Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August IV           Band August IV           Anhang August IV

21. August


DIES VIGESIMA PRIMA AUGUSTI.

SANCTI, QUI XII KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Euprepus vel Euprepius ep. Veronæ in Italia.
S. Paternus M. Fundis in Latio.
S. Cyriaca vidua & mart. Romæ.
S. Anastasius vel Attalus M. Salone in Dalmatia.
S. Natalis conf. presb. Casali in Liguria
S. Donatus M. Foro-Julii in Italia.
S. Romulus M. Foro-Julii in Italia.
S. Sylvanus M. Foro-Julii in Italia.
S. Venustus M. Foro-Julii in Italia.
S. Hermogenes M. Foro-Julii in Italia.
S. Luxorius M. in Sardinia.
S. Cisellus M. in Sardinia.
S. Camerinus M. in Sardinia.
S. Bassa M. in Halone insula
S. Theognis vel Theogonius M. Larissæ vel Edessæ in Græcia.
S. Agapius M. Larissæ vel Edessæ in Græcia.
S. Pistus vel Fidelis M. Larissæ vel Edessæ in Græcia.
SS. Quadrati episcopi.
S. Pristus Martyr Alexandrinus.
S. Sevus Martyr Alexandrinus.
S. Quadratus ep. Martyr Alexandrinus.
S. Sundophagus Martyr Alexandrinus.
S. Astusus Martyr Alexandrinus.
S. Diomedes Martyr Alexandrinus.
S. Zoticus Martyr Alexandrinus.
S. Zatamgelus Martyr Alexandrinus.
S. Moyseus Martyr Alexandrinus.
S. Julius M. in Hispania.
S. Julianus M. in Hispania.
S. Vincentius M. in Hispania.
S. Augurius M. in Hispania.
S. Eulodius M. in Hispania.
S. Hippolytus M. Romanus.
S. Traianus M. Romanus.
S. Quadratus M. Romanus.
S. Primus M. Romanus.
S. Bonosus M. Antiochiæ in Syria.
S. Maximilianus vel Maximianus M. Antiochiæ in Syria.
S. Privatus episc. & mart. in Occitania Galliæ provincia.
S. Julianus episc. Benearnensis in Gallia.
S. Leontius episc. Burdegalensis in Gallia Aquitanica.
S. Avitus episc. Claromonte in Arvernia.
S. Theocleta Thaumaturga.
B. Balduinus abbas Ordinis Cisterciensis, Reate in Italia.
S. Bernardus de Alzira martyr, Ordinis Cisterciensis.
B. Bernardus Ptolomæus, fundator congregationis S. Mariæ Montis Oliveti.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

In Italia, depositio B. Michaëlis Florentini, congregationis.. Camaldulensium monachi, occurrit hodie in Menologio Bucelini, ubi etiam hic laudatur. Castellanus in Additionibus ad suum Martyrologium universale pag. 941 eum ponit cum titulo venerabilis, die XXIII Januarii: apud nos vero ad diem XXI ejusdem mensis ex aliis quidem hagiologis signatur; sed, quia de publico ejus cultu non satis constabat, inter Prætermissos tantum ponitur; uti videre licet in Prætermissis ad dictum diem XXI Januarii.
Duorum fratrum ac martyrum, qui Arwaldi sunt vocati, ac regio sanguine orti, passio in Vecta insula (vulgo Wight.) Annuntiatio hæc extracta est ex secunda editione Martyrologii Anglicani Wilsoni. Quæ autem huc spectant, cum exposita jam pridem fuerint in Prætermissis ad diem XXVIII Januarii; item ad diem XX Februarii, occasione Cymberti abbatis; adeat lector XXVIII Januarii, & XX Febr.
In Alexandria Conchæ martyris annuntiatio ponitur hac die in nostro Florario Ms.; qua etiam notatur ex Greveno inter auctaria ad Usuardum a nobis editum; sed paulo aliter: In Alexandria, Contæ nobilis. Vide quæ jam pridem a nobis dicta sunt de S. Cointa seu Quinta ad diem VIII Februarii.
S. Renoberti translatio Varziacum (a Varzy) habetur in Catalogo Ms. Sanctorum urbis Autissiodorensis, quem asservamus sub involucro SS. 19. De S. Renoberto episcopo Bajocensi in Gallia, mentio fit in Prætermissis ad diem XXIII Aprilis, ubi remissus est ad diem XVI Maii. Castellanus in Additionibus ad eumdem diem XVI Maii pag. 957 ponit collegiatam S. Eugeniæ Varziacensis in provincia Nivernensi ecclesiam, in qua videri asserit ejus sepulcrum cum hac inscriptione: Hic jacet Regnobertus præsul, Bajocensis episcopus; & ubi S. Renobertum appellari ipsum observat, sicut etiam Autissiodori, sub ejus nomine ecclesiam parœcialem ibidem esse addens, ac festum ejus celebrari die XXI Augusti, qua una e translationibus illius accidit. Plura de hoc præsule jam pridem dicta sunt in Opere nostro ad diem XVI Maii.
In Macedonia sancti Quadrati, qui Publio Athenarum episcopo successit, imperante Hadriano, annuntiatio habetur apud Maurolycum hac die. Ad XXVI Maii ponit istam: Apud Athenas B. Quadrati episcopi, qui Publio successit, & pro defensione fidei librum.. Hadriano tradidit. Sunt, qui hunc ab illo distinguunt; sed adjuncta utrobique tam similia non credimus convenire personis numero inter se diversis. Consule, quæ jam pridem a nobis dicta sunt die, quam modo memorabam, XXVI Maii.
S. Richardus episcopus Andriensis in Apulia, occurrit apud Ferrarium in utroque Catalogo, & in Martyrologio Anglicano typis edito. Actum de illo est tomo II Junii ad diem IX istius mensis. Adeat itaque lector eumdem diem IX Junii.
Certamen S. Argenteæ & filiorum ejus notatur in Martyrologio Arabico-Ægyptio. Apud nos ad diem XIII Junii, tomo 2 istius mensis, pag. 679 actum est de Martyribus, qui ibidem dicuntur in Ægypto passi; & inter illos de Argenide, quam magis suspicarer, eamdem forte esse cum superiore, mutato licet aliquantulum nomine, si ei filios in martyrio ibidem adjunctos viderem, sicut supra fit. Vide interim, quæ dicta sunt ad diem, quem memorabam, XIII Junii.
S. Palladius episcopus Ebredunensis est apud Ferrarium: de quo etiam Tamayus. Vide apud nos diem XXI Junii.
S. Euprepia, ancilla & martyr annuntiatur Augustæ Vindelicorum hac die a Castellano. Ibidem loci in suo textu Gallico Martyrologii Romani ad diem XII Augusti retulerat Euprepiam martyrem, & unam ex ancillis S. Hilariæ, matris B. Afræ martyris. Locus, nomen, officium ancillæ, & titulus martyris cum utrobique conveniant, omnino mihi persuadeo, unam eamdemque Sanctam annuntiari; præsertim quia idem martyrologus in suo indice nominum Sanctorum, unicam dumtaxat assignat die XII Augusti: de qua egimus cum Martyrologio Romano ad eumdem diem XII Augusti.
Beneventi, SS. Leontii, Valentii, atque Ypolyti, commemoratio notatur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. In nostra collectione Sanctorum, quam Bollandus sua manu scriptam nobis reliquit, dicuntur episcopi. Catalogus istorum episcoporum apud Ughellum adeo mutilus est, ut a primo procedat ad decimum tertium; ita ut nihil ex eo lucis invenerim. Nec plus reperire mihi licuit apud Viperam in episcopis Beneventanis, & in ejus Catalogo Sanctorum, quos ista ecclesia colit. Apud Florentinium annuntiatur: In Lucania provincia natalis sanctorum Valentini, Leonti; additque in notis: Quæ de Lucanis Martyribus adnotare potuimus, jam præterita die dicta sunt; qua etiam nos de illis egimus; ut compertum non habeam, an & qualis facta hic sit confusio. Videri interim possunt, quæ de Lucanis forte Martyribus dicta sunt hesterno die XX Augusti.
S. Mochteus abbas in Hibernia invenitur apud Witfordum. Acta ejus illustravimus in tomo III hujus mensis XIX Augusti.
S. Lucius M. ponitur in Synaxario, quod e Menologio, jussu Basilii imperatoris collectum notatur; sed vide, quæ de eo diximus XX Aug.
Romæ, S. Attali militis & martyris meminit Ferrarius in suo Catalogo generali; Castellanus autem hæc habet: Palestrinæ, S. Attalus martyr. Plura, quæ addamus, in promptu non sunt, præter ea, quæ hoc die dicentur de S. Anastasio vel Attalo martyre. Eo itaque lectorem mittimus.
Cordubæ in Hispania S. Sampsonis abbatis. Annuntiatio est Ferrarii. De eo etiam agunt Tamayus, ac monastici, Wion, Dorganius, & Menardus; & hic ultimus eum refert cum titulo episcopi; quo fundamento? In notula vero marginali, an, inquit, Sanctus sit habendus, non satis liquet. Scribit de illo Ambrosius de Morales in suo Chronico lib. 14, cap. 3, & lib. 15, cap. 21; item in scholiis ad librum primum Memorialis Sanctorum divi Eulogii pag. 255. Sed hactenus publica hujus abbatis veneratio neutiquam nobis suadetur: cui etiam nullo modo favet epitaphium, quod idem auctor recitat ex Cypriano archipresbytero, ubi inter Viri elogium sunt ista:
Flecte Deum precibus, lector, nunc flecte, peroro,
Æthera uti culpis valeat conscendere tersis.
Hæc non cohærere cum cultu publico tunc temporis, quis non videat?
S. Artosus & socii ejus martyres ponuntur a Castellano; qui aliunde nobis ignoti sunt: nisi forte spectent ad Alexandrinos, de quibus agetur hac die.
Flori abbatis, discipuli sancti Mauri abbatis, commemoratio habetur inter Auctaria ad textum Usuardi nostri impressi & illustrati, hac die cum titulo beati; qua etiam refertur a Ferrario in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, & eodem titulo honoratur. Actum est de Floro apud nos tomo 1 Januarii in Vita S. Mauri abbatis; ubi cap. 9, pag. 1049 dicitur Cum .. sanctissime .. in omni vixisset religione, duodecimo Kalendarum Septembrium feliciter migrans ad Dominum, diem clausisse extremum: & observatur in notula, eo die in multis Martyrologiis ejus inscriptum esse nomen. Mabillonius in Annalibus Benedictinis tomo 1, ad annum Christi 547 refert, eum piissime vixisse, & dicto die obiisse; & in Actis Sanctorum istius Ordinis tomo 1, pag. 295 observat ex Bollando id quod jam indicabam. Cum tamen nec ibi, nec in Fastis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Florum Sanctis annumeratum inveniam, alioquin in hac materia satis liberalium; suspicor, ipsi deesse publicum ac legitimum cultum; de quo si interea sufficienter nobis constiterit, locus ipsi dabitur inter Sanctos in supplemento Operis nostri.
Verdæ S. Sevilonis episcopi commemoratio habetur in Ferrario ex Kal., sicut asserit in notis, & Brev. Scotico: in quo unus ex iis, qui sub Karolo Magno Saxones convertit, narratur. Eum quoque memorat Demsterus. Plura de eo quæsita, sed reperta non sunt hactenus.
Vliæ in Bætica Hispaniæ S. Quadrati, ipsius urbis episcopi, memoriam ex pseudo-Dextro consignat Tamayus, eumdem hunc esse volens, qui hodie sine titulo loci episcopatus annuntiatur in Martyrologio Romano; sed perperam. Varii Quadrati episcopi dantur hac die; quibus antequam synonymus adjungatur in Hispania, necesse est hoc probari testimoniis melioribus quam pseudo-Dextri, ac Bivarii ad eumdem notis apud Tamayum: de quorum ineptiis nihil hic dicam, cum toties in Opere nostro eorumdem nugæ jam refutatæ sint. Adeat interea lector quæ hodierna die de sanctis Quadratis episcopis dicentur.
Servatus aliquis est in nostra collectione Sanctorum, quam noster Bollandus sua manu scriptam reliquit ex variis Kalendariis seu Fastis sacris. Plura de eo in promptu non habemus.
SS. Timotheus ep. Alexandrinus, & Proterius presbyter MM. indicantur apud Witfordum. De Timotheo consule Prætermissos ad diem VII Februarii, & Historiam Patriarcharum Alexandrinorum chronologicam, quæ habetur ante tomum V Sanctorum Junii nostri, ubi pag. * 51 datur elogium ejus; e quo nondum hactenus videtur sufficiens nobis præberi fundamentum, ut eum annumeremus Sanctis, qui titulus ibidem a pag. 50 * ipsi apud nos etiam tributus non fuit; nec apud Renaudotium in Historia patriarchar. Alexandr. a pag. 120 de eo agentem. Certiora itaque antiqui ejus cultus desideramus documenta. S. Proterius martyr & patriarcha Alexandrinus habetur tomo III Februarii, die XXVIII ejusdem mensis, a pag. 729; qui primo ecclesiæ Alexandrinæ presbyter, dein archipresbyter, postea episcopus seu patriarcha fuit, sicut ibidem dictum.
Natalis sanctorum Valentii & Leoncii in sancta Sophia, notatur inter Auctaria Usuardi a nobis illustrati. De Martyribus synonymis mentio fit inter hodiernos Prætermissos. Hi autem quales sint; compertum non habemus.
Heyndenricus abbas beatæ Mariæ de Zedelitz in Germania, exstat apud Henriquezium hac die; sed proxime sequenti apud Chalemotum, utrobique honoratus beati titulo. Henricum vocat Manricus in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1133, cap. 8, num. 1: ubi dum nomini ejus addit vocem quidam, satis indicat, illum sibi non satis cognitum fuisse. Nec vero nobis cognitus est publicus ejusdem abbatis cultus, atque adeo hic ipsi locum damus.
S. Mazota virgo in Scotia ponitur a Castellano; de qua Demsterus meminit die XXII & XXIII Decembris. Vide quæ hac die inter Prætermissos dicimus de Fincana.
Octogesæ in Hispania S. Vildefridi ipsius urbis presbyteri, qui gloria confessoris admirabilis, & miraculorum munificentia celebris, in Domino quievit; ex Tamayo, qui indicat in notis, memoriam ejus signari hac die, quia Luitprandus .. illam conjungit cum SS. Martyribus Juvenali, Bonoso, & Maximiano. Addit ista: Prorsus ejus res gestas obliteravit temporum colluvies, quæ nec diem, nec annum obitus S. Præsulis nobis patefecit. Affirmat denique, eum floruisse ante tempora Constantini. Ut hunc presbyterum, cujus res gestæ, vel ipsomet Tamayo fatente, in tanta sunt obscuritate; inter alios hujus diei Sanctos recenseremus, melioris notæ testimonio opus erat, quam pseudo-Luitprandi, vel aliorum hujusmodi fabulatorum. Consule, quæ hac die dicentur in SS. Bonosi & Maximiliani, vel Maximiani MM. Commentario prævio § 2.
Bassus monachus in Clara-valle notatur in Kalendario Cisterciensi, quod anno 1617 Divione excusum est. Non invenio illum hac die in Menologio apud Henriquez: qua Chalemotus eum annuntiat cum titulo beati, & laudat, dicens inter alia, fuisse cum de primis S. Bernardi discipulis, qui Clarævallensem eremum coluerunt, piisque operibus illustrarunt. Sed mirum est, nihil a me inventum de eo fuisse in Annalibus Cisterciensibus. Manrici; ut omnino censeam, sufficere solam, quam de illo hic facimus, memoriam.
Gitmara de Rosario, in monasterio Averiensi Lusitaniæ, exstat in Viridario Germanico P. Friderici Steil.
Philippus eremita notus est in Martyrologio Siculo Octavii Caietani nostri, sed apposito asterisco, ut secernatur a Sanctis, qui publicis honoribus coluntur.
Vincentius Vernedus cum titulo venerabilis exstat apud Marchesium in sacro Diario Dominicano, ubi etiam datur ejus Vita.
Helinus Floreffiensis primum abbas septimus, deinde abbas S. Abacuc Jerosolymitanæ diœcesis legitur in Bibliotheca Ordinis Præmonstratensis apud Joannem le Paige, partis primæ libro primo, cap. 18, pag. 348, & quidem cum beati titulo; sine quo refertur in Floribus ecclesiæ Leodiensis apud nostrum Fisenum hoc die pag. 382, quem signat in elogio Viri, quod pag. 383 subdit e Bibliotheca Cisterciensi.
Valentinæ, depositio beati Gilberti, secundi sancti Joannis conventus abbatis. Ita Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani. Elogium ejus, quod subditur, in fine refert, animam Deo cum sanctitatis opinione eum reddiddisse, recitatque versum, qui ad ipsius sepulcrum fuerit appositus, & in quo sanctus vocatur. Si constaret, eum cultu publico & Sanctis debito honoratum fuisse, inter hujus diei Cælites locum illi daremus.
Julianus episcopus annuntiatur in Vasconia apud Saussayum in Supplemento, & titulo Sancti donatur: quem, ait, nonnulli censent eum esse, qui primus præfuit hierarcha ecclesiæ Lescarensi in Bearnia provincia. Si hic sit, paucula, quæ de eo reperta sunt, invenies inter alios hujus diei Sanctos; sin vero diversus; majorem de eo notitiam suggeri desideramus.
Depositio beatissimæ matris nostræ Humbelinæ, beati Bernardi sororis, quæ ab ipso mirabiliter conversa, sæculi deliciis contemptis, rigidissimam vitam instituit .. nec non post multa pietatis opera, miris præcedentibus signis .. ad æternam patriam transivit. Annuntiatio est Chrysostomi Henriquez in Monologio Cisterciensi hac die; qua etiam Saussayus ac Menardus eam referunt, & quidem cum titulo Sanctæ. At Chalemoto in sua Serie Sanctorum & Beatorum &c. Ordinis Cisterciensis, die proxime sequente sufficit titulus Beatæ. Inter alias vero illius laudes, Ejus festum, inquit, celebratur per omnia congregationis Hispaniæ cœnobia tamquam patronæ sanctimonialium Ordinis Cisterciensis &c.; sed memoria, ut suspicamur, privata, vel saltem non satis accommodata ad cultum publicum ei concedendum, atque adeo ad eam collocandam in Opere nostro inter Cælites, qui talem cultum habere probantur. Et confirmamur in suspicione nostra ex eo, quod Manricus, Annalium Cisterciensium diligens ac fidelis collector, & Hispanus quidem, ad annum Christi 1141, cap. 4, ubi scribit de piissimo ejus obitu, ac mirabilibus, quæ ista occasione acciderunt, ac ibidem videri possunt, tametsi Sanctæ prærogativa eam dignetur, in fine tamen dicti capitis nulla alia proferat in rem præsentem, publicam, inquam, venerationem, monumenta, quam Martyrologium Menologiumque, quæ eam Sanctis annumerant, Cisterciense & monasticum, utrumque vigesima prima die mensis Augusti. Additur Miræus item in suo Kalendario die sequenti. In Vita ejus, quæ anno 1633 Lovanii edita est Gallice, auctore R. P. D. Bonaventura Waustru Ordinis Cisterciensis, cap. 8, quo agitur de obitu ipsius, nullum etiam publici cultus vestigium expressum invenimus. Ut itaque in hac re procedamus debita cum cautela, rogatos volumus eruditos Cistercienses, ut, si fortasse inciderint in alia documenta, quæ publicum Humbelinæ cultum certius nobis comprobent; ea subministrare nobis non graventur, honoratiorem piissimæ mulieri daturis locum in hoc Opere nostro, vel in ejusdem supplemento, si petitioni nostræ faciant satis.
Guillelmus Reriachus, Vauri in Aquitania, Stephanus Regnacus, ibidem, Jacobus Lambertus, ibidem, Conradus Probus episcopus, Tulli Leucorum, Simon confessor, Messanæ in Sicilia, Petrus a Colle conf. Tertiarius, in Hetruria, Anonyma virgo, Casseliæ in territorio Hispalensi cum titulo beatorum martyrum referuntur tres primi ab Arturo in Martyrologio Frāciscano: quibus adduntur alii, beatorum titulo donati.
Hæc etiam notatur in Gynæceo, & in Menologio Hueberi; sed ab hoc sine titulo beatæ. Ex eo addimus sequentes: sunt autem isti:
Julianus Guliacco, Rossi in Languedocia ab hæreticis occisus.
Anonymus, Erfurthi in Thuringia.
Simon Aimonis, Messanæ in Sicilia.
Anastasius, prope Alconellium opp. in finibus Castellæ.
Bonaventura de Monte regali, Spoleti in Umbria.
Thomas Calaritanus, in Sicilia.
Johanna de Jesu Maria, Burgi in veteri Castella.
Romæ, S. Antonii martyris &c., annuntiatio est in Auctariis ad nostrum Usuardum. Vide XXII Augusti.
S. Veredemi confessoris in pago Uzetico mentionem facit Saussayus in Supplemento: sed die XX hujus inter Prætermissos etiam occurrit Sanctus iste, ubi remissus est ad diem XXIII Augusti.
S. Sidonii Apollinaris episcopi meminerunt hac die Ferrarius, Castellanus, & Martyrologium Parisiense anno 1727 vulgatum. De eo agemus cum Martyrologio Romano XXIII Augusti.
S. Aredii mentio fit in Gallia Christiana apud Sammarthanos tom. 4 in Attano monasterio pag. 99, cujus fuisse dicitur fundator ac primus abbas. Sed Molanus in additionibus, Galesinius, Ferrarius, Wion, Dorganius, Menardus, & Bucelinus agunt de illo ad diem, quo nos quoque eum differimus, XXV Augusti.
Florentiæ, beatæ Villanæ Nazarenæ, tertii Ordinis Dominicani annuntiatio signatur ab Arturo in Gynæceo hac die, qua etiam ponitur a Marchesio in Diario Dominicano, ubi Arturum citat; ad cujus annuntiationem Janningus noster hanc sua manu adscripsit observationem: Villanam hoc die XXI posuerit fortasse Arturus e suo cerebro: potest tamen tunc obiisse, utpote non diu post festum S. Laurentii mortua, uti innuit Vita. At festum ejus colitur ultima Dominica Januarii; atque ideo posset ad ultimum diem istius mensis referri. Referri quoque posset ad XXVI Augusti, qua corpus translatum fuit anno MDLXIX. De illa itaque nos agemus ad dictum modo diem XXVI Augusti.
S. Adelindis abbatissa in Germania signatur hoc die (non hesterno, quo posita est in Prætermissis per errorem) apud Castellanum in Martyrologio universali. Quæ de illa dare poterimus, dilata sunt heri ad diem XXVIII Aug.
SS. confessorum Aristidis & Optati annuntiatio signatur in nostro Florario Ms. Eorum nomina invenio in Martyrologio Romano ad diem, quo de illis plura dici poterunt, XXXI Augusti.
Commemoratio martyrum Sergii & Bacchi; Abraham, Isaac & Jacob signatur in quodam Kalendario, quod simul ligatum est cum collectaneis nostris ex Fastis Sanctorum Græcis. De primis duobus agetur cum Martyrologio Romano ad diem VII Octobris; de Abraham patriarcha, ad diem IX ejusdem mensis; de duobus aliis vide Prætermissos ad diem V Februarii. Tribus itaque jam dictis Sanctis locus dabitur apud nos cum Martyrologio Romano VII & IX Octobris.
Fincana virgo annuntiatur a Camerario. Fintana vocatur apud nos in Prætermissis ad diem XXVII Maii: sed Ferrarius in Catalogo generali, & Arturus in Gynæceo referunt eam die XIII Octobris una cum Otha, illius, uti ex eodem Arturo habemus, sorore. Dispici poterit, quænam de iis sint dicenda, ad dictum diem XIII Octobris.
Spiræ in Germania Reginbaldi episcopi cum titulo Sancti, & insigni cum elogio exstat in Menologio Bucelini; apud Menardum vero annuntiatur cum eodem titulo ad diem XIII Octobris; quo etiam refertur a Castellano, & vocatur Reginobaldus; sed tantum cum titulo venerabilis. Isto itaque die inquiri poterit, an publicum cultum habeat, videlicet XIII Octobris.
Natalis B. Apostoli Thaddæi, qui & Lebæus dictus est, annuntiatur in Menologio Græcorum, quod Cardinalis Sirletus Latine reddidit, & Canisius vulgavit. Consentiunt Menæa magna excusa: Memoria S. Apostoli Thaddæi, qui & Lebbæus. Typicum vero, quod vocatur sancti Sabbæ, dicit: Sancti Apostoli Thaddæi, isto alio cognomento omisso; sicut etiam fit in Calendario Græcorum, quod Genebrardus edidit. Omnino autem ab istis differt Menologium Sparwenfeldianum in sua annuntiatione, quam his verbis exprimit: S. Ap. Thaddæi Letviensis, filii Josephi, genere Cyrenii, in urbe Berito in Phœnicia ab infidelibus suspensi & sagittis perfossi. Raderus noster in observationibus Mss., quas habemus, as Menæa magna Græca, hac die XXI Augusti in rem nostram notat, tria nomina fuisse isti Apostolo: Nam apud Lucam, inquit, 6, & Act. 1, Judas Jacobi vocatur; apud Matth. cap. 10. Λεββαῖος ἐπικληθεὶς Θαδδαῖος, Lebbæus, COGNOMENTO Thaddæus. Disputat Baronius de duobus Thaddæis ad XXVIII Octobris; quo die apud Latinos colitur Thaddæus cum Simone; sed vere tradit, non nisi unum esse Thaddæum, unumque ab Ecclesia coli, hunc ipsum, nostrum, inquam, Græcis XXI Augusti celebrari solitum. Hæc Raderus. Sed Baronius non omnino affirmate illud tradit; sed quando allegat S. Hieronymum, & cæteros Latinorum, utitur verbo videri. Apud nos ad diem XIX Junii, tomo III ejusdem mensis, a pag. 802 edita est de S. Juda Apostolo ex LXXII discipulis, martyre Araræ in Armenia, dissertatio conjecturalis, dijudicandum proponens ejus a Juda Thaddæi differentiam, cultumque & genus, & locum mortis diversum. Vides hic, lector, locum aperiri ulteriori indagationi circa unum vel plures Thaddæos: huic autem controversiæ pluribus discutiendæ jam non est locus; sed eam remittimus ad diem modo designatum XXVIII Octobris.
Georgii sancti Aniciensis ac Velaunensis episcopi conf. mentio fit in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Saussayus eum refert die IX Novembris; sed Castellanus, ac Martyrologium Parisiense anno 1727 editum, die proxime sequenti, ad quem nos etiam illum differimus, X Novembris.
S. Alberici episcopi Ultrajecteni & conf. memoria occurrit apud hagiologos monasticos Benedictinos, videlicet Wionem, Dorganium, ac Menardum; quibus adde Ferrarium. Ms. Florarium nostrum cum titulo venerabilis illum memorat. Verum a Saussayo in Supplemento, & a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, refertur ad diem, quo nos etiam illum differimus, XIV Novembris, quo in Batavia sacra parte 1, pag. 96 asseritur coli; obiisse autem hac die XXI Augusti. De illo itaque agetur die XIV Novembris.
Consecratio altaris beati Andreæ Apostoli habetur inter Auctaria ad Usuardum a nobis editum. Colitur iste Sanctus XXX Novembr.
S. Birini episcopi Dorcestriæ translatio legitur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Habetur hic Sanctus in Martyrologio Romano III Decembr.

DE SANCTO EUPREPO VEL EUPREPIO EPISCOPO,
VERONÆ IN ITALIA,

Seculo I AUT II.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
Sancti hujus memoria in Martyrologiis, cultus, reliquiæ, ætas, & Acta.

Euprepus vel Euprepius ep. Veronæ in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

Memoria hujus sancti Præsulis, qui ab aliquibus Euprepus, ab aliis Euprepius nominatur, [Ex Martyrologiis,] apud recentiores Martyrologos occurrit, inter quos Galesinius die XXI Augusti sic habet: Veronæ, sancti Euprepii episcopi. Is primus est, qui episcopali munere ecclesiam Veronensem gessit, sancteque instituit ad Christi pietatem. Huic annuntiationi Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum ad eamdem diem ex traditione Veronensium ætatem S. Euprepii præterpropter addidit hoc modo: Veronæ sancti Euprepii episcopi & confessoris, quem ferunt sancti Petri Apostoli discipulum, ibidem primum episcopum, eamdem ecclesiam sancte instituisse ad Christi fidem & pietatem. Castellano aliisque omissis, hic adjungo breviorem hodierni Martyrologii Romani annuntiationem, quæ sic sonat: Veronæ sancti Euprepii episcopi & confessoris. Eminentissimus Baronius ibidem in Notis indicat, sese hanc publicæ venerationis notitiam hausisse ex monumentis Veronensibus, quæ ad confirmandum immemorabilem hujus Sancti cultum jam consulemus.

[2] Illustrissimus Augustinus Valerius episcopus Veronensis in Antiquis ecclesiæ suæ monumentis, [honore sacris reliquiis exhibito,] quæ Venetiis anno 1576 edita sunt, fol. 1 & sequentibus ex veteri Martyrologio scriptoribusque seculi decimi quinti probat, ab immemorabili tempore triginta sex primos urbis Veronensis episcopos publico cultu honoratos fuisse. Deinde ex quodam Ms. Chronico & litteris Hieronymi Segalæ, mense Martio anni 1492 ad Joannem Bevilaquam Comitem datis, de inventione S. Euprepii & aliquot ejus successorum, refert sequentia: Anno Domini MCDXCII mense Martii in crypta seu confessione ipsius ecclesiæ sub altari majori, sex sive septem pedibus in terra defossa, inventa sunt cum multis Sanctorum reliquiis corpora quatuor sanctorum episcoporum Veronæ, Euprepii primi episcopi, a sancto Petro creati, sancti Agapii, sancti Cricini sive Crichini & sancti Proculi; super cujus corpore erat lapis ophites, hoc est serpentinus, ducatis trecentis tunc æstimatus; subter quo lapide erat effigies S. Proculi in alio lapide marmoreo (mirabile visu) nulla arte incisa seu depicta: & in feriam quintam sequentem hac de causa decretæ fuerunt publicæ supplicationes ac universo clero indictæ.

[3] Laudatus Augustinus Valerius fol. 3 verso post relatam inscriptionem anni 1502 (hæc eadem lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 3 etiam ab Onuphrio Panvinio refertur) de ætate & cultu S. Euprepii sic disserit: [& concessis indulgentiis] Hæc sunt corpora Sanctorum sepulta in ecclesia S. Proculi; & primo in altari inferiori ejusdem jacet corpus S. Proculi episcopi Veronensis, & fuit quartus episcopus Veronensis; & corpora sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, Cerboni, Valentii, Luperii, Probi episcoporum Veronensium, & brachium sancti Martini episcopi & confessoris. In alio altari ad dextrum latus præfati altaris jacet corpus S. Agabii episcopi, & fuit tertius episcopus Veronensis. In alio altari ad sinistrum latus præfati altaris jacent corpora sanctorum Euprepii & Cricini; qui quidem Euprepius fuit primus episcopus Veronensis, missus & consecratus a beato Petro Apostolo, & similiter Cricinus secundus episcopus Veronensis. Item die XXII Martii MCDXCIX concessum fuit indultum per R. D. Baptistam Cardinalem sanctæ Mariæ in Porticu, omnibus & singulis Christi fidelibus, qui dictam ecclesiam sancti Proculi Veronæ in singulis annuntiationibus gloriosæ Virginis Mariæ, & S. Proculi, & S. Euprepii, S. Cricini, S. Agabii, & SS. Cosmæ & Damiani visitaverint, centum dierum indulgentiarum, ut in bulla authentica in sacristia societatis S. Mariæ, S. Sebastiani, & S. Rochi.

[4] [probatur legitimus cultus hujus Sancti,] Denique illustrissimus ille scriptor de sacris S. Euprepii reliquiis fol. 6 hæc habet: Corpus venerandum beati patris Euprepii, sepultum extra muros Veronensis civitatis, in ecclesia beati Proculi episcopi Veronensis in arca sita in crypta ejusdem ecclesiæ a latere meridiano post altare ipsius requiescit. His duas inscriptiones ibidem ita subjungit: In crypta seu confessione ecclesiæ sancti Proculi in altari SS. Euprepii & Crichini: Euprepio VERONÆ A Christi ANNO LXXII PRÆSULI PRIMO ET CRICINO LABORUM SOCIO ET COMITI LOCUS RESTITUTUS. In dicta crypta in marmore strato pavimenti apud columnam ad meridiem: Hic REQUIESCUNT IN PACE CORPORA SANCTORUM Euprepii ET Cricini EPISCOPI. Etiam ibi de aliis S. Euprepii reliquiis, & quadam ejusdem Præsulis effigie sic meminit: In ecclesia seu monasterio sancti Joannis inter reliquias, quæ ibi asservantur, sunt etiam reliquiæ sancti Euprepii episcopi Veronensis. In palla capellæ S. Mariæ Virginis in ecclesia cathedrali est effigies sancti Euprepii cum pastorali & ecclesia in manu, ut ostendatur fundator ecclesiæ Veronensis. Quamvis hæc epitaphia aliaque monumenta judicio nobilissimi Scipionis Maffei non videantur admodum antiqua, tamen ad demonstrandum immemorabilem S. Euprepii cultum sufficiunt.

[5] Quod vero ad seriem primorum episcoporum Veronensium attinet, [qui in serie præsulum Veronensium,] ea apud diversos scriptores diversa est, ut Onuphrius Panvinius lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 3 testatur, & Ughellus in novissima editione Italiæ sacræ tomo 5 col. 678 clarius exponit his verbis: Cœpit igitur sedere Veronæ Euprepius anno Domini LXXII, ut innuit lapis superius allatus, Lini Pontificis anno tertio, Vespasiani primo. Quot annis sederit, incertum est; neque ulla habenda est fides Tinti chronologiæ aliorumque, qui de primis Veronæ præsulibus scripserunt, cum erroribus multis scateant, & pro libito post Euprepium & Cricinum ceteros enumerant episcopos, ut infra in Proculo, qui quartus episcopus ab iis recensetur, cum certum sit, post sanctum Zenonem, qui octavus dicitur, hanc sedem tenuisse. Quamvis Ughellus id certum putaverit, tamen hic a veritate aberravit, ut ex infra dicendis patebit.

[6] Deinde varias auctorum opiniones ibidem ita proponit: [quamvis hæc inter se discrepet,] Imo inconstans est illorum sententia; nam Joannes Diaconus, qui a Julio Cæsare ad Henricum septimum imperatorem scripsit historiam, recensens primos Veronensium præsules, primo loco Euprepium, II Dimidrianum, III Simplicium, IV Proculum, V Saturninum, VI Lucillum, VII Cricinum, VIII Zenonem statuit, a ceteris historicis Veronensium dissentiens, qui primum Euprepium, II Cricinum, III Agapium, IV Proculum, V Saturninum, VI Lucillum, VII Dimidianum, VIII Zenonem enumerant, alios præponunt, postponunt, omittunt. Neque annorum ratio eadem omnibus constat; plures, pauciores, his, illis contribuunt. Et sane magnam partem habeo suspectos manifeste errasse. Est mihi sane compertum, Panvinium valde mirari Joannem Diaconum, qui hanc seriem inverterit. Ceterum ego quoque nequeo non mirari Panvinium, qui plus quam Diacono, ceteris fidei præstet: nam æque in incerto laboramus, sive Diaconum sive ceteros sequamur, usque ad certiora monumenta, de quibus dubitari non licet. Unde enim Diaconus & reliqui hæc hauserint, ut ultro eorum dictis credulitatem deferamus, nescio.

[7] Verum antiquiora & saltem certiora monumenta postmodum detecta sunt, [& in instrumento seculi octavi,] de quibus nobilissimus Scipio Maffeius ad Nicolaum Coletum tomo 5 Italiæ sacræ, nuper Venetiis recusæ, col. 672 sic scribit: Intellexi ex tuis litteris, te momentis rationum mearum, quibus ab Ughelliana episcoporum Veronensium historia universe expendenda, documentisque exagitandis abstinere decrevi, tandem acquiescere, ac postulationes tuas eo redigere, ut si quid habeam de vetustioribus tantum episcopis, quod neque ab Ughello, neque ab historicis nostris allatum sit, pariterque si quem umquam cujuscumque temporis præsulem forte detexerim, qui nondum innotescat, & a dyptichis nostris adhuc exulet, tecum statim communicem; quæ quidem paucis præstabo. Nullum extat ea de re monumentum antiquius rhythmica quadam Veronæ descriptione, regnante Pippino Caroli magni filio, ab anonymo auctore elucubrata. Priorem illius partem edidit Hieronymus a Curte in Historia Veronensi lib. 1 ex Ms. Chronica apud Jesuatos; reliquæ, in qua octo primi episcopi recensentur, ex antiquissimo libro apud Cælestinos cœnobii Ariminensis aliquot verba allegat Perettus; frusta quædam occurrerunt mihi multis abhinc annis in Zenoniano codice.

[8] Verum perierat prorsus insignis documenti præstantior pars & expetibilior, [quod non ita pridem vulgatum est,] nisi P. Mabillonius ex Lobiensi bibliotheca integrum demum absolutumque emisisset. Ratherius multis scriptis clarus, ex eo monasterio ad sedem Veronensem anno CMXXVIII, ut Sigebertus docet, translatus fuerat; qui cum deinde Veronæ valedicere & monastica aliquando claustra repetere cogeretur, descriptionem illam simul cum ichnographia civitatis nostræ minio depicta, Lobiam pertulit. Ea quidem membrana, necnon ichnographia, quæ historiæ Veronensi maximo adjumento esset, anno MDCCXIII per fratrem meum, Namurcensi tunc provinciæ præfectum, operam dedi, ut summa diligentia perquirerentur; abbatia siquidem Lobiensis vix decem aut duodecim horarum iter ab Namurco abest; verum irrito conatu, multumque conquerentibus Patribus, plures codices vel surreptos fuisse, vel ab iis, qui utendos acceperunt, minime redditos. Cum Mabillonii Analecta vetera, quorum tomo primo rhythmicum id monumentum insertum est, in Italia perquam raro occurrant, ejus exemplar, quod fideliter olim exscripsi, ad te mitto. Tum refert istud antiquum instrumentum, quod Mabillonius inter Analecta vetera tom. 1 pag. 371 & sequentibus edidit, quodque nuper inter Scriptores Rerum Italicarum tomo 2 part. 2 col. 1095 recusum est.

[9] [semper primo loco collocatur.] In hoc venerando seculi octavi documento series octo primorum præsulum Veronensium ita exprimitur: Primum Verona prædicavit Euprepus episcopus, secundus Dimidrianus, tertius Simplicius, quartus Proculus confessor, pastor egregius. Quintus fuit Saturninus, & sextus Lucilius; septimus fuit Gricinus doctor & episcopus; octavus pastor & confessor Zeno martyr inclytus. Proxime laudatus Maffeius de hac serie, quæ ab Ughello aliisque rerum Veronensium scriptoribus non parum discrepat, in iisdem litteris ad Coletum datis tale fert judicium: At cum Ughellus, tum historici nostri, elenchorumque consarcinatores, ubi pedem figant, non habent, nec antiquum testem proferunt, nec monumento nituntur ullo. Qui ante annos aliquot Ordini Veronensi episcoporum historiam adjecit, Dimidrianum sextum decimum statuit, Saturninum decimum quartum, Lucilium seu Lucillum decimum octavum; quo fundamento, si exquiras, nihil est quod afferatur. De Agapio inscriptionem proferunt, quam proximis seculis compactam quis primo intuitu non agnoscat? Mihi ergo nec vetustius, nec sincerius documentum usque in hanc diem reperienti piaculum videretur, ab anonymi traditione recedere: præcipue cum & secundus testis adsit, qui annis plus quam ducentis hujus argumenti scriptores ceteros antecessit; nempe Joannes ecclesiæ Veronensis Diaconus, qui in imperiali, quam exaravit, historia nunc deperdita primos octo Veronensium præsules iisdem nominibus ac eodem prorsus ordine recitabat, ut ex Panvinio Antiquitatum Veronensium lib. 4 cap. 3 discimus, qui eam chronicam legerat.

[10] [Sed de ætate hujus episcopi dubitatur,] Quamvis S. Euprepius ubique in catalogis primus Veronæ episcopus assignetur, tamen inter eruditissimum Maffeium & alios scriptores Veronenses de certa illius primi Antistitis ætate non convenit: nam Panvinius, Ughellus, aliique auctores passim tradunt, S. Euprepium ab Apostolorum principe Petro Veronam missum esse, & anno Christi septuagesimo circiter episcopalem istius urbis cathedram ascendisse vel potius instituisse. Sed hanc traditionem non admittit nobilissimus marchio Maffeius; quinimo ex certiore S. Proculi ætate colligit, prædicationem sive cathedram S. Euprepii ad posteriora tempora differendam esse, cum non sit satis probabile, quatuor primos urbis Veronensis episcopos tam diu isti ecclesiæ præfuisse, ut tria fere secula impleverint. Non repetimus hic verba eruditissimi marchionis, quæ in Commentario prævio ad Acta SS. Firmi & Rustici martyrum die IX Augusti, sive tomo 2 istius mensis pag. 416 dedimus, ubi etiam Veronenses ad solida traditionis suæ monumenta proferenda humaniter invitavimus. Cum interim nihil nobis communicatum fuerit, ætatem S. Euprepii circa initium hujus sylloges ambigue seculo primo vel secundo affiximus.

