Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August IV           Band August IV           Anhang August IV

20. August


VIGESIMA DIES.

SANCTI QUI XIII KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Samuel propheta, in Palæstina.
S. Amator eremita, in Cadurcensi Galliæ provincia.
S. Seronius vel Serronius martyr, apud Santones in Gallia.
S. Porphyrius in Italia.
S. Lucius senator Mart. in Cypro.
SS. Martyres XXXVII Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia.
S. Severus M. Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia.
S. Memnon centurio M. Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia.
S. Leontius M. Vicentiæ in Italia.
S. Carpophorus M. Vicentiæ in Italia.
S. Piricius martyr Synnadæ in Phrygia.
S. Arcus martyr Synnadæ in Phrygia.
S. Maximus confess. Synnadæ in Phrygia.
S. Pamphilus martyr Synnadæ in Phrygia.
S. Colouus confess. Synnadæ in Phrygia.
S. Diomedes martyr Synnadæ in Phrygia.
S. Agaticus martyr Synnadæ in Phrygia.
S. Zelus martyr Synnadæ in Phrygia.
S. Dioscorus M. Alexandriæ.
S. Valentinianus forte M. in Lucania Ital.
S. Leontius forte M. in Lucania Ital.
S. Auctor episc. Trevirensis.
S. Maximus abbas, in castro Cainone in Gallia.
S. Oswinus rex & M. in Anglia.
S. Filibertus abbas in Herio insula Galliæ.
S. Heliodorus martyr.
S. Dosa martyr.
S. Paulus junior, archiep. Constantinopolitanus.
S. Leovigildus M. Cordubæ in Hisp.
S. Christophorus M. Cordubæ in Hisp.
S. Herbertus archiepisc. Compsæ apud Hirpinos in Italia.
S. Bernardus, primus abbas Claravallensis, in territorio Lingonensi Campaniæ in Gallia.
S. Bernardus Ordinis Cisterciensis, Candeledæ in Hispania.
B. Gobertus, Ordinis Cisterc., in abbatia Villariensi in Brabantia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sanctus Potitus martyr Pisas translatus: sed hoc forsan mendosum. Lege, quæ in nostro primo tomo Januarii a pag. 753 num. 7 jam pridem dicta sunt ad diem ejusdem mensis XIII Januarii.
Balneis in Æmilia beatæ Joannæ Ordinis Camaldulensis mentio fit apud Ferrarium in Catalogo novo; qui addit in notis, natalem ejus celebrari die XVI Januarii; hac vero die translationem ipsius: qua etiam die cum titulo sanctæ hanc referunt Wion & Dorganius. Sed de ista Beata consule dictum diem, quo apud nos habetur, XVI Januarii.
S. Chadoïndus vel Haduindus episcopus Cenomanensis hodie annuntiatur in Martyrologio Castellani; sed obiit die XX Januarii, ut patet ex ejus Actis, quæ tomo 2 Januarii a pag. 1140 Bollandus edidit in Appendice ad diem XX Januarii.
S. Stolbrandus episcopus & martyr a Danis in Maia insula, occurrit apud Camerarium. Sed de eo jam pridem actum est apud nos tomo 1 Martii, die IV ejusdem mensis in S. Adriano M. Adisis itaque dictum diem IV Martii.
Sanctæ martyris Photinæ extra portam Blachernarum (Constantinopoli) memoria exstat in Menæis magnis impressis, ac Menologio Sirleti; cujus nomen etiam notatur in Menæo Chiffletii. Si hæc sit eadem cum martyre synonyma Samaritana; actum de illa est cum Martyrologio Romano ad diem XII Martii.
Segolena V. occurrit in nostro Ms. catalogo Sanctorum, e variis Fastis sacris accepto; & additur, hac die alicubi de ea agi, ut monuit P. Lahier. Quo referendum sit illud alicubi, non est mihi promptum dicere. Hoc novi, Laherium in suo Magno menologio ad diem XXIV Julii meminisse S. Segolenæ virginis & abbatissæ. Videsis apud nos eumdem diem XXIV Jul.
Samuel presbyter ecclesiæ Eddisenæ, tempore Anastasii I refertur apud Maurolycum; in Martyrologio, quod Canisio tribui solet, de illo etiam agitur. Nos de eo tractavimus, sicut indicavimus in Prætermissis hesternis, ad diem IX Augusti.
Theodei discipuli & Vulpiani, unius de LXX meminit Martyrologium nostrum Arabico-Ægyptium.
Julianæ virginis & martyris, ac aliorum quatuor memoria occurrit inter Auctaria Usuardina a nobis vulgata. Plures Julianæ synonymæ martyres exstant in Fastis sacris: hæc autem cum quatuor aliis, quo pertineat, non est mihi in promptu.
Aberdoniæ S. Donortii episcopi annuntiatio ponitur a Ferrario, qui citat in notis Martyrol. & Brev., in quo episcopus Murthlacensis & S. Beani successor scribitur. Eumdem signat Castellanus in Anglia cum titulo Sancti. Die XIX hujus habetur in Kalendario quodam Ms., quod habemus, de Sanctis Hibernis. Hector Boëtius in episcoporum Murthlacensium & Aberdonensium Vitis sic eum laudat fol. 3: Exinde in demortui (Beani) locum suffectus Donortius, quadraginta duos annos egit pontificatum: nec sine sanctitatis opinione mortuus. Refertur etiam memoria ejus a Demstero hac die; præcedente autem a Camerario. Utinam nobis licuisset inspicere documenta, e quibus illum accepit Ferrarius, vel addidisset ipsemet, cujus temporis ac notæ ea fuerint; quæ siquidem satis antiqua ac bona esse constaret, præsulem hunc aliis Sanctis annumerassemus: verum quia novimus, hagiologos quosdam nimis esse faciles ac profuse liberales in multiplicando titulum sancti; liceat nobis desiderare certiora testimonia, quibus verus, legitimus ac religiosus hujus viri cultus antiquus & immemorabilis stabiliri queat.
S. Genesius alicubi notatur inter nostras schedas Mss. Die XXV Augusti Martyrologio Romano inscribitur Arelate in Gallia synonymus martyr: qua occasione, vel alia affulgebit forte aliquid lucis pro superiore.
S. Maxïmilianus M. Afer, ejusque Acta, sed absque die indicantur in indice nostro Ms., quem ex variis auctoribus compilavit Papebrochius noster. Sed Acta ista non invenio; nec novi, quo iste Sanctus spectet. Si notitia major postmodum de illo occurrerit, poterit alibi de eo agi.
Athanasius aliquis hac die signatur in catalogo nostro Ms., qui e variis Fastis sacris collectus est.
In Anglia, natalis beati Egberti regis & monachi. Ita Menardus. Laudatur quidem rex ille a Baronio ad annum Christi 758, & ab aliis apud Maihewium in Trophæis suis tomo 2 ad diem XX Augusti; ast utinam certum aliquod publicæ venerationis testimonium afferretur. Hoc etiam nobis defuit jam pridem, ut in Prætermissis ad diem XI Junii datur videre.
Buchardi presb. XX Augusti memoria habetur in nostro Indice Ms. alphabetico Vitarum Sanctorum. Ubi melius instructi de eo fuerimus, poterunt alibi plura de eo dici.
Apud Bethleem S. Amatoris presbyteri, & eremitæ annuntiatio exstat apud Ferrarium. Commentarium prævium ad Acta Sancti synonymi, & eremitæ in Cadurcensi Galliæ provincia, § 2 consule hac die XX Augusti.
Incidit obitus Comitis Rognvaldi Kalii in annum MCLVIII, quintum diem post æstivum, idque prius, divæ Mariæ festum ascensioni ejus dicatum, quod decimum octavum Kalendas Septembris occupat, dies ab eo quintus in decimum tertium ejusdem mensis, qui nobis est XX Augusti. Haraldus inde & proceres in Orcades corpus ejus magna pompa detulerunt, quod ad templum divæ Virginis tantisper sepultum jacuit; donec multis magnisque miraculis coruscans, a Biarnio episcopo, permissu Pontificis Romani, cum anno a nato Jesu MCXCII in Divorum numerum relatus esset, sublatum est. Conspicitur, inquit scriptor noster, sanguis ejus in saxo, quem mortui Comitis corpus rorabat, usque in hodiernum diem tam recens clarusque, ac si nuper profluxisset. Hæc sunt apud Thormodum Torfæum in Orcadum historia lib. 1, cap. 36, sed satis obscure & implexe; ad hæc, certiora documenta desiderare nobis liceat, priusquam hodiernis Sanctis hunc virum Comitem annumeremus.
Burchardus episcopus Wormatiæ indicatur cum titulo Beati, & elogio ad hanc diem apud Molanum in Natalibus Sanctorum Belgii. Ut Sanctum ipsum annuntiat Canisius in martyrologio Germanico, & Wion in Ligno vitæ. Insigne pietatis ejusdem & doctrinæ elogium texit tomus 5 Galliæ Christianæ col. 668 & 669 editionis novissimæ; ubi & recitantur hæc monachi Kirschgartensis verba: Obiit anno .. MXXIV, XIV. Cal. Septemb., prout habetur in antiquo libro in libraria Vormatiensi, sepultus (in æde primaria) sub altare S. Laurentii, tandem exhumatus; cujus ossa in quadam cista antiqua depicta posita sunt, quæ habetur supra altare majus in posteriori parte, & singulis annis in ejus anniversario reliquiæ ejus monstrantur, uti eas (inquit Helwichius in Prodromo Annal. Vormat.) anno .. MDCXIV die XXVII Octob. vidi, chartamque appositam legi, his verbis inscriptam: Heu, heu carissimi, magnum festum decens esset obtinere de Burchardo, tertia die ante festum nativitatis Mariæ Virginis: propter passionem præsul Burchardus heu non est canonizatus. Eruditissimus Schannatus in Historia episcopatus Wormatiensis pag. 334 de Burchardo hæc scribit: Religionem seu cultum innuere videntur non solum ARDENS olim ante sepulturam Burchardi episcopi lampas, sed & OSSA ipsius, a nescio quo successorum suorum elevata, ac “in cista picta, post altare majus posita, quæ singulis annis in ejus anniversario monstrantur”: ut habet vetus Ms. Chronicon. Certe eadem sese adhuc anno MDCXIV SUB ALTARI MAJORIS CHORI, reposita vidisse testatur vir Cl. Georgius. Quæ omnia, an legitimum cultum nactus esset Burchardus, dubium moverunt. Consultus igitur fuit laudatus Schannatus, qui Reverendissimo domino ab Hohenfeld, Wormatii ecclesiæ cathedralis decano, litteris Roma datis, respondit in hæc fere verba; nimirum inseruisse se Historiæ Wormatiensi omnia, quæ de Burchardo episcopo invenit ex documentis potissimum & litteris fundationis ecclesiæ Wormatiensis ad S. Paulum; Helwichium vixisse quidem ante annos centum: illius tamen librum non sufficere ad asserendum sanctissimo huic episcopo cultum: maxime cum sacræ ejus reliquiæ cum documentis potissimis in incendio Gallico conflagrarint: sufficere Wormatiensibus S. Burchardum episcopum Herbipolensem. Ita ad nos anno 1736 die XXIX Decembris Wormatia scripsit noster R. P. Christianus Kirch.
In monasterio Vallis umbrosæ beati Michaëlis abbatis, & Generalis XXIV Ordinis Vallis umbrosæ, ex cujus corpore odor suavissimus spirabat. Verba sunt Wionis. De eo etiam agunt Dorganius & Menardus. Loccatellus in Vitis Generalium Vallis umbrosæ cap. 40 Virum hunc elogio exornat; sed non audemus Beatorum Fastis eum intexere, donec nobis constiterit, publicos illorum honores ipsi deberi.
Michaëlis Florentini depositio cum titulo beati invenitur hac die apud Bucelinum in Menologio Benedictino; de quo se acturum dicit crastina die; qua & nos poterimus dispicere, quæ ad ipsum spectant.
Abundus monachus, vir prophetico spiritu, & miraculorum gratia dotatus est apud Saussayum in additionibus ad Martyrologium Gallicanum hac die. Si idem is sit cum synonymo Villariensi, prout videtur colligi ex antecedentibus apud Saussayum, plura de illo invenies ad diem XIX Martii nostri inter Prætermissos.
Venerabilis Bernardi monachi Villariensis meminit Raissius in Auctario, cum elogio.
Soror Agnes professa in Conventu Columbariensi in Germania signatur nimis liberaliter eum titulo Beatæ in Anno sancto Ordinis Prædicatorum, qui lingua nostra vernacula excusus est Antverpiæ anno 1675. Eumdem titulum ipsi tribuit Fridericus Steil in suo Viridario spirituali ejusdem Ordinis, quod Germanice editum est anno 1676. Nos hic ei locum damus inter venerabiles.
Fulginii beatæ Angelinæ Antonii a Spoleto, virginis Clarissæ memoriam annuntiat in Gynæceo suo Arturus a Monasterio. Elogium ejus dant Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1490 num. 8; Jacobillus in Vitis Sanctorum ac Beatorum Fulginiensium pag. 252, inter perfectas monachas eam collocans; Lucentius in libro, qui inscribitur Fulgor Fulginii pag. 176; sed nullum produnt vestigium publici cultus.
In monasterio Villariensi dormitio felix Franconis, ibidem monachi exstat apud Raissium in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, cum elogio. Saussayus etiam de illo meminit. Non scimus, publicos Cælitum honores ei umquam delatos fuisse; quem dumtaxat venerabilem etiam vocat Miræus in Chronico Cisterciensi.
Adelheidis virginis reclusæ cum titulo sanctæ, memoria notatur in Gynæceo Arturi a Monasterio hoc die. Meminit de ea Gononus in Vitis Patrum Occidentis lib. 2 pag. 121 ex Chronico Sponheimensi Trithemii. Probari deberet, titulum sanctitatis, quam solemus requirere, eidem convenire.
Apparitio sanctæ Crucis signatur hac die in nostris Mss., quæ ex variis Fastis Sanctorum collecta sunt. Consuli possunt, quæ XIX hujus mensis dicta sunt inter Prætermissos.
Ferrariæ, apud monasterium sanctæ Catharinæ, Ordinis Dominicani, beatæ Perpetuæ Iadry, Priorissæ; uti legitur apud Arturum in Gynæceo; de qua videri potest Marchesius in Diario Dominicano hac die.
Daventriæ, obitus beati Gerardi, cognomento Magni, qui initium dedit Fratribus bonæ voluntatis, in communi viventibus. Ita Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii. Deinde elogium ejus subdens, Hic, inquit, etsi Sanctis non sit asscriptus, perpetua tamen memoria dignus est &c. Hanc laudem nos etiam Viro libenter concedimus, non vero titulum beati nedum sancti, donec publicus ipsius cultus sufficienter probetur, locum interea temporis ei dantes inter solos venerabiles. Eysengreinius in Catalogo testium veritatis &c. fol. 147 satis liberaliter eum sanctum vocat. Plura de illo memorat Revius in Historia Daventriensi lib. 1 pag. 28 & sequentibus. Saussayus locum ipsi dat inter eos, quos post annuntiationes suas hodiernas exprimit minoribus litteris; sed refert eum sine titulo beati vel sancti.
In Calatagirono, obitus * Antonini presbyteri, Ordinis Observantium S. Francisci. Ast eum ab illis, qui publicis honoribus coluntur, secernendum, indicat appositus asteriscus apud Caietanum in Martyrologio Siculo, e quo hæc desumpta est annuntiatio.
Gofridus Coloniensis Benedictinus (ac deinde monachus Villariensis) cujus ossa divina revelatione levata atque in sacrario reposita sunt, annuntiatur a Saussayo in additionibus ad hanc diem. Henriquez & Chalemotus eum referunt die III Octobris. Angelus Manrique virum laudat in Annalibus Cisterciensibus: quos tu lector, inspice ad annum 1170 cap. 6; & ad annum 1201 cap. 5 & 6. Raissius in suo Auctario elogium ejus profert die 2 Octobris. Verum ante omnia probari debet legitima ac publica viri veneratio, antequam illum Sanctorum numero adscribamus.
Burchardus episcopus Viennensis apud Saussayum in additionibus refertur & laudatur hac die. Consule, quæ habentur inter Prætermissos die XIX hujus.
Conradus abbas nonus Villariensis, Eginonis Comitis Seinensis filius, deinde Clarævallensis abbas, demumque Cisterciensis, ac Cardinalis legatusque Apostolicus exstat in mox citatis Additionibus Saussayi. De eo agunt Henriquez & Chalemotus die XXX Septembris. Consuli de eo potest Manricus ad annum 1208 cap. 6, & 1227 cap. 1.
Anniversarium magistri Thomæ, Prioris hujus (id est, S. Victoris Parisiensis) ecclesiæ, qui pro defensione justitiæ ab inimicis justitiæ crudeliter interfectus, & vivens & moriens honestatis & patientiæ dignam atque laudabilem sequacibus suis vitæ formulam dereliquit, tertio decimo Kalendas Septembris, ex Necrologio Victorino signat Pagius in Critica Baronii ad annum 1135; ubi contra ipsum aliosque rem gestam illigat anno 1133. S. Bernardus in epistola 158 martyris ac beati Thomæ titulo illum dignatur. Apud Mabillonium, qui Opera S. Bernardi edidit & illustravit, inter notas fusiores ad hanc epistolam, recitantur Hugonis episcopi Gratiano politani & Cartusiensium litteræ, in quibus beati Thomæ nuncupatio ei etiam tribuitur. Innocentii item Papæ secundi jussu corpus ejus honorificentiori loco conditum esse, apud eumdem Pagium ad citatum annum 1135, num. 7 legitur, idque accidisse septimo Idus Martii, atque ad eumdem diem in ecclesia S. Victoris recitari rei gestæ summam. Ghinius in sanctorum Canonicorum Natalibus, die XVIII Novembris, Sancti titulum ipsi tribuit, dum ponit annuntiationem S. Thomæ Canonici Regularis, & Prioris S. Victoris. Sed Castellanus in suo Martyrologio universali, die XVII hujus, nomine quidem martyrii utitur; sed venerabilem dumtaxat eum vocat; nec in rei gestæ summa ullus ei titulus datur sanctitatis: Sic enim illa habet apud Pagium designatum: Commemoratio domini Thomæ Prioris hujus ecclesiæ, quando corpus ejus præcepto domini Papæ Innocentii, de claustro translatum, & in ecclesia sepultum est. Cui additur a Ferrario B. Erchembaldus, subdecanus Aurelianensis cum titulo martyris. Videri de hoc viro potest Saussayus hac die in Supplemento, ubi tam hunc, quam Thomam Priorem litteris minoribus tamquam characteristicis adjecit post alios, quos majoribus retulerat.
Multos viros sacros & justos uno eodemque impetu fuisse ab injustitiæ & perfidiæ asseclis, variis in Franciæ locis interfectos, ibidem memorat.
Brunonis, abbatis monasterii Hirsaugiensis obitum, & præclara elogia describit Trithemius in ejusdem cœnobii Chronico, quod anno 1690 auctius prodiit, a pag. 369. Sepultus .. inquit, non sine opinione sanctitatis.. Ejus venerabile corpus per annos CCCXL .. jacuit .. sepultum. Ad cujus tumbam cæcus .. divinitus tandem visum recepit, occasione sepulcri ejus, quod anno 1460, die XX Augusti apertum fuit, invento corpore, & suavissimum odorem spirante, prout pluribus ibidem narratur: sed adduntur ista: Dimittentes igitur fratres sacra viri busta in sarcophago, sicuti jacuerant, sepulcrum cum summa reverentia, & honore clauserunt, scientes, quod sine Romani consensu Pontificis non liceat quemquam honore venerari publicæ sanctitatis. De isto consensu, siquidem datus umquam fuerit, cupimus certiores fieri: quod si accidat, poterit dari viro locus in Supplemento Operis nostri. Refertur tamquam sanctus a monasticis Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, ad diem XXIII Martii; sed eos hactenus in hoc sequi non audemus. Vide Prætermissos apud nos ad istum diem.
Jacobus de Rodesheim, in Steinfeldensi Eyffliæ cœnobio, ejusdem ecclesiæ abbas vigesimus primus, Ordinis Præmonstratensis, ex Joanne Chrysostomo vander Sterre in Natalibus Sanctorum ejusdem Ordinis: ubi cum addat beatæ memoriæ, videtur satis indicare, publicum stricti nominis cultum eidem non convenire.
Vita & martyrium venerabilis fratris Ludovici Fiore, vel Frerya, & sociorum exstat apud Marchesium in sacro Diario Dominicano ad hanc diem.
Vincentius Senensis, Capriolæ prope Senas in Tuscia., Bartholomæus de Bassama, Nuceriæ in Umbria., Arnaldus de Bassacio, in India occidentali., Franciscus a Vera, Pinciis in Castella., Bonaventura a Monte regali, Spoleti., Jacobus de Hita, Conimbricæ in Lusitania., Thomas a S. Francisco, Pennerandæ in territorio Salmanticensi., Angelus a Catalagirone (S. Calatagirone) Ennæ in Sicilia., Angelinæ Antonii a Spoleto virginis, Fulginii. cum titulo beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo.
De ultima seorsim hic egimus. Eorum fere omnium annuntiationes seu elogia habentur apud Heuberum in Menologio, sed absque titulo beati; quibus ex eo addi possunt
Jacobus de Pelkos, & F. Petrus Vasachelii, in Hungaria ab hæreticis occisi.
Bonaventura de Girgento, Palermi in Sicilia.
Bartholomæus Baro in Italia.
Antverpiæ obdormitio pii viri Petri, cognomento Pot, cœnobii sancti Salvatoris, quod exstat in eadem urbe, fundatoris munifici: qui cum mira erga pauperes charitate, & liberalitate ferretur, magno quodam miraculo annona, unde egeni alebantur, multiplicata fuit, & Dei Parentem, puerum Jesum inter brachia dulciter stringentem, contemplari meruit. Divum Patrem Bernardum summo colebat affectu, utpote qui in ejus solemnitate natus, & postmodum in eadem solemnitate uxorem duxit; prima cœnobii Antverpiensis fundamenta jecit, & tandem eadem die inter Cistercienses monachos, cum quibus religiose conversatus fuerat, feliciter obdormivit in Domino. Cœnobium vero sancti Salvatoris diu post pii Viri obitum ab hæreticis occupatum & demolitum est ipsa die S. Bernardo sacra, atque iterum, transacto aliquo tempore, eadem superveniente solemnitate, expulsis hæreticis, Cistertiensibus cœnobitis restituitur. Annuntiatio & laudatio est Chrysostomi Henriquez in Menologio Cisterciensi ad hanc diem XX Augusti, qua etiam laudatur apud Bucelinum & Chalemotum; & apud hunc quidem cum titulo bonæ memoriæ; apud illum vero cum titulo ven., seu venerabilis vel venerandi; ut non immerito inter plures hujusmodi alios hoc loco a nobis detur.
SS. Reliquiarum Carlsteinensium, quæ a Carolo IV conquisitæ, & in arce regia Carlsteina per duo & amplius secula reconditæ, ac demum anno MDCXLV, die XX Augusti, ex mandato Ferdinandi III, ad S. metropolitanam Pragensem ecclesiam translatæ, ibidem adservantur, catalogus exstat typis editus; e cujus titulo longiore hæc extracta sunt.
S. Martyris Bassæ, ac trium filiorum ejus martyrium assignatur in exemplari Græco, quod habemus e codice Ambrosiano, μηνὶ τῷ αὐτῷ κ᾽, id est, eodem mense (videlicet Augusto) die vigesima. Coluntur in Martyrologio Romano, cui de more nos conformamus, XXI Augusti.
Theocletæ memoria ponitur in Ms. nostro Græco Taurinensi. De S. Synonyma thaumaturga agunt Menæa magna excusa ad diem, quem tu consule, apud nos XXI Augusti.
S. Bernardi (de Alzira) monachi & martyris cum duabus sororibus memoria habetur hac die apud Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum. Nos de iis tractabimus die proxime sequenti XXI Augusti.
B. Bernardus Ptolomæus, institutor Congregationis Olivetanæ, Senis in Tuscia obiit hac die; sed annuam ejus memoriam cum Martyrologio Romano distulimus ad diem sequentem XXI Aug.
Aquis in Provincia Phocensi natalis sancti Chelidonii episcopi, quem cæcigenum illum fuisse tradunt, quem Christus illuminavit. Annuntiatio est Saussayi in Supplemento: sed mitto lectorem ad S. Cedonium vel Sidonium, de quo tractabitur die XXIII Augusti.
S. Veredemus eremita in Martyrologio universali Castellani annuntiatur hac die, tamquam Ucetiæ in Gallia honoratus. Saussayus illum die XXI in Supplemento Martyrologii sui Gallicani pag. 1160 refert, eumque distinguit a Veredemo episcopo Avenionensi, de quo ad diem XVII Junii egimus. Sed ipse Castellanus occasione S. Veredemi præsulis Avenionensis, in litteris suis Gallicis, mense Octobri anni 1706 ad Sollerium datis, nos monuit in hunc fere modum: Videmini die XVII Junii S. Veredemum episcopum Avenionensem distinguere a Veredemo anachoreta, qui die XXIII in ecclesia Ucetiensi colitur. At D. Sanguin Canonicus Avenionensis mihi significavit, esse unum eumdemque, cujus quædam reliquiæ Ucetiæ conservantur. Hoc si verum sit, die XX, vel XXI, aut XXIII Augusti verosimiliter ejus reliquiæ ab Ucetiensibus receptæ fuerunt, & discipulatus S. Ægidii, qui ei adscribitur, esset fabulosus, aut ætas S. Ægidii ad initium seculi octavi differenda esset. Nihilominus in novissimo Martyrologio Parisiensi uterque hic Sanctus distinguitur, & anachoreta circa medium seculi sexti; episcopus autem anno 722 collocatur. Si sint solida istius distinctionis argumenta, quæ hactenus ignoramus, de S. Veredemo eremita agi poterit ad diem XXIII Aug.
S. Archelai martyris Romæ meminit Ferrarius. Consule, quæ cum Martyrologio Romano dicentur apud nos ad diem XXIII Augusti.
S. Orontius M. hac die alicubi notatur. Vide quæ de synonymo martyre dicta sunt apud nos inter Prætermissos ad diem XVI Augusti. Poterit autem de illo agi die XXVI Augusti.
SS. martyres Simplicius, Constantius & Victorinus in Marsis, sunt hac die in Novo Catalogo apud Ferrarium. Tu vide, quæ cum Martyrologio Romano, ac eodem Ferrario dicemus XXVI Augusti.
S. Adelindis abbatissa, in Germania, signatur apud Castellanum in Martyrologio universali. Molanus in Additionibus ad suum Usuardum, nec non monastici Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus; quibus adde Arturum a Monasterio in sacro Gynæceo, Adelindem abbatissam memorant die XXVIII hujus mensis; qua etiam die de illa agit Raderus in sua Bavaria sancta. His ductoribus præeuntibus, nos conabimur illi tribuere, quæ invenerimus, ad dictum diem XXVIII Augusti.
Sanctorum confessorum Amati, Romarici, & Adelsi celebritas annua innovata indicatur inter Auctaria Usuardi a nobis editi, ex codice Montis Sancti. De S. Amato presbytero & abbate in Monte Romarico in Gallia agit Martyrologium Romanum die XIII Septembris: de S. Romarico abbate, die VIII Decembris: Castellanus autem in suo Martyrologio universali signat S. Adelphium, Montis Romarici abbatem, die XI Septembris. In Romano exstat, Metis S. Adelphi episcopi & confessoris, die XXIX Augusti. De illa porro celebritate fortasse occurrent plura diebus jam dictis XXIX Aug. XI & XIII Septembris, ac VIII Decemb.
S. Victor vel Victorius XIII Kal. Septemb. Martyrol, occurrit apud Claudium Robertum inter episcopos Cenomanenses: sed Sammarthani eum vocant S. Victorium vel Victurium, scribuntque obiisse Cal. Septembris, & ex S. Gregorio Turonensi lib. De Gloria confessorum cap. 56 agunt de magnis virtutibus ejus seu miraculis. Habemus Vitam Ms. Victoris inter nostra apographa pro die I Septembris. Exspectet itaque lector ea, quæ dicentur a nobis die I Sep.
S. Stephani regis Hungarorum memoria tamquam natalis signatur in Martyrologio Romano die XV hujus mensis, ut diximus ibi in Prætermissis; in alia ejusdem Martyrologii impressione de eo agitur ad diem XX ejusdem mensis, uti etiam in aliis Fastis; nunc vero ex constitutione Innocentii PP. XI colitur potissimum die II Septembris.
S. Richardis V. alicubi signatur hac die. Synonymam virginem ex Greveno dedimus inter Prætermissos ad diem XIX hujus. Si autem hæc, quæ occurrit duobus hisce diebus, eadem sit cum S. Richarda augusta, locum habebit in Opere nostro ad diem XVIII Septembris.
Commemoratio sancti Malachiæ, episcopi & confessoris occurrit inter auctaria ad Usuardum a nobis editum. Inscribitur Sanctus Martyrologio Romano III Novembris.
Translatio S. Gebetrudis exstat inter Auctaria Usuardi a nobis vulgati, ex codice Montis Sancti signata. Clarius eam exprimit noster Petrus Franciscus Chiffletius in litteris ad Bollandum Dola datis die XVI Novembris anno 1642, sic scribens: S. Gebetrudis, cœnobii Habendensis abbatissæ, translatio prima. Castellanus hanc Sanctam ponit pag. 785 inter Ahemeros; in indice autem die VII Novembris: quo etiam die obitus ejus notatur in dictis litteris. De illa itaque translatione poterit fieri mentio ad diem VII Novembris.
S. Renatus XII Novembris, & XX Augusti notatur a Claudio Roberto in Gallia Christiana inter episcopos Andegavenses octavo loco. Sammarthani eumdem ponunt quinto, & hæc addunt: Festum ejus tota diœcesis Andegavensis quotannis celebrat XII Novembris sub ritu duplici, atque inter Patronos ecclesiæ cathedralis .. recensetur. Ceterum animadvertendum, historiam miraculosi ortus divi Renati, & Acta ab aliquibus in dubium revocari. Sed hæc ad veritatis trutinam librare non est hujus loci; erit ad diem, cui cultus ejus affigitur, XII Novembris.
Anna mater Samuelis notatur hac die in Mss. nostris, quæ e variis Martyrologiis collecta sunt. Habetur in Menæis magnis excusis Græcorum die, quo eam remittimus, IX Decembris.
B. Hugonis monachi Tennebacensis, sive Portæcæli, Ordinis Cisterciensis, in diœcesi Constantiensi memoriam signatam invenio inter Sanctos, qui in nostris Mss. occurrunt hac die, simul cum ejusdem viri Vita. Sed cum apud Chrysostomum Henriquez in Menologio Cisterciensi annuntietur die XXVII Decembris; uti & apud Bucelinum in Benedictino; examinari poterit, an de legitimo ejus cultu sufficienter constet, ad dictum diem XXVII Decembris.

DE SANCTO SAMUELE PROPHETA
IN PALÆSTINA,

An. mundi MMCM LXXIX, ante Christum MLXXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Samuel propheta, in Palæstina (S.)

AUCTORE J.P.

§ I. Scribendi ratio; Sanctus a Deo matris precibus impetratus; natales, nominis etymon, educatio, ministerium sacrum, prophetiæ, conjugium; an sacerdos.

Vir hic magnus, propheta ac judex seu gubernator populi Israëlitici, unus est & non infimus ex iis, quos e veteri Testamento depromptos Operi nostro inserimus, Majorum nostrorum exempla secuti, [Quem scribendi modum hic teneamus.] ita tamen ut circa ea, quæ ad diem I Maii occasione S. Jeremiæ, ac die I Julii occasione S. Aaronis, de servanda in veteribus antiqui Fœderis Sanctis brevitate sunt dicta, mediam hic simus inituri viam, ac vitaturi nimiam prolixitatem ac brevitatem; ne ex hac jejunitas, ut ita loquamur; ex illa vero supervacanea, & major, quam ad præsens institutum sit satis, digressio oriatur, ac moles nimium excrescat hujus nostræ historicæ collectionis. Quamobrem partim delibabimus præclarissima Viri gesta e sacris Litteris; partim illa inde petere lectorem jubebimus, aliis præterea scriptoribus, quos consulere possit, eidem assignatis. Nec methodus, qua usi sumus ad diem XX Julii in S. Elia, & ad diem XXI ejusdem mensis in S. Daniele, abhorret ab hac, qua nunc utemur, nisi quod hic operam daturi simus majori brevitati.

[2] S. Samuel e patre Elcana & Anna matre natus, [Samuel precibus sterilis matris a Deo impetratur.] & hujus obsecrationibus & lacrymis sterilitatem suam coram Heli sacerdote apud Dominum lugentis impetratus est. Rem gestam pluribus describunt sacræ Litteræ lib. 1 Regum cap. 1; unde delibo ista: Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, & nomen ejus Elcana, filius Jeroham.. Ephratæus: & habuit duas uxores, nomen uni Anna, & nomen secundæ Phenenna: fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.. Dominus enim concluserat vulvam ejus. Affligebat quoque eam æmula ejus, & vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret, quod Dominus conclusisset vulvam ejus.. Porro illa flebat & non capiebat cibum.. Surrexit autem Anna postquam comederat & biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter, & votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ .. dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, & novacula non ascendet super caput ejus. Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino… Et .. post circulum dierum concepit Anna & peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.

[3] [Natalium tempus, nominis etymon.] Ad Sancti parentes quod attinet; mittimus lectorem ad interpretes Scripturæ sacræ, & ad Annales ecclesiasticos veteris Testamenti, a Saliano nostro editos, tom. 2 ad annum mundi 2889 num. 1 & seqq., & ad annum mundi 2894 num. 1 & 2. Tomo autem 3 ad annum mundi 2900 num. 11 & seqq. explicat locum, quem modo citavimus, Scripturæ sacræ, eodemque anno conceptum putat S. Samuelem, & anno proxime sequente ineunte natum. R. P. D. Augustinas Calmet in Commentario, qui agit de tribus libris Regum, pag. VI in tabula chronologica natales ejus affigit anno 2849. Nominis etymon ita superius e sacro textu indicatum vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum, his verbis explanat Salianus ad annum mundi 2901 num. 1: Θεαίτητον ἄν τις εἴποιε, ait Josephus: consentiunt Septuaginta, Chaldæus & Theodoretus. Idque rectius est quam, ut quidam interpretari maluerunt, Positus a Deo, aut nomen ejus a Deo. Deducitur enim a verbo Saal, quod est postulare, sed vocabulo ita corrupto ait Vatablus, ut sola prima littera remanserit; quoniam id nomen a muliere, non a viro docto impositum fuerit. Recte ille quidem, si lingua Hebræa ei jam tum a libris petenda fuisset, quæ tamen materna erat. Calmetus pag. 11 aliquot litterarum elisionem ibi factam esse agnoscit euphoniæ gratia, addens, in rigore etymologico dici debere Saulmeel. At nunc de nostri Sancti educatione.

[4] Sacræ Paginæ loco citato hæc memorant: Ascendit autem vir ejus Elcana, [Infans ablactatus adducitur ad domum Domini,] & omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, & votum suum, & Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, & ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, & maneat ibi jugiter.. Mansit ergo mulier, & lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat .. & adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus: & immolaverunt vitulum, & obtulerunt puerum Heli. Et ait Anna.. Ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum. Pro puero isto oravi, & dedit mihi Dominus petitionem meam.. Idcirco & ego commodavi eum Domino, cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino.. Et (ibid, cap. 2) abiit Elcana Ramatha in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. De lactato Samuele cum matris gaudio ac veneratione, scribit Salianus ad annum mundi 2902 num. 1 & 2. Ad annum vero 2903 agitur de tempore ablactationis & oblationis Samuelis, ubi tam hæc quam illa innectitur isti anno, ætatis ejus tertio; verum hæc vel ibi vel alibi apud interpretes pluribus deducta legi possunt. Tomo 4 Operum S. Joannis Chrysostomi, quæ Græco-Latine Lutetiæ Parisiorum non ita pridem recusa sunt, a pag. 721 habetur sermo 3 de Anna, deque Samuelis educatione.

[5] Quam præclaris autem gratiæ ac naturæ dotibus tenellam suam ætatem ac initia ministerii sacri in domo Domini exegerit, [ubi egregie exornavit sacrum ministerium,] videamus. Ad septimum Samuelis annum, quo infantiæ tempus expletur, non incongrue referre possumus initia ministerii Samuelis: nihil enim in re seria satis commode ab hac teneriori ætate fieri potest; multo minus in sacro ministerio. Idque Scriptura ipsa innuit, quæ infantulum nominat cum oblatus est; deinceps autem cum ministerii ejus meminit, puerum vocat: uti observat Salianus ad annum mundi 2907 num. 1. Nam puer erat adhuc infantulus &c. Puer autem erat minister in conspectu Domini, ante faciem Heli sacerdotis, sicut paullo ante diximus. Et eodem cap. 2. Regum lib. 1 ℣. 18: Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. Et ibidem ℣. 21, Magnificatus est puer Samuel apud Dominum. Denique ℣. 26, Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, & placebat tam Domino quam hominibus. Deinde laudatus Salianus, Quibus verbis, ait, pueri præclara indoles, & bona educatio, institutioque puerilis, & ejus occupatio significatur, egregio exemplo teneræ ætatis mature Deo consecrandæ, antequam hujus vitæ sordibus inquinentur.

[6] Quale autem esset tunc ejus ministerium, & cujusmodi mores ipsius, [ac ætatem suam tenellam.] exponit ibidem Salianus num. 2. Breve est illud S. Joannis Chrysostomi in sermone ante designato pag. 724: Quamquam enim ætas erat immatura, virtus tamen aderat matura: ascendentibusque in templum omnibus multæ religionis magister factus est. Nam illi dum inquirerent discerentque modum natalium illius, abunde magnum solatium accipiebant spei, quæ est erga Deum. Neque quisquam viso puero tacitus descendebat; sed omnes glorificabant illum, a quo præter spem datus erat. Porro ephod, de quo supra, lineum erat amiculum superhumerale, quo levitæ & sacerdotes utebantur, quasi in signum clericatus, inquit Salianus num. 4, ubi plura. Videri etiam potest scholion secundum ad annum 2903. An S. Samuel, & quo sensu sacerdos fuerit, dicetur inferius num. 11. Nos interim pergamus ad ejus vaticinia. Initium eorum in Annalibus supra citatis affigitur anno mundi 2913, ætatis 13 Samuelis. Adi istum annum num. 1 & 2.

[7] [Prophetiæ] Miro autem modo Dominus communicare ei cœpit donum prophetiæ. Puer autem Samuel (1 Regum cap. 3) ministrabat Domino coram Heli.. Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, & oculi ejus caligaverant, nec poterat videre. Lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens ait: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli, & dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere & dormi. Et abiit, & dormivit. Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel abiit ad Heli & dixit: Ecce ego: quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere & dormi. Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. Et adjecit Dominus, & vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, & ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli, quia Dominus vocaret puerum. Et ait ad Samuelem: Vade & dormi, & si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

[8] [Sanctus] Abiit ergo Samuel & dormivit in loco suo. Et venit Dominus, & stetit, & vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere Domine, quia audit servus tuus. Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus. In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam & complebo. Prædixi enim ei, quod judicaturus essem domum ejus in æternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, & non corripuerit eos.. Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.. Indicavit itaque ei Samuel universos sermones.. Crevit autem Samuel, & Dominus erat cum eo, & non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. Et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Miremur hic inter alia egregiam Samuelis obedientiam, de qua Salianus ad annum 2913 num. 9, Promptitudo, ait, adolescentuli eo laude dignior, quo illa ætas somni profundioris est, ejusque amantior; nocte nihilominus intempesta, nihil sibi in tenebris metuens, sæpius vocatus, semper prompte surrexit, quamvis sæpius spe sua frustratus, & iverit, imo cucurrerit ad Dominum, & quasi parentem suum Heli. Plura in locum Scripturæ sacræ modo productum interpretes. At de aliis Viri sancti vaticiis dicendum etiam est, quo nos ducunt verba mox citata: Crevit autem Samuel &c.

[9] Sæpe allegatus Annalium veteris Testamenti auctor ad annum mundi 2926 num. 1 hæc memorat: [dono] Est hic annus sabbaticus ordine quadragesimus nonus, quo tempore Samuel propheta sextum supra vigesimum agebat annum, demonstrabatque in dies majora virtutis ac divinæ sapientiæ incrementa; ut vere de eo illud usurpari posset: “Crevit autem Samuel, & Dominus erat cum eo” præ cæteris videlicet Israëlitis, qui prophetiæ dono carebant: cum iis enim peculiariter esse dicitur, quos singulari aliquo privilegio afficit, ut Isaacum divitiis, Josephum rerum gerendarum prudentia, Gedeonem fortitudine, Samuelem prophetia: idque ea verba confirmant: “Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram”. Quod non solum ad prophetiam contra Heli enuntiatam pertinet; sed plerasque alias particulares, quæ in scripta relatæ non fuerunt, nisi in genere, ut habetur ℣. 21, qua de re paullo post. Hæc ille. In scholio autem ad prædictum annum, Quod, inquit, verba Samuelis dicuntur NON CECIDISSE IN TERRAM, id est, non irrita fuisse aut periisse, metaphoram habent a rebus liquidis, ut ait Vatablus, quæ si effundentur in terram, pereunt. Sic Latine verba in ventos effundere dicimus, quam phrasim Hebræi quoque sæpe usurpant. Deinde exempla designat.

[10] Ad annum vero 2933 num. 2 & 3 Samuelem vaticiniis clarum exhibet sic scribens: [mirifice excelluit:] Hoc porro tempore magnis apud universum populum incrementis gloria Samuelis augebatur. Nam divinitus ei multa præmonstrabantur, quæ cum Dei jussu populo enuntiasset, & eventis ipsis Dominus, qui simul illi aditum ad totius reipublicæ gubernacula muniebat, confirmasset, merito eum totus Israël reverebatur. Cum præsertim ad hanc Dei gratiam vitæ integritas moresque inculpati accederent.“ Et cognovit, inquit Scriptura (1 Reg. 3 ℣. 20) universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuel propheta esset Domini”. Cognitum est omnibus Israëlitis, ab oppido Dan, quod situm erat prope Libanum ad fontes Jordanis, & septemtrionalem plagam regionis ipsorum, usque ad Bersabee, urbem ad austrum positam, in extremo tribus Simeonis, Samuelem verum esse ac fidelem Domini prophetam. Jam vero non paucis eum inclaruisse prædictionibus, ibidem probatur num. 3 ex illis sacræ Scripturæ verbis 1 Regum 3 ℣. 21. “Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo”. Perrexit nimirum Dominus sæpius in Silo Samueli apparere, quoniam ibi primum cœperat se illi communicare, aut, ut in Hebræo est, conspiciendum præbere. Non de una sola superveniente visione dicitur, ait Caiet., sed summarie multiplicatæ apparitiones divinæ factæ in Silo scribuntur: & dicitur in Silo, ad differentiam aliarum visionum, quas habuit Samuel quando recessit a Silo. Consentit Abulensis, additque hujusmodi oracula non fuisse in sacros relata codices, quod vel ad Samuelis exaltationem, vel depressionem domus Heli, quæ hoc loco maxime agitur, nihil admodum pertinerent.

[11] His continuo orationis ductu simul conjunctis de gratia ac spiritu prophetiæ S. Samuelis, [Conjugium. An fuerit sacerdos.] de conjugio ejus breviter hæc superaddo. Identidem allegatus veteris Testamenti Annalista ad annum mundi 2926 num. 1 præmiserat hæc ad nostrum propositum: Cæterum sub hoc tempus existimamus ductam a Samuele uxorem, brevique ex ea Joëlem primogenitum suum suscepisse, neque ita multo post Abiam. Id ut maturius faciamus, injecta pene manu cogit nos judicis officium, eis a Samuele parente commissum, & aliquamdiu administratum, antequam rex peteretur ab Israëlitis, ut ex cap. 8 libri hujus Regum 1 aperte constat. Idem auctor ad annum mundi 2940 num. 4 & sequentibus, relata Samuelis ad principatum capacitate, Heli sacerdoti eum suffectum exhibet. Hinc moveri potest quæstio, an & ipse Samuel pontifex fuerit vel sacerdos; quam rem idem Annalista, SS. Augustino & Gregorio aliisque, qui hoc volunt & quos citat, relictis, ita decidit: Nihilominus Samuelem non fuisse sacerdotem, ex eo certissimum est, quod in lege Mosaïca ea dignitas uni familiæ Aaronicæ alligata erat, ad quam minime dubium est, Samuelem non pertinere. Cujus rei ibidem probationem affert. Calmetus in Commentario ad libri primi Regum caput 25 de hoc argumento disserit; propositis autem pro sacerdotio rationibus variis, affirmat contrariam opinionem videri hodiedum esse communiorem, nec probationibus, nec auctoritate fultam minus quam illam, de qua egerat. Id quod pluribus ibidem deducit.

§ II. S. Samuel quando judex; exhortatio; victoria per illum obtenta; exercitium judicii, locus habitationis; filii ab eo judices constituti; rex Saul; piæ congregationes.

[Quo ætatis anno cœperit esse judex:] Anni vigesimi commorationis Arcæ in Cariathiarim fit peculiaris in Scriptura mentio in cap. 7 primi Regum. “Et factum est (inquit) ex qua die mansit Arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe jam annus vigesimus”. Ita Salianus ad annum mundi 2960, ante Christum vero 1039. Verum an hoc primum anno S. Samuel cœpit esse judex Reipublicæ Israëliticæ? Cum autem, ait, hunc annum Samuelis vigesimum primum statuerimus, nec anarchiam in republica Hebræorum invehendam duxerimus; videtur tamen Serario in cap. 7. 1 Regum verisimilius ex textu, Samuelem post istos annos viginti ad judicandum accessisse, concionem capitis hujus habuisse, ita ut princeps esse cœperit anno ætatis 33. Verum hæc chronologia stare non potest. Quomodo enim anno ætatis 33 Samuel cœperit esse judex, & judicarit cum Saüle 40 annis ante regnum Davidis; cum ad regnum Davidis 20 anni nec plures supersint? Quomodo cum Saul post biennium regnarit, potuit Samuel senuisse, & filios populi judices constituere, ut habetur cap. 8 sequenti, si nunc trium & triginta annorum fuit? Qua probabilitate viginti anni difficillimis Reipublicæ Hebræorum temporibus sine summo magistratu relinquunt? Vera itaque & communis est sententia Lyrani, Abulensis, Genebrardi, Samuelem statim a morte Heli factum esse in Hebræorum Republica judicem; in eo munere primum jam ac vigesimum annum esse versatum; egisse autem nunc ætatis annum sexagesimum, filiosque habuisse fere quadragenarios.

[13] Exhortationem ejus ad populum ita describit Textus sacer lib. 1 Regum cap. 7 ℣. 3: [exhortatio ejus quibus in locis,] Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim & Astaroth: & præparate corda vestra Domino, & servite ei soli, & eruet vos de manu Philisthiim. Intexitur hæc dictio in Annalibus ecclesiasticis veteris Testamenti anno, quem dicebam, mundi 2960, & ibidem num. 7 eorumdem auctor, Quoniam, ait, non memoratur in textu sacro, neque apud Josephum, ubi hæc a Samuele dicta fuerint Israëlitis, recte intelligere possumus cum Lyrano & Abulensi, hanc fuisse quasi materiam exhortationum & concionum ipsius ad populum in singulis urbibus, quas concionabundus singulis annis obibat, ut significatur inferius, in fine nimirum ejusdem capitis 7. Quisnam vero parænesios, qua de hic agitur, fructus? Abstulerunt ergo filii Israël Baalim & Astaroth, & servierunt Domino soli. Populum igitur ita dispositum ad serviendum soli Deo Propheta sanctus accivit in Masphath ad publicam utique idololatriæ detestationem ac pœnitentiam delictorum, reconciliationemque cum Deo. Dixit enim Samuel, ibidem ℣. 5, Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, & effuderunt in conspectu Domini, & jejunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.

[14] Adrichomius inter loca tribus Benjamin, quæ illustrat, [& quo fructu habita:] pag. 18 Maspha, ait, quæ & Masphat & Masepha & Mesphe, civitas in monte conspicua; & quoniam alibi in Juda, alibi in Benjamin ponitur, fortassis videatur in consinio utriusque tribus ponenda. Erat ibi olim arca Testamenti, eoque conveniebat ad orationem populus Israël: nam & Samuelis erat ibi judicii locus. De Masphath gemina agit Salianus loco supra citato num. 8; deinde autem a num. 10 de pœnitentia Hebræorum, effusione aquæ quæ tamen non fuerit sacrificium, ac judicio Samuelis; cujus vota ac preces valde gratiosa apud Deum fuisse, ac populo Israël perquam salutifera, nunc videbimus.

[15] Libro 1 Regum cap. 7 ℣. 7 & seqq. narrantur ista: [victoria de Philistæis relata: munus judicis exercitum variis locis; ejus habitatio.] Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, & ascenderunt satrapæ Philistinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philistinorum. Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum. Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, & obtulit illum holocaustum integrum Domino: & clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, & exaudivit eum Dominus. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philistiim, & exterruit eos, & cæsi sunt a facie Israël. Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthæos, & percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. Tulit autem Samuel lapidem unum, & posuit eum inter Masphath & inter Sen: & vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis. Et redditæ sunt urbes, quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, & terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël & Amorrhæum. Ibidem autem ℣. 15 & sequentibus subditur notitia de exercito a S. Samuele judicis munere, & ipsius habitatione, his verbis: Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ: & ibat per singulos annos circuiens Bethel & Galgala & Masphath, & judicabat Israëem in supradictis locis. Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, & ibi judicabat Israëlem. Ædificavit etiam ibi altare Domino. Qui harum rerum elucidationem desiderat, potest convenire interpretes.

[16] [Pro filiis ipsius munus judicis male administrantibus] Filios Samuelis judices a patre esse constitutos, ita memorat Scriptura sacra lib. 1 Regum cap. 8: Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël, & nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. Rem gestam intexit Salianus anno mundi, quem supra signavi, 2960, ante Christum 1093; ad quem annum num. 28 hæc insuper observat: Agebat autem ætatis annum sexagesimum, utpote natus anno primo seculi hujus. Neque vero potest ultra differri isthæc institutio: cum enim ex eorum mala gubernatione populus occasionem acceperit petendi regem; oportet ut populus aliquanto tempore expertus fuerit eorum avaritiam & injustitiam, ut querela probabilis & legitima videretur. Id ergo hoc & sequenti anno experiri potuerunt. Tertio autem anno eorum gubernationis pertæsi, venerunt ad Samuelem, & regem petierunt, ut ibi dicetur. Ne autem citius illos judices Israëlis a patre constitutos dicamus, tum ordo narrandi Scripturæ, quem nulla necessitas mutare cogit, persuadet; tum ætas Samuelis, cujus sublevandæ gratia onus gubernationis in juniores filios ex parte derivatum est. Id autem hoc minus probabile erit, quo minus ætate provectum dixerimus fuisse Samuelem, cum partem administrationis suæ cum filiis communicavit. In tabula chronologica apud Calmetum ante designatum affigitur præsens factum anno mundi 2908.

[17] [rogatur rex:] De filiorum vero S. Samuelis declinatione a via recta, & rege eis ideo substituto, narrantur hæc codem cap. 8: Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus, sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, & perverterunt judicium. Congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuelem in Ramatha. Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, & filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut & universæ habent nationes. Displicuit sermo in oculis Samuelis eo quod dixissent: Da nobis regem ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.. Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, & prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. Paret Domino Propheta: jus regis, & incommoda inde populo eventura prænuntiat; sed ab eo non auditur, sicut pluribus narratur in citato capite 8, ubi hæc adduntur: Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, & constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. Annales veteris Testamenti identidem allegati prævaricationem filiorum Samuelis affigunt anno mundi 2961, ante Christum 1092; quæ autem Deum inter ac Samuelem & populum in petitione regis sunt acta, anno proxime sequenti 2962. Commentationes vel ibi vel alibi apud interpretes Scripturæ sacræ in hunc locum consuli possunt.

[18] Miro autem modo seu, ut ita dicam, ludo divinæ providentiæ Saul ad Samuelem digressus est, [ad quod officium miro modo] ut ab eodem ungeretur rex Israëlis. Rem gestam contraho brevitatis gratia e Textu sacro lib. 1 Regum cap. 9 & 10. Erat vir de Benjamin nomine Cis.. Et erat ei filius vocabulo Saul.. Perierant autem asinæ Cis patris Saul. Et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris .. & quære asinas.. Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum.. Veni & revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, & sollicitus sit pro nobis. Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus.. (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, & eamus ad Videntem; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns).. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei.. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unum diem quam veniret Saul, dicens: Hac ipsa hora, quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, & unges eum ducem super populum meum Israël..

[19] Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: [a Deo designatur, & a Samuele ad illud inungitur.] Ecce vir, quem dixeram tibi.. Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, & ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus Videntis. Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum Videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, & dimittam te mane, & omnia quæ sunt in corde tuo, indicabo tibi. Et de asinis, quas nudiustertius perdidisti, ne solicitus sis, quia inventæ sunt.. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.. Cumque mane surrexissent, & jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, & dimittam te.. Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos & transeat; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. Tulit autem Samuel lenticulam olei, & effudit super caput ejus, & deosculatus est eum, & ait: Ecce, unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, & liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. Signa vero, quibus Propheta confirmavit ejus electionem, habentur cap. 10 citato.

[20] Occasione autem eorum, quæ ibi Sauli a Samuele dicuntur ℣ 5, [Cœtus pii ab eo instituti:] Et cum ingressus fueris ibi urbem (Gabaath,) obvium habebis gregem prophetarum, descendentium de excelso; id est, loco orationis & sacrificiorum in eadem urbe: qualia multa tum reperiebantur, in Bethel, in Cariathiarim, in Ramatha, in Gabaa Benjamin &c., sicut observat Salianus ad dictum annum mundi 2962 num. 100; religiosos conventus a Samuele institutos fuisse refert ibidem num. 101 his verbis: Scribunt aliqui, in quibus Comestor & Lyranus, hujusmodi religiosorum hominum (de quibus proxime egerat) conventus Dei laudibus decantandis destinatos, a Samuele fuisse institutos. Et res magnam habet probabilitatem, nec apparet oculos in hæc tempora circumferenti, cui potius inventum id tribui possit, quam illi, qui a teneris templo innutritus, & spiritu Dei plenus, non exiguam vitæ suæ partem in Dei laudibus ponebat. Et cum plurimum sanctitatis opinione, & prophetiæ laude clareret levita genere, voto Nazaræus, privilegio sacerdos, dignitate judex, Deo consecratus antequam natus; minime dubium est, eum multos habuisse ejusdem vitæ approbatores ac sectatores, qui in ejus se disciplinam darent, quosque ipse postea in varia loca distribueret, qui populis Dei venerationem & amorem, cum religiosi cantus delectatione, instillarent. Hæc ergo hisce temporibus inchoata, magna, Davide & Salomone rerum potientibus, incrementa ceperunt, ut suis dicetur locis.

[21] [acta occasione regis Saul.] At nunc, quæ gessit Samuel circa regem Saulem, prosequamur cum Scriptura ibidem a ℣. 17: Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha, & ait ad filios Israël: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego eduxi Israël de Ægypto.. Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis, & tribulationibus vestris, & dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras & per familias. Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, & cecidit sors tribus Benjamin. Et applicuit tribum Benjamin & cognationes ejus, & cecidit cognatio Metri, & pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, & non est inventus. Et consuluerunt post hæc Dominum, utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi. Cucurrerunt itaque & tulerunt eum inde, stetitque in medio populi.. Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus.. Et clamavit omnis populus, & ait: Vivat rex. Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, & scripsit in libro, & reposuit coram Domino: & dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. Annales citati ad annum 2963 num. 1 agunt de illis comitiis; de aliis vero, quibus Saulis regnum est instauratum in Galgala, sic loquitur Textus sacer cap. 11: Dixit autem Samuel ad populum: Venite, & eamus in Galgala, & innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, & fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala. Hæc ibi de comitiis populi Israëlis: recensendis autem ad ea commentationibus me non interpono, ne hic Commentarius plus æquo excrescat, & ne agam partes interpretis sacræ Scripturæ potius, quam historici collectoris. Audiamus ergo jam, quidnam fecerit noster sanctus Vates in comitiis, quæ in Galgalis habita sunt.

§ III. Innocentia vitæ, reprehensio populi miraculo confirmata; acta circa Saulem; mors, sepultura, planctus, elogia.

[Nihil habet Israël, de quo Samuelem accuset; qui dum hunc reprehendit,] Libro 1 Regum cap. 12 ℣ 1 & seqq. ista memorant divina Eloquia: Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, & constitui super vos regem. Et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui & incanui: porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. Loquimini de me coram Domino, & coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: & contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, & testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. Habemus hic testimonium, confirmatum juramento per Deum ac regem, de innocentia vitæ ac virtute Samuelis extra omnem reprehensionem positæ. Postea ibidem ℣. 6 & sequentibus arguit Israëlem de ingrati animi vitio erga Dominum, cujus beneficia in eum collata recenset. Ad hæc, hortatur ut Domino serviat.

[23] Denique Vir sanctus dicta sua prodigio confirmat, [miraculum] dicens: Sed & nunc state, & videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, & dabit voces & pluvias, & scietis & videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Et clamavit Samuel ad Dominum, & dedit Dominus voces & pluvias in illa die. Et timuit omnis populus nimis Dominum & Samuelem, & dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.

[24] Brevis observatio videtur hic esse opportuna ad declarandam hujus prodigii magnitudinem. [patrat.] Si miraculum hoc fuit, ut revera fuit, inquit Salianus ad annum mundi 2963 num. 72, utpote divinitus impetratum, & datum in signum a Deo toti populo, oportuit ut ratione temporis, quo hæc tonitrua & pluviæ contigerunt, naturæ viribus fieri non possent, licet alioqui pluviæ & tonitrua naturæ vim non superent. Oportuit quoque, ut minime dubium & controversum esset miraculum, aërem tum plane sudum fuisse ac serenum, nullasque pluvias tempore triticeæ messis solere contingere. Id quod Hebræi quidam apud Vatablum asserunt, imo a XVII Martii usque ad mensem Octobrem negant pluere. Prophetiæ Amos cap. 4 ℣. 7 hæc dicuntur: Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem. S. Hieronymus hic, Numquam, ait, in fine mensis Junii sive in mense Julio, in his provinciis (de omnibus regionibus Orientis sermo est) maximeque in Judæa pluvias vidimus. Denique in Regum libris pro signo magno atque portento diebus æstatis & messis orante Samuele pluviæ concitatæ sunt.

[25] Jam vero ad libri 1 Regum caput 13 progrediamur, ubi inveniemus alia, [Breviter perstringuntur nonnulla,] quæ ad S. Samuelem spectant. Ea autem huc transcripsisse in compendio sufficiet. Ibidem itaque invenies victos a Saule Philisthæos maximo apparatu adversus Israëlem armari; territos Hebræos in antris latitare; Saulem vero, quia non exspectato. Samuelis adventu obtulit holocaustum, reprobari a Domino &c. Et hæc quidem de Saulis reprobatione ita ibi describuntur: Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad & Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, & non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, & pacifica. Et obtulit holocaustum. Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat. Et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, & tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas, dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, & faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum. Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quæ præcepit tibi &c.

[26] [quæ egit Propheta circa Saulem.] Inter alia, quæ sanctissimo nostro Vati revelata sunt a Domino, fuit peccatum Saulis in præda Amalecitana. Res gesta describitur lib. 1 Regum cap. 15. Hæc autem ejus est summa. Postquam Saul fuisset missus a Domino, ad funditus deledos Amalecitas, reservassetque Agag eorum regem ac multam prædam, a Samuele arguitur inobedientiæ, a regno rejicitur, & reprobatus ab eo lugetur. De his Salianus ad annum mundi 2968, anno ante Christum 1085, aliique Scripturæ interpretes. Anno autem proxime sequenti agit idem scriptor de luctu Samuelis super Saule, ac unctione Davidis in regem (Adeat lector librum 1 Regum cap. 16.) De eodem vero rege infestas sibi Saulis manus fugiente, & ad Samuelem in Ramatha digresso, amborumque inde discessu in Naioth, cap. 19, & Salianus ad annum mundi 2973. His ita hactenus summatim expositis, quæ magnus ille Porpheta fecit tempore vitæ suæ, restat, ut de ejus morte, aliisque rebus eamdem subsecutis loquamur.

[27] [Mortis tempus] Textus sacer 1 Regum cap. 25 ℣. 1 habet ista: Mortuus est autem Samuel & congregatus est universus Israël, & planxerunt eum, & sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. De anno mortis ac ætatis ejus non est mihi animus operosam disputationem texere. Calmetus ad caput citatum innectit Samuelis mortem anno mundi 2947, anno ante Christum 1057, anno autem ætatis circiter nonagesimo octavo. Salianus vero illam illigat anno mundi 2977, anno ante Christum 1076; & ibidem num. 3 hanc annorum Samuelis rationem signat: Contigit hæc mors juxta chronologiam, quam initio magistratus Heli constabilivimus, anno ætatis 77, initi magistratus 38, quem iniit annos natus 39. Labbeus in Compendio chronologico historiæ sacræ & profanæ tomo 1 eumdem annum mundi 2977, ante Christum vero 1077, morti ejus assignat, ætati autem annos 77 tribuit. Duobus ante Saulem annis e vita excessisse, ibidem dicitur secundum Josephum & Clementem Alexandrinum. Plura de hoc biennio observat Salianus ad annum, quem paullo ante ex ipso citabam, num. 1 & 2. In scholiis autem, quæ post eumdem istum annum ponuntur, Hebræorum refutatur sententia, qui volunt Samuelem vita functum mensibus quatuor ante Saulis obitum, prout ibidem invenies: hæc enim, quæ de ratione chronologica apud alios legenda assignavi, ad præsens institutum sufficiunt. Ratio temporis, quam initio hujus Commentarii præfixi, est Saliani, in ejusque supputatione ibi a me posita.

[28] Ad mortis causam quod spectat; Salianus mox allegatus Apparet, inquit ibidem num. 4, mortuum sanctissimum Senem, mœrore magis animi quam annorum pondere degravatum, [ac causa; sepultura] & pertæsum præsentis rerum status, nec parum perturbatæ Reip. in ejus capite vehementer ægrotante, a Deo petiisse, ut auferret animam suam. Deinde hoc argumentum pluribus prosequitur laudatus auctor; qui ibidem num. 7 de sepultura ac funere subdit ista: Cum autem Scriptura dicit sepultum in domo sua in Ramatha, intelligit sepultum in proprio & domestico majorum suorum sepulchro, ut ait Sa. Intelligendum tamen est in spelunca aliqua plura fuisse sepulchra sive conditoria propriis distincta notis .. & in eorum aliquo Samuelem sepultum. Alioqui quomodo ejus reliquiæ secerni ab aliis, & transferri potuissent? Quod mox ab Arcadio imperatore factum fuisse dicemus. Legimus autem in Itinerario Benjamin, quod Arias Montanus Latinum fecit, corpus Samuelis in Ramatha in synagoga custoditum fuisse, inde autem a Christianis translatum in Silo, magnumque illi templum excitatum, positumque Prophetæ sepulchrum, oppido autem datum nomen S. Samuel de Silo. Hæc ibi. (Sed Rabbini Benjamin dictum improbat Quaresmius Operis inferius num. 36 citandi cap. 5 pag. 727.) Significat quoque Scriptura singularem funeris hujus celebritatem, qualem in funere Mosis, Aaronis, Josue, aliorumque id genus heroum legimus. Neque admodum dubitaverim, regem ipsum funus honorare voluisse, vel ut ne ingratus adversus illum videretur, a quo valde olim dilectus fuerat, & in regium thronum subvectus, vel ut toti populo gratificaretur, cui Samuel fuerat acceptissimus; idque Lyranus affirmat in cap. 28 lib. 1 Reg. in illa verba: “Et intellexit Saul” &c. Crediderim etiam neque planctus per 30 dies, nec lamenta funebria defuisse, qualia Moysi & Aaroni præstita legimus. (Vide Numerorum cap. 20 in fine, & Deuteronomii cap. 34 ℣. 8) Josephus enim ait populum in longum tempus luctum prorogasse. Post hæc pergit idem Annalium conditor num. 8:

[29] Congregatus quoque dicitur universus Israel, [luctus populi Israëlis:] vel aliquibus publico nomine de singulis urbibus in Ramatha venientibus, vel pluribus in locis magistratu ei justa persolvente. Itaque luxisse populum ait Josephus, non quasi in publico funere, sed quasi ad unumquemque proprie hæc orbitas pertineret. Decebat quippe universum Israëlem illius decorare funus, qui universæ vitæ suæ partes a prima infantia ad ultimam senectutem in totius populi salute vel precibus procuranda apud Deum, vel sapientissima integerrimaque gubernatione promovenda posuisset. Hanc materiam per varias deinde hominum classes deducit. Legi etiam possunt quæ ibidem habet num. 10 & sequentibus, ostendens Samuelem fuisse Christi figuram ante ortum, in ortu, in vitæ progressu, in fundatione collegiorum propheticorum, in prophetia, in sacerdotio extra ordinem, in reconciliatione populi, in prodigiis, victoria de Philisthæis, filiorum malitia, fletu pro Saule, unctione regum, Dei in ipsum amore. Atque hæc quidem singularem conciliant æstimationem Viri hujus sancti, tot nempe ac tantis gratiarum ornamentis a munificentissima Dei manu in illum congestis, ut typum repræsentarit Domini nostri Jesu Christi, qui est Sanctus Sanctorum. At de Samuelis sanctimonia, publicis tum in Ecclesia Latina tum in Græca honoribus condecorata, dicetur inferius. Nunc interea temporis promamus nonnulla elogia, quibus a Spiritu sancto variæ ejus illustrantur dotes.

[30] [elogia.] Propheta regius psalmo 98 ℣. 6 & 7 annumerans eum Moysi & Aaroni indicat magni apud Deum valoris fuisse intercessionem ipsius. Sic enim dicit: Moyses & Aaron in sacerdotibus ejus, & Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, & ipse exaudiebat eos &c. Jeremias cap. 15 ℣. 1 inter potentissimos apud Deum patronos eum ponit, quando significat, ne vel ipsis quidem illius precibus flectendum Dominum: sic enim Propheta loquitur: Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses & Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice illos a facie mea & egrediantur &c. Longius est elogium ac prorsus singulare, quod S. Samueli datur Ecclesiastici cap. 46 a ℣. 16: Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, & unxit principes in gente sua. In lege Domini congregationem judicavit, & vidit Deus Jacob, & in fide sua probatus est propheta. Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis: & invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. Et intonuit de cælo Dominus, & in sonitu magno auditam fecit vocem suam, & contrivit principes Tyriorum, & omnes duces Philisthiim: & ante tempus finis vitæ suæ & sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, & Christi; pecunias & usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, & non accusavit illum homo. Et post hoc dormivit, & notum fecit regi, & ostendit illi finem vitæ suæ, & exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis.

§ IV. Cultus in Oriente & Occidente; translatio corporis; ædes sacræ, monasteria.

[31] [Colitur apud Græcos aliosque populos,] Celeberrima S. Samuelis memoria claruit in Oriente apud Græcos, aliosque populos, qui eorum ritum sequuntur, sicut patet e Fastis sacris, hac die XX Augusti illum annuntiantibus, videlicet Typico, quod vocatur S. Sabbæ, Menologio nostro Slavo-Russico Sparwenfeldiano, Kalendario Ruthenorum apud Possevinum, item alio festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ apud Waddingum in Annalibus Minorum tom. 3 pag. 499, Martyrologio nostro Arabico-Ægyptio, ac apographis nostris Græcis. Satis erit in rem nostram, huc transcribere unam alteramve annuntiationem. Menæa magna Græca typis edita sic Sanctum referunt: Memoria sancti ac gloriosi prophetæ Samuelis. Annuntiationem sequuntur hi versus:

Μύσας τελευτῇ καὶ Σαμουὴλ βλέπων,
Τὸ ζῶν ἀεὶ φῶς καὶ τελευτήσας βλέπει.
Βῆ δ᾽ ὁράων μέλλοντα Σαμουὴλ εἰκάδι ἔνθεν.

Clausis ocellis moritur & Samuel Videns,
Semperque vivam mortuus lucem videt.
Vicena migrat Samuel, cui visa futura.

Allusionem poëtæ sic expono. Samuel, qui, quod esset propheta, Videns est dictus (Vide supra § 2 num. 18) videre desiit per mortem corporis, sed per visionem beatificam etiam post mortem videt lumen, quod semper vivit, & numquam deficit. Quæ ibidem deinde leguntur de Propheta nostro in Officio hujus dici, non transcribo. Singularis est titulus martyris, quo annuntiatur in nostro apographo Slavo-Russico Sparwenfeldiano paullo ante allegato, si non exoticus; apud Waddingum citatum signatur cum titulo confessoris.

[32] Vetustissima etiam est S. Samuelis memoria in Fastis Latinis. Notatur quippe hoc die in Martyrologio, [uti & apud Latinos.] quod apud nos sub nomine Bedæ jam pridem editum est; illum quoque referunt Rabanus, Romanum vetus seu parvum, Ado, Usuardus ac Wandelbertus, qui de eo sic canit:

Tertia post denam Samuele excellet, ab ipsis
Quem Domino cunis genitrix devota sacravit.

Martyrologium Romanum, quo nunc utitur Ecclesia Dei, his verbis eum memorat: In Judæa sancti Samuelis prophetæ, cujus sacra ossa, ut beatus Hieronymus scribit, Arcadius augustus Constantinopolim transtulit, & prope Septimum collocavit. De translatione ista illico plura trademus. Sancti nostri festum, tamquam unum e celebrioribus, rubrica notatur a Jobo Ludolfo in Fastis Æthiopicis ad diem III Junii: de qua re tunc apud nos in Prætermissis dictum est. In Isagoge chronologica ad Opus chronologicum, auctore Calvisio editum Francofurti ad Oderam anno 1620, pag. 14 in Calendario Juliano signatur Samuel die XXIX Januarii.

[33] Dubium non est, quin publicæ sancti Prophetæ venerationi summa accesserit propagatio & incrementum e solenni illa ac famosa translatione sacrorum ejus lipsanorum, [Ossa, teste S. Hieronymo, Chalcedonem delata sunt sub Arcadio imp.] quæ ineunte seculo quinto facta, & S. Hieronymi tunc viventis gravissimis contestata est verbis libro Adversus Vigilantium, ubi istius hæretici impietatem castigat, ejusdemque insaniæ asseclas nostri temporis hagiomachos insigni pudore afficere deberet, si non omnem prorsus frontem exuissent: Dolet, inquit iste sanctus Doctor, Martyrum reliquias pretioso operiri velamine, & non vel pannis vel cilicio colligari, vel projici in sterquilinium; ut solus Vigilantius ebrius & dormiens adoretur. Ergo sacrilegi sumus, quando Apostolorum basilicas ingredimur? Sacrilegus fuit Constantius imperator, qui sanctas reliquias Andreæ, Lucæ & Timothei transtulit Constantinopolim, apud quas dæmones rugiunt, & inhabitatores Vigilantii illorum se sentire præsentiam confitentur? Sacrilegus dicendus est & nunc augustus Arcadius, qui ossa beati Samuelis longo post tempore de Judæa transtulit in Thraciam? Omnes episcopi non solum sacrilegi, sed & fatui judicandi, qui rem vilissimam & cineres dissolutos in serico & vase aureo portaverunt? Stulti omnium ecclesiarum populi, qui occurrerunt sanctis reliquiis, & tanta lætitia, quasi præsentem viventemque Prophetam cernerent, susceperunt: ut de Palæstina usque Chalcedonem jungerentur populorum examina, & in Christi laudes una voce resonarent? Videlicet adorabant Samuelem, & non Christum, cujus Samuel & levita & prophetes fuit. Mortuum suspicaris, & idcirco blasphemas. Lege Euangelium: “Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: non est Deus mortuorum, sed vivorum”. Ex sequentibus discimus tempus & alia, quæ huc pertinent.

[34] Chronicon Paschale a Cangio editum pag. 308 hæc memorat: [anno 406, ac Constantinopolim invectæ:] Indictione IV Arcadio augusto VI & Probo Coss… Eodem anno, allatæ sunt Constantinopolim reliquiæ S. Samuelis per Scalam Chalcedonensem mense Artemisio, ex a. d. * XIV Kal. Jun. præeuntibus Arcadio augusto, & Anthemio præfecto prætorio & ex-consule, Æmiliano præfecto urbi, ac universo senatu: quæ quidem ad aliquod tempus depositæ sunt in sanctissima Magna ecclesia. Theodorus lector ab Henrico Valesio vulgatus pag. 568 Arcadii temporibus, inquit, Attico patriarcharum obtinente, allatæ sunt Constantinopolim reliquiæ sancti Samuelis, & depositæ sunt in ecclesia ejusdem Prophetæ prope Septimum, ante diem duodecimum Calendas Julii. Chronicon Alexandrinum sub eadem Indictione, imperatore, consulibus, at die XIV Calendas Junias rem gestat narrat conformiter ad Chronicon Paschale citatum. Characteres isti chronologici denotant annum æræ vulgaris 406. At quid de die?

[35] [quo die?] Pagius in Critica Baroniana ad dictum annum num. 15, citatis auctoris Chronici Alexandrini verbis, observat ista: Dies XIX mensis Maii incidebat hoc anno in diem Sabbati; ideoque nondum usus ferebat, ut Sanctorum translationes diebus Dominicis fierent, sed tantum annis Quinquennalibus, & id genus festis additis, qualis est præsens, quo Arcadius quinta Quinquennalia exhibuit. Theodorus-Lector lib. 2 ait reliquias S. Samuelis depositas esse ANTE DIEM XII Kalend. Jul., ut videre est apud Baronium, id est die XX mensis Junii, in quem hoc anno feria quarta cadebat. Quare quoad diem & mensem error est in alterutro ex his duobus auctoribus. Ita ille. Verumenimvero etiamsi videatur credibile, Chronicum Paschale & Alexandrinum, uti & Theodorum lectorem voluisse signare diem prorsus eumdem, cum adeo parva sit discrepantia inter ιβ᾽ Ιοὐλίων, & ιδ᾽ Ιοὐνίων, ut error potuerit irrepere in textum ejusdem Theodori, qui in hoc supposito esset corrigendus ex utroque isto Chronico, quod mensem Artemisium seu Maium conjungit cum XIV Kalendas Junii; tamen quia in editione Valesiana Theodori Lectoris diserte & expreße scribitur πρὸ δώδεκα (non vero litteris Græcis numeralibus ιβ᾽) καλανδῶν Ιοὐλίων, id est, ante diem duodecimum Calendas Julii, videtur mihi alia ineunda via, ut tres allati textus componi utcumque inter se queant, formando hanc conjecturam. Quid ni ergo fieri possit, ut Theodorus voluerit notare diem, quo reliquiæ delatæ fuerint e magna ecclesia ad ecclesiam S. Samuelis eodem fortasse anno 406, cum non distinguat tempus, quo res illa acciderit, a tempore quo perlatæ sint Constantinopolim, ubi ecclesia S. Samuelis potuit antea fuisse condita. Quidquid sit, rem non accidisse post annum 407, illud argumento est, quod eam innectat Arcadii temporibus, qui diem clausit extremum Kalendis Maii anno 408, prout videre datur apud Pagium in Critica Baroniana ad istum annum num. 2, & alios. De S. Attico, cujus supra mentio facta est, agitur apud nos die VIII Januarii a pag. 473, & in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum tomo 1 Augusti mensis prævia, pag. 32 * & sequentibus.

[36] [Corrigitur auctor aliquis, qui locum S. Hieronymi non recte intellexit.] Verbulo hic observo, illa, quæ supra retuli ex S. Hieronymo, Sacrilegus dicendus est & nunc augustus Arcadius, qui ossa beati Samuelis longo post tempore de Judæa transtulit in Thraciam? Omnes episcopi non solum sacrilegi &c.? a sancto illo Patre scripta esse per antiphrasim, quasi diceret: Non sumus sacrilegi quando Apostolorum basilicas ingredimur. Sacrilegus non fuit Constantius imperator &c. Sacrilegus dicendus non est & nunc Augustus Arcadius &c. Omnes episcopi non solum non sacrilegi &c., uti e sensu loquentis manifestissimum est; proin mirari satis non possum, quomodo Quaresmius in Historica Terræ sanctæ elucidatione tomo 2 pag. 727 agens de sepulcro S. Samuelis, non assecutus fuerit melius sensum S. Hieronymi. Sic enim habet: In præsentia locus ille sacro pignore privatus est: ut enim docet S. Hieronymus contra Vigilantium, sacrilegus augustus Arcadius illius ossa longo post tempore ex Judæa transtulit in Thraciam.

[37] Quæres quo e loco sacra Prophetæ pignora sint translata Constantinopolim? [E quo loca Sancti ossa] S. Hieronymus supra dicebat de Judæa; sed locum pluribus non determinat. Corpus post Sancti mortem sepultum in domo sua in Ramatha, sicut ante num. 27 dictum est. Inde autem a Christianis translatum in Silo, magnumque illi templum excitatum, positumque Prophetæ sepulcrum; oppido autem datum nomen S. Samnel de Silo, ex Itinerario Benjamin, num. 28 narratum est. Qui testimonium istius Itinerarii pro vero habet, videtur debere consequenter admittere, reliquias illas e dicto oppido esse Constantinopolim avectas. Verum, inquit Quaresmius loco citato pro sepulcro in Ramatha, & contra dictum istius Benjamini, probabilius quod prius dictum est, Scripturæ & adhuc perseveranti traditioni conformius, & docent qui de sanctis locis scripserunt, & in præsentia in partibus istis nulla extat memoria dicti illius Rabbini. Adde, quod non videatur verosimile, hoc a Judæis fuisse permissum. Magnam quippe Judæi habuere curam, ut mortuorum suorum sepulcra inviolata conservarent, cui si eorum adjungas religionem, qua sepulcra Prophetarum prosequi se ostenderant, etiam illorum, quos occiderant patres eorum, secundum illud, quod Christus ipsis exprobrat Matthæi cap. 23 ℣. 29 & 30: Væ vobis Scribæ & Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra Prophetarum, & ornatis monumenta justorum, & dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Et Lucæ cap. 11 ℣. 47 & 48: Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. Profecto testificamini, quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. Hæc inquam, si prædictis adjungas, videtur mihi magis ad verum accedere, quod sancti nostri Vatis reliquiæ sint inventæ in sepulcro ejus in Ramatha, & inde Constantinopolim transvectæ.

[38] Ramatha autem vicina Lyddæ seu Diospoli, in via quæ a Joppe fert Hierosolymam, [sint Constantinopolim transvecta.] notatur apud Cellarium in Notitia orbis antiqui lib. 3 cap. 13, pag. 323. Nostris temporibus, ait Quaresmius pag. 728, cernuntur in illius (proxime egerat de sepulcro Sancti) eminenti situ ingentes ruinæ, signa magni præcxistentis ædificii. Locum possident Turcæ, estque illorum mesquita: a cujus ingressu arcentur Christiani: ideo transeuntes ipsum a longe salutant. Ibidem etiam agit de fonte Samuelis; qui forte sic appellatus, uti addit, a loco proximo sancti Samuelis. Ad illum pietatis ergo, &, ut defessi ex itinere peregrini se recreent, divertunt. Quo cum pervenerint, hausta aqua, sub quadam rupe vel arboribus se recipientes, cibum cum benedictione sumunt, & recreati, cœptum versus Jerusalem prosequuntur iter. Hunc fontem illum esse credo, cujus meminit Adrichomius in Ephraim num. 79, dum de Ramatha loquens ait: “Describitur & fons juxta Ramatha salubris aquæ”.

[39] Proximum est, ut jam dictis superaddamus nonnullas ædes sacras & monasticas, Sancti nomine insignitas. [Ædes sacræ & monasteria. S. Samuelis.] De templo Constantinopolitano prope Septimum sive Hebdomum, memini supra num. 34 occasione translationis reliquiarum; de qua etiam ecclesia Cangius lib. 4. Constantinopolis Christianæ a pag. 104, & illam observat corruisse eo terræ motu, qui anno 31 Justiniani Magni accidit, ut est apud Theophanem pag. 196 editionis regiæ Parisinæ; id est anno æræ vulgaris 557. Videri potest Baronius & Pagius ad istum annum. Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hac die XX Augusti, De templo, ait, in honorem ejusdem Prophetæ Samuelis erecto meminit Procopius lib. 5 De ædificiis Justiniani imperatoris. Pro qua re idem auctor citatur a Saliano ad annum mundi 2977 num. 18. Sed ego apud istum auctorem lib. 5 cap. 9 pag. 107 impressionis regiæ Parisiensis, ubi agit de instauratis in Palæstina ac in reliquo Oriente monasteriis, templis &c., reperio tantum ad rem nostram in monasterio S. Samuelis puteum ac murum constructum, illo fortasse loco, e quo ejus reliquiæ fuerant extractæ. Cum autem dicatur Sancti fuisse monasterium, fieri potuit, ut templum sub ejusdem nomine ibidem etiam exstiterit, tametsi apud Procopium non inveniam illud clare expressum. Duo alia monasteria Constantinopoli commemorat Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 161, alterum quidem Samuelis κατὰ τὸν Σκύθην, cujus monasterii abbas Paulus concilio Constantinopolitano sub Mena interfuit cum ceteris urbis abbatibus, anno Christi 536; vide Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 110; alterum vero ibidem signat Cangius Samuelis in Sycis, seu in regione Sycæna, τοῦ Σαμουὴλ ἐν Συκᾶις.

[Annotata]

* i. e. ante diem

§ V. Samuelis scripta, apparitio famosa post ejus mortem Sauli facta.

[Adscribuntur Samueli] Anno 1703 editum est Neapoli opus, quod inscribitur Archivorum veteris Testamenti libri tres, auctore P. Scipione Sgambato Societatis nostræ sacerdote. Libro 2 titulo 19, qui est Samuel, a pag. 278 scribit auctor ad præsens nostrum institutum sequentia: Hebræi tres sacros libros ei tribuunt, Judicum, Samuelis, id est, Regum primum ac secundum, & Ruth. Liber Judicum non modo Hebræis, sed multis nostrorum scriptorum creditur a Samuele scriptus, in quibus est S. Isidorus lib. 6 Originum cap. 2. Ex Hebræis satis est, quod in Bava Bathra cap. 1 dicitur, quam Judæi omnes sequi coguntur. Causæ cur id vero proximum censeri possit, hæ sunt. Librum Judicum nemo melius scribere potuit, quam ultimus judex: hic autem Samuel fuit: nam neque aliquis illo prior id opus aggredi debuit, aut facile potuit, tam turbulentis Reipublicæ illius temporibus; neque posterior. Quo pacto enim Samuel Regum historiam scriberet, si nemo priora tempora in annales retulisset? Samuel igitur, qui velut Janus aut Cecrops utrumque Reipublicæ statum vidit, & Regum historiam literis mandavit & Judicum.

[41] [liber Judicum,] Objicit sibi Sgambatus illus Judicum cap. 1: Jebusæum habitatorem Jerusalem non deleverunt .. : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem usque ad hodiernam * diem. Et mox, Atqui, inquit, Jerusalem nomen est multo serius impositum huic urbi, & Jebusæi etiam diutius quam ad usque Samuelis tempora illic habitarunt. Sed neutrum obstat: nam Hierosolymæ quidem nomen quo tempore primum sit impositum non constat; nec quidquam refert, quod Jebusæi diutius ibi sint morati, modo Samuel dicere potuerit: Usque ad hodiernam diem, ut notant R. * Levi Gersonides, & R. David Kimchi. Alterum quod objicit laudatus auctor, desumitur e cap. 18, ubi dicuntur ista: Posueruntque sibi sculptile, & Jonathan filium Gersam filii Moysi, ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ: mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. Vim autem argumenti in eo ponit, quod captivitas, cujus hic locus meminit, multo post Samuelis tempora accidit. Et sic ad illud respondet: Hoc argumentum ut solvant Hebræi quidam, R. Salomonem confutant, qui hoc loco CAPTIVITATEM TERRÆ explicat eam, quæ accidit sub Sennacherib, atque ipsi intelligunt captivitatem arcæ, quæ erat in Silo, quæ accidit tempore Heli pontificis. Quid autem ad illa reponat, huc non transcribo. Summa est, inquit, si captivitas hoc loco intelligatur ea, quæ sub Sennacherib accidit, aut Samuelem prophetice hoc scripsisse, aut ab aliquo e posterioribus prophetis, vel ab Esdra esse hoc additum, ut quidam opinantur. At quænam insuper Samueli tribuantur scripta, sic pergit recensere Sgambatus:

[42] Libri duo Regum apud Hebræos Samueli adscribuntur, [libri duo Regum, ac liber Ruth.] cujus & nomen ferunt. Ex nostris S. Isidorus loco citato ei tribuit solum primum. Et sane secundus ea continet, quæ post mortem Samuelis acciderunt. Primi quoque libri cap. 25 ℣. 1 narratur Samuelis mors; quare inde ad 31, quo liber absolvitur, non possunt esse Samuelis. Licet enim Samuel propheta fuerit, tamen sacros libros historicos non solemus iis Prophetis tribuere, qui ante res illas gestas vixerunt. Neque idem stylus est, quo Prophetæ narrant præterita, & quo futura prædicunt. Quare licet apud Hebræos nomen duorum librorum e Samuele inditum sit ob viri eximiam gloriam; tamen ab eo nihil aliud scriptum, quam primi libri cap. 25, probabile esse censet post auctores quos citat. Libellum Ruth .. scriptum a Samuele, confirmant, inquit, Hebræi hac conjectura, quam verbis Aben Jechiæ initio Comm. in Cantica Cant. profert pag. 280; cui adjungit Driedonem, Genebrardum aliosque. In fine libri 1 Paralipomenon sic legitur: Gesta autem David regis priora & novissima scripta sunt in libro Samuelis Videntis, & in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis. Ad librum Samuelis quod spectat; eum putat R. Salomon esse Regum primum & secundum; alii Commentarium Samuelis, in quo ea continebantur, quæ usque ad ejus vitæ finem acciderunt; qui deinde translatus est in primum Regum. Et hoc vero similius, quod & Bellarminus in Scriptoribus ecclesiasticis in Samuele existimavit, prout observat Sgambatus. Libro 1 Regum cap. 10 dicitur scripta fuisse a Samuele lex regni; sed hæc, inquit, Bellarminus, non videtur extare. De materia in hoc libro contenta agit Sgambata pag. 281.

[43] Famosa Samuelis apparitio, quæ post ejus mortem facta est regi Sauli, [Variæ sunt de apparitione Samuelis] describitur lib. 1 Regum cap. 28, longæque controversiæ, distractis super ea re diu multumque eruditorum scriptorum ingeniis, materiem præbuit, nondum hactenus legitimæ auctoritatis oraculo decisa in Ecclesia Dei. Calmetus Commentario supra citato præmittit a pag. XXIII Dissertationem de præsenti controversia. Opiniones varias circa eamdem proponit, quosdam esse dicens, qui velint, apparitionem illam fuisse Pythonissæ illusionem, quæ Saulem decipere voluerit, eique persuadere, quod Samuelem vidisset, quamvis nihil omnino viderit. Sed hanc opinionem censurat tamquam temerariam, periculosam, & Textui sacro contrariam. Alii tenent, Samuelem vere apparuisse Sauli, sed in modo, quo id contigerit, discrepant; illum ibi dictus auctor exponit. Deinde aliam opinionem affert, quæ dicit, dæmonem apparuisse, & Pythonissæ ac Sauli insidias struxisse.

[44] [sententiæ] Denique alios esse indicat, qui velint, nec Samuelem, nec dæmonem fuisse, sed phantasma vel figuram Samuelis, quam Deus ministerio angelorum vel potentia sua immediata spectabilem stiterit. Sententiis illis ita propositis, præcipuas singularum probationes per suæ Dissertationis decursum extendit, eamque amplectitur, quæ censet, non alium nisi verum Samuelem apparuisse, prædictionesque ejus esse veras prophetias, hoc nixus axiomate, de quo inter omnes convenit, videlicet in exponendis Scripturis sacris, quantum fieri potest, inhærendum esse sensui, quem primo verba nobis repræsentant, & non recurrendum ad explicationes remotas, quæsitas, improprias & singulares, nisi quid obstet. Jam vero cum nihil in historia, qua de agimus, occurrat, quod ad sensum improprium & alienum cogat recurrere; consequens est, ut Scriptura hic intelligenda sit in sensu proprio ac litterali.

[45] [Quænam] Salianus ad annum mundi 2979 postquam num. 75 statuisset primo, Samuelem in hac apparitione non revixisse, neque corpus ejus, quod ante biennium ab anima separatum fuerat, ei rursum per veram resurrectionem fuisse copulatum: id enim nemo, uti addit, factum dicit, sive a Deo, cujus unius illa est actio, sive a dæmone, magicis incantationibus provocato, neque id ad veram Samuelis apparitionem necessarium est &c. Statuimus, inquit num. 76, secundo, animam Samuelis vere ex inferis excitatam fuisse, ac Sauli apparuisse. Hæc est apertissima Scripturæ sententia hoc loco, quæ nisi quid obstet, in simplici ac propria verborum significatione accipienda est. Nihil autem obstare, ex sequentibus intelligetur. Vocat autem Scriptura sexies eum qui suscitatus est, Samuelem: id cum de integro composito accipi non possit, ut diximus; de anima ejus accipiendum est: nec est ullum verbum, ex quo pro Samuele, imaginem ejus aut figuram accipiendam esse, suspicari possimus, quod tamen necesse erat, ne lectores inducerentur in fraudem. Cum enim Ciceronis aut Salustii aut Romæ imagines pro rebus ipsis accipiuntur, id ex rerum circumstantiis satis intelligitur, alioqui vitiosa, fallax & captiosa esset oratio. Probationes, quas pro sua sententia affert idem Salianus, legi apud ipsum pluribus deinde possunt. At quid de forma seu specie externa, qua Samuel visibilis Pythonissæ apparuit? Nam si corpus ejus non revixit, quomodo apparuit verus Samuel?

[46] [aliis præferenda.] Satis est, ut idem auctor præmiserat num. 75, ut apparuerit in aëreo corpore, ut angeli quondam Abrahamo, & sæpe deinceps: quæ doctrina, citatis ibidem pro ea auctoribus, plane communis ab ipso vocatur. Neque enim, uti prosequitur, de Samuele a mortuis excitato scriptores dissentiunt, sed de anima ejus, verene evocata venerit, an ejus loco dæmon, aut phantasma quodpiam. Pro vera ac reali hac evocatione videtur sufficere, ac rem omnino conficere vel unicum hoc Spiritus sancti de Samuele effatum Ecclesiastici cap. 46 ℣. 23: Post hoc dormivit, & notum fecit regi, & ostendit illi finem vitæ suæ, & exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis. Quæ verba quo modo, & qua veri specie ad illusoriam, phantasticam vel diabolicam apparitionem detorqueri possunt? Præcipua, si non unica difficultas, quæ reali isti apparitioni saltem in speciem incommodat, in eo consistit, quod diabolo ac incantationibus videatur tribui potestas evocandi animas Sanctorum. Dixi in speciem: nam difficultas ista solvi potest primo, dicendo Deum prævenisse artes magicas Pythonissæ, & evocasse Samuelem ante, quam easdem mulier illa adhiberet. Secundo, Samuelem sola Dei potentia ac voluntate apparuisse, diabolicis superstitionibus ad illam actionem non concurrentibus. Tertio denique, a Deo vel angelis, ipsius jussu formatum esse Samueli corpus ex aëre, vel, si vis, imaginem ejus, quæ illum repræsentavit, ac Sauli responsum dederit. Sed hæc pro nostro instituto plus quam satis. Nos itaque etiam nomen profitemur nostrum inter illos auctores, qui veram ac realem Sancti apparitionem tenent.

[Annotata]

* Vulgata habet præsentem

* i. e. Rabbinus

DE SANCTO AMATORE EREMITA
IN CADURCENSI GALLIÆ PROVINCIA,

Seculo I AUT III, VEL FORSAN EXEUNTE V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amator eremita, in Cadurcensi Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 5405

AUCTORE G. C.

§ I. Notitia loci, in quo Sanctus colitur, & quis qualisque hic Vir fuerit.

Oppidum Galliæ in Cadurcensi provincia, quod Latine Rupes Amatoris, & vernacule Roquemadour appellatur, situm est prope Duranium fluvium, & quinque leucis a Sarlato in Orium, [Assignatur locus in Gallia,] & octo a Cadurco in Septemtrionem distat. Huic loco, qui nunc peregrinationibus votivis & miraculis Deiparæ celeberrimus est, S. Amator nomen suum indidisse, ex eoque ad cælum migrasse traditur, ut mox infra patebit. Porro sacellum hujus loci, quod S. Amator in honorem Deiparæ Virginis exstruxisse dicitur, anno 1479 ab episcopo Tutelensi restauratum est, ut Stephanus Baluzius in Historia sua Tutelensi lib. 3 cap. 12 pag. 229 testatur his verbis: Anno MCDLXXIX Dionysius episcopus oratorium beatæ Mariæ Rupis Amatoris supereminentis rupis fragmento, ut ait Bertrandus Turrianus, compressum erexit funditus, & quantum potuit ampliavit, & Missam alta voce celebrandam diebus singulis in honorem ipsius Virginis instituit, & congruo redditu stabilivit. Exstat apud Rupem Amatoris vetus lapis, in quo hæc scripta sunt: Hoc oratorium saxi ruina collisum dominus Dionysius de Bar, quem Biturix peperit, antistes et dominus Tutellensis erexit funditus et ampliavit anno MCDLXXIX. Nunc videndum, quis iste S. Amator fuerit.

[2] Robertus de Monte, scriptor seculi duodecimi, in Appendice ad Chronicon Sigeberti, [in quo mortuus est hic Sanctus,] quam Lucas Dacherius anno 1651 edidit, ad annum Christi 1170, sive pag. 790 dictæ editionis de S. Amatore habet sequentia: Henricus rex Anglorum perrexit causa orationis ad Rocam Amatoris, qui locus in Cadurcensi pago montanis & horribili solitudine circumdatur. Dicunt quidam, quod beatus Amator famulus beatæ Mariæ, aliquando bajulus & nutricius Domini fuit, & assumpta piissima Matre Domini ad æthereas mansiones, ipse Amator præmonitus ab ea ad Gallias transfretavit, & in prædicto loco eremiticam vitam diu transegit. Quo transeunte & in introitu oratorii beatæ Mariæ sepulto, locus ille diu ignobilis fuit, excepto quod vulgo dicebatur, ibi beati Amatoris corpus requiescere, licet ignoraretur, ubi esset. Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo sexto quidam indigena illius regionis ad extrema veniens, præcepit familiæ suæ, divina forsitan inspiratione, ut in introitu Oratorii corporis sui glebam sepelirent. Effossa itaque terra, corpus beati Amatoris integrum reperitur, & in ecclesia juxta altare positum, integrum peregrinis illud ostenditur, & ibi fiunt miracula multa, & antea inaudita, per beatam Mariam. Ad hunc ergo locum, ut diximus, rex Henricus causa orationis veniens, quia appropinquabat terræ inimicorum suorum, congregata multitudine armatorum, tam equitum, quam peditum, ad orationem perrexit munitus sicut ad prælium, nulli malum inferens, omnibus, maxime pauperibus, in eleemosynis largiter providens. Quid acciderit filio hujus regis, qui spoliavit idem sacellum, quod pater ejus veneratus fuerat, postmodum alia occasione referemus.

[3] [cui Bernardus Guidonis adjungit uxorem,] Interim audiamus Bernardum Guidonis Dominicanum, & postea episcopum Lutevensem, qui huic S. Amatori uxorem adjungit, & apud Labbeum nostrum in Nova Bibliotheca manuscriptorum librorum tomo 1 pag. 629 & 630 adventum utriusque in Galliam sic paucis narrat: Ex Chronicis quoque antiquis pluribus colligitur & habetur, quod ipse beatus Martialis ad partes Aquitaniæ veniens, de pretioso ac virtuoso sanguine beati proto-martyris Stephani secum tulit, habuitque in comitatu suo virum Dei, nomine Amatorem, & uxorem ejus, nomine Veronicam, quæ familiaris exstiterat ac præcordialis amica beatæ Virginis Matris Dei. Isti duo conjuges, scilicet Amator & Veronica, ordinante Deo, attulerunt secum de lacte beatæ Mariæ Virginis benedictæ, de capillis quoque, ac ejusdem Dominæ sotulares; quorum unum posuit beatus Martialis in civitate Vetula, quæ mutata nunc Anicium Græce, quod Latine dicitur Podium, civitas nominatur, quia divinis revelationibus, sicut legitur in gestis ejusdem ecclesiæ, fuit mutata. Alterum vero sotularem sanctissimæ Virginis posuit in Ruthena; de capillis vero Virginis Matris Dei partem posuit in civitate Alvernia, quæ nunc Clarus-mons dicitur; partem vero aliam in Gabalis civitate, quæ translata modo Mimmas vocatur, his quatuor sedibus in honorem Virginis sacratissimæ dicatis.

[4] Deinde Bernardus de felici S. Amatoris obitu, diuturnaque corporis ejus incorruptione, [quæ obiisse dicitur in vico Solaco,] quam superius ex Roberto de Monte retulimus, ita breviter meminit: Amator vero solitariam vitam diligens, in rupe, quæ nunc ab ipso Rupes Amatoris vocatur, diu permansit, altari inibi consecrato a beato Martiale in honorem Virginis Matris Dei, humili quidem loco, sed nunc honorabili universæ terræ, ibique beatus Amator cum corpore, quod adhuc cernitur incorruptum, sanctam resurrectionem exspectat. Hinc ad gesta & mortem uxoris ipsius ita transit: Veronica autem uxor sancti Amatoris beatum Martialem prædicantem ubique sequens & devotissime audiens, tandem confecta senio, in territorio Burdegalensi super mare resedit, capella a beato viro Dei Martiale illic in honorem Virginis Matris Dei ædificata & dedicata, quæ Solac dicitur pro eo, quod Solum lac Virginis Mariæ ibi positum est, aliis reliquiis ejusdem Virginis, quas habebat, alibi distributis. Idem scriptor apud Labbeum tomo 2 Novæ Bibliothecæ manuscriptorum librorum pag. 265 & sequente similia repetit, atque alia phrasi exponit.

[5] Propter rationes paragrapho sequente proferendas nobis non placet etymologia loci, [cujus loci situs indicatur.] qui ab indigenis Solac vocatur, & cujus situm Elias Vinetus in Commentariis suis ad Ausonium Burdigalensem indicat his verbis: Burdigala autem non fuit unica veterum istorum Biturigum Viviscorum urbs: aliam enim Ptolomæus geographus, Strabone annis plus centum posterior, memorat, quam Noviomagum appellat, facitque Occidentalem magis & Septemtrionalem Burdigala, sub eodem meridiano sitam cum Santonum urbe, & æque ad Occasum vergentem, sed Australem magis quam illam unius partis dimidio. Unde colligas, versus ostium Garumnæ sitam fuisse hanc Noviomagum; circa quem locum est Solacus vicus nobilis infra Burdigalam ad octoginta minimum passuum millia. Huic Vineti sententiæ Antonius Dadinus Alteserra lib. 1 Rerum Aquitanicarum cap. XI, & alii geographi Galli passim assentiuntur.

[6] Porro S. Antoninus forsan legit Bernardum Guidonis, [Similia tradit S. Antoninus,] dum parte 1 Chronici sui tit. 6 cap. 25 § 2 de S. Amatore ejusque conjuge inter gesta S. Martialis habet sequentia: Venit autem cum beato Petro Apostolo Romam, & per eum missus fuit in Galliam habens in comitatu suo Amatorem & conjugem ejus Veronicam, quæ familiaris & præcordialis amica fuit Virginis Mariæ. Sanctus vero Amator in rupe, quæ modo Amatoris dicitur, solitariam vitam egit, ibique obiit. Veronica autem sanctum Martialem prædicantem secuta est in territorio Burdegalensi, ibique consenuit, & beatus Martialis totius Aquitaniæ primus ibi altare beatæ Virginis Mariæ ædificavit. Quamvis hic scriptor ex Ordine Dominicano ad cathedram Florentinam evectus doctrina & sanctitate claruerit, tamen apud eruditos non habet magnam auctoritatem in rebus historicis, præsertim antiquis, quia vir iste sincerus & credulus quaslibet narratiunculas, apud alios auctores inventas, bona fide transcripsit.

[7] [de quo Canus severum fert judicium,] Unde Melchior Canus, celebris ex eodem Prædicatorum Ordine scriptor, in Opere de Locis theologicis lib. XI cap. 6 incautos lectores circa historicas Vincentii Bellovacensis, & S. Antonini collectiones ita monet: De Vincentio Valvacensi, & divo Antonio (hoc nomen sanctus præsul antea habuit), liberius judico, quorum uterque non tam dedit operam, ut res veras certasque describeret, quam ne nihil omnino præteriret, quod scriptum in schedulis quibuslibet reperiretur. Ita ad historiam unamquamque existimandam momentoque suo ponderandam non artificum statera, sed ne populari quidem trutina usi sunt. Quamobrem boni licet ac minime fallaces viri, qui tamen nec auctores eos, ex quibus suos exscripsere libros, diligenter examinarunt, nec res justis libratas ponderibus memoriæ prodiderunt, apud criticos graves atque severos auctoritate carent. Ex his Cani verbis videmus, hunc sanctum historiarum collectorem noluisse lectoribus fraudulenter imponere, sed simplicitate sua sæpius deceptum fuisse.

[8] [cui narrationi quidam impostores,] Verum non tanta sinceritate usi sunt impostores illi, qui jam fere a sesquiseculo in Hispania sub nomine Dextri, Luitprandi, Juliani, aliorumque veterum, chronica ac similia monumenta confinxerunt, & inventis historiis quibusdam fabulosas circumstantias ex cerebro suo addiderunt. Exemplo sit pseudo-Luitprandus, cujus Chronicon una cum Fragmentis Matriti anno 1635 impressum est, ubi num. 209 Fragmentorum de S. Amatore & ejus conjuge scribit sequentia: Sanctus Amator, conjux Verenicæ, cui Dominus faciem suam expressam dedit, famulus sanctæ Virginis Mariæ & Joseph, & Domini bajulus ac nutricius, post discessionem ejus ad cælos, ejus hortatu sanctum Martialem cum conjuge secutus est ad Gallias, ubi, sicut viderat prope Nazareth eremitas Montis Carmeli, eam vitam in editissimo monte secutus est. Vixit ibi multos annos agens vitam magis cælestem, quam terrenam; creditur discessisse anno LXXV. Celebratur prima die Novembris. Nescio, cur hic larvatus fabulator annuam S. Amatoris memoriam Calendis Novembris affixerit, cum plerique Martyrologi eamdem hac die XX Augusti consignarint, ut ex infra dicendis apparebit.

[9] [aliique ab his decepti] Joannes Baptista de Lezana, fretus auctoritate hujus pseudo-Luitprandi, in Annalibus Carmelitarum tomo 1 pag. 675, & tomo 2 pag. 196 hunc S. Amatorem Ordini suo timide adscribit. Sed confidentior Marcus Antonius Alegre de Casanate in Paradiso Carmelitici decoris, Statu 2, ætate 2, cap. 18 post recitatum pseudo-Luitprandi testimonium, de S. Amatore sic rotunde pronuntiat: Verba ipsa Luitprandi probant, Carmelitam fuisse ex eremitis Carmeli, qui vitam eremitarum Montis illius ad unguem & exemplar professus est suo modo in Galliis, ut alii multi. Laudatus Lezana tomo 2 Annalium pag. 196 ex hoc alioque similis farinæ chronographo præterea concludit, uxorem S. Amatoris anno quadragesimo octavo e Gallia Romam venisse, ibique vultum Christi sindoni impressum reliquisse; postea vero reversam esse in Galliam, & in territorio Burdigalensi consenuisse. Denique auctor ille Annalium Carmeliticorum ibidem dubitat, an hæc Veronica distincta sit a muliere hæmorrhoïssa, quam Christus a fluxu sanguinis liberavit, ut Marcus cap. 5 & Lucas cap. 8 testantur.

[10] Pseudo-Luitprando suffragatur pseudo-Julianus, & in Chronico suo ad annum Christi nonagesimum intrepide quæstionem illam dirimit his verbis: [fabellas suas addiderunt.] Per hoc tempus, sicut Apostolicis diebus, Romæ in magno pretio erat sudarium illud sacratissimum, quod Clementi primo Romano Pontifici reliquit pientissima mulier Beronice, quam alii corrupte vocant Veronicam, quæ neptis ex sorore Salome magni Herodis, nupsit viro nobili Amatori. Vixit aliquando in urbe Cæsarea Palæstinæ, aliquando vero Hierosolymis. Fuit autem illa mulier, quam ex fluxu sanguinis aliquando curavit Christus. Depicta est imago Christi curantis mulierem in pariete, cujus lacinia, ubi tangit hederam, curat ex omnium morborum genere. Quidam volunt, passam martyrium Antiochiæ cum aliis quinquaginta, ut tradit Beda. At si Beda id tradat de conjuge S. Amatoris, quomodo hæc in territorio Burdigalensi consenuit, ut Bernardus Guidonis & S. Antoninus affirmant? Præterea quomodo Veronica vultum Christi sudario impressum Romam detulit anno Christi quadragesimo octavo, quemadmodum Lezana superius ex fictitio Dextro refert, & eadem mulier illud sudarium Clementi primo Pontifici reliquit, ut pseudo-Julianus hic asserit? Quomodo denique hæc uxor S. Amatoris potuit esse neptis magni Herodis, quæ Berenice vocatur, & multo senior est, ut Henschenius noster ad diem IV Februarii in Commentario historico de S. Veronica § 2 num. 8 satis demonstravit? Quare nolo hic operosius refutare istos fraudulentos Chronicorum figulos, qui nunc ab eruditis passim exploduntur, & curiosum lectorem remitto ad memoratum Commentarium historicum Henschenii, & ad alterum, in quo ad diem XII Julii de Hæmorrhoissa euangelica disputatum est.

[11] Itaque revertor ad S. Amatorem nostrum, qui ab aliquibus cum Zacchæo publicano confunditur. [Nonnulli putant, Sanctum nostrum non esse diversum] Certe nomen Zacchæi vel Amatoris huic Sancto promiscue tribui, non obscure colligi potest ex eruditissimo Stephano Baluzio, qui iu Historia Tutelensi lib. 2 cap. 2 asserit, abbates Tutelenses, postea vero ejusdem urbis episcopos, ab annis quadringentis ac amplius ecclesiam Rupis Amatoris administratorio nomine possedisse, & ea occasione adversus imperitum quemdam popularem suum ita scribit: Ceterum tum primum, cum ecclesia illa data est monasterio nostro, auditum apud nos id nomen; quod observari debere visum est adversus ridiculum ineptumque figmentum cujusdam e civibus nostris, qui mortuus est, me puero, qui primus & solus omnium mortalium ausus est scribere, illam a Zacchæo sive Amatore fuisse fundatam in initiis Christianæ religionis, & ab illo tempore sic semper fuisse subjectam Tutelensi, ut in eam nullum omnino jus umquam fuerit episcopo Cadurcensi, in cujus diœcesi consistit. Peritus videlicet fuit homo ille disciplinæ ecclesiasticæ, exemptiones ecclesiarum a jurisdictione episcopali introductas putans statim ab origine religionis. Quamquam variæ sunt chartæ in chartulario nostro, quæ illum docere poterant, eam ecclesiam ad monachos Tutelenses pervenisse beneficio episcoporum Cadurcensium, uti paulo ante diximus. Ad propositum nostrum hic audis, S. Amatorem verosimiliter ex vulgari opinione aut populari traditione etiam Zacchæum appellari.

[12] Quinimo noster Odo Gisseyus, qui Tolosæ anno 1632 libellum Gallicum de sacello Deiparæ constructo in Rupe S. Amatoris edidit, [a Zachæo publicano,] cap. 5 istius opusculi probare nititur, S. Amatorem esse eumdem cum Zacchæo publicano, & postea tantummodo nomen suum mutasse. Præcipuum vero hujus opinionis suæ argumentum desumit ex Bulla Martini V Pontificis, qui anno Christi 1427 concedit indulgentias fidelibus devotionis causu confluentibus ad capellam gloriosæ Genitricis Dei Mariæ Virginis Rupis Amatoris Caturcensis diœcesis, & ex aliorum relatione addit, illam ecclesiam ab initio Christianæ religionis exstructam fuisse per nostri Salvatoris discipulum Zachæum tunc, nunc Amatorem rupis nuncupatum. At eruditi norunt, Pontifices Romanos pro veritate similium traditionum non spondere, quamvis illas secundum opinionem supplicantium Bullis suis inserant. Hinc plerumque in historiis hujusmodi referendis adhibent has aut similes phrases: Prout accepimus, ut fertur, ut scribitur. Talis autem loquendi modus in hac ipsa Martini V bulla caute adhibitus est. Quapropter, salva Romani Pontificis auctoritate, proferemus aliquod argumentum, quo ista S. Amatoris & Zachæi identitas destrui videtur.

[13] [cum tamen hic episcopus] Rufinus Aquileiensis presbyter & sancto Hieronymo coævus in præfatione ad libros Recognitionum, qui S. Clementi primo Pontifici adscribuntur, apud Cotelerium in editione Antverpiensi anni 1700, tomo 1, pag. 486 diserte asserit, Zachæum ecclesiæ Cæsareensis episcopum ab Apostolo Petro constitutum fuisse. Etiam in Constitutionibus Apostolicis lib. 7 cap. 46 idem episcopatus ille Zachæo publicano tribuitur, ut in memorata editione Cotelerii tomo 1 pag. 382 videre est. Non ignoro, Constitutiones illas Apostolicas & Recognitiones Clementis primi passim de suppositione argui & convinci. Præterea scio, quod Eusebius Cæsareensis de illo Zachæi episcopatu non meminerit, istud ecclesiæ suæ ornamentum non omissurus, si libros illos Clementis Papæ legisset, aut eos genuinos credidisset. At saltem ex dictis liquet, hanc opinionem de Cæsareensi Zachæi episcopatu temporibus Rufini non adeo absonam fuisse. Nolo tamen affirmanter tueri istam Rufini sententiam, quæ forsan originem habet ex confusione Zachæi publicani cum altero ejusdem nominis episcopo Cæsareensi, qui seculo sequente Valentinianos & Ptolemeïtas hæreticos damnavit, ut in Prædestinato Sirmondi nostri, hæresi XI & XIII, legitur.

[14] [& ille eremita fuisse videatur.] Quidquid igitur sit de certo Zachæi publicani episcopatu, saltem propter auctoritatem S. Petri Chrysologi probabilius arbitror, illum alicui ecclesiæ præfuisse, quandoquidem seculo quinto aureus ille concionator ad populum Sermone 54 dixit sequentia: Ne quis tamen putet, Zachæum offerendo dimidium bonorum perfectionis non tenuisse fastigium, qui post omnia sua, & seipsum sic dedit Domino, ut EPISCOPATUS honore fultus, a mensa publicani quæstus ad mensam Dominici Corporis perveniret, & fraudulentas seculi divitias derelinquens, in paupertate Christi veras futuri seculi divitias inveniret. Si itaque S. Amator non sit distinctus a Zachæo publicano, quis episcopale hujus officium conciliabit cum vita eremitica S. Amatoris, qui in Cadurcensi Galliæ provincia diu solitarius vixit, & ibidem sepultus est, ut Robertus de Monte supra num. 2 narravit? Quis denique vel per levissimam conjecturam reperiet Zachæum publicanum in Actis infra edendis, quæ tamen non videntur magnam fidem mereri, sicut paragrapho sequente ostendere conabor, ubi prius publicum S. Amatoris cultum stabilivero.

§ II. Publicus Sancti cultus, ætas, & nostrum de Actis ejus judicium.

[Sanctus hic publice in Gallia colitur,] Anno Christi 1664 amplissimus D. Armandus Gerard Canonicus Sarlatensis Henschenio nostro subministravit notitiam de Sanctis Cadurcensibus, quam in supellectile nostra litterariaMs. 161 littera B 16 servamus, ubi circa finem testatur, die XX Augusti in Officio proprio Sanctorum Cadurcensium festum S. Amatoris sub semiduplici ritu celebrari. Sed ibidem monet, in illo non recitari Lectiones proprias, quia forsan Acta ipsius sunt nonnihil apocrypha, qualia etiam sibi ea videri officiosus & candidus iste Canonicus fatetur. In directorio proprio ecclesiæ Cadurcensis invenio, festum ejus usque ad diem XXI Augusti differri (haud dubie propter aliam festivitatem concurrentem id fit) ac eo die sic assignari: Amatoris (fuit XX) semiduplex. Laudatus Gesseyus noster in libello suo Gallico cap. 5 notat, in festo S. Amatoris cantari Euangelium de Zachæo publicano, & inde non satis solide concludit, illum cum Zachæo eumdem esse: hoc enim Euangelium præscribi potuit propter vulgarem opinionem incolarum, qui ex populari traditione existimarunt, S. Amatorem suum a Zachæo publicano non distingui. Sed undecumque id ortum sit, ex hac publica Cadurcensis ecclesiæ veneratione patet, hunc S. Amatorem licite Operi nostro inseri posse, ut etiam ex testimonio Roberti de Monte confirmatur. Etiamsi ex dictis de legitimo hujus Sancti cultu satis constet, tamen more solito unum alterumve Martyrologum adducemus.

[16] Andræas Saussayus in Supplemento Martyrologii sui Gallicani pag. 1159, [& in Martyrologio Gallicano refertur,] ad diem XX Augusti sanctum Virum exornat hoc elogio: In agro Caturcensi sancti Amatoris confessoris, qui ex discipulo sancti Martialis doctor euangelicus factus, Caturcenses in fide uberius edocuit, sanctitateque clarus obdormivit in Domino. Hujus corpus post mortem mira integritate refulsit, quod subjectum ignibus a Calvinistis absumi, Deo volente, non potuit. Vix intelligo, quid sibi velit Philippus Ferrarius, dum in Catalogo suo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, sanctum nostrum Eremitam, ni fallor, hac ipsa die XX Augusti sic annuntiat: Apud Bethleem sancti Amatoris presbyteri & eremitæ. In notis autem ad hanc annuntiationem monet, sese notitiam illam hausisse ex monumentis ecclesiæ Lucensis, in qua sacræ ejus reliquiæ conservantur, & Cæsarem Franciottum presbyterum Lucensem de Sancto isto meminisse. His lectis, magnopere mirabar, hunc sanctum Eremitam a Ferrario apud Bethleem annuntiari, cum ex Roberto de Monte, & Bernardo Guidonis didicissem, S. Amatorem nostrum in Cadurcensi Galliæ provincia vitam solitariam duxisse, ac ibi mortuum esse. Quapropter consului Opus Italicum, quod Cæsar Franciottus de Sanctis Lucensibus conscripsit, ibique pag. 524 & sequente reperi nonnulla de quodam S. Amatore, quæ hic summatim Latine commemorabo.

[17] Primo in Italica Franciotti narratione dicitur S. Amator iste natus esse Bethleemi, & a teneris annis vitam eremiticam elegisse. [etsi Ferrarius eum apud Bethleem annuntiat.] Secundo fuit devotissimus erga Deiparam Virginem, per cujus reliquias Hierosolyma acceptas multa miracula patravit, & peccatores ad pœnitentiam commovit. Tertio propter crebra miracula ex uno loco ad alterum migrare coactus est, ut ingentem populi concursum ac plausum vitaret. Quarto obiit die XX Augusti, & post ejus obitum varia miracula contigerunt; sed neque locus neque annus mortis indicatur. Denique Franciottus ibidem monet, hunc S. Amatorem fuisse sacerdotem & confessorem, cum alii ejusdem nominis Sancti, qui in Martyrologiis occurrunt, martyres vel episcopi fuerint. Propter hanc primam Franciotti assertionem suspicor, quod Ferrarius S. Amatorem hodiernum annuntiaverit apud Bethleem, quia ipsum in hoc oppido natum fuisse, apud Franciottum legerat. Insuper ex vita eremitica, Hierosolymitanis Deiparæ reliquiis, migratione ex uno loco ad alterum, eodem mortis die, aliisque similibus adjunctis conjicio, S. Amatorem nostrum, & illum, de quo Franciottus meminit, inter se non differre. At nescio, quomodo ad ecclesiam Lucensem pervenerint notabiles ejus reliquiæ, de quibus infra agetur.

[18] [Cum inter eruditos disceptetur de tempore,] Numero præcedente observavi, a Franciotto non indicari certum tempus, quo S. Amator floruit, aut ex hac vita migravit. At Bernardus Guidonis, & Acta nostra, aliique historici recentiores affirmant, S. Amatorem nostrum seculo primo cum S. Martiale in Galliam venisse, & ibidem eodem seculo mortuum esse. Si S. Amator cum S. Martiale in Galliam venerit, certa ejus ætas in dubium revocari poterit, cum de ipso S. Martialis adventu inter eruditos Gallos disceptetur. Certe Cordesius, Tillemontius, aliique critici huic antiquo S. Martialis adventui opponunt auctoritatem S. Gregorii Turonensis, qui missionem sancti illius Gallorum Apostoli circa annum Christi 250 collocat, & in Historia Francorum lib. 1 cap. 28 apud editorem Ruinartium ita scribit: Sub Decio vero imperatore multa bella adversum nomen Christianum exoriuntur, & tanta strages de credentibus fuit, ut nec numerari queant… Hujus tempore septem viri episcopi ordinati ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut historia Passionis sancti martyris Saturnini denarrat. Ait enim, sub Decio & Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas sanctum Saturninum habere cœperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt; Turonicis Gratianus episcopus; Arelatensibus Trophimus episcopus; Narbonæ Paulus episcopus; Tolosæ Saturninus episcopus; Parisiacis Dionysius episcopus; Arvernis Stremonius episcopus; Lemovicinis Martialis est destinatus episcopus. Joannes Launoyus in peculiari Dissertatione de septem Galliæ episcopis illud S. Gregorii Turonensis testimonium operose defendit, & ab objectionibus vindicat.

[19] [quo S. Martialis in Galliam venerit,] Attamen alii viri docti hanc veterem patriæ suæ traditionem contra Gregorium variis argumentis tuentur, inter quos illustrissimus Petrus de Marca archiepiscopus Tolosanus in Epistola ad Henricum Valesium num. 20 pro antiquiore S. Martialis in Gallias adventu sic breviter respondet: Quod attinet ad Martialem; illud unum habetur in Martyrologiis veteribus, eum Lemovicæ fuisse episcopum. Verumtamen antiqua ejus Vitæ Acta, unum fuisse e septuaginta discipulis Domini, & a Petro Apostolo ad Aquitanos missum docent; quam traditionem amplexa est synodus Lemovicensis anno MXXXIV in disceptatione, quæ de Martialis Apostolatu in Galliis habita est.

[20] Sed post hanc illustrissimi viri responsionem novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 2 col. 499 de Actis S. Martialis ita rotunde pronuntiant: [alios imitatus,] Hæc & multa alia recensens vir illustrissimus Franciscus Bosquetus, postea Monspeliensis episcopus, pro fabellis habet, nec immerito. Itaque hic subsistendum, & rejectis spuriis illis Actis, dicendum de S. Martiale, primo Lemovicum episcopo, nihil ad nos pervenisse, nisi solum nomen. Neque nobis objici possunt concilia, Bituricense scilicet & Lemovicense, celebrata anno MXXXI, in quibus assertus est S. Martialis Apostolatus: nam in hujusmodi Actis nihil proprie definitum legimus; neque damnati fuerunt, qui de hoc Apostolatu contra sentiebant. Alioquin ubi de hujusmodi factis agitur, minime ligat concilii provincialis auctoritas. Ceterum de Actis & duabus epistolis S. Martialis simile judicium fert Tillemontius, qui tomo 4 Monument. eccles. pag. 475 consuli potest. Ego in hac controversia nullam partem amplector, imitari volens Papebrochium nostrum, qui die XXX Junii in Commentario ad Acta & miracula S. Martialis Dissertationem Joannis Cordesii & contrariam illustrissimi Petri de Marca Epistolam retulit, & litem illam indecisam reliquit.

