum vltra duo hominum millia implessent montem in quo monasterium, tunc B. Saluatoris domicilium, existebat: qui omnes jurati confirmarunt suis se vidisse oculis, quomodo vir mutus a natiuitate coram Beato consistens, ab eodem ad compassionem moto jussus fuerit, Aue Maria, recitare. Qui cum nec prima nec secunda vice ad imperantis vocem linguam resoluere posset in verba; tertia demum vice ori ejus Beatus digitos suos inseruit, apprehensaque ejus lingua dixit: In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti dic, Aue Maria. Et continuo respondit mutus, Aue Maria, & reliquam ex ordine Angelicam Salutationem percurrit, vna cum Patre. atque exinde libera loquendi facultate præditus perseuerauit. Plurima eo die miracula alia B. Saluator perpetrauit, quorum copia fecit vt eorum memoria non fuerit scripto conseruata.

[14] [qui prædicit innoxiam sclopi explosionem,] Quidam Iacobus Amargos dictus, B. Saluatori commendauit fratris sui vitam; cui proscriptorum aliqui ipsius inimici haud obscure interitum moliebātur; & Sanctus, Sclopos quidem, inquit, suos in illum exonerabunt, nullum tamen vulnus inferent, Beata Virgine, cui est perquam deuotus, fratrem tuum protegente. Itaque euenit paulo post, cum loco opportuno deprehensus, plumbea glande est ab inimicis petitus; [sanat varios,] sed quæ solas vestes transijt, innoxia corpori. Sinistro brachio paralyticus puer benedictione Beati sanitatem accepit: eadem cæcus quidam visum obtinuit: alia toto corpore resoluta puellula hac quoque ratione toto corpore persanata in pedes se leuauit. Erat viginti annorum juuenis, [item mutum.] & hic a natiuitate sua mutus: cui ad pedes suos prostrato imperauit Sanctus, vt Aue Maria recitaret, & deinceps perfecte locuturum dimisit. Reptabat per terram manibus ac pedibus vetula mulier: cui postquam bene precari Beatus cœpit; erexit illa se coram eo, & reliquit fulcimina, quibus nixa sese loco mouebat.

[25] Alia annorum quadraginta quinque, pridem amissa loquendi facultate, mœrebat: [Mutæ mulieri] pro qua deprecantibus respondit Sanctus: Peccauit ipsa peccatum grande, ipsoque quo id commisit die priuata est linguæ suæ vsu, neque eum recipiet prius quam suum fassa delictum fuerit. Instantibus porro illis vt commissi facinoris confessionem ipse ab ea exprimeret: In nomine, [confeßionem imperat,] inquit Patris & Filij & spiritus sancti, eia, inquit, edicito nobis, verumne sit quod graue quoddam scelus admiseris! Verum, reponit illa. Ergo coram omnibus istud fatere, ait Sanctus: Tum illa: Nimia temporalium bonorum cupidine stimulata, colaphum patri meo impegi. Mox Sanctus loquelam ei totam restituit, jussamque sacramentalem facinoris sui a Presbytero absolutionem petere, [& sanam dimittit:] suoque patri supplicem illatæ injuriæ postulare veniam, a se dimisit perfecte sanam, duplex in vna muliere eodem tempore miraculum operatus. Vidit aliquando puerum Saluator annorum quindecim, [puerum reptantemerigit.] manibus genibusque repentem, eique commiserando precatus bene, per manus arreptum in pedes sustulit, aitque, Vade & beatissimæ Virgini gratias age, quæ tanto te malo liberauit.

[26] [4 matis loquelam dat:] Alias adducti, ad eum pueri fuerunt quatuor ab ipsa natinitatis hora surdi ac muti: jussit sanctus ut Aue Maria dicerent: verum illi absque sermone manserunt. Iterum igitur, sed consueta S. Trinitatis per Crucis signum inuocatione præmissa, Nunc inquit Aue Maria, dicite. Et continuo omnes quatuor loqui expedite cœperunt. Puellam recens viro desponsam arripuerat dæmon & grauiter cruciabat: [energumenam liberat:] alligatam igitur fratres ipsius quatuor ad Sanctum adducunt, rogantque vt ejus misereatur. Nec fuit precibus opus, cum esset ad commiserationis affectum tenerrimus: itaque imperauit e vestigio dæmoni vt male insessum corpus relinqueret, restitantemq; iterato cum sanctissimæ Trinitatis inuocatione imperio ad egressum coëgit. Qui cum paruisset, remansit libera quidem, sed viribus cunctis destituta puella. Dixit ergo Sanctus Vade, & tuæ liberatrici Mariæ refer gratias; quod faciens etiam pristinum corporis robur recepit.

[28] [mutū sanat,] Homini quoque muto ad se adducto & Cruce signato orationem dominicam recitandam præiuit & in subsequendo habuit obsequentem, admirantibus qui aderant cunctis tam subitam sanitatem, ac Deum laudantibus. Alias attulete ad ipsum infantulum, quem mater sua cæcum in lucem protulerat, rogaueruntque vt tenellæ misertus creaturæ oculos ejus aperiret, [item cæcum infantem.] qui sic clausi erant, vt eorum nec minima quidem particula videretur: fecit pro eo orationem Beatus, & quod petebatur impetrauit a Deo, & puerique parentes cum filio vidente lȩtos domum remisit. Nunc quoniam miraculorum copia fastidium parere lectori posset, quorum summarium in extremo Vitæ hujus capite legi potest, satis deinceps habebimus celebriora quædam proferre in medium.

[28] [sanat paralyticos 20.] Accidit aliquando vt viginti simul paralytici ad B. Saluatorem venirent, ab eoque instanter & humiliter exposcerent sanitatem: quibus ille, Promitto, inquit, quod pro vobis sanctissimam Virginem deprecaturus sim: vos quoque, quod vestrarum est partium, de peccatis vestris conterimini, & mecum orationem Dominicam salutemq; Angelicam toto cordis recitate affectu. Quod cum illi Sancto præeunte fecissent, conuersus ad ipsos alta voce cunctis benedixit dicens: In nomine Patris &c. & continuo integra donati sunt omnes sanitate, relictisque ibidem cruculis atque alijs mouendi corporis adminiculis, Deum ac Beatam Virginem collaudantes, sancto autem Fratri gratias agentes, [Quanta panum copia opus fuerit peregrinis.] abierunt. Franciscus Alos ciuis Hortensis testatur, a Consulibus illius loci varios esse electos, qui prospicerent ne frumentum deesset conficiendis panibus concurrenti indies multitudini necessarijs: seque cum esset ex eorum numero, inter sex menses exerciti muneris vendidisse populo ter mille septingentos rubos (quod mensuræ genus quater acceptū quintale vnum farinæ implet) alios autem in eodem munere constitutos majorem frumenti quantitatem vendidisse, præter eam quæ aliunde inferebatur ab institoribus panarijs atque pistoribus aliarum partium.

[29] [Duæ puellæ mutæ,] Puella, quæ surda & muta venerat in hunc mundum, adducta ad Saluatorem est sexennis, soloque Crucis signo sanata, imperatum sibi Aue Maria clara voce continuo recitauit, & læta abijt. Alia annorum quatuordecim eodem plane laborabat vitio itidem a natiuitate: eodemque signata modo, tertio imperio opus habuit, digitique super linguam inertem positione, antequam eam in verba præscripta resolueret. Alio die præsentata Beato mulier est maligno insessa spiritu: quam statim ac coram se vidit Saluator, In nomine Patris, inquit, &c. tibi impero diabole, vt ex hoc corpore egrediaris. Egrediar, [mulier energumena,] reponit ille, modo per os vel nares occulosue egredi permittar. At Beatus: In nomine Sanctissimæ Trinitatis beatissimæque virginis Mariæ nihil horum licebit: sed per eas quȩ te tuique similes decent putētissimas partes egredieris: ipsaque hora egressus est dæmon, tanto cum strepitu atque fragore, vt tonare cælum videretur: pessimoque hospite liberata mulier, agendis Deo & Virgini gratijs ipsique B. Saluatori gratitudinis conata explere affectum, domum tandem hilaris recessit.

[30] [paralysis unius cruris,] Homini cuidam ad alterius cruris paralysim ita inflatum tumebat genu, vt vnius peluis magnitudinem æquaret: qui obita ex Beati præscripto peccatorum confessione, & illius benedictione signatus, absque crucibus domum expedite redijt. Ludouicus quoque Pilliur ciuis Hortensis, [diuturna cæcitas,] & longa ægitudine lucem amiserat oculorum, & cæcus multis annis vixerat: donec tandem ad B. Saluatorem accessit, & confessione sacramentali præmissa eum rogauit, vt propter Dei amorem sibi etiam restitueret visum: quod & obtenuit, illius benedictione accepta. Eodem die surdus & mutus ad Beatum adductus, post Crucis signaculum ipsi impressum jussus est Aue Maria dicere: dixit; [mutus ac surdus curantur] & exinde expedite loqui atque audire potuit.

[Annotata]

a Italica milliaria sumpserit interpres Italus, quorum tria vni Hispanico, qualia hic dumtaxat numeramus, æquiualent: & vel sic in extremis Aragoniæ finibus esse oportet Carinegnam, quacumque demum in parte sitam.

b Additur in alijs Vitis, ejus lectum parieti affixum in templo mansisse, donec ætate consumptus decideret.

c Vicus est dimidio inter Hortam Tortosamque itinere.

d Ad Guadalupani fluuij in Iberum influentis orientalem ripam, horarum circiter octo itinere.

e Circa Sosæ Cincæque fluuiorum confluxum, haud procul Balbastro. ad Ilerdensem tamen pertinens diœcesim.

CAPVT III.
Aliorum miraculorum prosecutio: in quibus duo mortui suscitati.

[31] Qvidam nobilis Nauarrus duodennē filiam, ab ortu surdam simul & mutam, [Filiæ surde ac mutæ] ad B. Saluatorem portari fecit, ipsumq; rogauit vt eam ex caritate sanaret. Respondit Beatus: Vade & confessus ac sacra Eucharistia refectus octiduum in hac ecclesia mane, vigilijs orationibusque coram Virgine insistens: & prius quam hinc egredieris filiam expedite loquentem audientemque habebis. Fecit pater afflictus quod erat imperatum: transactoque octiduo cum nihilo melius quam antea filiæ suæ esse videret, diffidens de facta sibi promissione ac mœstus, Heu me infelicem! inquit, Fr. Saluator, cui cum tu promiseris vt prius sanam haberem filiam quam ex hoc abirem loco, [sanitatem pater, quamvis diffidens obtinet.] neque voti mei neque promissi tui merui videre effectum. Cui Beatus: Et tamen, vt dixi, inquit, sic fiet. Exiuit nihilominus mœstus e conuentu nobilis atque in vrbem regressus, jumenta & vehicula onerauit rediturus ad sua: quo facto filiam per manus capiens: Heu! inquit, iterum infelicem me, filia, qui speratam a viro Dei gratiam non valuerim obtinere. At puella fixis oculis intuita patrem, Ne plangas, refert, care pater, etenim vir sanctus audiendi mihi simul & loquendi facultatem expediuit. Audiens ille loquentem filiam, amplexus eam præ gaudio est, &, Miraculum, miraculum exclamans, continuo calceos pedibus suis detraxit, ijsque nudis regredi cum filia festinauit ad Sanctum, gratias eidem acturus: qui alios octo dies ibidem remanere jussit, vt eadem in ecclesia meritas B. Virgini gratias ageret; quibus fideliter pieque expletis ad propria lætus remeauit cum filia, audiente & loquente. Eodemque die paralytica mulier Crucis signo adhibito sanata fuit.

[32] [Alteri vsus linguæ Catalanicæ] Similem priori calamitatem Cantaber quidam cum vxore sua lamentabantur in filia, octo jam annos nata: quam cum Sancto obtulissent & eius super ipsam impetrauissent benedictionem, jussi sunt octo dies ibidem remanere & pro impetranda filiæ sanitate beatissimam Dei Matrem fideliter exorate: Loquetur enim, inquit, post hæc filia vestra. Quarto die puella cum Hortensis vrbis indigenis loqui cœpit Catalano idiomate, omnibusque Miraculum, miraculum inclamantibus, soli tristabantur parentes, quod filiam loquentem nec intelligerent ipsi, nec vicissim intelligerentur ab ea: cunctis, qui aderant, supra modum mirantibus prodigij istius insolentiam. Ergo ad Sanctum virum recurrunt, rogantes vt Cantabrica lingua non Catalanica filiæ suæ daretur: quibus Beatus, [miraculo datus,] Ita Virgo, inquit beatissima voluit, vt omnes huius loci indigenæ sua ipsam lingua loquentem audirent: prosequimini orationem institutam, & ego vobiscum deprecabor, vt quam petitis, gratia ipsi fiat. Reliquis igitur diebus quatuor continuata supplicatio est: post quos paruulæ benedicens Saluator, Voluit, inquit amici mei, Virgo sanctissima, vt filia vestra solo Catalanorum idiomate dum intra eorum fines erit, vtatur; hos post quam excesseritis, Cantabricum ipsa sermonem loquetur. Quod qui audierunt multi ad Arragonici regni a fines, quoniam solis duobus milliaribus aberant, comitati sunt abeuntes, vt nouum miraculum præsentes cognoscerent: [alio miraculo vertitur in Cantabricā.] statimque ac flumen transmiserunt, patrio vernaculoque sermone loqui puella cœpit.

[33] Memoratus supra Franciscus Alos media juramenti fide testatus est, viros duos in sui patris domum hospitium elegisse, secum habentes puerum immani vtrimque ruptura cruciatum, [Beatus inuocatus sanat rupturam.] sic vt eiulare numquam desineret, identidem clamans, O Sancte Saluator, quando optatus illucefcet dies, quo coram te sanandus veniam? O vir Sancte, audi quæso lamenta mea, tormenta respice, vt mei miserearis. Cumque hæc diceret, subito sanatum puerum oculis suis conspexit, nec vlla prioris mali vestigia retinentem. Ioanna Escudir etiam Hortæ nata, [hiatum pectoris,] simili fide testatur, quod in lucem venerit fisso in duas partes pectore, itaque ad decimum annum ætatis peruenerit, multis grauibusque ob eam aperturam malis & doloribus obnoxia; quibus nulla quidquam remedia proderant. Tandem eam mater decreuit ad B. Saluatorem adducere, qui ei in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti benedicens, abire jussit, & Deiparæ matri pro reddita sanitate gratiarum persoluere actiones. Iurauit autem Ioanna prædicta, ex eo die nullum se in pectore dolorem sensisse: hodieque in illius miraculi memoriam puellaris pectoris monstratur effigies, similis fissuræ signa exhibens. Eadem testatur in domo paterna plurimos exceptos fuisse hospitio varijs infirmitatibus afflictos, gibbosos, paralyticos, cæcos, surdos, mutos & contractos, quibus Beatus sanitatem sua benedictione conferebat.

[34] Bartholomæus Zoig Hortensis, vt alij, etiam ipse jurauit, vidisse se adferri in lecto paralyticum, [varias infirmitates,] cui cum Sanctus in nomine Sanctæ Trinitatis benedixisset, sanus ille surrexit & abijt: vidisse item eodem die inferri infantulum vtroque orbatum lumine, quod accepit, statim ac Saluator pro eo orauit Ioannes Vquet pari jurisiurandi religione affirmauit verum esse, quod cum B. Saluator stans in gradibus templi, plus quam duobus hominum millibus, per montem & circa templum fusis benediceret, mulier quȩdam sinu tenens paruulam filiam, eamque a natiuitate cæcam, in turba adstiterit: [puellam cæcam:] quam cum filia sua adapertis subito oculis subridens aspexisset, attonita illa in terram corruit, subitæ lætitiæ vim non ferens: quo factum sit, vt vndique ad miraculum cognoscendum alij accurrerint. Iurauit etiam patri suo tum viuēti accidisse, vt iret ad Sanctum, pro filio, qui domo fugitiuus excesserat, deprecaturus: qui responderit, iret ad templum, & istic ante aram Virginis oraret. Quod dum facit, adest Sacrista & campanam pulsat. [reditum fugitiui filij] Beatus autem ad patrem dixit: Bono fac sis animo, jam filium tuum vocari jussit Domina nostra; eumque tali die videbis reducem: prout factum est, eumque receptum pater ad Saluatorem adduxit: qui requisiuit, vbinam fuisset, & quis reditum persuasisset. Respondit ille: Eram ego die tali in oppido regni Valentini b Cabanar dicto, ibique sonitum campanæ audiui similem ei qualem in hoc monasterio pulsant, cui attentius aures aduertens, judicaui haud dubie eamdem esse; quamuis non viderem quomodo id fieri posset, cum tam multis milliaribus hinc distarem: [patri impetrat & prædicit Beatus.] eodemque tempore inspirari mihi sensi desiderium ingens, reuisendi patris, & ad hoc sanctum monasterium veniendi. Cognouerunt igitur, quotquot ea narrantem audiuere, rem actam esse eo ipso tempore, quo, Sacrista campanam pulsante, de pueri reditu Beatus fuit vaticinatus.

CAP. V

[35] Hæc dum fierent, & accurrentium ad se hominum multitudine fatigatus, suum insuper corpus grauium pœnitentiarum rigore debilitare non cessaret; [In morbum incidit:] prolixis jejunijs, disciplinis asperrimis, nullo lecto, nullis calceis vtens; in grauem tandem febrem incidit, cuius caussa aperiendam ei venam esse sanguinemque minuendum medici judicarunt. Quod cum factum esset atque in vulgo innotuisset, prohibere Fratres non potuere, quo minus in monasterium irrumperent turbæ, eoque se penetrarent vbi lances sanguinem continentes erant, [& sectæ venæ sanguis auide excipitur:] in quo sua plurimi tingebant sudaria lineosque pannos, pro reliquijs collectum hac ratione cruorem secum ablaturi: tingebant eodem rosaria quidam. Quin & mulier fuit grauissime infirma, quæ arreptam scutellam lingua tergens mundauit, c & subito se sanatam sensit. Plures ad sua reuersi, infirmis prȩsens ferebant auxilium, imponentes eis rosaria vel panniculos suos, quos beati viri sanguine tingentes consecrauerant.

[36] Matthæo Zuiz nobili Valentino, Majori-domus Ducis de Maqueda, [puer subito mortuus,] anno d MDXXXIX filius erat annorum duodecim, patri cognominis: qui cum die quodam per ciuitatem Valentinam inambularet, subita morte in ipsa platea extinctus corruit; mortuumque testati sunt, quotquot confestim collecti medici ad relatum in domum paternam corpus visendum conuenere, profitentes penes patrem esse patientiæ remedium, quod vnicum hoc in casu sperari posset: neque enim in sua arte quidquam præsidij superesse. Plangebat inconsolabiliter mater filij hujus amantissima, & adeo ipsa cruciabat sese in aspectu mortui, vt sublatum ex oculis domestici famuli in aliud conclaue asportarint, [& mortuali insutas sindoni,] vbi pro more regionis curarunt funus, inuoluentes cadauer Hollandicæ sindoni, eique sic insuentes vt nulla eius pars conspiceretur. Die sequenti, omnibus jam ad funebrem pompam paratis, cohiberi non potuit mater, quin irrumperet vbi triste filij cadauer jacebat: super quod collapsa, O Frater, inquit, Saluator, vir Sancte, tu scis quam tibi bene afficiar; [suscitatur, & ad Sanctum ductus,] sæpe in hac domo mea mihi dixisti, quod pro me semper oraturus esse: nunc enimuero tempus postulat, vt huic afflictissimæ matri auxilium porrigas: & ego polliceor, quod missura sim ipsum hinc ad te in tua domo visitandum. Hæc cum diceret, iterumque repeteret, sensit filium linteo insutum mouere brachia, & continuo exclamans, Adeste, inquit, concurrite ocyus, & hanc mihi sindonem disscindite; quia filius meus viuit. Prodijt itaque viuus puer, atque a patre adductus ad Dei famulum, eique oblatus est. Ipso autem monente vt gratiarum actiones Virgini matri persoluerent pro eo beneficio (cuius amplum deinde testimonium præbuere) octo diebus ibidem permanserunt; ac demum, sumpta cum benedictione licentia redeundi, in viam dederunt se pater ac filius, non tantum liberatus a morte, sed etiam ab hernia, [curatur ab hernia.] quam passus fuerat vsque ad illud tempus, quo sua eum Sanctus benedictione signauit.

[37] Mulieri cuidam Sperantiæ Fontanes dictæ, ciui Dertusanæ, filius etiam nunc anno MDCIII viuus est, Michaël nomine; qui anno MDLIX duodecim annorum adolescens in Iberum incidit, [Puer in Ibero mersus,] submersusque est. Forte illac transibat Sperantiæ frater, ad quamdam suam vineam iter habens, & sub arboris cujusdam inclinatæ ramis nescio quid obseruauit fasci pannorum simile. Cucurrit igitur vt baculum inueniret per modum vnci aliqua parte recuruum, eoque propius ad terram attrahens id quod inuenerat; primo puerum esse aqua plenum tumentemque, deinde attentius lineamenta considerans, deprehendit sororis suæ filium esse. Extractum igitur supra majorem petram, istic casu jacentem, posuit, atque ad sororem properauit; quæ in lacrymas planctusque ad dilecti filij conspectum resoluta, [matre Saluatorem inuocante] dicere cœpit: O vir sancte Fr. Saluator, audi planctus & lamenta mea, & filium mihi meum resuscita: & ego promitto venturam me cum ipso ad te, atque ad illam ecclesiam tuam, in qua tam multa miracula operaris, ibique octiduo toto permansuram. Vix ea dixerat, cum puer apierto ore aquam omnem euomore cœpit, [reuiuiscit,] quam intromiserat, eumque sic resuscitatum duxit ad virum Dei: cui antequam verbum diceret ipsa, prior ille sic orsus est: O improuida, cur tam male custodisti hunc filium tuum, vt fuerit in flumine submersus? fatere igitur vitam ei esse a Virgine redditam, eique gratias pro beneficio refer. Recte mones, respondit illa, Pater mi: verum scito quod postquam resuscitatus est tam molestum circa pectus spasmum patiatur, vt opus mihi sit eum ambabus vlnis fortiter circumplexum stringere, [& sanatur a spasmo,] alioqui moriturum. Sanctus vero ipsius capiti Rosarium imposuit cum inuocatione sanctissimȩ Trinitatis, exindeque nil simile passus est. Addidit deinde prædicta mulier: Hanc quoque filiolam meam huc adduxi, [vti & soror eius a fœtido vlcere.] cui jam hinc a duobus annis vlcus in capite apertum, ingentem puris copiam foras mittere non desinit. Huic autem similiter Sanctus Rosarium suum super caput posuit, lineumque quod manu prȩferebat puella, velum accipiens, capiti eius suis imposuit manibus, eoque strictim alligato dixit: Vide ne infra octauum diem illud resoluas: quia breui eam Dei mater sanabit. Et vere transactis diebus octo integre sana reperta est paruula, & a fœtido isto malo liberata.

[Annotata]

a Arragonie regnum a Catalaniæ principatu ad Occidentem disterminat riuus, Algos vulgo dictus.

b Catalanos a Valentinis Cenia flumen diuidit, trans quod plus quam octo horarum itinere versus Africum abest vicus, Cabañes in Geographicis dictus tabulis; pro quo Mediolan. editio perperam habet Cabanar.

c Minoris momenti visum hoc esse, ideoque a Commissarijs Notarijsque in processibus præteritum, notat auctor in Vita Hispanica anni 1602: pag. 22: sibi tamen, qui ita testantis verba præsens acceperit, non esse prætereundum præfatur, cum arguat opinionem omnino eximiam, quæ innatum fæminis ab omni eiusmodi eluuie horrorem vsque adeo superare potuerit.

d Imo 1559, vt facilis est in vicinis istis cifris 3 & 5 error: patet enim religiosum, & quidem plurium annorum fuisse Saluatorem, cum ista agerentur: forte etiam pro Zuiz scribendum erat Ruiz, notum Hispanis nomen.

CAPVT IV
Miracula absentem inuocantibus præstita: rursum alia Hortæ patrata.

[38] Frater Stephanus, Vicarius Conuentus Fratrum Minorum Obseruantium in a Alicante, vlcus habebat sub ipsis genitalibus, ejus naturæ, [Vicarius Minorum in Alicante] vt hac eadem via, non alia, posset vrinam mittere. Tentata incassum fuerant remedia varia, quorum tandem desperato effectu, Hortam ire disposuit, & quidem pedes, quia hæc ipsa infirmitas equo insidere prohibebat. Quæuis dies vltima ei videbatur, ita graues dolores patiebatur; donec vnius solum diei itinere distans a monasterio, & diffidens eo se posse pertingere, [pedes Hortā profectus] infra arborem se abiecit, mortem velut proximam propter intolerabiles cruciatus præstolans; sic autem effari mœstus cœpit: O Fr. Saluator, quoniam ea mihi non potest obuenire felicitas vt ad te veniam, nunc saltem pro me deprecare Deum, vt animam meam misericors suscipiat. Dixit, & doloribus victus obdormiuit: pauloque post experrectus, cum somno etiam malum omne abijsse non minus miratus quam gauisus est, iterque cœptum strenue profecutus, [in itinere sanatur ab incurabili vlcere.] accessit ad Beatum, eique gratias agere instituit. At ille monuit vt sanctissimæ Virgini gratesageret, quæ a morbo & morte eum liberarat. Ita ipsum Stephanum anno MDLIX iurato testimonio asseruisse ex processu patet.

[39] In eodem processu Andreas Zecca, ex Catalani regni villa b Trix affirmat, quod septennis puer ex scala decidit, atque ore in vnum eius gradum impactus, [Puer excußidentibus] omnes totius oris dentes excussos doluit: cumque videret quotidie multam turbam transire Hortam versus, sanitatis a viro Sancto speratæ ergo, patrem suum matremque rogauit, vt se quoque ad Sanctum duceret: cui responderunt ipsi, Sanctum istum a malo dentium neminem suis liberare miraculis: nec induci potuerunt vnquam vt puerum, quo volebat, ducerent. Imo cum postero die soror quoque ipsius lapsa fregisset tibiam, eaque de caussa iter ad virum Dei instituissent portata secum filia, rursum roganti filio vt nunc saltem ipsum accipere secum vellent, idem responsum dedere. Ergo mœstus domi misellus relinquitur, [prohibitus Sanctum adire,] ipsisque digressis sumpto in manus Rosario, quas sciebat, dicere orationes instituit, seque vel e longinquo meritis Sancti commendare, dicens: O Fr. Saluator, homo Sancte, adiuua me, & intolerabilem hunc ab excussis dentibus dolorem mihi infelici depelle: neque mei non miserearis, quia pater meus me noluit ad te adducere. Quæ cum dixisset ad lectum abijt dormiuitque, & postero die mane experrectus, non modo nullos in ore dolores, sed dentes quoque omnes in eo sensit: quare repletus gaudio exclamare cœpit, Miraculum, miraculum. [domi eos recipit:] Accurere ad eum clamorem vicini & noti, ipsumque sic esse, vt dicebat, cognouere. Ille autem egressus domo in viam se dedit, qua pater rediturus erat, eumque eminus conspicatus, cucurrit obuiam: quæsiuit hilaris num sororem suam Sanctus sanasset; [eius sorori] affirmantique dixit: [rupta tibia solidatur.] Et me idem Sanctus malo dentium liberauit, cum eos mihi hac nocte restituit: quos & patri ostendit, eosque se habere sanos & integros in hodiernum diem anni MDCIII dixit.