[11] Jam tantum superest, ut aliqua dicamus de gestis hujus sancti Præsulis, [& breviter ejus Acta exhibentur.] quæ reverendissimus Augustinus Valerius in Monumentis antiquis ecclesiæ Veronensis fol. 38 verso ex communi Veronensium traditione breviter exhibet hoc modo: Cum Petrus Apostolus, Apostolorum princeps Hierosolymis profectus, Antiochiæ primum sedisset, deinde post annos septem Romam venisset, ubi Pontificatum gessit annos viginti quinque, discipulos viros apostolicos in diversa loca & provincias ad sanctissimam Christi fidem propagandam misit; in quorum numero fuit Euprepius, vir admirabili sapientia & sanctissimis moribus præditus, cujus fidei Veronam nobilissimam Italiæ civitatem credidit, eique episcopum præfecit. Euprepius zelo Dei incensus, ut illa tempora patiebantur, simulacrorum cultu ejecto, primus religionis Christianæ semina sua doctrina & pietate Veronæ jecit: quo in munere cum multos annos magno cum labore Vir Dei esset versatus, extrema senectute confectus, intrepide ubique Christum prædicans, Magistrum imitatus, pro grege sibi commisso pastor bonus migravit in cælum duodecimo Calendas Septembris. Sepultus est extra urbem, quo loco nunc est sita ecclesia sancti Proculi, in cryptæ ejus latere, quod est ad meridiem. Utinam hæc omnia & singula, præsertim quæ ad ætatem istius sancti Antistitis spectant, ex antiquioribus documentis probari possent!

DE SANCTO PATERNO MARTYRE,
FUNDIS IN LATIO,

Sub Decio.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti hujus notitia & cultus ex Martyrologio Romano, Ferdinando Ughello, & Mss. Actis.

Paternus M. Fundis in Latio (S.)

BHL Number: 6478

AUCTORE G. C.

Hodie Martyrologiam Romanum memoriam hujus Martyris ita celebrat: [In Martyrologio Romano,] Fundis in Latio sancti Paterni martyris, qui ab Alexandria Romam veniens ad Apostolorum memorias, & inde in agrum Fundanum secedens, cum martyrum corpora sepeliret, a tribuno comprehensus, in vinculis exspiravit. Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 719 testatur, Fundis in Latio festum ipsius die XXI Augusti quotannis coli, & de gestis ejus hæc breviter indicat: Fundis sanctus Paternus Ægyptius martyrio coronatus est: hic enim cum ad limina Apostolorum institutum iter haberet, Fundosque divertisset, ibique pietate cogente, insepulta martyrum corpora sedulo traderet sepulturæ, demum Christianæ religionis apud judicem expostulatus, martyrum curator, martyr & ipse effectus est, quo pii exantlati laboris præmium amplissimum reportaret. In Fundana ecclesia ejus Martyris profestus dies die XXI mensis Augusti recurrit.

[2] Pauca admodum de hoc sancto Martyre superesse documenta, [& ab aliis paucis scriptoribus] satis declarat Antonius Caracciolus, dum in Sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 2 sect. 2 sic scribit: In Romano item Martyrologio ad diem XXI Augusti, de Paterno martyre tantum legitur, illum ab Ægypti Alexandria in Italiam & Campaniam advenisse, atque in agro Fundano occisorum pro Christo martyrum curasse sepulturam. Manuscriptus autem codex Fundanæ ecclesiæ, e quo excerpta aliquot, illustrissimo episcopo Belmosto mandante, nuper ad me missa sunt, paulo sane latius hæc digerit, traditque, necatos per ea loca fuisse, Decio & Valeriano imperatoribus, Christianos bis mille & quingentos nonaginta septem. Quo autem anno, quo præside, quove mortis genere interempti fuerint, nulla adsunt monumenta, quæ tradant. At ejusmodi tamen & merito & numero hi sunt, de quibus certa distinctaque memoria & cognitio Fundis exstare deberet. Vah, quam multa tempus atrox falce metit!

[3] [memoratur hic Sanctus,] Quod hic de bis mille quingentis nonaginta septem martyribus dicitur, & in Actis infra dandis repetetur, verosimiliter desumptum est ex Actis S. Magni martyris in Cappadocia, vel Andreæ Ducis in angustiis montis Tauri ab Antiocho cum multis aliis interfecti, quæ cum Actis S. Magni Tranensis episcopi confusa sunt, ut ad diem XIX hujus mensis operose probavimus. Porro quod ad tempus attinet, quo S. Paternus lauream martyrii obtinuit, illud imperio Decii alligavimus, quandoquidem tribus diebus post S. Magnum Tranensem præsulem obiit, & hunc sub Decio collocavimus. Cum tamen in Actis mox edendis dicatur fama S. Paterni & S. Magni ad aures Decii & Valeriani pervenisse, & hic sub Decio passus tradatur, non magnopere repugnabo, si quis alterutrum vel utrumque Martyrem sub Decio aut Valeriano collocaverit ob rationes, quas in Commentario historico de S. Cyriaca vidua fusius hac ipsa die allegabimus.

[4] [cujus Acta ex Ms. Fundano] Nunc tantum restat, ut referamus qualiacumque S. Paterni Acta ex manuscripto codice ecclesiæ Fundanæ, cujus apographum Papebrochius noster olim ex collectione Antonii Caraccioli accepit, quod ita sonat: Divus Paternus Alexandrino genere ortus est. Omissis multis, quæ in pueritia & in ejus patria, Deo adjuvante, fecit, Alexandria ejus patria derelicta, in Italiam se contulit Apostolorum sepulcra visitaturus. Primo in Campaniam venit, & diu in villa, quæ Fregellanus dicitur, alias Ceperanus, commoratus est, quæ prope fluenta Cornilli fluminis posita, ibique ad honorem S. Petru principis Apostolorum fabricavit ecclesiam. His peractis, sicut Domino placuit, ad Fundanam civitatem applicuit, & non procul a civitate reperit fontem in campo Demetriano, apud quem cryptas invenit, ac in eodem loco ecclesiam Deiparæ Virginis dedicavit. Et cum tristis existeret pro sibi sacerdote non assistente, Dominum deprecatus est, & in somnio apparuit ei angelus Domini dicens: Paterne, serve Dei, Dominus exaudivit te, quoniam tibi emittet sacerdotem fidelem.

[5] Excitatus a somno de angelica apparitione lætus divinoque favore accensus, [hic exhibemus,] multos viros Deum timentes congregavit, qui illis in locis Christianam vitam ducebant. Transactis igitur nonnullis diebus, dum festum beatæ Virginis ab ipsis solenniter celebratur, ante ostium præfatæ ecclesiæ beatus Magnus Tranensis episcopus apparuit, expulsus ab ecclesia sua, prout in ejus Legenda latius ejus Vitæ descripta apparet, & cognitus a beato Paterno exclamavit: Tune es ille, quem Dominus in sacerdotem misit? Cui respondens, ait: Ego certissime ipse sum. Sed quia longum esset, ut omnia recenserem, multa omittuntur, & præter ea, miracula, quæ per intercessionem tam sancti Paterni, quam sancti Magni Dominus demonstravit.

[6] His gestis pervenit rumor ad aures Decii & Valeriani, & directis satellitibus & apparitoribus, Magnus & duo millia quingenti nonaginta septem Christianorum ad Dei honorem congregati, ab ipsis interfecti sunt, martyriique coronam adepti sunt die XIX mensis Augusti, [quamvis ex Actis S. Magni excerpta sint,] in qua celebratur festivitas sancti Magni. Quapropter vallis illa illustris effecta est & cruore Sanctorum perfusa, ac corporibus Sanctorum plena. Divus autem Paternus timore correptus ad montem arcanum aufugit: die tertio ex monte descendens, ut corpora sanctorum Magni & aliorum sepeliret, corpus beati Magni exanime vidit, & invenit capite a corpore abscisso; & sepultis Sanctorum corporibus, cum ad propria rediret, a prædictis apparitoribus captus, compellebatur dæmonibus sacrificare.

[7] [& magnam auctoritatem habere non videantur.] At noctis silentio adveniente, custodibus sopore oppressis, divus Magnus adfuit dicens: Paterne veni, & epulemur simul, quia triduo corpore disjuncti fuimus. Eadem hora in vinculis exspiravit sub duodecimo Kalendas Septembris, cujus corpus nunc conditum sub altari majori cathedralis ecclesiæ cum corpore sanctissimi Libertini abbatis. Etiam in Additione quadam ad Italiam sacram novissimæ editionis Venetæ tomo 1 col. 720 legimus sequentia: In cathedrali quiescunt corpora sanctorum Paterni martyris, Libertini abbatis, & sancti Mauri martyris, aliæque insignes reliquiæ. Majores nostri S. Libertinum abbatem die XIII Januarii in Opere nostro collocassent, si tempestive notitia de hoc sancto abbate ipsis subministrata fuisset. Cum illa postmodum ad nos pervenerit, & in scriniis ad dictam diem XIII Januarii conservetur, in supplemento duorum primorum mensium locum poterit invenire. Quis sit autem ille Maurus martyr inter tot homonymos, & quo die colatur, Fundani nos edocere non graventur. Ceterum hæc breviora S. Paterni Acta lucem aliquam accipient ex Actis S. Magni, quæ die XIX hujus mensi utcumque illustravimus, quamvis ambo non videantur magnam antiquitatem præ se ferre.

DE S. CYRIACA VIDUA ET MART.
ROMÆ,

Sub Decio vel Valeriano.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cyriaca vidua & mart. Romæ (S.)

BHL Number: 2055

AUCTORE G. C.

§ I. Legitimus hujus Sanctæ cultus, Acta, & tempus martyrii.

Martyrologium Romanum hodie memoriam hujus sanctæ Matronæ sic annuntiat: Romæ in agro Verano sanctæ Cyriacæ viduæ & martyris, [Refertur hæc Sancta in Martyrologio Romano,] quæ in persecutione Valeriani, cum se suaque omnia in Sanctorum ministeria impendisset, demum pro Christo martyrium subiens, vitam quoque ipsam libenter impendit. Bartholomæus Piazza in Hemorologio Romano parte 2 pag. 186 asserit, hac die festivitatem istius sanctæ Martyris in variis ecclesiis Romæ celebrari, & notabiles ejusdem reliquias ibidem conservari. Hæc & alia, quæ inferius dicentur, ad immemorabilem illius Sanctæ cultum demonstrandum sufficiunt, quamvis in antiquissimis Martyrologiis mentionem ejus non invenerimus.

[2] Etiamsi Martyrologium Romanum tradat, S. Cyriacam in persecutione Valeriani passam esse, [& ex collectione quadam Baronii] tamen Acta hic statim subjungenda martyrium ipsius sub imperio Decii & præfectura Valeriani collocant. Brevis historia Actorum ejus, quam ex collectione Baroniana transcriptam accepimus, tomo 7 fol. 87 sic sonat: Temporibus Decii Cæsaris & Valeriani præfecti erat quædam Matrona nobilissima genere, virtutibus Christianissima, Cyriace nomine, nominis sui dignitate pollens: Cyriace namque Græce, Latine Dominica interpretatur. Hæc fuerat cum viro suo annis undecim, & in viduitate sincerissima permanserat annis triginta duobus; & de facultatibus suis pauperibus Christi quotidie solatium exhibebat. Cum autem fervor persecutionis instaret, hæc Matrona domum suam, quæ erat in Celio-Monte militibus Christi, sanctis videlicet, ad conveniendum & Sacramenta Dominica insinuanda obtulit nullo timore perterrita.

[3] Multitudine vero Christi militum ad siderea regna migrante, [dantur ejus Acta,] beatissimoque Xisto episcopo per gloriosam martyrii coronam cum Christo gloriante, beatus Laurentius archilevita, super thesauris Ecclesiæ pauperibus erogandis potestate accepta, cœpit quærere per regiones, ubicumque sancti pauperes essent absconsi. Veniens autem in Celium-Montem invenit in domo beatæ Cyriacæ multos Christianos presbyteros & clericos, ibique Domini mandato peracto, pauperibus Christi, prout cuique opus erat, de facultatibus Ecclesiæ obtulit; Cyriacam quoque viduam capitis infirmitate liberavit. Post gloriosam autem sancti Laurentii passionem jusserunt Decius & Valerianus Cyriacam sanctissimam præsentari, a qua Decius multis injuriis auditis, fecit os beatæ Cyriacæ diutissime tundi, deinde in arctissimam custodiam recludi.

[4] Mane autem facto, jussit eam Decius ante suam præsentiam adduci, [in quibus dicitur passa sub Decio,] cui & dixit: Si mente sana tecum hac nocte cogitasti diis nostris libamina offerre? Sancta Cyriace respondit: Non diis, sed Domino nostro Jesu Christo, qui vivus & verus Deus est, me ipsam in sacrificium offero. Tunc Valerianus dixit ad Decium: Hujus impietas multimode ferienda est: deorum enim culturam pro nihilo computat. Decius autem jussit eam diutissime fustibus cædi; quæ cum gratias Deo retulisset, ita sanata est, ut nec etiam signum percussionis in ejus membris inveniri potuisset. Unde irati Decius & Valerianus receperunt se in palatium angustiando *, eo quod a muliere superarentur. Post hæc fecerunt eam plumbatis atque scorpionibus affligi usque dum Domino reddidit spiritum. Corpus vero ejus Christiani in prædio ejusdem sanctissimæ Martyris sepelierunt in agro Verano non longe a corpore beati Laurentii a parte occidentali (ibi in cœmeterio sursum prima est Cyriace sancta vidua) decimo Kalendas Septembris. Etsi hæc sancta Vidua lauream martyrii obtinuerit die XXI Augusti, ut auctores passim consentiunt, potuit tamen XXIII ejusdem mensis, sive decimo Kalendas Septembris, ut hic legitur, sepeliri.

[5] Ceterum eruditus lector videt, in his Actis martyrium S. Cyriacæ sub Decio collocari. [etsi Martyrologium Romanum eam collocet sub Valeriano;] At quomodo, inquiet aliquis, hæc cohærent cum Martyrologio Romano, quod eam in persecutione Valeriani passam affirmat? Certe dici non possunt Decius & Valerianus simul imperasse, quandoquidem Decio mortuo successit Gallus, & post hunc tribus mensibus regnavit Æmilianus, antequam Valerianus ad culmen imperii Romani eveheretur. Si quis ad hæc inter se concilianda ex Actis respondeat, Valerianum sub Decio urbis præfectum fuisse, & hinc persecutionem utrique imputari, Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 327, & alii severi critici negant, eo tempore præfecturam Valeriani in antiquis & fide dignis monumentis inveniri.

[6] At saltem Valerianus ex senatus-consulto electus est censor Romæ sub Decio imperatore, [quod utrumque Baronius] ut testatur Trebellius Pollio historicus antiquus, cujus verba eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 253 num. 140 & sequentibus refert, & quibus ad rem nostram hæc subnectit: Hucusque Pollio ex ejusmodi senatus-consulto laudes texens Valeriani, quo magistratum illum coactus accepit, ac strenue exercuit; utinam pie atque juste: quippe qui gentilitiam patriam superstitionem, quam ab ineunte ætate excoluerat, restituere ex officio censuræ laborans, in Christianos illius desertores se iniquissimum præbuit ac severissimum. Quamobrem actum est, ut suo etiam nomine inscriberentur leges, & in Christianos promulgarentur edicta, adeo ut eadem persecutio utriusque nomine, nempe Decii & Valeriani, censeretur, eoque nomine perseveraret in posterum; quod eo semel eorum, qui justissimi atque sanctissimi haberentur, persecutio nobilitata nominum titulo, quo religiosior ac justior haberetur, eo licentius grassaretur in Ecclesiam Christi.

[7] [conciliare nititur,] Ex his igitur complures tricæ atque ambages solvuntur, dum plerique martyres in persecutione Decii & Valeriani una passi leguntur, quos constat, non simul eodem, sed diverso tempore imperasse; & quod nonnulli, quos perspicuum est passos esse sub Decio, iidem sub Valeriano martyrium pariter exegisse tradantur; & quos sustulit Valeriani persecutio, iidem sub Decio & Valeriano passi legantur. Hæc qui non considerat, innumeris se ac plane insolubilibus implicet erroribus necesse est, feraturque per devia, atque multiplicibus viarum anfractibus distineatur. Licet hæc Actorum conciliatio cum Martyrologio Romano subtiliter ab eminentissimo Baronio excogitata sit, tamen legi meretur Antonius Pagius, qui in Critica ad Annales ecclesiasticos Baronii anno Christi 251 num. 9 huic opinioni quamdam difficultatem opponit.

[8] [& quod noi disjunctive ponendum putamus.] Attamen S. Hieronymus in Vita S. Pauli eremitæ persecutionem Decii & Valeriani non distinguit, dum tomo 4 parte 2 novissimæ editionis Parisiensis col. 69 sic scribit: Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romæ, Cyprianus Carthagine, felici cruore martyrium pertulerunt, multas apud Ægyptum & Thebaïdem ecclesias tempestas sæva populata est. Præterea sanctus ille doctor loco proxime citato ejusdem editionis Parisiensis in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum col. 122 de hac persecutione rursus ita meminit: Methodius Olympi Lyciæ & postea Tyri episcopus, nitidi compositique sermonis adversum Porphyrium confecit libros, … & ad extremum novissimæ persecutionis (hoc loquendi modo indicatur persecutio Diocletiani, quæ ultima fuit) sive ut alii affirmant, sub Decio & Valeriano in Chalcide Græciæ martyrio coronatus est. Posset hæc postrema S. Hieronymi assertio secundum mentem Cardinalis Baronii explicari. Sed potius credimus, scriptores Actorum post unum alterumve seculum elapsum non satis distincte novisse, sub quo imperatore martyres coronati essent, & illos propterea utramque persecutionem assignasse, vel unam cum altera confudisse. Hinc ipso S. Hieronymi tempore quidam affirmabant, S. Methodium iu novissima persecutione Diocletiani passum esse, aliis martyrium ejusdem sub Decio & Valeriano collocantibus, ut ex hoc ultimo sancti doctoris testimonio liquet. Cum igitur Acta martyrium S. Cyriacæ sub Decio statuant, & Martyrologium Romanum in persecutione Valeriani, nos defectu certioris notitiæ illud disjunctive sub Decio vel Valeriano collocandum censuimus.

[Annotata]

* forsan angusti ambo

§ II. Prima Sanctæ sepultura, translatio corporis, & dubium circa aliam ejusdem translationem.

[Corpus hujus Sanctæ, quod in prædio suo sepultum fuerat,] In Actis supra relatis sub finem legimus, hanc sanctam Matronam post consummatum martyrium a Christianis sepultam fuisse in prædio suo, quod deinde cœmeterium S. Cyriacæ appellatum est, & de quo Paulus Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 16 habet sequentia: Celeberrimum Cyriacæ cœmeterium Tiburtina via, eo potissimum loco, ubi nunc insignis B. Laurentii martyris basilica, in ejusdem Cyriacæ Romanas inter feminas nobilissimæ agro exstructum olim fuit, quam & sub Valeriano imperatore illustri martyrio coronatam fuisse, Romano ex Martyrologio didicimus, XII nimirum Kalendas Septembris. Tum exhibet aliqua Actorum S. Cyriacæ fragmenta, & recenset quosdam Sanctos in hoc cœmeterio sepultos, quibus hæc addit: Eodem pariter loco ad agrum Veranum ipsammet Cyriacam eximiæ pietatis matronam, quæ prima cœmeterii hujus fundamenta jecerat, haud longe ab ipso beati Laurentii corpore, post nobile consummatum pro fide martyrium depositam fuisse, in Mss. ejusdem Actis Cod. Vallic. his verbis exponitur. His subdit ultimas Actorum lineas, nostris supra relatis omnino similes. Unde conjicimus, Acta superius repræsentata ex eodem Ms. Codice Vallicellensi prodiisse.

[10] Denique Aringhus circa finem citati capitis 16 memorat, [translatum est in ecclesiam S. Martini Romæ,] ex cœmeterio S. Cyriacæ varias inscriptiones in ecclesiam S. Martini translatas fuisse, & simul de translatione corporis S. Cyriacæ mentionem facit his verbis: Porro complures inscriptionum harum in ecclesiam sancti Martini seu in Equitii titulum delatas fuisse idem Bosius, vel hoc uno argumento permotus conjicit, quod ibi in dimidiatis nonnullis, quæ adhuc exstant in ejusdem ecclesiæ pavimento, lapidibus nomen divi Laurentii expressum legatur: cui plane sententiæ tum illud commode argumentum suffragari videtur, quod jam probe sacras recolendo antiquitates, in eumdem Equitii titulum a Sergio Papa secundo beatæ Cyriacæ corpus delatum & in eo perthonorifice conditum fuisse didicerimus, uti inscripto, quæ ad hanc usque diem ibidem legitur, satis aperte testatur.

[11] Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 847 num. 4 exhibet hanc veterem inscriptionem, [ut ex antiqua tabula marmorea,] quæ marmoreæ tabulæ incisa sic sonat: Temporibus Domni Sergii Junioris Papæ recondita sunt in hoc sacro altari beati Silvestri præsulis corpora & beati Martini. Item corpora beatissimorum Fabiani atque Stephani cum Sotere mart. ac Point., simulque Asterio cum sanctissima filia ejus, sanctoque Cyriaco, Papia, Mauro, Largo & Smaragdo & sociis; Sisinio atque Anastasio & Innocentio Pontificibus, una cum sancto Quirino ac Leone; pariterque Artemio, Sisiano, Pollione, Theodoro, Nicandro, Crescentiano martyribus; cumque beata Sotere atque Paulina, nec non Memmia, Juliana, & Quirilla, Theophiste, Sophia virginibus atque martyribus; & beata Quiriaca vidua (etiam Sancta nostra hoc nomine pro Cyriaca in vetustis monumentis appellatur) & beata Justa cum aliis multis, quorum nomina Deo soli sunt cognita, omnesque sub sacro altare dedicans collocavit. Hæc Sanctorum corpora translata sunt de cœmeterio Priscillæ via Salaria: statuens omni anno in festivitatibus eorum indulgentiam trium annorum & trium quadragenarum omnibus ad ea devote venientibus.

[12] [& ex Anastasio Bibliothecario discimus.] Anastasius Bibliothecarius in editione Fabroti pag. 173 & sequente similia habet; sed non meminit de cœmeterio Priscillæ via Salaria, nec ullum verbum facit de indulgentiis, quæ in hac tabula memorantur, & omittit aliquot Sanctos ibidem expressos, inter quos tamen S. Quiriacam sive Cyriacam viduam recenset. Etiam Baronius in notis ad Martyrologium Romanum hac die monet, corpus S. Cyriacæ viduæ a Sergio II Pontifice in titulum Equitii, sive in ecclesiam S. Martini translatum fuisse; sed eminentissimus ille scriptor de posteriore aliqua hujus sacri corporis translatione altum silet, ita ut S. Cyriaca adhuc in eodem templo S. Martini quiescere videatur. Attamen Carolus Bartholomæus Piazza, qui Romæ anno 1675 Sanctuarium sive Menologium Romanum Italice edidit, ad diem XXI Augusti, seu pag. 283 partis primæ affirmat, corpus hujus S. Cyriacæ in ecclesia S. Mariæ de Campitello conservari, & in templo S. Mariæ Majoris partem brachii ex eodem sacro corpore assignat. Nescimus, an forsan hæc corporis translatio post ætatem Cardinalis Baronii facta sit, & ideo ulteriorem hujus rei notitia ab eruditis Romanis exspectabimus. Verum restat alia difficultas, eaque non minor, quam nunc proponemus.

[13] [Dicuntur illud habere Carmelitæ Vesalienses in Germania,] Joannes Molanus in Additionibus ad Martyrologium Usuardi hac die annuntiat annuam festivitatem Quiriacæ matronæ Romanæ & martyris, in Wesalia superiori quiescentis apud Carmelitas, de qua in passione beati Laurentii. Venerabilis Petrus Canisius noster in Martyrologio suo Germanico eumdem quiestis locum, quem vernacule obern-Wesel, id est, superiorem Wesaliam vocat, huic sanctæ Martyri assignat. Hæc autem urbs Germaniæ, quæ in limite Palatinatus inferioris ad Rhenum sita est, & nunc Electori Trevirensi paret, Wesalia vel Vesalia superior dicitur, ut distinguatur ab alia ejusdem nominis urbe, quam exactiores geographi in Ducatu Clivensi collocant, & discriminis gratia Vesaliam inferiorem cognominant. Cum Romæ PP. Carmelitæ ecclesiam S. Martini jam diu possederint, facile fieri potuit, ut Vesalienses eorum sodales corpus S. Cyriacæ aut saltem notabiles ejus reliquias ex illa ecclesia Romana acceperint. Nihilominus de ista sacri corporis translatione dubitamus ob aliquot scrupulus non omnino contemnendos, quos nobis eximi cupimus, priusquam opinionem Molani & Canisii pro certa habeamus.

[14] [de qua translatione dubitamus,] Eminentissimus Baronius haud dubie legit Martyrologium Usuardi, quod Molanus anno 1568 vel 1573 cum additionibus edidit, quandoquidem in Præcapitulatione de Martyrologio Romano cap. 9 illum ipsum editorem laudat his verbis: Habet, si quis plura quærat, ejus argumenti luculentam piamque valde ac eruditam lucubrationem R. D. Joannis Molani theologi Lovaniensis, quam in secunda sui Usuardi editione posuit, Appendicis de Martyrologiis titulo prænotatam; de qua illud, quod dignum admiratione videtur, lectorem commonendum putamus: cur nempe ille de cunctis Martyrologiis eruditam instituens tractationem, de Romano tamen Martyrologio agere prætermiserit. Id quidem non injuria, vel (quod procul abest a viro pientissimo) dolo malo factum noveris; sed quod existimavit, Romanam Ecclesiam non alio quam Usuardi uti Martyrologio: id enim ipse testatur eodem libello cap. 4; sicque agens de Martyrologio Usuardi, ea ratione & Romano satisfactum putavit: credidit enim, nullum aliud reperiri Romanum Martyrologium ab eo, quod typis excusum Venetiis, scriptum, emendatum, editumque habetur, auctore Alexandro de Peregrinis presbytero Brixiensi. Præterierunt enim Molanum quamplurima antiqua manuscripta Romani Martyrologii exemplaria, ex quibus, quodnam qualeve esset germanum ipsum Romanum Martyrologium, intelligere certius potuisset. Tolerabilis quidem & venia dignus error, cum ipse tam longe positus ea nesciverit, quæ illi, qui Romæ agunt, vix magno labore, pervigili diligentia & summa sunt industria consecuti. Cur ergo Baronius de hac Vesaliensi S. Cyriacæ translatione tacuit, cum varias aliorum Sanctorum translationes in Martyrologio vel notis suis commemorare consueverit?

[15] Forte postmodum Molanus, visa nova Martyrologii Romani editione, [eique opponimus silentium Baronii,] etiam hac in re sententiam mutavisset, nisi eum mors præoccupasset, ut aliqua ratione colligimus ex eodem eminentissimo scriptore, qui verbis suis proxime relatis hæc immediate subdit: Gavisus vero non mediocriter fui, cum nuper opportune admodum, accincto jam ad secundam editionem typographo, conjecturam suspicionemque hanc meam ex litteris R. D. Henrici Gravii theologi Lovaniensis minime vanam aut inanem fuisse cognovi. Scribit is enim ad me, R. D. Molanum, accepto jam recens edito Romano Martyrologio, notationes mox suas, quas in Usuardum jam pridem scripserat, probe recognitas auctasque eidem Martyrologio attemperasse atque accommodasse; sed eo præmatura morte subtracto, minus facere licuisse. Quæ proinde mihi causa fuit, ut apud prædictum D. Gravium per litteras agere cœperim, ut eruditissimi viri monumentum edere non prætermitteret: ita enim futurum, ut duorum vel trium concurrente testimonio, veritati possit firminus esse consultum. Equidem tanti viri, de Ecclesia Dei & veritate Catholica optime meriti, nec brevem scedulam deperire æquanimiter patior; cui (dicam ingenue) istæc omnia hac ex parte accepta fero, quod in densissimam silvam primus ipse ingressus, mihi aliisque aditum patefecit, quo etiam nomine cum ego, tum eruditi omnes plurimum ei debere, lubenter agnoscimus & confitemur. Candide fatemur, hoc argumento nostro, quod conjecturale est, rem nondum evinci. Quare huic addimus aliud, quod dissolvi desideramus.

[16] Joannes Baptista de Lezana in Annalibus Carmelitarum tomo 3 pag. 402 & sequentibus ex Anastasio Bibliothecario & ex marmorea tabula recenset Sanctos, [Annales Joannis Baptistæ de Lezana,] quorum corpora Sergius II Pontifex in ecclesiam S. Martini transtulit, & inter quos S. Quiriacam vel Cyriacam nostram superius invenimus. Deinde hic Annalista in Appendice ad tomum tertium ejusdem Operis fuse narrat, quomodo reverendissimus Carmelitarum Generalis Joannes Antonius Philippinus anno 1642 eamdem ecclesiam S. Martini exornaverit, & ibidem pag. 573 sedulum industriumque illum virum laudans, jure meritissimo dicit, quod hæc templi instauratio vel exornatio fuerit conformis sane auctoris pietati ac devotioni erga tot ac tam insignes Sanctos, quales ii, quorum memoriæ sub eo altari sitæ sunt; Silvester nempe, Martinus, Fabianus, Sother, Stephanus, Anastasius, & Innocentius Romani Pontifices; Asterius, Cyriacus, Maurus, Largus, & Smaragdus, & alii utriusque sexus, quos longa serie in præcedentibus retulimus. At inter illos ex antiquis monumentis nominatim retulerat S. Quiriacam vel Cyriacam viduam, de cujus translatione hic agimus.

[17] [& testimonium Carmelitarum Romanorum,] Porro laudatus Annalista Carmelitanus ad propositum nostrum eodem loco sic pergit: Quamvis autem pretiosissimas has relïquiarum & Sanctorum ac Sanctarum corporum gazas eo loco reconditas esse, nullum esse dubium possit, nec de hoc certiores fieri Fratres nostri desiderarent; cum tamen pro fornicum, graduum, murorum, & aliorum ornamentorum dicti cœmeterii, altaris & odei fabrica terræ pars magna eruta & effossa esset, casu contigit, ut arca marmorea, in qua cælestis hic thesaurus reconditus creditur, pariete quodam lateritio inclusa, obscure cerneretur; sed candela accensa, & pro posse approximata, clarius compertum est, eum esse locum sanctarum reliquiarum. Istum igitur pie venerati Fratres INTEMERATUM omnino reliquerunt; etsi pro perpetua rei memoria hoc instrumentum seu testificationem fecerint, cujus originale in archivio ejusdem conventus reservatur.

[18] [qui ecclesiam S. Martini possident.] Tum denique exhibet authenticum hujus rei instrumentum, cui subscribunt testes omni exceptione majores, & in cujus fine leguntur sequentia: Hæc cum dictus Generalis cum aliis Patribus sedulo observasset, & religiose veneratus esset, NULLA RE MOTA VEL MUTATA, jussit, ut fornix superexstrueretur. Voluit autem testimonium hoc authenticum & ab iis, qui testes præmissorum fuerunt oculati, subscriptum ad posteros pervenire, quo certiores essent, condita ibi esse plurimorum Sanctorum corpora, prout fert antiqua traditio, constatque ex veteri tabula marmorea, quæ in prædicta ecclesia hodieque asservatur. Jam discere cupimus, quomodo PP. Carmelitæ Vesalienses seculo decimo sexto habuerint corpus S. Cyriacæ viduæ, cum PP. Carmelitæ Romani circa medium seculi decimi septimi casu invenerint sacrum thesaurum reliquiarum, inter quas olim corpus istius sanctæ viduæ fuit, eumque, nulla re mota vel mutata, intemeratum reliquerint, ut ex Annalibus & authentico testimonio constat. Si hic a veritate aberramus aut scrupulus noster est inanis, dignentur PP. Carmelitæ Germani solidis argumentis nos edocere, quando & quomodo corpus S. Cyriacæ viduæ vel notabiles ejusdem reliquias Roma acceperint. Atque hæc sunt, quæ de sancta illa Vidua & Martyre reperire potuimus.

DE S. ANASTASIO VEL ATTALO MARTYRE,
SALONÆ IN DALMATIA,

SUB AURELIANO.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
Antiquus hujus Sancti cultus, palæstra tempusque martyrii, distinctio istius Martyris ab alio synonymo, ac verosimillima reliquiarum ejus translatio.

Anastasius vel Attalus M. Salone in Dalmatia (S.)

AUCTORE G. C.

Franciscus Maria Florentinius die XXVI Augusti profert quædam Martyrologii Hieronymiani exemplaria, [Hic sanctus Martyr,] in quibus hic sanctus Martyr XII Kal. Septembris seu die XXVI Augusti memoratur. Verum hodie in veteri apographo Corbeiensi annuntiatur his verbis: XII Kal. Sept. civitate Salona nat. S. Anastasii martyris. Martyrologium Romanum Parvum seu vetus, quod Rosweydus noster edidit, eodem die habet hæc pauca: Salone Anastasii martyris. Quis autem fuerit hic S. Anastasius, ab Adone clarius eadem die in Martyrologio explicatur in hunc modum: In civitate Salona natalis Anastasii martyris; qui cum videret S. Agapitum inter tormenta fortius Christum confitentem, exclamavit: Magnus est Deus, & non est alius præter eum. Erat autem cornicularius miles. Ad quem præses; Sicut video, inquit, seductus es. De quo præses imperatori Aureliano renuntiavit; qui mox perire illum jubet; & ita martyr factus, migravit ad Dominum.

[2] In Actis S. Agapiti, quæ die XVIII Augusti illustravimus, [qui ab aliquibus Attalus,] miles ille cornicularius passim Attalus appellatur, quamvis in aliis exemplaribus Anastasius vocetur, ut tomo 3 Augusti pag. 537 in Annotatis monuimus. Hinc Maurolycus & Galesinius Attalum ab Anastasio distinguunt, & hac die primum Romæ, alterum Salonæ annuntiant. Nos absque evidentibus argumentis Sanctos multiplicare non audemus. Quid si cornicularius ille binonimis fuerit, ut Petrus de Natalibus episcopus Equilinus infra citandus innuere videtur? Ex prioribus S. Agapiti Actis ibidem conjecimus, forsan hodiernum S. Anastasium post publicam Christianæ fidei professionem ex Italia in Dalmatiam discessisse, ut imminentem persecutionis procellam evitaret, ac postea Salonæ ab ethnicis pro fide interfectum esse. Quidquid sit de hac conjectura nostra, Usuardus illum etiam Salonæ collocat hoc modo: In civitate Salona sancti Anastasii martyris, qui pro confessione nominis Christi, jubente Aurelio imperatore, interemptus est. Vides, hic nullam mentionem fieri de Actis S. Agapiti, & pro Aureliano imperatore Aurelium assignari.

[3] Tamen hodiernum Martyrologium Romanum vestigiis Adonis insistit, [ab aliis Anastasius cornicularius appellatur,] & simul ex Usuardo annuntiationem suam ita proponit: Salone sancti Anastasii cornicularii, qui cum videret beatum Agapitum constanter tormenta perferentem, conversus est ad fidem, & pro confessione nominis Christi, jubente Aureliano imperatore, interemptus, martyr migravit ad Dominum. Eminentissimus Baronius hac die in notis ad Martyrologium Romanum appellationem cornicularii sic explicat: Quod autem ad cornicularii nomen spectat; erant in castrensi militia nobilis ordinis equites, merentes corniculo, quod erat ornamentum militare, a quo dicti cornicularii. Deinde eminentissimus Cardinalis hanc nominis explicationem ex Livio, Plinio, aliisque auctoribus confirmat. Glossarium Cangii ad vocem cornicularius etiam varias hujus nominis significationes suggeret, si quis illud consulere voluerit. Ceterum ex his veterum Martyrologiorum annuntiationibus abunde constat de immemorabili hujus sancti Martyris veneratione, quæ tamen ex mox dicendis etiam robur accipiet.

[4] [passus est Salonæ in Dalmatia,] Quod vero ad palæstram martyrii attinet, hic ubique designari Salonam in Dalmatia, præter quam non novimus aliam, colligi potest ex Joanne Lucio, qui in Inscriptionibus Dalmaticis pag. 67 ad Opus suum de Regno Dalmatiæ & Croatiæ, occasione Bernardi præsulis Salonitani seu potius Spalatini addenda monet sequentia: Hic consecravit altare S. Anastasii, ut constat ex inscriptione sculpta in capite argenteo ejusdem Sancti, quæ talis est: A. D. N. J. Christi MCCX, Ind. XIII, TEMPORE D. Innocentii Papæ III, ET Andreæ REGIS Ung., ET D. Bernardi ARCHIEPISCOPI, ET Domaldi Comitis, X Kal. Junii, HOC OPUS FACTUM EST, ET ALTARE CONSECRATUM AD HONOREM Dei ET SANCTI Anastasii, IN QUO CORPUS REQUIESCIT, CUJUS CAPUT HOC EST. Id intellige de civitate Spalatina, ad quam reliquiæ S. Anastasii post excidium Salonæ & diu ante hanc inscriptionem translatæ fuerunt, ut in fine hujus sylloges ex veteri scriptore referemus.

[5] [non sub Diocletiano imperatore,] Thomas archidiaconus Spalatensis, qui anno Christi 1268 ex hac vita migravit, in Historia Salonitana cap. 3 agens de persecutione Diocletiani & Maximiani, in qua S. Domnionem martyrio coronatum asserit, de nostro sancto Martyre hodierno, ni fallor, hæc subjungit: Eodem tempore Anastasius Aquileiensis apud Salonam martyrium pro Christi nomine suscepit. At si sub Aurelio vel Aureliano imperatore passus fuerit S. Anastasius, ut Ado & Usuardus testantur, quomodo martyrium ejus usque ad persecutionem Diocletiani & Maximiani differri potest? Maurolycus tamen hanc Thomæ archidiaconi sententiam sequi videtur, dum die XXVI Augusti eumdem Martyrem annuntiat hoc modo: Salonæ in Dalmatia, sub Diocletiano sancti Anastasii martyris in mare demersi, de quo supra duodecimo Calendas, nimirum Septembris, id est die XXI Augusti.

[6] Sed Martyrologus iste secum pugnat, quandoquidem illa ipsa die XXI Augusti, [vel Alexandro, ut quidam volunt;] ad quam lector hic remittitur, eumdem Martyrem sub Aurelio imperatore sic collocat: In civitate Salona sancti Anastasii martyris sub Aurelio imperatore. Quomodo igitur idem Martyr ille sub Diocletiano & Aurelio lauream martyrii adeptus est? Galesinius vero alium imperatorem assignat, dum hac die in suo Martyrologio S. Anastasium sic annuntiat: Salonæ sancti Anastasii martyris, qui, Alexandro imperatore, varie cruciatus, pro Christi gloria demum necatus est. Deinde Galesinius fol. 151 in notationibus rationem hujus suæ annuntiationis ita reddit: Equilinus Romæ, non Salonæ, eum martyrio coronatum esse scribit. At Salonæ Usuardus, Ado, ceterique affirmant, Aureliano scilicet imperatore. Nos Alexandro imperatore scripsimus ex auctoritate solum Martyrologii, quod a Paulo IV Pontifice emendatum esse fertur.

[7] At saltem Petrus Equilinus hunc sanctum Martyrem sub imperatore Aureliano collocavit, [sed sub imperio Aureliani, ut Ado tradit.] dum lib. 7 sui Catalogi cap. 88 gesta ejus ex Actis S. Agapiti contraxit hoc modo: Anastasius sive Attalus martyr passus est sub Aureliano Augusto & præside Antiocho Romæ. Qui cum esset cornicularius, Agapitum martyrem in custodia habuit mandato præsidis; & audiens ab eo verba vitæ fere conversus est. Cum autem Agapitus versis pedibus superius esset suspensus, & fumo de subter facto, sic quatuor diebus esset dimissus, ut supra dictum est in passione ejus XV Calendas Septembris, & post dies quatuor Anastasius illuc vadens invenisset eum solutum, ambulantem & psallentem, fidem Christi omnino suscepit & baptizatus est. Et dum hæc omnia, quæ viderat, præsidi nuntiasset, & Christum constanter confessus esset, jussu Aureliani decollatus est XII Calendas Septembris. Nos initio hujus sylloges in margine martyrium hodierni S. Anastasii affiximus imperio Aureliani, hac in re secuti Adonem & Petrum Equilinum, qui verosimiliter istud imperatoris nomen in vetustioribus monumentis invenerunt.