[21] Quapropter hactenus mihi non displicet opinio R. P. Ambrosii Gardebosc Carmelitæ Appamiensis & in Academia Tolosana sacræ theologiæ professoris, [hanc controversiam non decido.] qui in Historia sua ecclesiastica seculi primi parte 1 lib. 3 Dissert. 1 quæstione 3 famosam illam controversiam absolvit hac resolutione: Certum non est, adventum septem episcoporum in Gallias ad primum Ecclesiæ seculum revocandum esse, vel ad Decii tempora differendum; solvi enim facile possunt argumenta utriusque opinionis oppositæ. Cum itaque Bernardus Guidonis & alii recentiores S. Amatorem passim sancto Martiali socium adjungant in Apostolica expeditione ad Gallos, & incertum sit tempus hujus expeditionis, in quo figendo viri docti tantopere inter se discrepant, certum seculum S. Amatori assignare nolui, & propterea in principio Commentarii prævii illum seculo 1 aut III ad marginem collocavi. Quinimo ibidem addidi forsan exeunte V propter rationem, quam inferius indicabo.

[22] Neque tanti facienda sunt Acta S. Amatoris (nescio, [In Actis nostrisuxor hujus Sancti videtur confundi] quo tempore vel a quo scripta) ut vulgari Lemovicensium traditioni auctoritatem conciliare possint. Præter alia in iis mihi displicet, quod uxor S. Amatoris cum hæmoroïssa euangelica confundi videatur. Imo hac in re biographus contradicit Eusebio Cæsareensi, cujus auctoritas ignotis ejus scriptis multum præferenda est: nam initio Actorum affirmat, S. Amatorem religione Hebræum vel Israëlitam fuisse, & secundum legem Moysis duxisse uxorem Veronicam, moribus & fide sibi non disparem. Igitur hæc mulier etiam erat Judæa vel Hebræa, quam scriptor eorumdem Actorum ad tactum fimbriæ Dominici vestimenti clementer gravissima infirmitate liberatam asserit. At Eusebius Cæsarcensis in Historia ecclesiastica lib. 7 cap. 18 non obscure indicat, hanc mulierem gentilibus accensendam esse.

[23] Vetustus ille scriptor ibidem testatur, sese Cæsareæ Philippi adhuc vidisse statuam, quam mulier ista in memoriam receptæ sanitatis Christo erexerat, [cum hæmorrhoïssa euangelica,] & quam Julianus apostata postmodum destruxit. Hinc eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 31 num. 74 adversus illum, qui hanc mulierem hæmorrhoïssam cum Martha Lazari sorore confuderat, argumentatur in hunc modum: At vero quæcumque illa fuerit mulier nobilissima æque ac ditissima, tanti non immemor beneficii, ne illud aliquando memoria hominum excideret, egregio monumento testatum posteris omnibus cupiens, æneis simulacris tam Jesu quam sui effigiem referentibus, rei gestæ memoriam futuris seculis in perpetuum commendandam voluit. Quamobrem non est, quod dici possit, eam fuisse Martham Mariæ & Lazari sororem Judæam feminam, cum non liceret ullo pacto Judæis simulacrum cujusvis quavis occasione formare. Ex his concludo, uxorem S. Amatoris, quam scriptor Actorum dicit religione Hebræam, non posse confundi cum muliere Euangelica, quam Christus ad tactum fimbriæ suæ a fluxu sanguinis liberavit.

[24] [& dicitur in Galliam detulisse lac Deiparæ:] Præterea mihi non satis probabile est, quod uxor S. Amatoris lac Deiparæ Virginis in Galliam detulerit, ut in his Actis narratur. Equidem scio, varias ecclesias simili thesauro sacro gloriari. Sed nulla ex his ægre feret, ut spero, si veritatis indagandæ causa proposuero ratiocinium venerabilis Guiberti abbatis de Novigento, qui lib. 3 de Pigneribus Sanctorum cap. 3 § 4 sic disserit: Quod si objicitur, beatam Virginem Matrem id potuisse servare, & quasi superstitiosa ipsius posterorum cultui voluisse traducere, ita suscipietur, sicut Lauduni apud nos lac ipsius Benedictæ in columba cristallina huc usque retineri dicitur. Quod quantum a vero & etiam a verisimili exorbitet, facili argumento liquet; quia neque ipsa asservarit, præsertim cui numquam in Jesu infantia tantum otii, tantumque securitatis exstitit, ut sui memoriam tanti penderet, quatinus de sui in futura secula lactis productione curaret, cui vix intra natale latere solum, vix vivere tunc liceret. Et quis tantæ arrogantiæ vel signum in ejus benedictis moribus, in ipsius adorando habitu reperire potuerit, in cujus ore nil nisi ancillaris humilitas umquam sonuit? Quæ res quoque tanto minus poterat, non dico in plurimas ætates, sed nec in aliquot annos sub ulla constare custodia, quanto magis idem coagulum semper decoquitur naturali inconstantia. Esto autem. Et quæ vetustatis exempla illi maturissimæ ac nullius laudis avaræ menti suppetebant in talium observantia pignerum, ut quod numquam fieri viderat, nec eatenus factum audierat, prima quasi imaginem cujusdam ventositatis inciperet? Hæc & alia Guibertus abbas, qui ineunte seculo duodecimo floruit.

[25] [quod ultimum factum cum Dacherio] Lucas Dacherius eruditus vir ex Ordine S. Benedicti, qui Opera venerabilis abbatis Guiberti Parisiis anno 1651 edidit, in Notis & observationibus ad relatum Guiberti textum totus anceps hæret, & a pag. 575 ambiguitatem mentis suæ declarat his verbis: Non abs re utique hic nonnihil annotare absterreor ac detrecto: etenim plurimis in ecclesiis Gallicanum per orbem & alibi guttulas lactis Deiparæ religiose coli audio, legoque. Guibertus econtra constanter B. Virginem usquam e sacris uberibus lac expressisse, quod venerationi foret aliquando, negat. Quam igitur in partem propendeam? Utrobique sane negotium, utrobique scrupulus meum lancinat animum. Verum enimvero volunt aliqui & quidem gravissimi scriptores, lac illud conservatum, candidissimum esse liquorem, qui a beata Virgine jam in cælo regnante, suis se unice amantibus diffusum est. Dacherius hanc postremam quorumdam opinionem confirmat exemplo venerabilis Fulberti Carnotensis episcopi, cui tale beneficium obtigisse dicitur, ut in Menelogio Benedictino Bucelini ad diem X Aprilis videre est.

[26] Ingenue cum Dacherio fateor, etiam mihi hic aquam hærere, [nec negare nec asserere audeo,] quemadmodum vulgo dici solet, & me utrobique in angustiis versari: si enim sententiam Guiberti abbatis amplectar, repugnabo Italis, Hispanis, Gallis ac Belgis, inter quos variæ ecclesiæ pretiosissimas hujus Virginei lactis guttulas sibi vindicant. Adde, quod in hac re possessioni ecclesiæ Toletanæ faveant litteræ S. Ludovici regis Galliæ,quas Joannes Mariana noster lib. 13 Rerum Hispanicarum cap. 8 refert, & in quibus sanctus rex ille scribit, sese præter alias sacras reliquias de lacte gloriosæ virginis Mariæ clero Toletano donum mittere. Si vero testimoniis hujusmodi ab ætate Deiparæ tam remotis statim fidem adhibeam, severis historiarum examinatoribus videbor nimium credulus, & continua miracula sine necessitate multiplicare. Sed malo nimium credulus quam hypercriticus videri. Quamvis autem de veritate similium reliquiarum certum judicium ferre non ausim, procul absum & abesse volo ab impio Calvino & supercilioso Erasmo Roterodamensi, qui traditiones omnium illarum ecclesiarum procaciter explodunt, & quos ob hanc audaciam Joannes Ferrandus noster in Disquisitione Reliquiaria lib. 1 cap. 2 art. 2 sectione unica merito reprehendit.

[27] Equidem cum laudato Ferrando libenter admitto, [ac proinde nihil certi statuo] omnipotentem Deum lac istud tot seculis a corruptione illæsum servare potuisse; sed an re ipsa id fecerit, & continuum illud miraculum tot locis exstare voluerit, ex antiquissimis & fide dignis monumentis discere cupio: oportet enim hæc testimonia ad magnitudinem prodigii esse proportionata, ut iis indubitata fides historica adhibeatur. Nihil itaque certi statuo de veritate hujus rei, & hic mihi magnopere placet sententia Innocentii III Pontificis, qui lib. 4 de Missæ mysteriis cap. 30 circa quasdam Christi reliquias habet sequentia: Quid de circumcisione præputii, vel umbilici præcisione dicetur? An in resurrectione Christi similiter rediit ad veritatem humanæ substantiæ? Creditur enim in Lateranensi basilica reservari; licet a quibusdam dicatur, quod præputium fuit in Jerusalem delatum ab angelo Carolo Magno, qui transtulit illud Aquisgrani; sed postea a Carolo Calvo positum in ecclesia Salvatoris apud Carolium. Melius est tamen Deo totum committere, quam aliquid temere definire. Eamdem Romani Pontificis clausulam, quam litteris majusculis expressi, huic materiæ aptari desidero.

[28] Dum itaque superius dixi, mihi non satis probabile esse, [de particulari hac re, cujus tempus incertum est.] quod uxor S. Amatoris lac Deiparæ Virginis in Galliam detulerit, id de singulari ista lactis translatione intelligendum est, sicut ea in Actis infra edendis narratur: hoc enim postmodum alia occasione in Galliam deferri potuit (hic gratis suppono, opinionem Guiberti de Novigento non subsistere) cum minime constet de tempore, quo S. Amator in Gallia floruit. Imo propter auctoritatem Martyrologii Parisiensis, quod anno 1727 emendatum prodiit, non immerito dubitari posset, an obitus S. Amatoris usque ad finem seculi quinti vel initium sexti non sit differendus: nam postquam die XX Augusti Martyrologium istud in territorio Cadurcensi sancti Amatoris solitarii memoriam annuntiavit, ætati ejus in margine ibidem assignat annum circiter quingentesimum, sicut aliorum quoque Sanctorum tempora indicare consuevit. Ingenue fateor, me nescire, unde correctores & editores Martyrologii Parisiensis hanc epocham hauserint; at mihi persuadere non possum, eam temere ab ipsis determinatam fuisse. Quapropter ex illa chronologia saltem corruit ista lactis translatio, prout in Actis infra referetur. Interim aliæ ecclesiæ tam pretioso virginei lactis thesauro gaudeant, si singulæ possessionem suam solidis & tantæ antiquitati convenientibus documentis confirmare possint. Nunc ad posthumam S. Amatoris gloriam propalandam progredior.

§ III. Sacræ reliquiæ, & posthuma Sancti gloria.

[Corpus hujus Sancti, quod diu integrum permanserat,] Paragrapho primo hujus Commentarii prævii ex Roberto de Monte retuli, qua occasione corpus S. Amatoris anno 1166 repertum fuerit, quod ætate illius scriptoris adhuc integrum peregrinis ostendebatur. Bernardus Guidonis ibidem num. 4 testatur, quod corpus istud suo tempore, id est ineunte seculo decimo quarto, adhuc incorruptum cerneretur. Videtur illa sacri corporis integritas perseverasse usque ad iconomachiam sacrilegorum Calvinistarum, ut facile colligitur ex Guilielmo de la Croix, qui in Isagoge ad seriem episcoporum Cadurcensium num. 9 de S. Amatore nostro sic scribit: Cum eo quoque (nimirum S. Martiale, de quo superius egerat) Cadurcos commeavit beatus Amator, qui quidem sub rupe ab ejus nomine nuncupata vitam solitariam multis annis egerit; cujus etiamnum reliquiæ admodum religiose asservatæ exstent in basilica ad fauces antri sub ea patentis, opere vetusto eoque magnificentissimo constructa, post solidi & integri Divi illius a tot seculis corporis frustulatim concisi desectionem impie a segregibus factam: inibi enim erat corpus Amatoris, a cujus compagum soliditate inolevit, & jam pene vetustate contritum proverbium a Gallis circumfertur; divique illius partes accisæ, quas ignis iis subjectus absumere non potuit, integræ, ne quidem semiustulatæ, non sine admiratione visuntur.

[30] [hæretici seculo XVI impie diffregerunt,] Odo Gisseyus noster in Opusculo Gallico, quod aliquoties supra citavi, cap. 2 distinctius impium Calvinistarum furorem exponit, cujus vernaculam narrationem hic Latine contraham. Mense Septembri anni 1562, inquit, hæretici armata manu invaserunt Rupem Amatoris, & post confractas imagines furati sunt sacram templi supellectilem, cujus valor ad quindecim millia librarum Gallicarum ascendebat. Præterea corpus S. Amatoris, quod tot seculis integrum permanserat, flammis injecerunt, ut illud in cineres redigerent. Sed cum ignis quantumcumque accensus sacrum corpus non consumeret, sacrilegi milites istud hastis aliisque instrumentis dilacerare nitebantur. Quinimo dux eorum, accepto gravi malleo fabri ferrarii, impie Sanctum alloquens dicebat: Quandoquidem comburi non vis, ictibus mallei te comminuam. Gisseyus addit, sese hæc audivisse ex viro, qui etiamnum firmam tristis istius spectaculi memoriam habebat, & qui simul affirmabat, ante illud tempus in mento Sancti adhuc barbam apparuisse.

[31] Hæc ossa jam diffracta conservantur in ecclesia parochiali Rupis-Amatoris, [cujus partes in Gallia & Italia ostenduntur.] quæ sub nomine sancti istius Confessoris erecta est, ut Gisseyus ibidem monet, qui etiam aliqua ex illis vidit integra quidem, sed a flammis denigrata. Denique testis idem oculatus asserit, sibi quoque ibi ostensam esse manum mutilam S. Amatoris, quæ brachio annectebatur, & in cujus uno digito disscisso sanguis adhuc adeo rubicundus apparebat, acsi vulnus recenter illatum esset. In Lucensi S. Michaëlis monasterio conservatur brachium S. Amatoris cum manu ac tribus digitis, ut laudatus Cæsar Franciottus in Opere suo Italico pag. 524 testatur. Verum cum videatur iste S. Amator idem esse cum nostro, ut propter conjecturas num. 17 allatas suspicatus sum, Lucensibus probandum est, quando & unde has reliquias acceperint: non est enim verosimile, has in Italiam translatas fuisse ante annum Christi 1562, quo corpus illud adhuc integrum erat, ut ex supradictis colligitur. Quod si Lucenses velint, istas reliquias post iconomachiam Calvinistarum ad se transmissas esse, tanto facilior iis erit probatio, cum ab illo tempore nondum duo secula effluxerint. Si vero contendant, S. Amatorem illum, cujus reliquias ipsi possident, a nostro diversum esse, non graventur diem annuæ commemorationis & immemorabilem istius Sancti cultum nobis assignare. Nunc referam nonnulla, quæ ad posthumam Deiparæ ac S. Amatoris gloriam spectant.

[32] Alia occasione ex Roberto de Monte narravi, quomodo rex Angliæ Henricus anno Christi 1170 ad Rupem S. Amatoris devotionis causa peregrinatus fuerit. [Rex Angliæ ad Rupem Amatoris iter vorivum instituit;] Rex autem instituit illud iter, ut solveret votum, quo se obstrinxerat, dum gravissimo morbo laborabat, ut Joannes Bromptonus, inter scriptores Anglos anno 1652 Londini editus, Col. me docet his verbis: Rex in Normannia rediit, & circa festum S. Laurentii ad Motam Gerni, quæ parum a Dampnifronte, venit, ubi in tam gravem incidit infirmitatem, quod dicebatur per regnum Galliæ, quod mortuus esset… Sed paulo post de illa convaluit infirmitate, & quam citius poterat, iter cum festinatione circa festum sancti Michaëlis ad sanctam Mariam de Rupe Adamatoris causa peregrinationis arripuit, sicut in illa voverat infirmitate. Qua peregrinatione peracta, in Andegaviam rediit. Rogerus Hovedenus parte posteriore Annalium ad annum Christi 1170 de eadem regis istius peregrinatione breviter meminit.

[33] At sicut rex Henricus patrocinium Deiparæ & S. Amatoris propter istud votum expertus est, [sed ejus filius ob violatum Sancti tumulum,] ita filius ejus homonymus vindictam utriusque sensit ob sacrilegium, quod laudatus Rogerus Hovedenus parte Annalium proxime citata ad annum Christi 1183 apud nos pag. 620 sic narrat: Rex filius, deficiente sibi pecunia, perrexit ad sanctam Mariam de Rupe Adamatoris, & decorticavit feretrum sancti Adamatoris, & thesauros ecclesiæ asportavit. Paucis post elapsis diebus, rex filius cum vidisset, se non posse multum nocere patri suo, ex indignatione & animi rancore in gravem incidit infirmitatem in villa, quæ dicitur Martel, non longe a civitate Lemovicensi. Primo enim arripuit eum febris, deinde fluxus ventris, & contrivit cum usque ad mortem. Gaufredus cœnobita in monasterio S. Martialis Lemovicensis, & scriptor synchronus, in Chronico suo apud Labbeum nostrum tomo 2 Bibliothecæ novæ manuscriptorum librorum pag. 336 num. 16 hanc aliasque sacrilegas Henrici junioris rapinas, & brevi subsecutam punitionem testimonio suo forsan oculato confirmat.

[34] [& alius ejusdem loci contemptor divinitus puniuntur.] His adjungo castigationem alterius, qui miracula in Rupe S. Amatoris fieri solita negaverat, ut post alia Vincentius Bellovacensis in Speculo historiali lib. 29 cap. 5 narrat in hunc modum: Miles quidam Petragoricensis pagi Hierosolymam peregrinus adiit, ceteraque Sanctorum limina visitavit. Tandem ad ecclesiam beatæ Mariæ de Rochemador, quæ a vicinitate sua parum distabat, venit; vidensque tot imagines cereas & cetera, quæ non viderat in valle Josaphat in Assumptionis ecclesia, nec in aliis etiam quamplurimis & honoratis locis beatæ Virgini dedicatis, non eis fidem adhibuit, nec a peregrinis allata, sed fraudulenter a domesticis imposita asseruit: rediensque ad propria his argumentis falsificare nitebatur quod de basilica illa generaliter ac veraciter dicebatur. Inde factum est, ut ad vindictam malorum, laudem vero bonorum, totis plecteretur artubus, fieretque contractus. Tunc ad se reversus, cum diu amplius quam duobus mensibus de ægritudine multatus esset, pœnitentia ductus, quod in sanctam basilicam blasphemiam protulisset, veniam precabatur, & quod ecclesia de Rochemador per Mariam Matrem Domini virtutibus decorata esset ac sublimata, publice fatebatur. In hac autem confessione ac devotione, solidatis nervis, compage membrorum reformata, surrexit sanus & fortis.

[35] [Robertus de Monte narrat prodigiosum miraculum,] Etiam referri meretur prodigium, quod Robertus de Monte in Chronico supradicto ad annum Christi 1181 litteris ita consignavit: Erat quidam prædives burgensis (id est civis) in loco, qui dicitur Roca-Amatoris, a quo monachi ecclesiæ sanctæ Mariæ & S. Amatoris mutuo acceperant pecuniam, tradentes illi in loco pignoris cortinas ipsius ecclesiæ. Imminente autem festo Genitricis Dei & Virginis Mariæ, rogaverunt prædicti monachi burgensem, ut quas apud se habebat cortinas, ad ornandam ecclesiam, tantæ solennitatis expleto tripudio ei restituendas, accommodaret. Ille vero aurem cordis habens obturatam, nulla quidem prece flexus est; sed responsum eis cum tumore animi dedit dicens, quod essent cortinæ illæ circa lectum conjugis suæ, quæ nuper ei puerum pepererat, nec aliquatenus inde possent amoveri. Quid multa? Transiit festus dies, & ecclesia præfata ornatum suum festivalem non habuit. Sequenti vero nocte beata Maria Mater Domini nostri apparuit in somnis uxori dicti burgensis & dixit ei: Vir tuus grande peccatum commisit, nec poterit impietatis excessus derelinqui impunitus; tertia enim die infans tuus spiritum exhalabit, & vir tuus debitum morti solvens in die octava mutabit hanc temporalem felicitatem suppliciis æternis. Tu autem proficisceris ad ecclesiam meam, quæ est in Bethleem, & conspectis ibi tribus sepulcris, quorum quidem duo extrema vacua non sunt, medium tibi eliges in sepulcrum. Interim omni quarta feria circa horam nonam deficiet in te spiritus tuus, & decurret ab ore tuo & naribus sanguis multus, & usque ad horam nonam sabbati veluti mortua permanebis. Sabbato hora nona spiritu redeunte duces utrasque manus tuas per faciem tuam, & continuo pristinus color & fortitudo in te remanebunt.

[36] Hæc locuta est beata Maria, & abscessit. Mulier vero præ timore turbata evigilavit, [quod ibidem sua ætate contigit,] & ruminans somnium suum cum magna solicitudine illud memoriæ commendavit. Crastina autem illucescente die, cœpit somnium suum conjugi suo per ordinem narrare. Miser sermonibus ejus non adhibuit fidem, nec etiam, cum videret spiritum deficere in puero, de agenda pœnitentia cogitatum habuit; sed morte præventus in die octava juxta præostensam visionem, in supplicium lapsus est gehennale. Perturbatur mulier in alterutrius * nece, & omnia sicut per somnium monstrata fuerant, in se nihilominus intelligens accidisse, Romam sub festinatione proficiscitur, & rem summo revelat Pontifici. Præterea constanter asseruit, quod in quinto anno ab illo maxima fames ingrueret, quod ex corruptione aëris innumerabilis hominum multitudo moritura esset, & quod clerum Romanum gravis animadversio feriret, nisi ab exercitio doli resipiscerent, sub quo a multis retro temporibus usque ad hodiernum diem laboraverunt. At Dominus Papa volens manifestius scire, si sermones mulieris veritati inniterentur, commendat eam duodecim nobilibus matronis, dans illis præceptum, ut cum illa in mortem obdormiret, plantis ejus calentes subulas infigerent, & de sanguine ab illius ore manante vestes suas inficerent. O rem mirabilem! Quarta feria, sicut prædixerat, hora nona mulier expalluit, & mortua est, ita ut nullus in ea remaneret vitalis spiritus, & ab ejus naribus cœpit defluere sanguis copiosus; sed matronæ præceptorum domini Papæ non immemores, pedibus mulieris calentes subulas infigunt, nec ob id illa movetur. Insuper de sanguine ejus vestimenta sua tingunt; sed omnis infectio facta per sanguinem in sabbato nusquam comparuit, cum spiritus vitæ in mulierem remearet.

[37] Ignoro, quid huic mulieri postmodum contigerit; at scio, [præter alia multa,] quod eminentissimus Baronius hanc mirabilem historiam censuerit dignam, ut Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1180 num. 1 & sequentibus insereretur, ejusque veritatem confirmaret hac clausula: Huc usque Robertus, quæ sicut certa, ita veritati inventa sunt consentientia. Nolo operosius inquirere in alia istius loci miracula, quæ sæpius a multis jam seculis ibi patrata sunt, & de quibus Ferreolus Locrius in sua Maria Augusta Virgine Deipara lib. 4 cap. 76 generalem hanc notitiam suggerit: Collem hunc & in colle ædem Mariæ votam vicus Caturcensis habet, Gasconibus olim frequentatissimam, prodigiis frequentissimam, quorum prima anno fere MCXL contigerunt; quo tempore Hugo Farsitus in vivis, eorum centum viginti septem stylo delineavit. Gisseyus noster de hoc Hugone Farsito Canonico Laudunensi in Historia superius laudata cap. 10 mentionem facit; sed ibidem conqueritur, quod manuscriptum hujus auctoris librum nusquam reperire potuerit.

[38] Haud dubie celebris illa miraculorum fama excitavit plures viros sanctitate insignes, [quæ videntur occasionem dedisse piis peregrinationibus,] ut ad Rupem S. Amatoris peregrinationes instituerent. Præter alios, quos recensere longum esset, in Historia Tutelensi Stephani Baluzii lib. 2 cap. 25 pag. 168 de S. Ludovico rege Galliæ hæc invenio: Anno MCCXLV sanctum Ludovicum regem profectum esse ad ecclesiam beatæ Mariæ Rupis Amatoris reperi in eodem Chronico sancti Martialis. Præterea in Actis S. Engelberti archiepiscopi Coloniensis & martyris, quæ Ægidius Gelenius anno 1633 Coloniæ edidit notisque illustravit, lib. 1 cap. 9 pag. 117 de hoc sancto Præsule lego sequentia: Quia timor sine dilectione minus placet, beatam Virginem Mariam, quæ mater est pulchræ dilectionis, id est Christi, qui fons est & auctor totius amoris, in tantum dilexit, ut per annos aliquot omnes quartas ferias in ejus honore jejunaret, & duabus vicibus, postquam factus est episcopus, limina ejus in Rupe Amatoris visitaret.

[39] [ac votivis donis,] Aliæ personæ illustres, quæ hunc sacrum locum adire non poterant, ad eumdem varia dona transmiserunt, ut laudatus Baluzius in Historia Tutelensi lib. 2 cap. 20 ad hunc modum refert: Æra MCCXIX, sive anno Christi MCLXXXI Adelphonsus rex Castellæ & Toleti, Stramaturæ & Asturiarum, dedit ecclesiæ beatæ Mariæ Rupis Amatoris, cujus celebritas tum surgebat, & Geraldo abbati monasterii Tutelensis, cui eadem ecclesia subjacet, villas duas in Castella vocatas Fornellos & Orbanellam. Adnotatum est autem in litteris hujus doni, factum illud esse anno quinto, ex quo præfatus Adelphonsus rex serenissimus Concham fidei Christianæ viriliter mancipavit. Quod evenisse anno MCLXXVII, consentiunt scriptores Hispani. Donum hoc confirmavit Ferrandus rex Castellæ & Toleti anno MCCXVII. Item Ferrandus rex Castellæ & Toleti &c. anno MCCCIV. Authenticum hujus donationis instrumentum legi potest in Appendice Historiæ Tutelensis a col. 493 apud Baluzium, qui lib. 2 cap. 21 pag. 153 aliud illustris feminæ donum sic paucis memorat: Porro circa annum MCLXX Leofas sive Sancia, filia Garsiæ Ranimiri regis Navarræ, amita autem Sancii sapientis, cujus filius fuit Sancius Inclusus, pannum operosum conficiens, ipsum per abbatem G. Rupis Amatoris misit ad ecclesiam, uti dictum est olim a nobis in notis ad Agobardum pag. CIII. Erat autem illa uxor Gastonis IV Vicecomitis Benearnensis.

[40] [inter quæ singulare aliquod refertur,] At juverit indagare causam hujus ultimæ oblationis, quam vetus scriptor apud Baluzium in notis ad Agobardum pag. 103 prodit his verbis: Post decessum Guastonis de Baerne, quæ ejus fuerat uxor, soror regis Navarriæ, Leofas nomine, gravida remansit; sed non multo post obitum viri, abortivum emisit. Nobiles, ignobiles, omneque promiscui sexus vulgus planctum nimium super eum fecerunt, & quasi jam factam, futuram populi stragem, ecclesiarum destructionem, totius denique regionis desolationem prænuntiabant. Et sicut exitus probavit acta, conjectura falsa falso mulierem rex Pampiloniæ Sancius, & regis Consilium in causam vocantes, pueri ante tempus natale editi imponebant crimen. Quare diverso tormento affici, vel igne cremari, vel sub undis ligatam mergi decreverunt. Illa vero pro morte instanti, ab hoc immunis facinore, Virginem nostram Dominam Rupis-Amatoris, ut in auxilium suum intenderet, exorabat. Nec petitioni ejus defuit: enimvero in modum subituræ judicium aquæ ligata, ab altissimo ponte Castri, Salvaterra nomine, projecta est in profundum torrentem. Ad spectaculum illud doloris, immo immanitatis, plus quam tria millia virorum ac mulierum, naufragium non naufragantis præstolantium, convenerant; alii insultando, alii compatiendo Dominum pro ea precabantur. Illa vero super undas profundissimi torrentis miseratione Domini, & ejusdem Matris gloriosissimæ subventione, plus quam ter posset arcus jacere, sine mersione delata consedit arenis; unde sui cum gaudio reportaverunt liberatam ad propria. Igitur autem ad laudem & gloriam Liberatricis suæ pannum operosum conficiens, ipsum per abbatem G. Rupis-Amatoris misit ad ecclesiam.

[41] Denique non parum ad honorem Deiparæ Virginis ac S. Amatoris facit prodigiosa campana, [& fit mentio de campana, quæ ibidem ultro sonum edit.] de qua in Hierolexico sive sacro Dictionario utriusque Macri pag. 106 sic legitur: In Collegiali ecclesia Arcis Amatoris Galliarum (ita appellata, quia ibi corpus sancti Amatoris Christi discipuli veneratur, ibique etiam famosus ensis Orlandi Durlindana nominatus conservatur) reperitur campana ex se pulsatrix, quando scilicet navigantes tempestuoso mari agitati intercessionem illius Sancti invocant; & tunc illius ecclesiæ Canonici ad precandum pro incognitis Sanctum invocantibus congregantur, ac simul campanæ pulsationis tempus & horam connotant, ut a redeuntibus postea & voventibus naufragantibus verificetur gratia illius sancti Tutelaris &c. Quod ad famosum Orlandi vel Rolandi ensem attinet, de eo consule Gisseyum nostrum in Historia jam sæpius citata, ubi cap. 3 hanc vulgarem traditionem verosimilius explicat. Ceterum Claudius Campegius (cognomen ejus Gallicum est Champier) in libello de sanctis Galliæ locis hanc mirabilem Rupis-Amatoris campanam memorat, ut Ferreolus Locrius lib. 4 Operis supra citati cap. 76 testatur. Laudatus vero Gisseyus noster cap. 12 & sequentibus ultroneam ejusdem campanæ pulsationem variis exemplis confirmat. Cum hæc sint præcipua, quæ ad laudem S. Amatoris colligere potui, tantum exhibenda supersunt ejus Acta, quæ ex Officio proprio olim usitato videntur desumpta esse.

[Annotata]

* id est utriusque

ACTA
Ex schedis posthumis P. Odonis Gissey Societatis Jesu, quarum apographum P. Petrus Possinus noster anno 1643 ad Bollandum Tolosa misit.

Amator eremita, in Cadurcensi Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 0357

EX MS.

[Dicitur hic Sanctus prædicatione Christi cum uxore sua conversus,] Lectio I. Sanctus itaque noster Amator Hebræus vere & Israëlitica fuit religione, qui secundum legem Mosaïcam duxit uxorem, nomine Veronicam, moribus & fide sibi non disparem a sociam. Viventes igitur in justificationibus Domini b sine querela, & Salvatoris adventum a sanctis Patribus prænuntiatum devotius exspectantes, ab Oriente ex alto visitari misericorditer meruerunt. Lectio II. Prædicante namque Domino Jesu Christo verbi Divini semen, beatus Amator & Veronica, ut terra bona centuplum, vetustate purgata, suis temporibus redditura, piis in cordibus susceperunt. Propter sanitatem quoque infirmitatis gravissimæ, beatæ Veronicæ ad tactum fimbriæ Dominici vestimenti c clementer indultam, in fervore fidei & amoris Domini Jesu Christi copiosius prædictus Amator & Veronica exarserunt.

[2] Lectio III. Beatissimus Amator cum conjuge sua secundum fidem in Christo regenerati, [postea in obsequio Deiparæ perseverasse,] seculo renuntiantes, relictis omnibus, secuti sunt Dominum: uterque enim, disponente Domino, satagebant jussa Christi perficere, & reliquias maxime de beata Virgine recolligere, & cetera pietatis opera devote complere. Unde per ipsam Veronicam gloriosum lac mamillarum d Virginis gloriosæ, cujus servitio se totam conferre meruit, & humilis pedissequa & ancilla fuit, humiliter & utiliter recollectum, vestes etiam ejusdem Virginis & cetera multa talia, necnon mamphoram e cum impressione similitudinis faciei Dominicæ, a nomine dictæ mulieris Veronicam nuncupatam, prout Romæ ostenditur, fideliter collegit & salubriter custodivit. Amator quoque noster, devotus Christi servitor & famulus, cum ceteris dilcipulis Christum sequens, & necessaria sibi, ut bonus hospes præparans, usque ad Passionem & assumptionem beatæ Virginis familiariter ipsis adstitit & assidue ministravit.

[3] [& ob persecutionem Sauli in Galliam secessisse,] Lectio IV. Hoc vero tempore Saulus Christi Ecclesiam persecutus voluit eosdem Sanctos pœnis affligere, & ad legis antiquæ duritiam revocare. Sed Dominus noster misericorditer eos protegens, per angelum suum usque f … perduxit. Cumque jussu cælestis nuntii navem casu inventam ascenderent, præcepit eis angelus dicens: In quocumque loco hæc navis appulerit, Deo & Genitrici ejusdem fideliter serviatis. Inde quoque navigio perveniente ad locum, qui dicitur Paldagrava g, in Occiduis partibus, ducente Domino, pervenere. Lectio V. Constructo siquidem in loco prædicto vili schemate parvo tugurio, tam diu ibidem orationi & jejunio se dederunt, donec beatus Martialis h a Lemovicinis illuc advenit (qui conjuges prædicti, mare intermedio transmeato, eidem beato Martiali in Mauritania i occurrerunt) & beatus vir Martialis familiariter receptis eisdem, & constructa ecclesia Bearniæ k in honore proto-martyris Stephani, Lemovicas est regressus. Lectio VI. Veronica vero cum conjuge suo ibidem eremiticam vitam duxit. Sigibertum l vero Ducem Burdegalensem & Benedictam ejus conjugem ad fidem Catholicam converterunt, & per intercessionem eorumdem, eodem Duce ab infirmitate gravissima liberato, prædictus Dux & Benedicta conjux ejusdem est * a beato Martiali Lemovicensi apostoli baptizati. Ipse namque sanctus Martialis causa visitationis tunc ad eos redierat, quos speciali dilectione, sicut compatriotas m & notos & fideles devotissimo affectu diligebat.

[4] [dein Romæ S. Petrum visitasse,] Lectio VII. Relicta itaque conjuge propia apud Solacum n orationi & contemplationi, beatissimus noster Amator de præcepto & consilio beatissimi Martialis Romam petiit, & beatissimum Petrum Apostolorum principem visitavit. Audiens igitur Petrus Apostolus mirabilia, quæ Dominus per beatum Martialem Occiduis partibus operatus esset, gratias magnas reddidit Salvatori. Mansit itaque beatus Amator cum beato Petro fere per biennium in urbe Romana, viditque, quomodo crucifixus est Petrus, & Paulus etiam decollatus o, reversusque Lemovicas camisiam p beatæ Virginis, & de sanguine proto-martyris Stephani, & alias multas reliquias, quas beatus Petrus eidem tradiderat, una cum reliquiis de sanguine beati Petri, quas collegerat; & unum de clavis, & cingulum, quo utebatur, beato obtulit Martiali. Receptis igitur reliquiis multis, quas beatus Amator eidem sancto tradidit Martiali, & defuncta supradicta Veronica, in eremum prope Mauritaniam monasteria q duo construxit, unum scilicet in honorem beatæ Virginis, & aliud in honorem Apostoli Petri; ibique Fratres instituit in fide Christiana instructos plenius, moribusque & sacris virtutibus redimitos Domino servituros: patriam quoque illam illuminavit prædicationis verbo & sanctæ conversationis exemplo.

[5] Lectio VIII. De virtute igitur in virtutem proficiens, [& hinc in Galliam reversum,] ut alios alibi populos Domino lucraretur, eremi petiit alterius vastitatem, vallem scilicet quamdam altam rupibus clausam, terribilem & incultam. Vir vero Dei multas reliquias & paucos secum panes deferens, Deo placere cupiens, in prædicta valle Cathurcini r sub quadam concavitate præparavit habitaculum; quam quidem [ex illo tempore] omnipotens Dominus ita per Servi sui meritum ab omni rapacium genere ferarum plene purgavit, quod toti viciniæ gaudium pariter intulit & stuporem. Ipse vero fidelis servus & prudens, referentibus sibi gratias, docebat de hoc dare gloriam Deo, qui potestatem habet non tantum super homines & jumenta, sed etiam super cuncta creata. Informabat igitur populos confluentes in fide Catholica, non solum de propinquis partibus, sed etiam de remotis. Construxit siquidem idem Sanctus sub prædictæ rupis concavitate capellam parvam quidem situ, & ædificio pauperem; sed sanctarum reliquiarum pignoribus divitem, & miraculorum fertilitate celebrem & famosam: in qua capella jejuniis, vigiliis, & orationibus vacans, sic totam viciniam illustravit, quod licet illius patriæ populi quadam sint vitiata feritate crudeles, & servitio indomiti, ad eum tamen in suis necessitatibus confluebant, orationem ejus & suffragia lacrymosis suspiriis fideliter implorantes.

[6] Lectio IX. Beatus vero Amator in sancto proposito de die in diem provide proficiens, [transacta vita solitaria, pie obiisse.] pietate repletus, misericordia præditus, prædicatione cautus, pariter exstitit & facundus dolentium consolator, ecclesiarum constructor, abstinentiæ sectator, corpore castus. In omnibus sobrius erat, & opere bono perfectus; semper in illius ore Christus, & in mente fulgebat Spiritus sanctus. His ergo & aliis virtutibus plenus, acri febrium fuit dolore afflictus, & vocationem suam, Spiritu sancto revelante, cognoscens, portari se in oratorium beatæ Mariæ, quod ipse construxerat, fecit; divinorum quoque Sacramentorum perceptione munitus, de religionis observantia ac mutua invicem charitate habenda Fratres suos prudenter instruens, inter ipsorum manus Ave Maria gratia plena devote sæpius repetens, XIII Calendas Septembris feliciter migravit ad Christum.

ANNOTATA.

a Ex hac religionis paritate in Commentario prævio num. 21 & sequente probavi, uxorem hujus Sancti cum hæmorrhoïssa euangelica non posse confundi.

b Hinc tacite refellitur opinio eorum, qui hunc S. Amatorem putant esse eumdem cum Zachæo publicano: ut enim alia diversitatis indicia prætermittam, Zachæus publicanus non vixerat antea in justificationibus Domini sine querela, cum post conversionem suam reddiderit quadruplumillis, quos defraudaverat.

c His verbis videtur scriptor Actorum conjugem S. Amatoris confundere cum hæmorrhoïssa, quæ ad tactum fimbriæ Dominici vestimenti sanitatem obtinuit, adeoque contradicit initio Actorum suorum, ut superius ex assignatis littera a colligi potest.

d In Commentario prævio num. 24 de lacte Deiparæ sententiam Guiberti abbatis retuli, & numeris sequentibus circa hanc quæstionem cum Luca Dacherio dubius hæsi.

e Quamvis hanc vocem mamphora in Glossario Cangiano non invenerim, tamen ex sensu satis patet, hic sudarium aut linteum significari.

f Hic videtur aliquid deesse, & legi debere usque ad mare vel portum, aut quid simile, nisi forsan usque adverbialiter pro semper aut continuo accipiatur.

g Gisseyus noster in Historia Rupis-Amatoris cap. 6 pro Paldagrava legit Pal de grave, asseritque, potius legendum esse Pas de grave, qui locus in extremitate territorii Medulici vel Medulani (vernacule au bout de la coste de Medoc) circa ostium Garumnæ situs est, de quo tractu Valesius in Notitia Galliarum & Baudrandus in generali Geographia consuli possunt.

h De hoc Sancto ejusque in Galliam adventu fusius in Opere nostro ad diem 30 Junii disputatum est.

i Secundum hanc narrationem navis illa forsan in quodam littore Mauritaniæ moram traxit, ubi conjuges isti sancto Martiali occurrerunt, emensoque mari Mediterraneo, in Oceanum descendit, & tandem ad supradictum Aquitaniæ portum appulit.

k Nescio, an hoc loco indicetur vetus Aquitaniæ civitas, quæ a sancto Gregorio Turonensi vocatur Benarna, ab aliis Beneharnum, a quæ tractus Bearnensis vel Benearnensis nomen accepit, de quo vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 82.

l De hoc Duce Burdigalensi & ejus uxore etiam fit mentio in Actis S. Martialis; sed eruditi ea passim pro supposititiis habent.

m Scriptores barbari vel mediæ ætatis compatriotas dicunt eos, quos Latini populares appellant.

n Hujus loci situm in Commentario prævio num. 4 assignavi, quamvis ibidem monuerim, etymologiam ejusdem loci mihi non placere.

o In systemate biographi nostri oportet, S. Amatorem tunc senem fuisse, cum superius initio Actorum dicatur ante adventum Salvatoris uxoratus fuisse, & martyrium SS. Petri & Pauli anno Christi sexagesimo septimo contigerit.

p Camisia apud scriptores medii ævi pro indusio usurpatur.

q Noli hic per monasteria & Fratres intelligere congregationes Religiosorum stricte dictorum; sed his nominibus hoc loco significatur cœtus fidelium, quos Christiani primis seculis generatim fratres appellabant.

r Hoc nomine significatur tractus Cadurcensis, ut satis clarum est.

* lege sunt

DE S. SERONIO VEL SERRONIO MARTYRE
APUD SANTONES IN GALLIA.

Forsan Sec. III.

Sylloge de Cultu & ætate.

Seronius vel Serronius martyr, apud Santones in Gallia (S.)

G. C.

Andreas Saussayus memoriam hujus sancti Martyris, quem Castellanus vernacule Siroine, [Colligitur antiquus cultus hujus Martyris] & novissimi Galliæ Christianæ editores Saloine appellant, in Martyrologio suo Gallicano ad diem XX Augusti annuntiat his verbis: Apud Xantonum civitatem natalis sancti Seronii martyris, illic pro Christi gloria sub ethnicorum cæsarum procellis trucidati; ad cujus testimonii acervum, pace Ecclesiæ superno munere demum concessa, ecclesia cum cœnobio a fidelibus exstructa est, ad quam Carolus Magnus cum aliquando divertisset, gesta ejus perlegit, & eumdem pro fide Christi martyrio coronatum, miraculisque in vita & morte fulgentem reperit ac coluit. Utinam gesta illa, quæ Carolus Magnus perlegisse dicitur, ad ætatem vel notitiam nostram pervenissent! Cum igitur Acta S. Seronii nobis desint, immemorabilem ejus cultum confirmarc conabimur.

[2] Claudius Castellanus, qui in admittendis ignotæ vel dubiæ venerationis Sanctis plerumque cautus esse solet, [ex ecclesia ei dicata,] in suo Martyrologio universali eumdem sanctum Martyrem hodie commemorat. Huic accedit Martyrologium Parisiense anno 1727 editum, quod eodem die XX Augusti sic habet: Santonis sancti Seronii martyris. His annuntiationibus non exiguum pondus addunt collectores Galliæ Christianæ, qui in novissima istius Operis editione tomo 2 Col. de veteri cultu hujus sancti Martyris scribunt sequentia: Olim non longe ab hoc monasterio (nimirum S. Petri, de quo superius egerant) erat ecclesia & adjunctum cœnobium sancto Seronio (S. Saloine) martyri Santonensi dicatum temporibus Caroli Magni, quem illuc orationis causa venisse, dum Santonis moraretur, legimus. Vellem, ut editores Galliæ Christianæ assignassent illa monumenta, in quibus hæc legerant, & nos etiam ea consulere potuissemus. Facile tamen propter testimonium talium virorum credimus, hoc antiquæ venerationis indicium in vetustis monumentis reperiri, ac propterea de legitimo S. Seronii cultu minime dubitamus.

[3] [& ætas ipsius ex conjectura.] Sed omnino ignoramus, cur in proxime laudato Martyrologio Parisiensi ætas aut martyrium hujus Sancti tertio seculo affigatur: cum enim in Martyrologio Gallicano Saussayi tantum dicatur sub ethnicorum Cæsarum procellis, sive persecutionibus trucidatus, æque potuit S. Seronius seculo secundo, vel ineunte quarto, quam tertio, lauream martyrii obtinere. Cum tamen illud tempus non prorsus temere signatum existimemus, initio hujus sylloges martyrium ipsius sub dubio per adverbium forsan ad seculum tertium retulimus. Libenter interim certiora hujus rei documenta exspectabimus, & defectu ulterioris notitiæ jam compendioso huic commentario finem imponemus.

DE SANCTO PORPHYRIO
IN ITALIA,

Circa finem seculi III.

SYLLOGE.
Cultus certus, martyrium incertum; præter hunc non fuit alius: S. Venantii pædagogus.

Porphyrius in Italia (S.)

AUCTORE P. D.

Sancti Porphyrii cultus antiquissimus colligitur ex Romano Martyrologio veteri, a Rosweydo typis vulgato, [Sancti cultus antiquus,] in quo ad hanc diem ita signatur: Porphyrii hominis Dei. Annuntiationem hanc auxit Ado, dicens, Eodem die B. Porphyrii hominis Dei, qui S. martyrem Agapitum erudivit in fide & doctrina Christi. Adonem secuti sunt tum auctor Plantiniani Bedæ, & Usuardus; tum Baronius in Martyrologio Romano moderno, in notis additis observans, ejus martyrium descriptum haberi in Actis S. Agapiti, de quo supra, XV Kal. Septembris. Acta S. Agapiti duplicia dedimus tom. III hujus mensis pag. 532 & 537. In ambobus S. Porphyrii fit mentio; non tamen tolerati ab ipso martyrii: unde ne mutila sint veretur illustrissimus Suaresius, pag. 525 ejusdem tomi citatus: Cum, ut addit, in ipsis non comperiatur martyrium Porphyrii, quod descriptum in illis Baronius .. asserit.

[2] [martyrium] Verum non satis justus apparet is viri illustrissimi metus: quamquam enim Acta S. Agapiti, a nobis locis mox citatis impressa, non adeo magni momenti sint, ut ibidem pag. 525 ostenditur; ne tamen mutila sint, non magis, imo minus timendum est, quam ne justo auctiora sint ea, quibus usus est eminentissimus Baronius: cum enim ea biographorum communiter sit indoles, ut potius palmas non obtentas Sanctis affingant, quam detrahant veras; facilius omnino fieri potuit, ut palma martyrii apographis Baronii insereretur, quam omitteretur in nostris.

[3] Petrus de Natalibus episcopus Equilinus lib. 7 cap. 102 ita scribit: [non satis probatur.] Porphyrius martyr passus est tempore Juliani imperatoris sub Antiocho præside in urbe Roma. Hic vir Dei S. martyrem Agapitum enutrivit, & ad martyrium sua doctrina animavit … propter quod ab Antiocho præside detentus, post multa sibi illata tormenta emisit spiritum X * Kal. Septembris. Ex quibus consequens est, ut & Petrus de Natalibus habuerit Acta tum ab iis diversa, quæ nos typis vulgavimus, tum ab aliis, in quæ Baronius incidit: nam apud Equilinum S. Porphyrius scribitur martyr, non in Actis nostris: apud Equilinum scribitur passus tempore Juliani; adeoque circa annum 362; juxta apographa autem Baroniana diu ante, si passus est, pati debuit: cum enim (ut eadem affirmant) præceptor fuerit S. Agapiti, sub Aureliano martyrii palmam adepti, verisimile non est, quod ad annum 362 supervixerit. Verum quæcumque fuerint Equilini ecgrapha, minoris certe sunt ponderis, quam ut indubitatam de Porphyrii martyrio fidem extorqueant; tum quia Acta nostra illud subticent, tum quia B. Virum tempore Juliani ab Antiocho præside in urbe Roma detentum narrant: cum tamen nullus hujus nominis vel præses seu urbis præfectus vel consul sub Juliano notetut in catalogis præfectorum urbis & consulum.

[4] Gravior jam occurrit difficultas, an ille B. Porphyrius, [S. Porphyrius, qui B. Agapiti præceptor fuit,] de quo actum est tom. 1. Maii, ad diem IV, pag. 451, quique fertur S. Venantii præceptor, ab eo, quem hodie colimus, sit distinguendus? Eumdem esse suadet ratio non levis: nam cum res gestæ S. Venantii ex antiquioribus Actis S. Agapiti pro magna parte sint desumptæ (ut tom. IV Maii pag. 145 evidenter demonstratur) prudenter opinari licet, sanctum quoque Porphyrium ex Actis S. Agapiti in Vitam S. Venantii fuisse translatum, præsertim cum in Actis S. Venantii, Porphyrio, Venantii magistro, eadem tribuantur personarum adjuncta, quibus in Actis S. Agapiti vestitur Porphyrius Agapiti præceptor: nam Jacobillus citatus tom. 1 Maii pag. 451 ex manuscriptis Camerinensibus, lectionibus antiquis, aliisque scriptoribus de Porphyrio D. Venantii præceptore narrat sequentia: instruxit S. Venantium nobilissimum juvenem, omni virtutum genere, quo valde illustris omnibus apparuit: qui S. Porphyrio obediebat cum magna reverentia, ut vero suo magistro. En autem plane similia in Actis S. Agapiti pag. 532 tomi præcedentis III Augusti: Adhæsit nobili genere ortus cuidam religioso viro, nomine Porphyrio, qui eum a puero nutriens, elementis litterarum non mediocriter instruxit, ac spiritualibus documentis fecit eum plenissime esse capacem.

[5] [S. quoque Venantii pædagogus] Idem etiam eximiæ sanctitatis titulus utrique Beato puerorum præceptori adscribitur: nam ut alter tom. præced. pag. 537, ita alter tom. IV Maii pag. 139 homo Dei nuncupatur. Hæc actorum confusio nondum detecta erat, cum tom. 1 Maii de Porphyrio actum est, ut tom. IV ejusdem mensis pag. 139 manifestum est: unde non mirum, si tum Porphyrius quidam creditus sit S. Venantii præceptor: cum tamen probabilius sit, alium hujus nominis, qui sancti alicujus martyris pædagogus fuerit, celebrandum non esse præter eum, de quo veteres martyrologi num. 1 citati scribunt, quod S. Agapitum erudiverit in fide & doctrina Christi. Quam exigui sint momenti monumenta Camerinensia, in quibus, & quidem solis, Porphyrius S. Venantii instructor traditur, erudite jam pridem ostendit Papebrochius tom. IV Maii pagg. 143 & 144.

[6] [perperam scribitur.] Illud interim negare nolim, servari etiam hodiedum Camerini in arca marmorea corpus S. Porphyrii presbyteri: sed hasce exuvias esse illius, qui S. Venantium in fide instruxit, quo ex monumento satis fideli probatur? Multos habuit martyres & confessores Camcrinum; quos inter Porphyrius quidam facile fuerit, quem fabulosus biographus non gravate S. Venantii præceptorem commentus est: cum S. Agapitum, cujus Acta mutuabatur, pædagogo ejusdem nominis usum legisset. Quidquid sit, huc usque quid aptius divinare non licet, donec ex certioribus documentis certiora discam. Emortualis S. Porphyrii annus ignotus est. S. Agapitus, quem sacra doctrina imbuit, sub Aureliano circa annum 272 martyrium consummavit: an supervixerit ipse ad annos multos, plane incertum est. Initium certe seculi quarti potuit attingere: unde obiisse eum circa finem seculi tertii superius notavi. Syllogen hanc, ac nonnullos Commentarios prævios huic tomo IV Augusti inserendos nobis reliquit P. Petrus Dolmans, superius per litteras nominis initiales P. D. indicatus; qui debuit museo nostro valedicere propter male affectum pectus, atque adeo ad continuanda nostra studia non satis accommodatum: de qua re juverit deinceps meminisse, quando eædem litteræ P. D. recurrent.

[Annotata]

* f. XIII

DE S. LUCIO SENATORE MART.
IN CYPRO,

Tempore persecutionis Diocletiani.

SYLLOGE.
Cultus, sepultura, ac tempus martyrii.

Lucius senator Mart. in Cypro (S.)

AUCTORE J. P.

Quam verum sit illud, vulgo quod dici solet, verba movent, exempla trahunt, comprobat exemplum S. Lucii, qui perspecta S. Theodori Cyrenensis pro Christi confessione certantis constantia, [Commemorationes in Fastis Græcis,] ab idolorum cultu ad orthodoxam fidem conversus est, ac pro ea sanguinem fudit. Agunt de eo Græci Fasti hac die. Menæa magna typis edita sic habent: Sancti martyris Lucii senatoris, Græce τοῦ βουλευτοῦ; ad quem titulum alluditur in his versiculis, qui ibidem subjiciuntur:

Βουλὰς ὅλας προῆλθε τὰς Ἀχιτόφελ
Βουλῇ μιᾷ Λούκιος ἀθλήσας ξίψει

Consilia prævenit omnia, Achitopel, tua
Lucii unicum, quando ense decertans cadit.

An vult dicere poëta? Omnes versutias, consilia omnia Achitophelis, id est, dæmonis aut tyranni, prævenit ac eludit Lucius consiliarius seu senator unico hoc suo consilio, quo elegit pro fide Christi certare ac gladio sanguinem pro ea profundere. Nisi fortasse poëta potius sit usus sensu litterali, quam allegorico, innuens melius sibi consuluisse consilio unico Lucium senatorem seu consiliarium, quo vitam pro Christo dedit; quam Achitophelem, qui Davidis regis consiliarius fuit, ac deinde rebellis Absalonis partes secutus: sed dum animadverteret, ultimum suum consilium, quod Absaloni dederat, non fuisse exsecutioni mandatum, præ desperatione interiit suspendio. Vide lib. 2 Regum cap. 15, 16 & 17. Menologium Sirleti ac Synaxarium Basilii imperatoris S. Lucium etiam memorant; quibus adde apographum nostrum Græcum e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis (de quo Lambecius in Commentariis de ista bibliotheca lib. 8 pag. 206) sed ibi annuntiatur die XXII Augusti; in Basiliano autem die XXI.

[2] Martyrologium Romanum ista de eodem Martyre hodie legenda præscribit: [ac Martyrologio Romano: elogium,] Eodem die sancti Lucii senatoris, qui perspecta constantia Theodori Cyrenensis episcopi in martyrio positi, ad fidem Christi conversus, ad eam etiam Dignianum præsidem pertraxit: cum quo Cyprum profectus, cum ibi alios Christianos pro confessione Domini coronari videret, ultro se ipsum obtulit, & eamdem martyrii coronam capitis obtruncatione promeruit. Elogium seu narratio martyrii e Synaxario Basiliano edita est Græce ad finem tomi 1 mensis nostri Augusti; Latine vero sic sonat, iis, quæ hoc signo [] comprehenduntur, e codice Ms. Cæsareo Vindobonensi desumptis: Lucius Christi martyr e Cyrenensi urbe, quæ est in Lybia, oriundus, ejusdem urbis primus, ac assessor præsidis fuit, magnitudine corporis [quasi ad unum palmum magnum] & divitiarum potentia alios omnes supereminens. Erat autem idolorum cultor, & gentilium superstitioni, eorumque errori hactenus valde addictus: sed ex quo vidit sanctum martyrem magnum Theodorum, & ejusdem urbis episcopum, pro Christo decertantem, & coronam victoriæ reportantem, a Christi gratia compunctus divinum accepit baptisma. Postquam vero præsidem [Diognianum] induxisset, ut baptismum susciperet, illum duxit secum atque in Cyprum navigavit: ubi dum comperisset comprehendi Christianos & interfici propter Christum, clam præside [Diogniano] sese conjunxit Martyribus ac tortoribus tradidit; coactusque sacrificare idolis, non obtemperavit; sed altare calcibus impetens subvertit, &, præside exasperato, truncatus est capite.

[3] [sepultura,] Similia de ejus conversione ac martyrio exstant in Menologio Sirleti, Menæis magnis excusis, & apographo nostro Cæsareo-Vindobonensi; e quo tamen nonnulla observo ad majorem præcedentium elucidationem. Ac de sepultura quidem hæc ibidem narrantur post martyrium: Γνοὺς δὲ Διογνιανὸς, συνεκόμισεν αὐτὸν τῇ ταφῇ, μύροις ἀλείψας, καὶ σινδόνι καθαρᾷ ἐνειλίσας. Μετὰ χρόνον τοίνυν ἀνοίξαντε, τὸν τάφον αὐτοῦ, εὗρον τρία ῥόδα ἀναφυέντα παρὰ τὸ στέρνον αὐτοῦ· καὶ θελόντων τινῶν ἆραι αὐτὰ ἕνεκεν ἴασεων, εὐθὺς ἀφανῆ γεγὸνασιν. δὲ συγτραφεὺς ἰερεὺς ὢν, μετά τινας χρόνους συγτράψας τὸ μαρτύριον τοῦ ἁγίου Λουκίου, καὶ ναὸν αὐτῷ οἰκοδομήσας, ἔργῳ καὶ λόγῳ τὸν Ἅγιον πᾶσι καταφανῆ ποιήσας, τετίμηκεν εἰς δόξαν τοῦ πάντων Θεοῦ· αὐτῷ γὰρ πρέπει δόξα, τιμὴ, κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμὴν. Quæ Latine sic sonant: Diognianus autem rei conscius, sepulturæ eum mandavit aromatibus conditum & munda sindone involutum. Postea vero, ejus sepulcro aperto, invenerunt rosas tres pullulasse ad pectus ejus: quæ dum nonnulli vellent auferre sanitatum gratia, statim disparuere. Scriptor autem, qui erat sacerdos, & qui post annos aliquot sancti Lucii martyrium exaravit, templumque ipsi ædificavit, opere & sermone Sanctum apud omnes illustrem reddidit ac honoravit ad gloriam rerum omnium Dei: ipsum enim decet honor, gloria, potestas in secula seculorum. Amen.

[4] [solennitas Constantinopoli,] De S. Theodoro Cyrenensi antistite ac martyre tractavi ad diem IV Julii, tom. 2 ejusdem mensis a pag. 19. Quæ vero tunc ibidem allata sunt ejusdem præsulis gratia, suggerunt materiam considerandi ac notandi hæc puncta. 1o. S. Lucio solennem delatum fuisse cultum Constantinopoli, eruo e narratione martyrii utriusque dicti pugilis: nam hæc ibi ponitur clausula: Celebratur autem solennitas eorum in sanctissimo martyrio ipsorum, seu loco eis sacro in Rhegio. Videri possunt ea, quæ habet Cangius lib. 1 Constantinopolis Christianæ pag. 53 de porta Rhegii vel Rhesii, vel Rhusii appellata. 2o. Ad præsidem, qui a S. Lucio conversus supra dicebatur ad fidem Christi, spectant ista. S. Theodorus Cyrenensis sub illo passus est; sicut habes loco mox apud nos citato, ubi cum Martyrologio Romano vocatur non Diognianus, sed Dignianus. Lambecius superius assignatus animadvertit, præsidem, qui in Martyrologio Romano vocatur Dignianus, in ipsis Actis Græcis appellari Διογνιανὸν, seu potius Διογενιανὸν: eamque lectionem veram ac genuinam esse, existimare se addit.

[5] At quid de tempore martyrii? Fateor imprimis, exploratum mihi prorsus non esse, [tempus martyrii.] quo præcise anno illud acciderit: verum quæ modo de S. Theodoro episcopo Cyrenensi præmissa sunt, quandoquidem cum S. Lucii conversione ad Christi fidem cohærent, ansam præbent, hujus martyrium ex istius laurea præterpropter in ratione temporis definiendi. Ex iis ergo quæ tomo 11 Julii citato de tempore passionis S. Theodori Cyrenensis allata sunt, videtur posse statui, S. Lucii martyrium fuisse consummatum tunc temporis, quando famosissima illa persecutio, quæ Diocletianea nuncupatur, partes etiamnum agebat suas. Ad hæc, cum Baronius sacros Theodori Cyrenensis triumphos accenseat anno Christi 310, sicut eodem tomo dictum fuit; ex ratione illa temporis apud Baronium signata sequeretur, S. Lucii martyrium ante istum annum poni non posse, cum Theodoro hic supervixerit, prout habemus e supra allegatis documentis. Nos ergo martyrium S. Lucii supra affiximus tempori persecutionis Diocletianeæ, quocumque ejusdem persecutionis anno, vel etiam aliquamdiu post hanc, illud evenerit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS XXXVII ITEM DE SS. SEVERO AC MEMNONE CENTURIONE MM.
PHILIPPOPOLI AC BIZYÆ IN THRACIA,

Sub Diocletiano ac Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus apud Græcos ac Latinos, Acta.

Martyres XXXVII Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia (SS.)
Severus M. Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia (S.)
Memnon centurio M. Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia (S.)

AUCTORE J. P.

Præclarum hunc Martyrum manipulum signat Romanum Martyrologium, cujus infra annuntiationem proferemus, in Thracia: [Signantur in Fastis] Græci autem Fasti locum in Thracia determinant Byziam, quæ & Bizya dicitur, nec non aliter efformatur, prout videre licet tom. III hujus mensis, die XIII in Annotatis ad Acta S. Maximi cap. 5 lit. b; ubi plura alia sunt observata de ista urbe, ac de ejusdem situ actum est. His de palæstra martyrii præmonitis, quæ tamen an satis recte sic ponatur, postea inquiremus, subdo Sanctorum memoriam e tabulis Græcis. Menæum Chiffletii sic brevissime: Μαρτύρων λξ᾽ ἐν Θράκῃ. Martyrum triginta septem in Thracia. Menæa magna impressa paullo plus dicunt: Eodem die (XX Augusti) sanctorum triginta septem Martyrum, qui Byziæ in Thracia martyrium confecere. Sequuntur hi versiculi:

Τρεῖς ἐνδέουσι πρὸς τὸ τοὺς κεκαυμένους
Χάριν, Τριάς, σου τετράκις τελεῖν δέκα.

Combusti in igne, Trinitas, pro te, quarter
Decem ut triumphent Martyres, deest trias.

[2] Ludit poëta in numeris, uti patet. Subditur in dictis Menæis parva narratio martyrii: [cum Græcis] ea vero, quæ tomo 1 Augusti pag. 666 e Menologio Basilii imperatoris a nobis Græce est edita, quamque de more exhibebimus hic Latine, plura singillatim memorat. Sic ergo sonat: Eodem mense (Augusto, die) XX. Certamen sanctorum triginta septem Martyrum, qui Byziæ in Thracia martyrium confecere. Severus quidam Christianus, Sida Pamphyliæ oriundus, omnem civitatem ac locum pertransibat Christi sermonem docens. Dum vero Philippopolim Thraciæ venisset, sanctos Martyres, qui erant sex ac triginta, ab Apelliano præside cruciari comperit, ac religionem libere professus comprehenditur & vehementer raditur, candentesque ungulæ ferreæ digitis ejus admoventur: item quatuor in lignis vinctus, ac funibus tensus, serra ferrea sectus est. Deinde cingulo ferreo vehementer candente cinctus est, atque ita capite truncatus. Memnon autem centurio in duobus ligatus columnis & tensus, tribus excarnificatus est loris a capite usque ad pedes. Deinde, manibus pedibusque præcisis, in fornacem injecti, omnes subter terram martyrium consummarunt. Quædam de illa narratione mox observabimus, quando prius egerimus de Martyrum memoria apud Latinos.

[3] [tum Latinis.] Annuntiatio in Martyrologio Romano his constat verbis: In Thracia sanctorum trigintaseptem Martyrum, qui sub præside Apelliano pro Christi fide manibus pedibusque præcisis, in caminum ardentem injecti sunt. Galesinius pluribus illos refert, quæ similia sunt iis, quæ habentur in Menæis magnis. Audiatur ipsius textus: In Thracia sanctorum triginta septem Martyrum, qui partim Constantinopolitani, partim Philippopoli nati, fidei Christianæ religionem palam libereque professi, ab Apelliano præside comprehensi, primo variis inauditisque torti cruciamentis, denique extremis pedibus manibusque præcisis, in caminum amplum, humi effossum, exardescentem conjecti, præclara martyrii laude abeunt in cælum.

[4] [Observationes nostræ.] His præmissis subjicio nonnullas observationes. 1o. Vidisti in titulo, qui præfigitur elogio Basiliano, exprimi Martyres triginta septem; in ipso autem elogii textu triginta sex. His si annumeretur Severus, qui in eodem elogio nominatur, erunt quidem tunc triginta septem conformiter ad alias tabulas Græcas supra indicatas; sed si Memnon centurio, ibidem pariter nominatus, etiam aliis accenseatur, tunc erunt simul octo supra triginta. Acta vero ponunt quadraginta, sicut postea patebit. 2o. Idem elogium in titulo annuntiat Martyres XXXVI Bizyæ in Thracia certaminis sui cursum consummasse; sed in ejusdem elogii contextu asseritur, cruciatos illos fuisse Philippopoli in eadem Thracia, nulla facta mentione Bizyæ; & illico agitur de cruciatu ac sectione S. Severi, nec non de excarnificatione S. Memnonis, ac mox dicuntur omnes, manibus pedibusque præcisis, martyrium in fornace confecisse. Hæc ego non satis combino: combinarem facilius, si Bizya ac Philippopolis essent inter se viciniora, quam revera sint: & Philippopolis quidem versus Hæmum montem ad Bessos ac Hebrum fluvium; Bizya autem versus pontum Euxinum in Astica vel forte Cænica regione notantur in tabula Thraciæ antiquæ apud Cellarium lib. 2 cap. 15 ad pag. 838. Ratio autem, ob quam superius omnes hosce Martyres non signarim Byziæ, sed Philippopoli ac Bizyæ in Thracia, est ea, quod Acta sic illos ponant. Vide illa inferius. 3o. De duobus Sanctis martyribus paulo ante nominatis pauca ista accipe.

[5] Martyrologium Romanum hac die illos proxime sic subdit præcedentibus septem ac triginta: [De SS. Severo ac Memnone] Item sanctorum martyrum Severi & Memnonis centurionis, qui eodem mortis genere consummati, victores abierunt in cælum. Ex Græcis tabulis habemus ista: Menæum Chiffletii hac die meminit solius Memnonis centurionis, Μέμνονος τοῦ κεντουρίωνος. Menologium Sirleti post XXXVII Martyrum annuntiationem subdit de hisce duobus Athletis sequentem: Eodem die commemoratio sanctorum martyrum Severi & Memnonis centurionis, qui pro Christi fide verberibus & loris a capite usque ad pedes cæsi, in ligno suspensi, atque in fornacem abscissis pedibus injecti, spiritum Deo commendantes, martyrii coronam acceperunt. Menæa magna excusa eos referunt, & his versibus prosequuntur:

Ξίφει παθῶν Σεβῆρος εὗρεν ἀξίους
Ἔπαθλα λαμπρὰ τοῦ διὰ ξίφους πάθους.
Ἔχει τὸ πῦρ σε πρὸς βραχὺν, Μέμνον, χρόνον,
Μένει δέ σε στέφανος εἰς ἀεὶ μένων.

Severus ense passus, ense repperit
Dignos, decori lauream certaminis.
Te flamma, Memnon, tempore excruciat brevi,
Sed te manet corona, quæ semper manet.

[6] In primo disticho, quod de S. Severo est, alludit poëta, [ex Fastis.] quantum ego quidem assequor, ad Martyres triginta septem, quos Philippopoli pro Christi fide decertantes invenisse dicitur in elogio dictorum Menæorum, quod subjungitur. In secundo autem disticho de S. Memnone, videtur respicere poëta ad voces fere similiter cadentes Memnon, manet & manens, quas idcirco etiam sic expressi Latine. In eodem elogio non tantum refertur S. Severus e Sida Pamphiliæ oriundus, sicut supra etiam in Basiliano vidimus elogio, verum etiam Petronii Thracis cujusdam, ac Mygdoniæ filius exstitisse. Qua de re aliisque consule Acta illico a nobis proferenda. Nos interim sequentia de iis lectorem docemus.

[7] [Acta.] Primo. Apographa nostra Græca Sirmondo-Chiffletiana, quæ solemus allegare sub nomine Supplementi ad Menæa Græca excusa, die XXIV Augusti, prænotato nomine Sirmondi, quod indicio nobis est, hæc Acta transcripta fuisse ex Synaxario Sirmondiano, sic memorant: Ἄθλησις τῶν ἁγ. Σεβήρου καὶ Μέμνονος τῶν ἐν Θράκῃ μαρτυρησάντων σὺν ἑτέροις τριάκοντα ὀκτώ. Id est: Certamen SS. Severi ac Memnonis, qui in Thracia martyrium confecere cum aliis triginta octo. Ubi videntur indicari Martyres non triginta septem vel triginta octo, de quo numero supra egimus, sed omnino quadraginta: Idque confirmatur ex Actis numero 1, ubi e Græco reddita dicuntur ista: Et sancti quidem triginta & octo Philippopoli sub Apelliano proconsule .. capite truncati sunt die XXIV mensis Maii. Sanctus vero Severus &c. Deinde vero seorsim etiam narratur martyrium S. Memnonis. Secundo. Quia affirmant Acta ibidem, Athletas nostros exstitisse temporibus Diocletiani & Maximiani, ideo in eorumdem Actorum fide illos etiam superius cum hac nota temporis retulimus; in aliis tamen, uti vidimus, documentis non expreßa. Tertio. In illis item narrantur igne martyrium consummasse; hic vero triginta & octo .. capite truncati dicuntur: at Memnon, secundum Acta eadem num. 4, fuit in caminum ignis injectus, ac ibidem mortuus: Severus autem capite minutus. Quarto. Supra etiam num. 1 & 2 vidimus palæstram martyrii assignari Bizyam hodiernis nostris Sanctis; sed in Actis Philippopolis triginta octo innominatis; Bizya autem duobus nominatis datur, ut videre in illis licet num. 4. Apage igitur nugas Tamayi, qui in suo Martyrologio Hispano duos hosce Martyres Deobrigæ in Hispania annuntiat, more consueto ineptiens. Acta quandoquidem brevia sunt, ac Commentarius etiam brevis, si quid in illis observatu erit dignum, poterit hic facile consuli, ut non sit necesse Actis Annotata subjungere.

ACTA
Auctore anonymo,
e Synaxario Sirmondi. Interprete J. P.

Martyres XXXVII Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia (SS.)
Severus M. Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia (S.)
Memnon centurio M. Philippopoli, ac Bizyæ in Thracia (S.)

A. Anonymo.

Οὗτοι ἐν Θράκης ὑπῆρχον κατὰ τοὺς χρόνους Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ· καὶ οἱ μὲν τριάκοντα ὀκτὼ Ἅγιοι ἐν Φιλιππουπόλει ὑπὸ Ἀπελλιανοῦ ἀνθυπάτου ὁμολογήσαντες παρρησίᾳ τὸ τοῦ Χριστοῦ ὄνομα, τὰς κεφαλὰς ἀπετμήθησαν μηνὶ Μαίῳ τέσσαρες καὶ δεκάτῃ· Σεβῆρος δὲ ἅγιος πρὸς μὲν πατρὸς ἦν Θρὰξ, πρός δὲ μητρὸς Σιδίτης ἐν Παμφιλίας. Ἐκαλεῖτο δὲ μὲν πατὴρ αὑτοῦ Πετρώνιος, δὲ μητὴρ Μυγδωνία· οἱ πρὸς τὴν εἰς Χριςὸν ἐχειραγωγήθησαν πίστιν ὑπὸ τοῦ ἐπισκόπου Ξενοφόντος μαθητοῦ τοῦ Ἰωάννου Εὐαγγέλιστοῦ ἠγαπημένῳ τοῦ Θεολόγου. Καὶ οὗτοι μὲν εἰσοικισθέντες ἐν Φιλιππουπόλει αὖτις ἐξῳκίσθησαν διὰ τὸν ἐπικρατοῦσαν ἐν αὐτῇ εἰδωλολατρείαν.

[2] δὲ μάρτυς Σεβῆρος τούτων υἱὸς κατέμεινον ἐν τῇ πόλει. Ὢν δὲ διὰ σώματος καὶ μέγετος δὲ δύναμιν ἀνυπέρβλητον περίβλεπτος καὶ μεγαλυνώμενος παρὰ πάντων, ὅμως μικρὰ ταῦτα ἡγεῖτο, εἰδὼς παρερχόμενα καὶ φθειρόμενα. Ἓν δὲ μόνον ἐθαύμαζε καὶ λίαν τούτων ἐπόθει, τυχεῖν τὸ παθεῖν ὑπὲρ Χριστοῦ, καὶ τὸ τῆς μαρτυρίας κοσμηθῆναι στεφάνῳ. Ὅθεν καὶ θεοφανείας ὄναρ ἠξιώθη καὶ προετράπη ἅμα πρωῒ ἐπὶ τῇ κατὰ ἀνατολὰς πύλῃ ἐλθεῖν, κᾀκεῖ τεύξεσθαι τοῦ σκοποῦ. Καὶ δὴ γενόμενος ἐν αὐτῇ, συναντᾷ τινι κεντουρίωνι, ὃς ἐκαλεῖτο Μέμνων. Τοῦτον οὖν κατ᾽ ἰδίαν λαβὼν, καὶ ἐν βραχεῖ τῆς καθ ἡμᾶς αὐτῷ τὴν οἰκονομίαν ἐκθέμενος πίστεως, καὶ ἀποστῆναι παραινέσας τῆς ματαιότητος τῶν εἰδώλων πείθει, καὶ τῇ τοῦ Χριστοῦ πίστει προσάγει.

[3] Διαβληθεὶς δὲ καὶ προσαχθεὶς Ἀπελλιανῷ ἀνθυπάτῳ, καὶ τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ὁμολογήσας, παραδίδοται Μέμνονι τῷ κεντουρίωνι, τὴν τῆς πίστεως ἀγνοουμένῳ μεταβολὴν, οἰηθέντος τοῦ ἀνθυπάτου δυνηθῆναι τὸν Μέμνονα τοῦ Χριστοῦ ἀποστῆναι τὸν Ἅγιον. Οἱ δὲ καθ᾽ ἑαυτοὺς γενόμενοι παρέθηξαν ἀλλήλους, καὶ πρός τὴν ὑπὲρ Χριστοῦ συνεστόμωσαν ἄθλησιν. Τῇδε ἑξῆς παραστάντες τῷ ἀντυπάτωaͅ Χριστιανοὺς ἑαυτοὺς ἀμφότεροι ἀνηγόρευσαν. Τύπτεται οὖν Μέμνων ἀφηλεῶς, καὶ Σεβῆρος τὰς σιαγόνας τιτρώσκετυι.

[4] Εἶτα ἐκ Φιλιππουπόλεως ἀπαίρονται τῷ ἀνθυπάτῳ εἰς Ἀδριανούπολιν, κᾀκεῖθεν εἰς Βιζύην σιδήρων βάρει πεφορτόμενοι ἀκολουθῆναι ἀναγκάζονται. Ἔνθα προσαχθέντες καὶ ἐρωτηθέντες ἀμετάθετον ἔχειν τὴν εἰς χριστὸν πίστιν ὁμολογήσαντες, ὡς τὸ στεῤῥὸν αὐτῶν καὶ ἀνένδοτον κατεῖδεν τύραννος, προσέταξε τὸν ἅγιον Μέμνονα ταθῆναι δυσὶ κίοσι προσδεθέντα, καὶ σιδηροῖς ὀγκίνοις τρεῖς λώρους ἐκδαρῆναι ἀπὸ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ διὰ τῆς ψύας διήκοντας μέχρι τῶν ποδῶν. ἰδὼν μακάριος Μέμνων, ἡδὺν εἶπεν εἶναι τὸν πόνον ὃς προξενεῖ αἰώνιον ἀπόλαυσιν. ἔσται δὲ τοῦτο πάντως ἐμοὶ· καὶ γὰρ τῇ τριτμήτῳ δορᾷ τῆς σαρκός μου τὴν ἁγίαν δεξιοῦμαι Τριάδα. Μετὰ δὲ τοῦτο τμηθεὶς χεῖρας καὶ πόδας εἰς κάμινον πυρὸς ἐνεβλήθη, ἐν ᾗ καὶ τὸ πνεῦμα παρέδωκε τῷ Θεῷ. δὲ ἅγιος Ζεβῆρος ἐξέσθη σιδηραῖς χερσὶ· εἶτα δακτυλήθρας πεπυρωμένας τοῖς δακτύλοις περιβάλλεται, καὶ ὑπὸ τεσσάρων στρατιωτῶν τανυσθεὶς πρίζεται. Τῆς δὲ τοιαύτης βασάνου παραδόξως ῥυσθεὶς, τῶν στρατιωτῶν ἀτονισάντων καὶ ἐκλυθέντων, σιδηρὰν ζώνην περιζώννυται πυρωθεῖσαν, καὶ οὕτως τὴν κεφαλὴν ἀποτέμνεται.

[Sanctorum patria, S. Severi parentes,] Hi e Thracia oriundi exstitere temporibus Diocletiani & Maximiani. Et Sancti quidem triginta & octo Philippopoli sub Apelliano proconsule nomen Christi libere confessi, capite truncati sunt die vigesima quarta mensis Maii. Sanctus autem Severus ex parte patris erat Thrax, ex parte vero matris Sidites in Pamphilia. Pater ejus vocabatur. Petronius; mater Mygdonia. Qui ad Christi fidem sunt adducti ab episcopo Xenophonte, sancti Joannis Euangelistæ dilecti Theologi discipulo: & postquam fixissent domicilium Philippopoli, denuo ex ea migrarunt, propterea quod ibidem invalesceret idoloatria.

[2] [desiderium martyrii, conversio S. Memnonis;] Severus autem martyr, eorum filius, in urbe permansit: cumque esset ob eximiam corporis magnitudinem ac vires conspicuus ac famosus apud omnes, parvi hæc ducebat, non ignarus fluxa hæc esse & caduca. Unum vero suspiciebat, & præ illis desiderabat consequi, pati nempe pro Christo, & corona martyrii exornari. Unde divina apparitione in somno dignatus est atque incitatus ut, simul atque lucesceret, ad portam se conferret, quæ jacet ad orientem; futurum deinde, ut consequeretur propositum. Et vero postquam illuc pervenisset, cuidam occurit centurioni, qui vocabatur Memnon. Huic itaque seorsim prehenso fidei nostræ mysteria breviter exponit; eumque adhortatus, ut ab insano idolorum cultu desistat, obedientem reddit, & ad Christi fidem perducit.

[3] Accusatus autem atque ante Apellianum proconsulem productus, Christique fidem professus traditur Memnoni centurioni. Proconsul autem ignorans eum Christi fidem amplexum fuisse, existimabat fieri posse, ut Memnon a Christo Sanctum separet. Dum itaque illi seorsim agerent inter se, alter alterum incitarunt, & de certamine pro Christo consusurrarunt. Postero di stantes ante proconsulem ambo Christianos se esse annuntiarunt. Memnon igitur cæditur immisericorditer; Severus autem in maxillis vulneratur.

[4] [utriusque tormenta ac mors.] Deinde Philippopoli transferuntur proconsuli Adrianopolim, & inde Bizyam versus ferri pondere gravati coguntur sequi. Quo ubi perducti essent & interrogati, immutabilem se habere fidem in Christum professi sunt: quorum firmum ac obstinatum animum ut perspexit tyrannus, sanctum Memnonem duabus columnis alligatum extendi præcepit, & ferreis uncinis tria in lora excoriari, quæ ab ipsius capite per lumbos usque ad pedes pertransibant. Quod beatus Memnon conspicatus, suavem esse laborem dixit, qui æternam conciliat voluptatem. Et hoc, ait, omnino contingent mihi. Etenim pelle carnis meæ in tres dissecta partes, sanctam Trinitatem apprehendam. Postea autem, manibus pedibusque truncatis, in caminum ignis injectus est, in quo spiritum etiam Deo tradidit. At vero S. Severus ferreis manibus rasus est: deinde autem ungulæ ferræ candentes admoventur ejus digitis, & a quatuor militibus extensus finditur serra. Ab hoc autem cruciatu mirabiliter liberatus, militibus torpentibus ac deficientibus, ferrea zona candente cingitur, & sic capite minutus est.

DE SS. LEONTIO ET CARPOPHORO MARTYRIBUS,
VICENTIÆ IN ITALIA,

Sub Diocletiano et Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Leontius M. Vicentiæ in Italia (S.)
Carpophorus M. Vicentiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Publica veneratio, tempus martyrii, victoria a Vicentinis obtenta, Martyres sorores, ut fertur; translationes.

Vicentini hi Martyres non quidem antiquis seu classicis, quantum novi, Martyrologiis ad scripti sunt; sed varia alia exstant documenta, [Publica Sanctorum veneratio:] quibus legitimus eorum cultus probetur. Recentioribus Fastis sacris annua hoc die memoria ipsorum intexitur. Maurolycus ita habet: In civitate Aquileia, Diocletiano imperante, sanctorum Leontii & Carpophori martyrum, sub Lysia præside, superatis pluribus tormentis, obtruncatorum. Ferrarius in utroque Catalogo eosdem signat. Præcesserat Petrus de Natalibus libro 7 cap. 87 in suo item Catalogo, ubi martyrii narrationem habet. Ferrarius e monumentis ecclesiæ Vicentinæ, quæ in codice antiquo pergameno Ms. legisse se indicat, passionis compendium recitat in Catalogo Sanctorum Italiæ; quod cum consimile sit Martyrio, quod habetur apud Petrum de Natalibus, postea a nobis recudendo, supervacaneum est, illud compendium huc transcribere. Hæc de cultu hic paucis; infra autem pluribus.

[2] Franciscus Barbaranus de Mironi in Historia ecclesiastica Vicentina lib. 9 cap. 9 & sequentibus, [varia de iis incerta; uti & tempus martyrii,] varia quidem memorat in rem nostram, sed admodum incerta, quia antiquis destituta sunt monumentis; qualia desideraremus legere aliunde confirmata, quam ex Actis apud Petrum de Natalibus, quæ mihi non videntur magni ponderis. Accipe tamen in synopsi, quæ refert Barbaranus, non tam ut discas, quidnam in præsenti argumento dicendum sit fundate, quam quid ab eo saltem dictum sit. Natos itaque memorat Sanctos nostros Vicentiæ, qui propterea quod parentes eorum aut majores ad istos terrarum tractus ex Arabia profecti fuerint, ideo Arabum cognomento eosdem Sanctos appellatos esse affirmat. Tempus nativitatis fatetur Barbaranus sibi esse incompertum: item non sciri exacte, qua occasione se contulerint Aquileiam, ibidem habitandi gratia, cum sororibus suis Euphemia & Innocentia. Deinde exponit nostrorum Pugilum martyrium. At quid de martyrii tempore? Fatetur laudatus Barbaranus, illud non posse inveniri tam facile, quam aliqui cogitent. Varias mox profert opiniones pro annis reparatæ salutis 300, 297, 128 & 119; sed ipse hoc innectit Christi anno circiter 128, nixus Legenda, in qua narratur Lysias dixisse Sanctis nostris: Juro per Deum meum Adrianum, vos sequi, quocumque iveritis. Verum cujusnam fidei, vel auctoritatis sit Legenda ista, non addit; immo vero profitetur candide, se nescire, quo fundamento nitatur hæc opinio, in nonnullis dumtaxat Mss., prout indicat, a se visa.

[3] [de quo] Quid, quod idem auctor etiam vacillat? Nam postea dicit, martyrium, de quo agimus, accidisse vel anno circiter 128 jam dictum; vel anno circiter 140; atque adeo falsam esse opinionem aliquorum (sed eorum nomina non addit) qui volunt SS. Leontium & Carpophorum fuisse fratres SS. Cosmæ & Damiani; verum ex horum nominibus ac loco martyrii id etiam rejicit. Quæram illico ex Barbarano, cur annos modo dictos potius signet, quam tempora Diocletiani & Maximiani, quæ notantur apud Petrum de Natalibus, qui passos refert temporibus Diocletiani & Maximiani imperatorum? Equidem non video, cur a ratione temporis ibi consignata recedendum sit, & qualiquali sententiæ Barbarani, quam ipsemet non obscure indicat esse debilem, subscribendum propter qualemcumque Legendam, de qua actum est. Quamobrem temporis characterismum eumdem nos superius posuimus, vel intactum reliquimus, quem habet Petrus de Natalibus. Cur autem istum temporis characterismum non admittit Barbaranus? Quia prima opinio aliquam patitur difficultatem ex eo, quod anno trecentesimo, ut dicetur, inquit, in Vita SS. Felicis ac Fortunati (de qua agit lib. 1 cap. 20 & sequentibus) præses Aquileiæ vocatus fuerit Euphemius, & non Lysias; nisi dicere voluerimus, mense Augusto hunc illi successisse, id quod probabile non est, tam cito videlicet Euphemium officio suo finem imposuisse, cum paullo post suum ingressum martyrio affecerit SS. Felicem ac Fortunatum, atque ita aliquot dumtaxat mensibus præses extitisset. Sic argumentatur Barbaranus.

[4] [satis prolixe] Sed respondeo primo. Acta istorum duorum sanctorum Martyrum Aquileiensium apud nos illustrata sunt die XI Junii, tomo 11 ejusdem mensis pag. 460; ubi eorum martyrium non anno Christi 300, sed anno 296 affixum est. (Vide Annotata ibidem pag. 462 lit. a) tametsi in fine Actorum annus iste non exprimatur. Sic enim habent: Martyrizati autem sunt Sancti Dei Felix & Fortunatus martyres sub die quarto decimo mensis Maii, regnante Domino nostro Jesu Christo &c. Barbaranus vero in Italico suo Martyrio signat annum trecentesimum; de cujus utinam genuina lectione nobis constaret! Annus enimvero ille pugnat cum Actis Martyrii, quæ apud nos edita sunt hoc principio: Sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, anno duodecimo, exiit edictum &c. Annum autem hunc cœpisse a XVII Septembris anni CCXCV, in quo S. Caius Papa martyr obiit anno CCXVI, XXII Aprilis, quo dedimus Vitam, in supra citatis Annotatis observat Henschenius. Diocletianus enim dicto die XVII Septembris anno 284 imperator electus est, prout apud exactos chronologos licet videre. Si ergo Acta SS. Felicis & Fortunati Latina, quæ modo citabam, cum Italicis a Barbarano vulgatis conferre placuerit; non obscure perspicies, hæc ultima vel Barbarani, vel aliorum studio interpolata fuisse. Quanam ergo securitate nota temporis, qua istorum Pugilum martyrium in illis assignatur anno trecentesimo, a lectore, qui studio partium non ducitur, admitti queat, equidem non satis video: atque adeo prorsus censeo, ne vel ad latum unguem esse deflectendum ab anno 296, qui ex Actis Latinis pro eorumdem martyrio designatus jam est. Qua temporis ratione admissa tamquam probabiliore, videtur factum esse satis difficultati, quam supra movebat Barbaranus ex præside Aquileiæ, uti vult, Euphemio, non Lysia, in nostro temporis systemate inter hunc & illum annis quatuor interjectis.

[5] Respondeo secundo. Dato, non tamen concesso, exiguum dumtaxat tempus intercessisse, [hic disseritur.] quo Lysias successerit Euphemio; an mox idcirco nomen Lysiæ expungam ex Actis nostrorum Martyrum, quæ edidit Petrus de Natalibus, clare exprimitur? An ideo eradam ex isto exemplari tempora Diocletiani & Maximiani, quibus dicuntur passi? Minime gentium. Etenim cum nostræ sint partes Sanctorum Acta tueri, quantum salva veritate possumus, neque in hoc puncto ostendatur aperta falsitas, retinemus, quod antea diximus, martyrium nempe illorum contigisse temporibus Diocletiani & Maximiani. Cur enim Euphemius non potuit Aquileiæ munus exercere præsidis, & brevi post tempore vel illud ipse deponere, vel ab alio inde amoveri? His de causis supra in principio hujus paragraphi, ut antea indicabam, signavi SS. Leontii & Carpophori martyrium sub dictis imperatoribus, donec melior aliqua temporis notatio mihi assignetur. Nunc alia prosequamur.

[6] Horum sanctorum Pugilum præsidio Vicentinos fuisse defensos contra Patavinos, [Victoria Sanctorum præsidio a Vicentinos obtenta:] narrat Barbaranus cap. 15. Rei gestæ summam accipe. Anno millesimo centesimo octogesimo sexto Patavini, collecto copioso exercitu, & urbi Vicentinæ admoto, tantum non eamdem interceperant. Pugnatum utrimque acriter: Patavini summa cum strage repelluntur. Inter dimicandum SS. Leontius & Carpophorus visi sunt supra muros Vicentinorum, relatæ utique victoriæ præsides. In memoris ac grati animi tesseram instituta ab illis supplicatio, quæ quotannis peragitur die XX Augusti, quo celebratur eorum festa lux; olim vero solebat coli cum octava, uti apparet e Kalendario anni 1606, quod ab eminentissimo Joanne Delphino, Vicentinorum episcopo præscriptum est. In Officio autem quando dicuntur preces, fit de illis commemoratio, uti & de S. Vincentio, in hunc modum: Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro Domino, amaverunt Christum in vita sua, imitati sunt eum in morte sua, & ideo coronas triumphales meruerunt. ℣. Clamaverunt justi, & Dominus exaudivit eos. ℞. Et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Oremus. Auxilium tuum nobis, Domine, quæsumus, placatus impende, & intercedentibus beatis martyribus tuis Vincentio, Leontio, & Carpophoro, dexteram super nos tuæ propitiationis extende. Hæc historia ex Barbarano extracta est a me, & in compendium redacta; sicut etiam ea, quæ subdo de inventione ac translationibus corporum, & de quibus tractat cap. 15.

[7] [inventio ac translatio corporum.] Quo tempore ea Vicentiam translata sint, nihil certi haberi affirmat idem historicus documentorum defectu: illud autem certo constare addit, hodiedum (anno videlicet 1649, quo suam Historiam in lucem dedit) ea requiescere in cathedrali. Deinde e Ms. antiquo, ut vocat, quod inscribitur Chronica ad memoriam præteriti temporis, præsentis & futuri, refert, anno 1455 die X Augusti, corpora SS. Leontii & Carpophori MM. reperta fuisse in ecclesia cathedrali Vicentina: die autem XX ejusdem mensis, quo dictorum Sanctorum festum celebratur, habitam fuisse supplicationem solennem: postmodum item anno 1467, die XX Augusti institutam supplicationem solennissimam; & sacra illa pignora per civitatem deportata fuisse, totoque isto die mansisse discooperta, ita ut ab unoquoque videri possent: ad hæc, deinde ea collocata fuisse in arca lapidea, & in illo ecclesiæ loco, ubi nunc, ait laudatus auctor, exstat sacellum majus, nomine chorus; ibidemque asservata fuisse, donec ista fabrica sit inchoata, quod accidit anno 1482; quo tempore iterum ostensa populo, ac transportata ad aliud sacellum commemorat; ubi permanserint usque ad annum 1573, uti dicendum ait cap. 17; ubi de translationibus nostrorum Sanctorum, & SS. Euphemiæ & Innocentiæ tractat. Sed ibi notatum lego annum 1563. Anno autem 1613 innectitur ultima corporum istorum transportatio ad sacellum aliud prædictæ ecclesiæ: solennem vero pompam, ornatum, populi frequentiam, supplicationem, ejusdemque comitatum pluribus descriptum videre datur cap. 18. Non abs re his addidero inscriptionem, quam Papebrochius noster in suo Ms. Itinere Romano, quod in nostro museo asservatur, & signaturMs. 146. notatam sua manu reliquit his verbis: Latina Montia, proavia Horatii Porti, ex voto pie facto geniti, DD. Leontii & Carpophori tabulas hasce pingendas C. MDCXVII: Anna Sessa mater operimentis (limbos intellige lapideos speciosos) ornavit MDCXXXV. Tabulas autem istas grandes numero quatuor fuisse, hinc Sanctorum martyrium, inde judicium exprimentes, præmittit dictæ inscriptioni laudatus Papebrochius.

[8] [An SS. Euphemia & Innocentia horum Pugilum sorores germanæ.] Atque hæc quidem, quæ huc usque a nobis exposita sunt, Vicentinorum traditionibus seu relationibus satis favent: non ita tamen, quin nonnullæ supersint difficultates, quas modo proponam. Una ex illis est, si quis quæsierit, an SS. Euphemia & Innocentia fuerint Martyrum nostrorum sorores. Affirmat hoc Barbaranus cap. 16, sed non satis probat. Ferrarius in suo Novo catalogo Sanctorum ad diem XVI Septembris in notis citat tabulas ecclesiæ Vicentinæ, in quibus SS. Leontii & Carpophori germanæ feruntur. Quæ expressio feruntur satis debilis est. Nec scio, cujus notæ ac temporis sint illæ tabulæ. Nihil item lego de hac re apud pluries supra citatum episcopum Equilinum; nihil in compendio martyrii, quod citabam antea. Res enimvero primævæ istarum Sanctarum videntur admodum obscuræ & incertæ: unde igitur, & quanta cum fide in dictis tabulis ferantur nostrorum Martyrum esse germanæ, ignoro. Verum cum annuntientur a Ferrario ad diem XVI Septembris, quo apud Vicentinos coluntur, poterit forte pluribus tunc agi de illo puncto, si comparuerint satis apta documenta, quæ ad ulteriorem indagationem sternere possint viam.

[9] Secunda ex difficultatibus, contra varias SS. Leontii& Carpophoritranslationes moveri potest ex iis, [Proponuntur quædam difficultates] quæ memorat Spicilegium Dacherianum tomo 5, ubi habetur Inventio Sanctorum a domno Deoderico pontifice [Metensi] repertorum, atque ad civitatem Metensem translatorum, in quo documento occurrunt hæc cap. 3 pag. 145 ad propositum nostrum: Civitas Vincentia est non longe a Venetia, ad quam olim Longobardi, dum Italiam invaderent, primam urbium venisse dicuntur. In ea martyr Leontius monasterio celebri venerabatur. Hujus episcopus loci reliquias nostro reverentissimo præsuli, si pro causa sua imperatoriam interpellasset majestatem, repromisit. Mox misso illuc Rothardo diacono, cum episcopus nimium se fecisset difficilem in dando, præter quod dumtaxat promiserat, tandem continua exigentis victus instantia, præter pauca sibi pignora retenta, reliquum corporis totum largitus est. Hunc & beatum Carpoforum Romæ passos, ab eadem civitate non longa ante tempora translatos, incolæ asseverabant: ubi & nobile quondam monasterium S. Felicis visebatur, ubi & primo reconditi ferebantur; sed eo ab Ungris, qui pene locorum ipsorum vicinisunt, exusto, atque assidua incursione eorum reparationem prohibente, ad sedem episcopalem infra urbem sub altare depositi; unde & præfatus Rothardus diaconus sanctum quidem Leontium totum, sancti vero Carpofori reliquias non modicas ab ipso, quo claudebantur, sumpsit altari, effracto sepulcro. Passionem eorum incendio deperisse dixerunt. Natalis eorum XIII Kal. Augusti celebratur. Teudo eos detulit magna & universali ecclesiæ celebritate.

§ II. Expenduntur difficultates de corporum translationibus, ac martyrii palæstra.

[circa eorum translationes] Hujus, quam modo producebam, narrationis fides ita commendatur apud Acherium citatum, inter ea quæ præfatur ad lectorem pag. 15: Historiam Inventionis Sanctorum a Deoderico sive Theoderico Metensi episcopo, dum in comitatu Ottonis imperatoris Italiæ ecclesias & monasteria perlustraret, repertorum, e scripto codice monasterii S. Symphoriani Metensis a se descriptam V. C. Hadrianus Velesius .. perhumaniter .. mihiconcessit edendam. Auctor hujusce narrationis passim sese, cum isthæc Sanctorum corpora transferrentur, præsentem adesse prodit. Hæc ibi; ut non videam, cur plena fides historica dicto auctori secure non debeat tribui in narratione, quam hic præ manibus habemus. Nunc observationibus nonnullis illam explanemus. Otto I coronam imperii adeptus est anno Christi 962. Theodericus autem hujus nominis primus ab Illustrissimo Meurissio in Historia episcoporum ecclesiæ Metensis lib. 3 pag. 317 ad cathedram istam evectus fuisse scribitur anno 964. In signando eodem anno præcesserat Sigebertus in Chronico: sed apud Sammarthanos in Gallia Christiana differtur illa dignitas usque ad annum 966 ex Alberico his verbis: Anno CMLXVI Adalberone Metensium episcopo mortuo, Theodoricus consobrinus Ottonis imperatoris episcopus subrogatur, Jacobus Longueval in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 6 ad annum 965, pag. 552, successisse eum in cathedra Metensi memorat Adalberoni, die prima Maii anni præcedentis mortuo. Verum non est quod moram nobis injiciat tantilla temporis differentia, quæ forte in Albericum irrepserit ex notis chronologicis transpositis VI pro IV.

[11] [apud Vicentinos,] Propius huc spectat factum, quod examinamus, de corpore S. Leontii martyris, & toto quidem, uti ex anonymo scriptore supra vidimus, Vicentia ablato a Theoderico. Sigebertus ad annum 969 rem gestam ita narrat: Theodericus Metensium episcopus, Imperatori sanguine, dilectione, ac familiaritate cæteris devinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora & pignora Sanctorum de diversis Italiæ locis, quocumque modo potuit, collegit. (De significato verbi militare consule, quæ dixi die XVI hujus mensis pag. 272.) Inter alios autem plures, quos ibidem commemorat, a Vincentia Leontium episcopum & martyrem ab eo sublatum dicit, rem ita concludens: Hæc omnia .. cum aliis multis Sanctorum pignoribus præsul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, & in ecclesia S. Vincentii martyris a se in insula urbis constructa locavit. Vides, lector, alium hic designari Leontium, episcopum videlicet ac martyrem, quam superius ab auctore anonymo expressus sit.

[12] [ac locum palæstræ:] Unde moveatur controversia necesse est, uter ex hisce duobus a Theoderico episcopo Metensi impetratus, & Vicentia ad urbem Metensem avectus fuerit. Sicut autem, prout antea retuli e Dacherii observatione, auctor hujusce narrationis anonymus passim sese, cum isthæc Sanctorum corpora transferrentur, præsentem adesse prodit; sic adfuisse se, quando corpus S. Leontii M. traditum Theodorico fuit, videtur utcumque insinuare, nam dicit: Hunc & beatum Carpoforum Romæ passos, ab eadem civitate non longa ante tempora translatos, incolæ asseverabant. Item: Passionem eorum incendio deperisse dixerunt. Hinc etiam oritur difficultas contra locum palæstræ eorum Aquileiam, & contra opinionem eorum, qui inde illorum corpora Vicentiam translata memorant. Sed alia insuper oritur molestia adversus possessionem & translationes corporis S. Leontii hodierni apud Vicentinos, post seculum decimum, de quibus actum est supra: etenim seculo decimo episcopus Vicentinus Rothardo diacono .. præter pauca sibi pignora retenta, reliquum corpus totum (S. Leontii) largitus est, teste auctore anonymo, qui paullo post subdit ista: Rothardus diaconus sanctum quidem Leontium totum, sancti vero Carpophori reliquias non modicas, ab ipso, quo claudebantur, sumpsit altari, effracto sepulcro.. Teudo eos detulit magna & universali ecclesiæ celebritate. Hæc si de hodierno Leontio intelligas cum auctore anonymo, nihil vel quasi nihil remansic ex ipsius corpore post seculum decimum apud Vicentinos. Sin vero Sigebertum sequaris, evanescit difficultas, quia de synonymo martyre & episcopo loquitur. Sed utri probabilius credendum, an dicto anonymo, cujus fides ex loco ac tempore superius commendata est; an Sigeberto potius, qui floruit seculo duodecimo ineunte, & Gemblaci in Brabantia nostra monachus fuit?

[13] Ego interim intricatam hanc controversiam eruditis Vicentinis considerandam tantisper propono, rejecto in eos onere, ut causam suam defendant ipsimet, atque litem hanc dirimant, si possint antiquiora eruderare documenta, quibus superiorem anonymi narrationem evertant. [quam controversiam valde implexam nos aliis extricandam relinquimus.] Antiquiora, inquam, documenta, quæ ante Sigebertum & eumdem anonymum scripta esse constet a fide digno auctore; non vero Petrum de Natalibus lib. 11 cap. 66; non eminentissimum Baronium ad annum Christi 969; non Ferrarium in Novo catalogo Sanctorum ad diem XVI Novembris in notis; non Barbaranum denique cap. 19; non Ughellum tomo 5 Italiæ sacræ Col. novissimæ editionis Venetæ; qui ex Sigeberto S. Leontium episcopum & martyrem Vicentia a Theoderico episcopo translatum fuisse scribunt, atque adeo omnes illi & singuli non majoris debent censeri ponderis, quam Sigebertus ipse, quem afferunt. Colitur autem S. Leontius episcopus & martyr in ecclesia Vicentina die XVI Novembris, ut videre datur apud Ferrarium, ac Barbaranum locis modo designatis, poniturque ab Ughello citato secundus Vicentinorum episcopus. Atque hæc quidem hactenus. Quandoquidem vero difficultatis jam propositæ arbitrum interponere me nolo, ideo ea, quæ superius § I de sanctis nostris Martyribus hodiernis e communi opinione præmisi, relinquo in sua possessione, ac malo potius loqui cum multis, quam sapere cum paucis. Dentur interim qualiacumque eorum

ACTA
Auctore anonymo,
ex editis apud Petrum de Natalibus lib. 7 cap. 87.

Leontius M. Vicentiæ in Italia (S.)
Carpophorus M. Vicentiæ in Italia (S.)

BHL Number: 0000

A. Anonymo.

[Martyres accusantur,] Leontius & Carpophorus martyres in civitate Aquileia a passi sunt temporibus Diocletiani & Maximiani imperatorum, sub Lysia præside b. Qui cum essent arte medici, infirmos quoscumque ab omni languore sanabant non tam naturalibus medicaminibus artis suæ, quam Christi nomine invocato: erant enim fidelissimi Christiani. Audiens autem Lysias præses famam illorum, cum essent ei ab ejus officialibus accusati, & quod cultum deorum suorum destruerent; eos ad se accersiri fecit: & quæ essent eorum nomina, quæ patria, quæ conditio, quæ fortuna, quæsivit. Illi vero ad singula responderunt: quia scilicet nomina eorum erant Leontius & Carpophorus: patria vero eorum erat Arabia c, conditio Christiana: fortunam autem Christianos nescire dixerunt. Tunc præses cœpit eis persuadere, ut diis sacrificarent, promittens illos exinde honoribus sublimandos; aut si renuerent, diversis puniendos suppliciis.

[2] Cumque illi sacrificia dæmonibus exhibere nullatenus velle responderent, & Christum sibi adjutorem in omnibus dicerent, atque illius cominata tormenta contemnerent; præcepit eos præses in manibus & pedibus graviter torqueri. Et dum illi constantes hoc supplicium deriderent; [cælitus a morte ac tormentis] jussit eos præses catenis vinctos in mare præcipitari. Statimque angelus Domini affuit: & diruptis vinculis illos e pelago ad littus incolumes eduxit. Et cum hoc miraculum præses artibus magicis adscriberet, & econtra illi ei Christi virtutem prædicarent, illeque eos in nomine Dei sui Hadriani d sequi velle diceret; continuo duo dæmones affuerunt, & præsidem in faciem alapis ceciderunt gravibus per horam unam. Sed orantibus pro eo Sanctis, statim dæmones abierunt.

[3] [liberantur,] Tunc præses dicere coœpit, quod dii contra se indignati, quia illos velle relinquere dixerat, talem in eum vindictam exercuerant. Jussitque Sanctos in carcerem trudi: donec, qualiter ipsos perderet, cogitaret. Altera die illos eductos & diis immolare constantius recusantes, in ignem copiosum accensum jactari mandavit. Sed tamen ignis illos in nullo læsit; sed facto terræ motu nimio, erumpens flamma plurimos paganorum circumstantes exussit. Illi vero Sancti de ignis educti medio, nedum in corporibus, sed etiam in capillis & vestibus penitus apparuerunt intacti. Jubentur ergo in equuleo suspendi & ungulis radi: sed angelo illos custodiente, fatigatis admodum carnificibus ante præsidem deponuntur.

[4] [ac tandem capite plectuntur.] Et cum iterum ac iterum a præside persuasi, cultum diis suis exhibere renuerent, fecit illos Lysias præses in crucibus levari, & a circumstante populo lapidari. Verum lapides in jacientes redibant, & plurimos vulnerabant. Tunc mandavit illos a quatuor ex militibus sagittis configi. Sagittæ vero Martyres non lædebant, sed retroversæ sagittarios configebant. Et non solum illos, sed alios plures astantes occiderunt. Lysias autem se confusum in omnibus cernens, Sanctos Dei gladio cædi jussit: & sic accedentes spiculatores eorum capita gladiis absciderunt. Quorum corpora Christiani rapientes juxta muros civitatis Aquileiæ e sepelierunt. Passi sunt autem sancti Martyres Leontius & Carpophorus XIII Cal. Septembris.

ANNOTATA.

a Locus hic palæstræ patitur difficultatem. Vide Commentarium num. 12.

b Hiccine an alius fuerit, ibidem expensum est a num. 3.

c Alibi dicuntur Vicentiæ nati; Arabes tamen cur vocentur, vide ibidem num. 2.

d Non satis clare percipio, quid hic veniat ad rem deus Hadrianus (imperatorem intelligo) ubi antea dicuntur Martyres nostri sub Diocletiano & Maximiano passi. Consuli possunt, quæ in Commentario dicta sunt eodem numero 2.

e Romæ passos, & ex eadem urbe Vicentiam translatos, indicat documentum, quod ibidem protuli num. 9.

DE SS. PARTIM MARTYRIBUS, PARTIM CONF.
PIRICIO, ARCO, MAXIMO CONFESSORE, PAMPHILO, COLOUO CONFESSORE. ITEM DE DIOMEDE, AGATICO, ZELO.
SYNNADÆ IN PHRYGIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Piricius martyr Synnadæ in Phrygia (S.)
Arcus martyr Synnadæ in Phrygia (S.)
Maximus confess. Synnadæ in Phrygia (S.)
Pamphilus martyr Synnadæ in Phrygia (S.)
Colouus confess. Synnadæ in Phrygia (S.)
Diomedes martyr Synnadæ in Phrygia (S.)
Agaticus martyr Synnadæ in Phrygia (S.)
Zelus martyr Synnadæ in Phrygia (S.)

AUCTORE J. P.

Rabanus priorum Sanctorum memoriam Martyrologio suo hac die inscripsit, [Variis modis hi Martyres referuntur: eorum palæstra:] ita de eis loquens: In Sinnada civitate natale sanctorum Piricii, Arci, Maximi confessoris, Pamphili, Coloui confessoris. In Beda Plantiniano habentur ista: In Sinnada civitate sanctorum Valenti, Piricii, Arci, Maximi, Pamphili, & Coloui confessoris. Facile autem observatu est, aliam ab alia lectionem differre. Major est discrepantia apud Florentinium: In Sinnada civitate sanctorum Pisti, Arcii, Diomedis, Agatini, Zeli, Pamphili, Coloui confessoris. Consuli potest idem auctor in notis: in quibus sic scribit e laterculo Antverpiensi: In Sinnada civitate Pisti, Acari, Diomedis, Agathini, Zeli, Pampi. Hæc ibi. Sed quis ad veram ac genuinam lectionem reducturum satis tuto se speret apographa ista corrupta & luxata tot locis. Vide interim Florentinium in dictis notis, uti & ea, quæ mox dicam. Locum palæstræ ita describit Ferrarius in Topographia ad Martyrologium Romanum: Synnada civitas archiepiscopalis Asiæ Phrygiæ, quondam nobilissimus conventus, & metropolis, ampla, ad montes Dibymorum radices, magna subsequente ante illam planitie, apud Docimæum olim vicum lapidicina nobilem, inde enim Romam usque lapides vehebantur ex agro Synnadensi. Ea inter Eucarpiam ad occidentem & Juliopolim ad orientem sita est, hoc tempore nomen quidem retinens; sed obscura effecta, ut cæteræ fere omnes sub Turcarum imperio.

[2] [an una, an duplex illorum classis.] Nunc varias alias lectiones de Martyribus, quos supra in titulo expressi, expendere juvat, & videre, unane an duplex eorumdem classis poni possit, vel debeat. In catalogo nostro Sanctorum Ms., qui ex variis Fastis sacris concinnatus est, hac die signantur hi tres seorsim: Diomedes; Agathicus, Zelus; quos supra simul cum aliis conjunctos vidimus; sicut etiam simul eos hac die ita legit Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum: In Sinna civitate natalis SS. Pisti, Arcii, Diomedis, Agatini, Zeli; Pamphili, Colitii confessoris. Inter Martyrologia Hieronymiana contracta, & a nobis edita post Indicem Sanctorum in sex primos Operis nostri menses, in Richenoviensi sic notantur: In Sinnada civitate, Pisti, Arcii, Diomedis, Agateni, Pamphili. Ex dictis deduco corollaria tria. Primum sit, non constare certo, an duplex, an unus tantum Sanctorum supra nominatorum manipulus statui debeat. Secundum, quia tamen tres istos, de quibus dixi, in nostro catalogo seorsim ab aliis notatos inveni; hunc secutus, duplicem in classem eos dispesci posse censui, etiamsi non sit certum, an ita dispesci debeant. Tertium, Sanctos partim martyribus, partim confessoribus in titulo superiore accensui, Rabani præsertim exemplo, qui duos ex illis confessoris nomine expreße nuncupat. An vero hi fuerint simul martyres; & an confessores vocati, quia suo martyrio publicam quamdam, singularem, & heroïcam fidei professionem præmiserint, non divino. Quibus autem non datur titulus confessoris, illi videntur mihi fuisse martyres ex modo, quo annuntiantur.

DE SANCTO DIOSCORO M.
ALEXANDRIÆ,
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Dioscorus M. Alexandriæ (S.)

AUCTORE J. P.

In Alexandria natale Dioscori. Annuntiatio est Rabani, quam etiam habet Beda Plantinianus. Eadem habetur apud Florentinium. Castellanus in suo Martyrologio universali eum refert cum titulo martyris. Et vero etsi hunc nec in citatis Martyrologiis, nec in apographis, quæ affert Florentinius in notis; nec in Martyrologiis Hieronymianis contractis, quæ apud nos excusa sunt, Richenoviensi, Labbeano, Corbeiensi breviore, ut vocatur, ac reginæ Sueciæ, expresse adjectum lego; illum tamen supra etiam apposui, qui per τὸ natale videtur indicari. Porro quæ ad ætatem, ac gesta hujus Sancti pertinent, ignota mihi prorsus sunt.

DE SS. VALENTINIANO ET LEONTIO FORTE MM.
IN LUCANIA ITALIÆ.

Cultus ex Martyrologiis, notitia loci.

Valentinianus forte M. in Lucania Ital. (S.)
Leontius forte M. in Lucania Ital. (S.)

J. P.

De antiquo horum Sanctorum cultu constat e variis Fastis sacris. [Signantur a Rabano, in auctariis Usuardinis, ac Martyrologio Rhinoviensi &c.] Rabanus ita eos annuntiat: In Lucania SS. Valentiniani, Leontii. Inter auctaria Usuardina a nobis vulgata referuntur etiam brevissime ex Greveno, mutato tamen aliquantulum unius nomine: In Lucania, sanctorum Valentiani, & Leontii. (Ibidem ex exemplari Vaticano, In Lucania, S. Leoncii) Adde Martyrologium contractum Hieronymianum Rhinoviense, apud nos editum mensis Junii tomo VII, ubi hæc sunt: Et in Lucania, Valentia [Valentiniani] & Leontii. Deinde autem die XXI hujus mensis: Et in Lucania, Valentini, & Leonti. Inter hos autem & illos nimis magna videtur mihi similitudo, quam ut eos in duas dividam classes diversas, tametsi diversis diebus annuntientur; sive per confusionem bis huc sint intrusi, sive duobus istis diebus colantur. Corbeiense Martyrologium brevius eos quidem non ponit bis; sed die tantum XX sic habet: In Lucania, natalis sanctorum Valentiani, Leonti. Castellanus in suo Martyrologio universali solum in Lucania S. Valentinianum martyrem signat hoc die.

[2] De ista autem Italiæ regione valde multa collegit Leander Albertus in Descriptione totius Italiæ, [Lucaniæ provinciæ situs.] quæ nimis longum esset huc transcribere. Delibo tamen hæc breviter e Baudrando: Ejus termini fuere a septemtrione Silarus fluvius, quo separabatur a Picentinis, & Bradanus fluvius, quo dividebatur ab Apulis Peucetiis: a meridie Laus fluvius, quo a Brutiis distincta erat: ab oriente vero sinu Tarentino, & ab occidente mari Tyrrheno terminabatur; eratque in ea parte, in qua nunc Basilicata provincia regni Neapolitani, cum maxima parte provinciæ Principatus citerioris versus meridiem, & minuta parte Calabriæ citerioris, teste Cluverio. Consuli etiam de Lucania potest Ferrarius in Topograhia ad Martyrologium Romanum.

[3] [An ad hanc, an ad Lucanam urbem Sancti spectent.] Porro annuntiatio ista apud Florentinium, In Lucana, natalis sancti Valentiniani, Leonti, ansam viro præbuit disputandi an spectent hi Sancti ad Lucanam urbem, an ad Lucaniam regionem. Sed post varias exemplarium lectiones, quas producit in utramque partem, eo redactum se fatetur candide, ut uni magis quam alteri suffragari non possit, ita concludens disputationem præsentem: Nihil ergo certi decernere mihi fas est. Et vero quisnam non dicam certo, sed probabiliter saltem decernere aliquid hic queat ex vitiatis, luxatis ac corruptis lectionibus, quæ tum in Martyrologium a Florentinio vulgatum, tum in alia exemplaria irrepsere? Quid, quod in ipso Martyrologio Florentinii die proxime sequenti habeatur: In Lucania provincia natalis sanctorum Valentini, Leonti. Hos vero, qui XXI Augusti ibi exstant, In Lucania provincia memorati, esse diversos ab illis, qui pridie signabantur in Florentinii textu In Lucana, creditu difficile videtur. Adi Florentinium in notis ad diem XX hujus mensis. Non satis itaque sibi constans apparet utraque ista lectio, ut prorsus non perspiciam, necesse esse sive ob hanc sive ob alias, discedere a Lucania provincia ad Lucanam urbem in annuntiandis prædictis nostris Sanctis: qui mihi videntur fuisse martyres, si genuina sit lectio, in qua eis apponitur vox natalis: quia tamen illa in aliis Martyrologiis, quæ citavimus, non exstat, ideo martyribus forte illos accensendos diximus.

DE S. AUCTORE EPISCOPO
TREVIRENSI,

Ante medium seculi V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Auctor episc. Trevirensis (S.)

AUCTORE P. D.

§ I. Cultus duorum Auctorum incertus; unius certissimus.

Nonnulli scriptores duos sanctos Auctores vel Autores celebrant, urbis Trevirensis episcopos: & unum quidem eorum publicum habuisse & legitimum cultum, [Nec Auctoris duplicis] indubitatum est; an uterque, ambigitur. Browerus in Annalibus Trevirensibus ad annum 409 ita scribit: Primi Autoris diem depositionis antiqui statuerunt XIII Kal. Septembris, & corpus narrant Brunsvigam translatum in Saxoniam … Trevericus secundus Autor in San-maximiano martyrologio ad XV Kal. Septembris exprimitur, qui de isto cœnobio … translatus dicitur & quiescere apud Tabenam S. Quiriaco associatus. Quæ si certa sunt, certus est amborum cultus: verum qui sunt illi antiqui, qui PRIMI Autoris diem depositionis statuerunt XIII Kal. Septembris, & corpus narrant Brunsvigam translatum? Ego certe hactenas nullum reperire potui: imo & memoratum diem obitus & translationem Saxonicam Auctori II magis propria dixerunt scriptores per decursum citandi; qui licet plerique adeo antiqui non sint, iis tamen antiquiores, qui contrarium asserant, non reperiuntur.

[2] Neque obstat, quod S. Autor II in Tavanam translatus fuerit: [cultus] nam qui prima translatione ad Tavanenses transierat, potuit translatione altera in Saxoniam efferri: idque revera factum testatur Petrus Mersæus in libro de Electoribus & episcopis Germaniæ pag. 250, dicens: Auctor II … in ecclesia D. Maximini tumulatur. Inde translatus post aliquot annos, in Thabenam super Sarram fluvium repositus est. Reliquiæ S. Auctoris per quamdam nobilem fœminam, Gertrudis nomine … Treviri translatæ sunt Brunsvicum. Quæ Mersæum ex traditione communiori hausisse, ostendunt sequentia.

[3] Primo Acta translationis tum nostra, tum ea, [legitimus,] quæ affert Leibnitius, Saxoniam illius reliquiis decoratam narrant, qui obiit XIII Kal. Septembris: obiit autem Auctor II (ut dicam num. 22,) alterius dies emortualis ignoratur. 2o. Grevenus & fasti Lubeco-Colonienses illum in Brunswich per translationem requiescere tradunt, qui colitur XX Augusti: colitur autem Autor II, ut dicam num. citato. 3o. Biographus S. Auctoris, de quo infra, successorem S. Legontii tradit in Saxoniam elatum: successit autem Auctor II, ut scribunt omnes. Hallucinatur quidem biographus hic quamplurimum cum res a sua ætate remotissimas narrat: attamen traditionis, suo tempore de translatione hac vigentis, testis est non omnino inidoneus.

[4] At, inquiet nonnemo, translatio Saxonica incidit in annum MCXIII: [satis probatur,] atqui litteræ San-maximianæ sequentibus annis meminere S. Auctoris velut adhuc in Tabena existentis, ut anno 1646, XXIX Decembris ad Bollandum nostrum Luxemburgo scripsit R. P. Alexander Wilthemius: ergo qui in cœnobio Tabanensi seu Tavanensi depositus est, is in Saxoniam non est translatus. Respondeo, in litteris illis facile locum habere, quod & alibi sæpe usuvenit, ut Sancti Tavanæ quiescentis fiat mentio, quia ipsius reliquias notabiles locus ille adhuc servabat: est enim credibile, sacra lipsana non ita a possessoribus Tavanensibus fuisse dimissa, ut nihil eorum sibi retinuerint.

[5] Verum, inquies, Auctorem II venerationem publicam nactum, [nec martyrium illius, qui dicitur primus;] dicetur infra: atqui & Auctor I, Sanctus est: martyrium enim subiit; ut apud Marianum Scotum ad annum Christi 100 testatur Methodius, de sexdecim primis S. Materni successoribus, quos inter & hic Auctor, aliisque plurimis ita enuntians; Non solum in propria provincia, sed & in extremis & ultimis industrii & illustres, non solum confessione sed & martyrio existentes, regna etiam tyrannorum vicerunt. Respondeo, Methodii hujus testimonium non sufficere. Qui scriptorem hunc cum Methodio Patarensi confundunt, falluntur: nam Patarensis antistes circa annum 300 martyrium consummavit: alter autem tempore posteriorem ipse se insinuat, quando apud Marianum ad annum 480 ait S. Augustinum obiisse anno VIII imperii Theodosii junioris. Imo seculo octavo, si recentior non sit, certe antiquior non videtur: nam temporum intervalla metitur ab Incarnatione Christi: qui mos computandi octavo tantum seculo usu receptus est. Cum autem Auctor I seculo secundo vel tertio vixisse perhibeatur, liquet sine scrupulo non admitti ea, quæ de ipso Methodius affert.

[6] [quem tamen numquam vixisse] Multo longius, quam ego hactenus, progreditur Calmetus, qui in Dissertatione de archiepiscopatu Trevirensi, præfixa tomo 1 Historiæ Lotharingiæ, pag. VII contendit, Auctorem I, omnesque episcopos alios, qui S. Maternum inter & S. Agricium a Trevirensibus collocantur medii, etiam e numero vivorum eradendos. Duplex hanc in rem argumentum idiomate Gallico ita proponit: Antiquum Ms. S. Matthiæ, quod in ea abbatia vidimus, de his S. Materni successoribus non loquitur. Præterea scriptor, qui gesta Trevirorum sub initium seculi duodecimi composuit, asserit diserte, B. Agricium quartum esse Trevirensium episcopum, quorum nomina habebantur cognita. Unde concludit Calmetus, ante S. Agricium, qui floruit anno 314, nullos Treviris sedisse episcopos, præter SS. Valerium, Eucharium & Maternum.