[40] Sebastiana de Mestram, ex vico Catalanico c Vil-alba, affirmat, quod annum implens ætatis decimum quartum, impediente ipsam calculo, tantam pateretur in emittenda vrina difficultatem, vt quoties id faciendum esset, [alteri similiter eum adire prohibitæ,] toties mortuæ similis collaberetur in terram. Patrem autem suum orans vt se ad Sanctum duceret, persuadere ei non potuit vt faceret: quoniam ipse dicebat ejusmodi malis Sanctum illum non mederi. Quo responso tristis illa nimiumque afflicta, incepit omni die Deum sanctissimamque illius Matrem deprecari, recitando Rosarium: quo decurso, [vrinæ reddendæ difficultas adimitur.] dicebat: Ah! beate Frater Saluator, ora pro me Dei matrem, vt graui hac liberer infirmitate. Quod cum sæpe fecisset, quadam vice pressa necessitate mingendi, fecit illud absque labore: quemadmodum etiam nunc, d sexagesimum quartum vitæ annum egressa: neque ex eo momento deinceps quidquam in ea re passa est laboris.

[41] Fæminæ cuidam ex Horta oriundæ, cui Martinæ Arti nomen, [cancrum naribus eximit Beatus] nares cancro exesæ multo pure stillabant: cujus illa mali remedium a B. Saluatore petijt, mandatumque accepit confitendi communicandique, & sanctissimam Virginem deprecandi; ita futurum vt illa medicum ipsi mitteret domum, a quo sananda foret. Fecit illa, vt jussa fuerat, domumque reuersa, & sequenti nocte lecto decumbens, cubiculum plenum subito splendore conspexit, [noctu apparens infirmæ.] in eoque B. Saluatorem, qui formato Crucis signaculo, dixit: In nomine Patris &c. Voluit illa exilire strato, & curriculo accedere ad manus ejus exosculandas: sed mox ab oculis euanuit visio; ipsa vero sana ex toto remansit. Mane autem facto ad eum accessit, qui dixit: Vide nemini dixeris visionem, & gloriosæ Virgini Dei Matri gratias age: ipsa enim te sanauit.

[42] Castellanus quidam paralyticus ad virum sanctum se perferendum curauit, cumque peruenisset ad oppidum e Fuentes in Aragonia, dictum ei est, amandatum Horta Dei famulum, [Paralyticum sanat inuocatus.] neque istic amplius inueniendum. Mœstus igitur eo nuntio, ad ipsam dicti iam oppidi ecclesiam deferri se jussit, ibique fortem suam deplorans dixit: O vir sancte Fr. Saluator, miserere mei, atque istic vbicumque nunc degis meam exaudi orationem; pro me Deiparam virginem deprecans, vt integræ restituar sanitati. Nec mora, obdormiuit eodem in loco, & somno solutus, solidatos, qui soluti fuerant, neruos sensit, pleneque sanatus domum hilaris remeauit.

[43] Domina Elenora de S. Angelo de Saragossa ex regno Arragoniæ filium habebat trimulum, [item herniosum, qui Hortam ferebatur.] Don Franciscum nomine, eumque grauissima hernia laborantem: quo ejus malo supra modum afflicta matrona illustrissima, ipsa Hortam profecta est vna cum filiolo. Cum vero ad oppidum Alcaniziæ peruenisset & filius solito deterius haberet, cœpit illa orando dicere, O B. Fr. Saluator, hanc saltem mihi modo largire gratiam, vt cum filio hoc viuo ad eum possim locum peruenire, in quo moraris, & plenæ sanitatis beneficium ei per te obtinendum confido. Plus autem obtinuit quam petierat: ex illa enim hora sanatus est puerulus. Cum vero ad eum peruenisset, prius quam verbum vllum profaretur ipsa, vltro audiuit sic monentem: Quoniam id quod desiderabas obtinuisti, ne prætermittas obire, quæ susceptura alias adueneras Sacramenta, & Dominæ nostræ, per quam ea impetrata est sanitas, gratias agere: cui mandato morem gerens promptissima voluntate, Deumque glorificans & Virginem gloriosissimam, læta domum est reuersa.

[44] Denique omnes testantur, quod quacumque ex parte adiretur Horta, [Plurima sanitatum in via collatarum indicia:] vndique viderentur appensa ex arboribus morborum depulsorum indicia, cruces, scipiones, fasciæ & ligaturæ: quibus quotquot easdem insistebant vias monebantur mouebanturque, vt in similibus malis remedium a B. Saluatore se quoque sperarent obtenturos sibi alijsque. Constat porro ex ipso Deiparæ templo, juxta quod Beatus morabatur, eductos esse sex plenos currus ejusmodi instrumentis, adminiculis, fascijsue, quæ istic reliquerant qui sanitatem recuperarant, nec non & grabata atque lecticas plurimas, in quibus paralytici & clinici alias desperati aduenerant. [frequentia anathematum:] Itaque de viuente quoque tota ea regione circumferebantur versus quidam Catalana lingua compositi, & vulgi ore passim canebantur: quos in linguam Latinam conuertere visum est, ad comprobandum, notissimam locis illis fuisse sanctitatis ejus & miraculorum famam.

[45]

Numinis Virgo Genitrix in Horta
Grandibus fulget celebranda signis,
Vota Saluator quoties rogatus
      Mittit olympo.
Huius orantis merito, videndi
Redditur clausis oculis facultas: [Hymnus de viuente vulgatus.]
Si graues culpæ metanœa solvat
      Vera reatus,
Nec fides desit precibus, fauores
Quisque quæsitos recipit. Leuantur
Quolibet tandem teneantur ægra
      Corpora morbo.
Debiles, claudos, varijsque vulgus
Mutilum membris, calidasque febres
Hic dies omnis videt expetitam
      Ferre medelam.
Ergo gens terris superest Iberis
Nulla, quin gressus ferat ad Beatum,
Congruo a danda miseris salute
      Nomine dictum.

CAP. VI

[46] Cum in hoc diuæ Virginis de Horta conventu Dei famulus moraretur, [B. Saluator familiarius agit cum Christo] iugi pene orationi se totum dabat, ita vt nec noctibus quidem ab ea vacaret: & vice quadam auditus a Fratribus fuerit cum D. N. Iesu Christo in f Capitulo loqui, ac dicere, Domine mi tu promisisti tale quid mihi præstare: verumtamen rogo ne te promissi tui pœniteat. Quid porro ei responderit Dominus, intelligere non potuerunt. Deinde in pedes erectus dixit: Quomodo mi Domine? non præstabis modo quod promisisti? non possunt irrita esse promissa tua: fac igitur propter amorem sanctissimæ Matris tuæ obsecro. Et rursum aliquantum conticescens (quasi qui Dominum audiret respondentem; sed ea voce, quam alius nemo perciperet) visus est propius accedere ad venerandam iconem, eique dicere, Tu promisisti Domine, & facere debes. [Deipara & S. Paulo.] Post quæ in extasim raptus est. Simili modo sæpissime est auditus cum beatissima Dei matre colloqui, cujus semper deuotissimus vixit, nec non cum beato Apostolo Paulo, g quemadmodum in processibus reperitur.

[47] [Pedem ex fractura inutilem] Eulalia Bassa Barcinonensis, cum annum ætatis ageret dumtaxat octauum e scalis decidit, alterumque pedem labens rupit: qui fœde inflatus, nihil proficientibus chirurgorum & medicorum inuentis, contractis neruis remansit inutilis; sic vt grauius paralysi malum esset, nec pedibus niti puella posset; passa interim plus quam septies candentis ferri vstionem sectionemque, qua plures ossis comminuti particulæ exemptæ fuerunt. In decimum annum cruciabatur, quando Barcinonem Fr. Saluator advenit: de quo cum inauditum esset, quod multa miracula operaretur, delata ad ipsum puella hæc est, & impetrata benedictione ipsius domum relata. Dies aliquammulti transierant, nec tamen sanitatem speratam misera consecuta erat: quare iterum Fr. Saluatorem repetit, Confessione & Communione præmissis, eique dicit: Rogo te Fr. Saluator ut Dominam nostram depreceris, quo mihi pedis prorsus perditi restituat integritatem. Nunc enimuero, respondit Sanctus recte orare incipis: ideo enim desiderio tuo nuper frustrata es, [ex ossemque sanat per interceßionem Deiparæ.] quia credebas me operari miracula: at modo cum diuinorum beneficiorum verum fontem agnoscis, eoque quo oportet te conuertis, orabo pro te vt saneris. Cui illa: Obsecro Pater, vt vel tangere pedem meum digneris. At ille: Vade, filia, & confide: nam & S. Paulum pro te orabo qui hodie hoc ipso in loco duas costas viro cuidam ruptas sanauit. Abijt igitur eiusmodi dictis animata, & nihil dubitans somno se dedit, a quo postridie sana surrexit: & quamuis complura ossium fragmina exempta essent a pede, libero tamen rectoque gressu incedere potuit, incessitque deinceps, numquam desinens Deo & Sanctissimæ Virgini pro tam insigni beneficio gratias agere.

[48] [item distortos turpiter pedes.] Decennem puellam ab vtero matris pedibus distortis deformem, & gradiendi facultate priuatam, parentes jam decennem portare ad virum Dei decreuerant: per viam autem videns illa sutoriam officinam: Eia, inquit matri suæ, hic mihi par calceorum eme, vt cum ab homine isto Sancto sanata fuero, illos induam. Mouit tam firma filiæ fiducia matrem, vt morem petenti gereret: vt autem ad B. Saluatorem venit, ipseque inuocata Sanctissima Trinitate bene ei precatus est, Filiam tuam, inquit eis indue calceis, quos emisti; jam enim sanata est. Obstupuit ad imperium istiusmodi mater, oculosque ad filiæ suæ pedes conuertens, eos rectos sanosque conspexit, & domum reuertens Deum glorificauit, magnamque serui eius caritatem notis omnibus prædicauit.

[Annotata]

a Ad Illicetanum sinum vrbs maritima in regno Valentino, vnde in Catalaniam centum & viginti passuum millibus distantem, pediti etiam expedito dierum quatuor iter est; vt infirmus hic eidem conficiendo facile decem aut duodecim diebus opus habuerit.

b Mappæ quædam Geographicæ Flix nominant: abest Horta milliaribus quatuor, proxime ad Iberum.

c Eidem Hortæ similiter ad Borrapelioten situs pagus, spatio milliarium trium.

d Deficientem Italico textui primum numerum suppleuimus ex ætate, cum miraculum fieret, indicata, & ex tempore, quo Beatus commoratus est Hortæ: nam circa annum 1554 videtur miraculum istud contigisse: posset etiam septuagesimus quartus annus legi, si decennio citius res acta concipiatur.

e Oppidum in Cæsaraugustana diœcesi ad Euro-austrum ipsius metropoleos sex leucis dissitum, iuxtariuum mox inde se Ibero miscentem.

f In editis prius Vitis dicitur etiam in Capitulo, non tantum in ecclesia solitum noctes orando ducere.

g In Vita edita an. 1602 hæc leguntur. Antiqua traditio habet, quod Deipara ei apparuerit in spelunca, quæ in horto conuentus Hortani receptum præbere solebat oraturo: qua de caussa deuotus populus ipsius speluncæ particulas sibi sumebat venerationis ergo. Quod eidem S. Paulus Apostolus appareret & loqueretur, antiqua similiter traditio est, & testimonio fide digno confirmatur vnius, cui sanari a plaga grauissima postulanti dixit Beatus, Confide quia curabit te Dominus: & ego rogabo etiam S. Paulum, quia hic multa mihi a Deo impetrat.

CAPVT V
Alia miracula a B. Saluatore Hortæ patrata.

[49] Cvm fama miraculorum B. Saluatoris tota spargeretur Hispania, eques quidam, Ioannes nomine, gazophylacio Ducis Medinæ-cæli prefectus, filiam habebat nomine Beatricem, cui facies versus dorsum enormiter retorta miserandum cunctis præbebat spectaculum, [caput enormiter retortam] idque jam duodecimum, quo viuebat annum: ille autem de eadem fama inaudiens, Hortam deferri jussit filiam suam ad Sanctum (ita enim ab omnibus nominabatur Saluator) eoque perueniens ipsum rogauit vt eam curare vellet. Qui ait, Confide, & confessus cum filia sacrum Eucharistiæ cibum sume, pariterque sanctissimam Virginem orate, atque inde ad me reuertimini. Fecit homo quod prȩscripserat Sanctus eodem in loco, & ad ipsum regressus in genua corā illo procubuit. Tum vero manus oculosque sustulit in cælum Beatus, dixitque: O cæli Regina, audi deuotos hosce famulos tuos: & conuersus ad circumstantes, Omnes, inquit, pro hac tam monstrosa puella, Pater noster dicite, & Aue Maria: deinde In nomine Patris &c. pronuntians, [instar ceræ ad debitum statum flectit.] puellæ caput complectitur manibus, & illud, tamquam si ex molli cera fuisset, torquens, debitum ad situm reduxit, nullo deformitatis prioris vestigio remanente.

[50] Inquisitorum in regno Arragoniæ quidam per oppidum Alcaniziȩ iter habens, vidensque transeuntes illac mutos, surdos, claudos, paralyticos, [Inquisitor Arrogoniæ inspecturus miracula eius] aliosque & paullo post sanos redire; eos ad se accersiri mandauit, & jurisiurandi religione adactos edicere voluit, qua ratione Frater iste tot miracula faceret. Qui cum dicerent præscriptum sibi ab eo fuisse, vt confessi peccata Dominico Corpori communicarent, eoque facto sua cunctos benedictione donasse, atque in momento sanos dimisisse; suis ipse rem oculis explorare decreuit; vtque sub alieno habitu ignotus lateret, pauperis a Presbyteri vestem sumpsit, famulorum suorum itidem vestes immutans, perrexitque ad monasterium in quo Sanctus morabatur. Vidit autem vniuersum montem magna hominum multitudine repletum, quorum numerum ad duo millia esse credidit, seque ad angulum quemdam ecclesiæ recipiens, [etiam habitu mutato agnoscitur,] expectabat vt progrederetur Sanctus facturus miracula. Qui vt apparuit, cuncti statim in genua proiecerunt se, credentes quod eis benedicturus processisset. Verum ipse (Deo Deiparaque Virgine, quibus vnice dilectus erat, rem omnem eidem manifestantibus) surgere eos jussit, & locum dare transituro; rectaque ad Inquisitorem processit, eique manus osculatus genuflexit ac dixit: Dominatio tua huc aduenit, vt videat stupenda opera grandiaque miracula, quæ Deus per matrem suam sanctissimam facit? Cui ille, Erras, inquit, Pater siquidem Sacerdos pauperculus ego sum, neque istum a te honorem mereor. Minime, reponit Saluator, sed Arragoniȩ es Inquisitor, [& testis eorum fit oculatus.] qui ab ijs quos Domina nostra hic curauerat quæsiuisti, quomodo hic miracula fierent, & rei certius cognoscendæ caussa huc venisti. Mecum igitur veni; & manu prehensum ad summi altaris cancellos ducens, versus populum se conuertit & dixit: Pœnitemini omnes de peccatis vestris, eorumque remissionem postulate a Deo, In nomine Patris &c. eodemque momento temporis sanati sunt omnes, quotquot aderant gibbosi, paralytici, herniosi, muti. Qua re obstupefactus vltra modum Inquisitor, præsumptionis suæ veniam humiliter flagitauit, multisque diebus mansit in consortio viri Dei.

[51] Ex vrbe Gariera deportatus ad Sanctum paralyticus in lectica est, precibus eius curandus, [Paralytico mirabiliter ab aquis saluo,] Michaël Gariera dictus, in ordine equestri vir primarius. Hic cum in naui b S. Andreæ prope Barcinonem traijceret flumen, calcitrare cœpere muli qui lecticam ferebant, sic vt eorum posterior in flumen incideret, altero in naui cum lectica, super extremum marginem pendula remanente; & nemine dubitante, quin euersa naui paralyticus quoque & quotquot simul vehebantur prouoluendi esset in flumen, & aquis suffocandi. Omnes igitur elata voce cœperunt exclamare, O B. Saluator, auxilij tui manum deuotis porrige: quippe qui tui visitandi caussa, & Dominam nostram apud te honorandi, in viam nos dedimus. Et subito ab isto periculo liberatos se, nauimq; indemnem ripæ viderunt applicatam. Cum igitur ad locum peruenissent, paralyticus, susceptis rite Sacramentis, juxta arā principem collocari se jussit, ad quem veniens Fr. Saluator dixit: Quot annis paralyticus in lecto decumbis? Sedecim, inquit ille. Tum Sanctus: In nomine Patris &c. surge, quia sanitas tibi a Deipara Virgine restituitur. [sanitas redditur,] Dubitantem an surgere posset, per manum vltro arripuit Sanctus, eleuatumque ad aram duxit dicens: Hic Deo & Matri eius age gratias, quȩ sanitatem tibi perfectam reddidit: itaque sanus perseuerauit, domum cum gaudio magno reuersus. [& brachium contractum sanatur,] Dominus Abdon Masderi, Presbyter ecclesiæ Cathedralis Gerundensis, testatur se brachium sinistrum ita contractum in mundum nascendo attulisse, vt deinceps nec eleuare illud nec ori potuerit admouere, aut capiti imponere. Auditis autem Dei per seruum suum mirabilibus, cum annum ȩtatis duodecimum attingeret, ad ipsum portari voluisse, & sola benedictione sanatum præsentem adfuisse prædictis de naui & paralytico miraculis.

[52] [item mamilla cancro exesa:] Eleonora de Garbina, nobilis Gerundensis, mamillarum vnam cancro infectam habens, chirurgos e Francia euocari jusserat: quibus curationes suas per annos duodecim continuantibus, nec quidquam proficientibus, Barcinonem se transferandam curauit ad conuentum Dominæ de Iesu dictum, quo istis diebus Fr. Saluator aduenerat; ibique supra viginti hominum millia reperit, partim ciuium partim extraneorum, qui eo confluxerant, vel sanitatis recipiendæ vel Sancti intuendi gratia: cumque etiam ipsa ad illius præsentiam peruenisset, prouoluta in genua obsecrare cœpit, vt se quoque sanaret: cui ipse dixit: Triduum jejuna, filia, confessaque & sacro refecta epulo Virginem deprecare pro impetranda sanitate, & post tertium diem ad me reuertere. Abijt, fecit, regressa est, vt fuerat imperatum: ille autem mamillam eius apprehendens, omnem ex ea saniem expressit, & facto Crucis signo dixit: Vade, filia, jam tota es sana: itaque esse admirabunda cognouit.

[53] Ejusdem ciuitatis Gerundensis mercator, cognomine Campollerus, [non autem auari & increduli cuiusdam læsum crus.] crure vno mancus erat, cunctisque ei suadentibus vt Hortam iret certo sanandus, irridebat miracula quæ Sanctum virum facere audiebat. Denique cum prȩdictus paralyticus Eques sanus reuertisset, nec diutius posset resistere, importunis amicorum suasionibus, instanter vrgentium vt eamdem ipse peteret medicinam: Vadam inquit, verum si crure non persanato reuertar, vos mihi bursam meam sanabitis, restituentes pecuniam, quam vestri caussa frustra in iter insumpsero. Iuit igitur & cum multis alijs posuit se ante Beatum, qui benedicebat singulis dicens: In nomine Patris &c. ad ipsum autē cum peruenisset: Tua quidem, inquit, tibia non sanabitur: sed breui sanus eris a malo bursæ. His ille auditis surrexit indignans & dicens: Fraterculus hic diabolum haud dubie aliquem habet, qui ei retulit verba mea, quæ ego hinc procul ad centum c viginti milliaria dixi: itaque domum reuersus est, explodens irridensque miracula quæ fieri dicebantur: sed celeri extinctus morte, quam totius familiæ eius est subsecuta ruina, veritatem prȩdictionis de finienda breui ipsius bursa comprobauit.

[Annotata]

a In Vita an. 1602 dicitur eum induisse habitum rustici seu agricolæ.

b Id nominis ipsi naui fuisse innuit textus Italicus; verum cum minutis istis nauigijs propria nomina imponi non soleant, atque ad fluminis Betulonis seu Besocij ostium, sesquimilliario Barcinone, situs sit vicus S. Andreæ; existimamus sic dici nauim, quia ad istius traiectus stationem pertinuerit.

c Abest enim a Gerunda Horta leucis omnino 40.

CAPVT VI
Prophetiæ donum in B. Saluatore varijs exemplis declaratum.

CAP. VII

[54] Qvidam a natiuitate cæcus, Ioannes nuncupatus ad B. Saluatorem venit; cumque ad villam a Arenes peruenisset Hortæ vicinam, [Cæcus ab impio Sacerdote spe sua deiectus,] obuium habuit Andream Calaps, qui & requisiuit quo iret. Ad diabolum, respondit cæcus. Absit, inquit Andreas, ne dixeris. Tum cæcus: Num satis justam desperandi caussam tibi habere videor, qui supra ducentorum milliarium iter confeci, hominis cuiusdam, quem aiebant Sanctum, adeundi gratia; & modo Sacerdos quidam ex villa Calasseit mihi dixit, quod ille nequaquam Sanctus sit, sed impostor, & falsorum miraculorum operator; vt proinde opus non fuerit ad eum me proficisci: parum igitur abest, quin laqueo mihi guttur præcludam. Possum, inquit Andreas, scire Sacerdotis illius nomen? Potes, respondit cæcus & nomen edixit; quod, propter ea quæ mox dicentur, ne cognationi ejus creetur infamia, hic omittitur. Ille autem dixit cæco: Vade, frater carissime, [ad eamdem alio suadente redit] & magna cum fide Sanctum Dei visita, cuius huc caussa venisti, nihil dubitans quin speratam oculorum lucem consecuturus sis. Iuratus namque tibi affirmo, quod me prȩsente cæcis pluribus visum dedit, surdisque & mutis auditum & loquelā. Vidi ab eo curatos energumenos; vidi plurimos, dum istic essem, quotidie ab eo miraculose sanatos. Cum autem & ipse sanatus redieris, hac reuertere, & apud me hospitium sume: simul & nomen suum, quod memoria retineret, cæco enūtiauit. Iuit ille jam melius animatus, eoque perueniens jussus est confiteri atque communicare, & fidem certam collocare in Deum, [& visum recipit:] quod esset per matrem ejus illuminandus. Quibus factis rediuit ad Sanctum, qui sua eum benedictione impertiens: Aperi, inquit, oculos, & in me respice. Ille oculos aperuit: cui Sanctus Men' vides? inquit: Video, respondit qui cæcus fuerat: jussusque Deiparæ gratias agere non distulit ad Andream lætus reuerti, eique felicem consilij sui successum gratulando annuntiare. Neque multi postea effluxere menses, [Sacerdos hæreticus deprehenditur.] quin Sacerdos ille deprehensus est hæreticus esse, atque ad Inquisitores delatus certo fuisset capiendus, nisi comprehensores suos arrepta in Franciam fuga præuertisset; vnde, quid eo factum sit, numquam deinceps est auditum.

[55] Ioannes Carolus eiusque vxor Susanna, ex villa b Bezeit, videntes nullam procreatarum a se prolium remanere in viuis, [Prædicit Beatus sterilibus coniugibus prolem,] decreuerunt simul proficisci ad Sanctum, & coram eo venientes dixerunt: Frater sancte, pro nobis infaustis peccatoribus apud Deum intercede: nam quotquot hactenus genuimus liberos circa sextum a natiuitate mensem mortui sunt. Quibus ait Saluator: Ite & confessionis atque Eucharistiæ Sacramenta suscipite, & in nomine Dei genitricis, miracula facientis, tibi prænuntio, quod duos filios sitis generaturi, quos ad maturam ætatam perductos videbitis. Deinde ad mulierem conuersus, Tibi vero, [& alia futura:] inquit prædico quod seruituri sint senectuti tuæ, multamque ex ijs jucunditatem ipsa sis perceptura; tacite innuens moriturum ante ipsam maritum: reliqua autem, vt predixerat, sic facta sunt. Viuit enim in hodiernum vsque diem id est, annum MDCIII, vterque filius, matrique magna cum obedientia & obseruantia seruiunt, atque omni honore & amore prosequuntur.

[56] Domina Helena de Cardona, Caralitanæ ciuitatis in Sicilia matrona nobilissima, [matronam prolis cupidā:] multis vicibus sanctum hunc Fratrem rogauit, vt filium sibi impetraret a Deo: ad quam ille petitionem numquam verbum respondit. Itaque die quodam subirascens, Quid, inquit, Fr. Saluator, petitioni meæ non respondes? Quia, inquit Saluator, rem petis caro tibi staturam. Quocumque, refert illa, mihi pretio steterit, nihil curo, modo filium habere liceat. Tum Sanctus: Eia acquiesco: [ex partu merituram,] habebis filium: verum vide vt tuas cum Domino rationes bene habeas constitutas: caro enim tibi stabit filius iste. Concepit ergo matrona ista Dei Matri deuotissima filium, ac viuum peperit & nomen ei baptizato Ioachimi imposuit, atque ipso partus die sub vesperam est extincta.