[8] Forsan hæc palæstræ ac temporis diversitas, quæ apud varios auctores reperitur, originem habet ex errore, [Nonnulli illum confuderunt cum alio synonymo,] quo nonnulli Martyrologi duos ejusdem nominis Martyres confuderunt: nam in Martyrologio Romano ad diem VII Septembris quidam Anastasius martyr Aquileiæ collocatur, ac eminentissimus Baronius ibidem in notis circa illum monet sequentia: Fuit hic fullo, & pro fidei merito in numerum martyrum cooptatus est; idque ex veteribus manuscriptis Molanus in additionibus ad Usuardum hac die. Galesinius eodem die de Martyre illo meminit, eique eamdem martyrii palæstram assignat his verbis: Aquileiæ sancti Anastasii martyris; hic infimo genere natus, fidei confessione nobilitatus, præclaram martyrii coronam tulit. At Petrus Equilinus in Catalogo lib. 7 cap. 124 hunc ipsum S. Anastasium fullonem Salonæ passum scribit, ut patet ex initio Actorum, quod ita sonat: Anastasius martyr passus est in Salone Dalmatiæ civitate sub persecutione Diocletiani imperatoris. Hic ex Aquileia ortus civitate, cum artem fullonis exerceret, quidquid ex ipsa consequi poterat, præter parcum quotidianum victum, pauperibus erogabat. Tandem amore animatus martyrii ad Salonitarum civitatem devenit &c. Petro Equilino favet supra laudatus Thomas archidiaconus Spalatensis, dum S. Anastasium cognominat Aquileiensem, eumdemque apud Salonam martyrio coronatum esse asserit.

[9] [ac ipsi Dalmatæ videntur ignorare,] Dubito, an ipsi Dalmatæ S. Anastasium martyrem, qui apud eos ab immemorabili tempore colitur, satis distincte noverint, nisi forte duos synonymos sibi vindicent: Sponius enim in suo Itinerario Orientis tomulo 1 pag. 82 testatur, sibi inter ruinas urbis Salonitanæ monstratum fuisse sepulcrum S. Anastasii præsulis, qui illic cathedram habuisse dicebatur. Verum hæc Dalmatarum opinio neque S. Anastasio corniculario neque fulloni convenit, cum neuter in antiquis monumentis episcopus fuisse perhibeatur. Præterea corpus S. Anastasii, cujus sepulcrum præcedente seculo inter rudera Salonitana Sponio monstrabatur, jam ab aliquot seculis post ruinam Salonæ ad urbem Spalatensem translatum est, ibique deinceps quievit, ut supra indicavimus, & infra repetemus.

[10] [quem S. Anastasium colant,] Etiam nescio, utrum Græci in Menologio Sirleti die XXV Octobris, ac V Decembris duplicem S. Anastasium, an bis eumdem vel alium martyrem celebrent: nam nec locum certaminis, nec conditionem sui athletæ exprimunt. Posset tamen S. Anastasius, cujus Acta in Menologio Sirletiano ad diem V Decembris referuntur, facile idem esse cum illo, quem Martyrologium Romanum die VII Septembris memorat. Quare ad dictam diem VII Septembris oportebit Acta S. Anastasii fullonis accurratius discutere, & ex Petro Equilino gesta ejus narrare, eaque cum Menologio Sirletiano vel Menæis Græcorum conferre. Nos interim adhæremus vetustiori omnium Adoni, dum hodierna die in civitate Salona annuntiat martyrium S. Anastasii cornicularii, qui in Passione S. Agapiti ad fidem Christianam conversus est, & quem ab altero S. Anastasio Aquileiensi diversum existimamus.

[11] [& cujus sacras reliquias possideant,] Nunc aliquid dicendum superest de translatione reliquiarum S. Anastasii in Dalmatia sepulti, quam laudatus Thomas archidiaconus Spalatensis in Historia Salonitana cap. 12, sive apud Joannem Lucium in Opere de Regno Dalmatiæ & Croatiæ pag. 120 narrat his verbis: Eodem tempore reverendus antistes (nimirum Joannes I præsul Salonitanus, qui seculo septimo floruit) cœpit tractare cum civibus, ut corpus B. Domnii pontificis, quod Salonæ remanserat, levaretur, translatumque in ecclesia, quæ nuper dedicata fuerat, locaretur; & valde placuit omnibus. Explorata itaque temporum vice, quando possent hoc commode attentare, abierunt Salonam, ingredientesque basilicam episcopii, confusa & dissipata omnia repererunt; repletus enim erat locus ille ruinosis tectis, congestique incendiorum cineres vepres jam & virgulta produxerunt, ita ut quamvis adhuc aliqui superessent, qui locum sciebant, tamen quia tumba ipsius subterraneis fornicibus absconsa latuerat, non facile discerni poterat, unde corpus B. Domnii tolleretur.

[12] [quæ Salona Spalatum translatæ sunt,] Effodientes autem terram, locumque discooperientes, arcam, quæ primo apparuit, levaverunt; & metuentes, ne forte impedirentur a Sclavis, cum celeritate magna Spalatum deturunt; quam aperientes, non corpus B. Domnii, sed corpus B. Anastasii martyris invenerunt. Protinus ergo die sequenti revertentes Salonam, de eodem loco sarcophagum B. Domnii effoderunt, & cum summa festinatione Spalatum transferentes, devotione nimia amborum martyrem pignora pretiosa locaverunt in prænominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt. Etiam Constantinus Porphyrogenitus in lucubratione sua de administrando imperio ad Romanum filium cap. 29 testatur, suo tempore sive seculo decimo S. Anastasium quievisse in urbe Spalatensi, quam ipse Aspalathum appellat. Hinc sequitur, errasse Dalmatas illos, qui post medium præteriti seculi inter ruinas Salonitanas ostenderunt Sponio tumulum S. Anastasii, si hac monstratione indicare voluerint, ibi corpus istius Sancti adhuc depositum esse.

[13] Si quis autem contendat, ibi alium S. Anastasium præsulem quiescere, is meminerit, ab eruditissimo Dalmata Joanne Lucio in notis ad Historiam Salonitanam Thomæ archidiaconi Spalatensis, [etsi probabilius hodiernum venerentur.] ubi hic scriptor cap. 3 de S. Anastasio martyre Salonitano breviter agit, pag. 469 citari annuntiationem hodierni Martyrologii Romani, adeoque solum S. Anastasium cornicularium Salonæ in Dalmatia assignari. Hæc sunt præcipua, quæ de hodierno S. Anastasio martyre colligere potuimus. Si vero curiosus lector in hac sylloge certiora quædam circa hunc sanctum Martyrem requirat, ea ab eruditis Dalmatis exspectabimus.

DE S. NATALE PRESB. ET CONF.
CASALI IN LIGURIA ITALIÆ

Seculo circiter III, VEL SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, Acta, ætas.

Natalis conf. presb. Casali in Liguri (S.)

AUCTORE J. P.

Casale, civitas in Liguriæ Italia, multis illustratur notitiis apud Ughellum tomo 4 Italiæ sacræ col. 768 & sequentibus, occasione Casalensium episcoporum, de quibus ibi tractat. [Notitia topographica:] Suffecerit in rem nostram, nonnulla hic in compendium contrahere e pluribus, quæ de hoc loco scribit Baudrandus: Casale, inquit, & Casalensis urbs .. permunita Italiæ, dicitur aliquando ad aliorum Casalium (de quibus etiam agit idem geographus) Casale S. Evasii .. a S. Evasio ejus patrono .. Sedet ad padum fluvium, estque caput Ducatus Montisferrati, sub Duce Mantuano .., 4 milliaribus distans a Tridino in ortum Valentiam versus 12, & 15 ab Asta in Boream Novariam versus 10, & 40 a Taurino. Hinc abunde dignoscitur istius loci situs; ut necesse non sit plura superaddere. Pergamus itaque ad publicum cultum, qui ibidem S. Natali potissimum exhibetur: cujus nomen tametsi Martyrologiis antiquis inscriptum non norim, eadem tamen civitas subministrabit materiam, ut hodiernis apud nos Sanctis merito jure annumerari possit.

[2] Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Chronologica historia Cardinalium, episcoporum, & abbatum Pedemontanæ regionis cap. 14, [probatur publica Sancti veneratio:] pag. 189 agens de statu civitatis Casalis, Ejus, inquit, cathedralis .. S. Evasium protectorem habet, cujus, & SS. Projecti, Natalis, & sociorum sanctissimas reliquias veneratur. Ughellus laudatus eodem fere modo rem exprimit col. 769: Cathedralis pulchra est, veneraturque pro divo tutelari S. Evasium, ubi requiescunt corpora sanctorum Projecti, Natalis, & sociorum. Acta, inferius a nobis producenda, quamquam aliunde exigui, vel nullius sint valoris, in hoc tamen eorumdem auctor meretur fidem, quando loquens de suo tempore, S. Natalis culum, & solennem quidem, tunc confirmat exstitisse hodierna die, dicens vigesima prima Augusti .. ipsius festum solemne haberi in Casalensi ecclesia: in qua ipsius corpus prope corpus S. Evasii olim conditum, etiamnum ibidem quiescit. Recte igitur S. Natalis memoriam intexuit Ferrarius utrique suo Catalogo ad hunc diem, uti etiam Castellanus Martyrologio suo universali. Ex dictis hactenus habemus quantum sufficit ad publicam hujus Sancti venerationem, ut illæso famoso Urbani PP. VIII decreto, inter alios hujus diei cælites, quos damus, locum merito nanciscatur.

[3] [castigantur Acta,] Porro ejus Acta exiguæ sunt auctoritatis, quia conflata sunt ex Actis S. Evasii, quæ tam misere & craße sunt composita, ut non cohæreant, sed secum pugnent. Verum quidem est, Acta S. Natalis, quæ infra proferentur, non continere crassum illum errorem, quo imperitus Actorum S. Evasii M. scriptor res, personas ac tempora confundit, ut mox dicetur. Cum tamen ex his accepta sint ista; merito suspecta haberi posse videntur. Qualis enim fons, talis rivulus ex eo dimanans. Audire nunc juvat censuras, quibus Acta S. Evasii impetuntur. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, hac die narrationem brevem gestorum S. Natalis profert ex Vita S. Evasii, Tridinii, uti addit, anno D. MDLXVI edita; quam illico in annotatione ita castigat: In ea Vita (in qua plura de Casalensi civitate notantur) nonnulla videntur emendatione indigere, quemadmodum in Vita S. Projecti monuimus, die videlicet XXV Januarii, ubi determinate castigat illud quod Atubalus, quem Arianum fuisse ex Casalensi, quam memoraverat, historia apparet, Evasium ad idolorum cultum perducere conabatur. Non enim erant idola eo tempore in Italia, nec ea Ariani venerabantur. Sunt & alia in historia prædicta inverisimilia, seu etiam falsa.

[4] [e quibus Vita ejus desumpta est:] Idem auctor ad diem I Decembris postquam res gestas S. Evasii narraverat ex libello, in quo multa de Casalensi civitate tractantur, Tridinii excuso anno D. MDLXVI, sequenti eumdem censura ferit in annotatione: Multa accurataque indiget is liber censura, cum quædam minime verisimilia contineat. Legi etiam possunt, quæ habet Ughellus tomo 4 Italiæ sacræ anno 1719 Venetiis recusæ col. 335, ubi in S. Evasio primo cathedræ Astensis episcopo, Joannes, ait, Maria Ballainus Casalensis vulgari sermone Evasii Vitam emisit in lucem, quæ nec temporum, nec rerum veritati ex parte consentit. Confundit enim hunc primum Evasium .. martyrem cum alio Evasio confessore ejusdem ecclesiæ Astensis episcopo, qui sub Luitprando Catholico rege claruit sanctitate. Hanc noster Philippus Malabayla in Apologia, & doctissimus Paulus Britius nobilis Albensis ecclesiæ episcopus, nuper in Historia occidentalis ecclesiæ seculo septimo eruditissimis rationibus sugillarunt. Conspirarunt itaque, uti vides, jam pridem auctores in censurandis S. Evasii Actis; quæ cum sint notæ tam malæ; quidnam ex eis conficias pro Vita S. Natalis nostri ex eisdem accepta, quod suspectum non sit?

[5] Dispiciamus interim, an aliquid de ætate, qua is vixit, [observationes de ætate,] statui queat probabili fundamento nixum. Decidenda porro esset hæc controversia e tempore, quo floruit S. Evasius, magister & comes individuus S. Natalis, quia pro hujus Actis, atque adeo pro figenda temporis ratione, non habemus nisi Acta illius; qui cum e duobus, tempore omnino discrepantibus, in unum confusus dicatur, ratio etiam temporis ut sit confusa, ac vacillet, necesse est. Nimis præmaturum est hanc rem pluribus ac funditus hic examinare, quæ a nostris successoribus expendi poterit ad diem I Decembris, ubi S. Evasius ep. cum titulo martyris signatur in Martyrologio Romano, & quo in Prætermissis ad diem XV Maii apud nos dilatus est. Notemus tamen aliqua, ne nihil dicamus, de tempore S. Natalis. Galesinius in suo Martyrologio die I Decembris S. Evasii episcopi, non martyris, sed confessoris meminit: de quo, sicut observatur in Notationibus, & in monimentis ecclesiæ Casalensis, & in codicibus pervetustis ecclesiæ tum Vercellensis tum Bergomensis, scriptum est, prout nos etiam vidimus.

[6] Si hic itaque sit Evasius, qui secundus istius nominis Astensis episcopus ponitur apud Ughellum citatum col. 336, [qua vixerit,] & dicitur vixisse tempore Luitprandi regis; tunc S. Natalis spectabit ad seculum octavum, quo S. Projectus, superius memoratus, innectitur apud nos die XXV Januarii, pag. 636. Sin vero alium Evasium, hujus nominis primum, ac martyrem admittas sub idololatris, quem Ughellus electum ponit circa annum Domini CCLX; & cujus discipulus fertur exstitisse S. Natalis; eo casu ad quodnam tempus pertineat, manifestum est. Sed quandoquidem pleraque, vel omnia, quæ in Actis antea castigatis habentur, adeo sunt intricata ac perturbata, ut ex eisdem velle aliquid eruere, quod historice probari queat, sit in tenebris palpare, ideo superius signavi sec. circiter III, vel sec. VIII; etiamsi, sequendo nostrum exemplar Actorum, circiter seculi tertii finem illigari deberet.

[7] Desumptum illud exemplar notatur ex Actis S. Euasii .. episcopi Astensis & M., [& de Actis, quæ hic dantur.] & monumentis eccl. Casalensis. Bollandus vero eidem Ms. prænotavit nomen R. P. D. Philippi Malabayla visitatoris generalis congregationis S. Bernardi, Ord. Cisterciensis. Laudatus Malabayla, vel alius forte, quisquis fuerit, illud exemplar correxerit & expurgaverit a crassa saltem illa hallucinatione, de qua supra conquesti sumus, allatis variorum scriptorum censuris; cum in eadem aperta hujusmodi falsitas non reperiatur. Qualecumque igitur illud Actorum exemplar lectori exhibemus, etiamsi non sit tanti valoris, ut in eventibus mirabilibus, quæ narrat, magnam fidem mereatur, cum aliud non sit nobis in promptu, quod mereatur majorem. Annotata dabuntur pauca: nam cum parvus sit Commentarius, facile legi potest, ita ut assignari identidem non debeat. Locorum quorumdam obscurorum, si non suspectorum, situs intelligetur ex ipso narrationis contextu.

ACTA
Auctore anonymo.

Natalis conf. presb. Casali in Liguri (S.)

BHL Number: 6037

A. Anonymo.

[S. Natalis, individuus S. Evasii comes,] Sanctus Natalis Beneventi a in lucem editus, a S. Evasio ad pietatem, & omnem virtutem institutus, ipsi Sancto assidua verbi Dei prædicatione, ac miraculorum ostensione, Christiana fide jam imbutos confirmanti; & idololatras ad illam in dies pertrahenti, sedulum præbebat obsequium. Cumque S. Evasio angelus significasset, Deum illum in Astensem episcopum præelegisse; ideoque ut Romam se conferret monuisset; Natalis se illi in comitem adjunxit. In ipsa Urbe, dum sanctorum Apostolorum, ac Martyrum templis, ac memoriis visitandis intenti commorantur, legati ad summum Pontificem missi ab Astensibus, ut proprium episcopum illis concederet, quantæ sanctitatis, ac doctrinæ vir esset sanctus Evasius, opportune edocti, eidem Romano Pontifici, ut sibi in episcopum concederetur, supplicarunt. Et voti compotes facti, illum ab eodem Papa consecratum, secum Astam b ducunt, & Natalis simul profectus, Astensis ecclesiæ presbyter ordinatur. Ibi sancto episcopo, optimi pastoris officia, & munera omnia sollicite exequenti, præcipuum ministrum se exhibuit, maximo cum suo merito: & non tantum civium, sed totius diœcesis, tum quidem amplissimæ utilitate.

[2] [conversioni infidelium in variis locis] Exorta deinde nova in Christianos persecutione, cum hi ipsi S. Evasium a civitate abscedere, quo se suo gregi diutius servaret incolumem, cogerent; ipse Natalem, Projectum diaconum, & Malianum c subdiaconum secum habere voluit: ut sacra facienti adjumento; conversioni infidelium operam danti subsidio; laboranti essent solatio. Itaque ex urbe egressi, ad fontem circiter mille passus ab ea distantem, & ab hoc eventu Fontana sancta deinde dictum, deveniunt. Et, quoniam jejuni iter arripuerant, sancto episcopo ætate & inedia debilitato, ut ibidem considat, & cibo se reficiat, suadent. Inde transversis itineribus progredientibus se illis objecit rivulus, Rupta dictus: quem vado transiturus sanctus Evasius, recordatur, episcopale pedum apud fontem humi defixum, se reliquisse. Ad eum afferendum tum properans Natalis, purpureis floribus, velut e turgentibus gemmis erumpentibus, illud ornatum conspicatur. Quo miraculo a S. Evasio in omen futuri martyrii accepto, itineri rursum se committunt: & sub noctem oppidum ingrediuntur, tunc Volusianum d dictum. Ibi quieti membra dant cæteri. At Natalis, de sui sancti patris salute, magis quam de sua, sollicitus ne incauti a persecutoribus opprimerentur, invigilabat. Nec id frustra. Etenim, multa jam nocte, illos appropinquare præsentit.

[3] [in quæ profugere cogitur, dat operam.] Excitatis igitur sociis, de via rursus deflectunt, ac versus Padum iter convertunt. Erat tunc is locus, ubi nunc Casale, ab hoc sancto episcopo Astensi sancti Evasii dictum, consistere cernitur, vasta sylva Cornea dicta: fluminis Padi vadoso brachio a continenti divisa. Hanc ingressi, ad persequentium sollicitudinem fallendam, atque ad viciniorum incolarum salutem procurandam, opportunam experti, in ea sedem figunt: & ad rem divinam faciendam, Natalis, ac socii ecclesiam ædificare aggrediuntur: quæ deinde eleemosynis, eorum, quos ad fidem Christianam perducebant, & præcipue consulis illius regionis, perfecta fuit. Brevi siquidem sanctus episcopus, miraculis Christi fidem, quam prædicabat, confirmando, circumstantes populos ad illam perduxit. Sed muneris sui esse intelligens, ita his novis lucris intendere, ut cæterarum ovium sibi commissarum curam non negligeret: ea, quæ tam in urbe Astensi, quam per commissam diœcesim, essent providenda, sancto Natali exequenda committebat.

[4] Accidit porro, ut hac de causa absente Natali, [S. Evasio martyrii palmam adepto,] Antubalus prætor Sedulæ urbis, haud multum a sylva Cornea distantis, de iis, quæ ibi, ac in viciniori regione in suorum deorum contemptum, & Christianæ religionis augmentum, acciderant, certior fieret: & sanctum Evasium comprehendi, & in carcerem trudi juberet. Cumque deinde nec pollicitationibus, nec minis, a Christi fide ad idolorum cultum eum abducere potuisset; illum, ac Projectum, & Malianum, cum centum quadraginta quinque aliis Christi fidelibus, capite damnavit: quemadmodum in Vita sancti Evasii fusius explicabitur. Ad harum rerum primum nuntium sanctus Natalis Sedulam ire festinavit, sperans eorum coronæ participem fieri. Ast ubi sententiam in eos latam jam executioni mandatam comperit, sui sancti magistri, ac sociorum, itemque aliorum martyrum sacra corpora, sepulturæ mandare curavit.

[5] [ipse post uberes fructus in pace obdormit.] Deinde vero, tum ejusdem sancti Evasii memoriæ impensius recolendæ affectu, tum studio confirmandi, ac perfecte instituendi noviter iis in locis ad Christi fidem pertractos, cum maxime Austubalus ipse, juxta sancti Evasii prædictionem, ad fidem conversus, ac cum omnibus suis baptizatus, magno illi in deducendis aliis ad Christianam religionem esset adjumento, apud eamdem ecclesiam reliquum vitæ exigere decrevit. Ibi magis ac magis semper & virtutum studio, propriæ, & prædicationibus, alienæ saluti intentus; quod socii sanguinis effusione, ipse ejusmodi exercitationibus tandem consecutus, in æterna gloria illis junctus fuit die vigesima prima Augusti: qua ipsius festum solemne habetur in Casalensi ecclesia: in qua ipsius corpus prope corpus S. Evasii olim conditum, etiamnum ibidem quiescit.

ANNOTATA.

a Urbs est archiepiscopalis in regno Neapolitano satis nota.

b Ad Tanarum fluvium in Liguria.

c Britius supra allegatus, pag. 710 ex antiquo, uti vocat, Martyrologio Sedulensi, nomen Malliani subdiaconi recitat, nobis e Fastis sacris antiquis ignotum.

d Oppidum Volusianum, & inferius Sedulam urbem, qua auctoritate nominent Acta, non satis intelligo.

DE SS. DONATO, ROMULO, SYLVANO, VENUSTO, ET HERMOGENE MARTYRE,
FORO-JULII IN ITALIA,

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, sacra lipsana, Acta.

Donatus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Romulus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Sylvanus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Venustus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Hermogenes M. Foro-Julii in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

Forum Julii civitas in ea Italiæ regione sita est, quæ olim Carnorum, nunc provincia Forojuliensis, quæsita ab urbe principe apellatione, [Loci notitia:] nuncupatur. Mediam secat Natiso fluvius, priscis scriptoribus memoratus: tergum Alpes Juliæ claudunt, frontem ingens planities, uberi solo nobilis, expandit. Ita Philippus a Turre in Dissertatione de colonia Forojuliensi, quæ habetur post Monumenta veteris Antii, Romæ ab eo vulgata anno 1700, a pag. 322. Loci etymon Paulus Diaconus De gestis Langobardorum lib. 2, cap. 14 his verbis exponit: Hujus Venetiæ Aquileia civitas extitit caput, pro quo nunc Forum-Julii, ita dictum, quod Julius Cæsar negotiationis forum ibi statuerat, habetur. Plura de hoc loco inveniet curiosus lector apud laudatum Philippum a Turre.

[2] [Sanctorum ibidem cultus,] Hanc itaque urbem hodierni nostri Martyres nacti sunt sedem publicæ suæ venerationis, qua ibidem honorantur ab immemorabili tempore, prout testatur prædictus Philippus a Turre, quem lego in scripto quodam nostro, dum anno 1692 Eminentissimi Cardinalis Imperialis, Ferrariæ legati, auditor esset, litteris die X Junii tunc huc datis, docuisse de eorum cultu sequentia: Acta S. Donati, & sociorum, quæ litteris addiderat Vir Cl., quæque nos infra daturi sumus, descripta sunt ex breviariis vetustissimis, quibus olim nostra ecclesia utebatur, disposita secundum lectiones .. In sacrarum reliquiarum cemelio ejusdem ecclesiæ asservatur caput S. Donati, theca argentea reconditum, quod, recurrente die festivitatis XXI Augusti, publico cultui exponitur una cum aliis sociorum reliquiis. Quomodo ex Pannonia ad Forum-Julium translata fuerint hæc sacra pignora, & quando in patronos adsciti S. Donatus, & socii; nil memoriæ proditum inveni, nec traditione compertum. At certe monumenta antiquissimi temporis S. Donatum hujus civitatis patronum memorant, & in Fastis sacrorum codicum adnotatur.

[3] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, [nec non Aquileiæ:] ex monum. ecclesiæ Civitatensis, id est, Forojuliensis, & ex breviario antiq. Aquileien., refert martyrium, in quo memorantur dumtaxat S. Donatus, anonymus presbyter, & Venustus; sed insigniores eo delatas vult illorum reliquias, quam modo narravimus e Philippi Turrii testimonio, sic scribens: Quorum Martyrum corpora .. Forum Julium translata, ibi præcipuo honore coluntur: Civitatenses enim SS. Martyres suæ urbis tutelares sibi ascivere. Sed idem auctor forte accipit partem corporis pro toto, ut non raro fit. Certe Turrius non signabat S. Donati corpus, sed caput; nec sociorum corpora, sed eorum reliquias; plura verosimiliter dicturus, si plura de sacris hisce pignoribus ei comperta fuissent. Ad cultum autem S. Donati & sociorum ejus accedit illud, quod is non apud solos Foro-Julienses, sed etiam apud Aquileienses fuerit propagatus, uti patet e Kalendario Aquilegiensi ex bibliotheca Vallicell. Cod. N., cujus apographum apud nos est in involucro, quod signatur S 19, & in quo ad diem XXI Augusti notatur: Donati, & sociorum ejus.

[4] Acta eorum, sicut antea indicatum est, huc misit Philippus Turrius, [Acta unde desumpta.] qui, unde fuerint desumpta, ibidem notabat. Testimonium vero, quod eisdem erat additum, his verbis constat: Hæc Acta SS. martyrum Donati, & sociorum extraxi, & exemplavi ex antiquo breviario Ms. existente in archivio reverendissimi capituli civitatis Fori-Julii, ego Thomas Minisinus, ejusdem capituli canonicus & archivista, & meo sigillo munivi. Cujus autem antiquitatis sit tam hoc breviarium, quam illa, quæ superius vetustissima vocabat Turrius, nos latet. Porro voces quasdam in nostro apographo, quæ legi non potuere, omissas videbit lector; quasdam etiam uncinis inclusas, ut earum defectus ex conjectura utcumque suppleatur. Reliqua huc spectantia dicentur in Annotatis, dum unicum hic addidero, videlicet, synonymum S. Donatum, de quo egimus tomo III Februarii, die XVII ejusdem mensis, Concordiæ in Italia tributum, non esse confundendum cum hodierno: de qua re consuli potest sylloge historica ad istum diem § 1, num. 5.

ACTA
Ex Breviario Ms. Foro-Juliensi.

Donatus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Romulus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Sylvanus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Venustus M. Foro-Julii in Italia (S.)
Hermogenes M. Foro-Julii in Italia (S.)

BHL Number: 2309

Ex breviario Ms.

[S. Donatus diaconus in fide constans, jussu Victoriani præsidis interimitur.] In diebus illis regnantibus Diocletiano & Maximiano imperatoribus, decreverunt, ut immensis persecutionibus a Christianos persequerentur de civitatibus eorum & castellis qui essent, qui diligenter Christo deservirent, ut eos a fide Christi facerent deviare. Et, ecce, adveniens Victorianus præses ex præcepto Diocletiani, in partibus Sirmiensibus b ad Christianos torquendos, ita a clericis sumpsit exordium. Apprehensum S. Donatum, diaconum S. ecclesiæ Singidonensis c, … misit in carcerem. Alia autem die, primo diluculo exurgente, dixit Victorianus præses: Donate, quis te persuasit, ut non colas deos nostros, sicut & nos, & judices nostri? Dixit ei S. Donatus: Deos tuos surdos & mutos non colo: colo autem Dominum meum Jesum Christum, Filium Dei vivi, qui est verus & omnipotens Deus. Iratus autem Victorianus præses dixit ei: Recede ab hac stultitia. Dixit ei B. Donatus: Stultus tu es, & judices tui. Audiens autem hæc præses, furore accensus, jussit eum apprehendi, & statuit eum capitalem subire sententiam.

[2] [Accedunt S. Romulus presbyter, & S. Sylvanus diaconus, cum S. Venusto B. Donati fratre.] Presbyterum quoque, Romulum nomine, Sirmiensis ecclesiæ, qui cum S. Donato diacono & martyre Christi, pro fidei constantia, & commissa sibi plebe fortiter dimicabat, ad cælestem palmam simili sententia [prædamnatum] provexit immitis. Item & alium diaconum, S. Sylvanum nomine, ejusdem ecclesiæ, idolis renuntiantem, & impia præcepta contemnentem, per varia tormentorum genera confectum temporali morte tradidit in æternitate victurum. Sed cum in eis ejus satiata crudelitas non fuisset, vicinas civitates peragrandas decrevit, & cum specie publicæ necessitatis in civitatem Civalitanam d devenisset, de qua … Christianissimus esse cognoscitur, contigit … apprehensum esse S. Venustum, germanum S. Donati martyris, a ministris ipsius impiissimi Victoriani, & præcepit eum sisti suis apparitoribus: qui dum eum intuitus fuisset, Victorianus præses dixit ei: Venuste, recordaris, quomodo germano tuo Donato caput feci amputari? consule … tu .. tibi, veni & sacrifica diis nostris, quos & nos, & principes nostri veneramur, ne tibi similiter fieri præcipiam. S. Venustus subridens dixit: Vivit Dominus meus Jesus Christus: quia nescio plures deos esse, quos tu dicis; sed scio unum Deum vivum & verum, Patrem, & Filium & Spiritum sanctum, qui & trinus & unus Deus. Dixit ei Victorianus, præses: Quid plura? Sacrifica. Dixit ei S. Venustus: Non sacrifico diis tuis vanis, sed sacrifico Deo Patri sacrificium laudis, qui regnat in cælis. Tunc furore repletus Victorianus præses jussit ministris suis eum apprehendi & foras civitatem adduci, & ibi decollari; & dum diutius orasset ad Dominum, decollatus est in eodem loco.

[3] [Demum apprehenditur S. Hermogenes lector,] Et, ecce, appropinquavit B. Hermogenes, quem cum cognovissent, eum adduxerunt ad præsidem: & dum sibi præsentari fecisset, dixit ei præses: Dic mihi, Hermogenes, & tu vis seduci? dixit ei B. Hermogenes: Tu seduceris, miser. Dixit ei Victorianus: Fortassis & tu Christianus vocaris? Dixit ei B. Hermogenes: Christianus vocor. Victorianus præses dixit: Quod officium geris Christi? S. Hermogenes dixit: Qui scientiam populis legere consueverunt e. Dixit ei præses: Quæ mandata legis, vel cujus salutis gaudia doces? S. Hermogenes dixit: De Domino meo Jesu Christo rege sæculorum pia & sancta mandata. Præses dixit: Et quem Deum adoras? B. Hermogenes dixit: Unum Deum verum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt. Dixit ei præses: Numquid dii nostri veri dii non sunt? Dixit ei B. Hermogenes: Dii tui lignei & lapidei sunt; nec aliquid in se divinum habent, nec tibi, nec alicui præstare possunt salutem. Dixit ei præses: Hermogenes, consule tibi: veni & sacrifica diis nostris: nam faciam te celerius puniri. Respondit S. Hermogenes: Jam pridem tibi dixi: non sacrifico diis tuis vanis, mutis & surdis. Tunc iratus præses jussit eum in carcerem trudi. Apprehendentes custodes, vinctis manibus, trahebant ad carcerem.

[4] Et dum [trahebatur,] conspiciens idolum, facto signaculo Christi, [qui dum ad carcerem ducitur, corruit idolum & pars templi, ac dæmon filiam præsidis occupat:] comminatus est spiritui, qui in eo latitabat: & statim cecidit maxima pars templi; &, ecce, exiens dæmon ab eo, clamabat dicens: Quid nobis & tibi, vir Dei: venisti ante tempus torquere nos; & introivit in filiam præsidis, & clamabat per os ejus dicens: Si non venit vir Dei, quem in carcerem misisti, non exeo hinc. Audiens autem hæc præses, jussit eum silentio ad se perduci: & cum venisset B. Hermogenes ad præsidem, dixit ei præses: Hermogenes, potes filiam meam salvam facere. Dixit ei B. Hermogenes: Non ego; sed Dominus meus Jesus Christus: in ipsius nomine possum eam salvam facere. Dixit ei præses: Si potes, fac, quod dicis.

[5] Dixit ei vir Dei: Si credis in Deum meum Jesum Christum Filium Dei vivi, [quem S. Hermogenes expellit.] qui tertia die resurrexit a mortuis, ego faciam quod promisi. Præses dixit: Si jam sanam video filiam meam, credam in Deum tuum. S. Hermogenes dixit: Scio, quod falles, & non credes; quia obduratum est cor tuum: sed propter populum adstantem faciam eam salvam. Et posuit genua sua in terram, & rogavit Dominum, dicens: Domine Deus omnipotens, qui cognitor es omnium, præsta, ut tua virtute exeat dæmon de puella hac. Et hæc dicens, erexit se, & posuit manum super caput puellæ, & facto signaculo Christi dixit: Præcipio tibi, immunde spiritus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, recede ab hac puella, & non amplius eam fatigare audeas. Et statim exiit ab ea, & facta est quasi mortua. Et elevavit vocem suam laudans & glorificans Deum, qui eam salvam fecit.

[6] Et videns pater ejus, quod ipsa Dominum Deum cæli benediceret, [Nihil boc miraculo commotus Victorianus] obdurato corde dixit ei: Filia, dii tui te salvam fecerunt. Audiens hæc vir Dei subridens ait: Dii tui vani sunt, sicut & tu factus esse cognosceris; & nihil tibi nec aliis præstare possunt. Victorianus iniquus præses dixit: Hermogenes, noli tam vana & tam inutilia verba proloqui; sed veni & sacrifica diis, qui filiam meam salvam fecerunt. S. Hermogenes dixit ei: Vivit Dominus Deus meus, qui filiam tuam salvam fecit: quia ipsum adoro, & ei sacrificare non desisto. Victorianus præses dixit: Hermogenes, doleo de pulchritudine tua, &, nisi celerius mihi acquieveris, diutissimis pœnis te affici præcipiam. Post hæc jussit eum apprehendi, & iterum in carcerem recludi: & non diu, iterum jussit eum ante suum tribunal consisti *. Et dum staret ante tribunal, dixit ei præses: Jusserunt Domini mei imperatores ceremoniari f. Dixit ei S. Hermogenes: Neque imperatorum præceptis obedio, neque [sermonibus] tuis acquiesco. [jubet ei caput amputari.] Tunc repletus furore Victorianus jussit frænum in os ejus immitti, & foras civitatem duci, & ibidem decollari præcepit. Et dum ad loca damnatorum pervenisset, posuit genua sua in terram, & Dominum Jesum Christum rogavit, ut ejus spiritum acciperet: & statim decollatus est in eodem loco. Venientes autem viri religiosi, & tollentes corpus ejus, sepelierunt eum prope corpora SS. Martyrum. Passi sunt autem beatissimi Christi Donatus, Venustus, & Hermogenes sub die duodecimo Kal. Septembris, imperantibus Diocletiano & Maximiano imperatoribus; regnante Domino nostro Jesu Christo; cui est honor, & gloria, laus & potestas per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur hic designari famosa persecutio decima, quæ anno æræ vulgaris 303, die 23 Februarii inchoata fuit, publicato postridie edicto destruendi templa, libros sacros comburendi &c. De hac persecutione omnium crudelissima legi potest Lactantius De mortibus persecutorum a cap. 12.

b Sirmium urbs est Pannoniæ inferioris, tribus fidei formulis ibidem editis notissima: de quibus Labbeus tomo 2 Conciliorum col. 733.

c Singidonum. Cellarius in Notitia orbis antiqui lib. 2, cap. 8, pag. 363, inter ea, quæ collegit de Mœsia superiore, Post confluentem, inquit, & Taurunum, qui finis erat Pannoniæ, primum oppidum superioris Mœsiæ Singidunum est, ut Latini scribunt. Observat item, alibi scribi Singidonum, ac Pannoniæ tribui vel propter vicinitatem, vel quia vere quidam post Singidunum limitem constituerunt.. Quod oppidum hodie sit, aut quo loco, dicit non plane constare. De eo mentio facta est apud nos die 13 Januarii, tomo 1, pag. 768.

d Inter Mursam & Sirmium jacet, ut videreest in tabula geographica apud Cellarium allegatum, quæ datur ad paginam 346. Urbes has regionis illius olim primarias vocat Ferrarius in Nova topographia ad Martyrologium Romanum, de Cibale agens.

e Indicat se lectoris officio fungi, qui libros sacros populo in ecclesia congregato prælegebat.

f Id est, diis sacra offerri, e Glossario Cangii.

* sisti

DE SS. LUXORIO, CISELLO, ET CAMERINO MARTYRIBUS
IN SARDINIA

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Vetustus horum Sanctorum cultus, Acta, reliquiæ, & inepta duorum ex his annuntiatio in Martyrologio Hispanico.

Luxorius M. in Sardinia (S.)
Cisellus M. in Sardinia (S.)
Camerinus M. in Sardinia (S.)

AUCTORE G. C.

Primus ex tribus hisce Martyrologio Hieronymiano aliisque antiquis Calendariis ad hanc diem sic annuntiatur: [In veteribus Martyrologiis] In Sardinia natalis sanctorum Luxuri, Trajani, Quadrati episcopi, Primi. Vetustissimum Hieronymiani Martyrologii apographum Antverpiense eidem S. Luxorio addit alios socios hoc modo: In Sardinia Luxorii, Angeri, Eulodi. Propter illos diversos S. Luxorii comites dubitari posset, utrum nulla confusio in laterculos Hieronymianos irrepserit, & an tota hæc Martyrum classis ad Sardiniam spectet. Florentinius tamen in notis ad priorem hujus Martyrologii annuntiationem existimat, contingere potuisse, ut sodales ibi adjuncti in Sardinia cum S. Luxorio martyrium subierint. Quidquid sit de hac Florentinii opinione, quæ alibi examinanda erit, Appendix ad Martyrologium Adonis die XXVI Septembris S. Luxorium sine sociis ita memorat: In Sardinia natalis sancti Luxurii. Certe oportet antiquam esse S. Luxorii venerationem in Sardinia, cum S. Gregorius Magnus Pontifex in epistola ad Januarium præsulem Calaritanum meminerit de monasterio, quod ibidem sub nomine sanctorum Gavini atque Luxorii constructum erat, ut in novissima Parisiensi Operum ejus editione tomo 2 col. 931 videre est.

[2] Die XXI Augusti in Auctariis Usuardinis, quæ Solerius noster in Martyrologio Usuardi illustrato edidit, [celebrantur hi Martyres,] tres Sancti in titulo propositi luxatis nominibus ex codice Florentino ita referuntur: Apud Sardiniam, civitate Carilitana passio sanctorum martyrum Russoris (in codice Mediceo Ruxoris & alibi Lusorii pro Luxorii legitur) Caselli & Camerini, sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, præsidente Dalasio præside. Codex Strozzianus annuntiationi simili adjungit sequentia, quorum juverit inferius meminisse: Caput autem sancti Russoris inde translatum, Florentiæ positum est in ecclesia omnium Sanctorum. Hinc patet, etiam de immemorabili SS. Ciselli & Camerini cultu non esse dubitandum. Accedit, quod Seraphinus Esquirrus in Sanctuario Calaritano pag. 94 & sequentibus adducat plures fide dignos testes, qui jurati affirmant, se semper vidisse & a majoribus audivisse, quod die XXI Augusti festivitas istorum Martyrum solenniter in Sardinia quotannis celebraretur. Porro nos in exprimendis horum trium Martyrum nominibus secuti sumus Martyrologium Romanum, quod hodie sic habet: In Sardinia natalis sanctorum martyrum Luxorii, Ciselli & Camerini, qui in persecutione Diocletiani sub Delphio præside gladio cæsi sunt.

[3] Eminentissimus Baronius ad præcedentem Martyrologii Romani annuntiationem notat sequentia: [quorum habemus Acta,] Horum Acta recitat Mombritius tomo secundo Vitarum Sanctorum. Accepimus eadem sinceriora ex Sardinia insula. Hujus Luxorii nomine dictum est monasterium, de quo S. Gregorius in Registro lib. 7 ad Januarium episcopum Calaritanum. Nescio, qualia Acta Cardinalis Baronius ex Sardinia acceperit; sed suspicor, hæc non differre ab apographo Antonii Gallonii, quocum Papebrochius noster contulit aliud exemplar, quod ex codice bibliothecæ Vaticanæ num. 6453 transcriptum fuerat. Quamvis autem exemplaria illa subinde stylo discrepent, tamen in substantia concordant. Porro Vaticanum istud apographum ab imperito amanuensi tam misere luxatum est, ut plures periodi vix intelligantur. Quare post hunc Commentarium prævium recudemus Acta horum Martyrum ex editione Mombritii, quæ cum apographo Antonii Gallonii fere convenit, & in qua unum alterumve manifestum typothetæ errorem ex aliis apographis emendavimus. Si quæ tamen notatu digna discrepantia in illis exemplaribus occurrerit, hæc in margine vel in Annotatis observabitur.