[7] [non evincit Calmetus;] Verum quos allegat scriptores Calmetus, tantæ non sunt auctoritatis vel ætatis, ut iis alii non possint opponi. Nam ut incipiam a scriptore, qui sub initium seculi XII asseruit diserte, B. Agricium quartum esse Trevirensium episcopum, quorum nomina habebantur cognita, ei opponuntur Marianus Scotus anno 1086 defunctus, & Mariano antiquior Methodius, qui quindecim episcopus, inter S. Maternum & Agricium medios enumerant, ut Marianum ad annum Christi 100 legenti manifestum est. Ad hæc, præter SS. Valerium, Eucharium, Maternum, & Agricium, alios seculo undecimo antistites fuisse cognitos ostendit catalogus, de quo Bollandus tom. III Feb. pag. 393 ita loquitur: S. Materno S. Auspicius successit .. Huic S. Celsus, ut constat ex catalogis, quos cum alii, tum nominatim exhibet Ms. codex serenissimæ reginæ Sueciæ, in quo nomina pontificum Trevericæ urbis ad Egilbertum usque enumerantur, ut sub eo proinde liber exaratus videatur. Fertur autem Udoni successisse Egilbertus anno MLXXIX. Ex dictis responsio quoque habetur ad allegatum a Calmeto Ms. S. Matthiæ. Hoc enim licet antiquum, monumentis tamen citatis antiquius non ostenditur. Aliud præterea argumentum Calmetus petit a fidei lumine, Galliis illato serius, quam ut locus sit episcopis pluribus, qui S. Maternum inter & Agricium medii scribuntur. Verum illud jam pluries ab aliis solutum est, quam ut morari nos debeat.

[8] [quamvis forsitan cum alio sit confusus.] Placet interim conjectura Calmeti, arbitrantis nonnullos aliarum ecclesiarum præsules confusos cum Trevirensibus, hosque inter Auctorem I eumdem esse cum episcopo Metensi synonymo, de quo actum est ad diem X hujus mensis. Etenim ex episcopis viginti & uno, quos S. Maternum inter & Agricium Trevirenses collocant, octo aliunde accersitos, verosimillimum ostendit Henschenius in Exegesi de episcopatu Tungrensi. An non sit sors eadem nonnullorum ex quindecim qui supersunt, quis dixerit? Mors S. Materni a Trevirensibus innectitur anno æræ vulgaris 128; a quo usque ad annum 314, quo S. Agricius Trevirensibus præfuit, fluxerunt anni 185, quibus implendis episcopi duodecim & etiam pauciores sufficiunt. Atque hac forte de causa Ms. S. Matthiæ & gesta Trevirensium a Calmeto allegata, vel omittunt vel ignota tradunt eorum nomina, qui S. Materno usque ad S. Agricium successerunt: quia, licet antistites intermedios fuisse constaret, non tamen perinde scriptoribus constabat, quinam successissent: unde parcentes Labori, quem exactius requirebat examen, tam eos præteriere, qui Treviris revera rexerant, quam alios, qui aliunde fuerant in catalogos intrusi.

[9] Cæterum ut satis certus non est cultus gemini Auctoris Trevirensis; [Auctoris II cultus fuit celebris.] ita alterutrius longe certissimus est & celeberrimus: ostendent id per decursum translationes creberrimæ, dies festi indicti, supplicationes habitæ, templa extructa, munera oblata. Nunc pauca ex Martyrologiis delibo. Hagenoyense ad hanc diem ita habet: Treviris S. Auctoris episcopi & confessoris. Antverpiense, Ultrajectense, Leydense, Lovaniense: Ipso die S. Auctoris Trevirorum episcopi. Editio Lubeco-Coloniensis paullo est auctior: Treviris B. Auctoris episcopi & confessoris, qui in Brunswich per translationem requiescit. Idem quoad rem est textus Greveni & aliorum. Quamvis autem hæ annuntiationes distincte non exprimant Auctorem II, ei tamen ipsas esse applicandas, ostendunt sequentia. 1o. Joannes Enen recensens nomina Sanctorum diœcesis Trevirensis, ait; Auctor II XIII Kal. Septembris. 2o. Florarium nostrum ad eumdem diem, Apud Trevirim S. Auctoris episcopi & confessoris, hujus nominis secundi. 3o. Scriptor Actorum, de quibus infra, XIII Ka. Septembris illum coli testatur, qui S. Legontio successit: successit autem Auctor II. Errat quidem, ut supra dixi, biographus ille, cum res seculo quinto gestas litteris mandat: attamen cultus, quem visu percipiebat & auditu, testis est idoneus. 4o. Acta translationis illum celebrant, qui obiit XIII Cal. Septembris: obiit autem Auctor II: alter quo die obierit, prorsus ignoratur. Igitur Auctoris II hic solum meminero, ad illum translationes crebras aliaque cultus indicia relaturus: ex quibus, si quæ forsitan spectent ad alterum, poterunt confusa secerni, ubi ex melioribus monumentis veritas eluxerit.

§ II. Actorum examen & castigatio; vitæ tempus, & dies mortis.

[Acta ipsius, rebus gestis diu posteriora,] Sancti Amatoris Acta submisit majoribus nostris anno 1641 R. P. Joannes Gamans, Societatis nostræ, excerpta, ut addit, ex Bodecensis cœnobii ordinis Regularium S. Augustini Passionali pergameno Ms. insigni, fol. CLXXXVI, pag. A. Titulus ipsis præfixus ita sonat: Incipit Vita B. Auctoris archiepiscopi Trevirensis, quæ est XIII Kalendas Septembris. Narrandi exordium ducitur ab his vocibus: Ad illuminandum genus humanum multas in hoc mundo spirituales lucernas Dominus dignatus est accendere. Acta autem scripta esse post annum 1112, sub finem biographus indicat, cum translationis anno 1113 factæ meminit, dices, B. Auctorem cuidam viro religioso apparuisse, eique, translationem sui corporis de hoc loco in Saxoniam imminere, indicasse, sicut ibi usque hodie collocatum magno honore veneratur. Imo voces illæ usque hodie innuunt, tempus jam aliquod a translatione fuisse lapsum, cum Vita scriberetur. Cum autem S. Autor, ut ostendam infra, vixerit ante medium seculi V, patet biographum immani annorum intervallo ab ipso fuisse disjunctum, ut mirum non sit, Actorum valorem esse perexiguum, aut potius nullum: cujus aliquot specimina accipe.

[11] [personarum confusione,] Primo Sanctum nostrum cum Auctore episcopo Metensi, de quo actum diximus ad diem X hujus mensis, confundit; eumque putat, Metis per Attilam eversis, a Metensi cathedra migrasse ad Trevirensem: at alterum ab altero distingui longe est verisimilius: nam Auctor Metensis seculo nono in Alsatiam elatus est, quiescitque in Mauri-monasterio, ubi etiam hodiedum colitur religiose & honoratur; ut in ipsius Vita testatur Meurissius in libro de Episcopis Metensibus, & Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ col. 662, ubi & Judocum Coccium, Mabillonium, necnon Chronicon Metense citari reperies. Proinde hic Sanctus alius est a Trevirensi, anno MCCXXIII in Saxoniam translato. Ad hæc, S. Auctor Trevirensis in Actis notatur mortuus XIII Kal. Sept.; atqui Metensem IV Idus Augusti, quo & colitur, obiisse tradunt varii catalogi Mss., ut apud Calmetum tom. 1 Hostoriæ Lotharingiæ, sub finem operis pag. 79 videre est, & maxime pag. 80, ubi adducit catalogum desumptum ex pontificali & canone Missæ, & conditum tempore Caroli M.

[12] [antilogia,] Præterea erroris plena sunt sequentia: Eodem tempore Martinus Turonensis, Maximinus Treverensis, Trebedus Wormaciensis apud Coloniam Effrata seu Euphratam Coloniorum præsulem .. deposuerunt .. inter quos præsules Christi clarissimos B. Auctor velut aureum emicuit sidus. Tempore concilii Agrippinensis, in quo Euphratas depositus traditur, S. Martinus tantum erat catechumenus: quomodo ergo in causa fidei judex sedit? Eidem synodo Victor Vangionum seu Vormatiensium subscriptus legitur; cur ergo obtruditur Trebedus; cujus ne nomen quidem inter episcopos Vormatienses notum est? His erroribus mox miscetur antilogia; dum Attilæ anno 451 Gallias vastanti ille scribitur synchronus; qui jam anno 346 inter præsules Christi clarissimos velut aureum fidus emicabat, atque adeo ætatem tum attigerat aliquanto provectiorem.

[13] De ipso Attila quas fabulas secutus est? Attilas, [aliisque fabulis] inquit, rex Hunnorum, devictis Galliis, Theodosio imperatore defuncto, Trevirim ecclesiam devastaturus pugnabat ad portam. Desuper B. Auctor hostem redarguens, Quisnam tu es, inquit, qui terras demoliris nostras, gentemque perturbas? Cui rex … furiis exagitatus respondit: Ego sum Attilas flagellum Ecclesiæ, Domino sic volente. Hoc audito B. Auctor, suum confortans populum, aperiri portas jussit ei: ille autem cum omni exercitu suo a porta in portam transivit, habens ex utraque parte quasi murum, & tenebras adeo densas, ut neminem videret, nec cuiquam noceret. At auctor de gestis Francorum a Pagio in Critica ad annum 451 num. 17 citatus, de Hunnis, quorum dux erat Attila, scribit: Chuni Rhenum transierunt, Mettis succenderunt, Treviris destruunt, Tuncrus pervadunt, usque Aurelianis pervenientes. Non ergo Attila cum omni exercitu suo a porta in portam transivit, neminem videns, nemini nocens.

[14] [sunt fœdata.] Insuper, habitum cum Attila sermonem, secutumque prodigium, personis & loco mutatis, scriptor mutuatus est ex Actis S. Lupi, in quibus tom. VII Julii pag. 79 num. 45, ea Trecis S. Lupum inter & Attilam accidisse narrantur, quæ ad portas ipse Trevirenses transtulit. Fabulis quidem fœdata sunt & hæc ipsa S. Lupi Acta; sed tamen nostris multo antiquiora: ut facile judicatu sit, uter biographus furti sit reus: cujus en specimen aliud: Ejusdem corpus (ita sub finem Actorum legitur) cum in monasterio B. Maximini … esset humatum, vir quidam religiosus … accessit juxta … cumque versum illum Psalmographi diceret; Exultabunt Sancti in gloria; mox ab intus vocem subjungentis audivit; Lætabuntur in cubilibus suis. Metis contigisse omnia hæc circa ædem S. Felicis, narrat Paulus diaconus in libello de episcopis Metensibus: & quamquam fieri possit, ut res eadem locis accidat & personis diversis, merito tamen oppositum suspicamur, dum in scriptores incidimus, quorum popularis traditio dux est & auctor.

[15] Gravior hic moveri posset difficultas, erretne biographus noster, [an S. Servatius Attilæ fuerit synchronus,] dum non tantum Auctorem Metensem Attilæ contemporaneum statuit, sed & S. Servatium Tungrensem episcopum; verum ad finem in hoc Commentario præfixum quæstio hæc parum confert: cum ex dictis manifestum sit satis, Acta nostra nullius esse momenti. Operæ tamen pretium duxi, obiter unum alterumve argumentum attingere, quo Pagius in Critica ad annum 451 eorum sententiam confirmat, qui duos SS. Servatios distinguunt, & alterum horum cum B. Auctore Metensi, tempore Attilæ, floruisse contendunt. Num. 47 Pagius pro sua hac opintone adducit Paulum Diaconum in libello de episcopis Metensibus, & ab eo quidem sententiam Pagii aperte tradi, nefas est inficias ire. At quid si Paulus tempora Attilana cum aliis perperam confuderit?

[16] Certe cladis Attilanæ circumstantias cum aliis confudit, [obiter] cum dixit, murum civitatis Metensis S. Servatio ex ea egresso, corruisse, ingressumque hostibus, Attilæ scilicet ejusque militibus, divina dispositione patefecisse. Nam prodigiosum hunc lapsum murorum scriptores antiquiores ad tempora alia retulerunt, ut insinuat Aimoinus de gestis Francorum lib. 3 cap. 1; ubi agens de divisione regnorum, facta inter filios Clotharii, ait: Sigeberto Mediomatricum (quæ & Metis) cessit … urbs famosa & inclyta … de qua quid in VETERUM reperimus libris, paululum intermissa re cœpta, in medium proferamus. Cum gens Wandalorum, junctis sibi Suevis & Alanis, Gallias populatum ire destinasset, Chrocus rex ipsorum … cursum itineris ad Metensem urbem deflexit, cujus muri, nocte, quæ diem adventus ejus præcedebat, DIVINO NUTU SPONTE RUENTES, viam irrupturis aperuerunt. Adde quod Fredegarius Scholasticus in fragmentis a Ruinartio collectis pag. 711, ex Idacii Chronico aliisve monumentis proferat sequentia: Chrocus rex Wandalorum cum Suevis & Alanis egressus de sedibus.. Mettis pervenit, ubi murus civitatis DIVINO NUTU PER NOCTEM RUENS, capta est civitas a Wandalis.

[17] Potuerunt, fateor, urbis Metensis mœnia bis corruere: [attingitur,] at verius est, locum hic habere illud, quod Meurissius lib. 1. de Episcopis Metensibus pag. 46 recte scribit: Nostri historici in eumdem, in quem & multi alii, inciderunt errorem: ad unam e multis persecutionibus retulerunt omnia, quæsub diversis evenere, & tempore diverso: & Attilanæ quidem, præ reliquis notabili, clades omnes adscripsere urbis Mettensis: quod quam in Paulo Diacono verum sit, colligi potest ex Chronico Idacii, de Hunnis, quos Attila ducebat, dicentis: Gens Hunnorum, pace rupta, deprædatur provincias Galliarum, plurimæ civitates effractæ: in campis Catalaunicis … haud longe de civitate, quam EFFREGERANT, Mettis … aperto marte confligens, divino cæsa superatur auxilio. Non igitur sua sponte corruerunt muri Mettenses tempore Attilæ, sed, non aliter ac mœnia alia, effracti sunt.

[18] [soluto duplici] Num. 11 Pagius pro sua opinione ita loquitur: Ipsemet Harigerus in Actis S. Servatii hos versus in eam inferuit, qui duos Servatios eum in unum confundere, manifestissime demonstrant:

“Talibus ecclesiæ fautoribus undique firmæ,
Obstant imbriferis vento quatiente procellis,
Desuper & petram nequeunt trepidare ruinam.”

“Et de hoc” inquit Harigerus

“Specialiter beato viro inter alia”:
“Servatius, servando fidem, servat pereuntem
Orando populum, confortans forte Trajectum.”

“Et beatus Lupus” subdit Harigerus

“Tricassinæ urbis episcopus
Dum bella cuncta perderent
Orando Trecas muniit.”

Quare ex ipsomet Harigero habemus, distinguendos duos Servatios; cum qui S. Lupo, hoc tempore episcopo, æqualis fuit, non possit is esse, qui anno CCCXLIII concilo Coloniensi subscripsit. Ita ille.

[19] [Pagii argumento,] At quid si poëta, cujus verba recitat Harigerus, non illos solos canat heroas, qui tempore Attilæ Ecclesiam tutati sunt; sed agat universim de omnibus, qui pro Ecclesia pugnarunt longo illo annorum intervallo, quo Gallia barbaris patuit? Tum sane nullatenus consequens erit, SS. Lupum & Servatium fuisse tempore æquales. Rem illustremus exemplo. Si quis, commemoratis hæresibus, quæ diversis seculis pullularunt, subdat, illis se opposuisse Ambrosium, Augustinum, Leonem I, & Gregarium magnum, non eo ipso significatum volet, hos omnes pugiles, ita ætate fuisse vicinos, sicut susceptis pro fide certaminibus pares erant. Præterea versus hi, dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit (diversi a reliquis sunt metri, &) proinde vel non ejusdem poëtæ, vel saltem non eodem ex contextu excerpti: unde verisimile fit, inter Ecclesiæ fautores, qui versu heroïco canuntur imbriferis procellis obstitisse, S. Lupum non comprehendi, neque adeo ætate S. Servatio æqualem statui ab antiquo poëta. Æqualem autem putaverit Harigerus parum refert: cum eumdem dissociata sociasse, Pagius ipse sæpius afferat.

[20] [quo Henschenium oppugnat.] Sed hæc plus quam satis, quæ latius disputata possunt videri apud Cointium, Valesium, Tillemontium & Henschenium nostrum, qui ad diem XIII Maii pro uno Servatio pugnat, cujus mortem innectit anno 384: circa quem Hunnos in Gallias irrupisse, probat ex verbis Maximi, qui cum in Galliis tum tyrannum ageret, apud S. Ambrosium, legatione pro Valentiniano fungentem, conquestus est, quod Bauto comes barbaros sibi immisisset. Conatus est quidem S. Ambrosius factum hoc extenuare, ostendendo Hunnos in partes Galliæ interiores non irrupisse: non tamen ipsius limites cladem passos, inficias ivit: ut proinde credibile sit, initium tum habuisse strages, quibus Gallias aliquando affligendas S. Servatius Romæ intellexerat. Atque hæc Henschenii sententia si vera sit, consequens est, & in eo quoque aberrasse biographum, quod S. Auctorem & Servatium Attilæ scripserit synchronos. Verum ut aliter se res habeat, nihilominus, ut supra ostendi, nullius Acta sunt valoris. Cum tamen alia ad manum non sint, imprimere eadem cogimur, aliunde interim de S. Auctore nonnulla certiora collecturi.

[21] Ad ætatem ipsius quod spectat, in catalogis quibusdam episcoporum Trevirensium numeratur secundus, [Vixit S. Auctor ante medium seculi V;] in aliis tertius a S. Felice; quem anno 398 episcopatum abdicasse, dictum est tomo III Martii pag. 621: ut proinde initium episcopatus seculo quinto innectendum sit: Duratio ultra annum 447 nequit extendi: nam tum S. Severus, B. Auctoris successor, munus episcopale Treviris administrabat; ut colligitur ex tom. III Julii pag. 197; ubi anno 447 innectitur secunda S. Germani in Britanniam expeditio; adeoque & S. Severi episcopatus: cum is S. Germano iverit comes, tunc Treviris ordinatus episcopus, ut Constantius in Vita S. Germani lib. 2 cap. 1 loquitur. Recenter tum consecratum fuisse S. Severum insinuant forsan voces illæ, tunc ordinatus: quæ conjectura si locum habet, mortem S. Auctoris anno 447 aut proxime præcedenti licet alligare.

[22] Diem obitus Joannes Enen lib. 2, cap. 8 ita docet: [obiit] Posito ad patres B. Felice, felicissimo Trevirorum archiepiscopo .., Mauritius XXXIII cathedram episcopalem conscendit: post quem Legontius subiit ministerium sacerdotale XXXIV… Huic succedit B. Auctor XXXV, qui ex episcopo Metensi in archiepiscopum Trevirensem electus & constitutus fuit, vir per omnia honestæ vitæ atque laudabilis, augens merito, quod in nomine habebat. S. Servatius Tungrensis episcopus jussu B. Petri Apostoli huic Auctori adventum Hunnorum in Gallias patefecit, dum adhuc præsideret ecclesiæ Metensi, in qua plura miracula operatus est: demum aucturus ruinam Angelicam ad XIII Kal. Septembris carnis debitum solvens, tumulatur in ecclesia B. Joannis Apostoli & Euangelistæ in campo Martis, quam beatissimus Agritius fabricaverat & monachorum agmine adornaverat. Tandem emensis pluribus annis, translatus est ad Thabenam villagium supra Sarram fluvium ad ditionem pertinens ejusdem cœnobii. Post hunc episcopus XXXVI ordinatur sanctus Severus.

[23] Eumdem mortis diem signant Acta translationis tum nostra tum Leibnitiana, [die XX Augusti.] convenitque cultus eodem die notatus ab omnibus, si auctorem martyrologii San-Maximiani exceperis, a quo, ut Browerus supra num. 1 citatus testatur, signatur XV Kal. Septembris: quæ varietas an ex translatione tum peracta, an aliunde nata sit, ignoro. Attamen Mersæus aliud mortis tempus videtur indicare. S. Auctor II, inquit pag. 250, ex episcopo Metensi archiepiscopus Trevirensis constitutus est, vir honestæ atque prorsus laudabilis vitæ. Carnis debitum .. solvens XIII Septembris in ecclesia D. Maximini tumulatur. Verum arbitror per inadvertentiam scriptum XIII Septembris pro XIII Kal. Septembris: quæ enim scribit Mersæus, mutuatus est, ut patebit verba conferenti, ex Joanne Enen, apud quem legitur XIII Kal. Septembris, non XIII Septembris. In Actis translationis, quæ Masenius apud Browerum ad annum 1113 num. 41 in compendium redegit, Sanctus noster V Iduum Decembris obiisse traditur: at & hic error est ex confusione, ut apparet, natus, qua S. Auctori affingitur dies emortualis Gertrudi, Saxoniæ duci, proprius, quæ V Iduum Decembris defuncta in Actis nostris notatur. Cæterum quæ de episcopatu Metensi Joannes Enen & Mersæus scribunt, corrige ex num. 11, quos tamen ne dissensionis arguas, quod alter in ecclesia S. Joannis Apostoli Sanctum tumulatum scribat; alter in ecclesia S. Maximini: nam idem utriusque est sensus: cum quæ olim S. Joannis, dein S. Maximini ecclesia appellari cœperit.

§ III. Translatio multiplex; Acta translationis Saxonicæ.

[Ex translationibus] Ex ecclesia S. Maximini translatum in Tavanam S. Episcopum testantur scriptores citati num. præcedenti, & num. 1. De Tavana Mabillonius in Annalibus ad annum 966 num. 6 hæc commemorat: Florebat eo tempore in Trevirensi S. Maximini monasterio Wiggerus abbas, qui hoc anno .. CMLXVI supremum diem absolvit… Illud inter ejus gesta præcipuum, quod monasterium apud Tavanam, haud procul a Saræ fluminis ripa, undecim fere supra Treviros passuum millibus excitavit, viginti cœnobitis eo deductis, ubi hactenus S. Maximini præpositura est. Ex quibus duo colligas: primum, ex S. Maximini monasterio sacras reliquias potuisse facile ob professionis agnationem in Tavanense efferri. Alterum, translationem hanc seculo nono non esse anteriorem: cum Tavanensi cœnobio tunc initium tantum datum sit. Deposita novo in loco lipsana singulariter coluit, colique testatus est Henricus V imperator in diplomate, dato anno 1112, in quo firmiter interdicit, ut nullus auferre præsumat bona famulis Dei in cellula, quæ Tavana dicitur, Deo sanctisque Christi confessoribus Aucthori & Quiriaco inservientibus. Qua ratione corpus S. Quiriaci Tavanam elatum sit, videri potest tom. 1 Martii pag. 425.

[25] [variis reliquiarum] Cæterum non ita Sancti nostri reliquiæ omnes ex S. Maximini ecclesia eductæ sunt, ut earum nihil remanserit: nam anno 1105 Tietmarus abbas Hemelsverdhusensis brachium ipsius ibidem impetravit, in suum cœnobium deferendum, & biennio elapso rursus obtinuit testam superiorem capitis, ac duo de majoribus membris, ut legitur tom. III Maii in Actis S. Modoaldi; quibus hujus translationis historia, cum miraculis, eam vel comitatis vel subsecutis, inserta est. Porro cum ædituus S. Maximini, qui Tietmaro testam superiorem capitis .., ac duo de majoribus membris anno 1107 assignavit, contestatus sit, ejus apud se, excepta modica portione, NIHIL amplius haberi, ut in Actis mox citatis pag. 72 habetur, consequens est, ut translatio corporis in Tavanam annum proxime citatum præcesserit (quamquam quo contigerit, prorsus maneat incertum.) Qua enim alias ratione ædituus, ejus apud se nihil haberi, contestatus foret? Quo thesaurus reliquiarum, a Tietmaro obtentus, postea pervenerit, Schatenus in Annalibus Paderbornensibus pag. 670 explicat his verbis:

[26] [in diversa loca,] Largus .. fuit Thietmarus in cœnobium Abdinghovianum, & ecclesiam Paderbornensem, magnamque sacrorum pignorum partem Gumberto Abdinghoviano abbati donatam transmisit. Hoc nimirum illud ex Abdinghoviano tabulario scriptum docet. “Thietmarus Heimwardeshusanus abbas … concessit abbati Gumberto … & universæ Paderbornensium ecclesiæ ex sacrario B. Petri Apostoli pretiosissimas Sanctorum reliquias, quæ sibi divina dispositione .. collatæ sunt ab ecclesia Trevirensi atque Coloniensi, auctoritate … archiepiscoporum atque abbatum … ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, & augendum atque dilatandum honorem … eorumdem Sanctorum.. Integrum corpus unius SS. Virginum .., de corpore S. Auctoris archiepiscopi, Bonosii, atque Abrunculi archiepiscoporum”. Demum (subdit Schatenus) omnis ille sacrorum thesaurus, postquam.. Lutheri ætate postremus Helmwardeshusanus abbas cum monachis ducta uxore transiit ad hæresim, Erici episcopi Paderbornensis (qui obiit anno 1532) industria subtractus servatusque cessit Paderbornensi ecclesiæ.

[27] Anno 1113 successit translatio celeberrima in Saxoniam, [celebrior ea est] de qua Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum eumdem ita habet: Prænotato anno Gertrudis comitissa de Northeim relicta Heinrici comitis, qui Bursfeldiam, ut supra diximus, fundavit, vidua, mulier dives, potens, & Christo devotissima corpus S. Auctoris a Brunone Trevirorum archiepiscopo suis precibus impetravit. Quod cum honore maximo transferens in Saxoniam extra muros oppidi Brunschwicensis, in eo loco reposuit, ubi postea monasterium S. Ægidii constructum fuit. Cum enim pervenisset memorata Christo devota mulier cum sacris reliquiis in prædictum locum, repente immobiliter fixæ hæserunt, ita ut nulla arte, vel ingenio deportari ulterius ab aliquo potuissent. Comitissa igitur stupefacta miraculo, & accepto prudentium virorum consilio, cœnobium Ordinis nostri permagnificum in eodem loco, adjuvante Lothario Duce postea Imperatore, qui filiam ejus habuit uxorem, construxit, in quo monachos sub regula D. P. Benedicti militantes & abbatem collocans, multa eis bona pro sustentatione hujus vitæ assignavit: ecclesiamque sub honore S. Ægidii consecrari fecit, & corpus S. Auctoris in eadem collocari.

[28] Eamdem translationem paucioribus narrat Paulus Langius in Chronico Citizensi ad annum 1123: [quæ in Saxoniam facta est:] uxor ejus nempe Henrici comitis de Northeim, de quo egerat, matron devotissima ædificavit cœnobium illustre & exemplum * S. Ægidii in Brunswig, in quo corpus S. Auctoris ep. Metensis (imo Trevirensis ob dicta num. 11) per ipsam impetratum requiescit. Vide etiam Mersæum citatum num. 1. Sed testes his antiquiores producamus. Arnoldus abbas Lubecensis, qui floruit sub finem seculi duodecimi, lib. 6, cap. 4 ita habet: Auctoris archiepiscopi Trevirensis … corpus ibi (Brunsvici) requiescit, quod Gertrudis marchionissa, Ecberti Marchionis conjux, cum tempore viduitatis suæ ipsum monasterium S. Ægidii fundasset, a Trevirensibus multis supplicationibus obtinuit, & in eodem monasterio cum aliis corporibus Thebeorum martyrum, ut nunc cernitur, in sarcophago honorifice collocavit.

[29] Accedit historia translationis, quam habemus quadruplicem. [cujus Acta plura] Primam accepimus ex Bodecensi cœnobio, quæ licet Actis S. Auctoris, quæ supra fabulosa diximus, annexa sit, scriptorem tamen habet distinctum a biographo: hic enim Treviris scripsit, ut sub finem ipse insinuat, cum ait, S. Episcopum indicasse cuidam religioso viro translationem sui corporis imminere de hoc loco in Saxoniam. Alter Brunsvici translationem litteris mandavit: dicit enim in prologo, decrevisse clementiam divinam, ut corpus S. Authoris destinaretur ad basilicam præsentis cænobii, id est, S. Ægidii, quod conditum olim prope Brunsvicum, dein mœnibus inclusum est. Plura his similia occurrunt per decarsum; ex quibus & illud suspicor, scriptorem in S. Ægidii monasterio vitam fuisse religiosam professum. Leibnitius tom. 1, pag. 701 exhibet Acta altera ex Ms. bibliothecæ Juliæ; altera Masenius apud Browerum in Annalibus ad annum 1113 num. 41; ubi asserit eadem se in compendium redegisse ex codice Ms. Hildeneshemio submisso, quem, ut liber indicabat, Ludulfus Assis anno MCCC conscripserat.

[30] [recensentur;] Memoratæ tres historiæ tam sibi sunt similes quoad rerum substantiam, ordinem, sententias, voces, ut non dubitem, quin ab eodem auctore sint natæ; quamvis Leibnitiana, prout nunc extat, sit Bodecensi contractior. Relatio prisca vel veridica traditio scribenti dux fuit, ut ipse sub initium testatur. De ætate ipsius antequam quid definiam, notandum est, eum qui Acta translationis conscripsit, scripsisse quoque miracula S. Auctoris, ut colligitur ex epilogo miraculis subnexo, in quo num. 24 auctor Brunsvicenses monet, quatenus ea, quæ prælibavit … de TRANSDUCTIONE & ADVENTU, necnon de aliquantula SIGNORUM ostentatione beatissimi … Auctoris, concorditer lectitent. Hisce præmissis, auctoris ætatem licet colligere ex num. 18, ubi, narrato sermone, habito inter archiepiscopum Trevirensem & custodem seu ædituum S. Ægidii, qui ambo obsidioni urbis Brunsvicensis anno 1199 præsentes aderant, auctor ita prosequitur: Custos … gratissimum nuntium ex archiepiscopo intellectum, retulit fratribus suis & nobis contradidit describendum. Unde sequitur 1o., scriptorem anno 1199 non esse anteriorem; cum, quæ facta tum sunt, narret. Sequitur 2o., ipsum ab anno 1199 non fuisse omnino ætate remotum: cum res anno eodem gestas ei contradiderit describendas vir, qui tum erat custos seu ædituus, atque adeo ætatis saltem mediocriter provectæ. Sequitur 3o., Ludulfum Assis, quam, teste Masenio, anno 1300 scripsit translationis narrationem, hanc ex historiographo anteriore esse mutuatum: cum satis verisimile non sit, custodem, qui anno 1199 ætate florebat, Ludulfo Assis quidpiam contradidisse describendum anno 1300.

[31] [& scriptorum ætas explicatur,] Quartam translationis historiam legere est in Ms. bibliothecæ Guelferbytanæ, rhythmis Saxonicis exarato, quod Chronicon principum Brunsvicensium inscribitur, impressumque est a Leibnitio tom. 3 pag. 1. Auctor opusculi floruit tempore Alberti I, ducis Brunsvicensis, quem ad annum 1279 tamquam recenter mortuum deplorat. Placet multum tum brevitate sua, tum fide scriptoris, qui ex antiquioribus monumentis sua passim depromit, & ab incertis discernit certiora: unde, quidquid affert, ab Arnoldo, Trithemio & Paulo Langio supra allegatis, fere videas confirmatum.

[32] [Tria actorum apographa] Non ita se res habet in relationibus aliis, ut patet ex mirabili illo modo, quo corpus S. Auctoris a Gertrude narrant translatum. En tibi illum ex Ms. bibliothecæ Juliæ; quod, ubi Gertrudis narravit adventum in urbem Trevirensem, ita pergit: Hora quasi sexta celebratis Missarum solemniis, monasterium (Ordinis S. Benedicti) ingreditur. Custos vero ejusdem loci consueto more angulos monasterii perlustrat, ut caveret, ne forte quispiam furti anxius alicubi lateret. Invenit reverendam Gertrudim, in orationibus prostratam, qui eam surgentem excepit lætanter, & ipsi ductæ de ambitu ad ambitum, inter alias tumbas multorum, tumulum S. Auctoris, loco sibi per revelationem ostenso (monstravit) asserens: XIII Kal. Septembris migravit ad Christum. Interea secundo signo dato, ad mensam custos pransum ivit, non habens ipsam suspectam (simulabat enim velle orationi vacare) eam custodem pro se reliquit. Statim ad exitum ipsius, foribus ecclesiæ pessulo seratis, matrona virum induens, palla deposita, cum sequacibus suis lapidem grandem cum instrumentis aptis secum deportatis de tumulo amoverunt, & sarcophagum B. Auctoris cum reliquiis BB. Bartholomæi, Thaddæi, Mauricii, Cosmæ, duorum Thebæorum, Florinæ virginis ac martyris, & aliorum Sanctorum ibi reconditis sustulerunt, & lapidem, ut melius poterant, accelerantes reaptaverunt, & baptillis * demtis de universis campanis, ut confusionem præcaverent, reliquias fortibus & admissis equitaturis sarcinatas cursu concito asportabant.

[33] Conventu equidem pranso, cum gratiarum debita actione properant ad monasterium, [translationis modo] laudes Domino reddituri: & custos præcurrens primo leviter digito ostium tangit, secundo manus impulsu, tandem toto pugno pulsat; & cum non proficeret, conscius conventus malum evenisse, ostium securibus & contis confringunt, .. comperientes per lapidem inordinate repositum, se ipsis reliquiis spoliatos, tacti dolore accelerant compulsare a confusione, ut cives insequerentur. Æramenta autem mota nullum sonitum dederunt: unde magis moti baptillos … sparsim repertos campanis reimponunt: quibus compulsatis, & Trevirensibus convocatis … tam sacros sacrilegos insequuntur. Et cum jam ad spatium unius leucæ appropinquassent, ipsis accidit mira res, & sequentes a fugientibus nutu Dei per spatiosum intervallum convenienter sunt avulsi: quod accidit tribus vicibus.

[34] Ita bibliothecæ Juliæ apographum; cui quoad substantiam consonant codex Bodecensis, [a scriptoribus aliis dissentire ostenduntur.] & Hildeshemensis, præterquam quod hic taceat prodigium illud, quo fugientes a persequentibus tribus vicibus sunt avulsi, videntes autem persequentes, se frustra contra stimulum calcitrare, ad propria sunt reversi. Verum seu hæc addantur, seu prætermittantur, narratio tota dissentit a scriptoribus citatis num. 17: ubi Paulus Langius testatur corpus S. Auctoris a Gertrude impetratum, Trithemius suis precibus impetratum, Arnoldus abbas Lubecensis, Actorum nostrorum scriptoribus antiquior; multis supplicationibus obtentum, ac proinde non furtive & clam elatum. Gertrudem dolo usam etiam Chronicum principum Brunsvicensium affirmat: at qualis fraus fuerit, tacet: unde cum aliis scriptoribus facilius conciliatur: quia dolus potuit preces comitari, ut facilius superaretur difficultas, quæ in consequendis Sanctorum corporibus tum Treviris erat maxima, ut patet legenti Acta S. Modoaldi tom. III Maii a pag. 63.

[35] Cæterum licet Acta translationis Bodecensia cum aliis in modo translationis vacillent, [Unum tamen eorum imprimetur.] ea tamen cum miraculis annexis cum nondum impressa sint, imprimemus, addituri interim in annotationibus vel correctionis vel confirmationis gratia ea, quæ de translatione habet Chronicon principum Brunsvicensium: ita tamen ut, dum hæc Latine reddimus, sensum liberalius sequamur, minusque astringamur vocibus; quibus vel non satis aptis vel superfluis usus est poeta Saxo, ita cogente necessitate explendi rhythmi. Sed antequam eo progrediamur, nonnulla quæ ad Sancti cultum & miracula spectant, necesse præmittere.

[Annotata]

* l. templum

* i. e. clavis ferreis æris Campani

§ IV. Ossa Sancti elevata, & a criminationibus vindicata; translationes aliæ.

[Translationem subsecuta est singularis veneratio & ossium elevatio;] Translationem Saxonicam consecuta est singularis apud Brunsvicenses veneratio, ut testatur Leibnitius Introductionis in tomum 1, num. 42. Magna, inquit, Autoris episcopi Trevirensis apud Brunsvicenses veneratio fuit, & nunc quoque multi hoc nomen in baptismate accipiunt. Præter cultum, etiam ossium elevationem testatur Henricus Meibomius in Chronico Riddagshusensi, sed adjunctis contumeliis variis. En ipsius verba: Biennio post (anno 1458) sæculo isto infelici in urbe etiam Brunsvicensi cultus idololatrici accumulati sunt: colebatur ibi ab annis plus minus CCCXL tamquam numen tutelare S. Auctor, olim, dum in vivis esset, Trevirensium antistes, ejusque Λείψανα sive reliquiæ, in arca cuprea reconditæ in æde divo Ægidio sacra, religiose asservabantur. Huic suo idolo, abbas ejus loci Johannes, ex oblationibus & eleemosynis opulentior factus, plus honoris, quam ab antecessoribus factum esset, tributurus, ossa cariosa viliori exempta in sarcophagum argenteum reposuit. Addidit & diem festum, quo & hujus & aliorum Patronorum memoria quotannis perageretur. Interfuit superstitioso huic actui Riddagshusanus abbas (Matthias) ratus debere se hoc religioni & viciniæ. Credibile est, Deum gravissime isti idolomaniæ irascentem, mala, quæ subsecuta sunt, his regionibus immisisse.

[37] [quam Meibomius idolomaniæ insulse arguit,] Quæ impudens Lutheri assecla scribit de S. Auctoris cultu ejusque ossium elevatione, ut vera admitto: nec enim ipse rei hujus testimonium redderet, nisi certis eam monumentis consignatam reperisset, cum antiqua hæc reliquiarum veneratio Lutheranismum, tali cultui inimicum, novitatis accuset. Quas adjungit contumelias, sufficienter diluit ipsa impudentia, qua dum Brunsvicenses idolomaniæ accusat, etiam accusat, quotquot prioribus Ecclesiæ seculis floruere, Patres, & vixere Christiani; apud quos & frequens fuit reliquiarum Veneratio & fructus venerationis multiplex; cujus testes innumeros Bellarminus aliique theologi polemici adducunt. Pauca delibemus ex S. Hieronymo, qui epist. 53 ad Riparium tam accommodate ad rem nostram scribit, ut Meibomio omnia aptari possint, unum si nomen Vigilantii, quem S. Doctor ibidem pro merito exagitat, immutaveris.

[38] [merito castigandus] Ais, inquit, Vigilantium … os fœtidum rursus aperire, & putorem spurcissimum contra SS. Martyrum proferre reliquias; & nos, qui eas suscipimus, appellare cinerarios & idololatras, qui mortuorum hominum ossa veneremur. O infelicem hominem & omni lacrymarum fonte plangendum! qui hæc dicens, non se intelligit esse Samaritanum & Judæum, qui corpora mortuorum pro immundis habent … Honoramus .. reliquias Martyrum, ut eum, cujus sunt martyres, adoremus: honoramus servos, ut honor servorum redundet ad Dominum.

[39] Et S. Doctor postea prosequitur: Dolet (Vigilantius) reliquias pretioso operiri velamine: & non vel pannis vel cilicio colligari & projici in sterquilinium… [tum verbis D. Hieronymi,] Ergo sacrilegi sumus, quando Apostolorum basilicas ingredimur? Sacrilegus fuit Constantinus Imperator, qui sanctas reliquias Andreæ, Lucæ & Timothei Constantinopolim transtulit, apud quas dæmones rugiunt & inhabitatores Vigilantii illorum se sentire præsentiam confitentur? Sacrilegus & nunc dicendus est Augustus Arcadius, qui ossa B. Samuelis longo post tempore de Judæa transtulit in Thraciam? omnes episcopi non solum sacrilegi, sed & fatui judicandi, qui rem vilissimam & cineres dissolutos in serico & vase aureo portaverunt? stulti omnium ecclesiarum populi, qui occurrerunt sanctis reliquiis: & tanta lætitia, quasi præsentem, viventemque prophetam cernerent, susceperunt, ut de Palæstina usque ad Chalcedonem jungerentur populorum examina, & in Christi laudes una voce resonarent?

[40] Quid ad hæc Meibomius? An & D. Hieronymo, iisque, [tum a sacrarum Litterarum auctoritate.] quos ipse laudat, idolomaniæ crimen impinget? An & primis Christianis, quos umbra Petri recreabat, Actor. 5 ℣. 15; quique a sudariis & semicinctiis, quæ Pauli corpus contigerant, sibi salutem quærebant, Act. 19. ℣. 12? Angelus (Josue 5. ℣. 16) exegit, ut Josue in signum venerationis calceos exueret, quia terra, in qua stabat, sancta erat: cur autem sancta, nisi quod in ea præsens adesset angelus? Si autem terra ex angeli præsentia sanctitatem veneratione dignam mutuata est, quid de lipsanis Sanctorum dicendum, quorum corpora fuerunt templum Dei vivi, 2 ad Cor. 6, ℣. 16, atque adeo non ab angelo, sed ab inhabitante Deo sanctitatem suam hauserunt? Cæterum quod ominatur Meibomius, Deum gravissime isti idolomaniæ irascentem, mala, quæ subsecuta sunt, his regionibus immisisse, in eo ethnicos habet duces, qui religionem Christianam calamitatum omnium arbitrabantur originem. Quorum figmentum dum operose refutat Arnobius lib. 1 Adversus gentes, inanem esse Meibomii conjecturam & futilem eadem opera ostendit. Sed redeamus ad rem nostram.

[41] Reliquiæ S. Auctoris ex templo S. Ægidii, in quo prope Brunsvicum primum depositæ sunt, [Reliquiæ S. Auctoris post alteram translationem] dein translatæ fuerunt (an omnes, an aliquæ, incertum est) in ecclesiam S. Blasii, Brunsvici sitam, & quondam extructam ab Henrico Bavariæ & Saxoniæ duce, cui cognomen Leo. Fidem facit indiculus chronologicus ejusdem ecclesiæ, ex duabus pervetustis membranis excerptus a Leibnitio tom. 2 pag. 59; ubi leguntur ista: Hæc sunt nomina reliquiarum, quæ sunt reconditæ in cruce, quæ stat in media ecclesia ante chorum, quam dux Hinricus Leo fieri jussit pro remedio animæ suæ: de ligno Domini, de spinea corona. Dein aliquibus interjectis, Istæ reliquiæ sunt positæ in novum plenarium (seu thecam lipsanis plenam) an. Domini MCCCXI. De ligno Domini … S. Autoris episcopi. Pro anno Domini MCCCXI legendum MCCCXXXIX contendit Leibnitius Introductionis in tomum 2 pag. 11. Res est minoris momenti, nec longiori discussione digna.

[42] Sed neque in ecclesia S. Blasii illa lipsana perpetuo manserunt: [Hannoveram transierunt.] nam, teste Leibnitio mox citato, plenarium illud jam visitur Hannoveræ, cujus rei rationem reddens ait: Cum .. urbs Brunsvicensis, diu ducibus suis refractaria, anno D. MDCLXXI deditionem fecisset, Johannes Fredericus dux, qui Calenbergicum, Gottingensem & Grubenhagicum ducatus tenebat, & cum fratribus Georgio Wilhelmo duce Cellensi & Ernesto Augusto episcopo Osnabruggensi, auxilium agnoto Rudolpho Augusto duci Welfebytano tulerat, operæ navatæ pretium sibi Sanctorum reliquias petiit, antiquitatis argumentis & ornatu sane spectabiles.

§ V. Obsidio urbis Brunsvicensis ope S. Auctoris soluta contra heterodoxum probatur.

[Obsidio urbis Brunsvicensis] Inter beneficia hominibus a S. Auctore collata celebrius illud est, quo (ut in Actis miraculorum num. 1 & seqq. legitur) Brunsvicum tutatus est, coëgitque Philippum ducem Sueviæ, ut urbis obsidionem solveret. Henricus Meibomius in Chronico Riddagshusensi rem hanc fabulæ loco habet: Insequenti anno, (nempe 1199) inquit, Philippus designatus Rom. rex (Ottonem, Henrici Leonis filium) oppugnaturus in Saxoniam descendit… Congregato universo exercitu Brunsviga obsidetur, oppugnatur, sed frustra, oppidanis cum præsidiario milite fortiter pro patria dimicantibus. Erat in urbe Henricus comes Palatinus, Ottonis frater, virtute bellica præstans princeps, quem quod amplius oppugnare nollent quidam ex Imperii ordinibus, Cæsarem in Saxoniam secuti, ex castris discesserunt. Inde nata fabula de divo Auctore Brunsvicensium Patrono, cujus ope pene divina hostis ab urbis obsidione abductus commemoratur. Hæc Meibomius.

[44] [ope S. Auctoris] At non ita antiquiora monumenta: inter quæ Chronicon Hildesheimense ita narrat: Sigfredus, … auxilium laturus Philippo in obsidione Brunsvicensi, cives eduxit suos.. At Philippus mirabili visione territus, mox obsidione soluta discessit. Auctor quippe, cujus corpus ibi requiescit, ensem dextra vibrans, in vallo & muris toti agmini Philippæo tantum injecit terrorem, ut ocius abiret. Albertus Krantzius lib. 5. Saxoniæ cap. 35: Gertrudis … corpus S. Authoris … Brunsvicum advehit … cujus patrocinium sæpe experti cives, præcipue in oppugnatione urbis a Philippo, qui de Romanorum regno cum Ottone IV contenderat. Pluribus idem prosequitur lib. 7 cap. 16.

[45] [soluta] Bothon in Chronico Brunsvicensium picturato ad an. 1199 jam dicta confirmat & addit, suburbium, in cujus monasterio corpus S. Auctoris erat repositum, tum ab Otthone mœnibus fuisse inclusum, urbique sociatum. Verum testes prædicamus, quorum alter vixit seculo rem gestam proxime sequenti; alter ætate æqualis fuit. Primus est auctor Chronici principum Brunsvicensium, qui cap. 52 diserte ait, S. Auctorem videndum se exhibuisse archiepiscopo Trevirensi, qui castra Philippi sequebatur; eique injunxisse, ut referret regi, obsidionem urbis, sui cultus studiosissimæ, mox solvendam; futurum alioquin, ut ipse ipsiusque exercitus periret; re autem intellecta, Philippum mox cum suis se ab urbe recepisse: atque ita patrocinio S. Auctoris liberatam esse urbem; in cujus beneficii memoriam candelas plures, festo ipsius die offerendas, vovisse cives, quorum urbem toties fuerat tutatus.

[46] [contra Meibomium] Testis alter est Arnoldus Lubecensis, mortuus decennio ab obsidione elapso, & rerum Brunsvicensium peritissimus, lib. 6, cap. 4, narrato regis Philippi discessu, ejus hanc reddit causam: Est enim non parva spes civitati illi de suffragiis S. Auctoris, archiepiscopi Trevirensis, cujus corpus ibi requiescit … & quia idem pontifex, cum terra sua ab Hunnis vastaretur … civitatem Trevirorum, quam tunc regebat, orationibus suis illæsam protegebat, ipsam adhuc virtutem habere apud Dominum creditur, ut civitatem, in qua nunc requiescit, suis orationibus ab hostium incursu protegat & defendat. Unde mos inolevit Brunsvicensibus, ut cum timore obsidionis arctantur, reliquias memoratas circa ambitum suæ civitatis cum litaniis & laudibus & eleemosynarum largitionibus devote circumferant & infra ipsum ambitum nullos hostium incursus perferant. Res est probata & in liberatione eorum sæpius experta.

[47] Hisce testimoniis vim addit manuscriptum, cui, [ostenditur.] apud Leibnitium tom. 3 pag. 446, titulus est Ordinarius senatus Brunsvicensis, jussu ipsius anno MCDVIII conscriptus. In eo num. 124 lingua vernacula decernitur, ut die Veneris ante festum S. Joannis Baptistæ sarcophagus S. Auctoris circumferatur per urbem, & additur, hoc sancitum fuisse communi cleri & senatus consensu, ratione singularis auxilii, quod S. Auctor, urbis patronus, in variis necessitatibus a Deo impetravit, prout divinis indiciis olim manifeste innotuit. Ibidem num. 128 declaratur jam dudum a senatu & civibus singulare Deo & S. Auctori obsequium fuisse promissum, quod Deus patrocinio S. Auctoris variis illos calamitatibus subduxerit: propterea conclusum fuit … ut dies S. Auctori sacer celebretur ut summum festum … promisitque senatus, se quotannis quinque candelas in templo S. Ægidii oblaturum, accendendas in honorem S. Auctoris ante reliquias ejusdem. Hæc dicta sufficiant, ut fabulari credatur Meibomius, dum fabulæ loco habet patrocinium S. Auctoris.

[48] Superest, ut agamus de modo, quo S. Auctor Brunsvicum tutatus fuit. [S. Auctoris apparitio explicatur.] Duplex a scriptoribus refertur. Chronologus Hildeshemensis, allegatus superius, tradit, S. Auctorem, cum ensem dextra vibrans apparuisset in vallo & muris, toti agmini Philippæo tantum injecisse terrorem, ut ocyus abiret. Similia habet Krantzius lib. 7 Saxoniæ cap. 16. At tum apographum Bodecense, tum Chronicon principum Brunsvicensium cap. 52 meminerunt apparitionis non publice factæ, sed privatim soli archiepiscopo Trevirensi, qui castra Philippi regis sequebatur. Relationes in speciem diversas conciliat Bothon in Chronico picturato ad annum 1199 scribens, Sanctum nostrum videndum se primo exhibuisse Trevirensi archipræsuli, deinde apparuisse in mœnibus gladium manu vibrantem.

[49] Inter miracula S. Auctoris infra num. 5 alterum ipsius beneficium commemoratur, [An Treviros, cum viveret, servaverit incolumes incertum est.] quo, cum adhuc in vivis esset, urbem Trevirensem dicitur Attilæ furori subduxisse. Hujus rei falsitatem ostendit parachronismus; nam S. Auctor ante annum 448 e vita excessit: Attila anno tantum 451 in Gallias irrupit. Quod si per errorem, multis scriptoribus antiquis familiarem, Attila cum alio quodam rege barbaro fuerit confusus, supererit adhuc difficultas, ut ex veteribus monumentis rei veritas probetur: nam Arnoldus Lubecensis, qui lib. 6, cap. 4, & Krantzius, qui lib. 7 Saxoniæ cap. 16 S. Auctorem ab Hunnis civitatem Trevirorum orationibus suis illæsam protexisse, scribunt, a primis illis seculis sunt remotiores, quam ut ipsorum testimoniis securi acquiescamus. Restat, ut qualiacumque S. Auctoris Acta subjungamus.

ACTA APOCRYPHA
auctore anonymo Trevirensi.
Ex Bodecensis cœnobii Passionali pergameno Ms., mensis Augusti fol. CLXXXVI, pag. A.
S. Auctoris parentes, episcopatus, & miracula.

Auctor episc. Trevirensis (S.)

BHL Number: 0747

A. Anonymo.

[Nature nobili prosapia] Ad illuminandum genus humanum multas in hoc mundo spirituales lucernas Dominus dignatus est accendere; de quibus sanctæ memoriæ beatum Auctorem urbi Metensium pietas divina concessit. Hic namque, ut quorumdam fidelium relatione agnovimus, ex præclara Græcorum prosapia originem duxit a: pater ejus Licius chiliarcha militiæ seculi strenuus; nil minus virtuosis operibus & sedulus insistebat; cumque famam beati Pauli atque doctrinam, variosque labores, quos in Græcia fidem Christi prædicando perpessus est, intellexit; amore religionis fidei repletus contra infideles frequenter pugnabat. Egenos suis, quibus abundavit, facultatibus, quotidie recreavit. Uxorem juvenem multum decoram, religioni & progeniei suis æqualem habuit. Multis annis laudabilem ducunt vitam, unicum procreant heredem, de quo gratias agentes Deo, filium suum sacri baptismatis fonti obtulerunt. Divina quoque inspiratione nomen sibi Auctor, non quidem sui generis, sed fidei Christianæ imposuerunt: quem juxta suorum magnificentiam caro nutriebant affectu. Puer autem cum literarum studiis traditus fuisset, secundum nominis sui interpretationem, multum in spiritualibus, scientias & virtutes augendo, profecit; & tanta morum pollebat honestate, quod seniorum vitam anticipare videretur.

[2] [S. Auctor] Cum vero tempus adolescentiæ accessisset, iteratis vicibus pater filium suum allocutus est Auctorem, ut more suorum progenitorum arma reciperet, militiæ vires exerceret, pro fide patria pugnando certaret. Qui tandem post multa patris sui monita humiliter respondebat: Dominus Jesus exemptum vagina Apostoli gladium propriæ vocis jussione recondidit, docens majorem armis omnibus Christianæ confidentiæ esse virtutem. Quamobrem futuras, Deo largiente, victorias non carnali providentia, aut quavis armatura, sed magis orationibus devotis obtinere valemus; sicut antiquis bellorum ducibus contigisse experimur. Egressi filii Israël ad præliandum contra inimicos suos, Moyses ascendebat in montem, ut oraret Dominum, & cum levasset manus, vincebat Israël; cum autem ab oratione cessasset, inimici prævaluerunt. Non etiam in robore militari David contra Goliam, nec multitudine populari Gedeon adversus Madian triumphabat; sed ambobus in conspectu * durantibus, Dominus victoriam contulit, & congregatum exercitum eorum imperio subjugavit. Ita & nos in Dominum confidentes, divino præsidio & fidelium orationibus vincere poterimus nostros inimicos.

[3] Post hæc beatus Auctor fortius mundanam spernens gloriam, [patriam deserit.] quotidie euangelicam cupiens assequi perfectionem, ut videlicet omnibus, quæ habebat, relictis crucem suam tolleret, & egenus Dominum sequeretur, capta temporis occasione, modico contentus viatico, patriam parentesque deseruit, & secrete discessit. Ad mare ascendens, navim Deo prosperante, pervenit ad Romam, & ibi permansit cum aliis Dei famulis divino cultui mancipatis, donec propter vitæ sanctitatem sacerdos est ordinatus. Scientia quoque clericali uberrime repletus, factus est prædicator egregius. Deinde per aspera & indirecta montium atque vallium, multa patiens adversa, profectus est ad partes Gallicanas: gratia siquidem euangelizandi verbum Dei & fidem augendi catholicam ad tam longinquas vocatus est a Domino regiones.

[4] In urbe Metensi elegit mansionem, ubi celebrem ducens vitam cum regni cælorum annuntiatione exemplis pariter & doctrinis credentium numerum multiplicavit. [Metensis electus episcopus] Porro eadem plebs suo viduata pastore, ut sibi dignus a Deo daretur pontifex, prece continua precabatur. Divinitus itaque a primoribus cleri & populi aspiratur, ut prædictus venerandus in Episcopum eligeretur. Mane igitur sequentis diei illucente, tam clerus quam populus beatum Auctorem concorditer sibi statuerunt episcopum, & laudibus impositis solemni cum tripudio procedentes * usque ad cellam, in qua lectioni & orationi assiduus vacabat, eum renitentem ducturi ad præsulatum. Quo audito Vir Dei illico in lachrymas prorupit, Dominum prostratus oravit, ut summum se sacerdotium meruisse daret signum. Mox expleta oratione, dum graphio terram tetigit, fons aquæ salientis copiosus emanavit: per cujus aquam usque hodie miracula coruscant infinita b, videntibus populorum catervis, quanta secum operata sit Dei clementia, cum spiritualis apparatus gloria venerandum hunc pontificem beatum Auctorem ad oratorium beati Stephani introducentes, supplices Deo omnium auctori gratias referebant.

[5] Successit itaque beatus Auctor duodecimus episcopus post beatum Clementem primum pontificem in episcopatu Metensi, [Euphratam condemnat.] per plures annos digne regens ecclesiam & populum Dei; quodque ad salutem pertinere posset æternam, non minus Beatissimus operis studio, quam sermonis prædicatione docebat. Eodem tempore beatus Martinus Boroënsis, Maximinus Treverensis, Trebedius Wormaciensis apud Coloniam c, Effratam Coloniorum præsulem, judicio fidelium deposuerunt, & Severinum virum catholicum in locum ejus ordinaverunt. Inter quos præsules Christi clarissimos beatus Auctor episcopus velut aureum emicuit sidus, totius sanctitatis & doctrinæ splendore gloriosus.

[6] De quo Præsule insignia hæc duo miracula ad nostram memoriam traduxit relatio prisca. [Metis] Ego igitur tempore, dum grandine barbarorum seges dominica premeretur, Attilas rex Hunorum, suscepto domini gladio, ad resecandum Gallicorum lasciviæ abundantiam, fidelium persecutor, habens multas barbaras nationes dominio suo subjectas, in omnem Galliam suæ crudelitatis relaxarat habenas. Hujus adventu beatus Servacius præcognito Romam proficiscitur, per merita beatorum Petri & Pauli Apostolorum sublimia, tremendum Deum imploraturus. Veniens autem Metis a sancto Auctore honorifice susceptus & tractatus, interpellatur, ut Metis denuo desideratus venire dignetur. Spopondit, & commendatus suis precibus, pergere cœpit, Deo duce, urbemque attingit Romam: cui divinitus, dum ad ecclesiam Principis Apostolorum, quasi victimam se Deo offerret pro ira Domini a populo suspendenda per beatum Petrum Apostolum revelatum est, divino permittente judicio, totam fere Galliam tradi incendio, præter oratorium beati Stephani proto-martyris, quod Metis est constructum: quæ & beato Auctori in responsum habet proferre.

[7] [per Attilam eversis,] Sanctus accepto Servatius oraculo, veloci regreditur gradu, festinus ad Gallias repedavit, cunctis pœnitentiam euangelizando. Iter in Metis * deducens, feliciter pervenit ad urbem, ubi dum inter Missarum solemnia beato Auctori episcopo, & universo populo omnia, sicut revelatione didicerat & in responsum acceperat, retulisset, ad civitatem propriam Tungris reversus est: quo abeunte tunc & barbari, subversis multis Galliæ urbibus, in ipsa sacra vigilia Paschæ urbem Metensem cinxerant obsidione. Mox vero beatus Auctor civitatem traditam inimicorum gladiis advertens, cives advocat, peccata confiteri hortatur, pœnitentiam injungit, infantes, qui nondum perceperunt sacri fontis ablutionem, baptizari præcepit. Cumque propius furentes barbari accederent, & civitatem inexpugnabilem ob murorum fortitudinem aspicerent, tractareque de reditu cœpissent, murus civitatis ultro corruit, & ingressum hostibus superna dispositione patefecit d.

[8] [captivos] His civitatem sine cunctatione ingressis, rapinis & incendiis universa vastantes, plures ex civibus cum eis, qui baptizati fuerant, parvulis interfecerunt. Totam urbem incendio tradebant, excepto beati Stephani oratorio, quod videbatur ipsis a quodam splendidissimo super illud stante viro defendi. Reliquos vero utriusque sexus populos, qui excidio superesse poterant, similiter cum beato Auctore episcopo captivos abducunt. Jam procul ab urbe dum ad locum, qui Decempagos appellatur, hostes pervenissent, cæcitate, quasi olim Ægyptii, multantur. Quoniam Domino Deo semper cura est de suis famulis, in ira misericordiam, sicut ait Psalmista, non continet. Subito Hunos & barbaros tenebræ circumvallarunt, ut quid agerent, & quo se diverterent, nescirent. Tunc causam tantæ calamitatis, ut in tali re opus erat, solicite a Christianis, quos abducebant, inquirentes, aut quo præstigio hoc eis accidisset sciscitantes. Quibus illi: Non hoc suspicamini maleficium; sed credite iram Dei vobis imminere: quia cælestis Domini famulum beatum Auctorem Metensem episcopum abducitis impie.

[9] [liberat,] Confestim venerandus ille Præsul in captivorum numero quæritur, invenitur & rogatur, ut quidque vellet, sumeret, & eos a tali periculo lucis subtractæ liberaret. Ad hoc cum ingemuisset, respondit, nullum sibi gratius posse munus offerri, quam illos, quos ducebat captivos, sinerent ad propria remeare. Id illi si facerent, procul dubio a Domino Deo impetrarent, ut quibus tenebris tenebantur, eruerentur. Statimque de universo exercitu dum captivos beato Auctori reddiderunt, a suis, ut promiserat, cessantibus tenebris, luce reddita, angustiis sunt liberati, sicque venerandus Christi famulus, dum in captivorum forte deputatus est, multos secum a captivitate resolvit, ut, captivato pastore, grex captivorum libertate potiretur e. O quantum potiori gloria de reductis iste civibus triumphavit, quam crudeles barbari, qui eos antea quasi victores abduxerant, triumphare potuissent. Proinde tamquam angelus ab universo clero venerabatur, & ab ipsis civibus veluti pater amabatur: quia non defuit pupillo & inopi pius consolator, in eleemosynis largus, in orationibus sedulus, omni virtute plenus, & totius ecclesiæ decus. Omnia omnibus factus erat Christi fidelibus.

[10] His ergo præmissis aliisque multis; quas enumerare longum est, [& Trevirensibus præficitur,] eo flagrante virtutibus, omnipotens Dominus famulum suum Auctorem majoribus & dignioribus proponi voluit rectorem. Sane metropolitana sede Treverensi vacante per obitum beatissimi viri Legoncii f, ejusdem sedis archiepiscopi, sanctæque ecclesiæ Treverorum, quæ privilegio principatur singulari omnibus ecclesiis Galliarum, eo quod fundata a beato Petro Apostolo sit ordine prima & dignitate præcipua, multorumque Sanctorum corporibus gloriosa, quadam Dei Spiritus sancti gratia præordinante, convenerunt clerus & populus civitatis ipsius in ecclesia magna, majori beati Petri de episcopi subrogatione tractaturi. Visum est utile, Auctorem magnæ devotionis virum a regimine ipsius ecclesiæ [avocare] sibique in episcopum postulare pro totius provinciæ profectu & honore. Insignes miserunt legatos & epistolas deprecatorias ad flectendam sancti Viri clementiam super effectum hujus negotii desiderati. Susceptis igitur & lectis epistolis, venerabilis Pontifex magnitudinem inauditæ rei expavit. Induciis acceptis, responsum distulit septem diebus: dulciflua usus excusatione, se indignum hominem, tumultibus seculi hactenus implicitum fatebatur. Sed tandem ratione convictus & legatorum orationibus flexus, imo Dei dilectione compulsus, particeps passionum Christi factus, suscepit gregis dominici pastorum * pondus. Ita archiepiscopali sublimatus fastigio, accepit benedictionem a Domino, diuque desideratus, expectante Clero & populo, ad sacrosancta processit officia, tamquam sponsus de thalamo suo g.

[11] Refertur & aliud miraculum ejus meritis cælesti cum virtute patratum. [quos servat incolumes.] Attilas rex Hunorum, de quo supra retulimus, devictis Galliis Theodosio imperatore defuncto, Treverim ecclesiam devastaturus pugnabat ad portas. Desuper beatus Auctor hostem redarguens, Quisnam tu es, inquit, qui terras demoliris nostras gentemque perturbas? Cui rex sceleratus, furiis exagitatus, ait: Ego sum Attilas flagellum Ecclesiæ, Domino sic volente. Hoc audito beatus Auctor, suum confortans populum, aperiri portas jussit ei. Ille autem cum omni exercitu suo a porta in portam transivit, habens ex utraque parte quasi murum, tenebras adeo densas, quod neminem videret nec cuiquam noceret h confusus discessit: tantum enim beati pontificis valuit grata & fidelium devotio, ut nullis afficerentur adversis, pro tanto beneficio immensis laudibus Deum glorificantes. Deinde beatus Auctor ipsam Treverensem ecclesiam populumque cunctum sibi subjectum paterna solicitudine in pacis & concordiæ tranquillitate ad ultimam pene hominis ætatem prospere rexit. Decimo tertio Calendarum Septembrium feliciter migravit ad Dominum.

[12] [Defunctus apparet.] Magno absque dubio coram Deo fulget merito, quod tali etiam post obitum declaravit miraculo. Ejusdem corpus cum in monasterio beati Maximini in crypta ad australem partem inter corpora Thebæorum esset humatum, vir quidam religiosus ac de suæ animæ solicitus cura, nocturno tempore ut privatis orationibus se Deo commendaret, universi ejusdem loci oratoria indesinenti studio circuire solebat, beato Auctori & aliis in crypta sepultis [ut] devotus esset. Nec tamen ingrediendi [erat] concessa facultas: accessit juxta murum, ibi se in orationem tota suæ mentes intentione prostravit, versumque istum Psalmigraphi [cum] diceret, Exultabunt Sancti in gloria, mox ab intus vocem subjungentis audivit; Lætabuntur in cubilibus suis i. Cumque ab oratione surgeret, beatus Auctor, gloriæ circumdatus habitu, illi apparuit, translationem k sui corporis imminere de hoc loco in Saxoniam indicavit, sicut usque hodie ibi collocatum, magno honore veneratur ad laudem & gloriam ejus, qui est in secula seculorum benedictus. Amen.

ANNOTATA.

a Meurissius de episcopis Metensibus in vita hujus S. Auctoris pag. 42, eumdem & humili genere natum scribit, & primum fuisse, qui e Latinis Metensem cathedram occupavit.

b Fontem morbis pellendis salutarem scaturiisse in translatione coporis hujus S. Auctoris, scribit Judocus Coccius in Dagoberto cap. 6 Prope fontem similem ipsum habitasse tradit Meurissius citatus pag. 55.

c Multiplices circa concilium hoc Coloniense errores notatos vide in Commentario num. 12.

d Eadem hæc narrat Paulus diaconus in libello de Episcopis Metensibus: an autem nulla hic correctione sit opus, vide in commentario num. 16 & 17.

e Idem hoc prodigium narrat Paulus mox allegatus.

f Colitur S. Legontius 18 Februarii, qua de ipso actum est pag. 66.

g S. Auctorem Metensem a Trevirensi distinximus in commentario num. 11.

h Hujus rei falsitas patet ex Commentario num. 13 & 14.

i Alibi & aliter hoc accidisse dictum est num. 14 proxime citato.

k Translatio hæc incidit in annum 1113: unde in Commentario num. 10 collegimus, biographum rebus gestis multo fuisse posteriorem.

* f. conflictu

* processerunt

* Metas

* pastoritium

TRANSLATIO ET MIRACULA,
auctore anonymo Brunsvicensi.
Ex Bodecensis cœnobii Ms. pergameno.

Auctor episc. Trevirensis (S.)

BHL Number: 0748, 0749

A. Anonymo.

PROLOGUS SCRIPTORIS.

[Deus Sanctos illustrat.] Benedictus Deus; qui suas antiquas misericordias de tempore in tempus renovans, a progenie in progenies, de loco in locum consolationes & opitulationes suis dilectoribus advehit, erogat & protelat. Gloriosus enim Deus & mirabilis in Sanctis suis merito prædicatur, quos triumphantes duplici decore dignos judicans, in uranica * aula, gloria & honore coronari, & in terrestri concione vult extolli celebriter & condigne. Corpora etiam Sanctorum adhuc in imis habita prout uniuscujusque loci exigit dignitas & fidelium exquirit devotio, per sanctarum ecclesiarum oracula sequestrantur. Divina quippe providentia per quamdam prædestinativæ dispositionis spem (ut ita dicam) sic ordinare dignata est, ut hæc ecclesia suorum glorietur suffragiis patronorum; altera aliorum gaudeat patrociniis sanctissimorum; quatenus ecclesia adhuc militans triumphali fulcimine reliquiarum Sanctorum suorum domesticorum roborata respiret, & profectum recipiat salutarem. Hinc est quod Regis regum & Domini dominantium largiflua clementia decrevit corpus sacratissimum beati Auctoris, quondam sanctæ Treverensis ecclesiæ archiepiscopi a, ad præsentis basilicam cœnobii destinare. Gaudeamus itaque, fratres charissimi, & medullitus exultemus, concrepantes & laudes alternantes in jubilo intimæ affectionis, Creatori ac gubernatori omnium, in honore sancti Auctoris reverendissimi pontificis nostri propitii patroni, de quo nobis sermo.

ANNOTATIO.

a Hinc in Commentario num. 28 collegimus, translationis auctorem Brunsvici scripsisse, & esse distinctum a biographo.

* i.e. cælesti

ANTIQUA DIVISIO.

Incipit prologus de adventu sanctissimi confessoris Auctoris archiepiscopi ad monasterium S. Ægidii Brunsvicensis civitatis.
Explicit prologus; incipit tractatus, nempe de apparitione S. Auctoris.
Ubi facta visione cœpit cogitare, scilicet Gertrudis.
Ubi rebus dispositis profecta.
Quomodo venit ad sacrum locum.
Quomodo processit in itinere reversionis.
Ubi omnibus dispositis moritur.
Incipit prologus in quædam miracula S. Auctoris archiepiscopi: & primo de obsidione civitatis Brunswick, quæ fuit causa voti candelarum.
Explicit prologus: incipit miraculum.
Quomodo B. Auctor quemdam colaphizavit.
De miraculo quod S. Auctor fecit adhuc vivens.
Quomodo S. Auctor & S. Ægidius præfatam civitatem protexerunt.
Quomodo S. Auctor cuidam monacho apparuit.
De obsidione civitatis Brunswick, & miraculis ibidem factis.
De translatione brachii S. Auctoris in Helmvardeshusen.
Ubi locatum sit brachium.
De quadam muliere a paralysi curata.
De quodam sanato, qui se proprietarium fecit.
De muliere surda, sed sanata.
Miraculum de quodam juvene.
De granario ab igne servato.
De muliere a surditate liberata.
De parvulo graviter patiente curato.
De quadam puella morbida & curata.
De quadam infantula in ægritudine curata.
De furto restituto.
De quadam a cæcitate & cancro liberata.
Hic tendis ad finem.

CAPUT I.
Gertrudis, Saxoniæ princeps, jussu S. Auctoris, corpus ejusdem Treviris furtim aufert.

[S. Auctor Gertrudi apparet,] Veridica igitur patrum traditione cognovimus, quod Gertrudis a marchionissa Saxoniæ, filia Erkenberti illustris marchionis, nobilis Ottonis mater, cujus filia præclara Rickena b uxor extitit Domini Lotarii, invictissimi imperatoris felicissimæ memoriæ, & altera ejusdem filia Gertrudis palatina comitissa: prædicta, inquam, domina Gertrudis tam devotæ mentis professione benignissima, quam nobilis prosapiæ jubare serenissima, cum die noctuque meditaretur in lege Domini, ex nutu Dei firmam habens voluntatem plantandi secus decursus aquarum fructiferam vineam, salutiferam videlicet congregationem, ob reverentiam & honorem intemeratæ Dei Genitricis & semper virginis Mariæ, intempestæ noctis silentio vidit sibi assistere virum provectæ ætatis, vultu decentem, corpore elegantem, & juxta nominis sui significationem, auctorizabilem & acceptum, canitie reverendum: qui & dixit præfatæ viduæ semisoporatæ: Animadverte, inquiens, Deo dicata matrona, quæ tibi propono, & tenaci memoriæ singula commenda, ita ut, quæ perceperis aure, retineas mente, amplectaris voluntate, & explere matures in opere. Ego sum Auctor, qui archipræsul fueram Treverorum; nunc autem anima mea in cælestibus infulatur, corpus meum vero Treveris requiescit: sed juxta sententiam Domini mei Jesu Christi, asserentis prophetam non esse sine honore, nisi in patria sua, modicum vel nihil ibidem reverentiæ mihi impenditur & honoris.

[3] [& corpus suum transferri jubet] Decrevi igitur divinæ dispositionis instinctu, quod corpus meum, Treveris tam incurate reconditum, huc ad tuos terminos, ubi monasterium, sacro Pneumate * inspirante, fundare disponis, honorifice transferatur. At illa pavefacta more Abakuc respondentis angelo, se de prandio Danieli deferendo alloquenti, Babylonem non vidi & lacum nescio: locum, inquit, cujus mentionem facis, ignoro, & qualiter illuc perveniam, dubito. Senex autem attonitam consolatur, dicens: Non turbetur cor tuum, neque formidet, sed confide, filia, & constanter age; & Dominus desiderium tuum effectui mancipabit. Qui enim, stella duce, Magos ad divinam progeniem adorandam perduxit, ipse sua gratia & meo ducatu diriget gressus tuos ad prædicti corporis mei reliquias exquirendas, & transferendas. Quæ igitur tibi depromo signa, verba, & nota indicia [adverte.] Cum Deo prosperante Treverim perveneris, & monasterium monasticæ religionis Ordinis beati Benedicti tibi designandum ingressa fueris, diversas sanctorum corporum ibi conditorum tumbas inveniens, inter quas ad australem partem penes murum angularem unam editiorem cæteris comperies, quam notabis. In eadem enim tumba, quondam opinione seditionis ingruente, timoris causa, ne forte surriperentur meæ reliquiæ, sunt retrusæ, & postmodum oblivioni traditæ negligenter. Petitura itaque provida cautela & vigili solertia loculum meum levabis, & de loco tolles sollicite prænotato, & thecam subtiliter deducendam, ad partes dominii tui transferes reverenter, ubi secundum firmum cordis tui propositum basilicam construes, & in ea ejusdem corporis mei reliquias honorabiliter repones, & veneraberis condecenter c.

[4] Venerandus itaque Pontifex, qui apparuit, cum hujusmodi distincte expressisset, [illa imperio parens, Trevirim proficiscitur,] & seriatim designasset, extemplo disparuit, & ab oculis venerabilis matronæ obstupescentis evanuit. At illa, quasi de extasi expergefacta, contemplativo corde versans, quem viderat, & memori mente recolens, quæ audierat, & hæc sollicito pectore volutans, ardentique desiderio attentius complexans, ad ea celerius & efficacius pertingere vehementer æstuat & anhelat. Nec mora, mane facto, suos discretiores consiliarios secretius in unum accersit, quæ miraculose acciderant, exponit. Consulte super his eos convenit, quid facto opus sit perquiritur, & quid tam celebri negotio convenientibus competat expetit. Super quo illi reverendam dominam suam sano animantes consilio ad salutiferum iter carpendum salubri promotione satagunt informare. Quorum præmonitoria stillicidia sagax marchionissa bibulis hauriens auribus, & sitibundis infundens præcordiis, in congruente tanto itinere sibi providet apparatis. Unde pomposa militum se munit caterva, venustarum pedissequarum se ornat sequela, quia præpotens præcellentes equitaturas, & pretiosos ac copiosos viæ sumptus sibi præparat, quia prædives. Talibus ac tantis utens insignibus, revera non ambitiose, nec causa inanis gloriæ, sive superbiæ, sed piæ industriæ, secundum quod per quemdam sapientem dicitur: O princeps, utere gloria non pro te, sed pro regno: melius est enim quod adsit palatiis tumor, quam timor, quia moris usitati est, & apud veteres & apud modernos, hominem haberi, pro ut videtur, & multo reverentius deferri dominationi. Quamobrem devotissima femina necessarium duxit in hujusmodi operoso cultu procedere, ut eo facilius & expeditius compos sui efficeretur voti. Profecta est itaque gloriosa marchionissa sumptuose procurata, & hilariter accurata, cui merito omnia succedunt ad votum, quia quod intendit, ad Dei cultum adaugendum, & ad ejus gloriam magnificandam, & ad Sanctorum memoriam venerandam pertinet totum. Justam igitur matronam, justis occupatam negotiis, & pissimis intentam studiis, justus Dominus & justitiam diligens, deducit per vias rectas, & ab inimicis custodit, honestat in laboribus, fructuosorum laborum ejus exercitia completurus. Longa quidem & intricata restat via, sed, sicut Jacob prolixitatem & acerbitatem diutini servitii, quo suo astrictus erat avunculo, intima dilectione, quam ad præpulchram sibi desponsandam Rachel habuit, mitigavit; sic & hæc præpotens hera si quid fastidii scrupulis viæ sibi generasset, dulcissima spe sacrosancti corporis beatissimi Auctoris obtinendi, pro quo perrexit, leviter duxit, donec sine omni penitus obstaculo, offendiculo & impedimento Treverim feliciter pervenit; ubi percunctanter sciscitata, vel potius divinitus perscrutata monasterium monasticæ religionis perquisivit, & introiit prænotatum.

[5] [& docta locum,] Erat autem hora quasi sexta, cum celebratis Missarum mysteriis, post recreationem spiritus, ad refectionem corporis jam tenderent cœnobitæ. Custos vero ejusdem loci consueto more exierat sanctuarium, perlustrare angulos ecclesiæ, ut caveret, ne quisquam forte furti anxius alicubi latitaret. Et, ecce, ingenua turba furum inopinabilium, videlicet venerabilis Gertrudis marchionissa cum pompa sequacium ejus apparuit gloriosa, in cujus ille aspectu hærens, & quasi prænominare * cujusdam prodigiosæ rei admirans stabat, & defectiva voce, præ stupore ac gaudio adventantem excipiens, & ab ea disciplinata d inclinatione, & allocutione resalutatus quasi in deliciis insolitæ gloriæ. Delicata marchionissa vero prosternens se inter vestibulum & altare, & devote gratias agens adorabat Dominum, & suffragia Sanctorum suppliciter implorabat, desiderium animæ ejus efflagitans posse quantocius adimpleri. Deinde surgens, adjuncto sibi prædicto custode, perlustrabat monasterium, & de ambitu ad ambitum, & angulo ad angulum passim procedens, de diversis ibi apparentibus sepulchris, quorum essent, sollicite perquirebat:

[6] [in quo corpus quiescebat,] Cui custos: Ecce, inquit, Domina mi, omnes istæ, quas vides, tumbæ sunt Sanctorum hic quiescentium, qui in hoc confinio meruerunt martyrio coronari: festivitates peragere deberemus per singulos dies totius anni, novis canticis & præconiis quotidie innovatis in memoriam & honorem novorum familiarium & domesticorum Sanctorum solemnisare possemus. Deinde progrediens venerabilis domina venit ad tumulum præeminentem in australi parte, sicut in visione intellexerat, quærens sagaciter, quis in eo requiescat. Cui custos respondens ait; Beatus Auctor, quondam hujus civitatis archiepiscopus, felici transmigratione cælis invectus spiritualiter, in hoc loculo reconditus est corporaliter. Quod illa diligenter notans, sed pia calliditate dissimulans, O quam mirabile [inquiebat] est nomen illud Auctor: & attentius rogabat eum, intitulare * sibi illud sacrosancti archipræsulis venerabile nomen, quod dicitur Auctor: & in quo die beatus Auctor depositus fuerit, annotare, ut aliquid novæ salubritatis experta & adepta, valeat hilariter ad propria remeare. Qui parens instantiæ petitionis ejus, descripsit ipsi quod tertio decimo Kalendas Septembris migrarit ad Christum.

[7] [illud auxilio suorum] Interim auditus est sonitus tintinnabuli, & quæsivit hera, quid hoc designaret. Qui dixit: Signum datur Fratribus nostris, ut unusquisque, in quocumque loco extiterit, officium suum deserat, & ad mensam festinet. Ad quod illa respondens, Eia, inquit, frater charissime, accelera, & consortio sodalium tuorum aggregare, ne temporis negligentiæ arguaris. Cui ille ait: Adhuc mihi mora est satis libera. Quo dicto, interim gradatim deambulare cœperunt, & confabulando varia tractaverunt. Marchionissa autem secundo audiens tinnitum cymbali, perquirit quid insinuat. Cui ille; Inde, inquit, datur intelligi, quicumque fratrum remoratus, hanc horam ad refectorium veniendi neglexerit, quod subtracta ipsius præbendula e suspendatur. Quem tunc imperiosa matrona instanter exhortans angariavit pransum celerrime ire. Qui nullatenus suspectam illam habens, tamquam principem generosam & militari cœtu gloriosam & famosam, & miro stemmate radiosam (Quia sicut poëta dicit; auferimur cultu) & bona simplicitate eam pro se custodem ecclesiæ reliquit, simulantem se interim velle orationi vacare, & nesciens, quod de periculo & damno suo hæc agere intenderet, cucurrit festinanter ad refectorium una cum consodalibus suis, pitantiæ * capiens portionem.

[8] Statim ergo ad exitum illius pessulo foribus monasterii obfirmato, marchionissa, feminea pelle deposita, [furtim aufert.] quasi strenua virgo, & omnes sequaces & vernaculi ejus, accipientes fustes & apta instrumenta, quæ sibi procuraverant, lapidem grandem, prædicto tumulo suppositum, revolventes amoverunt, & sarcophagum beatissimi Auctoris cum gloriosis plurium Sanctorum, videlicet beatissimi martyris Mauricii, & beati Bartholomæi, & Thaddæi, & Cosmæ & duorum Thebæorum, & beatæ Florinæ virginis ac martyris, & aliorum, ut asseritur, Sanctorum in maxima quantitate reliquiis inibi reconditis, sustulerunt. Tunc primum beato Auctore annuente * meritis venerabilis marchionissæ & honestæ familiæ ejus, ad transferendum sacrosanctum corpus suum; quod antea a nemine penitus vel moveri permiserat, præsentis ecclesiæ decori & honori, & hujus urbis speciali saluti ac patrocinio (præordinante sic Domino) id reservans: depositum lapidem loco busti, prout aptius & melius potuerunt, cum acceleratione rursum coaptaverunt, & baptillis de universis campanis & nolis ejusdem ecclesiæ, ut confusionem præcaverent, ad cautelam demptis, & fortibus equitaturis nobilissimo ac pretiosissimo hujusmodi thesauro sarcinatis, & omnibus attinentiis habiliter ordinatis, insignissimi fures f cum pro furto & sacro sacrilegio furtive nec nocive, sed utiliter & honeste, velociores aquilis, subterfugium capientes terga dedere.

ANNOTATA.

a Leibnitius in Introductione ad tomum primum num. 42 de Gertrude hæc commemorat: Fuit Gertrudis filia Ecberti, soror Ecberti anticæsaris, Brunsvici domina, vidua Henrici comitis de Nordheim, Ottone duce nati, mater Rixæ imperatricis, Lothario Saxoni nuptæ, avia Gertrudis, quæ Henrico ex Guelfis duci Bajoariorum dotales Brunsvicenses terras attulit.

b Alias Rixa, Rikysa & Richensa.

c Hanc S. Auctoris apparitionem Chronicon principum Brunsvicensium brevius & melius ita fere exponit: Henrico Northeimo anno MCIII defuncto, Gertrudis viduam vitam agebat caste & pudice; unice intenta divinæ adimplendæ voluntati. Animo quoque volvebat, qua potissimum ratione cœnobium extrueret, iis temperatum legibus, quibus in dies Dei laus magis effloresceret & honor. His curis distracta vidit noctu apparentem sibi virum, qui specie & vultu decorus, hunc fere in modum ipsam est allocutus: Auctor ego sum Trevirorum quondam archipræsul, eoque munere honorifice perfunctus. Nunc anima mea in cælis multiplici gaudet honore. Porro hæc mea est (Deo ita decernente) voluntas, ut in cœnobium, quod extruere meditaris, corpus meum ex urbe Trevirensi transferatur; in qua quondam sepultum, multo jam tempore venerationis jacet expers. Ubi Treviros adveneris, cœnobium monachorum, qui nigro vestiuntur amictu, ingredere. Ad plagam australem sarcophagum invenies cæteris eminentiorem, in quo ossa mea sunt recondita. Mulier pro sui sexus conditione hærebat aliquamdiu metu attonita & formidine: cui Auctor: Metum depone: prosperum iter præstabit Deus.

d Id est, decenti, & ex moribus honestis profecta. Vide de hac voce Cangium in Glossario.

e Præbendæ dictæ cibi, ac potus portiones diurnæ, quæ monachis, canonicis, aliisve quibusvis dantur ac præbentur, inquit Cangius citatus. Hinc præbendula derivatur.

f Masenius in Annalibus Trevirensibus ad annum 1113 num. 42 ita scribit: Autoris & quidquid exportatum fuit reliquiarum, inscio Brunone, possessoribus invitis, religiosius quam justius detractum; ita ut vetus ipse scriptor sacrum hoc sacrilegium, & usitato more, pium furtum appellet. Verum non video, qua ratione in auferendis reliquiis S. Auctoris Gertrudis rea sit; cum eas, jubente Domino, cui supremum est in res omnes dominium, abstulerit; ut ex Ludulfo Assis ipse Masenius narrat.

* i.e. Spiritu

* præ novitate

* explicare

* i. e. cibi vel refectionis

* B. Auctor annuit

CAPUT II.
Corpus S. Auctoris a Trevirensibus frustra repetitum; cœnobium erectum; templum dedicatum; Gertrudis mors.

[Trevirenses] Interea supradicti cœnobitæ, implentes comestionis officium, permiserunt incauti suum evacuari templum: sed neque iniquitas, neque peccatum eorum hoc est: quia si sagacissimi viri per mulierem dementati & seducti, & fortissimi quique ab ea dejecti & interfecti esse creduntur; quid mirum si talis ac tanta, tam vafra quam prævalida femina hos claustrales simplices & ignaros supplantando sic despoliavit. Conventu equidem pranso & nola in signum religiosæ consuetudinis tinniente, fratres disciplinate surgunt ab accubitu, & directo per lagamam * gradiuntur in ordine, sanctuarium intraturi, & gratiarum actiones Deo & Sanctis ejus pro impensis beneficiis relaturi, Miserere mei Deus sedulo labiorum studio & devoto mentium jubilo lectitando.

[10] [Gertrudem] Cumque perveniunt ad fores monasterii, custos accedens primo leviter unius digiti articulo vel ungue palpitando ostium tangit; hinc omnium digitorum attactu strepitum incutit; deinde idem ostium manus impulsu concutit; tandem toto pugno durius pulsat: sed cum contra dominicam promissionem petens, non accipit, orationis domo præpedita, & quærens non invenit; gaza incomparabili sacerrimi corporis ablata, & pulsanti non aperitur; quia, qui aperiat & respondeat, intus non invenitur, tam juniores quam seniores malum, sicut evenerat, conjicientes irruunt, postesque sub ipsos nituntur gradibus, & ostium securibus & contis confringunt, irrumpentesque singula loca perspiciunt, ad ornatum ecclesiæ quæritando concurrunt, & adhuc nihil subtractum comperiunt, sperantes se indemnes existere. Postremo autem omnibus perlustratis, ad editiorem tumbam australis partis pervestigando & perscrutando conveniunt; & per lapidem inordinate repositum venerandum sarcophagum sanctissimi Auctoris cum pretiosissimis plurimorum Sanctorum reliquiis surreptum esse deprehendunt. Tacti igitur dolore cordis intrinsecus, lamentantur & confuse vociferantur, & tantum patronum, quem præsentem minus attenderant, absentem ardenter diligunt, diligenter concupiscunt, scienter requirunt, & sublatum vehementer querulantur.

[11] Accelerant ergo pulsare in signum confusionis; quatenus eorum miseria civitatensibus innotescat, [frustra persequuntur] ut perpetratores tanti damni ocius insequantur. Cum autem registra * campanarum impetuose attrectant, æramenta quidem [de] more permoventur. Sed quia cessante causa, cessat & effectus, nullo penitus crepitantia sono præbent damnificatis & confusis incitamenta majoris pavoris, & stuporis ac furoris. Qui ambigentes, quid ineant, huc illucque, quasi delirent, discurrunt, baptillos sparsim reperiunt, quibus appensis, & campanis sonore compulsatis, omnes Treverenses incolæ accurrunt. Causam tantæ confusionis sollicite perquirunt, qua cognita, supra modum dolentes se tanto patre orbari, & filialis dilectionis moti pietate, cum maxima diligentia & immoderata festinatione insignes raptores præsignis ornamenti fugitantes, (scilicet adhuc non longe digressos) satagunt, admissis quadrupedibus, insectari. Qui concito cursu peragrato spatio quasi ad modum unius leucæ, cum jam contigue fugientibus incumberent insistendo, accidit quoddam notabile miraculum; videlicet quod rectores dulciflui corporis sacrosancti Auctoris, & aliarum plurimarum venerabilium reliquiarum, nutu Dei & gratia ductoris ducti, ab insequentibus & persequentibus per spatiosum intervallum communiter sunt avulsi: & hoc tribus contigit vicibus, ita ut ab insectantium & subsequentium hostium obtutibus auferrentur. Qui videntes se frustra conari, & in vanum bacchari, viam inaniter terere & tempus inutiliter expendere, delusi & confusi ad propria sunt reversi a.

[12] At vero marchionissa cum universo comitatu suo, [in loco, ex quo corpus moveri non poterat] sinceræ fidei & pulchritudinem sanctæ spei intendens, prospere procedit, amore regni cælestis illecta, & ubicumque recipiebantur hospitio, quicumque ibi inventi, scilicet ægroti, salvi fiebant a quacumque detinebantur infirmitate, quia virtus de illo almifluo corpore exibat, & sanabat omnes: & sic per hoc salubre iter largiflua & salvifica gratia de beatissimi Auctoris sacrosancto corpore emanans, quasi fluminis impetus lætificans civitatem Dei, plurimis corporea beneficia conferebat; donec fortunato processu & felici successu ad hunc præsentem locum, qui tunc temporis nemorosus & solitarius fuit, pervenerunt quarto nonas Augusti; & cum ulterius procedere decrevissent, in hoc ipso loco sacer & gratiosus sarcophagus tantæ gravedinis mole figitur & constipatur, ut inde abduci nullatenus valeat, nec avelli. Ipsi etiam jugales ultro fatiscentes immobiliter substiterunt.

[13] [cœnobium conditur,] Quo viso devota matrona primitus obstupuit: sed citius ad cor rediens & perpendens hoc divinitus accidisse, ultra quod credi potest, spiritu exultavit, & gratias agens in cælum, benedicendo confitebatur Domino, quoniam in seculum misericordia ejus; eo quod prosperum fecerit iter ejus, & dignatus sit arcanum voluntatis suæ ipse cælitus declarare. Quemadmodum ergo devote voverat, & apud se diffinierat propter quædam præludia & conspicua prognostica sibi visa, pro tempore & pro loco domino Deo & illibatæ Matri ejus templum exstruere, solidum fundamentum ibidem hoc in præsenti loco absque dilatione jubet constituere & opus excellentis structuræ superædificari, & amplum honestumque monasterium fundari efficiens per largas impensas, decentem basilicam, septa claustri, immunitates, diversa habitacula, distinctas officinas, ecclesiæ sarta tecta, laudabiliter architypo dictante instrui, animo consummari, & congruis utensilibus instrui ac pretiosis ornatibus b insigniri.

[14] [ecclesia consecratur] His itaque gestis & omnibus rite peractis, anno dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinto decimo, Indictione octava, Kalendas Septembris solemniter invitatis reverendo apostolicæ Sedis Theodorico c tunc legato, ac venerabili Halberstadensi antistite Reinardo d, & collecta e numerosa cleri concione, cum imperiosa procerum turba & pompa gloriosa, infinite tumultuantis vulgi circumstante corona, facta est celeberrima ac famosissima dedicatio, & spirituali gaudio ac speciali tripudio intime celebrata in memoriam, honorem & reverentiam sanctæ & individuæ Trinitatis, & sacrosanctæ crucis, & intactæ Dei Genitricis semperque virginis Mariæ, & beati Johannis Euangelistæ, necnon jam sanctissimorum confessorum Ægidii & Auctoris, ac aliorum plurimorum Sanctorum.

[15] [quæ & S. Ægidii lipsanis decoratur.] Sed & beatissimus confessor Ægidius f casu, vel potius, ut ita dicam, ex quadam prædestinatione, & Dei providentia, & frequentium signorum prærogativa per sæpe dictam primiceriam nihilominus mirificentissime quæsitus, inventus & adductus primatum quodammodo nominetenus monasterio obtinuit in præfato. Hanc autem ecclesiam benedicta Gertrudis decore dotavit, & competentur dicavit, & ad monasticæ vitæ regulam ducendam & observandam cum benevolo hæredum suorum consensu rationabiliter delegavit, & laudabilem & religiosam congregationem, ad inæstabilem Dei laudem excolendam, & ad Sanctorum præconia concinnanda & concinenda, apto & idoneo studio maxime congruentem, in jam dicta ecclesia constitutam & coadunatam, secundum Ordinem beati Benedicti super omnes Ordines authenticum & probatum, honorabili domino Henrico g abbati de Bursveldia provida, justa & timorata domina commendavit, cujus auctoritate, quæ jam præmissa sunt singula, regulariter ordinarat.

[16] [Gertrudis biennio post] Porro itidem reverenda matrona de longe advectum venerandum honorifice collocans depositum; scilicet memoratum miræ sanctitatis corpus beatissimi Auctoris, reliquasque reverendissimas reliquias prætaxatas in honorificentissima parte sanctuarii præsentis ecclesiæ sæpe dictæ, cum intima diligentia ac summa devotione hymnizante populo & reverenter tripudiante, polito recondidit in locello, & cum hæc omnia tam effectuose quam affectuose consummasset, curriculo h duorum annorum tantundem decurso, emerita marchionissa Gertrudis viam universæ carnis feliciter ingressa, quinto Idus Decembris toti Saxoniæ regioni, & præcipuæ huic plantationi memorabile nomen reliquit, & insigne memoriale quasi hæreditario jure perrennavit: unde hæc intempestiva morte heri præoccupata, merito in memoria æterna & refrigerio erit, & hujusmodi opibus justitiæ, quæ fecit, in quantum nobilitatis ejus excellentia sinebat, justorum numero deputata: cujus commemoratio in benedictione digne consistit, & jure immortalis est memoria: illius enimvero pia recordatio benignorum gestorum ejus, quasi mel, imo super species aromaticas, & super confectiones pigmentarias, indulcatur apud homines, & utinam apud Deum, non ex eo tantum, quod in supradicto conventu gratia beneficiorum ejusdem jam nunc visu perspicitur & usu percipitur, verum etiam ex eo, quod adhuc ibidem construendum & decorandum disposuerat, si supervixisset, & uberins dotandum duxerit & patrandum. Sequitur hæc oratio:

[17] Quapropter obnixius obsecramus te, domine Jesu Christe, [moritur.] cum non sit de alicujus mortalis perfectione sive in vita, sive post vitam præsumendum, quatenus per misericordiam tuæ clementissimæ bonitatis, talis ac tanta primiceria defuncta seculo, [uniatur] cælo, & decedens mundo renascatur Deo, & potestas ditionis ejus in terris terminata, sit in regnis supercælestibus inchoata; cujus largarum eleemosynarum & solemnium hostiarum, præsenti cœnobio impensarum, & beneficentiæ & communicationis ejus, pie Christe, non obliviscaris; sed gratanter reminiscaris, & meritæ retributionis donativo eam remunereris in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ab aliis aliter narrari hanc translationis circumstantiam, dictum est in Commentario num.34. Quod si res ita se habuerit, ut hic refertur consequens est, ut corpus S. Auctoris Tavana, ubi primum quieverat, reductum fuerit Treviros nec enim adjuncta rerum patiuntur, ut in ea hypothesi aliunde corpus opinemur elatum, quam ex urbe Trevirensi. Aliter loqui licet, si Gertrudis sacra lipsana a Trevirensibus supplex impetraverit, ut scriptores num. proxime citato tradunt: potuit enim Gertrudis, facultate Treviris obtenta, Tavanæ corpus quærere.

b Reditum Gertrudis, & quæ subsequuntur, Chronicon principum Brunsvicensium ita brevibus exponit: Quocumque in loco S. Hospes excipiebatur, redditus ipsi honor salutem & sanitatem afferebat. Ita ipsum Gertrudis adduxit in locum vastum, qui tunc nemorosus erat, nunc autem Brunsvicum dicitur: hic autem accidit (pro ut ex scripto testimonio didici) ut pretiosum thesaurum, quem Gertrudis longius ferre decreverat, nulla vis aut manus alterius loco movere posset. Equi, qui S. corpus vehebant immoti hærebant, quamquam a suis ductoribus non leviter flagello percussi. Quo viso, mulier Deo gratias egit, multoque cum honore & gaudio corpus longe quæsitum ibi collocavit. Bene venerit dignissimus hospes, quocum tanta nobis utilitas & salus advenit. Lætare Brunsviga, & de hospite tam insigni exulta, qui terram tuam, in quam diverteret, elegit. Gaude propter ejus præsentiam, quia lubensque volensque ad te pervenit, teque elegit in locum quietis… Porro quod Gertrudis animo conceperat, ad finem perduxit. Eodem in loco, juxta Spiritus S. monitum, incepit multo cum ornatu cœnobium condere in Dei ejusque Matris honorem, electis in patronos SS. Ægidio & Auctore. Dein enumerantur bona, quibus cœnobium fuit dotatum.

c Theodoricus, alias Dietericus cardinalis Romanus, legatione in Pannonias functus anno 1115 a Saxonibus adscitus fuit; ut Urspergensis ad annum eumdem scribit.

d Electus fuit anno 1107, obiit 1122.

e Dedicationi adfuisse quoque Lotharium imperatorem, Chronicon principum Brunsvicensium cap. 23 tradit. Jamque Gertrudis, inquit, multo cum ornatu absolverat cœnobium in honorem SS. Ægidii & Auctoris ædificatum, quare generum suum Luderum, seu Lotharium, Reynardum episcopum Halberstadiensem, & Dietericum Apostolicæ Sedis legatum, ut eo venirent, rogavit; factaque magna solennitate, Reynhardus episcopus Halberstadiensis templum consecravit, anno, ut refertur, MCXV.

f De S. Ægidio agetur 1 Septembris, inquireturque, an & quæ ejus reliquiæ huc allatæ sunt.

g Bursfeldense cœnobium conditum est intra Wernæ & Fuldæ confluentes in finibus Patherbrunnensis ecclesiæ, ubi archiepiscopi Moguntin jurisdictio desinit, inquit Mabillonius in Annalibus ad annum 1093, num. 80. Henricum, Gertrudis maritum, hoc monasterium & ædificasse & dotasse, tradit Chronicon Brunsvicense cap 21, confirmatque Ruthardus archiepiscopus Moguntinus apud Schatenum tom. 1 pag. 634, ubi etiam ipsa Gertrudis huic fundationi cooperata dicitur.

h Hoc idem mortis tempus signat Chronicon principum Brunsvicensium.

* f. lagham, i. e. per legem seu consuetudinem.

* funes

CAPUT III.
Miracula S. Auctoris.

[Urbis Brunsvicensis obsidio] Ad fidem hominibus firmius ædificandam & spem securius excitandam, & ad ardorem dilectionis & reverentiæ circa suffragia ac patrocinia sanctissimi Auctoris fiducialius provocandum, de signis ac miraculis ab eodem Sancto gloriose peractis & evidenter ostensis, prout verius indagare valuimus, quiddam duximus ordiendum. Huic civitati, quæ Brunswick dicitur & famose divulgatur, olim gravissimæ persecutionis periculum imminebat. Jam rex Philippus cum principibus, magnatibus, baronibus, castellanis, & cum Treverensi archiepiscopo a tunc dominante, qui post regem primus nominandus est, & cum validissimo exercitu jam dictam civitatem strenue vallaverat & potenter: unde inhabitatores ejusdem civitatis metu perculsi coangustabantur; & quid inirent, vel quo deverterent, ambigebant: sed ad Deum vel beatissimum confessorem atque pontificem prædictum Auctorem tam juvenes quam senes utriusque sexus unicum & speciale refugium habebant, cui celebria obsequia exhibenda, & solemnes ceremonias cum condigna veneratione spoponderant perenniter observandas. Eodem autem tempore occurrit annua solemnitas ejusdem beatissimi Auctoris, cujus corpus mirifice transvectum est, sicut prædictum est, in ecclesia beatissimæ Dei genitricis Mariæ, sanctique Ægidii confessoris in Brunswick honorifice requiescit.

[19] Æramentis ergo campanarum festivo more resonantibus, [ope S. Auctoris solvitur.] prædictus archiepiscopus Treverensis sciscitatus est a custode ejusdem ecclesiæ a se * misso, pro Missa in die sancta celebranda b, quid innueret talis compulsatio. Quem ille taliter est affatus: Adest festivitas sacrosancti Auctoris, quondam Treverensis archipræsulis, cujus sanctissimum corpus mirabiliter huc adductum in ecclesia venerabiliter collocatum ex devoto arbitrio & unanimi consensu universorum Brunswicensium, civium totius hujus civitatis obtinuit patronatum. Igitur memoratus archiepiscopus per eumdem custodem de causa hujus festivitatis rationabiliter expeditus, admirando in hæc verba porupit: Si corpus beati Auctoris, sicut asseritis, ad vestram ecclesiam est delatum, profecto noveritis vos dignissimas præcipuorum Sanctorum, videlicet Mauritii, Bartholomæi, Thaddæi, Cosmæ & Thebæorum, & Florinæ virginis & martyris, aliorumque Sanctorum recepisse pariter in loculo ejusdem sancti Auctoris, in maxima quantitate; super quo custos, Helias nomine, medullitus gavisus gratissimum retulit nuntium fratribus suis, & veritate per experientiam comperta nobis contradidit describendum. Nocte vero subsecuta, beatus Auctori prædicto apparuit archiepiscopo, dicens ei: Ego ex voluntate Dei mei Brunsvicensis civitatis mihi mœnia præelegi, in quibus quam diu debito modo honoratus fuero, ea nullatenus derelinquam: propterea quæ vidisti & audisti, expone quantocius regi; ne moram ulteriorem aliquatenus facere præsumat in obsidione meæ charissimæ civitatis: alioquin ipsi & tibi atque universo exercitui vestro interitus supervenit repentinus. Quod idem archiepiscopus evigilans mane per ordinem intimavit regi superius memorato. Qui impatiens, more solito castra cieri mandavit, & citissime obsessam postponens urbem aufugit cum universis suis complicibus & vasallis c. Prius autem quam discessissent, præfatus archiepiscopus exutus lineis & discalceatus ad persolvendum votum pro hujusmodi delicto factum, limina oraculi beatissimi Auctoris humiliter petierat ac devote.

[20] Accidit præterea quod quidam peregrinus [cum] inito voto, [Irreverens punitur:] suffragia sancti Auctoris imploraret, in celebri nocte festivitatis ejusdem, somno subrepente, in monasterio ipsius, irreverenter cooperto capite, obdormiret. Adveniens autem beatus Auctor cum palliolo abstracto de capite rustici alaphisando & collaphisando eum impetivit fortiter & percussit: ita quod de sedili, in quo cubuerat, corrueret insensatus, cui & dixit: Enarra cuicumque volueris, quod sanctus Auctor te pro tua irreverentia sic afflixit. Quandocumque ergo huc iterum peregrinari volueris, rusticitatem domi dimitte, in conspectu meo compareas reverens & devotus d.

[21] Attilas rex, devictis Galliis, Treverim devastaturus cum venisset ante portas illius civitatis cum validissima militia & exercitu infinito, [Attilæfuror comprimitur: aliud beneficium:] beatus Auctor tunc temporis ejusdem civitatis archiepiscopus, ipse muros ascenderat præparatus & infulatus: & quid tanta multitudo intenderet suscitanti Attilas sic respondit: Sicut destruximus pleraque cathedralium urbium mœnia harum regionum, sic etiam ad tuam civitatem venimus funditus subvertendam: sumus enim flagellum ecclesiarum, domino sic volente. Quo audito, beatus Auctor ultro reseratis valvis illius civitatis, aditum & introitum exercitui pandi liberrimum imperavit. Turbisque hostilibus spontanee intromissis & irruentibus, mirum in modum duplex murus densissimus & durissimus, cujus altitudo intuitum fallebat, hinc inde porrectus & indirectus, distentus & attingens a fine usque ad finem extremarum portarum, per mediæ ductum plateæ, utrimque visibiliter & sensibiliter apparuit versus meditullium civitatis. Nec erat barbaris grassantibus declinare ad dextram neque ad sinistram; sed per medium, incolis in omnibus suis illæsis, innocue pertransire. Qui aberrantes huc atque illuc, cum furiose redirent, ut alios aditus attentarent, turbulenta nebula obvolvuntur. Unde confutati abscedere sunt compulsi e. Item eisdem castris egregiis quondam in tribulatione & in maxima angustia positis, castrenses mittentes ad beatissimum Auctorem superius memoratum, tunc forte absentem, solatium soliti juvaminis implorabant. Ad quos ille miseratus baculum & codicellum suum quantocius destinabat. Quæ duo veneranda insignia illi alacriter suscipientes cum munimento fidei, spei & caritatis, & cum intima devotione ac reverentia orantes & psallentes circumferebant, jam dicta mœnia studiose, religiose ac sollicite circinantes. Quo facto meritis sancti Auctoris incontinenti ab hostibus & ab omnibus malis imminentibus per divinam misericordiam sunt erepti f.

[22] [tempestas sedata, Sancti apparitio,] Item aliud signum tam salvificum quam stupendum. Oborta olim periculosa tempestate ex horrifica & procellosa nubium collisione, ita quod omnium hominum vita nutaret, gloriosissimi patroni Brunswicensis cœnobii sanctus Ægidius & beatus Auctor in fastigio ipsius monasterii stantes, splendide apparuerunt duobus, & innocentur & pie viventibus & juste conjugatis, Reynero scilicet & Elifemiæ in eadem urbe degentibus, dignitate & tam raræ intuitu claritatis. Illi nimirum tantos Sanctos oculata fide inspicere meruerunt, qualiter in decoro cultu assistentes, & duo candidissima manutergia in manibus tenentes, & ventilantes contra turbinem effrenem & atrocem, præsentem benedicebant & protegebant civitatem sibi famulantem: & continuo sedata est tempestas, & facta est tranquillitas magna, & aëri mira serenitas est exorta g. Nuper nihilominus contigit, religiosis viris & fide dignis attestantem *, custodem Treverensis cœnobii in crepusculo monasterium introire, & quemdam senem honorabilem, canum & suppelliciatum sub turri ejusdem ecclesiæ introrsum in reverendo habitu invenire; qui eidem custodi stupefacto sic aiebat: Ne verearis: ego sum Auctor, quondam hujus civitatis antistes: scias autem indubitanter, me modo non mansitare, sed in Brunswick requiem elegisse, ubi mihi specialis honor, summa reverentia, sedula laus, mera devotio, juge obsequium famulatusque placitus exhibetur.

[23] [hostium fuga:] Quidam potentissimus regum obsidens olim civitatem Brunswicensem, cum quadam nocte, de strato suo forte surrexisset propter excubias explorandas, & intueretur ejusdem civitatis mœnia, vidit clara speculatione in singulis propugnaculis, quæ Teutonice tynnen vocantur, singulos angelos stantes, & penes unumquemque duas aureas cruces fixas hinc inde collaterales: quo insigni signo & horrido portento prospectato jam dictus rex, quasi in extasim raptus, supra modum expavit; & mane facto, excitatis exercitibus & castris submotis, præcepit omnibus abire quantocius, ne perirent. Adscribitur nihilominus & hoc meritis & patrociniis beatissimi Auctoris, quod sic iterum prodigiose & propitiose hæc civitas est salvata h.

[24] Hic in apographo nostro sequitur translatio brachii S. Auctoris in Hemelsvardhusense cœnobium, [In epilogo scriptor] cum miraculis, quorum tituli post prologum cum aliis titulis indicati sunt; sed ea omittimus: quoniam tom. III Maii a pag. 66 impressa sunt, & quidem exarata ab auctore melioris notæ, utpote rebus gestis ætate pari. Igitur epilogum solum subjungimus. Hæc de miraculis beati Auctoris quasi paucula poma de onusta arbore decerpsimus, & ad posteros nostros transmittere decrevimus sancienda. Persuadendo itaque obsecramus & exhortamur tam præsentes quam futuros, & præcipue tam clerum quam plebem Brunschwicensem universam, quatenus ea, quæ prælibavimus pro parvitate ingenioli nostri de transductione & adventu, nec non & de aliquantula signorum ostentatione beatissimi confessoris atque pontificis Auctoris, concorditer lectitent & auscultent, & memoriter retentent & indesinenter recitantes pronuntient, & venerabiliter attollere non recusent. Nec quisquam præsumat suspicione temeraria & ausu præcipiti diffidenter hujusmodi apocrypha æstimare, seu invertere, quæ non solum secularium, verum etiam rationabilius spiritualium, religiosarum & devotissimarum, imo & sanctarum personarum evidenti testimonio arbitramur certius approbari.

[25] Lætare igitur Brunswick urbs fidelis, quia gloriosa dicta sunt de tanto patrono tuo, [Brunsvicenses] urbs, inquam, fidelis intus gaude, foris plaude, quoniam complacuit Domino in te: ita ut te dignam censeret, quod te sic a longe transmissi talis ac tanti patroni suffragantibus meritis & patrocinantibus suffragiis visitaret. Qua saluberrima de causa omnes gentes Brunsvicenses plaudite manibus, jubilate Deo in voce exultationis, quia conditor universorum per venerandi Auctoris, vestri signiferi & specialis protectoris, corroborationem subjecit populos vobis & gentes sub pedibus vestris: quibus subjugatis hactenus dominati estis & ammodo dominabimini, si in latria * ipsius profeceritis, & obsequiosum cultum memorati patroni vestri beati Auctoris antiquitus celebriter institutum, moderno tempore & imposterum non diminueritis, sed potius adauxeritis incessanter. Quod si fideliter feceritis, beatus Auctor seculi & beatus Auctor servus illius fidelis augebunt vobis incrementa frugum, & omnium necessariorum præsentis temporis & futuri.

[26] [ad cultum S. Auctoris excitat.] Augete igitur beato Auctori vestro authentico & auctorizabili patrono laudes, honores, celebritates & officiosa servitia: & ipse beatus Auctor dono beati Auctoris seculi, devotionem vobis augeat & salutem. Augete beato Auctori modum & ritum venerationis, & ipse beatus Auctor precando, tutelam beati Auctoris seculi, ab hostibus & a malis omnibus vos liberabit & pacis vobis præsidium adaugebit. Augete beato Auctori vestro authentico & autorizabili patrono bonæ voluntatis affectum, & pro possibilitate ac facultate vestra sedulæ operationis effectum; & ipse beatus Auctor vester authenticus & auctorizabilis & dominus & patronus, beatum Auctorem seculi exorando, vobis fidem, spem & charitatem & incrementum gratiæ supremi judicis augmentabit. Adornate thalamum spiritualem, condecorate templum materiale, & suscipite beatum Auctorem, qui de longinquis finibus terræ vocatus & advectus, vobis datus a Deo est patronus. Amplectimini vestrum tutorem; veneramini vestrum primatem, ut vos & locum vestrum supplicatu suo coram Deo jugiter fuso conservet incolumes & indemnes. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre & Spiritu sancto regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Erat is Joannes I, defunctus anno 1213.

b Monasterium S. Ægidii hoc tempore mœnibus nondum erat inclusum, ut dictum est in commentario num. 45. Unde patet ad hoc templum patuisse obsidentibus aditum.

c De hac obsidione vide dicta in Commentario § 5.

d Narrat hoc ipsum apographum Leibnitianum.

e De his videri possunt dicta in Commentario.

f Scriptor hic a tempore S. Auctoris fuit remotior, quam ut res ab illo gestas certo scire potuerit.

g Idem, uti & quod mox sequitur, habet apographum Leibnitii.

h Civitatem Brunsvicensem ope S. Auctoris fuisse liberatam, testantur varii, citati in Commentario § 5.

* forsitan ad se

* al. attestantibus

* i. e. cultu

DE S. MAXIMO ABB. ET CONF.
IN CASTRO CAINONE IN GALLIA,

Seculo V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus, nomen, cultus, dignitas, Acta; S. Eucherii de Sancto cura; reliquiæ.

Maximus abbas, in castro Cainone in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Caino, seu Chinonium, vulgo Chinon, [Situs castri Cainonis; nomen Sancti;] olim vicus, nunc oppidum lepidum Turonensis provinciæ in Gallia, cum castro in colle, ad Vigennam fluvium versus Pictaviensem agrum, septem leucis distat a Salmuro in ortum, & quinque a Loduno in septemtrionem, teste Baudrando, cujus verba retuli. Consuli etiam de hoc loco possunt Ferrarius in Topographia ad Martyrologium Romanum, & Adrianus Valesius in Notitia Galliarum. Ut vero hic obiter aliquid notetur de Sancti nomine; longe diversa efformatione illud Galli proferunt, quando pro S. Maximo substituunt S. Meme, seu S. Mesme, pro quo etiam lego S. Meisme; proximius ad Latinum ejus nomen accedit saint Maxe, quo alicubi ipsum nuncupari dicetur inferius. Ejus monasterium hodieque subsistere apud Cainonem .. sed in collegiatam ecclesiam jam pridem conversum, observat Ruinartius postea citandus.

[2] Etiamsi autem publica ejus veneratio tam sit antiqua & certa, [memoria in sacris Fastis;] ut Fastorum sacrorum testimoniis probari neutiquam debeat; nonnullos tamen producam, hoc die ipsum annuntiantes. Inter auctaria nostra Usuardina sic refertur: Cainone castro, sancti Maximi confessoris. Adde Belinum, Molanum, Maurolycum ac Galesinium; hic tamen plusculum adjungit, sic illum memorans: In vico Cainone, sancti Maximi confessoris. Is beati Martini episcopi discipulus,in vita religiosa cælestibus floruit virtutibus. In Martyrologio Romano ita signatur: In castro Cainone sancti Maximi confessoris, discipuli beati Martini episcopi. Saussayum prætereo; uti & Castellanum in Supplemento. Martyrologium novum Parisinum non tantum a virtutibus, sed etiam a miraculis Sanctum laudat, cum titulo abbatis, his verbis: Cainone, in pago Turonensi, sancti Maximi abbatis, virtutibus & miraculis ante & post obitum clari. De ætate ipsius, ac nonnullis aliis ad ipsum attinentibus, dicendum restat.

[3] Inter auctores convenit, vixisse eum seculo quinto; [tempus;] non item, quo istius seculi anno vivere desierit. Castellanus nimium quantum ab aliis discrepat, & hallucinatur, quando Sanctum ponit versus annum 900; nisi forte velit quis suspicari, id factum esse vitio typothetæ, & legendum versus an. 500. Apud Ruinartium in margine ad caput 22 S. Gregorii Turonensis in libro de Gloria confessorum, in quo exponuntur gesta S. Maximi, signatur an. CD …:ubi indicatur quidem seculum 5; sed vacuus relinquitur ejusdem annus. Martyrologium Parisinum novum annuntiationi suæ apponit post annum CDLXIII, eo, ut suspicor, fundamento nixum, quod narret Gregorius Turonensis castrum Cainonem ab Ægidio obsessum, uti inferius num. 2 licet videre; quod notante hic Ruinartio, circa annum CDLXIII contigisse putant: quo Ægidius seu Gillo, Romanæ militiæ præfectus, Cainonis obsidionem solvere coactus fuit.

[4] [abbatialis præfectura, Acta.] Quia vero de Sancto nostro dicit Præsul Turonensis Ad castrum Cainonense urbis Turonicæ veniens, monasterium conlocavit, non videtur nobis dubium, quin ejusdem monasterii fuerit præfectus seu abbas; & ideo hoc eum titulo supra insignivimus; qui confirmatur ex epistola S. Eucherii, de qua mox. Præconem autem egregium nactus est laudatum jam sæpius Gregorium Turonensem; qui his verbis, Ut liber vitæ ejus docet, quam versu conscriptam legimus, diserte testatur, res ipsius gestas ab alio ad posteros transmissas fuisse; quod utinam pretiosum monumentum non invidisset nobis annosa vetustas! Hanc vitam nusquam vidimus, inquit Ruinartius in notis; aliam vero habemus ex cod. Ms. Majoris-monasterii, a quodam monacho, seu clerico Cainonensi collectam; sed pauca habet, præter ea, quæ hic a Gregorio proferuntur.

[5] Ad ea vero, quæ indicat Gregorius de discessu S. Maximi ex Insula Barbara, [Quanti eum fecerit S. Eucherius ep. Lugd.] observare omnino convenit paternam curam S. Eucherii Lugdunensis episcopi, qua, subministratis ad victum necessariis, eumdem Sanctum ibidem loci conatus fuit retinere. Audiatur S. Eucherius in epistola ad Philonem presbyterum suum, quæ edita legitur apud Balusium in Appendice ad Opera S. Agobardi, Lugdunensis antistitis, quamque hic integram transcribo: Domino sancto ac venerabili fratri, & compresbytero nostro Philoni Eucherius episcopus salutem in Domino dicit. Quæso caritatem & dilectionem tuam, quam habes perfectam in Domino, ut digneris te fatigare usque ad monasterium Insulæ Barbaræ; & videas & exhorteris fratrem nostrum Maximum abbatem, qui præest ipsi monasterio; quia pervenit ad nos, quod velit ex eo discedere, & fratres suos deserere, eo quod multi propter metum gentium oblationes suas subtraxerint, quas pro Dei intuitu dare consuerant. Sed si nos vivimus, & sani revertimur, tantum illi vel monachis suis in Dei nomine disponimus ministrare, ut nihil egere videantur.

[6] [patet ex epistola ad Philonem de ipso scripta.] Hoc tamen specialius peto ab ipso fratre nostro, ut domum pensilem, quam jussimus fieri, nobis præparet, & membranas. Quia si Deus annuit, Quadragesimam in Insula cum ipso tenere disponimus, ut opus cœptum ibidem pariter residentes expediamus. Interim trecentos modios annonæ, & ducentos modios vini, ducentas libras casei, & centum libras olei ordina ipsi dari; ut cum per nostram oblatiunculam ipse una cum congregatione sua reficitur, nobis reditus cum sospitate, ipsis orantibus, a Domino tribuantur. Hæc ibi. Per domum pensilem veresimiliter hic significatur domus constructa opere fistucato. De reliquiis S. Maximi, & cultu ejus apud Barrum-Ducis dicam in Annotatis. Subdo itaque nunc

ACTA
Auctore S. Gregorio Turonensi libro de Gloria confessorum cap. 22 editionis Ruinartianæ col. 912 & 913.

Maximus abbas, in castro Cainone in Gallia (S.)

BHL Number: 5837

[Sanctus a morte divinitus servatur:] Fuit autem quidam religiosus & virtutibus & nomine Maximus, &, ut liber vitæ ejus docet, quam versu conscriptam legimus, nostri fuit Martini discipulus. Qui occulere, quod erat, cupiens, apud Insulam-Barbaram a monasterii Lugdunensis peregrinari expetiit: manifestatus autem & ibi, ad patriam redire disposuit. Denique dum Ararim fluvium transire cuperet, nave impleta demergitur, ac ipse sacerdos pelago operitur, habens ad collum cum Euangeliorum libro ministerium quotidianum b, id est, patenulam parvam cum calice. Sed pietas divina non perferens perire quod suum est, ita de hoc periculo, Domino jubente, restitutus est litori, ut nec vitæ damna perferret, nec rerum detrimenta lugeret. Impletumque est illud, quod Psalmographus, Spiritu sancto influente, cantavit: Cum ceciderit justus, non conlidetur, quia Dominus firmat manum ejus. Et iterum: Non necabit Dominus animam justi.

[2] Deinde ad castrum Cainonense urbis Turonicæ veniens, [condit monasterium, precibus aquam impetrat:] monasterium conlocavit: quod castrum cum ab Ægidio obsideretur, & populus pagi illius ibidem esset inclusus, hostis adversus effossum a latere montis puteum, quem obsessi ad usum habebant bibendi, obturat. Quod cum antedictus Dei famulus, qui tunc cum reliquis infra castri munitionem conclusus erat, cerneret, videretque populum consumi sitis injuria; orationem nocte tota fudit ad Dominum, ut respiciens populum, hostes improbos effugaret, & non pateretur eos sitis ardore consumi. Tunc revelante sibi Spiritu sancto, ait ad plebem: Quisquis habet vasculum, ejiciat foras in plateam, & deprecetur Dominum. Dabit enim vobis hodie largitas ejus aquas in abundantia, ut non deficiatis vos & parvuli vestri. Hæc eo dicente, nubes subito texerunt cælum, & descendit imber magnus de cælo, cum tonitruis & coruscationibus, super castrum, duplum populis beneficium præbens, pluvia arcens sitim, fragoribus effugans hostem. Completaque sunt vasa omnium, & satiati sunt cuncti. Sicque obtentu Sacerdotis, fugatis adversariis, populus salvatus a castro discessit.