[57] Hispaniarum Rex Catholicus Philippus II, cum sua aula Manzonij residens, [Admirātium Neapolitanū] ad se accessiri jusserat Dominū Admirantium Neapolitanum, Raimundum Folcū de Cardona. Erat hic in sua villa c Belpuig dicta, cum hæc ad eum allata noua non modice ipsius animum consternarunt, scientis nonnulla indignatione motum contra se Regem, timentisque vt ex honore & commodo suo esset ea appellatio. Cum igitur Beatus Frater tunc temporis ibidem loci cocum ageret monasterij, & nullis licet miraculis clarus in magna tamen apud omnes esset opinione sanctitatis, jussit eum aduocari Admirantius, esque seorsim accepto dixit: Fr. Saluator, mandauit mihi Rex, vt ad se veniam: maleque metuo ne propter negotia Neapoli peracta, [male sibi in aula metuentem,] Majestas sua Manzonij mihi se exhibeat suboffensum: verum, obsecro pro me Dominum deprecare, vt propitium ipsum mihi ac pacatum reddat. Confide, respondit ille, in Domino & matre eius, quia non modo nihil istic tibi aduersi accidet; sed magnus honor deferetur. Cumque instaret Admirantius supplicans vt sibi indicaret, qua de caussa Rex eum venire jussisset; respondit Sanctus: Difficili loco res tuæ esse videbuntur, vsque ad illud punctum temporis quo ad Regem intrabis: eademque hora omnia tibi in plenum gaudium conuertentur, nec minorem honorem: atque istud ex me tibi dictum memineris.

[68] [præter opinionem ibi honorandum:] His Saluatoris verbis optime animatus heros, ad aulam properauit intrepidus: vbi non defuerunt, qui, vt inter Magnates fieri assolet, male ipsi affecti palam iactarent, quod etiam aliquis ipsi in faciem dixit, non aliud quam caput eius peti a Rege, ea de caussa vocatum esse. Perstitit nihilominus ille animo imperterrito, fretus pollicitatione Saluatoris, & impauide ad Regias manus exosculandas ingressus est, nobilium comitatu sollicite in atrio prȩstolante euentum colloquij: cujus hoc principium fuit a Rege factum: Opportune enimuero huc aduenis: nec enim nisi duæ elapsæ sunt horæ, quod certa per veredarios accepi nuntia de obsidione d Perpiniani a Francis inchoata: quapropter omni postposita mora, & collecto vndecumque ex regni nostri prouincijs, quantus subito colligi poterit, milite, istuc propera, & quod de tua virtute confidimus strenue incunctanterque exequere. Lætus tam honoratis imperijs Admirantius, & Regis manum deosculatus, collætantibus gratulantibusq; amicis, in aream palatij prodijt; & regios tubicines ad se vocatos proclamare jussit, cuicumque venire cupienti ad soluendam obsidionem Perpinianensem parata esse apud Admirantium Neapolitanū ex proprio ipsius ære stipendia, pro suo cuique gradu. Conscensisque equis festinus abijt in suam Bellopodiensem villam, ibique ad se accersitum Fr. Saluatorem omnibus commendauit vt Sanctum, qui sibi cuncta euentura prædixerit.

[69] [obstinati peccatoris perpetuam cæcitatem.] Senex quidam Calaritanus aliquando fuit oblatus Sancto, vt visum reciperet oculorum: verum deprecantibus pro eo amicis respondit Saluator: Numquam iste desideratam obtinebit gratiam, quia numquam dimittet peccatū graue, sibique ex multo tempore quotidianum. Quod reipsa patuit: quantumcumque enim cognatus quidā ipsius instaret, vt illud quodcumque esset expiare vellet confessione spontanea, numquam persuadere ei quidquam in animæ suæ vtilitatem potuit, atque ita etiam cæcus corpore quoad vixit remansit. Domina Hieronyma Cardona, Abbatissa religiosissimi monasterij de Petra-alba Barcinone, testatur vidisse se cum alijs monialibus suis, quod Fr. Saluator cæco visum redderet: addiditq; eo successu excitatam se, locutam ipsi fuisse atque rogasse, vt pro duobus cognatis suis in bellum e Gerbiense profectis deprecator existeret apud Deum. [Cognoscit Gerbiensis expeditionis successum:] Qui respondit: Alter quidem eorum Fridericus prȩmium suum apud Dominum obtinet; alter vero, Ioannes scilicet, captiuus agit Constantinopoli; breui (ne ea te cura sollicitet) redimendus, maximoque in honore, quantum alius e suis quispiam, futurus apud Regem Philippum. Ergo, subintulit illa, mortuus est cognatus meus: cui Sāctus, Ne mortuum dixeris: neque enim mori dicēdi sunt, qui in obsequio fidei vitam ponentes, jam suā apud Dominum mercedem possident. Eoque dicto se conuertit & abijt. Post mensem vero nuntius adfuit, exercitus nostri cladem portans, in qua Fredericus cæsus, captus vero esset Ioannes: Regi deinde Philippo tam carus, vt hodieque Nauarram gubernet cum titulo potestateque Pro-regis.

[70] Angela Taragona Barcinonensis affirmat, ex puerperio relictam sibi fuisse paralysim, [nati infantis futura erga matrem obsequia,] a qua se curandam deportari fecit ad Sanctum, qui sibi supplicanti dixit: Æquanimis esto, vult enim Deus isto in morbo vt perseueres: verum hic, quem peperisti filius lætam te faciet viuere senectutem, mortuo ante te marito tuo. Planeque sic euenit, vt prædixit Saluator: & ipsi vsque hodie a filio suo honorabiliter seruitur. Sunt autem anni plus quam quadraginta, quod istud accidit, nempe ad diem quo istud in processu coram Barcinonēsi Episcopo formato declarauit. In monasterio S. Claræ Gerundensis vrbis, soror Hieronyma Camps manibus contracta accersiuit Beatum, qui apprehensarum manuū eius digitos rectos ac sanos fecit. [mortem alteri imminentem,] Vetulæ cuidam grauem capitis dolorem patienti & postulanti ab eo liberari; O saccus, inquit, terreus: vade, quia cito ab isto dolore eris libera: mortua videlicet, vt euētus docuit. Alia non vni pœnæ cruciatuiq; obnoxia, cum similiter peteret sanitatem, respondit ei: Cum sis indole vsque adeo iracunda atque difficili aduersus omnes domesticos tuos, multo magis expedit ita manere te: neque enim si conualesceres, viuere aliquis tecum posset. Dolores itaque tuos ad modicum sustine, & in æternum beata eris.

CAP. VIII

[71] Venit aliquando ad virum Dei Stephanus Pasqualis Presbyter Gerundēsis, multi puris vomicam habens in facie, eoq; malo iam decimum annum laborabat: [Presbyteri occultam excommunicationem.] ipse autē seorsim acceptum in monasterium ducens secreto monuit, quod extra Ecclesiæ communionem viueret, & ideo deformem istum morbum pateretur; a quo liberandus esset, simul atque excommunicationis vinculum sibi solui petisset: quod beneficium vt a suo Episcopo postularet hortatus, persuasit homini vt morem gereret recte monenti, itaq; optatam consequeretur sanitatem. Minus moræ fuit in muliere quadā, [Curat apostema grāde] cui Ioannȩ nomen, a grandi, quod vultum occupauerat, apostemate curanda: audiens siquidē in villa f Aulot vbi morabatur mirabilia hominis Dei opera, iter ad illum instituit suum, & sola benedictione ipsius sana recessit. Pari promptitudine in ciuitate Gerūdensi curauit viri vnius linguam adeo magnam, vt nec intra os contineri posset, nec formando sermoni esset idonea: [& linguam loquelæ ineptam.] signo enim Crucis super eam formato, apprehēsam sic constrinxit, vt intra iustam mensuram collecta suis deinceps vsibus omnibus deseruiret, & imprimis referendis Deo pro accepto per eius famulum beneficio gratijs.

[72] Receperat aliquando se Ilerdam Saluator, ibidē coci functurus officio, [Iuueni cuidam benedicens,] cum istic adolescens Gerundensis moraretur, Ioannes Ornos dictus: qui absolutis in ea academia studijs, & Doctorali Iuris laurea donatus, priusquam reuertetur in patriam, Sanctum adiuit eius se precibus commendaturus. Hic juueni bene precatus, addidit: Vade feliciter, fili, & esto Virgini matri semper deuotus, fauorem enim ipsius experieris: vnum autē memori hinc animo aufer; vt scilicet cum Gerundam redieris, atque per forum publicū illius vrbis trāsibis, curiose consideres domorum fenestras, in quarum vna videbis puellam cinereis indutam, quæ vxor tua futura est. Abijt actis gratijs juuenis Doctor, suamque ingressus vrbem curiose cœpit fenestras obseruare, in foro potissimum, omnesque, propterea quod vehementissimus eo die spiraret ventus, clausas reperit: [indicat quæ sit futuræ eius vxor.] itaque dum de B. Saluatoris prædictione secum ipse dubitare incipit; audiuit sonitum reclusæ fenestræ, ad eamque se conuertens puellam cinereo colore vestitam vidit, filiam nobilis mercatoris Nicolai Terræ: ex quo conspectu diuersarum cogitationum fluctibus agitatus, numquam illac amplius transire voluit, quamuis & ipse visam virginem salutasset, & vicissim ab ea par humanitatis recepisset officium: sed penes se ipse constituit mouere nihil, potiusque exspectare qua ratione matrimonium illud tandē foret concludendum. Post aliquantum igitur tempus accesserunt ad ipsum quidam nobiles, exposueruntque, quod habita ratione virtutum ejus vxorem ei legissent, diuitem pariter & formosam, ejus quem diximus Nicolai filiam, cum quo & puellæ matre iam esset de nuptijs illis conciliandis actum, nisi ipse abnueret. Quæ cum ex prædictione B. Saluatoris procedere agnosceret juuenis, gratanter respondit, placere conditionem, & gratum ac ratum habere se velle quidquid ab ijs actum erat, quorum beneuolentiæ prudentiæque plurimum fideret. Itaque ad finem res perducta est, & sponsus deuotissimus Sancto remansit, solitus prædictionis hujus seriem hilariter amicis suis enarrare.

[Annotata]

a Italice perperam Arcens & Areus, solius fluuioli Algos interiectu distans; vltra quem Occidentem versus in distantia vnius milliaris tabulæ collocant villam Calaceite, qua transiens cæcus conjectus fuerat in desperationem visus recipiendi: alioqui ad partem quoquemeridionialem Horta villa est alia æque vicina cis dictum fluuiolum; Arnes in tabulis nuncapata.

b Diœcesis Cæsaraugustanæ, in confinijs regnorum Arragoniæ & Valentiæ, distans Horta ad Oceasum sex fere milliarijs.

c Inter Monzonium & Cardonam hinc sedecim inde octo circiter leucis distans, ad caput riuuli inter utrumque Nogueram sese Sicori immiscentis.

d [Perpinianum an obsessum an. 1557?] Comitatus Ruscinonensis caput est, ad confinia Franciæ & Catalaniæ: obsessum tamen a Francis fuisse ejus belli tempore, quod vnicum contra Francos extra Italiam Philippus II gessit, anno 1557 inchoatum & 1559 pace finitum, nusquam legimus: falsi ergo rumores hi fuerint, vel Francorum conatibus itum obuiam tam mature, vt ea expeditio nihil habuerit ad historiam memorabile. Videri possent anno 1558, intercepto Caleto, animosiores Franci, bellum, quod eatenus ægre sustinebant, inferendo propulsare voluisse.

e Est Gerbis seu Zerbis Syrtis minoris in Africa insula, quam occupatam anni 1560 initio, [Gerbiensis clades in Africa,] dum pertinaci consilio muniunt Christiani ex omnibus vndique nationibus collecti, æmissa est occupandæ Tripolis opportunitas, & spatium colligendi sui datum Turcis: quorum aduentu in turpem fugam acti Christiani, citra pugnam mactandos se præbuerunt menso Maio: ipsum autem castrum, quod extruxerant, aliquamdiu generose propugnatum amisere sub extremum Iunij. Ea expeditio scriptores eosdemque oculatos testes habuit, quos in continuatione Henrici Spondaui citatos videre licet. [captiuorum permutatio.] videri etiam potest Ludouicus Cabrera de Corduba in rebus gestis Philippi II lib. 5 cap. 8, 12, 13, quo vltimo capite narrat, quomodo ex adductis Constantinopolim captiuis anno 1562 præcipui eorum, per commutationem Turcorum in Hungaria captiuorum, redempti fuerint a Ferdinando Imperatore: quorum tamen pauci salui redierint; ij scilicet qui munificentiam Turcicityranni suspectam habentes, proprijs expensis viuere per hospitia maluerunt, itaque euasere letiferum socijs reliquis toxicum: quos inter, inquit D. Ioannes de Cardona fuit. In vita anni 1602 Ioannes hic dictæ religiosæ non vacatur frater, sed primus, id est, cognatus.

f Vicus ad exordia fere Fluuiani seu Clouiani amnis, vrbi Gerundensi ad Boream interuallo horarum quatuor.

CAPVT VII
Varij morbi miraculose curati a B. Saluatore.

[73] [Sanat elephantiasim:] Elephantiasi laborabat Catharina Oliueri Gerundensis, eamque ad se deuectam & confessione ac sacra communione prȩparatam solita benedictione curauit. Petrus Sabatir villæ Ziuissensis Presbyter de se testatur, quod puerili in ætate graue patiebatur incommodum a scrofulis circa collum enatis: quibus remouendis cum nihil prodessent adhibita medicamina, ductus a patre ad Sanctum est: qui, eo consuetæ benedictionis formula in nomine sanctissimæ Trinitatis munito, dixit ad Patrem: Tuum istum filium ad Confessarium ducito, duodennis est enim; & jube rosarium sertum tertio percurrere; ita sanabitur. [scrofulas pueri peruicacis] At puer indignatus non æque ac alijs sanitatem sibi esse e vestigio collatam, nihil eorum facere voluit quæ fuerant imperata, & ira plenus domum reuertit. Post duos vero menses Barcinone puerum in platea offendens Saluator, Quia exigua, inquit, fides tua fuit, ideo sanatus non es. Respondit puer: Nunc abeo in Franciam ad Regem, Pater, vt sanitatē per ipsum consequar. Neque tu Regem videbis, [non a Regē Franciæ sed a se curandas prædicit:] replicat Sanctus, neque ab eo sanaberis, sed ad me sanandus reuerteris. Abijt nihilominus Parisios puer, & vrbi appropinquans obuium habuit militum globū, prohibēdis per regnum tumultibus expeditum, e quibus audiuit mortuum esse a Regem, a quo proinde frustra se curandum sperauerat. Veritatem igitur factȩ sibi prædictionis agnoscens, ad Beatum redijt Saluatorem, qui sua eum benedictione perfecte sanauit.

[74] [brachium paralysi contractum curat;] Lazarus Bruels, Presbyter Gerundensis, brachij dexteri vsu, iam inde a tertio ætatis suæ anno priuatus, sic vt vltra cingulum illud nequiret attollere, anno ætatis suæ vigesimo ad virum Dei adijt; qui manibus brachium apprehendens, ad caput vsque illud produxit (quod ante hac facere nunquam potuerat) dicensque In nomine Patris &c. ac brachium eatenus contractum extendens, Vide, inquit, quam longum habeas, & signum Crucis eo designa: quod continuo fecit, eoque deinceps expedite vsus etiam Sacerdos est ordinatus, propter ipsius Sancti amorem & affectum gratitudinis erga Deum. [& scrofulas.] Hieronyma Vicariæ Gerundensis monacha, cum adhuc esset annorum duodecim, collum vomicis plenum & scrofularum morbo fœde inflatum habebat, donec ad Sanctum delata, benedictione ipsius libera ab omni incommodo facta, gratias deinceps Deo egit pro munere.

[75] [Paralytica dum ad Beatum vehitur,] Elisabetha Ribera, nobili stirpe Tarraconæ orta, octauum circiter annum ingressa, incidit in paralysim, & lecto exinde affixa iacuit, intentissimis per omne corpus cruciata doloribus, vt eiulare numquam cessaret. In quam cum pater suus longo tempore magnum fecisset pecuniarum impendium, desperato tandem artis humanæ remedio ad diuina se conuertit auxilia, eamque cum matre ac famulitio necessario ad Dei seruum misit, clamantem per iter dicentemque, O B. Saluator adjuua me. Ascendendum erat asperum nimiumque accliue jugum montis: quo dum enituntur muli, excidit eis retrorsum lectica: nec dubitabat mater, [cum lectica labens,] & qui aderat filius alter cum famulis, quin graui casu afflictam infirmam mortuam essent relaturi. In planctum igitur conuertuntur & eiulatum: quos illa sic afflictos videns, oculos ad cælum sustulit & dixit: O B. Saluator, in hoc nunc me periculo adjuua, vt ad te simul omnes possimus peruenire. Ah, vir sancte! qui fieri poterit, vt tam asperi montis ascendamus fastigium, nisi tu auxilium tuleris? Eoque dicto puella, quæ multis annis non potuerat manum ad os adducere, exiliuit e lectica, atque in amplexum matris cucurrit dicens; Eia mater, animos resume: iam enim a B. Saluatore me sanatam vides. [erigitur in pedes:] Age pariter pedites ascendamus hunc montem: vos mihi manum ascensuræ porrigete. Stabant attoniti quotquot aderant, imprimis dolentissima mater: dein mœrore conuerso in lætitiam, quod supererat viæ conficiunt alacres, & solam Sancti viri benedictionem exposcunt. Qui puellæ dixit: Vade & sanctissimæ Matri gratias age, quæ te sanauit in via, cum cecidisset lectica; pro vt illa læta ac sana fecit, antequam domum regrederetur. Vt autem eo redierunt, redarguit vxorem suam maritus, [eidem caput recto statui redditur.] quod Sancto assistens non etiam puellæ caput, a multo tempore in humerum dexterum flexum, eidem obtulisset erigendum. Itaque cum post aliquot menses transitum illac haberet Saluator, rursus ei stitere Elisabetham: super quam ipse sanctam inuocans Trinitatem, absque vllo doloris sensu caput ei, vt decebat, erexit.

[76] Per eamdem ciuitatem transeunti oblata puella est, Ioanna nomine, cui Persici mali ossiculum ita adhæserat faucibus, [Præfocandam liberat Beatus,] vt neque deglutire illud vlla ratione posset, nec foras educere, quæcumque media adhiberentur: cumque iam quintus is esset dies, de vita eius conclamatum esse merito putabatur. At Sanctus leniter subridēs, O quam gulosa es, inquit: & addens In nomine Patris &c. alapam eius maxillæ leuē inflixit, dixitque: Huc, age, mihi illud in manum expue: quod absque vllo omnino labore continuo fecit, ac mortem euasit. Testatur de se Ioannes Mistre quod toto corpore natus sit contractus, [contractum sanat.] sic vt manibus supra genua positis ægre didicerit ambulare: quinquennem vero se narrat portatum fuisse a patre, istuc vbi esset a Dei famulo sanandus benedictione accepta: in cujus beneficij agnitionem sacris se initiari voluisse Ordinibus, & Presbyterum rite consecratum fuisse.

[77] Pares Dertusanis ciuibus collatæ sunt per Sanctum gratiæ. [alui dolores sedat,] Erat in his Franciscus Christophorus, multis annis continuis alui doloribus, quibus nullum inueniebatur remedium, exercitus; donec nempe Hortam adijt, vbi ei post imperatam Confessionem Communionemque, benedictionem suam impertijt Sanctus, & subito sanitati restitutum dimisit. Petrus quoque ibidem pauperculus manibus genibusque reptabat per terram: tantumque etiam sic effecit, vt Hortam adrepens peruenerit ad Sanctum. Qui pueri adspectu miserando commotus, [gradiēdi facultatem confert:] benedictionem ei suam dedit, erexitque in pedes, quibus deinde semper recte est vsus. His addamus Monferrandam Pasqualem, ex villa b Xertana diœcesis Dertusensis, quam ab annis quinque incurabili hydrope laborantem, maritus suus, Antonius Armengot Dertusanus, Hortam fecit ad Fr. Saluatorem deferri. [hydropem tollit,] Qui post consueta Confessionis Communionisque remedia suæ ipsi benedictionis signaculum & simul perfectam dedit sanitatem.

CAP. IX

[78] Alijs quoque mirabilibus signis serui sui sanctitatem voluit Deus declaratam, vt patet ex processu facto coram Episcopo Dertusensi. [Trium facularum e cælo descensus.] Nam die quodam vna ante meridiem hora, cum ante portam ecclesiæ S. Mariæ de Horta plusquam duobus hominum millibus benedictionem suam impenderet, supra cruces tres, in monte Caluariæ positas tres faces, apparuere: quibus commota multitudo, &, Miraculum, miraculum exclamans, pars ad Sanctum cucurrit, habitum ejus pro reliquijs asseruandum frustatim diripiens; pars ad ipsas cruces, ex ijs similiter frusta auferens: secutaque sunt eam apparitionem plurima sanitatum diuinitus obtentarum prodigia. [Nubes Beatum e monte deferens:] Alias cum paris numeri multitudo adesset eorum qui vel curandi aduenerant ipsi, vel curandos adduxerant alios apportauerantue; nec in monasterio inueniretur Beatus, solitus bis ad turbam congregatam benedictione sua signandam prodire; sed in altissimo monte, qui Hortensi jungitur monasterio, orationi vacaret: omnibus alta voce clamantibus, O Domina & patrona nostra Maria, fac vt seruus tuus inueniatur; visa est in conspectu omnium candidissima nubes deuolui ex monte: quæ vbi terram attigit, ipsa quidem disparuit, Beatum vero Saluatorem omnibus ibidem conspiciendum reliquit: qui omnibus benedicens, plurima eodem die miracula perpetrauit. Habetur hoc ex prædicto processu, ex pluribus vero confirmatur, quod diuinis contemplandis intentus sæpe extra vsum sensuum raperetur: [raptus frequens.] adeo vt quadam vice cunctis inspectantibus, coram altari B. Mariæ de Horta genuflexus, sublatus a terra sit plusquam cubitis duobus.

[79] Ioannes de Rosis Tortosæ a prima pueritia paralyticus, [Sanat paralyticum,] ad B. Saluatorem delatus, jussusque ter Pater & Aue dicere, ac postea benedictione illius signatus, membrorum vsum expeditum accepit. Ibidem nata Candida Sessa, sic vt ex vno oculo videret nihil, cum ad ipsum venisset & eius benedictionem obtinuisset, disparuit gemma quæ oculum illum obtegebat, & vtroque deinceps oculo claro est vsa. [oculo vno cæcam,] Ad eumdem adducta fuit puella energumena, pro qua orauit ille primum, dein facto Crucis signaculo dixit: Impero tibi maligne spiritus, [energumenā:] vt ex hac Dei creatura egrediens non amplius eam affligas: & morem dæmon imperanti gessit, nihil cunctatus. In altissimo illo quem supra diximus monte, finiens orationem, cui vacauerat, puerum malleo instructum ad se accersijt, eoque jussit percutere saxum, quod monstrabat; [fontem e saxo elicit:] aquam e saxo diuinitus dandam promittens: quæ ad ictum mallei continuo exiliuit, & in hunc diem scaturire non desinit ad plurimorum morbidorum solatium, qui eam deuote haurientes a suis infirmitatibus liberantur. Cum Marchionissa Armagetta de Tortosa quindecim annorum puella esset, tam enormiter luxatum ei brachium est, [curat luxatū brachium:] vt ei restituendo nullam rationem excogitare valentes medici, ipsum præscindendum esse judicarent: sed visum est satius ad B. Saluatorem recurrere, qui confiteri & communicare iussam, sua mox benedictione sanauit.

[80] [sedat excitatam a dæmone tempestatem,] Ad duo circiter hominum millia in montem Hortanum conuenerant, non capiente oppido multitudinem tantam: quos cum perterritos in fugam agere dæmon moliretur, constitutus in oratione Sanctus quid machinaretur agnouit, ac foras progressus turbam vidit supra modum consternatam, quia cælo præter morem obscurissimo, horrendo cum fragore circumstrepebant tonitrua & creberrima fulmina emicabant: quibus dixit, In genua mecum pariter omnes procumbite, recitatoque Pater & Aue fugate inimicum, formidinem vobis incutere suis artibus molientem. Quo facto, serenatum illico cælum est, & optata cunctis lux resplenduit, nec fuit quisquam qui dubitaret, quin immistos tempestati dæmones vir Sanctus vidisset. Violanta Falcona Xertæ nata, [adnatam vultui carni,] sic vt e fronte ad os vsque pendulum carnis monstrosæ frustum vultum eius omnem deformaret, atque ad Sanctum a sua matre deducta, solo Crucis signo molesta illa appendice liberata extitit. Ioannes Sche Tortosanus, decimo ætatis suæ anno intercute aqua sic inflatus, vt doliolo similis videretur, accepta eiusdem benedictione ab eo audiuit: Age nunc, [& hydropem tollit,] ad Virginem abigatias ei acturus, quia deinceps sanus viues: & eadem hora recedente tumore, perfecte sanus cunctis apparuit.

[Annotata]

a Duorum Regum continuata hoc tempore funera luxit Francia; Henrici II anno 1559 die 10 Iulij; & Francisci II anno 1560 die 25 Decembris extinctorum.

b Ciuitatem appellat textus Italicus: est autem Xerta pagus trans Iberum, quatuor passuum millibus versus Boream distans Tortosa; pro qua hic perperam scripta erat Ortuensis & infra Ortusensis diœcesis.

CAPVT VIII
Maellæ facta miracula.

[81] In oppido a Maella Cæsaraugustanæ diœceseos puella fuit annorum duodecim, [Curantur a Beato scabies capitis,] cui fœda scabies totum caput operuerat, Elisabethæ Comas dictæ: desperata autem mali curatione filiam ad Sanctum duxit pater, & sola manuum impositione ac signo Crucis eamdem prorsus mundatam persanatamque reduxit, vna cum filio paruulo, cui idem Sanctus benedictione sua herniam, quam patiebatur, curauit. In eodem oppido Michaël Catalanus, viginti annorum adolescens, totum corpus operiente lepra, nullis remedijs diu frustra tentatis curabili, [lepra totius corporis:] medelam a Beato flagitauit. Qui ei dixit: Prius de spirituali lepra quam de corporali cogitandum fuit: abi igitur, & peccatorum sordes Confessione eorum elue, tum sacro epulo refectus ad me reuertere: quod cum fecisset, eumque Sanctus signo Crucis signasset, jussissetque in Deipara Virgine confidere, deciderunt ex corpore eius squammæ omnes & concretæ ex sanie crustæ, pleneque mundatus ad propria remeauit. Idem autem Michaël in ipso processu iuridice affirmauit, [manus contracta,] quod, cum mundaretur a lepra, adstantem sibi habuerit paruulam, cujus manus altera fœde contracta & digiti prorsus consumpti erant: quam accipens Sanctus, rectitudini suæ integræque restituit sanitati, cunctis quotquot aderant inspectantibus.