[4] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die satis exactam Actorum synopsin contexuit hoc modo: [quæ Ferrarius contraxit.] Luxorius miles Sardus, Diocletiano & Maximiano imperatoribus, Christum colens, cum sacras Litteras legere cœpisset, relicta vita militari, pietatis officia colere cœpit. Quapropter M. Delasio præsidi Calari accusatus, ab eoque, cur militiæ renuntiasset, & deos non coleret, interrogatus, respondit, quia longe præstantiorem Christum invenisset, quam deos & imperatores. Data autem ei optione, aut deos venerandi aut mortem subeundi, cum se mori pro Christo paratum diceret, vinculis ferreis constrictus, in tetrum carcerem truditur. Post aliquot dies eductus, cum præsidis consiliis non acquiesceret, verberibus acerbissime cæditur, ac, tortoribus jam defatigatis, fustibus crudeliter mactatur. Cumque in suppliciis divinas laudes caneret, extra urbem ductus capite plectitur XII Kalendas Septembris, & a Christianis ibidem, ubi postea templum suo nomini excitatum est, sepelitur. Eodem tempore passi sunt Cesellus & Camerinus impuberes, qui Calari nati & enutriti, ac a teneris Christi fidem edocti, & ipsi apud Delasium accusati; licet nondum verbis accommodatis respondere scirent, quod essent adhuc pueri, firmo tamen animo fidem ita retinebant, ut nullo pacto diis honorem habere adduci possent. Quare in carcerem traditi sunt, donec Luxorius expediretur. Eo in cælos transmisso, Cesellum & Camerinum eductos, ubi se frustra illis minis & blanditiis suadere animadvertit, gladio eodem die percuti jubet; quorum corpora a Christianis eo loco sepulta sunt, ubi postea beato Lucifero episcopo Calaritano templum ædificatum fuit.

[5] Verum Sardis non placebit annotatio, quam Ferrarius huic Actorum compendio sic ibidem subjungit: [Corpora eorum Pisani,] Horum corpora Pisis, eo translata, quo tempore Saraceni Sardiniam depopulati sunt, sive quo Pisani classe eam insulam sibi subegerunt, ut aliis videtur, habentur; quorum dies festus ibi die XXVI hujus agitur, uti ex tabulis ecclesiæ Pisanæ apparet. Corpora etiam Papiæ esse feruntur, eo una cum corpore S. Augustini translata. Sane tertio milliari ab urbe Pisana est locus mari imminens, ut Papebrochius tomo IV Maii pag. 17 scribit, qui nomen hodie obtinet a sancto Luxorio martyre, ac vulgo dicitur San-Rossore. Colitur hic XXI Augusti cum sociis Cesello & Camerino, Calari in Sardinia martyrium passus sub Diocletiano & Maximiano; cujus sacra lipsana huc esse devecta a Pisanis, cum eam ipsi insulam sub suo tenerent dominatu, aliter sentientibus aliis, aliorum est opinio, teste Ferrario. Tenuerunt autem Pisani insulam Saracenis ereptam ab anno MXVI usque ad MCCCXXII, quando inde sunt ab Aragoniis pulsi. Nihil hic repeto de capite S. Luxorii, quod supra in codice Strozziano dicitur Florentiæ collocatum esse.

[6] At Papienses sive Ticinenses contendunt, hæc Martyrum corpora multo prius ad urbem suam translata fuisse, [Ticinenses & Sardi sibi vindicant,] quandoquidem Jacobus Gualla in Sanctuario Papiæ lib. 4 cap. 13 de Luitprando Longobardorum rege in hanc rem ita scribit: Locat quoque ea in sacra æde beatorum martyrum corpora Luxorii, Ciselii, Camerini, Robustani, Marci, Appianique episcopi, cum divo patre Augustino similiter translata, anno salutis septingentesimo & vigesimo secundo. Sed Pisanis æque ac Ticinensibus incumbit possessionem suam solidis documentis probare, cum Sardi hanc rotunde negent. Inter eos Antiochus Strada Calaritanus opinionem Ticinensium multis argumentis refutasse dicitur in libro, cui titulus est Spongia Sardorum, de quo judicium ferre non possumus, cum istud Opus ad manus nostras numquam pervenerit. Quinimo Seraphinus Esquirrus lib. 2 Sanctuarii Calaritani cap. 10 & sequentibus narrat, quomodo sacra horum trium Martyrum corpora circa annum Christi 1615 in Sardinia coram multis testibus inventa fuerint. Nolumus hic severius examinare varias inscriptiones, quas tunc Sardi lapidibus insculptas invenerunt, & de quibus Papebrochius noster die XX Maii in Commentario historico ad Acta S. Luciferi Calaritani sat fuse disputavit. Etiam non audemus certam sententiam ferre de sacris eorumdem Martyrum reliquiis, quas Pisani, Ticinenses, & Sardi sibi vindicant, & unicuique parti liberam & ulteriorem suæ possessionis defensionem relinquimus: nobis enim sufficit, Sanctos illos in Sardinia passos esse, & ibidem ab immemorabili tempore publicam venerationem habuisse.

[7] Cum fraudes Tamayi jam passim notæ sint, & hac ipsa die rursus occurrant, decreveramus illas obiter dumtaxat indicare, [dum pseudoscriptores quidam duos ex illis] nisi Cardinalis Aguirrius in Collectione maxima conciliorum Hispaniæ tomo 1 pag. 322 voluisset occasione horum Martyrum crassam istius Martyrologi Hispani imposturam fusius detegere his verbis: Sed & hoc ipso loco similes fabulæ eorumdem Higueræ & Tamayi occurrunt circa alios huic concilio intervenientes, veluti Luxurium de Drona & Camerinum, quos Martyribus accensent ad diem XXI Augusti in Martyrologio Hispano, eo quod illorum eadem die in Romano fiat commemoratio. Sed nulla vel levissima umbra fundamenti est, non dico ad censendum, sed ne ad suspicandum quidem, Luxurium presbyterum hoc loco memoratum, esse illum Luxorium (ita nominatur, non autem Luxurius) martyrem, qui colitur ab Ecclesia universali die XXI Augusti. Quia vero ii duo pseudo-historici legerunt ibidem Camerinum Luxorio adjungi comitem martyrii, ne dolus detegeretur, sive potius ut dolus duplicaretur, addiderunt Camerinum episcopum Tuccitanum, qui huic concilio subscribit quarto loco, esse ipsissimum illum Camerinum, qui comes Luxorii in martyrio fuit apud Sardiniam; cum tamen neuter eorum reipsa fuerit presbyter aut episcopus, nec id memoretur a Mombritio tomo secundo Vitarum Sanctorum, vel a sancto Gregorio Papa libro VII Registri in epistola ad Januarium Calaritanum, unde eorum commemoratio in Martyrologium Romanum emanavit. Immo & Mombritii Acta testantur, Camerinum illum apud Sardiniam passum fuisse ac coronatum martyrio, cum puerulus esset, adeo ut verba nesciret accommodare præsidi. Quomodo ergo is tenera ætate occisus potuit esse postea episcopus Tuccitanus, ac tandem (quod novum figmentum est) Toletanus?

[8] [fraudulenter in Hispaniam pertraxerunt.] Tot hæc commenta circa Camerinum adeo aperta & probrosa sunt, ut postquam ad diem XXI Augusti pag. 529 ea protulerat littera I, postea quasi religione perculsus pag. 541 agnoverit, narrationes Juliani nomine editas ea in parte erroribus scatere; sed melius diceret plenas fabulis & probrosis mendaciis ubique fere. Porro ex iis aliisque plurimis, inter alia damna, id malum secutum vereor, ut in multis ecclesiis & populis Hispaniæ nimia simplicitate ac credulitate delusis, celebrentur plura festa eorum Sanctorum, qui nullo prorsus titulo ad illas spectant, nisi fictitio; immo & eorum, qui Hispani quidem fuerunt, verum numquam ab Ecclesia inter Sanctos relati. Dignum censeo suprema illa Hispaniarum Inquisitione, immo & hac sancta Sede, in ea omnia inquirere, & gravissimis quibusdam lectissimisque viris injungere onus examinandi omni studio ac ingenuitate sex illa volumina Martyrologii Hispani, & resecandi innumeras fabulas similes, quibus scatent in materia adeo gravi & sacra. Eminentissimus iste scriptor ibidem profert plura, quæ observari merentur, & quorum juvabit meminisse, quando paulo inferius illustrabimus Acta SS. Bonosi & Maximiani martyrum Orientalium, quos iidem pseudo-scriptores in Hispaniam repuerunt. Inteterim jam dabimus promissa horum trium Martyrum Acta, & ea cum apographo Vaticano conferemus.

ACTA
Ex editione Mombritiana tomo 2, fol. LXIII, quam cum alio Ms. apographo contulimus.

Luxorius M. in Sardinia (S.)
Cisellus M. in Sardinia (S.)
Camerinus M. in Sardinia (S.)

BHL Number: 5092

EX IMPRESSIS.

[Luxorius sub imperio Diocletiani] Temporibus suis Diocletianus & Maximianus imperatores a diabolo tanta sævitia accensi sunt in Christianos, ut basilicas everterent, & libros incenderent: nam & multos credentes in fide Christi diversis pœnis affligebant, sperantes sua crudelitate devincere, quos Dominus sua misericordia ad palmam martyrii evocavit. Igitur cum rabies eorum mentis idolothytæ in loco, quo degebant, non sufficeret in Christianum sævire, per totum orbem judices cum suis præceptis miserunt ad persequendos Christianos, ut ad culturam deorum suorum converterentur a, aut diversis pœnis interficerentur. Eodem tempore Delphium b quemdam præsidem ad Sardiniam miserant, ut eadem præcepta impleret in provincia sibi commissa. Cumque hic diversis locis perscrutaretur, si posset aliquos fideles invenire, qui ei consentire possent, contigit, ut Luxorius paganissimus apparitor c ad Dominum vocaretur, & ex ipsius adspiratione animum haberet.

[2] Ipse autem apud se Psalterium retinebat, cum vellet legere; [legens psalmos Davidicos] & dum ordinem psalmorum legendo percurreret, venit ad octuagesimum quintum psalmum, ubi dicit David propheta: Omnes gentes, quascumque fecisti, venient, & adorabunt coram te, Domine, & honorificabunt nomen tuum, quoniam magnus es tu & faciens mirabilia; tu es solus Deus. Quo psalmo valde perscrutato, apertus est sensus Luxorii, & festinavit esse Christianus. Cumque cruce Christi signaretur, factus est catechumenus. Ingressus deinde ecclesiam audivit psallentes: Retribue servo tuo; vivam, & custodiam sermones tuos. Quo audito, confortatus est in fide Christi, animo gaudens & eum laudans. Quare cœpit exsecrari jam vana & inania simulacra, cœpitque, intermissis diebus, judicem observare d, & sine intermissione Scripturis animum impendere. Intra paucum tempus Psalterium & aliquot ex prophetis memoriæ commendavit.

[3] Perlectis itaque Scripturis divinis ex parte, scrutatus est legem divinam, [ad fidem Christianam convertitur;] & cum toto desiderio percepit sanctum baptismum. Deinde Apostolum & sancta Euangelia commendavit memoriæ. Animo vivens factus est, & dum militiam seculi negligenter sectaretur, & latenter ageret, rem proferre nolebat. Cum ad innocentiam * Christi pervenisset, subito ille adversarius & inimicus animarum innocentium per satellites præsidi insinuavit, Luxorium apparitorem contemptui e habere judicii sui potestatem, & illam, nescio quam, superstitionem Christianorum velle sequi. Quo audito, præses iracundia motus jussit aliis * apparitoribus Luxorium sibi vinctum præsentari, ut haberet, in quem fræna malitiæ suæ laxaret.

[4] Quem conspiciens, ita ad eum locutus est: Luxori, [quem cum præses Sardiniæ nullo modo posset] quæ te dementia a bono cursu vitæ tuæ deduxit? Ego te summa dilectione habui, & cogitaveram inter primates officii mei tibi honorem dare; tu vero in contemptum imperatorum & injuriam deorum f putasti latenter de potestate judicii mei te subtrahere. Ad quem Luxorius ait: Si adhuc in illo errore idolorum versatus essem, numquam bonum honorem adeptus essem. Sed nunc per Deum vivum Jesum Christum, præclarum honorem credo me accepturum esse. Cui præses: Ergo melior est ille, quem dicis, quam imperatores nostri, aut dii immortales? Ait Luxorius: Illi imperatores terreni sunt; Dominus meus Jesus Christus rex est cælestis, qui passus & mortuus est, & resurrexit, & nunc vivit, & in æternum permanet; dii autem vestri numquam vixerunt g. Præses dixit: Si vis potestatem gladii mei effugere, diis sacrifica. Et Luxorius: Ego didici sacrificare sacrificium justitiæ, hoc est orare Dominum Jesum Christum, & non dæmoniis vanis obsequi; quoniam qui his consentiunt, cum eisdem peribunt in æternum. Præses dixit: Reducatur Luxorius in carcerem gravissimis vinculis catenarum constrictus, & cogitet secum, quid ei expediat.

[5] [ab ea professione avocare,] Cumque reclusus fuisset, oblati sunt ei duo parvuli Cissillus & Camerinus neophyti. Tunc præses, cui eos obtulerant, interrogavit, quid in eis cognovissent. At illi dixerunt: Christianos esse audivimus. Et quia non erat ætas eorum ad dandum responsum interrogationi, jussit eos sub officii custodia esse. Post aliquot dies jussit Luxorium suis tribunalibus repræsentari. Cumque affuisset, sic ad eum truculenta voce inquit: Quamdiu te, Luxori, in his tormentis lacerabis? Consule saluti tuæ. Nega Deum tuum, & sacrifica diis. Respondit Luxorius: Ego negare Deum meum Jesum Christum non possum, quem anima Christiana confitetur, sicut & ego. Præses dixit: Adora potestatem deorum, ut tibi vita concedi possit. Dixit Luxorius: Quomodo ego figmenta lapidea aut aurea aut argentea venerari & adorare possum, qui nec palpebras suas ad me cernendum movere possunt, aut os suum ad loquendum mihi non valent aperire?

[6] [cum duobus pueris Christianis] His commotus in iram præses jussit sanctum Luxorium quatuor quaternionibus h flagellari. Famulus autem Dei securus in Christo inter verbera stabat, ut diceretur alius, quam ipse, perpetim cædi. Jussit deinde eum contundi fustibus. Et Electus Dei inter ictus fustium fortis & constans laudes Domino decantabat, ut intelligeres, nullum tormentum corpus illius contingere. Sed cum videret præses iniquissimus, sævissimis pœnis non posse sanctum Luxorium deficere, sed impatientiam suam patientia magis illius superari, tulit sententiam duodecimo Calendas Septembres in illos parvulos Cissillum & Camerinum & sanctum Luxorium. Parvulos tamen jussit extra civitatem Calaritanam gladio animadverti, atque [corpora] inhumata relinqui i. Quorum impius ille corpora æstimabat projicienda, Dominus Jesus Christus eorum innocentiæ fidem pretiosam in se suscepit: nam Christiani nocte tulerunt ea, &, ubi nunc est sedes sancti Luciferi confessoris, sepelierunt illos.

[7] [jussit cum gladio interfici.] Sanctum vero Luxorium jussit ubicumque abditum & deserto loco capite plecti, ut non eum Christiani colligerent, & sibi martyrem facerent. Proinde duxerunt eum in territorium Fori-Trajensis k, & extra municipium decollaverunt eum. Et cum homines iniquissimi putaverint in eremo sanctum Luxorium perdere posse, Christus pro suo nomine paradisum illi ibidem ostendit: tanta enim multitudo Christianorum ad famam Martyris hujus ex diversis locis ibidem convenit, ut eam dinumerare nemo posset l. Eum cum hymnis & diversis luminaribus, conditum suavibus odoramentis extra oppidum in crypta sepelierunt; cujus fidem Passionis, prout necesse est, si qui habeant, & eum invocaverint, salutaria consequentur beneficia, agentes gratias Jesu Christo Domino nostro, qui tam dignum Martyrem sibi coronavit, cujus est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vaticanum apographum sic hanc periodum exprimit: Ut a cultura Christi filii Dei diverterentur &c.

b Hic præses in Ms. Vaticano Dalasius & in Sanctuario Calaritano lib. 2 cap. 13 Marcus Delasius appellatur.

c Hic sensus in apographo Vaticano ita legitur: Ruxurius quidam paganus, apparente ei Domino, &c. Ubique autem sanctus Martyr ille ibidem Ruxurius pro Luxorio nominatur,quod hic semel monuisse sufficiat.

d Discrepat hic sensus ab apographo Vaticano, in quo sic exprimitur: Et cœpit cogitare diem judicii, & observare &c.

e Luxorius in apographo Vaticano non apparitor, sed miles vocatur.

f In Ms. Vaticano hæc immiscentur: Tu vero imperatorum jussa contemnens, deorum nostrorum blasphemasti libamina, & cogitasti te latenter &c.

g Post hoc verbum in Ms. Vaticano illa Martyris responsio augetur in hunc modum: Sed sunt sine sensu & sine anima, & sunt lapides & ligna, in quorum capitibus solent sibi ciconiæ nidos instruere, quos araneæ texunt, & aves stercorant.

h Id est a quatuor quaternionibus militum eum flagellari jussit, ut ex sensu conjicio.

i Martyrium parvulorum in apographo. Vaticano sic narratur: Jussit gladio eos jugulari, atque in platea canibus derelinqui.

k Ortelius in Thesauro suo geographico meminit de quodam Foro Trajani in Sardinia; sed hodiernum ejus situm non assignat.

l Mirum sane est, eo tempore tot Christianos fuisse in Sardinia, cum seculo quinto adhuc plures ibiessent gentiles, ut in Opere nostro ad diem 18 Junii, tomo 3 istius mensis pag. 597 obiter ostensum est.

* al. militiam

* al. suis

DE SANCTIS MARTYRIBUS
BASSA, ET FILIIS EJUS THEOGNIDE VEL THEOGONIO, AGAPIO, AC PISTO VEL FIDELE,
HIS LARISSÆ VEL EDESSÆ IN GRÆCIA; ILLA IN HALONE INSULA CORONATIS,

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, martyrii palæstra, Acta.

Bassa M. in Halone insula (S.)
Theognis vel Theogonius M. Larissæ vel Edessæ in Græcia (S.)
Agapius M. Larissæ vel Edessæ in Græcia (S.)
Pistus vel Fidelis M. Larissæ vel Edessæ in Græcia (S.)

AUCTORE J. P.

[1] Martyr hæc una cum tribus filiis suis, martyrii etiam lauream consecutis, [Cultus apud Græcos,] heri inter Prætermissos memorata est, atque in hunc diem dilata, quo inscribitur Martyrologio Romano, ac variis Græcorum Fastis sacris. Typicum, quod sub nomine S. Sabbæ citari solet, hæc memorat de Martyrum nostrorum matre: Sanctæ martyris Bassæ. Menologium Sirleti eamdem etiam solam ponit in annuntiatione sua; sed in elogio, quod eidem subnectit, tres ipsius filios Theognium, Agapium & Fidelem adjungit. Menæa magna typis edita Pugiles hosce ac illorum Matrem referunt, his eorum triumpho versiculis adaptatis, qui Latine sic sonant:

Μητρὸς μιᾶς κάλλιστα παιδία τρία
Σὺν Βάσσῃ μητρὶ πρὸς τομὴν ψυχὴ μία
Βάσσαν σὺν τεκέεσσι τάμε ξίφος εἴκάδι πρώτῃ.

Tres ter-venustos filios Bassa edidit:
Unus sed animus omnibus ad ensem fuit.
Bassam cum natis gladius consumpsit eadem,

videlicet die XXI Augusti. Allusio autem poëtæ tam clara est, ut non egeat interpretatione, præsertim si addantur, quæ de genere martyrii postea referemus. SS. Theognium, Agapium & Pistum martyres e Ms. Synaxario quodam Græco recitavimus inter Prætermissos ad diem XVI Maii.

[2] [& Latinos.] Martyrologium Romanum annuam nostrorum Martyrum annuntiationem sic legendam præscribit: Edessæ in Syria sanctorum martyrum Bassæ, & filiorum ejus Theogonii, Agapii, & Fidelis, quos in persecutione Maximiani pia mater exhortans, martyrio coronatos præmisit ad palmam, & truncato capite gaudens secuta est cum victoria. In Excerptis e Theodori lectoris Historia ecclesiastica apud Henricum Valesium lib. 1, pag. 554 dicitur Petrus quidam cognomento Fullo fuisse presbyter ecclesiæ S. Bassæ martyris, quæ est Chalcedone, anno videlicet Christi circiter 450. Baronius in notationibus ad hanc diem XXI Augusti de nostra Martyre agens, de isto templo etiam meminit. De eodem etiam templo mentionem facit Theophanes in Chronographia, quæ anno 1655 Parisiis excusa est, pag. 97. Hæc de cultu: nunc de loco martyrii.

[3] Baronius in Martyrologio Romano ponit illum Edessæ in Syria, sicut mox vidimus: sed in Annalibus ad annum Christi 304 in fine, [Disseritur de palæstra martyrii] solam Edessam memorat, dicens: Edessæ vero martyres, quorum memoria est illustris, sunt Bassa mater, & filii, quos nominat. Tomo 1 Maii, ubi exstat Augustus Græco-metricus inter Ephemerides Græco-Moscas, pag. XXXVIII corrigitur positio palæstræ, quæ exstat in Martyrologio Romano: nam de Matre cum tribus filiis facta mentione, subduntur ista: Martyrium .. Edessæ quidem inchoatum, non tamen in Syria consummatum est (sicuti obrepsit Baronio Romanum hodiernum augenti) sed in Macedonia: hoc enim docent aperte Græca Acta, quæ habemus. Lambecius in Commentariis de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8, pag. 203 & seqq., inter ea, quæ scribit de codice decimo quarto Græco, varia observat de historia martyrii S. Bassæ, ac trium filiorum ejus, positionem palæstræ, quam signat Martyrologium Romanum Edessæ in Syria, his verbis corrigens e dicto codice: Verumenimvero ex integra martyrii istius narratione, quæ in præstantissimo hoc codice manuscripto Cæsareo exstat, luculentissime apparet, in Menæis Græcorum pro ἐν Ἐδέσσῃ legendum esse ἐν Λαρίσσῃ, & similiter in Martyrologio Romano pro Edessæ in Syria legendum esse Larissæ in Thessalia. Postquam enim auctor istius narrationis statim in principio indicavit, S. Bassam habitasse in urbe Helladis Larissa, quæ quidem videtur esse mediterranea illa Thessaliæ ad Peneum fluvium; mox subjungit, eam a marito suo Valerio, sacerdote idolorum, fuisse propter Christianismum oblatam τῷ ἐκεῖ ἀνθυπάτῳ καὶ βικαρίῳ (nempe τῆς Ἑλλάδος, ut aliquanto post expresse legitur) hoc est, proconsuli Helladis, ejusque vicario, Larissæ degentibus: & tres quidem illius filios ἐν αὐτῶν πόλει, hoc est, in patria sua Larissa, martyrium consummasse, & sepultos esse: ipsam autem S. Bassam e carcere eductam, & vicarium proconsulis, quod is in Macedoniam proficisceretur, jussam sequi.

[4] Cumque ibidem (nempe in Macedonia) denuo variis modis ad sacrificandum idolis frustra fuisset coacta, [contra Martyrologium Romanum,] tandem quadraginta a continenti Macedoniæ milliaribus præcipitatam quidem esse in mare Ægæum, sed singulari auxilio divino pervenisse salvam atque incolumem in insulam Hellesponti Halonem, sive Proconnesum e regione urbis Cyzici; cumque & ibi a Philippo, proconsulis Helladis scriniario, qui ipsius cruciatibus in Macedonia interfuerat, cognita esset, isque ea de causa in Macedoniam profectus, vicarium proconsulis de ejus incolumitate certiorem reddidisset; ac porro vicarius Leontio consulari Cyzici demandasset, ut eam comprehenderet; eoque facto, tertium multis tormentis cruciata esset, sed semper in eadem constantissima fidei Christianæ confessione perseverasset, confractis denique membris, in insula Halone sive Proconneso decollatam esse, ejusque sanctas reliquias a Sophronio quodam presbytero fuisse collocatas in eadem insula, loco adeo edito, ut martyrium, sive ædes sacra, in honorem ejus ibi exstructa, a præternavigantibus dextra lævaque e longinquo potuerit conspici, & prompta ipsius apud Deum intercessio a periclitantibus implorari. Ipsa Actorum Græcorum præcipua eo pertinentia verba deinde recitat laudatus Lambecius, quæ legi apud ipsum possunt. Tametsi vero apud me sint Acta ista ex eodem codice Vindobonensi transcripta; superiorem tamen narrationem ex ipso referre placuit.

[5] [quod perperam] Nec vero inutile fuerit huc transcribere, quæ observat in notis: Plures, inquit, olim in Hellade seu Græcia fuerunt Larissæ: præcipue autem duæ in Thessalia, quarum una in mediterranea ad Peneum fluvium; altera vero maritima ad Maliacum sinum, cognominata Κρεμαστὴ, sive Pensilis. De reliquis ejusdem nominis urbibus vide Stephanum Byzantinum in Onomastico geographico, ubi etiam Larissæ in Syria meminit, quæ a Syris appellatur Sizara. Hoc loco autem videtur significari prima illa & primaria Larissa Thessaliæ ad Peneum fluvium, quia quasi per excellentiam simpliciter vocatur Λαρίσσα τῆς Ἑλλάδος, simul etiam propter vicinitatem Macedoniæ, cujus in iisdem Actis fit mentio. His ita e Lambecio propositis de palæstra certaminis nostrorum Martyrum, superest, ut dispiciamus, quidnam in hac materia a nobis dici probabiliter possit.

[6] [Bassæ, ac filiis ejus eamdem palæstram assignat:] Ac primo quidem sequitur ex allegato codice, aliam tribus Bassæ filiis, aliam Bassæ eorumdem matri obtigisse martyrii palæstram, seu locum mortis: illis videlicet Larissam patriam suam; huic vero insulam Halonem, sive Proconnesum, sicut textum supra productum legenti patet. Et in Bassæ quidem palæstra satis conveniunt alia Græca exemplaria: nam ecgraphum nostrum e codice Ambrosiano, quod prælo damus, eumdem consummati martyrii locum indicat num. 7: eumdem Menologium a Cardinale Sirleto Latine redditum: quibus adde Menæa magna impressa, & Ms. e bibliotheca Vaticana, de quo mox. Itaque secundum ista exemplaria, nostrorum trium Martyrum Mater coronidem certamini suo imposuit in insula Halone, non autem Edessæ in Syria; atque adeo non satis conformiter ad dicta exemplaria annuntiatur ibi in Martyrologio Romano. Jam vero alia superest controversia, quo in loco S. Bassa ac filii ejus martyrium inchoarint.

[7] [quorum omnium certamen Larissæ & Edessæ quidem dicitur inchoatum, sed non consummatum esse:] Ecgraphum nostrum e codice Vaticano hæc memorat: Ἐπληρώθη δὲ τὸ μαρτύριον τῆς ἁγίας Βάσσης σὺν τοῖς υἱοῖς αὐτῆς· ἀρχὴ μὲν τῆς ἀθλήσεως ἐν Ἐδέσσῃ· τὸ δὲ τέλος ἐν Ἅλωνι τῇ νήσῳ. Id est: Impletum vero est martyrium sanctæ Bassæ cum filiis suis: certaminis autem principium Edessæ; finis vero in Halone insula. Verum ex dictis supra exemplaribus nec S. Bassa, nec filii ejus pati cœperunt Edessæ; nec hi cursum consummarunt in Halone. Id quod auctor ipse istius narrationis aperte asserit; sed secum ipse pugnat, dum neutiquam cohærentia loquitur. Etenim præmiserat ista, dum filiorum trium certamen ac mortem eorum retulerat: Horum vero corpora sublata sunt, & sepulta in civitate Edessa, & martyrium trium filiorum S. Bassæ impletum est. Apographum nostrum Ambrosianum unam omnibus quatuor certaminis inchoati civitatem, quantum e contextu colligo, Græciæ Edessam accidisse insinuat, ac tribus filiis etiam consummati. Verum si sequamur codicis Vindobonensis lectionem superius expositam, hi & cœperunt & consummarunt martyrium Larissæ in Græcia; non autem Edessæ in eadem Græcia, ut perhibet Ambrosianum exemplar.

[8] [locus trium Fratrum cur a nobis disjunctivo positus.] His itaque hactenus animadversis, superest dicendum, quænam consummati pro Christi fide martyrii palæstra magis videatur ad verum accedere. Duæ inveniuntur Edessæ, quarum una quidem in Syria seu Mesopotamia; altera vero in Macedonia, quæ etiam Æge dicta. De hac pluribus agit Cellarius in Notitia orbis antiqui tomo 1, lib. 2, cap. 13, quod est de Græcia antiqua, pag. 665: de ista autem tomo 2, lib. 3, cap. 15, pag. 442. Edessa autem, quæ in exemplari Ambrosiano tribuitur Græciæ, potest dici ad hanc spectare, quia spectat ad Græciam antiquam vel late sumptam, quæ sic Macedoniam complectitur, atque adeo Edessam in illa contentam. Jam vero cum e nostro ecgrapho Vindobonensi habeamus, tres Fratres martyrii lauream consecutos esse Larissæ in Græcia; atque ex Ambrosiano, Edessæ in Græcia; cumque nobis certo non constet, an pro Larissa non sit legendum Edessa, vel contra; hinc nodum hunc implexum scindere nobis visum est, annuntiando tres dictos Pugiles Larissæ vel Edessæ in Græcia; sicut in titulo ante hunc Commentarium a nobis factum est: Bassam vero in Halone insula convenienter ad exemplaria superius designata: de quibus nunc agemus.

[9] Actis Vindobonensibus hoc est exordium: ἁγία μάρτυς Βάσσα ἦν ἐπὶ Μαξιμιανοῦ τοῦ βασιλέως ἐν Λαρίσσῃ πόλει τῆς Ἑλλάδος διακεμένη. [Actorum] Id est: Sancta martyr Bassa, tempore Maximiani imperatoris, Larissæ, civitate Græciæ, habitabat. Narratio martyrii quæ sequitur, brevis est, & cognoscitur ex iis, quæ supra retulimus e Lambecio. Menæa magna excusa nostrorum Martyrum acta etiam memorant, uti & Menologium Sirleti; sed hoc magis succincte, quam illa. Exemplar vero e codice Ambrosiano transcriptum hoc prænotatur titulo: Μαρτύριον τῆς ἁγίας μάρτυρος Βάσσης, καὶ τῶν τριῶν υἱῶν αὐτῆς Θεογνίου, Ἀγαπίου, καὶ Πιστοῦ. Martyrium sanctæ martyris Bassæ, & trium filiorum ejus Theognii, Agapii, & Pisti, apposito ad marginem die ab aliis Fastis diverso, videlicet μηνὶ τῷ αὐτῷ κ᾽, eodem mense die vigesima. Tametsi autem exemplar illud, sicut passim accidere assolet in Actis Græcis, non tanti videatur esse meriti, ut a genuina sinceritate multum commendari præ aliis mereatur; quia tamen narrationis scriptor nobis notus est, atque alias eo usi sumus, hic etiam illum non prætereundum putavimus. Quisnam vero auctor ille sit, indicant istæ notæ, quas nostro exemplari a se descripto apposuit Papebrochius: Ex cod. Ambros. f. N. n. 152. Vide Maximi. Acta S. Maximi a nobis illustrata sunt tomo III hujus mensis Augusti, ad diem XIII ejusdem mensis; ubi in Commentario prævio § 10, pag. 116, num. 80 indicavimus codicem illum, mensis Augusti Vitas continentem, ante annos CD a monacho quodam Laurentio in monasterio Rutiensi, quod est in Calabria, scriptum fuisse.

[10] [exemplaria,] Aliud etiam Martyrii apographum præ manibus habeo, cui adscribitur hæc notitia: Bibliothecæ Vaticanæ ex codice 1671. Sic autem incipit: Βασιλεύοντος Μαξιμιανοῦ ἦν χρισμὸς * ἄθεσμος τῶν Ἑλλήνων. Μαξιμιανὸς γὰρ βασιλεὺς συγκαλεσάμενος μάγους. Quæ Latine ita reddo: Imperante Maximiano, impia a diis petebantur responsa per gentiles. Maximianus enim imperator convocatis magis &c. Hæc autem narratio sicut superioribus longior est, sic præ illis mihi minus arridet propter sermones seu allocutiones præsertim, quæ eisdem valde liberaliter infartæ sunt more admodum usitato scriptoribus hagiographis Græcis, ut merito exemplar illud a prælo arcendum nobis videatur, ne, si illud exhibeamus impressum, verbis potius detineamus lectorem, quam rebus historicis. Hæc sunt, quæ de martyrii exemplaribus observanda censuimus, illud tamen addentes, similia in eisdem narrari, spectata rerum substantia. Denique ad tempus martyrii quod spectat; posuimus illud supra sub Maximiano, ad quem ab aliis refertur.

[Annotata]

* χρησμὸς

MARTYRIUM
Auctore Laurentio monacho Rutiensi,
Ex codice Ambrosiano f. N. n. 152, interprete Joanne Pinio.

Bassa M. in Halone insula (S.)
Theognis vel Theogonius M. Larissæ vel Edessæ in Græcia (S.)
Agapius M. Larissæ vel Edessæ in Græcia (S.)
Pistus vel Fidelis M. Larissæ vel Edessæ in Græcia (S.)

A. Laurentio monacho Rutiensi.

Τὰ κατα τὴν μεγάλην μάρτυρα Βάσσαν δίκαιον ἄρα πρὸς διήγησιν ὑφαπλῶσαι ταῖς φιλοθέοις καὶ φιλομάρτυσιν ἀκουαῖς· ἔσται γὰρ πάντως τοῦτο πολλοῖς ὠφελείας ὑπόθεσις. Ἔφυ μὲν; καλλίπαις αὕτη, καὶ καλλίμαρτυς πόλεως μὲν Ἐδέσσης τῆς καθ᾽ Ἑλλάδα· προγόνων δὲ τὸν εἰς Χριστὸν πίστιν θερμῶν, καὶ τὸν ζῆλον τὸν ἔνθεον. Συνήφθη δὲ Οὐαλερίῳ τινὶ πρὸς γάμου κοινωνίαν, ἀνδρὶ δυσσεβεῖ καὶ τῶν εἰδώλων θεραπευτῇ· ἱερεὺς γὰρ αὐτῶν ἐχρημάτιζε. Τίκτει τοιγαροῦν ἐξ αὐτοῦ παῖδας Βάσσα τρεῖς, Θεόγνιν, Ἀγάπιον καὶ Πιστὸν τούτους ἐπονομάσασα, οὓς καὶ καλῶς ἔτρεφε, καὶ καλῶς ἐπαίδευε, καὶ τὴν ἀληθῆ πίστιν ἐδίδασκεν. Ἄρτι δὲ τοῦ παρανόμου καὶ σκαίου Μαξιμιανοῦ τὴν βασίλειον ἀρχὴν διέποντος, καὶ διατάγματα κατὰ πᾶσαν πόλιν καὶ χώραν προθέντος, ἐφ᾽ ᾧ θυσίας οἱ ἄνθρωποι τοῖς δαίμοσι προσφέροιεν, τῆς Ἑλλάδος ἀνθύπατος Κλαύδιος, δεινὸς ἀνὴρ καὶ μεστὸς ἀσεβείας, εὐθὺς ἐχώρει πρὸς τὰς θυσίας, καὶ πάντας ἠνάγκαζε συνέρχεσθαι τούτῳ, καὶ τῶν μεμολυσμένων ἐκείνων κρεῶν, καὶ τοῦ οἴνου μεταλαμβάνειν.

[2] Ἐπεὶ οὖν Οὐαλέριος, τῆς Βάσσης ἀνὴρ, αὐτήν τε καὶ τέκνα πρὸς τὰς θυσίας ἐκάλει, δε μηδὲ οὖς παρεῖχε πρὸς τοῦτο, μεθὰ πολλὰ προτεινάμενος οὐκ ἴσχυσε τούτους τοῦ ὀρθοῦ μεταθεῖναι σκοποῦ, σφαδάζων τῷ θυμῷ, τῷ ἀνθυπάτῳ τούτους προσάγει, γνωρίσας τὰ κατ᾽ αὐτοὺς, καὶ ὃς αὐτίκα παρίστησι τούτους τῷ βήματι· καὶ πρότερον μὲν λόγοις τούτους ἐπιχειρήσας πεῖσαι προσελθεῖν τοῖς εἰδώλοις, ἐπὶ μὴ ἔπεισε, τὸν ἕνα τούτων (ὁ πρῶτος δὲ ἦν) ἐπ᾽ ὄψεσι τῆς μητρὸς καὶ τῶν ἄλλων ζέεσθαι κρεμασθέντα κελεύει. Ξεόμενον δὲ τοῦτον ὑπεστήριζέ πως μητὴρ λόγοις μητρικοῖς, καὶ Μικρὸν, ἔλεγε, τέκνον, ὑπόμεινον, ἵνα μέγα στεφανωθῇς, καὶ τῶν ἀθανάτων ἀγαθῶν κληρονόμος ἀναδειχθῇς. Ἐπὶ τοσοῦτον οὖν οἱ ξυστῆρες καθήκοντο τῶν σαρκῶν αὐτοῦ, ὡς γυμνὰ τούτων φαίνεσθαι τὰ ὀστᾶ, καὶ τὴν γῆν ἐκείνην πεπληρῶσθαι τοῦ αἵματος. Ἐν ταύτῃ γοῦν τῇ βασανῳ τὸ πνεῦμα Θεόγνις χερσὶν ἀγγέλων παρέθετο.

[3] Ἄγεται τοίνυν δεύτερος (Ἀγάπιος οὗτος ἦν καλὸς) καὶ πρὸς θυσίαν παρακαλεῖται. δὲ Μὴ μοι γένοιτο, ἔφη, τὴν ἀλήθειαν καθαλιπεῖν, καὶ δαίμοσι θῦσαι· οὐκ ἀρνήσομαί σε, Χριστὲ βασιλεῦ, οὐκ ἀρνήσομαί σε, κάλλιστε καὶ φίλτατε ἀδελφὲ· ἀλλὰ προθύμως σοι συμπορεύσομαι. Τότε κελεύει κατάρατος ἄρχων, καὶ ἀπεκδείρεται φεῦ τὴν κεφαλὴν Γενναῖος, ἄχρι καὶ τοῦ στήθους αὐτοῦ τῆς δορᾶς ἐκσπασθείσης· καὶ οὕτω καὶ οὗτος μακαρίως ἐτελειώθη. τρίτος κατὰ τάξιν παρίσταται ἐπονύμως Πιστὸς κληθεὶς, καὶ φιλόθεος, ὃς ὄνομα διερωτώμενος ὅπως ἄρα καλοῖτο, Πιστὸς, ἔφη, παρὰ τῆς τεκούσης ὠνόμασμαι, πιστῆς οὔσης καὶ αὐτῆς τῷ ὄντι καὶ σώφρονος, δὴ πάντως ἐκ τῆς τῶν ἐκατέρων παιδῶν προσωνυμίας ἐστὶ καταμαθεῖν. γὰρ ἀγάπη πίστιν ἔχουσα θεογνωσίας, ἀρραγὲς θεμέλιον ἀναδείκνυται. Ποίει τοιγαροῦν τό σοι παρεστάμενον· οὐ δὲ γάρ μου τὸν πύργον διασείσεις τῆς πίστεως.

[4] Τινὲς οὖν τῶν παρισταμένων λόγοις ἐπεχείρουν ἐπαγαγοῖς μεταπείσειν αὐτὸν, Μὴ δὴ, λέγοντες, μειράκιον κάλλιστον, μὴ δὴ πατρικοὺς ἀθετήσῃς θεσμοὺς, καὶ θεοὺς αὐτοὺς, οἵ σε τοῖς πατρικοῖς κόλποις, ὡς εἰπεῖν, ἀνετρέψαντο· τί γάρ σοι καὶ τῇ τῆς μητρὸς παρεφθαρμένῃ πίστει; Θέλησον τοίνυν γενέσθαι φίλος θεῶν, καὶ μάλιστα τοῦ Διὸς, καὶ θῦσαι τούτοις, καὶ ζῆσαι καλῶς σὺν ἡμῖν· ἀξιώσει σε γὰρ ἄρχων, καὶ βασιλεὺς αὐτὸς πολλῶν δορεῶν καὶ τιμῶν. Ταῦτα εἶπον· καὶ κλεινὸς οὗτος Πιστὸς, Ἀπόστητε, εἶπεν, ἀπ᾽ ἐμοῦ οἱ ἐργάται τῆς ἀνομίας· οὐ γὰρ οἴδατε συμβουλεύειν καλῶς· τίς γὰρ νοῦν ἔχων ἄνθρωπος τὸ σκότος ἀνθαιρήσεται τοῦ φωτός; Τότε οἱ μαθαιόφρονες θυμῷ λήφθεντες συνθλῶσι τούτου τὰ σκέλη, καὶ τοὺς βραχίονας. δὲ πρὸς Θεὸν ἀνατείνας τὰ ὄμματα καὶ εὐχόμενος, εὐχαριστῶς τε τὰς βασάνους καὶ σταθηρῶς ὑπομένων, τεμνέται τὴν κεφαλὴν, καὶ οὕτω πληροῖ καὶ αὐτὸς τὸ μαρτύριον.