[3] [sepulcrum ejus miraculis honoratur.] In monasterio c autem loci illius plenus dierum transiit, ibique sepultus est: ad cujus sepulcrum sæpius infirmi sanantur. Puerulus autem unus ex familia ecclesiæ Turonicæ in valetudinem d conruit. Is cum anhelus occumberet, ac in extremis positus putaretur spiritum exhalare, ad ejus basilicam deportatus, protinus exstincta febre sanitati est redditus. Sed & puella de his mancipiis e simili sorte febricitans, cum ante cancellos monumenti fuisset exposita, in ipsa die incolumitati est restituta. Ad nos vero cum horum notitia devenisset, puerum humiliatis capillis huic monasterio cessimus: puellam vero, mutata veste, cœtui sanctimonialium conjungi præcepimus, ad serviendum Deo.

ANNOTATA.

a Insula-barbara vetustissimum est agri Lugdunensis monasterium, in ipso Araris fluvii meditullio supra Lugdunum urbem situm: quod cum per complura secula Benedictino Ordini fuisset addictum, ad seculares canonicos transiit anno MDXLIX. Ejus loci historiam Gallice scripsit D. le Laboureur, sub titulo Ruderum Insulæ-Barbaræ. Ita Ruinartius in notis. Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 2, lib. 4, pag. 105 refert, monasterium illud in honorem S. Andreæ ibidem exstitisse.

b Clara est hic, inquit Ruinartius, vocis hujus significatio, de qua passim jam diximus. Vide Menardi nostri notas in Sacramentarium Gregorianum pag. 155.

c De hoc monasterio nonnulla superius observata sunt; adde ex Ruinartio in notis hic de Sancti reliquiis: postquam enim dixerat, illud in collegiatam ecclesiam jam pridem conversum, mox addit, ubi servatæ sunt S. Maximi, vulgo S. Meisme, reliquiæ ad annum MDLXIII, quo a Calvinianis hæreticis combustæ fuerunt. Aiunt tamen canonici S. Maximi (S. Maxe) apud Barum-Ducis (Bar le Duc) in diœcesi Tullensi, corpus S. Maximi nescio quo modo ab hæreticorum furore Cainone ereptum, ad se delatum fuisse, eumdemque Sanctum patronum agnoscunt.

d Valetudinem accipi tam pro sanitate, quam pro imbecillitate seu morbo, notissimum est e lexicis Latinis.

e De his mancipiis, id est, ut mihi quidem videtur, ex his villis (intellige secundum mox dicta) Turonicis. Quod apparet conforme alteri textui S. Gregorii Turonensis lib. 5 Historiæ Francorum cap. 29 col. 238, ubi hæc sunt: Chilpericus rex descriptiones novas & graves in omni regno suo fieri jussit.. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra &c. Sed & aliæ functiones infligebantur multæ tam de reliquis terris, quam de mancipiis. Nisi forte mavis, per mancipia designari familias.

DE S. OSWINO REGE NORTHUMBRIÆ
ET MARTYRE IN ANGLIA,

An. DCLI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Oswinus rex & M. in Anglia (S.)

AUCTORE P. D.

§ I. Northumbriæ descriptio; Sancti regnum; genealogia, biographi, cultus inchoatus.

Northumbrorum imperii magnitudo ea fuit, [Amplissimo Northumbriæ regno] quæ nunc est Eboracensis, Dunelmensis, Northumbriæ, Cumbriæ, & Westmorlandiæ Comitatuum; atque reliquam præterea Lancastrensis comitatus partem complectebatur. Hoc porro regnum, Northumbriæ nomen est sortitum non ab umbra, ut quidam oscitans hallucinatus est, sed quod ad septentrionem Humbri fluminis sit situm: veteres enim, Northanymbrarice, id est, regnum ad septentrionem Humbri situm, appellabant. Hæc scriptores, qui Bedam Cantabrigiæ anno 1643 edi curarunt.

[2] Quando, & quo auctore hoc fundatum sit regnum, [in partes secto,] tradit Beda lib. 5 Historiæ ecclesiast. cap. 25. Anno DXLVII, inquit, Ida regnare cœpit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet. Joannes Wallingfordus in Chronicis idem regni Northumbrici tradit initium; additque (quod & Capgravius in vita S. Oswini atque scriptores a Radulpho Higdeno in polychronicis citati asserunt) Northumbricum imperium, cum Ida fatis cessisset, in partes ita sectum, ut rex alter Bernicios, alter Deiros regeret. At hanc regni divisionem tum Alfordus ad annum 559 num. 6, tum Bollandus tom. 11 Februarii pag. 178 in tempora ulteriora differunt; quibus ad annum 560 favet Chronicon Saxonicum; quod esse perantiquum, in præfatione ostendit Edmundus Gibson, a quo typis vulgatum est.

[3] Quidquid sit, constat ex Beda lib. 2 cap. 20, [Deiros rexit S. Oswinus;] & lib. 3 cap. 1, duobus Northumbriam regibus paruisse anno DCXXXIII, quo S. Eduinus ad Superos emigravit. Constat item ex lib. 3 cap. 14 ejusdem historiographi, S. Oswinum illis præfuisse Northumbriæ incolis, qui Deïri nuncupabantur, & quorum majores S. Gregorio magno (ut in ejus Vita ad diem XII Martii scribitur) occasionem dederant exclamandi, Bene Deïri, de ira eruti, & ad misericordiam Christi vocati; qui ad veram conversi fidem sanctissimos utriusque sexus habuere principes, Eduinum, Oswaldum, Edilbergam, Eanfledam, Elfledam, Hildam, Ethelbergam, Triumberum, aliosque a Beda variis locis celebratos; qui cum S. Oswino omnes sanguine fuerunt juncti, unam Edilbergam si exceperis, quam sola affinitate attigit.

[4] Ceterum S. Regis genealogiæ alioquin satis apertæ,[cujus genealogia] tenebras offundunt pleræque Bedæ editiones, dum lib. 3 cap. 1, Ostricum vel Osricum, qui Sancti nostri parens fuit, nunc ex Elfrico mox ex Edilfrido natum videntur tradere. En tibi editionis Chiffletianæ verba, cui aliæ pleræque congruunt. Interfecto in pugna Eduino suscepit pro illo regnum Deïrorum … filius patrui ejus Elfrici, vocabulo Ostric. Clarius certe Ostricus dici nequibat ex Elfrico genitus. Nihilominus nativitatis ordo alius mox ita insinuatur: Regnum Berniciorum … suscepit filius Edilfridi, .. nomine Eanfridus. Si quidem tempore toto, quo regnavit Eduinus, filii præfati regis Edilfridi … apud Scottos sive Pictos exulabant … qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum (quem diximus) Osricus regnum Deirorum; secundus vero Eanfridus regnum Berniciorum. Hic Edilfridi liberis Ostricus non aliter accenseri videtur, ac illos inter exules numeratur, qui .. mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi.

[5] [explicatur] Quæ antilogia ut tollatur, notandum in Cantabrigiensi Bedæ editione textum proxime citatum aliter legi, atque ita haberi: Accepit [primus seu natu major eorum, quem diximus] Eanfrid regnum Berniciorum: quam lectionem cæteris præferendam, ostendunt vetera monumenta, quæ, ex purioribus Bedæ codicibus contracta, Ostricum ex Elfrico natum, affirmant constanter. Chronicon Saxonicum, cujus supra memini, ad annum DCXXXIV ita habet: Hoc anno suscepit Deirorum regnum Osricus, quem Paulinus antea baptizarat. Is fuit filius Ælfrici, patrui Edwini. Joannes Wallingfordus in Chronicis concinnatis circa initium seculi decimi tertii, ita loquitur: Eadwino interfecto, suscepit pro illo regnum Deirorum … Ostricus filius patrui sui, qui Ealfricus vocabatur. Ranulphus Higdenus seculo decimo ex Beda collegit sequentia: Mortuo Edwino, suscepit regnum Deirorum filius patrui sui Elfrici nomine Osricus. Mitto scriptores alios; cum dicta sufficiant, ut credamus vel alias Bedæ editiones interpolatas esse, vel saltem in sensu minus obvio accipiendas, & aliquantum contorto.

[6] Atque hinc strata jam quoque via est ad S. Oswini genealogiam latius repetendam. [proavique enumerantur,] Elfricus, quem Oswini avum ostendimus, patruus S. Eduini scribitur ubique: proin Elle seu Ælle vel Alla, S. Eduini pater, frater erat Elfrici: de Alla autem Chronicon Saxonicum, cujus supra memini, ad annum DLX profert sequentia (an satis certa, viderint alii.) Hoc anno … Ælla suscepit Northan-hymbrorum regnum (Ida defuncto) ac illud tenuit annis XXX. Ælla fuit filius Yffi, Yffus Uscfreæ, Uscfrea Wilgisi, Wilgisus Westerfalcni, Westerfalcna Sæfugli, Sæfuglus Sæbaldi, Sæbaldus Sigegeati, Sigegeatus Swæfdægi, Swæfdægus Sigegeari, Sigearus * Wægdæi, Wægdægus * Wodeni, a quo (ut ad annum CDXLIX chronologus scribit) originem ducebat omne nostrum genus regale, itemque Suthymbrorum. Nunc ad eos sermonem convertamus, qui de S. Oswino scripsere.

[7] Primus actorum epitomen ad posteros transmisit S. Beda lib. 3 Historiæ ecclesiasticæ cap. 14; cujus fides, doctrina & integritas notior est, quam ut probari debeat. [biographorum ætas,] Attamen ex Commentario vitæ ipsius ad diem XXVII Maii pag. 718 præfixo, duo observaveris non immerito: primum est, quod Beda noatus sit anno DCLXXVII, id est, annis tantum 26 ab obitu S. Oswini elapsis. Alterum est, quod non tantum primam in Northumbria lucem Beda hauserit, sed & ibidem vitam sit monasticam professus: unde consequens est, ut quæ ad Sanctum Northumbriæ regem, tantillo ætatis spatio superiorem, spectant, vir amantissimus veri & optime scire potuerit & scribere.

[8] Præter Vitam, etiam miracula Martyris ejusdem narrat Capgravius, [aliaque ipsorum adjuncta] seu potius Joannes Tinmuthanus, qui anno 1360 floruit; quemque Capgravius expilavit: quod hic specialiter observasse, abs re non fuerit: cum inde sit consequens, miraculorum veritati fidem nasci debere firmiorem: ut enim scriptor uterque fide & eruditione par sit, sunt tamen quæ Tinmuthensem præ altero commendent. Fuit enim Joannes de Tynmouth Tinemutha oriundus, atque etiam sacerdos ac vicarius ejusdem ecclesiæ, ut Balæus de Scriptoribus Britanniæ pag. 466 tradit. Fuit & ordinis S. Benedicti monachus ad S. Albanum, cui cœnobio ecclesia Tinmuthensis erat subjecta, ut Pitseus lib. de Angliæ scriptoribus cum Oudino, tom. cit. pag. 1090 testatur. Potuit proinde Tinmuthensis commodius, quam Capgravius, lustrare monumenta omnia cum Tinmuthensia, tum ea, quæ servabat abbatia S. Albani, atque ita prodigia, quæ hisce fere in locis contigere, summa cum certitudine posteritatis memoriæ commendare; ea usus diligentia, eo judicio, quæ plerique procul dubio, quoties hujus libros in manus sumunt, admirari coguntur: diligentiam, quod passim ostendat se ingentem bonorum auctorum numerum legisse: judicium quoque, quod multa ab aliis temere scripta ad incudem revocet, revocataque luci & veritati restituat, ut fere Balæus citatus loquitur.

[9] Acta quoque, translationes, & cultum S. Oswini, [expenduntur] aliaque ad ipsius ecclesiam spectantia ordine chronologico digessit monachus S. Albani anonymus, cujus libellus impressus est tom. 1 Monastici Anglicani a pag. 333. Fuisse scriptorem hunc fidei bonæ & accuratum, fiet palam ipsius historiam conferenti cum aliis: de ætate non perinde constat. Sub finem ita scribit: Robertus de Gorham abbas S. Albani: neque dein præsulum posteriorum meminit: unde, num circa tempora Roberti anno 1166 defuncti vixerit, dijudicent alii. Opinioni huic illud favere videtur, quod Gervasium Stephani regis Angliæ filium vocet abbatem Westmonasteriensem. Hic enim jam ante annum 1166 amplius abbas non erat; ut continuator Historiæ Simeonis Dunelmensis ad annum 1154 insinuat, dicens: Laurentius … apud S. Albanum monachorum se contradidit institutis; post paucos annos a rege Henrico monachis Westmonasterii sublimiter prælatus, Amoto abbate Genasio, filio regis Stephani, qui res illius loci juveniliter dissipavit. Quidquid sit, chronologicam hanc monachi Historiam hic non recudemus; quia aut nihil in ipsa ad S. Oswinum spectat, quod non a Beda referatur & Capgravio, quorum narrationem dabimus, aut, si quid sit, illud Commentario inseretur & annotatis.

[10] Non statim ab obitu, honore Oswinum sacro fuisse affectum, discimus ex Beda, qui lib. 3 capp. 14 & 24 preces pro ipsius anima ad Deum fusas tradit. [annis aliquot ab obitu elapsis] Proditum Oswinum inquit cap. 14, Osuiu … interfecit … in loco, qui dicitur Ingetlingum, ubi postmodum castigandi hujus facinoris gratia, monasterium constructum est: in quo pro utriusque regis (& occisi scilicet, & ejus qui occidere jussit) animæ redemptione quotidie Domino preces offerri deberent. Cap. autem 24 ita loquitur: Triumheri … erat abbas in monasterio, quod dicitur Ingetlingum: ipse est locus in quo occisus est rex Osuin *, ut supra meminimus: nam regina Eanfled propinqua illius, ob castigationem necis ejus injustæ, postulavit a rege Osui conjuge suo, ut donaret ibi locum monasterium construendi præfato Dei famulo Triumheri, quia propinquus & ipse erat regis occisi: in quo videlicet monasterio orationes assiduæ pro utriusque regis, id est, & occisi & ejus, qui occidere jussit, æterna salute fierent.

[11] [S. Oswinus] Hinc Alfordus ad annum 651 num. 8 ita monet: Cum audis oratum pro Martyre, puta necdum probatam fuisse, ut postea, miraculorum gloria & Ecclesiæ suffragio ejus sanctitatem: quo autem præcise tempore miraculorum gloria sanctitatem beati Regis reddiderit manifestam, manet incertum. Id non factum crediderim, antequam Historiæ ecclesiasticæ finem Beda imposuit: hic enim inter alias Sancti laudes, quas celebrat, non siluisset patrata miracula, si qua accidissent; præsertim cum in iis recensendis parcus non sit; ubi principum aliorum, quos sanctitas commendavit, elogium ad posteros transmittit.

[12] [miraculis cœpit clarescere] Natam tamen venerationem, eamque percelebrem diu ante medium seculi noni, insinuat Westmonasteriensis lib. 1, ad annum MLXV ita scribens: Post passionem regis Oswini præclarissimi … corpus ipsius ad monasterium B. Dei Genitricis Mariæ, in Ostio Tinæ fluminis ad aquilonem situm, delatum est, & in eo regio more sepultum: ubi propter miraculorum ejus frequentiam, per innumera annorum curricula a populo regionis locus sepulturæ illius in tanta reverentia est habitus, ut Regem penes eos sepultum, dominum & patronum in terris, & defensorem reputarent in cælis: unde processu temporis ad majorem Martyris gloriam sanctimoniales virgines de cœnobio S. Hildæ abbatissæ ad corpus ejus introductæ, usque ad persecutionem Danicam, rabie Hinguaris & Hubbæ excitatam, in ecclesia B. Dei Genitricis in supremo religionis culmine permanserunt.

[13] [& coli] Hinguar & Hubba circa annum 866 in Angliam irrupere. Cum ergo Westmonasteriensis asserat, B. Oswini cultum multis annorum circulis fuisse priorem crudeli hac Danorum persecutione; consequens est, eumdem vel seculo incepisse octavo, vel sub initium proxime sequentis. Cæterum S. Hilda, quæ anno DCLXXX e vivis excessit, primum præfuit monasterio, cui nomen Herutheu: dein aliud in Strenaneshalch condidit ipsa & gubernavit. Tertium in Hacanos ædificavit, non rexit. Ita Beda lib. 4 cap. 24. Ex Strenaneshalch virgines ad S. Oswini corpus adductas apparet verisimilius: nam hujus loci parthenonem, non alios, Hildæ monasterium nuncupatum reperio apud Harpsfeldium seculo 9 cap. 14.

[14] [maxime a religiosis] Ne quis vero Westmonasteriensem accuset erroris, quod cœnobium Tinmuthense religiosis virginibus attribuat, quod a viris habitatum tradunt Capgravius & monachus S. Albani anonymus; observandum est, olim usu non infrequenti receptum fuisse, ut viri feminæque in eodem degerent monasterio, solis ædibus disjuncti: ita tum ex aliis, tum ex Beda nominatim colligere fas est, qui lib. 4 cap. 7, ait: Cum tempestas sæpe dictæ cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii hujus illam, qua viri tenebantur, invasisset … sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancillarum Dei caterva a virorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret &c. Quibus affinia leguntur lib. 3 cap. 8, & lib. 4 cap. 24.

[15] Atque hinc Westmonasteriensem cum scriptoribus aliis conciliaveris facillime, [utriusque sexus personis.] dicendo, idem monasterium, non tamen eamdem partem, & viros incoluisse, & virgines Deo sacras. Ipse Westmonasteriensis rem hanc indicare videtur: ait enim primo, corpus S. Oswini delatum ad monasterium B. Dei Genitricis: Dein subdit, ad majorem Martyris gloriam virgines sanctimoniales ad corpus ejus introductas; utique insinuans, sub initium viros solos Tynemuthanum cœnobium inhabitasse; dein virgines viris non substitutas, sed adjunctas: sic enim major Martyris gloria exsurgebat; si ipsum colebat sexus uterque; non vero si alter cum altero expulso permutabatur. Et hic quidem honor S. Oswino in ea est ecclesia delatus, quæ corpus servabat sepultum. Cultus omnis expertem non jacuisse in loco, in quo erat occisus, testatur Cambdenus in Britannia sacra, pag. 593, ubi agens de villa Gilling, ita scribit: Erat villa illa Gilling religione magis sacra, quam munitione firma; ex quo in hac (quam Beda Getling vel Ingetlingum vocavit) Oswius seu Oswinus, Nordanhumbrorum rex, hospitis insidiis interfectus fuerat, cujus ad cædem expiandam ædificatum erat monasterium, quod in summo honore est a majoribus nostris habitum.

[Annotata]

* f. Sigegearus

* f. Wægdæus

* al. Oswinus

§ II. Sancti cultus exstinctus; renovatus deinde, & propagatus.

[Extincta vi persecutionis veneratio] Exstinctam dein per annos plures B. Oswini venerationem Westmonasteriensis citatus scribit, temporibus demum melioribus renascituram. In hac persecutionis (Danorum) rabie, inquit, cœnobium illud Tynemuthanum creditur (immo ab Harpsfeldio ad seculum 9 cap. 14 asseritur) cum cæteris regionis cœnobiis demolitum… Post hæc autem per multa tempora sub potestate Danorum infidelium regione illa devoluta, S. Martyris memoria penitus a mentibus provincialium est deleta. Tandem paulatim redeunte fidelium devotione, & fidei crescente puritate, episcopus loci in ecclesia Dei Genitricis presbyteros statuit & clericos, qui provincialibus parochianis divina ministeria celebrarent. Jacuit interea Martyr beatissimus cespite abjectiori tumulatus usque in tempora Ægelwini Dunelmensis præsulis, & Tostonis Nortanhumbrorum comitis, qui post Siwardum non hæreditaria successione, sed regis Eadwardi donatione obtinuit Comitatum.

[17] Placuit igitur divinæ pietati, prædicto pontifice vivente, beati Martyris reliquias in lucem, ad totius Ecclesiæ proventum, efferre, ut lucerna diu sub modio constituta, super candelabrum accensa, infidelitatis tenebras illustraret. Erat autem ædituus quidam prædictæ ecclesiæ, [reviviscit, ipso ad corporis sui elevationem bortante,] in qua corpus beati Martyris humatum fuerat, nomine. Eadmundus, vir quidem religiosus, & beato Martyri devotus: qui licet non corpori alicujus monasterii, titulo professionis, esset astrictus, habitu tamen religionis fuerat insignitus. Hic nocte quadam, cum post nocturnas vigilias in ecclesia membra sopori dedisset, astitit ei vir quidam statura procerus, & cælesti fulgore præclarus, qui viri nomen exprimens ait: Frater Eadmunde, frater Eadmunde, ego sum rex Oswinus, qui in hac ecclesia jaceo, omnibus incognitus. Surgens ergo dic pontifici Ægelwino, ut in hujus pavimento oratorii corpus meum quærat, & inventum decentius solito in eodem oratorio componere non omittat.

[18] [quam] Expergefactus itaque Eadmundus, & de visione lætificatus, summo diluculo pontificem adiit, & seriem visionis illi reverenter expressit. Pontifex autem, his auditis, incessabili gaudio exultavit, & gratanter ad locum veniens, populum multum de partibus remotis ibidem congregatum invenit, & ad præsulis mandatum, facta ab omnibus oratione, oratorii pavimentum fodere incipientes, multo diei spatio evoluto, nihil quærendo proficiunt. Porro confusus Eadmundus de injuria Sancti, accepto ligone, in loco, ubi omnes diu foderant, animose terram percussit, & ictu iterato laminam sepulturæ offendit. Et lapide revulso, pretiosas reliquias gaudens invenit.

[19] [miracula illustrant] Levatur igitur a præsule corpus sanctissimum, & ejusdem præsulis manibus lotum, & syndone munda involutum, in loco eminentiori ecclesiæ honorifice collocatur. Lotura quoque sanctissimi corporis in angulo oratorii, episcopo jubente, effusa, multis postea non solum hominibus, sed etiam animalibus profuit ad sanitatem: cujus pulvis in aqua fusus, & potatus, a variis languoribus liberatos, pristinæ restituit sanitati. Acta autem sunt hæc a passionis ejus anno CDXIV quinto idus Martii.

[20] [errores chronologici] Passus fuit S. Oswinus anno æræ vulgaris 651: cui additi anni 414 deducunt nos in annum 1065: quam temporis notam, totiusque rei jam narratæ substantiam confirmat monachus S. Albani tom. 1. Monastici Anglicani pag. 334. Agelwinus, qui sacra ossa elevavit, episcopatum adiit anno 1056; post annum 1069 bis coactus fugere, demum captivus obiit anno 1071. Ita ex variis scriptoribus auctor Britanniæ sacræ pag. 702. Unde convincitur erroris Capgravius, qui in Vita S. Oswini scribit, quod anno gratiæ MCX Agelwinus episcopus corpus sanctum de terra elevarit. Wigorniensis & Hovedenus apparitionem S. Oswini tacent, cultum vero ad annum 1065 confirmant: Reverendus vir Agelwinus, Dunelmensis episcopus, S. Oswini quondam regis Berniciorum (immo Deïrorum) ossa in monasterio, quod juxta ostium Tinæ fluminis situm est, de tumulo levavit, transactis a sepultura ejus CDXV annis, & in scrinio cum magno honore locavit.

[21] [corriguntur.] In cyfras, quibus lapsum a sepultura tempus apud auctores exprimitur, error irrepsit, legendumque, transactis a sepultura annis CDXIV: nam alioquin ad annum 1066 ossium elevatio referenda foret, non ad 1065; quo tamen facta ab utroque historiographo notatur. Cæterum diem translationis a Wigorniensi signatum etiam Majores nostri ad diem V Idus Martii, seu ad diem XI ejusdem mensis in catalogo prætermissorum ita observarunt: Oswini Northumbriæ & Martyris translatio contigit hoc die, & inscripta est martyrol. Anglicano & Calendario Ferrarii. Natalis ejus celebratur XX Augusti.

[22] Renovatus B. Oswini cultus mox non mediocriter excrevit. [Renovatus cultus magnum mox accipit incrementum] Nam & lipsana ter translata sunt, & ecclesia B. Dei Genitricis Tinmuthana, ecclesia quoque B. Oswini, aucto nomine, dici cœpit, eumdemque ad locum adducti sunt monachi Deo & S. Oswino servituri: quæ omnia eruuntur ex testimoniis ordine chronologico jam recitandis. Simeon Dunelmensis, qui floruit circa medium seculi duodecimi, in Historia Dunelmensis ecclesiæ lib. 4 cap. 14 ita loquitur: Ecclesiam S. Oswini in Tinemuthe, jam dudum donantibus Northymbriæ comitibus, monachi S. Cuthberti, cum adhuc essent in Gyruum,unde Dunelmum anno 1083 evocati fuerant, possederant: unde etiam ipsius Sancti ossa ad se transferentes in ecclesia S. Pauli secum non parvo tempore habuerunt, quæ postmodum ad priorem locum retulerunt.

[23] Monasterium Gyruum sive Ingyruum olim, nunc Jarrouw nuncupatum, [ex duplici translatione,] situm erat prope ostium Tynæ fluminis, vocabaturque etiam monasterium S. Pauli, cui ecclesia erat sacra; ut videri latius potest ad diem XXIX Maii pag. 718 num. 19. Diploma, quo hujus loci incolis Tinmuthana ecclesia fuit concessa, exhibet Monasticon Anglicanum tom. 1, pag. 42. Ratio, cur monachi ex Gyruum evocati fuerunt Dunelmum, erat restauratio cultus divini, qui ibidem in ecclesia B. Cuthberti prolapsus jacebat, ut pluribus exponit Simeon citatus lib. 4 capp. variis.

[24] Mansit ecclesia Tinmuthensis sub cura monachorum S. Cuthberti usque ad annum 1090, [ex cœnobio ecclesiæ adjuncto,] quo ad monachos S. Albani transiit cum novo cultus S. Oswini augmento; de quo Matthæus Parisiensis in Historia Anglicana ad annum citatum hæc habet: Robertus de Molbraio Northumbrensis Comes, divina inspiratione tactus, volens ecclesiam B. Oswini de Tenemutha jam dudum desolatam restaurare, atque ibi Deo & S. martyri Oswino monachos servituros constituere, consilio amicorum suorum, Paulum ecclesiæ S. Albani abbatem convenit, petens obnixius & devote, ut ex monachis suis aliquos illuc transmittere dignaretur, promittens omnia, quæ ad victum & vestitum necessaria sunt, se eis affatim suppeditaturum. Petitioni quidem abbas prædictus non defuit: nam quosdam illuc ex S. Albani monachis mitti curavit &c. Rem eamdem brevibus complectitur Westmonasteriensis lib. 2 ad annum 1091 ita scribens: In confinio autem hujus & præteriti anni, utrumque contingenti, instaurata est monachis ecclesia S. Oswini de Tynemuthe, & informati regulari vita S. Benedicti, sub Paulo abbate S. Benedicti, cujus electio incidit in annum 1077, obitus in 1093, ut Matthæus Parisiensis in Vitis abbatum notavit.

[25] De tertia reliquiarum translatione idem auctor in Historia Anglicana ad annum 1110 ita loquitur: [ex translatione, tertia.] Eodem anno Richardus abbas S. Albani, pretiosas beatissimi regis & martyris Oswini reliquias cum magno cleri & populi tripudio in novam Dei Genitricis Mariæ transtulit basilicam apud Tinemutham ab antiquo ejusdem Dei Genitricis oratorio, in quo corpus ejus sanctissimum fuerat prius inventum & collocatum. Facta est autem hæc translatio in die passionis ejusdem martyris X * Kal. Sept. secundum rotulam cancellarii. Hujus translationis fit quoque mentio a monacho S. Albani in Monastico Anglicano tom. 1, pag. 334: sed tempus vitiose exprimitur, cum dicitur accidisse anno millesimo: quo neque ecclesia S. Oswini subjecta erat monasterio S. Albani, neque repertum Sancti corpus; ut exploratum fit ea legenti, quæ monachus idem pag. citata recte scribit. Cæterum Richardus, quo auctore translatio facta est, in præsulem electus est anno 1097, obiit 1119, ut in Vitis abbatum notat Parisiensis; qui & affirmat ibidem, datas ipsius tempore possessiones … ecclesiæ S. Oswini de Tinemuthe multas.

[Annotata]

* f. XIII

§ III. Donationes principum, martyrii titulus; annuntiationes; tempus mortis & regni; miracula.

[Ex insigni] Aliis quoque temporibus ex pio in S. Oswinum affectu eluxisse fidelium, etiam principum liberalitatem, tomus I Monastici Anglicani locis variis ostendit: nam pag. 42 Waltheofus Comes Northumbriæ, cujus violenta mors apud Alfordum ad annum 1075 illustratur, factas jam pridem plures in honorem S. Oswini supponit. Pag. 334 Guilielmus II, qui ab anno 1087 usque ad 1100 Angliæ thronum occupavit, meminit terrarum, decimarum, aquarum, consuetudinum, quas Robertus (de Mulbraio) Comes Northumbriæ, & sui homines dederant S. Oswino, antequam (anno 1095) ipsi forisfactus esset seu rebellis, atque ita rerum suarum dominio exutus. Pag. 335 factas per eumdem Robertum donationes confirmat Henricus, Guilielmi in regno successor. Pagina eadem David rex Scotiæ, cum in Northumbria anno 1138 bellum gereret, sui suorumque in S. Oswinum affectus hoc edit testimonium:

[27] [principum] Sciatis, inquit, me concessisse & dedisse ecclesiæ S. Mariæ, & S. Oswini martyris de Tynemutha, & fratribus ejusdem loci & dominicis hominibus (id est, famulis aliisque similibus, qui sub dominio erant Tinmuthanorum fratrum) & rebus ad prædictam ecclesiam pertinentibus, & omnibus illis hominibus, qui in pace S. Mariæ, & Sancti ejusdem loci in die S. Barnabæ Apostoli in anno MCXXXVIII ab Incarnatione Domini fuerunt, meam pacem (seu regiam protectionem) in perpetuum de me & omnibus hominibus meis pro anima patris & matris meæ, & regis Alexandri fratris mei, qui pacem Dei & suam firmiter prædictæ ecclesiæ concessit, & pro anima Matildæ reginæ Angliæ sororis meæ.. Henrico filio meo hanc pacem annuente. Alexander, qui hic commemoratur, ab anno 1107 usque ad 1124 regnum Scotiæ tenuerat. Matilda seu Mathildis Henrico primo regi Angliæ anno 1102 nupta obiit 1118. Henricus Davidis filius morte præmatura anno 1142 sublatus est, futurus alioquin regni paterni heres.

[28] [observantia,] Denique pag. 336 rex Angliæ Eduardus monachis S. Albani aliisque gratiam specialem facit ob specialem devotionem, quam erga gloriosos martyres BB. Albanum & Oswinum, cujus quidem Oswyni corpus in quodam feretro infra ecclesiam de Tynmuth requiescit, gerimus & habemus, necnon ob salutem animæ nostræ, & animæ celebris memoriæ Alianoræ, quondam reginæ Angliæ consortis nostræ. Obiit hæc Alianora seu Elionora anno 1298; Eduardus 1307, solus suæ conjugi superstes e regibus Angliæ tribus, qui uxorem, cui nomen Eleonora, duxerunt. Porro quid feretri nomine tum temporis intelligeretur, explicat Parisiensis in Vitis abbatum, de Richardo abbate XV dicens: Iste .. fecit THECAM unam, quam feretrum appellamus. Plura observantiæ in S. Oswinum indicia videri possunt paginis ex Anglicano Monastico mox citatis: quamquam quæ ibidem profertur charta regis Joannis, discussione nonnulla egeat, cum in ea rex Richardus Joannis avunculus dicatur, qui frater fuit, cui anno 1199 in Angliæ regno successit.

[29] Post tot tamque insignis venerationis indicia (quibus aliud addam infra) ab anno 1065 usque ad initium circiter seculi decimi quarti deducta, [& martyrologiorum annuntiationibus.] merito auctor martyrologii Hagenoyensis, ineunte fere seculo decimo quinto, suis hæc Fastis inseruit: In Anglia S. Oswini regis & martyris: merito & Grevenus (quem Molanus aliguot post annos exscripsit) ad hanc diem ita annuntiavit: Oswini, regis provinciæ Deirorum & martyris, cujus instantem obitum (ut scribit Beda lib. 3, cap. 14) cum S. Aidanus episcopus prædiceret, Non est, inquit, digna hæc gens talem habere rectorem.

[30] At, inquies, cur martyris titulo insignitur S. Oswinus, [Martyr dictus, quia causa pia mortis fuit occasio,] quem Oswius non ex fidei odio, alteriusve virtutis Christianæ occidit, sed abreptus, ut apparet, cupiditate dominandi latius? Alfordus ad annum 651 num. 7 respondet, Martyrem dici, quia mortem pro justitia, pro civium & reipublicæ incolumitate innocenter patienterque sustinuit. Et sane B. Regem incolumitati subditorum pacique conservandæ studuisse unice, satis patebit ex Actis, in quibus provinciæ Deïrorum septem annis in maxima rerum omnium affluentia, amabilis omnibus, dicitur præfuisse; bellum vero contra Osvium suscepisse, quia pacem habere non potuit: unde mors, quæ profugo, inermi nec reluctanti illata est, merito primam traxisse originem censetur ex paterno in subditos amore; qui natus ex motivo supernaturali, cum non modo honestus fit, sed & virtutis Christianæ actus; consequens est, ut si cui causa mortis fuerit, is non minus inter Martyres numerari possit, quam nonnulli alii, de quibus Majores nostri egerunt tom. 1 Januarii pag. 391 & 502; item tom. III Junii pag. 938.

[31] Dies emortualis S. Oswini anno 651 affigitur ab omnibus. At cui illigandum sit regni exordium, [anni regni ipsius] non liquet. Wigorniensis (Consentit in re Westmonasteriensis) ad annum 645 ita scribit: Hoc etiam anno rex Oswinus .. in Deirorum provincia regnate cœpit, & VII annis eidem præfuit. Verum hic error est manifestus: nam regnum inchoatum anno 645, & continuatum per septennium, Sancti nostri obitum differt in annum 652: quo fuisse priorem Wigorniensis ipse cum Westmonasteriensi testatur. In ipsis quoque Bedæ editionibus, prout nunc extant impressæ, difficultas est; in quibus sanctus Rex provinciæ Deirorum SEPTEM ANNIS in maxima omnium rerum affluentia dicitur præfuisse, & paulo post anno regni sui NONO narratur occisus. Nodum solvit monachus S. Albani tom. 1. Monastici Anglicani pag. 333 dicens: Oswinus regno Deïrorum VII annis maxima rerum omnium affluentia præfuit … Exactis in regno VII annis, quietis duos, postremos inquietos habuit: ut proinde varietas annorum a Beda notata respiciat variam regnantis fortunam, atque adeo sublata sit omnis antilogia.

[32] [examinantur.] Quid si suspicemur corruptas hic esse Bedæ editiones? legendumque Oswinus provinciæ Deirorum novem (non septem) annis in maxima omnium rerum affluentia & ipse amabilis omnibus præfuit. Ita sane legit Joannes Tinmuthanus, qui ex Beda excerpsit sequentia: Provinciæ Deirorum NOVEM annis in maxima omnium rerum affluentia & ipse amabilis omnibus præfuit. Alterutra ex allatis responsio est admittenda, ne secum ipse Beda committatur. Auctor quidem Chronici Saxonici ad annum 644 ita scribit: Hoc item anno capessivit regnum Oswini … filius Ostrici, & regnavit SEPTEM annis; non novem. Verum quid si is chronologus vel Bedæ sensum minus assecutus sit, quam mox laudatus monachus S. Albani, vel in apographum inciderit illo mendosius, quo usus est Joannes Tinmuthanus?

[33] [Prodigium stupendum] Miracula vel beneficia, S. Oswini patrocinio facta, Actis subnectit Joannes Tinmuthanus: quibus ex scriptoribus aliis duo alia superaddo. Walsinghamus in Richardo II ad annum 1384 hoc narrat prodigium: Prope dies istos, id est, vicesima die mensis Augusti, quo die videlicet celebratur passio S. Oswini regis & martyris, in novo castro, super Tinam, apparuit novum & inauditum nostris diebus prodigium. Duo nempe natitæ, ad resarciendum navem suam, quoddam lignum dolare satagentes, die prædicto, dum alter illorum, securi dictum lignum percussisset, sanguinem repente de ligno prædicto, tamquam de pecude ubertim stupuit emanasse. Perculsus ergo formidine magna, de tanta rei novitate, diu hæsit. Tandem recordatus diei S. Oswini, cujus solennitatem infestaverat, vovit se nihil ulterius eo die in æternum facturum operis manualis.

[34] [narratur] Quod audiens ejus socius, & miraculum parvipendens, jurat se dolaturum dictum lignum, &, eo die, loco præordinato positurum. Cumque & ipse lignum percussisset, vidit sanguinem abundantius effluentem in parte percussa. Induratus tamen lignum vertit, & insistit operi, alia parte ligni. Sed nec ibi defuit miraculum præostensum. Nam & ibi sanguis tamquam e bove, vel vacca decurrit. Giratur lignum ad quatuor partes, omni parte percutitur, omni parte defluit cruor. Quod cernens, qui prius improbe lignum contempsit, ad devotionem se convertit, & deinceps eo die, ab omni opere manuali spondet se cessaturum. Istud miraculum a multis visum, &, quibus incumbebat, approbatum, testimonium magnum reddit sanctitati, & excellentiæ Martyris supradicti.

[36] [ex scriptore idoneo,] Hæc eadem Walsinghamus repetit in Hypodigmate Neustriæ ad annum 1384, ubi & addit: Res defertur in cœtum clericorum, qui omnes cum laïcis miraculum approbant. Lignum defertur Tinemutham, ubi prædicti Sancti corpus quiescit, in testimonium miraculi præmonstrati. Porro hic scriptor, qui, teste Pitsæo, verax semper habetur, floruit anno 1440, id est, annis 56, postquam evenere quæ narrat prodigia: quorum exploratam ut haberet veritatem, favebat & ipse, in quo habitabat locus: erat enim monachus in abbatia S. Albant, cui ecclesia Tynemuthana & subjecta erat, & vicina. Ex dictis itaque colligitur, quod supra asserui, novum celebris venerationis indicium: cum ex Walsinghami Historia consequens sit, ut sacra B. Oswini dies Tinemuthæ celebranda fuerit cessatione ab opere omni servili.

[37] Aliud beneficium S. Oswini ope impertitum refertur, [additur aliud Sancti beneficium.] quamvis obscure satis, a monacho S. Albani in Monastico Anglicano tom. 1, pag. 334, his verbis: Leowricus puer, regnante Stephano, piscator in monasterio S. Oswini in * piscandum Scardeburge captus, quo tempore Ranulphus comes Cestrensis summo mane superveniens die quadam, villam ipsam de Scardeburg armata manu confregit, & rapinis vastavit, ac inter ceteros captivos Leowricus Maltonam in vinculis ducitur &c., ut Leowricus opere S. Oswini liberatus sit. Regnavit Stephanus in Anglia ab anno 1135 usque ad 1154. Ranulphus Comes Cestrensis anno 1140 bellum cum eodem Stephano gessit, e carcere, cui quinquennio post fuerat commissus, liberatus, fecit plura mala quam oportuit, inquit auctor Chronici Saxonici, quem vide pag. 241 & 242 editionis factæ anno 1692: superest, ut Acta Sancti nostri primum ex Beda, dein ex Joanne Tinmuthano recudamus, numeris pro more nostro distincta, & notis illustrata.

[Annotata]

* f. inter

ACTA
Auctore sancto ac venerabili Beda,
Ex Historiæ Anglicanæ ecclesiasticæ Parisiis anno 1681 editæ lib. 3 cap. 14.

Oswinus rex & M. in Anglia (S.)

BHL Number: 6381

[S. Oswinus post auspicatissimum regnum provocatur ad bellum.] Translato ergo ad cælestia regna a Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater ejus b Osuiu, juvenis triginta circiter annorum; & per annos viginti octo laboriosissime tenuit … Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiæ dignitatis, vocabulo Osuini, de stirpe c regis Eduini, hoc est, filium d Osrici, de quo supra retulimus, virum eximiæ pietatis & religionis: qui provinciæ Deirorum septem e annis in maxima omnium rerum affluentia, & ipse amabilis omnibus præfuit. Sed nec cum eo ille, qui cæteram Transhumbranæ gentis partem ab Aquilone, id est, Berniciorum provinciam regebat, habere pacem potuit; quin potius ingravescentibus causis dissensionum miserrima hunc cæde pereniit.

[2] Siquidem congregato contra invicem exercitu, cum videret se Osuinus cum illo, [Hosti viribus impar fugit & occiditur.] qui plures haberet auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est, utilius tunc dimissa intentione bellandi, servare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum quem congregaverat, ac singulos domum redire præcepit a loco, qui vocatur Wilfaresdum, id est, Mons Wilfari, & est a vico f Cataractone decem ferme millibus passuum contra solstitialem occasum secretus: divertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidelissimo, nomine Condheri, celandus in domo Comitis Hunvaldi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed, heu, proh dolor! longe aliter erat: nam ab eodem Comite proditum eum h Osuiu, cum præfato ipsius milite, per præfectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die decima tertia Kalendarum Septembrium, anno regni ejus nono, in loco qui dicitur Ingetlingum; g ubi postmodum castigandi hujus facinoris gratia monasterium constructum est: in quo pro utriusque Regis (& occisi videlicet, & ejus, qui occidere jussit) animæ redemptione quotidie Domino preces offerri deberent.

[3] [Inter varias ejus virtutes] Erat autem rex Osuinus & aspectu venustus, & statura sublimis, & affatu jocundus, & moribus civilis, & manu omnibus, id est, nobilibus simul atque ignobilibus largus: unde contigit, ut ob regiam ejus & animi, & vultus, & meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, & undique ad ejus ministerium de cunctis prope provinciis viri etiam nobilissimi concurrerent. Cujus inter cæteras virtutis & modestiæ, & (ut ita dicam) specialis benedictionis glorias, etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.

[4] [maxime eminet animi demissio;] Donaverat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamvis ambulare solitus, vel amnium fluenta transire, vel si alia quælibet necessitas insisteret, viam peragere posset: cui cum parvo interjecto tempore pauper quidam occurreret eleemosynam petens, desiliens ille præcepit, equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari: erat enim multum misericors, & cultor pauperum, ac velut pater miserorum. Hoc cum Regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium, Quid voluisti, domine antistes, equum regium, quem te conveniebat habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos viliores plurimos, vel alias species, quæ ad pauperum dona sufficerent, quamvis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi? Cui statim episcopus: Quid loqueris, inquit, Rex? Num tibi carior est ille filius equæ, quam ille filius Dei? Quibus dictis intrabant ad prandendum.

[5] [cujus insigne refertur exemplum.] Et Episcopus quidem residebat in suo loco. Porro Rex (venerat enim de venatu) cœpit consistens ad focum calefieri cum ministris: & repente inter calefaciendum recordans verbum quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, & dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi corruit, postulans ut sibi placatus esset, Quia numquam (inquit) deinceps aliquid loquar de hoc, aut judicabo, quid vel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas. Quod videns episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens levavit eum, promittens se multum illi esse placatum, dummodo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.

[6] [Proxime ipsum moriturum vaticinatur S. Aidanus.] Dumque Rex jubente ac postulante episcopo, lætitiam reciperet, cœpit e contra episcopus tristis usque ad lacrymarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua sua patria i. quam Rex & domestici ejus non noverant, quare lacrymaretur, interrogasset: Scio, inquit, quia non multo tempore victurus est Rex: numquam enim ante hac vidi tam humilem Regem. Animadverto illum citius ex hac vita rapiendum. Non enim digna est hæc gens talem habere Rectorem. Nec multo post, dira antistitis præsagia tristi Regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt. Sed & ipse antistes Aidan non plus quam duodecimo post occisionem Regis, quem amabat, die, id est, pridie Kalendarum k Septembrium, de seculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino præmia recepit.

ANNOTATA.

a Obiit S. Oswaldus anno 642, die V Augusti, ut Beda lib. 3 cap. 9, & lib. 5 cap. 25 testatur. Ipsius vita illustrata est tom. 2 Augusti a pag. 83.

b Osuin, qui & Oswi vel Oswius, aut etiam Oswinus appellatur, habuit eumdem cum S. Oswaldo patrem Ethelfridum regem: an vero uterini fratres fuerint, non ita certum; cum nonnulli Osuium ex concubina natum scribant, non ex Acca legitima Ethelfridi conjuge, & S. Eduini sorore, ex qua genitum S. Oswaldum testatur Beda lib. 3 cap. 6.

c S. Osuini, vel Oswinus S. Eduinum in tertio consanguinitatis gradu attigit: nam Ostricus Oswini parens, & Eduinus patrueles erant: ut constat ex Commentario num. 6. Cæterum de S. Eduino agemus ad diem IV Octobris.

d De Ostrico Beda lib. 3 cap. 1 hæc scripserat: Interfecto in pugna Eduino (anno 633) suscepit pro illo regnum Deïrorum (de qua provincia ille generis prosapiam & primordia regni habuerat) filius patrui ejus Elfrici, vocabulo Ostric, qui ad prædicationem Paulini, a quo & S. Eduinus (anno 627) baptismum suscepit, fidei erat sacramentis imbutus … ut terreni regni infulas sortitus est, Sacramenta regni cælestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idololatriæ sordibus polluendum perdendumque restituit: nec mora; utrumque rex Britonum Cedualla impia manu, sed justa ultione peremit: nempe proxima æstate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus imparatum cum suo exercitu delevit: unde apparet genitum ex patre pessimo filium sanctissimum.

e De annis regni vide in Commentario num. 31. Ibidem num. 2 & 3 actum est de divisione imperii Northumbrici.

f De Cataractone Camdenus in Britannia a pag. 593 scribit sequentia: Tribus infra Richmondiam millibus passuum Swala vetustam illam urbem præterfluit, quam Ptolomæus & Antoninus Caturactonium & Catarracton dicunt, Beda autem Catarracton, & alibi vicum juxta cataractam … Urbem illis temporibus celeberrimam fuisse, ex Ptolomæo colligitur, quod ibi cælestis observatio facta fuerit: nam & magnæ constructionis lib. XI cap. VI parallelum quartum & vigesimum per Britanniæ Cataractonium describit; distareque ab æquatore partibus LVII facit: at in geographicis longissimum diem horis XVIII æquinoctialibus definit, ut juxta suum ipsius ἐπιλογισμονLVIII partibus distet.

g Locus Ingetlingum, qui & Gedlingum, nunc vero Gilling dicitur, distat non procul Richemondia, urbe comitatus Eboracensis, ducali titulo insignita. Ita colligitur ex Camdeno citato pag. 593, & Capgravio infra in Vita S. Oswini.

h De Oswio vide quæ dicta sunt tom. 11 Februarii, ubi pag. 804 inter prætermissos relatus est.

i Utebatur S. Aidanus lingua Scotica, quæ erat diversa ab ea, qua loquebantur Northumbri, ut colligitur ex Beda lib. 3 cap. 3: ubi S. Eduinus dicitur idiomate Anglico ea interpretatus, quæ Scotice Aidanus proferebat.

k S. Aidani Acta ad diem eumdem illustrabuntur.

ACTA ALTERA
ex Joanne Capgravio seu potius Joanne Tynmuthano
In Legenda Angliæ a folio 256 verso.

Oswinus rex & M. in Anglia (S.)

BHL Number: 6385

EX IMPRESSIS.

[Ab exsilio] Beatus etiam Oswinus ex antiquorum clarissima regum a prosapia Anglorum oriundus extitit. Post mortem siquidem regis Northanhumbrorum b Edwini, primis ejus successoribus, Osrico videlicet rege Deirorum & Eanfcido * Berniciorum, apostatis c a Cedwalla rege Britonum justo Dei judicio deletis, filius Osrici Oswinus, ne a Cedwalla perimeretur, non parvo tempore apud occidentales Saxones d exulavit; regnumque Deirorum & Berniciorum Oswaldus e, Edwini regis nepos, ex sorore Acta f progenitus, obtinuit: quo tandem a paganis martyrizato, successit frater suus Oswi g, & viginti octo annis laboriose regnavit.

[2] [redux S. Oswinus pie regit.] Audiens igitur Oswinus exulans, filius scilicet Osrici, quod, defuncto Oswaldo regnaret Oswi pro fratre suo, inito cum suis consilio, ad regnum Deirorum regressus, ab omni plebe lætanter recipitur: & in regem, nemine contradicente, sublimatur anno Domini sexcentesimo quadragesimo secundo, & provinciæ Deirorum novem annis in maxima omnium rerum affluentia & ipse amabilis omnibus præfuit. Erat enim oculus cæco, pes claudo, baculus tremulo, orphanorum & viduarum omniumque indigentium pius pater. Pauperes & maxime peregrinos benigne recipiebat, esurientes alebat, nudos vestiebat: & omnibus ejus beneficia postulantibus hilariter impendebat.

[3] [Coactus ad bellum,] Cum igitur Vir Dei pietatis vacaret operibus, humanæ salutis inimicus Oswi regem Berniciorum magis ac magis adversus eum excitavit, &, donec congregatis exercitibus ad præliandum in loco, qui Wilfaresdoun h dicitur, occurrerent, inflammavit. Piissimus autem rex Oswinus videns suos, licet multo pauciores, cum hostibus volentes contendere, & pro rege suo paratos occumbere, dixit ad eos: Congratulor, o principes, & fideles milites, vestræ probitati & militiæ, & gratias ago bonæ voluntati vestræ: sed absit a me, ut mei solius causa belli discrimen omnes incurratis, qui me, quamquam jure Dominum, pauperem tamen & exulem vobis regem constituistis. Malo itaque cum paucis solus exulare, immo potius diligo mori, quam vos mei solius causa contingat quoquo modo periclitari i: impius enim & inhumanus est, qui cum Dei judicium nullo modo possit evertere; plures sui ipsius causa conatur evertere. Quare divinam super me sententiam pacificus, non belligerando libenter amplectans *: præsertim cum per os k sancti Aidani per martyrii palmam ad cælestis regni gaudia me transiturum ignosco *. Quo ordine & tempore Christus voluerit vitam temporalem finire, non recuso.

[4] His dictis, exercitum domum remisit & cum uno tantum milite Tondehere l nomine in Gedlingum m in domum Hunewaldi comitis, [post fugam interimitur.] cui vicum illum & multa contulerat prædia, se recipit. Hunewaldus autem eum in conclavi quasi decentius habitaturum introduxit, Deique timore postposito, regi Berniciorum, quod regem Oswinum sibi traderet jugulandum, scelestus innotuit. Audiens enim * hoc rex Oswi Ethelwinum domus suæ præpositum illic direxit, & ut regem Edwinum * interimeret, imperavit: quo cum pervenisset, & Oswinus ab Hunewaldo sibi traditus fuisset, ait rex: Quia nequiter traditus, innocens a vobis jussus sum occidi, precor hunc militem libere permittatis abire, nec mei causa faciatis eum mortem subire. Maluit tamen miles morti succumbere, quam mortuo domino, etiamsi copia daretur, supervivere. Excepit itaque rex Oswinus una cum milite suo mortis sententiam, & effuso sanguine suo, perpetuam in cælo adepti sunt mansionem tertio decimo Kal. Septembris, anno regni ejus nono.

[5] Erat enim rex Oswinus & aspectu venustus, & statura sublimis, [Inter alias virtutes] affatu jocundus, moribus civilis & manu omnibus nobilibus simul & ignobilibus largus. Unde ob regiam animi ejus & vultus & meritorum dignitatem ab omnibus diligebatur, & undique ad ejus ministerium de cunctis prope provinciis viri etiam nobiles concurrebant. Donaverat autem rex Oswinus equum suum optimum Aidano episcopo, eo quod magis pedibus pergere, quam equo vehi consueverat. Qui cito postmodum equum illum, cum nil aliud ad manum haberet, cuidam pauperi eleemosynam petenti donavit. Hoc cum didicisset rex, plurimum indignatus ait episcopo Aidano secum ad mensam n consedenti: Quid fecisti, Domine præsul? Num viliores equos habuimus, qui sufficerent ad eleemosynam? Cui Episcopus: Quid loqueris, Domine rex? Num charius erit tibi filius equæ, quam filius Mariæ o?

[6] Continuo rex procidens ad pedes episcopi, veniam rogavit, [rarum edit animi demissi exemplum.] promittens fideliter, quod numquam obloqueretur, quidquid de rebus suis Dei filiis erogaret. Dum igitur pacati simul ad mensam sederent: episcopus subito in lachrymas est resolutus. Cujus rei causa a circumstantibus requisita, præsul ait: Non multo tempore victurus est rex iste: ante modo non vidi regem [tam] humilem: nec digna est hæc gens nequam talem diu habere regem. Unde contigit cito post hæc ipsum ocidi, ut præfatum est, anno Domini sexcentesimo quinquagesimo primo, & regni ejus nono. Sed & ipse antistes Aidanus post regis occisionem duodecim solummodo supervixit diebus. In Gedlingo, modo Gilling vocato, non procul ab urbe Richemundiæ p sito, regina Eanfleda q Oswi regis uxor, & regis Oswini propinqua, in expiationes necis ejus, impetrata a rege Oswi licentia, monasterium construxit: in quo orationes assiduæ pro regis occisi & ejus, qui occidere jussit, animæ salute quotidie Domino deberent offerri; & virum quemdam devotum nomine Trumhere, natione Anglum, a Scotis ordinatum & edoctum, regis occisi propinquum, constituit abbatem. Quique postea sub rege Merciorum Wulfero in provincia Merciorum & Mediterraneorum Anglorum episcopus effectus, gentium multitudinem ad fidem convertit r.

[7] Corpus autem sancti Regis ab eis, qui eum occiderant, [Corpus ipsius,] ad ostium Tynæ fluminis versus aquilonem delatum est, & in oratorio sanctæ Mariæ Virginis sepultum, in quo loco religiosorum multitudo congregata s jugiter Deo serviebat. In tantam autem honoris eminentiam excreverat locus ille, ut per totam provinciam pro reverentia loci & religione defunctorum corpora ibidem tumulanda deferrentur. Elapsis post hæc multis annis Ynguar t & Hubba, iniquitatis filii, Danorum principes, ad ostium Tynæ fluminis applicantes, ipsum monasterium & omnem circa regionem gravi depopulatione vastarunt: monachos in quadam ecclesiola, omnium Sanctorum honori a sancto Cuthberto u dedicata, combusserunt: & cuncta cœnobii ædificia in planitiem redegerunt.

[8] [ipso hortante] Anno autem gratiæ millesimo centesimo decimo w, cum monachus quidam, nomine Edmundus, loci ædituus, nocte quadam, post orationes more solito fusas, sopore depressus esset, apparuit x ei quidam ætate canus, vultu decorus, statura procerus, & verbis jocundus atque benignus. Quem cum diligenter intuens aspiceret, & quis esset, interrogare non auderet: is qui ei apparuit, dixit: Edmunde frater Edmunde. At ille securior redditus ait: Quis es Domine? Ego sum, ait, Oswinus rex, qui ab Hunewaldo comite nequiter traditus, ab Oswio rege morte detestanda peremptus, hac in ecclesia, cunctis incognitus, jaceo tumulatus. Surge, & dic pontifici Egelwino y quatinus corpus meum elevet & decentiori loco illud collocare non tardet.

[9] [elevatur.] Quod cum illo * episcopo nuntiasset, & ille corpus sanctum de terra elevasset, tanta odoris fragrantia egressa est, ut omnium aromatum genera diffusa putarentur, & omnes, qui aderant, inæstimabili suavitate replerentur. Sicque sacrum ejus corpus in aquilonari oratorii parte cum honore reconditum est. Inditha Tostii comitis uxor cum magna instantia partem reliquiarum sancti Martyris ab episcopo petiit, & partem capillorum capitis Sancti accepit. Ignis autem adustione pilos probare voluit, non ut in aliquo de Sancti diffideret meritis: sed ut Martyris merita circumquaque per hoc extollere posset. Accenso itaque igne copioso & capillis injectis, post unius horæ spatium capillus ab igne intactus omnino & incombustus permansit z.

[10] [Deus] Cum enim sacerdos quidam vanus & lubricus, comitis Tostii consiliarius, occupatis circumquaque hospitiis, in ecclesia parari sibi lectum jussisset, meretricem secreto ad se introduci fecit: & cum iniquitatem perpetrare cum illa vellet, cœpit omnis ecclesiæ fabrica motu subitaneo a summis usque deorsum, quasi ventorum flatibus parietes ecclesiæ hac & illac impellendo *, agitari suique ruinam & omnium interitum comminari. Perterritus sacerdos & reatum suum intelligens, meretricem de ecclesia exire coëgit, & omnis illa commotio cessavit. Cum naves quinquaginta regis Willelmi aa apud Tynemutham applicarent, bona loci, Sancto nequaquam parcentes, spoliarunt: telamque cujusdam mulieris abstulerunt. Mulier autem ecclesiam intrans, cum lachrymis Sanctum deprecabatur, quatinus ei telam redderet, & de prædonibus vindictam faceret. Nautæ vero navigantes subito in scopulos absque turbine ventorum, quasi remige carerent, offendentes, sese collidere mutuisque congressibus sibimet occurrere: & fluctus sævientes nautas, præter paucos, submerserunt, & ad littus ecclesiæ, quam molaverant *, spolia ejecerunt, & universi cum vetula concurrentes, bona sua juxta littora reperta receperunt.

[11] Sanctus enim * Oswinus mulierem omnium membrorum officio destitutam sanavit: [ipsius gloriam variis miraculis] militem, qui cum equo suo de rupe altissima corruit, incolumen reddidit. Equus de scopulo in scopulum lapsus non solum de præcipitio salvatur: verum subito, multis intuentibus, mirabiliter revocatur. Cuidam incarcerato apparens præcepit, ut velociter surgens ad Tynemutham properaret. Qui manus & pedes solutos aspiciens, surrexit, & seram ostii leviter excutiens, jussa Martyris cum festinatione implevit bb. Auriga cum bobus ad quadrigam junctis de supercilio montis corruens, a periculo liberatur. Quidam pro columba, quam sub secreto præsumptuose occidit, infirmitate correptus, cum se promitteret pro delicto satisfacturum, sanatur. Sed cum votum implere negligeret, recidua infirmitate decessit.

[12] Duas mulieres cæcas illuminavit, paralyticam curavit, [manifestat.] surdis duobus auditum reddidit, puellam a dæmone vexatam liberavit. Mulier quædam a dæmonibus per annum vexata, cum ad ecclesiam Martyris adducta sanaretur, cum lachrymis narravit, quod tempore dormitionis suæ circumdederunt eam dæmones infiniti, aspectu terribiles & horribiles valde. Quorum septem majores erant & terribiliores, cornuti, hispidi, & caudati, oculos habentes teterrimos, & eam undique circumstantes dilacerare nitebantur. Cumque magnis vocibus exclamasset; quidam indutus superpellicio, candorem lilii habens in facie, apparens dixit: Ego sum, inquit, rex & martyr Oswinus, sub cujus feretro cc requiescis, & cum manica superpellicii multitudinem dæmonum effugavit, & cum omni mansuetudine, cum loco & tempore peccata, quæ fecerat, & numquam confessa fuerat, & transgressionem cujusdam voti distincte revelavit: hortans, ut peccata confiteretur, & votum suum impleret, & de cætero officium pandocinandi dd venaliter non exerceret, pro quibus, ut asseruit, potestati dæmonum tradita fuit.

ANNOTATA.

a Genealogiam dedimus in Commentario num. 4, 5 & 6.

b Occisus est Eduinus (ut Beda lib. 2 cap. 2 scribit) die quarta Iduum Octobris, qua & colitur, anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo trigesimo tertio.

c De apostasia utriusque & interitu agit latius Beda lib. 3 cap. 1; ex quo, quæ ad Ostricum spectant, in annotatis superioribus dedimus lit. d.

d Occiduorum Saxonum regnum eisdem terminabatur finibus, atque hac nostra memoria Sutamptona, Bercheria, Wilcoria, Dorsetus & Somersetus provinciæ, sive, ut vocant, Comitatus: nisi quod præterea Suriæ, Sloucestriæ & Devoniæ partes aliquot in se continebat. Ita post operis sui dedicationem loquitur auctor, qui Bedam Cantabrigiæ edidit. Cæterum fidem Christianam hi Saxones susceperant, regnante Oswaldo, ut Beda lib. 3 cap. 7 auctor est.

e Regnavit S. Oswaldus ab anno 634, usque ad annum 642: scribitur tamen regnasse annis novem: quia, ut habet Beda lib. 3 cap. 1: Cunctis placuit, regum tempora computantibus, ut ablata de medio regum perfidorum Ostrici & Eanfridi memoria, idem annus sequentis regis, id est, Oswaldi, viri Deo dilecti, regno assignaretur. Cæteraad S. Oswaldum spectantia videri possunt tom. 2 Augusti a pag. 83.

f Acta aliter Acca appellatur. Vide ulterius dicta in annotatis ad Bedam lit. b.

g Vide ibidem quæ ad Oswium spectant litt. b & h.

h A Beda Wilfaresdun scribitur, diciturque decem ferme millium passibus secretus vico Cataractone, cujus situm supra lit. f dedimus.

i Hæc oratio non congruit cum iis, quæ Beda ita scribit: Ratus est utilius, tunc dimissa intentione bellandi, servare se ad tempora meliora.

k Incertum est, an S. Oswinus sciverit factam de sua proxime instanti morte prophetiam: nam cum S. Aidanus eam ederet, usus est, ut Beda lib. 3, cap. 14 testatur, lingua sua patria, quam rex & domestici ejus non noverant. Voluit proinde, ut S. Oswinum res ista lateret.

l A Beda Condheri vocatur.

m De Gedlingum.

n Idem Beda scribit hoc dictum, cum forte ingressuri essent ad prandium.

o Quam filius Dei legitur apud eumdem Bedam.

p De Richemundia diximus in annotatis superioribus lit. g.

q S. Eudini filia fuit Eanfleda. Martyrologio Anglicano anni 1608 ad diem XXIV Novembris inscribitur. An cultu publico aliquando honorata fuerit, ad diem eumdem examinabitur. Elogium ipsius dat Alfordus ad annum 690 num. 15.

r Hæc eadem habet Beda lib. 3, cap. 24; qui autem hic commemoratur rex Wulferus, vel Wlferi anno DCLXXV, postquam septemdecim annis regnaverat, defunctus est; ut Beda lib. 5 cap. 25 testatur.

s De religiosis ibidem congregatis actum est in commentario a num. 12.

t Hinguar & Hubba quo anno in Angliam venerint, aliaque huc spectantia, vide ibidem numero 13.

u De S. Cuthberto ad diem XX Martii pag. 93.

w Legendum, anno 1065, ut dictum est in commentario num. 20.

x Hanc apparitionem narrat quoque Westmonasteriensisad annum 1065. Verba dedi in commentario num. 17; ubi num. 20 monachus quoque S. Albani allegatus est.

y De Egelwini episcopatu dictum est ibidem.

z Idem hoc Judithæ factum Westmonasteriensis ad annum proxime citatum narrat. Erat autem Juditha filia Balduini comitis Flandriæ, ad quem cum marito suo Tostone vel Tostio, sedibus expulsa, confugit anno 1065 mense Novembri, id est, octo circiter mensibus ab inventione corporis S. Oswini elapsis: cum illa inciderit in V Idus Martii, ut in Commentario num. 19 & 21 notatum est. De Juditha plura apud Alfordum ad annum 1075 num. 13, & ad annum 1125 num. 25.

aa Quis hic fuerit ex regibus Angliæ pluribus, qui Willelmi seu Guilielmi nomen gesserunt, divinare non est in promptu.

bb Idem hoc beneficium narrat forsitan monachus S. Albani, cujus verba habet Commentarius num. 37.

cc Feretri nomine thecam intelligi, dictum est ibidem num. 28.

dd Pandocinare non aliud credo, significat, quam vox pandoxare, quæ apud auctores mediæ ætatis idem sonabat quod cauponam exercere, cerevisiam venum exponere atque adeo conficere, ut apud Cangium in Glossario videre est. Hæc sunt, quæ de S. Oswino colligere nobis visum est.

* Eanfrido

* amplector

* agnosco

* autem

* Oswinum

* f. illico

* impellerentur

* spoliaverant,

* etiam

DE S. FILIBERTO ABBATE,
IN HERIO INSULA GALLIÆ,

Anno DCLXXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Filibertus abbas in Herio insula Galliæ (S.)

BHL Number: 6807, 6910

AUCTORE G. C.

§ I. Nomen Sancti, notitia loci in quo obiit, & antiquus ejusdem abbatis cultus.

Mabillonius seculo 2 Ordinis Benedictini in observationibus præviis ad Vitam S. Filiberti pag. 816 de nominis hujus expressione & etymologia sic disserit: [Mabillonius agit de proprio Sancti nomine,] Sancti Filiberti nomen duobus modis pingitur, aliis Filibertum, al is Philibertum præferentibus. At certe veterrimi quique libri Filibertum unico digammate exprimunt; recentiores quandoque Philibertum, quod hocce vocabulum Græcæ originis esse a nonnullis existimaretur, cum potius sit Gallicæ veteris aut Germanicæ. Certe BERTUS Germanorum lingua CLARUM, FULGENTEM, SPLENDIDUMQUE significat; quid vero Fili (quod nomen Filibertus a Filibaudo patre traxit) nondum adsequi potuimus. Non placet Claudii Roberti sententia, qui ad calcem Galliæ Christianæ Philibertus interpretatur AMANS BARBAM (nam & BERT Germanis BARBAM sonat:) si enim hybrida ejusmodi compositio hic admittenda esset, præferremus utique eam, qua Filibertus Latino ac Germanico idiomate FILIUS CLARUS diceretur.

[2] Eruditissimus Mabillonius merito rejicit etymologiam Claudii Roberti, [cujus etymologia explicatur,] qui hoc nomen ex origine Græca & Germanica perperam deducit: ut enim nihil dicam de arbitraria ac longe quæsita radice linguæ Græcæ, Germani barbam non bert, sed bart appellant. Recte quidem Mabillonius asserit, voce bertus in Germanica lingua clarum, seu proprie dignum significari; sed cum fateatur, se nondum assequi potuisse, quid vox Fili significet, originem hujus Germanicam probabiliter explicare conabimur. Adverbium viel apud Germanos multum sonat; cum vero Germani litteram consonantem V in pronuntiatione cum littera F confundant, vox ea viel ab ipsis pronuntiatur, acsi fiel scriberetur. Porro nomen bert deducitur ab adjectivo Germanico werth, quod dignum Latine dicitur: nam littera w Germanica, quæ variis aliis nationibus ignota est, in B Latinum mutatur a scriptoribus, ut Meibomius & Shottelius ex nomine Sigebertus, Germanice Siegewert, id est, victoria dignus, aliisque plurimis ostendunt. Ex his omnibus non improbabiliter concludo, quod totum nomen Filibertus ex origine Germanica deducatur, & eo designetur multum dignus, ut apud Schottelium lib. 5 de Lingua Germanica tractatu secundo fusius videre est. Nunc etiam ex alio scriptore Gallo referemus situm insulæ, ex qua Sanctus noster ad cælum migravit.

[3] Hadrianus Valesius Herium insulam, commoratione & obitu S. Filiberti præcipue celebrem, in Notitia Galliarum pag. 245 & sequente sic describit: [& Herius insula,] Adjutus liberalitate Ansoaldi Pictavorum episcopi Filibertus, genere clarus & nobilis, in Herio insula maris Pictonici nobilissimum monasterium virorum statuit, evocatisque e Gemetico monachis illud implevit; quod ab Ansoaldo opibus magnis prædiisque ditatum est: quod pullatorum atrorumve monachorum, statuta Columbani primum, deinde Benedicti sequentium fuit, Nigrumque monasterium ob id dictum est, & majori insulæ vico, in quo erat, nomen suum dedit. Postea translatis alio metu Nortmannorum plerisque monachis cum opibus ac reliquiis, in cellam mutatum est, quam hodieque vulgo Prioratum Nigrum a colore vestium monachorum appellitant le Prieure Noir. Hoc loquendi modo Valesius innuit, monachos Herienses, qui primo statuta S. Columbani sequebantur, ut supponit, habitu nigro indutos fuisse. Sed Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ ad annum Christi 678 tomo 4 pag. 126 notat, discipulos S. Columbani initio vestes albas gestasse, quamvis concedat, eos postea colorem nigrum assumpsisse.

[4] [in qua sanctus Abbas cœnobium exstruxit:] Haud dubie Longuevallius in hac annotatione secutus est Mabillonium, qui in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 590 num. 3 de SS. Patricio & Columba vel seniore Columbano scribit sequentia: Cuculla candida super cetera indumenta utebatur Patricius, testante Probo in libro de ejus gestis; & Cummeneus Albus in Vita sancti Columbæ abbatis Hiiensis tradit, ejusdem Columbæ tunicam candidam fuisse. Ex quo fit verisimile id, quod de discipulis sancti Columbani (hic junior appellatur) abbatis Luxoviensis scribit Ordericus Vitalis, quos a beati Mauri discipulis nigredinem vestium, abjecto scilicet albo colore, cum regula sancti Benedicti accepisse memorat. Quidquid sit de mutato vestium colore, cujus mutationis certum tempus ignoramus, laudatus Ordericus Vitalis, qui circa medium seculi duodecimi obiit, lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ non procul a fine S. Filibertum nostrum inter discipulos S. Columbani recenset, ubi de hoc egregio vitæ spiritualis magistro præter alia sic scribit: Hic admirandæ sanctitatis Pater inter præcipuos laboravit, signis & prodigiose inter terrigenas effulsit, & Spiritu sancto edoctus, mona hilem regulam edidit primusque Gallis tradidit. Florentissimi de schola ejus monachi prodierunt, & in mundo, velut astra in firmamento, virtutibus micuerunt: Eustasius enim Luxoviensis, Agitus * Resbacensis, Faro Meldensis, Audomarus Bononiensis, Philipertus Gemmeticensis (id est Filibertus, ut in præfatione ad seculum secundum Ordinis Benedictini part. 1 ex eodem Orderici loco pag. VII num. 12 nomen istud ab eruditissimo Mabillonio exprimitur) aliique plures episcopi & abbates excellentissimæ processere religionis, quorum sanctitas evidentibus miraculis cælitus ostensa est.

[5] Porro Valesius eœptam memoratæ insulæ descriptionem prosequitur his verbis: [ab Hadriano Valesio describitur,] Herius igitur vel Herus insula, vulgo Heis, deposita veteri appellatione, a nigro monasterio isto insula Nigri-Monasterii dici cœpta est, lisle de Nermoustier vel Nermonstier in Pictavensi diœcesi. Ibi est & abbatia alba, l' Abbaye Blanche, quam monachi Bernardi regulæ subjecti albatique incolunt. Errat Petrus Franciscus Chiffletius, qui in Tinurtio suo abbatiam albam a nigro monasterio sancti Filiberti differre non putat, sed unum idemque esse cœnobium existimat; dictam autem abbatiam albam a nautis, quoniam inter proceras populos, quarum folium ex parte album est, navigantibus alba appareat. Papirius Massonus asserit, Herium patere circuitu leugas quatuor, latitudine unam implere, oppidulum habere octingentarum domorum. Fides sit penes auctorem.

[6] Vix intelligo, quid sibi velit Pseudo-Julianus, dum in Adversariis suis num. 267 ita scribit: [& forsan a pseudo-Juliano in aliam fictitiam mutatur.] Sanctus Philibertus in Hispania solitarius in insula Seione prope Carthaginem Spartariam, quod verius est; alii prope fretum Herculeum aliam ponunt, & ibi sanctum eremitam, accepta nominum similitudine: nam Ebuso per Mediterraneum illo venit. Nicolaus Antonius suspicatur, Pseudo-Julianum hæc finxisse, ut incautos lectores falleret. Unde hic eruditissimus Hispanus in manuscriptis posthumis, quæ reverendus admodum atque amplissimus D. Adrianus Coninck proximus ipsius consanguineus anno 1721 Matriti nobis perhumaniter communicavit, hac de re mentem suam exponit his verbis: Credimus, ludere Julianum voluisse in nomine Herii insulæ, dum Adversario 267 Philibertum solitarium Seionæ (ita editio habet) Hispaniæ insulæ adjudicat: hunc enim non alium esse credimus a Philiberto abbate Gemeticensi prius, deinde monasterii alterius in Herio insula Pictonici maris fundatore, cujus vita apud Surium, Sigebertum, Vincentium Bellovacensem, Trithemium, Equilinum, nuperque inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini a Joanne Mabilione edita, mentio apud Bedam, Usuardum, Adonem, & in Martyrologio Romano XX die Augusti habetur. Scriptum existimo a Juliano non Seione, quæ nusquam in nostro mari insula est, sed Heronæ: quamvis enim neque de hac audivimus, propioris est nominis, ut cum Herio vel Hero Aquitanici maris, quam nunc vulgo Heis vocari Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum ait, posset in æquivocum trahi. Filibertum ergo, nobis auctoribus, Gallis suis restitui æquum & fas est. Justa enimvero restitutio, si Pseudo-Julianus hodiernum S. Filibertum Gallis fraudulenter eripere intenderit.

[7] Jam breviter ostendemus immemorabilem ac legitimum Sancti nostri cultum, [Antiquus hujus Sancti cultus,] qui ab octavo seculo videtur usitatus & publicus fuisse: nam Alcuinus, qui illo seculo floruit, in Epigrammate 235 de ipso sic scribit:

Hanc Pater egregius aram Filibertus habebit,
      Plurima construxit qui loca sancta Deo.

Non est dubium, quin Alcuinus hic agat de altari in honorem S. Filiberti erigendo, quandoquidem præcedenti carmini disticho statim additur sequens:

Huic quoque conjuncta est clarissima martyr Agatha;
      Venerat in thalamum sanguine virgo poli.

Huic antiquæ venerationis testimonio certatim accedunt veteres Martyrologi, ex quibus unum alterumve sufficiet retulisse, cum aliunde de legitimo hujus Sancti cultu satis constet.

[8] [qui ex Martyrologio Usuardi confirmatur,] Usuardus hac die illum ita annuntiat: Herio insula, sancti Philiberti abbatis, qui post militiam temporalem, Christi tyrocinio mancipatus, monasteriorum exstitit fundator devotus. Non sat clare intelligo, quid hic sibi velit militia temporalis, cum S. Filibertus anno ætatis sua vigesimo institutum monasticum amplexus fuerit, ut ex infra dicendis patebit. Attamen suspicor, Usuardum per militiam temporalem intellexisse vitam aulicam, quam in palatio Dagoberti regis Francorum aliquamdiu duxit. Hodiernum Martyrologium Romanum de militia temporali non meminit, & hac eadem die festivitatem ejus breviter memorat his verbis: In Herio insula sancti Philiberti abbatis. Quamvis hæc & alia Martyrologia memoriam S. Filiberti decimo tertio Kalendas Septembris passim celebrent, tamen Wandelbertus decimo tertio Kalendas Augusti festum ipsius annuntiat hoc versiculo:

Et ternam denam Filibertus sanctus adornat.

Forte Sanctus oscitantia librarii a die XX Augusti ad diem XX Julii transpositus fuit.

[9] [etiamnum perseverat.] Quidquid sit de hac Wandelberti annuntiatione, nos cum plerisque Martyrologis S. Filibertum collocavimus die XX Augusti, quo ad Superos migravit, & quo Trenorcii festivitas ejus quotannis etiamnum celebratur. Equidem scio, olim in abbatia Trenorciensi annuam S. Filiberti commemorationem fieri consuevisse die VII Junii, quo corpus ejus ex insula Herio translatum est. Manuscriptum quoddam Cartusiæ Bruxellensis alteri reliquiarum translationi diem XIV Februarii adscribit, ut in prætermissis ad illam diem diximus. Sed nescio, qua occasione dies decimus quintus Octobris alicui festivitati sit assignatus, ut lego parte 1 cap. 4 Historiæ Trenorciensis, quæ anno 1733 Divione impressa est. Peculiare est, dum quædam parœcia in diœcesi Matisconensi festum S. Filiberti patroni sui die XXII Maii celebrat, ut ibidem in Historia Trenorciensi Gallice refertur. Ex his omnibus concludo, S. Filibertum ab immemorabili tempore publicum cultum obtinuisse. Nunc indagandus est verus antiquæ Vitæ scriptor, de quo recentiores historici inter se disceptant.

[Annotata]

* al. Agilus

§ II. Scriptor Actorum & varia eorumdem apographa.

[Quidam putant, hanc Vitam scriptam esse ab Ermentario,] Petrus Franciscus Chiffletius noster in Probationibus Historiæ Trenorciensis pag. 70 de biographo S. Filiberti hæc habet: Ermentarius primum in Gemmetico monachus, adhuc tirunculus (ut ipse ait) sub Coschino abbate, ejus jussu Vitam scripsit sancti Philiberti abbatis haud procul anno DCCCXV, per initia Ludovici pii imperantis. Ea primo hujus Operis libro continetur ab illis verbis: Inclytus ille arbiter. Cum deinde ad Herum insulam se transtulisset, in eo Religiosorum comitatu fuit, a quibus sancti Philiberti subductum inde corpus & per stationes ac mansiones varias circumvectum est. Per ea tempora librum alterum adjecit, qui est de sancti Philiberti translationibus & miraculis primus; quem Vitæ jam olim a se conscriptæ adjunctum, Hilduino abbati Caroli regis adolescentiæ moderatori regioque archi-capellano nuncupavit anno Christi (ut videtur) DCCCXLIII. Tandem vagæ sancti Philiberti monachorum familiæ abbas datus, quinquennio illis præfuit; ac tum librum tertium conscripsit anno Christi octingentesimo sexagesimo tertio, qui erat a primo piorum bajulorum ex Hero insula egressu septimus & vigesimus; quo libro simul sequentis temporis historiam complexus est, & in eumdem superioris ætatis prætermissa congessit.

[11] Satis certum est, quod Ermentarius duos libros de translationibus reliquiarum S. Filiberti conscripserit, [qui translationes & miracula hujus Sancti collegit,] & eorum primum Hilduino abbati San-Dionysiano nuncupaverit, etiam alterum ei dedicaturus, nisi mors Hilduinum præripuisset, ut colligitur ex prologo, quem ad eumdem abbatem San-Dionysianum sic dirigit:

Hilduino abbatum summo sit vita saluique,
      Sit felix vita, gloria perpes, Amen.
Tu meritis almi fultus valeas Filiberti,
      Vitam & virtutes cujus habenda cape.
Sis memor oro sui, nostri quoque sis miserescens,
      Utque tui ille memor sit, memor esto sui.
Ille preces pro te Dominum fundendo precetur,
      Ut felix vivas & jugiter vigeas.
Tu quoque posce pium regem Carolum reverenter,
      Quo nobis tandem det miserendo locum.
Vive diu felix, gaudens per tempora multa:
      Ermen enim vester-TARIUS ista cupit.

[12] Scriptor ille translationum S. Filiberti metro coactus nomen suum per tmesim hic satis aperte indicat, [ut patet ex Ermentarii ipsius præfatione;] & deinde præfationem suam stylo soluto sic prosequitur: Vitam beati Filiberti atque miracula, in ejus translatione declarata, quæ ego tunc temporis tirunculus minus culto composui stilo, claritudini vestræ mittere curavi: quatenus talia recolentes, de ejus iterum transpositione consideretis. Quia, sicut optime nostis, propter Nortmannorum infestationem a nullo ei præbetur officium; præsertim cum nec ibi consistere, nec alicubi locum, quo transferri possit, obtinere valeamus. Si vero hoc negotium vestro peractum fuerit adjutorio (potestis namque id facillime perficere, si posse comitatum fuerit; secundum quippe post regem locum in omnibus tenetis) vobis quammaxime non modo inpræsentiarum, verum etiam in futurum prospicietis. Nomen denique Caroli gloriosissimi regis nostri idcirco in miraculorum præfatiuncula inter Fratres tacetur, quia quando hæc gesta fuerunt, in aula regia puer nutriebatur, erudiebatur, instruebatur. Igitur si vestra benignissima suggestione ejus liberalissima largitione admonita effectum obtinuerint, sequens libellus, qui jam dicti Confessoris miracula, quæ supersunt, vel quæ adhuc (ut creditur) pandentur, continebit, vestro adsignabitur nomini. Gratum sane judicavi sagacissimum vestrum petitum ire ingenium, ut, si secus ac decet, perspicacissimus in his vester inspexerit intuitus, non mordaci, sed leni poliatur pumice.

Ut valeas jugiter, Dominum deposco frequenter.
      Supplico suppliciter, ut valeas jugiter.

Ex his Chiffletius & Cointius concludunt, Vitam S. Filiberti ab Ermentario conscriptam fuisse.

[13] [sed probabilioribus argumentis contendimus,] Sed alii probabilius censent, ab Ermentario antiquiorem S. Filiberti Vitam additam vel præmissam esse libro primo translationis & miraculorum, quem ipse composuerat. Forsan Ermentarius hanc veterem alterius auctoris lucubrationem recentiori suæ adjunxit, & utramque Hilduino nuncupavit in eum finem, ut hic potens S. Dionysii abbas non tantum miraculorum S. Filiberti, verum etiam ejusdem Vitæ lectione moveretur, & palabundis monachis Heriensibus impetraret a Carolo Calvo stabilem tutumque locum, in quo sacrum corpus sui Fundatoris reponerent, quemadmodum ex jam relata Ermentarii præfatione non obscure colligitur. Certe in prologo ad Vitam S. Austrebertæ, quam in Opere nostro ad diem X Februarii illustravimus, biographus huic Sanctæ coævus apud nos tomo 2 istius mensis pag 419 de antiquioribus S. Filiberti Actis ita meminit: Vereor, ne mihi contingat, quod cuidam contigisse audivi, qui rogatus a quibusdam viri reverentissimi Filiberti monasterii Gemeticensis quondam abbatis Vitam atque conversationem stilo diligentius exarate, illico scribere conatus est. Cumque ad manus cujusdam legendi gratia pervenisset, despexit & irrisit, & longe aliter textum & ordinem multo melius dissimiliter immutavit.

[14] [vetustiorem esse hujus Vitæ scriptorem,] Cum S. Austreberta anno Christi 704 obierit, & hic scriptor ei synchronus vixerit, haud difficulter colligimus, primam illam S. Filiberti Vitam diu conscriptam fuisse ante tirocinium Ermentarii, qui circa medium seculi noni præcipue floruit. Unde Mabillonius in observationibus præviis ad Acta S. Filiberti num. 1 ex proxime relatis antiqui scriptoris anonymi verbis ita ratiocinatur: Hinc discimus, sancti Filiberti Vitam primo quidem rudi minerva ab imperito quopiam homine exaratam, dein ab alio expolitam. Unicam exhibent veteres membranæ a nobis hic editam, quæ sane haud alia, quam secundaria illa esse videtur, Coschini abbatis Gemeticensis jussu composita. Coschinus autem ille fuit discipulus S. Filiberti, & tribus annis post ejus mortem Aicadro abbati Gemeticensi successit, ut laudatus Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 687 num. 60, sive tomo 1 præclari istius Operis pag. 583 tradit his paucis verbis: Aicadro abbati suffectus est Coschinus, cui librum de Vita sancti Filiberti abbatis anonymus monachus Gemeticensis inscripsit. Coschinum excepit Dructegangus, de quo nos suo loco. Deinde ad annum Christi 730 num. 85, sive tomo 2 pag. 82 de Dructegango tunc abbate Gemeticensi meminit. Cum itaque Coschinus abbas Gemeticensis facile centum annis ante Ermentarium floruerit, non potuit hic jussu illius, ut in prologo auctoris anonymi dicitur, Vitam S. Filiberti conscribere.

[15] [adversus opinionem Cointii,] Vidit hanc difficultatem Cointius, ac ideo in Annalibus Francorum ad annum Christi 684 num. 15 Clotinum pro Coschino substituit, & operose contendit, hos esse duos abbates diversos, & ætate multum inter se differe. Quare fretus catalogo Claudii Roberti in Gallia Christiana de Clotino ibidem sic scribit: Inter discipulos, quos Philibertus abbas apud Gemmeticum erudivit, annumerandus est Clotinus, qui per hæc tempora post Ocioaldum factus est abbas Centulensis, & in abbatum Centulensium catalogo, quem Jacobo Sirmondo missum Claudius Robertus in Gallia Christiana primus publicavit, post sanctum Richarium ipsius monasterii conditorem, & Ocialdum sancti Richarii successorem sic proxime commendatur: Clotinus discipulus S. Philiberti. Auctor Chronici Centulensis Clotinum in Coschinum deflexit, multaque de Coschino, qui nono seculo floruit, commentus invenitur. Verum ignoto ac vitioso catalogo prævalet auctor Chronici Centulensis, qui seculo undecimo vixit, & diserte asserit, eumdem Coschinum monasterio Centulensi & Gemeticensi præfuisse, ejusque jussu Vitam S. Filiberti conscriptam esse.

[16] Præterea eruditissimus Cointius non advertit, ab ipso Claudio Roberto in Gallia Christiana Coschinum inter abbates Gemeticenses tertio loco collocari, [qui frustra aliquod effugium quæsivit,] adeoque ibidem num. 16 de ætate istius Coschini non satis consequenter ita disserit: Porro Coschinus abbas Gemmeticense monasterium Ludovico pio Augusto rexit, nec eruditus est a sancto Philiberto, nec Ocioaldi Centulensis abbatis ætati proximus vixit; quia præter integrum seculum effluxerunt anni non pauci ab obitu cum Ocioaldi, tum sancti Philiberti, donec Ludovicus pius habenas imperii capesseret. Atque inde obiter observa, Coschinum procul summovendum e tertio loco, quem in multis Gemmeticensium abbatum catalogis obtinet. Nihil autem vetat, quo minus discipulis sancti Philiberti Gemmeticensis tunc abbatis accenseamus Clotinum, quem Coschini loco reponendum inter abbates Centulenses docet prælaudatus index eorumdem abbatum Jacobo Sirmondo quondam transmissus, & a Roberto primum in Centula, deinde ab Ignatio Josepho a Jesu Maria in Historia ecclesiastica Abbavillensi, novissime a Sammarthanis in sancto Richario publicatus. Hæc & plura ibi apud Cointium legi possunt.

[17] Suspicor, novissimos Galliæ Christianæ editores, qui jam adhuc Opere isto corrigendo & augendo occupantur, [& hac in re Mabillonium secuti,] secuturos opinionem Mabillonii, qui in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 684 num. 39 ratiocinium Cointii refellit his verbis: Sub idem tempus sanctus Filibertus abbas in Herensi monasterio ad cælum migravit XIII Kalendas Septembris, quo die in vetustis Martyrologiis laudatur. Quid in ejus morte acciderit, non prodit ejus Vitæ scriptor monachus Gemeticensis anonymus subæqualis, qui libellum hac de re scripsit jussu Coschini abbatis post Aicadrum Gemeticensis, atque etiam Centulensis post Ocioaldum sancti Richarii successorem. Ermentarius monachus Gemeticensis, dein vagæ Herensis congregationis seculo nono * abbas, hanc ipsam lucubrationem Hilduino abbati nuncupavit, cum duobus libris miraculorum ab se conditis; non quod ejus auctor haberi vellet, sed ut antiquioris illius vitæ, uti & miraculorum lectione Hilduinus moveretur ad impetrandum a Carolo Calvo refugii locum Herensibus monachis, qui tum palabundi per Gallias cum sancti Philiberti corpore ob tempestatem Nortmannorum vagabantur. Non audiendus itaque sive Petrus Franciscus Chiffletius, qui Coschinum ad seculum nonum remittit; sive Carolus Cointius, qui Clotinum Centulensem abbatem pro Coschino supponit, ut Coschinum ad idem tempus differat. Utrique præponderare debet Hariulfus chronographus Centulensis, qui Coschinum abbatem, non Clotinum, habet Ocioaldi successorem, eumdemque sancti Filiberti discipulum fuisse, ex majorum relatu tradit. Chiffletius & Cointius verosimiliter in errorem inducti sunt, eo quod putarent, Vitam S. Filiberti, quam Ermentarius lucubrationibus suis præfixit, etiam ab ipso compositam fuisse. Quapropter amplectimur sententiam Mabillonii, quam multo probabiliorem existimamus, & nunc varia Mss. Actorum apographa recensebimus.

[18] [diversa Actorum exemplaria recensemus.] Primo habemus apographum ex veteri Ms. codice S. Bertini, quod est celebre Ordinis Benedictini in Belgio monasterium. Prologus hujus exemplaris ab omnibus aliis plane discrepat, etsi auctor etiam in eo asserat, se imperio Coschini abbatis Gemeticensis hanc S. Filiberti Vitam litteris mandasse. Reliqua Actorum narratio cum aliis exemplaribus convenit. Anno 1641 P. Joannes Gamans; in Opere nostro sæpe pro meritis laudatus, ad majores nostros misit alterum eorumdem Actorum apographum descriptum ex Passionali pergameno Bodecensis monasterii, quod in diœcesi Paderbornensi situm est. Hoc ecgraphum prologo caret, licet ipsa Acta ab aliis vix differant. Tertium apographum desumptum est ex Trevirensi S. Maximini cœnobio, in quo prologus nonnihil ab aliis diversus est, quamvis in eo scriptor quoque diserte dicat, sese Vitam hujus Sancti concinnasse, imperante domino ac venerabili Choschino sancti agminis Gemeticensium patre. Denique duo alia ejusdem Vitæ exemplaria olim accepimus a Petro Francisco Chiffletio nostro, qui ea transcripsit ex variis Mss. codicibus, quos in Historia sua Trenorciensi recenset. Ex his aliisque manuscriptis Mabillonius Seculo secundo Benedictino pag. 818 & sequentibus edidit Vitam S. Filiberti, quam post hunc Commentarium prævium ex ipso recudemus. Si tamen aliquod majoris momenti discrimen inter hanc editionem & apographa nostra occurrat, illud in margine vel in Annotatis observabimus. Ceterum paragrapho sequente veram Sancti nostri patriam discutiemus, & probabiliorem nativitatis ac mortis ejus epocham assignare conabimur.

[Annotata]

* vitiose impressum est anno pro nono.

§ III. Tempus nativitatis, patria Sancti, & quædam gesta ipsius discutiuntur.

[Sanctus circa annum Christi 616 natus est] Cum S. Filibertus anno Christi 636 monasticam vitam in cœnobio Resbacensi sit amplexus, quemadmodum Cointius aliique chronologi passim tradunt, & tunc quaternis annorum polleret lustris, id est viginti annos ætatis haberet, ut ex Actis infra edendis constabit, cum supradicto scriptore Gallo novissimæ Trenorciensis Historiæ part. 1 cap. 4 seu pag. 16 conjicimus, hunc Sanctum circiter anno Christi 616 natum esse. Sed nativitatem ejus & consequenter initium monasticæ vitæ ad annos aliquot differre oportebit, si credimus Arturo du Monstier, qui in sua Neustria Pia pag. 260 sic scribit: Inter aulicos S. Philibertus vitam agebat anno DCXLII. Mansit autem S. Philibertus in curia prædicti Dagoberti regis usque ad annum suæ ætatis vigesimum, quo se contulit ad Resbacense cœnobium in Brya, diœcesis Meldensis a præfato S. Audoëno recens fundatum; ubi comam deposuit, & monachum professus est sub B. Aglio seu Agilo abbate. Hinc sequeretur, S. Filibertum post annum Christi 620 natum fuisse. At videtur Arturus hic institisse vestigiis Petri a sancto Juliano, qui in Historia Trenorciensi conscribenda nequaquam accuratus fuit, ut novissimus ejusdem Historiæ editor in præfatione sua testatur.

[20] Certe Arturus eumdem Petrum errantem sequitur, [Elusæ in Aquitania,] dum pagina mox citata Neustriæ Piæ de loco natali ejusdem Sancti nostri tradit sequentia: Fuit igitur S. Philibertus, Neustrius origine, patria Lexoviensis; nobili genere ortus, patrem habuit Philibaudum, postea Juliæ-Bonæ antistitem expetitum, ad Sequanam fluvium. In his paucis lineis duplex Arturi error occurrit. Imprimis non intelligimus, quo fundamento Petrus a sancto Juliano vel Arturus S. Filibertum origine Neustrium sive Normannum, & patria Lexoviensem fecerit: nam in antiquis monumentis hic Sanctus diserte Elisano territorio ortus dicitur. Hic autem locus longe a Normannia & Lexovio distat, ut patet ex ejus situ, quem Baudrantius in sua Geographia tomo 1 pag. 359 describit hoc modo: Elusa, urbs Galliæ Aquitanicæ Sulpitio, Eluza Ammiano, Helusa Sidonio, Elulatium caput, & archiepiscopalis alias, nunc Euse oppidum Galliæ tenue & obscurum in Armeniaco tractu Vasconiæ, quod Eause etiam dicitur a quibusdam; situm est ad Gelisam amnem, & antiquitate tantum celebris, ejus archiepiscopatu ad Auscios translato. Caput est Elusani tractus parvi ab eo dicti l' Eusan, teste Petro de Marca; novem leucis distans a Vasate in Meridiem, Tarbam versus duodecim, a Condomo quinque in Occasum, & octo ab Ausciis in Occasum æstivum. Consuli possunt illustrissimus Petrus a Marca in Historia Bearniæ lib. 1 cap. 6, eruditissimus Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 187, & Chiffletius noster in Historia Trenorciensi cap. 7, qui de hoc loco fusius disserunt, eumque S. Filiberto natalem assignant.

[21] Ex dictis etiam patet error poëtæ istius, qui apud Arturum in Neustria Pia pag. 363 monasterium Gemeticense metro describit, [& pater ejus fuit episcopus Vico-Juliensis in Vasconia,] & ibidem de patria S. Filiberti sic perperam canit:

Secula sex Phœbus cum lustris volverat octo
Virginis a partu, dum sanctus vir Philibertus
(Celtica quem genuit claro Burgundia partu)
Hos petiit fines, tanta stipante caterva,
Quanta Jacob Gessen, ipsam culturus eremum.

Recte quidem Arturus rejicit opinionem illius poetæ qui Burgundiam S. Filiberto patriam adscribit. Sed ipse in alterum errorem lapsus est, dum patrem ejusdem Sancti constituit antistitem Juliæ-Bonæ ad Sequanam fluvium: nam Acta nostra urbem, cui pater S. Filiberti episcopus præfuit, clare Vicum Julii appellant, quæ etiam a vicino flumine Aturum vel Atura vocatur, ut post Hadrianum Valesium novissimi editores Galliæ Christianæ tomo 1 Col. docent his verbis: Adura vulgo Aire, olim & quidem melius Atura ab Aturo fluvio, qui pagum Aturensem alluit, sic dicta, urbs est episcopalis in Vasconia seu provincia Novempopulana sub senatu Burdigalensi & archiepiscopo Ausciensi. In Notitia provinciarum Galliæ, Honorii Augusti ætate, ut plerique sentiunt, condita, civitas Aturensium octava est provinciæ Novempopulaniæ. Verum civitas hæc non Atura tunc, sed vicus-Julii appellabatur. Sane priores episcopi, quosum nomina memoriamque posteris transmiserunt conciliorum subscriptiones, non Adurenres aut Aturenses appellati sunt, sed Vico-Julienses, ut infra ostendemus. Nomenque Vico-Juliensis urbis adhuc celebre erat septimo seculo, ut probant Acta S. Philiberti primi abbatis Gemeticensis.

[22] [ut probatur adversus Arturum du Monstier,] Deinde laudati editores ibidem Col. patrem S. Filiberti inter episcopos Vico-Julienses numerant, & occasionem tempusque electionis ipsius indicant hoc modo: Philibaudus pater beati Philiberti primi Gemeticensis abbatis, cum summa moderatione Vico-Juliensibus regia auctoritate præfuisset juraque dedisset, ab iis summo consensu expetitus est ad sacerdotium, regeque annuente, cathedræ est impositus. De qua ordinatione ita loquitur scriptor Vitæ sancti Philiberti quam habes Seculo secundo Benedictino: “Sanctus Philibertus Elusano territorio ortus, seculari prudentia non indoctus, undique juxta morem gentis strenuus, urbe Vico-Julii est nutritus: ea de causa maxime, quod genitorem ipsius Philibaudum obtentu regio, munere laicali administratione cessante, cives loci illius expetissent pontificem”. Ceterum ignoro, qua ratione J. Columbi in suis Noctibus Blancalandanis episcopum hunc, quem Philibaudrum appellat, velit esse Elosensem episcopum, laudetque pro hac sententia sancti Philiberti Vitam, quæ Vico-Juliensem ejus patri sedem assignat. Forte Philibaudus patria erat Elusanus, at non cathedra. Ut propius accedamus ad tempus, quo Philibaudus episcopus fuit, observandum est in Vita S. Philiberti, Philibaudum filium suum Dagoberto regi I, qui regnare cœpit anno DCXXVIII, obtulisse ac commendasse; qui in ejus aula consortium indeptus est Audoëni optimatis, qui sub aureo baltheo Deo magis quam regi militabat. Hinc recte conjicies, Vico-Julienses Philibaudum episcopum habuisse circa annos DCXX & DCXXX, potuisseque esse Rustici successorem: nihil enim vetat Rustici vitam usque ad annum DCXX producere.

[23] [qui ei aliam sedem in Normannia perperam assignavit.] Arturus itaque perperam Vico-Julii in Novempopulania sito substituit Julio-Bonam vel Juliam-Bonam, de qua Baudrantius tomo 1 Geographiæ pag. 539 ex variis geographis hæc habet: Julio-Bona, oppidum Caletorum in Gallia Celtica Ptolomæo & ex Itinerario Antonini, nunc Petro Divæo est Honfleur, urbs Normaniæ provinciæ ad Sequanæ æstuarium; sed aliis est Lillebonne, oppidum ejusdem provinciæ prope Sequanæ æstuarium, sex leucis distans a Portu Gratiæ in Ortum, Calidobeccum versus duabus, & Rothomagum octo circiter, quamquam Cluverius interpretetur Deppam Dieppe urbem & emporium ejusdem provinciæ in ora maris Britannici. Laudatus Valesius in Notitia Galliarum pag. 256 de nomine & situ Julio-Bonæ fusius disputat, & pagina sequente contra Sirmondum nostrum contendit, urbem illam numquam episcopali sede ornatam fuisse. Quidquid sit de diversis istis opinionibus, ex jam relatis liquet, Arturum gratis Elusam in Lexovium, & Vicum-Julii in Juliam-Bonam commutasse, ut S. Filibertum ex Aquitano in Neustrium seu Normannum transfiguraret.

[24] [Sanctus post multos, annos in monasteriis pic transactos] Porro S. Filibertus in monasterio Resbacensi monasticam vitam amplexus, & variis diaboli tentationibus vexatus, fortiter in via Domini perrexit, & propter eximias virtutes unanimi Fratrum consensu abbas ejusdem monasterii eligitur post mortem S. Agili, quam Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 660, Mabillonius aliique ad annum 650 referunt. Postea Gemeticense aliaque cœnobia fundavit, & multis miraculis claruit, ut infra in Actis ejus narrabitur. Denique sanctus Vir post plures annos in Gemeticensi monasterio transactos incurrit odium crudelis Ebroini, qui quosdam sanctos antistites aliosque pios viros morte vel exsilio mulctavit, ut ex historia Galliæ passim notum est.

[25] Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 674 num. 39 causam hujus odii adversus Sanctum nostrum post alia Ebroïni tyranni scelera exponit hoc modo: [ob reprehensum Ebroïnum exilio mulctatur;] Eamdem martyrii sortem pie ambiens Filibertus, Gemeticensis monasterii conditor atque abbas sanctitate eximius, pestiferum Ebroïnum adiisse dicitur, hominemque apostatam appellavisse, ac prorsus indignum, quicum ullus Christianus communicaret; quippe qui Luxovium, ubi coma detonsa clericum seu monachum egerat, per summum nefas egressus, in sacerdotes & nobiles Francos continue fureret. Qua libertate Vir sanctus Ebroïnum in se concitatum iri, seque martyrii palmam consecuturum non dubitabat. Sed contra, quam speraverat, accidit, inviolatusque ab Ebroïno dimissus est. Id forte ab eo concessum necessitudini amici sui Audoëni episcopi Rotomagensis, qui Filibertum magnopere diligebat. Ast Audoënus ipse paulo post a quibusdam ecclesiæ suæ clericis, ut fertur, impulsus, Filibertum in carcerem detrusit, quam Vir Dei injuriam cum gaudio excepit, & obscurum fœtidumque ergastulum splendore & odore sanctitatis suæ illustravit, expurgavitque. Verum brevi agnita ejus innocentia, acceptis ab ipso Audoëno litteris commendatis, Ansoaldum Pictavorum in Aquitania episcopum, virum nobilem ac potentem, cœnobii exstruendi causa adiit, quod omnes ad se confluentes monasterium capere non posset. Perspecta Filiberti sanctitate Ansoaldus, qui ab eo secrete correptus, multa sibi eventura didicerat, ejus se consiliis totum permisit, & cum sub religionis norma episcopalem potentiam inclinasset, & Filibertum eremi vastitatem quærentem secum in urbe retinere non valeret, in insula maris Pictonici Herio seu Hero monasterium ejus causa exstruxit, magnisque opibus ac prædiis ditavit, illudque Filibertus evocatis e Gemetico monachis implevit, ac religione, doctrina & opere illustravit, Heriense seu Herense a posteris appellatum.

[26] Post mortem Ebroïni Sanctus noster ex insula Herio in Neustriam sive Normanniam rediit, [sed post hujus tyranni cædem in Neustriam revocatus,] datoque monachis Gemeticensibus abbate, non diu post in insulam Heriensem reversus est, ut Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 682 num. 28 narrat his verbis: Ebroïnus post fusos prælio Austrasios longe impotentior ac ferocior, dum Francos insolenter ac crudeliter opprimit, ipse sibi exitium maturavit. Cum enim uni eorum, quem Ermenfridum vocant, multa minitaretur, eumque bonis spoliare statuisset; ille, coacta suorum manu, Dominica die ante lucem irruit in Ebroïnum, qui tum pro more laïcorum fidelium ad matutinam synaxim domo egrediebatur, eumque nec opinantem obtruncat. Hoc facto, Ermenfridus fuga in Austriam evasit incolumis, & ad Pippinum ducem cum opibus suis pervenit. Interfecto Ebroïno, Audoënus mitigatus Filibertum abbatem missis nuntiis in cœnobium Gemeticum revocavit anno nono ineunte, quam illud reliquerat, & cum eo in concordiam rediit. Neustria tota de tanti Viri reditu gratulatur, & monachorum turba cum canticis & Sanctorum reliquiis obviam effusa, revertentem in monasterium cum triumpho recepit.

[27] Mox duo illi sacerdotes, veluti totidem patriæ, ne dicam mundi, luminaria una conveniunt, & venia invicem postulata & accepta, [rursus ultro secedit in Herium insulam,] post mutuos amplexus ita vinculo caritatis connexi sunt, ut nulla deinceps cordium scissura in eis remanserit. Deinde inter sese convenit, ut, quia Filibertus duo simul monasteria, multis locorum spatiis disjuncta, Gemeticense videlicet ac Herense, regere non valebat; alterutrum sibi ad manendum eligeret, & alteri unum ex suis rectorem præficeret. Fluctuanti Viro Dei intervenit Ansoaldus Pictavorum antistes, idque apud eum evicit, ut, præposito Gemeticensibus Aicadro, ipse in Herense monasterium reverteretur. Id gravate admodum tulerunt Gemeticenses; sed tandem obedientiam Aicadro promiserunt secundum decretum optimi Patris, cujus abscessum inconsolabiliter luxere. Postquam itaque eos hortatus esset, ut semper in monasticæ disciplinæ accurata observatione perseverarent, Deo commendatos benedixit, atque in Herum insulam reversurus, primo quidem in Quinciacum monasterium venit, ubi cum ingenti omnium gaudio acceptus est; tum, Gemetici præfectura Aicadro commissa, ejus loco Probum Quinciacensis monasterii rectorem instituit. Ragertramnus archidiaconus, quem Audoënus absenti Filiberto post Chrodobertum subrogaverat, locum Aicadro haud ægre admodum cessit, utpote meliori sorte in sedem Abrincatensem tunc vacantem promotus. Reversus demum in Herensem insulam Filibertus, ibidem usque ad supremum exitum perseveravit. Nunc breviter referemus, usque ad quem Christi annum S. Filibertus in hac insula verofimilius vixisse videatur.

[28] [ubi videtur anno Christi 684 obiisse.] Carolus Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 690 num. XI de tempore hujus obitus sententiam suam ita profert: Nobis autem haud parum probabile videtur, Philibertum hoc anno Christi sexcentesimo nonagesimo in cælum migrasse tertio decimo Calendas Septembris, quo die celebris ejus memoria recolitur in tabulis ecclesiasticis. Vitam clausit in Herio insula, ubi monasterium ab Ansoaldo episcopo Pictaviensi fundatum regebat. Vixit annos plus minus septuaginta. Postquam Petrus Franciscus Chiffletius noster in Dissertatione de annis Dagoberti cap. 19 systema quoddam chronologicum de postremis S. Filiberti gestis proposuisset, in fine ejusdem capitis ingenue fatetur, de Sancti hujus ætate, ac de anno felicis ejus ad Superos transitus nihil hactenus certi sibi compertum esse. Mabillonius vero in notis ad Acta S. Filiberti Seculo secundo Benedictino pag. 825 annum emortualem ipsius ex probabili conjectura sic assignat: Beatus Filibertus post Ebroïni necem ab exsilio revocatus, non longo tempore superstes fuit. Anno regni Theodorici IX Ebroïnum occisum esse, tradit Sigebertus, hoc est anno Christi DCXXCI aut insequenti. Proinde sancti Filiberti obitus anno circa DCXXCIV collocandus videtur. Huic Mabillonii chronologiæ auctor novissimæ Historiæ Trenorciensis & alii quidam subscribunt. Omnibus mature expensis, nos eamdem Mabillonii conjecturam ceteris probabiliorem arbitramur, & propterea initio hujus Commentarii prævii annum DCLXXXIV in margine notavimus.

§ IV. Posthuma Sancti gloria ex variis corporis ejus translationibus ac miraculis, quæ in iis contigerunt.

[Corpus Sancti ex Herio insula] Corpus S. Filiberti in Herio insula quievit usque ad irruptionem Normannorum, qui ante medium seculi noni varia Galliæ littora infestare cœperunt. Cum autem Normanni huic insulæ exitium minitarentur, monachi Herienses anno Christi 836 cum corpore sancti sui Fundatoris ac Patroni ad monasterium Deense fugerunt, ut Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 836 num. 64 narrat his paucis verbis: Interea Herensi apud Pictones monasterio imminebant in dies Nortmanni, nec monachis illic tutis consistere licebat Re ad Pippinum delata, tutius visum est perfugium in cellam Deensem, quam paucis ante annis Arnulfus Herensis abbas in pago Herbadilico juxta Namnetas ad Bedoniam fluviolum ædificaverat. Ex Hero itaque insula egressi cum Hilboldo abbate monachi Herenses, corpus sancti Filiberti abbatis ac patroni sui secum extulerunt, &, factis in itinere tribus stationibus, in vicis scilicet Ampenno, Varinnis, & Palo, Deas tandem appulerunt. Varia in itinere facta miracula, quæ Ermentarius monachus scripsit, testis rerum oculatus.

[30] Quamvis anno Christi 847 monasterium Deense fuerit a Normannis incensum, [ab irruptiones Normannorum ad varia loca translatum fuit,] tamen in eo corpus S. Filiberti perstitit usque ad annum 857, quo rursus alio translatum est, ut laudatus Mabillonius Seculo IV Benedictino, parte 1 in observationibus præviis ad Historiam Translationis S. Filiberti pag. 537 breviter ita exponit: Postea incenso per Nortmannos Deensi monasterio, quæ conflagratio anno DCCCXLVII accidit, nihilominus eo in loco remansit corpus sacrum usque ad annum DCCCLVII, quo in Conaldum monasteriolum agri Andecavensis translatum est. Inde ad recuperanda prædia quædam evectum est Mesciacum apud Pictones, ubi restitit in annum DCCCLXXV, quo in Trenorchiensem abbatiam delatum est. Mabillonius hoc loco prætermisit aliam translationem, quando monachi Herienses una cum corpore S. Filiberti Mesciaco ad monasterium S. Porciani in Alvernia transmigrarunt, antequam in abbatia Trenorciensi stabilem sedem figerent, ut mox infra ex Chronico Trenorciensi discemus. Attamen in Annalibus Benedictinis de translatione illa obiter & implicite meminit, dum ibi ad annum Christi 857 num. 33 ita scribit: Perstiterat ad id tempus sancti Filiberti corpus ad solatium accolarum in monasterio Deensi, licet a Nortmannis incenso. Verum Herenses palabundi tanto Patrono se orbatos esse non ferentes, primum hoc anno illud Conaldum secum detulerunt; dein Mesciacum, quæ villa est pagi Pictaviensis, Herensibus a Carolo rege concessa. Quam diu illic substiterint, incertum. Eisdem palabundis post aliquot annos idem princeps abbatiolam sancti Porciani contulit, ac demum abbatiam sancti Valeriani apud Trenorchium, ubi deinceps constiterunt.

[31] Ermentarius monachus Heriensis jussu Hilbodi abbatis sui primam sacri corporis translationem, [ut Ermentarius narrat duobus libris,] anno 836 ex Herio insula ad monasterium Deense factam, libro uno conscripsit. Postea vero electus abbas vagæ congregationis Heriensis, alias translationes ex Deensi monasterio Conaldum & Mesciacum factas altero libro narrat. Hunc secundum librum scripsit viginti septem annis post primam translationem anni 836, ut ipse testatur, adeoque anno Christi 863, ut intervallum temporis supputanti manifestum fiet. Utramque hanc Ermentarii lucubrationem post Acta S. Filiberti ex editione Mabillonii recudemus, & cum Mss. nostris conferemus. Cum autem Ermentarius circa annum Christi 860 Axenio abbati successerit, & tantum per quinque annos monachis Heriensibus præfuerit, non potuit meminisse de duabus posterioribus ejusdem sacri corporis translationibus, quæ post obitum ipsius contigerunt.

[32] [quibus ex Falcone monacho Trenorciensi] Sed hunc historiæ defectum jam supplebi mus ex Falcone monacho Trenorciensi, qui seculo undecimo Chronicon ejusdem monasterii sub Petro primo hujus nominis abbate contexuit & usque ad annum 1087 deduxit. Scriptor ille apud Chiffletium nostrum in Probationibus Historiæ Trenorciensis a pag. 15 de duobus hisce postremis S. Filiberti translationibus habet sequentia: Per idem tempus Axenius abba diem clausit extremum, & Ermentarius ejus successit in locum. Quo post annos quinque defuncto, Berno efficitur abba. Herus autem insula licet a perfidis post discessum beati Philiberti igne fuerit concremata, non tamen usquequaque a quantocumque cœtu habitari desiit monachorum; sed prænominatis ibidem Patribus competenti successione subrogatis, futurum, cassum tamen, restaurationis præstolantur eventum; quocirca solerter loci sui profectibus assidue invigilabant. Præfato denique abbate loco commissoque gregi pro viribus utilia procurante, Geilonis cujusdam Comitis filius, patris sui vocabulo nuncupatus, eidem sub regulari norma sese Deo serviturum commisit, qui pernecessariis admodum multisque prædictum locum honoribus amplificavit. Hic itaque post annos aliquot, quo dignus erat, abbatis officio sublimatus, pio super exulantium Fratrum inquietudine cœpit sollicitari molimine: cernens quippe malis assidue passimque grassantibus, Hero insulæ omnem restaurationis aditum penitus denegari, nititur vigilanter operam dare quieti.

[33] [addimus historiam duarum translationum,] Quocirca supra nominatum regem, Carolum videlicet, rogaturus expetiit, quatenus beato Philiberto adhuc in terra corpore peregrinanti sibique adhærentibus locum præbere refugii dignaretur: cujus petitioni rex libenter annuens, tribuit, quod poposcit; abbatiolam scilicet sancti Portiani; quod donum idem Pater Geilo postmodum per Adalgarium Æduorum antistitem venerabilem Johannis Papæ fecit auctoritate firmari. Adepta igitur ex integro, & auctoritate regali præmunita concessione, sæpe dictus abba sacra jussit de territorio Pictavensi pignora removeri, & ad locum tendere superius nominatum. Imponunt igitur sacra vectigalia bigis præcedentibus, quorum erat officii, congruum venturæ mansionis habitaculum prævidere & tentoria figere, prout singularum ordo competens officinarum exsequi præmonstrabat. Et ut evidenter huic negotio Christi præsentia non deesse monstraretur, conferebatur optata subinde salus ægrotis. Unde factum est, ut crebro miraculorum beneficio, fama hujus rei se longius diffundente, fieret ingens utriusque sexus concurrentium simulque pergentium multitudo, rerumque venalium, non minus, quam in populoso foro, ibidem copia redundaret. Taliter quippe servorum suorum ditabat inopiam, ut nihil deesset timentibus eum: idem quippe, qui quondam Israëliticæ plebis animos per columnam ignis confortabat & nubis, ipse nihilominus utriusque commodi beneficia largiendo, huic pompæ adhærentibus pro voto gaudia conferebat. Peracto itaque itinere, tandem perveniunt ad sanctum Portianum, & velut fluctuantis maris turbine superato, littora tuta capessunt. Parti vero sociorum illius devotissimi comitatus in vicini tellure ruris ad habitandum est collata possessio; qui vicus in brevi, constructis multiplicatisque domibus, ab eventu hodieque Britannia vocitatur.

[34] Inde potita quiete, venerabilis Geilo liberius regum diversorumque principum ac episcoporum cœpit conventibus interesse, [quarum ultima contigit anno 875,] eorumque sui causas infortunii manifestando captare benevolentiam. Hic dum diversas perlustrando provincias circuïens, Trenorcium devenisset ad oppidum, cernens locum multiplici rerum ubertate gratissimum, diligentiori studio magnum incrementi sumere posse provectum, ac permodicam cellam raro monachorum agmine ibidem possideri, sciscitatur ab ipsis & ab incolis provinciæ qualitatem, quanam libertate gauderent, quove servitio premerentur. Cumque didicisset, ab ipsis locum quieta prorsus libertate foveri, nullisque subditum, nisi regiæ ditioni; sciscitatur iterum, exposito suæ modo peregrinationis, utrum sub eadem libertate talium frui vellent contubernio. Quibus gratanter hæc ita se velle respondentibus, ille, maturato negotio, Carolum sæpe dictum regem adiit Francorum; a quo solita clementia locum superius nominatum, Trenorchium scilicet, cum suis appendiciis beato Philiberto dari poposcit & impetravit. Quid moror in multis? Redit, & sacra pignora secum tollens, cum regalibus traditionum munimentis, pridie Idus Maii præfatum venit ad Trenorchium, sanctumque illud ibidem patrocinium devotione debita collocavit; qui dies non immerito annuatim festive summoque cum gaudio celebratur; ubi etiam suæ peregrinationis omnino finem imposuit, quod Dominicæ Incarnationis anno octingentesimo septuagesimo quinto factum esse dignoscitur.

[35] Itaque S. Filibertus crebris sui corporis translationibus finem imposuit anno Christi 875, [quo tandem transferri desiit, ac Trenorcii quievit.] quo ad monasterium Trenorciense cum aliis Sanctorum reliquiis delatus est, & ubi postea usque ad præsentem diem quievit. Præcedens autem translatio ad abbatiolam S. Portiani contigit anno 871, quemadmodum novissimus Historiæ Trenorciensis editor parte 1 cap. 5 pag. 38 contendit. Certe corrigenda est assertio Mabillonii, qui in Observationibus præviis ad historiam harum translationum scripsit, corpus S. Filiberti Conaldo evectum fuisse Masciacum apud Pictones, ubi restitit in annum DCCCLXXV, quo in Trenorchiensem abbatiam delatum est. At forsan ipse Mabillonius postea in Annalibus Benedictinis hunc errorem suum aliquo modo agnovit, dum agens de corpore S. Filiberti Mesciacum delato, affirmat, incertum esse, quam diu monachi Herienses illic cum sacris istis reliquiis substiterint. Nunc aliquid dicendum est de miraculis, quæ post obitum hujus sancti Viri contigerunt.

§ V. Quædam Sancti ejusdem miracula, diu post translationes illas patrata, & præsens sacrarum reliquiarum ejus status.

[Præter miracula, ab Ermentario conscripta,] Ermentarius duplici suæ lucubrationi inseruit diversa miracula, quæ in prioribus tribus translationibus intercessione S. Filiberti patrata sunt, & quæ vel ipse vidit, vel ex fide dignis testibus audivit. Sed diu post mortem Ermentarii acciderunt tria alia prodigia, quæ in Officio infra Octavam S. Filiberti recitanda præscribuntur, & quibus in apographo nostro monasterii Gemeticensis hoc monitum præfigitur: Tria, quæ sequuntur beati Philiberti miracula, Bernardi de sancto Romano venerabilis viri tum Prioris Laudunensis, postea Trenorchiensis abbatis, narratione & scripto didicimus. Mabillonius Seculo IV Benedictino part. 1 pag. 563 & sequente eamdem præviam monitionem ac deinde tria ista miracula edidit. Ceterum Bernardus de sancto Romano, qui hæc scriptis mandavit, circa finem seculi duodecimi abbatiam Trenorciensem gubernavit, ut in novissima Gallica ejusdem abbatiæ Historia part. 2 pag. 139 videre est.

[37] [ex apographo Gemeticensi] Hæc autem miracula in codice Gemeticensi sic narrantur: Est civitas famosissima, quæ ab antiquis Annicium, a modernis vero Podium beatæ Mariæ nuncupatur. In hujus diœcesi civitatis juxta Ligerim fluvium exstat quidam Prioratus Trenorchiensis fundatus in honore sanctæ Dei Genetricis & beati Philiberti, Godetum nomine, quod multa oppida sibi respicit adjacentia, inter quæ est oppidum, quod Phara appellatur, cujus domini soliti sunt semper vivere de rapina. Quadam autem die dominus Pharæ oppidi, militibus suis congregatis, hostes suos aggressurus, & eadem die reversurus, servientem suum sic interpellavit: Præpara, inquit, nobis refectionem, ut cum reversi fuerimus, statim comedamus. Et ille ad dominum suum: Unde, ait, hoc faciam, cum nulla nobis remanserint alimenta? Ad quem dominus: Est, inquit, vacca pinguissima cujusdam vetulæ manentis sub jurisdictione Prioris sancti Philiberti de Godeto, in vico, qui dicitur Floriacus; hanc tu citissime raptam nobis præpara, ut cum ab hac expeditione redierimus, continuo comedamus. Hoc igitur accepto mandato, serviens ille cum suis similibus ad rapinam egreditur, vaccam rapit, raptam mactat, & carnes ejus ignibus supponit. Vetula vero illa pro vacca sibi per manus raptorum subtracta inopinabili mota dolore, Godetum fletu continuo accedens, ecclesiam beati Philiberti intravit, & ante Crucifixum se prosternens, quasi cum homine vivente loqueretur, vocibusque querulis hæc verba dolentis effudit: O sancte Philiberte, redde mihi vaccam meam; sin autem, non amplius habebo te dominum; imo cum colo mea utrumque latus tuum percutiens & assiduis insistens verberibus te perimam, te damnabo. His & aliis multoties repetitis, tandem ipsa domum reversa est.