[82] [dolor dentium,] Hæ quoque, quarum curationes subjungimus, eodem in oppido habitabant: prima quidem Susanna Matthæi dicta, quæ dentium cruciatu ingenti afflicta, faciem fœde tumentem ad Sanctum attulit, acceptaque cum signo Crucis benedictione putrefactum dentem sine læsione expuit, & omni dolore soluta recessit. Elisabetha deinde Costa: cui a patre adductæ oculum dexterum imposita manu dataque benedictione Sanctus sanauit a fistula, eidem octauo anno ætatis innata. [duo a natiuitate cæci:] Quod cum fieret meminit eadem adductam fuisse puellam a natiuitate cæcam: quam cum simili modo Saluator benedixisset, & oculis ejus manus imposuisset: Nunc, inquit, eos aperi & respice Dominam, quæ est in hoc altari. Aperuit autem illico puella oculos, & interrogata quid videret, Dominam, inquit, sanctissimam video, brachijs filiolum suum complexam. Vade ergo, subintulit Sanctus, & debitas ei gratias age: non enim ego, sed ipsa te sanauit. Similiter & alius cæcus natus, coram Catharina Mirauelle oppidi prædicti indigena ad B. Saluatorem adductus est; qui cum illum deprecaretur pro obtinendo visu, Tu credis, inquit, fili quod ego te possim sanare, & deciperis: verum cum firma fide orandus tibi Deus est, vt per intercessionem suæ benignissimæ matris lumen tibi concedat oculorum. Credo equidem hoc etiam, respondit cæcus. Ergo; Pater & Aue cuncti recitent, inquit Sanctus: & oratione finita prosecutus est dicere: In nomine Patris &c. moxque cæco datum est videre lucem, quam suis oculis numquam vsurpauerat.

CAP. X

[83] Venerant etiam Maellam peregrini quidam Nauarræi, [item cæca in ipso ad Beatum itinere.] secumque decennem ferebant puellam, & ipsam ab ortu suo cȩcam, alias formosissimam: cumque omnis populus ibidem adesset, vidit patrem matremque puellæ genua ad orationem flectere ante batissimæ Virginis imaginem, quæ supra vetustam quamdam portam tunc constituta, nunc ad forum dicti oppidi translata est: filiæ autem suæ dixerunt, Genua hic tua flectito filia, vbi Deiparæ gloriosæ imago adoratur, eamque rogemus vt venire nos faciat ad Hortanum Sanctum, qui lucem tibi oculorum tribuet. Vix sese inclinauerat formosula, & patri suo incepit dicere, Ah, pater: quam formosus est paruulus, quem Domina nostra brachio sustinet! Cui præ gaudio attonita mater, An igitur eum intueris? inquit. Intueor sane, respondit illa: ipsisque, Miraculum, miraculum, inclamantibus, concurrerunt omnes indigenæ illius loci, vt puellam ita recens ac subito illuminatam viderent. Parentes autem non propterea omiserunt adire Sanctum, qui eos monuit, vt Sanctissimæ Virgini gratias deuote referrent, quod & fecerunt.

[84] Gabriel Tolquerius, dicti iam oppidi Presbyter, ad mortem æger decumbebat, [Presbyter moribundus,] cum per domum ejus Saluator transijt eleemosynas corrogans; quare a moribundi consanguineis enixe rogatus vt ingrederetur, extremamque benedictionem ad vitam alteram transeunti impenderet, morem gessit rogantibus, lectoque appropinquans, Crucis super eum efformauit signum, deinde dixit: Manum mihi porrige, Gabriel. Illo autem porrigente, addidit: Eia nunc Hortanæ Virgini gratias age, quod præsenti mortis periculo te exemerit: oras enim mane hinc exurges: statimque eum febris reliquit, & sequenti die in comitatu ipsius Fr. Saluatoris abijt ad Conuentum Hortanum, vbi Sanctus habitabat. Vix autem eo aduenerat, cum offerri vidit puerum a natiuitate cæcum, [puer cæcus.] mox facto Crucis signo oculis donatum abire.

[85] [Consideratione mali granati] Ipso præcedenti die, quo Maellæ stipem petebat Saluator, ab Antonio Vughet fuit ad prandium inuitatus. Placide hic annuit se venturum mendicatione finita: ibi autem inter alia fercula illata est lanx malorum granatorum plena, quorum vnum accipiens & cultello diuidens, O Deus, inquit, si tam pulchro ordine cunctas hujus tuȩ creaturȩ particulas disposuisti, quam ordinata erit cælestis tui palatij species, vbi Angeli spiritusque beati magis ardebunt faciem contemplantes tuam, quam grana hæc pulcherrima serie distincta rubent. Quæ cum dixisset, in crucis formam extendit brachia, [in extasim fertur Beatus.] raptusque in extasim alte sublatus a terra est: quod prædictus Antonius cum videret, exilijt a mensa, multosque acciuit tanti prodigij spectatores futuros.

[86] [curatur tumidum] Dominicus Mirauet, ejusdem loci incola, affirmat in processu supra memorato, quod puero sibi spina intrauerit in juncturam genu dexteri, quam ipse contemnens ad flumen lauandi caussa abierit. Verum mox instar ollæ intumuisse genu, cui trium annorum spatio nullam vtilem medicinam facere chirurgi mediciue potuerint: quin potius auctum esse tumorem, carnemque succrescentem mortuam ac sine sensu fuisse. Nam cum idem, lignum quoddam super genu illud ita tumidum finderet, [& emortuum genu,] intrasse securim ipsam in carnem ad digiti vnius profunditatem, nec tamen quidquam sanguinis effluxisse. Interim Maellam aduenit Fr. Saluator eleemosynas petiturus, quem requisiuit infirmi mater, vt filium suum sanare vellet. Fecit itaque Crucis signum super tumidum genu, & dixit: Cupio videre quam celeriter curras. Et mox assurrexit puer sanus, & currere per plateas cœpit. Tum ad matrem Frater: Vade & gratias age Virgini Hortanæ: ipsa enim filium tuum sanum fecit.

[87] [lateris plaga purulenta,] Ioanni Andreæ ibidem ciui filius erat, cui apertum latus multum egerebat puris, nec adhibita a a chirurgis medicisue etiam ferri candentis remedia profuerant. Hortam igitur ad sanctum Fratrem puer deducitur: quo cum peruentum esset, inuenerunt Sanctum infinitæ hominum multitudini benedicentem. Tunc mater arrepto puero monstrare plagam Saluatori volens, eoque puerum denudans, vidit lintea adhæsisse plagæ: quæ reuellens, simul etiam adhærens ijs putrefacti ossis frustum abstulit; quod ad benedictionem cunctis communiter impensam egressum e corpore, puerum ex integro sanum reliquerat: ipsos autem ad se venientes & gratias agere volentes, ad sanctissimam Virginem Saluator dimisit. [ad 30 infirmi;] Testatur quoque Michael Fustor Maellensis indigena, quod pater suus, in oppido Caritas dicto diœcesis Dertusanæ, supra viginti cœcos, surdos, mutos, claudos, attractos &c. viderit simul Hortam proficiscentes, indeque post benedictionem acceptam paulo post integros sanosque redire. Elisabetha quoque Abas indidem nata affirmauit, [surda & muta.] quod coram se allata ad Sanctum fuerit paruula, surda eadem & muta: pro qua cunctis qui aderant recitandum semel Pater & Aue Sanctus edixerit, & facto signo Crucis infantulam jusserit Aue Maria pronuntiare: quod ipsa fecerit & sana remanserit.

[88] [Sanantur, procidentia matricis,] Catharina Squaneglia, & ipsa Maellensis testata est, quod trigesimum annum ætatis agenti post puerperium ita soluta sit matrix, vt deorsum defluens ad genua vsque penderet; in eoque statu triennio integro perseuerauerit, non sine intensissimis cruciatibus, grandique pecuniarum impendio in medicos & medicinas: quibus tamen ad sanitatem recuperandam profecerit nihil. Itaque decreuisse se Hortam adire cum duobus filiolis herniosis, cum quibus eo adueniens ante pedes B. Saluatoris prociderit, sibi & filijs suis sanitatem postulans. Tum vero mandasse Sanctum vt peracta Confessione Communioneque ad se rediret, magnamque in beatam Virginem miraculorum effectricem collocaret fiduciam. Hæc cum fecisset ipsa, atque ad Beatum rediuisset; voluit ei, vt ait, passionem suam declarare in aurem. Cui Saluator respondit iam sibi notam esse qualitatem mali, manuque capiti ejus imposita cum dixisset, In nomine Patris &c. [pueri hernia] Ex nunc, inquit, & tu & filius iste tuus sani estis, ite & Virgini gratias agite. Tunc illa: Etiam alter filius meus eodem laborat incommodo: & hunc, quæso, etiam sana. Cui Sanctus: Eum sanauit Dominus, cui sibi placitum fuit: voluntati ejus acquiesce, & quod superest sustine patienter. Affirmat autem prædicta Catharina, quod ea ipsa hora restitui in locum suum matricem senserit, nec exinde vllum in ea parte incommodum tulerit: filium vero suum ab hernia quoque perfecte curatum esse, qui nunc huic suæ depositioni præsens testisque assisteret, vegetus ac sanus.

[89] Michael Carbonellus, ex oppido b Massaleone diœcesis Cæsaraugustanæ, [rolli tumor,] testificatus est, quod annum octauum agens, collum haberet instar scutellæ tumidum: ipso malo medicorum operam ac suorum spem diu eludente; tandemque B. Saluatori adductum, ab eodemque signo Crucis signatum, sensisse tumorem illum paulatim resolui & demum penitus euanescere. Ad eumdem in lectica delatus est Ioannes Galcerbri, ex vico c Fatorella, paralyticus: cui communicare & confiteri jusso post signum Crucis dixit sanctus: Eia nunc surge: [paralysis,] quia sanus es. Ipse autem confirmatum se sentiens, subito exiliuit, atque vt jussus erat Deiparæ Virgini miraculum adscribens, gratias ei ac Deo reddidit. Simili modo adductæ ad se quatuordecim annorum puellæ, [claudicatio.] fœde claudicanti, quia altero crure attracta, ideoque vno quam altero multo breuior erat, benedictionem suam impendit & dixit: Nunc crus extende, quia sanata es: quæ mox vtrique pedi æqualiter insistens, experta est vtriusque cruris parem factam longitudinem esse per sancti viri orationes.

[Annotata]

a Abest Horta ad Borrapeliotem paulo plus quam quatuor milliarijs trans duos riuulos Algos & Materranam; qui a septentrione in Ortum deflexi coeunt, ac dein Ibero amni miscentur.

b Proximus Maellæ ad eamdem Materranæ ripam vicus, sesqui milliario Hispanico meridionalior, vno autem proximior Hortæ, quamMaella.

c In tabulis Fatarell; Borealior quam Horta milliarijs duobus.

CAPVT IX
Potestas in dæmones, futurorum prædictio, miracula alia.

CAP. XI.

[90] Præsentia B. Saluatoris admodum grauis erat dæmonibus, [Dæmones B. Saluatori infesti] neque leuiores erant molestiæ quas ipse vicissim ab ijs patiebatur: vnde quodā tempore cum Hortæ officio hortulani fungens agricolam quemdam, nomine Michaelem Gueram, rogasset, vt postero die mane cum suis mulis operam sibi nauare vellet in conserendis leguminibus ad vsum Fratrum, ipseque ex condicto venisset, & mulos vellet aratro jungere; illi contra Dominum conuersi, calcibus eum repulerunt, & velut a diabolo rapti sursum fugerunt in montem. [& mulis horto colendo adductis,] Superuenit Saluator, totaque re intellecta ex rustico, conuertit se; & jugo, quod muli effugerant, vidit insidentes dæmones: ad quos conuersus: Istone vos, inquit, loco video, maligni? Deinde ad rusticum, Mercem, ait, enimuero bonam hic habemus in horto. Rursumque ad dæmones: Vobis præcipio vt ab hac hora imposterum numquam in hunc hortum regrediamini. Colono vero: Ito & mulos tuos reducito: [exesse iubentur.] isti enim scelerati volebant impedire te, ne promissum Fratribus caritatis opus exequerere. Tum signum Crucis formauit, ad quod disparentibus dæmonibus, denuo ait: Huc tuos mulos adducito, in tali (quem designabat) loco reperiendos: nihil autem formides; abijt enim, quem ego hinc expuli, diabolus. Iuit homo & agnorum instar mansuetos mulos suos reperit, reduxitque ad opus, quod in Fratrum gratiam fauendum susceperat, eximiam Saluatoris virtutem demiratus.

[91] Bernardus Calez, ex villa a Aroyns diœcesis Dertusensis, [ijdem filiæ equitis Fratres Hospitantis molesti,] cujus majores iam inde ab annis centum quinquaginta aduenientium illuc Minorum Fratrum semper hospites fuerant, de socero suo, cui Ioannis Mestre nomen fuit, affirmat; quod vnigenita ejus filiola, quam ipse testis postea vxorem habuit, quoties in domum ingrederentur Fratres, faciem suam abscondere & effuse plorare soleret, quandoque vero velut ad mortem consternata obstupefieri. Mouit ea res parentes, alioqui optimos & Fratribus deuotissimos, vt filiæ suæ saluti consulturi Fratres domo sua excipiendi officium tantisper deprecarentur. Iuit igitur ad monasterium Ioannes, vbi hortum fodientem Saluatorem reperiret (nec enim præ reuerētia audebat ipsi Guardiano denuntiare, quod dicturus aduenerat) ipsumque rogauit, vt se apud Guardianum excusaret, quod amore filiæ vnicæ coactus domo sua cuperet aliquamdiu exesse Fratres: siquidem eorum præsentia mortem ipsi allatura videbatur. Hæsit ad hæc attonitus Saluator, [ex promisso B. Saluatoris,] sublatisque in cælum oculis aliquanto tempore nihil respondit, tum denique ad equitem conuersus dixit: Grauiter hanc Religionem dæmon persequitur, & modo in domum intrauit tuam, nobis hospitium, tibi meritum exercitæ caritatis prærepturus: ideoque ad Fratrum nostrorum ingressum filiæ tuæ tam horribili se offert specie, vt in planctus effusa cogatur formidinem suam consternationemque testari. Verum bono deinceps esto animo, ac mihi rem omnem relinquito: noui pessimæ illius bestiæ insidias omnes. Itaque me domi tuæ cras expecta, & vt filia tua non absit cura. Obstupefactus ad hæc, nec minus de verborum veritate persuasus Ioannes, domum redijt: adfuitque postridie, sicut addixerat, Saluator, & præmisso Crucis signo, Iubeo, inquit, maligne spiritus, vt in hanc domum, quæ S. Francisci ejusque filiorum est, amplius ne introeas. [ab eodem fugantur:] Tum adferri ad se paruulam jussit, quamuis renitente matre & præteritis similia formidante: attulit tamen illam ipsamet, iterato mariti imperio coacta. Allatam vero Saluator suo, id est, Susannæ compellans nomine, pomum ei porrexit geminum: quod illa, Fratri blande arridens, excepit. Vetuit porro Beatus deinde metuere ingressurum illuc dæmonem, omnesque cognouere quam absoluto aduersus pessimos illos imperio Sanctus polleret.

[92] Ioanna Arnens, ex villa Castellæ b Spinosa-venatorum dicta, caduco laborans malo, ad Sanctum se, [inuocatus curat morbum caducum,] quamuis plus trecentis milliaribus distantem, portari voluit, per viam continuo inuocans illius nomen, nec interea vnquam consuetam passa infirmitatem: vt autem eo peruenit, & Confessionis Communionisque Sacramenta adijt, Saluatori se benedicendam sistens hæc ab eo audiuit: In nomine Patris & Filij & spiritus sancti. Iam te Dei mater sanam fecit, propter eam fidem quæ te huc vsque pertraxit. Barbara Pastor, ex villa c Caretes, mamillam habebat ita inflatam induratamque, vt conclusum haberent medici eidem ignem applicare: [tumorem & duritiem mamillæ.] sed ipso quo tormentum misera subitura erat die, præuenit Saluator eleemosynam postulans; & quamuis nec dum ibi nota esset sanctitas sua; rogatus est tamen ad infirmam ascendere ex primo puerperio adhuc decumbentem. Fecit ille quod rogabatur, & Rosario suo in collum infirmæ injecto, semel Pater atque Aue recitauit; deinde ad puerperam conuersus dixit: Ne desperes, filia, sed in sanctissima Dei matre confide: hac enim nocte bene dormies, & in crastinum malo omni liberaberis: prorsusque, vti dixerat, sic euenit.

[93] [Energumenam cognoscit.] Cum B. Saluator aliquando esset in ecclesia S. Columbæ-Farnesiæ, loco suo natali, dixit, dæmonem insedisse corpus cuiusdam istic prȩsentium fæminarum: quæ res vt noua cunctis accidit, nescientibus quænam ipsarum a Sancto indicaretur, ita vera apparuit, cum egresso Sancto earum vna manifeste ostendit se energumenam esse. Testatur Fr. Antonius de S. Saluatore, ex Ordine Fr. Minorum Capuccinorum S. Francisci, [dat gradiendi facultatem:] in processu coram Episcopo Barcinonensi formato, quod Cæsaraugustæ existens cognouerit pauperem, qui, miserum corpus per terram trahens, moueri solebat: post annos vero aliquantos eumdem se vidisse pedibus gradientem suis integre atque hilariter; quæsisseque, num ipse is esset, quem antea viderat humi repentem. Affirmasse autem ipsum, eumdem se esse: interrogatum autem, qua ratione accepisset gradiendi facultatem ita respondisse: Ad Sanctum Hortanum profectus, ab eo jussus sum confiteri & communicare: deinde cum suam mihi benedictionem impertiens, In nomine Patris &c. dixisset, sanum me sensi, qualem hac ipsa hora ad majorem Dei gloriam vides.

[94] Hortæ quoque morabatur Sanctus, quando ad eum publici cujusdam in d Ilerdensi Academia legum Professoris, [Matronæ abstinere a lusu promittenti] cui nomen Rubios, vxor venit, precum illius suffragio postulans a Deo prolem aliquam impetrare: cui Saluator, Adeo inquit, addicta es lusui, vt nisi eum missum facias nunquam compos sis futura voti. Promisit illa non lusuram se amplius, ac ne chartas quidem lusorias accepturam in manus. Tum confessam peccata, & sacro Christi Corpore refectam, suaque benedictione instructam, domum remisit, dicens: Eia, nunc abi secura quod filiam paries: memento autem ejus quod promisisti: neque enim diutius illa viuet, quam tu a lusu abstinebis. Læta illa reuertit domum: [filiam prædicit nascituram,] conceptaque continuo prole, legitimo tempore enixa est filiam, quod Sancto curauit nuntiandum, vicissimque ab eo iteratum vitandi lusus mandatum accepit, si filiam in vita retinere vellet. Tertio deinde post hæc anno Matrona prædicta Hortam adduxit ipsam filiam suam, cui Sanctus: Noueris, filia eumdem tibi vitæ terminum esse diuinitus constitutum, qui matri iterandi lusus principium erit. Ad quod paruula: Ne metuas, Pater, nunquam lusum mea resumet mater, meæ, quam deamat, vitæ formidans. Ita duo alij transacti sunt anni, post quos in aliarum matronarum consortio ad ludendum inuitata mater, [sed ipsa fidem fallente, morituram.] abiecit ex animo salutaria, quæ olim acceperat, monita: sed non diu lusu illo lætata est. Superueniens enim filia ejus, matremque lusu occupatam videns, inclamare occœpit, mortuam se prorsus ac perditam esse: eodemque vesperi febre correpta est, nec diu post letho præmaturo extincta. Misit igitur ad Dei famulum mater orba nuntium, qui oraret vt filium sibi aut aliam filiam diuinitus obtineret: sed antequam is verbum faceret vllum; Iam noui, inquit Saluator, mortuam filiam dominæ tuæ, de cetero renuntia nihil impetratum deinceps iri, itaque eum absque solatio remisit.

[95] [Religiosæ egregium sed occultum facinus] In monasterio S. Mariæ de Petralba ciuitatis Barcinonensis viuebat Domina Magdalena de Torrelea, eximiæ virtutis magnæque ætatis religiosa, vptote octogenaria: quæ cum die quodam se commendaret precibus B. Saluatoris, dixit ad eam: Esto certa quod magni sauores tibi præparati a Deo sint propter insigne quoddam tuum meritum, quo diuinam eius maiestatem singulariter tibi obstrinxisti. Cui ipsa: Equidem inutilem me peccatricem agnosco, ac prorsus indignam, cui, nisi ex mera gratiæ suæ indulgentia, fauorem aliquem præstet Deus. At contra Saluator: Memento, inquit, quomodo hoc ipso in loco pater tuus tecum secreto sermocinans, [euulgat,] Pontificium tibi Breue exhibuerit, quo ipsi concedebatur facultas educendi te ex monasterio, quod tu Breue discissum in partes tradidisti flammis, patri tuo in hæc verba respondens: Auertat Deus & S. Clara, ne ego, hoc monasterium deserens, retractem quæ Deo rite nuncupaui vota. Addidisti præterea, facturam te vt de tali Breui nulla ad quemquam mortalium notitia perueniret. Obstupuit ad ista religiosissima mulier, nec non quotquot ibidem sociæ aderant, [& singulari fauore remunerandum prædicit:] rei numquam ante hac auditæ nouitate perculsæ, eoque magis quod ipsa Magdalena fateretur, ita quidem rem esse gestam, multo prius tamen quam Saluator nascendo veniret in lucem: exindeque magnis animis perseuerauit in cœpto vitæ religiosȩ studio, intelligens illum suum actum Deo gratum exstitisse: ob quem etiam idem Beatus asserebat, S. Claram quotidie deprecatricem pro ipsa apud Deum assistere: atque ita denique curriculum suum prædicto in monasterio feliciter absoluit.

[96] Domina Isabella Pugados de S. Clemente, Barcinonensis, infantilibus in annis ægra decumbebat ad mortem; [item a medicis desperatæ puellæ] desperantibus de vita vltra istam noctem producendia medicis: ad quorum denuntiationem adeo tristem parentes infirmæ B. Saluatorem rogauerunt, veniret ad eam sua benedictione signandam. Ipse autem eis respondit: Dicite medicis quod cum Deo ipsi locuti non sint, qui tam certo ausi sunt pronunciare morituram puellam nocte hac: matri autem & consanguineis renuntiate futurum, vt ipsam coniugio iunctam, & filios exinde procreatos videant: [vitam & posteritatem:] Dominæ propterea nostræ gratias agant, quæ tam cito sanitatem restituit ægræ. Et continuo febris dimisit puellam; quæ deinceps sana vixit, adultaque liberos ex legitimo conjugio genuit, & hoc anno e MDCIV etiamnum viuit. Andreas Fabius de S. Columba f de Queralt ex Catalania incurabili cruciatus asthmate, nullumque in humanis videns superesse remedium, illud a B. Saluatore quæsiuit, [sanat asthma] & per illius benedictionem, præuijs confessione & communione, obtinuit. Fr. Ioannes Oliua, ex Minorum Obseruantium cœnobio quod Barcinone est sub Iesu nomine, in aure dextera molestum patiebatur abscessum; eumdemque similiter expertus nullis humanæ artis remedijs esse curabilem, [& apostema.] ad Beatum quoque Saluatorem se conuertit: qui solo tactu & benedictione sua aurem male affectam prorsus persanauit.

[Annotata]

a Vel potius, vt habent tabulæ, Arues aut Arnes, vnius horæ interuallo Hortæ ad Meridiem proxima.

b Inter montes, extremam versus Occidentem Biscaiam a Castella dirimentes: cognomen hic expressum reticent tabulæ, quod ei factum videtur a situ venantibus oportuno, ad distinctionem alterius Espinosæ in Biscaia, octo circiter horarum itinere distantis versus Septentrionem, ad portum Sant-Anderi dictum.

c Forte Caseres ad eumdem, ad quem Horta est, riuum, sesquihora borealis magis.

d Distat Horta ciuitas Ilerdensis, vulgo Lerida, nouem milliarijs, adeoque itinere diei vnius.

e Videtur in cifris error esse, & 1604 pro 1600 irrepsisse: cum processum Barcinonensem constet hoc anno fuisse conclusum, ex approbatione Episcopali num. 159.

f [Vici a S. Columba dicti.] Prætereum qui beato viro natalis est vicus, & secundum in diœcesi Tarraconensi ad fontes Cayæ, ac tertium hujus nominis haud longe ab ostio Betulonis in diœcesi Barcinonensi, de Gramanet cognominatum; aliosq; duos in diœcesi Vicensi, quorum vni Saserræ, alteri a Vineolis cognomen; alios quoque duos synonymos vicos reperio in diœcesi Gerundensi, alterum quatuor fere leucis Gerunda ad Africum, alterum pari interuallo ad Orientem in ipsa Ticeris fluuij ripa: videndum an horum postremorum vni, vel alicui fortassis alteri cognomentum conueniat.

CAPVT X
Secreta cordium & futura varijs occasionibus enuntiat B. Saluator.