[5] τοίνυν εὐγενεστάτη τούτων μητὴρ καλλινίκος Βάσσα τῇ φυλακῇ παραδίδοται, ἐν ᾗ τὰς πρὸς Θεὸν εὐχὰς ποιουμένη, τὸν δρόμον ᾐτεῖτο τοῦ μαρτυρίου καὶ αὐτὴ τελέσαι. Ἡμέραι διῆλθον ἑπτὰ, καὶ Ἰουκεντῖνος βικάριος, οὓς συνὴν τότε τῷ Ἀκυλίνῴ διά τινα πράγματα, μέλλων ἐπὶ Μακεδονίαν ἀπάραι (ταύτης διεῖπε καὶ γὰρ τὴν ἀρχὴν) λαμβάνει μεθ· ἑαυτοῦ τὴν Ἁγίαν· καὶ ἅμα τὸ καταλαβεῖν τὴν ἐπαρχίαν αὐτοῦ, παρατησάμενος αὐτὴν. Ἔγνωκα, εῖπεν, Βάσσα, πάντως τὴν μωρίαν τῶν σῶν υἱῶν, ὅπως δι᾽ ἀπείθειαν τὸν θάνατον ἐσπάσαντο· ἀλλὰ σὺ μηδαμῶς θελήσῃς τῇ ἐκείνων ἀνοίᾳ κατυπαχθῆναι· προσελθοῦσα δὲ θῦσον, καὶ ζήσεις σὺν ἡμῖν, καὶ τὸ φῶς τοῦτο κερδήσεις τὸ ἡδὺ καὶ ἐπέραστον. Καὶ Μάρτυς, Μή σοι εἴη καλῶς, ἀνόσιε, εἶπεν, ἰν᾽ ἐγὼ τοῖς σοῖς λόγοις πεισθεῖσα δαίμοσι προσοίσω θυσίαν. Μαίνεται τούτων ἀκούσας δυσσεβὴς, καὶ λέβητα μέγιστον ὅτι καὶ βαθύτατον κομισθῆναι κελεύει, πληρωθῆναίτε τοῦτον ὕδατος, καὶ ξίφη ἀμφίκοπα τούτῳ προσεμπαρῆναι, καὶ ταύτην ῥιφῆναι κατ᾽ αὔτὸν, ἳν᾽ ὑπὸ τούτων μὲν τεμνομένη, παρὰ δὲ τοῦ ὕδατος αὐτοῦ συμπνιγνομένη θᾶττον τὴν ζωὴν ἀποθήσῃ.

[6] Γίνεται τοῦτο, καὶ σώζεται παραδόξως Μάρτυς, καὶ πάλιν τῷ τυράννῳ παρίσταται Βήματι. Μαγείαν οὖν ἐκείνου κρίναντος τὸ παράδοξον τοῦτο, καὶ πρὸς θυσίαν αὐτὴν αὖθις ἐκκαλουμένου, τὸ στεῤῥὸν ἐκείνη τῆς ψυχῆς ἀμετάθετον ἔχουσα, τοὺς αὐτοὺς καὶ αὖθις θεοὺς ἐκερτόμει καὶ διεχλεύαζε· τῷ τε θυμῷ ληφθεὶς ἀμέτρῳ Βέβηλος ἄρχων πυρὰν ὅτι μέγιστον ἀναφθῆναι κελεύει, καὶ τὴν Μάρτυρα ταύτῃ παραδοθῆναι. Καὶ δὴ γέγονε καὶ τοῦτο· καὶ πάλιν Μάρτυς ἀπαθὴς ἐδείκνυτο, καὶ μέσου τοῦ πυρὸς εὐλογοῦσα Χριστόν. Μερίζει τοίνυν τὸ πῦρ δυνάμει Χριστοῦ τὴν οἰκείαν ἐνέργειαν, καὶ ταύτῃ μὲν δρόσος ἐγένετο, καῦσις δὲ [καὶ] φλόγωσις τοῖς παρεστῶσιν. Ἀνάπτει τὸν θυμὸν κακοῦργος, καὶ λίθοις ταύτην συγχωσθῆναι προστάττει. Ῥύεται Θεὸς καὶ τούτων αὐτὴν, μηδενὸς αὐτῆς ἁψαμένου. Τῷ βήματι τοῦ δυσσεβοῦς προσάγεται πάλιν, καὶ πρὸς θυσίαν τῶν δαιμόνων καλεῖται· τρόπον τινὰ τὸν κολαστὴν ἐπὶ τούτῳ προσαπατᾷ, καὶ τὸν ναὸν τῶν εἰδώλων καταράσσει, καὶ συντρίβει κατὰ λεπτόν· Ἴδε σου, λέγει πρὸς τὸν τύραννον, τὴν δύναμιν τῶν θεῶν· οὐκ ἀσθενεῖς ἄρα οὗτοι, καὶ μὴ δὲ ἑαυτοῖς Βοηθῆσαι δυνάμενος; Τότε τὸν θυμὸν ὑπεκκαύσας έκεῖνος πρὸς τὸ στάδιον αὐτὸν ἀπαχθῆναι κελεύει, καὶ θηρία κατ᾽ αὐτῆς ἀφεθῆναι. Τῶν θηρίων οὖν ἀπολυθέντων, καὶ ταύτης μηδαμῶς ἁψαμένων, ἀνελόντων δὲ μᾶλλον τῶν παρισταμένων τινὰς, τῷ Βυθῷ τῆς θαλάσσης ταύτην κακοῦργος ἀποῤῥιφῆναι κελεύει.

[7] Ῥιπτεται τοίνυν κατὰ το μεσαίτατον αὐτῆς ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν, καὶ ἄγγελοι φωτὸς δέχονται ταύτην, καὶ σκάφῃ ἐνθέμενοι διέζωσαν ἀβλαβῆ· καὶ οὗτοι μὲν ἐκπλαγέντες ἀπαγγέλλουσιν ὑπεστρέψαντες τῷ Ἰουκεντίνῳ ταῦτα. Μεθ᾽ ἡμέρας δέ τινας κατὰ τὴν νῆσον Ἁλόνην Μάρτυς ἐξάγεται. Ἦν Φίλιππός τις σκρινιάριος, τοῦ τῆς Ἑλλάδος ἀνθυπάτου κατιδὼν, καὶ γνωρίσας ἀπαγγέλλει τῷ βικαρίῳ Ἰουκεντίνῳ τὴν Μακεδονίαν καταλαβὼν, ὡς ἔιη παρὰ τοῖς Χριστιανοῖς Βάσσα κατὰ τὴν νῆσον Ἁλόνην. Γράφει τοίνυν ἐκεῖνος αὐτίκα Φλαβίῳ Λαοδικίῳ, τῷ τῆς Ἑλλησπόντου διοικητῇ, πάντα τὰ κατ᾽ αὐτὴν, καὶ ὡς οὐ χρὴ ταύτην ζῶσαν ὁρᾶσθαι τοσαύταις γοητείαις ἁλοῦσαν. Αὐτίκα τοίνυν τὴν Ἁλόνην οὗτος καταλαβὼν, καὶ τὴν Μάρτυρα ζητήσας, καὶ παραστησάμενος εἰς ἐξέτασιν, καὶ πρὸς θυσίαν ἀκκαλεσάμενος τῶν εἰδώλων, ἐπεὶ μὴ πείθειν εἶχε, συντριβῆναι κελεύει ξύλοις ἀδροῖς ἅπαν αὐτῆς τὸ σῶμα, καὶ οὕτω τὴν κεφαλὴν ἐκκοπῆναι. Γέγονε τοῦτο, καὶ τὴν κεφαλὴν, καλλίστη μάρτυς, ξίφει τμηθεῖσα, χερσὶ Θεοῦ τοῦ πλάσαντος παρέθου τὸ πνεῦμα. Σωφρόνιος δέ σου ἱερὸς τὸ πάντιμον ἀνελόμενος σῶμα φιλοθίμως ἔθαψεν, εἰς δόξαν Πατρὸς, καὶ Υἱοῦ, καὶ ἁγίου Πνεύματος, τῆς ἁγίας καὶ ὁμοουσίας Τριάδος, ᾗ πρέπει δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Sanctæ patria, maritus, filii:] Quæ ad magnam martyrem Bassam spectant, æquum est narratione exponere eorum auribus, qui Deum ac Martyres amant. Hoc quippe argumentum multis omnino erit utile. Insignium hæc liberorum parens, & insignis Martyr primam hausit lucem in civitate Edessa, quæ est in Græcia, parentes nacta, fide in Christum ac divino studio ferventes. Nupta autem fuit cuidam Valerio, viro impio, ac idolorum cultori: horum etenim sacerdos erat. Parit itaque ex ipso Bassa liberos tres, quos Theognim a, Agapium, & Pistum b nominavit: quosque & educavit recte, ac egregie instituit, nec non vera fide imbuit. Tunc vero temporis impio ac crudeli Maximiano imperii sceptrum administrante, & mandata proponente per omnes civitates ac provincias, ut homines dæmonibus sacrificia offerrent, Claudius, proconsul Græciæ, homo ferox & impietate plenus, statim ad sacrificia se conferebat, omnesque hac de causa convenire, & carnibus illis contaminatis, ac vino communicare cogebat.

[2] Dum itaque Valerius, Bassæ maritus, ipsam ac filios ad sacrificia vocaret; hæc vero nequaquam præberet hac in re aures; nec multos post sermones posset illos a recto proposito avertere, præ furore vacillans, ad proconsulem ipsos adducit, indicans quæ pertinebant ad eos. [quorum primus Theognis proveri Dei cultu cruciatur, ac moritur.] Hic sine mora ad tribunal illos sistit. Ac primo quidem sermonibus eos aggressus, ut suaderet illis ad idola accedere, ubi non persuasit, unum ex ipsis (erat autem primus,) matre & aliis inspectantibus, suspensum radulis excarnificari jubet. Hunc autem rasum mater corroborabat maternis verbis, &, Modicum, aiebat, fili, sustine, ut magnam coronam consequaris, atque immortalium bonorum heres demonstreris. Corporis igitur illius rasores eo usque pervenerunt, ut nuda apparerent ejusdem ossa, & terra illa sanguine repleta fuerit. In isto itaque cruciatu Theognis spiritum deposuit in manibus angelorum.

[3] Adducitur ergo secundus (pulcher is erat Agapius,) & ad sacrificium excitatur. [Deinde secundus excarnificatur; tertius autem,] Hic vero, Non mihi contingat, ait, ut veritatem relinquam, ac dæmonibus sacrificem: non te negabo, rex Christe; non te negabo, optime & carissime frater; sed magnis animis te comitabor. Tunc, mandante præside execrando, Martyris generosi caput (heu!) excoriatur, pelle ad usque pectus detracta: & sic Beatus iste etiam consummatus est. Tertius ordine adducitur, Pistus nomine, Dei etiam amans. Qui, quo vocaretur nomine, interrogatus; Pistus, inquit, a genitrice vocatus sum, quæ & ipsa fidelis revera ac prudens est, prout ex utriusque filii nomine omnino discere licet. Dilectio c enim, quæ habet fidem cognitionis Dei d, firmum comprobatur esse fundamentum. Fac igitur quod in animo habes: non enim turrim fidei meæ commovebis.

[4] Tunc ergo aliqui adstantium conati sunt blandis verbis ipsum a sententia dimovere, [fractis cruribus, truncatur capite.] dicentes: Noli, optime juvenis, noli patrias leges, ac deos ipsos contemnere, qui te paterno sinu, ut ita loquamur, enutriverunt. Quid tibi cum corrupta matris fide? Illud igitur age potius, ut fias amicus deorum, præsertim Jovis, iisque sacrifices, & bene nobiscum vivas. Præses enim, & ipse imperator multis te donis & honoribus dignabitur. Hæc illi. Sed inclytus ille Pistus, Abscedite, ait, a me, operarii iniquitatis: neque enim nostis bonum mihi consilium dare. Ecquis etenim homo mentis compos tenebras luci anteponet? Tunc insani illi furore correpti confringunt crura & brachia ipsius: qui sublatis ad Deum oculis orans, gratanterque ac fortiter cruciatus perferens, capite truncatur, & sic etiam iste martyrium complet.

[5] Generosissima vero eorum mater, ac victoria insignis Bassa, [Eorum mater] carceri traditur, in quo, fusis ad Deum precibus, martyrii cursum ut ipsa quoque compleret, rogabat. Dies præterierunt septem, & Vicentinus e vicarius, qui propter negotia quædam cum Aquilino tunc erat, in Macedoniam profecturus (hanc quippe administrabat) secum ducit Sanctam: & simul atque suam pervenisset in provinciam, sistique illam jussisset, Omnino, inquit, novi, O Bassa, stultitiam filiorum tuorum, qui per contumaciam attraxerunt sibi mortem: at tu dementia illorum neutiquam te abduci sinas; sed accedens sacrifica, & nobiscum vives, suavemque hanc & amabilem lucem lucraberis. Ac Martyr, Non sit tibi, ait, impie, laus illa, ut ego verbis tuis persuasa offeram sacrificium dæmonibus. His auditis furit impius, ac lebetem quam maximum & profundissimum afferri jubet, eumque impleri aqua, ac gladios utrimque acutos in hunc intromitti, atque illam eo injici, ut his quidem concisa, aqua autem suffocata citius e vita migraret.

[6] Fit hoc; sed modo mirabili servatur Martyr, & denuo adducitur ad tyranni tribunal. Qui dum miraculum hoc per magiam factum judicaret, [variis cruciatibus frustra afficitur,] iterumque ipsam hortaretur ad sacrificium; Martyr, firmum ac immutabilem animum gerens, deos ejus iterum convitiis & subsannationibus impetebat. Furore supra modum correptus Præses impius, ignem quam maximum accendi jubet, & Martyrem in eum injici. Hoc etiam factum est: sed rursus Martyr illæsa apparuit, & in medio ignis benedicebat Christo: cujus potentia vim suam divisit ignis: & illi quidem factus est ros; adstantibus vero crematio & inflammatio. Furorem accendit vir malignus, ac lapidibus eam obrui mandat. Ab his etiam Deus ipsam liberat, nullo eorum illam tangente. Denuo ad hominis impii tribunal adducitur, & ad sacrificandum dæmonibus vocatur: modo quodam tortorem post hæc in errorem inducit, templumque idolorum fortiter percutit, & in frusta conterit. En tuorum, ait tyranno, potentiam deorum. Nonne hi sunt infirmi, qui semetipsos juvare non possint? Tunc ille furore ardens, ad stadium abduci ipsam jubet, ferasque adversus eam emitti. Feris itaque solutis, eamque neutiquam tangentibus, sed aliquos potius adstantium e medio tollentibus, vir malignus in profundum maris illam projici jubet.

[7] [donec tandem, abscisso capite, martyrio coronatur.] A militibus itaque projicitur in medium maris; sed angeli lucis eam suscipiunt, scaphæque imponentes illæsam conservant. Milites vero stupore perculsi, ac reversi, Vicentino hæc annuntiant. Aliquot post diebus ad insulam Halonem Martyr educitur. Erat quidam Philippus scriniarius f, Græciæ proconsulis inspector, qui, re cognita, in Macedoniam profectus, Vicentino vicario annuntiat, Bassam esse in insula Halone apud Christianos. Statim ergo ille ad Flavium Laodicium, qui Hellespontum administrabat, perscribit omnia, quæ ad illam pertinebant; neque oportere hanc vivam conspici, quæ in tantis deprehensa sit magiis. Sine mora hic in Halonem g tendens, postquam Martyrem quæsitam, & ad examen comparere jussam, ad idolorum sacrificium hortatus esset, sed irrito conatu; totum ejus corpus solidis lignis conteri, & sic caput amputari mandat. Dictum factum. Tu vero, o illustrissima Martyr, truncato per gladium capite, in Dei, qui te formavit, manus tradidisti spiritum. Sophronius autem sacerdos h corpus tuum omni honore dignum abstulit, & splendide sepelivit in gloriam Patris, & Filii, & sancti Spiritus, sanctæ & consubstantialis Trinitatis: quam decet gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alibi aliter scribitur hoc nomen. Vide Comm. prævium.

b Latine Fidelis, quo nomine utitur Martyrologium Romanum cum Sirletiano.

c Alluditur ad nomen Agapius: ἀγάπη enim Græcis dilectionem significat.

d Respicit scriptor ad nomen proprium Θεόγνις: nam appellativum θεογνωσία denotat Dei cognitionem.

e In apographo nostro e bibliotheca Vaticana scribitur Οὐἳκεντῖνος, quam nominis efformationem secutus sum in mea versione Latina.

f Vox σχρινίαριος Græco-barbara est ex Latina scriniarius. Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ latinitatis assignat varia scrinia, quæ ibi videri possunt. Scriniarii, inquit, dicti, qui in hisce scriniis operam suam locabant, & scriptorum vices agebant. Hic vero videtur non male posse accipi pro scriptore vel notario, qui Acta Martyrum publice excipiebat. Quædam eorum Acta consularia; quædam proconsularia dicta sunt.

g De hoc loco, ad de S. Bassæ, nec non filiorum ejus palæstra martyrii, agit Comm. prævius.

h Malim scribere ἱερεὺς, id est, sacerdos: hoc enim videtur sensus exigere. Certe in exemplaribus nostris Vindobonensi ac Vaticano est πρεσβύτερος, presbyter.

DE SS. QUADRATIS EPISCOPIS

Cultus ex Martyrologio Romano, & aliis Fastis sacris.

Quadrati episcopi (SS.)

J. P.

Martyrologium Romanum, hac die annuntians unum S. Quadratum episcopum, [Quæritur quisnam sit S. Quadratus;] per alias notas characteristicas non satis distinctum, de pluribus agendi occasionem nobis præbuit. Eminentissimus Baronius in notis, Hic, ait, sine episcopatus loci titulo, tam in veteri Romano Martyrologio (Bellini scilicet, prout indicat Florentinius ad hodiernum diem in notis) quam in veteri manuscripto hactenus positus reperitur; nec cuinam ecclesiæ præfectus fuerit, aliquis docet. Sed producamus alios Fastos sacros, qui S. Quadratum, assignato utcumque episcopatus loco, in quo vel vixit ac floruit, vel etiam vivere desiit, ad hanc diem commemorant; In Martyrologio, quod sub nomine D. Hieronymi idem Florentinius vulgavit, hæc sunt: In Sardinia natalis sanctorum Luxuri, Traiani, Quadrati episcopi, Primi. Consonant Holstenii Animadversa ad Martyrologium Romanum, ex 2 Ms. referentis ista: In Sardinia natale SS. Luxurii, Traiani, Quarti episcopi, Primi. (Per Quartum Florentinius in notis intelligit Quadratum, alios codices secutus.) Addit autem Holstenius: In Sardinia episcopum fuisse ostendit Ms. uterque Reg. Sueciæ. Quibus suffragatur exemplar Vaticanum, quod inter Auctaria ad nostrum Usuardum hac die citatur num. 5949: In Sardinia, sancti Quadrati episcopi. Hæc de isto Quadrato antistite admodum clara sunt. Dicebam supra utcumque, quia, an & ubi sederit in Sardinia, non determinatur.

[2] Alter vero synonymus episcopus occurrit in textu Martyrologii apud Florentinium, [qui hodie annuntiatur] quod supra allegatum est: In Alexandria, natalis sanctorum Pisti, Semi. Item Quadrati episcopi. Sed quæstio hic moveri potest, an Quadratus iste ibi sit connectendus cum duobus præcedentibus Sanctis, atque adeo cum Alexandria, cui tribuuntur: an vero ponatur seorsim & absolute sine loco. In hac re non satis per se clara, nihil lucis suppeditant Auctaria ad nostrum Usuardum. Etenim in annuntiationibus, quæ ex variis laterculis seu codicibus ibi proferuntur, signatur Quadratus episcopus, sed sine loco, si unicum excipias, de quo supra agebam. Quo igitur ille Quadratus pertineat, non videtur satis perspicuum; etiamsi Florentinius in notis, ubi occasione synonymi præsulis Atheniensis, a Maurolyco hac etiam die relati, observet sequentia: Sed duo, hic memorati, diversi ab eo sunt, alter Sardus, alter Alexandrinus, qui etiam episcopus constanter dicitur in libris Mss. nostris, & in M. Antverpiensi: quamvis titulus episcopalis in M. Corbeiensi desideretur, tam in schedis nostris, quam in Dacheriano exemplo, & alterius classis videatur, quam Pistus & Sevus. Verum si Florentinio videatur ab his separandus iste, alterius utpote classis; quærere mihi liceat, cur non sit vel diversi, vel saltem incerti loci? Ne tamen nodum alicui videar quærere in scirpo, si eum cum Florentinio adscribere volueris Alexandriæ, non refragabor.

[3] [in Romano Martyrologio.] An vero, & quem e duobus istis episcopis synonymis, annuntiet Martyrologium Romanum, non est, unde aliquis certo definire ex eo possit; quia annuntiatur sine loco episcopatus; nec scivit ipse Baronius, cujusnam loci episcopus fuerit, sicut ex notis ipsius antea prolatis manifestum est. Castellanus, apposito ad textum Martyrologii Romani, quod Gallice vertit, asterisco, vult Quadratum, qui in eodem signatur, fuisse episcopum de Trani, id est, Tranensem in Apulia. Sed in serie istorum Præsulum apud Ughellum tomo 7 Italiæ sacræ non ita pridem recusæ, a col. 885 nullum reperio Quadratum; & vero etiamsi ibidem exstaret, quo pacto locus iste episcopatus e Romani Martyrologii annuntiatione vel per umbram extundi posset, nequaquam satis intelligo; prout conficitur ex dictis. Reliquum ergo est, ut exacte non possit determinari, qua in cathedra sederit S. Quadratus hac die in Martyrologio Romano notatus; nisi forte in Sardinia sederit: cui utcumque suffragari videantur exemplaria de eo ante citata, quæ locum Sardiniæ exprimunt: unde nomen ejus forte migrarit ad Martyrologium aliquod Italum, & inde ad Bellinum, ac denique ad Romanum, quo hodiedum utimur. Verum his tribuet lector quantum voluerit, quæ pro mera conjectura accipi volo. Utcumque autem præsens controversia se habeat; quandoquidem illam ulterius promovere non possum; sufficiat, hodierna die colendos signasse SS. Quadratos episcopos cum Fastis, quos allegavi; etiamsi gesta, tempusque vitæ ac mortis omnino mihi ignota sint. S. Quadratum episcopum Atheniensem signat hac die Maurolycus; sed adduci non possumus hactenus, ut credamus, hunc esse distinctum ab illo, quem idem Maurolycus annuntiarat die XXVI Maii; sicut in hodiernis Prætermissis indicatum est.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
PRISTO, SEVO, ITEM QUADRATO EPISCOPO, SUNDOPHAGO, ASTUSO, DIOMEDE, ZOTICO, ZATAMGELO, MOYSEO.
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Pristus Martyr Alexandrinus (S.)
Sevus Martyr Alexandrinus (S.)
Quadratus ep. Martyr Alexandrinus (S.)
Sundophagus Martyr Alexandrinus (S.)
Astusus Martyr Alexandrinus (S.)
Diomedes Martyr Alexandrinus (S.)
Zoticus Martyr Alexandrinus (S.)
Zatamgelus Martyr Alexandrinus (S.)
Moyseus Martyr Alexandrinus (S.)

J. P.

Hæc Martyrum classis in Alexandria eodem modo & ordine notatur inter apographa Hieronymiana apud Florentinium edita, [Annuntiationes,] excepto Moyseo, de quo mox. Annuntiatio autem ista, etiamsi non videatur in omnibus nominibus recte expressa, melius tamen intelligi potest, quam textus ipse Martyrologii, quod sub nomine S. Hieronymi auctor idem vulgavit. Hæc enim habet: In Alexandria natalis sanctorum Pisti, Semi. Item Quadrati episcopi. Sindophagiæ natalis sanctorum Astosii, Diomedis, Zotici. Paullo aliter scribitur in dictis apographis hæc Martyrum annuntiatio: In Alexandria nat. SS. Pisti, Sevi, item Quadrati. Sindophagiæ nat. SS. Artosii, Diomedici, Zotici, Azatangoli, Moysei. Vides hic utroque loco pro Pristi scribi Pisti; in ultimo autem addi Moyseum. Pro Azatangoli forte legendum Agathangeli. Sed quid sibi velit Sindophagia, plane non intelligo. Hic ponitur pro nomine proprio alicujus loci; Sundophagus autem supra (forte scribendum Syndophagus) nomen videtur significare proprium hominis, quia uno tractu cum aliis enuntiatur. Hæsit aqua Florentinio in notis, si nomen Sindofagiæ sit proprium loci. Nam hæc ibi observat: Locus geographis, quod sciam, ignotus, suspicionem movet, ne librarii vitio tam in codicibus nostris, quam Corbeiensi & Antverpiensi legi debeat Syndiospago *, pro loco in Authenticis memorato, quem allegat: ubi, ait, incolas Syndiospagi populos quosdam vocat Justinianus. Sed hæc eruditi viri suspicio non apparet satis fundata; cum incertum prorsus sit, an illud nomen sit proprium hominis, an loci.

[2] [dantur e variis apographis.] Porro quis modus, veram & genuinam tum huic nomini, tum aliis supra memoratis efformationem, & ordinem assignandi in tanta apographorum Hieronymianorum corruptorum varietate? Nec vero exemplaria Florentinii conveniunt in numero Martyrum, sicut testatur in notis, dicens: Mancos hic agnoscimus libros nostros: tres enim tantum Cælites numerantur, Astosius, Diomedes, & Zoticus: Zatangelum addit Martyrol. vetustissimum: Azatangelum, & Moyseum Corbeiense. Inter Martyrologia vero Hieronymiana contracta, quæ apud nos sunt edita, in Richenoviensi duos Alexandrinos hac die sic lego: In Alexandria, Pisti, Sevi. Forte ad superiorem Martyrum manipulum pertinent Artosus & socii ejus martyres, quos e Castellano dedimus inter hodiernos Prætermissos. In additionum collectione ad Martyrologium, quod sub nomine Bedæ apud nos editum est, signantur e Barberiniano exemplari tres etiam isti: Syndophagiæ natale SS. Artosii, Diomedis, Zotici. Denique de S. Quadrato episcopo, qui in superiore Martyrum Alexandrinorum manipulo signatur, consule, quæ hac die de SS. Quadratis episcopis dicuntur. Quamquam mihi non videatur etiam satis exploratum, ob tantam annuntiationum perturbationem, an alii omnes Alexandriæ sint adscribendi. Isto tamen loco tam in titulo superiore, quam in Catalogo Sanctorum, qui huic diei præfigitur, illos annuntiavi, quia apud Florentinium, e quo eos transcripsi, eidem loco attribui utcumque videntur, quidquid sit de nominibus miro modo expressis vel corruptis.

[Annotata]

* Syndiospagi

DE SS. JULIO, JULIANO, VINCENTIO, AUGURIO ET EULODIO MARTYRIBUS
IN HISPANIA.

Notitia horum Martyrum ex antiquis Martyrologiis; sed Acta eorum & tempus martyrii incerta.

Julius M. in Hispania (S.)
Julianus M. in Hispania (S.)
Vincentius M. in Hispania (S.)
Augurius M. in Hispania (S.)
Eulodius M. in Hispania (S.)

G. C.

Hæc Sanctorum nomina in vetustissimo Martyrologio Hieronymiano, [Horum Martyrum, qui in veteribus Martyrologiis memorantur,] quod Franciscus Maria Florentinius anno 1668 Lucæ edidit, annuntiantur in hunc modum: In Spaniis natalis sanctorum Julii, & Juliani, Vincenti, Auguri, & Eulodi. Alia apographa Hieronymiana contracta, quæ Sollerius noster tomo VI Junii part. 2 vulgavit, duos dumtaxat ex his quinque Martyribus annuntiant, videlicet Vincentium & Julianum, quos etiam Rabanus & alii recentiores Martyrologi tantum memorant. Sed Martyrologium reginæ Sueciæ ibidem pag. 46, duobus nominatim expressis, tres anonymos addit hoc modo: XII Kal. Sept. Hispaniis natalis sanctorum Julii & Juliani cum aliis tribus. Inter Auctaria nostra Usuardina codex Rosweydi Martyres illos hac die sic celebrat: In Hispaniis sancti Juliani martyris cum aliis quatuor. Codex vero Vaticanus ibi nomina quinque Martyrum exprimit hoc modo: In Hispania sanctorum Julii, Juliani, Vincentii, Augurii, Fructuosi. Nescio, qua metathesi hic nomen Fructuosi pro Eulodio substitutum fuerit. Nos interim in exprimendis horum Martyrum nominibus antiquum Florentinii Martyrologium secuti sumus.

[2] Franciscus Rus-puerta in Historia ecclesiastica diœcesis Giennensis, [gesta] quam anno 1634 Hispanice vulgavit, seculo 1, cap. 17 varia de natali solo horum Martyrum ac tempore martyrii congerit, quæ ex Luitprando aliisque fictitiis auctoribus probare nititur. At Joannes Tamayus Salazar in notis ad Martyrologium suum Hispanum hac die contendit, duas diversas Hispanorum martyrum classes ab illo scriptore confusas fuisse. Cum Tamayus etiam pro sua opinione Luitprandum aliosque supposititios auctores citet, non est nostrum componere has frivolas lites, quæ tantum ex cerebro impostorum vel otiosorum hominum prodierunt. Porro sæpius in Opere nostro fraudes aut hallucinationes hujus Martyrologi Hispani detectæ sunt, ac deinceps detegentur. Quare non est operæ pretium exhibere Acta horum Martyrum, quæ Tamayus ipse fabricavit, & quibus tamen confidenter more suo præmittit hæc magnifica verba: Nos veritatis autographis insistentes, sanctos Martyres apud municipium Burginatense passos ex Luitprando concedimus; cetera respuere compellimur. Hinc eorum Acta sic formanda esse (nam alibi haud inventa) contendimus. Hac expressione satis clare fatetur, sese Acta istorum Martyrum, quæ alibi non sunt inventa, ex genio suo composuisse.

[3] [& ætas incerta sunt.] Hinc etiam vereor, ne ipse Tamayus pro arbitrio suo determinaverit tempus martyrii, quod in fine Actorum asseveranter exprimit his verbis: Ad carceris custodiam adducti Juvenes post varia judicis examina, cum nec diis sacrificia offerre, nec a Christi nomine separari potuissent, diversis tormentis cruciati, tandem martyrii coronis ad cæleste regnum conscenderunt strenui, XII Kalend. Septembris, anno Domini XCV. Sic quidem ille ex suo Luitprando affirmat. Sed non magis fictitio Luitprando quam ipsi Tamayo fidere audemus, cum Martyrologium ejus Hispanicum ex tot fabulis consutum sit, ut vera a falsis secerni vix possint: nam homini mendaci interdum verum dicenti, credere non solemus, quemadmodum habet parœmia. Quapropter annum martyrii caute suppressimus, & in margine diem XXI Augusti tantummodo notavimus, quia ipsum gloriosi certaminis seculum ignoramus, quamvis hi Martyres verosimillime sub imperatoribus ethnicis in Hispania passi fuerint.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
HIPPOLYTO, TRAIANO, QUADRATO, PRIMO.
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Hippolytus M. Romanus (S.)
Traianus M. Romanus (S.)
Quadratus M. Romanus (S.)
Primus M. Romanus (S.)

J. P.

Quatuor hi Martyres hodierna die sic memorantur inter apographa Hieronymiana apud Florentinium: In portu Romæ Ippolyti, Traiani, Quadrati, Primi. Ita ibi, & vetustissimum M. Antverpiense allegatur. Si Martyres isti eodem loco ac tempore passi sunt, sicut videtur indicare eorum annuntiatio, tollitur difficultas, quæ sese alioqui offert ex synonymis, qui hoc eodem die signantur alibi. Sic enim Hippolytus distinguetur a synonymo, qui apud laudatum Florentinium in portu Romano signatur sine sociis; Quadratus, ab aliis duobus homonymis, de quibus etiam agimus hac die; Traianus, ab homonymo, qui in Martyrologio Rabani, ac Bedæ Plantiniani conjungitur cum Luxurio vel Luxorio, quem hodie damus; Primus denique a synonymo, qui refertur apud eumdem Florentinium e codice Ms. reginæ Sueciæ, In Sardinia. Nos interim Martyres nostros supra dedimus eodem ordine ac modo, quo eos invenimus signatos inter dicta apographa, etiamsi valde dissentiant annuntiationi, quam Florentinius e schedis ad se missis recitat in hæc verba: In Sardinia nat. Luxurii, Traiani, Quadrati episcopi, Primi.

DE SS. BONOSO ET MAXIMILIANO VEL MAXIMIANO MARTYRIBUS,
ANTIOCHIÆ IN SYRIA,

Anno CCCLXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bonosus M. Antiochiæ in Syria (S.)
Maximilianus vel Maximianus M. Antiochiæ in Syria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Immemorabilis horum Sanctorum cultus, occasio martyrii, & authentica Actorum fides.

Ado ad diem XXI Augusti in suo Martyrologio annuam horum Martyrum memoriam ita celebrat: [Hac die Martyres illi memorantur in Martyrologiis,] Eodem die natalis sanctorum martyrum Bonosi & Maximiani, quorum gesta habentur. Usuardus Adonem verbum de verbo transcripsit, & hodiernum Martyrologium Romanum in simili annuntiatione sua dumtaxat omittit, eorum gesta haberi. Quimimo eminentissimus Baronius in notis ad annuntiationem hodiernam Martyrologii Romani monet sequentia: De his Usuardus, qui & eorum Acta exstare testatur; sed jam excidisse videntur: nusquam enim reperire potuimus. Verum summæ debentur gratiæ Theoderico Ruinartio, qui genuina horum Pugilum gesta præterito seculo feliciter eruit ex Ms. codice monasterii Sylvæ-majoris in diœcesi Burdigalensi, & ea anno 1689 inter Acta primorum martyrum sincera & selecta pag. 664 & sequentibus retulit. Nisi hic pretiosus thesaurus, ab aliis frustra quæsitus, diligentia Ruinartii detectus fuisset, cum eminentissimo Baronio & Majoribus nostris præclara horum Martyrum gesta, tempus & locum martyrii hactenus ignoraremus. Facilius etiam nobis imponere potuissent pseudo-scriptores quidam Hispani, de quibus postea agemus.

[2] [etsi forsan alio die martyrium subierint,] Quamvis ex relatis Martyrologiis de immemorabili Martyrum nostrorum cultu satis constet, tamen aliqua difficultas occurrit circa diem, quo coluntur aut martyrium subierunt. Castellanus in suo Martyrologio universali eos refert ad diem XX Septembris, haud dubie secutus titulum, qui apud Ruinartium in editione Parisiensi anni 1689 Actis ita præfigitur: Passio sanctorum Bonosi & Maximiliani militum, de numero Herculianorum seniorum, sub Juliano imperatore & Juliano Comite ejus, sub die XII Kalendas Octobris. At ipse Ruinartius hac de re ante Acta sic ratiocinatur: Horum Martyrum memoriam Martyrologia Usuardi, Galesinii & Baronii celebrant die XXI Augusti, ubi Maximilianus dicitur Maximianus, eorumque Acta laudantur; quæ huc usque incognita, nunc primum proferimus ex codice manuscripto monasterii nostri beatæ Mariæ Silvæ-majoris in diœcesi Burdigalensi. Alius dies in Actorum titulo præfertur, XII Kal. Octobris. Sed neuter videtur pro vero eorum mortis die assignari posse: siquidem Julianus Comes jam morbum incurrerat, cum fuerunt interrogati. At morbo isto, ut ad Acta sancti Theodoriti vidimus, non nisi post diem XXII Octobris laboravit, & initio anni sequentis, scilicet CCCLXIII, ut refert Ammianus Marcellinus, exstinctus est. Quare satius esset, istorum martyrum mortem ad mensem Decembrem revocare. Hunc autem diem, sicut nec quæ in Actis omissa passim videntur, non nisi ex aliquo codice manuscripto valemus supplere. Quidquid sit de vero martyrii die, nos Adonem & Usuardum cum Martyrologio Romano secuti, duos hosce sanctos Athletas hac die XXI Augusti collocavimus.

[3] Ceterum ex relato Actorum titulo patet, Sanctos nostros militasse in legionibus Herculianorum, [quia noluerunt mutare vexillum militare,] quæ a Maximiano Herculeo olim traxerant nomen, quod postea præstantissimis exercitus copiis impositum est, ut Sextus Aurelius Victor in opusculo de Cæsaribus apud nos pag. 578 testatur, & de quibus Ammianus Marcellinus, ejusdem ætatis scriptor, lib. 20 & 22 Rerum gestarum sub imperio Juliani apostatæ meminit. Non omnino temere suspicor, Sanctos nostros aliqua dignitate militari præditos fuisse in his cohortibus: nam præfectus, nomine Secundus, in Actis infra edendis num. 10 S. Bonosum appellat dominum, quæ honorifica appellatio non videtur gregario militi convenire. Imo forsan hic Bonosus idem est cum illo, ad quem Constantius imperator, tamquam magistrum equitum vel alias militum Hierapoli mense Maio anni 347 legem de militia scripsit, ut in Chronologia Codicis Theodosiani apud Jacobum Gothofredum pag. XLVII videre est. Præterea ad gregarios milites non pertinebat mutare labarum seu vexillum militare, quod ab his Sanctis exigebatur, & de quo vexilli signo hic nonnulla præmonebimus, ut Acta postmodum edenda clarius intelligantur.

[4] Eusebius Cæsareensis in Vita Constantini lib. 1 cap. 28 & sequentibus fuse narrat, [cujus figura ex Eusebio Cæsareensi] quomodo signum crucis in cælo huic imperatori apparuerit, sicut ex ipso Constantino jurato audiverat, ex qua historia ad rem nostram excerpimus sequentia: Tum vero Christus Dei dormienti apparuit cum signo illo, quod in cælo ostensum fuerat; præcepitque, ut, militari signo ad similitudinem ejus, quod in cælo vidisset, fabricato, eo tamquam salutari præsidio in præliis uteretur. Ille primo statim diluculo surgens, arcanum omne amicis exposuit. Convocatis deinde auri ac gemmarum fabris, medius inter eos sedens, speciem signi eis sermone depinxit, jussitque, ut auro ac lapillis similitudinem ejus exprimerent; quod & nos aliquoties videre meminimus. Erat autem ejusmodi. Hasta longior auro contecta transversam habet antennam instar crucis: supra in ipsa hastæ summitate corona era affixa, gemmis & auro contexta. In hac salutaris appellationis signum; duæ videlicet litteræ, nomen Christi primis apicibus designabant, littera P. in medio sui decussata. Quas quidem litteras imperator in galea gestare post hæc etiam consuevit.

[5] Porro ex antenna, quæ oblique per hastam trajecta est, [hic describitur,] velum quoddam dependebat; textum videlicet purpureum pretiosis lapidibus inter se junctis, & luminis sui fulgore oculos perstringentibus, coopertum, multoque intertexo auro inexplicabilem quamdam pulcritudinis speciem intuentibus præbens. Atque hoc velum antennæ affixum latitudinem longitudini æqualem habuit. Ipsa vero recta hasta ab infima sui parte in magnam longitudinem producta, in superiori parte sub ipso crucis signo ad ipsam veli variis coloribus depicti summitatem, auream Deo cari imperatoris & liberorum ejus imaginem depictam pectore tenus sublimem gestabat. Hoc igitur salutari signo, tamquam munimento adversus oppositas quorumvis hostium copias imperator semper est usus; aliaque ad ejus similitudinem expressa signa cunctis exercitibus præferri jussit.

[6] Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 312 num. 26 hanc Eusebianam labari descriptionem expressit in imagine, [& cui nomen Christi] quam cælatorem nostrum imitari jussimus hoc modo: Vides hic per litteras initiales Græcas XP nomen Christi expressum. Eminentissimus ille scriptor ibidem numero præcedente aliud mysterium in hoc monogrammate notaverat his verbis: In hoc vero, inquit, & illud observandum, mira concinnitate iisdem elementis exprimi simul Christi nomen & crucis signum, ut crux in Christo & Christus in cruce monstretur: per X enim crux, licet transversa, notatur. Tum ibi aliam istius monogrammatis figuram exhibet, quæ etiam in antiquo nummo Constantini imperatoris apud Anselmum Bandurum inter Numismata imperatorum Romanorum tomo 2 pag. 213 invenitur, & pag. 250 explicatur.

[7] [variis modis inscriptum erat,] Certe Christiani per litteram Græcam X nomen Christi intelligebant, ut ipse Julianus apostata in Misopogone adversus Antiochenos apud Sirmondum nostrum parte 2 Operum suorum indicat, ubi pag. 88 & sequentibus Christianum Antiochiæ civem ita loquentem inducit, ac simul explodit: At enim, inquit, Chi & Cappa nihil civitati nocuerunt. Hoc sapientiæ vestræ ænigma quale sit, difficile est intelligere. Nos tamen quosdam vestrum interpretes nacti, didicimus, his litteris nominum quorumdam initia significari, altera Christum, altera Constantium declarari. Sinite igitur me libere, quod sentio, dicere. Una in re tantum vobis injuriam fecit Constantius, quod me cum Cæsarem fecisset, non vita privavit. Nam quod ad reliqua attinet, utinam vobis solis ex omnibus Romanis dent dii multos Constantios vel potius amicorum ejus rapinas experiri: nam mihi quidem vir ille patruelis erat & amicus; postea vero quam inimicus esse maluit, nostrumque certamen dii nobis perhumaniter disceptarunt, fidelior ei amicus fui, quam ante inimicitias futurum me speraverat. Quare quid me illius laudes moleste ferre arbitramini, qui iis irascor, qui ei obtrectant? At Christum amatis & quasi numen tutelare colitis pro Jove & Daphnæo & Calliope, quæ vestram captionem explicavit. An vero Emiseni Christum amabant, qui Galilæorum sepulcra incenderunt? An ego Emisenos umquam offendi? Nam e vobis quidem certe plurimos ac fere omnes, senatum, divites, populum offendi: etenim populi maxima pars, imo totus populus, qui impietatis sectam sequitur, mihi succenset, quod me videt patrum religionem amplecti, eique adhærescere. Ex his impii Apostatæ verbis liquet, cives Antiochenos fere omnes eo tempore Christianos fuisse, & apud ipsos Græca littera X nomen Christi designari, quod ad propositum nostrum præcipue spectat.