[38] [damus tria prodigia,] Factum est autem, quod dominus rediens ab expeditione sua valde cibos appeteret; & cum de carnibus illis sibi præsentatis primus gustaret, multis aliis circa se discumbentibus, primo morsello carnis, divinæ ultionis animadversione strangulatus, exspiravit. Discumbentes itaque sic videntes; sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, stupor & tremor apprehendit eos, projectoque ciborum apparatu, convivium vertitur in luctum; nec de carnibus illis ausus est amplius gustare aliquis eorumdem. Dum igitur milites, & qui cum eis discubuerant, essent (nec mirum) hoc eventu perterriti; nec mora, venter divitis mortui sonum dedit terribilem quasi vaccæ mugientis. Cum vero corpus mortui ad ecclesiam Godeti, cujus parrochianus exstiterat, ibi sepeliendum deferretur, per totam viam fere quinque millibus * distentam mugire non cessavit. In ecclesia etiam positum mugiit assidue, audiente multitudine populorum, qui ad hoc audiendum convenerant. Et quid moror? Mugire non desiit, donec damnum vaccæ, viduæ vetulæ antea a malefactoribus supradictis illatum, congrua satisfactione vetulæ fuit restauratum. Facta autem satisfactione, cessavit ventris mortui mugitus, & defunctus competenti mausoleo honorifice, prout expedit, est sepultus. Mabillonius injuriosa hujus mulierculæ verba, & prodigiosum vaccæ mugitum in editione sua omisit, eo quod hæc forsan fabulosa crederet. Nos hoc prodigium fideliter integrum transcripsimus, prout in apographo nostro invenimus, & de illo judicium lectori ac fidem penes auctorem relinquimus.

[39] Alterum miraculum in apographo nostro & in editione Mabillonii ita refertur: [diu post varias corporis translationes patrata,] In Porlinensi * diœcesi contigit, quod, cum quidam sacerdos parochianis suis indiceret instans festum beati Philiberti solemniter & summa devotione, sicut festum Apostoli, celebrandum, quidam rusticus & præpotens aliis in sermone dixit, quod pro festo S. Philiberti non dimitteret in eodem festo garbas * suas domi adducere. Factum est enim, quod cum illa die rusticus ille ad garbas suas afferendas tria plaustra præsumptuose misisset, & cum illa tria plaustra, quorum unicuique sex boves suppositi erant, & juga portabant, garbis ad cumulum essent onerata, & præ difficultate montium unicuique plaustrorum regendorum tres famuli adhiberentur; cum jam aër esset serenissimus, quidam turbo subito emergens ita plaustra onerata arripuit & dispersit, quod numquam postea boves nec plaustra comparuerunt, præterquam duo boves & duæ rotæ plaustrorum, qui inventi sunt ultra montem maximum, qui dicitur Palus.

[40] Mabillonius etiam mutilavit tertium miraculum, quod apud nos integrum sic sonat: [quæ etiam edidit Mabillonius,] Apud quemdam vicum, qui ad Trenorcyensem abbatiam pertinere dignoscitur, videlicet Lovincum nomine, habet abbatia Trenorcyensis portum, qui maximum ei confert emolumentum: dat enim ei singulis annis sal, quod laudabili consuetudine pauperibus ibi confluentibus dari oportet in principio Quadragesimæ. Girardus siquidem Comes Viennensis & Matisconensis, tactus invidia super portum Lovincensem, alium portum instituit, scilicet portum de Bronayco, qui redditus Trenorcyensis ecclesiæ de portu Lovincensi provenientes fere omnino abstulit. Abbas vero Trenorcyensis cum suis monachis Girardum Comitem multoties oravit & citavit, ne abbatiæ Trenorcyensi tantum damnum irrogaret. Sed Comes precibus abbatis noluit assentire. Post multum vero temporis cum idem Comes cum multo comitatu Trenorcyum veniret, ecclesiam beati Philiberti intravit orandi gratia. Cumque ipse per ecclesiam, nunc huc, nunc illuc orans procederet, forte ante altare S. Philiberti solus relictus oravit. Dumque in conspectu Domini coram altare staret, ecce quidam monachus de post altare descendit tenens in manu baculum pastoralem, & stetit coram Comite dicens ei: Quomodo ausus es intrare monasterium meum, qui mihi meum jus auferre non pavescis? His dictis, crinibus arreptum stravit humi Comitem, duris affligens illum verberibus.

[41] [sed quæ subinde mutilavit,] Huc usque Mabillonius, addens quatuor aut quinque ultimas lineas, quæ Comitis istius pœnitentiam declarant, omissis reliquis, quæ in apographo nostro sic exprimuntur: Comes vero stratus afflictus nequiens resurgere, ad suos socios clamitabat dicens: O socii mei, nonne videtis monachum istum, qui me ita affligit? Succurrite mihi, me ejus sævitiæ subtrahentes. Oculi autem astantium tenebantur, nec poterant videre monachum, qui eum affligebat. Quid moror? Comes tam diu verberibus est afflictus, quod fere ad exitum hominis est coactus. Postea domum suam delatus, coram se jussit & fecit venire abbatem Trenorcyensem, & eum inquisivit arroganter: Abba, quo delicto fecisti tanta verbera mihi a monacho tuo turpiter inferri? Trade mihi monachum tuum illum, qui me ita turpiter afflixit; & pro certo noveris, quia, nisi illum tradideris, vel de eo dignam acceperis vindictam, abbatiam vestram tradam penitus incendio, & quibuscumque malis potero, vos affligam. Abbas hæc admirans & facti nescius respondit: Domine, quid dicis? Te non feci verberari: scias enim, quod nec etiam aliquis monachorum nostrorum nullatenus auderet te in aliquo molestare.

[42] [eaque hic exhibemus integra,] Dixit Comes: Imo monachus vester, ille inquam, quem videre volo, meipsum instanter duris verberibus molestavit. Respondit abbas: Si aliquis ex monachis nostris hoc ausus fuerit, veni in Capitulum nostrum, & faciam ibi convenire omnes monachos nostros tam sanos quam infirmos; & tu ostende mihi illum, qui tibi hanc intulit molestiam, & faciam tibi congrue satisfieri. Factumque est ita. Venerunt Comes & abbas in Capitulum, & convocati sunt omnes monachi tam sani, quam infirmi, & convenerunt omnes, nullo remanente. Nec tamen inventus est monachus, qui malum hoc præfato Comiti perpetraverit. Requisitus autem Comes, unde venerit monachus ille, de quo fiebat quæstio, dixit: De post altare sancti Philiberti venit. Erat autem magnus, canus, facie reverendus, indutus albis vestibus, tenens in manu baculum pastoralem, cum quo male me afflixit. Et cum nullus talis monachus inveniretur in ecclesia, compertum est, quod sanctus Philibertus hoc fecerit in ultionem injuriæ sibi illatæ. Comes autem ob hoc commotus, sacramento confirmavit, quod amplius non faceret [portum] apud Bronaycum: portum Trenorcyensem de Lovinco libertum dimisit & quietum. Et non tantummodo portum illum liberavit, sed pro reverentia beati Philiberti in ecclesia Trenorcyensi pannum sericum auro textum ditissimum transmisit, & multis aliis beneficiis prælibatam ecclesiam decoravit. Nunc ad majorem S. Filiberti gloriam de sacris ejus reliquiis breviter disserendum est.

[43] Corpus hujus Sancti in abbatia Trenorciensi, quæ anno 1627 ex monasterio in ecclesiam Canonicorum secularium mutata est, majori ex parte adhuc hodiedum honorifice conservatur, [& præsentem reliquiarum statum breviter indicamus.] & anno 1562 furorem Calvinistarum feliciter evasit. Diximus majori ex parte, quia ossa quædam ad dilatandam S. Filiberti venerationem alio translata sunt: nam mense Maio anni 1493 monachi Trenorcienses costam Sancti & partem maxillæ cœnobio Gemmeticensi dederunt. Præterea anno 1630 Anna Austriaca regina Franciæ, & Maria de Medicis mater Ludovici XIII regis Francorum duo notabilia ejusdem Sancti ossa acceperunt. Denique anno 1686 episcopus Cabilonensis ex hierotheca S. Filiberti extraxit majorem costam & os brachii, quæ reliquiæ illustribus personis communicatæ fuerunt, ut apud novissimum auctorem Historiæ Trenorciensis part. 1 pag. 25 distinctius legi potest. Vix aut ne vix quidem intelligo, quid sibi velit Jacobus Gualla, dum lib. 6 Sanctuarii Papiensis cap. 8 sic scribit: Sunt & alii sanctitate conspicui; Folipertus scilicet abbas, cujus sacrum corpus in oratorio sacrarum Religiosarum monasterii Annuntiatæ est reconditum &c. Quis sit ille Folipertus abbas, omnibus Martyrologiis nostris ignotus, ex authenticis Papiensium documentis discere cupimus. Quod si forsan Gualla nostrum S. Filibertum abbatem vicino Foliperti nomine designare voluerit, & aliquas illius sancti Abbatis reliquias in Papiensi monialium oratorio quiescere existimaverit, haud dubie totum pro parte accepit, & corpus pro parte corporis nominavit, ut ex dictis patet. Jam tantum superest, ut Acta S. Filiberti, ac deinde varias corporis ejus translationes, prælo subjiciamus & consuetis annotationibus illustremus.

[Annotata]

* Id est milliaribus

* Mab. Podiensi

* Id est segetis manipulos

VITA
auctore monacho Gemeticensi anonymo & subæquali.
Ex editione Mabillonii inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini Seculo secundo pagina 818 & sequentibus, quam cum Mss. contulimus.

Filibertus abbas in Herio insula Galliæ (S.)

BHL Number: 6805

EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

[Scriptor Actorum pauca præfatus] Inclytus ille Arbiter, in cujus laude sollemni Sanctorum chorus proclamat luculenter, ita ævi per circulum a disposuit sapienter, ut miles ejus signifer non laboraret inaniter; sed in congressu victoriæ adjutus divino munere & sequacibus præberet normam vitæ, & ipse foveretur * cum gaudio palma regni *. Quod cum divino Spiritu rex David prophetico cerneret oraculo, dixit ad Dominum: “Valde honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum”. Quapropter ego infimus intellectu vel opere, imperante domino Coschino b, sancti agminis Gemeticensium patre, quamquam indignus invoco clementiam Christi, ut ad scribendum Vitam beatissimi Filiberti ipse sensum meum erudiat, qui labia asinæ fecit loqui, super quam cordis gressu claudicans propheta sedebat c.

ANNOTATA.

a In Ms. Gigniacensi sic legitur: ævi circula disposuit &c. Id est seculi tempora, ut conjicio.

b Cointius hunc Coschinum perperam in Clotinum commutavit, ut § 2 Commentarii prævii num. 14 & sequentibus ostendimus.

c Hoc loco biographus alludit ad asinam, quæ Balaam se percutientem allocuta est, ut in libro Numerorum cap. 22 legi potest.

* al. frueretur

* al. victoriæ

CAPUT I.
Sancti patria, institutum monasticum, virtutes in tirocinio, munus abbatiale, itinera, & ædificatum industria ipsius monasterium Gemmeticense.

[exponit patriam Sancti,] Sanctus igitur Filibertus Helisano a territorio ortus, seculari prudentia non indoctus, undique juxta morem gentis strenuus, urbe Vico-Julii b est nutritus ea de causa maxime, quod genitorem ipsius Filibaudum obtentu regii muneris, laïcali administratione cessante, cives loci illius expetissent pontificem. Qui cum prædictum Adolescentem bonæ indolis fore cerneret, eum regi Dagoberto c commendare studuit, qui inter reliquos Francorum reges fortissimus fuit. Tunc ille nobilitatis lampade fulgens, consortium indeptus est Audoëni optimatis, qui sub aureo balteo Deum valde diligens, inter reliquos regni proceres valde habebatur illustris, & præfulgentibus vitæ meritis cathedram subiit Rotomagensium civitatis, & nunc virtutum signis fulgurante radio coruscat in terris d.

[3] [tirocinium monasticum,] Cum igitur Filibertus juvenis quaternis annorum polleret lustris e, divina præcepta audiens elegit Christi discipulus fieri, propriis omnibus derelictis. Nec tamen suo arbitrio credidit; quia hoc didicit, ut præesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subjectis imperet, quam prælatis exhibere non novit; sed servum Dei inquirendum studuit, cujus vehemens religio probatissima foret. Agnito igitur quodam Dei milite, Agilo f nomine, qui præerat cœnobio Resbacensi g, quod sanctus Audoënus cum suis consortibus in propria construxerat tellure, & ipsum virum Dei ibi instituerat de monasterio adductum Luxoviensium patrem, quidquid habere potuit, in eleemosynam idem erogavit. Nec quidquam exinde amicis vel parentibus gratis aliquid tribuit; sed totum, acsi regalia negotia sibi credita, caute & fideliter dispensavit. Cumque ad prædictum cœnobium pervenisset, beatus Agilus illum gratanter recepit, ibique vir Domini Filibertus comam deposuit, ac jugum Christi suave & onus ejus leve suscepit; tantæque religionis culmine excrevit, ut viris perfectioribus imitabilis fieret.

[4] [varias dæmonis tentationes,] Jussus igitur ad priorem mensam sedere, studuit ipse omnibus ministrare, ut ipsum reficiendi solatium in Fratrum implicaret obsequium, ne satiatus a mensa consurgeret, peracto convivio. Cumque antiquus hostis ejus invidens abstinentiæ pulsaret animum illius, ut sumeret ampliora edulia, nutu Dei detectus Viro Domini per somnium est ostensus. Nam cum quadam nocte fuisset cibo refectus, ipse ventrem illius palpare cœpit ac dicere: Modo hic bene; modo hic bene h. Tunc Miles Domini cognoscens ignita jacula inimici, crucis se vallans munimine, rigorem abstinentiæ studuit triplicare, & Dei auxilium implorare contra arma tyranni. Cumque noctibus singulis ecclesiam frequentaret, in tribus se contra ipsum tentamentis dirus anguis erexit. Nam cum in ursi specie eum intra ecclesiam tentasset terrere, & ipsum nocte alia ferreo candelabro nisus fuisset transsigere, vel nocte tertia ostium ecclesiæ extensis brachiis vellet prohibere, omnia ejus machinamenta Filibertus expulit virtute divina per sanctæ crucis indagia *.

[5] Igitur cum beatus Agilus obiisset in Domino, Fratrum concordante consensu, [officium ejus abbatiale,] vir Domini Filibertus suscepit regiminis locum. Cœpit namque humilitate pollere, hospitalitatem sectari, abstinentia vigere, prudentiæ lampade radiare, florigera caritate vernare, zelo Dei succendi, domum sibi traditam strenue gubernare, nullius personam accipere, inventa vitia radicitus exstirpare. Tunc nonnulli e Fratribus malignitatis spiritu instammati, assumpta rebellione, Sanctum Dei ab ecclesia præsumpserunt extrahere; sed ultrix manus Dei hoc impunitum non pertulit: nam unus ex iis fulminis ictu interiit; alius more Arii in sterquilinium omnia sua intestina deposuit, atque indignam vitam digna morte finivit. Tunc reliqui timore perculsi petentes veniam pro facinore, eum in honorem pristinum studuerunt revocare, atque ei deinceps cum caritatis studio obedire.

[6] Sed quia perfecti viri semper perfectiora sectantur, [diversas cœnobiorum visitationes,] cœpit Sacerdos Domini Sanctorum cœnobia circuire, ut aliquid emolumenti ex susceptione sanctitatis valeret accipere. Lustrans Luxovium & Bobium vel reliqua cœnobia, sub norma sancti Columbani degentia, atque omnia monasteria, quæ intra suum gremium Francia & Italia ac tota concludit Burgundia, astuta intentione providens, ut prudentissima apis, quidquid melioribus florere vidit studiis, hoc suis traxit exemplis. Basilii sancti charismata, Macarii regulam, Benedicti decreta, Columbani instituta sanctissima, lectione frequentabat assidua; sicque onustus virtute aromatum sequacibus sanctum monstrabat exemplum.

[7] Sed cum divina virtus lumen illius super candelabrum vellet constituere, [& constructum ab ipso monasterium Gemmeticense,] ut lampas sanctitatis illius longe lateque fulgurante virtutum radio deberet splendere, posuit in corde Viri sanctissimi, ut ex proprio labore deberet monasterium fabricare. Tunc a rege Francorum, Chlodoveo i nomine, atque ejus regina, vocabulo Baldechilde k, locum in pago Rotomagensi, quem vetusto vocabulo Gemeticum antiquitas consueverat nuncupare, obtinens suggestione supplici, nobile ibidem cœnobium visus est construxisse; vere digna etymologia nominis Gemeticum nuncupatum, qui diverso vernat decore, more gemmarum l. Hinc frondium coma sylvestris, hinc multiplices arborum fruges; illinc placet uberrima tellus, illinc virentia prata graminibus, hinc hortorum odoriferi flores, hinc vinearum abundant botriones, qui in turgentibus gemmis lucentes rutilant in falernis.

[8] Cinctum undique aquis miratur inclyta cespes, pastui pecorum congrua, [cujus situs] fundens frugem lactiferam, diversis venatibus apta, avium canora melodia. Sequana in parte trina millia gyrat, in quino bisque quaterno stadio, qui non ictu pristino vergit cursum, unum tantummodo commeantibus dans ingressum m. Nunc ascendens mare eructuat, nunc ad sinum rediens aquarum impetus manat, compendia n navium, commercia plurimorum, nihil pœne indigens; quidquid ministratur vehiculis pedestribus & equinis plaustris, etiam atque ratibus. Ibidem castrum condiderant antiqui. Ibi adstant in acie nobilia castra Dei, ubi suspirantes præ desiderio paradisi gemunt, qui gementes rorantibus oculis, in flammis ultricibus gemituri non erunt. Ibi sacer Almus, de quo præsens loquitur textus, multiplicibus laudibus est colendus; qui patriarchæ Jacob more vetusto in septuaginta animarum numero istam conscendit in eremum, addito septemplici virorum numero propter gratiam septiformem Spiritus sancti.

[9] [& commoda] Ubi ejus providentia construxit per quadrum mœnia turrita mole surgentia, claustra receptionis mira, adventantibus opportuna. Introrsus domus alma fulget habitantibus digna: ab Euro surgens ecclesia crucis instar erecta, cujus apicem obtinet alma Virgo Maria: altare ante faciem lectuli condente beatissimo Filiberto pictum geminarum lumine, comptum auri & argenti congerie, ab utroque latere Johannis & Columbani aræ dant gloriam Deo. Aderat a Borea Dionysii martyris & Germani confessoris ædicula, in dextris nobile permanet sancti Petri oraculum, e latere sancti habens Martini sacrarium. Vergit a Meridie cellula ipsius Sancti Dei, petreo margine florescente. Operosa saxis claustra comitantur arcus, variumque decus oblectans animum, cinctum triumphantibus lymphis. Duplex vergens ad Austrum ducentorum nonaginta pedum longitudine, quinquaginta in latitudine, eminet domus quiescendi obtentu. Singula per lecta lux radiat per fenestras, vitrum penetrans lychnus fovet aspectus legentis. Subter ædes geminæ duobus officiis opportunæ. Hinc falerna servanda conduntur, hinc prandia clara parantur; ibique conveniunt, qui digne Christo deserviunt, nihil habentes proprium, nullo egentes compendio, quia sperantes in Domino non deficient omni bono, ut vere in eis impleatur scriptum: “Pax multa diligentibus legem tuam, Domine, & non est illis scandalum”. Caritas ibidem fulget mira, abstinentia magna, humilitas summa, castitas per omnia.

[10] [fuse describuntur.] Sed & illud mirum, quod a seculo non erat auditum, de belluis marinis invenerunt compendium: nam uncis ibi retibus & ratibus capiuntur pisces marini quinquagenis pedibus longi, qui ob juvamina Fratrum sumpti in escas, etiam expellunt tenebras per lucernas; atque contra naturam sui aqua, quæ ignem consuevit exstinguere, per nutrimenta pinguedinis ignem mittit lucernæ. Agit hoc meritum sancti Filiberti, & Sanctorum multiplices sepulturæ, qui Deo servientes assidue per pacis tempora, confixi cruci propria voluntate, agonem impleverunt martyrii, & corpore Christo commortui exspectant diem Domini, coronam magni certaminis recepturi. Hæc de situ loci breviter diximus. Nunc ad gestorum ordinem redeamus.

ANNOTATA.

a Scribitur etiam Elisano sine adspiratione. Ceterum sat multa diximus de hac sancti patria in Commentario prævio num. 20 & sequente, & ibidem rejecimus tum sententiam Arturi du Monstier, qui Sanctum patria Luxoviensem in Neustria facit, tum opinionem poëtæ anonymi, qui natale solum ipsius in Burgundia collocat.

b Citatus Arturus Vico-Julium mutavit in Julio-bonam, ut hunc sanctum Abatem origine Neustrium faceret, quemadmodum § 3 Commentarii prævii num. 21 & sequentibus observavimus.

c Hic est Dagobertus I, qui obiit mense Januario anni 644, postquam in Austrasia viginti tribus circiter annis, & in Neustria ac Burgundia quindecim annis & aliquot mensibus regnasset.

d Acta S. Audoëni hujus illustranda erunt ad diem 24 Augusti, quo in Martyrologio Romano celebratur.

e In Commentario prævio num. 19 ex hac Sancti ætate conjecimus, eum anno circiter 616 natum fuisse: nam quatuor lustra conficiunt viginti annos.

f Mabillonius Seculo 2 Benedictino a pag. 315 Vitam hujus S. Agili cum duobus libris miraculorum edidit, quæ omnia ad diem 30 Augusti examinanda erunt.

g Monasterium Resbacense, vulgo Rebais, in gratissima tractus Briegii planitie inter duos amnes cognomines una cum oppidulo Resbaco ad torrentem Resbacem vel Rasbacem situm est, ut postea forsan pluribus explicabitur.

h Grimlaïcus presbyter in Regula Solitariorum cap. 44 apud Holstenium in Codice Regularum part. 2 pag. 557 eamdem historiam de S. Filiberto narrat.

i Is est Clodoveus II, qui anno Christi 644 in regnum patris sui successit, & anno 662 ex hac vita migravit.

k Quæ hoc loco vocatur Baldechildis, est sancta regina Bathildis, cujus Acta Majores nostri ad diem 26 Januarii illustrarunt, ubi tomo 2 istius mensis pag. 740 in Actis hujus Sanctæ etiamfit mentio de fundatione monasterii Gemmeticensis.

l Mabillonius in notis ad Vitam S. Filiberti de nomine loci Gemmeticensis hæc habet: Haud inepta etymologia; siquidem teste Percevallio, Galli veteres materno idiomate efferrebant Geme pro eo quod Latine dicimus Gemmatus. Unde qui Latinæ linguæ rationem habebant antiqui scriptores, geminata littera Gemmeticum; qui Gallicæ seu Romaniscæ, neglecta geminatione, Gemeticum pingebant. Deinde Mabillonius refellit eos, qui Gemeticum a gemendo derivant, co quod monachi passim gementes vocarentur: nam locus ille prius Gemmeticum dicebatur, quam a monachis inhabitaretur.

m Hæc loci descriptio in aliis apographis nonnihil diversa est, ut etiam Mabillonius notavit. Sed illa descriptionis obscuræ diversitas parum aut nihil ad Sanctum nostrum spectat.

n Vox compendium, qua biographus hic sæpe utitur, significat commodum vel emolumentum, ut ex sensu colligimus.

* al. victricia arma.

CAPUT II.
Providentia Dei erga hunc Sanctum, plura ejus miracula, cœnobia ab ipso exstructa, misericordia in captivos & pauperes.

[Sanctus annonam divinitus accipit,] Cum igitur Vir Domini meritis fulgentibus cresceret in virtute, & quidquid sibi abstinentiæ rigore subtraheret, hoc pauperibus & hospitibus erogaret, quadam die laborantibus Fratribus panis defuit, ita ut etiam unde fieret omnimodis non adesset. Sed cum ipse Fratres semper in studio religionis admoneret, dicens esse promissum, quod Dominus animam justi fame nequaquam affligeret, subito nutu Dei quidam Francus adfuit, qui septem panes & bis terna farinæ sata detulit hora, qua reficiendi corpusculum necessitas poposcisset. Tunc illi fide firmius confortati, & exinde sufficienter habuerunt, & advenientibus cum gaudio obtulerunt, atque ex illa die in antea numquam defuerunt habitatoribus loci illius opportuna frumenta.

[12] [monachi febrim imperio sanat,] Addantur paginæ nova Christi miracula. Cum Vir Dei pro causa monasterii ad Ebroïnum Francorum principem a vellet quemdam monachum destinare; inveniens illum prostratum valida febre, injunxit ei causam obedientiæ in virtute Christi solo verbo usus imperii; Vade, inquiens, & reverte, & amplius noli febricitare. Statim ergo monachus sanus factus perfecit quantocius, quod a sancto Patre fuerat jussus. Ita viri Dei sermo & causam obtinuit & morbum fugavit. [chirothecas, fure cælitus punito, recipit,] Quodam vero tempore Parisius b civitatem, exigente causa discordiæ, Vir Domini pacem perrexerat reformare. Obtento, quod voluit, latro wantos c illius illicita præsumptione furatus est. Ipse dum in crastinum eos non invenisset, more solito patientam tenuit; sed infelix ille percussus a Domino, furtum, quod fecerat, patefecit; ardere se ejulans inclamabat, & aliud loqui non poterat, nisi extensis brachiis sinum cum furto abscondito demonstrabat. Illo morte multato, cives loci illius ad Sancti Dei cœnobium prædictos wantos, ejus repræsentaverunt obtutibus. [& in oratione fervidus,] Quadam nocte dum in basilica sancti Petri vigilans psalleret, quidam monachus, qui interius vigilabat, repente conspexit, tamquam duas lampades fulgentes, oculos illius in Spiritu sancto micare prævidit: erat enim ei gratia lacrymarum concessa, ut cum se ad orationem dedisset, subito lacrymarum flumina sancti illius oculi emanarent. Sed & maximum studium erat illi, ut antea cibum non sumeret, quam eum Dominus per compunctionis gratiam visitaret.

[13] [moribundo facultatem confitendi peccata obtinet,] Cum unus monachus venisset ad extremum mortis, mutus effectus est labiis. Ingressus Dei Sacerdos ad illum, blandiens suadere cœpit, ut, si haberet occultum facinus, unde pœnitentiam non egisset, manum ejus stringeret. Cumque ille ita fecisset, ingressus Vir Dei ecclesiam S. Mariæ, cœpit Dominum exorare, ut ægro dignaretur linguam reddere, ne adversarius animam pro absconso crimine valeret submergere in barathrum inferni d. Cumque Sanctus de oratione consurgeret, ei Frater alius nuntiavit, quod æger loqui valeret, & confessionem ei dare satageret. Quod ita factum est: nam confessione data, & recepta pœnitentia, reddidit animam Domino, ut nec Sanctus de Domino diffideret, nec æger in desperationem transiret. Quadam die dum Fratres messem succiderent, & manipuli sparsim per agrum jacerent, [procellam discutit,] tempestas frendens intonuit, & ventus cum turbine valido se ostendit. Tunc Sanctus, ne Fratres laborem perderent, extensis brachiis dominum Jesum Christum inclamavit. Illo ab oratione surgente, divina virtus tempestatem abstulit, & in duabus divisam partibus effugavit. Mox serenitate reddita, reddiderunt monachi Deo laudis præconia.

[14] Dies erat Dominica, & Vir Dei peracto itinere festinabat ad cœnobium Missarum celebrare solemnia; [equum furto ablatum mirabiliter recuperat,] perveniensque ad Sequanam, ipse cum Fratribus ascendit naviculam; caballos, quos habuerat, reliquit in pascuis. Quod regius forestarius dum aspexit, equum, cui Vir Dei insederat, furto abduxit. Sed cum se ad dormiendum locasset, repente surrexit, & totam domum suam flammis exitialibus ardere conspexit. Sed cum hoc uxor ipsius non videret, & ejus anxietatem conspiceret, subito & ipsa hoc, quod vir ipsius videbat, conspiciens, percunctari cœpit, si aliquid de rebus servorum Dei vir suus haberet in fraude. Quod ubi cognovit, ambo pariter nullam moram fecerunt, donec & direpta redderent, & pœnitentiam cum indulgentia recepissent, Die quadam monachus, qui languentibus serviebat ex more, [monachum febri liberat,] & ipse incommodum visus est incurrisse. Sed hoc Vir Dei cognito, dixit ei: Fidem habe, & ægrotantibus serviens, tu noli amplius ægrotare. Mox monachus, ut audivit, jussionem Patris adimplens, & ægrotis servivit, & ipse sanus permansit.

[15] Dum Vir Dei itineris agens cursum, super fluvium Isaram e Romanorum f devenisset ad portum, [navim miro modo invenit,] non invento navigio, orationis expetivit præsidium. Quo surgente de tellure, repente invenerunt a Domino missam navim, quam cum Dei laudibus ascendentes, alveum transgressi sunt fluminis. Quædam religiosa femina Pinverno in villa Virum Dei in propriam recepit ædiculam, [vinum benedicendo auget,] rogans eum in cellarium ingredi, & vas vinarium, quod tunna g dicitur, benedicere, atque in eadem domo refectione peracta dignaretur nocte eadem commanere. Quo obtento, cum in honore Sancti cunctis habitatoribus vel hospitibus domi illius vinum fuisset largiter propinatum, illo maturius discedente, prædicta femina ingressa cellarium, ita vas plenum reperit ipsum, acsi nihil ex eo fuisset expensum. Quadam vice cum ipsius pincerna percussus graviter a pustella h, [pincernam suum benedictione sanat,] jam morte depasceretur acerba, mox ut ipse benedictionem super caput ipsius tradidit, æger vulnus in se mori persensit, & absque aliqua observantia medicinæ recepit pristinam sanitatem. Nec dissimile fuit illud, cum, eo Sequanam transeunte, naves præ nimia tempestate periclitari cœpissent, ipso orationem fundente, navis sola, in qua ipse stabat, remanentibus aliis, ad oram transvecta est littoris.

[16] Erat consuetudo Sancti de monasterio circumquaque ad exhortandas animas Fratres transmittere; & confluebant ad eum viri nobiles & potentes, [cœnobium feminarum condit,] proprias voluntates respuentes, & Christo Domino servientes. Cum igitur virorum increvisset in monasterio multitudo, aliud construxit cœnobium, nomine Pauliacum, decem millibus * a Gemetico sequestratum, ubi sanctarum congregavit multitudinem feminarum, quas sub Religionis norma pro Viri Dei obedientia gubernabat mater prudentissima, orta nobili parentela, vocabulo Austroberta i. Sed & multa monasteria per ejus exemplum sunt constructa in Neustria. Confluebant ad eum sacerdotes Domini cupientes exemplum illius imitari, & de ejus regula sua ornabant cœnobia.

[17] [captivos redimit, & pauperes alit.] Cumque & regio munere & fidelium largitate copia ei superveniret argenti, studebat omnes species decimare. Sed cum hoc rotatu anni faceret, semper plus inveniebat additum, quam antea fuerat decimatum. Ipsam igitur decimam in captivorum redemptionem & pauperum alimoniam deputabat in tantum, ut monachos suos propter hoc cum onustis navibus partibus transmarinis transmitteret, & greges captivorum per ipsum redempti laudarent potentiam Christi. Sed & cum pro Fratrum compendiis mandaret exerceri negotia, amplius dare jubebat, quam dari a secularibus consuetudo poscebat. Et propter hoc, gaudente vicino populo, de labore justo sanctum exuberabat commercium.

ANNOTATA.

a Nimirum Ebroïnus ille fuit in Francia Major-domus, qui in historia Galliæ satis notus est, & de quo infra sermo recurret.

b Jam sæpius alibi notavimus, apud scriptores mediæ ætatis nomen Parisius per casus non inflecti.

c Wantos, id est, chirothecas, ut in Glossario Cangii fusius videre est.

d Videtur biographus hoc loquendi modo innuere, confessionem per signa & nutus factam non valere, dum quis usum vocis perdidit. At S. Leo Magnus in Epistola 83 alias 91 ad Theodorum Foro-Juliensem agens de his, qui in extrema necessitate pœnitentiam vel reconciliationem implorant, expresse decernit, ut & actio illis pœnitentiæ & communionis gratia, si eam, etiam amisso vocis officio, per indicia integri sensus postulant, non negetur.

e Fluvius Isera, qui ab aliis Æsia vel Oesia, & vernacule l'Oyse vocatur, oritur in Picardia, & post varios flexus in Sequanam se exonerat.

f Teste Mabillonio, codex Conchensis pro Romanorum habet Rotomagorum. Mabillonius hic in notis præfert lectionem Romanorum, quia Romania vulgo le Roman est tractus quidam Neustriæ seu Normanniæ, quem Sequana a Caletorum pago dirimit. At etiam lectio Rotomagorum facile intelligi potest, cum tractus Rotomagensis etiam in Neustria vel Normannia situs sit.

g Tunna vel tonna est vas aquæ, vini, cerevisiæ vel alterius liquoris capax, quod a Germanis & Belgis vernacule tonne dicitur, ut Glossarium Cangii variis exemplis probat.

h Pustella vel pustula est genus ulceris vel morbi, ut colligitur ex epistola sub Carolo Magno scripta, quam Cangius in Glossario ad vocem accessio citat, & ex qua refert sequentia: Mittam in eis pustellas, accessiones, & languores, & omne genus infirmitates.

i Majores nostri Vitam hujus sanctæ Abbatissæ ad diem 10 Februarii illustrarunt.

* Id est milliaribus

CAPUT III.
Sancti zelus, exsilium, revocatio ab exsilio, reditus in insulam Herium, varia miracula ibi patrata, virtutes, & pia mors.

[Sanctus ob increpitum Ebroïnum] Cum igitur pestifer Ebroïnus a, qui a Francorum genere pro nimia crudelitate de palatino honore fuerat pulsus, coma detonsa, clericus Luxovium ingressus, apostata factus, spiritu malignitatis armatus cœpisset rabidis dentibus fremere super nobiles sacerdotes & Francos, atque consentientibus sibi plurimis contra mandatum Dei recepisset locum honoris, sanctus ad eum Filibertus abiit, & prædicationis verba impendit. Cumque ei ille dare munera magna vellet, Vir Dei cuncta respuens, ait, apostatam esse eum, nec Christianum hominem cum eo participare debere, existimans, quod potuisset hoc facto per acumen ferri palmam martyrii obtinere. Sed servavit illum Dominus ad multorum profectum, qui per eum vocandi erant ad regnum cælorum.

[19] Fremens lupus rabidus animarum greges a suis rapi dentibus, [carceri mancipatur;] incitans quosdam urbis Rotomagensium clericos, cœpit discordiam ingerere, & malevola verba sancto Audoëno pontifici de Filiberto viro Dei incantare. Et quia dicente Apostolo, corrumpunt mores bonos colloquia mala, credens sanctus Audoënus clericorum colloquiis, virum Dei Filibertum, quem ante dilexerat nimium, retrudi jussit ergastulo, quod ille ingressus est cum gaudio. Dum organum ibidem decantaret Davidicum, multitudo murium, qui volandi retinent usum b, & ibidem erant congregati ad cumulum, Dei est fugata imperio, & locum illum sordidum & obscurum divina virtus convertit in odorem nectareum.

[20] Egressus de carcere per litteras beati Audoëni, adiit Ansoaldum c virum nobilem Pictavorum pontificem ob monasterii gratiam construendi, [sed inde liberatus, in Herio insula cœnobium exstruit,] quia multitudo hominum, qui per prædicationem illius ad Dominum confluebant, uno in loco capi non poterant. Illis itaque diebus in seculi potentia nimium fulgebat Ansoaldus, quem Vir Dei secreto corripuit, & multa ei ventura prædixit, quæ postea rei eventus probavit. Cognoscens igitur electus Dei sacer Ansoaldus Virum Dei Spiritu prophetiæ repletum, culmine sanctitatis erectum, in ejus se consilio commendavit ex integro, & sub Religionis norma episcopalem cœpit inclinare potentiam. Cumque eum vellet secum retinere in urbe, & sanctus Filibertus semper desideraret eremi vastitatem, largiente Domino, Herio d maris insula locavit cœnobium Ansoaldus opere & eleemosynæ largitate, Filibertus Religione, doctrina, opere & monachorum congerie: in quem locum de gemmato favo Gemetici divina mella perrexerunt cum animarum examine, quem Apostolicus vir Ansoaldus de rebus propriis ditavit muneribus magnis, acta commutatione villarum cum ecclesia Pictavensi.

[21] Interim cum sanctus Filibertus nec cum Ebroïno communionem jungere, nec in Neustriam redire vellet; [punitoque divinitus abbatiæ Gemeticensis invasore,] sanctus Audoënus cum in loco illius vellet abbatem constituere, & monachi fortissimi absque permissu Rectoris sui nullatenus ad consensum potuissent minis ac terroribus vel blanditiis flecti, ut ei debuissent aliquatenus consentire, & fidem, quam datam habebant, infringere; quidam miser homunculus, vocabulo Chrodobertus, cujus filium in seculo sanctus Filibertus de sacris susceperat fontibus, & ipse postea promissa obedientia, ejus exstiterat monachus, contra justitiæ modulum ipsum monasterium suscepit ad regendum. Eadem namque die damnationis ictu percussus in pede tantum est cruciatus acerbissima peste, ut illo vivente ossa de ipso deciderent, & miserabilem vitam miserrima morte consumeret. Sed cum in loco hujus Ragertrannus * archidiaconus fuisset a beato Audoëno antistite subrogatus, invento loco, Abricantinæ e ecclesiæ cathedræ est prælatus, atque Ebroïnus apostata interfectus f.

[22] Cœpit interim Spiritus sanctus beati Audoëni præcordia caritatis lampade inflammare in tantum, [in Normanniam redit,] ut ipse pro beato Filiberto missos dirigeret, quatenus in veræ pacis concordia se videre deberent. Quo facto, suum recepit cœnobium. Gratularur namque tota Neustria de tanti Viri præsentia, obvia monachorum turba cum laudibus & reliquiis est egressa, sicque Sanctum Dei infra proprii receperunt claustra monasterii. Cumque duo pariter sacerdotes inclyti, velut duo luminaria mundi, Audoënus & Filibertus convenissent in unum, veniam mutuo postulantes, invicem colla & manus exosculantes, ita conglutinati sunt in vinculo caritatis, ut numquam fuissent divisi a compage cordis. Ingressus est namque Gemeticum, anno peracto octavo, incipiente nono g; quod ita ante futurum a sancto prædictum fuerat Filiberto. Nam cum quidam infelix diaconatus officio fungens, crucem monasterii involutam argento asportasset in furto; cum incipiente die nono facinus fuisset inventum, Vir Dei quibus credidit, verbotenus dixit, quod tot annis ipsum monasterium sine pastore degeret, quod diebus crucis stigmata perdidisset.

[23] [& cum S. Audoëno reconciliatus,] Deinde cum firma caritas inter ipsum & domnum Audoënum persisteret, convenit, ut, ubi domnus Filibertus volebat, perseverare deberet, & in alio de suis monasteriis loco deputaret rectoris præsentiam, quia longinqui itineris spatio ipsa cœnobia inter se erant distantia. Conversante igitur illo Gemetico, ad visitandum Dei Famulum contigit advenire præsulem Ansoaldum; cumque simul conversarentur, nuntiatum est eis, quod quemdam monachum spiritus malignus vexaret. Cumque ingressi domum, in qua æger jacebat, pariter orationem fudissent, malignus hostis statim abscessit, & is, qui captus mente tenebatur, sanus remansit. Eodem igitur tempore princeps palatii, Warratto nomine, in Caltivo territorio oppidum tradidit ad monasterium virginum construendum, vocabulo Villare, ubi usque hodie Religionis norma fulget in loco h.

[24] [iterum revertitur in insulam Herium,] Regressus igitur Pictavo territorio ad supræscriptum pontificem Ansoaldum, magno receptus cum gaudio, perrexit Quinciaco i monasterio, quod & ipsum nobili est constructum in loco; unde isdem Sacer, veteribus deturbatis erroribus, ipsum impleverat monachis, ubi Christus jugiter per famulos collaudatur in Sanctis; ibique accepto consilio, unum de discipulis suis electum, Aicadrum k nomine, virum idoneum direxit Gemeticum, ut ipse pastorali officio subrogaretur in loco. Et licet mœrentes monachi de prioris Patris corporali absentia, tamen præsentes per gratiam Viri sancti impleverunt decreta, & eidem Aicadro promiserunt obedientiam. Sanctus autem Vir Dei eos veniens visitare, commonebat attentius, ut semper Religionis perseverarent in opere. Itaque commendans eos Domino, benedictione data, pace præmissa, Herium est reversus in insulam, & Quinciacum monasterium alteri de suis monachis tradidit ad regendum.

[25] Cumque Herio in insula demoraretur, quidam Frater vasto dolore dentium torquebatur; [ubi tres ægros subito sanat,] qui cum petisset ex fide aquam sibi dari, ubi Sancti pedes fuerant loti, mox ut aqua illa locum doloris tetigit, protinus in virtute Christi dentium dirus dolor recessit. Frater quidam ibidem dum febris incommodum sustineret, ad mensam sancti Patris accessit. Cumque Vir Dei paululum olei cum fragmento panis eidem porrexisset, præcepit verbo, ut amplius non ægrotaret: qui mox ut comedit buccellam panis cum oleo, repente sensit a Domino se sanum factum. Sed & alius Frater dum in coquina satageret, casu decidit, & brachium avulsum de suo loco, cum dolore surrexit. Sed cum pene deficeret usque ad mortem, adveniente Viro Dei, petiit, ut supra dolorem brachii crucis signaculum faceret. Tunc ille humilitatis gratia subtus casulam, qua erat indutus, contra brachium ægri vexillum crucis apposuit, & eum saluti pristinæ dicto citius reformavit.

[26] Dum Vir Dei claustra monasterii deambulans circuiret, [& in variis necessitatibus] cellarius monasterii, Sydonius nomine, ei studuit indicare, quod liquorem olei non haberet, unde in ecclesia lumen consuetum arderet. Interrogatus, si haberet aliquid olei, amplius non habere se dixit, quam mediam libram olei, quam propter hospites vel in usum illius tentaverat reservare. Sed Vir Dei præcipiens illud in lampadibus mitti, cœpit ei a Domino lumen olei ad totius anni spatium venturum promittere. Sed cum dies declinaret ad vesperam, nuntius de portu maris advenit, qui ei adesse navim cum oleo nuntiavit, quæ a Burdegalensi urbe veniens directa Servo Domini ab amicis, quadraginta modios ipsius deferebat liquoris: atque ita cum prophetiæ spiritu fœcundavit eum Deus oleo lætitiæ [cum] consortibus suis. Vice denique alia cum egeret pinguedine ad luminaria concinnanda, & a Domino peteret oratione assidua, ut ejus munere eorum suppleretur indigentia, mane facto, monachus veniens nuntiavit, quod magnum piscem mortuum, musculum l nomine, unda maris detulisset in littore, ex cujus carne triginta modios pinguedinis Fratres traxerunt in lumine.

[27] Sed alio tempore cum territorium Pictavense cœpisset gravis inedia angustiare, & Vir Dei solicitus de necessitate Fratrum attentius incumberet orationis studio, [singularem Dei providentiam experitur,] mane facto, multitudinem piscium, quos marsuppas m vocant, invenerunt in alveo, quæ ducentæ triginta & septem, recedente mari, remanserunt in sicco. Unde & per totum anni spatium Fratres habuerunt consolationis compendium, & plurima monasteria vel pauperes refectionis auxilium. Alio quoque tempore adventantes Brittones nautici juvencum monasterii subripuerunt in scelere furti, dumque vellent ad propria remeare, cœpit mare intumescere & ipsis periculum minari. Tunc quidam de nauticis sensus sani intelligentes, navigium culpa periclitari, solicite perscrutantes invenerunt corium & carnem pariter bovis, & revertentes, impellente vento ad insulam, cum reddidissent direpta, accepta indulgentia, fidelitate promissa, benedictione percepta, reversi sunt cum pace ad propria.

[28] [multisque claret signis,] Alio quoque tempore cum detinente vento naves Britannicæ morarentur in littore, nauticis periclitantibus fame, cum Vir Dei, pietate cogente, duo animalia & farinam vel panes præcepisset eis tribuere, orationem pro eis cum Fratribus faciens, obtento vento a Domino, in crastinum eis impetravit a Christo prosperum navigii cursum. Una dierum sedens cum Fratribus, Spiritu prophetiæ repletus ait eis: Vere, Fratres, Deo gratias agamus per omnia, quia cito nobis a partibus marinis advenient opportuna compendia. Nec multo post Scottorum navis diversis mercimoniis plena ad littus maris adfuit, quæ calceamenta ac vestimenta Fratribus larga copia ministravit.

[29] [& virtutibus, quæ hic summatim indicantur cum die ejus mortis.] Quid namque primum de eo dicatur, quid ultimum, non est nostræ parvitatis, explicare stylo, nisi illi Opifici summo, qui numerat multitudinem stellarum. Tanta erat in eo sagacitas, ut quidquid aliis prædicaret, ipse prius implere satageret. Erat enim pietate repletus, misericordia præditus, in prædicatione paratus, in intellectu profundus, discretus in jejuniis, colloquio amabilis, vigore fortis, per omnia hospitalis, captivorum redemptor, dolentium consolator, ecclesiarum constructor, abstinentiæ sectator. Non solum autem ille, sed etiam in exemplum illius multi. Ita fugiebat mendacium, tamquam mortale venenum. Castissimus, sobrius, in omni opere bono perfectus. Semper in ore illius Christus, semper in corde illius refulgebat Spiritus sanctus. Nam XIII Kalendas Septembris, flentibus populis, gaudentibus angelis, anima inclyti Sacerdotis de mundi ludibrio migravit ad Christum, perceptura a Domino palmam gloriæ in triumpho. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est, regnante Domino Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Licet Ebroïnus hoc loco depingatur tetris coloribus, tamen Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 670 num. 3, & 681 num. 62 famam ejus tueri conatur. Nos memoriam istius principis gravare nolumus; sed difficile videtur eum vindicare ab omnibus injustis persecutionibus, quibus sanctos viros afflixit, & quæ apud historicos fide dignos referuntur.

b Ex his adjunctis patet, illa animalia fuisse mures alatos, quos Latini vespertiliones vocant, eo quod vespere volare incipiant.

c Hujus episcopi Pictaviensis elogium vide in Gallia Christiana novissimæ editionis Col. & sequente, ubi dicitur adhuc anno 696 in illa cathedra sedisse.

d Descriptionem hujus insulæ § I Commentarii prævii ex Hadriano Valesio retulimus.

e Hic indicatur urbs Abrincensis Normanniæ, quæ sub archiepiscopo Rotomagensi cathedram episcopalem habet, & juxta limites Britanniæ Minoris in ora littorali Oceani Britannici sita est.

f Pagius hanc Ebroïni cædem anno Christi 681 affigit. Mabillonius ex Sigeberto tradit, Ebroïnum anno Christi 681 aut insequente interfectum esse.

g Nimirum reversus est in Neustriam anno peracto octavo, incipiente nono, postquam inde in Herium insulam secesserat.

h Montis-villare, vernacule Montivilliers, est insigne monialium Benedictinarum cœnobium in territorio Caltivo, id est, in tractu Caletensi, vulgo le pays de Caux, quod ibidem adhuc floret, ut Mabillonius hic in notis testatur.

i Monasterium istud incolis vulgo dictum saint Benoist de Quincy, non procul ab urbe Pictaviensi distat, & hactenus subsistit, ut laudatus Mabillonius ibidem notat.

k Mabillonius Seculo 2 Benedictino pag. 952 hunc abbatem titulo sancti donat, ejusque Vitam ibi edidit, & mortem ejus affigit diei 15 Septembris, quo Acta ipsius discuti poterunt.

l Musculus est genus piscis, qui moderamine caudæ dirigit iter balenæ, ne in scopulos impingat:est enim balena lusciosa & fere exoculata, quæ cum forte aliquo profectura est, indiget hoc pisce prævio, qui eam deducat, ut tradit Calepinus. At non capio, quomodo hic auctor piscem illum parvum vel pisciculum vocet, cum monachi ex ejus carne triginta modios pinguedinis traxerint, ut hoc loco dicitur.

m Nescio, quodnam genus piscium istud fuerit, nisi forte marsuppa sit idem piscis, qui ab aliquibus vocatur marzapan, & cujus figuram Ulysses Aldrovandus in Opere suo de piscibus lib. 1 cap. 5, sive pag. 32 exhibet.

* al. Ralientrannus & Rabentranus

TRANSLATIONES ET MIRACULA
Auctore Ermentario monacho, & teste oculato.

Filibertus abbas in Herio insula Galliæ (S.)

BHL Number: 6808, 6809

EX IMPRESSIS.

LIBER PRIMUS.

PRÆFATIO.

Cap. I.

Miracula, quæ omnipotens ac piissimus Deus ostendere dignatus est, cum corpus beatissimi Filiberti ab Herio oceani insula illum in locum transferretur, [Invacto Dei auxilio,] qui antiquo vocabulo Deas nuncupatur, scribere cupiens; necnon & illa, quæ in eodem loco cælitus acta coram positi vidimus, seu quæ a fidelibus veraciter relata cognovimus, pandere satagens; primo totis viribus ipsi omnipotenti ac piissimo supplico Domino, ut, qui tanta mirabiliter Confessoris sui meritis dignatus est demonstrare, dignetur etiam mihi ad ea explicanda sermonem conferre.

[2] Sed priusquam hæc aggrediar, operæ pretium fore credidi, [auctor in prologo explicat,] quid causæ exstiterit, ut ab eo loco, quem præ cæteris coluit, ubi etiam Deo animam, terræ corpus reddidit, transferri debuerit, intimarem Quod quamvis præsentibus pæne omnibus sit notum, propter eos tamen, qui futuri sunt, dicam, quia istius rei impedimentum Nortmannorum subitanei atque improvisi occursus fuere: qui cum ad præfatæ insulæ portum sæpius convolarent, eamque, utpote gens admodum effera, acerrime subinde devastarent; exemplum sui domini insulani secuti, elegerunt magis fugæ subsidium, quam quotidie proprium operiri exterminium; & hoc qualitate temporis exigente. Æstivo quippe tempore, quo navigandi arridet temperies; Deas monasterium, quod ob hoc fuerat constructum, petentes, hiemis tantummodo tempore Herium insulam repetebant. Tali namque discrimine monachis, ipsius videlicet loci incolis, eorumque familia laborantibus, cœperunt pericula addi periculis, & crebris Nortmannorum accessibus prædicti insulani non modo deterreri, verum etiam suorum damna perpeti, ac nimiis tribulationibus affligi.

[3] [quomodo propter incursiones Nortmannorum] Re enim vera, hoc quam maxime pertimescentes erant, ne beati Filiberti sepulcrum perfidi homines effoderent, & quæ intus invenissent, hac illacque dispergerent, vel potius in mare projicerent, quemadmodum in partibus Britanniæ de cujusdam sancti viri cineribus noscuntur egisse, sicut ab illis, qui hoc viderunt, & ab eorum gravissimo dominio fuga elapsi sunt, nobis relatum est. Enimvero quoniam persecutionem pax solet subsequi (Dominus enim non derelinquit sperantes in se, qui suis ait Discipulis: “Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi”) allegandum est tandem aliquando, quo fine vel tempore jam dicta insula a tanto Patrono exspoliata, & a generali sit habitatione monachorum derelicta. Nolo tamen mireris, cur persecutionem pacem subsequi dixerim. Nimirum non modica pax nobis esse videtur, quia tali in loco collocatum sanctissimum habetur corpus, ubi die noctuque sine barbarica infestatione Domino famulari suis conceditur servulis.

[4] [monachi & proceres corpus S. Filiberti] Anno igitur Incarnationis Domini ac Redemtoris nostri Jesu Christi octingentesimo trigesimo sexto, Indictione quarta decima, Ludovico vero gloriosissimo Imperatore vicesimo & tertio regni sui anno feliciter imperante, filiisque ejus Lothario Italiam, Pippino Aquitaniam, Ludovico quoque Noricam divina protegente clementia regentibus; Hilbodo etiam venerabili abbate gregem præfati confessoris Christi Filiberti, Domino favente, secundum regulam sancti Benedicti gubernante, cujus jussu ego, non dico operibus, sed etiam verbis omnium suorum infimus monachorum a, hæc narranda suscepi. Cum repentini atque intempestivi, veluti dictum est, Nortmannorum minime cessarent occursus, prædictus Pater Hilbodus, qui propter ipsam perfidam gentem in memorata insula castrum condiderat, una cum consilio Fratrum suorum regem adiit Pippinum, suggerens ejus celsitudini, quid super hoc decernere vellet.

[5] [ex insula Herio transferre decreverint.] Tunc vero gloriosus rex suique optimates (generale siquidem regni sui placitum b exsistebat) istiusmodi rem sollerti cura pertractantes, nequaquam ibi auxilium pugnandi assidue administrari posse repererunt; scilicet quia ipsa insula, ledonibus c maxime impedientibus, non semper accessibilis esse potest nostratibus, cum Nortmannis cunctis temporibus, quibus mare tranquillatur, inaccessibilis esse minime dignoscatur d. Sed elegerunt revera quod salubrius esse judicaverunt. Annuente quippe Pippino serenissimo rege, pari consensu omnes ferme Aquitaniæ provinciæ episcopi, abbates, Comites, cæterique fideles, qui illic adfuerunt, insuper & alii quamplures, qui hoc scire potuerunt, decreverunt multo melius fore, beati Filiberti corpus inde transferri debere, quam ibi derelinqui: quod effectum esse constat anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi supra scripto. Sed esto. Nunc ad ejus miracula digerenda stilum vertamus.

ANNOTATA.

a Mabillonius recte quidem anonymum Vitæ scriptorem ab Ermentario Translationum narratore distinguit; sed miror, quod in Observationibus præviis ad Vitam S. Filiberti num. 2, & in Annalibus Benedictinis tomo 1 pag. 571 num. 39 hunc Ermentarium appellet monachum Gemeticesem, cum ipse hoc loquendi modo satis clare innuat, se sub Hilbodo abbate monachum Heriensem fuisse.

b Scriptores medii ævi placita appellant conventus publicos, quibus ipsi reges sæpius intererant, & ubi de arduis regni negotiis tractabatur, ut Cangius in Glossario suo fusius explicat.

c Ledo & ledono est maris æstuatio, ut Mabilloniushoc loco interpretatur, & Cangius pluribus exemplis in Glossario auctiore demonstrat.

d Hæc periodus in Ms. nostro Belfortiano sic legitur: Quia videlicet ipsa insula Normannis, quoties mare tranquillum est, accessibilis esse dignoscitur.

CAPUT I.
Translatio sacri corporis ex insula Herio Ampennum, Varennas ac Palum, & miracula, quæ in his stationibus patrata sunt.

II.

Suffosso igitur septimo die Junii mensis sepulturæ loco cum ipso venerabili tumulo, [Sacro corpore Ampennam delato,] elevatur cum laudibus * sanctissimum corpus: ponitur in navi, circio a flante, cursu citissimo fertur ad portum, qui Furcæ b vocatur. Inde vero sacerdotum, levitarum, simul ac monachorum humeris elevatum ad Ampennum c suam defertur villam, atque in ecclesia collocatur. Interim fit populi concursus non modicus, gaudent omnes, vel scalam d, qua vehebatur, seu etiam linteum, quo tegebatur, se posse contingere. Credunt namque a qualibet infirmitate vexatos hujus Sancti meritis posse salvari: quos tamen expletio operis postea demonstravit spe sua non fuisse fraudatos. Rarus siquidem ad hujus Sancti suffragia plenus fide venit, & opem ex corde petivit, qui non sanus redierit.

III.

[7] Dominicus quipp ipsius Sancti servulus, cujus vires quartana febris ita extenuaverat, [quartana febri laborans,] ut vix baculo innitens incedere valeret, (laboraverat enim tali incommodo anno & dimidio) fideliter veniens ante sepulcrum procidit, precesque, prout potuit, fudit. Ibi quoque aliquantulum jacens surrexit, ac se sanitari restitutum confessus est. Statim enim, sicut ipse fatebatur, ut scalam, in qua cum sacratissimo pignore sepulcrum positum erat, attigit, sibi medicinam adesse omnimodis persensit; sicque incolumis remeavit ad propria, ut baculi adminiculo nullatenus indigeret.

IV.

[8] Accessit quoque quædam puella, Aigrada nomine, ejusdem Sancti famula, quæ dextri lateris pariter & cruris officio ita debilitata erat, [duæ puellæ paralyticæ,] ut nec iter rectum conficere, nec quidquam utilitatis agere posset. Sed non diutius dilata sanitate incolumitati restituitur pristinæ, lætaque recedit, gratias omnipotenti referens Domino ac sancto Filiberto, cujus interventu sospitatem meruisset.

V.

Cum etiam ad locum præfatum quædam quinquennis puella, quæ nec sedere, nec ambulare, veluti ejus ætas deposcebat, umquam poterat, humeris fuisset matris advecta, & ante sepulcrum projecta, oratione facta, sanitati est reddita. Primo etenim die hæc gesta sunt.

VI.

[9] Sequenti vero die curritur illuc undique ab omnibus, [vir cæcus,] coacervatur utriusque sexus vulgus innumerum. Adest inter reliquos cæcus quidam, Galdradus nomine, ex vico Gaurantio, annos fere quadraginta gerens ætatis, cui diuturna ægritudo & molestissima lippitudo per viginti spatia annorum lucis hujus subtraxerat visum. Is vero plenus fide veniens, ante sepulcrum sese prosternens, talia conquestus est: Scio me, piissime Deus, peccatis impedientibus, oculorum meorum lumine caruisse: quod tamen, Domme, tua virtute per hujus Sancti meritum credo iterum me posse recipere. Cumque hæc verba inter jacendum, cunctis audientibus, protulisset, atque subinde repeteret, baculum, quem gestare solebat, respicere cœpit, dicens: Gratias tibi ago, Domine, quia jam intueor baculum, cui solitus sum inniti, & qui me prior viam solet ingredi: ac paullatim putridus ab ejus oculis cruor effluens, clarum meruit recipere visum.

VII.

[10] Eadem namque die Baldoënus quidam nomine, dextri oculi lumine privatus, [aliique ægri] illuc adve niens, dixit, se in somnis vidisse virum sibi splendidissimum adsistere, ac se taliter commonere: Vade, ait, oratum ad beati Filiberti sepulcrum, & vino, quo tinctus fuerit ejus baculus, lava oculum tenebrosum; & statim visum recipies. Qui evigilans, gaudio repletus, mane facto, surgit quantocius, & illuc puerulo præeunte (non enim clare sinistro intuebatur ocello) cursim ducitur, atque ostiario, quod viderat, pandit. Nec mora; tingitur vino baculus, lavatur ex i pso oculus, redditur visus, glorificatur Deus in talibus.

VIII.

Sed dum hæc celebrantur, Andrudis quædam femina, annos circiter nata triginta, quæ dextrum brachium ita gerebat inutiliter, ut plus sibi esset oneri, quam honori; (non enim manum ad os mittere, nec se Crucis valebat munire signaculo; patiebatur quidem hoc multo exsistente tempore) accessit prope tumulum, prosternitur in orationem, perseverat diutissime in precibus; nec prius discedit, quam sospitate donetur. Lætatur ipsa pro reddita sanitate, gaudent omnes de tanti Viri meritis & Dei beneficio.

IX.

[11] Parvo siquidem temporis spatio decurso, (tertius namque advenerat dies) adfuit istic Dumnericus quidam nomine, [mirabiliter curantur.] febre laborans valida. Is cum orationem fudisset, & de vino, in quo ablutus beati Confessoris baculus fuerat, hausisset, statim febre fugata salus prosequitur expetita. Liberantur denique ab eodem typo * sub unius momenti articulo simili medicamine Morilona quædam femina, Siclitrudis & Sicliberta: liberatur ab eadem gravitudine Dominica quædam femina. Sed ut quid de frigoreticis paginam repleam, cum nullus febricitans accesserit, mox ut de supradicto vino bibit, qui non sospitatem meruerit? O immensa Dei bonitas, & gratuita pietas mirabilis in Sanctis, in te quoque multo magis mirabilis permanens! Præstas utique tam præclara beneficia, piissime Domine, non ut tibi aliquid addas, qui summe & solus bonus es, cum omnis plenitudo divinitatis in te habitet corporaliter; sed ut cunctis innotescat, quanti penes te sit meriti, qui tot in terris declaratur miraculis, & fiducialiter pro animæ erratibus ejus interventio flagitetur, cujus suffragio tot corporum ægrimoniæ curantur. Hæc in Ampenno coram omni qui aderat populo, divinitus sunt acta miracula.

X.

[12] Interea elevatur gratissimum onus humeris sacerdotum, [Dum corpus inde Varennas transfertur,] levitarum simul atque monachorum. Egreditur inde cum magnis laudibus, tenditur ad locum, qui Varennæ e vocatur, juxta quem fixis tentoriis noctem illam transegimus: sed antequam illuc perventum esset, quid in itinere actum sit, narrabo.

XI.

Cum ergo a prædicta villa Ampenno longius discessum esset a nobis, atque scalam cum tumulo humi deponentes, Officium sextæ horæ persolveremus; allatus est paternis humeris puerulus quinquennis, qui ex utero matris mutus profusus, sine voce quoque perseverabat: in quem cum omnes sub uno intenderent adspectu, Dei credentes precibus Confessoris almi auxilium advenire; vir venerabilis Hilbodus abbas manum apprehendens, interrogavit eum, utrum sciret, quis esset, qui in scala deferretur? Tunc ille respondens dixit: Scio. Et ille: Quis est? Ait & puer: Hic est dominus meus sanctus Filibertus. Sicque lingua soluta, quæ auditu didicerat, prout potuit, loqui cœpit; alia quoque, quibus imbuebatur, deinceps fari non desiit verba.

XII.

[13] Necdum miraculi hujus dignitas sparsim se vulgus per omne diffuderat, [muti & surdi,] cum mutus quidam triginta fere annorum se obtulit, qui ab ortu nativitatis sine voce permanens, tamen quæ alii loquebantur, intelligebat. Hic cum plus in aliorum precibus quam in suis fideret, sicut indiciis, quibus poterat, demonstrabat; suadetur ei, ut ante venerabile sepulcrum procidens, Dei misericordiam precibus sancti Confessoris sibi adfuturam deposceret. Tunc ille prosternens se humi, totisque viribus Domini pietatem, quia ore nequibat, corde, quod Deus magis approbat, aliquantisper flagitans, surrexit loquens & magnificans Deum.

XIII.

Hinc progressi cum jam iter maxima ex parte transmissum haberemus, iterum parumper requievimus. Sed non defuit illic Dei miraculum, quod meritis manifestaretur Confessoris sancti. Homunculus quidam rusticus septennem filium mutum ad manum trahebat, nomine Petrum. Timebat enim, ne in tam copiosa multitudine populi amitteret, quem sciebat, licet paternis clamoribus vocaretur, audire quidem & intelligere, respondere autem nequaquam posse. Hic cum oblatus fuisset coram omnibus, mox ut pallium, quo tegebatur sepulcrum, tetigit, locutionem meruit, quam numquam expertus fuerat. Hoc celebrato miraculo, abhinc quoque recedimus, & ad locum memoratum accedimus. Sed quæ ibi gesta ante solis occasum fuerunt, silenda non erunt.

XIV.

[14] Populis enim hinc inde ubertim confluentibus, atque catervatim ad celebritatem tantæ lætitiæ currentibus, [aliisque morbis afflicti sanantur,] quædam puella, nomine Mantia, manum gerens aridam, cum illuc venisset, & orationem fecisset, directis digitis, venis salubri humore adimpletis, vigore recuperato sospitati reddita est.

XV.

Advecta est deinde in vase, quod vannus f vulgo dicitur, quædam femina duplici damnata incommodo: incedere quippe non poterat, quia pede utroque contracta erat; jacere vero vel sedere, non sine magno ei concedebatur dolore, quia ulceribus plena exsistebat. Sed non frustrata recessit: Officium quidem gressuum recipere meruit, quamquam ulcera non statim omnia exsiccata fuerint; quam tamen non multo post tempore sanitatem plenissimam adeptam fuisse cognovimus.

XVI.

Adducitur post hæc puer decennis a matre sua miserabili sorte damnatus: morbum siquidem comitialem patiebatur. Hunc cum mater ante sepulcrum collocasset, volutari cœpit miserabiliter ac spumare, nimiisque angustiis discruciari; sed tamen non discessit, priusquam Dei bonitas sancti Confessoris interventu eum sanitati restituisset.

XVII.

[15] His ita patratis, noctem, ut supra dictum est, transmittentes, [& in loco, qui Palus dicitur,] cum aurora tenebras cælo depulisset, sole jam altius adscendente, choris psallentium præeuntibus, atque universo agmine subsequente, tendimus ire ad locum receptioni præparatum, qui Palus g nuncupatur: ibi namque tentoria fixa erant. Cumque illuc pervenissemus, deponitur ibidem tumulus cum gratissimo pignore. Verumtamen antea se sol oceani mergere nequivit in undas, quoad hæc miracula, quæ subduntur, ostensa fuissent. Puer namque quidam, nomine Ebresanius, sinistram manum otiose gestans (quippe cum nullum sibi præstaret servitium; erat enim debilitate multata) huc adductus cum fuisset, prope venerandum recubans diu tumulum, manu restaurata, gaudens discessit.

XVIII.

Necnon & alius puer annos natus quatuor, cujus sinistrum genu natura contractum ediderat, statim ut parentum fide ibi fuit projectus, gressum promeruit, & ut tali concedebatur ætati, insciæ utpote incedendi, ambulare cœpit.

XIX.

Simili modo puella quædam tertium adimplens ætatis annum, fide parentum, eadem exuitur debilitate. Et quia ipsa gratias Deo agere nescit, glorificatur ab omnibus Dei omnipotentis pietas, quia in sexu atque ætate parvula, talia Confessoris sui patescunt insignia.

XX.

[16] Inter hæc advehitur humeris hominum in quodam vasculo, [&grotis opem Sancti implorantibus] quod corbes h dicitur, quædam femina Hiltrudis nomine, annorum circiter triginta, cujus genua ita retro concussis calcaneis obriguerant, suffraginibus i conclusis, ut nullum posset conficere vestigium. Ponitur nihilominus ipso in loco; sed citius opem meritis obtinuit Confessoris. Cum magno siquidem dolore & plurimo ejulatu directa, corbem egrediens, non tardat propriis actutum incedere plantis, quæ aliorum advecta fuerat humeris.

XXI.

Ponitur ergo præfato in loco a suis necessariis Bernefredus quidam nomine, annos natus triginta & novem, qui longo tempore duobus privabatur corporis sensibus: sermonem quippe loqui non valebat, & elocutum non audiebat. Hic vero diu prope venerabilem recubans tumulum, meritis Sancti, ac fide propinquorum vel necessariorum surgit, tandem locutione recepta, glorificans Deum: qui interrogatus, an audiret, optime se audire professus est.

XXII.

[17] Dadenus quidam nomine dextrum genu ita habens subtractum, ut pes ejus terram non posset contingere, duobus in ascellis baculis suppositis, Confessoris almi petivit auxilium. Qui mox ut scalam tetigit, [similia beneficia conferuntur.] poplite directo, sine baculi subsidio inde remeavit cum gaudio.

XXIII.

Quædam etiam femina dirum sustinens dentium dolorem, accessit ad eumdem locum, atque scalam, ut aliquid doloris recederet, osculari cœpit, furtoque fideli inter osculandum excidit sibi ex ipsa aliquam particulam. Cumque ex ea dentes, in quibus ampliorem sedem dolor sibi vindicabat, tetigisset, confestim omnis dolor deficiens recessit ab ea.

XXIV.

Ista incolumitate donata, alia perinde femina affatim avida salutis se ingerit, annorum ferme quinquaginta, quæ, ut dicebatur, numquam erecta solem adspicere quiverat; sed ut tunc, sic semper inclinata incesserat: sed hæc procul dubio Dei pietate non est fraudata. Meritis quippe Confessoris almi illico, ut scalam tetigit, erigitur, & discussa deformitate, exoptatam adepta est incolumitatem.

ANNOTATA.

a Circius est ventus occidentalis, qui Galliam Narbonensem maxime infestat, ut veteres Latini scriptores testantur. Sed apud auctores mediæ ætatis interdum pro alio vento usurpatur, ut in Glossario Cangiano fusius videre est.

b Novissimus auctor Gallus Historiæ Trenorciensis part. 1 pag. 32 fatetur, portum Furcæ jam nobis esse ignotum; sed ibidem pag. 35 in notis suspicatur, portum illum non longe distare ab oppido, quod nunc vernacule Beauvoir vocatur, & quod in mappis geographicis non procul ab insula Herio apparet.

c Laudatus auctor ibidem in notis putat, villam Ampennum hodiedum esse ipsum oppidum vulgo dictum Beauvoir, ubi est Prioratus S. Filiberti pertinens ad abbatiam Trenorciensem.

d Ermentarius hic & deinceps per scalam intelligit feretrum, quo sacrum corpus ferebatur, ut notavit Mabillonius, & ex sensu patet.

e Varinnæ vel Varennæ fuit secunda sacri corporis statio, qui locus inter Ampennum & Palumsitus est, ita tamen, ut huic ultimo sit propinquior. Unde memoratus Historiæ Trenorciensis editor conjicit, hanc stationem convenire pago, qui nunc vernacule Bois de Cene appellatur, & qui sex milliaribus ab Ampenno sive Beauvoir, & tribus aut quatuor a Palo distat.

f Vannus, Gallice van, est ventilabrum seu instrumentum passim notum, quo rustici frumentum a paleis purgant.

g Supradictus auctor novissimæ Historiæ Trenorciensis contendit, hunc locum Paulus non Palus appellandum esse. Quidquid sit de hoc nomine Latino, quod etiam Palus in apographo nostro Belfortii scribitur, pagus iste nunc vernacule dictus Paux sex milliaribus a Deensi monasterio distat.

h Corbes hoc loco significat vas ex viminibus textum, quod Galli vernacule corbeille appellant.

i Suffraginibus hic significantur nervi vel articuli, ut Mabillonius in margine notavit.

* al. gaudio

* id est febri

CAPUT II.
Miracula, quæ facta sunt, postquam corpus ejusdem Sancti in monasterio Deensi collocatum fuit.

XXV.

Tum denique sole Oceano ruente, nocte decursa, [Cum corpus sancti hujus abbatis] aurora diem porrigente, discessum est istinc, & ad Deas a monasterium properatum est. Igitur cum monasterium ingressi fuissemus, atque in medio ecclesiæ, quæ est instar crucis constructa, scalam cum sacro tumulo, in quo sanctissimum corpus habebatur, deposuissemus; turbis undique confluentibus, atque ingredi cupientibus, inseruit se illis quidam latrunculus, qui præterita nocte fasciolam b cujusdam furto subducens, in sinu gestabat absconditam. Is vero mixtim cum cæteris ingredi tentans ecclesiam, fit turbis mirabile spectaculum. In ipso siquidem introitu ecclesiæ ita immobilis constitit, acsi fixus humi exsisteret. Qui tamen nihil loqui valens, adstantibus cunctis & mirantibus, absconditum in sinu furtum cœpit ostendere, quo mox abstracto, loquendi usum & introëundi ecclesiam officium recepit; confessione quoque data, ac voto facto, ut numquam furtim aliquid deinceps adquireret, remeavit ad propria.

XXVI.

[19] Missarum denique officiis celebratis, orationibus Fidelium ex voto adimpletis, [in monasterio Deensi collocatum esset,] cum gratiarum actione partim ad sua pergunt, partim usque in crastinum ibidem permanent. Inter quos quidam cæcus, Andreas nomine, remanens, sancti Confessoris petivit suffragium: petivit, non dubitavit, & spes sua non eum fefellit. Ipso quippe die illuminari meruit, & jucundus inde recedit.

XXVII.

Detinebatur quoque istic a parentibus quidam puerulus, cujus pes dexter usu gradiendi carebat: poplite namque contracto, pes a terra alius suspendebatur. Sed diutius ante sepulcrum jacens, sine parentum adjutorio vel baculi supplemento, qui venerat contractus, abscessit directus.

XXVIII.

[20] Hæc ita dum aguntur, & Herbidilica c tellus tanto se gaudet illustrari patrono, sparsim se longe lateque talis fama diffundit, [eo accurrum plures persone] & multorum incolas locorum ad sancti Filiberti suffragia expetenda sollicitat. Quibus nec sufficit, ut sani tantummodo pro animarum commissis intercessionem hujus Sancti flagitent; sed quicumque corporis infirmitate aliquem prægravatum habet, illuc studet quolibet perducere ingenio. Videres namque quosdam uno pede, duobus in aliis * fustibus appositis, illuc tendere; quosdam scamella d manibus tenentes quibusdam saltibus festinare; aliquos carrucis, corbeculis, sellis gestatoriis atque scalis advehi; equis quoque nonnullos deferri mutos, surdos, cæcos, variisque oppressos languoribus simul concurrere; qui tamen fideliter expetentes sospitatem, celeriter sanabantur, sicuti cum ad eorum ordinem ventum fuerit, narratum ire curabimus.

XXIX.

Interdum e venerandum sepulcrum cum sacratissimo pignore de scala deponitur, & in dextro cornu ecclesiæ, quæ (sicut diximus) in modum crucis constructa est, collocatur, atque in sinistro latere ecclesiæ scala ipsa appenditur. Non enim ad sepulturam capiendam fundamenta ipsius ecclesiæ apprime jacta fuerant; sed postea a prædicto Hilbodo venerabili abbate, pariete primæ frontis disjecto, & quidquid altitudinis est crucis funditus everso atque copiose extenso, locus sepulturæ mirifice est transvolutus, tribus perinde absidis f circumcirca adjectis. Hæc de ecclesiæ adjectione dicta sint. Sed redeamus, parumper, unde dicessimus.

XXX.

[21] Non magno quoque evoluto temporis curriculo, curritur undique versum ab omnibus; [utriusque sexus,] curritur, inquam, certatim ad hujus Sancti limina ab omni sexu, omni gradu, omnique ætate. Dubitatur, utrum femineus sexus cum ceteris Fidelibus admitti debeat, neche, utpote cujus frequentatio, postquam monachi ibi habitare cœperant, nulla omnino exstitisset. Decerniturque saniori consilio, quatenus accessus eis communis tribuatur usque ad expletionem unius anni, id est, a festivitate ipsius Sancti, quæ vigesimo mensis Augusti die celebratur, usque ad eamdem vertente anno festivitatem; atque ita contributum est.

XXXI.

Cumque a diversis partibus veniens copiosa adfuisset populi multitudo, delatus est a parentibus quidam puer mutus, & claudus annorum circiter quatuor, qui meritis Confessoris almi ipso, quo advectus est, die ambulare cœpit; sequenti vero die locutionem promeruit.

XXXII.

Nec imparem eadem die consecutus est medelam quidam vir, Deodatus nomine: hic nempe vigesimum ætatis complens annum, claudus omnimodis perseverabat; sed aliquamdiu orationi precibusque vacans gressum recepit, sanusque regreditur.

XXXIII.

[22] His etenim diebus quædam femina multis cæca ac debili manu permanens annis, [quævariis morbis] cum ad limina sancti Confessoris se deduci a domesticis expetisset, atque illuc pervenisset, diebus quatuor vel quinque orationibus incumbens, non est a suo privata desiderio: lumine quippe recepto, debilitate fugata, incolumis domum reversa est.

XXXIV.

Alia quoque nobilis femina, quantum sæculi dignitas postulat, sanguinis fluxum patiens, Sancti hujus suffragia cum magno quæsivit desiderio, non satis longe a fide illius euangelicæ mulieris (sicut credimus) distans: Illa enim, Si tetigero tantum vestimenti Christi fimbriam, intra se, salva ero, dicebat; ista vero tantæ fidei ardore flagrabat, ut si scalam, in qua sanctissimum corpus vectum, vel linteum, quo tectum fuerat, contingere potuisset, e vestigio sanitas sequeretur. Quæ simul ut ecclesiam introivit, longius a sepulcro in orationem sese prosternens, ac diutissime meritis sancti Confessoris Domini misericordiam sibi opitulari implorans, humore restricto superfluo, sospitatem adepta est.

XXXV.

Duæ quoque mulieres ob difficultatem partus letaliter periclitantes, petierunt a viris suis se ad Sancti hujus limina deferri; qui vota mulierum complentes, tendunt una cum illis illuc pergere; quarum una, antequam monasterium intrasset, partu absolvitur; altera vero cum basilicam intrasset, & orationem fudisset, surgit quantocius, & celeriter egreditur; vixque forinsecam monasterii potuit contingere portam, usquequo enixa esset puerulum. Sicque officium humanæ naturæ complentes, & in dolore parturientes, periculo tamen ereptæ, reddunt Deo gratiarum actiones, magnificantes merita sancti Confessoris.

XXXVI.

[23] Quidam etiam Hildebrannus nomine, annorum fere viginti, graviter claudicans, plaustro se imponi jussit, ac sancti Confessoris auxilium expetere studuit; [& incommodis laborantes,] ad cujus cum pervenisset limina, ibique duobus vel tribus diebus in precibus perseverans, Domini misericordiam exoraret, gressum recepit, domumque actutum reversus, gravius claudicare cœpit (quippe qui utriusque pedis gressu caruit) iterumque allatus sanitati restituitur; qui celeriter regrediens privatur pedum officio, demumque revectus sanatur. Incolumitate vero donatus, jam non audet discedere, permanet proculdubio in sancti Confessoris servitio. Et quia ex ingenuis procreatus erat parentibus, tradit se ex toto atque devotat tam egregio Patrono, cujus se credidit meritis salvatum. Tum denique post aliquot dies licentia a Patre monasterii ad propria remeandi accepta, sanus deinceps permansit.

XXXVII.

Ex Durio namque vico quædam mulier adoratum veniens ad sancti basilicam Confessoris, filiam suam, quæ cæcitate damnata erat, secum adducere curavit, excubansque ibi aliquamdiu, remeavit cum filia ita, ut venerat, cæca. Cumque iter ageret, horaque cibum capiendi advenisset, in acceptione potus, & invocatione Domini, meritis sancti Filiberti illuminata est. Sicque cum magno revertitur gaudio, gratias omnipotentis Dei misericordiæ referens, meritaque beatissimi Confessoris collaudans.

XXXVIII.

Alia vero femina ex villa Borginno, asello advecta, pluribus nota, multo tempore incedere non valens, cum precem suam ante venerandum fudisset tumulum, incolumitate recepta, propriis reversa est pedibus.

XXXIX.

Necnon anus quædam duodecim annis paralytica degens ex vico Ansionno g advehitur, & oratione facta illico sanitati redditur.

XL.

[24] Infra terminum denique Ratinsim h quidam vir triennio gravi ægritudine laborans, [implorata Sancti ope,] ita viribus exhaustus erat, ut nec cum baculo aliorsum incedere posset. Hic autem cum de ligno scalæ jam dictæ aliquid accepisset (quicumque enim aliquam sibi particulam ex ea excidere poterat, ob reverentiam & amorem ipsius Sancti secum ferebat) idque cum summo honore & reverentia osculatus fuisset, mox se, omni depulsa infirmitate, convaluisse persensit. Crastina die quippe adveniente, lecto spreto, indutus vestimentis, pedetentim ad sacra limina visitanda ocius ire acceleravit.

XLI.

Nec minori deprimebatur valetudine infra præfatum terminum quædam sancti Martini femina, cui cum istius scalæ lignum a fidelibus deferentibus oblatum fuisset, ut saltem exemplo supradicti hominis aliquid meritis Confessoris convalesceret, eique suasum esset, ut cum maximo honore illud veneraretur; tunc illa tantam Confessoris almi reverentiam parvipendens, ipsam particulam ligni accepit, atque in ignem projecit. Non tamen quod contemtim vel potius despective gessit, sine divina ultione pertulit. Neque enim citius illud lignum in ignem cecidit, quam ipsius miserabilis feminæ oculus dexter in eumdem ignem, naturalem locum relinquens, prosiliret. Quod cum ab iterum venientibus illius loci hominibus relatum fuisset, non admodum credebatur, quousque tandem ipse, de cujus beneficio ipsa erat femina, venit, vir valde nobilis, veritatique studens potius, quam vanæ verbositati, & ita factum fuisse confirmavit.

XLII.

[25] Sed neque silentio comprimi debet, quin palam fiat illud præclarum miraculum, quod per hujus scalæ lignum declaratum constat fuisse. Est namque villa quædam non nimia a monasterio distans longitudine, [per intercessionem ipsius] quam cum ob incuriam cujusdam succendere ignis cœpisset, & spatiantibus flammis huc illucque diffunderetur incendium; ventum est ad quamdam mansiunculam, in qua aliquid de ipso habebatur ligno. Sed cum pars ipsius ædiculæ combusta esset, continuo ut ad columnam, in qua appensum erat, flamma vorax pervenit; ita in sese retorquens, totum incendium obtorpuit, ut nec scintilla quidem deinceps appareret. Hoc denique cum longius personuisset, omnes qui de ipso scalæ ligno aliquid habebant, ad monasterium detulerunt, sciscitantes, quid de ipso facere deberent: non enim audebant tam venerabile lignum sine sui veneratione habere. Quibus responsum est, ut vel in ecclesiis sibi propinquis, in quibus die noctuque Dei Officium celebratur, collocarent; vel etiam unde acceperant, restituerent: quod ita factum est.

XLIII.

[26] Nec multo post contigit sane venisse ex villa Longado ad suffragia sancti Confessoris poscenda, [sanitati restituuntur,] quamdam feminam cæcam, sancti ac beatissimi Hilarii famulam, quæ loca Sanctorum subinde visitans, quatuor (sicut ipsa fatebatur) vicibus fuerat illuminata, & totidem cæcata. Venit nempe ea, ut dictum est, de causa, ut lumen mereretur accipere. Accepit tamen miseratione Christi, sed inter redeundum cæcatur in via. Iterum revertitur & illuminatur. Suadetur interim ei a nonnullis, ut confessionem ex toto corde cuilibet daret sacerdoti, ne forte lumen oculorum tenebræ impedirent animæ. Illa vero miserabilis, hoc consilio spreto saluberrimo, in hæc verba ultra quam decuerat, stomachando prorupit dicens, quod sanctus Filibertus sibi illuderet, ac jocunde se exerceret. Hoc dicto obmutuit, sicque sine sermone triduo vivens, propter fores monasterii vitam finivit.

XLIV.

[27] Jam quidem aliquod temporis spatium intercesserat, & ecce diversarum urbium diversorumque locorum populus ad istius Sancti patrocinia flagitanda catervatim confluens, [famaque miraculorum percrebrescente,] effecerat pæne innumerabilem utriusque sexus turbam. Ingrediuntur ecclesiam vicissim, ingerit se cum primum introëuntibus quædam paralytica femina, utpote cui summa incumbebat necessitas (septem denique annis hujusmodi patiebatur incommoditatem) quæ mox ut ante non incassum procidit sepulcrum, Domini supplicans pietati, quidquid infirmitatis erat, discessit, & cunctis, qui aderant, mirantibus, incolumis recessit.

XLV.

Egreditur prorsus ex tanta multitudine post paullulum quidam non modicæ fidei homo, cui per biennium loquendi usus denegabatur, manusque ejus dextera vel pes arefacti erant, ac ei, qui cuncta novit, qui etiam corda respicit universorum, suppliciter non supervacue supplicans, meritis sancti Viri sibi opitulatum iri profusa deposcebat ex corde intimo prece; cujus fidem & devotionem respiciens Dei pietas, Confessoris almi meritis opem tribuit indigenti, sermonem reddens, manum gressumque restaurans.

XLVI.

Isto incolumitati restituto, oblata est ex Namnetico i territorio quædam femina, cujus dextra pars corporis ita omnino debilitabatur, ut nec incedere, vel aliquid utilitatis posset gerere. Quæ Domini largissimam miserationem supplici corde implorans, sospitatem adepta, læta regressa est.

XLVII.

[28] Advehitur interim equo quidam utroque pede claudus, [etiam ex remotioribus locis eo adducuntur] qui decimum annum sine gressu transigens, undecimum identidem attingebat. Hic cum ecclesiam sancti Confessoris a longe vidisset, equum quantocius descendit, ac partim pedibus, partim quoque manibus humo repens, prout tali concessum erat cursori, cursim ante sepulcrum veniens, totis viribus Dei omnipotentis interventu sancti Viri petebat adjutorium. Denique cum ab oratione surgere vellet, manuque dextera cancellos apprehendisset, quibus sustentatus levius surgeret, statim Confessoris obtentu erigitur sanus, lætusque de ecclesia egreditur.

XLVIII.

Dum vero tam præclaris miraculis sancti Confessoris merita mundo panduntur, & largissima Dei bonitas in talibus veneratur, colitur, adoratur, magnificatur; Namnetis civitas ostendit se non esse usquequaque ab omni labe immunem. Mittit quippe ad hujus Sancti limina quemdam virum vinculis devinctum, gravi onere depressum, dæmonio plenum: sed nec ab hujusmodi peste fuganda merita almi Confessoris cessare noverunt. Custodiunt namque miserabilem virum propinqui & noti, qui eum adduxerant: velit, nolit, studet parsimoniæ: legitur super eum exorcismus, fit oratio ad Deum pro illo; facessunt insidiæ inimici, liberatur a diabolico furore; redditur ecclesiæ, sociatur fideli catervæ: refert Deo laudes, agit gratias sancto Confessori, cujus prece se credit liberatum: permanet ibi aliquot diebus, discedit sanus.

XLIX.

[29] Adducuntur postmodum pari modo energumeni nonnulli, quorum nomina vel loca, quæ memoriæ occurrant, [energumeni aliique male affecti,] submittere maluimus. Horum namque primus ex Ansionno Pictaviensi vico adducitur; secundus ex sancti Martini Vertavensis k monasterio; tertius ex monasteriolo Verna l, Datbertus nomine: quinto ordinis loco duæ viduæ mulieres ex Namnetico adducuntur territorio, quarum una Dominica vocabatur; alterius nomen excidit. Sexto quoque quædam femina ex villa Cavannis. Isti denique multis modis furentes, utpote qui malignis agitabantur spiritibus, atque prope sepulcrum vel limina ecclesiæ excubantes, jejuniis atque abstinentiæ licet inviti operam dantes; tandem meritis sancti Confessoris Dei pietate respecti, omni infestatione immundorum spirituum expulsa, pristinum sensum recipientes, incolumes ad propria omnes laudantes Deum redierunt.

L.

Qualiter etiam infra memoratum terminum Ratinsim quædam mulier amentiam incurrerit, pandendum est. Quadam namque die domum suam egrediens, intus remansit solus filius suus parvulus: cui ne forte, quemadmodum facile tali solet accidere ætati, ploratus insurgeret, datum est ei, nescio ovum fuerit, an pomum. Eratque in eadem domo vas capiens modium, vel eo amplius, aqua plenum. Quod cum adiisset puerulus, cecidit intro quod manu tenebat. At ille ingerens se, nescius periculi, plus quam debuisset, laxante gressu evolvitur in aquam, & moritur. Mater vero post paullulum reversa, puerum sæpius inclamans, hac illacque discurrens, mox ut exanime corpusculum invenit, corruit; & impos mentis effecta, sensu excessit. Sed ad limina hujus Sancti, viro suo faciente, perducta, pietate Dei meritisque sancti Confessoris recuperationem meruit.

LI.

[30] Pictavis m denique, populosa civitas, non patitur esse libera, quin se profiteatur habere, quod non sit sanitatis. [& optatam salutem impetrant.] Transmittit quoque & ipsa virum insanum Martinum nomine, impotem mentis effectum, omni sanitate destitutum, dæmone repletum. Sed nec in hunc Dei bonitas tarda fuit. Tertio quippe, postquam illuc venit, die expleto, sanus effectus est, lætusque rediit glorificans Deum.

LII.

Sed & illud memorabor *, quemadmodum istuc adductus ex propinquo loco quidam hujus gravissimæ pestis plenus, cum litteras non didicerit, in basilica sancti Confessoris laudes cecinerit. Dominica namque aderat dies, & signum ad officium primæ diei horæ persolvendum fuerat pulsatum. Tunc ille miser in ecclesiam ductus, cœpit miserabiliter furere; sed paulisper quiescens, cum hymnus ejusdem horæ caneretur; ita ceteris altius ipsum hymnum canere cœpit, acsi ab ineunte ætate litteras vel hymnum didicisset. Necnon & quosdam versus psalmorum similiter cantabat, quasi litteras sciret. Qui vero hæc legerit, propter quod immundus spiritus talia per os ejus protulerit, facile perpendere poterit. Nimirum non ideo cecinit, quod Dei officium curaret, sed Dei officio intentos impediret; suatim * n agens semper bonos impedire, & a veritatis via avertere cupiens.

ANNOTATA.

a Monasterium Deense situm est in regione Herbidilica, de qua postmodum agemus, illudque recentiores monasterium S. Filiberti dixerunt, & a grandi lacu vicino vernacule saint Filibert de Grand-lieu cognominarunt, ut Valesius in Notitia Galliarum pag. 245 testatur.

b Quid sit proprie fasciola, disputatur in Glossario Cangiano, quod consuli potest, cum parum hic ad rem nostram faciat, qualem rem fur ille subduxerit.

c Herbidilicaterra, quæ etiam vocatur pagus vel Comitatus Herbatilicus, & interdum Herbatilicensis, vernacule le comte d' Herbauge aut Arbauge in confinio Nannetensi & Pictaviensi jacet, ut apud Valesium in Notitia Galliarum pag. 245 fusius refertur.

d Scamellum vel Scamnellum plerumque usurpaturinstrumento, cui manibus innituntur ii, qui facultate gradiendi destituti genibus reptant, ut variis exemplis ad hanc vocem in Glossario Cangiano ostenditur.

e Interdum hic sumitur pro interea, ut sensus indicat, & Mabillonius in margine exponit.

f Absis vel absida, Græce ἀψὶς, apud veteres auctores proprie fornicem vel quamlibet structuram arcuatam & concameratam significat. Sed apud scriptores medii ævi accipitur pro parte interiori ædis sacræ, in qua altare collocari solet, & alias habet significationes, quæ in auctiore Cangii Glossario ad hanc vocem videri possunt.

g Teste Mabillonio, alibi scribitur Ansinono; sed ille præfert lectionem Ansionno; quo quidem nomine significatur locus, in quo situm est monasterium sancti Jovini in provincia Pictaviensi, quod antiquitus Ansion dicebatur, ut ex infra dicendis confirmabitur.

h Pagus Ratinsis vel Ratiatensis situs est in finibus Pictaviensis territorii, Ligeri amne distinctus a Britannia Armorica, cui tamen tribuitur. Nunc titulo Ducatus gaudet, & vernacule le Duche de Raiz vel Retz appellatur, ut apudValesium in Notitia Galliarum pag. 465 & sequente legi potest.

i Namneticum vel Nannetense territorium; vulgo le Nantois, in Britannia Armorica seu Minori situm ac satis notum est.

k Monasterium Vertavense, vulgo Vertou, in diœcesi Nannetensi conditum est a sancto Martino abbate, cujus Vitam & miracula Mabillonius Seculo primo Benedictino pag. 371 & sequentibus edidit. Nunc est Præpositura subjecta cœnobio Ansionnensi S. Jovini, de quo superius littera g egimus.

l In apographo nostro Belfortiano pro monasteriolo Verna legitur monasterio Louverne. Nescio, utra lectio sit præferenda: nam neque Vernense neque Louvernense cœnobium hactenus invenire potui.

m Pictavis, Pictavia, Pictavium, vulgo Poictiers, est urbs Galliæ & Pictaviensis provinciæ caput, episcopalis sub archiepiscopo Burdegalensi. Sed imposterum tam notas & celebres Galliæ civitates & regiones non explicabo.

n Suatim agere, ut hic legitur, apud veteresquosdam scriptores significat more suis agere. Sed videtur præferenda lectio Chiffletii nostri, quæ pro suatim agens habet satagens, ut in margine notatum est.

* Ms. Belfort. memorabo

* Chiffl.satagens

* forsan alis id est, axillis

CAPUT III.
Alia miracula, quæ in eodem monasterio coram reliquiis Sancti contigerunt.

LIII.

Advenerat nempe alma dies, in qua annua festivitas beatissimi Confessoris de ejus depositione tertio-decimo Kalendarum Septembrium celebratur, [In annua Sancti festivitate] & se ad ejus sollemnitatem populus congregaverat copiosus. Sed ut tanta festivitas gloriosior fieret, adornatur etiam miraculis, quæ breviter annotata subduntur. Dumfrada namque quædam femina in scala delata, antequam ad ecclesiam usque esset advecta, de scala prosiliens, non clauda, sicut prius erat ex utero materno, sed libero gressu sanctum adiit sepulcrum, fusisque orationibus, populo mirante, sana rediit domum.

LIV.

Anus quædam de Quavasio * Pictavensi vico, debilis manibus multis vivens temporibus, damna manuum eadem die meruit recuperare.

LV.

Necnon claudus quidam in vicino commanens monasterii, annorum fere duodecim, ambulandi officium percepit.

LVI.

Alius vero claudus ex Andegavæ a regione, suras cruribus a nativitate appositas habens, vixque duobus scamellis quibusdam repens saltibus, eodem fere momento incolumitati redditur, cunctisque stupentibus in tantis sancti Confessoris meritis, ab omnibus Deus glorificatur.

LVII.

Similiter quidam Betto nomine, de Namnetico advectus ex villa Provingaria, pede contractus utroque, coram omni plebe directus sanus abscessit.

LVIII.

[32] Peractis siquidem Missarum sollemniis, quædam femina Britanniæ oriunda in partibus, [cæci, muti,] nomine Romeda *, quæ triginta annos sine luce transegerat, non parva exspectante populi multitudine, lumen recipere meruit.

LIX.

Dicatur insuper, quod semina quædam sancti Martini allata fuerit, nomine Resta, omni compage membrorum debilitata, atque contractione nervorum obligata, quæ tamen optatis potita est votis, sana denique rediit, licet valde miserrima venerit.

LX.

Ad hanc quoque festivitatem Dodolenis femina a nativitate muta, (annorum quippe erat triginta) cum dominam suam ire conspexisset, in hujusmodi post eam verba prorupit: Domina, domina, clamans, exspecta me, dixit: tecum enim ibo ad festivitatem domni ac sanctissimi Filiberti. In talibus etenim verbis sermonis officium accipiens, ad jam dictam festivitatem lætanter properare sategit, & quo modo loquelam accepisset, omnibus innotuit.

LXI.

Quid vero in quodam puero istius Sancti meritis factum sit, non est silendum. In Marga namque ipsius Sancti villula, femina quædam filium pariens, in hujus mundi lucem sine luce profuderat oculorum. Sed cum ad hanc festivitatem eum cœpisset deferre, continuo ut domum suam exivit, pueruli oculi aperti sunt, vidensque ad sacra limina delatus est, præbuitque omnibus se contuentibus de tali facto non modicum tripudium.

LXII.

[33] Non post multos autem dies festivitatis transactæ, [mulier contracta] quemadmodum advecta atque sanata fuerit ex Cenomannico territorio quædam femina, Rainildis nomine, cui diuturna ægritudo facultatem recte ambulandi subtraxerat, manumque debilitaverat, gibbusque prævalidus dorsum ejus occupans infeliciter incurvaverat, ita ut cælum respicere non posset, sed in modum quadrupedis animantis, sicut pedibus, ita quoque in eundo manibus utebatur, narrare gratum habui. Hæc namque Sanctorum loca sæpius frequentaverat, ut sanari mereretur: sed tamen adipisci sanitatem nondum merita fuerat. Admonita est tandem aliquando in somnis, sicut ipsa testata est, ut si sospes vellet fieri, beati Filiberti patrocinia expetere satageret. Evigilans vero illa valde gavisa de tam optato responso, una cum filio suo, Rainario nomine, annorum fere undecim, qui de matre debili debilis processerat, navim conscendit, cursuque veloci, Sarta b fluvio agente, Meduanæ c amnem ingreditur, qui graviore impetu currente Ligeris d descendit in alveum, & usque ad optatum portum, qui Retiatus edicitur, distans a monasterio octo milliariis, celeriter decucurrit. Tum mater cum filio navim relinquens, plaustrum adscendit, & ad desiderata limina se perduci exposcit. Sed cum a monasterio non plus quam milliario distaret & dimidio, præfatus filius ejus de plaustro se projiciens, qui utroque pede contractus erat, tramite nititur recto incedere, & sine ullius adjutorio cœptum perficit iter.

[34] Mater vero hæc cernens plus fit avida salutis, creditque se non esse a Domini misericordia destituendam. [vel paralytica,] Perducta vero ad limina desiderata, ingreditur sancti Confessoris basilicam; fusisque precibus, collocat se sub supradicta scala, atque sopore imminente obdormit. Cumque somnum caperet, visum est ei, quod sanctus ad se venisset Filibertus, & percutiens gibbum ejus excitasset eam. In hac denique visione expergefacta, cœpit ab ore & naribus ejus sanguis non guttatim tantum, sed copiose profluere: quæ nihil aliud inter hæc, nisi, Sancte Filiberte, clamabat, adjuva. Celebrabatur namque tunc vespertinum officium, quo expleto, sciscitatur ab ea, quid sibi esset, vel cur ita basilicam clamoribus repleret. Illa vero hanc se visionem intuitam fuisse, adserens surrexit, non absque magno dolore ab illo, in quo jacebat, loco directa, & ad venerandum ducitur sepulcrum: omnique ademta deformitate, incolumitatem consecuta est. Permansit denique postmodum propter forinsecam monasterii portam aliquot diebus cum filio suo, nolens locum relinquere, in quo a Domini fuerat misericordia visitata, & precibus sancti Confessoris sanitati restituta.

LXIII.

[35] His etiam diebus ex Redonico f populi maxima veniens multitudo, [aliique variis morbis oppressi sanantur,] adduxit ad Sancti limina puellam quamdam, quam uterus matris mutam protulerat. Sed ut merita hujus sancti viri declararentur, ac devotio comitantis populi magis magisque exardesceret, inter veniendum soluta est lingua puellæ, & recte loqui cœpit. Cumque ecclesiam ingressa fuisset, orationem dominicam, quam numquam loquendo dixerat, ordinatim dixit glorificans Deum.

LXIV.

Nec taceri debet, quod ex eodem loco quædam femina, Salatia nomine, contracta fuit advecta, & sanitatem recepit.

LXV.

Pandi quoque debet, quia puella quædam officio utriusque manus carens, hujus Sancti meritis recuperationem meruerit.

LXVI.

Per idem vero tempus Aldetrudis quædam femina de Constantino adveniens, annos nata triginta, incola loci, qui Duo-Gemelli g vocitatur, ante sanctum sepulcrum crebris precibus Domini deposcebat auxilium: erat quippe cæca, & a transeuntibus alimoniæ stipendium accipiens, exinde victitabat. Hæc nempe ostiatim excubans, ac die noctuque interventionem hujus Sancti implorans, illuminari meruit, quia pulsare non cessavit; quæ postea atrium ecclesiæ scopis crebrius emundans, aliquibus diebus ibidem permansit, ac demum gaudens discessit.

LXVII.

Sed cur taceam, quod plurimis notum esse constat? Quædam namque femina hydropica hujus Sancti quæsivit patrocinia. Sed cum de vino, in quo beati viri baculus dilutus fuerat, bibisset, omni tumore represso sana efficitur.

LXVIII.

Expertus est pari modo hanc medicinam quidam puer hydropicus, cujusdam viri nobilis filius, qui ex ipso potatus vino, a parte quoque vocatus, ab eodem liberatus est humore mort fero.

LXIX.

[36] Volvitur interea annus, & populi pæne innumeri ad hujus Sancti confluunt festivitatem. [& duo propter furtum] Adest copiosus sexus femineus, gaudens de tanto Patrono, dolensque de sui ingressus prohibitione. Celebrantur interim Missarum sollemnia, ostenduntur Dei miracula. Ratbertus quidam nomine, pede claudus utroque, interventu sancti Confessoris coram omni dirigitur populi frequentia, & suis gratulatur pedibus incedere, qui remigio brachiorum duo manibus gerens scamella, illuc advenerat admodum confectus.

LXX.

Dominicus perinde quidam nomine, dextro claudicans genu, contractione enodata, plurimo exspectante populo, gressum recepit.

LXXI.

Est quoque eadem die tertium sancti viri meritis ostensum miraculum, quod silentio haud tegi nequaquam debet. Currentibus namque, sicut dictum est, ad basilicam Confessoris viris & mulieribus, nocte antequam ad monasterium perventum esset, furata est quædam femina fasciam sociæ suæ: sed nihil inde timoris habens, cum ceteris ecclesiam petivit. Missarum laudibus expletis, duobus etiam supradictis miraculis patratis, reverti parant omnes ad propria. Jungitur quoque ista suo comitatui, ac tentat regredi. quæ, cum ad pontem, qui ad monasterium venientibus super fluvium Bedoniam h transitum præbet, pervenisset, retro corruit. Stupentibus qui aderant, surrexit; iterumque incedere volens, retrorsum cecidit. Tunc interrogata a suis domesticis, ne forte aliquod facinus absconditum haberet, unde Deum implacatum contra se faceret; confessa est, penes se furtum haberi. At viri magis hinc solliciti revertuntur, ducentes eam ad monasterium. Innotescit hoc apud omnes, redduntur ab omnibus Deo laudes, qui meritis Confessoris almi occulta ita facit esse manifesta. Post hæc illa, confessione ex corde data, pœnitentia accepta, remeavit ad propria.

LXXII.

[37] Accessu vero feminarum prohibito, figitur crux in signum longiuscule a forinseca monasterii porta, [& irreverentiam puniuntur.] quousque uterque sexus admitti debeat, causa scilicet negotii, quia ibidem nundinæ exercentur, in quibus quid quadam die acciderit, dicam. Plebeia namque multitudo oratum ad sacrum venerat sepulcrum, votisque completis, reverti cupiebat. Tunc unus e turba tabernam ingressus est, ut sibi vinum emeret. Venumdabatur enim, nisi fallor, illis diebus sextarius vini uno denario. Emptor vero nonnisi dimidium sextarium emere volebat: sed integrum, non dimidium habebat denarium. Convenit autem inter illos, ut venditor integrum acciperet denarium, & daret emptori unum dimidium denarium, & vini dimidium sextarium. Sed qui vendebat, non bene suo intendens negotio, sextarium vini, & dimidium dedit denarium. Emptor namque hæc considerans, noluit innotescere venditori; sed abiens ad prandium, vinum cum suis ebibit. At ille, qui damnum patiebatur, in semet reversus, intellexit, se plus vini quam debuerat, dedisse, insuper & pretium reddidisse: qui parumper exspectans, revertitur idem vir cum ipso dimidio denario, postulans pro eo iterum sibi vinum dari. Tunc ille, qui proximo in negotio deceptus fuerat; Bene, ait, tibi jocaris, amice; non enim tuum, sed meum adfers: tulisti quippe meum & vinum & pretium. At ille cœpit cum juramento affirmare, non nisi suum detulisse, atque ad ultimum tali se vinculo nullo cogente devinxit: Non placeat, ait, beatissimo Filiberto, si verum est, quod in me dicis, ut hinc mecum vinum, quod bibi, deferam. Nec mora, vix citius hoc dicere potuit, quam cum dedecore, quod injuste potaverat, coram omnibus rejiceret; potu siquidem vacuatus, dimidium reddidit denarium, & confusus abscessit. Perpendant hinc, qui nomen omnipotentis Dei in vanum assumunt, quid mereantur, cum sancti Confessoris nomen tanti valuerit.

ANNOTATA.

a Andegavensis vel Andegava regio, vulgo l' Anjou, quæ sæpius Andecava appellatur, a Septemtrione Cenomanensi provincia, ab Occidente Britannia Minori, a Meridie Pictaviensi, & ab Oriente Turonensi provincia terminatur.

b Sarta est fluvius, qui in limite Normanniæ oritur, & per Andegavensem provinciam fluens, ibi Lædum amnem recipit, & paulo post exonerat se in aliud flumen, quod jam indicabimus.

c Meduana, Gallice la Mayenne, vel la Mayne, post varios cursus paulo supra Andegavum auctus Sarta & Lædo, una leuca infra urbemin Ligerim se exonerat.

d Ligeris est famosus Galliæ fluvius, qui post cursum ducentarum leucarum, ex quibus per centum sexaginta sex navigabilis est, tandem se in mare Aquitanicum exonerat.

e Valesius in Notitia Galliarum pag. 466 suspicatur, portum Retiatus hic sumi pro Ratiatus, ac denominari a vico Ratiatensi, de quo supra dictum est.

f Redones vel Rheodones est urbs nota Britanniæ Minoris, vernacule Rennes, a quo verosimiliter hic territorium Redonicum denominatur.

g Hoc loco S. Martinus Vertavensis monasterium condidit, ut Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 562 num. 13 & sequente tradit.

h Bedonia vulgo la Baulogne est fluvius ille, ex quo Ludovicus imperator anno 819 aquam deducere permisit Arnulfo abbati, ut patet ex diplomate istius imperatoris, quod apud Chiffletium nostrum in Probationibus Historiæ Trenorciensis pag. 191 legitur.

* Chiffl. Cucviaco

* Chiffl. Romedo

CAPUT IV.
Reliqua beneficia, quæ ibidem ægris & afflictis per intercessionem hujus Sancti collata sunt.

LXXIII.

Tempore quoque currente, ac populis, qui jam hujus Sancti limina visitaverant, [Patrocinio hujus Sancti invocato,] iterum ea frequentantibus, aliisque, qui nondum illuc venerant, convenientibus, quæ digna memoratu gesta sunt, non videntur sileri. Ex territorio namque Turonensi Theodoricus quidam nomine, genua contractus, ut Dei opem, beato Filiberto patrocinante, mereretur, ad ejus basilicam in carruca devehitur; qui aliquantisper propter ostium excubans basilicæ, non frustra præstolatus est auxilium. Genibus quidem restauratis, vehiculo contempto, sanus recessit.

LXXIV.

Puer etiam quidam septennis, Ragambertus nomine, lippitudinem oculorum cum nimio perferens dolore, istius Sancti obtentu gavisus est, se & dolore caruisse luminum, & clarissimum recepisse visum.

LXXV.

[39] Quidam denique cæcus per idem tempus, Genocher nomine, [cæcus illuminatur,] Britannia oriundus, quemadmodum illuminatus sit, dicam. Cum enim ejus visus aggravari & quadam crassitudinis albugine obtegi cœpisset, petivit a domino suo, ut sibi liceret sancti Confessoris expetere suffragium; nec tamen impetravit. Detinetur in servitio solito, denegatur ei aditus: cæcatur interim uno oculo. Supplicat iterum crudeli domino, deprecaturque eum humillime, quatenus sibi licentiam eundi ad jam dicta limina daret; eoque negante, sicut unum, ita quoque oculum amisit alterum, fitque omnino cæcus. Tunc dominus ejus, cum nil servitii ex eo posset extorquere, (non enim quid gereret, videre poterat) dedit ei licentiam. At ille quoquo modo potuit, exoptata adivit limina. Qui Domini misericordiam meritis almi Confessoris diutius præstolans, tertio postquam illuc venit die illuminari meruit, & nihil læsionis habens oculorum, qui cæcus venerat, videns abscessit.

LXXVI.

[40] Ex Blesensi prorsus confinio quidam vir, mutus pariter & claudus, tantarum fama virtutum longius volitante, devehitur ad tam eximii Patroni limina, [& plures viri ac feminæ] fidei tantam habens constantiam, sicut ipse postea confessus est, ut si ad venerandum deferri mereretur sepulcrum, claudicatione actutum careret, locutionemque reciperet; quod ita rei probavit eventus: delatus namque illuc cum fuisset, quia verbis non poterat, Deum corde ac fide implorans, intercessionemque hujus Sancti medullitus flagitans, gressum simul & loquelam recipere meruit.

LXXVII.

Quidam namque rusticus quadam in villa quinto-decimo a monasterio distante milliario commanens, suum perdiderat bovem. Quem per diversa requirens loca, & minime reperiens, candelam fecit, eamque ad Sancti referens sepulcrum accendit, ac questu lacrymabili sanctum cœpit Filibertum deprecari, ut amissum sibi restitueret bovem. Agit hoc diutius, & ut frustratus non discederet, imponit etiam super sepulcrum cuppam a argenti fusilem pondo viginti denariorum b. Post hæc inde egreditur, & ante forinsecam monasterii portam invenit bovem, quem quærebat, erroneum, gerentem in cornibus funem, cum quo subductus fuerat. Tunc Deo gratias agens, sanctoque Confessori supplicans, recepit animal suum, reduxitque ad nota præsepia.

LXXVIII.

[41] Homuncio quidam ex confinio Namnetici territorii, [in diversis necessitatibus] basilicam sancti Viri invisere cupiens, pervenit usque ad ripam Ligeris: navi quoque inventa, quæ flumen transitura erat, petivit a gubernatore, ut sibi transitum præberet. Gubernator vero, quia pauperculus, unde naulum daret, non habebat; spretis ejus precibus fune soluto, cum ultra tendere certat, jam jamque medium fluminis transmissus esset; subito obstupefactus, gubernaculo amisso obtorpuit; navisque ita immobilis, remige inaniter laborante, perstitit, acsi in arida, non in flumine, posita videretur. Tunc viri, qui in navi erant, in semet reversi, arbitrati sunt, se propter adspernationem pauperis talia pati. Quocirca celeriter quasi navi sponte currente, unde digressi fuerant, revertentes, jubent homunculum navim conscendere, atque cursu citissimo supradictum transeunt fluvium. Assumens autem pauperculum gubernator ipsius navis, ad optatum deduxit locum, & quod sibi propter ipsius pauperis adspernationem accidisset, innotuit. Iste est sanitati redditus, typo quippe laborabat quartano c: ille vero orationibus peractis, quem exhaustum gravi adduxerat morbo, sanum reduxit, transque ripam posuit jam dicti fluminis.

LXXIX.

[42] Quomodo quidam Marinus nomine, vel quali commercio gressum recepit, [& infirmitatibus] celandum non est. Quindecim siquidem annis absque incessu recubans, sextum-decimum perinde adoriebatur. Audiens vero tardius quam oportuerat; vel si audierat, surda, ut dici solet, aure transierat tot Confessoris præclara insignia; cereum jubet fieri, atque ad sanctum sepulcrum deferri mandat. Sed gestator cerei vix dimidium * confecerat milliarium, cum iste levius se sensit habere; paullatimque vigore redeunte, omni debilitate vel contractione explosa, incolumitatem adeptus est. Postea vero Dominum adoraturus, suoque Interventori gratias redditurus, ad monasterium sanus venit, notum faciens, qualiter virtus divina meritis Confessoris almi ei sanitatem attribuerat.

LXXX.

Quadam autem die quædam femina in supra memorata villa Boginno, quæ parvo a monasterio separatur spatio, ignem domi accendens, suam occupavit flamma ædiculam: quæ cum nullum virorum haberet adjutorium; ut se adjuvaret, sanctum Filibertum cœpit invocare. Tunc flamma ab ejus convulsa ædicula, vicinas apprehendit arbores, atque in sese, materieri non nocens, reflectitur moribunda, domusque inusta permansit. Egit hoc nimirum invocatio nominis tam gloriosissimi Viri, & fides pauperculæ mulieris.

LXXXI.

[43] Ex plebeia namque manu vir quidam diuturno ægrotans tempore, [auxilium ejus experiuntur.] jussit se suo imponi plaustro, & ad hujus Sancti limina devehi; qui cum allatus fuisset, & aliquibus diebus in precibus perseveraret, atque ostiatim die noctuque excubaret, nocte quadam, cum se sopori dedisset, vidit sibi quasi sanctum adsistere Filibertum, duos boves aurea habentes cornua sibi porrigentem ac dicentem: Accipe, o homo, istos boves, & jungens eos ad plaustrum tuum; vade sanus in domum tuam. Cumque intuitus esset visum, post paullulum sopore discusso evigilans, sanum se, sicut multis exoptaverat diebus, invenit, Deoque gratias agens narravit, qualiter visionem cernens sanus effectus fuerat.

LXXXII.

[44] Eodem vero tempore contigit a partibus Britanniæ, [Nautæ Britanni,] naves ad jam dictum portum, qui Furce vocatur, negotiandi gratia devenisse. Sed inter negotiandum viri tantum unius navis, gubernatore nesciente, partim furando, partim emendo, & hoc cleptim *, ex plumbo beati Confessoris, quod in ipso portu custodiebatur, quodque etiam propter Nortmannos a sæpe dicta insula elatum fuerat, non modicam subripuerunt partem. Negotio quippe expleto, cupiunt reverti; sed vento cessante secundo, detinentur quinque diebus. Sexto denique adveniente die, subsolano * leniter flante, funibus solutis parant iter aggredi, navibusque in altum deductis adveniunt, velint, nolint, ad nostræ insulæ portum, qui Concha nuncupatur; jactisque anchoris vento quiescente consistunt. Demorantur nihilominus istic novem dies. Dantur vero eis ab insulanis, quæ necessaria erant ad comedendum vel bibendum, veluti alienigenis. Non enim ex suo comedere poterant commercio: annonam quippe non attulerant; sed sal tantum deferebant.

[45] [qui plumbum ad Sanctum spectans furati fuerant,] Decimo autem die, sole oriente, subsolanus pariter consurgit. Nautæ vero gaudentes sublevant cornua antennarum, dantque carbasa vento. Cumque longius a terra separati fuissent, subsolano cessante, ab austro africo ad quamdam Britanniæ insulam, cui Bafus nomen inditum est, deportantur: ibique, quia prosperum flatum non merentur, diebus septem detinentur, & hoc merito. Si enim recordati fuissent, quid illi Britanni, qui adhuc beato Filiberto in carne vivente juvencum furati sunt, fuerunt perpessi, numquam eum, qui cum Christo modo in cælis (beatum dico Filibertum) regnat, minus posse, vel minoris meriti esse putassent. Et si hoc verecundiæ fuit, vel furti impudentia prohibuit, seu etiam (quod verisimile esse potest) numquam istud miraculum referri audierant, saltem memorari debuerant, qualiter quadam vice aliis Britannis, qui nimiæ famis tabescebant inopia, oratione sua ac Fratrum suorum ventum redeundi ad propria a Domino impetraverit.

[46] [tempestate jactantur,] Morantur præterea, sicut dictum est, in Bafo insula septem diebus. Octavo autem die, flatu surgente secundo, credunt se mari, cumque vento uberiore impellente, cursu celerrimo spumigeros montes sulcante carina, altius naves sese extollerent, ostenditur eis non tantum mirabile, quantum terribile signum. Proreta namque, qui in prima erat navi, iter subsequentium observans navium, ne in arenas inciderent; cernit repente equitem adversum se tria gerentem spicula, cum tanto impetu ac tanta potentia equo emisso currere, ut omnes perimendi vel etiam demergendi habere videretur potestatem: quem nullum alium nisi Sanctum credidit esse Filibertum. Hoc quoque impetu facto, proreta tantum, qui furti erat conscius, intuente, disparuit eques, atque subsolano compresso, circio spirante revertuntur ad littus Bafi insulæ, unde discesserant. Nautis vero animo consternatis, & quid agerent nescientibus; (nullus quippe furtum, nisi tantum, qui illud perpetraverant, sciebant) eadem nocte beatus Filibertus cuidam viro in ipsa insula, qui multo contractus permanebat tempore, apparens in somnis; Surge, ait, o juvenis, in nomine Domini sanus esto, & vade; dic illis Britannis, quia meum plumbum, quod furati sunt, deferre secum non debent: & hoc illis in veritate dixeris, quia quousque reddatur illud, flatum prosperum habere, patriamque adire non poterunt.

[47] Dato denique die surgere homo a lectulo festinat, [donec ablata restituunt;] sed veluti inscius ambulandi, gressu titubante, baculo tamen suffultus, pergit ad ecclesiam ipsius insulæ, & visum, quod viderat, presbytero illic commanenti innotescit. Aufertur omnis scrupuli dubitatio, ut nihil obstet ita credi, præsertim cum claudus sanus effectus talia referret. Pergit itaque cum presbytero, qui sanus effectus fuerat, ad naves Britannorum: dat sacerdos eis sermonem prædicationis, intimatur de furto in eorum navibus absconso. Mora posthabita, scrutantur omnium naves, inveniuntur apud unam quam plures plumbi crustæ: redduntur presbytero, dant Britones confessionem, agentes facti pœnitudinem. Redditur eis ventus, redeunt ad diu optata litora. Presbyter vero ille crustas plumbi in fusiles vertens massas, ab ipsa insula navibus portum nostrum adeuntibus transmittere curavit, & qualiter sancti Confessoris merita in contracto ostensa fuerint, narrari jussit. De Britannis vero ita se res habet.

[48] Per idem denique tempus Gertrannus quidam nomine, superius memoratæ atque directæ Hiltrudis germanus nativitate, [& aliis ipsius clientibus,] germanusque debilitate, diutius circa hujus Sancti basilicæ ostia excubans, nihil sospitatis apprehendere quiverat. Cum autem dies majoris immineret Litaniæ, & se strato collocasset; calore irruente prævalido, ita totis cœpit ardere membris, acsi propemodum in frixorio detineretur: transegit quocumque potuit modo noctem taliter cruciatus, sed cum solis jubar mundum reddidisset cunctis conspicuum, surrexit a lectulo directus, & eadem die, sicuti Ecclesiæ mos est, crucis vexilla prosecutus fuit, atque deinceps incolumis permansit.

LXXXIII.

[49] Nec ab re fore reor, si referam, qualiter infra sæpe dictum terminum Ratinsim quidam vir commanens, [qui hunc Sanctum pie invocaverant,] periculum evaserit mortis. Fuerat igitur ab amicis vocatus ad prandium. Cumque grande convivium esset paratum, & diversi deliciarum cibi fuissent allati, non defuit etiam piscium copia. Et quia oceani littus inhabitabant, allata sunt multorum genera piscium, inter quæ offertur lupus marinus; quem cum aviditis sumit, utpote piscem, licet nomine abhorreat, affatim delectabilem; una aristarum d, quæ ejus eminent dorso, gutturi inhæsit vorantis, qui ob nimium pudorem veluti homo graridævæ ætatis noluit suæ gravitudinis quemquam esse conscium. Surgens denique gutture a mensa vulneratus, suam properat ad domum: quod non dicam alicui, sed nec suæ innotescit conjugi. Transeunt dies quatuor vel quinque, intumescit guttur. Appropinquat septimus, denegatur cibo potuique aditus, sed nec sic cuiquam, quid sibi inesset mali, pandit.

[50] [conferuntur mira beneficia,] Octava vero die equum festinus adscendit, & se ad hujus Sancti confert suffragium. Sed quia vesperi ad monasterium pervenit, hospitatur nocte illa juxta primam monasterii portam. Cumque signum ad nocturnum sonuisset officium, evigilans ille, sine ullo excreationis strepitu vel tussis impulsu, aristam super suam jacere persensit linguam; quam accipiens, omnibus qui aderant ostendit, & qualiter ejus gutturi hæserat, vel quot diebus ibi fuerat, gratulabundus innotuit. Cujus acutissima productio tantum longitudinis habebat, quantum medius medici e articulus in virili potest manu prætendi. Concessit proculdubio divina pietas tali in facto suo glorioso militi, quod se per Prophetam facturum esse pollicitus fuerat, ut antequam invocaretur, adforet non deprecanti.