CAP. XII

[97] Qvodam die, cum vir Beatus staret in area conuentus Valentini S. Mariæ de Iesu, venerunt ad eum plusquam decem millia hominum, [Contemptus a suo Prouinciali,] prædictæ vrbis ciuium, vna cum Prorege Duce Segobiensi, Ducissaque & omni nobilitate eius visitandi & benedictionis referendæ gratia: quibus pariter in genua demissis benedixit Saluator, In nomine Patris &c. Superuenit interim Minister Prouincialis Ordinis Franciscus Zamorra, animoque commotus: Vah, inquit, quam leues sunt Valentini isti, qui tantum honorem laico vni habeant. Hæc ille: verum curæ fuit glorificanti seruos Deo, Saluatorem, a suo Superiore contemptum, [honoratur a toto populo vt Sanctus:] magis etiam glorificare: facta enim ibidem post dies quatuor noui Prouincialis, hominis vere sancti & religiosi, electione, cum ad ædem cathedralem pro agendis Deo gratijs pariter Fratres procederent, eosque in area ingens promiscui sexus turba circumsisteret; eductus violenter e medio eorum B. Saluator est, populoque certatim ex tunica eius frustum carpente, pene nudus in sola interula derelictus, sic vt necesse fuerit in vicinam quampiam ædem verecundiæ caussa ipsum seducere, ne sic quidem populari feruore cessante, sed jugibus clamoribus postulante vt foras produceretur Sanctus, omnes eorum morbos dispulsurus: & vero plurima fuerunt miracula per ipsum eo die patrata, sicut in processibus videre est,

[98] In ciuitate Gandiæ Valentinæ diœcesis religiosissimus erat monacharum S. Claræ conuentus, [Clarissarum Gandiæ Conuentum,] quarum spiritualibus progressibus inuidens dæmon, omnibus modis eis cœpit esse infestus, quotidie horrendis in formis timido sexui se obijciens, totaque domo ingenti fragore perstrepens: quibus molestijs auerruncandis cum consueti Ecclesiæ exorcismi nihil proficerent, Excellentissimus Dux a Franciscus, qui deinde Patrum Iesuitarum Generalis fuit & de eximia B. Saluatoris sanctitate multa audiuerat, obtenta a Generali facultate ipsum eo deducere voluit. Hoc autem dum facit, acti in furorem dæmones sus deque versuri videbantur omnia, ita horrendo vbique tumultuabantur strepitu: parumque aberat quin actæ in desperationem Sanctimoniales discederent loco, in quo nullam habere quietem poterant. Verum vt superuenit Saluator, omniaque monasterij loca formato in parietibus Crucis signo sacrauit, cessarunt omnia, [liberat ab infestatione dæmonum:] ipseque ad Sanctimoniales conuersus dixit: Securæ estote, atque hoc vnum solicitæ, vt Deo perfecte seruiatis: promitto enim vobis illius nomine, quod numquam deinde molestandæ sitis, neque audituræ Gorrosittam b (ita istic dæmon appellabatur) cuius aliud consilium non fuit, obijciendis spectris adeo tetris strepituque tam incondito ciendo, quam vt religiosam domus hujus disciplinam diuinumque obsequium interturbaret. Nunc remanete in pace, & Dominum pro me orate. Discedens porro, rogatus fuit, vt Sororibus quibusdam infirmis benediceret, quæ subito sunt sanitati restitutæ.

[99] Antonius Massipus de seipso aduc seculari testatur, quod B. Saluatorem conuenerit habitus illius osculandi caussa: [Sacerdotium prædicit] qui sibi dixerit: Sacerdos eris. Et se quidem ad ea verba risisse, vtpote qui inter nobiles Ducis Segobiensis & Cardonensis ascitus, nihil minus vsque ad illam horam quam de Sacerdotio cogitasset. Nihilominus post paucos menses tam fortiter animo suo impressum fuisse Dei ad statum istum inuitantis impulsum, vt nullam quietis partem noctu diuque posset capere: ideoque victum dedisse manus, eo facilius quod istud sibi a Sancto prædictum meminisset: hodieque, quo hæc testatur & annum numeramus MDC, viuit Presbyter, ac recordatur, quod Sancto, ea quæ diximus prænuntianti, [iuueni illitterato.] responderit subridens: Non credo, Pater; nec enim satis a litterarum scientia instructus sum: ad quod ille retulerit: In domo Domini pluris valet conscientia pura quam scientia multa, sine qua Sacerdotium tibi obtinget: quod cum factum fuerit, pro me quoque orare memento.

[100] Ioannes Ximenus, oppidi Fulsetensis Presbyter in diœcesi Tarraconensi, [Herniosi Presbyteri] herniam grauemque ex vno latere rupturam patiebatur; hortantibus autem socijs Presbyteris vt ad virum Sanctum sanandus pergeret, negauit se facturum, quoniam miraculis ejus fidem adhibere non posset. Victus nihilominus importunitate suadentium, iturum se promisit, quandoquidem ita vellent. Addidit autem. Si prodest, prosit; si non prodest, non prosit. Cumque ad B. Saluatorem venisset, [modicam fidem arguit:] & genuflexus coram eo benedictionem ipsius expectaret, ait ei Beatus: Modicæ fidei, modicæ fidei: si tibi prodest, prosit; si non prodest, non prosit. Surrexit & abijt indignatus Presbyter, & de successu itineris requirentibus dixit: Frater iste vel Sanctus est, vel dæmonium habet: cum enim alijs benediceret, ad me conuersus, eadem quæ hic locutus sum, verba protulit: ex quo omnes exiguam Presbyteri fidem & prophetiæ donum Sancto communicatum cognouerunt.

[101] Puella energumena, propter nimiam dæmomonum insidentium ferociam funibus catenisque adstricta, [energumenā] per vim adducta Hortam est: nulla tamen violentia sufficere potuit, vt in ecclesiam ingredi cogeretur. Rogatus igitur Saluator est, vt ad eam ipse foras progrederetur. Interim vincula omnia rumpunt dæmones, vestibusque laceris inter eorum, qui ipsam comprehenderant, virorum manus relictis, infelicem ex oculis conspectuque abripiunt, sic vt inueniri non potuerit a quærentibus, donec superueniens Sanctus indicauit ipsis, vbi sub maximarum trabium strue abditam reperirent. Ægre persuadere sibi potuerunt illi, [fuga elapsam imperio reducit,] vt infra tam magnas tam multas trabes eam potuisse condi crederent, illarumque congeriem tanto labore remouendam susciperent: paruerunt tamen, nudamque inter duas trabes inuenerunt, & prout jussi erant dixerunt: Iubet Fr. Saluator vt ad ipsum venias, & quidem in nomine Virginis beatissimæ jubet. Itaque obsequentem ac vestibus indutam reduxere. Qua conspecta Beatus signum Crucis expressit & dixit: Exite a creatura hac immundi spiritus: ita impero vobis in nomine Sanctissimæ Trinitatis, [& liberatam de occulto delicto monet] Patris & Filij & Spiritus sancti. Responderunt illi non parituros se: sed iterato constricti imperio exierunt, immanem in aëre fragorem cientes. Ipsa vero puella libera quidem sed incredibiliter debilitata, mortuæque quam viuæ similior remansit: verum accepta Sancti benedictione surrexit: qui cibum ipsi præcepit exhiberi ac dixit: Nunc age, filia, & quomodo Deo seruias deinceps, attende: neque amplius tale quid committas, si nolis malignos inuasores redire: atque ita sanam a se dimisit.

[102] [suum in Sardiniam discessum prædicit,] Loquebatur cum B. Saluatore, in monasterio Barcinonensi S. Mariæ de Iesu, nobilis quidam, Magister Garzias nominatus, sacræ Inquisitionis Secretarius: atque inter alia ei dixit, egregie ornatam sibi videri aream monasterij, propter imaginem Beatissimæ Virginis constitutam supra ecclesiæ valuas. Cui Sanctus: Pulchra est enimuero, inquit, ipsaque me intra breue tempus trans mare auferet, in alium huic cognominem conuentum, vbi similis imago sua supra portam conspicitur. Quæ res incredibilis primum visa, ipso deinde effectu verissima patuit, quando Calarim in Sardiniam translatus Saluator est. Dum autem adhuc Hortæ morabatur, multas noctes impendebat orationi super eum, qui ibi est altissimus, montem; [& Hortæ] eoque se per hortulum conferens, qui post majorem hortum situs est, Fratres ibidem aliquos hilarius agentes reperit, quorum vnus: Verumne est, inquit, quod audiui, nauigaturum te, Fr. Saluator? Verum, refert ille. Ecquo autem? Ad regionem, reponit, cujus præcipua ciuitas pulcherrimis cincta mœnijs & æreis tormentis insigniter communita, in monte consistit: istic Deus ingentia mihi facturus est bona. c Multi tunc temporis in Indias fidei prædicandæ caussa mittebantur Fratres; existimarunt igitur ij qui aderant, illuc quoque hunc Deo dilectissimum famulum destinari, ideoque vlterius interrogarunt eum, ad Orientemne vel Occidentem versus habiturus esset iter. [signo stellæ ostendit.] Tum ille: In cælum respicite. Respexerunt, videruntque eximij fulgoris stellam ingenti & celeri tractu versus Orientem ferri, vbi autem consisteret notare non potuerunt. Ipse vero dixit: Simile iter tenendum mihi quoque est. Nec multo post declarata prædictionis est veritas: quando raræ sanctitatis vir Fr. Vincentius Ferri, juxta eam quæ decreta erat Transmontanæ Cismontanæque familiæ commutationem, Fratres in Sardiniam abducturus aduenit, Saluatoremque rogauit, num ipse quoque comes sibi accedere vellet. Qui respondit: Imo vero: hoc enim vult Deus, & illic magnum mihi bonum destinatum habet. d

CAP. XIII.

[103] Ceterum quocumque in loco morabatur Beatus, quotidie Confessionis & Communionis obibat Sacramenta, [Litterarum ignarus locum Missalis quæsitum monstrat:] singulari cum piæ deuotionis affectu, idque sub primum Sacrificium matutinum. Accidit autem quadam vice, vt loco suo amotum registrum, quod legendam eo die Epistolam signabat, in eadem requirenda aliquamdiu frustra occupatum Sacerdotem, qui hoc ipsum affirmauit, haud leuiter conturbaret: id quod B. Saluator Sacrificio ministraturus obseruans, exurrexit ab eo in quo genu flexerat loco, acceptumque Missale aperuit, & digito signauit locum qui legendus erat, nulloque prolato verbo, eo vnde surrexerat, redijt. Fassus est autem idem Sacerdos, quod admiratus non modice insolentiam facti, cum Saluatorem litteras omnino nullas didicisse sciret, leuatus etiam dubio fuerit, quo circa ejus miracula non leui angebatur: vt deinceps majori in honore ac reuerentia ipsum habuerit. Iacobus Villala ciuis Barcinonensis, [herniam curat,] testatur sibi filium decennem fuisse, quem sua benedictione Sanctus ab hernia & ruptura sanauerit. Raphaëla Pazi, nobilis Gerundensis, sororem suam, [prolem prædicit.] obtinendæ prolis vltra modum cupidam, B. Saluatoris precibus commendauit, & respondit ille: Bono animo esto, duplicem enim prolem soror tua pariet: quod factum est; viuitque hoc anno MDCIII vtraque, mascula vna, fœminina altera.

[104] Soror Hieronyma Campos, in Gerundensi S. Claræ monasterio nouitia, [duarum paralyticarum personas] toto corpore iacebat paralytica: rogatus autem fuit B. Saluator, qui eo aduenerat, vt ipsam visitatam sanaret. Iuit igitur ad ecclesiam, ibique ante ferreas crates consistens ad se deferri infirmam jussit: sed pro illa aliam similiter paralyticam sanctimoniales apportarunt. Quam vt vidit: Non ego hanc, inquit postulaui, neque ipsa fidem habet recipiendæ sanitati necessariam: adferte huc alteram, [& fidem discernit.] cujus caussa adueni. Attulerunt igitur Hieronymam sorores: Sanctus vero fenestellam aperiens, per quam sacra Communio solet sanctimonialibus porrigi, brachium immisit cum Rosario, illudque infirmæ superimponens, dicensque, In nomine Patris &c. mox subjunxit: Surge & gratias Dominæ nostræ age, atque ad obsequia istius te sororis transfer, quæ ob defectum fidei sanari non potuit: quod illa ad ipsius vsque mortem constanter atque amanter præstitit. Inter ceteras autem Sanctimoniales tanta deinceps fuit reuerentia Sancti, vt veritæ ne interiorem animarum suarum statum fortasse propalaret, sub eius conspectum venire formidarent. In eodem monasterio alia fuit Religiosa, quæ diu occultam tolerauerat herniam, non ausa præ verecundia medico cuiquam suum malum reuelare: [Herniam sanat:] vnde cum grauissimos indiesque majores dolores pateretur, colloquenti secum secrete Dei famulo illud manifestauit, ac mox per Crucis impressionem sanitatem accepit.

[105] [futuram tribulationem cuidam,] Idem cum alia ibidem monacha, Sorore Isabella Pingi, colloquens ei dixit: Vide vt inter te Dominumque recte cuncta se habeant, filia, neque animis cade: adiuuabit enim ipse te in ea tribulatione, quæ tibi grauissima imminet. Iuuitque post multos annos ea præmonitio, cum quod prædixerat Sanctus ipsi euenit. Denique eiusdem monasterij Soror altera, Mariana nomine, [alteri liberationem a scrupulis prædicit.] inquietam præ scrupulis vitam ducebat: quos ipsa aliquando B. Saluatori exponens, eum rogauit vt ab ijs a Domino liberari ipsius precibus mereretur. Ille vero breui liberandam promisit, omnesque conscientiæ ipsius angores a deuoto quodam Confessario pellendos, in cujus etiam manibus feliciter consummatura esset huius mortalis vitæ curriculum. Idque mox contigit in aduentu noui Confessarij, a quo se penitus subleuatam alijs Sororibus professa est: nec multi postea transiere dies, quin ad vitæ æternæ gaudia perpetuamque quietem, vt pie credimus, a Domino euocata migraret

[Annotata]

a Dedit hic Societati Iesu nomen an 1548, & eam cœpit Generalis regere an. 1564, & 1572 exemptus e viuis, Beati titulum ab Sede Apostolica impetrauit an. 1624 Kalendis Octobris recolendus.

b Ab vnguibus, qui dæmoni appinguntur, quosque Hispani garras vocant, nomen ductum videtur: [Garrofitta] garroffas quoque ijdem vocant corna seu corni fructus: quiani autem suspicetur aliquis Valentinos eadem voce vti pro cornibus, & a corniculis diminutiuo nomine dæmonem appellare?

c In alijs tribus vitis habetur, quod eductis secum ad orationem comitibus vltro dixerit, vidisse se noctu castellum &c. ad quod ire deberet. Quærentibus vbinam terrarum istud esset, iussisse vt oculos ad cælum tollerent: iterumque interrogantibus an esset rediturus, respondisse: Istic consummandus sum, quoniam hic me nolunt.

d Additur in Vita an 1602, quod alia die Missam audiens visus sibi sit duas columbas videre, quibus per templi parietem auolantibus, postea ex eo qui sacrificauerat quæsiuit; num vidisset columbas illas duas, a quibus ipse esset de itinere transmarino admonitus.

CAPVT XI
Horta Reusium ignominiose amandatus Saluator, miraculis grandibus innotescit.

CAP. XIV

[106] Verum missa tandem faciamus miracula, quæ processus formati coram Archiepiscopis Episcopisque innumera exhibent, [Fratribus quietem suam turbari quærentibus,] & in catalogo ad calcem opusculi huius adtexto ex parte adnumerantur: satis nobis sit cum chronicis nostris dicere, quod dedit illi Deus mirabilium curationum gratiam. Cum igitur in hunc modum glorificaretur a Deo in monasterio S. Mariæ de Horta (quod ei deinceps nomen perpetuo adhæsit) venit eo religiosæ visitationis ergo Minister Prouincialis, minimeque ei placuit tanta infirmorum omnis generis circa monasterium istud multitudo, quæ Fratribus quoque ibidem commorantibus pridem grauis accidebat: ideoque rogauerant Prouincialem, vt hunc promiscui vulgi strepitum vna cum ipso Beato a se amoliretur. Quin etiam ipsi Ministro formido quædam inerat, ne forte non tam Sanctus esset humilis hic Frater, vt talia tamque multiplicia per eum miracula Deus operari vellet. [a Prouinciæli acriter increpatur Saluator,] Ergo virtutem explorare ad Lydium patientiæ lapidem statuit; conuocatisque in Capitulum Fratribus euocauit Saluatorem, eoque coram se in genua posito dixit: Credebam equidem plena in pace reperturum me conuentum hunc esse, quem e contra perturbatissimum inquietumque reperio, quia in eo viuit sceleratus quidam & inquietus, maximarumque turbarum caussa. Te, te appello, Fr. Saluator, & quȩro, quo tandem consilio hanc, quam tenes, viuendi exorsus es formam? Nonne te pudet audire vnumquemque dicentem: Eamus ad Sanctum ab Horta: cum dicere præstaret, eamus ad diabolum qui Fratres apud Hortam conturbat? Vos autem Patres numquid animaduertitis qualem vobis omnibus infamiæ notam inurit, cum solus præsumit miracula facere, quasi non æque ac ipse Sancti sitis? Faxo equidem, Frater, vt nec nomen tuum audiatur amplius, & cessantibus istis tuis miraculis, cesset etiam concursus populorum, ex tota Hispania huc confluentium: jubeoque nunc quidem disciplinam tibi dari, [mutatoq; nomine] deinceps vero non amplius Saluatorem, sed Fr. Alphonsum appellari te; atque hisce litteris acceptis sub mediam noctem hinc discedere vidente nemine, atque ad monasterium oppidi a Reusensis abire.

[107] Hæc ille multo cum stomacho effatus, litteras tradidit, & nomen ipsi commutauit: qua ex caussa in Chronicis nostri Ordinis Fr. Alphonsus nuncupatur, vt probatum est in processu formato coram Episcopis, Barcinonensi, [sub mediam noctem clam Horta discedit,] Gerundensi, & Dertosano. Ipse vero tam grauia improperia animo plane imperturbato audiens, euidentissimam cunctis sanctitatem suam fecit: indeque digressus ad ecclesiam, ante Beatissimæ Virginis altare sese in oratione prostrauit, seruum se ipsi fidelissimum dicans & consecrans, vsque dum circa noctem mediam Frater laicus venit, socius itineris imperati futurus (cum quo huius Vitæ auctor præsens deinde egit) & tempus esse monens discedendi, mox habuit obsequentem. Facta namque primum sanctissimo Sacramento, tum Virgini beatissimæ, Patrique Suffraganeo reuerentia, exiuerunt ambo e monasterio, transiueruntque per medium infinitæ multitudinis agmen, quæ montem occupauerat, auroram operiens, [multis, etiam absens, salutaris,] circa quam illius benedictionem simul acciperet & sanitatem: quam ipse quidem silentium tenens cunctis tacitus impertiuit: sed mane frustra exspectatus, cum nusquam compareret, incredibile dictu est quibus animorum motibus excepta ea absentia fuerit: varijs ad eius inuocationem æque ac si adesset persanatis, alijs de salute desperantibus. Nec leue, meo quidem judicio, miraculum fuit, quod Prouincialis Fratresque conuentus, post eius discessum penitus obliti fuerint eius decreti, quo statuerant e templo amouenda esse omnia miraculorum inibi patratorum insignia, istic ab infirmis sanatis relicta; Deo cauente, ne quod illi agebant, B. Saluatoris memoria apud posteros periclitari aut in obliuionem venire posset.

[108] Per viam autem nudis pedibus super aspera montium istorum saxa gradiens, [Orat, & extasim patitur in via,] tandem ad limpidum aquæ viuæ fontem peruenit: cuius amœnitas cum socium inuitasset ad aliquam requiem ibidem captandam, ipse tamquam nulla fatigatione affectus in partem se recepit, flexis super saxa genibus manibusque ad cælum tensis facturus orationem: vbi continuo in extasim raptus est, vsque dum eum de resumendo itinere socius admonuit. Qui tantam in ipso vultus hilaritatem demiratus, [nec vllam animi turbationem præfert.] Ne tu, inquit, Alphonse Frater, stolidus mihi insensatusque videris, quem tam acris a P. Prouinciali reprehensio non commouet. At ille: Miserum enimuero in modum actum fuisset mecum, si criminum meorum mensuram reprehensionis suæ seueritate æquasset: nunc multo leuiorem quam ipsa sint sustinens pœnam, vt quid tristabor? Nescin tu, quod cor Regis sit in manu Domini & quocumque voluerit inclinet illud? Nescin nec solium vnum ex arbore decidere, quin Deo id volente fiat? Iuratus autem socius iste affirmauit, toto eo itinere perpetuæ orationi fuisse intentum, &, nisi ipse interpellasset, nulla ex eius ore prodijsse verba, quam suauissima Iesu & Mariæ nomina.

[109] Tandem ante noctem secundæ diei ad designatum ambo venere monasterium; vbi Guardianus, [Reusij contumeliose excipitur] accepta lectaque Prouincialis epistola, Fratres omnes jussit ad Capitulum conuenire: in quorum medio cum genua flectere jussisset Saluatorem, ita coram omnibus est prolocutus: Patres mei, misit huc P. Prouincialis Fratrem hunc inquietum & Hortani conuentus per sua miracula turbatorem: omnibusque nobis imperat ne alio deinceps ipsum quam Alphonsi nomine compellemus, quo facilius eum requirentes latere possit. Te autem, inquit ad Beatum conuersus, in eum abdam locum vbi turbarum nihil possis mouere in populo: nunc autem ante omnia tibi præcipio, [retruditur in culinam:] ne quem secularium alloquaris. Postero mane, antequam illucesceret, consurgens Guardianus Fr. Alphonsum requisiuit, eumque in templo reperit, vbi totam noctem orando transegerat. Inde vero abduxit in culinam, quam abducto occludens pessulo, Hic inquit, manebis Fratribus cocturus cibos, &, si voles inter ollas patinasque facturus miracula.

[110] Lætus eo mandato Sanctus in culina remansit: interim albescente die omnis illius oppidi populus, cœpit ad monasterium properare, imprimisque infirmi magnis clamoribus deprecantes Deum, vt sui misereretur; [sed a vulgo diuinitus monito requisitus,] Fratribus autem miserabiliter supplicantes, vt ad se exire permitterent Dei famulum, Horta adductum fauore Numinis, vt eius benedictione salui fierent omnes. Erant hi velut duo millia hominum. Itaque attoniti Fratres, neque intelligentes qua ratione ad eorum notitiam hospitis noui peruenisset aduentus, occurrunt ad Guardianum, trepideque eidem nuntiant, quanta hominum multitudo insedisset templum, effractis portis in conuentum se minitans irrupturum, nisi ad se Fr. Saluator produceretur. [& quasi turbarum auctor increpitus a Guardiano,] Indignatus ad hæc Guardianus, subito in culinam properat, contumeliosisque cum eo verbis expostulat, quod non contentus excitatis Hortȩ turbis, nouas hic machinaretur, parefaciens populo aduentum suum. Nunc demum apparere cuius ille spiritus & quam turbulenti atque inquieti foret, qui nisi omnino esset sceleratus ac pessimus, tam recenti Superioris sui mandato non fuisset ausus contraire tam cito. In genua humiliter sese abiecit Saluator, nihil neque excusans nec deprecans, vsque dum abiret Guardianus, denuo firmiter obserans ostium. Verum frustra id fuit: crates enim ligneas perfringens vulgus, portam monasterij per vim aperuit, incurritque in cœnobium: quos arcere cum Fratres jam vltra non possent, [foras producitur,] accurrit Guardianus, eaque conditione promisit se producturum, quem petebant, si quiete se omnes in ecclesiam reciperent.

CAP. XV

[111] Illis igitur intemplum redeuntibus rursum ipse abijt ad culinam, & inde jussit exire Saluatorem: ad cuius velut Angeli cælestis præsentiam exultanti populo ipse Saluator hunc in modum locutus est: Filioli, [plurimosq; infirmos de pœnitentia monitos sanat,] vt Deus vestras orationes exaudiat, vosque a vestris infirmitatibus liberet, de peccatis vestris pœnitentiam agite, eamque vera cordis contritione obsignate, cum firmo proposito eadem in sacro Confessionis tribunali rite manifestandi: ego autem illius vice & Dominæ nostræ sanctissimæ benedico vobis, In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Hæc effatus, humeros eis obuertit, atque vt fuerat a Guardiano imperatum, redijt ad culinam. Ex attractis autem alijsque infirmis, qui tunc in ecclesia erant, multi sanati sunt; vt patuit ex multitudine furcularum, scipionum, fasciarumque istic relictarum. Ad quarum conspectum stomachabundus Guardianus, Videtin', inquit, quibus immunditijs templum hoc Frater iste repleuerit, & illud in stabulum bestiarum conuertit: moxque ad Prouincialem scripsit, quantum istic turbarum primo suo aduentu concitasset homo iste, [exinde diu ignotus Reusii.] ad se Horta transmissus. Proxima autem sexta feria Fr. Saluatorem in Capitulum accersiuit, mandauitque vt citra licentiam suam nulli secularium loqueretur: atque ita incognitus ibi remansit Sanctus, non exiguo temporis spatio, vsque dum Deo placuit rursum eum in publicam lucem producere hoc qui sequitur modo.

[112] Erat in monasterio Reusi religiosus quidam, Ioannes Serra nomine, [Ibidem Fratrem in extremis constitutum:] qui ex Presbytero ad laicorum Fratrum ordinem se dimiserat: tunc autem ita grauiter infirmabatur, vt eadem nocte moriturum medici affirmarent. Remansit apud eum Conuentus ipsius Ecclesiastes Fr. Ferdinandus Soler, extrema moribundo præstiturus officia. Hic cum circa mediam noctem videret ægrum agere animam, abiuit B. Saluatorem quæsiturus, eumque in choro templi orantem reperiens, rogauit secum venire vt vellet, atque extremum benedicere infirmo. Respondit Saluator, præcederet ille, se quoque mox adfuturum: & adfuit, formatoque super ægrum Crucis signaculo, quæsiuit ab eo quid mali pateretur. Ipso autem nihil respondente, rediuit ad chorum, seque aspero flagello ibidem cecidit, perque vnam horam perduxit orationem: quæ dum fierent æger liberatus a febri loqui cœpit & dixit: Bene mihi est per Dei gratiam. Ad vigilabant morituro, vt credebatur, Fratres aliqui: qui audita loquentis voce properarunt Guardianum ceterosque accessere, [orationibus subito sanat,] futuros rei tam inexpectatæ testes: hi autem animam agentis extremum delirium aliquod id esse rati, ancipites hærebant; quare arreptam quæ lecto vicina erat sedem manu sustulit is, quem paullo ante vires omnes defecerant, dicens: Nolite dubitare, Patres mei, quin vere sanatus sim per Dei gratiam & orationes Fr. Saluatoris: qui modico post tempore superueniens, dixit infirmo: Frater Ioannes, gratias Virgini Deiparæ age, quæ te restituit sanitati: [& de agenda pœnitentia monet:] dein stude meliorem in posterum vitam ducere quam duxisti hactenus, propterea meritus vt eam tibi abrumpere nunc Deus vellet: sed tu concesso pœnitentiæ tempore vtere, bonoque sis animo. Porro medicus summo mane adfuit, quæsiuitque ex portario, qua hora mortuus esset Fr. Ioannes. Mortuus? reponit ille: imo vero valet sanus ac vegetus. Quod verissime dictum a portario fuisse, summa cum admiratione sua coram ipse cognouit, curriculo ad cubiculum Ioannis delatus.