[8] [ut apud Baronium] Laudatus eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor ad annum supra citatum num. 26 exhibet aliam labari sive vexilli militaris figuram, quam ex veteri numismate delineari jussit, & cui præmisit hanc monitionem: Ceterum licet semper in eo una eademque servata sit labari forma, ut videlicet ex erecto stipite & ligno transverso compacta crux sit, quæ appenso eo modo velamine ornaretur; in hoc tamen reperitur variata esse figura, dum Christi nomen interdum non in vertice stipitis, sed in ipso velamine intextum, loco imperatoris imaginis & filiorum inscriberetur. Deinde repræsentat hunc nummum, in cujus una parte cernitur caput Constantini imperatoris diademate redimitum, & in qua per circuitum leguntur hæ voces: Constantinus max avg. Alteram vero nummi partem exprimit hoc modo: Curiosus lector facile observat, solum monogramma nominis Christi hic velo inscribi, ubi in altera labari effigie Constantinus imperator cum liberis suis depingebatur, & nomen Christi circa summitatem stipitis corona cingebatur.

[9] Anselmus Bandurus inter Numismata imperatorum Romanorum tomo 2 pag. 242 similem nummum Constantini imperatoris repræsentat, [& Bandurum ex nummis ostenditur,] & pag. 273 illum notis illustrans, ea occasione extraordinariam Harduini nostri opinionem rejicit his verbis: Nummus hic ob Christi monogramma in labaro cum rarioribus adnumerandus est, nec extat apud Mediobarbum. Christi autem monogramma in labaro vix notandum erat, nisi Harduinus Constantinum hunc Augustum necdum imperatorem (quid illud sit, apud eum vide) ethnicum fuisse scripsisset: cum enim crucem, quæ in aliis nummis conspicitur, negaret crucem esse; sed nihil in illa videret præter merum sculptoris ingenio lineæ duplicis transversum ductum, affirmaretque solum illa ætate Christianitatis indicium Christi monogramma esse, operæ pretium videbatur huic objicere nummos hoc monogrammate insignes, in quibus Constantinus Augustus MAX. dicitur. Sed quid retulerit vide; e duobus hujusmodi nummis unum aureum inscriptum victoria Constantini avg. negat Christi monogramma præferre, tametsi effictum sit ea ratione, qua ab Eusebio descriptum est; in hoc vero idem monogramma fidem potius exercitus, quam ipsius Principis testari contendit. Hæc referre, refellere est. Profecto miramur, hæc ab Harduino nostro in dubium revocata fuisse, cum ex aliis numismatibus apud Bandurum probentur, & maxime confirmentur ex nummo ejusdem Constantini imperatoris, inscripto SPES PUBLICA, quem Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 325 num. 206 refert, & cujus explicatio in narratione Eusebii Cæsareensis fundamentum habet.

[10] Hanc militarem Christianæ fidei tesseram, quæ post conversionem Constantini Magni cohortibus Romanis præferri cœperat, impius apostata Julianus mutare voluit, ut S. Gregorius Nazianzenus coævus in Oratione tertia adversus eumdem Julianum apud nos tomo 1 Operum suorum pag. 75 testatur his verbis: [& ex antiquis scriptoribus confirmatur.] Quin jam etiam adversus magnum illud vexillum audacia effertur, quod cum cruce magnifice præcedit, in altumque elatum, exercitum ducit, ærumnarum solvendarum vim habens, hincque apud Latinos nomen trahens, principatumque, ut ita dicam, in reliqua omnia vexilla tenens. Sozomenus scriptor Constantino subæqualis in Historia sua ecclesiastica lib. 5 cap. 17 illud Apostatæ consilium breviter & clare exponit, dum ibi de Juliano imperatore sic scribit: Omnia excogitavit, quibus subditos, ac præcipue milites, ad gentilium religionem, partim per se, partim per præsides, alliceret. Denique ut omnibus modis eos gentilium superstitioni assuefaceret, in pristinam formam commutare decrevit signum illud nobilissimum exercituum Romanorum, quod Constantinus, Deo jubente, ut superius retulimus, in crucis formam converterat. Hæc dicta sufficiant de Christianis Romanorum militum vexillis, quale cohortis suæ signum retinere voluerunt Sancti nostri, quæ voluntas eis occasionem martyrii subeundi dedit. Nunc ad authenticam Actorum fidem paucis probandam progredimur.

[11] [Severi critici Acta horum Martyrum] Theodericus Ruinartius, vir eruditus ac minime credulus, de Actis horum Martyrum, quæ in monasterio Silvæ-majoris invenerat, in Opere supra laudato pag. 663 tale fert judicium: Etsi in Actis sanctorum Bonosi & Maximiliani aliquot loca ex scriptorum forte errore vitiata occurrant, digna tamen nobis visa sunt, quæ inter sincera antiquitatis monumenta reponantur: si enim miracula excipias, quæ in his paullo frequentiora quam in aliis vulgo habentur, nihil in eis est, quod antiquitatem non redoleat, nihil quod probatissimis & Juliano coæqualibus auctoribus consonum non sit; quamvis multa & maxime singularia in eis narrentur, quæ sane in Actis confictis nusquam reperies. Talia sunt, quæ de Secundo præfecto refert, de Hormisda principe Persa, de Constantini Magni baptismo, de Meletio episcopo, de Juliani Comitis uxore & morte, & alia ejusmodi, quæ numquam, saltem sine errore, a confictoribus referri solent.

[12] [pro sinceris & genuinis habent.] Nec etiam contra hæc Acta objicere juvat, Julianum a Christianorum cædibus abstinuisse: hi enim non solum Christiani erant, sed etiam milites, quod ferre Julianus non poterat. Sed præterea labari signum contra speciale imperatoris mandatum mutare noluerunt; immo & alios etiam avertebant, ne Juliani jussa exsequerentur: quæ omnia rebellionis crimen esse reputabant. His adde, quod non ab imperatore, sed ab ejus avunculo damnati sunt, qui Christianos usque ad necem, quantum in se erat, persequebatur, teste Sozomeno lib. 5 cap. 7. Severiores nostræ ætatis critici libenter huic Ruinartii judicio subscribunt. Quinimo Tillemontius tomo 7 Monument. eccles. pag. 740 & sequentibus nonnullas difficultates, quæ Actis illis opponi possent, ultro explicat ac dissolvit: nam existimat, Acta ista, quæ Ruinartius detexit, ex aliis genuinis amplioribus contracta esset, & ideo in illis obscuriora quædam occurrere. Nos hæc & alia in Annotatis illustrare conabimur. At prius ostendemus, quomodo scriptores aliqui Hispani hodiernos illos Martyres, antequam Acta eorum reperta essent, perperam patriæ suæ vindicare tentaverint.

§ II. Varius conatus illorum, qui duos hos Martyres Hispaniæ vindicare voluerunt.

[Hos Martyres patriæ suæ adscribunt Hispani,] Cum impostores quidam advertissent, his duobus Sanctis nullam certaminis palæstram nullumque certum martyrii tempus in antiquis Martyrologiis assignari, & præterea cum Baronio putarent, Acta eorum intercidisse, opportunam fingendi occasionem sese nactos esse existimarunt. Quare duos istos Martyres confidenter Hispaniæ adscripserunt, ac etiam sine ulla veritatis specie multiplicarunt. Hinc pseudo-Dexter in Chronico suo ad annum Christi 156 sic scribit: Blandæ in Hispania patiuntur sancti martyres Bonosus & Maximianus. Pseudo-Luitprandus in insidiis succenturiatus eosdem Martyres alio tempore collocat, ut diversi credantur, & illis in editione Matritensi Fragmentorum suorum pag. 17 num. 66 socium adjungit hoc modo: In Hispania, civitate Octogessa, quam Gothi corrupte vocarunt decurtate Ictosam, celebrantur martyres Juvenalis, Bonosus & Maximianus sub Trajano passi. Denique pseudo-Dexter in Chronico ad annum Christi 308 duos ejusdem fere nominis martyres rursus ita commemorat: Urgabone in Bætica sub præside Daciano Bonosus & Maximinus martyres. Habes hic ergo in sola Hispania tres Bonosos & totidem Maximianos martyres, vel unum ex iis posterioribus Maximinum, si lubet credere.

[14] Sic nempe pseudo-Dexter exercere voluit ingenia interpretum suorum, inter quos Franciscus Bivarius ad primam ipsius annuntiationem notat sequentia: [inter quos Bivarius] Hic igitur martyrio coronati sunt sub Antonino principe sancti Christi martyres Bonosus & Maximianus, quorum memoria cum benedictione permanet in Martyrologiis die XXI Augusti, ubi Ado affirmat, etiam Actus martyrii ipsorum extare. Usuardus similiter inquit: Eodem die sanctorum martyrum Bonosi et Maximiani, quorum Actus habentur. Equilinus lib. XI cap. 138 num. 218 ait: Bonosus et Maximianus martyres passi sunt XII Kalendas Septembris, quorum gesta Ado dicit haberi. Galesinus vero Bedam quoque ipsorum meminisse refert, & ait: Hoc ipso die sanctorum martyrum Bonosi et Maximiani, quorum res pro fide fortiter actæ leguntur. In Romano Martyrologio nihil de Actis dicitur, quoniam, ut Baronius in Notis animadvertit, jam excidisse (proh dolor!) cum dispendio gloriæ Sanctorum videntur: nusquam enim reperta sunt; sed dabit Deus ipsis Actis aliquando lucem, ut confidimus. Certe præter exspectationem Bivarii aliorumque Deus postea dedit lucem Actis horum Martyrum, sed non talibus, qualia ipse Bivarius verosimiliter fabricavit, ut infra videbimus.

[15] Interea curiosus lector observet, hic a Bivario martyres Blandenses ad diem XXI referri, [& Tamayus triplicem eorum classem distinguunt] & postmodum ab Urgabonensibus ejusdem nominis martyribus distingui, dum ad alteram pseudo-Dextri annuntiationem hæc notat: Diversi quidem sunt martyres, de quibus hic agitur, ab eis, de quibus supra anno CLVI actum est, tametsi utrique eisdem nominibus nuncupentur: quamquam priores Bonosus & Maximianus; isti autem Bonosus & Maximinus dicantur. Certe urbium & temporum diversitas diversos esse convincit, dum illi Blandæ, hi Urgabonæ, illi anno CLVI, hi vero CCCVIII passi leguntur. Tamayus his addit martyres Octogesenses, de quibus apud Bivarium nulla fit mentio, eosque in Notis ad Martyrologium Hispanicum ab aliis etiam distinguit ob has rationes: Nam isti cum Juvenale, inquit, apud urbem Octogesam Celtiberiæ tempore Trajani circa annum CX patiuntur; illi primi apud urbem Blandam in Laletania Tarraconensi sub Antonino, ad annum CLVI; postremi apud Urgabonem in Bætica, ulteriori Hispania, sub Diocletiano & Maximiano anno Domini CCCI, quod & notavit P. Bivarius in Commentariis ad Dextrum dicto anno CCCVIII num. 4 fol. 360, licet de his Octogensibus altum apud eum silentium. Qui vero fuerint, nec Luitprandus exponit, nec ullibi eorum Acta comperimus, & ideo illa conscribere haud facile potuimus, hujus anamnesis relatione contenti. Cetera Dominus suo tempore manifestare dignabitur, ut tantorum res gestas concelebret Ecclesia.

[16] [ex auctoritate pseudo-Dextri & Luitprandi,] Tamayus autem omnes hos martyres ad diem XXI Augusti refert, & eo die triplicem eorum classem in ipso Martyrologio suo Hispanico magnifice annuntiat his verbis: Octogesæ in Hispania sanctorum Juvenalis, Bonosi & Maximiani martyrum, qui Trajano imperatore Ecclesiæ persecutionem movente, pro fide tenti, post cruciatuum angustias mucroni guttura, animas Domino deposuere. Deinde alios ita memorat: Blandæ in Hispania citeriori sanctorum Bonosi & Maximiani martyrum, qui pro Christi fidei confessione trucidati vitam hanc ærumnosam cum cælesti martyres commutarunt æterna. Denique postremos ibidem hoc elogio exornat: Urgabone in Bætica Sanctorum Bonosi & Maximiani martyrum: qui cum essent fratres ex Illiturgitana urbe oriundi, Christo nomina dedere, quo milites facti imperatoribus Romanis in Hispalensi tumultuario bello strenua aviditate servierunt. Sed adveniente Datiani præsidis persecutionis procella, pro fide tenti, cochlæa suspensi, & aliis cruciatibus fatigati, tandem abscissis cervicibus martyrio coronati, palmam meruere.

[17] [quam Cardinalis Aguirrius explodit.] Verum omnes illæ annuntiationes nituntur testimonio Dextri & Luitprandi, quos passim eruditi viri, ac ipsi prudentiores Hispani jam pro supposititiis auctoribus habent, & de quibus eminentissimus Cardinalis Aguirrius in præfatione ad Concilia Hispaniæ tomo 1 pag. VII num. 39 sic judicat: Tam vero in iis, ait, quam in dissertationibus, exiguam aut potius nullam rationem habemus monumentorum quorumdam sublestæ fidei sive Chronicorum, quæ sub nomine Dextri, Maximi, Helecæ, Liberati, Luitprandi, Juliani Perez & Hauberti Hispalensis a fine circiter præcedentis seculi usque modo venditantur, ingenti plane detrimento & injuria veritatis atque historiæ rerum Hispaniæ; intra quam multi homines docti ab eo tempore, aut cum eruditissimo Mariana & aliis exteris scriptoribus rident ea commenta, aut bilem exercent & stylum exacuunt cum D. Nicolao Antonio, celeberrimo scriptore Bibliothecæ Hispanæ, quinque justis voluminibus comprehensæ, quorum tria nondum edita apud me sunt, & σὺν Θεῷ aliquando publicam videbunt lucem. Quin & clarissimus vir D. Emmanuel Gonzalez, qui in Commentariis ad Eliberitanum concilium aliquam iis Chronicis fidem adhibebat, postea ab anno circiter MDCLXX cœpit ea irridere & contemptui habere, me præsente. Itaque quidquid plurimi minus versati in chronologia, historia & critice, dicant & vociferentur in honorem earum farraginum, a male feriatis quorumdam capitibus confictarum, nos ea solum sectabimur & trademus, quæ antiquitati & veritati conformia sunt, aut omnino apparebunt. Lusitana historiæ Academia, aliique viri eruditi, tum Hispani, tum exteri, prudens istud eminentissimi scriptoris judicium nunc passim sequuntur.

[18] Si quis autem ex Tamayo quærat, quænam ex hac triplici Martyrum classe ad diem XXI Augusti ab Adone, [Bivarius asserit, corpora horum Martyrum] Usuardo, & Martyrologio Romano assignetur, in notis ad Martyrologium suum varius Hispanorum sententias recenset. Quinimo Bivarius, qui antea annuntiationem Adonis, & Martyrologii Romani martyribus Blandensibus aptaverat, postea eamdem Urgabonensibus applicavit: cum enim in oppido Urgabonensi, quod nunc vulgo Arjona dicitur, anno 1628 reperta essent quædam cadavera, Bivarius in Apologetico suo pro Flavio Lucio Dextro § 6 contendit, tunc etiam ibi corpora SS. Bonosi & Maximiani inventa fuisse. Scimus, ab Urgabonensibus plurimos testes adductos esse, ut ex crebris luminibus apud locum sepulturæ apparentibus aliisque prodigiis sanctitatem istorum corporum probarent. Etiam non ignoramus, eos Romæ laborasse, ut inventos hos martyres, tamquam populares suos ac patronos, Officio duplici quotannis celebrarent. Quid autem Romæ impetraverint, nescimus, & hanc quæstionem Sedi Apostolicæ dijudicandam relinquimus.

[19] Attamen ex omnibus istis testimoniis, etiamsi verissima supponantur, tantummodo probari potest, [in oppido Urgabonensi inventa esse,] ea esse veneranda Sanctorum anonymorum corpora, cum nullum ex propriis illorum nominibus in hac inventione repertum fuerit. Id ipse Bivarius fateri cogitur, dum in memorato Apologetico suo § 6 num. 37 sic scribit: Forsitan mihi objiciet quis, nullam Urgabone scripturam repertam, quæ nomina Martyrum prodat. Unde ergo habebimus, hos ipsos fuisse, quorum Dexter in Chronico meminit, & non alios? Fateor, scripturam illic desiderari; sed vero totius negotii notabiles & notissimæ circumstantiæ evidentem veritatis ipsius generant persuasionem: nam quorum, quæso, celebrabantur festa? Quorum desiderabantur reliquiæ? Nec enim casu accidisse putandum est, ut illo potius quam alio tempore cælestia lumina Sanctorum illorum reliquias in lucem emergere fecerint, nisi quis velit, casu Deum tot tamque stupenda miracula perpetrasse. Annuit ergo votis suppliciter martyrum Apollinis & Bonosi ceterorumque exuvias sacratissimas perquirentium; & eapropter numerus integrorum cadaverum divina dispensatione, quasi mutæ linguæ sono, ad propalanda eorumdem martyrum nomina servatus est.

[20] Postremo Bivarius videns, hanc responsionem suam non satis validam esse, [idque probare nititur ex novis eorum Actis,] eamque etiam militare pro Apolline, Isacio & Crotate, quorum tamen festum die XXI Aprilis in Martyrologiis colitur, argumentatur ex auctoritate Actorum, in quibus nomina SS. Bonosi & Maximiani diserte expressa sunt, & qui ibidem die XXI Augusti martyrium subiisse dicuntur. At qualia, obsecro, sunt hæc Acta? Nimirum ea, quæ ipse Bivarius composuit, vel quæ ab alio recenter composita accepit. Bivarius quidem in præfatione Operis sui, quod sanctis Bonoso & sociis Urgabonensibus martyribus nuncupavit, pag. 2 asserit, sese Acta SS. Bonosi & Maximiani ex Ms. codice protulisse. Sed nusquam indicat, ubi codex iste inventus fuerit, vel ubi adhuc conservetur. Etiam Franciscus Rus-Puerta in Historia Giennensi Acta horum Martyrum Latine & Hispanice edidit, & ibidem fol. 131 præmonet, Bivarium ea Acta inter schedas amici cujusdam reperisse. At neque amicum istum neque locum nominat.

[21] [quæ nobis, ut alia ejusmodi, suspecta sunt,] Sic etiam Tamayus in Martyrologio Hispanico ad diem XXI Aprilis edidit & Hispaniæ aptavit Acta SS. Apollinis, Isacii & Crotatis, de quibus Henschenius noster tomo 2 Aprilis pag. 843 sic rotunde pronuntiat: Ne interim hi Sancti viderentur derelicti orphani, eos assumpserunt fabricatores pseudo-chronici Dextri, in quo ad annum 300 sic fabulantur. Albæ prope Accim in Hispania Bætica sancti Christi martyres Apollo, Isacius, Crotatonque eorum socius gloriosus. Et subscribunt elucidatores Dextri Bivarius & Rudericus Carus, hos esse in Martyrologio & Menologio Sirleti relatos; imo Tamaius-Salazar allegat aliqua horum martyrum Acta ex Ms. Legendario Asturicensi, sed quod videtur hoc seculo scriptum. Passos ergo dicimus Nicomediæ in Bithynia, ubi tunc erat Diocletianus. Simile quid suspicamur de hodiernis SS. Bonosi & Maximiani Actis, quæ Bivarius omnium primus in lucem produxit. Attamen hic ea exhibebimus, ut incautus lector discat, Acta hujusmodi, apud Tamayum aliosque suspectos scriptores occurrentia, severe examinare, antequam illis fidem adhibeat.

[22] [& quæ tamen hic transcripsimus,] Hæc autem apud Franciscum Rus-puerta in Historia Giennensi fol. 131 verso & sequentibus ita sonant: Cum impiissimi imperatores Diocletianus & Maximianus vexarent Dei Ecclesiam, & de eorum mandato Datianus in Hispaniis multos Christianorum exquisitis tormentis trucidaret, degebant Illiturgi Bonosus & Maximianus fratres, ibidem ex liberalioribus parentibus nati & in fide Christiana ac bonis litteris educati; & erant quidem bonæ indolis juvenes, a cunctis vitiosis actionibus abstracti, moribusque suis erant multis exemplo & solatio. Contigit autem illis diebus tumultuarium bellum, quod Bæticam infestavit, eo quod Hispalensis præfectus urbem sibi & provinciam contra jus fasque vellet occupare. Tunc Bonosus & Maximianus militiam amplexi sunt, ut justitiam defenderent; ibique strenue se gesserunt, exemplum pariter bonorum operum ceteris militibus effecti.

[23] [ut curiosus lector videret,] Eo autem bello feliciter confecto, domum reversi vehementi desiderio afficiebantur offerendi se Domino per martyrium hostiam gratam & immaculatam; ad quod se invicem exercebant & animabant. Sed cum Datianus Urgabone consisteret in arce militum Romanorum, loco pro suppliciis Christianorum designato, & multa de eis audiret, misit apparitores, qui suis conspectibus eos præsentarent. Quod cum factum fuisset, Datianus eis dixit: Quandoquidem constat, quod vos semel militiam professi estis, necessum est, ut in eadem persistatis, & arcem istam cum reliquis militibus incolatis & defendatis. Bonosus & Maximianus responderunt: Nos quidem milites jam sumus, sed Christi. Datianus dixit: Vultisne magis hujus hominis milites esse, quam imperatorum? Sancti martyres responderunt: Etiam, multoque nobis hoc est jucundius. Præfectus dixit: Ego igitur vobis atrocem mortem inferam, & tunc videbimus, quid vobis prodesse poterit Christus, quem adoratis. Sancti martyres dixerunt: Tunc, o Datiane, feliciores erimus & veriores milites Dei & Domini nostri Jesu Christi, quem cum Patre & Spiritu sancto unum Deum in Trinitate veneramur.

[24] Tunc Datianus jussit eos in cochlea torqueri, sic quod a summa arce præcipitati, [quantum hæc differant a genuinis eorumdem Martyrum Actis,] sursum & deorsum e fune suspensi agerentur, & cum prope terram descendebant, a satellitibus ibidem præparatis, validis vectibus corpora sanctorum Juvenum collidebantur, & nihilominus acriter ad murum in repentino ascensu & descensu allidebantur. Sed in hoc cruciamine a Domino sustentati sunt, ne deficerent, & quasi in aëre suspensi invisibili gratia detinebantur, ne dirumperentur. Tunc Datianus dixit: Videtis malo vestro, quam fortes sint imperatores nostri, a quorum manibus Deus vester non potest vos eripere. Vultisne jam milites eorum fieri? Sancti martyres responderunt: Imo vero experti sumus debilem illorum fortitudinem, & infinitam Christi potentiam, qui nos, ne deficeremus, animabat. Præses jussit eos per octo dies in arcta custodia arcis detineri, & ibi continua siti, æstate media, & aliis tormentis cruciari. Venerunt quoque parentes eorum pietate moti ad judicem rogantes, ut juventutis illorum misereretur. Quibus ipse facultatem dedit eos, si possent, verbis & lacrymis a proposito removendi. Sed Sancti Dei talibus sunt verbis usi ad suos, ut parentes, visa constantia filiorum & ardenti desiderio martyrii, eos potius ad coronam animarent.

[25] Itaque jussi sunt tandem a Datiano decollari, & ita pro Christi nomine eorum capita palam amputata sunt XII Kalendas Septembris, [quæ jam statim edemus.] hora tertia post meridiem, cum Bonosus vigesimum annum ageret, & Maximianus decimum octavum. Parentes vero accesserunt ad judicem, ut ipsis concederet corpora honesto loco sepelienda; quod tamen ille negavit, volens sic insepulta manere, ut ceteris essent terrori & exemplo: quæ tamen Deus usque ad multam noctem splendore cælesti vestivit, quo usque quidam milites Christiani clam de arce exeuntes ad radicem arcis secreto sepelierunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto gloriatur, Deus per infinita secula seculorum. Amen. Summus Ecclesiæ Pontifex & sacra Rituum Congregatio judicent, an Urgabonensibus propter hæc Acta, quorum authentica fides non assignatur, proprium Officium de SS. Bonoso & Maximiano sit concedendum. Si umquam in Hispania martyres hujus nominis fuerint, certe multum differunt ab hodiernnis nostris Martyribus, quorum genuina Acta jam ex Ruinartio recudemus, & consuetis Annotatis illustrabimus.

PASSIO
Quam Theodericus Ruinartius ex Ms. Codice monasterii B. Mariæ Silvæ-majoris eruit, & Parisiis anno 1689 inter Acta Martyrum sincera a pag. 664 vulgavit.

Bonosus M. Antiochiæ in Syria (S.)
Maximilianus vel Maximianus M. Antiochiæ in Syria (S.)

BHL Number: 1427

EX IMPRESSIS.

[Julianus Comes hos milites ad cultum deorum frustra adhortatus,] Julianus Comes a dixit ad Bonosum & Maximilianum: Dominus imperator noster b jussit, ut signum, quod habetis in labaro c, mutare debeatis. Bonosus & Maximilianus dixerunt: Nos signum, quod habemus, mutare nullo modo possumus. Julianus Comes dixit: Dominus imperator jussit, ut deos colatis, quos ipse & ego colimus. Bonosus dixit: Nos deos colere non possumus, qui ab hominibus facti sunt. Julianus Comes dixit: Implete nunc jussionem sacram, priusquam videatis carnes vestras affligi tormentis. Bonosus & Maximilianus dixerunt: Parati sumus pro nomine Christi martyrium sustinere.

[2] [primo S. Bonosum,] Julianus Comes dixit: Sistatur d Bonosus. Cumque sisteretur, Julianus Comes ait ad Bonosum: Adora deos, quos imperator, & nos colimus. Bonosus dixit: Nos legem, quam a parentibus nostris accepimus, & ipsam & tenemus & colimus; istos autem deos nescimus. Julianus Comes dixit: Juste accepi potestatem, ut torqueam vos, & flammis exuram. Bonosus dixit: Terrorem tuum non timemus. Julianus dixit: Aptate illum ad plumbatas e. Cumque plumbatis tunderetur, & plusquam trecentas ei imposuisset, Julianus dixit ad Bonosum: Parce suppliciis tuis, & fac quæ tibi jubentur. Bonosus itaque subridens sub plumbatas, nihil respondit. Julianus dixit: Quid dicis, Bonose? Bonosus respondit: Nos Deum vivum colimus, & ipsi soli servimus; deos autem, qui sint, nescimus.

[3] [deinde S. Maximilianum] Julianus dixit: Sistatur Maximilianus. Cumque sisteretur, Julianus dixit: Colite deos, quos & nos colimus; & mutate signum de labaro, quod habetis. Maximilianus respondit dicens ad Julianum: Prius audiant te isti dii tui, & loquantur tibi: cumque locuti fuerint tecum, sic eos & nos poterimus adorare. Sed quomodo coluntur & adorantur a vobis dii vestri, nullum verbum nec sensum habentes? Noster autem Deus magnam virtutem habet, in quo speramus, & festinamus ad martyrium, ubi etiam spem nostram habere confidimus. Scis enim & ipse, nec ignoras f, quia nobis mandatur, ne idola surda & muta adoremus.

[4] [jubet affici variis tormentis,] Julianus dixit: Aptentur Bonosus & Maximilianus ad equuleum. Cumque aptati fuissent, Julianus dixit: Siste illos. Cumque sisterentur, Julianus dixit: Videtis, vos sævis applicari tormentis. Implete nunc jussionem sacram, & nolite universos contubernales vestros vestra prava exhortatione avertere; sed, sicut decet, facite, quæ jussa sunt; & mutate signum, quod habetis de labaro vestro, & accipite signum deorum immortalium, Bonosus & Maximilianus dixerunt: Non facimus, quæ jubes fieri contra Deum. Nos Deum vivum, invisibilem & immortalem habemus, in quo speramus. Julianus dixit: Tunde illos. Cumque tertio plumbatis tunderentur, nec sentirent, Julianus dixit: Si usque adeo vestra non potuit flecti pertinacia, habeo adhuc quod suppliciis vestris addam. Afferte mihi picem, quæ ferventissimo igni succensa, piscinæque fornacis sit infusa, ibique eos mersos pœna ignis consumat. Ubi est ille Deus eorum, in quo perniciosa spe credere dicunt? Videamus si poterit eos liberare.

[5] Cumque ibi mergerentur, nec timerent, sed hilares ad gloriosum martyrium properarent; [quæ nihil ipsis nocuerunt.] subito velut rore g adspersi sunt, & flamma mollita est, & picis * frigida facta est, & totum quod in eorum pœnam diaboli crudeles carnifices aptaverant, exstinctum est, ita ut ne ullum quidem dolorem membris sentirent. Sed ne quid forte tantæ confessionis testimonium, in tantum eorum corpora supplicia non sentirent, quædam tormentorum notæ relictæ sunt, quæ veritati perhiberent testimonium. Sed cum securi & intrepidi in eo supplicio orationis persolverent vota, nihilque de tormentis perterriti, dolores h fuissent perpessi, Judæi & gentiles, qui ad eorum venerant irridendum exitium, clamare cœperunt: Isti magi & malefici. Sic Christus eorum maleficia faciebat. Et cum hæc Secundo præfecto nuntiata fuissent, stupefactus cum admiratione cucurrit videre, quod factum esset. Et cum vidisset, ait: Da mihi sacerdotes deorum, & faciam eis similiter, & videamus, si possint salvari, sicut isti. Et applicati sacerdotes idolorum thurificati sunt, & fecerunt secundum consuetudinem suam, ut solebant in sacrificiis suis. Et cum fecissent omnia secundum ritum suum illi sacerdotes, missi sunt in flammam piceam i; ibique carnes eorum remanserunt.

[6] Consumptis his, confusus est Julianus Comes; & denuo in carcerem jussit includi Bonosum & Maximilianum, [Postmodum eos inedia] usque dum resideret Præfectus & audiret eos. Septem vero diebus carcere clauso, universis, qui in Christum credebant, vincula ceciderunt. Tunc autem Comes signaculo suo k signabat panem & mittebat eis in carcerem, ut vel sic per panem seducerentur. Die autem, quo audiri habebant, Bonosus & Maximilianus dixerunt ad Julianum: Ecce panes, quos misisti, non manducavimus: ipse enim nos saturavit, in quem credimus, & ideo vestros terrores non timemus. Deus autem noster Jesus Christus tormenta nostra a vobis exquirere dignabitur.

[7] Tunc autem iratus l Secundus præfectus dixit ad Julianum: [& viva calce] Audiamus illos hodie. Cumque resedissent, & audirent eos, nihilque apud illos nequitia eorum valeret, Julianus dixit: Afferte mihi calcinam vivam, & ibi eos includam, & super eos exstinguatur calcina; & ubi erit Deus eorum videamus, si eos poterit liberare. Et missis illis in calcinam vivam, cœperunt desuper exstinguere eam. Et exclamaverunt voce magna, dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob, qui dignatus es liberare nos de manibus inimicorum nostrorum, & laudabilis & gloriosus in sæcula. Cumque exstincta fuisset calcina, & nihil eis omnino nocuisset; iratus Julianus rursus eos inclusit in carcerem, & jussit signari carcerem, & claves in palatio datæ sunt.

[8] Duodecimo autem die cum aperuissent carcerem, & invenissent eos habentes tamquam candelas nimio fulgore lucentes, [nequidquam interficere conatur;] quæ exstingui non possent; tunc quasi esurientibus panes sacrificiorum edendos obtulerunt, ut vel sic fame coacti polluerentur a sacrificiis eorum. Sed illi, qui Domini nostri Jesu Christi sancto spiritu alebantur, impolluti atque incontaminati a sacrificiis eorum perseveraverunt. Sed tum Hormisda Comes, qui credidit, & ipse veniens ad carcerem sua præsentia jussit claustra patefieri. Et cum aperuissent carcerem, & universos salvos vidisset & hilares, & Deo & Christo gratias agentes, ait ad illos Hormisda Comes: Rogate Dominum pro me peccatore, ut salvus sim m.

[9] [sed cum nihil proficeret,] Hæc omnia cum audiret Julianus, sæviebat, quod victus esset potentia Domini, & per ejus servulos videbat se contemni. Sed dum hæc intra se iratus cogitat, ingemuit & ait: Offerantur mihi, inquit, in Balneo-veteri, & ibidem eos audiam. Cumque offerrentur Bonosus & Maximilianus, Julianus Comes dixit ad Bonosum: Quam virtutem Dei tui ostendis, ut Christianus de manibus meis recedas? Bonosus dixit: Potens est Deus noster, in quem credimus, ut martyrium, ad quod nos festinamus, in nos perficiat, ut Christiani de tuis manibus recedamus. Julianus Comes dixit: Ad bestias pugnaturi estis. Bonosus dixit: Potest Deus Christianorum adesse ad liberandum nos; & coronam, quam nobis speramus, ab eo suscipiemus. Nos autem nec bestias timemus, nec ea, quæ nobis promittis, veremur: sed habemus Deum Patrem & Jesum Christum filium ejus, & Spiritum sanctum, per quem hæc omnia superamus.

[10] [& Martyres Christum intrepide confiterentur,] Julianus Comes dixit: Iterum mittam vos in fornacem ignis ardentis, & tunc complebitis jussionem sacram. Hæc cum audissent omnes, qui fuerant electi, ejus imperio restiterunt, & unanimes dixerunt: Videntes certamen fratrum nostrorum, qui ad martyrium parati sunt, & nos ad hoc properamus, ut adoremus Deum unum, qui omnes virtutes suas per servos suos fratres nostros Bonosum & Maximilianum ostendit. Ad hæc Secundus præses dixit: Ego non possum tormentis eos interrogare. Tu scis, Juliane, quando videas de ore tuo vermes exire n. Et conversus ad Bonosum dixit: Per Deum te adjuro, Domine o sancte Bonose, ut in mentem me habeas in orationibus tuis.

[11] [illos gladio percuti imperat,] Tunc Julianus Comes dixit ad Jovianum & Hercolianum: Mutate signum, quod habetis in labaro, & accipite signum deorum; & quid defenditis signum Christianorum. Ad hæc Jovianus & Hercolianus dixerunt: Nos Christiani sumus sub patre nostro Constantino accipiente Testamentum p in Aquilona q juxta Nicomediam, quando & ad finem mortis suæ jam properabat, ad juramentum nos constrinxit omnibus mandatis suis, ne quid contra purpuram filiorum ipsius, vel contra Ecclesiam faceremus. Tunc Julianus iratus, universos qui in carcere erant reclusi, una cum Bonoso & Maximiliano sententia sua gladio addixit, atque eo magis hilares & gloriosi processerunt. Melitius r episcopus cum fratribus suis & coëpiscopis lætantes eos ad campum usque prosecuti sunt, quæ universa tunc civitas lætata est, quæ sibi Martyres provenire gaudebat. Tamen Bonosus & Maximilianus post martyrium magnum gladio percussi sunt.

[12] Post triduum vero sine cessatione Juliano de ore cœperunt vermes exire. Tunc Julianus uxori suæ dicebat: Vade, misera, ad ecclesiam s, & pete pro me, ne vidua sedeas; & illis Christianis dic, [& brevi meritas sævitiæ suæ pœnas solvit.] ut pro me petant, ut recedat putor iste intolerabilis de ore meo. Cui respondit uxor sua, & dixit: Numquid non dicebam tibi, Recede a Dei servis, & nolebas me audire? Et modo te vides vexari magnis tormentis. Et respondit Julianus uxori suæ: Curre, misera, celerius ad ecclesiam, ne vidua sedeas. Et respondit illi uxor sua: Ego ab illo die vidua sum, ex quo videbam te Christianos persequi. Meritis ergo tuis cum vermibus morieris t. Non sum ausa pro te orare, ne aliqua pressura super me veniat, & ira Dei fulminet me u. Ad hæc tacuit Julianus, & ingemuit. Iterum exclamavit: Deus Christianorum miserere mei, quia oblita est misericordiæ tuæ, & non me audit uxor mea. Deus vivorum adjuva me, & celerius recipe spiritum meum x. Et sic secundum meritum suum vermibus scatens exspiravit. Sancti vero martyres Bonosus & Maximilianus requiescunt in pace, & gloria Patri & filio, & Spiritui sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic Julianus Comes fuit avunculus Juliani imperatoris apostatæ, & Christianis magnopere inimicus, de quo Sozomenus lib. 5 Historiæ ecclesiasticæ cap. 7 sic scribit: Vir gentilium superstitioni supra modum addictus, & qui Christianos gravissimo odio prosequebatur; adeo ut quantum quidem in ipso erat, contra imperatoris sententiam persecutio Christianorum ad cædem usque processerit.

b Nimirum Julianus apostata, qui post breve imperium in bello contra Persas anno 363 interfectus est.

c Quale fuerit istud labarum seu vexillum, nomine Christi insignitum, § 1 Commentarii prævii sat fuse exposuimus.

d Puto, per verbum sistatur hoc loco Julianum voluisse indicare, ut propius admoveretur: nam Bonosus præsens erat, & jam Juliano responderat.

e Erant plumbatæ quoddam flagelli genus ex funiculis aut loris factum, quorum summitatibus glandes plumbeæ alligabantur, quo postea terga ac collum damnati hominis verberabantur, ut Antonius Gallonius in Opere de Cruciatibus sanctorum martyrum pag. 204 & sequentibus fusius probat.

f Acta nostra hoc loquendi modo innuunt, Julianum Comitem etiam fuisse Christianæ fidei desertorem, & hac in re cum genuinis S. Theodoreti martyris Actis concordant, & utrorumque assertio confirmatur ex Philostorgio coævo, qui lib. 7 Historiæ ecclesiasticæ cap. 10 sic scribit: Cum multi ex iis, qui adversus Christianos & contra religionem debacchati fuerant, meritas pœnas dederunt; tum manifestissime & sub omnium conspectu præsentes solverunt pœnas Julianus Comes Orientis, avunculus apostatæ Juliani, & Felix comes largitionum, & Elpidius præpositus domus regiæ, quos Romani vocare solent Comites rerum privatarum. Hi porro tres erant ex numero eorum, qui in imperatoris gratiam a religione nostra desciverant.

g Ne quis propter hæc prodigia de sinceritate Actorum nostrorum dubitet, non gravetur audire S. Gregorium Nazianzenum synchronum, qui simile miraculum sub ipso Juliani imperiocontigisse memorat, & in Oratione quarta apud nos tomo 1 pag. 133 adversus eumdem imperatorem Apostatam hæc habet: Neque enim adolescentibus illis ignaviores sumus, qui in flammis rore perfusi sunt, & belluas per fidem vicerunt, & cum forti matre & fortiori sacerdote alacri animo periculis sese objecerunt, illudque planum ac perspicuum fecerunt, fidem unam ex omnibus rebus esse, quæ nulla vi expugnari queat.

h Tillemontius tomo 7 Monument. eccles. pag. 742 luxatum hunc sensum ita legendum esse existimat: Nihilque de tormentis præteritis doloris fuissent perpessi, vel nullosque de tormentis præteritis dolores fuissent perpessi. Hæc autem periodi restitutio cum antecedentibus melius cohæret.

i Hæc gentilium sævities in suos sacerdotes forsan alicui incredibilis videbitur. At is meminerit, ipsos ethnicos aliquando sacerdotibus suis non pepercisse, cum in Historia ecclesiastica Theodoreti apud Valesium lib. 3 cap. XI pag. 134 Julianus, imperatoris Juliani avunculus, dicatur ædituos post exustum templum Daphniticumtormentis subjecisse, ut incendii auctores nosset. Id ipsum testatur S. Joannes Chrysostomus in Sermone de S. Babyla contra Julianum & gentiles, ubi in novissima Parisiensi Operum suorum editione tomo 2 pag. 565 narrat sequentia: Hoc ubi accidit (videlicet incendium fani Daphnitici Antiochiæ, de quo ibi sermo est) statim dæmonis sacerdos ad tribunal rapitur, & incendii auctorem indicare cogitur. Cum non posset autem, cum distortis antea cubitis, multis plagis afficientes, deinde sublimem agentes, cæsis lateribus, nihil amplius didicerunt. Forte etiam gentiles illi sacerdotes hanc conditionem ultro acceptaverant, ut cultum deorum contra Christianos tuerentur, sperantes, fore ut arte magica vel ope dæmonis istud mortis periculum evaderent. Sic in sacris Litteris legimus, accusatores Danielis conjectos fuisse in lacum leonum, ex quo ipse incolumis evaserat, & interfectos esse sacerdotes Baal, qui cum Elia propheta de vera religione contenderant.

k Haud dubie istud Juliani signaculum aliquam idoli figuram efformabat, aut aliam superstitionis speciem redolebat.

l Tillemontius loco proxime citato recte advertit, vocem iratus hic corrupte poni, aut aliquid in Actis omissum esse, cum nulla iracundiæ causa præcesserit, aut saltem antea clare exprimatur. Facile crediderim, hæc Acta quantumvis genuina, vitio amanuensis in quibusdam mutila esse: nam postea quoque narrant, quod Jovianus & Hercolianus recusaverint mutare signum in labaro, & tamen propter obscuram vel truncatam narrationem ignoramus, an hi quoque cum aliis martyrium subierint.

m Ille Comes Hormisda, qui erat natione Persa & frater Saporis regis Persarum, videtur fuisse Christianus, cum in his Actis dicatur credidisse, & Christiano more preces Sanctorum flagitet. Neque id incredibile videri debet, eo quod esset in comitatu Juliani apostatæ: nam fere quadraginta annis in aula Constantini Magni & Constantii vixerat, & cum Julianus imperator opera ipsius tunc in bello contra Persas indigeret, verosimiliter eum in materia religionis cogere non audebat.

n Præfectus his verbis innuit, se non velle torquendo Christianos similem vindictam experiri, qualem tunc Julianus Comes sentiebat. Ceterum de tali Juliani Comitis supplicio Sozomenus aliique auctores communiter meminerunt.

o Ex hoc titulo, quem præfectus S. Bonoso tribuit, in Commentario prævio conjecimus, eum militari dignitate præditum fuisse. Porro hæc urbanitas erga Christianos non est magnopere admiranda in homine, qui ex solo timore aut lucri spe gentilis erat, & de quo S. Gregorius Nazianzenus in Oratione tertia apud nos tomo 1 pag. 90 tale testimonium reddit: Religione gentilis, moribus tamen gentili sublimior erat, ac præclarissimis quibusque & laudatissimis, tam veteris quam nostræ memoriæ, viris comparandus. Etiam alii scriptores hunc gentilem præfectum ab animi moderatione laudant.

p Tillemontius tomo 7 Monument. eccles. pag. 408, & Ruinartius in notis ad hæc Acta, per testamentum intelligunt baptismum Constantini Magni, quem circa finem vitæ suæ suscepit.

q Alias Achyron, qui est locus circa Nicomediam, ubi imperator ille baptizatus est, ut Eusebius lib. 4 de Vita Constantini cap. 61 & sequente testatur. Hinc manifeste confirmatur sententia Majorum nostrorum de baptismo Constantini, quæ tamen olim acriter impugnata fuit, ut ex Responsionibus Papebrochianis patet.

r Is est S. Meletius episcopus Antiochenus, cujus Acta Majores nostri ad diem XII Februarii illustrarunt, & cujus chronotaxim Boschius noster in Historia de patriarchis Antiochenis ante tomum IV Julii pag. 52 & sequentibus ordinavit.

s Satis extraordinaria est hæc allocutio. SedJulianus Comes forte existimabat, uxorem suam fore miseram, si maritum primariæ dignitatis amitteret.

t Etiam dura nonnullis videbitur hæc uxoris Christianæ responsio. At mulier illa jam forte sæpius experta fuerat, non esse seriam mariti sui pœnitentiam, eumque dumtaxat expetere sanitatem corporis, qua ad vexandos Christianos abutebatur. Certe Theodoretus lib. 3 Historiæ ecclesiasticæ apud Valesium cap. 13 testatur, eam maritum suum Julianum sic allocutam fuisse: Christum servatorem laudare debes, mi vir, qui hujusmodi castigatione suam sibi potentiam declaraverit: nescires enim, quis sit, contra quem pugnabas, si solita usus patientia, has tibi plagas divinitus infligere noluisset.

u His verbis mulier illa verosimiliter significat, quod non audeat pro ipso rogare sanitatem corporis, ne rursus ad perpetrandum malum ea abutatur: nam forte tacitis precibus salutem animæ ejus flagitabat, nisi divinitus monita fuerit, maritum suum justo Dei judicio relinquendum esse.

x Timendum est, ne hæc Juliani Comitis oratiosit similis orationi regis Antiochi, qui tali morbo afflictus ultionem divinam agnovit, & de quo tamen in libro 2 Machabæorum cap. 9 ℣ 13 ita legimus: Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Porro nos de sinceritate pœnitentiæ, quam Julianus his verbis exprimere videtur, supremo cordium Scrutatori judicium relinquimus.