[51] [quæ etiam narrator ipse percepit.] His itaque breviter digestis, non quod miracula defecerint, finem facimus loquendi; sed quia multiplicia exstant, & beatissimi Filiberti nondum transpositum est corpus. Ideo sequenti adnectenda sunt operi, sive quæ nostris diebus, exceptis suprascriptis, seu etiam nonnulla, quæ olim sicut ab antiquis, quæ nullo tenentur scripto, referuntur miracula; necnon insuper ea, quæ in ejus transpositione Domini pietas dignabitur, sicut credimus, operari. Supplico præterea omnibus, qui hæc forsitan, non propter almi Confessoris amorem lecturi sunt, ut ejus precibus apud piissimi Domini misericordiam peccaminum meorum veniam impetraturi precentur, cujus meritis me novi tertio tertianis & semel quartanis liberatum typis, Domino Jesu Christo pro nobis nato atque in carne passo præstante, qui cum Patre & Spiritu-sancto vivit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Per cupam vel cuppam argenti fusilem hoc loco videtur intelligi calix argenteus, ut Mabillonius in indice suo onomastico explicat, quamvis eadem vox in Glossario Cangiano etiam alias significationes habeat.

b Denarius est genus monetæ, cujus valorem hic determinare non possumus, cum propter multiplicem denariorum speciem ac crebram mutationem non fuerit fixus, ut in auctiore Cangii Glossario explicatur.

c Ex hac phrasi liquet, typum pro febri usurpari, cum hic homo dicatur typo quartano, id est febri quartana laborasse.

d Arista pro ossiculo vel spina piscium usurpatur in auctiore Cangii Glossario, & forte deducitur a voce Gallica areste, quæ eamdem rem significat.

e Chiffletius & ultimus editor Historiæ Trenorciensis pro medici legunt impudici. Verum utraque hæc lectio conciliari non potest, nisi pro articulo digiti medici legendum sit medii: nam medius digitus etiam infamis & impudicus appellatur, ut in Calepino videre est. Digitus autem medicus, qui minimo vel auriculari proximus est, differt a digito medio, quemadmodum claro exemplo in Actis S. Arnulsi Suessionensis episcopi tomo III Augusti pag. 256 & 257 demonstratur.

* al. unum

* id est furtim

* id est vento orientali

LIBER SECUNDUS.

PRÆFATIO.

Qui virtutum insignia, præclaraque miracula in præcedente libello, [Auctor in prologo monet, corpus S. Filiberti] quem de beati Filiberti virtutibus, etsi minus digne, ut debui, prout tamen tunc temporis poteram, composui, & in sequenti pollicitus fueram ea, quæ supererant, seu etiam quæ divina dedisset virtus, me scripturum; cogor non tam miracula, (pro dolor!) quam pæne cunctorum occidentalium regnorum pandere ærumnosa discrimina. Non enim seriem rationis rite conservare poterit oratio, nisi temporum fuerint protelationes relatæ. Neque vero Hildoino a, qui dudum obiit b, sicut pollicitus fueram; sed cuilibet scire cupienti ista scribuntur. Cum enim Redemptoris omnium Christi Incarnationis DCCC & tricesimus sextus volveretur annus, paxque Ludovico imperante aliquantula arrideret, atque immensis populorum gaudiis translatio jam dicti Confessoris, sicuti digestum est, celeberrime ab omnibus honoraretur, veneraretur, glorificaretur; non multo post, duobus scilicet semis annis decursis, præfatus moritur Imperator c, parique emenso spatio, Nortmannorum naves sexag. * sept. d repentino Ligeris ingrediuntur alveum cursu. Namnetum capiunt civitatem; episcopum, clerumque cum maxima populi multitudine in ore gladii trucidant; quod vero restat, captivitati dedunt.

[53] Porro successor regni Ludovici imperatoris Carolus exstiterat, [propter iteratas Normannorum incursiones,] qui aula in regia nutriebatur, quando supra scripti ejus fratres, suo quisque (Lotharius videlicet & Ludovicus, Pippino ante patrem mortuo) potiebantur regno. Sed quia brevitati in talibus studendum est, (non enim idcirco id aggressi sumus, ut gesta potius silenda vel deflenda, quam miracula sancti Confessoris referantur) fit primo inter supra scriptos discordia fratres, tunc demum inter regni primores. Deinde insurgunt fratres juniores, Ludovicus & Carolus in Lotharium seniorem fratrem. Conglobantur horribilia bella veluti intestina: cedit victoria lugubris atque miserabilis junioribus fratribus: illorum discordia addit vires extraneis. Relinquitur fas, pergitur per nefas; deseritur custodia littorum maris Oceani: cessant bella extrinsecus, grassantur intrinsecus; augetur numerus navium, crescit innumerabilis numerus Nortmannorum: fiunt passim Christianorum strages, deprædationes, vastationes, incensiones, sicuti, quamdiu seculum stabit, manifestis patebit indiciis. Capiuntur, quascumque adeunt, civitates, nemine resistente: capitur Burdegalensium, Petrocorium, Santonum, Lemovicensium, Egolisma, atque Tolosa civitas: Andecavensium, Turonensium perinde, & Aurelianensium civitates pessumdantur. Asportantur Sanctorum cineres quamplurimum, fit pæne illud, quod per Prophetam Dominus minatur: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ. Fugimus & nos in locum, qui Conaldus e vocatur, in territorio Andecavensi, super alveum Ligeris, quem Carolus jam dictus rex gloriosus, propter imminens periculum, antequam Andecavis caperetur, nobis dederat ob causam refugii, corpore beati Filiberti adhuc in monasterio, quod Deas dicitur, relicto, quamvis a Nortmannis incenso. Non enim adhuc Herbidilica tellus a tanto exspoliari patiebatur patrono, quamdiu pars aliqua ibi commorari poterat monachorum.

[54] [quæ ex dissidio principum Francorum indies augebantur,] Deinde post aliquantulos annos innumerabilis pæne multitudo navium Nortmannorum ingreditur Sequanam fluvium. Nihil enim illis in partibus minus grassatur malum. Invadunt Rotomagensium civitatem, populantur, incendunt: Parisiorum perinde, Belvacensium, atque Melduorum capiunt civitates, necnon Melidunensium devastant castellum: capitur Carnotis: Ebroïcas populantur; atque Bajocas, reliquasque undique secus civitates invadunt. Nullus pæne locus, nullum intactum remanet monasterium: omnes fugam arripiunt. Rarus est, qui dicat: State, state, resistite, pugnate pro patria, liberis & gente. Sicque torpentes, atque invicem dissidentes, quod defendere debuerant armis, tributis redimunt, ac Christianorum pessumdatur regnum. Hispanias insuper adeunt, Rhodanum intrant fluvium, Italiam populantur.

[55] [tandem ex monasterio Deensi Conaldum translatum fuisse.] Dum vero tanta ubique domestica & peregrina desæviunt bella, Incarnationis Christi octingentesimus & quinquagesimus septimus de fluxerat annus. Et quia spes aliqua remeandi ad propria, quæ tamen cassa probatur adhuc esse, nobis inerat, cum huc atque illuc diversis hospitaremur fugitando in locis, corpus beati, sicut dictum est, Filiberti in proprio derelictum erat solo: quia malis ubique grassantibus, nullum certum obtinere poteramus securitatis locum. Sed cum nullum alicubi vel aliunde præberetur refugium, non ferentes, quin nobiscum quaquaversum circumferretur sanctissimum corpus, de ipsis prope Nortmannorum manibus rapitur potius cleptim, quam transfertur festivis cum laudibus, atque in memorato, qui Conaldus dicitur, collocatur loco; ita tamen, ut cum necessitas incumberet, transferri aliorsum potuisset. Quod factum esse constat anno dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo secundo; quando de Conaldo motum, ad Mesciacum f suam est villam translatum. Ubi quanta gloriosis ejus meritis miracula claruerunt, cum ea, quæ in fine præcedentis libelli superesse diximus, scripta fuerint, subsequenter adnotata clarescent. Sed quia nec persecutio cessat paganorum, nec volubilitas stare novit temporis, mihique momentaneis minuuntur soles decursibus, jam tempus resque exigit, ut pandantur.

ANNOTATA.

a De hoc abbate San-Dionysiano, cui Ermentarius priorem suum librum dedicavit, in Commentario prævio § 2 egimus.

b Quidam mortem hujus abbatis anno Christi 840 affigunt; alii vero eam usque ad annum 842 differunt, ut refertur in Historia Gallicæ abbatiæ San-Dionysianæ pag. 80, quæ Parisiiis anno 1706 impressa est. Cum igitur Ermentarius hunc secundum librum scripserit anno Christi 863, quemadmodum § 4 Commentarii prævii probavimus, vere dicere potuit, Hilduinum abbatem jam dudum obiisse.

c Ludovicus imperator mense Junio anni 840 mortuus est, adeoque hic auctor uno saltem anno a vera chronologia aberrat, ut Cointius in Annalibus Francorum ad hunc annum num. 17 & sequentibus ostendit.

d Chiffletius noster in Historiæ Trenorciensi cap. 15 fatetur, se primo putasse naves sex aut septem hac lacuna indicari, cum in suo exemplari tantum naves sexa sept. legeret. Sed cum in alio Chronico invenisset. Nortmannos numerosa classe in fluvium Ligerim advectos esse, recte priorem opinionem mutavit, & potius hac litura naves sexaginta septem significare credidit.

e Hoc monasteriolum vulgo dictum Cunaud Comes Vivianus anno Christi 844 vel potius 845 dedit Hilbodo abbati, ut patet ex diplomate, quod Chiffletius in Probationibus Historiæ Trenorciensis pag. 201 & sequente exhibet. Hactenus est Prioratus ab abbatia Trenorciensi dependens,ut Mabillonius hoc loco notat.

f Est locus in territorio Pictaviensi, quem anno 854 Carolus Calvus rex Francorum concessit Hilbodo abbati, ut patet ex illius diplomate apud Chiffletium in Probationibus Historiæ Trenorciensis pag. 207 & sequente.

* Chifflet sexa sept.

CAPUT UNICUM.
Miracula antiqua & recentiora, quæ tum in insula Herio, tum in translatione corporis ad Mesciacum acciderunt.

CAP. I.

Cum vero de Hero Oceani insula ad Ampennum villam, [Deinde narrat nonnulla miracula,] indeque per Varinnas, ad locum, qui Palus dicitur, ventum esset, atque hinc Deas monasterium cum sancto fuissemus, sicuti relatum est, pignore ingressi; tanta utriusque sexus adfuit populi multitudo, ut innumerabilis esse penitus censeretur. Interfuit etiam illic quædam ejusdem Sancti famula ex Celensi villula, habens secum filium oris officio damnatum, suo mutum ex utero profusum. Sed cum, uti fieri in tanta populi densitate solet, inter matrem filiumque aliquanti interpositi essent, puerque matrem cœpisset non videre; clara eam voce cœpit proprio inclamare nomine. Mater vero nomen agnoscens, cujus vocem audiret ignorans, revertitur, puerumque loquentem inveniens, stupefacta miratur: sicque ad laudem sancti Confessoris mutus loquitur, mater gratulatur, populus lætatur, Deus, cujus est quidquid boni est, ab omnibus glorificatur.

II.

[57] Qualiter quidam ex plebeia multitudine sospitatem adipisci meruerit, [in prioribus translationibus facta;] inserendum videtur. Venerat quadam die ad limina Confessoris almi non parvus populi cuneus, votisque completis, regrediebatur, obviamque habuit, quæ adoratum veniebat, turbam hominum plurimam; inter quos unus validissima laborabat febri depressus. Tunc unus revertentium dixit, se particulam habere scalæ superius dictæ; adfirmans, quod si tingeretur vino, & inde fiducialiter nihil hæsitans hauriret, statim sanari mereretur. Credidit ille sibi talia dicenti: ligni particula vino tingitur, vinum ebibitur, febris fugatur, sospitas consequitur, lætus sanusque ad sancti Confessoris limina graditur, lætiorque domum revertitur.

III.

Delatus est etiam quidam puerulus mutus, ut meritis almi locutionem accipere possit Confessoris; divinaque solatiante * clementia, recepit, post aliquantum vero temporis amisit; iterumque advectus recipit, retinet, loquitur, gratulansque recedit.

IV.

[58] Non multo temporis cursu emenso, adducitur quidam vir horribili peste contritus, dæmonicaque glomeratione invasus. Is cum propter sancti fuisset adductus Viri sepulcrum, diversis cœpit insanire modis: qui inter diversos corporis motus, protensis sursum brachiis, tanta in circuitu ferebatur volubilitate, voces emittens truculentas, ut nullus dubitare posset, quin ab immundis discruciaretur spiritibus. Sed non diu in eum pestis, precibus sancti interpositis Confessoris, prævalere potuit: expulsa quippe citius infestatione dæmoniaca, sanitati redditus, cum gratiarum actione sospes domum reversus est ad propriam.

V.

Vir quidam pedis officio, orisque ratione carens, venit die quadam ad Lucionnum a vicum nostrum, in quo reliquiæ beatissimæ virginis Mariæ nimis præcipuæ habebantur. Insistit orationibus, dirigitur lætus, exsiliensque incedit. Deprimitur nocte sopore, multo quam solitus erat graviore; admonetur in somnis, ut qui jam directus erat, si loqui vellet, sancti peteret limina Filiberti. Nec mora, venit directus atque mutus, stat illic duobus vel tribus diebus; solvitur lingua, innotescit qualiter primo directus, ac postmodum loqui meruisset; permanet nobiscum aliquot dies, recedit sanus.

VI.

[59] Tantorum taliumque miraculorum celebritate longe lateque pervolante, [sed ibidem prætermissa,] Bituricas quam dicunt, civitas admirata stupescit. Mittit denique & ipsa ad sancti Confessoris patrocinia virum nobilissimum, dignitate seculi pollentem, sed tamen febri vexatum quartana, qui tali, anno & medio, laborabat bili. Cumque ante sepulcrum aliquamdiu orationi incubuisset, surrexit, seque sitire dixit; bibensque vinum, quo baculus fuerat sancti Confessoris ablutus, solo tapetibus projectis, dormivit pauxillum. Cum vero somno sederet discusso, tantam χολερῶν b evomuit abundantiam, ut confestim (sicut revera erat) sanum se confiteretur esse: talique modo sospes effectus, muneribus collocatis, gaudens remeat ad propria.

VII.

Deprimebatur quoque vir quidam valde nobilis longiuscule a nobis positus, gravitudine valida; admonitusque est in somnis, ut sancti peteret Filiberti suffragia. Sed cum paullulum aliquid sanitatis sensisset, obliviscitur illuc ire; iterumque infirmatur, iterumque illuc ire admonetur. Venit tandem, velit, nolit, ad limina sancta: innotescit passionem, propalat visam; redditur sanitati, regreditur sospes. Nolo quemquam mirari, si paria referuntur paribus miracula verbis; quia nec stili adeo esse potest dissimilitudo, ubi miraculorum constat fore similitudo.

VIII.

[60] Jam vero quia quæ recordari potuimus, (multa quippe per septem & viginti annos c a memoria recesserunt) retulimus; [quibus ex testimonio aliorum] restat ut illa, quæ veterum relatione in Hero insula gesta fuisse didicimus, innotescant. Fertur, quod quadam die ingressus est monachus quidam ecclesiæ custos basilicam, in qua beati Filiberti corpus tumulatum quiescebat; respiciensque ad lectuli caput, ubi semper non modo noctu, sed etiam interdiu tres solitæ erant ardere lampades, vidit eas exstinctas. Subito candelam arripiens, cum concitus in alteram vellet ire ecclesiam, ut lumen sibi inde mutuaret, medio itinere in ejus manu accenditur candela; citiusque revertens lampades accendit, talique facto admonitus, cavit deinceps, ne absque debitis basilica luminaribus aliquando foret.

IX.

Dicitur etiam vera relatione, quod Britannorum classis numerosior ad nostræ insulæ portum, qui Conca dicitur, venerit causa prædationis. Cumque armati de navibus prosilivissent, tanta inter se mutua cæde bacchati sunt, ut nullus præter unum evaderet, qui hæc insulanis nuntiaret: sicque Christi miseratione ac sancti meritis Confessoris, qui prædari atque devastare ceteros cupiebant, invicem dimicantes perierunt.

X.

[61] Narratur insuper, quod navis Saracenorum, cujus tanta æstimabatur magnitudo, [addit antiquiora] ut murus pæne ab intuentibus putaretur, ad Oiam d venerit insulam: quæ cum in ea quidquid voluisset, explesset, voluit devenire ad nostræ insulæ portum: & cum jam medium esset iter emensum, tanta avium multitudo in nostro consedit litore, quanta numquam (ut fertur) alicubi visa fuit aliquando: quas Saraceni intuentes, nihil aliud quam innumerabilem crediderunt esse bellatorum exercitum, talique territi visione, retrorsum abeuntes, non ausi sunt nostram adire insulam. Hæc tria, quæ relatione veterum miracula didicimus, hunc habeant in nostro opere locum.

XI.

[62] Nec inconveniens esse reor, si narrem, qualiter duobus antequam ab Hero insula sanctissimum transferretur corpus annis, [& recentiora,] a nostratibus contra Nortmannos in ipsa pugnatum est insula; vel quomodo cuidam in Corbeïa e monasterio per visum revelatum esse dignoscitur. Accidit ut quidam ex nostris illuc pergeret monachus. Cumque sancti Filiberti festivitatem, quæ decimo tertio Calendarum Septembrium celebratur die, nocte eadem celebriter coluissent monachi, mane jam facto, venit ejusdem monasterii monachus ad illum, qui nostra de parte illuc venerat, monachum, illique ait: Volo unanimis scire te, Frater, quia hac fui in vestra insula per visionem nocte. Tunc demum retulit illi situm insulæ, monasterii positionem, sicut ei per somnum ostensum fuerat, & sicut revera sese res habebat, addiditque: Et ut vere scias, quia vera sunt, quæ dico; vidi hac nocte nuntium de portu advenisse maris, qui novem Nortmannorum adesse nuntiaret naves.

[63] Tunc sanctus Filibertus de proprio consurgens tumulo, [quæ in Herio insula contigerunt.] sicut mihi videbatur, vestibus indutus candidissimis, aureum ferens dextera evaginatum manu mucronem, multitudine dealbatorum subsequente, exiit per occidentalem monasterii atque castelli portam, & cum ad portum, qui Concha dicitur, quantocius properaret, invenit multitudinem Nortmannorum, qui armati ad monasterium festinique pergebant. Nec mora, sub unius horæ curriculo, omnes sanctus perimit Filibertus, ac deinde monasterium revertitur, atque in suo se collocat tumulo. Et mihi indubitanter crede, quia hodie in vestra insula contra Nortmannos pugna peracta, victoriaque est a vestris consecuta. Quod ita contigit evenisse. Ipsa denique festivitatis ejus die, de novem navibus, hora etiam nona pugna inchoatur, quæ vespere finitur, in qua quadringenti octoginta & quatuor ceciderunt Nortmanni, uno tantum ex nostris corruente, equis quampluribus interfectis, equitibus nonnullis vulneratis. Hæc ita esse, qui interfuit, narratum iri censuit f.

XII.

[64] Ab hinc quæ in Mesciaco seu in itinere, cum illuc iretur, [Denique refert diversa beneficia,] ostensa sunt miracula, ordinatim breviterque adnotata subsequantur. Gratum tamen esse credo, si primitus, cur illuc corpus almi Confessoris translatum fuerit, dicatur. Nortmannorum siquidem quatuor continuis annis in Ligere fluvio hiemantium, subitaneos non valentes sustinere occursus, prædictus pater noster Hilbodus abbas regem adiit Carolum, atque ab eo partem aliquarum in pago Pictavo meruit obtinere villarum g; in Matronis videlicet, atque Mesciaco, in Apciaco, & Estivali, in Crusaco, & Maximiaco ac Prisciaco partem, necnon & villam, quam Asinarias vocant, in territorio Briossensi h super Vultonnam i fluvium, cum omni integritate accipiens. Has utique villas filii Belial regi non pleniter obtemperantes, monachorum gregem odio gratis habentes invaserant. Sed cum diu multumque in illis adquirendis laboratum, nihilque esset adquisitum; tandem muneribus non paucis datis, vix eas de invasorum manibus recipere potuimus, Maximiaco atque Asinarias villis sibi injuste ad tempus retentis.

[65] [quæ Deus in translatione corporis ad Mesciacum,] Tunc visum est & propter paganorum infestationem, & Christianorum persecutionem, ut illuc sanctum deferretur corpus, quo saltem ob illius reverentiam mitius a perversis ageretur hominibus. Hac igitur necessitate urgente, ipso Kalendarum Maiarum die, de Conaldo egredientes cum sacro pignore & laudibus, ac populi plurima multitudine, venimus ad Fabricas k, ipsius Sancti villam; in qua vigiliis, ac debitis obsequiis cum nox decursa esset, solisque ortus advenisset, cum immensis laudibus exitur inde, atque ad Taisacum tenditur. Cumque ad Toarum l stumen ventum, pausatumque esset; advecta est in quodam gestatorio quædam femina, debilitate membrorum contracta, quæ interventione sancti Confessoris, & Christi miseratione citius dirigitur, atque cum ceteris cœptum iter insequitur.

XIII.

Oblatus est etiam in ipso itinere puer duodennis, nomine Madalbertus, qui in eundo genibus utebatur pro pedibus; in quo divina non fuit tarda pietas: subito quippe poplitibus directis erigitur, atque subsequentium ad laudem sancti Confessoris comes efficitur.

XIV.

Cum vero in Taisacum intraretur villam, puer quidam Guntrannus nomine, similiter contractus, sed non dissimiliter directus, gressum recepit, ac turbæ subsequentis numerum auget.

XV.

[66] Inde ad Mesciacum venientes, inter Missarum solemnia quatuor sunt ostensa miracula. [& in hoc ipso loco] Duo quippe lumen, ac duo gressum recipere meruerunt. Virtus divina in talibus admiratur, ac merita almi Confessoris ab omnibus venerantur. Tantus vero illic creditur utriusque sexus populus adfuisse, ut decem millia hominum esse putarentur.

XVI.

Cum vero tanti viri has in partes adventus, ac miraculorum longe lateque rumor personuisset, diversorum accolas locorum ad hujus Sancti limina properare compellit; scilicet ut & pro se ejus gloriosa merita flagitent, vel si quos habent corporis incommoditate gravatos, incolumitati restitui ejus intercessione mereantur.

XVII.

Adductus est in carruca vir quidam, Mainframnus nomine, ad hujus Sancti limina, pedum carens officio, manumque habens aridam. Is cum aliquamdiu orationibus incubuisset, quo advectus fuerat spreto, sanus lætusque recessit.

XVIII.

Venerat etiam quædam semina de Lemovicensi territorio, ab infantia dæmonum patiens incursus, quæ per multa Sanctorum loca, ut sanari mereretur, deducta, sed tamen adhuc liberari non merita fuerat. Hæc cum ibi aliquibus excurbuisset diebus, dæmonum rabie depulsa, sanitati est ex integro restituta.

XIX.

[67] Quædam femina, cui nomen erat Gisla, longo tempore membris omnibus dissoluta, [ægris conferre dignatus est.] plaustro illuc perducta est; permanensque inibi aliquot dies in orationibus, nihil sanitatis adquirens revertitur. Cum autem ad propria remeasset, vidit in somnis sanctum Filibertum se admonentem, ut, si vellet sanari, iterum illuc oratum veniret. Venit festinanter, innotescit somnium, incumbit orationibus, recedit sana.

XX.

Puer quidam, Gulframnus nomine, ex pago Biturico ad hujus Sancti limina a parentibus adducitur, decem fere annorum, cujus nullum umquam lingua sermonem protulerat; parentum vero precibus interpositis, accipit puer loquelam, ac loquens gaudensque discedit.

XXI.

Anus quædam ex villa Boionno, sancti Hilarii semina, Godultrudis nomine, manum habens aridam, sanitatem accipiens revertitur.

XXII.

Femina quoque Berta nomine, ex Villa-nova veniens illuc, quæ per annum integrum lumen amiserat, recipere meruit. Si vero omnium, quæ in Mesciaco gesta sunt, & frequenter fiunt miracula, claudorum, debilium, cæcorum, aridorum, febricitantium, adnotare voluero, ante me dies, quam miracula deficient.

Sed jam claudatur noster hoc fine libellus,
      Plurima cum restent, quæ memoranda forent.

ANNOTATA.

a Opinor hic indicari locum illum, in quo monasterium Lucionense conditum est, & de quo Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 682 num. 29 inter alia sic scribit: Plura alia virorum monasteria informavit Filibertus: nam præter Gemeticense, Herense & Quinciacense, etiam cœnobium Lucionense sanctæ Mariæ in Pictonibus, cujus originem Lucio cuidam imperiali tribuit chronographus Malliacensis, rexisse fertur.

b Hoc loco vox Græca χολερῶν est genitivusnumeri pluralis deductus a nominativo singulari χολέρα, id est Latine bilis, ita ut Ermentarius significet, hunc virum magnam biliosorum humorum copiam evomuisse, atque sic subito sanitati restitutum esse.

c Hinc confirmatur, quod inter primam S. Filiberti translationem & hanc lucubrationem viginti septem anni intercesserint, adeoque Ermentarius anno 863 hunc secundum libellum scripserit, ut in Commentario prævio monuimus.

d Valesius in Notitia Galliarum pag. 390 & sequentibus fuse disserit de vero hujus insulæ situ, quam nonnulli scriptores propter nominis similitudinem cum aliis confuderunt. Opinamur, hic sermonem esse de insula istius nominis, quæ ab insula Herio non admodum remota est.

e Corbeia est urbecula Galliæ in Picardia ad Somonam fluvium sita, quæ habet celebre cœnobium, quod anno 660 S. Bathildis regina Franciæ fundavit. Haud dubie illud monasterium hoc loco indicatur.

f Hæc victoria de Normannis anno Christi 834 relata est, sed anno sequente Rainaldus ComesArbatilicensis in eadem insula cum Normannis infeliciter pugnavit ac fugatus est, ut Ademarus & Chronicon Lemovicense apud Chiffletium in Probationibus Historiæ Trenorciensis pag. 185 & 187 testantur.

g Diploma hujus donationis apud laudatum Chiffletium pag. 207 & sequente legi potest.

h Briossium quod Braudrantius Brigiosum vulgo Briou appellat, in Pictaviensi provincia situm est, ut patet ex vicino fluvio, de quo jam aliquid dicemus.

i Vultonna, aliis Voltumna, vel Vultonia, & Papirio Massono Vultranus, veracule la Boutonne, oritur in Pictaviensi provincia sex leucis a fano sancti Maxentii in meridiem juxta pagum chef Boutonne ab eo dictum. Hinc in Occasum fluens per Santoniam provinciam, Angeriacum urbem rigat, & quinque leucis infra Carantono fluvio miscetur.

k Novissimus auctor Historiæ Trenorciensis part. 1 pag. 36 in notis opinatur Fabricas esse pagum, nunc dictum vulgo Forges, qui inter Cunaldum & Mesciacum situs est.

l Fluvius, quem Ermentarius hoc loco Toarum vocat, ab aliis Toëdus, Toadus, vel affinibus hujusmodi nominibus appellatur, & a Baudrantio in Geographia tomo 2 pag. 311 sic describitur: Thoëda, LAToue, fluvius Galliæ oritur in Pictavensi provincia, ubi Perteniacum & Thoarcium rigat; deinde per Andegavensem Ducatum fluens, auctus Argentone & Diva fluviis minoribus, tandem in Ligerim labitur paulo infra Salmurium.

* Id est consolante

DE SS. HELIODORO AC DOSA MARTYRIBUS.

Forte sub Constantino Copronymo.

Memoria in Fastis Græcis, tempus martyrii.

Heliodorus martyr (S.)
Dosa martyr (S.)

J. P.

Varii Græcorum Fasti Sanctos hosce consignant hodierna die. Menæa quippe magna typo vulgata hæc scribunt: Eadem die memoria sancti martyris Heliodori ac Dosæ. [Cultus ex Fastis] Accedunt Menæum Chiffletii, Menologium Sirleti, & apographa nostra Sirmondo-Chiffletiana; quæ ultima elogio illos prosequuntur. En tibi textum ejusdem Græcum latine hic redditum: Πεντηκοστῷ τρίτῳ ·· τοῦ βασιλέως ἄπελθόντος μετὰ στρατοῦ οὐκ ὀλίγου ἐν τῷ Ῥωμαἳκῷ κάστρῳ, ἐφ᾽ ᾧ τάστε ἐκκλησίας καθαιρεῖν, τάστε ἱερὰς εἰκόνας ἀνατρέπειν, καὶ τὰ λείψανα τῶν Ἁγίων πυρὶ κατακαίειν, οἱ ἅγιοι Ἡλιόδωρος καὶ Δὸσᾶς παῤῥησιάμενοι, καὶ τὸν τοῦ τυράννου διελέγξαντες ἀθεότητα, καὶ τὴν ἀληθῆ πίστιν ἀνακηρύξαντες ἐν βαρυτάτῳ γήρᾳ· ἦν γὰρ Ἡλιόδωρος ἐτῶν γέ, πολλὰς καὶ πολυτρόπους βασάνων ἰδέας ὑπέμειναν, καὶ τελευταῖον τὰς ῥῖνας τμηθέντες, καὶ τὰς κεφαλὰς καταφλεχθέντες, εὐχαριστοῦντες καὶ προσευχόμενοι, παρέδωκαν τῷ Κυρίῳ τὰ πνεύματα. Quinquagesimo tertio … postquam discessisset imperator modico cum exercitu ad castrum Romanum, ut ecclesias destrueret, sacrasque imagines everteret, ac Sanctorum reliquias igne combureret; SS. Heliodorus & Dosas libera voce utentes, tyrannique impietatem redarguentes, ac veram fidem annuntiantes, in devexissima senectute (Heliodorus enim agebat annum quintum ac nonagesimum) multa ac varia tormentorum genera sustinuerunt, & demum, naribus amputatis capitibusque perustis, gratias agentes & orantes, Domino spiritum tradidere. Castellanus ambos etiam hos Martyres signat in suo Martyrologio universali.

[2] Vides in principio hujus narrationis lacunam esse. [Cur suspicemur accidisse martyrium illud sub Constantino Copronymo.] Quisnam ergo annus intelligi hic debeat, me latet. De imperatore autem tametsi nihil certæ affulget lucis, eversio tamen imaginum, de qua ibidem fit mentio, videtur innuere, rem gestam esse tempore Iconomachorum; & quia præterea meminit scriptor de ecclesiarum destructione, ac reliquiarum Sanctorum combustione, incidit mihi suspicio forte hic tacite designari Constantinum Copronymum, cui utpote dicti impietatis characteres conveniant. Theophanes enim in Chronographia pag. 370 editionis regiæ Parisinæ anni 1655, ita in rem nostram illum imperatorem depingens, Sanctorum, ait, reliquias .. ipse e sacris loculis effodit, & ne uspiam amplius extarent, penitus abolevit. In eos itaque, qui venerarentur, velut in impios, bonorum proscriptiones, exilia, supplicia comminabatur. Ubicumque reliquiæ Dei quam maxime favorem conciliantes .. habebantur, eas quam citius de reliquo non videndas e medio tollebat. Quippiam hujusmodi in pretiosissimum celeberrimæ martyris Euphemiæ corpus irreligiosus imperator exercuit, ubi nimirum illud in maris profundum cum ipso loculo demersit.. Iste quidem communis ecclesiarum hostis æde ejusdem martyris sacra profanata, armamentum fecerat, & stercoribus excipiendis male dicaverat. Unde conficitur, in nefarium illum imaginum sacrarum hostem convenire duos etiam alios impietatis characteres, de quibus dicebam, videlicet templorum ac sanctarum reliquiarum profanationem: unde factum est, ut duorum nostrorum Pugilum martyrium forte accidisse sub Constantino eodem Copronymo superius posuerim: tametsi sub alio imperatore iconomacho illud etiam accidere potuerit.

DE SANCTO PAULO JUNIORE
ARCHIEPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Anno DCCLXXXIV.

[Commentarius]

Paulus junior, archiep. Constantinopolitanus (S.)

J. P.

In Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum, tomo primo hujus mensis præssa, [Synopsis de hoc Sancto aliunde extracta.] sanctus iste Paulus, hujus nominis quartus, ordine autem inter eosdem præsules quinquagesimus secundus exhibetur pag. * 101 & seq. Fuit natione Cyprius, officio lector. Cathedræ Constantinopolitanæ præfuit ab anno 780 usque ad 784; palam quidem damnare non ausus hæresim Iconoclastarum, sed in morbum incidens solio Constantinopolitano nuntium remisit, & assumpto monastico habitu in Flori monasterio ignaviam suam publice & non sine lacrymis confessus est, & orthodoxam fidem utiliter professus: ita ut moriens ac jam mortuus plus profuerit suæ ecclesiæ quam vivus. De die emortuali, memoria in Fastis Græcis, loco venerationis publicæ, epitheto junioris, ac nomine ejus sacris tabulis inscripto consuli potest citata Historia, ubi & alia, quæ paullo ante ex eadem extraximus videre licet. Damus autem illum hoc die, quo notatur in Menæis magnis impressis, Menologio Sirleti, Menæo Chiffletii, ac in alio nostro apographo Græco; tametsi in citatis Menæis magnis & alibi etiam annuntietur aliis diebus. Vide eamdem Historiam. Paucula ista de hoc sancto Patriarcha æqui bonique, lector, consule.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
LEOVIGILDO ET CHRISTOPHORO
CORDUBÆ IN HISPANIA,

Anno DCCCLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctorum cultus, vitæ professio, Acta; & cœnobiorum, quæ incoluerunt, situs.

Leovigildus M. Cordubæ in Hisp. (S.)
Christophorus M. Cordubæ in Hisp. (S.)

AUCTORE P. D.

In Commentario prævio sancti Eulogii presbyteri & martyris, apud nos ad diem XI Martii edito, [Inter martyres, qui sub Arabibus passi sunt,] § 1 pag. 88 dicuntur ista: Occupata ab Saracenis Hispania, sedes regni, quæ Hispali paucis annis constiterat, Cordubam per Abdalazim translata fuit, quam barbari sublimi undique magnitudine & majestate attollere sunt conati, relicto etiam Christianis suæ religionis cultu, & templis plerisque ac monasteriis intactis. Paulatim tamen prævalentibus impiis Saracenis, oppressa & afflicta Christianorum libertas est, & cæde martyrum irrigata Corduba, potissimum ultimis annis regni Haldarahmani, ejusque filii Mahemadi. Qualia tunc fuerint Cordubæ Martyrum certamina & trophæa, declarat S. Eulogius libris tribus Memorialis Sanctorum, in quibus ab Æra DCCCLXXXVIII, sive anno Christi DCCCL, regni Habdarrahgmani XXIX, usque ad Æram DCCCXCIV, sive annum Christi DCCCLVI, singulorum martyrum Acta describit.

[2] Hos inter numerantur SS. Leovigildus & Christophorus, [SS. Leovigildus & Christophorus] quos Martyrologium Romanum ad hanc diem ita annuntiat: Cordubæ Sanctorum martyrum Leovigildi & Christophori monachorum, qui in Arabum persecutione pro Christianæ fidei defensione in carcerem conjecti, ac mox, cervicibus abscissis, igni traditi, martyrii palmam adepti sunt. Præiverat episcopus Equilinus lib. 7 cap. 86 ita scribens: Christophorus & Leovigildus martyres apud civitatem Hispaniæ Cordubam passi sunt: qui tempore persecutionis ab infidelibus comprehensi, cum Christum confessi essent, gladio cædente, martyrium consummaverunt: quorum corpora post abscissionem capitum igni tradita sunt. Qui passi sunt XIII Kal. Septembris; ut Ado tradit in Sanctorum Martyrologio ex dictis Hieronymi sumpto. Locum, ubi Ado hos Sanctos commemoret, in genuinis ipsius Fastis nondum reperire licuit, nec reperiendum arbitror; cum & tot alii Christi pugiles, Martyribus nostris circa annum 852 synchroni, vel ad Adonis notitiam non pervenerint, vel pervenerint tantum, cum ipse circa annum 859 Martyrologio suo finem imposuerat. Igitur vel interpolatis usus Fastis est Equilinus, vel Adoni ea attribuit, quæ sunt Usuardi, ad hanc diem ita enuntiantis: Civitate Corduba Sanctorum monachorum Leovigildi & Christophori, quorum corpora post abscisionem capitis igni tradita sunt.

[3] Martyrum horum cultum ea quoque commendant, quæ P. Martinus de Roa de Martyribus Cordubensibus cap. 2 universim disserit de illis, [numerantur & coluntur.] qui sub Saracenis passi sunt. Martyres, inquit, qui sub Arabum tyrannide, testimonium fidei reddiderunt, antiquitate .. se sua tuentur; cujus auctoritate commendati, ante septingentos annos, & eo amplius, Fidelium cultu & veneratione celebrantur. Vix enim cæsi pro Christo sunt; cum pro Martyribus haberi, & coli cœpti sunt, tanta certe religione, ut ejus extinguendæ causa, in occisorum cineres desævirent: quos cum lapillis interdum cruore Martyrum illitis in flumen jactabant, ne recepti a Christianis in honore haberentur. Tanta sub eorum etiam necem pietas in Martyres, tam alte inhærens veri & proprii martyrii persuasio. Docet id sepulturæ genus a reliqua gente discretum. Nempe intra templa, atque adeo intra Martyrum tumulos, & sub ipsis etiam aris inhumati. Qui honos ea tempestate solis Martyribus, aut paucis aliis (quod ad templa tantum attinet) qui proxime ad eorum merita accessissent, habitus est. Idoneos habetis testes Historias, (præsertim S. Eulogii) & lapides.

[4] [Certum non est, quod professi fuerint] Tamayus in Martyrologio Hispano alios citat hagiologos, qui SS. Leovigildi & Christophori meminere. Inter alios affert Bedam, & Hugonem Menardum, circa quos nonnihil est observandum. Primo, cum Bedæ mors passionem nostrorum Martyrum annis plus centum præcesserit, perspicuum est, in genuinis ipsius Fastis hos Pugiles non fuisse notatos. Secundo, Menardus Sanctos nostros retulit in Martyrologium Ordinis S. Benedicti, utique insinuans, eosdem memorati Ordinis leges fuisse professos. Menardo assentire videtur Mabillonius parte 2 Seculi quarti Sanctorum Ordinis pag. 584. Hanc doctissimorum virorum opinionem verisimilem reddit conjectura valde probabilis, quod S. Benedicti regula per Hispaniam seculo nono præ cæteris floruerit: non tamen res est omnino certa. Cum etenim & leges monasticas scripserit S. Fructuosus, vir sanctitate & prodigiis in tota Hispania celebratissimus, ut tomo 11 Aprilis a pag. 431 patet; improbabile non est, seculo nono superfuisse cœnobitas, qui S. Fructuosi regulam vel recenter amplectebantur, vel, cum cam majores sui essent amplexi, ad aliam deflectere nolebant, annis præsertim ducentis nondum elapsis a sanctissimo Hispani legislatoris obitu.

[5] [regulam] Verum, inquies, in monasteriis a S. Fructuoso conditis Benedictinas leges fuisse observatas, ostendit S. Fructuosi regula 8, in qua (ut Mabillonius in Præfatione ad Seculum 1, § 6, pag. XXXVI, Sanctorum Ordinis observat) hæc habentur: Obedientia (PRÆCEPTUM EST REGULÆ) ut in impossibilibus quoque rebus opere atque affectu ostentetur, & teneatur usque ad mortem: ubi illis vocibus, præceptum est regulæ, lex quædam alia & antiquior citari videtur, vi cujus obedientia tam ardua sit amplectenda. Quæ vero (ita pergit Mabillonius loco citato) alia regula nisi Benedictina hic intelligenda est, cujus in cap. 68 præceptum est, ut “si cui fratri impossibilia injunguntur, suscipiat jubentis imperium?”

[6] At notandum est, in regulis S. Fructuosi a Luca Holstenio editis, [S. Benedicti,] illas voces præceptum est regulæ, legi absque parenthesi, & sensu planiore ita haberi; Obedientia præceptum est regulæ &c.: quibus verbis obedientia mere definitur; non vero citatur regula ulla distincta, quæ obedientiam tam sublimem exigat. Nihil proinde pro Benedictinis legibus a S. Fructuoso receptis hinc fas est colligere: neque enim ad eam rem quidquam facit utriusque regulæ conformitas: nam uti S. Fructuosus in regula citata, ita & S. Columbanus in regula, obedientiam usque ad mortem exigit: Obedientia autem, inquit, usque ad quem modum definitur? Usque ad mortem certe præcepta est, quia Christus usque ad mortem obedivit Patri pro nobis. Atqui tamen ob hanc conformitatem suspicabitur, ut puto, nullus, S. Columbani leges a S. Fructuoso fuisse adoptatas. Ergo.

[7] Imo si S. Fructuosi regula, impossibilia præcipientis, cum Benedictina accuratius conferatur, [a qua regula S. Fructuosi] potius disparitas, quam conformitas inter utramque est apparitura. S. Benedicti regula ita habet: Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine & obedientia. Quodsi omnino virium suarum mensuram viderit pondus excedere, impossibilitatis suæ causas ei, qui sibi præest, patienter & opportune suggerat, non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. Quodsi post suggestionem suam in sua sententia Prioris imperium perduraverit, sciat junior ita sibi expedire, & ex caritate confidens de adjutorio Dei, obediat. Quæ regula certe lenior est & humano agendi modo attemperatior, quam illa S. Fructuosi lex: Obedientia præceptum est regulæ, ut in impossibilibus quoque ostentetur & teneatur usque ad mortem.

[8] Erit fortasse nonnemo, qui regulam S. Benedicti in cœnobiis a S. Fructuoso institutis viguisse ea de causa contendat, [distinguitur.] quod ibidem floruerit regulæ SANCTÆ constitutio, ut colligi potest ex privilegio Cindasuindi regis Gothi, relato apud Yepesium in Appendice ad tom. 2 Chronici generalis, scriptura 13, fol. 10. Cum enim regulæ SANCTÆ nomine Benedictinæ constitutiones olim solerent intelligi, eædem illis vocibus, regulæ SANCTÆ constitutio, designatæ possunt videri. Verum ut in Galliis sola Benedictina regula sancta dicta sit (quod hic disputare non vacat) in Hispania certe etiam aliorum Ordinum leges nuncupatas fuisse sanctas, manifestum est ex epistola apologetica Eutropii, qui regulam a Donato ex Africa in Hispanias illatam vocat SANCTÆ regulæ institutionem, ut videre est apud Mabillonium in Præfatione ad Seculum primum Actorum Benedictinorum, § 6, pag. XXXV. Non enim sancta regula, quam Donatus attulit, fuit Benedictina; sed ab ea distincta; ut Mabillonius loco proxime citato ostendit. Cæterum an privilegium Cindasuindi regis mox allegatum sine scrupulo admitti possit ut sincerum, vide, si placet, apud Ferreras in Historia Hispaniæ ad annum 646 num. 14.

[9] [Biographi auctoritas summa,] Vitæ scriptorem nactus est uterque Martyr, ut dictum est supra, S. Eulogium, quo melior alter desiderari non poterat; ut manifestissime colligitur ex tom. 11 Martii a pag. 88, ubi ipsius vita & martyrium, quod anno 859 consummavit, illustrata sunt. Adde, quæ de eodem sancto biographo dicta tom. VI Julii, pag. 451, num. 5. Accedit singularis, quæ inter Martyres & S. Eulogium intercessit amicitia & conjunctio. Sanctus vero Christophorus non tantum popularis, contribulis, sed & a pueritia S. Eulogii auditor & discipulus fuit. Hæc videsis in Passione nostrorum duorum Pugilum, quam mox ex ipso S. Eulogio daturi sumus. Consummati per SS. Christophorum & Leovigildum martyrii testis etiam perquam idoneus est Usuardus; cujus annuntiatio supra recitata est: ipse enim ea, quæ anno 852 Cordubæ contigerant pro fide certamina, facile anno 858 potuit discere; cum tunc Cordubæ versatus fuerit; ut liquet ex Aimoino in Historia translationis SS. Georgii & Aurelii, impressa tom. VI Julii pag. 460.

[10] [monasteria,] Unum illud in Actis obscurum est, quo in loco sita fuerint monasteria, ex quibus Sancti nostri prodierunt. Scriptorum diversas ea de re opiniones affero. Mabillonius Seculo 2 Actorum Ordinis S. Benedicti pag. 582 ad hunc locum, qui ibidem habetur in Vita S. Fructuosi, Pater ejus eum secum habens inter montium convallia Bergendensis territorii, observat ista: Pagus seu tractus Bergendensis seu Vergendensis ac Vergidensis .. situs inter Legionis montes & Callæciam, teste Antonio Yepezo, S. Fructuoso ortum dedisse, a nonnullis creditur. Deinde vero pag. 583 in eadem Vita dicitur ad locum illum solitudinis supramemoratum rediisse, ac cœnobium Complutense exstruxisse. Locum autem illum ita exponit in notis Mabillonius: Cœnobium Compluticum seu Complutense, MONASTERIUM SS. Justi et Pastoris ab S. Eulogio Cordubensi dicitur, describiturque in Memor. Sanctor. lib. 2 cap. 11; verba, quæ subdit, habentur in Passione nostrorum Martyrum, quam mox dabimus, num. 2. Illud vero quinque milliarios lustros, exponit Mabillonius, viginti quinque milliaribus, atque hæc addit: Quo in loco Cordubam interpretare, non civitatem, sed montem Cordubam in Lusitania & regno Portugallico, pago Portuensi, quem incolæ Corvan vocant. Hæc ille.

[11] [quæ incoluerunt,] Verum in hac eruditissimi viri sententia sunt non pauca, quæ displiceant: nam primo, si S. Leovigildus prodiit ex cœnobio a S. Fructuoso condito, probabilius non Benedictinam, ut vult Mabillonius, sed S. Fructuosi regulam est professus; eam enim in eodem monasterio aliquando viguisse, non est dubium: quod autem sanctissimi fundatoris regula tam cito vel mutata vel abolita non sit, est credibilius. Secundo S. Fructuosus cœnobium suum extruxit inter convallia montium Vergidensis territorii, quod regni Legionensis pars est: quomodo ergo confunditur cum monasterio sito in monte Corduba in Lusitania & Portugallico pago Portuensi? Tertio, asceterium, quod S. Leovigildus incoluit in interiori montana Cordubensi, fuit in loco, confini vici Lejulensis, qui a Corduba distat quinque milliarios lustros, id est, interprete Mabillonio, viginti quinque tantum milliaribus: atqui distantia ab urbe Cordubensi tam exigua non convenit cœnobio sito in monte pagi Portuensis in regno Portugallico. Quarto eadem montana Cordubensis cap. XI videtur a S. Eulogio designari, quam cap. 8 ejusdem libri 2 designaverat, de patre S. Mariæ virginis & martyris ita loquens: Ad oppidum Froniano pervenit, qui in montana Cordubensi in parte occidentali duodecim ab urbe (Cordubensi, ut patet ex contextu) milliaribus distat. Atqui hæc montana Cordubensis collocanda non est in pago Portuensi; alioquin enim oppidum ipsi inædificatum plus quam 12 milliaribus ab urbe Cordubensi abfuisset.

[12] Henschenius noster tom. 11 Aprilis in notis ad Vitam S. Fructuosi pag. 432 cœnobium SS. Justi & Pastoris, [ubi sita fuerint,] in quo B. Leovigildus vixit, in Bætica collocat: & illi assentiendum videtur, dicendumque montanæ Cordubensis nomine illos a S. Eulogio montes intelligi, de quibus Mariana lib. 1, cap. 3 ita memorat: Ex Orospeda prope Alcarassum Mariani montes (nostris Serramorena) surgunt, quorum radices perpetuo ferme usque ad Oceanum Bætis ad lævam alluit. Cur vero montes a S. Eulogio Cordubenses dicantur, ratio reddi potest, quia qua parte septentrionem Corduba spectat, posita est (ut Ambrosius Morales in illius urbis descriptione testatur) ad ipsas Marianorum montium radices, quibus proinde nomen suum facile indiderit.

[13] Hisce in montibus non infrequentia stetisse cœnobitarum domicilia ex variis S. Eulogii locis potest colligi: [explicatur.] varia nominatim enumerat Mariana lib. 7, cap. 15, eaque inter alterum Martini, ex quo B. Christophorus; alterum Justi & Pastoris, ex quo B. Leovigildus ad martyrium processit. Et vero quæcumque S. Eulogius narrat locorum adjuncta, cum tali cœnobiorum situ cohærent optime, ut attentius consideranti patebit. Cæterum, quo anno uterque Martyr coronatus sit, dicam in annotatis littera i. Partem maxillæ B. Christophori servari in Cartusia Florentina, notavit Papebrochius in itinere suo Italico Ms. Verum an ad nostrum Sanctum illa lipsana pertineant, ad ad alium, non liquet.

PASSIO
Ex Memoriali S. Eulogii lib. 2 cap. XI.

Leovigildus M. Cordubæ in Hisp. (S.)
Christophorus M. Cordubæ in Hisp. (S.)

BHL Number: 0000

EX IMPRESSIS.

[Sancti Martyres] Deinde Christophorus monachus contribulis a noster, ephebus adolescens Cordubæ natus & a pueritia nostri auditor, qui post nostrum magisterium b cœnobium S. Martini c, quod est in montana d Cordubensi; loco, qui appellatur Roiana e, ingressus, magnum pie volentibus conversari specimen sanctitatis ostendit. Hic, agnita præcedentium nece Sanctorum, concito gressum in urbem descendens, mox obviare judici non extimuit f: & reddens coram eo testimonium veritatis, adnuntiat Euangelium, sancta Domini prædicat, prophanationibus deditum vulgus exhortatur, arguit male credulos, luituros cum authore falsario æternum profert incendium. Quem continuo judex sævo commotus furore carceri deputat: arctioribus macerandum vinculis commendat.

[2] Tunc etiam Leovigildus monachus Eliberi g progenitus, plenæ juventutis, vir sanctus, justus, & timoratus ex cœnobio sanctorum Justi & Pastoris h, [præmissis veræ sanctitatis signis,] quod est in interiori montana Cordubensi, loco qui dicitur Fraga inter clivosa montium & condensa sylvarum, confini viculi Leiulensis, qui a Corduba distat quinque milliarios lustros, quo se nuper moraturus contulerat, martyrio potiturus advenit. Et priusquam forum intraret, instituendi se gratia nos inquirens, obsecratur, precatur, exoptat, ut conatus suos nos precibus juvaremus, eique benedictionem consummandi agonem traderemus, promittens se nostri curam gerere ante Dominum.

[3] [pro Christo mactantur.] Cumque a nobis firmatus in pace discederet, mox coram judice suam relaturus professionem adsistens, dat testimonium fidei secundum cæterorum constantiam: qui cæsus alapis, convitiisque distentus illico apud sævos carceres traditur alligandus. Ibi se Famuli Dei alterno fovent consultu, roborantur in invicem: sicque pari voto connexi, cum jam mactationis hora instaret, præire S. Chritophorus B. Leovigildum reverentia ætatis exoptat, postmodum ipse ruiturus. Et ita hoc ordine uterque interiit XIII Kal. Septemb., era qua supra i. Quorum corpora suppositis adusta incendiis, antequam penitus urerentur, fidelium cura erepta apud basilicam sancti Zoili k sepulta sunt.

ANNOTATA.

a Ad hanc vocem contribulis, Morales in scholiis ita notat: Tum hic tum superius hac voce usus Eulogius, indicat plane habitationis tantummodo vicinitatem. Verum cum eadem vox cap. 6 ejusdem libri cognationem sanguinis significet; non video cur ad alium sensum hic debeat transferri.

b S. Eulogius magistris ordine & vitæ moribus sociatus … doctrina oris Ecclesiam ornavit, ut in ipsius Vita scribit Alvarus.

c S. Martinus, cui cœnobium hoc sacrum fuit, verosimiliter ille est Braccarensis episcopus, qui anno DLXXX post vitam sanctissime actam, & multa condita monasteria ad Superos evolavit, coliturque ad diem 20 Martii, ad quem tom. III ejusdem mensis pag. 86 de ipso fuit actum.

d Montanæ Cordubensis nomine hic, uti & infra intelligo montes Cordubæ vicinos, ut dixi in commentario num. 12.

e Ad vocem Rojana, cum Ambrosio Morales in scholiis, fateor, quod, quid dicam, tametsi exquisierim, non reperiam; eodem quoque silentio Fraga locum & Leiulensem vicum, qui paulo post memorantur, præteriturus.

f Temere nequaquam S. Christophorus tyranno se obtulit: nam cum non pauci (ut ex Vita S. Eulogii constat) in fide vacillarent, licuit ipsi mortis periculo se objicere, ut nutantes animos confirmaret.

g Eliberi, alias Illiberis vel Illiberris dicta, Concilio Illiberritano ibidem celebrato nomen dedit. Cardinalis de Aguirre in Collectione conciliorum Hispaniæ tom. 1, pag. 242 ita scribit: Ab urbe Granatensi Illiberrim antiquam septimo lapide distare, publica mihi fide constat regii in eadem civitate mensoris. Extat etiam nunc … antiquæ Bæticæ Illiberris, & magnæ quondam urbis tenue vestigium: rudera enim dirutæ vel cadavera potius defunctæ civitatis, & parietinarum ecclesiæ, in qua concilium hoc habitum est, visuntur in colle, qui vulgo Mons-Elbiræ appellatur.

h De monasterio SS. Justi & Pastoris, ejusque situ actum est in Commentario a num. 10.

i Notarat S. Eulogius cap. 10 æram DCCCXC, quæ respondet anno æræ vulgaris 852.

k De S. Zoïlo actum est tom. V Junii pag. 253. In ejus basilica, intra mœnia Cordubensia inclusa, plures Martyres sepulturam nacti sunt; ut ibidem pag. 254 videre est.

DE S. HERBERTO ARCHIEPISCOPO
COMPSÆ APUD HIRPINOS IN ITALIA,

Anno circiter MCLXXX.

SYLLOGE.
Loci notitia, cultus publicus, observationes.

Herbertus archiepisc. Compsæ apud Hirpinos in Italia (S.)

J. P.

Compsa (vulgo Conza) antiquissima Hirpinorum civitas ad Aufidum amnem, haud procul fontibus ejus, [Civitatis Compsanæ situs:] situata est, quam hodie provinciæ Ulterioris Principatus metropolim statuerunt. Ita scribit Ughellus tomo 6 Italiæ sacræ col. 797 novissimæ editionis Venetæ: ubi plura deinde, in additione præsertim a col. 799, de hac civitate memorantur, uti & de ejusdem ecclesia metropolitana; quæ ibidem legi possunt. Satis est nobis loci situm ostendisse, qui apud Ferrarium hac die in Novo catalogo Sanctorum, sive eorum qui in Martyrologio Romano non sunt, breviter in notis sic describitur: Urbs est Hirpinorum pervetus & metropolis a Benevento 50 M. P. circiter distans; Melphiæ in ortum distanti 8 M. propinqua, vulgo Consa in Basilicata. Hæc ille. Baudrandus vero dicit esse in confinio Capitanatæ provinciæ & Principatus Citerioris; sedere in tumulo, sed parvi esse admodum circuitus, & vix 70 focularia, & 120 animas continere; ita ut fere in castrum redacta sit; & ejus archiepiscopum commorari in terra S. Mennæ; 18 milliaribus distare a Melphi in occasum Neapolim versus 56 & Salernum 28, a Benevento autem 25 in ortum hybernum.

[2] Ughellus tomo 6 Italiæ sacræ agens de Compsana metropoli a col. 797 editionis citatæ, [veneratio publica sancti Præsulis nostri;] hæc de cultu Sancti nostri col. 799 scribit: Hic requiescit corpus S. Herberti archiepiscopi marmoreo tumulo inclusum, & præclarissimo decori habetur. Ejus natalis dies XX Augusti magna finitimorum populorum frequentia colitur, indulgentiis Pontificum privilegio eo accedentibus concessis. In Additione col. 801 habentur ista: Requiescit in eadem basilica corpus B. Herberti archiepiscopi, quod anno MDCLXXXIV a Caietano archiepiscopo Caracciolo palam fuit recognitum cum infulis pontificalibus, annulo, & pallio archiepiscopali indutum, & ab angulari capella ad aram majorem translatum, & marmoreo sepulcro honorifice reconditum. In eadem Additione col. 802 agitur de argentea statua S. Herberti nostri, qua modo laudatus Caietanus Caracciolus, archiepiscopus Compsanus, ecclesiam S. Caietani Tienæi a se constructam ditavit. S. Herbertum annuntiant Ferrarius & Castellanus.

[3] Joannes Pitseus de illustribus Angliæ scriptoribus in Appendice centuria 2 pag. 864 hæc de patria ejus memorat: [ejusdem patria, & hallucinationes hac occasione] Herebertus Hoscamus .. natione Anglus, patria Mercius, vir pius & eruditus. In Italiam profectus, factus est archiepiscopus Cusentinus in Apulia. Hunc ferunt quædam ingenii sui litteraria monimenta posteris reliquisse, vel relinquere voluisse, & ea jam in lucem emisisse; sed una cum auctore perierunt omnia. Nam eo ipso anno, quo præsulatum accepit, & suam archiepiscopalem cathedram conscendit, ipse cum domo sua, imo vero cum tota fere civitate, dehiscente terra, absorptus est. Fuit ille annus a Nativitate Christi MCLXXXV, regnante in Anglia Henrico secundo. Atque hæc pleraque ex Henrico Triveto. Sic ibi; quibus Ughellus supra citatus sequentem inurit censuram a col. 811: Sed longe Pitseum aberrasse crediderim, ac sursum deorsumque confudisse, quæ de Herberto scripsit: siquidem Cosentia urbs archiepiscopalis est Calabriæ, non Apuliæ: archiepiscopus ille Cosentinus, qui ex terræ motu occubuit, Ruffus vocatur, non Herbertus, ut Anonymus Casinensis habet apud Caraccioli Chronic.; quod Neapoli excusum est anno 1626 inter antiquos Chronologos quatuor, e quo hæc do, correctione usus, ut locus corruptus melius intelligatur.

[4] [a Pitseo commissæ] MCLXXXIV nono Kal. Junii terræmotus adeo magnus & terribilis fuit per totam Calabriam [ut] in valle de Grati, & valle de Sinu ecclesiæ omnes, & omnia ædificia murorum corruerint, & Rufus Cusentinus archiepiscopus, & multi alii sub murorum præcipitio suffocati sint. Pergamus cum Ughello: Rufo Cusentino archiepi scopo successit Petrus eodem anno MCLXXXIV. Concilio Lateranensi interfuerat Rufus anno MCLXXIX, in quo assederat Herebertus Compsanus archiepiscopus præsul cum suis suffraganeis, ut Joannes Picardus in notis ad Guilielmi Neubrigensis Historiam narrat (Videsis dictas notas in libri tertii caput secundum.) His subnectit laudatus Ughellus observationes nonnullas de S. Herberto, quas ex eo huc transcribo.

[5] [Aliæ quædam de Sancto nostro notitiæ.] Quamobrem Herbertus Compsanæ ecclesiæ fuit longo tempore archiepiscopus, Anglus natione, sanctitate & gloria miraculorum illustris; cujus Acta perierunt: cujus tamen memoria habetur in monumentis Compsanæ ecclesiæ ab anno MCLXIX ad annum usque MCLXXX. Fortasse ab eo anno, vel paulo post in pace quievit, habuitque successorem Gervasium, ut mox dicemus. Deinde ex Compsana memoria, signans annum 1169, hæc superaddit: Herbertus nunc sanctus, miraculis clarus, accessit ad regem Siciliæ, & recuperavit ecclesiæ sanctæ Mariæ de Auletta cum juribus suis, obtinuitque a Roberto Comite Lorotelli & Cupersani, ac domino civitatis Lavelli, pro animalibus ecclesiæ Compsanæ, jus aquandi & pasculandi in territorio Lavelli in perpetuum, pro animabus Rogerii & Guillelmi regum, & Alucliæ reginæ: & post laudabilia virtutum opera ornata in tumba lapidea in sua mœnia Compsana, quam rexerat ecclesiam in Domino, magna cum populi devotione quievit.

DE SANCTO BERNARDO CONFESSORE,
PRIMO CLARAVALLENSI ABBATE,
PATRE AC DOCTORE ECCLESIÆ,
IN TERRITORIO LINGONENSI CAMPANIÆ IN GALLIA,

Anno MCLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardus, primus abbas Claravallensis, in territorio Lingonensi Campaniæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Annus ac locus natalis; illustre genus.

Magnos inter viros, qui, tamquam lucidissima Ecclesiæ Dei sidera, [Vir sanctus, apud scriptores celebratissimus,] doctrina, virtutibus ac miraculis orbem terrarum illustrarunt, nomen meretur & obtinet S. Bernardus plane singulare, ita videlicet quaquaversus propagatum ac celebratum, ut vix quisquam Sanctorum esse videatur, qui tot rerum suarum præcones, tamque egregios ac tam probatæ fidei spectatæque auctoritatis scriptores nactus sit. Perspicuum id fiet tum e tribus potissimum clarissimis biographis, qui præstantissima ejus facta continuato sermone, & quasi ex condicto, ad posteros transmisere, inferius a nobis laudandi; tum ex aliorum documentis, de quibus postea erit sermo. Quæ autem nos per hujus Commentarii decursum præter ea, quæ ab aliis dicta sunt prius, dicemus, subservient vitæ ac miraculis Doctoris Melliflui vel confirmandis, vel elucidandis, amplificandisve, incipiendo a natalibus ejus, circa quos varia se nobis offerunt expendenda.

[2] Ac de anno imprimis natali ipsius ita convenit inter auctores, [in lucem prodiit anno 1091] ut extra omnem controversiam positus sit. Illustrissimus enim Angelus Manrique, Pacensis episcopus, Annalium Cisterciensium tomo 1 ad annum Christi 1105, Cistercii octavum, cap. 1, num. 3, De tempore, ait, omnino certum est, natum anno millesimo nonagesimo primo, eo nimirum, quo beatus Petrus Cavensis, Cluniacensis cœnobii olim alumnus, oblatum sibi ab Urbano II in concilio Beneventano usum mitræ, reverenter quidem, sed magnifice contempsit: quod in actis Vitæ ipsius (apud Baronium hoc anno) scriptum videas. Quo videlicet Bernardo offerendarum, contemnendarumque jam tunc in illo præsagia ostenderentur. Natum hoc anno facile convinces, si a millesimo centesimo decimo tertio, quo Cistercium ingressus est, duos & viginti demas, quos tunc habebat; in quo omnes historici conveniunt. Adde scriptores recentiores, qui Sancti natales anno jam dicto 1091 affigunt. Hæc de tempore; de loco autem, in quo vivere cœpit noster Sanctus, ita scribit memoratus Annalium conditor Manricus num. 2:

[3] [Fontanis in Burgundia: qui locus] Fontanis (alibi locus hic vocatur Fontes, vulgo Fontaines) oppido, a fontibus sic dicto, patris sui domicilio dominioque Bernardum natum testantur omnes, qui ejus Vitam scribunt, dimidio fere lapide a Divione, nobili & notissima curia Burgundiæ Ducum. Talentum inter (vulgo Talen), arcem munitissimam, & Fontanum castellum ea sita: quod e Guilielmo Paradino lib. de antiquo statu Burgundiæ fol. sibi 140 Manricus ibidem describit: in nostra autem editione Basileensi a pag. 165 leguntur ista: Planities est amœnissima, duobus fluminibus Suzione atque Oscara utrimque muros alluentibus… Urbi imminet Talentum, arx & natura loci, & arte munitissima.. E regione hujus situm est castellum, cui a fontibus nomen; quod Bernardus, abbas sanctissimus, suis ïllustravit clarissimis crepundiis: olim Castellionensium equitum dominis *, hodie Christo ædes sacra. Mabillonius Operum S. Bernardi editor, ad calcem voluminis secundi varias ejusdem Sancti Vitas attexit a columna 1061, aliaque de eo subnectit postmodum documenta. Dicta autem columna postquam in notula de Tescelino, Sancti patre, hæc citasset e Vita tertia, quod nempe ibi vocetur dominus minoris castri, cui Fontanæ nomen est &c., observat, ibidem paternas (ut creditur) Bernardi ædes conversas esse in Fuliensium Patrum conventum. Factum hoc magis expresse affirmat, quam confirmat R. P. Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi hac die, sic de Sancto scribens: Feliciter in lucem prodiit Fontanis in domo paterna, quæ ob tanti Viri reverentiam, utpote in qua primordia vitæ & sanctitatis suæ habuit, in cœnobium pro Cistertiensibus reformatis congregationis Fuliensis mutata est: in cujus sacræ ædis lapidibus initialibus sanctissimi Patris Bernardi encomia, & præclara elogia pulchris characteribus exarata fuerunt: quæ, ne sub terra lateant, hic describenda censui. Sed nos ea huc transcribere supersedemus, cum ibidem legi possint. Res gesta innectitur anno 1619, quo Ludovici XIII Francorum & Navarræ regis Christianissimi mandato & nomine, serenissimæ, que ejus conjugis Annæ Austriacæ primus lapis positus fuisse indicatur in ejusdem inscriptione, die VI Januarii.

[4] Verum, quod rursus ad castrum seu oppidum, S. Bernardi natalitium, [variis notitiis] Fontanas spectat, cavendum monet Manricus num. 2 citato, ne ultra meritum nobilitetur, & locis aliis eidem annexis locupletetur. Recentiores, inquit, dum oppidum patris legunt, Comitatum confingunt, & plures alios pagos illi adjungunt, queis e Fontanis Tescelinus jura daret (Citatur ab ipso Brito, qui Chronicon Cisterciense idiomate Lusitano vulgavit, lib. 1 cap. 14.) Sed nullo prorsus producto testimonio; imo ipsa reclamante antiquitate, qua potius MILITEM SUIS STIPENDIIS CONTENTUM lego lib. 1 cap. 1 in Vita S. Bernardi, QUIBUS AD OMNE OPUS BONUM ABUNDABAT. Nec detraxisset Tescelino Bernardi patri, si quos haberet titulos ampliores, qui paulo inferius in avunculo Galdrico minores etiam ample numeravit. “Vir (inquit) sanctus, & potens in sæculo, & in sæcularis militiæ gloria nominatus, dominus castri in territorio Eduensi, quod Ticilium * dicitur”. Non ergo Comitatus, alteriusve ditionis pingues redditus; cui præcipui proventus, si non unici, militaria stupendia designantur. Sat magnum est, si curiæ suburbanum, alterius, quam ipsius Ducis, juris foret. Ita ratiocinatur Manricus, & recte, mea quidem sententia.

[5] Illis autem, quæ addebat, cui præcipui proventus, [elucidatur.] SI NON UNICI, militaria stipendia designantur, non satis consentiunt Fragmenta apud Mabillonium supra allegatum, columna 1275, ex tertia Vita S. Bernardi, auctore, ut videtur, Gaufrido, monacho Claræ-vallensi (Fragmenta Gausfridi nos deinceps ea vocabimus) ubi dicuntur ista: Erat autem vir iste genere nobilis, possessionibus dives. Ex ante dictis convincitur erroris Vita S. Bernardi, quæ exstat in codice nostro signato P Ms. 13, dum hæc scribit: Bernardus.. Castellione Burgundiæ oppido oriundus fuit. Tametsi autem de nobili stirpe Sancti nostri ita certo constat, ut prudens adversus eam controversia moveri neutiquam possit, non abs re tamen egerimus, si hoc argumentum confirmemus ac illustremus.

[6] Parentes habuit, ut scribit Manricus num. 4, [Illustris splendor generis] dictum Tescelinum, Alcidemque, e quibus illum Ducibus Burgundiæ propinquum genere, adeoque regum Galliæ progeniem claram; hanc ex Corneliensium Comitum familia, alta origine regum Lusitaniæ, atque Henrico Lusitano primo Comite, Alfonsi regis patre, in tertio consanguinitatis gradu conjunctam, nostrates referunt: quo Bernardo cunctos Christianos principes arcto sanguinis fœdere devinciant. Ego in Guillermo sancti Theodorici lib. 1 cap. 1, atque Alano Altisiodorensi, quondam illo abbate, isto episcopo, atque utroque Bernardo coætaneo solum invenio “Parentes claros secundum sæculi dignitatem (& Tescelinum, qui) sic consilio & armis serviebat temporalibus dominis suis, ut etiam domino Deo suo non negligeret reddere quod debebat”. Quibus addi possunt sequentia e Vita quarta, a Joanne eremita scripta, apud Mabillonium Col., Beatissimus igitur Bernardus .. digna propagine oriundus fuit, carnis quidem prosapia nobilis, sed culmine mentis nobilior. Genitor ejus Tescelinus nomine; genitrix vero Aalays, filia Bernardi Montis-barri domini, viri potentis & magni secundum seculi dignitatem, & ex antiquorum (sicut asserunt multi) Burgundiæ Ducum generositate trahens originem. At redeamus ad Manricum.

[7]> [tam paterni quam materni] Sed & in Guillermo, ait, Paradino, auctore Burgundo, & de Burgundiæ Ducibus tractante, Castellionensem Safrensemque familias, queis uterque insignis, inter illustres illius quondam regni (nam reges olim fuerunt, qui post Duces) numeratas agnosco: regiam progeniem aut originem non lego. Illius verba fol. mihi, inquit, 93, placet hic describere: “Sunt & aliæ familiæ pleræque illustres, quales Cornejorum, ex qua Godefredus flammulæ signifer”. Et post non paucas alias numeratas, hæc de utraque familia Doctoris sancti: “Deinde Castellionensium, ex qua divus llle Bernardus Clarævallis abbas sanctissimus, nec minus ingenii monumentis clarissimus.. Habetis ergo Castellionenses atque Safrenses, quo jure gloriari possitis, qui tam rutilum religionis solem e vestro corpore edidistis reipublicæ Christianæ: de quo dici solet, quod olim de Nestore cecinit Homerus, melle dulciorem ab ejus ore orationem fluere”. Hactenus Paradinus, qui Safrensibus, ut credo, Alcidam matrem; Castellionensibus Tescelinum ortos tradit, illustribus quidem familiis Burgundionum, sed regium splendorem non æquantibus. Quamvis non abnuam Castellionenses Comites, ex quorum familia Tescelinus, sanguine forte conjunctos Burgundiæ Ducibus, & per eos Bernardum, licet remote. Honor regis judicium diligit; honor Sanctorum certam veritatem. Nec ea nobilitas Bernardi patris est, quæ egeat addititia commendari. Nos hæc ex auctore fide digno illius provinciæ, atque antiquorum dictis concordante, tamquam certa scribimus, scripturi majora, si dignis fide testibus fulciantur. Hæc illustrissimus Manricus candide ac sincere.

[8] [asseritur,] Unde sequitur, ut plus aliquid in Breviario Romano dici potuerit, ne dicam, debuerit, de S. Bernardi natalibus, quam τὸ honesto loco natus. P. Petrus Franciscus Chiffletius noster anno 1660 edidit Divione Diatribam de illustri genere S. Bernardi abbatis Clarevallensis, cui appendicem cum probationibus variisque documentis subjecit. In ejusdem Diatribæ præfatione de mox dicta Breviarii expressione merito conqueritur, quæ utique sit nimis humilis, & infra Sancti dignitatem. Etenim, inquit, qui hæc legens, de Bernardi natalibus aliud nihil norit, facile illum opinetur plebeis ortum parentibus, puta agricolis aut opificibus, aliisve ejusdem notæ: cum tamen illum utroque parente fuisse constet perquam nobilem.. Adde præter alia, quæ ibi observat, & hac Bernardi natalium depressione nonnullam Viro sanctissimo, & de Ecclesia quam optime merito injuriam fieri, dum ejus virtuti suus quidam splendor ac sua veluti basis detrahitur, si vere prudens quisque existimat, virtutem nobilitati impositam insitamque, & altius eminere, & fulgere illustrius. Hujus autem sui operis seriem ita dividit. Primum illud sibi demonstrandum suscipit, nobilem fuisse Bernardum: deinde equestris ordinis, quem illis temporibus MILITIAM vulgo nuncupabant; adhæc, antiquæ in eo gradu originis: denique & per matrem Aalydem (quæ Bernardi Montisbarri dynastæ filia erat) ex antiquis Burgundiæ Ducibus prognatum.

[9] [ac variis documentis] Rem in pauca contraxit Mabillonius ante Vitam primam S. Bernardi, auctore Guillelmo abbate conscriptam, & a se editam a Col. de linea paterna sic loquens pag. 1059: Tecelinus, Bernardi pater, VIR ANTIQUÆ ET LEGITIMÆ MILITIÆ, id est probatæ nobilitatis, quam equestrem vocamus, fuisse perhibetur a Guillelmo abbate cap. 1. Huic agnomen erat Sorus, id est, subrufus, a colore scilicet capillitii, in diplomate Hugonis secundi Burgundiæ Ducis pro Cabilonensi S. Marcelli monasterio: cui diplomati primo loco post Raimerium Ducis dapiferum subscribit Tecelinus ante Bernardum de Monte-forti, Warnerium de Sumbernone, aliosque nobilissimos viros (Vide Chiffletium in Probationibus ad memoratam Diatribam pag. 426.) Guido de Acromonte, testante Alberico Trium-fontium monacho, fuit ex parte matris frater Thesselini Sori de Fontanis, qui fuit pater Bernardi Clarevallensis abbatis; fuitque ex alia parte frater Ulrici, sub quo fundata est abbatia Morimundi. (Adi Chiffletium in Diatriba sectione 7, pag. 416 & 417.) Guidonis nobilitas probatur ex ejus conjunctione cum Hescelina domina de Mulleio, Holdoini filia, qui Holdoinus, Gaufridum Jonæ-villæ dominum habuit fratrem. Hæc de linea paterna.

[10] Ad maternam, inquit, quod attinet, Bernardi mater Aleth seu Alaysia, [e Chiffletio] quam tertiæ Vitæ scriptor unus Elizabeth, forte librarii errore, appellat, fuit filia Bernardi Montis-barri domini, &c. quæ supra nos jam præmisimus, ut ex Joanne Eremita, quartæ Vitæ scriptore discimus. In Necrologio Divionensis monasterii S. Benigni, ubi primum sepulta fuit, simpliciter LAÏCA dicitur, efferturque hoc modo ejus memoria: “Kalendis Septembris obiit Alaysa laica”: quo nomine distingui solent in illo Necrologio etiam illustres personæ a sanctimonialibus. In hunc diem incidit festum S. Ambrosii seu Ambrosiniani confessoris, teste Joanne Eremita, apud Fontanas celebrari solitum: quem nonnulli cum S. Ambrosio Mediolanensi antistite perperam hic confundunt. (Pluribus ista narrat Chiffletius sectione 6.) Rainardus Montisbarri dominus, Bernardi avunculus, & Alaysiæ germanus fuit. Tam illustre cum fuerit ex utroque parente Bernardi genus, non mirum si Guido, ejus primogenitus frater VIR MAGNUS a Guillelmo appellatur in cap. 3; uxor ejus NOBILIS JUVENCULA: soror vero ejus Humbelina ADOLESCENTULA NOBILIS, quæ CUM COMITATU SUPERBO ET APPARATU, incedebat, ex cap. 6. Hæc ex Chiffletio. Quibus adde Galdricum, Bernardi avunculum, a Guillelmo vocari num. 10, POTENTEM IN SECULO &c. (ut antea dictum a nobis est.) Et Josbertus de Firmitate, quæ super Albam sita est, VIR NOBILIS ET SECUNDUM CARNEM Bernardi PROPINQUUS erat; ex eodem Guillelmo num. 43. Denique Rainerius miles erat frater Godefridi, ex Priore Claræ-vallensi episcopi Lingonensis, qui Bernardum consanguinitate attinebat.

[11] Porro Chiffletius probat, S. Bernardi paternum genus, [comprobatur.] quod a Fontanis appellationem habet, per Bartholomæum Sombernionensem (quæ familia in veterum Burgundiæ Ducum regium sanguinem e nubentis filiæ heredis affinitate transfusa est) ad nostra usque tempora propagatum fuisse. (Adisis Chiffletium sectione 7 pag. 418.) Cætera, quæ de illustri Bernardi genere apud eumdem Chiffletium vel minus certa, vel minus necessaria videntur, consulto præterimus; hoc tantum addito, monasterii Claræ-vallensis stemma, quod in scuto nigro balteum auri sive argenti, minii ductu gemino tessellatum præfert, non esse derivatum (ut quidam volunt) a S. Bernardi insigni gentilitio; sed a Campaniæ Ducum familia, ex quibus Hugo Claram-vallem fundavit; senas vero fascias ex auro & cyano dextrorsus obliquatas in margine purpureo, quod Cisterciensis Ordinis symbolum est, petitum a Burgundiæ Ducum familia, quorum maxime beneficiis & auctoritate Ordo Cisterciensis fundatus est: de qua re Chiffletius sectione 1.

[12] [Cave tamen ne illius nobilitatem extendas ad reges Hispaniæ & Lusitaniæ.] Audiendi itaque non sunt scriptores, quos ibidem Chiffletius enumerat, Barnabas de Montalvo, Mariana lib. 10 Historiæ Hispaniæ cap. 12, Bonifacius Simonetta lib. 1 Historiæ suæ, & alii nonnulli e recentioribus, qui ortum Sanctum volunt ex ea Ducum Burgundiæ gente, cui caput fuit rex Francorum Robertus; adeoque non Galliæ tantum, sed & Hispaniæ & Lusitaniæ regum consanguineum prædicant “quo Bernardo, uti addit Chiffletius ex Manrico, quem & nos supra citavimus, cunctos Christianos principes arcto sanguinis fœdere devinciant”. Id vero probare se putant ex Ordinis Cisterciensis antiquis insignibus, sed perperam, sicut mox indicatum est. Hinc Tamayus, toties in nostro Opere castigatus, castigari hic denuo meretur, quando in suo Martyrologio Hispano ad diem XX Augusti in notis, primam S. Bernardi causam cultus in Hispania assignat, quia fuit sanguine conjunctissimus Alphonso, cognomento imperatori, Castellæ regi, ex Alfonso Sanctio, quem citat. Verum hæc satis & abunde dicta sunto de illustrissimo genere, e quo S. Bernardus originem traxit. Nec vero paternæ ac maternæ dumtaxat familiæ splendor, sed etiam magna vitæ integritas, & vera erga Deum pietas, quæ in utroque Sancti parente emicuit, non exigua ei laudum decora conciliant, ut jam visuri sumus.

[Annotata]

* l. domus

* Al. Tuillium, vulgo Toüillon.

§ II. Parentes, fratres, soror, vaticinium, educatio, studia.

[Parentes filiis sex, ac filia una felices,] Manricus hæc refert in rem nostram ad dictum annum 1105 num. 5: Claros parentes secundum dignitatem sæculi, virtus & pietas fecerant clariores; sive quod hæ rariores in nobilibus, eoque pretiosiores, si inveniantur: sive quod superfluorum abstinentiam, utilium abundantia cumulata, non sibi solis, sed aliis sufficientes, claritudinem munificentia comparaverant. Mater præcipue in pauperes benefica, atque operibus misericordiæ incessanter insistens, non solum clara, sed chara omnibus erat. Matrimonium auxere septem filii, [magis] Cisterciensi familiæ, quam suæ nati, Guido, Gerardus, Bernardus (nam tertius ordine) Andreas, Bartholomæus, Nivardus, & Humbelina: sex viri, omnes monachi futuri; femina una, eaque sanctimonialis. Vide de illis Annotata apud nos ad libri primi Vitæ S. Bernardi caput 2, littera e. Felicissimis tam numerosa pariter ac pia prole parentibus apponere hic juvat elogia, quibus a scriptoribus Vitæ Doctoris Melliflui celebrantur. De Tescelino, ipsius patre, in secunda Vita, auctore seu compilatore Alano cap. 1 apud Mabillonium Col. dicitur vir antiquæ & legitimæ militiæ .., cultor Dei, justitiæ tenax. Ibidem Col. inter Fragmenta Gaufridi, de quibus supra, laudatur, quod esset suavis moribus, amator pauperum maximus, summus pietatis cultor, & incredibilem habens justitiæ zelum.. Ad hæc, Numquam armis usus est, nisi aut pro defensione terræ propriæ, aut cum domino suo, Duce scilicet Burgundiæ, cui plurimum familiaris & intimus erat: nec aliquando fuit cum eo in bello, quin victoria ei proveniret.

[14] Vir idem summo, quo fervebat, justitiæ studio adjunxit singularem clementiam, [egregiis] teste Joanne eremita apud eumdem Mabillonium col. 1282. Nam cum quodam tempore vir memoratus .. cum quodam sibi adversante, multo inferiori genere, & substantiæ minoris, monomachia firmaverat decertare; adest statuta dies, & præfixa certamini. Conveniunt utrimque. Recordatus autem vir venerabilis Tescelinus timoris Dei, & judiciorum divinorum .., quamvis fortior & potentior esset, & hostem superare, & de victoria lucrum maximum reportare valeret; ultro tamen se pacavit cum adversario; quidquid erat in controversia, sine disceptatione resignans & relinquens. O magna pietas, magna viri clementia! Multis illum justitiæ Christianæ officiis conspicuum fuisse, eruitur e brevi illo, sed nervoso elogio, quod præmisi antea num. 4: Facultatibus suis ad omne opus bonum abundabat. Quid deinde? Monitis S. Bernardi seculo nuntium remisit, & obiit cum odore sanctitatis.

[15] Porro Guillelmus libro 1 Vitæ sancti nostri cap. 1 num. 1, [etiam virtutibus] de illius matre sic memorat: Mater Aleth ex castro, cui nomen Mons-Barrus, & ipsa in ordine suo Apostolicam regulam tenens, subdita viro, sub eo secundum timorem Dei domum suam regebat, operibus misericordiæ insistens, filios enutriens in omni disciplina … Cum autem crevissent, quamdiu sub manu ejus erant, eremo magis quam curiæ nutriebat, non patiens delicatioribus assuescere cibis, sed grossioribus & communibus pascens. Inter Fragmenta Gaufridi Col. insignis hæc mulier dicitur digna tanto genere, & tanto viro, immo & gloria utriusque.. Elizabeth filium hunc, divino edocta oraculo, tenerius omnibus dilexit: unde & patris sui ei nomen imposuit, Bernardum eum vocans. Joannes eremita a Col. Venerabilis, ait, Alays .. consueverant inter cetera virtutum insignia, circuire domos, exquirere pauperes infirmos & egenos, eisque de suo proprio erogare, quod necessarium erat. Claudorum etiam atque debilium maximam habebat curam; non servis, non aliis utens ministris ad hæc officia peragenda, sed per semetipsam hoc agens, ad eorum habitacula veniebat, & unicuique quod opus erat præbens, per ecclesiarum xenodochia devotissime discretis infirmis ministrabat, ollas eorum extergens, cibos porrigens, calices diluens, & alia cuncta faciens, quæ servis & ministris mos est serviliter operari. Quid plura? Volumus omnes virtutes ejus narrare? Minime, quia nobis non crederetur. Unum tamen relatu dignissimum proferemus in medium, rem videlicet plenam miraculo, nec sine admiratione a nobis auditam, referente quodam abbate religiosissimo, nomine Roberto, qui magis quam sexaginta septem annis in monasterio sub jugo Regularis disciplinæ vixit: nepos siquidem ejusdem matronæ, de qua volumus pertractare; filius autem sororis suæ; ad quem etiam beatus Bernardus primam epistolarum suarum dirigit.

[16] Summa rei, pluribus in prædicta Vita relatæ, in eo posita est, [spectatissimi.] quod integerrima illa femina obitum suum prænuntiarit, & religiosissime supremis Ecclesiæ subsidiis ad eumdem comparata, in manus Domini commendans spiritum suum, elevata manu signans se signaculo sanctæ crucis, in pace reddiderit spiritum.. In hunc modum sancta illa anima de templo sancti corporis egressa, manus, sicut erat erecta ad indicandum signum crucis, videntibus & admirantibus cunctis, qui aderant, sic remansit. O feminam igne divini amoris incensam, fide robustam, spe patientissimam, caritate devotam! Sed nunc vela contrahamus. De ingenti concursu in felice ejus obitu; corpore a monachis S. Benigni petito ac impetrato, nec non ibidem honorifice deposito; de apparitione item filiis facta, translatione in Claramvallem, & anno mortis tractat illustrissimus Manricus ad annum 1105 num. 8 & sequentibus. Documenta quoque de ejusdem vita & obitu, atque epitaphium inserta sunt Probationibus Diatribæ Chiffletianæ a pag. 431. Eam memorari cum titulo Beatæ in Menologiis Chrysostomi Henriquez, Bucelini & Chalemoti, indicavimus jam pridem in Prætermissis ad diem IV Aprilis, tomo 1 ejusdem mensis pag. 320: de qua item in libro sepulchrorum Claræ-vallis ista legi diximus: Item ibidem jacet piæ recordationis nobilis domina & Deo devotissima Aleydis, mater Doctoris egregii, & patris nostri B. Bernardi, primi Claræ-vallis abbatis. Mortem ejus ex Manrico affiximus anno 1105, ut videsis apud nos in Annotatis ad Vitæ S. Bernardi caput 1 littera i. Nos interim Beatæ titulum piissimæ illi mulieri tribuere non audemus, donec nobis aliunde constiterit e certis documentis, publico ac legitimo cultu eam fuisse honoratam. Habes, lector, quæ hoc loco memoranda censuimus de Sancti parentibus.

[17] [Futura S. Bernardi] Ex hac itaque fortunatissima conjugii radice prodiere septem illi flosculi formosissimi, de quibus paullo ante dicebamus. Progredi nunc placet ad S. Bernardi ortum, educationem, rarasque tum divinorum charismatum, tum alias indolis atque ingenii dotes, quibus vel ab ineunte ætate ita emicuit, ut majoribus deinde a se gerendis rebus non obscure præludere videretur. Ac primo quidem illud Vir magnus habuit cum aliis viris magnis commune, quod signa præcesserint ortum ejus. Matri quippe prægnanti visus in somnis catulus pulcher candidus; sed in dorso subrufus, & vel in ipso etiam utero non conticescens. Rem defert ad virum quemdam religiosum: Continuo ille spiritum prophetiæ concipiens, quod David de sanctis prædicatoribus Domino dicit, Lingua canum tuorum ex inimicis, trepidanti & anxiæ respondit: Ne timeas, bene res agitur: optimi catuli mater eris, qui domus Dei custos futurus, magnas pro ea contra inimicos fidei editurus est latratus. Erit enim egregius prædicator, & tamquam bonus canis, gratia linguæ medicinalis, in multis multos morbos curaturus est animarum, teste Guillelmo in Vita cap. 1.

[18] [necdum nati magnitudo] Audiatur etiam Gaufridus, abbas Clara-vallensis IV, sermone in anniversario obitus S. Bernardi apud Mabillonium Col. & sequentibus, qui sermo habitus anno 1163, ut colligitur ab ipso ex num. 5. In isto itaque sermone num. 15 hæc sunt de eodem Sancto: Cum .. alios in pueritia, alios in juventute, alios in senectute vocaverit; nonnullos tamen, sed paucos, velut quodam privilegio gratiæ specialis in benedictione præveniens, imo præripiens, necdum natos, quales essent, quibus voluit signis & indiciis declaravit. Sic electi sui & prædilecti hanc venerabilem matrem, adhuc felicissimo onere gravidam, insolita visione perterruit; sed interpretatione ejusdem consolatus est visionis.. Sic nimirum Bernardus noster ex quo cœpit utcumque vivere, cœpit mirabilis apparere: necdum parturiebatur, & jam prædicabatur, vel magis jam ipse prædicabat: & nec lactens quidem adhuc erat, jam tamen laudans Dominum apparebat. Nec immerito sic commendatur antequam natus est: non immerito, inquam, divino magnificabatur oraculo, dum adhuc materno parvulus gestaretur in utero.

[19] Hinc Burchardus abbas Balernensis in Subscriptione, quam libro 1 Vitæ, [vaticinio prænuntiatur;] Guillelmo ejusdem scriptore defuncto, apposuit, Qui, ait, & utero matris significationem * visus est accepisse, de qua concepta sunt præsagia futuræ sanctitatis illius vitæ pariter & doctrinæ. At vero mater ejus tali præsagio læta, & jam tum prægustans gaudia sibi obventura ex hujusmodi filio, in amorem nondum nati, ut dicit Guillelmus cap. 1, tota transfunditur, cogitans sacris eum litteris erudiendum tradere (quantumvis alii pro more patriæ, uti cogitare licet, ad militiam designarentur) & obnixe agere, quidquid eo conducere posset, secundum modum visionis & interpretationis, qua ei de illo tam sublimia promittebantur, prout adjungit idem auctor, quod & factum est.

[20] Interea temporis, Enixæ Alcidi, sicut memorat illustrissimus Manricus num. 7, [natus autem Deo offertur a matre, & educatur.] in more semper fuerat, recens natos infantes offerre Deo, oblatos proprio lacte nutriendos reassumere, sive quod mater integra existens (nam quæ non lactant, dimidiare videntur officia matris) plus sibi juris in oblatos vendicaret, adeoque etiam plus in illis Deo offerret; sive quod ipsa oblatio, utroque illo materno clausa munere, innata potius quam adventitia omnibus esset: quam causam paullo aliter designant Guillermus (Guillelmum posthac in textibus e Manrico afferendis nos illum vocabimus) Alanusque, dum ita scribunt lib. 1 cap. 1: Quali * cum lacte materno materni quodammodo boni eis naturam infunderet. In Bernardo speciale aliquid lego. Nam primo quod ad oblationem attinet, “Mox ut illum felici partu ediderat, non modo obtulit [eum] Deo, sicut de aliis agere consueverat; sed sicut legitur de sancta Anna matre Samuelis, quæ petitum a Domino, & acceptum filium, in tabernaculo ejus dedicavit * perpetuo serviturum; sic & ipsa [eum] in Ecclesia Dei acceptabile obtulit munus” ex duobus biographis modo citatis. Præsentatus in templo Bernardus est, ut vel sic ab exordio vitæ inciperet Virginis Matris filius apparere. Deinde quod attinet ad lac; Burchardus addit, non umquam aliud sugere voluisse. “Nam, ut referunt de illo, numquam suxit ubera nutricis, nisi solius matris”. Quippe jam tunc votorum illius socius antequam conscius, & necdum jussus per omnia obtemperabat, cooperarius maternæ pietatis atque oblationis ab ea semel conceptæ, ipse non tantum hostia, sed consacerdos. Ita Manricus: qui verba Subscriptionis Burchardi, Nam, ut referunt de illo, numquam suxit &c. (Vide Surium hac die XX Augusti post librum primum Vitæ; de hac enim re nihil lego in Subscriptione Burchardi a nobis edenda) satis oratorie amplisicat. Reliqua, quæ ad lactentis tempus pertinent, idem Burchardus apud Surium prosequitur his verbis: De matris utero exierunt cum illo indicia bonitatis, facies gratiosa, vultus placabilis, oculi columbini. Quidquid fuit illi ad indicium bonitatis ex dono naturæ, per donum gratiæ transiit in virtutem. Infans, nondum fans lingua, fari videbatur gratia jam accepta.

[21] [Singularibus naturæ & gratiæ] Verum de eximiis naturæ ac gratiæ prærogativis nonnulla singillatim his addenda veniunt ex Guillelmo & Alano cap. 1. Ac de litterarum quidem studio ingeniique præstantia hæc narrant: Quam citius potuit Pueri mater, in ecclesia Castellionis (quæ postmodum ipsius Bernardi opera a seculari conversatione in Ordinem Regularium Canonicorum promota cognoscitur) magistris litterarum tradens erudiendum, egit, quidquid potuit, ut in eis proficeret. Puer autem & gratia plenus & ingenio naturali pollens, cito in hoc desiderium matris implevit. Nam in litterarum quidem studio supra ætatem, & præ coætaneis suis proficiebat. Nec mirum, cum præter ingenii vim, qua valebat, declinaret sedulo alia ineuntis ætatis diverticula, quæ mentem longe alio distrabunt. Erat namque simplicissimus in secularibus, amans habitare secum, publicum fugitans, mire cogitativus .. foris rarus. His adde nostrum apographum e Ms. Aureæ vallis, submisso a R. P. Alexandro Wiltheim, collegii Societatis Jesu Luxemburgensis Rectore, in quo apographo leguntur ista: Fuit autem Puer in his, quæ ad litteras pertinebant, perspicacissimi ingenii, facilius discens quæcumque a magistris tradebantur, super omnes coætaneos suos.

[22] [dotibus excellit.] Subscriptio autem Burchardi apud Surium ita habet: Avulsus a lacte, & transiens jam in puerum, jam aliquid maturum prætendebat, puerilia jura transcendens. Nec vero studiis dumtaxat illis, quibus puerilis ætas ad humanitatem informari solet, sese excoluit; sed litterarum etiam studio fuit deditus, per quas in Scripturis Deum disceret, & cognosceret, ex Guillelmo & Alano cap. 1. Hinc videas, inquit Manricus ad annum Christi 1105, cap. 2, num. 6 & 7, quod de ipso dici solet, theologiam infusam a Deo fuisse sortitum; quodque ipse etiam dicere solebat, se inter fagos & quercus didicisse; ad incrementa potius referendum, quam ad initia, atque ad superiorem rerum contemplationem, certioremque quam in scholis haberetur. Alias rudimentis theologiæ imbutus fuit, rudibus sane pro qualitate illius temporis; sed imbutus tamen, atque in sacra Scriptura versatus non mediocriter.

[23] [An etiam] Poësi eum etiam operam navasse vult Manricus, ibidem num. 7 & 8 hæc memorans: Non me latet, scriptum de illo quondam, a primis fere rudimentis adolescentiæ suæ exercuisse poësim, editis versibus vernaculo sermone, qui longe & late vulgati per totam Galliam, neque post multos annos exoleverant: tum etiam fratres, alias sibi charissimos, nedum cæteros studiorum commilitones, rhythmico certamine, acutæque inventionis experimentis non solum exercuisse, sed superasse. Quæ tamen, ut nullius fidei digna, quippe ab auctore damnato (Berengario Abailardi discipulo in Apologia contra beatum Bernardum excusa Parisiis anno MDCXVI; quam tamen hoc anno MDCXXXII sacrum Inquisitionis tribunal in Hispania penitus censuit abolendam, uti idem Manricus ad marginem notat) & tunc furenti, per convicium objecta, ita vera fortasse esse potuerunt. Certe Bernardi rhythmicæ orationes ad singula Salvatoris patientis membra, ad Christum Dominum, & ejus Matrem Virginem, & id genus aliæ, lumen ingenii pandunt. Legitur hodieque libellus ejus, cui nomen Floretus, heroico, neque ineleganti carmine conscriptus, in quo de vitiis, virtutibusque, de Sacramentis, deque cunctis mysteriis nostræ fidei luculenter exacteque pertractat.

[24] Nec suppositus partus, ut apparet; quippe a Joanne Gersone, antiquo & gravi theologo, [in poëticis se exercuerit.] non solum ut Bernardi opus admissum vulgatumque, sed commento illustratum satis prolixo, quod Lugduni in folio apud Joannem Marion anno MDXX, sed & alibi etiam excusum lector inveniet. Ergo Bernardus poësim satis calluit, exercuitque in materiis sacratioribus. Nec multum fuit, si, mutata olim materia, & loco & tempori indulgens & ætati, aliquam ejus speciem præ se tulerit. Ita censet Manricus. Verum huic rei arbitrum me non interpono, tum quia in antiquissimis biographis nihil de ea lego, tum quia sive ea sic se habeat, sive aliter; nihil magnopere confert ad laudem sancti Doctoris, qui aliis tot lucubrationibus eam obtinuit gloriam, ut ex hujusmodi poëticis scriptiunculis illa quæri minime debeat. Præterea consuli potest Admonitio Mabillonii in versus & rhythmos, S. Bernardo adscriptos, quæ Admonitio habetur volumine secundo col. 891; in qua refert, se non existimare, versus & rhythmos, quos subdit, Bernardo esse tribuendos. At de Viri sancti scriptis inferius etiam agemus, quantum fuerit satis pro nostro instituto.

[Annotata]

* al. sanctificationem

* l. quasi

* al. destinavit

§ III. Cælestes in Sanctum favores; propositum monastici instituti; superata contra illud obstacula; socii ad idem aggregati; mirabile in humana corda dominium; vita ante ingressum ad Cistercienses.

Præter ingenii ac litterarum ornamenta, quibus Sanctus supra, [Vitæ integritas S. Bernardi] quam fert puerilis ætas, emicabat, mores egregios, ac peculiares in eo divinæ gratiæ favores suspicere merito debemus. Audiatur itaque Guillelmus in Vita ejus apud nos cap. 1, num. 5: In rebus secularibus jam mortificationem futuræ perfectionis velut naturaliter inchoabat. Erat parentibus obediens & subditus; omnibus benignus & gratus .. & ultra, quam credi posset, verecundus; nusquam multum loqui amans, Deo devotus, ut puram sibi pueritiam suam conservaret. Hanc innocentem vivendi normam divina misericordia benedictionibus prævenit. Etenim, uti refert Guillelmus cap. 1, num. 6: Cum adhuc puerulus gravi capitis dolore vexaretur, decidit in lectum. Adducta autem ad eum est muliercula, quasi dolorem mitigatura carminibus, seu præstigiis: quam cum ille appropinquantem sentiret cum carminalibus instrumentis, quibus hominibus de vulgo illudere consueverat, cum indignatione magna exclamans a se repulit, & abjecit. Nec defuit misericordia divina bono zelo sancti Pueri; sed continuo sensit virtutem, & in ipso impetu spiritus surgens, ab omni dolore liberatum se esse cognovit.

[26] [apparitione nascentis pueri Jesu honoratur:] Quid, quod præter hanc corporis sanitatem data ei fuerit a Domino gratia animæ plane singularis, quando ipsi Puero puer Jesus apparuit .. velut denuo procedens sponsus e thalamo suo. Apparuit ei quasi iterum ante oculos suos nascens ex utero Matris Virginis Verbum infans, uti ibidem scribitur. Quantis autem divinæ gratiæ fluentis, quanto unctionis melle, futurus postea Mellifluus Doctor, fuerit delibutus ex illa apparitione, intelligi facile potest cum ex ipsa rei natura, tum e fructu inde postmodum consecuto. Nam statim biographus idem, Facile est, ait, advertere iis, qui ejus auditorium frequentaverunt, in quanta benedictione ea hora prævenerit eum Dominus: cum usque hodie in iis, quæ ad illud pertinent sacramentum, & sensus ei profundior, & sermo copiosior suppetere videatur. Unde & postmodum in laudem Genitricis & Geniti, & sanctæ ejus Nativitatis, insigne edidit opusculum, de quo ibidem agitur. Ex his itaque conficitur, favores cælestes meritis, merita autem favoribus in Bernardo respondisse ab ipsa ejus puerili ætate, &, ut dicebam superius ex Burchardo, Quidquid fuit illi ad indicium bonitatis ex dono naturæ, per donum gratiæ transiisse in virtutem. Quo non mediocriter conduxerit innata quodammodo ei etiam tunc, ac mirifica illa erga pauperes misericordia, referente Guillelmo ibidem num. 7: Neque illud tacendum, quod ab ipsis jam puerilibus annis, si quos poterat nummos habere, clandestinas faciens eleemosynas, & verecundiæ suæ morem gerebat, & pro ætate, imo supra ætatem, pietatis opera sectabatur. Verum hæc, quæ relata jam sunt, sive rerum longe majorum, quæ de Sancto sunt memorandæ, exordia, sive præludia nuncupare lubet, cum ita se habeant; videndum nunc est, quam egregie cum crescente paulatim ejus ætate accreverint simul virtutum & gratiarum cælestium ornamenta.

[27] [contempto seculo,] Cum autem, uti habet Guillelmus loco citato, aliquanto tempore evoluto, proficiens ætate & gratia apud Deum & homines puer Bernardus de pueritia transiret in adolescentiam, mater ejus .. feliciter migravit ad Dominum. Post hæc Bernardus, mortua matre, in seculo relictus magnam de se concitabat exspectationem propter gratias singulares, quibus erat præditus. Spes magnæ ipsi arrident; obsident amicitiæ, expugnandæ ipsius castitati horribiles struuntur insidiæ; sed in tam lubrica ætate, tamque periculoso conflictu triumphat integerrimus, interque medios illos ignes perstat illæsus. At vero cum graphice de his rebus agat Guillelmus cap. 1, satis est, eas obiter hoc loco designasse. Non tamen hæ victoriæ, sicut testatur illustrissimus Manricus ad annum 1110, cap. 2, num. 6, sine mercede, quam etiam in hac vita reportavit. Tradit Anonymus Gallus lib. 7 cap. 9 in ejus Actis (quod ex Joanne eremita Bernardo subæquali acceptum, ut ipse ait, certiorem adhuc fidem sibi vendicat) post multos annos Claramvallem regenti sancto Viro, mulieres quasdam a dæmonibus obsessas, per ipsum liberandas fuisse adductas. Ab altera ante adventum Sancti fugatum dæmonem, vel potius ultro abeuntem proclamasse, Bernardo se resistere non posse; quippe cui adhuc in sæculo manenti, atque ejus opera contra castitatem tentato graviter, sed omnino invicto, per omnia obsequuturus fuerit traditus. Hæc & similia trophæ Vir sanctus referens, de communi hoste, ex gratia Dei, gloriosus triumphabat. Vidimus paullo ante Bernardum in seculo degentem; nunc vero eum a seculo ad perfectiorem vitam conversum prösequamur Manrici verbis ad annum prædictum num. 7.

[28] Tunc vero, ait, in ipso flore adolescentiæ, ætatis suæ anno vigesimo, [Cistercium meditatur,] quo cæteri plus solent retardari, fervore appetitus altius æstuante atque obruente spiritus fervorem; ipse econtra, prævalente eadem gratia, ac motus omnes rebelles coërcente, primas eremi vocationes sentire, sæculi fugam tunc primum meditari, atque Cistercium altius infixum cordi, periclitanti salutare refugium, infirmo remedium, præservativum valenti meditabatur. Cælestem orbem in terra tunc fulgentem, quem jam luna & stellis, hoc est Stephano & sociis illustratum, ejus, ut solis radii, quod minime præsumebat, præstolabantur. Qui primæ hujus conversionis descriptionem apud biographos desiderat legere; adeat Guillelmum cap. 2; ubi etiam inveniet conatus fratrum, & amicorum, modis omnibus id agentium, ut animum ejus ad studium possent divertere litterarum, & amore scientiæ secularis seculo arctius implicare.

[29] Hæc ibi brevissime; sed illustrissimus Manricus ad annum IIII, [ac frustra obnitentibus fratribus suis,] capite unico, num. 4 illa amplificans, addidisse fratres memorat, homines non solis sibi natos, sed reipublicæ, imo orbi profuturos: monachos in eremo latentes, & mundo profugos, neque doctrina alios juvare neque exemplis: quin sub honesto contemplationis nomine palliantes otium, segnitiei potius & desidiæ operam dare, & sustentandos aliorum eleemosynis, quod olim Tiberius imperator de aliis dixerat, sibi ignavos existere, aliis graves. Tum ut otium excutiant laborantes, ac de proprio sudore quærentes victum, aliorum etiam redimant gravamen; quod de novo illo monachorum genere, in agro Belnensi recens instituto, fama vulgaverat: haud tamen tantæ spei Adolescentem, indole, moribus, ingenioque præstantem, atque in suæ familiæ gloriam, ut credebant, vel magis in communem usum concessum orbi, ruri & aratro fore mancipandum: colendis agris multos superesse, quibus non alia munia injungi possent; ipsum se debere publicis rebus, ne, si talentum sibi a Deo creditum in terra deserta inviaque absconderit, damnationem incurrat &c.

[30] Quamquam vero fratrum & amicorum molimina Juvenem pium, [moram tamen aliquam injicientibus,] ac propositi sui tenacem non permutarint; moræ tamen aliquid ei injecerunt. Etenim, referente Guillelmo cap. 2, num. 11, hac nimirum suggestione, sicut fateri solet, propemodum retardati fuerant gressus ejus. Plus dicit Ms. Aureæ vallis: Hortantur eum ad studia litterarum, qua maxime via facilius eum detinere posse sperarent. Placuit sermo in oculis ejus, & constituta est dies, qua providerent fratres itineri ejus necessaria, & sic in Alemanniam proficisceretur. Sed non est consilium contra Dominum. Vicit enim Bernardus obstacula omnia, Spiritu sancto operante, & in ejus animum revocante piissimæ matris memoriam, spemque & exspectationem melioris & altioris fortunæ, quam de charissimo sibi filio conceperat, ac jam prægustaverat. Audiamus Guillelmum de hac re loco citato: Matris sanctæ memoria importune animo ejus instabat, ita ut sæpius sibi occurrentem videre videretur, conquerentem & im properantem, quia non ad hujusmodi nugacitatem tam tenere educaverat, non in hac spe erudierat eum.

[31] [propositum exsequi statuit, & fratres ad illud inducit.] Guillelmo adstipulatur Ms. Aureæ vallis: Festinans autem ad constitutum diem & locum, cœpit subito maternam in animo suo imaginem volvere, & confundi, quod frustraret spem, quam de eo ipsa conceperat, & nihil pro ea ageret, a qua tam tenere fuerat educatus. Sic itaque Bernardus in priorem cælestis vocationis orbitam reducitur, victusque tandem est, seu potius sui ac fratrum victor laureatus evasit, dum divinis maternisque monitis obtemperans, Dei se famulatui, cui servire, regnare est, penitus addixit, & ita quidem ut eosdem fratres, quos antea habuerat in piissimo melioris vitæ decreto maxime sibi adversarios, tandem in suam ipse deduxerit sententiam, ac monastici ejusdem instituti contubernio feliciter aggregarit, ac genuerit in Christo Jesu, factus e germano fratre, eorumdem in spiritu pater. Pergamus cum Guillelmo: Primus omnium Galdricus, avunculus ejus absque dilatione aut hæsitatione, pedibus (ut aiunt) ivit in sententiam nepotis, & consensum conversionis; secuti deinde fratres. Quonam autem ordine, quo modo illa acciderint, quam fervido Sancti spiritu, & quam insigni etiam alicubi cum vaticinio, refert singillatim simul ac pathetice idem Guillelmus biographus. Manricus vero ea innectit anno Christi 1112, Cistercii 15; ubi etiam satis prolixam rerum gestarum narrationem exponit.

[32] [Mira pollet sermonis vi ad hominum corda ad Deum trahenda:] Mira autem ac omnino cælestis agebat Bernardum vis, quando verbum Dei intonans pusillum Domini gregem a se collectum novis augere incrementis satagebat. Etenim, auctore Guillelmo, eo publice & privatim prædicante, matres filios abscondebant, uxores detinebant maritos, amici amicos avertebant: quia voci ejus Spiritus sanctus tantæ dabat vocem virtutis, ut vix aliquis aliquem teneret affectus. Tam potens acceperat novus ac juvenis hic Præco a Spiritu, quo intus agebatur, in humana corda dominium. Verum plures inter mirabiles conversiones non infimo censenda loco est illa, quæ accidit in Hugone Matisconensi, qui a Guillelmo laudatur num. 15 tamquam nobilitate & probitate morum, possessionibus & divitiis seculi ampliatus: qui hodie merito religionis & sanctitatis suæ, raptus a Pontiniacensi cœnobio, quod ipse ædificavit, Autissiodorensi ecclesiæ præest merito & honore pontificis. Deinde laudatus biographus subdit vocationem ejus ad perfectiorem vitam. Quandoquidem vero relatio hujus facti, quæ exstat apud Guillelmum, differt ab ea, quæ habetur in nostro exemplari e Ms. Aureæ vallis, ideo lectorem ea frustrandum non putavimus. En itaque textum ejus:

[33] [inter quorum conversiones illa est mirabilis,] Ait quadam die ad fratres suos: Habeo amicum Masticoni Hugonem de Vitreio; & ipsum oportet adducere, ut sit & ipse unus ex nobis. Erat autem Clericus nobilis, & jam maturioris ætatis, secularibus pariter & ecclesiasticis possessionibus affluens. Cœperunt ergo qui noverant, eum temeritatis arguere: sed nihilominus ille confidens, sine omnium hæsitatione festinavit ad ipsum. Erat autem fama in regione quod Hierosolymam esset iturus: sic enim ipse fingebat; non in eam, in qua fuit, sed, in qua est Deus, Hierosolymam profecturus. Videns ergo eum prædictus Hugo, flens & ejulans in amplexus ejus ruit. Sed Vir Dei lacrymas ejus penitus non attendebat. Ubi vero paululum respiravit, revelat ei propositum suum: &, ecce, innovatus est dolor, & fons lacrymarum fluxit uberior, ita ut tota die illa non quiesceret pupilla ejus. Sequenti nocte pariter accubuerunt in angustissimo strato, ita ut vix caperet alterum: nec tunc ergo cessabat a lacrymis Hugo, ita ut argueret eum Vir sanctus, quod dormire eum non pateretur. Ubi vero obdormivit, videbatur sibi ex more invocato Spiritu sancto habere ad eum de conversatione sermonem, & non deesse voci suæ vocem virtutis.

[34] Mane autem facto, cum rursum fleret Hugo, [quæ facta est] moleste jam accipiens, cœpit durius objurgare eum. At ille, Non mihi, inquit, eadem hodie lugendi causa, quæ fuit heri: heri enim super vos flebam; hodie super me ipsum. Novi enim vestram conversationem, & mihi, quam vobis, conversionem esse necessariam, non ignoro. Ad quem Bernardus exultans, Flete, inquit, nunc satis: quoniam optimæ sunt lacrymæ istæ: nolite cessare. Exhinc cum vidissent eos Clerici ambulantes pariter & exultantes simul, nec ad momentum ab invicem separari; conati sunt Hugonem avellere a Bernardo, timentes imo jam aperte cognoscentes, quoniam uno spiritu agerentur. Tenentes ergo Hugonem, jam nulla ratione pati voluerunt, ut Vir Dei cum eo de cetero loqueretur. Abiit ergo tristis: sed nihilominus erat adhuc cor ejus fiduciam habens in Domino. Post aliquot dies sane conventum audiens episcoporum, festinavit illuc, ut Hugonem videret. Clerici vero cum vidissent eum, præter morem torvo ocello respicere, & stipare Hugonem undique, ne quis pateret accessus. Sedentibus ergo in campo & colloquentibus episcopis in medio Clericorum juxta Hugonem sedens, loqui ei non poterat propter adstantes: sed tamen flebat uberrime super collum ejus: &, ecce, inundaverunt aquæ & cælum dedit pluvias, ita ut dispersi cum omni festinatione ad proximum vicum currerent; sed Beatus Hugonem manu tenens, Mecum, inquit, in pluvia stabis: statimque serenitate reddita, soli stabant in campo.

[35] Et confessus est Hugo juramentum, quod fecerat, [in Hugone Matisconensi.] minime se [monachum] fore usque ad annum. Hoc autem fecerat, ut deciperet Clericos; annuam quippe probationem non ignorans. Ibi confirmato ex integro sodalitio spiritali, red erunt, manu sese tenentes alterutrum: & jam desperati omnes, nemo deinceps Hugonem detinere tentavit. Ex hac itaque nova Bernardi victoria, novus in laudes ejus excrevit triumphus, idemque plane singularis, ob virum tam magnum, quem monastico adjunxit instituto. Lubet his attexere clausulam Manrici, quam conversioni Hugonis, ad annum Christi 1112, cap. 2, a num. 3 in hunc subnectit modum: Quibus videas, vel in ipso suæ conversionis initio Bernardi potestatem pene immensam, cælum nimirum nubibus claudentis, & rursus aperientis portas ejus pro suo libito, obediente nimirum Domino, etiam ante prolatam vocem, menti hominis, ut Bernardi non solum lingua, sed cor etiam clavis cæli jam tunc comprobaretur. Videas præterea renovata primitivæ Ecclesiæ felicia tempora, & primas illas Christi vocationes, non consanguineis parcentes, non extraneis, renovata miracula & prodigia, queis homines trahebantur ad Euangelium.

[36] Quænam interea temporis, antequam Cisterciense monasterium ingrederetur sacer ille grex, acta sint, legi possunt apud Guillelmum, e quo delibo ista num. 17: [Describitur vita S. Bernardi, & sociorum, antequam Cistercium ingrederentur.] Crescente .. numero eorum, qui in hanc conversionis unanimitatem consenserant, sicut de primitivis Ecclesiæ filiis legitur: “Multitudinis eorum erat cor unum, & anima una in Domino” & habitabant unanimiter simul, nec quisquam aliorum audebat se conjungere eis. Erat enim eis Castellioni domus una propria & communis omnium, ubi conveniebant, & cohabitabant, & colloquebantur; quam ingredi vix aliquis audebat, qui non esset de cœtu eorum.. Ipsi vero quasi mensibus sex post primum propositum in seculari habitu stabant, ut proinde plures congregarentur, dum quorumdam negotia per id temporis expediebantur. Atque hæc quidem initia fuere magnarum rerum, quas S. Bernardus postmodum per se aliosque pro gloria Dei, Ecclesiæ Catholicæ bono, ac monastici instituti propagatione egregie ac feliciter gessit. Nos itaque nunc eum cum sodalitio suo cœnobii Cisterciensis tecta subeuntem comitemur.

§ IV. Tirocinium; virtutes in eodem exercitæ; Ordinis habitus; religiosa professio; animi & corporis exercitationes.

[S. Stephano abbate, Bernardus cum sociis] Anno ab Incarnatione Domini MCXIII, a constitutione domus Cisterciensis XV, servus Dei Bernardus annos natus circiter XXXIII *, Cistercium ingressus, cum sociis amplius quam triginta sub abbate Stephano, suavi jugo Christi collum submisit. Ita Guillelmus cap. 3 Vitæ. Manricus ad istum annum cap. 2, num. 1, nonnulla observat de numero sociorum: Nec, inquit, omnes admissi sine delectu: Robertus juvenis repulsus, quia nimium tener; si revertatur maturior, recipiendus.. Interim adnoto, hinc forte factum fuisse, ut quidam triginta tantum viros; alii Bernardum cum triginta venisse tradant, nempe Roberto inter eos annumerato, quem dilata probatio, non ablata, utrique parti reliquit velut in dubio. Nec vero libellus, cui titulus, Exordium Cisterciensis cœnobii (quod opusculum ad distinctionem Exordii magni Cisterciensis, parvum vocamus) numerum Sociorum auget ultra triginta, uti patet e verbis ejusdem Exordii parvi cap. 17 apud Bertrandum Tissier, pluribus postea memorandum, authore sancto Stephano, quæ sic habent: Ergo istis temporibus visitavit Dominus locum illum.. Nam tot Clericos literatos, & nobiles laïcos, & in sæculo potentes, & æque nobiles, uno tempore ad illam Dei gratia transmisit ecclesiam, ut triginta insimul in cella novitiorum alacriter intrarent, ac bene contra propria vitia, & incitamenta malignorum spirituum, fortiterque decertando cursum suum consummarent.

[38] [Claramvallem ingredicur,] Et mox, Eadem, inquit Manricus num. 2, sed paulo altius repetito principio, pangit carmen antiquum, quod hodie etiam Cistercii dicitur permanere, ipsius columnis ecclesiæ appensa tabula. Carmen autem illud ibidem recitat in hæc verba:

Anno milleno nonageno simul uno
Fontanum castrum Bernardo contulit ortum.
Postea dumtaxat septem labentibus annis
Hoc in cœnobio cœpit Cistercius Ordo:
Qui dum quindenos tandem crevisset in annos,
Intus suscepit Vir sanctus religiosam
Sub Stephano vestem, socios triginta trahendo.

Quod ibi dicitur de religiosa veste, tamquam spongia indigum paullo post corrigit laudatus Annalium Cisterciensium auctor, ut statim videbimus. Ibidem autem num. 3 & 4 ita pergit:

[39] Cæterum Stephanus divinitus præmonitus, oraculis superius jam relatis, [Roberto fratre tunc in illam non admisso ob immaturam ætatem.] & de exhibitione præsentium firmiorem spem concipiens futurorum, uno Roberto repulso quia parvulo, sed admittendo, si perseveraret, ut notabamus; cæteros omnes alacris admisit, non quidem statim religionis habitu donandos, quod ante annum probationis expletum tunc non in usu; sed probandos in veste seculari, anno tandem transacto deponenda. Utrumque colligo ex epistola Bernardi ad eumdem Robertum, inter omnes ejusdem Sancti prima si non tempore, dignitate miraculi patrati, dum scriberetur, anno, quo contigit, a nobis referendo. Primum ex his verbis: “De seculo, te teste, Roberte, venisti Cistercium. Quæsiisti, petiisti, pulsasti: sed tui adhuc teneritudine, te licet invito, dilatus es per biennium”. Secundum vero ex subjunctis paulo inferius: “Post hæc per annum juxta regulam in omni patientia probatus, perseveranter & sine qu rela conversatus, post annum sponte professus, tunc primum sæculari veste rejecta, religionis habitum suscepisti”.

[40] Quanta vero donorum cælestium affluentia, ac Ordinis propagatione novorum istorum ascetarum ac Bernardi imprimis adventum cumulaverit Dominus, [Virtutes] habemus e Guillelmo in principio capitis 3: Ab illa autem die dedit Dominus benedictionem & vinea illa Domini Sabaoth dedit fructum suum, extendens palmites suos usque ad mare, & ultra mare propagines suas. His adde quæ paullo ante præmiserat sub finem capitis 2. Et vero S. Bernardi, aliorumque sociorum ejus exemplo plurimos jam tum adventasse Cistercium, humanas utique res pertæsos, Exordium parvum Cisterciense loco supra citato testatur his verbis: Quorum exemplo senes & juvenes, diversæque ætatis homines, in diversis mundi partibus animati, videntes scilicet in istis possibile fore, quod antea impossibile in custodienda regula formidabant; illuc concurrere, superba colla jugo Christi suavi subdere, dura & aspera regulæ præcepta ardenter amare, ecclesiam illam mirabiliter lætificare, & corroborare cœperunt.

[41] Ferventem spiritum, quam secum Bernardus e seculo in monasticum tirocinium invexerat, [in tirocinio] obnixe conatus est conservare, magisque ac magis novo cælestium flammarum pabulo accendere, & solidarum virtutum ornamentis condecorare. Enimvero Guillelmus cap. 3 de ipsius tirocinio loquens, magnum aperit campum in modum ejus vivendi, ac laudes debitas excurrendi, sicut pluribus ibidem videri potest. En tibi tamen, benigne lector, pauca e multis, quæ ibi dicuntur, extracta specimina: Quomodo vitam angelicam gerens in terris vixit, neminem enarrare posse puto, qui non vivat de spiritu, de quo ille vixit. Et mox: Ingressus .. est domum illam .. intentione ibi moriendi a cordibus & memoria hominum, & spe delitescendi & latendi tamquam vas perditum, Deo aliter disponente, & eum sibi in vas electionis præparante, non solum ad ordinem monasticum confortandum ac dilatandum; sed etiam ad nomen suum portandum coram regibus, & gentibus, & usque ad extremum terræ. Sanctus autem Tiro parvalus omnino erat in oculis suis, nil tale de se æstimans aut cogitans, potius ad custodiam sui cordis, & propositi constantiam, hoc semper in corde, sæpe etiam in ore habebat: Bernarde, Bernarde, ad quid venisti?

[42] [a Sancto] Denique & illa ibidem num. 23 sequuntur: Cum novitius esset, in nullo sibi parcens, instabat omnimodis mortificare non solum concupiscentias carnis, quæ per sensus corporis fiunt, sed & sensus ipsos, per quos fiunt.. Vix tantum eis permittebat, quantum sufficeret ad exterioris cum hominibus conversationis societatem. Quod cum continui usus instantia in consuetudinem mitteret, consuetudo ei ipsa quodammodo vertebatur in naturam: totusque absorptus in spiritum, spe tota in Deum directa intentione seu meditatione spirituali tota occupata memoria, videns non videbat, audiens non audiebat; nihil sapiebat gustanti, vix aliquid sensu aliquo corporis sentiebat. Jam quippe annum integrum exegerat in cella novitiorum, cum exiens inde ignoraret adhuc, an haberet domus ipsa testudinem, quam solemus dicere cælaturam. Plura ibidem Guillelmus narrat cum insigni commendatione tirocinii a Sancto nostro decursi, & præclarissimis virtutibus ab eodem exornati.