[113] Iisdem diebus puerulus quidam reductus erat ad finem vitæ in eodem oppido; [puerum similiter moribundum] & medicus ad patrem afflictum dixit: Domine mi, parum omnino nunc inter filium tuum & mortem distat: nec vllum ei juuando remedium superesse scio, nisi vt ad monasterium Fratrum accedens, tentes per aliquem illorum ingressum in hortum, vbi inuenturus es Fratrem olera vel legumina carpentem in vsus coquinæ: eum pro filij tui sanitate deprecare. Paruit homo, & Saluatorem reperiens ei dixit: Pater, magna me necessitas cogit ad te recurrere. Plura non est passus eum Saluator effari, [conseruat in viuis,] sed dixit: Vade, sanus est filiolus tuus, pro quo gratias Deiparæ debes. Planeque vt dixerat sic vir ille reperit domum reuersus: puerumque non sanum modo, sed etiam lætum. Ex dictis miraculis vulgata sanctitatis fama tantam breui recurrentium ad Saluatorem turbam exciuit, [itaque manifestus plurimos iuuat.] vt ejus iniri numerus nulla ratione posset: ex ea autem multi sanati sunt cæci, leprosi, paralytici, prout ex Processibus liquet. Imprimis autem nominandus hic puerulus, Paulus Serra nominatus: cui benedicens Sanctus, cum manum supra caput ejus teneret, dixit circumstantibus: Hic infans ex nostris erit. Et tunc quidem ad ea verba nemo magnopere aduertit animum: postea vero, cum ipse ætate pleniori Seraphici Ordinis habitum induit, intellexere prophetico spiritu dicta fuisse.

[Annotatum]

a In territorio Tarraconensi tribus a ciuitate leucis ad occasum distans: Horta vero leucis minimum duodecim. Vincentius Domeneccus ex processu Barcinon. duos hic producit testes eximiæ ipsius sanctitatis & singularis innocentiæ atque ejus persecutionis quam Hortæ sustinuit, tunc ibidem commoratos, Fr. Ioannem Falcam, Definitorem majorem Catalaniæ, & Fr. Ioannem Martin ejusdem ordinis professum.

CAPVT XII
Barcinonem migrat, inde Calarim: variæ ejus hic prædictiones.

[114] [Reusio migrans] Post aliquod tempus visum est Prouinciali Fr. Saluatorem Barcinonem mittere, quo cum iret a Tarracona transijt, vbi multa fecisse miracula in Processu probatur. Deinde cum in b Villafranca esset, ad eum deducti sunt duo cæci, quibus dixit: Filioli ite ad Virginem c Montis-serrati, quandoquidem ei loco tam sitis vicini: & confidite, quia ipsa vos sanabit: ego autem istic breui adero vobis. Eo cum discessisset vterque, dixit populo Saluator: Ex duobus illis cæcis vnus sanabitur propter eximiæ fidei meritum, alter pro ejusdem defectu cæcus remanebit. Per viam autem vnus alteri dixit: Stulte enimuero fecit Frater iste, [ad Montem-Serratum mittit 2 cæcos,] qui si poterat visum donare nobis, opus nihil habebat nos tanto spatio a se dimittere per asperos hosce montes. Credo equidem, nos qui hic sanati non sumus, neque istic sanandos. Cui socius: Ego autem existimo verum esse quidquid ille nobis dixit, & visum me recepturum confido: quod ei post confessionem communicaturo accidit, cum diceretur, Domine non sum dignus: [quorum vnum illuminatur:] altero qui adire sacramenta neglexerat, nec fiduciam visus recipiendi habebat, in sua cæcitate persistente. Postquam porro in Montem-serratum Saluator aduenit, accedentibus ad se infirmis dixit: In æde Matris misericordiæ sumus: ad ipsam vos conferte sanitatem obtenturi: ex quibus multi sanati sunt, [ibidem pro multis non frustra erat.] Saluatore pro ipsis Deiparam deprecante. d

[115] Impossibile fuerit narrare miracula, quæ & quanta Barcinonem adueniens fecerit, in Dei nomine adhibito Crucis sanctæ signo; [Barcinone miraculis claret.] cum quotidie ingens hominum ad ipsum multitudo accederet: ex quorum numero sanati plurimi, & aliqui quidem eorum superius memorati sunt, aliqui autem hic memorabuntur. Imprimis puer fuit a natiuitate mutus, cui dictum Crucis signum loquelam dedit: dein Eulalia Palau, quæ multis annis medicorum irrita vsus opera, vt a dolore capitis ingenti liberaretur, ad ipsum adijt, qui vltro imponens capiti ejus manum dixit: Tibi dolet caput: exindeque dolorem nullum se sensisse affirmat. Denique surdus quidam idemque mutus adolescens, eodem post factum Crucis signum jubente, Pater noster, recitauit, linguaque deinceps expedita est vsus.

CAP. XVI

[116] [in Sardiniam nauigans] Circa hæc tempora Barcinonem peruenit Commissarius ab Ordinis Generali in Sardiniam destinatus, qui virum Dei rogauit vt veniret secum, vt fuse Episcopus Gonzaga describit in chronicis, de conuentu Calaritano tractans, in quo Beatus hic multis miraculis est decoratus, postquam eximia ejus sanctitas hoc qui sequitur modo innotuit. Nauigante ipso fœda mari tempestas incubuit, sic vt omnes de sua vita actum crederent: sed cognoscens Sanctus vnde ea procederent, [tempestatem sedat.] facto Crucis signo imperauit dæmonijs vt sese ad inferos confestim reciperent, neque amplius suæ naui essent molesti: & mox cunctis admirantibus cessauit procella, lætique ad locum, cui Pula nomen, appulerunt triginta e milliaribus ab vrbe: in qua summa omnium cum lætitia est exceptus, ac breui, concursu incolarum ex omnibus insulæ partibus aduenientium ad ipsum facto, glorificatus sequentibus, quorum aliqua hic referemus, miraculis.

[117] [moribundæ a se sanatæ plures morbos,] Isabella Morana, in articulo mortis constituta, post diuturnam grauemque infirmitatem, curantibus ejus consanguineis, fuit a B. Saluatore visitata, & Crucis signo exempta periculo, ipsoque morbo: ad Beatum tamen se conuertens dixit: Pater care, adeo debilem esse me sentio, vt breui videar moritura. Cui Saluator: Non prius, mihi crede, mortem oppetes, quam vicies nouies fueris infirmata: verum bono fac animo sis, quia lætior te vita in cælo manet. Egit illa gratias curatori suo, nam subito confirmatam viribus ipsa se sensit, vt jurauit in processu, postquam vigesimum octauum morbum tolerasset a tempore factȩ prȩdictionis: iam satura hujus vitæ, futuramque hilariter expectans per proximum morbum, quem futurū vltimum certo sciret. [alteri felicem partum prædicit.] Cum forte eleemosynas corrogans illac transiret Saluator, vbi mulier premebatur doloribus partus, parere tamen quibuscumq; adhibitis remedijs nō poterat, ancillȩ eleemosynā sibi porrigenti ait: Vade dic dominæ tuȩ, quod breui paritura sit filium, qui meæ Religionis futurus est: meum itaq; ipsi nomen imponat: quæ cuncta ordine impleta sunt.

[118] Alias per forum transiens, ante locum adstitit, vbi milites quidam colludebant, & magnis vocibus clamare cœpit: [item ruituram ob blasphemias domum.] Foras, foras: cito, cito. Quam vociferationem cum alij amentiæ, alij insueto spiritus feruori tribuerent, & ipse ab ea non desisteret; prodierunt tandē etiam milites, cognituri quid ita clamitaret: quibus dixit: Pœnitentia, pœnitentia. Ridentibus autem illis: Iterum, inquit, dico vobis pœnitentiā agite super blasphemia, quam modo protulistis, ipsæque irrationales sentiunt creaturæ. Quod cum dicit, corruit cubiculū, in quo luserant isti, certo, vt aiebat Sanctus ruina opprimendi in sua impietate, nisi foras prodiuissent: valuitque prodigium, vt sancto horrore perculsi omnes ad ejus se abijcerent pedes, seriamque anteactæ vitæ emendationem pollicerentur.

[119] [Auiculas pascendas aduocat,] Portarij munere ibidem fungens, magnam copiam auicularum circum impluuium sedentium vidit, mœstoque cantu velut querentium de continua illis diebus pluuia: quarum misertus recurrit ad refectoriū, acceptumq; inde panem attulit, & Crucis expresso signo; Venite, inquit, creaturæ Domini, quas famelicas video: accipite eleemosynā, quam vobis misellis adfero. Illæ pariter obedientissimæ aduolarunt in caput, in humeros, in brachia ejus, acceperuntque ab eo panem; quem etiam dentibus comminutum terebat illis, quarum rostra infirmiora nouerat. Hæc dum agit, coruos duos illac transuolātes vidit: quos etiam ipsos inuitauit ad eleemosynam participandam; [& inter has coruos duos.] & supra ejus brachia consedisse jurarunt ij qui viderunt. Volentibus autem captare micas, quas tenerioribus comminuerat: Quiescite, inquit; nam vobis firmiora rostra habētibus grandiora dabo frusta: quibus acceptis abire jussi auolarunt; admirantibus, qui aderant, cunctis & raram ejus sanctimoniam ex tali signo cognoscentibus.

[120] [Cæci alicuius impœnitentiam præuidet;] Rogatus a personis quibusdam pijs, vt cuidā cæco lumen restitueret oculorum: Ite, inquit, & vestro amico dicite, vt peccata confessus, triduano ea jejunio expiet, tum ad me veniat. Ipsis autem digressis ad ceteros dixit: Neque confiteri volet neq; jejunare homo iste: ideoque cæcus remanebit: f itaque accidit admonente alios his verbis Sancto: Non vult Deus inimicis peculiaria conferre beneficia: quare si tale quid obtinere vultis, opus est pœnitentiam agere, & tunc exaudibilis erit oratio vestra. Mulier g quædā videndi Fr. Saluatoris auidissima, [matri filium amissum indicat:] de quo tā prodigosa narrari audiuit ad templum, tum forte duo millia hominum continēs, accessit cum filiolo; quē in tanta multitudine perditum requirens, accessit ad Beatum, & prius quam verbum vllum diceret, monita ab eo est solicitudinē ponere; adesse enim, quem monstrabat & ipsa requirebat, puerum: quod confuso lætitiæ & admirationis sensu intelligens, ac verum esse videns mater, gratias eidem egit, hilarisque filiolum domum reduxit.

[121] [Guardiano in crastinum sollicite] In eadem ecclesia simul cum alijs Fratribus orationi instabat Saluator, & suspirantē audiens Guardianum, Nec locus nec tempus, inquit, præsens postulat vt corpori detur esca sed animæ. Quæ verba admiratus Guardianus dixit: [opem spondet,] Vere cogitationem meam ipsi reuelauit Deus, solicito enim versabam animo, quid vobis cras manducandum apponerē, prorsus exhausta penu. Cras refert Saluator, amplam tibi eleemosynam submittet Dominus, Pater mi: & qualem dixerat postridie ipse Portarius attulit, neq; sciri potuit vnde vel a quo: Guardiano autem & Fratribus dixit: Seruite Domino & ipse vos enutriet. Ibidē prædictus Guardianus rogabat Deum, [aliam eiusdem curam soluit:] vt suam sibi voluntatem indicare dignaretur circa officium Commissarij Inquisitionis, quod ipsi conferendum erat: & oratione finita ad ipsum Fr. Saluator venit, dixitque: Pater, hoc age vt animam tuam saluam facias: officium autem, quod tibi parum conuenit, ne admiseris. Cognouitque Guardianus diuinitus reuelatam ipsi mentem suam fuisse, itaque directum ad se a diuina bonitate responsum sequi decreuit: postero vero die ipsum assumens socium, nobilem quamdam matronam adijt, [prunæs ardentes innoxie calcat:] cum eaque secreto de magna socij sui sanctitate colloquebatur. Quæ loquentem non sine admiratione audiens, aduocauit ancillas, & foculum cum prunis adferri jussit fouendis illius pedibus, quos frigido illo tēpore nudos habebat. At ipse candentibus prunis pedem vtrumq; imposuit: quod videnti matronæ consternatæq; & clamose vetanti ne se adureret, respondit Saluator: Quandoquidē vos laudatis creaturas mortales, multarum imperfectionum plenas, æquum est immortalem Creatorem a me in splendentibus istis creaturis laudari. Sed ignis iste vestrarum laudum per Dei gratiā non me comburet: videruntque nec pedes nec vestes ab igne supposito læfos fuisse. h

[122] [matri proximum filij aduentum prædicit.] Alia matrona nobilis, filium in bello Melitensi habens, Dominum Guilielmū Serbellonium, extreme metuebat ne esset extinctus, ideoq; ad Sanctum adijt rogauitq; vt pro ejus anima oraret Deum; cui Saluator: Vade & cœnam appara, atq; ipsum hac nocte expecta. Abijt illa, & nihil dubitans quin vera foret prædictio cunctis eam narrauit obuijs: qui licet fidem ei adhibēdam non crederent, perrexit tamen accurare cœnā; famuli autē ejus ad mœnia cucurrere ciuitatis, si quam forte nauim aduenientem conspicerent. Sub horam autem Completorij viderunt vnam eminus venientem prosperrimo cursu: quȩ vt in portum appulsa est, & dominum suum in ea cognouere, & dominæ læta tulere nuntia aduentus ejus. [socium gulosum miraculo cludit:] Alia paris nobilitatis fæmina panem siligineum recentē Fr. Saluatori dederat eleemosynæ nomine; quem ipse cum in manicā abdidisset, dixit ei socius suus: Pater mi, prȩbe mihi hunc panem: noui enim quod ipsum comesturus non sis. Ille autem extendēs brachium, Accipe, inquit. Verum immissa in manicā manu pro pane rosam floresque reperit socius. Cui prorsus attonito Saluator dixit: Ita decipiuntur gulosi: domum autem regressus inuenit ad ostium famelicum pauperem, cui eleemosynam petenti ipsum panem e manica eduxit Beatus, socio inquiēs: Quia hic eo opus habebat, tu inuenire non potuisti. [citam pueri nati mortem presentit;] Eleemosynam quoque in domo quadam petēs, vbi nobilis mulier recenter pepererat, Videam, inquit, compatriotam meum. Inductusq, in cubiculum, & infantem brachijs complexum dissuauians, O felicem, inquit, militem Domini mei: hic ex ijs est, qui cȩlestium sedium vnam obtinebit. Mortuo autem intra paucos dies infante, veritatem prædictionis factæ omnes cognouerunt. [valedicenti dicit eodem loco se ab eo videndum,]

[123] Ad altare majus ecclesiæ Calaritanæ facienti Sacerdoti ministrabat Saluator, quando ad eum venit Religiosus quidam, & dixit: Pater mi, benedicito extremum abeunti: iam enim Neapolim nauigo, quandoquidem ruptam in pectore venam sanare mihi noluisti. Cui Sanctus: At ego, inquit, tibi dixeram velle Deum vt patienter sustineres, & prorsus vtile tibi esse vt hanc tolerares infirmitatem; postmodum vero sanaberis. Sub hæc Religiosus: Ne quæso Deum orare desinas, pro me numquam videndo imposterum: cumprimum enim sanatus fuero, necesse habeo in Hispaniam discedere. Memor esto, reponit Sanctus, quod hoc eodem loco, [prout ipso paulo post mortuo] vbi nunc me vides, reuisurus iterum sis. Iuit ille, & eodem i anno ad diem Martij decimum octauum mortuus est Saluator. Quod vbi intellexit Religiosus ille, Nunc inquit, omnis mihi fides excidit, quam Fr. Saluatori deferebam: ecce enim sub discessum valedicenti prænuntiauit futurum, vt ipsum eodem in loco reuiderem: id autem qui fieri poterit, ipso iam mortuo & sepulto? Anni post hæc fluxere duodecim: tum opus habuit Religiosus ille conferre se Genuam, & conscendit nauim vela facientem in Hispaniam, quæ aduersa tempestate coacta Calaritanum portum subire, prædictum Religiosum ibi exposuit. [post annos 12 refosso accidit.] Hic autem orationis caussa ante omnia ingressus in ecclesiam monasterij, sepulcrum apertum vidit, & Fratris vnius cadauer supra scamnum positum, ceteris ad prandium sumendum digressis. Eo spectaculo nonnihil territus, ad Guardianum adijt in Refectorium, suam ei obedientiam de more oblaturus: finito vero prandio vidit innumerabilem hominum multitudinem, accurrentem ad videndum corpus ab annis duodecim sub terra lateribusque incorruptum, eodem in habitu in quo primum sepultum fuerat, nulla ex parte marcidum, & propheticum Saluatoris spiritum admiratus est.

[Annotata]

a Hæc nempe Reusio Barcinonem euntibus transeunda est, non, quam Italicus textus habet, Zarragoza; quadruplo longiori distans itinere, quam quo Saluator mittebatur: sed errore vicinorum nominum lapsum interpretem Italum, patet etiam ex sequentium locorum descriptione: itaque mendum manifestum correximus.

b Dimidio pene inter Tarraconem & Montem-serratum itinere leucarum circiter sex vtrimque.

c Distat septem leucis Barcinone inter boream & occasum, miraculosa B. Virgini imagine totis Hispanijs, imo orbe vniuerso, celeberrimus. Domeneccus hic gesta a Saluatore sic narrat, vt dubium relinquat an ex Barcinonensi itinere deuotionis caussa huc excurrerit, vnius diei impendio; an vero alia occasione & tempore.

d Fusius hæc Domeneccus: in Vita autem an. 1600 eadem multo distinctius sic narrantur: [Cæcorum vni visus redditur,] Duobus cæcis ad se venientibus Saluator mandauit, ad Deiparam in Monte serrato visendam abirent: rogaturam ipsam pro eis filium: confiderent autem, nam se quoque ibidem mox adfuturum. Aderant tum forte in Villafranca (de Pannades videlicet) quidam ex regno Valentino, quibus interrogantibus, fierine posset vt a natiuitate cæci visum reciperent, respondit Saluator: Vnum quidem eorum certum est recepturum: alius vero non eam habet fidem, qua beneficium mereatur. Et isti quidem Barcinonem iuerunt, cæcis autem per viam inter se colloquentibus, eorum alter dixit: Si ipse nos sanare poterat; cur nos ad Montem-serratum illuminandos mittit? Quia voluit, reponit alter, vt cæli Regina illud faciat: [alteri dubitanti negatur.] hoc igitur agam cum istuc aduenero, confessus communionem adibo, & Dei misericordiam præstolabor. Ad quod primus: Ipse mihi præcepit, inquit, vt ad Virginem irem: vado equidem: non credo tamen futurum vt vel tu vel ego visum recipiamus. Tum fidelior iste sub ipsam Communionem visum recepit, & quæ dicta sibi fuerant narrans, cum omni populo, qui aderat, venienti Sancto processit obuiam: occurrit etiam qui sanatus non fuerat: Et ego, inquit, Pater vt jussisti huc veni: & socio vidente, cæcus remaneo. Cui Sanctus. Non mea id culpa factum, fili; quod huc te misi, ideo feci, quia Domina plus quam ego potest apud filium suum: ipsa mater, ego dumtaxat seruus illius sum.

e Italicis scilicet; & quidem si Calaritanum sinum pedibus ex parte Occidentali circumeas: nam ex hoc promontorio Calarim nauigantibus vix 20 milliarium Italicorum traiectus est, ex communi tabularum descriptione: nisi forte minora Sardis quam Italis milliariasunt. Domineccus autem asserit Calarim aduenisse Sanctum in Nouembri an. 1565.

f In Vita impreßa an. 1600 hæc solum habentur verba: nescio an facturus fit, additurque in eum quo ista scribebantur diem, viuum super fuisse.

g Eadem Vita, Patrem-familias cum omni familia venisse, ait: solius tamen matris meminit in verbis Sancti.

h Ibidem additur: Tunc matrona illa interrogauit Sanctum, num Deus felicem sibi daturus esset partum, & a doloribus liberaturus. Cui Sanctus: Filium paries, & dolorem sustinebis, quem autem illum, breui scies. Conturbata est ad hæc aliquantulum mulier; cui iterum ille: Non te conturbes, neque enim malum erit quod mortem tibi adferat: atque vlterius dicere nihil voluit. Postquam autem filium matrona perisset, omniaque domi ad votum fluerent, mortuus ipsi maritus est, & hunc fuisse dolorem sibi a Sancto prædictum in veritate cognouit.

i Scilicet 1567.

CAPVT XIII
Miracula facta post mortem B. Saluatoris.

[124] [Mortis sua præscius] Tot modis glorificato famulo suo, volens Deus mercedem laborum rependere, mortem suam reuelauit, paucis antequam eam obiret diebus; vt notum est ex processu facto coram Archiepiscopo Calaritano & Apostolico super omnium istius regni Religiosorum caussis Legato: post quam reuelationem ex certa propinquioris beatitudinis spe amœniori hilariorique animo ac vultu fuit, obseruatusque est quotidianis in se flagellis sæuire acrius, & sacra Confessionis atque Communionis Mysteria obire feruentius, totusque in apparandæ mortis curam cogitationemque defixus. A quadam sibi pie addicta rogatus, quid faciens gratum Deo prȩstaret obsequium, Sacramenta, inquit, frequenta, & corporis sensus ab omni labe mundos conserua: [eam quasi ad nuptias inuitatus prædicit,] larga enim manu Deus ejusmodi opera remuneratur: pro me autem orare memento ad splendidissimas jucundissimasque nuptias inuitato. Intellexit verba mulier, non sensum loquentis: requisiuit igitur, quo loco eæ celebrandæ essent. In domo, inquit ipse, magni cujusdam Domini, admodum opulenti atque potentis & magnifici. Quod responsum nihilo magis capiens, prosequitur interrogare curiosa de tempore futurarum, quas dicebat, nuptiarū. In vigilia, inquit Saluator, ejus festi, quod magno magnæ Virginis sponso ecclesia celebrat. Rursumque requisitus, solusne iturus esset: Solus respondit, post me autem septem alij subsequentur.

[125] Ita recessit mulier, rata de alicujus Comitis aut præcipui Equitis nuptijs locutum Fr. Saluatorem: [& religiosissime expirat.] decimo autem post die omnibus Ecclesiæ Sacramentis susceptis, coram cunctis Fratribus adstantibus & transitum ejus ex hac vita bene precando juuantibus, brachijs ante pectus in crucis formam compositis, & manu Crucifixi complexus effigiem, post suauia cum Christo & Maria colloquia, extrema hæc verba moribundus protulit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, & mox placidissime obdormiuit, decimo octauo die Martij anni a Dominica natiuitate millesimi quingentesimi sexagesimi septimi. Post quam ejus mortem excitata est supra ciuitatem tempestas in cælo horrenda, [Propter excitatam tempestatem] sic vt omnis aëria regio spiritibus immundis plena videri potuerit: & hac ratione impediti fuere ciues, ne ad honores congruos sancto ejus corpori deferendos mox a vulgata mortis sanctæ fama concurrerent. Archiepiscopus autem dæmonum eas esse machinationes considerans, vetuit corpus sepeliri, antequam de eo ipse voluntatem suam edixisset.

[126] [toto triduo differtur sepultura:] Triduo igitur toto relictum in templo corpus est, fideli armatorum septum custodia; qui cumque autem & quacumque infirmitate detenti ad manuum pedumue vel vestium osculum accedebant, sani domum reuertebātur. Post triduum Archiepiscopus cum Canonicis vniuersoque Clero, Prorex cum Magnatibus, Comitibus & Equitibus regni totius & populo innumerabili adfuit, ijsque præsentibus factæ exequiæ sunt; [qua splendide peracta,] in quibus Pater quidam ex Societate Iesu, Pagna cognomine, verba fecit ad confertum vtriusque ordinis auditorem. Sepultumque tandem corpus est plurimis clarum miraculis, quæ per negligentiam Fratrum scripto excepta non sunt, vsque dum Fr. Dimas Serpi Calaritanus, Ministerium Ordinis Minorum Obseruantium Prouinciale sustinens, vidensque ingentia miracula quæ fiebant quotidie, persuasit Archiepiscopo Calaritano, [miraculis claret.] vt processus de eo formandos esse decerneret. Primumque a medicis & chirurgis visitatum corpus, & prodigiose incorruptum inuentum est, intestinis quoque, quod jurati affirmarunt, omnis putoris expertibus.

[127] Vix sepultus erat, quando ad tumulum delata mulier paralytica ex vicino castello, [sanatur paralytica,] a sepulcro sic sana surrexit, velut nullum vnquam incommodum passa. Matronæ nobili post triduanos in pariendi nisu labores mortuus in vtero fœtus est: quem cum nulla ars potuisset eximere, [parturientes duæ capucij,] Sacramentis extremis munita mater, ipsa quoque ei commortua est. Postea autem omnibus ad exequias rite paratis, allatum est Beati capucium; ventrique defunctæ impositum, continuo foras prodire fecit, putris abortiui cadauer & ipsam matrem vitæ restituit, in qua hodieque perseuerat. a Alia biduo versata in discrimine simili, quam eductus e brachijs sanguis secundum medicorū consilia spe facilitandi partus frustrauerat, statim atque idem capucium ventri suo imponi sensit, filium viuum formosumq; enixa est. Puellȩ etiam vni, amissa loquela vitam quoque desperanti, [muta cordæ tactu,] loquelam & salutem reddidit chorda Beati, deuoto osculo honorata. b

[128] Isabellam Manzanam intercus aqua ad desperationem vitæ adduxerat: [& hydropica:] sed animos addidit nuntiata beati corporis e sepulcro eleuati transpositio: in capsam ad quam nouem diebus Sancti preces imploratura accessit, positoque supra capsam ventre suo incolumitatem reperit. Domnus Ioannes Columna Vice-regis Comitis Eldaui filius, [duo moribundi suscitati,] sublata loquendi facultate magnis passibus tendebat ad mortem: sed ab ea reuocatus est, omnique febri & malo miraculose liberatus, ipso illo momento, quo capsa sanctum corpus continens in domum infirmi illata est. Idem accidit Marchioni de Sorris, Domino Hilarioni de Alagon Requesens & Cardona, a medicis deposito; cum similiter, rogante Marchionissa, importata ad ipsum sacra theca fuisset.