* id est pix

DE S. PRIVATO EPISCOPO ET MARTYRE,
IN OCCITANICA GALLIÆ PROVINCIA

Post medium sec. III AUT INEUNTE SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Privatus episc. & mart. in Occitania Galliæ provincia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiqua hujus Sancti veneratio, locus cathedræ, & controversum martyrii tempus.

Hic sanctus Martyr omnibus antiquis Martyrologis notus est, siquidem in Martyrologio Hieronymiano, quod Franciscus Maria Florentinius edidit, ad diem XXI Augusti sic annuntiatur: [In antiquis Martyrologiis memoratur hic Sanctus,] In Gavallis viro Mimmatinsi passio sancti Privati Martyris. Hic omissa dignitas episcopalis in veteri Martyrologio, quod Majores nostri sub nomine Bedæ ante tomum secundum Martii cum Auctario Flori & aliorum vulgarunt, eadem die exprimitur hoc modo: Passio S. Privati, qui Valeriani & Galieni temporibus, cum esset episcopus Minatensium, ob sanctæ fidei confessionem, a barbaris flagris & ustionibus afflictus tempus terminavit. Præterea Usuardus die XXI Augusti habet sequentem annuntiationem: In territorio civitatis Gavalitanæ passio sancti Privati episcopi & martyris, qui passus est persecutione Valeriani & Galieni. Denique Wandelbertus annuam hujus sancti Martyris memoriam exornat hoc versiculo:

Martyris hinc duodena Privati sanguine fulget.

Non est opus hic plures Martyrologiorum annuntiationes accumulare, cum ex allatis de immemorabili S. Privati cultu satis constet.

[2] [ab Alemannis in Galliam irrumpentibus occisus,] Dum autem Usuardus hoc loco asserit, illum Sanctum in persecutione Valeriani & Galieni martyrium subiisse, id intelligendum est de tempore Valeriani & Gallieni, quo S. Privatus a barbaris in Galliam irrumpentibus ita percussus est, ut post paucos dies e vivis discesserit, quemadmodum infra dicetur. Hoc breviter monere voluimus propter Joannem Columbum nostrum, qui inter varia opuscula historica lib. 2 de Rebus gestis episcoporum Vivarensium apud nos pag. 192 asserit, S. Privatum non obtinuisse lauream martyrii in irruptione Alemannorum in Gallias, sed jussu Valeriani & Gallieni a Romanis occisum fuisse. Ibidem pro hac assertione sua Adonem aliosque veteres martyrologos allegat. Sed hæc nova illius opinio contradicit Floro, qui numero præcedente claris verbis exprimit, sanctum illum episcopum temporibus Valeriani & Gallieni propter sanctæ fidei confessionem a barbaris afflictum ac cæsum esse. At Romani non appellabantur barbari, & consequenter annuntiatio Flori falsa est, si Romani ex edicto Valeriani & Gallieni occidere sanctum Privatum, quemadmodum Columbus ibi asserit. Præterea violenta ista aliorum Martyrologorum interpretatio repugnat Gregorio Turonensi, Fredegario, Aimonio, Sigeberto, aliisque omnibus scriptoribus, qui unanimi consensu affirmant, S. Privatum in irruptione barbarorum sub rege vel duce Croco martyrium subiise.

[3] Quomodo quidam scriptores S. Privatum appellent episcopum Gabalitanum, [qui in Occitanica Galliæ provincia.] & alii Mimatensem, facile intelligetur ex iis, quæ Dionysius Sammarthanus in novissima editione Galliæ Christianæ tomo 1 col. 83 ante seriem episcoporum Mimatensium ita monet: Mimas ad Oltum fluvium, nunc sedes episcopalis Gabalorum, olim vicus tantum erat, a monte Mematensi, cui adjacet, sic dictus; qui illustratus martyrio & sepulcro sancti Privati episcopi Gabalitani clarior evasit, tandemque sede episcopali nobilitatus est ac factus civitas; quod Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum putat non diu ante annum Christi millesimum contigisse. Prius itaque Gabalitanus episcopus cathedram habuit in civitate Gabalum seu Gabalorum, ut probant priorum Galliæ conciliorum plurimæ subscriptiones. Porro civitatem illam vocatam Anderitum, docent multa veterum testimonia. Quidam volunt vicum seu oppidulum Javouls, quod a Mimate quatuor leucis distat, fuisse olim caput gentis Gabalorum, similitudine nominis potius, quam aliquo certo testimonio adducti.

[4] Deinde Anderitum & populum Gabalitanum ex antiquis auctoribus assignat, [fuit episcopus Gabalitanus,] ac ita pergit: Quo tempore Mimas ad sedis episcopalis dignitatem evectus sit, inquirendum. Si fides Actis sancti Privati sit adhibenda, ibi sanctus Privatus sedem habebat, QUOD, QUI ANTE EUM EPISCOPI ILLIC FUERANT, EO LOCO ET COMMORATI ET SEPULTI ESSENT. Proindeque juxta hæc Acta ab Christianæ religionis exordio Mimas semper fuisset sedes episcopalis, quod pugnat contra veterum consuetudinem & canones, quibus cautum erat, ne in viculis cathedræ episcopales constituerentur. Ex his eruditi quidam conjiciunt, Acta sancti Privati non esse antiqua: quippe, ut supra observatum est, sedes episcopalis antiquitus non erat Mimati. Præterea ex his Actis habetur, plures episcopos præcessisse sanctum Privatum in episcopatu, quod minime eruditis approbatur; maxime iis, qui volunt sanctum Privatum occisum esse in irruptione Alamannorum sub Chroco duce facta anno CCLXV aut CCLXVIII. Verisimile tamen est, Mimatem vicum post sancti Privati martyrium, pace Ecclesiæ reddita, populorum, qui ad ejus sepulcrum confluebant, frequentia factum esse celebrem; hocque loco episcopum & clericos sedem fixisse. Nec obstat, quod hi præsules dicti sint nihilominus Gabalitani: non enim ita dicti sunt a vico Javouls, sed a tota gente Gabalorum, cui præerant; quemadmodum diu dicti sunt Arverni episcopi, qui apud Clarum-Montem sedebant, non Claro-Montenses, & qui Anicii, episcopi Vellavorum appellabantur, non Anicienses aut Podienses &c.

[5] Denique Dionysius Sammarthanus ibidem describit urbem Mimatensem, cujus situm Baudrandus tomo primo Geographiæ suæ pag. 656 distinctius indicat his verbis: Mimatum seu Mimate (vernacule nunc Mande vocatur, [cujus cathedra postmodum ad urbem Mimatensem translata est.] ut hic geographus ibi monet) urbs Galliæ alias in Aquitania, nunc in Occitania, Gabalorum caput, versus Cemenos montes & fontes Oldæ fluvii, episcopalis est sub archiepiscopo Albigensi, & Anderitum seu Gabalum dicitur a quibusdam; sed revera distat quatuor leucis a ruderibus Anderiti, ubi nunc vicus inest Javoux dictus, teste Catello, & crevit ex ejus ruinis, cum antea tantum esset vicus ad montis Gredonensis radices, ubi hodie sita est, & ubi occubuit sanctus Privatus martyr; decem leucis distat a Floriopoli, in Ortum hybernum, uti ab Anicio, & quatuordecim a Rutenis in Ortum, estque in tractu montuoso, sed feraci. Circa distantiam civitatis Mimatensis ab urbe Ruthenensi quoddam discrimen occurrit apud laudatum Dionysium, qui supra relatis hæc pauca subnectit: Mimas urbs sita est pene ad fontes Olti fluvii non longe a Losera monte altissimo, juxta Apollinarem Sidonium altero Caucaso, qui pars est montium Cebennarum (les Cevennes.) Hæc urbs episcopalis olim sub metropoli Bituricensi, nunc sub Albigensi intra jurisdictionem Parlamenti Tolosani, æqualiter pene distat a Ruthenis, Anicio seu Podio, & sancto Floro. Vides, hic æqualem distantiam civitatis Mimatensis ab aliis tribus urbibus assignari, cum tamen Baudrandus ab Anicio & Floriopoli decem, ac ab urbe Ruthenensi quatuordecim leucas numeret. Hanc intervalli discrepantiam, quæ ad Sanctum nostrum nihil attinet, indigenis conciliandam aut corrigendam relinquimus.

[6] [Gregorius Turonensis martyrium ejus collocat seculo III,] Verum inter eruditos intricata agitatur quæstio de tempore, quo S. Privatus palmam martyrii adeptus est: quidam enim martyrium ipsius post medium seculi tertii collocant, aliis illud usque ad initium seculi quinti differentibus. Primam opinionem manifeste tradit S. Gregorius Turonensis, dum in Historia Francorum lib. 1 cap. 30 & 32 sic scribit: Horum tempore (nimirum Valeriani & Gallieni imperatorum, de quibus paulo ante agit) & Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercitu, Gallias pervagavit. Hic autem Chrocus multæ arrogantiæ fertur fuisse, qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquæ, collectam *, ut diximus, Alamannorum gentem *, universas Gallias pervagatur, cunctasque ædes, quæ antiquitus fabricatæ fuerant, a fundamentis subvertit. Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica lingua VASSO Galatæ vocant, incendit, diruit, atque subvertit … Irruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanæ urbis episcopus in crypta Memmatensis montis, ubi jejuniis orationibusque vacabat, reperitur, populo Gredonensis castri in munitione concluso. Sed dum oves suas bonus Pastor lupis tradere non consentit, dæmoniis immolare compellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans, quam refutans, tamdiu fustibus cæditur, quoad usque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exhalavit. Chrocus vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito pœnas, quas Sanctis Dei intulerat, luens. Capite sequenti Gregorius meminit de cruenta Diocletiani imperatoris persecutione contra Christianos, ita ut ex hoc narrationis ordine palam fiat, ab ipso martyrium S. Privati ante tempora Diocletiani collocatum fuisse.

[7] At Fredegarius Scholasticus, qui ante medium seculi octavi floruit, [quod alii usque ad initium seculi V differunt,] hunc Chrocum regem Wandalorum appellat, & ejus irruptionem in Gallias usque ad exordium seculi quinti differt, ut patet ex hujus scriptoris fragmentis, quæ Ruinartius post Historiam S. Gregorii Turonensis edidit, apud quem Fredegarius ille col. 711 & 712 sic scribit: Chrocus rex Wandalorum cum Suævis & Alanis egressus de sedibus Gallias appetens, consilium matris nequissimæ utens, dum ei dixisset: Si novam rem volueris facere & nomen adquirere, quod alii ædificaverunt cuncta destrue, & populum, quem superas, totum interfice. Nam nec ædificium meliorem * a prædecessoribus facere non potes, neque plus magnam rem, per quam nomen tuum eleves. Qui Rhenum Magantiam ponte ingeniose transiens primum ipsamque civitatem & populum vastavit: deinde cunctasque civitates Germaniæ vallans, Mettis pervenit, ubi murus civitatis divino nutu per noctem ruens, capta est civitas a Wandalis; Treverici vero in arenam hujus civitatis, quam munierant, liberati sunt. Post hæc cunctas Gallias Chrocus cum Wandalis, Suævis & Alanis pervagans, alias subsidione * delevit, aliasque ingeniose rumpens vastavit. Nec ulla civitas aut caster ab eis in Galliis liberata est. Cumque Arelato obsiderent, Chrocus a Mario quodam milite captus & vinculis constrictus est; qui ductus ad pœnam per universas civitates, quas vastaverat, impiam vitam digna morte finivit, cui Trasemundus successit in regnum. Fredegarium in chronologia secutus est Sigebertus Gemblacensis, qui in Chronico suo ad annum Christi 411 pauca hæc memorat: Wandali, duce Crosco *, Gallias pervagati, multas urbes & ecclesias subvertunt. Croscus tandem a Mariano præside Arelati captus, & per victas urbes ignominiose retractus, ad mortem tormentatur. Sub hoc turbine inter multos martyrizantur Sedunensis Florentinus, & Hylarius, Desiderius Lingonensis cum Vincentio archidiacono, Antidius Vesontiensis episcopus.

[8] Scriptores quidam Germani de hac Croci captivitate ac violenta morte nullam mentionem faciunt, [propter Crocum irruptionis ducem,] eumque cum alio ejusdem nominis duce aut rege Alemannorum confundere videntur. Inter eos Henricus Pantaleon in Prosopographia part. 1 ad annum 281 pag. 125 sic scribit: Chrocus apud Germanos rerum gestarum magnitudine in maxima auctoritate fuit, Gallieno & Licinio Valeriano Romanam rempublicam administrantibus, anno post Christum ducentesimo septuagesimo. Itaque Germani eum regem elegerunt, atque sub eo sese ob multorum populorum collectionem Alemanos dixerunt. Hic cum Romanos contemneret, ejus auspiciis Germani quatuor agminibus in Romanas provincias eruperunt. Ipse cum parte exercitus in Gallias profectus, omnia ferro & igne populatus est. Primo Moguntiaci pontem transiit, ædes, templa diripuit & incendit. Postea Cabilo urbs expugnata; Privatus episcopus igne absumptus. Inde Arelas Trevirorum Augusta & Mediomatricum urbs vastata. Deinde omnibus profligatis, Hispanias obtinuerunt, atque Tarraconem caput Hispaniarum expugnarunt. Alia manus Germanorum Rhetias, Vindeliciam & Italiam populati sunt, & Ravennam usque omnia protriverunt. Tum autem Gothi Asiam, Pontum & Cappadociam pervadunt, ita ut Heracleam usque arma eorum intonuerint. Athenas cum cœpissent, ingentem librorum acervum in foro cumulant, quem cum comburere vellent, quidam ex ducibus prohibuit inquiens: Dimittamus illos Græcis, quibus dum incumbunt, imbelles fiunt. Eo tempore Suevorum gens Pannonias & Noricum occuparunt, a quibus tum Danubio separabantur. Itaque ingens luctus & ubique mœror in Romanis provinciis exortus. Hinc factum, ut Constantinus, qui reliquis tyrannis resistebat, Germanos sibi stipendiis conciliarit, atque Crocum Germaniæ regem auxilii gratia cum copiis ad se pellexerit, cujus opera, mortuo patre, imperii habenas occupavit. Unde non minima laus Germanorum exstitit, quod tantus imperator & Ecclesiæ restaurator ipsorum auspiciis evectus fuerit. Joannes Aventinus in Annalibus Boiorum, anno 1554 Ingolstadii editis, lib. 2 pag. 181 & 191 fere similia de Croco narrat.

[9] [quem nonnulli cum alio similis nominis duce vel rege confuderunt.] Circa hanc Pantaleonis narrationem nunc aliqua notanda occurrunt, & primo quidem observo, ab ipso imperium Valeriani & Gallieni cum anno post Christum ducentesimo septuagesimo perperam conjungi: nam ante annum illum Valerianus apud Persas captivus detinebatur, & Gallienus interfectus fuerat, ut exactiores chronologi passim tradunt. Secundo errat circa genus martyrii S. Privati, dum affirmat, quod tunc Privatus episcopus igne absumptus fuerit, nisi forte tantummodo significare velit, hunc sanctum episcopum ustionibus afflictum fuisse, quemadmodum supra ex Auctario Flori retulimus. Tertio non est ullo modo verisimile, quod Crocus ille Romanorum hostis, qui Gallias temporibus Valeriani & Gallieni devastavit, sit idem cum isto Alemannorum rege, cujus auxilio Constantinus imperium obtinuit. Adde, quod hic Alemannorum rex, qui Constantino tantopere favit, a Sexto Aurelio Victore in Epitome de Romanis imperatoribus apud nos pag. 642, & in Historia miscella lib. XI pag. 304 Erocus nominetur, licet Hadrianus Valesius eumdem lib. 1 Rerum Francicarum pag. 18 Crocum appellet. Sed sive is Constantini imperatoris adjutor Erocus sive Crocus vocetur, numquam ætas illius protrahi poterit usque ad initium seculi quinti, quo nonnulli martyrium S. Privati collocandum censent, ut jam breviter indicabimus.

[10] [Dum neoterici de hac quæstione chronologica dubitant,] Tillemontius tomo 4 Monument. Eccles. pag. 221 & 651 Actis S. Privati & supra relatæ Gregorii Turonensis narrationi varias difficultates opponit. Attamen ibidem profitetur, se cum pluribus eruditis viris opinionem ejusdem Gregorii Turonensis in chronologia secutum esse. Ulterius progressi duo scriptores Benedictini, qui Parisiis anno 1730 Gallice Historiam Occitaniæ typis vulgarunt, in Notis ad tomum primum ejusdem Historiæ pag. 638 & sequentibus, de tempore, quo S. Privatus coronam martyrii adeptus est, longam disputationem instituerunt. Freti auctoritate Fredegarii, Aimonii, Sigeberti, aliorumque (hi tamen omnes scripserunt post ætatem S. Gregorii Turonensis) diversis ratiociniis contendunt, Gregorium unam barbarorum irruptionem in Gallias cum altera confudisse, & ideo martyrium S. Privati ineunti seculo quarto affigendum arbitrantur. Præterea ex principiis Tillemontii, qui facile videtur plures barbarorum duces aut reges ejusdem nominis diverso tempore admissurus, ad hominem argumentantur, ut vulgo dici solet. Sed interim initio seculi quinti nullum Crocum assignant distinctum ab illo, de quo S. Gregorius Turonensis agit: nam Fredegarius & reliqui Croco Wandalorum regi eadem adscribunt, quæ Gregorius Turonensis de suo Croco Alemannorum rege narraverat, ut manifestum est.

[11] Porro omnia istorum Benedictinorum argumenta talia non sunt, [aut inter se disceptant,] ut nos cogant rejicere auctoritatem S. Gregorii Turonensis aut recedere a communiori opinione, quam illustrissimus Bosquetus in Historia ecclesiæ Gallicanæ lib. 3 cap. 39 amplectitur & exponit his verbis: Plures leguntur Alemannorum in Gallias irruptiones, sub quibus Christiani passi sunt. Inter alias illustris est Chroci eorum Ducis depopulatio, cujus tempus apud auctores varium est: nam Sigebertus Chroci, quem Chroscum vocat, vastationem ad annum Christi CDXII, & passos sub eo Florentium, Hilarium, Desiderium Lingonensem, & Antidium Vesuntionensem scribit; cui conveniunt Acta manuscripta Desiderii & Antidii, quæ ad Honorii & Theodosii tempora referunt. At Gregorius & alii plurimi, Valeriano & Galieno imperantibus, Chrocum Gallias ingressum in Privatum Gabalitanum & alios sæviisse scribunt. Hunc Chrocum Gregorius, Scorconem Privati vulgaria Acta, Herodem eadem Acta apud Mombritium appellant. Constantius tamen est Chroci nomen, quem sub Valeriano & Galieno Gallias pervagatum fuisse amplius dubitandum non videtur, vel ante Valerianum captum, vel capto Valeriano, sub Galieno vel Posthumio demum cæso sub tyrannis: toties enim in Gallias hisce temporibus irruperunt Alemanni, donec a Probo ultra Nicrum fluvium & Albim expulsi sunt. Illustrissimus Bosquetus capite sequente refert vulgaria Croci gesta, qualia Gregorius Turonensis & Fredegarius aliique passim posteritati reliquerunt, & Acta S. Privati in compendium redigit.

[12] Dionysius Sammarthanus in Notis ad instrumenta tomi primi novissimæ Galliæ Christianæ pag. 137 de hac controversia sic meminit: [nos hactenus opinionem S. Gregorii Turonensis sequimur.] Quo tempore Alemanni, Croco duce, irruperint in Gallias, & tot tantaque damna intulerint, hic paulo morosius inquirendum. Qui citius id factum volunt, consignant anno circiter CCLXV, Valeriano & Gallieno imperatoribus; qui vero tardius, differunt hanc Galliarum stragem ad quinti seculi exordium. Deinde ibidem proponit opinionem Gregorii Turonensis, eamque defendit hac ratione: Noster Theodericus Ruinartius in Notis ad Gregorium Turonicum utramque sententiam profert, sed nihil decernit, satisque habet nos remittere ad Tillemontium Hist. Eccles. tomo IV, ubi propensior videtur in secundam opinionem. Ut magis incliner in priorem, præter ea, quæ jam dixï, facit hæc ratio. Si ineunte seculo quinto tot martyres in Gallia facti fuissent, qui seculo sexto potuissent ignorari, ut certissime ignorati sunt ab ipso Gregorio Turonico, qui de omnibus (excepto uno Privato) silet. Non ignoramus, laudatos duos scriptores Benedictinos in Notis ad Historiam Occitaniæ pag. 639 huic Sammarthani argumento utcumque respondisse. Sed ea qualiscumque solutio nondum nos movet, ut opinionem illorum amplectamur, nisi pro hac evidentiora rationum momenta adferantur. Cum tamen hæc & alia istorum auctorum argumenta non sint contemnenda, tantum ponderis iis tribuendum censuimus, ut initio hujus Commentarii prævii in margine martyrium S. Privati post medium seculi tertii, vel forsitan ineunte seculo quinto notaverimus. Nunc de Actis & sacris reliquiis hujus sancti Præsulis agendum est.

[Annotata]

* al. collecta gente

* lege melius

* al. obsidione

* lege Croco vel Chroco

§ II. Varia Sancti Acta, publica sacri corporis translatio, & mira ejusdem inventio.

[Recensentur varia hujus Sancti Acta,] Acta S. Privati die XXI Augusti leguntur apud Surium; sed hic editor more suo stylum nonnihil mutavit. In supellectile nostra litteraria habemus duo manuscripta eorumdem Actorum apographa, quorum unum Petrus Possinus noster anno 1643 ad Henschenium Tolosa misit, & cui præfigitur hic titulus: Sancti Privati martyris XII Kalendas Septembris. Ex gestis ejus, quæ habet Bernardus Guidonis episcopus Lodovensis in Ms. codice de martyribus. Alterum apographum nobis transcriptum est ex Trevirensi Ms. Codice sancti Maximini, illudque in substantia narrationis cum priori Ms. Tolosano Bernardi Guidonis concordat. Si quod tamen notatu dignum discrimen inter illa occurrat, id postea in annotatis observabimus. Utrumque autem Ms. exemplar istud cum editione Suriana fere convenit, si mutatum hinc inde stylum excipias.

[14] [de quorum antiquitate] Joannes Columbus noster in Opusculis historicis supra citatis, quæ anno 1675 Lugduni Gallorum edita sunt, pag. 192 arbitratur, Acta S. Privati conscripta esse ante ætatem S. Gregorii Turonensis, & hunc suam narrationem de martyrio S. Privati ex illo auctore excerpsisse. Deinde tamen, allegatis quibusdam Actorum fragmentis, tum Gregorium Turonensem, tum istum Actorum scriptorem confidenter rejicit his verbis: Sed tam vera de Crosco seu Scorcone attulit ille auctor, quam de eo, qui sanctum Privatum peremit. Neque enim Alemanni Croscum ducem secuti, sed Romani ex edicto Valeriani & Gallieni occidere sanctum Privatum. Verum hæc nova Columbi sententia non solum contradicit S. Gregorio Turonensi aliisque omnibus historicis, quos superius num. 2 recensui, sed etiam venerando antiquitatis monumento, quod Dionysius Sammarthanus inter instrumenta ad tomum primum novissimæ Galliæ Christianæ pag. 137 vulgavit: in eo enim legitur S. Amatius, tertius Avenionensis præsul, Avenione ab Alemannis obsessa, subditos suos hortatus esse, ut alacriter ad mortem sese pararent, & imitarentur episcopos senio, sanctitate, & doctrina claros (inter hos nominatim Privatum Gabali recenset) quos Crocus omnium teterrimus hostium Christianorum nulli parcens gradui, sexui vel ætati … percussit & obtruncavit.

[15] [inter eruditos disputatur,] Tillemontius tomo 4 Monument. Eccles. pag. 651, & alii eruditi suspicantur, Acta S. Privati post seculum decimum composita esse, eo quod in iis S. Privatus ejusque præcessores sedem in Mimatensi viculo habuisse dicantur. Valesius autem in Notitia Galliarum pag. 214 existimat, antiquam præsulum Gabalitanorum cathedram seculo decimo exeunte ad urbem Mimatensem transiisse, quia ante hoc seculum episcopi istius diœceseos numquam Mimatenses, sed semper Gabalitani appellabantur. Certe duo supradicti auctores Historiæ Occitanicæ tomo 1 pag. 640 ex diplomate quodam demonstrant, Stephanum circa medium seculi decimi primo titulum episcopi Mimatensis gessisse. Quidquid sit de antiquitate Actorum S. Privati, quam certis argumentis defendere non possumus, curioso lectori videre licet ea, quæ Dionysius Sammarthanus huic difficultati superius apud nos num. 3 & sequente respondit.

[16] At saltem illa novitatis aut recentioris ævi indicia non apparent in brevioribus S. Privati Actis, [& ex quibus hic breviora ac longiora edentur.] quæ forsan prædictis longioribus antiquiora sunt, & quorum duo exemplaria typis impressa novimus. Primum habetur in Speculo historiali Vincentii Bellovacensis, ubi lib. XI cap. 75 gesta S. Privati paucis narrantur. Secundum in Collectione Bonini Mombritii apud nos tomo 2 fol. 225 occurrit. Videntur hæc duo exemplaria ex eodem fonte prodiisse: nam ferme iisdem phrasibus expressa sunt, & pro Croco rex Alemannorum utrobique Herodes nominatur. Dubitamus, utrum quispiam hæc Acta breviora ex longioribus contraxerit, an vero ex brevioribus longiora adornaverit. Quare post hunc Commentarium prævium primo loco Acta breviora ex Vincentio Bellovacensi recudemus, & cum editione Mombritiana conferemus. Deinde illis ex Ms. apographo Trevirensi Acta longiora subnectemus, ut eruditus lector facilius de vetustiori alterutrius ætate judicium ferre possit. Interea progredimur ad translationem sacri corporis & posteriorem ejusdem revelationem sive inventionem, circa quas aliquod dubium nostrum proponemus.

[17] In Officiis propriis ecclesiæ Mimatensis, quæ anno 1619 Lugduni Gallorum impressa habemus, [Corpus hujus sancti Præsulis anno 1036] Dominica post festum sancti Lucæ celebratur festum translationis sancti Privati, ut in Rubricis præscribitur, & tunc occasione hujus festivitatis in secundo Nocturno recitantur Lectiones sequentes: Lectio IV. Circa annum millesimum trigesimum sextum cum apud Anicium populares quidam tumultus graviter pacis publicæ quietem interturbarent, & urbis episcopus Stephanus frustra in eis compescendis laborasset, tandem vir prudens & providens adversus tot mala in dies ingravescentia, hoc salubri consilio usus est. Vicinos omnes episcopos rogat, ut illic cum suorum Sanctorum reliquiis convenire dignarentur, quorum auctoritate, populi levitate repressa, tam feri civilium dissensionum fluctus sedarentur. Inter plures, qui piis postulationibus faciles aures præbuerunt, adfuit Raymundus Mimatensis episcopus, qui cum suo clero & populo corporis sancti Privati pignus admirabile illam ad urbem deportavit. Quo nuntio accepto, Anicienses omnes, ad quos jam pridem virtutis Sancti fama pervenerat, simul cum episcopis jam præsentibus in sacerdotalibus ornamentis pignora item sua deferentibus, & universo civitatis clero, salutis nostræ vexillis præcedentibus, obviam processerunt.

[18] Lectio V. Cumque paululum extra urbem utraque sibi obviaret processio, [solenniter Anicium transfertur] toto clero divinas laudes personante & festis vocibus acclamante turba, quæ undique convenerat, gemitibus & orationibus sancti Martyris favorem & intercessionem postulabat. Ex ea unus filium membris omnibus contractum ulnis deportans (inflammantibus etiam nonnullis Martyris potentiam expertis) & facta sibi ab episcopis, maxime a sancto Odilone Cluniacensi abbate, qui ob causam memoratam & ipse huic celebritati intererat, sancti Martyris reliquias vicinius adeundi facultate, maximo cum ejulatu filium profert, eum sæpius in altum ferendo sustentat, fletibus & querelis ad sui memoriam spectantem populum invitat. Lectio VI. Tam tristi spectaculo permoti astantes, precibus suis beatum martyrem Privatum interpellant, ut homini infelici oratione subveniret. Mox vero virtus Sancti apparuit manifesta: nam spiritus vitales per artus & membra juvenis sunt diffusi; dumque ipsius compaginum juncturæ solverentur, sonitus audiebatur, & ad unamquamque corporis partem sanatam gemitum emittebat æger. Demum cunctis ista audientibus martyrem Privatum animo & voce collaudantibus, eum subito debilem resistentem & plena membrorum sospitate recepta, cum ceteris ambulantem, & in gratiarum actionem Medico suo laudes intonantem omnes mirantur. Hinc nonnulli terrore attoniti, alii lætitia gestientes summam Dei in suo Martyre potentiam suspiciunt ac venerantur, eamdemque supplices obtestantur pro pacis inter ipsos unione firmanda & stabilienda; quam, protinus compositis tot dissensionum ac tumultuum fluctibus, pia Martyris interventione feliciter consequuntur.

[19] [a Ragamundo vel Raimundo episcopo Mimatensi,] Dionysius Sammarthanus tomo 1 novæ Galliæ Christianæ col. 89 notat, hunc episcopum Mimatensem, qui reliquias S. Privati Anicium transtulit, Ragamundum vel Raimundum nuncupari, eumque fuisse primum, qui ineunte seculo XI titulum Mimatensis episcopi gesserit, cum præcessores ejus antea Gabalitani præsules appellarentur. Verum Sammarthanus in hac postrema notatione fallitur: nam apud Mabillonium lib. 6 Operis Diplomatici num. 137 ex Chartario S. Theofredi profertur diploma anni 950, in quo Stephanus primus, hujus Raimundi & alterius Matefredi decessor, se ipsum diserte Mimatensem episcopum vocat, ut superius ex duobus scriptoribus Historiæ Occitanicæ obiter monuimus. Porro circa jam dictam S. Privati translationem laudatus Sammarthanus in elogio istius Ragamundi vel Raimundi ibidem hæc habet: Anno MXXXVI beati Privati corpus Anicium transtulit, miraculorum virtute conspicuum, de quo in Officio Sanctorum Mimatensium. Juverit hujus anni millesimi trigesimi sexti postmodum meminisse.

[20] [& tamen dicitur postea delituisse,] Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad diem IX Junii de annua memoria revelationis S. Privati sive inventionis sacri ejus corporis sic mentionem facit: Ipso die Mimate Gabalorum inventio sancti Privati episcopi & martyris, cujus purpura & laurea claret insignis dies XXI Augusti. At in Officiis propriis ecclesiæ Mimatensis circa annuam illam festivitatem hæc Rubrica præmittitur: Dominica tertia post Pascha celebratur festum revelationis sancti Privati, nisi impediatur festo duplici primæ vel secundæ classis; tunc enim transfertur in proximiorem Dominicam. Sed quocumque die festum istud celebretur, ibidem in Officio ad rem nostram leguntur sequentia: Mimatenses longo tempore a morte sancti Privati, corpus illius venerandum e subterraneo sepulcro, in quo primo illud post martyrium condiderant, in plumbeo loculo, cum multis aliis sanctorum reliquiis in cryptam basilicæ sanctæ Teclæ magni conventus celebritate intulerunt. Temporum vero injuria, & pietate marcescente factum est, ut hic locus primo sacris destinatus, dirutus & collapsus profanis usibus manciparetur, partim in ædes episcopales, partim in viridarium adoptatus, magnoque aggere terræ super prædictam cryptam [congesto,] plurimis annis sanctissimum corpus humi sepultum & oblivioni mandatum cum variis Sanctorum reliquiis delitesceret; donec anno millesimo centesimo septuagesimo, Alexandro tertio summo Pontifice, Ludovico juniore regnante, Aldeberto episcopo & Gabalorum Comite, qui ædem divæ Teclæ alio in loco construi curaverat, Deo disponente, revelatum est.

[21] Venerabilis Aldebertus in supradicto viridario terram alte in puteum effodi jusserat; [ac anno 1170 inventum esse] cum ecce, humo profundius effossa, inventus est locus subterraneus, quadrato frontatoque lapide mirabilis, longitudinis pedum duodecim, latitudinis decem, novem altitudinis; cujus in summo ab Oriente erat laterale ostiolum, per quod non nisi capite inflexo curvatisque genibus liber erat homini ingressus, solisque in cryptam immittendis & ex ea educendis reliquiis videbatur idoneum. Res antistiti denuntiatur, qui cum beati Privati, quorumdam Innocentium aliorumque Sanctorum ossa vere ibi inexistere comperisset, indictis & celebratis jejuniis, solennibusque processionibus, postridie Exaltationis sanctæ Crucis magno religionis apparatu, Clero & populo comitante, gaudio palpitans, ex illa subterranea caverna sanctas reliquias beati Privati in præparata capsula honorifice repositas inter ulnas in cryptam majoris ecclesiæ, in qua primo post martyrium conditæ fuerant, asportavit, reservato exterius capite, ut diebus sancto Privato solemnibus populo venerandum & deosculandum exhiberetur. Variis languoribus affectis tunc prospera salus, tanti corporis pignore patrocinante, reddita est.

[22] Habemus eamdem revelationis sive inventionis historiam, [tempore Aldeberti III Mimatensis episcopi,] etsi stylo nonnihil diversam, in schedis manuscriptis, quas laudatus Possinus noster Tolosa ad Henschenium misit, & quibus in fine adduntur sequentia: Caput vero ejus reservatum est exterius, quatenus in die solemnitatis ejus, posset ad videndum & deosculandum fideli populo exhiberi. Prædicti vero corporis S. Privati inventionem & translationem multæ visiones & revelationes factæ divinitus tam ipsi domino Aldeberto quam quibusdam aliis præcesserunt & præostensæ sunt; & multa patrata sunt miracula & virtutes, quæ omnia in libro sigillatim diligentius conscripta habentur & leguntur: quem librum præfatus vir fidelis & verax dominus Aldebertus episcopus diserto stylo composuit & conscribi fecit, & is liber in archivis Mimatensis ecclesiæ conservatur. Facta fuit prædicta translatio corporis S. Privati, elapso septennio post concilium, quod Alexander Papa tertius convocaverat & celebraverat Turonis in festo Pentecostes anno Domini MCLXIII, & sic concluditur facta fuisse translatio supradicta anno Dominicæ Incarnationis MCLXX. Vides, in hoc fragmento assignari eumdem annum Christi millesimum centesimum septuagesimum, qui etiam in Officio Mimatensis ecclesiæ exprimitur.

[23] At ex utraque illa historia translationis & inventionis dubium quoddam mihi suboritur: [quam inventionem clarius explicari cupimus.] nam in Lectionibus propriis traditur, sacrum S. Privati corpus anno 1036 sub episcopatu Ragamundi vel Raimundi ad Aniciensem civitatem solenniter translatum fuisse; postmodum vero in historia revelationis vel inventionis proxime relata dicitur idem corpus anno 1170 sub episcopatu Aldeberti III fortuito casu repertum esse. Quis autem facile credat, sacrum hunc thesaurum post solennem translationem & patrata miracula anni 1036 statim adeo neglectum & oblivioni traditum fuisse, ut usque ad annum 1170 omnibus ignotus delituerit, & tunc primum detectus fuerit? An forsan Anicii remansit, & usque ad annum 1170 delituit? Hoc innuere videtur Dionysius Sammarthanus, dum in Gallia Christiana novissimæ editionis tomo 1 col. 90 de Aldeberto III Mimatensi episcopo inter alia sic scribit: Corpus sancti Privati relatum fuit ab eodem præsule Aldeberto. Verum huic opinioni repugnat historia, quæ ex omnibus circumstantiis indicat, illam sacri corporis inventionem in urbe Mimatensi contigisse. Dignentur itaque eruditi Mimatenses hunc scrupulum nobis eximere, & probabilem tam miræ occultationis causam distinctius explicare.

ACTA BREVIORA
Ex Speculo historiali Vincentii Bellovacensis libro XI cap. 75, quæ cum editione Mombritiana contulimus.

Privatus episc. & mart. in Occitania Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 6933

[Sanctus Præsul] Temporibus Valeriani & Gallieni a, sæviente in Christianos persecutione, indignatio Domini commota est contra Romanos, ita ut barbaræ nationes ab Oriente & Occidente adversus Rempublicam proruerent, ut populos trucidarent. Tunc Alemanni cum Herode b rege suo, transmisso Rheno, Gallias petierunt, & in Ganalitanæ * c regionis excidio animos armaque converterunt. Tunc incolæ loci ad montem Gredonæ d quasi ad præsidium confugerunt; cui regioni vel ecclesiæ Privatus episcopus præsidebat: qui cavernam sibi in montis cujusdam supercilio fecit, in quo omni tempore stetit, nisi cum ad agenda solemnia procedebat. Ibique positus, licet Gredonensibus præsentia non adesset, oratione non deerat; & quos corpore consolari non poterat, spiritu confortabat.