[43] [exercitæ] Vita quarta apud Mabillonium edita, & a Joanne eremita conscripta, lib. 2 a Col. exemplum commemorat, e quo perspicuum redditur, quanta cum severitate sanctus Tiro in culpas etiam levissimas animadverteret. Igitur cum esset Juvenis sanctissimus in cella novitiorum, quidam de parentibus suis venerunt, ut visitarent eum, & locuti sunt cum eo. Post signum vero horæ nonæ, reversi sunt unusquisque ad sua, & religiosissimus Juvenis ad opus Dei in ecclesiam. Tunc secundum consuetudinem elevans oculos ad cælum, putans se invenire gratiam Dei, sicut & prius, non invenit. Excogitavit itaque in se ipso, hoc sibi pro qualicumque delicto seu peccato contigisse, & non comperit nisi vanas fabulationes, quibus paullo ante per imprudentiam se exposuerat. Qua de causa cum se culpabilem intellexisset, prostravit totum corpus suum juxta altare, dicens cum Propheta: “Domine, ne in furore tuo arguas me” &c. Et cum hoc fecisset per viginti & quinque dies, apparuit ei gloria Domini, & replevit eum, & dedit ei scientiam Sanctorum, ut in bonum consummarentur opera ejus.

[44] [commemorantur; uti & habitus monasticus,] Sed & alii venerunt visitare eum, & acceperunt licentiam ab abbate Stephano, ut ad eum loquerentur. Et cum ad eos duceretur, accepit stupas, & misit sub capucio in aures suas: ita ut hoc artificio ab inani confabulatione se conservare posset immunem: sicque venit ad hospites, & fuit cum eis per totam horam, & nihil audivit: non locutus est, nisi pauca verba de ædificatione. Tunc pulsata campana, gaudens, & relinquens eos, venit in ecclesiam, gratia sua sibi taliter a Deo conservata. O virum præcipuæ sanctitatis, & dignum memoria! qui sibi in hunc modum providendo, audientes adhuc ædificat, & ædificabit usque in finem, non sibi solummodo, sed infinitis proficuus existens. Quod dicit biographus ille in secundo exemplo de capucio, si velit hoc intelligi de Sancto tunc adhuc novitio, atque adeo, secundum mox dicenda, monastica veste nondum tunc induto, non videtur satis conforme alteri narrationi, quam illico proferam. Hinc interim colligere licet, quanto studio religiosissimus Juvenis in solidam perfectionem incumberet, cum adeo accurate in se castigaret tenuissimos quoque nævos, qui vel tantillum eidem officere videbantur. De professione ipsius solenni ac sociorum nonnulla observat Manricus ad annum Christi 1114, cap. 1, num. 1 & sequentibus, ita scribens:

[45] Sequens annus, videlicet Christi millesimus centesimus decimus quartus, [vota religiosa,] Cistercii decimus septimus, Bernardi & sociorum ejus votis solemnibus .. faustus fuit.. Bernardum & socios post annum professos regulam, auctores magis supponunt, quam affirmant; quod non crediderim factum sine mysterio; quippe cum habitus non monachum faciat, sed professio; imo cum neque habitum novitii tunc gestarent, ut præcedenti anno jam ostendimus; satis profecto mirabile apparet, quorum ingressus ab omnibus describitur, professionem a nemine referri. Delatum forte constantiæ virorum Dei, quos semel ad aratrum admota manu haud dubium foret peracturos, quod inchoaverant. Professi nihilominus sunt regulam beati Patris Benedicti juxta rigorem conventus Cisterciensis, tuncque primum monachali habitu induti, tonsuratique, quod etiam ultimum placuit adnotare. Nam sicut sine habitu, ita & sine tonsura probationem exigi consuetam illis temporibus, testem habeo Cæsarium Heisterbacensem, post centum adhuc annos scribentem de novitio tunc sibi coætaneo, lib. 4 Dialogorum cap. 51:

[46] “Novitius quidam cum in Hemmenrode (abbatia Ordinis Cisterciensis, [& tonsura.] diœcesis Trevirensis) satis tranquille annum probationis peregisset, & voluntate stabilitatis expressa in Capitulo, radendus esset in monachum, is, qui eum rasurus erat, rasorium * ad corrigiam acuens, in eadem hora sic eum contristavit” &c. Quibus videas, ante voluntatem stabilitatis expressam neminem radi solitum. Quod magis mirum tempore Cæsarii, quo novitii jam cappam caputiumque, religionis insigne, præferebant. Forte ne eo signo notandi retinerentur, si medio probationis anno egredi vellent. Primis ergo illis Ordinis temporibus probandi in habitu & tonsura seculari: post, tonsura dilata, concessus habitus, quantumvis monachali valde dissimilis: quod hodie etiam videmus permanere. Tandem decursu temporis effectum est, ut simul habitum tonsuramque suscipiant, quod forte a mendicantibus inceptum recens exortis, paulatim etiam ad nostros extensum fuit.

[47] At, relicto brevi hoc diverticulo, revertamur cum Manrico ad solennem professionem, [An hæc primus emiserit Bernardus.] num. 4 de ejusdem ordine ista notantem: Bernardum primum emisisse vota, sunt qui affirmant; quod mihi, ait, dubium. Tenerior ætas, & profundior humilitas vetabant, quo minus aliis præferretur magister omnium. Alias neque Hugo prior missus fuisset, Pontigniacum in Campania fundaturus, neque Bernardo in abbatem præfecto Clarævallis, cæteros omnes occupasset admiratio, quam Guillelmus abbas descripsit in ejus Vita lib. 1 cap. 3: “Mirantibus sane illis, tamquam maturis, tam in religione quam in sæculo viris, & timentibus ei tum pro tenerioris ætate juventutis, tum pro corporis infirmitate, & minori usu exterioris occupationis”. Crediderim ætatis suæ ordine, sive nihil sive parum immutatæ, & ante annum admissos, & tunc professos; nisi quod forte conjugatos Clerici, solutos conjugati antecesserunt. Atque hæc de professione ab antiquis omissa brevissime sufficiat prælibasse.

[48] [Exercitationes animi & corporis.] Huc etiam pertinet continuatus Sancti fervor, & ars metendi divinitus ei infusa. De his Manricus loco citato a num. 8 hæc memorat: Interim Bernardus Pater, sociique, quo erant in novo statu ferventes spiritu, instare orationibus, vigiliis, jejuniisque corpus atterere, laudes divinas in choro devote canere, & nihilominus operari manibus, tenere silentium, insistere lectioni, ac reliquis observantiis religionis sine intermissione exerceri, sine querela, Stephano, ut olim docente, tunc mirante, ac vere jam experiente strenuos duces, quos paulo ante tirones nominaverat. Et quidem de virtutibus Bernardi Guillelmus multa, & quotquot scripsere Vitam beati Viri, quæ nimis longum esset huc transcribere. Cæterum quod de peritia metendi tradunt, Servo Dei per miraculum collata, quia peculiarem continet doctrinam, forte minus probatam, saltem minus in usu nostris temporibus, non putamus silentio prætereundum: præsertim cum hinc pateat ad oculum modus mirabilis, quo divina providentia cum nostro Sancto egit, quando Virum tam magnum, & ad res quaslibet summas exsequendas natum, a vili ac tenui metendi labore ad altiora tot tantaque facta exordium sumere voluit, prout jam visuri sumus.

[Annotata]

* al. XXII

* i.e. novaculam

§ V. Ars metendi divinitus Sancto concessa; discessus in monasterium Claravallense e Cisterciensi; variæ de hoc notitiæ; illud quo anno fundatum.

[S. Bernardus ad summa promovendus exercet artem metendi] Redemerat Vir sanctus metendi inscitiam, uti narrat Manricus num. 9, anno proximo aliis operibus substitutis messionis loco: quorum etsi non minor labor, facilior usus, & quotidianis operibus promptiores artus, quam non nisi post annum repetendo. Sed a cæteris solus separari, & metentibus fratribus non metere angebat animum ardentem vitæ communis: & neque semper quid aliud faciendum suberat; neque, si subesset, ei permittebatur, debili quippe ac præ nimia abstinentia & vigiliis defecto viribus. Audiant, qui putant opera hæc externa minoris apud Deum esse valoris. Audiant, qui totum negotium menti deputant, corpore adeo a laboribus immuni, ut minus aptum contemplationi censeant, si fatigetur. Bernardus, egregius futurus Ecclesiæ Doctor, imo oraculum, fidei columna; quo principe, quo duce, schismaticorum colla subigenda, hæreticorum calcanda parabantur: Bernardus Catholicis omnibus firmandis, atque ipsius Pontificis Romani stabiliendo solio concessus orbi; Bernardus Pater, qui reges, regnaque, qui denique universum Christianum axem ad sui imperium erat commoturus; cujus verba concilia mutuabantur, dum adhuc viveret, & cui, ut clavigero cælestium arcanorum, vel ipsa sacra Scriptura erat subdenda (hoc intelligendum accommode, ne nimium dicat Manricus;) Bernardus, inquam, ad hæc omnia gradum faciens, a peritia metendi exorsus est, eamque a Deo per lacrymas obtentam, atque collatam non sine miraculo, lacrymæ simul & miraculum commendant utilem etiam acquirendo in Ecclesia Doctoris apici.

[50] Factum narrat Guillelmus cap. 3, num. 27: [divinitus sibi concessam.] Messis tempore Fratribus ad secandum cum fervore & gaudio sancti Spiritus occupatis, cum ipse quasi impotens & nescius laboris ipsius, sedere sibi & requiescere juberetur, admodum contristatus ad orationem confugit, cum magnis lacrymis postulans a Deo donari sibi gratiam metendi. Nec fefellit simplicitas fidei desiderium Religiosi. Continuo namque, quod petiit, impetravit. Et ex illo die in labore illo præ cæteris peritum se esse, cum quadam jucunditate gratulatur; tanto in hoc opere devotior, quanto se in hoc ipso facultatem ex solo Dei dono reminiscitur accepisse. Ideo autem gratiam hanc Bernardo datam ad annum Christi 1114 censet pertinere Manricus; quia, ait, Vir Dei post emissam professionem, his tantum frugibus Cistercii adfuit colligendis: quippe mense Junio sequentis anni Claramvallem, ut dicemus, transferendus. Nobis nunc dispiciendum restat, quomodo illuc translatus, seu Cistercio cum aliis eo profectus, cœnobii Claravallensis, quod primus abbas rexit, præfecturam inchoarit. Annus, quo ad dignitatem abbatialem promotus est, confirmatur e versibus antiquis, quos multi codices, uti observat Manricus ad annum 1115, cap. 1, num. 6, subjungunt operibus ejus, quosque ibidem subdit:

Annus millenus ter quinis commemoratur *,
Nec non centenus, Vir sanctus quando creatur
Abbas, & Patrum sequitur decreta priorum.
Fit doctor Fratrum, fidei lux, regula morum

[51] Bernardi Fratres ad fundandum Claravallense monasterium missi cum eo sunt, [Mittitur ad Claramvallem] sicut testatur Guillelmus biographus lib. 1 cap. 3 num. 28: Cum autem complacuit ei, qui eum segregavit a seculo, & vocavit, ut ampliore gratia revelaret in eo gloriam suam ..; misit in cor abbatis Stephani ad ædificandum domum Claræ-vallis mittere fratres ejus. Quibus abeuntibus ipsum etiam domnum Bernardum præfecit abbatem. Manricus alios insuper ei adjunctos memorat num. 5; ac deinde num. 6, Tantis, inquit, viris ab Stephano Bernardum præfici, ætate juvenem, quippe vigesimum quartum annum vixdum egressum, infirmum corpore, verecundia implicatum, aut impeditum, atque omni experientia destitutum, mirabile in oculis omnium visum fuit, & ob hoc forsan serius pronuntiatum. Certe Guillelmus innuere videtur, nequaquam nominatum ante discessum, ex iis, quæ modo recitabam ex ipso, Quibus abeuntibus, etiam ipsum domnum Bernardum præfecit abbatem, & quæ statim ab eodem biographo subnectuntur: Mirantibus sane illis, tamquam maturis & strenuis tam in religione quam in seculo viris, & timentibus ei tum pro tenerioris ætate juventutis, tum pro corporis infirmitate, & minori usu exterioris occupationis. Sed non est novum, divinam providentiam infirmis uti instrumentis ad maxima quæque perficienda, prout eventus tot ac tanti in Bernardo id comprobarunt: de cujus e monasterio Cisterciensi egressu quædam hoc loco cum Manrico observare visum est.

[52] Porro, ait ad annum proxime citatum num. 7, [cum sociis,] egressum novi Conventus, prout in Ordine fieri solebat, a Cæsario Heisterbacensi descriptum, quia gravitatem devotioni mixtam præfert, non pigebit ad litteram transcribere e dicti scriptoris homilia in Dominicam tertiam post Octavam Epiphaniæ, quam citat ad marginem, his verbis: Duodecim monachi, loco duodecim Apostolorum, cum tertio decimo Abbate, qui loco Christi eis præponitur, ad novam abbatiam fundandam emittuntur. Crux enim Dominicam habens imaginem, a Patre abbate datur ei in manus, quem de oratorio cum eadem cruce exeuntem, duodecim ad hoc ordinati sequuntur, quasi Christum Apostoli. Ita ille ex Cæsario; ubi vides novæ hujus coloniæ numerum definiri. Cruce itaque, sicut addit idem Manricus, Bernardo ab Stephano Patre in manus data, ipse prior, quasi pater & dux omnium, mox fratres ejus & filii egressi sunt, locum sibi inter Lingonenses quæsituri. Videres, cum jam essent recessuri, in profundo silentio cadentes lacrymas omnium monachorum, & solas voces cantantium resonantes inter singultus: quippe modestia membris exterius imperans, vix in affectus internos prævalebat; nec discerneres remansuros a discedentibus, quoadusque ad portam domus illos stantes a progredientibus cunctatio ipsa divisit. Hæc, Bernardo atque sociis abeuntibus, devota quidem, sed tristis facies Cistercii fuit.

[53] [e monasterio Cisterciensi; quod hic a nobis] Prius autem quam cum sancto nostro Abbate a Cisterciensibus ad Claram-vallem discedamus, quandoquidem Vir sanctus prima apud illos perfectioris vitæ rudimenta posuit, ac per se aliosque, quos eisdem ascetis adjunxit, cœtum illum deinde magnifice illustravit ac propagavit; quia item de Cisterciensibus toties jam a nobis mentio facta est, ac porro fiet; videmur non abs re facturi, si de piissima juxta ac celeberrima hac vitæ asceticæ palæstra notitias quasdam hic subjiciamus, plures tamen designaturi apud auctores, qui de ea scripsere, quam prolixe ac singillatim huc coacervaturi, ne nimium excurrat oratio. Fundator ejus fuit S. Robertus, primus abbas Molismensis, cujus Acta apud nos jam pridem illustrata sunt tomo III Aprilis, die XXIX ejusdem mensis a pag. 662. Ibidem vero § 2 Commentarii prævii ad ipsius Vitam pag. 664 & sequentibus agitur de initiis cœnobii & Ordinis Cisterciensis, & de S. Roberti ad eumdem transitu, qui accidit anno Christi 1098. Primus quoque Cistercio abbas præfuit; sed non diu post, abdicata apud Cistercienses præfectura, ad Molismenses revertitur, ejusdem reditum apud summum Pontificem Urbanum II urgentes; prout in dicto Commentario § 3 pluribus licet videre, uti & alia, quæ ad laudatum Sanctum fundatorem istum spectant.

[54] [illustratum] Loci situm Gaspar Jongelinus in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis describit pag. 6: Cistertium (Cisteaux) archi-cœnobium & caput Ordinis, sub regula S. Benedicti, situm in diœcesi Cabilonensi (Chalon sur Saone) quinque circiter leucis ab urbe Divione (Dijon) .. distans, in Ducatu Burgundiæ. Ceterum primæ Cistercii filiæ, nomine Firmitati (vulgo la Ferte) in diœcesi Cabilonensi ad Gronam fluvium cœnobio; ac filiæ secundæ, cui nomen Pontigniacum (Pontigni) in territorio Autissiodorensi sitæ, ut videsis apud Jongelinum a pag 16, successit tertia ejusdem Cistercii filia Clara-vallis; ubi sanctissimum Abbatem nostrum, quem eo proficiscentem Cistercio tantisper reliquimus, iterum conveniemus. Meretur autem locus etiam ille, Sancti regimine, virtutibus ac prodigiis adeo longe lateque nobilitatus, ut de ejus situ, fundatione ac elogiis, antequam progrediamur ad alia, præmittamus sequentia documenta.

[55] Guillelmus biographus cap. 3, num. 28: Erat, [variis] inquit, Clara-vallis locus in territorio Lingonensi, non longe a fluvio Abba (l' Aube) antiqua spelunca latronum, quæ antiquitus dicebatur Vallis absinthialis, seu propter abundantis ibi absinthii copiam, seu propter amaritudinem doloris incidentium ibi in manus latronum. Et cap. 4 num. 40 auctor idem de eodem loco hæc narrat: Loci vero ipsius solitudo inter opaca silvarum, & vicinorum hinc inde montium angustias, in quo servi Dei latebant, speluncam illam sancti Benedicti patris nostri quodammodo repræsentabat, in qua aliquando a pastoribus inventus est: ut cujus imitabantur vitam, habitationem ejus ac solitudinis formam aliquam habere viderentur. Nicolaus Hacqueville, senatus Parisiensis præses, vallem non solum montibus circumdatam, sed etiam fonte perenni, præter interfluentis Albæ aquas, scatentem memorat in carmine de laudibus S. Bernardi, & situ Claræ-vallis, quod apud Mabillonium, Operum ejusdem sancti Patris editorem, recusum est volumine 2, Col.

Abdita vallis erat, mediis in montibus, alto
      Et nemore, & viridi tunc adoperta rubo ..
Hanc Alba irriguus mediam perlabitur amnis,
      Fons tibi perpetuo munere donat aquam.

[56] Apud laudatum Operum S. Bernardi editorem a Col. habetur Descriptio positionis seu situationis monasterii Claræ-vallensis, [notitiis.] ubi præter alia plura, quæ legi possunt in eadem Descriptione, (quæ incerto auctore, monacho tamen, ut apparet Manrico ad annum 1115, cap. 2, num. 2, Claræ-vallensi, inter Opera Bernardi circumfertur, nec sine sale) notantur ista in editione Mabillonii Col. Hic ergo fons .. ex opposito solis orientis oritur, ita ut æstivo solstitio roseam rutilantis auroræ faciem ex adverso salutet.. Ubi eum mons evomit, vallis deglutit: & in loco, quo oritur, eodem quasi moritur, quin & sepelitur. Sed ne expectes signum Jonæ prophetæ, ut tribus diebus, & tribus noctibus delitescat absconditus. Statim ad mille passus intra claustrum monasterii, quasi de corde terræ resuscitatus progreditur, & quodammodo redivivus apparet, visui tantum & usui Fratrum se offerens, ne cum aliis, quam cum Sanctis sors illius amodo sit futura. Ita ille alludit ad dictum fontem. Jam vero domus etymon Manricus citatus ita describit num. 5: Monasterio Clarævallis nomen inditum in claritatem pro modo occupationis & exercitii, veteri commutata amaritudine. Unde versus:

In Vallem claram vallem convertit amaram.

Guillelmus cap. 3, num. 28 de sancto Abbate ac sociis, primis loci incolis, hæc refert: Ibi ergo in loco horroris & vastæ solitudinis consederunt viri illi virtutis, facturi de spelunca latronum templum Dei & domum orationis.

[57] Manricus ad annum 1115 supra designatum, cap. 2, [Ejusdem] num. 1 non videtur exploratam satis habuisse laudati jam sæpe loci fundationem, quando de primis eodem loci advenis ita statuit: Casu invenerint, an admoniti quæsierint, incertum: constat pervenisse ad locum satis horridum, latronum, ut ferebant, receptaculum.. Crediderim omni ope destitutos elegisse hunc locum, nulli incolarum usui proficientem; noxium potius, eoque longe facilius obtinendum. De prima itaque loci donatione seu fundatione dicendum etiam nobis est. Volumine 1 editionis Mabillonianæ, ubi sunt Opera sancti Patris genuina, col. 45 exstat epistola 31 ad Hugonem Comitem Campaniæ ab ipso scripta, in qua sic loquitur: Possumusne oblivisci antiqui amoris, & beneficiorum, quæ domui nostræ tam largiter contulisti? Sanctus itaque Pater his verbis profitetur gratam animi memoriam erga Hugonem, primum sui Claravallensis cœnobii fundatorem, prout conficitur e sequente instrumento, quod Petrus Franciscus Chiffletius inter probationes suæ de illustri genere S. Bernardi Diatribæ pag. 513 ex autographo Claravallensi acceptum primus vulgavit in hæc verba:

[58] [fundatio] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis incipit charta Comitis Hugonis. Notum sit omnibus præsentibus & futuris, quod ego Hugo Comes Trecensis do Deo, & beatæ Mariæ, & fratribus Clarævallis, locum ipsum, qui vocatur Claravallis, cum pertinentiis, agris, pratis, vineis, silvis, & aquis: nihil omnino mihi aut heredibus meis retinens. Unde testes Acardus Remensis, & Petrus, & Robertus Aurelianensis, milites mei. Et sciendum, quod Gaufridus Felonia dat pasturas suas in finagio * de Juvencurt, tam in bosco * quam in plano, omni tempore. Et si aliquod damnum intulerint animalia dictorum fratrum, solum capitale restituetur, sine emenda *. Hæc autem omnia dedi in præsentia supradictorum testium. Sciendum quoque est, quod dominus Josbertus de Firmitate, cognomine Rufus, & dominus Rainaudus de Perceris, dederunt eisdem fratribus pasturam, & usuarium per totam terram suam; & præcipue in aquis, silvis, pratis, in finagio de Perrecin. Hujus rei testes sunt Acardus Remensis, & Robertus, milites mei. Item sciendum quoque est, quod ego Hugo Comes Trecensis laudo & concedo eisdem fratribus libere & quiete possidere terram & silvam de Artela. Has donationes confirmamus, ego Joscerannus Lingonensis episcopus, & ego Hugo Comes Trecensis, de sigillo & anulo meo. De tribus Hugonis profectionibus Hierosolymitanis, ac titulis ejus pro tempore diversis agit Chiffletius cap. 21 Appendicis proxime citandæ.

[59] [quo anno] Apud Mabillonium in notatione ad supra dictam epistolam S. Bernardi, quæ notatio habetur inter alias ad tomum 1 ejusdem sancti Patris, & ad calcem voluminis 1, de quo dicebam paullo ante, observantur ista in rem nostram post tabulas fundationis modo datas e Chiffletio, col. XIX: Quod spectat ad annum fundationis, qui non exprimitur in his tabulis; idem (Chiffletius videlicet, quem tu consule in Appendice ad Diatribam cap. 20) auctoris sancti Mariani Autissiodorensis Chronographum secutus, refert ad annum Christi MCXIV, mense Junio. Et quidem de mense conveniunt omnes: quoad annum vero, cum tam externa quam domestica instrumenta refragari videantur; inter alia vero Exordium Cisterc. dist. 2 cap. 1, tabella sancti Bernardi tumulo appensa, quæ disertis verbis annum MCXV exprimunt; receptæ jamdudum sententiæ adhærere satius videtur: cum alioqui vix Bernardus professionem emisisset mense Junio ann. MCXIV, & Hugo ipse, qui locum concessit, adhuc in Oriente versaretur. Clara vallis itaque primo quidem ab Hugone Campaniæ Duce fundata; postea vero anno MCXXXV in ampliorem locum translata, opitulante Theobaldo ipsius successore, nova fabrica donata est: unde primi fundatoris nomen obtinuit apud aliquos, translationem cum fundatione confundentes, ut bene monet Manricus in Annalibus ad annum MCXV cap. 1. Sententiam hanc, quæ mihi magis arridet, quam Chiffletiana, ita declaro & confirmo:

[60] Chiffletii ratio alia, quam primo loco ponit pro anno MCXIV, [acciderit.] illo nititur fundamento, quia cœpit anni ejusdem mense Julio, undecima die mensis, Morimundus, minor natu filia, quippe inter Cistercii filias numero quarta; cum tertia ex ordine natalium censeatur Claravallis. Verum Morimundi fundatio a Iongelino innectitur anno 1115; idem fit a Manrico ad istum annum cap. 1; idem a Sammarthanis tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 673. Monumenta autem Claravallensia, quæ Chiffletius in Appendice designata sibi objicit contra annum 1114 fundatæ Claræ vallis, sunt 1o. antiqui versus:

Annus millenus ter quinis connumeratur,
Nec non centenus, Vir sanctus quando creatur Abbas.

Deinde tabella S. Bernardi tumulo appensa, in qua legitur: “Anno Domini millesimo centesimo decimo quinto, in mense Junio, missus fuit (S. Bernardus) cum fratribus germanis, & conventu suo, ad locum istum, qui nunc vocatur Clara-vallis: ante autem Vallis absinthialis dicebatur”. Ad versus ita respondet Chiffletius: Nisi me conjectura fallit, indicant versus illi consecrationem S. Bernardi in abbatem .. quæ ante annum Christi MCXV facta esse vix potuit.. Quare a primo eorum in Claramvallem adventu, quod in anni MCXIV Junium incidit, monasterii fundationem adnotarunt Morimundensis, & Autissiodorensis Chronographi: Clarævallenses ab inauguratione abbatis. Sed contra est, quod in dictis versibus τὸ creatur videatur melius referri posse ad præfecturam Claravallensis cœnobii, quam S. Stephanus Bernardo, e Cisterciensi monasterio cum suis discedenti, commisit (de qua re actum est supra) conformiter ad verba tabellæ, ad quæ nihil ibi apud Chiffletium responsi invenio, cum in ea clare ac distincte dicatur: Anno Domini millesimo centesimo decimo quinto, in mense Junio, MISSUS noster Sanctus cum potestate utique abbatis, tunc quidem a suo Superiore constitutus seu creatus, sed dicto mense nondum consecratus ab episcopo. At de ista consecratione dicentur plura § proximo.

[Annotata]

* l. connumeratur

* i. e. confinio

* i. e. silva

* i. e. mulcta pecuniaria

§ VI. Consecratur abbas Claravallensis; monasterii hujus angustiæ miraculis sublevatæ; cibus spiritualis a Sancto, per apparitionem monito, Claravallensibus porrectus.

[Consecratio ista cur facta ab episcopo Catalaunensi.] Guillelmus libro 1, cap. 4 de Sancti consecratione hæc memoriæ prodidit: Cum autem missus noviter Claram-vallem Bernardus, ordinandus esset in ministerium, ad quod assumptus erat; & sedes Lingonensis vacaret; ad quam ordinatio ipsa respiciebat; quærentibus fratribus, quo eum ducerent ordinandum, cito de proximo se obtulit bona fama venerabilis Catalaunensium episcopi, opinatissimi illius magistri Guillelmi de Campellis, illucque eum transmittendum esse, diffinitum est. Sicque factum est. Chiffletius in Appendice ad Diatribam superius allegata cap. 20 a pag. 676 e textu Guillelmi, quem modo protuli, hanc proponit & solvit difficultatem: Quomodo, inquit, vacabat sedes Lingonensis anno MCXV, cum Iocerannum constet, ex anno MCXII in MCXXV Lingonensem fuisse episcopum, ut ex Chronico Benigniano retulimus pag. 505? Sed responsio in promptu est, vacasse tum sedem Lingonensem improprie; non quod nullus tunc esset Lingonensis episcopus, sed quod anno illo MCXV abesset ab episcopatu suo; fortasse in itinere ad limina Apostolorum, vel ad synodos aliquas, quæ frequentes illis ipsis temporibus a Guidone Viennensi, Apostolico per Gallias Legato cogebantur. Ita Chiffletius. Qualiter autem Sanctus noster, Catalaunum, assumpto secum Elboldone * monacho quodam Cisterciensi, ut laudatus Guillelmus ibidem narrat, profectus, & prædicti episcopi domum ingressus, ob externam corporis speciem contemptui fuerit nonnullis, ad irrisionem usque; sed episcopo summa in veneratione habitus; quantaque e primo amborum congressu orta inter eos fuerit familiaritas non sine summa Bernardini nominis per Galliam universam propagatione, apud Guillelmum eumdem invenies.

[62] [Claravallensis cœnobii] Nec his attexam alia, quæ biographus iste præmiserat de angustiis Claravallensis cœnobii temporibus primis, earumque per varios sublevatione; item de immenso ejusdem cœnobii incremento, quod sancto Abbati in quadam visione exhibitum est, rei deinde eventu veritatem comprobante; ac denique de studio perfectionis, & conversione sororis ejus; cum idem Vitæ scriptor consuli de his possit cap. 3 & 4. Quia tamen Joannes eremita de arctissima inopia, qua visum est divinæ providentiæ, Abbatem sanctum ac subditos ejus exercere ac probare, diversa narrat, variisque deinde probat exemplis, ad ejusdem Sancti gloriam omnino illustribus, divinitus fuisse prospectum maximis illis rerum temporalium apud Claravallenses angustiis, idcirco Guillelmum abbatem e laudato Joanne supplendum censeo, qui libro 2, Col. num. 2 apud Mabillonium de penuria victus locutus, de vestitu ista subdit: Indumenta vero eorum tam in æstate, quam in hieme, cuculla & tunica, quæ rarissime innovabantur. Caligis quoque utebantur vilibus, & calceamentis frequenter diuque diruptis manentibus & dissutis, antequam repararentur, quæ præ nimia corii paupertate ligabant funiculis. O viri generosi & magni in seculo! Quis ad hæc loca arida & periculosa vos adduxit, nisi ille, qui dives erat in cælis, & pauper humilisque in terris in præsepio recubuit? En tibi nunc erectum Abbatis animum, & summam fiduciam de auxilio Dei opportuno in tot tantisque malis.

[63] [penuriæ] Idem quippe scriptor Vitæ a Col. num. 3 ita pergit: In illa tanta penuria, de qua supra diximus, inter cæteras necessitates, sal die quadam defuit eis. Et vocavit sanctus Abbas unum de fratribus suis, Guibertum nomine, dixitque ei: Fili Guiberte, accipe asinum, & vade ad nundinas, & eme nobis salem. At ille respondit: Ubi est pretium? Ad quem Homo Dei: Crede mihi, fili, quia nescio tempus, quod aurum vel argentum habuerim. Sursum est enim, qui habet peram meam, & thesauros meos in manibus suis. Tunc frater ille quasi subridens ait: Si vacuus perrexero, vacuus redibo. Cui ait Sanctus: Noli timere, fili mi, sed vade securus. Ille enim, qui habet thesauros nostros, sicut jam dixi tibi, erit tecum in itinere, & præbebit omnia, propter quæ mitto te. Ad hæc verba, sumpta pii Patris benedictione, perrexit cum asino ad nundinas, ad castrum, cui nomen Risnellum, plusquam oportet incredulus. Sed pius & clemens Dominus non respexit suam incredulitatem; sed consideravit Servi sui fidem, & tribuit ei omnem rem, pro qua missus fuerat. Itaque cum castro appropinquasset, & venisset ad quamdam villam, obvium habuit quemdam presbyterum, qui salutavit eum, dicens: Unde es, frater, aut quo pergis? At ille respondens exposuit ei diligenter itineris sui causam, & paupertatem loci, in quo habitabat Pater sanctus cum filiis suis.

[64] Quæ cum audisset presbyter, vehementissime compunctus est: [divinam providentiam subvenisse] & duxit fratrem in domum suam, deditque illi medietatem modii salis, & quinquaginta solidos vel amplius, sicut sæpe narrare consueverat idem Guibertus. Quibus acceptis, cœpit gratias agere Deo immensas, & dicere in animo suo: Procul dubio verus est sermo, quem audivi a Patre meo: sed in hoc peccavi erga eum peccato magno, quia ei non credidi, sed incredulus veni huc. Et valefaciens presbytero, reversus est ad monasterium. Quod cum ingressus fuisset, cucurrit ad Hominem Dei, & retulit ei omnia, quæ sibi in via contigerant. Cui dixit Pater sanctus: Dico tibi, fili, quia nulla res tam necessaria est omni Christiano, quam fides. Habe ergo fidem, & bene tibi erit omnibus diebus vitæ tuæ. A die illa & deinceps tam frater ille, quam alii verba sancti Patris in majore habuerunt reverentia. O bone Jesu, fidem, quam habuit iste Sanctus, quis enarrare potest? Aliud deinde Joannes biographus exemplum producit num. 4:

[65] Quidam de Clementini-prati fratribus adveniens, visitandi gratia novellam Christi plantationem, [per miracula,] honorifice susceptus est, prout fieri potuit: cui, qui in promptu erat, oblatus est dimidius panis avenaceus. Quo suscepto, & cum magna admiratione, quia de tali viverent, reportato ad Clementinum-pratum, omnibus inibi habitantibus annuntiavit servorum Christi voluntariam in maxima paupertate abstinentiam, in abstinentia patientiam, in egestate liberalitatem munificam. Statimque vehementer compuncti, & compatientes Clementini-prati fratres, in eorum subsidium communiter assenserunt. Tunc magister loci illius, Odo nomine, vir venerabilis, dilectus a Deo & hominibus, oneratis equis & asinis, panes & cibaria in quadrigis detulit. Tunc vero a die illo usque in hodiernum diem tanta fuit fraternitatis communio inter Claram-vallem & Clementinum-pratum, quod quando fratres Clementini-prati Claram-vallem adveniebant, ita eis deferebatur, sicut uni Claræ-vallensium in spiritualibus & humanis. Defunctis etiam vicissim reddebatur obsequium. In hunc modum pius Jesus magis ac magis providebat servis suis. His adduntur ista num. 5: Advenit etiam mulier quædam centum solidos afferens, quibus contecta est pedum eorum nuditas. Sequuntur deinde facta duo alia, quæ Manricus refert ad annum proxime sequentem 1116. Nos tamen, seriem narrationis biographi Joannis prosequentes, utrumque ex ipso prioribus hic subjungimus. Et primo quidem loco quod narrat, sic habet:

[66] [e variis factis] Cunctis animalibus carebant, excepto asino, quo Abbas ad visitationes suas deferebatur, lignaque ad necessitates comportabantur. Coacti vero fame, frigore, & aliis indigentiis, Abbati suo conquesti sunt, quod pro nimia paupertate discedere cogerentur. Quo audito, Abbas blande ac leniter consolans eos, Dei timorem & amorem, spem quoque vitæ æternæ & remunerationis divinæ, quantum potuit, insinuavit. Illi vero maxime angustiati, & angustiati dolore multiplici, nullatenus volebant consentire; sed magis volebant Cistercium reverti. Cumque Vir Dei desperationem illorum vidisset, demum convertit se ad orationem. Quo facto, audivit vocem de cælo dicentem sibi coram omnibus: Surge, Bernarde, exaudita est oratio tua. Quod cum audissent fratres, glorificaverunt Deum & sanctum suum Bernardum; dixeruntque ad eum: Dic nobis, Pater, quid petisti a Domino? At ille respondit: Quid vultis scire, modicæ fidei? State hic, & scietis postea. Et cum fabularentur ad invicem, modicum temporis indulgentes fabulis, non fabulis, sed sermonibus sanctis, venit quidam, & obtulit sancto Patri decem libras.

[67] [probatur.] Alterum vero ita memorat prædictus Vitæ scriptor a Col. Nec mora, Barrensis quidam, cujus filius usque ad desperationem vitæ præ nimia ægritudine cogebatur, attulit ei tredecim libras, suppliciter postulans, ut misereretur filii sui. Quem sanctus Abbas hilarem dimisit, pollicens filium suum sospitem ab eo inveniendum. Revertens homo invenit filium suum sanitati restitutum, sicut promiserat Vir Dei. Qua de causa postmodum Servo Dei uberes gratias exsolvit. Modico tempore interjecto, copiose ac benigne misericordia Dei super hos respexit, ut abundantes æternis & temporalibus subsidiis, nihil eis deesset in ulla gratia, secundum illud: Nihil deest timentibus Deum. Eventibus hisce miris ac seriis subjungamus miraculum spurium & apocryphum ex Manrico ad annum 1116, cap. 1, num. 5, ubi illud his verbis exponit ac rejicit:

[68] [Miraculum apocryphum rejicitur.] Equos sine rectore vagari solitos, & convicinos populos discurrere colligendis fidelium eleemosynis, quas illico ad cœnobium reportarent, ab oppidanis cujusdam villæ proximæ per ludibrium an per rapinam spoliatos, & pro panibus saxis onustos immensi ponderis, traditio est ab incolis recepta. Porro Bernardo patre flagitii conscio (equis quippe sub pondere gementibus, eoque citius rem ipsam publicantibus) atque execrante aggressores impietatis, terram repente scissam in duas partes locum cum incolis simul absorbuisse, ecclesia sola immota permanente, pro certo habent. Et sunt qui credant in memoriam tanti miraculi, eam etiam paulatim absorberi, nempe ad unius argentei grossitiem per annos singulos, ecclesia, loco, saxisque monstratis, queis major fabulæ fides adstruatur. Adeo nulla omnino terra est, quæ non laboret fabellis incolarum, a quibus ne sancti Viri [quidem] omnino immunes. Utrum autem ejusdem rationis sit similis alia quædam maledictio, qua idem Sanctus Aquitaniæ prædicans dicitur impetiisse Viride solium, illius provinciæ locum non exiguum, suo tempore dabimus. Nunc sufficit hæc seriis permiscuisse quasi per otium; potuisset addere Manricus nec sine fructu: cum utile admodum sit, traditiones hujusmodi mere populares convellere, ac discernere miracula falsa a veris. Idque locum habet potissimum in S. Bernardo; qui quoniam pene innumerabilibus abundat veris, palliari nec debet nec potest falsis, ne his illorum fidei quidquam detrahatur.

[69] Supererat secunda, & major fames spiritualis cibi, [Bernardus apparitione confirmatus cibum verbi Dei subditis porrigit.] verbi nimirum Dei, Bernardo Patre aut timidius prædicante, aut omnino silente, ne nimio zelo & rerum inexperto læderet, ut putabat, conscientias fratrum, sive, ut Guillelmi abbatis verbis utar “ne prædicatione ejus scandalizarentur potius, quam aliquid perciperent ædificationis”. Sed qui priorem miraculo compescuit, posteriorem grassari non permisit, majori Ecclesiæ bono reprimendam; quippe Bernardo assumpto ab ipso Deo in ministerium verbi, prædicationis officio illi injuncto, eoque ad tantum opus adaptato virtute divina; ut loquitur Manricus ad annum 1116 cap. 1, num. 6. Res ista plenius tractatur a Guillelmo in Vita Sancti lib. 1 cap. 4; unde delibo ista: Nec tardavit misericordia Dei auxilium in tempore opportuno Paucis siquidem evolutis diebus, vidit in visu noctis puerum caritate * quadam divina adstantem sibi, & magna auctoritate præcipientem fiducialiter loqui quidquid ei suggereretur in apertione oris sui, quoniam non ipse esset qui loqueretur, sed Spiritus qui loqueretur in eo. Et ex tunc manifestius in eo & per eum loquens Spiritus sanctus .. apud auditores quoque ei gratiam addidit, & auctoritatem & intellectum super egenum & pauperem, peccatorem pœnitentem, & veniam postulantem. Manricus mox citatus superaddit num. 7 ex Cæsario in Octava Nativitatis Domini, Cum tempore quodam nescio quid dictaret, & testimonium haberet in promptu, quod præsenti loco congruebat, velletque reservare in finem, timens ibi defectum, audivisse de cælo dicentem vocem: Si istud reservaveris, aliud non dabitur tibi. Ipse itaque Sanctus loquens jam non loquebatur, sed Spiritus sanctus, qui erat in eo. Rebus ergo temporalibus ac spiritualibus novi cœtus Claravallensis ita prospere ac feliciter divino favore compositis, alia quædam videamus, ad ejusdem cœnobii, atque adeo ad primi Abbatis ipsius laudem perquam accommodata.

[Annotata]

* al. Elbodone

* al. claritate

§ VII. Monasterii Claravallensis incrementum a sancto Abbate prævisum; difficultates ob canonicos Victorinos ad illud admissos; rei gestæ tempus; mirabilis cum imperito medico Viri sancti infirmi patientia; patris ejus conversio.

[Recensentur secundum S. Bernardi prævisionem,] Prævisio Abbatis nostri de ingenti secularium ac Regularium hominum ad Claravallenses cœnobitas accessu (Vidit enim undique, ut refert Guillelmus cap. 3, num. 29, tantam diversi habitus & diversæ conditionis hominum multitudinem in inferiorem vallem descendere, ut vallis ipsa capere non posset) prævisio, inquam, illa quomodo per hæc tempora impleta sit, accipe. Enimvero celebri ejusdem domus fama, inquit Manricus ad annum 1116, cap. 2, num. 1, per totam Galliam, multi Religiosi, relictis propriis sedibus, atque ex veteranis, imo & emeritis in probata militia ducibus tirones efficiendi in Claravalle, Bernardi Patris ductum perquirebant. Et mox apud laudatum Annalium conditorem hæc probantur auctoritate Exordii magni lib. 1, cap. 4; sed quia illa non lego ibi in editione Tissieriana, in fide Manrici ea referentis, huc transcribo: Postquam gratia & misericordia Domini nostri Jesu Christi domus Claravallis fundata est, ut fragrantissima sacræ religionis ejus opinio multis fieret odor vitæ in vitam; inter cæteros, quos divinæ bonitatis arcanum consilium de diversis mundi partibus vocavit, plures Religiosi viri, qui suis in locis perfecti in religionis observantia videbantur, audientes quod tam specialiter & excellenter magnificasset misericordiam suam Dominus cum domo eadem, & ejus sanctissimo Abbate, tamquam novi tirones ex eremitæ * militiæ laboribus venientes, tantæ sanctitatis collegio sociari ferventissima spiritus devotione cupiebant.

[71] [viri aliquot insignes,] Inter quos primi vel inter primos præcipui extiterunt Humbertus, Igniacensis cœnobii postea primus abbas, Raynaldus, & Petrus cognomento Tolosanus, Guillelmus, & Gerardus Farfensis, qui non quidem uno in loco, sed diversis & multum inter se distantibus provinciis habitantes, ita se ab ipsis infantiæ rudimentis divinis obsequiis mancipaverunt, ut in omni virtutum gratia florentes, alienis quasi perfectioribus exemplis institui minus necessarium habere viderentur. De ratione autem temporis sic Manricus monet: Porro ex his, qui ibidem numerantur, etsi non omnes, nam id prorsus incertum; aliqui tamen ad hunc annum referendi, præcipue Humbertus, ingentis sanctitatis vir, de quo plura in sequentibus dicemus. Nam ipso Clarævallis initio Claramvallem venisse, ipse etiam Bernardus Pater testis est in Sermone speciali de ejus obitu, qui habetur vulgatus in editione Mabilloniana Operum S. Bernardi a Col. & in quo idem sanctus Pater, Nobiscum, ait, triginta annis ab ipso pæne principio monasterii hujus conversatus est. Mabillonius in notis ad istum sermonem Col. observat, dignissimum hunc virum in monasterio Casæ-Dei (sub regula S. Benedicti) viginti a prima ætate annos monachum vixisse, antequam ad Claramvallem se reciperet. Quod factum sub annum MCXVIII: Sermo vero innectitur apud ipsum anno 1148.

[72] [qui ad Claravallense institutum accessere.] Qualis vero quantusque, & quam dignus Bernardi Patris filius extiterit Humbertus, liquidissime constat primo ex eleganti ac pathetico illo, quem indicabam, sermone, summis utique ipsius elogiis, ac tenerrimis erga eum amoris affectibus ab eodem Sancto respersus. Secundo, quia idem ipse S. Bernardus, referente Manrico num. 3 ex auctore Exordii Cisterciensis, Humbertum Dei famulum ad imitandum perfectionis exemplum, sibi proposuerat, ipsius virtutes admirari satagens, & merita ejus magna & sublimia æstimare, ipsum sanctitatis exemplar, religionis formam, monasticæ puritatis speculum reputare &c. De ejus obitu tractat Manricus tomo 2 ad annum Christi 1145 cap. 8; de Igniaco autem (Igny en Tardenois) in diœcesi Remensi, ubi eum abbatem fuisse diximus, Jongelinus antea designatus, pag. 41.

[73] [Difficultatibus, ob quosdam Canonicos S. Victoris Parisiensis,] Hoc eodem anno, certe non multo post, additos censeo, ait Manricus num. 6, (quo magis impleretur visio sancti Patris) quosdam sancti Victoris Parisiensis Regulares Canonicos domus fundatæ a Guilielmo de Campellis, antequam Catalauno præficeretur, atque per eum sanctitatis Bernardi præ aliis consciæ, ipsumque venerantis etiam nondum visum. Hi .. crebris epistolis sui fundatoris.. Claram-vallem visitant, atque ad Bernardi genua provoluti, suscipi se probandos enixe postulant; si approbentur, perpetuo permansuros. Ille, ut erat maturus in negotiis, atque juris alieni summe observans, neque omnino admittens neque repellens, Guillelmum ipsum duxit consulendum, ut fundatorem illius Congregationis, ut virum æque sanctum doctumque, &, quod aditum fiduciamque præstabat, ut sibi charum. Direxerat devotus Præsul viros in Claramvallem, eisque mutandæ vitæ auctor extiterat. Quare a Bernardo consultus, sibi conformis, tale fertur responsum tradidisse, Canonicos ejus judicio debere suscipi (propter rationes, quæ apud Manricum legi possunt.) Addidit tamen, se supplicem rogare, amicum intercedere, quin & episcopum, qua poterat, injungere, neque id pro extraneis, sed pro filiis. Hæc sanctus præsul sine æmulatione: neque quia deesset zelus propriæ fundationis, imo & Ordinis (nam & ipse, archidiaconatu dimisso, Canonici Regularis habitum induerat) sed quia zelus Dei prævalebat in viro sancto. Bernardus Pater tali consilio fretus, vel magis pressus tanta auctoritate (& quosdam alios ad idem consuluerat) Canonicos admisit ad probationem.

[74] Sed Gelduinus S. Victoris abbas .. acerbe ferens suis se filiis orbum etiam ignarum .., [qui ad Claravallenses transierant, exortis] convocatis suis Canonicis, ad Bernardum scribere decrevit humilem sane, ac veneratione Viri Dei, & totius Conventus Claræ vallis plenam epistolam, sed minacem tamen, & excommunicationis gladium aut exerentem, aut, ni resiliant, exerere parantem contra novitios. His susceptis Bernardus Pater, quo erat adversus convitia laudesque æquali semper atque in bonum firmato animo, tale constat responsum tradidisse, quod, si quis integrum videre voluerit, inveniet illud in epistola tertia inter Bernardinas, quæ exstat apud Mabillonium volumine primo col. 13 & 14; ubi eadem innectitur anno 1120; de quo mox dicam. Interim quid in hoc negotio egerit Vir sanctus, satis aperte indicat epistolæ clausula his verbis: Talibus itaque taliter susceptis, absit ut sinceritatem vestram, aut in suscipiendo læsam, aut in retinendo lædendam esse credamus: dum tamen illos, si forte infra annum probationis .. cœpta deserere, & ad vos redire velle contigerit, invitos non detineamus. Alioquin, sanctissimi fratres, vestra non refert, ut spiritum libertatis, qui in eis est, anathemate inconsulto frustra impedire nitamini: nisi forte (quod Deus avertat) quæ vestra, non quæ Jesu Christi sunt, quærere studeatis.

[75] Quid postea circa illos sit actum, si quæras; Manricus num. 10 asserit, [Sanctus occurrit.] se non dubitare, quin retenti fuerint, quorum non ulla memoria ulterius extat; sive id auctoritate Guillelmi delatum sit, sive Bernardi Patris, sive utriusque. Nec vero prima hæc controversia in hac materia fuit postrema. Hanc quippe primam litem, teste Manrico, agitatam super personis, multæ aliæ, & pleræque graves sequutæ sunt: & imminebant plures, si non Bernardus & juris sui retinens, neque alieni invasor, obviasset, multis repulsis, nec dilatis paucis, sed constanter retentis semel admissis: quod ipsa historiæ series demonstrabit. Atque hæc de primis flosculis in amœnissimo Claravallensi horto plantatis sub Patre Bernardo, ejusque cura excultis: qui, ut subdit Manricus num. 11, cœnobium ingredientibus illud monitum dabat: Si ad ea, quæ intus sunt, festinatis, hic foris dimittite corpora, quæ de seculo attulistis. Soli spiritus ingrediantur: caro non prodest quidquam. Quæ dictus auctor exponens, Absterruisset, ait, multos verbum hoc, si non teneris parcens, exposuisset de concupiscentia & affectibus carnalibus, quos foris relinquerent, nequaquam ultra ab ipsis resumendos.

[76] [Hujus controversiæ] Quod paullo ante promiseram de anno epistolæ tertiæ S. Bernardi, nunc solvo, præsertim cum hujus annus sit characteristicus ad figendum tempus controversiæ inter Claravallenses & Victorinos Parisienses exortæ, de qua modo agebemus. Manricus num. 10 citati antea anni 1116, quod res illæ eo referendæ, aut saltem non sint differendæ per longum tempus, ipsa Guillelmi acta, cujus hortatu & consilio Bernardus usus, manifeste ait convincere; quippe qui vivere desiit mense Januario anni millesimi centesimi decimi noni; quod, uti addit, ex Necrologio S. Agulphi Corboliensis idem Joannes Picardus (quem paulo ante citaverat in notis ad epistolam D. Bernardi) adnotavit. Ut ergo epistola post hunc annum (1116) scripta sit, procedente negotio; at hoc, aut ad summum sequenti inceptum, admissis viris, minus potest in dubium revocari.

[77] [annus determinatur.] Sed non videtur Manricus satis firmum pedem hic figere. Laudatur Guillelmus de Campellis (de Champeaux) etiam cum cognomento venerabilis apud Sammarthanos in episcopis Catalaunensibus; & excessisse e vivis anno MCXXI, VIII Calendas Februarii, sicuti docent tabulæ S. Stephani, & Albericus, ibidem asseritur. Idem annus habetur apud Mabillonium in notis ad epistolam tertiam S. Bernardi. Et vero eumdem præsulem vita functum non fuisse anno 1119, ut volebat Manricus, suadetur in notis ibidem his terminis: Conon Cardinalis & legatus in Mauriniacense prope Stampas cœnobium accessit anno MCXX “habens secum velut auxiliatorem magnum Willelmum Catalaunensem episcopum, qui sublimes scholas (id est theologicas) rexerat; & tunc zelum Dei habens, super omnes episcopos totius Galliæ divinarum Scripturarum scientia fulgebat” ex Chronico Mauriniacensi. Unde redarguas eos, qui ejus obitum reponunt anno MCXIX. Non itaque secundum præmissa, debuit necessario accessus Canonicorum Regularium ad Claravallenses accidisse anno Christi 1116 aut proxime sequenti; non item epistola Bernardiana fuisse conscripta ante annum 1120. Dicamus ergo, nihil incommodi nobis videri in eo, si utrumque hoc factum ponamus anno Christi 1119 vel 1120.

[78] Manricus ad dictum annum 1116, cap. 3 exhibet sanctum Patrem gravi infirmitate laborantem ex nimia vitæ austeritate; [Imperitus medicus summa Viro sancto in commoda creat: visio angelica:] Guillielmum Campellensem mirifice solicitum de restituenda ei valetudine; præparatumque in hunc finem tuguriolum. Deinde ad annum 1117 cap. 1, num. 4 memorat Viri salutem imperitissimo rustico commissam, & gravissima incommoda, quæ sustinuit. Nos gesta illa huc non transcribimus; sed assignamus Guillelmum biographum cap. 4, ubi narrat ea, quæ vidit. Ibidem etiam invenies Sanctum visione angelica recreatum; capite autem 5 resumptum a Viro sancto pristinum vivendi rigorem, eumque valde severum. Quæ vero idem Vitæ auctor cap. 4 num. 34 præmiserat de Sancti patre ad institutum monasticum converso, illigat Manricus prædicto anno 1117; ut videre ibidem licet cap. 3, num. 8. Conversionem hanc brevissime perstringit citatus Guillelmus; sed alibi longior est narratio, variis, quæ rem circumstant, ac Bernardo in hac re tribuuntur, adjunctis vestita; sed quæ aliquo examine indigent.

[79] Capitis tertii modo notati num. 9 Manricus ea recitat e Vincentio Bellovacensi in Speculo morali lib. 3, [circumstantiæ, quæ dicuntur] p. 3, distin. 22 in fine: Cum beatus Bernardus convertisset omnes suos, & sequuti fuissent eum: pater ejus inobediens erat ei, in sua duritia perseverans. Cum autem semel in villa sua prædicaret, nec vellet ei pater suus obedire, præcepit, quod apportaretur ignis. Quo facto, applicavit eum ad quemdam truncum veterem, qui erat ante portam ecclesiæ: & cum laboraret ad eum succendendum, non poterat accendi, sed fumabat. Tunc injunxit omnibus, ut post comestionem illuc convenirent ad sermonem, & quod quilibet apportaret secum unum fasciculum de malleolis sarmentorum, & projiceret super illum truncum. Quo facto, præcepit ignem apponi, &, succensis fasciculis, etiam truncus succensus est, maximum ignem emittens & flammantem. Tunc beatus Bernardus cœpit sermonem de tormentis & igne inferni, quomodo inobedientes, fasciculis peccatorum suorum super eos projectis, torquerentur in inferno Et de hoc ita excellenter prædicavit, quod ipsum pater suus durus & inobediens ad claustralem obedientiam sequutus est. Hæc Annalium Cisterciensium auctor e Vincentio; qui tamen cum alibi ipse secum non conveniat, vereor ne non conveniat cum vero.

[80] Id quod ita exprimit Manricus: Dum eumdem eventum in eodem opere morali diversimode accidisse testatur; [de conversione patris ejus, expenduntur: figitur ejusdem obitus.] fidem dictis demere videtur sibi contrarius. Certe lignis ad truncum applicatis atque succensis, in quo utrobique convenit, reliqua longe aliter narraverat lib 2, p. 3, dist. 4: “Quo facto, ligna sicca cito succensa sunt, & truncus tarde circa medium ab extremis emittens humorem fœtidum & fumum teterrimum, diu ignem servavit. Tunc incepit Sanctus loqui de pœnis inferni, dixitque patri, quod ipse esset similis illi trunco, qui hic non poterat igne divino succendi; sed in inferno, nisi pœnitentiam ageret, in æternum arderet, & fœtentem fumum emitteret. Ad quæ verba pater cumpunctus, eum sequutus est, & monachus effectus”. Ita Vincentius discordans a se ipso, nec concordans cum biographo Guillelmo, qui omni exceptione est major, & sine loco conversionis, sine persona, per quam ea sit facta, sine modo, quo acciderit, simpliciter de eo dicit cap. 4, num. 34: Pater quoque, qui solus domi remanserat, veniens ad filios suos, appositus est ad eos. Breve autem tempus videtur in monachatu exegisse; nam cum aliquantum tempus ibi fecisset, ut illico addit Guillelmus, obiit in senectute bona. Chrysostomus Henriquez illum inscripsit suo Menologio Cisterciensi ad diem XXIII Maii. Mabillonius in notula ad librum primum Guillelmi biographi, hæc breviter de ipsius morte ac monastico instituto observat e Necrologio S. Benigni: III Idus Aprilis obiit Tecelinus monachus, pater domni Bernardi, abbatis Claræ-vallis.

[Annotata]

* f. eremiticæ

§ VIII. Cœnobium Trium fontium vaticinio ac miraculo a Viro sancto condecoratum; an Christi anno 1119 suos miserit in Lusitaniam; secessu a negotiis ad res magnas exsequendas præparatur.

[Vaticinium ac miraculum ad Tres fontes patratum.] Manricus ad annum 1118, cap. 3, num. 1 narrat, aliud cœnobium a Guilielmo Campellensi, de quo antea diximus, constructum esse in sua diœcesi Catalaunensi, ut se Bernardo arctius devinciret, colonia illuc e monasterio Claravallensi transmittenda, quam Abbas sanctus designaret; loco nomen inditum Trium fontium (Trois-fontaines) forte a fontibus ibidem scaturientibus, ac Bernardi Patris filiam fuisse primogenitam. De hoc monasterio agit Jongelinus pag. 38. Mentionem porro ejus hic facimus, propterea quod Vir sanctus insigni vaticinio, ac postmodum etiam illustri miraculo illud condecoravit. Vaticinium habemus e Guillelmo biographo cap. 7, ubi illud legi potest. Miraculum vero ita breviter refert Gaufridus monachus Claravallensis lib. 4 Vitæ cap. 7 editionis Mabillonianæ, num. 41: Cum venisset aliquando Pater sanctus ad monasterium Trium fontium, oblatus est ei clericus quidam ex his qui Regulares nominantur, homo grandævus & cæcus. Imposuit ei manum, & brevem ex more fecit orationem: & eadem hora videntem illum remisit ad ecclesiam suam.

[82] [Proponitur controversia] Annus proxime sequens 1119 apud allegatum identidem Annalistam cap. 3 narrationem continet controversiæ historicæ, an videlicet S. Bernardus ascetas a se lectos miserit tum temporis in Lusitaniam, vitæ monasticæ institutum ibidem propagaturos. Affirmat Brito lib. 1 cap. 2; sed eidem varia argumenta opponit Manricus; factum ex illo sic exponens cap. 3 citato num. 1: Bernardo Patri post laudes matutinas in sacro Præcursoris festo præsentis anni, eumdem Præcursorem apparuisse, jussisseque ut in ultimas Hispaniæ oras, quæ Occidentem respiciunt, monachos mitteret, exigendo * cœnobio, & sacrando sub ejus nomine, Bernardus Brito constanter asseverat lib. 1 cap. 2: neque id ubilibet, sed loco prius e cælo designando, quo succedentia miraculis miracula, & priora posteriorum spem augerent, & posteriora firmarent priorum fidem. Mittendos rursus eremitam inventuros in illis partibus, cujus consilio & auxilio si uterentur, feliciter negotium consummarent. Tunc Bernardum selegisse monachos octo, Boëmundum, Aldebertumque; illum abbatem futurum, hunc Priorem; Joannem, Bernardum, Sisinandum, Rolandum, & Alanum (nam octavum anonymum reliquit) atque eos omnes Lusitaniam transmisisse post breve tempus, addita epistola scripta ad eremitam Joannem Ziritam nomine (nam & nomen Baptista revelaverat) breviter rem perstringens, cujus verba recitat ex Brito Manricus; qui deinde subdit ista num. 3 & seqq.

[83] [an sanctus Pater anno 1119] Quo tempore Bernardo in Claravalle Præcursor Christi gloriosus apparuerat, Joanni Ziritæ visum in Lusitania eremiticam vitam agenti juxta Barosum fluvium, idem auctor affirmat, auditumque de adventu monachorum, & monasterio per eos ædificando: quo nimirum non quærerent ignarum, aut rogarent invitum, sed expectantem. Hæc fusius Brito concernentia præsentem annum: nam cetera sub initium sequentis gesta. Verum nos, ne lectorem distrahamus, consequutiva serie hic subjiciemus. Igitur monachi a Bernardo parente missi, superato Pyrene ad medium hyemis & tota fere Hispania peragrata, Lamacæ terminos (Lamego hodie appellant) applicuere. Ibi Joannes Ziritus obvius factus, ipsa comprobatione vaticinii confirmavit hærentes, & jam jamque pertæsis longum iter, pretium fecit apparere supra laborem. Lusitanis imperabat Alphonsus primus, Henrici Comitis filius, tunc ipse Comes, post regio titulo etiam insigniendus. Hic oriundus ex Ducibus Burgundiæ, eoque Bernardo Burgundo jam fama celebri, carne simul & spiritu conjunctus, facile potuit a Joanne persuaderi, ut terram, quam eligerent, daret Bernardi filiis, donatione firmata privilegio, quod non post multos ab adventu virorum dies, apud Araducam (vulgo Guimaranes) idem rex expedivit in hæc verba, quæ ibidem proferuntur e Brito. Signatur autem: Facta charta .. Kalendas Martii, æra millesima centesima quinquagesima octava, quæ coincidit cum anno æræ vulgaris 1120. Pyrenem vero subjugatum, uti subdit Manricus, in ipsa hyeme, dies ostendit, quippe prima Martii, seu melius dixerim, prima post tempus hyemis, ut vel totos tres menses otiosos fateri necesse sit, si ante ipsos appulsi nihil fecerint; vel intra ipsos Pyrenem transmeasse, brumali nive & frigore rigentem.

[84] Porro quæ deinde idem Manricus num. 6 & 7 enarrat e Brito, [filios suos miserit in Lusitaniam:] Boëmundum nempe parvas cellas construxisse sibi & suis; .. inde fulgente in media nocte luce signatum locum .., felix auspicium construendo cœnobio; atque horum testes epistolas Boëmundi ad Joannem, & hujus ad illum, quorum exempla ibi producuntur; Lusitanum illustrem principem .. & cunctos proceres (inter quos Bracharensis archiepiscopus) miraculorum conscios contulisse subsidia in opus fabricæ, atque in divini cultus celebrationem; illum marcas argenti septuaginta, ex quibus cruces & alia vasa conficerentur; hunc vestes sacras, quibus utebatur, ad Missarum solemnia peragenda; hæc, inquam, ex iis, quæ ibi pluribus deducuntur, hic compendio contraxisse, sufficiat. Quibus ita expositis, operæ pretium est audire argumenta, quibus in dubium revocat Manricus modeste quidem, sed tamen apposite, historiam superius memoratam. Hæc itaque adversus illam affert:

[85] Primo, inquit num. 8, & quod caput omnium est, [sed rationes variæ]difficultatem ingerit Bernardus Pater, qui paulo post hunc annum, sed revera post ipsum, ut mox ostendam, contemporaneo, & eo abbati suo Artando * abbati Pruliacensi (Ordinis Cisterciensis in diœcesi Senonensi, vulgo Prully) fundationes Hispaniæ dissuadet; quippe in longinquo positas, quo non expediat filios relegare. Habes epistolam Sancti satis apertam, ad eumdem scribentis in hæc verba epistola 75: “Audivi .. ego de te, quod de sancto Conventu tuo abbatiam in Hispania construere velis. Quod mihi nimirum in magnam admirationem venit, quid causæ videlicet sit, quid consilii, quidve utilitatis, quod filios tuos exsulare cupis, in locum utique tam longinquum, tanto sumptu & labore & quærendum & ædificandum”. Hæc Pater sanctus: qui si jam in Hispaniam misisset filios, numquam ab alio mittendos condemnaret. Siccine enim dissuaderet, quod ipse fecerat? Porro epistolam post hunc annum scriptam vel inde constat, quod Pruliacum (cujus abbas Artandus erat) præcedenti, nempe millesimo centesimo decimo octavo fundata domus, non potuerit de edenda prole tractare, vixdum professis filiis, quos admisisset, & quos fundatum esset transmissum *. Certe neque Claravallis, quæ fœcundissima, ante tres annos, nec Bonavallis, ut minus ante quatuor, nec reliquæ ante plures parturierunt.

[86] [illam rem] Ergo epistola scripta post hunc annum, sed ante MCXXII, quo dilatatus Ordo per Germaniam sine ullo periculo, minus patebat ejusmodi timoribus. Unde non mirum, si annis subsequentibus, Christi nimirum MCXXX idem Sanctus, mutato jam consilio pro modo temporis, & eventuum experimento, monachis suis Hispaniam nobilitaverit, primum Morerolense (Moreruela in diœcesi Zamorensi) de quo inferius, mox plura alia cœnobia fundaturis, sive reformaturis, quod ipsa historiæ series demonstrabit. His Manricus rationibus, ex dicta Sancti Bernardi epistola, ac tempore petitis convenit. Lusitanam historiam, Verum ad tempus epistolæ quod spectat; longe a Manrico dissentit editio Mabilloniana Operum sancti Patris Bernardi col. 76, ubi ea innectitur anno Christi 1127; in qua chronologica ratione quanto magis receditur a tempore, quo Brito alligat miram illam Cisterciensium coloniam Lusitanam, tanto magis ostenditur, seclusis etiam aliis argumentis, illam non satis subsistere. Præter argumentum vero, quod ex dicta epistola desumpserat Manricus, aliud promit ex ipsa historia rei gestæ, num. 9 ita loquens: Ipsa historia ex se nobis suspecta, quædam neque pauca involvit, quæ minus redolent antiquitatem illius temporis, quod eo anno Lusitaniam Alphonsus regeret; quem tamen vel ætate imparem tunc, quippe decennem tantum; vel matre retinente sibi dotalia bona, adeoque Lusitaniæ principatum, non ante annum vigesimum octavum evectum solio, producto etiam ejusdem Alphonsi testimonio, probat 3 p. Monarch. Lusit., lib. 8 cap. 26 late Brandaonius regius scriptor, & longe callens Lusitanas antiquitates, quod princeps conficiendis ex eis crucibus, septuaginta, & eis amplius, argenti marcas; quod vestes sacras Bracharensis archiepiscopus, quibus ipse utebatur, monachis dederint; quos tamen constat, nec crucibus argenteis illis temporibus, nec ex serico vestibus, quales decebant magnum Ecclesiæ præsulem, juxta propria instituta uti potuisse; quod Bernardus filiorum amantissimus, hyemis medio algentes & pene nudos, quippe duabus tantum laxis indutos vestibus, Pyrenæi nivibus improvidus objecerit, nec tempus opportunius, cum potuisset, sive prævenerit, sive etiam expectaverit. Hæc Manricus. Adde, quod Alphonsi cum Bernardo consanguinitas nimis longe quæsita sit, atque adeo non satis apte præsenti historiæ assuta, ex supra allegatis § 1, num. 12.

[87] [ostendum] Alterum Manrico num. 10 adversus Briti coloniam argumentum præbet Morerolæ cœnobium, sanctissimis Froilano & Atilano quondam, illo abbate, hoc Priore, præ aliis celebre, quod, ipsa etiam historia fatente, quam hausit Brito, neque ipso id audente denegare, Cisterciense institutum in Hispania primum suscepit. Et tamen constat, nondum suscepisse post annos decem. Certe ut maxime Cistercium ei præluxerit, expectavit quinquennium, quod suo loco videbimus: sed & huic lustro lustrum aliud additum, ne ipsi [quidem] negant auctores Morerolenses, ea nimirum contenti antiquitate, cui ex instrumentis antiquis certa fides, concordantibus præcipue Clarævallis atque Cistercii tabulis, nec reclamante aliquo instrumento sive auctore, quem ego viderim.

[88] Extremum denique argumentum sæpe dictæ transmigrationi Lusitanæ a Manrico oppositum desumitur a conglobata variarum rationum congerie. [non subsistere.] En tibi illam ipsius verbis num. 11; Quid, quod epistola, quæ ex Bernardo Patre profertur, Bernardum minus sapit? Quid, quod in ea revelationem refert, quod nusquam alibi ab eo videmus factum? Quid, quod cæteri auctores eamdem sileant, & tot apparitionum, miraculorumque velut congeriem inveniuntur tacuisse, qui narrant minima? Quid, quod omnes antiquæ memoriæ Ordinis monasterium S. Joannis de Taronea in Lusitania post plures annos affirmant fuisse constructum, anno videlicet MCXXXI. Quid, quod cœnobia ab eo anno frequentia, & crebris fundationibus prolifica, etiam per longum tempus ante eum annum aut prorsus inaudita, aut, si quod fuit, sterile permansit? Nam quod de S. Christophoro vulgo de la Foens, Brito subjungit, eamdem prorsus difficultatem patitur, ut suo loco videbimus. Tandem Manricus, præsentem controversiam concludens, Hæc, inquit, dubitandi magis quam decernendi fine a me proposita, lectori perpendenda relinquo, judicii anceps, & neque omnino affirmans, nec plane negans. Sic ille pro sua modestia. Nos vero, quorum nihil interest, seriusne an citius vinea Cisterciensis seu Claravallensis palmites suos extenderit usque ad mare, in Lusitaniam, inquam; longe potiores partes deferimus Manrico, qui nobis videtur adeo plene ac plane controversiæ præsentis causam evicisse, ut Briti historia, quam hic refutat, valde suspecta censeri debeat. Unde etiam sequitur, ut duæ epistolæ de monachorum Claravallensium per Bernardum in Lusitaniam missione, quarum altera ad Alfonsum regem Portugalliæ; altera ad Joannem Ciritam, utraque sub nomine Bernardi antea editæ, non immerito videantur rejectæ in Appendicem epistolarum ejusdem sancti Patris, quæ in editione Mabillonii col. 371 & 372, post genuinas ipsius epistolas, habetur. At de his plus quam satis. Nunc in Galliam, & ad gesta sancti Abbatis nostri in Claravalle revertamur; de quibus Manricus varia edocet ad annum proximum 1120.

[89] Postquam igitur ibi cap. 3 num. 1 auctor ille tractasset de claris in seculo viris, [Otium propter corporis infirmitatem] qui sancti Abbatis aut magisterio allecti, aut jugi prædicatione solicitati, Claravallense contubernium amplectebantur, ac de subsidiis ad illud promovendum necessariis; successisse ejusdem familiæ lætis tristia subdit. Nam inter prospera, ait Annalista idem num. 2, quo minus sibi fiderent, dura alia & adversa passi sunt, Bernardo Patre a filiis separato, dubium suo, an suorum majori luctu. Causa ex ipso; quippe dum nimio rigori, quem supra diximus, corpore prius quam spiritu succumbit; ac supra vires actæ pœnitentiæ, quantumvis serio, sero tamen pœnitet; Conventum fratrum, quem diutius retinuerat, tandem deserere, & seorsim habitare, coactus est, Deo, ut apparuit, ita disponente, quo a communibus illis expeditus, ex tunc jam non aut sibi, aut suis tantum, sed aliis, imo universæ Ecclesiæ viveret magno totius Christiani orbis profectu, ejus opera in omnibus usuri. Factum narrat Guillelmus in Vita lib. 1 cap. 5. Porro de nimio illo austeritatis excessu ipsemet Pater sanctus sese incusabat; sicut ibidem licet videre.

[90] [præparat Sanctum ad magna negotia.] Sed, ut recte observat Manricus num. 4, qui ab initio nascentis Ecclesiæ infirma mundi eligere consuevit, ut fortia confundat, per hanc ipsius inutilitatem copiosissimum fructum præparavit. Quippe feriato a Conventu, ut dicebamus, ipsa ægritudo ex vacatione tempus ad negotia, ex pallore gravitatem in vultu, ex imbecillitate pondus in verbis, atque ex dissolutione velut instante cunctorum æstimationem conciliabat: & erat velut fugitivæ vitæ major usura, timore, ut solet, urgente desiderium, commendante pretium metu jacturæ. Consule Vitam capite mox citato sub finem. Otia itaque illa Virum sanctum ad summi momenti negotia, quæ deinde sunt subsecuta, egregie compararunt.

[Annotata]

* l. erigendo

* al. Artaldo, Artaudo

* f. transmissurum

§ IX. Præmonstrati locus an Præmonstratensibus a S. Bernardo datus; hujus erga illos, ac S. Norbertum affectus; mutua Ordinum Cisterciensis ac Præmonstratensis officia cum elogiis.

[Epistolæ, in qua S. Bernardus asserit Præmonstratum a se datum Præmonstratensibus,] Sanctos Bernardum ac Norbertum, nobile amicorum par, hoc loco proponere est animus, Manrici exemplo; qui tametsi de illis agat ante Bernardi a suis separatione, de qua jam dictum est; argumentum tamen præsens intexit eidem anno 1120, in quo & nos modo una cum ipso versamur. Ad hunc itaque annum cap. 2 num. 1 laudatus Annalium Cisterciensium collector in rem nostram congerit sequentia: Sub idem tempus magnum Ecclesiæ lumen Norbertus .. Regularium Canonicorum illustrem Ordinem, Præmonstratensem a primo loco dictum, magno totius Ecclesiæ bono instituit .. Hunc beatissimi Patris Bernardi, cui prius traditus, largitate obtentum, multis aliis spretis, Norbertus prætulit, aptum ex se, & commendatum ex donante, jaciendis fundamentis suæ familiæ. Rem quia concernit Ordinem illustrem, & Cisterciensi non solum coævum, sed familiarem, paulo altius repetito principio declarabo. Narrationem itaque hujus facti prosequitur num. 2 & 3, quæ apud ipsum legi potest. Sufficit ad nostrum propositum, quod locus Præmonstrati ante fuerit Cisterciensium, quam transierit ad Præmonstratenses, Bernardi videlicet munere. Id quod ipsemet sanctus Doctor expresse affirmat in epistola, ad abbatem de Præmonstrato post obitum S. Norberti scripta, quæ est ducentesima quinquagesima tertia apud Mabillonium col. 250, hoc inter alia beneficia recensens Præmonstratensibus a se collata: Primo quidem locus ipse Præmonstrati, in quo degitis, noster fuit, & nostro munere habuistis. Nam nobis frater Wido (hoc nomen primi incolæ loci) per manum episcopi ante donaverat.

[92] Locus hujus epistolæ non caret difficultate, cui occurritur in notis apud Mabillonium hic: [difficultates expenduntur,] Nonnulli hic hærent in explicando Bernardo, quod certum sit, Præmonstrati primam ecclesiam, sancto Johanni Baptistæ sacram, a Bartholomæo Laudunensi episcopo concessam fuisse Norberto ex commutatione facta cum monachis S. Vicentii Laudunensibus (vulgo S. Vincent de Laon) ad quos pertinebat, teste Hermanno (monacho Laudunensi) mox laudato in lib. 3 cap. 4. At in cap. 10 tradit idem auctor, testis oculatus “ex altera montis parte majorem ecclesiam” postea ædificatam ab Hugone abbate, cum adjuncto insigni monasterio: cujus locus, aut certe ejus portio, a Bernardo seu Cisterciensibus, qui eam a Widone eremita acceperant, indubie Præmonstratensibus obvenerat. Quid Bartholomæus ipse contulerit, docet ejus epistola in Appendice hujus tomi col. 385. Vide notas fusiores apud Mabillonium ad supra dictam epistolam 253, col. LXXIV, ubi citatur Hermannus monachus lib. 3 de Mirac. beatæ Mariæ Laudun. cap. 4 hæc dicens: “Venientes itaque ad præfatum locum Præmonstratum, ingrediuntur orandi gratia quamdam ecclesiam in honore S. Johannis Baptistæ ibidem constructam. Hæc erat de jure cœnobii S. Vincentii Laudunensis” &c. Ex quibus quidam nuperus scriptor in notat ad Vitam S. Norberti cap. 19, (Vide quæ dicam paulo post) hærere se testatur in explicanda Bernardi concessione, quam a monachis Vincentianis per manum Bartholomæi episcopi factam legit.

[93] At quamvis sexcenta id generis in contrarium argumenta starent, [& solvuntur:] Bernardi verbum ineluctabilem obtinere debet auctoritatem: & siquidem rem paulo diligentius consideraveris, pugnantia facile conciliabis. Certum enim est, Præmonstrati cœnobium, in prima sui conditione non eo in loco situm fuisse, quo primum a S. Norberto fuerat institutum; sed in altera montis parte, ad quam Hugo Norberti successor, cui hæc epistola dirigitur, illud transtulerat. Cujus rei meminit idem Hermannus tum loco citato, ubi prævisionem sancti Norberti de cœnobii translatione refert; tum ibidem cap. 10, ubi Præmonstrati mutationem sic describit: “Videns autem Hugo ecclesiam illam parvam” (nimirum S. Johannis Baptistæ, quam monachi Vincentiani concesserant, uti præmiserat cap. 4) “jam non posse sufficere tantæ multitudini, quæ convenerat, & per Dei gratiam quotidie augmentabatur; sciens etiam dominum Norbertum, ut superius dictum est, in spiritu prævidisse, quod ex altera montis parte major ecclesia foret ædificanda, inito cum fratribus suis consilio, D. Bartholomæum episcopum, utpote loci fundatorem & patrem, advenire rogavit, quatenus dispositis omnibus officinis, ipse primum lapidem in ecclesiæ fundamento poneret”. Fuerit ergo prima illa sedes seu ecclesia a nostris (id est Benedictinis monachis) Vincentianis concessa: sed quid prohibet secundam hanc a S. Bernardo, qui eam a Widone eremita prius acceperat, Præmonstratensibus concessam? Legantur epistolæ duæ Philippi abbatis Bonæ spei, quibus hæc respondere videtur.

[94] Locus itaque Præmonstratensibus a S. Bernardo concessus, & ita explicatus, neutiquam repugnat litteris fundationis Præmonstrati, quæ confectæ fuere nomine Bartholomæi episcopi Laudunensis, & in quibus locus ille dicitur pertinuisse ad Vincentianos monachos, [neque litteræ fundationis Præmonstrati] nec non S. Norberto traditus ab ipso Bartholomæo, cui primum ab Adalberone, S. Vincentii abbate, rem postea confirmante Seifrido ejus successore, fuerat concessus; uti in citatis fusioribus notis licet videre, ubi citantur litteræ jam dictæ. Adisis nostrum tomum 1 Junii, die VI ejusdem mensis pag. 862 & sequentibus, ubi inter Analecta Norbertina cap. 2 profertur triplex Bartholomæi episcopi Laudunensis diploma, & expenditur difficultas superius proposita & soluta; sed modus illam extricandi, qui ibi apud nos pag. 864 datur, non adeo mihi arridet, quam ille, quem paullo ante e laudatis notis protuli. Quidquid vero ratiuncularum contra donationem hic controversam protuleris; Bernardi verbum, ut supra recte dicebatur, ineluctabilem obtinere debet auctoritatem; qui videlicet optime scire poterat ac debebat, nec non in recentissima memoria habebat, quid dedisset & quibus; item a quo, quo tempore ac modo id, quod postea dedit, antea accepisset. Neque porro satis perspicio, qui hoc negari possit, nisi Viro sanctissimo macula inuratur imprudentiæ simul ac impudentiæ, nec non apertæ falsitatis, ne dicam mendacii. Quod absit. Miror itaque, veritatem hujus donationis ab auctore quodam Præmonstratensi non satis cognitam, atque adeo non satis secure approbatam fuisse; quam alius Cisterciensis defendendam suscepit labore, ut mihi quidem apparet, minime necessario, immo supervacaneo; quia standum est Bernardi verbo; si Præmonstratensis hanc quæstionem non sparsisset in publicam lucem. Rem intellige ex sequentibus.

[95] [huic rei obstant.] Exstat inter notitias, quas apud me habeo de S. Bernardo, manuscripta Dissertatiuncula, qua breviter demonstratur, quomodo sanctus Pater Bernardus in epistola sua 252 (al. 253) vere dicat, DD. Præmonstratenses ipsum locum de Præmonstrato habere munere suo. Accipe Dissertatiunculæ exordium: R. D. Polycarpus de Hertoghe, religiosus S. Michaëlis Antverpiæ, Ordinis Præmonstratensis, in notationibus suis in Vitam S. Norberti (Prodiit hæc Vita cum notationibus anno MDCLVI typis Plantinianis Antverpiæ) ad cap. 19, foliis 346, & 348 scripsit, se non videre, quomodo S. Bernardus, epistola 252 dicat, Præmonstratenses ipsum locum de Præmonstrato habere munere suo: cum ex diplomatibus Bartholomæi episcopi Laudunensis (quorum partes producit) clare pateat, dictum locum, qui prius erat monachorum sancti Vincentii Laudunensis, ab ipso episcopo datum S. Norberto & Fratribus ejus, facta commutatione utiliori ipsis monachis: nisi forte idem S. Bernardus seipsum adnumeret Benedictinis monachis S. Vincentii, ratione ejusdem regulæ; vel, cum dicitur monachos S. Vincentii antea diu locum illum incoluisse, illud DIU longe in anterius tempus extendendum sit, quo eorum locus iste fuerit. Quæ rationes frivolæ nimis sunt; in tantum, ut operæ pretium duxerim illas breviter hic refutare, aliasque solidiores producere. Supersedeo illas huc transcribere. Sufficiunt enim, quæ jam dictæ sunt. Post Dissertatiunculæ finem auctor Carolus de Visch, religiosus Dunensis, componebam, inquit, anno MDCLXIII, mense Junio. His itaque frivolis argutiis relictis, priorem semitam relegamus, & sancti Doctoris erga S. Norbertum venerationem atque adeo amorem comprobemus.

[96] Epistola 8 ad Brunonem Coloniensem electum, postquam S. Bernardus ab eo fuisset consultus de acceptando episcopatu Coloniensi, [Varia proferuntur specimina, e quibus fundetur] inter alia sic scribit in ejusdem fine: Habetis autem dominum Norbertum, quem melius præsentem præsens de talibus interrogare potestis. Nam tanto vir ille in divinis aperiendis mysteriis nobis promptior, quanto & Deo propior esse cognoscitur. Epistola hæc notatur apud Mabillonium scripta anno 1131; apud nos vero tomo 1 Junii, quem paulo ante citabam, pag. 815 aptatur anno 1132, vitæ S. Norberti antepenultimo. Brevissimum quidem est illud, sed illustre tamen elogium, epistolæ 56, quæ est ad Gaufridum Carnotensem episcopum, insertum: Quod a me de domino Norberto sciscitamini, si videlicet iturus sit Jerosolymam, ego nescio. Nam cum ante hos paucos dies ejus faciem videre, & de CÆLESTI FISTULA, ore videlicet ipsius, plurima haurire meruerim &c. Honorifica prorsus ista expressio est in calamo Sancti, cum de Diversis sermone 22 apud Mabillonium Col. ab eodem Doctore cælestis fistula Ambrosius vocetur. Epistola autem illa 56 apud Mabillonium alligatur anno circiter 1128. His addi potest fragmentum sequens, quod subdo ex epistola 253 superius memorata, ubi sanctus Doctor ad abbatem Præmonstratensem, mortuo jam pridem S. Norberto, scribens, anno videlicet 1150, cui in Mabilloniana editione affigitur ista epistola, Vestrum, inquit, Ordinem fovi & promovi semper, quod in me fuit; id quod deinde luculentis argumentis probat; ac denique excusatis omnibus, quæ ansam dederant querelis (& vero querelas non raro inter amicos optimos intercedere, quis ignorat?) arctum amicitiæ nexum cum illis & esse sibi, & fuisse, & futurum profitetur, ita loquens col. 253: Adhærebo vobis, etsi nolitis: adhærebo, etsi nolim ipse. Olim me alligavi forti vinculo, caritate non ficta, illa quæ numquam excidit. Cum turbatis ero pacificus, conturbantibus quoque dabo locum iræ, ne diabolo dem. Vincar jurgiis, vincam obsequiis. Invitis præstabo, ingratis adjiciam, honorabo & contemnentes me. Et nunc tristis est anima mea, quod quacumque occasione offenderim vos; eritque tristis, usque dum vestra indulgentia relevetur. Si tardaveritis, ibo & excubabo pro foribus; perseverabo pulsans, instabo opportune, importune, donec vel merear, vel extorqueam benedictionem. Tam altas egerat in intimo Sancti nostri pectore radices contracta jam pridem cum S. Norberto amicitia, ut ea tanto cum affectu postea erga Ordinem ejus perseveraverit.

[97] Hinc mirum non sit, immo vero ecquis sat prudenter non cogitet, [S. Bernardum intime fuisse affectum erga S. Norbertum,] S. Norbertum Sancto nostro, adeo intime erga se affecto, mutuis æstimationis ac benevolentiæ significationibus respondisse, amica ambos inter se habuisse non raro commercia, firmatumque inter eos fuisse necessitudinis vinculum ex eo potissimum tempore, quo conjunctis sacræ prædicationis suæ armis errores Petri Abaëlardi oppugnarunt? Nam de utroque veritatis pugile intelligendum censeo illud, quod ipse dicit in epistola prima, quæ suo & Heloïsæ nomine inscribitur, cap. 12: Quosdam adversum me novos Apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt: quorum alter Regularium Canonicorum vitam; alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hi prædicando &c. Ita ille, veris eorum laudibus falsam inanis gloriæ maculam inverecunde adspergens. Quibus autem modis Regularium Canonicorum fundator S. Bernardo pares favoris vices reddiderit singillatim, non habeo in promptu documenta, quibus id edoceam, præter illa, quæ Manricus allegat a num. 6: Quod vero, ait, Bernardum Norbertus pater, nec solus solum, sed omnes ejus filii Cisterciensem familiam monachosque non minore coluerint reverentia, duo mihi argumenta persuadent, utrumque efficax, alterum pro Norberto, pro suis alterum.

[98] [& ab hoc illum] Certe in Norberto satis mirum est, quod post acceptum Præmonstrati locum, & in loco cæleste illud oraculum; post discipulos plures congregatos, per quos visio ex parte jam impleta, in cæteris adimplenda comprobatur; de assumendo nihilominus Cisterciensi instituto, nec ullo alio edendo consultum ierit, quod Acta vitæ ejus satis indicant, dum tradunt, multos Religiosos, tam episcopos quam prælatos (haud dubium, quin a viro Dei consultos) respondisse diverse, e Vita apud Surium die VI Junii cap. 22, ubi hæc sunt: Cum autem multi Religiosi tam episcopi quam abbates, diversa consilia darent, alius eremeticam, alius anachoreticam vitam, alius Cisterciensem Ordinem assumendum suadentes. Sancto itaque Norberto cogitanti de Ordine instituendo cecidit in deliberationem Cisterciensis, sive ex S. Bernardo, mirifico ejusdem propagatore, sive ex florentissima familiæ Cisterciensis propagatione, sive ex utraque simul hac re ortum duxerit proposita deliberatio.

[99] [magna in veneratione fuisse habitum;] Verum, ut recte subdit Manricus num. 7, qui novi instituti novum decorem Ecclesiæ suæ parabat per sanctum virum, in eodem vestitu deaurato, varietate Religionum circumvallandæ, ne Cistercium Norberto cariturum nullam in ipsius familia partem haberet, imminentem occasum vix orti solis imitatione Cistercii reparavit. Nam cum Norberto promoto in archiepiscopum, instaret jam excidium deserto gregi, ea una cunctis concepta spes salutis, si Cisterciensis Ordinis statuta, si Capitula annua, si rerum omnium superfluarum contemptum ac rejectionem æmularentur. Adisis Vitam S. Norberti apud Surium cap. 46, e quo delibo ista: Positus & consecratus est ille pater (quem videlicet Norbertus sibi substituerat successorem) in Præmonstratensi ecclesia, & illi duo (de quibus, ut paullo ante ibi erat dictum, præceperat vir Dei, ut alterum in Antverpiensi ecclesia patrem, alterum in Floreffiensi constitueret) in duabus aliis supradictis. Sed & duo jam alii consecrati erant in duabus aliis ecclesiis, Laudunensi S. Martini & Vivariensi. Isti quinque & sextus, quem ad locum, qui dicitur Bona spes, statim post introitum suum abbas Præmonstratensis ablegarat, imminentem dissolutionem Ordinis in plerisque locis videntes, & majorem futuram metuentes, ad diem statutum in loco determinato convenerunt, & quidquid ad præsens in domibus suis superfluum videbatur esse, recidentes, deinceps ad exemplum Cisterciensis Ordinis, annuatim se reversuros simul ad Ordinis sui sinistra corrigenda firmaverunt. Quod cum in locis aliis divulgatum fuisset, si in primo anno sex, & in secundo novem fuissent, in tertio duodecim, in quarto decem & octo fuere; & ita deinceps multiplicati sunt ubique terrarum, sicut voces & actus eorum & opera usque in præsentem diem testantur. Superiora confirmantur e Vita S. Norberti apud nos tomo citato, cap. 16, pag. 852; in notis autem ad illud caput indicatur, S. Norberto successisse Hugonem primum ejus socium, de quo supra ibi actum erat ad cap. 5; Antverpiæ Waltmannum, Floreffiæ Richardum datos &c. Item in ecclesia Laudunensi ac Vivariensi consecratos Gualterum & Henricum, de quibus, uti & de eorum monasteriis dictum fuerat ad cap. 13. Sextus ille supra anonymus, est Odo, primus cœnobii bonæspei in Hannonia prope Binchium oppidum; ut videre datur in mox assignatis notis. Observa denique ista obiter de tempore Capituli jam dicti: Ordinavit ac præcepit vir sanctus, ut ex omnibus ecclesiis, quæ vel in vita sua, vel post obitum institutionis ac regulæ suæ normam sequerentur, universi abbates ac præpositi singulis annis in festo S. Dionysii ad Præmonstratensem ecclesiam .. convenirent, simulque congregati Capitulum generale eodem loco celebrarent, teste Joanne le Paige in Bibliotheca Præmonstratensis Ordinis parte 1, lib. 2, cap. 34, e quo hæc retuli.

[100] Porro hæc & similia, uti num. 8 concludit Manricus, [sacra utriusque familia amoris mutui vinculis laudabiliter unita.] similitudinis atque item amoris mutui vincula adeo utramque familiam devinxerunt, ut auctores antiqui de utraque, & vix de una loquantur, alia omissa. Audi Robertum Sigeberti continuatorem: “His temporibus Ordo Canonicus Præmonstratensis, & monasticus Cisterciensis, quasi duæ olivæ in conspectu Domini, pietatis lumen & devotionis pinguedinem mundo ministrabant, & quasi vites fructiferæ Religionis palmites circumquaque propagabant” &c. Audiatur etiam Laurentius de Leodio in Historia episcoporum Virdunensium, qui tomo 12 Spicilegii Acheriani, editionis prioris pag. 325; posterioris autem tomo 2, pag. 255, utrumque Ordinem conjungens charitate, meritis, & laudibus, Subsequuta sunt, inquit, deinde illa duo Cherubim expandentia alas suas in medio Ecclesiæ, & versis vultibus in propitiatorium se mutuo respicientia, id est, duo præclarissimi Ordines devotione sua Ecclesiam protegentes, & conversis ad Deum cordibus se mutua charitate æmulantes, quorum unus Cisterciensis, duce Bernardo sanctissimi nominis abbate, monasticum Ordinem jam pene lapsum ad primam Apostolicæ vitæ normam reparavit: alter merito & nomine a Deo Præmonstratus, duce Norberto Parthenopolitano archipræsule inceptus, ecclesiasticum ordinem de luto mundanæ vanitatis excussit. Credas hos duos Ordines esse de libro Apocalypsis duos prophetas circa finem mundi a Deo missos, & sacco pœnitentiæ amictos, duas olivas clementiæ cælestis, divinæque duo candelabra gratiæ. Ita se in omnibus cruciant, ita verbo fidei mundum irrigant, ita meritorum luce illuminant &c. His de nobili & sancto amicorum pari, & de præclarissima utriusque familia tractatis, vocamur ad res Bernardinas, prout exigit instituti nostri finis, ulterius prosequendas.

§ X. Vacatio a negotiis compensata otio sancto; muscæ miraculo interfectæ; mira sermonis vis in conversione aliorum; apparitio de salute eorum, qui rite perseveraverint in Ordine Cisterciensi; peccatores per miraculum a sancto patre ad frugem adducti.

[Sanctus a filiis suis sejunctus Deo vacat, & ab eo illustratur;] Annum proxime sequentem 1121 auspicatur Manricus a S. Bernardo, qui sejunctus a suis filiis, quo negotiis aliorum magis vacabat, eo magis a Deo illustrabatur tam per sapientiam cælitus infusam, quam per miracula. De utro que hoc divinæ erga Virum munificentiæ charismate consule Guillelmum in Vita lib. 1 cap. 5. Et vero tempus, quo vacabat a negotiis, otio sancto compensabat. Nam, referente Alano cap. 10, num. 32, Col. apud Mabillonium, feriatus a labore vel opere exteriori, jugiter aut orabat, aut legebat, aut meditabatur. Quænam vero per hæc tempora scripserit, narrat Manricus num. 6 & 7. Ad hæc, quæ refert idem Annalium Cisterciensium concinnator cap. 3 & 4 de dissensionibus e frequenti monachorum nigrorum ad albos transitu, ac epistolis S. Bernardi hac occasione exaratis, non video nostra interesse tanti, ut pluribus huc sint transcribenda; uti nec illustre prodigium de muscis Sancti verbo interfectis; cum illud exponat Guillelmus lib. 1 Vitæ cap. 6, num. 58. At quid de sancti Abbatis prædicationibus?

[102] [conatus ipsius in conversione animarum,] Vigebat (utor verbis Manrici ad annum 1122 cap. 6) Bernardi Patris zelus, & multos litteratos, multos nobiles, multos potentes de seculo trahebat. Quippe vix umquam Claramvallem aggrediebatur *, quin agmen novitiorum secum reduceret, implendo apibus cælesti illo alveari, unde examina nova indies prodirent. Guillelmus Alanusque in Actis ipsius Catalaunensi capturæ (nam sic vocant, a piscatione nomine mutuato) Parisiensem subjungunt, quam ideo suspicor contigisse circa hunc annum (de fructuosa ipsius prædicatione agunt Guillelmus in Vita lib. 1 cap. 7. & Alanus cap. 15.) Cæterum Parisiensis, qualis fuerit, & qualiter conatus primum irritus, mox fructuosus, ac demum accessione facta superabundans, novitiis Claramvallem, angelos gaudio, & totam Galliam admiratione repleverit, auctor Exordii magni memoriæ prodidit, idque a Rainaldo tunc Bernardi socio, post Fusniaci abbate .. veritatem edoctus, qui præsens fuit. Rem narrat Exordium magnum a Tissierio vulgatum, distinctione 2 cap. 13: Quadam præterea vice, cum vir Domini Bernardus, causa exigente, Parisius adisset, rogatu Clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus ostendens formam veræ philosophiæ, monebat eos attentius de mundi contemptu, & subeunda pro Christo Domino voluntaria paupertate. Explicito vero sermone cum nemo ex eis converteretur, tristis egressus est, eo quod præter votum, & præter solitum, id ei accidisset.

[103] Veniensque ad domum cujusdam archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, [primo irritus Parisiis,] secessit in oratorium ibidem constitutum. Cumque cœpisset orare in spiritu vehementi, validissima compunctione totus in lacrymas resolutus est, ita ut gemitus & singultus, quos cohibere non poterat, foris audiri contingeret. Quo comperto, præfatus archidiaconus a sociis ejus inquirere cœpit, quænam esset tanti causa mœroris. Respondens autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci, nomine Renaldus, qui secretorum Famuli Dei magis conscius erat, & cujus etiam relatu ista cognovimus, dixit ad eum: Homo iste mirabilis totus igne caritatis accensus, & totus in Deo absorptus, nil aliud in mundo desiderat, nisi tantummodo, ut valeat errantes ad viam veritatis reducere, & eorum animas Christo acquirere. Et quia modo verbum vitæ seminavit in scholis, & de conversione Clericorum fructum verbi sui non recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie in sua prædicatione non persensit respectum. Hinc ista procella gemituum; hinc effusio lacrymarum: proinde nunc certissime spero, quod hodiernam sterilitatem crastinæ satisfactionis ubertas grandi fœnore compensabit.

[104] Mane itaque facto, cum scholas repetisset Prædicator egregius, [sed deinde] ad nutum Domini navem cogitationis duxit in altum, & sacræ doctrinæ retia laxavit in capturam. Finito vero sermone, plurimi ex eisdem Clericis per manum illius sese Domino reddiderunt. Quos ille protinus de mundi periculo, tamquam de marinis fluctibus extractos, & vehiculis conductis impositos, in salvatorium Clarævallis inferre non distulit. Tandem egressus de civitate cum comitatu suo, usque ad villam sancti Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo vero mane facto, cum eum recto itinere profecturum fratres illius existimarent, dixit: Redeundum est nobis omnimodis Parisius, quia sunt adhuc ibi aliqui ex nostris, quos etiam oportet nos inde adducere, & adjungere huic ovili dominico, ut fiat unus grex, & unus pastor.

[105] Cum ergo cœpissent introire in civitatem, vidit Clericos tres a longe in occursum ejus venientes, [admodum fructuosus.] dixitque ad socios suos: Expedivit nos Dominus, jamque in via nostra proficiscemur. En, isti sunt Clerici, propter quos venimus. Illi vero accedentes cum eum adesse cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, & dixerunt: O quam desideratus advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te: vix putabamus abeuntem consequi posse. Qui respondens dixit ad illos: Et ego noveram, dilectissimi; propterea festinabam cum panibus occurrere fugientibus vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per gratiam Dei ductor itineris vestri. Adjunctis ergo cæteris supra memoratis, sequuti sunt Hominem sanctum, adhærentes ei, & sub disciplinæ magisterii ejus spiritualem militiam exercentes cunctis diebus vitæ suæ. Hæc ibi longiuscula quidem, sed fideli narratione: unde lucescit mirabilis in sancto Patre dicendi vis, qua juniorum hominum corda, adinstar sacri magnetis, fortiter & suaviter attrahebat, ut jugum Domini portarent ab adolescentia sua. Porro Accidit etiam, ut Sanctus in his actionibus (sic pergit Manricus num. 6) non præmeditato sermone, sed subitaneo (inspirato utique a Deo) atque ex ipsis scholarum materiis quamvis minutis occasione accepta philosophiam Christianam prædicaret, ex Vincentio Bellovacensi, quem citat in Speculo morali lib. 2, p. 2 dist. 6. Textus vero, qui ibidem ab ipso producitur, vel eodem, quem citabam, num. 6, vel in ipso potius fonte videri potest; cum superiora sint satis longa; & longissima in rebus sancti Doctoris illustrandis supersit nobis via.

[106] [Intelligit] Hinc itaque cum Manrico delabimur ad annum Christi 1123, quo multa & mira de Viro sancto a nobis referenda suppeditat. Ibidem cap. 2, num. 1 hoc exemplum recitat ex Cæsario homilia 8 post Epiphaniam: Tempore quodam cum S. Bernardus abbas Clarævallis adhuc adolescens ad Missam staret, & quædam illic negligentia circa ministerium altaris contigisset; quædam reverenda persona illi tristi vultu apparens, ait: Si scirent monachi, quantum sanctos angelos, qui hic præsentes sunt, contristarent, cum in hoc sacro ministerio tepidi sunt & negligentes, & quantum illos lætificarent, quando illos devotos vident atque serventes, cautiores efficerentur. Quem cum interrogaret Vir beatus de statu monachorum, respondit ille: Omnes, qui in Ordine Cisterciensi perseveraverint, salvi erunt. Hæc e Cæsario ibi ad dictum annum num. 1; sive ad eumdem annum, sive ad anteriores, cum Sanctus vocetur abbas adhuc adolescens, referenda sint. Porro cujusmodi fuerit ista negligentia, quænam persona sancto Patri spectabilis apparuerit, prædictio item illa quibus verbis extensius declarata, subdit Manricus num. 2 ex Exordio Cisterciensi lib. 2 cap. 1, cujus auctoritate confirmantur supra dicta. Subdo textum ex impressione Tissieriana distinctione 2, cap. 1 Exordii magni:

[107] [ex apparitione,] Accidit aliquando in Claravalle dum Missa in Conventu celebraretur, eodem venerabili Patre præsente, ut, lecto Euangelio, sacerdotis manibus lavandis aqua per negligentiam deesset: quæ cum aliquantulum diutius expectaretur, Conventus interim versis vultibus ad Orientem stabat. Cumque Pater sanctus in stallo * suo ante gradum presbyterii staret, monachus quidam ante paucos dies defunctus ei visibiliter apparuit, & stans contra eum, caput quasi redarguendo movere cœpit. Quem Famulus Dei videns agnovit, & quare caput contra se agitaret, quæsivit. Cui ille: O si sciretis, quantos & quales socios haberetis in cælis, profecto caveretis vobis ab omni negligentia. Quod verbum Sanctus gratanter audiens, respondit: Verene putas, quod omnes, qui in hoc monasterio sunt, fratres, salvabuntur? Etiam, inquit, salvabuntur: & non solum ipsi, sed & omnes, qui in Ordine nostro obedienter & humiliter fuerint conversati, salvabuntur. Recordatus vero pius Pater cujusdam fratris, quem pro negligentia & duritia cordis sui frequentius corripi oportebat, & ob hoc super eo multum contristabatur, subintulit dicens: Numquid de salute fratris illius certi aliquid nosti? Respondit: Nec ipsi deerit misericordia Dei. Quo audito, Vir sanctus vehementer gavisus est, & tanto alacrius cum fratribus suis propter verba labiorum Domini custodivit vias duras, quanto certius spem mercedis æternæ sinu suo repositam tenebat. Hæc ibi.

[108] [salvos fore omnes, qui in Ordine] Alia quædam subjungit Manricus; sed antequam nos ea referamus, juvat hic expendere, quæ habet num 5 & sequentibus de æternæ felicitatis eorum omnium, qui in Ordine perseveraverint, vaticinio. Cæterum, ait, quod ad promissionem attinet salutis omnium, qui in Ordine permanserint; similem plane aliam accipiat lector, sanctissimo cuidam monacho (dubium an Clarævallis) Gerardo nomine, in extremis agenti, de cælo factam, Bernardo Patre vivente & attestante: si tamen ejus est libellus ille, qui sub titulo Doctrinæ beati Bernardi inter Opera ipsius circumfertur. Ex illo autem memorantur a Manrico sequentia: Insuper paratus sis ad obediendum alacri animo & vultu. Cogita monachum illum Gerardum nomine, qui cum de Dei misericordia ultra modum desperaret, infirmatus ad mortem, jacuit per triduum oculis clausis in mentis excessu: & visitatus ab Abbate, oculis apertis ait: Bona est obedientia: ad tribunal Christi fui, animas Sanctorum vidi, ipsumque facie ad faciem dicentem mihi: Ecce locus tuus inter fratres tuos. Nullus tui Ordinis peribit, si Ordinem amaverit, aut in morte purgabitur, aut brevi post mortem. Salvi autem qui de Ordine tuo sunt, aut in Ordine Apostolorum, aut Martyrum, aut Confessorum sortem accipient. Et hæc dicens, communione accepta discessit. Manricus, his citatis, Hactenus Bernardus, inquit, seu quicumque est auctor illius libelli, plane antiquus, talisque, qui pro Bernardo Patre haberi meruit. Opusculum illud, de cujus auctore dubitat Manricus, in editione Operum S. Bernardi a Mabillonio vulgata habetur volumine 2, tomo 5, inter Opera dubia & Bernardo perperam adscripta, col. 800 & sequentibus.

[109] Sed ad vaticinium illud quod attinet; laudatus Annalista rem ita confirmat num. 6: [Cisterciensi] Simile quid sub abbate Pontio in Claravalle, & contigisse legimus, & suo loco inferius referemus, nempe ut in ore non solum duorum, sed trium testium verbum consistens, altius mentibus omnium imprimeretur. Simile, inquam, ut credo, sed non idem. Nam neque gestum sub Pontio retulisset Bernardus, qui obiit ante ejus præfecturam; &, ut dicamus, non Bernardi opus, sed alterius junioris ex Claravalle. At subjectorum adhuc differentiam arguere videtur distinctio nominum: quippe alter Gerardus vocabatur, ut jam vidimus; alter Bernardus, ut ex magno Exordio infra etiam videbimus. Consule tomum 2 Annalium Cisterciensium ad annum 1167, cap. 6, num. 2 & sequentibus, ubi illud factum narratur; uti etiam apud Bertrandum Tissierium in Bibliotheca Patrum Cisterciensium tomo 1, distinctione 2 Exordii magni, cap. 26.

[110] Denique idem Annalium auctor hoc argumentum explicat cap. 2 num. 7 ad dictum annum 1123: [rite perseveraverint.] Interim adnoto, inquit, has promissiones, & si quæ sunt similes, nostrorum animos ita in spem erigere, ut nihil prorsus possint præsumptionis, nihil securitatis illis afferre; si observantibus, easdem recepturis ex firmiori euangelico sermone; si transgressoribus, jam factis extra Ordinem, atque adeo extra spem præmii repromissi. Audi Cæsarium de hoc ita loquentem homilia 8 post Epiphaniam: “Non nos hæc verba, fratres, seducant. Si aliqui essent inter nos (quod absit) fures, proprietarii, conspiratores, eisque consimiles, tales de Ordine non sunt; quia ejusmodi Ordo excommunicat. Qui autem non communicat, alienus est”. Ita Cæsarius. Quod clarius Exordium dicit, saltem facilius, dum non quibusque in Ordine manentibus, sed si humiliter & obedienter conversantur, futuræ gloriæ præmium repromisit. Observantibus ergo sanctam regulam, adeoque & Euangelium, facta promissio, transgressoribus in nullo est favorabilis. Hæc ibi. Prius vero quam hinc alio transeam, obiter monuisse lectorem meum juverit, miras prorsus esse prædictiones, quæ narrantur de morientibus in Societate Jesu; prout videre datur in Gloria posthuma S. Ignatii, ejusdem fundatoris, tomo VII Julii, ad diem XXXI ejusdem mensis, pag. 851 & sequente.

[111] [Mirum narratur exemplum de S. Bernardo] En tibi nunc, lector, quæ Manricus præmiserat num. 3 & 4 de peccatoribus a sancto Patre per miracula ad pœnitentiam adductis. Exemplum ibi de fratre, quem a sumenda sacra synaxi suspenderat; quique respectu humano victus, Eucharistiam una cum aliis sumpserat; sed sacram hostiam deglutire non poterat, donec pœnitentem absolvisset Pater sanctus, narrat Guillelmus lib. 1 Vitæ cap. 6, num. 57. Quid memorem aliud exemplum mirabile pariter & intellectu difficile Manrico, qui numero 4 jam citato, non virtutis, sed doni opus, atque internæ motionis specialissimæ, nec non admirandum potius vocat, quam imitandum. Rem gestam narro in fide Exordii magni Cisterciensis, in quo illa exstat his verbis: Quidam monachus hujus sancti Patris per fallacias dæmonum, & per proprii sensus simplicitatem, in tantam cordis inopiam devenerat, ut diceret, panem & vinum aqua mixtum, quæ proponuntur in altari, nequaquam transsubstantiari posse in verum corpus & sanguinem Christi. Quapropter eadem vivifica Sacramenta, tamquam nil profutura sibi, sumere despiciebat. Notatus denique a fratribus, quod Sacramentis altaris non participaret, convenitur secreto a senioribus suis.

[112] [incredulum jubente ad sacram synaxim accedere.] Requisitus causam, non negat; dicit se Sacramentis nequaquam fidem adhihere. Quibus dum docentibus & monentibus non acquiesceret, nec sanctarum Scripturarum testimoniis in medium prolatis crederet, ad venerabilem Abbatem res delata est. Cumque vocatus venisset, & Abbas sanctus, secundum datam sibi sapientiam, infidelitatem illius computaret, ille respondit: Ego nullis assertionibus ad hoc potero induci, ut panem & vinum, quæ in altari proponuntur, credam verum esse corpus & sanguinem Christi; & propterea scio, me in infernum descensurum. Quod audiens Vir Dei, sicuti semper rebus in arcto sitis mirabilem solebat auctoritatem ostendere, dixit: Quid? Monachus meus in infernum descendet? Absit. Si tu fidem non habes, per virtutem obedientiæ præcipio tibi, vade, communica fide mea. O pium Patrem! O vere sapientem medicum gratiarum per unctionem gratiæ docentem se de omnibus, qualiter infirmantium tentationibus mederi deberet. Non dixit: Fuge hæretice, vade damnate, recede perdite; sed confidenter dixit: Vade, communica fide mea, credens indubitanter, parvulum suum, quem sacri desiderii vulva parturiebat, donec Christus in eo formaretur, sicut nequaquam a visceribus caritatis suæ, sic nec a fundamento fidei suæ alienum existere. Constrictus itaque virtute obedientiæ monachus penitus sine fide, ut sibi videbatur, ad altare accessit, communicavit, & per virtutem obedientiæ, sanctique Patris merita confestim illuminatus fidem Sacramentorum recepit: quam etiam intemeratam usque in diem mortis suæ conservavit. Hæc apud Tissierium in Exordio magno distinctione 2 cap. 6. Quæ autem in eis prima fronte videri possunt difficilia esse intellectu, Tissierius exponens in notis, quæ habentur ad finem tomi primi Bibliothecæ Patrum Cisterciensium, Monachus, inquit, de quo hic sermo, fuit scrupulo, & involuntaria incertitudine vexatus: alioquin non jussisset eum Sanctus communicare, nec se dixisset monachus scire, se in infernum, eo quod non crederet, descensurum. Fallimur, si bisce non acquieturus est lector, qui rem omnem cum suis adjunctis mature expenderit.

[Annotata]

* l. egrediebatur

* i. e. sede in choro ecclesiæ

§ XI. Repentina quorumdam militum conversio; vinea sterilis fœcundata; alia, quæ de hac vinea circumferuntur; mutua inter Claravallenses ac Cartusianos necessitudo; Sanctus Præmonstratensibus beneficus.

[Nobiles quidam milites benedicta a Sancto cerevisia subito conversi: vinea primo sterilis,] Per idem tempus, nam incertus adhuc annus, & sunt qui differant nimium, sed immerito, ex nobilioribus Galliæ non pauci proceres .. dum militarem gloriam per orbem ambiunt, facientes sibi pericula hostesque; neque vindictam quærentes, sed offensam, in Claravalle auxere numerum fratrum, genus vitæ amplectentes, quod exhorrebant; uti scribit Manricus ad dictum annum 1125, cap. 3, num. 1, ex Guillelmo: quem vide infra lib. 1 Vitæ cap. 6, num. 61, ubi nobilium illa cohors militum (uti appellat Guillelmus) mirabili metamorphosi repente convertitur. Sed mirabilia sunt, quæ laudatus Manricus ad eumdem annum cap. 4, num. 1, 2 & 3 commemorat de vinea Claravallensi; quam, inquit, per hoc tempus satam, ex historiæ ejus serie conjectamur. Sane sterilis primo, mox fœcunda; dein utrumque simul, semper portentum obedientiæ fuit. Hanc quidam frater nomine Christophorus, externis rebus præfectus a sancto Patre .., feriatis, si quæ erant, horis plantaverat, Bernardo inscio: quippe ad quem diximus, multa non deferri, ne animus illius a divinis ad terrena cum minori fructu descenderet. At Gerardus & Guido, Bernardi fratres, vinum nimias delicias arbitrantes, eoque dedecens monachorum austeram vitam, aversari opus, inficiari laborem, Christophorum ab incepto dissuadere quibus poterant mediis insistebant. Ille e contra laborantes in agro fratres vix posse sine vino sustentari, & multos esse infirmos debilesque, quibus sumendum vel pro medicina: tum si nulli usui necessarium foret, facile vendi, atque ex pretio ejus emi plura alia, queis procul dubio domus indigebat.. Atque hæ Guidoni rationes satis visæ, ne opus illud omnino condemnaret.

[114] Sed Gerardus, quo erat fervens zelo .., versus ad eum (satorem nempe ejusdem vineæ) prorupit in hæc verba: [deinde autem aqua, quam Vir sanctus benedixerat, conspergitur,] “Tu, frater, vineam planta, coleque; numquam tamen de illa gustaturus, quam infructiferam semper experieris”. Res mira, & digna quæ versetur in ore omnium. Sata atque industrio labore exculta vinea, fertili solo & propitio sole & aëre, sterilis nihilominus permansit per multos annos; nec prius terra fructum ex illa protulit, quam satorem susciperet, atque ejus defuncti corpus in se haberet.. Verum quæ in eadem vinea sequuta sunt, duo alia prodigia proferamus. Mortuo satore, cum nec tunc fructificaret, Bernardum Patrem monachi adiere, dubium an etiam Gerardo vita functo, & vineam eam sterilem maledictione viri illius sanctissimi in eo statu semper permansuram, si non per ipsum benediceretur, humiles & fideles renuntiarunt. Tunc Pater sanctus aquam in pelvim missam ad se adduci, & benedictam per vineam jussit spargi. Sparsa aqua, quasi rore de cælo misso, germinavit plantatio, & ut sterilis Gerardo fratri olim, ex tunc opima Bernardo obtemperavit, & compensavit abundantia tarditatem, quo nec primum miraculum nocuisset, & secundum gloriosius appareret. Hæc ex Anonymo Gallo lib. 7 cap. 7, quem Silva transtulit, auctore antiquo æque & digno fide.

[115] [& fit fœcunda.] Factum illud minore cum ornatu, & majore cum simplicitate describitur a Joanne eremita in Vita S. Bernardi apud Mabillonium Col. & sequente, num. 10; e quo, tamquam e genuino fonte, illud huc transcribo: Monachus quidam, nomine Christianus, plantavit vineam in vertice montis, qui proximus est Clarævallis. Et venerunt fratres venerabilis Patris, Guido scilicet & Gerardus, & excommunicaverunt eam, dixeruntque ei: Frater Christiane, ubi est mens tua, & ubi cor tuum? Quare non considerasti Scripturam dicentem: Quoniam vinum non est monachorum. At ille: Vos fratres spirituales estis, & vinum bibere non vultis: ego peccator sum, & volo bibere vinum. Tunc dixit Gerardus: Dico tibi, frater Christiane, non videbis fructum ejus. Post hæc verba reversi sunt in monasterium. Ille vero vineam suam fodit, & excoluit multis temporibus. Denique mortuus est, & non vidit fructum ejus. Post multum vero temporis venit custos vineæ ad sanctum Bernardum, & dixit ei: Pater, vinea nostra anathema est, nec potest facere fructum. At ille: Quare fili? Respondit: Fratres tui excommunicaverunt eam, & deinceps fructum non fecit. Ait illi: Affer mihi aquam in pelvi. At ille obtulit ei. Tunc Vir sanctus fecit signum crucis, & sanctificavit aquam. Vade, inquit, fili, & sparge per totam vineam. Recessit frater, & fecit juxta præceptum Abbatis; & vinea crevit, & multiplicata est, ita ut videntes mirarentur. Vides hic narrandi modum a superiore discrepantem, sed utrobique tamen eamdem rei gestæ substantiam.

[116] [Cuidam objectioni huc spectanti] Ad illud narrationis postremæ, Et venerunt fratres venerabilis Patris, Guido scilicet & Gerardus, & EXCOMMUNICAVERUNT EAM, scrupulus moveri potest, & re ipsa is objicitur in notis hic apud Mabillonium contra illam excommunicationem, a Col. ubi hæc sunt: Et tamen ubi actum est de translatione Clarævallis veteris, Bernardo a fratribus expositum est, alium locum esse spatiosum AD VINEAS &c., teste Arnaldo in lib. 2, num. 29 supra Col. qui auctor item num. 48 tradit, monasterium S. Anastasii ad Aquas-salvias Cisterciensibus ab Innocentio assignatum CUM AGRIS ET VINEIS. Quamquam apud Cistercienses tunc rarus vini usus erat. Lege Gaufridum supra Col. num. 2. Sed scrupulum hunc conabimur eximere lectori.

[117] [respondetur.] Respondemus itaque ad Arnaldi locum primo, distinguendo personas. Nam cum ibi non exprimantur nomina fratrum, cur ibidem necessario debeant intelligi Guido & Gerardus; & cur non possint intelligi duo alii fratres S. Bernardi, videlicet Andreas & Nivardus, qui tunc etiam vivebant? Nam apud Manricum ad annum 1141, cap. 4, num. 2, Humbelinæ sorori ad mortem usque ægrotanti affuisse narrantur cum sancto Patre, Guidone ac Gerardo jam vita functis. Respondemus secundo, distinguendo tempora. Fac enim ambos hosce tunc adfuisse, ac de vineis meminisse, quando agebatur de translatione Claræ-vallis veteris, de qua Manricus ad annum 1135, cap. 3; si inde retrocedas ad annum circiter 1123, quo excommunicatio vineæ superius accommodabatur, numerabis annos circiter 12 medios inter hanc, & inter translationem illam; ita ut interea ex temporis mutatione facillime mutare potuerint priorem voluntatem vel ipsius Sancti suasione, consensu, aut jussu, ut videlicet Cisterciensis seu Claravallensis familia, quæ mirifice accrescebat, ex proventibus vinearum annuis sustentari posset. Quaquaversum enim Pater sanctus exibat, semen verbi Dei seminabat super omnes aquas, & vix numquam * absque fœnore spiritualis lucri redibat, implens cellam probationis multitudine novitiorum, quorum numerus aliquando usque ad centum extendebatur: ita ut ad Horas divini Officii novitiis chorum replentibus, exceptis paucis senioribus, qui disciplinæ providebant, monachi foris stare cogerentur; de qua re idem Annalista ad annum 1135, cap. 3 num. 2, ex auctore Exordii magni; cujus textum mox retuli ex editione Tissieriana, distinctione 2 cap. 12. Ex dictis facilis etiam patet responsio ad objectionem petitam ex monasterio S. Anastasii; de quo Manricus ad annum 1140, cap. 8.

[118] Ast, ut hinc digressi ad vineam illam prodigiosam, [Alia quædam mira circumfe runtur de dicta vinea.] redeamus, supersunt alia nonnulla, quæ de ea circumferuntur, teste Manrico ad annum 1123, cap. 4, num. 4, ubi sic fatur: Addunt præterea seniores Clarævallis, traditione a patribus accepta, eamdem vineam post aliquorum annorum fertilitatem, turgentibus jam granis & pene maturis, grandine e cælo tactam protritamque adeo, ut vix duos botros retinuerit, qui possent in vindemiam reservari. Porro unum ex his datum prægnanti feminæ, appetenti, aut petenti quasi appeteret. Sed ex altero in ingenti vase ligneo, quod hodie perseverat, expresso Bernardi manibus, in tantum mustum crevisse modico tempore, ut redundante vase diffunderetur. Sic Villalpandus in suo Itinerario; qui vas vinarium inusitatæ magnitudinis se ibidem vidisse anno Christi MDXCIX, ac senes traditioni facientes fidem adiisse testatur, illuc a reverendissimo Fiteriensi missum, antiquitates lustratum illius domus. Sic vinea illa numquam non mirabilis, numquam non obediens, nec minus sterilitate quam fructu semper illustris, usque in hunc etiam diem, post quingentos & eis amplius annos perseverat, nomine magnæ sortito ab spatio loci, vel ab eventibus. Atque hæc per anticipationem ex parte dicta, quod in his levibus consultius æstimamus. Verum narrationis hujus tam prodigiosæ fides sit penes auctores.

[119] Juvat hoc loco etiam non negligere singulare amoris vinculum, [Bernardus cum sua familia] quo S. Bernardus ejusque familia cum ascetis Cartusianis, mutua familiaritatis necessitudine intercedente, constricti sunt. Quædam de hoc argumento innexa invenio huic, in quo versamur, anno 1123, cap. 3; quædam in proxime sequentem dilata. Dicamus hic priora. Ibidem itaque num. 4 & sequentibus auctor laudatus de hac re ita scribit: Carthusienses monachos, non multo ante Cistercium mundo exortos (magnum Ecclesiæ jubar) sibi devinxit, ut minus nihil Carthusia illius esset quam Claravallis. Carthusianus hospitio ab eo susceptus, & propriis oculis hauriens, quæ fama prius, suis redditus, excitavit eorum animos, & jam olim affectos amantesque in externa etiam signa fecit erumpere. Ergo Guigo Carthusiæ magnæ Prior, & fratres ejus, comperta sanctitate Patris filiorumque, & multitudine convenientium ad Claramvallem, venerari viros .. &, erumpentibus flammis dilectionis, provocare silentes, & de bonis illorum gratulari, litteris ultro scriptis missisque, queis Bernardum ignotum licet adhuc ardentissimo affectu salutabant.

[120] [amat Cartusianos, & hi illos:] Exstat Viri sancti ad eos epistola responsoria, luculentissima mutui amoris testis, tenerrimi utique erga illos affectus summæque venerationis characteribus respersa, estque inter epistolas undecima; sed quoniam longa est, & ibi legi potest, hic nos eam non transcribimus. Innectitur autem anno circiter 1125 in editione Mabillonii. Exstat item epistola duodecima illis inscripta, ac priore brevior, in qua se excusat, quod plurimis negotiis præpeditus ad partes illas accesserit, & eos non viderit. Hæc absque temporis nota ponitur in eadem editione; sed apud Manricum aptatur anno 1127, & ibidem profertur cap. 2, num. 6. De itinere autem, quod alias sanctus Pater ad Cartusiam instituit, consuli potest Gaufridus lib. 3 Vitæ cap. 1, num. 155 editionis nostræ. De Viri affectu erga alias ejusdem instituti domos ac ascetas, nec non erga S. Hugonem episcopum Gratianopolitanum, adiri potest Annalista Cisterciensis ad annum 1123, cap. 3, num. 8 & 9.