[129] Michael Fornellus ab c Vrgellitana ciuitate Hortam vsque iuit, vbi in ecclesia orans dixit: O, S. Saluator, [curantur hernia,] etiam hodie cum degis in cælis, recordare quod hoc in loco fratrem meum liberaris ab hernia: me quoque ab eadem vt liberes obsecro: subitoque se fuisse persanatum jurauit. Admotus autem Beati habitus super faciem Margaritæ a Fonte, Barcinonensis, tumorem ab ea omnem vna cum intolerabili capitis & dentium dolore abstulit. [tumor faciei,] Fr. Petrum Martyrem, ex Ordine S. Francisci, per octo menses lecto tenebat inflata tibia, eademque exquisitis remedijs frustra curata, ignito sexies perusta ferro & ex vna in alteram partem transforata. [tibiæ,] Huic, cum quodam vespere particulam habitus a B. Saluatore gestati cum illius inuocatione imposuisset, proximo mane sese persanatum reperit, & expedite surrexit e lecto. Incurabili quoque malo in collo laborans Fr. Iosephus Homs, subito sanus extitit, eodem habitu ad collum circumposito. [colli.]

[130] Matronam Bonaguerram, Barcinonensem, energumenam, ad templum S. Francisci vinctam adduxere sui: [similiter attactu vestis demoniaca liberatur,] cui cum variæ Sanctorum reliquiæ, nihil moto ad earum præsentiam vel attactum spiritu, frustra fuissent applicatæ, superuenit Fr. Dimas Serpi Commissarius pro Canonizatione Sancti, & supra caput infirmæ ponens Reliquiam Beati, quam secum habebat, imperauit spiritui, In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti atque B. Saluatoris, vt egrederetur: qui statim perfecte liberam mulierem reliquit. Eadem ab inflatione periculosa mamillæ & graui febre soluta fuit, quamprimum imposita ei est pars habitus B. Saluatoris. Cyprianus Flaquer Catalanus nauim suam, cui Capitaneus præerat, [febris sanatur, periclitantes a piratis iuuantur;] a duabus Anglicanis persequentibus certo capiendam videns, e sinu extulit particulam ex habitu Sancti, flexisque genibus ad socios nauticos dixit: Impossibile nunc est hostium nos euadere naues: ergo cuncti pariter oremus B. Saluatorem, vt huic nos discrimini eximat. Parent illi; & dum Pater vnum atque Aue recitant, viderunt inimicos aduerso vento repelli longius, & libertatem B. Saluatori acceptam referentes, egerunt eidem debitas gratias.

[131] Sardus quidam Romam proficiscens, particulam ex habitu B. Saluatoris secum gestabat: [dæmon expellitur.] transiens autem per viam, magnum in vicina domo audiuit tumultum; in eamque ingressus, Ordinis sui Fratrem cum alijs Presbyteris expellendo per sacros exorcismos dæmoni allaborantem reperit. Cum igitur aliæ Reliquiæ ab ipsis frustra applicatæ fuissent, & ipse Sancti sui volens potentiam experiri, quam dixi particulam applicuit energumenæ: per cujus os continuo dæmon clamare cœpit; auferrent, auferrent procul pannum istum, enormia sibi tormenta facientem. Quæsiuit Frater, quis eorum caussa tormentorum esset: Saluator, inquit, dæmon Saluator. Tum Frater: Ergo in nomine Dei & istius, qui te cruciat, Saluatoris impero vt ab hoc corpore egrediaris, maligne spiritus. Nec mora egressus est spiritus & libera mulier a vexatione remansit.

[132] Petrus Tessifone Gerundensis, [restituitur oculus;] ætatis suæ anno duodecimo oculum prorsus corruptum habens, sanum accepit admota particula ex costis Beati. Gerundæ quoque natus ante annum sesquialterum puer, Petrus Vignes nomine, tertio a natiuitate mense crepuit: [puer herniosus,] sed a matre ad sacrum Beato huic sacellum delatus, post fusas inibi pro ejus salute preces, sanus & integer est inuentus. Indidem orta Margarita Vnies, nato ex se filio nomen imposuerat Saluatoris, in honorem Beati: hic autem quatuor hebdomades natus a sugendo lacte quartum abstinebat diem: quamobrem de vita ejus desperans mater, [& alius moribundus sanantur.] apparari cuncta ad exequias jusserat. Interim in spem venit posse eum per merita beati Patroni saluari, magnaque cum fiducia dixit: Preces meas exaudi O B. Saluator, cujus amore ducta nomen istud filio meo feci: nunc autem vt viuere pergat supplex flagito. Quæ vt ipsa dixit, aperuit oculos iam pene in morte clausos paruulus; mamillam suxit, & sanus in hodiernum diem viuit.

[133] Anna Eulalia, ejusdem ciuitatis indigena, annorum duodecim, [Ex graui lapsu multipliciter læsa,] de tecto in plateam grandibus saxis stratam prolapsa, vtrumque brachium, hoc vno, istud duobus locis fregit: grauiter item in pectore, fronte ac capite læsa, ingentem copiam vomebat sanguinis: cui omnibus quæ excogitari poterant remedijs adhibitis, dixere medici ad afflictum misellæ illius patrem, intra paucas horas certo expiraturam: curari enim non posse corpusculum, tot locis fractum contusumque. Permansit tamen in eo statu totam illam noctem & matutinam diei sequentis partem, [seruatur in viuis attactu vestis,] quando commendaturi animam Deo Fratres gemini, ingressi sunt domum; eorumque alter particulam ex habitu Beati portans, eam præmisso Pater & Aue morienti puellæ deuote imposuit. Quæ mox mirantibus cunctis visa est brachium vtrumque extendere, solidatis tribus illis rupturis frons quoque, quæ retro in caput acta miserabiliter æque ac mirabiliter erat, erigi atque in debitam formam restitui. Loqui deinde incipienti, qui adstabant dixerūt, Dic filia, B. Saluator adjuua me. Quæ verba vt jussa erat, prompte repetijt, sanaque deinceps ex integro remansit. Eodem medio in viuis seruatus est Iacobus Gottardus, Barcinonensis, [item alius moribundus,] a medicis depositus, mortique proximus. Ioannes etiam Comas ex diœcesi Gerundensi in pedes surrexit e lecto, [sanantur paralysis,] cui paralyticus incubuerat, statim atque a fratre suo partem ex eodem accepit habitu, dixitque, B. Saluator rogo te, vt me digneris adjuuare: & multas gratias eidem retulit.

[134] Susanna Violalis, ex oppido Horta, tribus mensibus inflatam mamillam habens & instar saxi induratam, [& mamillæ tumor.] nihilque auxilij in medicorum arte reperiens, scutellam aqua plenam adferri jussit, intinctumque eidem panniculum parti affectæ imposuit, dicens, O B. Saluator, auxilium mihi precor in hac mea porrige afflictione, ex qua nisi moriar, voueo nouies adituram me monasterium tuum, in quo costarum tuarum vna seruatur. Post quæ ad lectum se conferens obdormiuit; & mane experrecta, mamillamque intuita, vesiculam in ea vidit instar ciceris exiguam, eamdemque secundo die in duplum auctam, ac tertio demum apertam reperit: atque expressa per eam magna putrefacti sanguinis ac puris copia, persanatam se gauisa est. Magdalena Comas de d Casettis in regno Aragoniæ, filiolam habebat decem & octo mensium, cui super caput & circa collum subnascentes crustulæ, [ac purulenta lues capitis.] supra modum largæ, multo pure manabant. Itaque ad Virginem Hortanam se contulit, vbi costam seruari Beati ferente fama intellexerar: quam fideliter deosculata, petijt imponi pelui, & eam qua tincta fuerat aquam pannis excipiens, collo capitique filiæ suæ imposuit, auxilium a B. Saluatore postulans: proximo vero mane ne vestigium quidem prioris in filia mali reperire se potuisse affirmauit.

[135] Indidem nata Ioanna Sellent, filium habuit Augustinum nomine, qui lapsus ex arbore coxam sibi vtramque fregit. [coxæ item ex lapsu fractæ,] Ita debilitatum Hortam detulit in ecclesiam, sic orare exorsa: O B. Saluator vbicumque nunc terrarum degis, preces obsecro meas exaudi, & dilectum mihi filium sanum effice. Mortuus iam tum Calari Saluator erat: exauditæ tamen preces sunt, & puer perfectæ redditus sanitati. Hortanus erat Ioannes Pelliciarius, idemque ex acuta febri grauiter ægrotus: [acuta febris,] sanus autem surrexit e lecto B. Saluatorem inuocans, & Reliquiam ejus in monasterio honoraturus cum gratiarū actionibus aduenit. Hortana quoque Ioanna Gonora inflato enormiter collo graues tolerabat dolores: [colli tumor,] sed post osculum sacræ costæ reuerenter datum & fusas pro sanitate preces, vltra sequentem diem eamdem non desiderauit. [colicus dolor,] Eidem Reliquiæ osculum figens Dominus Dionysius de Loris & Graudesa, a colico cruciatu, qui mortem allaturus credebatur, liber euasit. Ioannes Genuensis etiam ipse Hortanus modo brachio, modo pede, [paralysis varia.] modo humero vno paralyticus; post orationem Beato factam particulam ex habitu ejus gestandam assumpsit, & cito se sanum expertus est. Similem particulam ex Beati capucio habebat Frater quidam, & rogatus ingredi in domum Ioannis Alis ad orationem supra infirmum faciendam, ipsam eidem imposuit; & B. Saluatoris preces pro eodem poposcit: eodemque momento temporis reducta in corpus sunt quæ foris periculose propendebant intestina, [& hernia curantur.] & efficaciam inuocati auxilij Ioannes recognouit.

[136] Hoc anno MDCVII cum Romæ in conuentu e Aræ-cæli esset Fr. Ioannes de Caprerola, Præses Pœnitentiariæ ad S. Ioannis Lateranensis de mandato Pauli V Pontificis maximi, ibidem sic infirmatus est, vt sensuum vsum omnem amiserit: [Attactu capucij sanantur 2 Fratres moribundi] cui sanando, ne quid intentatum relinquerēt medici, etiam cauterium capiti illius admouerunt: cujus cum impressionem nulla ratione sensisse dictus Pater videretur, salutem & vitam ejus inter desperata habendam medici judicarunt. Eodem tempore ibidem Prouincialis Sardidiniæ Fr. Dimas Serpi morabatur, penes se habens capucium B. Saluatoris; ad quem deuote per preces recurrens, cum ægrum Deo, B. Virgini, ipsique Saluatori commendasset, illum adiuit, dictumque capucium capiti ejus imposuit: subitoque in se reuersus æger loqui cœpit, dolorem ex cauterio sensit, & melius contino habere visus breui integre conualuit:

[137] Eodem in conuentu infirmari cœpit Fr. Thomas de Massa, olim f Marchiæ Prouincialis, [Romæ in Ara-cæli.] eoque redactus est morbi & intensissimorum dolorum violentia, vt præter mortem restare nihil videretur. Verum desperatam a medicis sanitatem diuina bonitas, B. Virginis suique famuli Saluatoris precibus propitiata, concessit ad applicationem prædicti capucij, per eumdem P. Dimam impositi infirmo: continuo enim, sublatis doloribus conualuit æger, & gratias, quibus par erat, habuit.

[Annotata]

a Plenius in Vita an. 1600 hoc modo. Mulieri parere non valenti post viginti sex lethales paroxysmos mortuus est in vtero fœtus, & nihil proficiente medicorum atque obstetricum cura, extremis omnibus fuit Sacramentis munita; post quæ triduo mansit visus & loquelæ facultate priuata, vsque eo vt tandem omnes expirasse crederent: iamque ad defunctæ, vt rebantur, corpus vigilias agebant Franciscani Patres, ipsique S. Francisci habitum in quo erat sepelienda iniecerant: cum redijt domum familiarium vnus, missus vt sacrificia quædam celebranda curaret, & B. Saluatoris secum capucium attulit: quod infirmæ germana, sororis imponens vtero, obstupuit cum vidit ita subito ex eo cum secundinis profiluisse fœtum mortuum, quomodo ex sclopo glans plumbea eijcitur; puerperam vero leue post suspirium loquentem audiuit: quæ interrogata quomodo se haberet, respondit nullum se dolorem habere ac ne sentire quidem quod peperisset.

b Ibidem id factum dicitur: cum accersitus e iudicio medici Parochus sacrum Oleum ei inungendæ pararet, postquam a nona vespertina ad 10 sequentis diei in eo periculo fuisset.

c Ad Borealem Sicoris ripam sede Episcopali nobilis, miliaribus 24 distans Horta.

d Vulgo las Casetas (in Italico perperam Caretas) duabus supra Cæsaraugustam leucis.

e Celeberrimum Franciscani Ordinis in vrbe monasterium iuxta ipsum Capitolium.

f Anconitauæ videlicit per antonomasiam.

CAPVT XIV
De cultu B. Saluatoris & actis pro Canonizatione.

[138] Quæ porro Calari, ubi mortuus est Beatus, per eius & sanctissimæ Virginis inuocationem Deus miracula quotidie operatur, [Corpus miraculis clarum] impossibile est scribendo enumerare; cum nulla pene dies effluat, quin vestis aut capucium eius in varia deferatur loca ad periculose infirmos aut parturientes; quibus omnibus præsens pariter auxilium adfertur. Habet autem ibidem in ecclesia S. Mariæ de Iesu dicatum sibi sacellum, [in proprio sacello,] in quo sacrum eius corpus requiescit in capsa, interius Damasceno rubeo panno vestita, super culcitram ex simili eiusdem coloris panno confectam, & bombacio fartam. Exterius vero operta est capsa holoserico nigro, inauratis distincto clauis, & duplici firmatur sera; [capsa decora seruatur] quarum alterius clauem Archiepiscopus, alterius Guardianus asseruant. Eadem præterea capsa alteri ferreæ includitur, tribus clauibus reserandæ; quarum duæ penes Consules ciuitatis sunt, tertia in potestate Guardiani. [Colitur Dom. 2 post Epiph.] Colitur hic Sanctus solenni festo quauis Dominica secunda post Epiphaniam in prædicta ecclesia; quando ad populum sermo habetur de illius miraculis sub Missam quæ de omnibus Sanctis canitur: ad quam Clerus & populus confluit vniuersus, medicum suum communemque Patronum honoraturus, cui deuotæ personæ complures vsitatum de Confessoribus Responsorium cum sua oratione adaptant: quomodo ea superius in præuio commentario leguntur. Vbi eadem dicuntur solita decantari quotidie ad Beati sepulcrum.

[139] Pro Canonizatione eiusdem formati processus de mandato Sanctissimi Domini Pauli Papæ V Sacræ Rituum Congregationi oblati sunt, [Epistola Regis Catholici ad Papam] vna cum epistola Catholici Hispaniarum Regis Philippi III, & breuiculo seu memoriali de Vita & miraculis dicti Beati: epistolæ autem hic tenor est. Sanctissime Pater, Duci de Escaloua, Consiliario & Legato meo, scripsi vt cum Sanctitate tua loquatur de Canonizatione, quam Franciscani Fratres & Coronæ Aragonicæ ministri naturales deberi dicunt Fr. Saluatori de Horta Fratris laici eiusdem Religionis ex meo Principatu Catalanico oriundi: cuius corpus hodie inuenitur in templo monasterij de Iesu, ciuitatis Calaritanæ, in meo regno Sardiniæ. Precor Sanctitatem vestram, vt plenam fidem adhibere velis omnibus circa negotium hoc Tibi meo nomine referendis a Duce prædicto, eique necessarium omnem fauorem & gratiam ad hoc opportunam præstare. Nam præterquam quod ea res tendat in seruitium & gloriam Dei ac Domini nostri Sanctorumque eius, ego quoque ex eadem lætitiæ fructum capiam singularis, & gratiam a vestra Beatitudine mihi factam agnoscam, cuius Sanctissimam personam Dominus noster custodiat, felicemque reddat ad regimen suæ vniuersalis Ecclesiæ. Dabam die XVII Ianuarij anno MDCIV.

Sanctitatis vestræ
humillimus & deuotissimus filius, Don Philippus,
Dei gratia Rex Castellæ, Aragoniæ, Leonis,
vtriusque Siciliæ, Hierusalem, Portugalliæ, Indiarum,
Nauarræ, &c. sanctos tuos pedes manusque
exosculor.

[140] Memorialis duæ erant partes: quarum prior de Vita hæc puncta complectebatur. Omni nocte aspero se ad sanguinem vsque flagello castigabat. [Romanæ Curiæ offertur epitome virtutum,] Quotidie mane confitebatur, & sub primam Missam communicabat. Nec cubiculum neque lectum vnquam habuit, sed tota nocte permanebat in templo. Per omnem vitam, quæcumque anni tempestas foret, nudis incedebat pedibus. Fuit vir continuæ orationis: siue enim in culinæ vel horti ministerijs exerceretur, siue eleemosinas quȩritans oberraret, nullæ vnquam voces in excipiendis obedientiȩ mandatis auditæ sunt ab eo aliæ, quam Iesus & Maria. Maximam pœnitentiam faciebat, jeiunabat frequenter, singulari erat erga infirmos caritate. Visus aliquando fuit inter orandum ad duos cubitos subleuatus a terra, sæpe autem in extasim raptus. Cum Christo, Sanctissima Virgine & S. Paulo, cui singulariter deuotus erat, colloquebatur. Prophetico spiritu donatus fuit circa præterita, præsentia & futura. Cum pluribus quam bis mille hominibus aliquando benediceret, super caput eius plena in meridie tres accensæ faces apparuerunt. Nocte quadam apparuit mulieri cancro exesam mamillam habenti, atque eius auxilium imploranti, ipsamque signo sanctæ Crucis sanauit. Visus fuit ex altissimo monte in candida nebula deorsum descendere. Idem signum saxo cuidam imprimens aquam ex eo elicuit, quæ ad hoc vsque tempus manans multis infirmis est salutaris. Corpus eius incorruptum & suaui fragrans odore Calari superest in hunc vsque diem. Magnis persecutionibus jactatus omnes patientia singulari pertulit, nec vnquam earum caussa vultu conspectus est tristiori. Omnibus semper affabilem se facilemque præbuit, & infirmorum afflictionibus compatientem. Sæpe cum alicui loquebatur, dicebat: Fili, tale aliquod peccatum confitere. Confiteri & communicare jubebat omnes, qui sanitatis impetrandæ caussa ad ipsum veniebant: si quis autem non recte confessionem obiuisset, dicebat: Vade, fili, & istud præterea peccatum expone. In vita omni castissimus, semper virgo, maximæque simplicitatis fuit. In conuentu Calaritano speciosissima capella visitur, in qua corpus hujus Beati requiescit, quo ad eius venerationem ingens hominum multitudo concurrit, admirans frequentiam plurimorum ac maximorum miraculorum, quibus gloriam eius diuina majestas magis quotidie magisque amplificat. [& miraculorum B. Saluatoris post mortem]

[141] Altera pars memorialis exhibebat summarium præcipuorum miraculorum, ab eodem B. Saluatore patratorum, punctis sequentibus comprehensum. Suscitauit duos mortuos, quorum vnus iam erat sarcophago impositus, alter in flumine submersus. Item mulierem mortuo in vtero fœtu extinctam: quam capucij ipsius Beati contactus, expulso putrido abortiuæ prolis cadauere, ad vitam reuocauit. A mortis imminentis periculo liberauit & liberat quotidie plurimos, qui eius habitum reuerenter osculantur: nominatim vero conseruauit Dominum Hilarionem de Alagon Requesens & Cardona, Marchionem de Soris, agentem animam; & Dominum Ioannem filium Comitis de Elda, [& in vita patratorum.] qui allata ad se beati corporis capsa conualuit. Similiter Vice-comes Sellariensis in extremis constitutus, imposito sibi Beati habitu sanitatem recepit. Signo Crucis sanauit paralyticos centum viginti tres. Triginta quinque hominibus a natiuitate surdis ac mutis aurium & linguæ vsum dedit. Infinitos energumenos liberauit: sed soli vndecim in processibus probatis exprimuntur. Cæcis Triginta & vni a natiuitate visum dedisse constat ex processibus, quamuis pluribus alijs idem fecerit. Puellæ duodenni, cui facies in dorsum contorta erat, eamdem reduxit ad statum debitum, signo Crucis præmisso: eodemque monstrosam appendicem, alterius puellæ fronti adnatam, inque ipsum os dependentem, abstulit. Certum est ex processibus, supra duodecim millia, rupturam herniamue meritis eius curatam, retulisse. Infinitus quoque eorum est numerus quos ab artritidis, scabiei, scrofularum, cancri, aliarumque incurabilium plagarum incommodis morbisque liberauit. Nec pauciores fuerunt hydropici, licet soli quindecim nominentur in processibus. Adusta brachia, crura aut membra alia tribus vt minimum millibus curauit. Signo Crucis sanauit cæcam, eamdemque mutuam & surdam ab ipsa natiuitate. Item puerulum leprosum, aliosque infinitos. Item alium cui grandi plaga hiabat latus. Præterea mulierem cui extra corpus propendebat matrix jam inde a triennio. Pugionem quoque extraxit ex læso hominis cuiusdam pectore, & signo Crucis sanum fecit. Denique miseretur, & omni die succurrit eorum necessitatibus, qui febre alijsue doloribus vel infirmitatibus afflicti ipsi suam commendant sanitatem. [Catalogo Beatorum adscribitur.]

[142] Prædictis Regis Philippi litteris atque memoriali rite oblatis acceptisque, processibus quoque debita forma examinatis in Romana Curia, concessa facultas est Saluatoris imaginem excudendi cum titulo Beati, & appensis circumcirca miraculis; prout ad Dei, Beatæ Virginis & Franciscanæ Religionis decus & honorem factum est: confidimusque futurum, vt Ecclesia in ipsum Sanctorum Catalogum eum referat canonizando. Interim lectione sanctæ eius & admirabilis Vitæ, gaude lector, eumque deuotus cole: huius imprimis moniti, quod familiariter vsurpabat, memor: Mundandam primo animam esse, ac postea facile impetrandum quidquid postulabitur.

ANALECTA
Ex Vincentio Domenecco
& Vitis a Dima Serpi editis
Anno MDC & MDCII.

Saluator de Horta. Ord. S. Francisci de Obseruantia, Calari in Sardinia (B.)

[143] Beatus Pater Fr. Saluator de Horta origine Catalanus fuit, [B. Saluatoris parentes ex commoda fortuna] eiusque parentes opulenti agricolæ, inquilini parochiȩ de Bruñola diœcesis Gerundensis, & possessores cuiusdam turris, seu prædij dicti Masdauall, quod hodie destructum desolatumque visitur supra colliculum, totumque in siluam abijt. Hi D. N. Iesu Christi famuli ex dispositione diuina in extremam paupertatem grauesque inciderunt infirmitates, ad exemplum iusti Iob probandi. Quæ calamitas necessitatem eis attulit curationis ergo sese abijciendi ad Hospitale S. Columbæ-Farneziæ; [ad hospitale redacti:] vbi a suis morbis recreati, ita se probauerunt Baliuio furatisque istius loci, vt eos rogarint istic remanere, & suscipere curam Hospitalis ac pauperum eo diuertentium. Quam conditionem, cogente paupertate, alacres susceperunt, ad magni Abrahami similitudinem in eo se exercentes munere, caritate tanta quantam visus est probasse Deus, largiens ijs fructum benedictionis, Beatum, inquam, hunc Saluatorem, quem Christiane solliciteque educarunt.

[144] Habet de eo traditio loci, quod circa sextum suæ ætatis annum, Dauidis instar gregem pascens, cum eum vellet adaquare, [ipse ab aquis miraculo ereptus] in ipsum riuuli alueum prolapsus sit, impetuque decurrentis ad voluendum proximum molendinum aquæ, ad ipsum eius canalem prouolutus. Per quem sub molendini rotam trahendum existimauere, qui eminus labentem viderant: sed accurrentes, aquas plaudentem palmis, ijsque innoxie illudentem inuenerunt, eduxeruntque, nihil dubij quin esset miraculo conseruatus. Adultior cum quadam sororcula sua Barcinonem adductus est, & ambo in magistri cuiusdam obsequio constituti. [Barcinonem ducitur cum sorore,] Istic soror, Blasia nomine, viro cuidam honesto nupsit, magistro Antonio Trauer dicto, vendenti æneam ferreamque suppellectilem in foro, quod Catalani del Blat cognominant. Fuit autem vt ex processu habetur, honestæ vitæ ac famæ mulier, vixitque ac mortua est improlis.

[145] Saluator autem sutoriȩ admotus arti, postquam suum perdidicit opificium, [vbi habitum S. Francisci sumit,] Deo inspirante petijt obtinuitque Ordinis Seraphici habitum, in laicum Fratrem admissus propter donum raræ simplicitatis, quæ futurȩ sanctitatis magnam omnibus spem faciebat. Et hæc neutiquam vana apparuit, etiam tirocinij tēpore, quando, ipso in templo orante, cuncta in culina obserata parata reperta sunt ad opiparum præter morem prandium, cuius præ orationis feruore oblitus Saluator fuerat: eidem insuper instruendo nequaquam idoneus, vtpote ministerij illius parum peritus, etiam cum consuetæ dapes apparandæ forent. Tirocinij autem anno expleto, & votis nuncupatis in Religionem insertus, ad alia virtutum exercitia, magnam adjunxit erga pauperes caritatem: quare in officio ianitoris constitutus, [& ianitor constitutus] quam largissimas poterat, in eos eleemosynas distribuebat. Quod animaduertēs Guardianus, metuensque ne totam penum euacuaret, occludi officinas iussit, ipsique ingrediendi eas potestatē ademit. Itaque aliunde conabatur pauperum prospicere indigentiæ, [erga pauperes est liberalißimus:] ad quod magna ei suppetebat facultas: cum enim cunctis esset exemplo vitæ suæ innocentissimæ amabilis, plenos panum canistros ad eum submittebant amici & homines pij. Vnde factum est vt ita onustum videns Guardianus ad pauperes procedere, ei diceret: Considera Frater quod nos quoque pauperes simus, & prius conueniat domesticis quam extraneis prouidere. At ille: Non ideo, Pater, mihi datur, vt eis, qui habent, donem; sed pauperibus, qui non habent: jam Deus curam Fratrum gerit, neque vnquam vidi fame mortuos.

[146] Mansuetudinis singularis hoc exemplum esto. Assidebat aliquando foco Saluator, [aqua feruēti perfusus non læditur:] quem vt arderet luculentius congestis titionibus excitans coquus, caldariam aqua bulliente plenam super assidentis euertit pedes: qui nihil commotus modesto cum risu dixit: Nunc, Frater, iterum laborandum tibi erit vt nouam feruere facias: cur non agis attentius? Qui autem præsentes aderant accurrerunt, visuri quam grauiter eum adussisset aqua. Quibus ipse respondit: Nihil mali accidit: imo quia multum est quod pedes non laui, commodum fuit eos vel sic ablui: Deus caritatem remuneretur. Euidentioribus porro curationum miraculis seruum suum honorauit Deus. Mulier quædam ex puerperio contracta ipsis octo annis loco mouere se non potuerat, [claret gratia curationum:] cum eleemosynas colligens Saluator, domum eius transijt: qui vt ipsam curaret intro vocatus: Confitere, inquit, filia, ante omnia, tum reuertar ego, & confide in Deo quod ipse te curabit. Eodem die accersito Confessario expiata mulier Eucharistiȩ Sacramentum sumpsit: moxque viderunt omnes admonitum a nemine Saluatorem in cubiculum ingredi, qui & dixit: Filia, quia te commendasti Deo, ipse te sanet ab infirmitate hac: & Crucis signum formauit super infirmam: quæ continuo exurrexit e lecto, domoque exiuit, Deo pro collata per sui serui meritum sanitate gratias habitura. a Ad eumdem aliquando adductus est homo, cui pugionem pectori infixum eximi vetabant medici, ne prius quam sua esset peccata confessus mori eum contingeret: exemit tamen eum manu Saluator, periculoque exemptum dimisit; & ipsum vulnus breui curatum est.

[147] Guardianum aliquando suum, cum panis Fratribus deesset, subtristem intuitus, dixit Saluator: Pater, modicam fidem habes: confide Deo: mox enim sufficientissime nobis, quod deest, adferetur. [Fratribus prospicit de pane,] Dixerat, & ecce pulsatur ad ostium, quo digressus Sanctus rediuit, & Guardianum aduocauit, vt videret quatuor canistros optimo pane plenos. Cui Saluator: Viden, Pater, quo modo nobis prouideat Deus? Vnde autem allatus hic panis esset sciri numquam potuit: nemo enim comparuit vnquam, qui canistros reposceret. Sed & prophetiæ spiritu claruit: recordor enim (inquit Fr. Dimas Serpi) quod pater meus aliquando me ad eum duxerit, dixeritque: [futura prænoscit,] Ora Deum, Pater, vt puerum hunc seruum suum efficiat. Ille autem mihi benedicens, patri meo dixit: Fac vt studeat puer iste, caue ne a studijs eum abstineas. Et vero audita rhetorica dimiseram studia litterarum, nec enim Calari Philosophica aut Theologica docebantur: sed Saluatoris consilio obsequens pater meus Valentiam me ablegauit, vbi studiorum absoluto cursu habitum Religionis Seraphicæ indui, & deinde Sardiniæ Prouincialis factus operam dedi, vt mirabilia ipsius opera proferrentur in lucem; & nunc in Hispaniam ex Apostolica jussione Commissarius veni, intendens processui pro illius Canonizatione formando, quem hæc omnia credo tunc præuidisse.

[148] Anno a Virgineo partu MDLIX, erumpente per vniuersam Hispaniam ex paruo monasterio de Horta fama sanctitatis eius, [Hortæ miracula facit,] quam Deus multis miraculis testificatam esse volebat, cum conuenirent quam plurimi ad ipsum vt sanitatem consequerentur, parentes cuiusdam puellȩ Beatricis nomine, quȩ ex visceribus maternis monstrositatem contraxerat (incedens enim caput suum cum omnium admiratione & commiseratione versus dorsum suum flectebat) inter ceteros accessere precantes, vt eam a monstrositate huiusmodi liberaret: quod & obtinuerunt: nam tanti viri meritis puella a deformitate præfata libera mirabiliter euasit. Etiam cuidam filio Alfonsi a Mena Bœtici, muto & surdo a natiuitate, loquela & auditus restituta fuere. Iacobus Pallares huius Sancti intercessione amissum visum recuperauit: & quatuor vel quinque homines a paralysi liberati extiterunt. De quibus alijsque cum semel iterumque ad Sixtum V retulisset Illustrissimus & Reuerendissimus Franciscus Gonzaga Archiepiscopus Mantuanus, [a Sixto V probata.] ratam probatamque habuit eam informationem Pontifex per Breue quod incipit: Cum sicut nobis nuper exposuisti &c. Datum Romæ apud S. Marcum sub annulo Piscatoris die III Septembris, anno b MDLXXX VI, Pontificatus anno II.

[149] Inter hæc Saluator tantam seruauit animi demissionem, vt cum aliquando nobilis quidam ei diceret: [non metuit vanam gloriam,] Fr. Saluator, attende tibi, ne qua vanitatis cogitatio ex eo irrepat, quod tantum honorem tibi mundus deferat, factoque a te Crucis signo homines infirmitatibus suis soluti abeant; ipse responderit: Benedic Deo qui te creauit: hoc autem scito, quod ego sim sicut palearum saccus, qui æque se honoratum sentit siue in summis seu infimis locetur ædibus, vel etiam in stabulo. Simili modo Madritum accersitus ad alloquium suæ Majestatis & Reginæ Dominæ Isabellæ, in primo affatu eis dixit: Benedicat vos Deus creator vester. Iesus, Maria, vt quid me huc venire fecistis? quis laborabit vt videat pauperem coquum Sancti Patris Francisci? [Regibus Hispaniæ humiliter respondet,] Rex vero: Audiui, inquit, admiranda opera quæ per te Deus operatur: & te videre desideraui, vt memineris nos diuinæ commendare majestati, vt nos & regna nostra conseruemur in puritate sanctæ fidei & obsequij eius. Tum Beatus: Tam bonus est Deus, vt desideria tam sibi grata impleturus sit per intercessionem Reginæ cælorum; per eius enim manus expectare debemus quascumque gratias: in me vero nullum existit meritum, ratione cujus pro talibus orantem me exaudiat. Hoc autem agit per vile hoc instrumentum, quod etiam Vos, qui sæpe malo famulo, in commodum regnorum vestrorum vtimini.

[150] Interim sessuro ei cussinum adfertur, super quod simplex Frater lutosis, [Reginam liberat a febri:] vt erant, pedibus institit, sordidaque in eo signauit vestigia. Regina porro, vt antiqua traditione narratur, violenta febri tacta, neque velox vllum remedium inueniens, cussinum illud reuerenter corpori suo imponi voluit, & B. Saluatore inuocato libera a febri molesta remāsit. Huius in aulam profectionis memoria extat in epistola quadam responsoria ad D. Yuonem Hornos, data antequam Barcinone discederet, hoc tenore: Iesus, Maria &c. Si Domino placuerit vt in Castellam eam, rationem habebo vestri. De cetero fiduciam in Deum confer, qui te manu sua sustineat, & suam benedictionem tibi impertiatur. Ex Iesu Barcinone, festo S. Crucis. Fr. Saluator indignus.

[151] Ista erat nominis ipsius per omnia Hispaniarum regna celebritas, quam extinguere non potuerunt, sed magis illustrarunt persecutiones contra eum excitatæ, [Ad Inquisitionem delatus] vel Hortæ, vbi futurum prædixit, vt quem tunc eijcerent aliquando possedisse gauderent; vel Reusij. Ad has multo grauior Barcinone persecutio successit, vbi coram sanctæ Inquisitionis tribunali adesse jussus est: cui foro vti diuinitus datum videtur bonum a prauo secernere, ita difficile non fuit Beati viri innocentiam sanctitatemque probare: qua cognita, ipsi Inquisitores eum dimittentes dixere: Pater Saluator, ora pro nobis Deum. Inde autem rediens illustria duo miracula fecit, visum cæco & auditum surdo restituens. Accidit porro vt idem ille, [miraculis illustratur.] qui Guardianus Reusij Sancti viri patientiam asperitate sua tam egregie exercuerat, conuentui Barcinonensi præficeretur, & maiori in auctoritate constitutus maiorem subdito suo præberet tolerantiæ occasionem. Perrexit nihilominus eumdem Deus miraculis tam multis clarum & spectabilem cunctis reddere, vt impossibile sit eorum inire rationem, quantumque thesaurum hunc profundius defodere Superiores nitebantur, tanto euidentiori in luce diuina eum ponebat bonitas.

[152] Tandem anno MDLXV popularem vitaturus auram, cum quodam Sardiniæ Commissario Fr. Vincentio Ferri in eamdem trasfretauit insulam, [Calarim translatus in morbum incidit,] & habitationem in conuentu Calaritano nactus, ibi quoque prodigijs multis breui editis innotuit, claruitque, donec in extremam sibique præuisam & prædictam incidit infirmitatem: in qua manifestauit se eximia veneratio omnium erga ipsum. Non enim aut Vice-Rex aut Archiepiscopus aut aliquis in eminentiori dignitatis nobilitatisue gradu constitutus committendum sibi putauerunt, vt non se commendarent illius precibus, cuius animam pro certo habebant statim ab excessu e corpore in æternam esse recipiendam beatitudinem. Dicunt autem quod Angelicam vultu toto hilaritatem præferens, responderit omnibus solis his verbis: Iesus, Maria, quid ego faciam? Cumque pressius eum vrgeret infirmitas, debitum extremum mortalitatis expressura, [& inter pia suspiria moritur,] arctissime complexus Crucifixum, & vulneratis pedibus labia admouens soluebatur in amoris affectus, dicebatque: O sponse mi! o Domine mi! o bonum omne meum! Totus tuus sum, recipe me inter ministros domus tuæ: ignosce misericors quod tibi, non sicut debui, famulatus sim, parumque responderim tantis beneficijs, quanta in vilem hanc creaturam tuam contulisti. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. In his eum loquela destituit; labia tamen mouebat identidem. Propius ergo ad os eius aurem admouentes aliqui, audiuerunt penitus deficiente voce pronuntiantem illa sibi tam cara quam familiaria nomina, Iesus Maria. Atque ita animam suam reddidit Creatori, in peruigilio S. Iosephi anno MDLXVII.

[153] Post triduum, sepulturæ traditum est corpus; interim vero ac postea multa ad eius inuocationem patrata miracula sunt: [mulier sepulcro imposita gressum recipit:] in quibus memorabilis est rusticæ cujusdam sanitas, quam gradiendi priuatam facultate maritus suus in curru aduexit, ratus in viuis adhuc se reperturum esse Sanctum: mortuum vero audiens, magna cum indignatione vxorem suam e vehiculo sustulit, delatamque ad templum supra sepulcrum Beati posuit, abijtque boues suos curaturus. Ipsa autem tam instanter tantisque cum lacrymis se commendauit Sancto, vt sana surgere inde meruerit, & pedibus suis domum redire. Quin & vestes ipsius varia in necessitate multis præsidio fuere. Ipse præsens adstiti, inquit Dimas Serpi, [moribundo succurrit particula vestis,] cum Religiosus quidam, periculosissimo singultu per octo dies agitatus, sic vt nihil comedere ac ne respirare quidem commode posset, ab eo malo, de cuius remedio medici desperarant, liber fuit, mox atque ori eius imposita est particula ex illius veste accepta.

[154] Aduersus dæmonem, mulieris cuiusdam corpus insidentem, sacri nihil profecerant exorcismi: verum vbi petitum e monasterio B. Saluatoris capucium est, [capucium energumenā liberat,] cum eoque in domum ingressi sunt Religosi, clamare cœpit, eijcerent foras eos qui intrabant. Ijsdem vero iam propius factis vbi ligata tenebatur dæmoniaca, dixit illis: Ite, currite, Fratres: quia hoc ipso puncto temporis de scalis decidit Sacrista vester, affigens quosdam in ecclesia pannos. At Religiosi indicto dæmoni silentio explicuerunt capucium, & enurgumenæ imposuerunt, quæ statim a dæmone libera, dixit: Iesus, Maria: soluite me. Soluta autem venit vbi erat corpus venerabile, & gratiarum obtulit actiones. Verum cum diebus illis velut consternata esset, altera vice reuersa rogauit vt sibi sacrum corpus ostenderetur: posuitque caput suum intra arcam: & brachium (nam manus & pedes pio furto fideles abstulere) brachium, inquam, reuerenter osculata, tam sana surrexit quam visa est illa die, quo hoc testata est, multumque B. Saluatori deuota viuit.

[155] Alias præsentibus plurimis (inquit idem qui supra) adfui energumenæ supra modum furiosæ, [alteram alia B. Saluatoris reliquia.] & costulam Beati in os ei posui, non sine magno labore; propter incredibilem vim, qua mihi renitebatur, dicens: Apage hunc a me: propter ipsum enim huc ingredi nolebam: idque repetebat sæpiuscule, tanta interim rabie furens, vt nec maritum suum misera cognosceret. Ego vero in Dei nomine & B. Saluatoris adiuraui dæmonem, vt mihi diceret, vnus an plures mulierem insiderent. Cumque respondissent, tres omnino se esse, imperaui in nomine Sanctissimæ Trinitatis & B. Saluatoris de Horta, vt inde egrederentur; & Reliquiam ori infirmæ imposui: quo facto inuisi hospites excessere, dixitque mulier: O Beate Saluator de Horta, adiuua me, Interrogaui autem num libera esset. Ipsa vero, Libera sum, inquit Pater, ast illi me expectant vsque dum Reliquia a me amota fuerit. Dimisi ergo ei particulam ex habitu, nec non pauxillum carnis a costa reuulsæ, & disparentes dæmones prorsus liberam mulierem dimisere. Postero die ad eam visendam rediui, ipsaque mihi retulit, rursum sibi apparuisse dæmones, atque dixisse: Procul abijce particulas istas, & nos quod volumus faciemus. Se autem tanto pressius pectori suo admouisse Reliquias, dixisseque: O Beate Saluator de Horta, adiuua me. Mox vero disparuisse inimicos, qui deinde prorsus videri desierint.

[Annotata]

a Hactenus fere ex Domenecco, cetera vsque ad num. 158 ex duplici Vita, edita a Dima Serpi priusquam Italica prolixior scriberetur.

b Ita certe corrigit Domeneccus numerum apud Dimam Serpi vitiosum, an. 1576: cum Sixtus sedere cœperit, an. 1585, 24 Aprilis.

ALIA
De gestis ad Canonizationem præuijs.
Ex ijsdem.

Saluator de Horta. Ord. S. Francisci de Obseruantia, Calari in Sardinia (B.)

[156] Miracula iam relata satis apparet post illud facta esse tempus, [Post annos 12 aperto sepulcro,] quo refossum humo corpus publica cœpit in veneratione esse: ei autem eleuationi hæc occasio data est. Postquam sacrum pignus annis aliquot sub terra delituisset, mortuus est Iudex quidam e Rota, admodum deuotus Beato; qui testamento cauit, vt juxta Beatum Saluatorem humaretur. a Cumque sepulcrum eius aperirent, inuenerunt corpus Beati ita conjunctum pauimenti ipsius solo, vt vix modica terra intermedia tegeretur: quod non modicæ omnibus admirationi fuit, testificantibus ijs, [corpus in summa humo inuenitur.] qui ipsum tumulauerant, quod admodum profunde eum sepeliuerint; vt mos est ceteros sepeliri. Quod alia de caussa non esse factum credi potest, quam vt cognoscerent homines quanta in veneratione Deus haberi vellet corpus, propter amorem ipsius tantopere maceratum afflictumque. Exemptum porro terræ collocatum fuit intra vnum sacellorum pretiosiorum illius pulcherrimæ ædis, quæ haud procula Calaritanis mœnijs anno MDVIII publicis priuatisque eleemosynis extructa fuerat. [& ad sacellum S. Petri transfertur.] Erat autem sub inuocatione Sancti Petri consecratum sacellum istud, cuius parieti inclusa arca est pretiosi depositi custos, ad quam multa Deus perrexit miracula operari: quibus motus Archiepiscopus Mantuanus supradictus, de ijs ad summum Pontificem Sixtum V bis retulit, qui per Breue, vt diximus, anno MDLXXXVI datum, rationem haberi voluit informationis acceptæ: progressum tamen in eo negotio vlterius non est.

[157] Interim crebrescentibus miraculis, & crescente erga Saluatorem populi deuotione, venerunt in Sardiniam missi a Clemente VIII Pontifice maximo Visitatores Apostolici in caussa omnium Regularium; [Visitatores Apostolicici in Sardinia] qui hunc thesaurum in ecclesia Fratrum religiose venerati, auctoritate Apostolica instruendum Commissarium iudicarunt, informationes de eo sumendas curaturum in ordinem ad processus Canonizationi præmittendos, tenore sequentium litterarum. Cum in visitatione regni præfati, in ciuitate & castro Calaris in ecclesia Sanctæ Mariæ de Iesu, Ordinis Minorum de Obseruantia, in capella sub inuocatione Sancti Petri, iuxta altare maius, inuenerimus arcam eleuatam in sublime a terra, in qua corpus Venerabilis Patris Fr. Saluatoris de Horta incorruptum iacebat: [instituunt Commissariā ad instruēdos processus:] quem scilicet venerabilem Patrem, omnium Christi fidelium vtriusque sexus huius ciuitatis votis cultum, tam in vita quam post mortem multis fecit omnipotens Deus coruscare miraculis. Nos igitur vt laudemus viros gloriosos, & glorificetur Deus per illos, honesto viro ac pio commisimus, & tenore præsentium committimus prædicto Patri Dimæ Serpi (olim huius Prouinciæ Ministro Prouinciali) inquisitionem religiosæ vitæ, morum probitatis, pœnitentiæ, sanctimoniæ, piæ conuersationis inter gentes, & etiam miraculorum omnium, tam in vita quam post mortem ab ipso venerabili Patre factorum, tam in præsenti ciuitate & castro Calaris, quam etiam in Cataloniæ regno… vt Romano Pontifici illa præsentare, & pro tanti viri ac venerabilis beatificatione & sanctificationis declaratione supplicare possimus: vt ille pro nobis oret in cælis, qui miraculorum eius memoriam quærimus in terris.

[158] Admouit continuo operi sibi commisso manum prædictus Dimas Serpi, & eodem tempore mouit Deus animum Illustrissimi Comitis de Elda, [nouum sacellum extruitur,] Proregis Sardiniæ, vt nouum ipsi sacellum extruendum curaret, in quo corpus eius seruaretur, inclusum arcæ Damasceno rubro conuestitæ interius, exterius vero holoserico nigro, distincto clauis inauratis fimbrijsque ex auro purissimo. Quibus rite paratis, Archiepiscopus Calaritanus visitationem instituit sacri huius corporis, in sacello altaris maioris supra tapetum Damascenum, coram illustrioribus vrbis Calaritanæ incolis; viditque & palpauit illud post annos triginta quatuor incorruptum, [corpus ab Archiepisc. inspicitur,] adeoque flexile in collo, brachijs, poplitibusque ac si viuum foret. Quod etiam apparuit, cum illius in pedes erecti caput supra pectus velut viuentis recidit: quodque his etiam maius est incorruptionis penitus expers esse, ipso tactu exploraui, inquit Dimas; intestina visceraque omnia palpans, & considerans singula: quæ omnia absque euidenti miraculo non potuisse seruari integra, jurati medici affirmarunt. Reposito post hæc in nouam arcam sacro pignore, apparata sunt ad solennem in proprium sacellum trāslationem omnia: [transferturq;] cuius deinde diem magnifice Archiepiscopus celebrauit impendio suo; & post sacra pontificaliter acta, sacrum corpus in arcam prædictam transtulit: quæ toto isto die specioso in pegmate aurea tela adornato, conspicua prostitit in medio ecclesiæ. Vesperi autem rursus Archiepiscopus, Prorex, vrbis Iurati, totaque ciuitas confluxere ad processionem, qua circumlatæ solenniter Reliquiæ, illatæ sunt in nouum sacellum; vbi non desinit Deus pie inuocantibus B. Saluatorem opem præstare, sæpe supra vires naturæ miraculosam.

[159] Restabat, peractis diligenter cunctis quæ fieri in Sardinia poterant, siue ad honorandas reliquias Sancti, [An. 1600 ab eodem Archiepiscopo,] siue ad comprobandam Romanæ Curiȩ Saluatoris sanctitatem; vt in Hispaniam traijceret Commissarius: quem eum in finem hisce patentibus litteris Archiepiscopus instruxit: Nos Don Alphonsus Lasso Sedeño, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Calaritanus, Episcopus Vnionum, Primas Sardiniæ & Corsicæ, Vexillarius sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Prior S. Saturnini, Dominus Baroniarum de Suelli & S. Pantaleonis, ac insulæ S. Antiochi, de Concilio Regiæ Maiestatis &c. Vniuersis & singulis præsentes litteras inspecturis fidem facimus, personaliter affuisse in ecclesia S. Mariæ de Iesu, Ordinis S. Francisci de Obseruantia, ad reuidendum & recognoscendum corpus venerabilis Patris Saluatoris de Horta, quod incorruptum inuenimus: adunatisque ad hoc medicinæ Doctoribus & Chirurgis, vnanimi voce affirmarunt prædictum corpus non nisi miraculose posse, [de incorruptione corporis,] sicut nunc est, conseruari. Ideo illustrium virorum & populi petitione (qui affirmabant se a mortis periculis, infirmitatibus & malis, ipsius venerabilis Patris Saluatoris de Horta orationibus, cui se commendauerant, fuisse liberatos) vt tanti religiosi & sancti viri non pereat memoria, ad Dei omnipotentis laudem, pios, honestos & doctos viros elegimus, scilicet Ioannem Thomam Caldentey, sacræ Theologiæ & sacrorum Canonum Doctorem, Decanum nostræ sanctæ Ecclesiæ Calaritanæ, Vicarium generalem nostri Archiepiscopatus; [& miraculis fidem faciente,] & R. P. Fr. Dimam Serpi Ordinis Minorum regularis Obseruantiæ, olim huius regni Prouincialem Ministrum, ad faciendam inquisitionem miraculorum omnium, quæ omnipotens Deus meritis & intercessione dicti venerabilis Patris B. Saluatoris de Horta operari dignatus est. Et, vt ab illis accepimus, per instrumentum a Notario Apostolico confectum, manifestauit Deus gloriam suam in illo per multa miracula, quibus tam in vita quam post mortem clarum illum fecit. Ad quæ perfectius & ab origine habenda, [mittitur in Hispaniam Commissarius:] prædictus R. P. Fr. Dimas Serpi, cuius fidelitatem experti sumus, ad Cathaloniæ regnum a Reuerendis Patribus Visitatoribus Apostolicis mittitur ex voto nostro; cui S. D. N. Dominus Clemens diuina prouidentia Papa VIII omnia in dicta hujus regni Sardiniæ visitatione facienda commendauit. Datum Calari in nostro Archiepiscopali palatio, die V mensis Februarij anno MDC.

[160] Has litteras appulsus in Hispaniam Dimas cum Episcopo Barcinonensi obtulisset, & suam ei petitionē exposuisset, [a quo & alio Barcinone deputato:] postulans vnum aut plures viros pios, doctos atque prudentes, qui iuxta Concilij Tridentini decreta in vitam & miracula B. Saluatoris inquirerent; designatus eum in finem ab Episcopo est admodum Reuer. D. Don Franciscus Oliuon, Iuris vtriusque Doctor, Archidiaconus in S. Mariæ de Mari, Canonicus Cathedralis Barcinonensis, Abbas S. Laurentij de monte, & Prior seu perpetuus Commendatarius S. Iacobi de Fortinya, qui hodie (inquit anno 1602 Domineccus) est Inquisitor huius Principatus. Huic additus est ipse Fr. Dimas, Apostolicus in eundem finem Commissarius: qui ambo, [formatus processus,] omni adhibita diligentia testibus legitime citatis & examinatis, processum formauere, ab Episcopo deinde sequenti diplomate consirmatum consignatumque.

[161] Nos Ildefonsus a Coloma, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Barcinonæ, [ab Episcopo Barcinonensi,] ex Concilio Regiæ Majestatis, vniuersis & singulis præsentes inspecturis salutem. Vinea Domini Sabaoth, plurimum a Christo dilecta, plantata secus decursum aquarum, non potest non indies præbere pretiosum fructum; præsertim cum Apostolus dicat, quod si radix sancta & rami. [Rom. 11, 16] Et cum radix & fundamentum Christus sit, & iuxta eumdem Apostolum, nemo aliud ponere potest præter id quod positum est; hinc euenit quod electi superædificati super fundamentum Apostolorum & Prophetarum, tamquam præelecti ante mundi constitutionem, varijs sanctitatis operibus præluceant; nobis in exemplum relicti, & quasi germen nouellum, vt ad illorum vestigia imitanda prouocemur. [1 Cor. 3, 11] Etenim cum inter ceteros, qui in hac florent vinea, ramus arboris & petra fundamenti (vt pie credimus) extiterit venerabilis Pater Saluator de Horta Ordinis S. Francisci, [probatur, quoad vitam & miracula.] eximiæ sanctitatis & magnȩ puritatis; ab omnibus est jure laudandus & venerandus. Cuius processum reuidentes, multis illum inspeximus a Deo Optimo Maximo prȩrogatiuis & donis illustratum: cum illa, quæ Paulus enumerat, in illo appareant; scilicet sapientiæ donum in mundi abjuratione, prophetiæ in secretorum reuelatione, mirabilium curationum gratia in curando illos, qui ad eum veniebant; [1 Cor. 12, 8] quos læta facie & hilari animo atque caritate incredibili recipiebat: & quod obliuioni tradendum non est, quam suæ vocationis extiterit sectator eximius, & sui Patris Seraphici orationis, pœnitentiæ, disciplinarum, ieiuniorum, abstinentiæ admirabilis, humilitatis, simplicitatis admirandæ & patientiæ in persecutionibus imitator integerrimus, nec non nitidæ puritatis amator. Quæ omnia in suprascripto processu, de mandato nostro confecto, nobis præsentato & a nobis reuiso, latius apparent. Quare ne tantum lumen & tam mirabilia opera, in suo humili seruo nobis ostensa, sub modio abscondantur; sed apud homines innotescant; vt istius venerabilis Patris imitatione, mundi abdicatis illecebris, Deo, a quo omnia ista emanarunt, inseruire conentur: præsentium tenore, quia omnia in dicto processu contenta & juramenta recepta veritati & pietati consentanea iudicamus, propterea in hac nostra ciuitate & diœcesi, vbi prædictus venerabilis Pater Saluator de Horta tot mirabilibus in Crucis Christi nomine operatis enituit, proponenda, legenda, & si opus fuerit etiam typis imprimenda concedimus. Datum Barcinonæ die XXX Augusti anno Domini MDC.

Ildefonsus Coloma Episc. Barcinonæ.

[Annotatum]

a Gonzaga in Conu. 2 Prou. Sardiniæ ait: corpus communi Fratrum sarcophago tumulatum, post 12 anns integrum omnino, incorruptum atque tractabile inuentum esse; dum forte fortuna alius quidam Religiosus sepeliendus veniret.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang März II




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 18. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 18. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.