[121] [bene meretur de Præmonstratensibus] Quantum vero idem beatissimus Pater Præmonstratensibus detulerit, ejusdemque Ordinis propagationem promoverit, probat idem scriptor ex beneficiis seu obsequiis, ab ipso in eumdem collatis, quæ congerit in annum 1124 num. 7. His autem adde locum quemdam in foresta *, quæ dicitur Orta, a Ludovico Juniore datum interveniente domno Bernardo piæ memoriæ Claravallensi abbate, ut S. Mariani abbas Autissiodorensis agnoscit in epistola 282 apud Chesnium, quæ inter Historiæ Francorum scriptores habetur tomo 4, pag. 666. Sancti autem Mariani Autissiodorensis mentio fit in synopsi ecclesiarum seu cœnobiorum Præmonstratensis Ordinis, apud Paigium in ejusdem Ordinis Bibliotheca parte 1, lib. 2, pag. 326. Tametsi autem superius § 9 actum sit de favoribus, quibus sanctus Pater Ordinem Præmonstratensem fuit prosecutus; ratio tamen temporis, cui hanc materiem affigit prædictus Manricus, me induxit, ut breviter ejusdem hic memoriam refricarem.

[Annotata]

* l. umquam

* i. e. silva

§ XII. Defunctorum apparitiones; auxilia eisdem præstita; vaticinium de tirone furtive exituro; archiepiscopus ac populus Remensis reconciliati; reformati in ecclesia Gallicana mali mores.

[Galdricus post mortem apparet Sancto in gloria;] Sanctum Bernardum multis ac miris cæli favoribus illustrem repræsentant iterum Annales Cistercienses ad annum prædictum 1124, more suo solito, ac meritis beatissimi Patris digno, cujus utpote vitæ series continua fere miraculorum congeries fuit. Ibidem itaque cap. 2, num. 1 & 2 occurrit pretiosa mors Galdrici in Claravalle, qui carne quidem Sancti avunculus, spiritu autem filius ejus ac discipulus exstitit. Felicem ipsius transitum ex hac mortali vita ad immortalem turbare conato generis humani hoste, adstat morienti Princeps Apostolorum, cacodæmonem fugat, animamque Galdrici e periculo eripit: qui post mortem suam Bernardo apparens in gloria, rem gestam eidem manifestavit, teste Guillelmo utriusque familiari, qui hoc factum describit fideli narratione lib. 1 Vitæ cap. 5, num. 52. Cæterum, prout ibidem pergit Manricus num. 3, quod attinet ad filiorum decedentium, absentium, præsentiumve prævias vel subsequutas apparitiones, adeo frequentes tradit idem auctor (Guillelmus) ut ægre valeant scriptis commendari. Audiatur loco citato num. 53: Longum esset cuncta narrare, quæ super his, qui ex hac vita discesserant, & eorum felicitate, seu etiam necessitate, divina ei gratia revelare ab ipsis initiis consuevit. Quid, quod Vir mirabilis præsentia & absentia, præsensque seculum ac futurum, per utriusque, ut ita dicam, limen gradiens, pari cum facilitate, & sine ullo discrimine, inspirante Spiritu divino, nosceret ac suis filiis tam in vita quam in morte paterne provideret. Consule Guillelmum lib. 1 Vitæ, cap. 7, a num. 69; & cap. 5, num. 53.

[123] Quemadmodum vero illos e flammis piacularibus, siquid forte ex hac vita in alteram detulissent humani pulveris, [aliis, qui purgabantur in piacularibus flammis, eum succurrisse,] quo vel ipsæ Sanctorum mentes sordescunt, Vir potens apud Deum eripuerit, probat factum, quod legi potest apud Guillelmum lib. 1 Vitæ cap. 5, num. 53. Sed gratiam hanc omnino singularem a sancto Patre in filios derivatam esse, qui apparitionum hujusmodi visu illustrati, sicut pœnarum erant conscii, ita etiam ad placandam divinam justitiam impense incubuerunt, votorum suorum simul facti compotes, & liberationis participes purgantibus animabus a se procuratæ; gratiam, inquam, hanc a Patre in filios derivatam esse, eruimus ex scriptore Exordii magni, distinctione 2 cap. 2: Defunctus est quadam vice conversus quidam in Claravalle. Cumque, concurrentibus fratribus, commendationis Officium ex more fieret, monachus quidam senior, magnæ religionis vir, audivit turbas dæmonum per centurias suas incedentium, cum magni strepitus vociferatione clamare & dicere. Eia modo bene, eia modo bene: solummodo de hac mala valle unam animam in nostræ sortis partem acquisivimus. Cum vero idem senior per noctis quietem sopori membra dedisset, frater defunctus ei in visu apparuit, tristi & lugubri vultu dicens ad eum. Quia audisti heri dæmones, de meis suppliciis exultantes, veni & vide, quam terribili tormento, Dei omnipotentis justo judicio, traditus sum. Et duxit eum ad puteum quemdam magnæ latitudinis, & horrendæ profunditatis, & dixit ei: Ecce, in hunc puteum frequenter a dæmonibus injicior, quorum tanta est crudelitas, ut, si optio daretur, mallem centies ab hominibus, quam semel a dæmonibus hic immergi.

[124] Mane autem facto, dum, quæ audierat & viderat præfatus senior, [probatur] beato Patri Bernardo retulisset, licet quoque & ipse ea per spiritum cognovisset, ingemuit, & ait: Scio, quia nisi gravis causa existeret, numquam dæmones talem ausum præsumpsissent. Itaque Capitulum fratrum ingressus, coram omnibus calamitatem defuncti fratris exponit: dehinc salubri exhortatione singulorum conscientias conveniens monebat, ut cautius in via sanctæ religionis ambularent: multam esse malitiam dæmonum erga omnes Christianos, tum præcipue contra monasticæ religionis professores affirmans. Post hæc animæ fratris in suppliciis constitutæ subvenire eos attentius monens, psalmis & orationibus, Missarum quoque celebrationibus iram Domini placare hortatus: si forte pius pater pulsatus precibus eorum, per singularis Hostiæ immolationem, tyrannicam dæmonum superbiam debellare, & ab eorum nequitia fratris animam dignaretur liberare.

[125] [ab exemplo.] Quod cum fratres devotissime facerent, paucis evolutis diebus, idem frater defunctus supradicto seniori iterato apparuit, hilaritate vultus statum suum melioratum esse significans. Quærente vero sene, quomodo se haberet; respondit: Deo gratias; bene. Rursus requisitus, quomodo liberatus esset, ait: Veni, & vide. Et continuo introduxit eum in oratorium ejusdem loci, ubi ad singula altaria sacerdotes cum ministris stabant, salutaris Hostiæ immolationem summa cum devotione celebrantes. Ecce, inquit, hæc sunt arma gratiæ Dei, quibus ereptus sum: hæc est virtus misericordiæ Dei, quæ invincibilis permanet: hæc est Hostia illa singularis, quæ totius mundi peccata tollit; & vere dico tibi, quia his armis gratiæ Dei, huic virtuti misericordiæ Dei, huic Hostiæ salutari non est quidquam quod resistere valeat, nisi cor impœnitens. Evigilans autem senex, de liberatione animæ fratris oppido gavisus est: modum quoque visionis ejusdem cæteris fratribus exponens, tanto eos devotiores ad immolationem Hostiæ salutaris reddidit, quanto certius ejus efficaciam in fratris ereptione meruerat experiri. Conjicit autem historiam istam in annum Christi 1124 auctor Annalium Cisterciensium occasione apparitionis Galdrici dicta, quæ ut peccatores a vitiis deterrere, sic pœnitentes valent consolari, quibus talia remedia Deus providit. Ergo quia utilia, quia plane singularia, quia eamdem apparitionum materiam, sed ignoto adhuc anno, concernentia, boni consulat lector; uti monet ibidem cap. 2 in fine.

[126] [Narratur vaticinium de quodam tirone,] Scriptor idem hinc ad annum 1124 reversus, cap. 3, num. 7 & 8 commemorat vaticinium sancti Patris de novitio furtive exituro, quod horrendo juxta ac mirabili modo contexit e sæpissime jam citato Exordio. Tragica hæc historia sic narratur apud Tissierium distinctione 3, cap. 20: Senex quidam, Achardus nomine, nobilis genere, sed conversationis dignitate nobilior, novitiorum curam in Claravalle gerebat: vir potens in verbo ædificationis & consolationis: qui etiam in juventutis suæ robore, jubente simul & mittente beato Bernardo abbate suo plurimorum cœnobiorum initiator & extructor devotus extiterat. Hic jam veteranus, & emeritæ militiæ senex instituendis tyronibus deputatus, officium suum strenue adimplebat: & ex iis, quæ longo usu didicerat, rudes adhuc mentes contra triplicem funiculum, carnis, mundi, & diaboli, qui difficile rumpitur, quotidianis exhortationibus informabat: exemplis etiam, tam veteribus, quam recentioribus, adversus vitia cautiores reddebat: unde & nos aliqua, sicut ex ipsius ore audivimus, perstringemus. Cum adhuc novitius esset idem Achardus, venerabilis abbas Bernardus quadam die intravit ad consolandum novitios suos, sicut frequenter facere solebat. Terminato autem sermone, prædictum Achardum cum aliis duobus novitiis traxit in partem, & præmonuit eos, in spiritu prophetico ita loquens: Futurum est, inquit, ut novitius ille, designavit autem unum ex nomine, ante diem crastinum furtive recedat. Vos itaque vigilate, & estote parati, & fugientem cum rapinis effugere non sinatis. Et si miser a nobis exit, quia non erat ex nobis, spolia tamen quia nostra sunt, tenebitis vobis. Quo audito, mirati sunt illi, & cum silentio præstolati exitum rei. Profunda vero nocte duo ex illis cum fugitivum in lecto firmiter dormientem aspicerent, tunc & ipsi dormire cœperunt: erant enim oculi eorum gravati, illudente utique eis spiritu erroris. Verumtamen Achardus, quia certissime credidit verbum, a sancto Patre prolatum, haud posse irritum fieri, somnolentiæ spiritum, qui ei molestissimus erat, virili constantia repellebat. Nunc enim frontem, nunc tempora fricando, modo pilos capitis & barbæ vellicando, modo manus & faciem lotitans, nunc de loco ad locum deambulando se excitans, tandem fallaciæ somnum, quo premebatur, evicit.

[127] Cumque prope esset, ut signum ad vigilias pulsaretur, [furtive ex Ordine exituro, ac miserrime punito.] ecce, duo quasi giganteæi Æthiopes, nigerrimis cappis amicti, per ostium domus visibiliter ingrediuntur. Is vero, qui præcedebat, gallinam assatam in spito * portabat. Porro in ipso veru coluber ingens per caput & caudam infixus erat, qui eamdem gallinam hinc inde cingebat. Cum tali itaque ferculo accedunt ad lectum falsi novitii, & gallinam fumantem naribus & manibus dormientis applicant. Quo statim expergefacto, dæmones egrediuntur, & quod intus in corde ejus invisibiliter actitarent, horrendo hoc visibili signo demonstrarunt. Cumque evigilasset miser ille, non sicut Jacob de somno contemplationis, sed sicut apostata vilis de somno deceptionis, continuo surrexit, & vestimentis onustus post dæmones exiit, veniensque ad ostium armarii, quod erat in claustro, machinamentis suis moliebatur firmaturam effringere, ac secum tollere libros. Porro prædictus Achardus celerrime socios excitat, & prophetatam apostatæ fugam signis & nutibus insinuat. Itaque recedentem pariter insequentes, reperiunt illum pessulum ostii concutientem. Quos ubi persensit, ille malignus illico datis saltibus evolat, & præcipiti cursu per ostia pomerii ruens, murorum tandem septis retinetur atque reducitur. Die autem facto, cum malorum impœnitens resipiscere nollet, quia jam datus erat in reprobum sensum, dimissus est tandem, ut abiret in locum suum. Eadem vero die arreptus a diabolo dementiam incurrit, & usque ad mortem furere non cessavit.

[128] [Vir sanctus edito insigni miraculo pacem conficit inter archiep. Remensem ac populum:] Terribili huic pseudo-tironis miserrime castigati exemplo subjungimus lætius, & ad Sancti gloriam prorsus insigne, quod sic proponit Annalium Cisterciensium scriptor Manricus ad annum eumdem 1124, cap. 4, num. 1: Sub idem tempus archiepiscopo Remensi discordante cum populo, & neutro alteri cedere acquiescente, cum multi alii pacem procurassent, solus Bernardus in Gallia visus est, qui tantum opus posset consummare: quippe potens sermone simul & opere, dum, quæ dicebat, signis confirmabat, confundebantur non parere homines, cui creaturæ etiam irrationales, cui vel dæmones ipsi obtemperabant. Cæcus, surdus & mutus sensibus redditus atque a dæmone simul liberatus, prætulit obedientiæ palmam utrisque partibus. Illustre hoc miraculum habetur apud Guillelmum lib. 1 Vitæ cap. 7, num. 73; ubi lego quidem illud accidisse tum temporis, quando contigit .. ad conciliandos eos, archiepiscopum nempe ac populum Remensem, adesse Virum Dei; item cum in palatio ejusdem civitatis .. de pace tractaretur; sed pacem tunc ex isto Bernardi miraculo, quod ibidem loci, magna Cleri plebisque frequentia repleta domo, .. coram omnibus indicatur accidisse, subsecutam non lego in dicto capite; sed videtur tamen vel non imprudenter supponi posse, vel credi, quod laudatus biographus implicite hoc subintelligendum reliquerit, quando contigisse .. ad conciliandos eos adesse Virum Dei, præmiserat; Virum enim Dei tot tantisque gratiæ ac naturæ dotibus, nec non summo apud homines auctoritate, miraque eorum animos flectendi facultate præditum adfuisse ad conciliandam concordiam, quid videtur esse aliud, quam vere tunc illam ab eo conciliatam fuisse, patrato præsertim tunc temporis miraculo, de quo dicebam? Credibile etiam est, multos alios pacem illam procurasse, sed irrito conatu, sicut referebat Manricus; Guillelmus tamen loco citato id non habet.

[129] Ad memoratum etiam annum refert idem historicus Cisterciensis laborem ac fructum S. Bernardi, [Prælatorum ecclesiasticorum in Gallia] aliorumque Cisterciensium in reformanda ecclesia Gallicana. Cum Prælati ecclesiastici, ait num. 3, per Galliam modestiæ habenas aliquatenus laxarent, ac sæculari & paululum profana conversatione apostolicam vitam minus redderent, Stephanus, & Hugo, Bernardusque ac Joannes cum cæteris selectis Cistercii Patribus verbo & exemplo cœperunt laborare, ut .. ad fructuosiorem conversandi normam reducerentur.. Porro quantum labore suo profecerint, Senonensis metropolis episcopi, atque ipse etiam Senonensis metropolita, quin & Sugerius S. Dionysii abbas, totusque ejus Conventus testes existunt. Eminentissimus Baronius ad annum Christi 1127 de hac re sic loquitur num. 13 editionis anni 1629: Profecerant siquidem episcopi provinciæ Senonensis Cisterciensium monachorum exemplo, atque verbis litterisque sancti Bernardi, præcipue vero, quem diximus, Parisiensis episcopus, atque Parisiensis abbas sancti Dionysii Sugerius, qui monasterium illud, monastica penitus disciplina solutum, fibula regularis observantiæ arcte constrinxerat, quo nomine ipsi sanctus Bernardus congaudens, gratulatoriam ad eum dedit epistolam, quæ est septuagesima octava, apud Mabillonium recusa col. 77 & sequentibus, ubi eadem innectitur etiam anno Christi 1127. Ratio itaque temporis ista non convenit cum Manriciana. Ad initium autem epistolæ citatæ Exiit sermo, notantur illa, Nempe de ejus, id est Sugerii, conversione, haud dubie Bernardi monitis concepta sub annum MCXXVII: tametsi monasterii S. Dionysii reformatio per Sugerium anno MCXXIII forsan anticipato refertur in Chronico Nangiano.

[130] De metropolita autem Senonensi hæc subdit Baronius ad annum paullo ante designatum: [malos mores reformat.] Quod vero etiam & ipse metropolitanus Senonensis archiepiscopus Henricus æque admonitus litteris sancti Bernardi, & quidem prolixioribus, ad meliorem frugem conversus, ea, quæ essent optimi pastoris munera, diligenter expleret; eadem ex causa ejusdem principis (Ludovici videlicet Galliarum regis) indignationem incurrit, nec quidem mediocrem, sed plane eam, cujus causa eidem S. Bernardo cum reliquis abbatibus rursus scribendum fuerit eidem Honorio Papæ atque Cancellario Cardinali, & plane exclamandum, quod ob vitam optime institutam persecutionem paterentur episcopi &c. Quænam vero fuerit reformatio ista, regi Christianissimo adeo ingrata, videri ibidem potest. De episcopo Parisiensi, cujus supra incidit mentio, tractabimus cum Historico Cisterciensi ad annum Christi 1127, interim cum eodem perrecturi ad annum Christi 1125 & proxime sequentem.

[Annotata]

* i.e. veru

§ XIII. Annona multiplicata; fugatus dæmon; mulier ad vitam revocata; pluvia depulsa; pristina valetudo, Deipara patrocinante, Sancto reddita; refutatio erroris de proximo Antichristi adventu; communicatio litterarum cum aula Romana.

[Tempore famis horrea Claravallensia per miraculum multiplicantur:] Annus Christi 1125 apud historicum Cisterciensem cap. 3, num. 1 publicum illustris ac primæ notæ miraculo theatrum aperit. Ingravescebat, ait, fames per totam Galliam atque utramque Burgundiam; neque annona ex Flandria illuc adducta quantumvis ingens sufficiebat alendis populis: cum deficientibus hominum subsidiis horrea Clarævallis, alias tenuia, Bernardi charitas & divina potentia multiplicarunt. Quoniam vero prodigium illud describitur a Guillelmo lib. 1 Vitæ cap. 5, sub finem, supervacaneum est, id hoc loco narrare. Nec vero paterna Sancti erga egenos misericordia concludi potuit intra domesticos parietes cœnobii Claravallensis, sed alio sese etiam diffudit; sicut patet ex epistola ad Ducissam Burgundiæ, quæ est centesima vigesima prima, & habetur in editione Mabilloniana col. 127, quamque sic concludit misericors pauperum Pater: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: erogate vestrum frumentum pauperibus Christi, ut in æternum cum usura recipiatis. Epistolam hanc sine nota anni ibidem excusam innectit Manricus anno prædicto 1125.

[132] [dæmon ex homine fugatur:] Ibidem num. 3 subdit aliud miraculum, & rationem assignat, quare ad dictum annum illud memoret. Quia autem id legi potest apud Guillelmum mox assignatum, satis est, rei argumentum ex Manrico hic exhibere. Sic habet: Impetierat veneficiis virum uxoria fraus .., & cujus adultera torum maculaverat, quia semel læserat, implacabili odio prosequebatur. Cruciabat hominem dæmon implacabiliter. Sed Vir Dei maleficia per orationes, ac dæmonem præsentia corporis Christi dicto citius extinxit ac fugavit. Id quia sub famis tempus, atque adeo hoc anno, contigisse Guillelmus narrat, tunc illud ex ipso recitare se significat idem historicus Cisterciensis. Duo autem prodigia famis occasione a Viro sancto perpetrata differt ad annum proximum 1126. Sed nos modo narratis ea hic annectemus ex Joanne eremita apud Mabillonium Col. num. 6: Fames in partibus Burgundiæ exorta est adeo valida, ut homines membra propria pæne consumerent. Eadem vero necessitate urgente, maxima multitudo pauperum ad portam Clarævallis devenit. Unde pro tanta multitudine sanctus Abbas & fratres ejus inierunt consilium, & ex consulto duo millia acceperunt sub signaculo, quatenus & aliis eleemosyna daretur, sed minor. Non enim habebant substantiam, unde omnes sustentari possent usque ad messem: quam tamen pius Dominus sic multiplicavit, ut sufficeret eis post messem, trium scilicet mensium spatio.

[133] [mulier usa dolo in comparanda eleemosyna, moritur; sed a Sancto ad vitam revocatur; qui & pluviam subito depellit.] Acceperunt itaque duo pueri signaculum, matre eorum non accipiente. Quæ penitus ignorans, quid faceret, cogitavit tandem quasi puerum pannis involutum formare de musco; ut hac arte se ab imminentis famis periculo redimeret, quod & fecit. Accepit itaque aliquamdiu hoc modo eleemosynam, donec dolus denique deprehensus est. Qua imminuta, cum non sufficeret sibi quod accipiebat, postmodum tam famis angustia, quam morbo periclitans de medio facta est. Qua defuncta, sanctus Abbas prætergradiens audivit pueros ejulantes pro morte matris suæ, & unumquemque ex itinerantibus causam planctus inquirere jussit. Pueri vero ordinem rei exposuerunt. Quo audito, Vir beatus locum subiens, in quo corpus jacebat, ad orationem se prostravit. Quo orante, mulier tamquam a somno expergefacta, cunctis videntibus & audientibus, qui præsentes adstabant, vitæ reddita est, gratias agens Deo & Sancto suo, cujus meritis & precibus ad vitam redierat, prænuntians etiam, quanta tormenta pro culpa sua sustinuisset. En tibi aliud miraculum, occasione & gratia egenorum factum, quod ibidem num. 7 sequitur: Quadam die distribuebatur pauperibus in latere montis eleemosyna, pluvia ingruente; ubi forte Sanctus Dei assistens, manu elevata signum crucis opposuit. Quo facto, visa est pluvia a dextris & a sinistris inopinatum sui ipsius pati discidium, ita ut nec gutta quidem tangeret eos.

[134] [Sanatur S. Abbas & visitur a Deipara, & a SS. Laurentio ac Benedicto.] Redeamus cum Manrico ad annum Christi 1125 tantisper a nobis intermissum: ubi cap. 3 num. 4 & 5 sermo est de infirma Sancti valetudine, visionibus, ac pristina sanitate obtenta per Virginis Deiparæ, ac SS. Laurentii & Benedicti visitationem, piissimumque attactum. Factum perhibet Guillelmus abbas lib. 1 cap. 6 num. 63, testis omni exceptione major. Prædictæ infirmitatis meminit sanctus Doctor in epistola 37 ad Theobaldum Comitem Campaniæ (de qua re notas ad istam epistolam vide apud Mabillonium) quando his verbis ad illum scribit: Quod de nostra infirmitate vos audivi fuisse solicitum, non mediocriter gratum habeo. In hoc quippe dum vestram erga me agnosco dignationem &c. Epistola illa apud memoratum Mabillonium innectitur anno Christi 1128: unde consequens videtur, ut, si hæc temporis notatio subsistat, serius aliquanto differenda sit adversa, de qua dicebam, Viri beati valetudo, atque ad annum circiter 1127 removenda. Consuli tamen possunt, quæ conjectat Manricus loco citato num. 8 de tempore istius infirmitatis.

[135] Idem auctor ad annum 1126 progressus, cap. 3, [Quænam egerit, ut opinionem] num. 1 scribit de errore, quo credebatur, non longe abesse Antichristi adventum tunc temporis; opponente se eidem sancto Abbate. Sparsus, ait, interea rumor inter fideles de Antichristi adventu jam imminente creduli vulgi mentes occupabat: &, quod mireris, auctoribus non dubiis, neque vulgaribus; sed gravissimis sanctissimisque, & inter alios Norberto, rem quasi de cælo acceptam asseverante. Verum oraculo cum Bernardo patre collato, discussoque temperavit sententiam. Unde & rumor disjectus Bernardi opera. Huc spectant, quæ in epistola 56 ejusdem sancti Patris ad Gaufridum Carnotensem episcopum, referuntur: Verum de Antichristo cum inquirerem, quid sentiret (Norbertus) durante adhuc ea, quæ nunc est, generatione revelandum illum esse, se certissime scire protestatus est. At cum eamdem certitudinem unde haberet sciscitanti mihi exponere vellet; audito quod respondit, non me illud pro certo credere debere putavi. Ad summam tamen hoc asseruit, non visurum se mortem, nisi prius videat generalem in Ecclesia persequutionem. De rumore autem tunc temporis sparso super dicto Antichristi adventu hæc narrat Baronius ad annum 1106, num. 27 editionis anni 1629: Quod pertinet ad Antichristum; fuit quidem opinio non vulgarium virorum, Antichristum hoc fore seculo revelandum, & inter alios Norberti, viri temporis hujus fama celeberrimi; de quo ista S. Bernardus ad Gaufridum Carnotensem episcopum: e quibus ea, quæ huc faciunt, modo dedimus. Et laudatus Baronius ibidem, Hæc, inquit, sanctus Bernardus de oraculo: quod in illud relabi est usitatum, quod cum sæpe sancti viri prænovissent ingentes futuras persecutïones Ecclesiæ, putarint rerum magnitudine ipsa affore Antichristi tempora.

[136] Annalium Cisterciensium auctor num. 2 de S. Norberti oraculo, [de adventu proximo Antichristi infirmaret;] circa illam persecutionem pronuntiato ita statuit: Licet autem Baronius non expresserit, quænam ingens Ecclesiæ persequutio innotuerit per revelationem S. Norberto; facile est conjectari, eam fuisse, quam sub Innocentio secundo passa est a Petro Leone * pertinacissimo antipapa, inceptam circa annum salutis MCXXX, adeoque quatuor ante S. Norberti obitum, & per decennium ferme continuatam.. Sic & Bernardi Patris doctrinam solidam, & Norberti non falsam prophetiam, atque utrumque divinitus instructum ipsi etiam eventus comprobarunt. Nec vero defuisse, qui, capta ex hoc rumore ansa, Christi immo & Antichisti nomen affectarent, argumento sunt illa, quæ in medium producit idem Annalium Cisterciensium auctor num. 3; ubi etiam observat, futurum fuisse, ut pullulassent sine dubio plures, si non Bernardus firmius obstitisset, opponens se rumori, qui prævaluerat. Sed quandoquidem in pervagatum illum juxta ac maxime noxium tunc temporis de propinquo Antichristi adventu sermonem incidimus, non videmur abs re facturi, si in eruditi ac curiosi lectoris gratiam subjiciamus hic sequentes observationes, propterea quod ad argumentum præsens sunt accommodatæ admodum, tametsi jam pridem typis vulgatæ.

[137] [qua occasione] In editione Operum S. Bernardi, accurante Mabillonio publici juris facta, volumine 1 col. XIII & sequentibus exstant cum ejusdem eruditissimi Mabillonii, tum Horstii, de Sancti Operibus a se in lucem datis celeberrimi, notæ fusiores in dicta Opera: columna vero XXIII apud Mabillonium jamjam citatum occasione epistolæ sancti Doctoris quinquagesimæ sextæ, ad Gaufridum Carnotensem episcopum datæ, varia observantur prolixe quidem sed erudite ex Horstio laudato: Non Norberto solum, sed multis antiquiorum Patrum (ut de recentioribus taceam) persuasum subinde fuit, præ foribus Antichristum, & extremum mundi diem adesse; uti videre est apud Hieron., Leonem Papam, Gregor. M., & ipsum S. August. Nempe ex temporum iniquitate, & signis mundi finem præcessuris, a Christo prædictis, quorum pleraque jam tum apparebant, id sibi haud vane colligere visi sunt. Et ut rem paulo altius repetamus, jam inde ab Apostolorum temporibus varia semper fuerunt multorum de Antichristo & fine mundi judicia, conjecturæ, opiniones, vaticinia. Philosophi plerique & astronomi, complures etiam impostores, ludiones & nugivenduli; hæretici item fanatici quidam hic vates esse, & ultra ceteros mortalium sapere videri voluerunt: sed quorum vaticinia pleraque jam elusit eventus, & vates istos vanitatis & falsitatis convicit. Reliqua haud dubie, quæ futurum tempus etiamnum respiciunt, similiter sequens eludet ætas; ut pateat, quam vere dictum sit: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta”. Item: “De die autem illa nemo scit”. Non erit injucundum lectori, si ex plurimis paucorum exempla referamus. Verum ne eorum narratio longius, quam par est, nos abducat a præsenti instituto, lectorem eo mittimus.

[138] [varia de eodem argumento hic notantur.] Hæc (ita pergit Horstius col. XXIV) occasione memorati de Antichristo vaticinii commemorare visum est, non tamen in sugillationem Norberti, viri sanctissimi, quem alias FISTULAM CÆLESTEM Bernardus appellat. Nec enim solus ipse, sed & plures sanctorum Patrum finem mundi suo tempore haud procul abesse opinati aut ominati sunt; quorum catalogus ibidem contexitur. Sed adverte, longe diversa ratione viros sanctos de fine mundi locutos, quam quos supra meminimus (astronomos.) Illi enim vel ex observatione siderum & planetarum (quæ fere in aliis prædictionibus, sed in hac maxime, nimis fallax est) vel ex quibusdam Scripturæ sententiis in falsum sensum detortis, vel sola mentiendi & fallendi libidine, vel studio popularis auræ & venerationis, hujusmodi commenta sparserunt. At sancti viri horrore scelerum & malorum, quæ passim toto orbe inundabant, vix ultra posse mundum consistere putabant, nec aliud superesse, quam ut propediem, mole criminum & iniquitatum impellente, fatisceret, ira scilicet Dei terminum orbi constitutum prævertente. Hæc sit satis, ex Horstio circa Antichristi adventum delibasse: qui plura de eodem voluerit, ipsum consulat. Nos itaque, hac digressione relicta, interruptum tantisper de rebus S. Bernardi filum pertexere pergamus cum historico Cisterciensi.

[139] Sanctum Virum, ait num. 4, fama indies celebrior, [S. Pater] & poli & fori principum favoribus, favores populis passim exposuere, quæcumque optabant per eum consequuturis. Et qui hactenus Gallis tantum notus, Romanæ Curiæ ex tunc jam innotescens, apud Pontificem, apud Cardinales opportunus mediator assumebatur, pro ecclesiis, pro personis intercessurus. Res probatur e variis Sancti epistolis tamquam totidem testibus summæ ejus apud viros summos auctoritatis. Exstat ipsius epistola 13 ad Honorium Papam, qua Alberici electionem ad episcopatum Catalaunensem ratam haberi petit. De isto autem Alberico consuli possunt notæ apud Mabillonium volumine primo col. 33; ubi dicta epistola affigitur anno Christi, in quo nunc versamur etiam nos, 1126, contra ac Baronius censuit: de quo sic scribit Manricus num. 6: Cardinalis Baronius epistolam Bernardi, de qua supra, refert in annum millesimum centesimum vigesimum nonum, sicut & alias, quas statim adducemus; sed immerito: quippe hæc ex suppresso Bernardi nomine, imo ex ipso contextu prima ad Honorium scripta comprobatur; cui se tunc aut incognitum putabat, aut saltem notum non habebat, unde præsumeret. Et tamen exstant ante eum annum datæ litteræ ejusdem ad eumdem, quas ipsemet Baronius prius transcripserat, & nos latius reddemus suis temporibus. An vero Vir sanctus voti sui pro Alberico in hac epistola expositi compos fuerit factus, vide apud eumdem Manricum num. 5; qui num. 7 agit de alia ad laudatum Honorium data, quæ est decima quarta, ejusdem exemplari præmittens ista:

[140] Non multo post ecclesia Divionensis sancti Benigni, [in aula Romana gratiosus.] antiquitate & religione omnibus clara, sed Bernardo adhuc clarior chariorque, Alcidis matris (adde etiam patris, ex notatione apud Mabillonium in hanc epistolam) exuviis commendata, lite pendente cum monachis Lexovii, ejusdem sancti favorem imploravit. Eæ secundæ litteræ ad Honorium, timido adhuc, nec satis currente calamo, sed jam ut noti exprimentes nomen auctoris. Ceterum quo loco sanctus Abbas fuerit habitus apud Romanæ Curiæ Cardinales, conficitur ex litteris, quæ eisdem scriptæ ab eo sunt, nimirum decima quinta, Haimerico Apostolicæ Sedis Cancellario; decima sexta, charissimo domino suo Petro presbytero Cardinali. Quibus addi possunt epistola 17 & sequentes. Quid plura? Dicta itaque hæc sint speciminis gratia, cum tam e Viri litteris, quam aliunde satis superque constet, eum apud summos & imos longe æstimatissimum fuisse. Quam vero fortem ac intrepidum se ostenderit adversus potentes hujus seculi, dum rei æquitas hoc postulabat, indicio sunt, quæ jam dicturi sumus.

[Annotata]

* immo Leonis

§ XIV. Acta pro Stephano, episcopo Parisiensi, contra Ludovicum Crassum; impletum de filii ejus morte vaticinium; sancti Abbatis labores favoribus cælestibus recreati; an S. Felix Valesius ad illum ductus, an sub ipso educatus.

[Ludovico Crasso, Stephanum episcopum Parisiensem vexanti, scribit] Chronologus Cisterciensis ad annum Christi 1127, quem nunc cum illo ingredimur, cap. 1 memorat Stephani episcopi Parisiensis genus, potentiam ac mores; Bernardi ad eumdem litteras, earumque fructum; violentam item infestationem a Ludovico Francorum rege eidem Stephano illatam; imploratum præterea Capituli Cisterciensis favorem, ac destinatos a Stephano legatos una cum litteris, queis furens regis indignatio compesceretur. Deinde laudatus Chronologus cap. 2 idem argumentum prosequens tractat de ejusdem Ludovici regis ira per Cistercii legatos, & interdicti, cui erat innodatus, metum coërcita: sed interdicto per Honorium Papam sublato, mox laxatis frenis illa recruduit. Hæc obiter designasse visum est, quia viam sternunt ad ea, quæ de Sancti adversus regem minis ac vaticinio narrabimus. Compendiosa autem illa, quam dedimus, synopsis pluribus apud dictum Chronologum, cujus deducitur narratio, conferri potest cum observationibus Mabillonii, quæ in fusioribus notis habentur, ad epistolam, Ludovico regi (intellige Crasso) inscriptam, quæ inter Bernardinas ponitur quadragesima quinta. Inspici etiam possunt ea, quæ habet Pagius in Critica historico-chronologica ad annum Christi 1127, num. 13 & 14.

[142] [ac minatur S. Bernardus mortem filii ejus, quæ etiam secuta est:] Inter hæc, quid magnanimus & intrepidus justitiæ propugnator Bernardus? Nihil prorsus, uti referunt Annales Cistercienses cap. 2, num. 3, omisere sancti viri, quod non tentarent.. Quin & Bernardum addidisse severas minas, & cælestem vindictam, ni resipisceret, affuturam in brevi, Paulus Æmilius in Ludovico, & alii prodidere. “Episcopos (inquit) deprecantes a genibus suis repulit (scilicet Ludovicus) cui impœnitentiæ Bernardus abbas iram cælestem vindicem instare, denuntiasse fertur”. Addit Gaguinus, non mediocris fidei auctor, eumdem Sanctum expressisse supplicii genus, & primogeniti immaturam mortem furenti patri opportune prænuntiasse. “Hæc, inquit lib. 6 Hist. Franc., tua, rex, pertinacia filii interitu multabitur”. Porro prædictionis istius veritas stabilitur ex iis, quæ aliunde inserta sunt textui biographi Gaufridi lib. 4 Vitæ apud nos cap. 1 in fine, ubi hæc sunt: Qua ex re (obstinata videlicet Ludovici regis repulsa) Vir Dei religiosa animositate permotus, die altera regem durius increpans, quod Domini sacerdotes sprevisset, libere quoque denuntiavit, quod eadem sibi nocte fuerat revelatum. “Hæc, inquit, obstinatio primogeniti tui Philippi regis morte mulctabitur. Vidi enim te cum minore filio tuo Ludovico ad pedes episcoporum, quos heri contempseras, inclinatum, & protinus intellexi, Philippo celeriter facto de medio, pro Ludovici substitutione Ecclesiam, quam nunc opprimis, te rogaturum”. Quod quidem non longe post (anno nimirum Christi 1131) miserabilis casus implevit. Nam, sicut ad annum modo dictum num. 12 ex Orderico, & pseudo-Roberto de Monte refert Pagius, Philippus puer, nuper in regem unctus, dum in civitate Parisiis equo vehitur, porcus equi pedibus se forte submittens, equum super ipsum præcipitem dedit, & de ejus subita & miseranda morte Francis luctum induxit tertio Idus Octobris.

[143] An vero tam seria & luctuosa Bernardi denuntiatione ad veram resipiscentiam permotus Ludovicus rex? [dum autem nibil proficeret, ad Honorium PP. litteras dat.] Nequaquam; forte non reputans vindicandum a Deo crimen, quod summus Pontifex inultum reliquisset. Factum sic breviter in notis, quas paulo ante citabam, col. XXI exponit Mabillonius, de Sancti vaticinio, ac eventu ejusdem locutus: Tanta dicendi libertate a proposito princeps aliquanto dimotus, ad Honorii Papæ litteras, quibus interdictum solvebatur, animum refricans, male cœpta ardentius prosecutus est. Quod Bernardus impatienter ferens; tam suo, quam Gaufridi Carnotensis nomine litteras ad Honorium justæ querimoniæ plenas dedit (Vide Bernardi epistolas 46 & 47.) Tandem vero, sicut pergit col. XXII, tam pertinax, tamque concitata dissensio finem accepisse videtur in concilio Trecensi anno MCXXVIII, vel certe non multo post, ipsius Honorii auctoritate: qua de re Bernardus gratias retulit, ad eum denuo scribens, epist. 49: “Hinc enim, inquit, gravibus contumeliis & injuriis episcopi Parisiensis constantia pulsata est, sed non quassata: quia Dominus supposuit manum suam, cum vestram opposuit”. Ad Stephanum vero illum quod attinet; Mabillonius de eo subdit sequentia: Porro hunc Stephanum Parisiensem, antea cancellarium, distinctum esse a Stephano de Garlanda dapifero, de quo in Annalibus Teulfi, diserte probat Chesnius in notis ad Abaëlardum: nec obscure intelligitur ex epistola quadam Gaufridi Carnotensis, tom. 3 Spicilegii (Acheriani) pag. 160, in qua scribit, sanctum Bernardum fuisse electum ad pacem cum Stephano Parisiensi & Stephano de Garlanda componendam. Quod ulterius ad Ludovicum spectat, quem sanctus Bernardus ad Honorium scribens epistola 49 alterum Herodem appellat (quæ phrasis mitigatur apud Mabillonium in nota breviore ad istam epistolam col. 57) memoria certe dignum est, quanta religione & pœnitentia diem clauserit extremum anno scilicet MCXXXVII; prout in observationibus ad epistolam 45 inter notas fusiores citatas licet pluribus videre col. XXII.

[144] Verum quo pacto magnas illas molestias, a S. Bernardo masculo prorsus & invicto pectore exantlatas consolatio cælestis exceperit, [Labores ejus] quid memorem? Audiantur Annales Cistercienses cap. 3, num. 1: Ergo Bernardus Clarævalli & filiis redditus, atque optata quiete, quo tardius rariusque, eo impensiori affectu fruens, nec ultra amplius, si posset, deserenda, duplicem ejus, inter plures alios, fructum expertus est, duplici a Deo visione confortatus, utraque angelica, atque utraque monasticum stemma, chorum & cantum eximie commendante. In altera cælestibus spiritibus transcribentibus psallentium in choro preces, haud dubium quin præsentandas divino Numini: in altera ad easdem excitantibus, & satagentibus psallentium devotioni: utramque ad monachorum omnium gloriam solatiumque, imo & cunctorum Ecclesiasticorum. Facta audi ex auctore Exordii magni Cisterciensis apud Tissierium distinctione 2, cap. 3: Intererat aliquando nocturnis vigiliis Pater sanctus ea puritate & devotione, qua solebat, Deo tantum nota & sibi. Cumque morosa psalmodiæ modulatio vigilias protelaret, aperuit Dominus oculos ejus (videlicet Patris sancti) &, ecce, respiciens vidit singulos angelos juxta singulos monachos stantes, &, quod quisque eorum psallebat, in schedulis, more notariorum, tam diligenter excipiebant, ut nec minimam syllabam, quantumcumque negligenter prolatam omitterent.

[145] [visis] Scribebant vero diverso modo: nam quidam eorum scribebant auro; alii argento; nonnulli atramento; aliqui etiam aqua; quidam vero penitus nil scribebant. Spiritus autem, qui hæc revelabat, intelligentiam quoque diversitatis scripturæ cordi ejus inspirabat. Qui enim auro scribebant, ferventissimum in Domini servitio studium, & absolutam cordis intentionem in iis, quæ psallebantur, significabant. Qui autem argento, minorem quidem fervorem, puram tamen psallentium devotionem declarabant. Qui vero atramento, continuum quorumdam bonæ voluntatis usum in psalmodia, licet non cum multa devotione, notabant. Sed qui aqua scribebant, exprimebant eos, qui somnolentia seu pigritia pressi, vel vanis cogitationibus abducti, videntur quidem aliquid sonare; sed cor eorum longius abstractum prorsus non concordat voci. Et, o mira Dei clementia! Sicut enim nullum malum impunitum, ita nullum bonum, quamcumque modicum, quamcumque negligenter factum, erit irremuneratum.

[146] [cælestibus] Cæterum illi, qui nihil scribebant, lamentabilem quorumdam cordis duritiam redarguebant, qui obliti professionis suæ, & timoris Dei immemores, aut lethali somno prona se voluntate immergunt, aut certe vigilantes, clauso ore, vanis & noxiis cogitationibus, non ex infirmitate, sed ex voluntaria intentione occupantur, & in conspectu Domini contra legis præceptum apparere vacui non pertimescunt. Pater itaque sanctus, qui hæc videbat, recordatus sententiæ illius, Quoniam omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis; sicut proficientium congratulabatur fervori, sic paterno pietatis affectu, deficientium miserabatur tepiditatem. Ibidem cap. 4 ponitur alia beati Viri visio his verbis conscripta: Celebrabantur aliquando solemnes vigiliæ, & Vir Domini cum cæteris fratribus aderat: cumque hymnus Te Deum laudamus cantaretur, vidit sanctos angelos multa claritate fulgentes, mira etiam vultus alacritate devotos: qui utrumque chorum percurrentes, modo hunc, modo illum excitabant, cantantibus aderant, & quasi congratulantes astabant, & ut divinus ille hymnus cum devotione percantaretur, modis omnibus elaborare satagebant. Intellexit ergo Vir sanctus, hymnum illum vere esse divinum, & angelis sanctis esse familiarem, quos tanta instantia videbat operam dare, quatenus a fratribus ad honorem Dei cum fervore devotionis cantaretur. Deinde occasione istius hymni sequuntur ista:

[147] [recreantur,] Cuidam etiam fratri spirituali videre concessum est, dum idem hymnus inciperetur, quod ab ore incipientis flamma magni splendoris erumpebat, & sursum conscendebat. Manricus cap. 3, num. 4 ad præsens argumentum, Duo, ait, invenio notata a Fiteriensi, quæ sibi lector facile persuadeat. Alterum est, angelorum excitationem non materialem a somno intelligendam; sed spiritualem ad mentis devotionem, ut, si qui tepidi, in fervidos evaderent; fervidi, ferventiores efficerentur. Alterum, incipientem hymnum Te Deum laudamus, de cujus ore flamma ignea erumpens, & sursum volans, a fratre illo devoto visa dicitur, non alium fuisse, quam Bernardum Patrem, cui ex injuncto munere abbatis eumdem hymnum incipere incumbebat. Quod ab initio Cistercii usu receptum, hodie etiam videmus observari. Idem historicus num. 10 refert factum aliquod peculiare de S. Bernardo, quod sicut ipse recitat ex alio auctore, sic ego illud huc transcribo:

[148] In Historia, inquit, Segoviæ nuper edita de exordio & progressu sanctissimæ familiæ, [Inquiritur, an Felix Valesius a sua matre sit Sancto oblatus] quam sub invocatione sacræ Triados fidelibus captivis redimendis Deus providit, notatum lego, unum e primis illius institutoribus Hugonem Valesium (Theobaldi Comitis nepotem ex sorore) qui post Felix Valesrus dictus est, atque una cum beato Joanne, dicto de Matha, insignis operis fundamenta felicia jecit; lego, inquam, hunc Sanctum hoc anno natum, & post baptismum, deferente matre, ad Claramvallem ductum, offerendum ibidem per Bernardum omnipotenti Deo, & sancti Patris accepturum benedictionem: quod ab auctore illius Historiæ lib. 1 cap. 5 traditum omittere non libuit: quamvis nec adhuc sciam, unde hauserit, nec sim ignarus, in his, quæ alias miscet, a veritate nonnihil aberrare. Certe in tempore nulla est repugnantia, & Hugoni aut Felici, si revera Theobaldi nepos fuit, non ullus alius Bernardo parente proprior, quem apud Deum ab ipsis incunabulis intercessorem quæret. Sed & Bernardo non exigua gloria est, tantum habuisse alumnum sive clientem, illustraturum orbem atque illud seculum miraculis & meritis, sequentia vero repleturum gloriosa prole.

[149] Hanc rem, uti vides, qua hunc Sanctum a Sancto nostro ad Claramvallem Deo oblatum spectat, [in monasterio Claravallensi:] subtimide Manricus ex alio refert; & non immerito. Quid enim? Origo & educatio S. Felicis Valesii non videntur hactenus satis solide comperta: scriptor rei gestæ, quam retulimus, nimis est recens, nec auctoritatis sat probatæ, quam ut se solo fidem facere possit, cujus ne nomen quidem exprimit Manricus; nec profert monumenta antiqua, quibus factum præsens confirmetur. Quamobrem liceat nobis desiderare probationem melioris notæ, antequam eidem assentiamur. Ne tamen præpropere nimium, re utpote nondum satis matura, quidquam statuamus, eam remittimus ad diem XX Novembris, quo agendum erit de S. Felice Valesio, pluscula tunc fortasse suboritura luce nostris successoribus ad improbandum vel confirmandum præsens factum. Idem esto dictum ad illa, quæ habentur in Vita ejusdem Sancti, auctore R. P. M. Fr. Francisco a S. Augustino Macedo, Minorita Lusitano, Romæ latino sermone edita anno 1660, in qua cap. 2 floridulis quidem verbis, sed nullo citato auctore, argumentum præsens in hæc verba describitur: Nato Felici Eleonora lac præbuit; sed melle illud condire studuit. Igitur Claramvallem adiit, & Bernardum quæsivit, quem cælestem favum sciebat. Hic verbis infanti mel instillavit, nec abstinuit amplexu, quod credidit Bernardus in lilia & rosas incidisse. Obtulit ante aram Deo floridum pignus tamquam fasciculum. Apem Bernardum credidit, qui vidit puerum in ulnas gestantem.

[150] [an item sub ejus disciplina ibidem vixerit.] Sunt, qui plus dicant, prout intelligo e neoterico auctore, qui Vitas Sanctorum vulgavit Gallice tribus tomis. Nam ad diem XX Novembris in Vita S. Felicis Valesii, nonnullos esse affirmat, qui velint, eum sacræ instructionis gratia sub disciplina S. Bernardi, petiisse Claramvallem: verum sicut historia superior de S. Felice, quem mater ejus ad Bernardum detulerit infantem, quemque is obtulerit Deo, parum hactenus mihi videtur credibilis; sic multo minus credibilis mihi apparet ea, quæ vult, eumdem S. Felicem sub Abbatis nostri disciplina vitæ religiosæ institutis imbutum fuisse; quamdiu hoc non video idoneis testimoniis corroborari.

§ XV. Opusculum de gratia & libero arbitrio; consessus & auctoritas in synodo Trecensi; regula Militum Templi an a Sancto condita.

[Tempus, occosio, ac elogia] Confectio hujus opusculi, quo de Ecclesia Catholica universa sanctus Doctor immortali titulo meritus est, innodatur anno prædicto Christi 1127 ab auctore Annalium Cisterciensium, apud quem ibidem cap. 4 nonnulla circa illud observantur. Habetur apud Mabillonium volumine primo col. 603 & sequentibus, & hac prævia admonitione ibidem pag. 601 illustratur: Hoc opusculum Bernardus ante annum MCXXVIII composuit, id est, ante annum ætatis suæ Tricesimum octavum. Agit de Gratia et libero arbitrio, ex occasione cujusdam collationis cum homine nescio quo, cui sanctus Doctor nimium gratiæ tribuisse visus fuerat, quasi nihil reliqui libero arbitrio faceret in actibus humanis. Præcipuus ergo libri scopus est, quæ sint gratiæ, quæ liberi arbitrii partes in negotio salutis. Huc multa docentur de libero arbitrio Dei, angeli & hominis, integri, lapsi, & beati: item de gratia primi hominis ante & post lapsum. Parvus liber, sed qui plus succi & solidæ doctrinæ contineat, quam magna librorum volumina quæ de hoc theologico argumento pertractant. Stilus vegetus, vivaci ingenio & lumine plenus: verba propria & materiæ accommoda; oratio facilis, non arte quæsita, sed quasi naturalis; non obesa & exilis, sed pinguis & nervosa: elegans concinna & jucunda; non trivialibus scholæ verbis languens, non barbara aut inculta. Non ita pressa, ut parce & guttatim fluat; nec tamen ita profusa, ut torrentis instar, quasi rupto aggere, & siccato alveo, erumpat; sed pari tenore & gravi majestate æqualiter profluens, fontem indicat indeficientem, qui non ex alieno plenus sit, sed ex proprio, immo ex Dei dono, atque ex continua Scripturæ meditatione, præsertim Apostoli, num. 48.

[152] De isto Opusculo Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi capite 8 agens. [istius opusculi.] “Quam non ingratus, inquit, gratiæ Dei, ex his liquet, quæ de Gratia et libero arbitrio tam fideliter quam subtiliter disputavit”. Nec prætermittenda verba epistolæ LII ad Haimericum Cardinalem, quæ sub annum MCXXVIII scripta est. “Quæsivit a me præfatus episcopus (Gaufridus Carnotensis) aliqua ex nostris opusculis; quæ vobis mitteret: sed non fuit ad manum, quod vestro dignum crederem studio. Libellum tamen de Gratia et libero arbitrio nuper edidi: illum vobis libenter mittam, cum vos velle cognovero”. Directus est libellus Guillelmo sancti Theoderici abbati, singulari Bernardi amico, ad quem Apologia superius (col. 525 & seqq.) edita, & epistolæ complures. Sic de laudatissimo hoc sancti Doctoris Opusculo lectorem præmonet eruditissimus Mabillonius, qui illud notationibus etiam explanavit. Jam gradum faciamus cum historico Cisterciensi ad annum Christi 1128, sancto Patri valde honorificum, sicut planum fiet ex dicendis occasione concilii Trecensis, quod vel invitus sua præsentia condecoravit.

[153] Baronius illud intexit anno Christi 1127; sed a Pagio in Critica ad istum annum num. XI corrigitur his verbis: [Concilio Trecensi, quod anno 1128 est habitum,] Concilium Trecense, cui Matthæus, Albanensis episcopus Cardinalis, legatus Apostolicus, archiepiscopi Remensis & Senonensis, variique episcopi interfuere, anno tantum sequenti celebratum; cum in ejus præfatione Joannes Michaëlensis concilii scriba dicat, illud habitum “in solemnitate sancti Hilarii (nempe die XIII mensis Januarii) anno MCXXVIII ab incarnato Dei Filio, ab inchoatione prædictæ Militiæ (nempe Templariorum) IX” qui annus. Incarnationis etiam notatus reperitur in codice Ms. bibliothecæ Victorinæ Parisiensis, & in Historia Hierosolymitana Jacobi de Vitriaco. Tyrius quidem ait, concilium istud Ordinem Templariorum jam a novem annis fundatum confirmasse: sed cum is annum Incarnationis vel a die XXV mensis Martii, vel a die Paschatis ibi incipiat, certumque sit, concilium mense Januario congregatum, Tyrius non nisi de mense Januario sequentis Christi anni interpretari potest; & male aliqui viri docti, cum ad ejus annos Incarnationis numerandi modum animum non advertissent, vel numeros apud Tyrium mendose descriptos esse causati sunt, vel ad vanas interpretationes recurrere. Annus itaque æræ Dionysianæ MCXXVIII, mense Januario erat adhuc annus MCXXVII Tyrio, & nonus exiens a Fundatione Ordinis Templariorum. Hæc de anno concilii;de actis autem ejus tractatur ex Guilielmo Tyrio lib. 12 cap. 7 apud Labbeum tomo 10 Conciliorum col. 922.

[154] Matthæus itaque Sedis Apostolicæ legatus ac concilii præses, [interesse recusat; sed frustra:] quo negotiis in eodem pertractandis majus etiamnum auctoritatis pondus adjiceret, præter Remensem ac Senonensem præsules, corumque suffraganeos, abbates, ex Guilielmo Tyrio, quem modo citabam, Cisterciensem, & Clarævallensem, quibus etiam ab eo additur Pontiniacensis cum aliis pluribus, eidem concilio interesse voluit. Verum Bernardus, inquit Manricus ad hunc annum cap. 1 num. 3, qui semel proposuerat monasterio non egredi, ut ad Petrum Leonis, Cardinalem item Legatum, ante duos annos dederat in litteris, ægre sane, nec sine magna difficultate avulsus est, nihil non causans, nihil non excusans, & neque infirmæ, qua detinebatur, valetudini, nec propriæ insufficientiæ parcens. Exstat de illis rebus S. Bernardi epistola 21 ad Matthæum Legatum, qua se excusat, quod vocatus ad negotia tractanda, non accesserit. Data indicatur apud Mabillonium col. 38 sub finem anni MCXXVII. Quis autem Mathæus iste fuerit, de quo supra recurrit sermo, ibidem observat: Matthæus, ait, ex canonico Remensi monachus Cluniacensis apud S. Martinum de Campis, dein Cardinalis, & episcopus Albanensis, vir miræ sanctitatis, ex Petro Venerabili, is est, ad quem hæc epistola scripta est, instante concilio Trecensi anni MCXXVIII, ex fusioribus Notis col. XVI. Porro istius epistolæ characteres sunt hujusmodi, ut mirificam Sancti modestiam inspirent lectori, & luculentissimæ sint testes, Virum in aliorum oculis tam magnum, in suis vere parvulum fuisse: quibus item hac submissæ obedientiæ clausula finem imponit: Vos tamen (Vobis dico, Pater) noveritis, quia paratus sum, & non sum turbatus, ut custodiam mandata vestra. Vestræ autem indulgentiæ erit, parcere mihi, ubi parcendum decreveritis.

[155] [reverentiam erga episcopos in eodem congregatos Theobaldo Comiti commendat:] Ejus ad Theobaldum, Comitem Campaniæ, epistolam quid memorem? Legi ea potest apud Mabillonium col. 51, estque numero trigesima nona, anno Christi 1127 ibidem illigata; in qua eum hortatur, ut erga episcopos, concilii causa in ejus civitate Trecensi constitutos, honorifice & reverenter se gerat. Fragmentum ejusdem postquam recitasset Annalista Cisterciensis num. 5, Hactenus, ait, sanctus Pater ad Theobaldum; ut sibi latebras, sic Ecclesiæ honorem appetens, & reverentiam Prælatis exhibendam, quorum se dignum consortio non judicabat. De litteris, quas a Sancto ad Petrum Leonis scriptas citabat paullo ante Manricus, observa nonnulla per transennam, ut ita loquar. Mabillonius in notis ad epistolam 17 col. 35, quæ Petro diacono Cardinali & legato inscribitur, hæc animadvertit: Petrus iste alius sine dubio est a Petro Leonis itidem Legato, sed presbytero Cardinale, ut probavimus in Præfatione ad hunc tomum. Et mox subjicit, quisnam Petrus iste videatur esse. Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 1125 agens de Petro Cardinale Legato, quem misit Honorius PP. II contra Pontium, Cluniacensium olim abbatem, ac monasterii eorum invasorem, num. 3 statuit, hunc esse diversum a Petro Leonis; quia is Cardinalis presbyter erat jam ab anno MCXX juxta Onuphrium & certo certius anno MCXXI, ut eo, ait, anno vidimus. Deinde Petrus hic, cui causa Pontii ab Honorio II commissa, alius ipsi esse non potest, quam Petrus diaconus Cardinalis & Legatus; ad quem divus Bernardus scripsit epistolam ordine XVII, quia legatio ejus nullo alio per hæc tempora anno peracta esse potuit, quam currenti; unde deducit, eam divi Bernardi epistolam, quam Mabillonius circa annum MCXXVII datam notat, ad hunc omnino annum pertinere; uti & alias duas, videlicet 18 & 19, ab eodem ad eumdem Petrum Cardinalem & Legatum datas; cum anno sequenti, sicut addit, Humbaldus archiepiscopus Lugdunensis, & Gerardus episcopus Engolismensis legatione Gallica functi sint. Mabillonius in Præfatione ad editionem Operum S. Bernardi abbatis § 4 num. 39 jam suspicatus fuerat, Petrum diaconum Cardinalem & Legatum, cui præfatæ Bernardi epistolæ inscriptæ sunt, eum fuisse, qui adversus Pontium abbatem Cluniacensem in Galliam accessit ex mandato Honorii Papæ; sed id apud me certum & indubitatum. Hactenus Pagius, qui etiam ad annum Christi 1127 num. 12 observat, epistolam decimam septimam S. Bernardi male a Baronio revocari ad concilium Trecense; dum enim sanctus Abbas excusat in ea, quod vocatus non venerit .. ibi .. de alia profectione nobis, inquit, ignota, sermonem habet.

[156] Quod vero attinet ad concilium Trecense, cui sanctum Doctorem una cum pluribus aliis dicebamus interfuisse; [ejusdem in concilio auctoritas. An regulæ Templariorum in eo datæ] quid referam Viri auctoritatem, qua solis adinstar inter alios ejusdem synodi Patres fulsit? Apud Miræum enim in Chronico Cisterciensi ad annum 1128 illorum nomina recensentem, habentur ista: Supra nominatus abbas Bernardus Clarævallensis non defuit; cujus sententiam præscripti Patres libera voce collaudabant. Hæc etiam exstant apud Labbeum tomo 10 Conciliorum col. 924. In Prologo autem ad Regulam Templariorum ibidem col. 923, & apud Miræum modo citatum, quæ in dicto concilio Trecensi illis est data, ab eodem fuisse commissam sancto Abbati, testatur sæpe memorati concilii scriba: Ego Joannes Michaëlensis præsentis paginæ, jussu concilii, ac venerabilis abbatis Clarævallensis (Bernardi) CUI CREDITUM AC DEBITUM HOC ERAT, humilis scriba esse divina gratia merui. Quæri autem hoc loco potest, an Sanctus composuerit Regulam Templariis præscriptam. Affirmant Manricus ac Miræus; negat Mabillonius volumine primo in Admonitione ad Opusculum ipsius Sancti sextum tomi 2, De laude novæ militiæ ad Milites Templi inscriptum, cui Opusculo, quod exstat col. 543 & sequentibus, editor ille in rem præsentem ista præmittit:

[157] Templariorum Regulam ex codice Victorino typis mandavit Miræus, [conditor] eamque Chronico Cisterciensi inseruit “utpote a S. Bernardo, inquit, abbate Claræ-vallensi (ut ex Prologo patet) dictatam”. Regula hæc totidem capitulis, quot Regula S. Benedicti, ex qua magna ex parte de verbo sumpta est, constat, id est capitulis LXXII. Sic vero inscribitur ante Prologum: “Regula pauperum commilitonum Christi, Templique Salomonici”. Manricus ad annum MCXXVIII cap. 2 hanc Regulam Bernardo auctori cum Miræo tribuit, ad idque probandum duo loca adducit ex Prologo. Primus locus sic habet: “Sane autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritatem permaximus numerus religiosorum Patrum, qui in illo concilio divina ammonitione convenerunt, commendat; non debemus silenter transire, quibus videntibus, & veras sententias proferentibus, ego Johannes Michaëlensis præsentis paginæ” &c. quæ nos paullo ante jam dedimus. Verum hæc verba non significant ullam Regulam a Bernardo pro Templariis fuisse compositam; sed eum in Johannem Michaëlensem rejecisse impositum sibi scribæ officium. Neque quidquam amplius conficitur ex sequentibus verbis, quæ post enumerationem Patrum Trecensis concilii hoc modo referuntur:

[158] “Ipse vero Magister militiæ, Hugo nomine, revera non defuit, [fuerit Vir sanctus,] & quosdam de Fratribus suis secum habuit, verbi gratia F. Godefridum, F. Rovallum, F. Gaufridum Bisol, F. Paganum de Monte-desiderii, Archembaudum de sancto Aniano. Iste vero Magister Hugo cum istis discipulis modum & observantiam exiguæ inchoationis sui militaris Ordinis, qui ab illo, qui dicit, Ego principium, qui & loquor vobis, sumpsit exordium, juxta memoriæ suæ notitiam supra nominatis Patribus intimavit. Placuit itaque Concilio, ut consilium ibi lima & consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum, tamen cum providentia Papæ Romanorum ac Patriarchæ Jerosolymitarum, nec non etiam assensu Capituli pauperum commilitonum templi, quod est in Hierusalem, scripto commendaretur, & inenodabiliter servaretur”. Quibus verbis id tantum a Patribus sancitum fuisse intelligimus, ut Militibus Regula ex eorum consensu, consultis Romano Pontifice & Patriarcha Jerosolymitano, præscriberetur; sed Bernardus ejus auctor nequaquam asseritur. Quinimmo Albericus Ordinis Cisterciensis eisdem Militibus Regulam sancti Augustini impositam scribit. Unde in Monastico Anglicano ad Ordinem sancti Augustini revocantur. Permirum esset, si Albericus Trium-fontium haud longe a Clara-valle monachus Cisterciensis, hanc Bernardi Regulam ignorasset, & pro illa Militibus, qui ejus tempore supererant, aliam tribuisset. Hasce ob rationes eruditissimus Mabillonius confectionem Regulæ prædictæ abjudicat S. Bernardo : quibus non acquiescens, alias istis ita superaddit:

[159] [variis allatis rationibus, examinatur,] Guillelmus Tyrensis episcopus in jam dicti libri XII cap. VII tradit, eisdem Militibus, qui ante concilium Trecense “non nisi novem erant, de mandato domini Honorii Papæ, & domini Stephani Jerosolymitani Patriarchæ, fuisse institutam Regulam, & album habitum assignatum cum antea vulgari usi essent. Postmodum vero tempore domini Eugenii Papæ, ut dicitur, cruces de panno rubeo mantellis suis cœperunt assuere, tam equites quam eorum Fratres, qui dicuntur servientes. Quorum res adeo crevit in immensum, ut hodie (inquit Guillelmus) trecentos plus minusve in conventu habeant equites, albis chlamydibus indutos, exceptis Fratribus”. Ex his postremis verbis conficimus, Regulam illam, quæ Bernardo auctori tribuitur, nonnisi post Guillelmum Tyrensem scriptam fuisse: quandoquidem in cap. XXI notantur quidam “pseudo-fratres ex Ultramontanis partibus, mentientes se esse de Templo & quædam apud ipsos Milites sine discretione ac consilio communis Capituli succrevisse penitus amputanda” arguuntur, nempe quod “habebant OLIM famuli & armigeri alba vestimenta, unde veniebant damna importabilia”.

[160] [& asseritur, eum istarum regularum auctorem non exstitisse.] Nullum vero generale Capitulum Templariorum fuit ante concilium Trecense: nullus antea peculiaris Militum habitus, sed vulgaris. Albus eis concessus est a Patribus concilii, exceptis Servientibus. Plane vel ex his solis verbis intelligitur, hoc saltem Capitulum longe post tempus concilii fuisse adscriptum. Capitulum VII “stando divinum officium audiri non solum non laudat, sed etiam vituperat, statuitque audiri sedendo. Quod sane statutum in Bernardi mentem non venisset. In Capitulo LVI statuitur ut amplius sorores non habeantur”. Quod arguit non fuisse recens institutum. An Johannes Michaëlensis istius Regulæ auctor sit, aliis judicandum relinquo. Quod vero Pater sanctissimus etiamsi non in hac re, alibi tamen bene meritus fuerit de Templariis, narrat Manricus cap. 3, num. 5 & 6.

§ XVI. Querelæ curiæ Romanæ a sancto Doctore dilutæ; famosum schisma pseudo-papæ Anacleti ab ipso compressum; annus cædis venerabilis Thomæ, Prioris Victorini.

[Negotia boni publici dum recte administrat,] Negotia boni publici, ad quæ Bernardus vel invitus non raro accersebatur, magnas adversus eum querelas, ne dicam, odia concitarunt. Rei hujus summam, ab historico Cisterciensi ad annum Christi 1129 pluribus recensitam, non est necesse huc transcribere; cum satis ea possit intelligi ex epistola Sancti 48, quæ est inscripta Haimerico Romanæ sedis Cancellario, & in qua injustas contra se querelas forti ac intrepido calamo diluit. En tibi itaque, lector, excerptum ex eadem epistola fragmentum. Observa autem scriptum illud non dirigi ad solum Cardinalem Haimericum, sed ad alios etiam Cardinales, quos fraternitatis nomine appellat; de quo consule Mabillonii notas col. 55. Unde consequens est, Romanam Curiam obloquiis contra eum personuisse, ut non obscure e Viri sancti rescripto conficitur, e quo hæc delibo: Etiamne pauperi & inopi veritas odium parit? Et ne ipsa quidem miseria declinare invidiam potest? Querar, an glorier, quod factus sum & ipse inimicus vera dicens? vera dicens, an recta agens? .. Quid in me, o boni viri, displicuit fraternitati vestræ? Utrumne, quod apud Catalaunum amotus est a villicatione sibi credita homo usquequaque diffamatus, quia in ecclesia Virdunensi, cui præfuerat, dissipasset bona domini sui? An quod in urbe Cameracensi monasterii sui manifestus destructor Fulbertus cedere compulsus est Parvino, qui omnium testimonio fidelis est servus & prudens? An certe quod Lauduni de prostibulo Veneris suum Deo sanctuarium restitutum est? Propter quod horum me, non dico lapidatis, sed laceratis, ut minus aliquid recipiam a domino meo? Et hoc merito, atque cum omni gloria responderem, si quid in eis meum cognoscerem.

[162] Nunc autem, ut quid judicor ego de factis alienis? [querelas subit in curia Romana;] aut si meis, cur tamquam de malis? Cum cuncta hæc juste atque præclare gesta fuisse, nulla imprudentia dubitare, nulla negare impudentia possit .. Novum genus detractionis, & revera simile aliquid habens operi Balaam, qui ductus & conductus ad maledicendum populo, magis benedictionibus cumulabat .. At .. nil mea refert de his, quorum auctor non exstiti. Laudent si volunt, vel vituperent, si audent; de primo quidem dominum Albanensem; de secundo vero dominum Remensem; porro de tertio eumdem æque archiepiscopum simul & episcopum Laudunensem, cum rege pariter & multis aliis reverendis personis, qui se utique auctores in his & principes exstitisse minime diffitentur. Si bene egerunt, quid ad me? Si aliter, quid æque ad me? An tota, & sola culpa mea est, quod affui, homo solis latebris dignus? .. Affui .., negare non possum: sed vocatus, sed tractus. Utinam non issem ad illa! Utinam non irem ad similia! Utinam & nuper non issem, ubi vidissem adversum Ecclesiam Apostolica (pro dolor!) auctoritate (Vide epistolam 46 & 47) violentam armari tyrannidem, quasi non satis per se insanisset. Tum demum sensi juxta Prophetam adhærescere linguam meam palato meo &c.

[163] [sed eas egregie diluit.] Propter hujusmodi, etsi aliud non sit, gravor interesse causis, quarum præsertim mea non interesse cognosco. Gravor, sed trahor. At vero ab hac necessitate per quem melius retrahi posse speraverim, quam per vos, vir optime? .. Indicatur, si placet, clamosis & importunis ranis de cavernis non egredi, sed suis contentas esse paludibus. Non audiantur in conciliis, in palatiis non inveniantur: ad causas, ad negotia nulla necessitas, nulla trahere possit auctoritas .. Non tamen idcirco etiam me latente & tacente cessare puto murmur ecclesiarum, si non cesset Romana Curia pro voluntate assistentium sacere præjudicium in absentes. Valete. Sic injustas contra se querelas acriter diluit Vir magnus, eo nimirum ad objecta respondens liberius, quo in culpæ nescia & ingenti virtutum comitatu circumsepta conscientia staret securus obloquiorum. Nonnulla quæ in recitato fragmento occurrunt, explanantur apud Mabillonium tum in notis brevioribus ad dictam epistolam col. 55 & 56; quibus adde fusiores col. XXII. Manricus ad annum Christi, quem antea ex ipso signabam, 1129, cap. 7, num. 8 refert S. Bernardi vaticinium; sed de eo inferius.

[164] [Nomen immortale] Quod scripserat sanctus Doctor in epistola ad Haimericum paullo ante citata, consilium sibi esse & propositum, numquam (si causa dumtaxat nostri, inquit, Ordinis non fuerit) exire de monasterio, nisi aut Apostolicæ Sedis legato, aut certe proprio vocanto episcopo, quibus nostræ humilitati, sicut optime nostis, contradicere omnino fas non est, nisi ex quocumque superioris auctoritatis privilegio; quod, inquam, sanctus Doctor tunc scripserat, suum boni publici causa e monasterio ac amata sibi solitudine egressum æquissimis istis conditionibus restringendo, locum habuit anno Christi 1130, occasione famosi schismatis, quod male feriatus ac turbulentus pseudo-papa Petrus Leonis, assumpto nomine Anacleti, adversus Innocentium PP. II in Ecclesia Dei concitavit. Argumentum hoc cum unum sit e præcipuis ornamentis, quibus S. Bernardus immortale apud posteros nomen promeritus est, & gloriam nulla oblivione delendam, mirari non debemus, illud ab eruditissimo Mabillonio secundis curis ad incudem revocatum, & ex variis veterum monumentorum documentis illustratum in egregia illa Præfatione generali, quam Bernardi Operibus a se recusis præfixit, § 4. Quam itaque laudato Mabillonio, de republica litteraria tot aliis monumentis, quæ in lucem dedit, adeo præclare merito, debemus lucubrationem, hoc loco non quidem totam, sed quoad in rem nostram fuerit satis, recudere visum est. Ea vero quæ verbis aliorum intexuit de suo idem auctor, parenthesi includam.

[165] [pepererunt Vito sancto] Etsi, inquit, Baronius, aliique scriptores ecclesiastici, de schismate, post Honorii II obitum anno MCXXX Innocentium inter & Anacletum conflato, multa scripsere; nonnulla tamen ampliori explicatione egent, quæ ex veterum monumentorum lectione supplere conabimur. Deinde, paucis interjectis, præsentem materiem laudatus Mabillonius ita deducit & illustrat: Petrus Leonis, ex gente Leonina Romanus, ex monacho Cluniacensi creatus est primum, si Onuphrio credimus, a Paschali II diaconus cardinalis tit. sanctorum Cosmæ & Damiani: dein a Callisto II presbyter cardinalis sanctæ Mariæ trans-Tiberim, tit. Callisti, anno MCXX. “Fuit hic Petrus (uti ex Chronico Mauriniacensi discimus) Petri filius, filii Leonis. Leo vero a Judaïsmo Pascha (id est transitum) faciens ad Christum, a Leone baptizari & ejus nomine meruit insigniri (Leonem IX interpretare.) Hic vir (scilicet Leo ex Judæis) quia scientissimus erat, in Curia Romana magnificus effectus, genuit filium nomine Petrum, magnæ famæ, magnæque potentiæ post futurum.

[166] Ea tempestate inter regem Teutonicorum, qui ex successione Karoli Magni Romanorum patricius erat, [ea, quæ egit] & Ecclesiam Romanam illa turbulentissima de investituris orta est seditio. In qua vir ille in tantum armis strenuus, consilio providus, & Ecclesiæ Romanæ fidelis exstitit, ut ei cum cæteris munitionibus, quæ Romæ sunt, illam quoque, quæ illius urbis videtur obtinere similitudinem, turrim dico Crescentii, quæ a parte Galliarum in parte Tiberini pontis sita est, Papa committeret, & eum præ cæteris familiarem haberet. Hac occasione mirabiliter accrescens, quotidie sui melior efficiebatur, & divitiis, possessionibus, honoribus augmentabatur”. Hæc præmittenda fuerunt, quoniam ex Petri genere, judaismo, potentia, turre Crescentii, arcem sancti Angeli appellant, qua Anacletus se tutabatur, pendet rei gestæ notitia. Pergit Chronographus Mauriniancensis. “Inter cæteram sobolem, cujus plurima multitudine sexus utriusque a quibusdam Antichristus gloriabatur, genuit hunc Petrum, de quo sermo nunc est; qui litteris traditus, a quibusdam Antichristi præambulus appellabatur. (Hoc convicium ex consequentibus seu ex eventu ei impositum existimem.) Iste studii gratia Gallias atque Parisios adiit, & cum repatriaret, apud Cluniacum, ditissimum atque sanctissimum cœnobium, monachilem habitum induit. Aliquantisper ibi regularibus institutionibus imbutus, a Papa Paschali II patris admonitione retrahitur ad curiam, & Cardinalis effectus tempore Callisti Papæ, cum eodem Gregorio, qui postea Innocentius II, missus ad Gallias, Carnoti Belvacique concilia celebravit”. Nulla hic mentio de titulo diaconi Cardinalis, quem titulum Petro Leonis a Paschale concessum fuisse Onuphrius tradit. Qua in re potior est auctoritas Chronographi Mauriniacensis, ejus temporis æqualis.

[167] Gregorius diaconus Cardinalis tit. sancti Angeli ab Urbano II creatus dicitur, [in bonum totius Ecclesiæ Catholicæ,] ac deinde Legatus a Callisto II in Galliam missus cum Petro Leonis anno MCXXIV. Sagiam Neustriæ civitatem cum eo accessit, teste Orderico in libro XII p. 877. De hac legatione ita scribit Vincentius in libro secundo de Vita Stephani Grandimontensis cap. XLIX: “Excellentissimi quoque Cardinales, Gregorius & Petrus Leonis, inter quos postmodum de papatu schisma fuit, cum in Galliam missi, in partibus Lemovicis legatione sua fungerentur, ad hunc virum Dei (Stephanum) pariter convenerunt”. Et quidem constitutioni Sugerii abbatis anno MCXXV subscripserunt ambo ut Legati, apud Chesnium tomo 4 pag. 547: “Ego Petrus Sedis Apostolicæ presbyter Cardinalis & Legatus laudo & confirmo. Ego Gregorius sancti Angeli diaconus Cardinalis, & Apostolicæ Sedis Legatus” &c. Eodem tempore Bernardus quasdam epistolas scripsit Petro diacono Cardinali Legato, nimirum epistolas XVII & sequentes, quem ipsum esse Petrum Leonis aliquando cum Manrico opinatus sum. At cum Petrum illum, cui Bernardus scribit, diaconum, non presbyterum Cardinalem fuisse constet; epistolæ illæ Petro Leonis convenire non possunt ..

[168] [comprimendo] Interea moritur Honorius Pontifex medio Februario anni MCXXX. Præcedentem assignat Chronographus Mauriniacensis, de more Gallicano, quo novi anni initium a Paschate deducebatur. Tum “Cardinales (ait idem Chronographus) qui cum Cancellario (Haimerico) inibi aderant, & Honorio infirmanti assederant, Gregorium quemdam (eum scilicet, quem modo laudabamus) scientia ac religione præclarum, sibi præficiunt, & nimis festinanter, ut a quibusdam dicitur, pontificalibus induunt insignibus. Id illius gratia dispensationis factum dicunt, ut Petrum quemdam, qui sæculariter ad papatum videbatur adspirare, spe sua frustrarentur. Fuit hic Petrus, Petri filius, filii Leonis” & cætera, quæ superius de eo retulimus. Factum clarius exprimit Sugerius in libro de vita Ludovici Grossi, apud Chesnium inter Historiæ Francorum scriptores tomo 4 pag. 317, ubi ait: “Romanæ Ecclesiæ majores & sapientiores (exstincto Honorio) ad removendum Ecclesiæ tumultum (consensisse) apud sanctum Marcum & non alibi, & non nisi communiter Romano more celebrem fieri electionem. (At) qui assiduitate & familiaritate propinquiores Apostolici fuerant, timore tumultuantium Romanorum illuc convenire non audentes, antequam publicaretur domini Papæ decessus, personam venerabilem, Cardinalem de sancto Angelo diaconum Gregorium, summum elegisse Pontificem. Qui autem Petri Leonis parti favebant, apud sanctum Marcum pro pacto alios invitantes convenisse, dominique Papæ morte comperta, ipsum eumdem Petrum Leonis, Cardinalem presbyterum, multorum & episcoporum, & Cardinalium, & clericorum, & Romanorum consensu votive elegisse” (sicque schisma perniciosum conflatum fuisse.

[169] [famosum schisma Anacletianum;] Prior itaque erat Innocentii electio, sed præpropera, nec ab universo eligentium cœtu facta.) “Cum autem Petri Leonis pars tum parentum suffragio (addit Sugerius) tum Romanæ nobilitatis præsidio prævaleret (Innocentius Urbem deserit, & ad partes Galliarum navigio descendit) nuntiisque ad regem Ludovicum destinatis (ejus opem efflagitat. Quam ob rem Ludovicus Stampas indicit) concilium archiepiscoporum, episcoporum, abbatum & religiosorum virorum; & eorum consilio magis de persona, quam de electione investigans” Innocentio dat manus, auctore Bernardo, in cujus suffragium totius concilii vota convenerant, teste Ernaldo in libro secundo de ejus vita cap. 1. Sub hæc Sugerius, uti ipse persequitur, mandato regis obviam Innocentio missus Cluniacum usque, cujus loci abbas Petrus Venerabilis & monachi Anacleto, monacho quondam suo, Innocentium prætulerant, ut postea notabimus ad epistolam CXXVI. Rex ipse usque ad Floriacense S. Benedicti monasterium cum regina & filiis suis Papæ occurrit, & regium verticem“ tamquam ad sepulcrum Petri inclinans, pedibus ejus procumbit. (Ejus exemplo rex Angliæ Henricus, itidem Innocentio) Carnotum occurrens, devotissime pedibus ejus prostratus (suam suorumque obedientiam ei promittit. Innocentius vero) visitando Gallicanam ecclesiam, ad partes se transfert Lotharingorum: cui cum imperator Lotharius civitate Leodii cum magno archiepiscoporum & episcoporum, & Teutonici regni optimatum collegio celeberrime occurrisset, in platea ante episcopalem ecclesiam humiliter se ipsum stratorem offerens, pedes per medium sanctæ processionis ad eum festinat, alia manu virgam ad defendendum, alia frenum albi equi accipiens, tamquam dominum deducebat. Descendente vero tota statione, eum suppodiando deportans, celsitudinem paternitatis ejus notis & ignotis clarificavit”. Hæc anno MCXXX gesta: ubi Sugerius silet de Bernardo, quem assiduum Innocentii comitem itineris per Galliam fuisse ex Ernaldo discimus.

[170] Deinde observat Mabillonius, quid tunc temporis Leodii actum sit, [cujus historia,] citans Annales Magdeburgenses seu Saxonicos Mss. ad annum MCXXXI: quo “Dominica ante mediam Quadragesimam, XI Kal. Aprilis, celeberrimus conventus XXXVI episcoporum & principum fit Leodii, domno Apostolico Innocentio & rege Lothario ac regina præsentibus” .. Hoc concilium præcesserat synodus Wirceburgensis, uti habent iidem Annales, ab auctore æquali scripti, videlicet “concilium XVI episcoporum, mense Octobri a rege accitum, cui affuit archiepiscopus Ravennæ, Apostolicæ Sedis legatus: ubi Gregorius, qui & Innocentius .. a Lothario rege & omnibus ibi congregatis eligitur & confirmatur”. Post conventum Leodiensem Innocentius, teste Sugerio, remeat in Franciam, Paschæ festum apud S. Dionysium transigit, & “transactis tribus post Pascha diebus (Parisios accedit.) Exinde Galliarum ecclesias visitando .. cum per terram aliquantisper deambulasset, Compendii demorari elegit”. Subinde concilio Remis habito, ut tradit Sugerius, & quidem “XIV Kal. Novembris” testante Dodechino, ibidem Ludovicus Junior regia insignia ab Innocentio accepit VIII Kalendas easdem, prout notavit Robertus Sigeberti continuator. Annales Saxonici Mss. ad annum MCXXXI “Innocentius Papa, iterum collectis ecclesiasticis viris (id est post synodum Leodiensem) & fidelium turbis, apud Remensem urbem in festo sancti Lucæ grandi synodo per aliquot dies præsidebat”. Addit Sugerius, Papam “soluto concilio” Autisiodori moras egisse, ac demum cum Lothario repetiisse Italiam. Autisiodori moram Chronographus concilio Remensi postponit.

[171] Ernaldus in libro secundo de Vita Bernardi cap. 1 concilium Remense ante Leodiense collocat, [secundis curis] atque Innocentium Leodio Claramvallem, ac deinde, post brevem in Gallia moram, cum Lothario Romam contendisse scribit. At synodum Remensem Leodiensi posteriorem esse constat tum ex Sugerii narratione, tum ex Annalibus Saxonicis, sed maxime ex Chronico Mauriniacensi, in quo Innocentii iter accurate describitur; cujusque mox textus a Mabillonio subjicitur, uti & alia, quæ ibidem, ne abeamus justo longius, videri possunt. Petrus interea temporis, seu Anacletus, nihil non molitur, ut quoscumque insigniores viros ad partes suas adjungat. Ex episcopis ei adhæsit Girardus Engolismensis, qui cum legati munus sub Pontificibus proximis gessisset, illud idem vel ab Anacleto impetrare in votis habuit. Idem Guillelmum Pictavorum Comitem ad Anacletum pertraxit. Præter ea, Rogerium Apuliæ Ducem ut sibi conciliaret Anacletus, sororem suam ei tradidit uxorem, eumque Siciliæ regem coronavit, teste Orderico in libro XII .. Tot tantæque turbæ, quas fusius fortasse quam locus pateretur, hic descripsimus, multum negotii Bernardo facesserunt, qui varias epistolas circumquaque scripsit ad conciliandos Innocentio schismaticos, & continendos in officio fideles: varia item itinera ejusdem rei causa suscepit, ut ex sequentibus epistolis, & ex Vitæ lib. 11 cap. VI & VII intelligitur.

[172] [a Mabillonio elaborata est:] Superest hic agendum de Girardo Engolismensi episcopo, cujus mores egregie descripsit Arnulfus, tum Sagiensis archidiaconus, dein episcopus Lexoviensis, in tractatu adversus eum edito, quem Acherius noster in tomo secundo Spicilegii typis vulgavit. Indignissima ejus facinora deinde pluribus a Mabillonio depinguntur ex eodem auctore. Per funesta porro illa ac diuturna schismatis illius tempora quantos Bernardus labores sustinuerit, quot itinera confecerit, ex ejus Vita & epistolis, ut jam diximus, intelligitur. Hujus rei causa ter in Italiam profectus est, ejusque tandem opera schisma compressum, mortuo Anacleto anno MCXXXVIII; cui schismatici Victorem antipapam substituerunt “non tam pertinacia schismatis, quam ut opportunius per aliquam temporis moram Papæ Innocentio reconciliarentur. (Et re quidem ipsa Victor) ad Virum sanctum (id est Bernardum) nocte se contulit, & ille eum, nudatum quidem usurpatis insignibus, ad domini Innocentii pedes adduxit” sicut testatur Ernaldus in Vita lib. 2 cap. 5, num. 137 apud nos. Atque hic funestissimi ac diuturni schismatis finis, quod curis ac laboribus indefessis sancti nostri heroïs Bernardi felicissime ac honorificentissime compressum fuit, res ab illo in hac causa gestas pluribus memorante Ernaldo, quem modo indicabam, a num. 129, cujusque narrationi lucem afferent ea, quæ antea præmisi e Præfatione Mabillonii. Verum hisce nonnulla singillatim attexere, præsenti nostro instituto accommodatum censeo.

[173] [cui nonnulla a nobis hic adduntur.] Illud imprimis memorabile pariter ac Sancto admodum gloriosum, quia aperuit os suum, & Spiritus sanctus implevit illud, uti testatur Ernaldus cap. 1 num. 85, ab eodem utique Spiritu electus, ut concilii Stampensis in gravissimo hoc negotio unus Bernardus Patrum omnium in illo congregatorum os & lingua foret. Unus enim omnium ore locutus, ex eodem biographo, suscipiendum ab omnibus summum Pontificem Innocentium nominavit: & ratum esse omnes pariter acclamarunt, & decantatis ex more laudibus Deo, obedientiam deinceps polliciti, electioni Innocentii omnes pariter subscripserunt. Alia vero, quæ Vir sanctus in hac causa egit, cognoscimus ex ejus epistolis. Etenim in ea, quæ est numero centesima vigesima quarta, hortatur Hildebertum Turonensium archiepiscopum, ut Innocentium agnoscat legitimum Pontificem, & inter alia plura in ipsius favorem ita recenset juris illius prærogativas: Funiculus triplex difficile rumpitur. Electio meliorum, approbatio plurium, & (quod his efficacius est) morum attestatio, Innocentium apud omnes commendant, summum confirmant Pontificem. Et in epistola 125 ad Gaufridum de Loratorio, de quo consule notam Mabillonii, operam ejus requirit in asserendo pontificatu Innocentii, quem merito, ait, recipit Ecclesia; cujus & opinio clarior, & electio sanior inventa est, nimirum eligentium & numero vincens & merito. Denique in epistola 127 ad episcopos Aquitaniæ, causam eamdem egregie tuetur adversus Gerardum Engolismensem, schismatici partes agentem, cujus mores depingit, & subterfugia eludit.

[174] Ceterum quæ ad Guilielmum ejusdem Aquitaniæ Comitem, [Quo anno occisus Thomas Prior Victorinus.] ad Anacleti partes a Girardo Engolismensi episcopo nefarie pertractum pertinent, Manricus quidem narrat ad annum 1130 cap. 4; sed nos ea uti & alia differimus in aliud tempus, quo agemus de ejus per S. Bernardum conversione ad meliorem vitam. Idem auctor ibidem cap. 5 refert, quidnam Vir sanctus egerit in causa venerabilis Thomæ sancti Victoris Parisiis Prioris, sacrilege trucidati; sed Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 1135 num. 5 probat contra varios, quos ibidem allegat, cædem ejus pertinere ad annum 1133, quam temporis rationem ante ipsum etiam ostenderat Mabillonius in notis fusioribus ad epistolam 158 S. Bernardi. Citatus Annalium Cisterciensium conditor cap. 6, num. 8, S. Bernardum a Januensibus postulatum fuisse præsulem scribit (Vide Ernaldum lib. 2 Vitæ cap. 3) sed frustra; observans illi evenisse illud Guillelmi lib. 1 Vitæ cap. 14: Cum dignus esset, ut cogeretur, nescio quo judicio Dei, & singularis reverentia sanctitatis jam olim apud omnes obtinuit, ne aliquando ad aliquid contra suam voluntatem cogatur.

§ XVII. Iter Leodiense Innocentii PP. II cum S. Bernardo; qui jus Ecclesiæ defendit contra Lotharium regem; excursio, ut fertur, in Artesiam; Guerrici ac multorum aliorum conversio; Innocentius PP. visit Claravallenses; S. Bernardi in concilio Remensi auctoritas; insulæ Catalaunenses ab eo recusatæ.

[Innocentio II initinere Leodiensi opportune adjunctus] Chronographus Cisterciensis, relatis ad annum Christi 1131 cap. 1, Innocentii PP. II cum S. Bernardo ad Leodienses itinere, & honorifica post eorum adventum susceptione, quam Lotharius rex Vicario Christi exhibuit submißa admodum erga eumdem reverentia, sicut in antecessum § 16 jam diximus; his, inquam, relatis, idem Chronographus factum ibidem exponit a num. 3, e quo conficitur, laudatum Pontificem valde congrue & opportune sibi in ista profectione comitem adjunxisse Virum nostrum sanctum. Nam Lotharius in demissa illa sui abjectione in gratiam Innocentii, in propriam, ut loquitur Manricus, utilitatem cuncta convertere, & vel ex ipsa pietate quæstum, ex religione potentiam intentare, ne gratis Innocentio famularetur, investituras usurpatas olim Ecclesiæ, sed a Callisto secundo, ut supra vidimus, vendicatas constanter, inter obsequia repetere ausus est, ratus Pontificem tunc adhuc Roma exulem, imo & profugum, eoque ejus ope indigentem adversus æmulum, nihil sibi petenti negaturum, cui vel tacenti solum & acceptanti omnia indulgenda forent ab Anacleto. Hic major Innocentii conflictus fuit, si concessisset, Ecclesiam pene prodentis, quippe ementis tiaram de Petri juribus, imo de vero Christi patrimonio, eoque jam indigni pontificatu, sed destituendi a Lothario si resiliret, atque ipsa illius regis desertione Ecclesiam diu divisam quassatamque, amplius atque hostilius divisuri. Tunc primum sensit, Bernardum nequaquam casu nec humano consilio illuc venisse, neque rebus pacatis adductum, ut frueretur; sed motibus sedandis, qui jam emergerent, ni reprimantur, violentius grassaturis.

[176] [S. Bernardus pro defensione] Cæterum qualiter hæc omnia gesta sint, qualiterque imminentem tempestatem Bernardi Patris constantia compescuerit, quo major dictis fides & pondus insit, Bernardi alterius, quem nos cum Mabillonio Ernaldum rectius vocamus, Bonæ-vallis abbatis verbis præstabit. In Vita ergo lib.2 cap. 1, num. 87 editionis nostræ ita loquitur: Soluto concilio, Remensi, Leodium dominus Papa Romanorum regi occurrit. (Sed Innocentii iter Leodium ante concilium Remense accidisse, demonstratum est e Præfatione Mabilloniana, proxime superiore paragrapho a nobis producta.) Et honorifice quidem susceptus est, sed velociter obnubilata est illa serenitas. Siquidem importune idem rex institit, tempus habere se reputans opportunum, episcoporum sibi restitui investituras, quas ab ejus prædecessore imperatore Henrico per maximos quidem labores & multa pericula Romana Ecclesia vindicarat. Ad quod verbum expavere & expalluere Romani, gravius sese apud Leodium arbitrati periculum offendisse, quam declinaverint Romæ. Nec consilium suppetebat: donec murum se opposuit Abbas sanctus. Audacter enim resistens regi, verbum malignum mira libertate redarguit, mira auctoritate compescuit. Sic ibi biographus ille omni fide dignissimus. Huc etiam respexit ipsemet sanctus Pater in epistola sua 150, quæ dirigitur ad Innocentium PP.; ubi illum laudans ex variis recte factis, ejusque zelum excitans adversus ambitionem Philippi, qui modis illegitimis sedem Turonensem invadere tentabat, hæc ei in memoriam revocat: Sed nec Leodii cervicibus imminens mucro barbaricus compulit acquiescere importunis improbisque postulationibus iracundi atque irascentis regis.

[177] [juris ecclesiastici contra regem Lotharium.] Hinc conficitur primo, præsens factum Lotharii regis non satis vere ac graphice narrari ab Ottone Frisingensi episcopo in Chronico, quod anno Christi 1585 Francofurti excusum est, lib. 7 cap 18, pag. 149, quando de illo sic ibi scribitur: Nil cunctatus, exposito tamen prius MODESTE, inquantum regnum amore ecclesiarum attenuatum, investituram eorum quanto sibi dispendio remiserit, auxilium Romanæ Ecclesiæ promittit. Conficitur secundo, quam longissime aberrasse a vero, & redargui, ut Baronius loquitur ad annum Christi 1131, mendacissimum Petrum Diaconum Cassinensem, dum in gratiam ejusdem Lotharii, cui postea (ut suo loco dicturi sumus) inhæsit, adversus tam apertissimam veritatem de investituris, affirmat eas ab Innocentio Papa in eo conventu Leodiensi Lothario fuisse concessas, sic dicens Chron. Cassin. lib. 4 cap. 99 “Innocentius igitur Germaniam ingressus, a Lothario rege juxta Leodium excipitur, virgam ei & anulum antiquo ex more confirmans”. Chronicon Casinense inter Rerum Italicarum scriptores ab aliquot jam annis typis Mediolanensibus editos, tom. 4 recusum est ac notis illustratum; in quo in notis ad libri quarti caput 97, pag. 555 terminum mendacii, a Baronio adhibitum, mitigare quidem conatur notarum istarum scriptor; sed ex eo apertissima Petri falsitas purgari non potest. Porro INVESTITURA est traditio, missio in possessionem, ex verbo VESTIRE, mittere in possessionem, suo loco, inquit Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ latinitatis tomo 3 Col. novissimæ editionis; ubi deinde plurima subjungit eruditus auctor de variis modis seu formis vel symbolis, quibus traditiones istæ fiebant, atque exemplis confirmat, quæ legi apud ipsum possunt. Rebus autem tunc temporis in urbe Leodiensi peractis accensenda est coronatio regis Lotharii, Bernardo præsente, per Innocentium PP. ibidem facta; sicut Annales Cistercienses ad annum 1131, cap. 1, num. 5 pluribus memorant, & sic pergunt num.6:

[178] Dum Innocentius Leodii commoratur, Bernardus Pater Atrebatum, [Excurrit Atrebatum] Gallo-Belgicæ provinciæ urbem in Artesia, adiit, miraculosum atque recens e cælo delapsum cereum, Deipara afferente, visitaturus, prout ibidem asseritur e Ferreolo Locrio, qui in Chronico Belgico ad annum 1130 his verbis excursionem illam describit: S. Bernardus, quum aliorum, tum sacri cerei, recens e superis per Virginem Deiparam allati, videndi & honorandi causa venit Atrebatum. Quo quidem viso & suis laudibus ornato, tanta Mellifluus Doctor spiritus dulcedine repletus est, ut ad perpetuam memoriam in vetere cœnobii Vedastini cœmiterio, & regione Curiæ Comitis * (ut vocant) crucem erigi curaverit. Quippe illic recte locus, in quo stans Bernardus compos fuit votorum: juxtim nimirum sacrum pignus reconditorium suum tum obtinebat, vico cui a Picis * nomen. Duravit id monumenti (crucem intelligo) in annum MCDXLVII; quo tempore, quia in ruinam desinebat, Vedastinis ascetis instaurare visum est, & augustiore, hodie aliquid cernimus, donare forma. Ita Locrius ex monum. D. Pronier, majoris in S. Vedasti Prioris. Vellem equidem, quæ de sancti Abbatis nostri ad prodigiosum illum cereum itinere narrata sunt, ex aliis videre documentis stabilita.

[179] Cerei vero istius historiam prædictus Locrius præmiserat ad annum 1105, [ut cereum prodigiosum Deiparæ veneretur:] hæc de illo scribens: Atrebati in cathedrali templo cereus ille, per orbem Belgicum memoratissimus, duobus histrionibus seu citharœdis (joculatores Iperius vocat) Iterio Paulinati, & Normanno Brabantino ab ipsa Deipara cælitus affertur, ardenti igni (de quo ad annum MXCII, & alibi diximus) extinguendo promptissimum & singulare remedium. Ex quo quidem cereo nihil hactenus imminuto (Florebat Locrius ineunte seculo XVII, & anno Christi 1614, XI Kal. Septembris obiit, e Bibliotheca Belgica Valerii Andreæ:) quin, licet sæpe ardeat, mirifice aucto, multi alii cerei conflati fuerunt; velut Brugensis, Falcobergensis, Bononiensis, Nigellanus, Arkensis, Blendecanus &c. Agunt de prædicto cereo Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem VI Februarii, Meyerus in Annalibus rerum Flandricarum lib. 4 ad annum 1095, Malbrancus de Morinis lib. 9 cap. 15. Porro cereus iste Atrebatensis, uti addit Locrius, nobilissima pyramide medium fori minoris occupante (erecta fuit anno MCCXV) reclusus, pompa admodum solenni ad cathedralem ecclesiam annue defertur, ac redditis ibi votis, cereisque duobus pondo quadraginta librarum oblatis, in opidum refertur ad proprium sacellum Dominica die infra Octavam solemnitatis Corporis Dominici. At nos ab hac digressione denuo in viam redeamus.

[180] [Guerricum & plures alios convertit ad institutum Claravallense:] Crediderim, ait Manricus ad annum 1131, cap. 1, num. 8, hoc eodem anno factum, ut Guerricus, magnum futurum incrementum totius Ordinis, qui dudum ex magistro scholæ Tornacensis in canonicum majoris ecclesiæ, sanctitatis & doctrinæ fragrantia promotus fuerat, relictis omnibus, Bernardum sequeretur, per ipsum erudiendus in Claravalle. Quin & insignem illam conversionem usque ad triginta juvenum litteratorum, divitum, nobilium, inter quos etiam Gaufredus de Perona, & Robertus de Brugis, uterque magnus, quam Leodiensem capturam auctores appellant, ultra hunc annum nequaquam differendam, argumento est, quod Robertus de Brugis, ex eis unus, non multo post Dunensi cœnobio præfectus legitur, saltem nulla interjecta, quam sciamus, alia Bernardi in Leodium profectione. Eam conversionem quia & numero copiosior, & qualitate clarior.. Godefridi Clarævallensis verbis primum, qui non multo post Bernardo Patri adhæsit, atque ab ejus & conversorum ipsorum ore cuncta perdidicit .. declarabo: “Inter cæteros, ait in Vita lib. 4, cap. 2, num. 204, quos de vana conversatione hujus sæculi per ministerium servi sui Christus eripuit, de partibus Flandriæ multi aliquando nobiles, multi sapientes & litterati viri ipsius magisterio sacram professi sunt servitutem. Quorum primus videbatur Gaufridus ille de Perona, qui postmodum in Claravalle Prioris officio functus est, & defunctus in eo” anno circiter Christi 1146, ex Manrico ad istum annum cap. 11, num. 9. Idem auctor ad annum, de quo agimus, 1131, cap. 2 historiam conversionis istorum tamquam singularem ac variis etiam rerum adjunctis vestitam resumit & seorsim tractat. Verum quandoquidem adeo vasta nobis superest in tot tantisque Bernardi undequaque maximi rebus percensendis materies; adeat lector Manricum mox citatum, Bernardi epistolam 109, Gaufrido & sociis ejus inscriptam, ac biographum Gaufridum lib. 4 Vitæ Sancti nostri cap. 2.

[181] [expenditur ratio temporis] Rationem vero temporis declarare conatur idem Manricus ibidem num. 5, eorum conversionem innectens anno Christi 1131. Sed Mabillonius in notis brevibus ad istam epistolam, De his, inquit, intelligendus est Hermannus monachus Tornacensis in Spicilegii Acheriani tomo 12 pag. 479, ubi de S. Bernardo, quem “tam ex ecclesia sanctæ Mariæ Tornacensis, quam ex ipsa diœcesi clerici (videlicet) multi famosi Domnum Bernardum abbatem Claræ-vallensem conversionis gratia secuti sunt”. Hoc factum refert Hermannus pag. 476 post annum XXIV pontificatus Simonis Noviomensis, qui sedere cœpit anno MCXXII. Non ergo hæc epistola, ut Manriquez censet, ad annum MCXXXI (atque adeo nec Gaufridi & sociorum conversio) referri potest. Deinde Bernardus dicit in ista epistola, Devotus suppono humeros, etsi jam fessos, sarcinæ huic. Unde conficit Mabillonius, Bernardum jam senectæ proximum tunc fuisse.

[182] Sed Manricus ad annum 1131, cap. 2, num. 5 citato objiciens sibi eos, qui propter Bernardi senectutem censent Gaufridi conversionem post annos quindecim, [circa conversionem Gaufridi de Perona, & aliorum.] aut plures contigisse, Sancto nimirum prædicante crucem Leodii sub Conrado & Eugenio, hoc Pontifice, illo imperatore .., respondet, hoc mihi, inquiens, probabile appareret, si non obstaret simultanea cum Gaufridi conversione Roberti Bruxellensis (immo Brugensis) memorata conversio, quam non potuisse contingere illo anno, compertum est. Quippe Robertus ante annos octo, Christi nimirum MCXXXVIII Dunensi monasterio præfectus, in quo omnes conveniunt, atque eo directus a sancto Patre .. nequaquam potuit non antea novitius esse, non professionem emisisse, ac monachum egisse per tempus aliquot. Quod de humeris fessis objicitur, ad probandam tunc Sancti senectutem, non urget, præcipue in homine, defectu virium fragili, gravitate morborum pene inutili, & de quo medici longe ante judicassent, vix posse conservari sine miraculo; quique adeo, secundum Manricum, potuerit ita loqui, etiamsi nondum esset senex. Quod autem asserebat idem auctor, Robertum Brugensem simul cum Gaufrido de Perona conversum fuisse, probarat cap. 2 num. 3 ex sepulcris Clarævallis, in quibus scriptum, ait, legimus. “Quod cum illustri viro Gaufrido de Perona thesaurario ecclesiæ sancti Quintini, in hac Clara valle habitum suscepit”. Non video equidem, nodum hunc chronologicum facile extricari posse, si superius a Manrico & a Mabillonio dicta conversio cadat in easdem personas, & in idem tempus; aliud est, si duplex fuerit, temporeque ac personis diversæ. Certe in textu, quem citabat Mabillonius, nullius conversi nomen exprimitur: sed tricarum plus quam satis.

[183] Historicus Cisterciensis ad annum 1131 cap. 3 agit de Innocentio PP., [Innocentius PP. visit Claravallenses; concilium Remense, cui interest S. Bernardus magna cum auctoritate:] qui Leodio redux primo Cluniacum, mox Claramvallem visitarit; de hospitio illic Pontifici exhibito (Rem describit Ernaldus lib. 2 Vitæ S. Bernardi cap. 1) de monachis ibidem a cacodæmone turbatis, sed a Bernardo pacatis, ex Ernaldo citato: item de concilio Remensi, ac ratione temporis (Vide a nobis præmissa § 16.) Quod autem Vir sanctus eidem concilio interfuerit, narrat Manricus cap. 4. Interim, ait ibi num. 3, Innocentius perlustrans Franciam, condictæ synodi diem præstolabatur; comitante Bernardo, an sine ipso, minus expressum. Certe quo tempore concilium agebatur, pondus cunctarum rerum penes ipsum fuit, teste Ernaldo lib. 2 Vitæ cap. 1, num. 87; qui ista memoriæ prodidit de Innocentio: Perlustrata igitur Francia, Remis convocavit concilium, in quo multis ad honorem Dei dispositis, regem Ludovicum, vivente patre (Ludovico Crasso) pro Philippo fratre coronavit in regem. In omnibus his dominus Papa Abbatem a se separari non patiebatur, sed cum Cardinalibus rebus publicis assidebat. Sed & privatim quotquot habebant negotia, Virum Dei secretius consulebant. Ipse vero audita referebat ad curiam, & oppressis patrocinia exhibebat. Itaque sanctus Doctor Remensi concilio non solum interfuit, sed egregiis etiam auctoritatis splendoribus inter Patres ibidem congregatos fulsit. Sed an ibidem duos sermones recitavit?

[184] Uterque habetur apud Mabillonium inter opera supposititia S. Bernardi volumine 2, col. 735 & sequentibus. Et primo quidem, qui inscribitur ad clerum in concilio Remensi congregatum, sequens inuritur censura: Non est Bernardi, cui superbum & insolens videretur, episcopos universosque Prælatos FRATRES appellare, [duos sermones, qui sub ejus nomine circumferuntur, ibidem non recitavit:] quanto minus DIABOLOS, uti hic fit num. 3. Cujuscumque sit, ex Bernardi centonibus totus constat, coram Papa, ejusque jussu habitus, ex num. 1. Secundo autem ad Pastores in synodo congregatos præmittuntur ista: Cujuscumque sit, nec inelegans est, nec lectu indignus. Manricus cap. 4, num. 7 ita de iis statuit: Crediderim orationes Bernardi in eo concilio, cum aliis ejus opusculis amissas, atque has, quæ circumferuntur sub ejus nomine, ab inferioris eloquentiæ auctore conditas, habitasque in concilio minus gravi.

[185] [recusat infulas Catalaunenses; duo patrat miracula.] Ad splendorem, qui hoc anno Abbati nostro æstimatissimo delatus est, addi potest primo electio ejus, ut cathedræ Catalaunensi episcopus præesset, ex Chronico Alberici monachi Trium fontium, quod vulgavit Leibnitius Accessionum historicarum tomo 2, ubi pag. 269 res hæc ita refertur ad annum 1131: Cum beatus Bernardus in episcopum Catalaunensem fuisset electus, recusavit, & per ipsum Gaufridus abbas sancti Medardi Suessionensis fit episcopus Catalaunensis. Addi potest secundo duplex miraculum, quorum altero mulierem diu claudam erexit & sanavit; altero reddidit saluti puerum sine intermissione plorantem. Primum perhibet Gaufridus monachus Claravallensis in Vita lib. 4, cap. 4, num. 232; secundum vero Guillelmus abbas in Vita lib. 1, cap. 6, num. 59. Utrumque accidit in monasterio Cariloci, vulgo Charlieu, in diœcesi Bisuntina, anno 1131 fundato; quod inter alias Manricus cap. 8 memorat Bernardi filias, de quibus ibidem meminit. De eo etiam Sammarthani in Gallia Christiana tomo 4, pag. 225. S. Bernardus nominat illud in epistola 197 ad Petrum Bisuntinum decanum, & in epistola 198 ad Innocentium Papam.

[Annotata]

* Gal. Cour du comte

* Gal. ruë des Agaches

§ XVIII. Plurimi a sancto Patre conversi; Januenses pacati; scripta deinde ad illos epistola; gratus eorum animus erga Sanctum; annus, quo Romam advenit; gesta pro re monastica, imperio ac sacerdotio.

Anno 1132 insigne sancti Patris vaticinium legitur in Annalibus Cisterciensibus cap. 1, [Inter alios plures conversos, mira est unius conversio:] num. 7 his verbis: Pater sanctus .. tirones, quos adduxerat ex Belgio, pluresque ad eum confluentes ex toto orbe (nam usque ad centum novitios exercuisse, idque non semel, antiquæ memoriæ produnt) verbis pariter & exemplis confirmabat. Ex quibus cum Godefridus de Perona “primo tempore tirocinii sui pro patre suo viro nobili & potenti, quem in seculo reliquerat, filiali pietate sollicitus Patrem sanctum pro ejus conversione rogare Dominum affectuosius exorabat; cui Vir Dei, Ne timeas, inquit, ego illum probatum monachum manibus meis in hac Clara-valle sepeliam.” Utrumque secutum est, prout narrat Gaufridus lib. 4 Vitæ cap. 2, cujus verba produxi, ubi etiam rei eventum refert. Quam impense ac feliciter Vir magnus steterit pro pontificatu Innocentii II in Gallia ac Italia propugnando, patet ex præmissis § 16. Verum dicamus hoc loco nonnulla magis singillatim de rebus præclare ab ipso gestis in Italia, eum cum laudato Innocentio illuc proficiscentem comitaturi.

[187] Ernaldus in Vita lib. 2 cap. 2 de Innocentii e Gallia discessu ita scribit: [Januenses compescit:] Longas in-Gallia facere moras dominus Papa non potuit, sed, sicut cum Lothario rege condixerat, Romam ei occurrit. Iter illud in Italiam accidit eodem anno 1132; quod pluribus describitur apud Pagium in Critica Baroniana ad dictum annum num. 1, & sequentibus; ubi etiam invenies, eos inter se egisse, antequam Romam pervenissent, habito in Longobardia colloquio. Manricus cap. 1, num. 8 ejusdem anni, Salutato, ait, Lothario post colloquia, Innocentius Bernardum Januam mittit, ipse Pisas progreditur, pacem si posset, inter utramque urbem reformaturus, quæ diu turbida, præter continuas cædes stragesque, non parum officiebat rebus Pontificis. Negotium porro gravissimi momenti e voto utriusque successit: cujus eventum ita commemorat idem Annalista cap. 6, num. 1: Longa dissidia turbabant utramque gentem, Januenses nimirum Pisanosque, & dum vel levium ab utrisque offensionum vindicta quæritur, majores obortæ, primo in querelas & jurgia, mox in odia, demum in publica bella transiere.. Et Januenses prosperiori tunc fortuna ac majori potentia, eoque tardiores ad pacem sperabantur. Cum, ecce, missus Bernardus ab Innocentio feroces animos in momento compescuit, in instanti sedavit, quæcumque jubeat prompte exequuturos. Nulla ibi cunctatio, nulla mora. Venit, vidit, vicit, & solo aspectu debellavit quæcumque voluit. Delatum Innocentio Papæ est, atque Pisanis pactis interventuris. Quo minus pax ibidem firmaretur, Januensibus Bernardo obtemperantibus, & submittentibus seipsos ejus arbitrio, alterius tantum partis absentia fuit. Hinc factum est, ut qui legatus pro negotio pacis venerat, vix de pace tractaret, impetrata pene ante, quam proposita. Sed breve tempus, quo illic moram fecit, prædicationi verbi potius dedit, eo ferventius animarum salutem euangelizans, quo avidius a cunctis audiebatur, quo fructuosius.

[188] Jam qua veneratione susceptus sit, quo in honore, [scripta deinde epistola memorem se eorum fore dicit:] cultum præ se ferente, vel vivus habitus, non aliunde convenientius hauriamus, quam ab ejusdem Sancti, post annum licet, ad eos scripta epistola gratulatoria quidem, & confirmatoria in incepto, sed & historica; quæ est inter Bernardinas ordine centesima vigesima nona. Inde autem excerpo sequentia, quibus confirmentur & jam mox dicta, & inferius dicenda: Quod adventus noster ad vos anno præterito non fuerit otiosus, Ecclesia paulo post in sua necessitate probavit, a qua missi & fueramus. Honorifice nos & suscepistis, & tenuistis exiguum quod apud vos fuimus.. Profecto ut non immemores, sic non ingrati sumus: vicem rependat, qui potest, & qui in causa fuit, Deus. Nos enim unde illum recompensemus venerationis cultum, sed obsequium, sed affectum, plenum amoris & gratiæ! Non quod nostro delectemur favore; sed vestræ devotioni collætamur. O mihi dies illos festivos, sed paucos! In æternum non obliviscar tui, plebs devota, honorabilis gens, civitas illustris. Vespere, & mane, & meridie, more utique Prophetæ, narrabam & annuntiabam, & erat tanta audiendi aviditas, quanta audientium caritas. Portabamus verbum pacis: cumque invenissemus filios pacis, requievit super eos pax nostra.. Mira celeritas, quia magna necessitas. Nec tarditatem passus sum, nec difficultatem, una pæne die & serens & metens, & reportans cum exultatione manipulos pacis. Hæc quippe messis, quam messui. Exulibus, captivis, compeditis & incarceratis evadendi atque repatriandi lætam reportavimus spem, metum hostibus, confusionem schismaticis, gloriam Ecclesiæ, orbi lætitiam &c.

[189] [quam vero fructuose id postea sint experti,] Id vero In æternum non obliviscar tui, experti revera sunt Genuenses anno MDCXXV Bernardo in auxilium vocato in bello contra Carolum Emmanuelem Sabaudiæ Ducem, ex notis brevioribus apud Mabillonium col. 139. Factum pluribus exponit Manricus cap. 6 supra designato, num. 6: Januenses, inquit, ea verba Patris sancti, In æternum non obliviscar tui, plebs fidelis, adeo sibi firmasse consueverunt, imo & experti sunt, ut etiam post quingentos fere annos, Christi nimirum millesimo sexcentesimo vigesimo quinto, vix septem elapsis ab eo, quo hæc scribimus, cum excellentissimum principem Carolum Emmanuelem Sabaudiæ Ducem .. ditionis suæ oppida vastare, & sibi imminere vix quinto ab urbe lapide conspicerent, omni humano auxilio desperato fidem sanctissimi Patris interpellaverint, concepto voto post alia in hunc tenorem: “Post hæc inter Divos Reipublicæ nostræ tutelares, divum Bernardum, qui dum in humanis agebat, nostri in æternum non [obliturum se] *, suis litteris spopondit, adscribere & connumerare promittimus, & vovemus diem ejus festum celebrare, & a populis nostris & a clero, accedente illustrissimi archiepiscopi, & reverendissimorum episcoporum consensu, celebrari curare: in hac ecclesia majori, vel in alia arbitrio nostro, capellam eidem dicatam construere: eadem die divi Bernardi quotannis in perpetuum solennem processionem fieri, & Sacrum solenne ad ejus altare, nobis pie assistentibus, celebrari facere: & demum manu Ducis inter dicti Sacri solennia singulis annis in perpetuum, & pro hoc anno duodecim puellis, ut vocant, dotes, scilicet libras centum unicuique earum persolvere. In cujus rei testimonium has ab infrascripto nostro secretario publice lectas recipi & subscribi, & signo nostro muniri jubemus, datas in ecclesia cathedrali, die Dominica vigesima quinta Aprilis anni millesimi sexcentesimi vigesimi quinti”.

[190] Hæc Januenses, instante ruina suæ Reipublicæ. At quam ex voto id votum eis successerit, [ostenditur e facto quod hic narratur:] non multo post eventus demonstravit. Nam Pater sanctus, dilato solum auxilio, quoadusque ipsius esse comprobaretur, in ipsa solennitatis suæ vigilia, Hispana classe auxiliari propitius adfuit, hostiles copias ocyus fugaturus. Nec quisquam in populosa urbe fuit, qui nou Bernardi cognoscere: tutelam, præsentem Sanctum, cui beneficium acceptum reddendum foret. Hæc obiter epistolæ occasione, suis temporibus latius commemoranda. Quin & addiderim hujus beneficii memoriam recentem adhuc, non tantum Genuæ, sed ubique etiam terrarum Januensibus festivam atque devotam. Certe in Hispania in curia regis Catholici ob negotia frequentes anniversariam Sancti festivitatem devoti celebrant simul, & liberales in ipso cœnobii sui templo per annos singulos. Cujus nos etiam oculares testes fuimus, dum pro alma Salmanticensi academia ad potentissimum Hispaniarum regem Legatum ageremus anno præterito. Sed de his satis.

[191] Nos iterum in viam chronologicam, unde cum Manrico tantisper digressi sumus, [plurimis aliis curis distentus Religiosos promovet,] reducamus gesta S. Bernardi. Ab eodem itaque historico ad annum 1132, cap. 7, num. 10 tractatur de Brunone ad cathedram Coloniensem designato, ac sanctum Patrem consulente, an acceptaret ejusdem regimen; & subditur Bernardi ad illum responsoria, quæ est ordine inter epistolas octava. Cap. 8, num. 8 datur Sancti epistola 96, quæ dirigitur ad Richardum Fontanensem (Diœcefis Eboracensis, vulgo Yorc in Anglia) abbatem, & socios ejus, qui de alio Ordine ad Cisterciensem transierant, in qua ab eo laudantur ob renovationem religiosæ disciplinæ. In capite allegato num. 9 sequitur epistola 95 ad Turstinum archiepiscopum Eboracensem, cujus caritatem & beneficentiam erga Religiosos laudat. Cap. 9 num. 3 occurrit Sancti responsoria epistola 94, ad abbatem cujusdam monasterii Eboracensis, unde exierat Prior cum aliquantis Fratribus. Ultimo denique loco ibidem num. 4 sequitur ejus ad Henricum regem Anglorum epistola, qua monachis a se missis ad construendum monasterium, regis favorem postulat. Epistolas porro sic inscriptas habet Mabillonii editio col. 98 & sequentibus. Quem vero in eisdem scopum sibi præfixerit Vir sanctus, tot quidem occupatus negotiis, sed indefessus pro bono Ecclesiæ; ut supra vidimus, ac Religiosæ suæ familiæ propagatione patronus, uti dicebamus modo, intelliges ex notis brevioribus apud Mabillonium in epistolam 94. Nam occasione inscriptionis ad abbatem cujusdam monasterii Eboracensis, quam paullo ante retulimus, abbatem illum, uti & monasterium nominat, & alia: Gaufridum scilicet, abbatem monasterii S. Mariæ in diœcesi Eboracensi Ordinis S. Benedicti, quo ex loco monachi duodecim cum Priore egressi, cum ad Cistercienses convolare eis non liceret, confugium fecerunt ad Turstinum archiepiscopum Eboracensem, quem ob præsidium eis impensum laudat Bernardus epistola sequente. Confer notas uberiores, & epistolam 313 ad eumdem Gaufridum. Et in epistolam 95 hæc observat: Quid Turstinus præstiterit in defensionem prædictorum monachorum, qui studio majoris perfectionis ad eum confugerant, docet ipsius epistola ex Monastico Anglicano referenda post Bernardinas.

[192] Annus Christi 1133, in quem incidit Innocentii PP. II ac Lotharii regis adventus ad urbem Romanam, [& causam Innocentii PP.] candido calculo notari dignissimus est propter varia facta, quæ sanctus Abbas noster per ejusdem decursum reliquit memoriæ posterorum consignanda. Ad hunc itaque annum cap. 1, num. 2 Manricus ita memorat: Cum ante Urbis ingressum starent omnes, nec Innocentio suppeterent subsidia, queis tantum posset eamdem intrandi negotium pertractari; ut nullis non periculis, nullis non necessitatibus unus Bernardus per omnia subveniret, talem ad regem Angliæ Henricum, quem ipse ad Innocentii partes traxerat, ab ipso Urbis ingressu scripsit epistolam, brevem quidem, sed vividam, sed acrem, atque eo efficaciorem, quo breviorem, Habetur ea inter alias Sancti epistolas ordine centesima trigesima octava, qua a dicto rege suppetias petit pro Innocentio Papa. Sic habet: Velle vos instruere, de his præsertim, quæ spectant ad honestatem, aut insipientis est, aut vos penitus ignorantis. Ea propter rem simpliciter intimare sufficit, & hoc paucis.In ingressu Urbis sumus, salus est in januis, justitia nobiscum est: sed Romanis militibus cibus iste non sapit. Itaque justitia placamus Deum, militia terremus hostes: solis necessariis necessaria non habemus. Quid opus sit facto, ut opus vestrum compleatur, quod de domini Papæ Innocentii magnifica & honorifica illa susceptione fecistis, vos melius nostis, agnoscendo scilicet Innocentium in conventu Carnotensi, ex notis fusioribus ad istam epistolam, & ex Vita, lib. 2 cap. 1.

[193] [Quo anno] Cardinalis Baronius, uti observat Manricus num. 4, anno sequenti supponere videtur, Bernardum Patrem non adiisse hoc anno Romam cum Innocentio, imo neque in Italiam transmeasse, in quam triplicem tantum adventum ejus agnoscit; duplicem eo anno, nempe MCXXXIV; tertium post duos. Atque en ejus verba ad annum 1134, num. 14: Porro ter contigit eumdem sanctum Bernardum venire in Italiam ad Innocentium Papam, primo hoc anno, cum Pisas ad concilium venit; secundo, paulo post eodem anno, ut testatur ejus Vitæ auctor his verbis: “Cum secundo per Mediolanum eodem anno Pater sanctus transiret” &c. Tertius vero fuit adventus, quando Lotharius imperator se contulit in Italiam cum exercitu, & finis est impositus schismati obitu Petri Leonis. Verba auctoris Vitæ, quæ designabat Baronius, exstant apud nos lib. 2 cap. 3, num. 108. Eminentissimus autem Annalium ecclesiasticorum conditor ita refutatur a Manrico num. 5: Cæterum quidquid sit de illis adventibus, de quibus nos, ait, agemus suis temporibus; hoc etiam anno venisse cum Innocentio, nuper adducta epistola testatur, locuples testis: In ingressu, inquit, Urbis sumus. Quin & legatio per ipsum ad Januenses, de qua superius, manifestat id ipsum, atque item altera ad Conradum Sueviæ Ducem, quam mox adducam. Adde, quod ex Exordio Cisterciensi compertum est, per tres annos exullas