[2] [ab Alemannis captus,] Interea barbari regionem vastantes, & ad Gredonensem montem confluunt, & quos oppugnatione capere non poterant, duobus annis e conclusos tenuerunt, ut eos vel famis ingluvie * vincerent. Igitur dum in hac intentione persistunt, fama detulit, Episcopum regionis non esse cum clausis; sed intra receptaculum, quod sibi tempore pacis paraverat, commorari. Illico ad rapiendum eum convolant, sperantes per eum totius populi animos continuo frangi, & ad illam conditionem sponte descendere, in qua vidissent episcopum retineri. Cumque Vir sanctus a barbaris per interpretem compellatus fuisset, comperissetque ad hoc se perniciter * captum, ut suorum animos ad deditionis persuasionem molliret f, respondit, nequaquam se hoc facturum; meliusque sibi esse quælibet subire discrimina, quam ad tale facinus præbere consensum.

[3] [verberibus aliisque tormentis ita affligitur,] Tali itaque barbari responsione permoti, statim eum fustibus cædunt, multisque actum verberibus ad vicum usque perducunt, credentes vel post illata supplicia ejus sententiam esse mutandam. At ipso in eadem voce persistente, illi sacrificia funesta cum ingenti honore obtulerunt dicentes, aut quod idolis immolaret, aut in tormentis deficeret. At ille; Melius est, inquit, mihi præsentes pœnas experiri, quam vobis & dæmonibus vestris stultissime humiliari. Cumque hæc & alia plura proclamaret, sic in eum cœpit sævire barbaries, ut majoribus flagris ardentioribusque flammis, & novis pœnarum generibus excruciatus, exanimis relinqueretur.

[4] Post hæc barbari cum viderent, se nihil posse proficere, [ut post aliquot dies ex cruciatu obierit.] ad Gredonem redierunt, ut ab inclusis pacem postularent; versaque vice rerum, præstiterunt obsessi, quod rogare debuerant g. Plebs ergo, egrediendi libertate concessa, illico ad episcopum congratulans universa cucurrit; alii genibus ejus advoluti, alii ore proprio sancto corpori ulcera inflicta lambentes. At vero sanctus martyr Privatus ex ipsa cruciatione quassatus *, non multo post migravit ad Dominum. Et quia tunc tanta in Christianos persecutorum fervebat rabies, ut nec Sanctorum cineribus parcerent, crypta in subterraneo facta est, in qua sanctum corpus cum honore collocatum est. Hujus passio celebratur duodecimo Calendas Septembris.

ANNOTATA.

a Valerianus & Gallienus ab anno 254 simul imperarunt usque ad annum 259, vel ut alii volunt 261, quo Valerianus a Persis captus est; Gallienus autem anno 268 Mediolani interfectus est.

b Rex aut dux iste Alemannorum in Actis Mombritii etiam pro Croco vocatur Herodes. Unde conjicio, Vincentium Bellovacensem & Mombritum hæc Acta breviora ex eodem fonte hausisse; quod etiam ex similitudine narrationis confirmatur.

c Legendum est Gavalitanæ vel Gabalitanæ regionis, quæ provincia Galliæ nunc vulgo le Givaudan vel Gevaudan appellatur.

d Gredo vel Gredonense castrum, de quo Valesius in Notitia Galliarum pag. 237 hæc habet: Gredonem vel Gredonensis castri munitionem olim existimavi esse Monredon, qui locus Gabalis attribuitur; sed postea accessi Catello, qui Gredonem Greze interpretatur. Est autem Greze nunc ex castro vicus, radicibus montis adpositus, ab urbe ac monte Memmate vel Mimate non multum distans.

e Vix credibile videtur, Alemannos illos Galliæ vastatores in obsidione unius castri tam diu hæsisse.

f Mombritiana editio hanc periodum ita exprimit: Ut suorum animos ad deditionem persuaderet, molliter respondit.

g Tillemontius tomo 4 Monument. Eccles. pag. 223 asserit, Alemannos a Gredonensibus pacem petiisse, eo quod alimentis carerent. Fateor, id ex illo loquendi modo colligi posse, quamvis clare non exprimatur.

* Mombrit. Guavalitanæ

* Mombrit. fame

* al. pertinaciter

* Mombrit. cassatus

ACTA LONGIORA
Ex Ms. apographo, quod in Trevirensi monasterio sancti Maximini transcriptum est, & quod cum alio Ms. exemplari Bernardi Guidonis contulimus.

Privatus episc. & mart. in Occitania Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 6932

EX MSS.

[Romanis imperatoribus Christianos persequentibus,] Valeriani & Galieni temporibus, qui tunc Romanæ reipublicæ præerant, gravis adversus Christianos persequutio sæviebat, adeo ut innumeris eorum edictis compulsi judices cum Officio ac militari manu ubique discurrerent, captosque Dei cultores custodiis manciparent, & ad judicium pertractos verberibus agerent, bestiis lacerarent, igne torrerent, & tam diverso affligerent genere tormentorum, ut posset etiam ab his mortis remedium desiderari, quos constabat gratulatione torqueri. Ea namque tempestate Romæ Cornelius, Cyprianus Carthagine, summi antistites pro Christi nomine glorioso martyrio coronati a sunt. Unde factum est, ut per tot ac tanta mala Domini indignatio tandem commota procederet. Nam cum diebus illis Romani nominis status, pacatis hostibus, incolumis haberetur, repente omnes pene barbaræ nationes, quæ in suis sedibus continebantur, adversus rempublicam unita intentione prorumpunt, adeo ut Orientem Occidentemque vastantes, cuncta prosternerent, populos trucidarent, &, omni regione populatione evacuata, solitudines relinquerent vastitate horribiles.

[2] [Alemanni in Gallias irrumpunt,] E quibus Alemanni, tunc transmisso Rheno, Gallias petierunt numero quoque potius, quam virtute prævalidi; quibus Crocon regem illo tempore præfuisse confirmat antiquitas. Hæc itaque gens multitudine innumerabilis cum locustarum more non solum Gallia pervagata, universa perterreret vel deleret (quod etiam magnarum urbium protestantur ruinæ) in Gavaldanæ b regionis excidium animum atque arma convertit. Quod cum loci incolæ comperissent, ad montem, cui Gredone nomen est, pro rei necessitate confugiunt, & expetentes præsidium montis excelsi, quem adhuc non cura munierat, sed natura, adeo ut ad tutelam loci illius etiam peregrini populi concurrentes, intolerandæ hostilitatis malum se evasisse gratulati sint.

[3] [& episcopum Gabalitanum capiunt,] Tunc regioni sive ecclesiæ illi sanctus Privatus præsidebat, sedem in Mimatensi c habens viculo, propterea quod, qui ante ipsum episcopatus ordinem tenuerant, in eo loco & commorati fuerant & sepulti d. Tunc Vir sanctitate præcipuus, tam religione flagrans, quam de quiete sollicitus, caunam e sibi, ut dici moris est, in montis supercilio, quod vico ipsi supereminet, grandi studio & eleganti opere perfecit; in qua omni tempore consistens, non usquam ferme prodiit, nisi ad agenda tantum ex ritu sollempnia procedebat. Ergo cum se præfatæ regionis populi in Gredonensis montis munitione clausissent, sanctum vero Privatum episcopum in supradictæ caunæ suæ receptaculo hostilis terror invenit, in qua positus, licet Gredonensibus præsentialiter non adesset, oratione non defuit: nam quos corpore consolari non poterat, spiritu confovebat.

[4] Interea ingressi barbari regionem, universa vastando ad Gredonensem locum confluunt, [quem Fidelibus suis] in ea incolas obsessuri: nam cum plurimos & primarios viros ex aliis regionibus concurrentes, eadem obsidione inclusissent, non solum expugnationis spem, sed nec aditum expugnationis habere potuerunt. Quibus incertis merito desperatis, ad id factum feroces animos conferunt, ut quos grandi pernicitate vallaverunt, diuturno tempore clausos tenerent, & qui capi expugnatione non poterant, vel famis ingluvie vincerentur. Hinc fuit, ut ipsa confusio per duorum annorum spatia traheretur. Ergo dum in hac intentione persisterent, fama detulit episcopum regionis ipsius non esse cum clausis; sed in receptaculo, ut sibi pacis tempore paraverat, commorari. Quo comperto, illico ad rapiendum eum hostium pervolat multitudo; ea vel maxime spe, quia cum ipse fuisset exhibitus vel suorum obtutibus præsentatus, continuo totius populi animi frangerentur, atque ad illam conditionem sponte descenderent, in qua viderent Antistitem retineri.

[5] Continuo igitur ad caunam deponitur Sanctus ad collem, [deditionem castri suadere] inter montem ipsum & ecclesiam constitutum, in quo munimen est, cui tutoris nomen conditor vetustus imposuit. Et cum ibi, ut barbaris aut necessitas aut moris est, sanctus Privatus episcopus fuisset compellatus, comperissetque ad hoc se perniciter capiendum, & ob id perducendum, ut suorum animos ad deditionem persuasione molliret; plebemque Dei & loci beneficio liberandam ad spontaneam captivitatem captus persuasor adduceret; nequaquam se hoc ille facturum respondit, confirmans, nec sacerdotem debere tale plebi suæ præbere consilium; nec populum in loco tutissimo commorantem deditionis comientiam * præstaturum; melius sibi esse quælibet subire discrimina, quam ad tale facinus præbere consensum. Tali igitur barbari responsione permoti, statim eum fustibus cædunt, multisque actum verberibus ad vicum usque perducunt, credentes, vel post illata supplicia ejus sententiam esse mutandam. At ille in eadem voce persistens, hoc solum addidit, potuisse illis semel dicta sufficere, si quidquam prudentiæ aut humanitatis habuissent; sibi vero, quod ab illo poscerent, non licere.

[6] Tunc illi majore indignatione succensi, utpote rationis expertes, [ac idolis sacrificare] ad multo acriora prosiliunt, ut tantæ sanctitatis virum ad idolorum compellerent immolationem; quatinus, qui civium suorum male suasus hostis esse noluerat, vel animæ suæ efficeretur inimicus. Sacrificia ergo funesta componunt, exhibita offerre cum ingenti interminatione cœperunt dicentes, ut aut eorum more immolaret idolis, aut in tormentis deficeret. Sanctus vero Privatus episcopus hæc absque cunctatione respondit: Miror, vos qualemcumque antistitem ad talia & tam execranda compellere. Si aliquid vel humanæ providentiæ gereretis, posset apud vos absque mea assertione constare, multo esse rectius loci mei hominem quemlibet atrocissimæ mortis subire cruciatus, quam plebem sibi creditam amittere, & ipse dum perit, auctorem persistere perditionis.

[7] His auditis, illi moderationem tamen utcumque fingentes aiunt: [constanter recusantem] Numquid te ad inclyta & barbaris observata compellimus? Nonne & imperatores vestri & judices eorum idola colunt, & Christianos omnes sacrificare compellunt? Sanctus vero Privatus episcopus respondit: Agnosco, quod est gravissimum, vera esse, quæ dicitis: apparent enim pricipes Romanorum in profanatione gentili non tam peccata, quam crimina. Nam nisi ita esset, in conquassatione Romanæ reipublicæ potestatem nationes barbaræ non haberent. Quicquid enim in perniciem nostram geritis, non ex virtute vestra, sed ex imperatorum nostrorum gentilitate perficitur; sed Deus noster, quem vos penitus ignoratis, tantæ potentiæ est, ut ad momentum temporis & principes, quos vos objicitis, liberet ab errore & idola vestra prosternat; & nobis, tribulationum præsentium verbere castigatis, solita opitulatione subveniat. Ego tamen spe æternorum bonorum quæcumque mihi nunc intenta fuerint tormenta despicio.

[8] [affligunt verberibus aliisque tormentis,] Tunc barbari solito sæviora protulere supplicia dicentes: Aut sacrifica sine mora, aut noveris, te diverso tormentorum genere confectum ad exemplum omnium nova & execrabili morte periturum. Sanctus vero Privatus episcopus, nutu Dei constantem habens animum ad omnia toleranda, respondit: Adhibete ergo quodlibet cruciatuum genus, finem vitæ imponite, quem vultis. Ego in nomine Domini Dei mei aliud, quam sum, esse non possum: melius enim mihi est exspectare pœnas præsentes, quam vobis & dæmonibus vestris stultissime serviendo cruciatus perpetuos non evadam. Et cum hæc & plura alia reclamaret, quasi tunc passio inchoaret, sic in eum sævire cœpit barbaries, & ita, ut majoribus flagris, ardentioribus flammis & novis pænarum vulneribus excruciatus Sacerdos Dei atque confessor exanimis relinqueretur.

[9] [ex quibus post breve tempus moritur,] Post hæc barbari cum viderent, nihil se proficere, potuisse, hoc tantum se ad Gredonensem locum, unde profecti fuerant, retulerunt, ut ab inclusis pacem quemadmodum * postularent. Versa autem rerum vice, præstiterunt obsessis, quod rogare debuerant, ut illos magis crederes absolutos; qui datis multis muneribus obsessis, & pacem & commercia meruerunt. Quod quis dubitet meritis sanctissimi Antistitis & martyris fuisse concessum, adeo ut continuo post illius passionem tota hostilitas ab obsidione discederet. Plebs vero, egrediendi tandem libertate concessa, illico ad Episcopum suum confessorem congratulans universa concurrit; alii ejus genibus advoluti, alii ore sancto corpori ulcera inflicta lambentes. Ita dono Dei pro tantæ miserationis benificio gratiæ in commune redduntur.

[10] [& a Fidelibus honorifice sepelitur.] Beatus vero Confessor aliquantum temporis deinceps mansit in corpore: ex ipsa tamen cruciatione quassatus, non multo post seculo excedens ad gloriam sibi debitam commigravit. Et quia per id, ut dixi, temporis adversus Christianos ubique persecutio fervebat, & tanta erat in persequutoribus rabies, ut nec Sanctorum cineribus parcerent, quos injustissime puniebant, assistentes sancto Antistiti suo, salubriore consilio cryptam sepulturæ ipsius in subterraneo fecerunt, in qua sanctum corpus cum summa veneratione collocatum est; in qua Dominus Deus noster virtutum suarum beneficia pene quotidie, Martyris sancti sui meritis astipulantibus, dignatur operari f, ut sit nomen Domini benedictum in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Sanctus Cornelius Papa ante persecutionem Valeriani imperatoris martyrio coronatus est, ut chronologi consentiunt. Unde Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 657 colligit, hæc Acta neque ab accurato, neque ab antiquo auctore conscripta esse. At ille parachronismus in Actis brevioribus non legitur.

b Supra monuimus, Gavalitanæ vel Gabalitanæ regionis legendum esse.

c Ex hoc episcopatus epitheto quidam conjiciunt, hæc Acta composita esse post seculum decimum, quo cathedra Gabalitana ad urbem Mimatensem translata est, ut existimant.

d Ex hoc loquendi modo sequeretur, plures ante S. Privatum in cathedra Gabalitana sedisse. Attamen Dionysius Sammarthanus, unicum dumtaxatpræsulem istius ecclesiæ ante S. Privatum assignat.

e Cauma vel Cauna accipitur interdum pro tugurio forsan a voce Gallica chaume, ut in novissimo Cangii Glossario fusius videre est.

f Eruditus lector facile videt, in his Actis varia referri, quæ in brevioribus supra editis non habentur. Sed ignoro, utrum posterior quispiam scriptor brevioribus Actis hæc ornatus gratia adjecerit, an vero prudentior scriptor alius illa in brevioribus Actis studiose omiserit, ut in Commentario prævio monui.

* al. conniventiam

* An quodammodo?

DE SANCTO JULIANO
BENEARNENSI SEU LASCURRENSI IN GALLIA EPISCOPO.

Sec. V.

Cultus, gesta, tempus vitæ, notitia topographica.

Julianus episc. Benearnensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Hodierna die inter Prætermissos mentio a nobis fit Juliani episcopi in Vasconia ex Saussayo; [Inter pauca, quæ de hoc Sancto habemus, agitur de cultu publico,] quem præsulem a nonnullis censeri eumdem esse cum Lascarensi seu Lascurrensi, ibidem ex eodem Martyrologo indicavimus. Hinc data nobis fuit occasio inquirendi, an de Lascurrensi notitiæ aliæ inveniri possent. Inventæ quidem illæ sunt, sed exiguæ admodum, sufficientes tamen, ut S. Julianus iste reliquis hujus diei Cælitibus accenseri possit, ecclesia, quæ sub hujus sancti titulo consecrata sit, testimonium perhibente de publica ejus veneratione. Petrus de Marca in Historia Bearnensi lib. 1, cap. 15, pag. 69 & 70 tractat de nostro sancto Præsule, & post eum Gallia Christiana tomo 1, Col. novissimæ editionis: quæ autem ibi ex laudato historico Bearnensi extracta sunt, visum est nobis huc transcribere. Sic itaque habent de primo sedis Lascurrensis antistite S. Juliano:

[2] In antiquo ecclesiæ Benearnensis breviario legitur, [nonnullis rebus gestis, ac tempore vitæ:] S. Julianum Trevirensis ecclesiæ diaconum, a Leontio Trevirensi præsule ordinatum episcopum, missum fuisse ad Benearnenses, ut eos ad Christianam fidem, conculcata idololatria, revocaret; quod præstitisse dicitur. Exstat in suburbio ecclesia sub sancti Juliani titulo consecrata. Ut narrationem hanc persuadeat Petrus de Marca, observat 1o. Leontium fuisse Aquitanum, uti hoc in breviario habetur: unde non mirum, si miseratus popularium suorum cæcitatem, qui, relicta fide Christiana, idololatriæ erant dediti, ad eos verbi Dei præconem miserit. Observat 2o. Trevirensem urbem tempore Leontii, hoc est, anno circiter CD, sedem fuisse præfecti prætorio Galliarum, & quasi totius Galliæ metropolim, uti nuncupatur a S. Athanasio in Apologia; unde jure exarchatus in tota Galliarum diœcesi, ad eum pertinebat episcopos in ecclesiis vacantibus ordinare. Anno circiter CDVII Vandali Gallias ingressi Trevirensem urbem diruerunt, & per totam Galliam effusi pervenerunt usque ad Novempopulaniam, cujus urbes tunc gravi clade afflictæ sunt. Neque vero Benearno barbarorum pepercit furor: quo tempore S. Julianum adhuc sedisse credimus. Nos itaque illud compendium secuti sumus supra in figendo tempore, & quandoquidem aliunde non scimus, quousque postea supervixerit Sanctus, alligavimus eum seculo V.

[3] [quibus accedit descriptio ecclesiæ, cui Sanctus præfuit,] Reliquum est, ut lectorem tantisper detineam, exponendo ecclesiam Lascurrensem, olim Beneharnensem, uti nuncupatur in laudata Gallia Christiana, cujus notitiam ponit ante seriem episcoporum istius cathedræ: Beneharnum, inquit, quod nomen est hodie provinciæ, fuit olim civitatis, & urbis episcopalis. V. C. Petrus de Marca Historiæ Benearnensis lib. 1 cap. XI contendit, Plinium in recensione populorum Aquitaniæ, post Bigerros, Tarbellos & Cocosates, meminisse Bearnorum seu Venarnorum, sic enim legendum putat, non Venanorum. Contra vero Hadrianus Valesius censet, nec Strabonem, nec Melam, nec Plinium, aut Ptolemæum de Benearnis locutos esse, ita ut primus, qui Benearni meminerit, sit Æthicus in Itinere a Cæsarea-Augusta Benearnum, sic: “Foro Gallorum M. P. XXX. Summo Pyrenæo XLVI. Foro ligneo V. Aspalluca VII. Ilurone XII. Benearnum M. P. XII”. Deinde nonnullis interjectis, assignat varia instrumenta, in quibus Benarna urbs, Benarnum, civitas Benarnum signata fuerint; unde colligitur ejusdem nominis efformationem nonnihil discrepantem a superiore etiam adhibitam olim fuisse. Nam Benarnæ meminit S. Gregorius Turonensis episcopus lib. 9 Historiæ Francorum cap. 7, & cap. 20 in exemplari pactionis Guntramni & Childeberti scribitur: De civitatibus, .. Burdegala, Lemovica, Cadurco, Benarno &c. Apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col. inter eos, qui synodo Agathensi ad annum Christi 506 celebratæ, subscribunt, habetur Galactorius episcopus de Benarno: in Matisconensi, quæ anno 585 habita notatur, apud eumdem conciliographum tom. 5, col. 988 Savinus episcopus ecclesiæ Benarnensium. Ex his discimus, nomen hujus loci ab antiquissimis temporibus paulo aliter exprimi consuevisse: sed de mutatione ejusdem prorsus diversa aliquid etiam dicendum.

[4] [topographica.] A longo vero tempore Benearni nomen cessit soli pago, vulgo le Bearn; urbs vero pagi caput, postquam destructa fuisset a Normannis, omisso priori nomine, dicta est Lascuris & Lascurra, propter varios in loco, ubi sita est, amniculi & fonticulorum circuitus, quos populares appellant las Escourres, inquit Petrus de Marca loco jam supra laudato. Lascurram esse Benearnam veterum, docet quoque Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, ubi refellit Josephum Scaligerum, qui in notis ad Ausonium probare conatus est, Ortesium in Benearni locum successisse, mutato tantum nomine. Id autem falsi convincitur, tum quod hoc oppidum sit diœcesis Aquensis, tum quod sancti Galactorii Benearnensis episcopi, seculo VI ineunte, corpus semper apud Lascurram fuerit asservatum usque ad annum MDLIX, quo Calvinistæ sacrum hoc pignus combusserunt: quod innuit sedem episcopalem eo in loco usque perseverasse. Hæc, & plura dicuntur in Gallia Christiana, quam memorabam. Hos habet terminos, Bigorræ comitatum ab ortu, præfecturas Baionensem & Aquensem ab occasu, a septemtrione pagos Scialocensem (la Chalosse) & Taursanensem, a meridie Pyrenæos & vicecomitatum Solensem, sicut ibidem scribitur. Habes, lector, quæ de S. Juliani cultu, gestis, ac ætate, qua floruit, colligenda nobis reliquit obliviosa vetustas.

DE S. LEONTIO EP. BURDEGALENSI
IN GALLIA AQUITANICA.

Sec. VI.

Veneratio publica, ætas, episcopatus; an miles sub Childeberto.

Leontius episc. Burdegalensis in Gallia Aquitanica (S.)

AUCTORE J. P.

Etiamsi non habeam multa, quæ de hoc Præsule dicam, [Publicus Sancti cultus] sufficere tamen quæ dicam, ut locus ipsi detur inter alios hujusce diei Sanctos, illæso Urbani VIII famoso decreto, persuasum habeo. Saussayus in Supplemento ita eum annuntiat ac laudat hodierna die: Burdigalæ sancti Leontii, metropolis illius episcopi & confessoris, cognomento senioris, qui nobilissimo genere in Aquitania natus temporibus Arcadii imperatoris & filiorum ejus, militari in exercitu claruit: at sedatis Hispaniarum tumultibus, ad vitæ magis Deo hærentis studia conversus, obeunte extremum diem sancto Amando Burdegalensi antistite, coruscus jam virtutum multarum splendoribus, hanc ad sedem (renitens quantumvis) evectus est. Quo officio perfecto cum decore functus, aucto multis incrementis grege dominico, placida morte in Christo, qui vera est vita, obdormivit in territorio Ruthenensi. Castellanus in Supplemento sui Martyrologii universalis eum refert his verbis: Burdigalæ, S. Leontii senioris, episcopi. Duobus his hagiologis adde nostrum Jacobum Longuevallium, qui in sua Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 2, lib. 4, ad annum 541, ubi de duobus synonymis Leontiis cathedræ Burdegalensis præsulibus agens, utrumque dotibus ac virtutibus suis eamdem illustrasse affirmat, & primum quidem honoratum esse tamquam Sanctum die XXI Augusti; secundum vero in sua ecclesia die XV Novembris, quem pluribus ibi laudat. Ex his testimoniis videtur satis constare de cultu publico S. Leontii, quem hic damus. Ad majorem tamen publicæ venerationis confirmationem adde ista.

[2] Habemus Supplementum Proprii Sanctorum secundum usum ecclesiæ sancti Victoris Massiliensis, typis editum, [probatur:] nescimus quo anno, quia primum folium deest; in quo Supplemento assignatur XXI Augusti Officium Leontii episc. & confess. In primo Nocturno Lectiones de Scriptura occurrenti (& adscribitur manu semiduplex) In tertio Nocturno Homilia in Euangel.: Homo quidam peregre, ut in communi Conf. Pontif., & cætera omnia dicuntur de com. conf. Pontif.. Sed in suo monasterio, quod est in diœcesi Ruthenensi solenniter celebretur. Situm hujus monasterii, cujus nomen non exprimitur, eruditis diœceseos Ruthenensis incolis vel accolis distinctius determinandum relinquimus; nisi forte sit Conchense, de quo agitur in Gallia Christiana tomo 1, col. 235 & sequentibus novissimæ editionis. Ex die autem XXI Augusti, qui in dicto Supplemento signatur, colligo indicari Leontium primum seu seniorem, quem hic damus.

[3] [quando floruerit, & an concilio Aurelianensi] Floruit S. Leontius seculo VI. Apud Castellanum citatum apponitur ei annus 545; apud Cointium in Historia ecclesiastica Francorum tomo 1 de illo tractatur ad annum 541. Etiamsi autem perspectum nobis non est, quo anno obierit; non vixisse tamen post annum Christi 549, conficitur ex eo, quod in Gallia Christiana de Leontio II, proximo ipsius successore, dicantur ista tom. 2, col. 793: Hic autem misit ad synodum Aurelianensem V Vincentium presbyterum, qui vice sua interesset, anno DXLIX, prout videre datur tomo 2 Conciliorum, Col. editionis Harduinianæ. Quia tamen in Gallia Christiana, quam designabam, nec initium vitæ, nec episcopatus, nec utriusque finis ibidem in S. Leontio II legitur; non videmus, certo constare vi nominis, quod ambobus Leontiis est commune, in illa subscriptione magis exprimi Leontium primum, quam secundum, nisi aliunde hoc probetur. Accedit eo, quo in tomo mox allato col. 793 non signetur annus, quo Leontius II ad sacras infulas admotus est. Si autem hic subscripserit concilio Aurelianensi quarto, tamquam præsul Burdegalensis, quod anno Christi 541 celebratum est, tunc clarum est, eo usque Leontium I non supervixisse, etiamsi interim non constet, quo anno vivere desierit. Verum uter e duobus illis præsulibus isti synodo subscripserit, inter auctores non convenit, sicut refert Longuevallius.

[4] [subscripserit:] In Gallia Christiana col. 793 hæc dicuntur in Leontio II: subscripsisse conclio IV Aurelianensi an. DXLI legitur in Gallia Christiana Sammarthanorum; quod pernegat Cointius, hac fultus ratione, quod anno DXLI, quo habita fuit synodus Aurelianensis IV, Leontio huic non licuerit per ætatem episcopali officio fungi, & sedere inter episcopos in concilio. Sed non video tunc omnino immaturam episcopatui fuisse Leontii dicti junioris ætatem. In primo juventutis flore, ut ipsius Cointii verbis utar, militavit in castris Childeberti anno DXXXI. Primum juventutis florem appellare possumus ætatem viginti duorum annorum. Quid vetat igitur eum, qui anno DXXXI annos 22 natus erat, anno DXLI episcopum fuisse, scilicet anno ætatis suæ tricesimo secundo? Attamen per nos liceat Leontio seniori tribuere subscriptionem, quæ legitur in concilio IV Aurelianensi anno DXLI: & quidem ei convenire magis videtur quam juniori. Hæc dicuntur ibi in Leontio II: quibus consentiunt ista, quæ erant ibidem præmissa in Leontio I col. 792: Anno DXLI adfuit concilio IV Aurelianensi secundum opinionem verisimiliorem, & ex quorumdam sententia præfuit. Ex his sequitur, ut hallucinatus fuerit Saussayus supra, ubi natales ejus affigit temporibus Arcadii imperatoris.

[5] Ponitur inter sedis Burdegalensis antistitis ordine nonus, [elogium ipsius] & Amelii vel Æmilii successor. At de hac re inferius. Porro generis claritudine, & eximia vitæ integritate, nec non magna apud populares ac principes auctoritate spectabilem fuisse; quibus adde insignem erga ecclesiam suam & erga pauperes munificentiam; conficitur ex elogio ejus, quod Fortunatus metrice concinnavit sub hoc titulo: Epitaphium Leontii episcopi anterioris civitatis Burdegalensis. Habetur in editione Broweri lib. 4, carmine 9, a pag. 101:

Ultima sors avido graviter properavit hiatu,
      Pastorem rapiens, qui fuit arma gregis.
Hoc recubant tumulo venerandi membra Leonti,
      Quo stetit eximium pontificale caput.
Quem plebs cuncta gemens cofusa voce requirit,
      Hinc puer, hinc juvenis deflet, & inde senes.
Defensoris opem hic * omnis perdidit ætas,
      Et quantum coluit, nunc lachrymando docet.
Nemo valet siccis oculis memorare sepultum,
      Qui tamen in populo vivit amore pio.
Egregius nulli de nobilitate secundus,
      Moribus excellens, culmine primus erat.
Hic pietate nova cunctis minor esse volebat,
      Sed magis his meritis & sibi major erat.
Quo præsente viro meruit discordia pacem,
      Expulsa rabie corda ligabat amor.

[6]

Ecclesiæ totum concessit in ordine censum,
      Et tribuit Christo, quod fuit ante suum.
Ad quem pauper opem, precium captivus habebat, [ex Fortunato:]
      Hoc proprium reputans, quod capiebat egens.
Cujus de terris migravit ad astra facultas,
      Et plus iste Deo, quam sibi vixit, homo.
Cordis in amplexu retinens, & pectore plebem,
      Diceret ut populum se generasse patrem.
Namque suos cives placida sic voce monebat,
      Confitereris ut hunc ad sua membra loqui.
Ingenio vigilans, dives quoque dogmate Christi,
      Et meruit studio multiplicare gradum.
Largior in donis absens sibi junxit amantes,
      Et quo non fuerat munere, notus erat.
Principibus carus, hujusque amor unicus urbis,
      Festinans animis omnibus esse parens.
Lustra decem pollens, septem quoque vixit in annos,
      Mox urgente die raptus ab orbe fuit.
Sed quis cuncta canat, cum tot bona solus habebat,
      Nunc uno in tumulo plurima vota jacent.
Hæc tibi parva nimis, cum tu merearis opima,
      Carmina Theodosius * præbet amore tuus.

[7] Discimus ex hoc carmine tempus vitæ S. Leontii, [ætas, & gratia apud principes:] in quo diserte scribitur lustra decem & septem in annos vixisse, id est, annos septem & quinquaginta. Deinde, quod inter alia ejus elogia refertur, Principibus carus, sic exponit Browerus in notis pag. 117: Qui inclinante imperio cum Gothis in Gallia dubium certamen habuerunt. Constat enim Valentinianum, Anthemium, Avitum impp. tantum episcopis, quorum aliquod præsertim esset in Gallia nomen, indulsisse, ut, quod Sidonius aperte loquitur, per ipsos plerumque legationes ad barbaros mearent, ipsisque primum non solum tractata pax reseraretur, verum etiam tractanda committeretur. Addit Browerus: Hinc ad Basilium episcopum scribens, de Leontio, ejusque collegis &c. Hæc confirmantur ex Apollinare Sidonio, qui lib. 7 epistola 6 ad Basilium, pag. 184 editionis Sirmondianæ anno 1652 Parisiis vulgatæ, hæc scribit: Tu sacratissimorum pontificum Leontii, Fausti, Græci, urbe, ordine, caritate, medius inveniris. Per vos mala fœderum currunt, per vos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Agite, quatenus hæc sit amicitia, concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa, populos Galliarum, quos limes Gothicæ sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex fœdere. Observa obiter, Leontium illum, qui a Sidonio nominabatur, non esse Burdegalensis sedis episcopum, sed Arelatensis; vide notas Sirmondi ad dictam epistolam pag. 73, & Cointium in Annalibus ecclesiasticis Francorum tomo 1 ad annum Christi 541, num. 63. Arelatensem vero cum Burdegalensi videtur confudisse Browerus in notis mox allegatis, si textum ejus consideres.

[8] [ejus decessor] Controversia est, cui successerit proxime in episcopatu S. Leontius noster. Quæ Cointius habet de ordine aliquorum episcoporum, qui spectant ad præsens argumentum, legi possunt ad annum citatum a num. 58, ubi observat, sententiis adeo diversis locum dedisse Sidonium Apollinarem, & Venantium Fortunatum varie explicatos. In tomo 2 Galliæ Christianæ antea designatæ col. 790 & sequentibus hi ponuntur episcopi, & hoc ordine: V. S. Amandus. VI S. Gallicinus. VII. Cyprianus. VIII. Amelius. IX Leontius I. Deinde X Leontius II. Sed ordinem hunc non esse perfectum, constat ex Fortunato lib. 1 carmine 15, in quo hæc scribit de Leontio II urbis Burdegalensis episcopo:

Tertius a decimo huic urbi antistes haberis,
      Sed primus meritis enumerandus eris.

Ibidem col. 791 dicuntur ista: Post Gallicini mortem Burdigalensis ecclesia diu pastore caruit, ob illatum orthodoxis bellum ab Ariano rege. Sed eo mortuo circa annum CDLXXXIV ex omnibus pene catalogis, tandem electus est Amelius, al. Æmilius, cujus meminit Fortunatus tamquam antecessoris Leontii, lib. 1 Carm. C. II (id est XI,) quem hæc canentem recitat:

Qui cupis egregii structorem noscere templi,
      Tam pia non patiar vota latere tibi.
Longius hinc olim sacra cum delubra fuissent,
      Et plebs ob spatium sæpe timeret iter;
Exiguam dederat hic præsul Amelius arcem,
      Christicolam populum nec capiente loco.
Quo vitæ claudente diem, pro * lege graduque
      Venit ad heredem hoc opus, hicque locus.
Fundavitque piam dehinc * papa Leontius aulam,
      Obtulit & Domino splendida dona suo.
Quam venerandus habet propriam Dionysius ædem,
      Nomine sub cujus sanctificata nitet.

[9] Ex his conficitur, Leontium successisse Amelio in episcopatu; [in episcopatu.] verum an huic proxime & immediate ille successit? Negat Cointius; affirmat auctor tomi 2 Galliæ Christianæ Dionysius Sammarthanus col. 791, quam citavi, ita scribens: At quidquid dicat vir doctus, sensus obvius (hujus nempe, quem protulerat, versus distichi, Quo vitæ claudente diem &c.) significat Leontium, postquam Amelius diem extremum clausisset, episcopum creatum fuisse, & tamquam Amelii heredem, ipsiusque in sede Burdegalensi successorem, curam habuisse perficiendæ ac amplificandæ ecclesiæ, quam inchoaverat Amelius. Itaque existimo immediate post Amelium subrogari debere Leontium primum. Hæc sententia nobis etiam videtur propius ad verum accedere. Unde fit, ut proximus Leontii in episcopatu Burdegalensi decessor non fuerit S. Amandus, sicut supra num. 1 indicabat Saussayus, cujus gratia hæc dicta sunto.

[10] [An miles fuerit sub rege Childeberto.] Martyrologus idem in alio, uti suspicor, puncto hallucinatus est, quando dicit, nostrum Præsulem in militari exercitu claruisse: at sedatis Hispaniarum tumultibus ad vitæ magis Deo hærentis studia conversum. Suspicor, inquam, hic a Saussayo Leontium primum cum secundo confusum fuisse: & ratio est, quia huic secundo, non illi militia alibi tribuitur. Junior, ait laudatus Cointius num. 65, cum in primo juventutis flore positus, & annis parvus esset, meruit in regiis Childeberti castris anno Christi quingentesimo trigesimo primo, ut suo loco probatum est. Hunc eodem sub rege in Hispania meruisse, affirmatur etiam in Gallia Christiana in Leontio II, col. 793; & in Historia ecclesiæ Gallicanæ, quam supra assignavi, dicitur gloriam sibi peperisse martio animo in bellis adversus Visigothos Hispaniæ. Hinc patet, convenire testimonia auctorum contra Saussayum. At cur recurrimus ad recentiores, quando Fortunatum habemus? Nam lib. 1 carmine 15 de Leontio episcopo Burdegalensi II hæc scribit:

Versus ad Hispanas acies cum rege sereno
      Militiæ crevit palma secunda tuæ.

Hæc sunt, quæ de S. Leontio nostro tempus edax rerum ad nos transmisit cum posteris communicanda.

[Annotata]

* f. sic

* Theudosius

* al. dehinc

* al. hanc

DE S. AVITO CLAROMONTENSI EPISCOPO, ISTIUS NOMINIS PRIMO,
CLAROMONTE IN ARVERNIA,

Anno circiter DXCIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Avitus episc. Claromonte in Arvernia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Annuus hujus Sancti cultus, promotio ad episcopale munus, virtutes, & mira sub ipso plurium Judæorum conversio ad fidem Christianam.

Bollandus noster Acta S. Aviti Junioris, sive secundi, qui seculo VII cathedram Claromontensem tenuit, [Variis diebus in Martyrologiis] die XXI Januarii breviter illustravit. Hodie in Martyrologio Castellani occurrit alius S. Avitus, qui seculo VI eamdem ecclesiam Claromontensem magna cum laude ac pietatis fama gubernavit. Non ignoramus, annuam ejus memoriam etiam aliis diebus assignari, quandoquidem Saussayus ad diem XX Septembris in Supplemento Martyrologii sui Gallicani pag. 1169 hunc sanctum Præsulem annuntiat sequentibus verbis: Claromonte Arvernorum sancti Aviti episcopi cognomento senioris. Hic vir Apostolicæ gratiæ & virtutis Judæos illius municipii (reserato ab eorum oculis velamine infidelitatis) ad Christum verum animarum lumen mirabili facinore convertit, inque vigilia Pentecostes conglobatim coram se prostratos & baptismum flagitantes, ex gaudio spirituali pias in lacrymas effusus, salutari aqua abluit, chrismate linivit, atque in sinum matris Ecclesiæ cooptavit, flagrantibus (ut Gregorius Turonensis refert) cereis, lampadibus fulgentibus, totaque civitate nitente de grege noviter candidato: erant enim, qui tum ovili Dominico accesserunt, amplius quingenti. At sanctus Pontifex, tam copiosa Christo progenita prole, aucta Ecclesiæ gloria, multisque editis divinis virtutibus, ovans de lucris Domini, ejus ad conspectum, quem unice semper concupierat, tandem voti compos evolavit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non recensentur, eadem die XX Septembris de hoc S. Avito meminit.

[2] [annuntiatur hic Sanctus,] Etsi recentiores isti Martyrologi non sufficiant ad probandam hujus Episcopi sanctitatem, tamen aliunde de ea certiores reddimur: nam S. Gregorius Turonensis eumdem Præsulem passim beatum vel sanctum appellat. Huic adde eminentissimum Baronium, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 579 num. 24 hunc Antistitem titulo sancti ornat, ibidemque num. 26 asserit, eum cuncta sua sancti Spiritus arbitrio gessisse, ac miraculis coruscasse. Præterea novissimi Galliæ Christianæ editores testantur, illum quotannis Officio duplici honorari, dum tomo 2 istius Operis col. 243 sic scribunt: Sancti Aviti festum celebratur una cum festo sancti Sidonii XXIII Augusti; at in novo Breviario, cujus specimen editum est anno MDCCVI, festum sancti Aviti duplex decernitur XXI Augusti. Nos in eligenda annuæ festivitatis die Martyrologium Castellani, ac ultimum Claromontensis ecclesiæ decretum secuti sumus.

[3] Ruinartius inter addenda & mutanda post editionem suam Gregorii Turonensis aliorumque veterum monumentorum Col. testatur, [qui inter multos competitores,] scriptorem quemdam ante sexcentos annos Acta S. Aviti collegisse, eaque sic inchoasse: Arverna igitur civitate secundum seculi dignitatem beatus Avitus, non infimis nobilium natalibus ortus est, qui tempore pueritiæ suæ usque ad archidiaconi arcem, Deo disponente, perductus est. Defuncto itaque Cautino episcopo, plerique intendebant ad episcopatum &c. Cum scriptor ille posterior, cujus collectio nobis ad manum non est, excepta patriæ ac nobilitatis notitia, in aliis passim S. Gregorium Turonensem secutus fuerit, nos hunc ipsum fontem adibimus, & præcipua S. Aviti gesta excerpemus ex eodem Gregorio coævo, qui in Historia Francorum lib. 4 cap. 35 promotionem hujus Sancti ad cathedram Claromontensem, natalibus aliisque prætermissis, ita narrare incipit: Defuncto igitur, ut diximus, apud Arvernum Cautino episcopo, plerique intendebant propter episcopatum, offerentes multa, plurima promittentes; nam Eufrasius presbyter, filius quondam senatoris Ennodi, susceptas a Judæis species magnas regi per cognatum suum Beregesilum misit, ut scilicet, quod meritis obtinere non poterat, præmiis obtineret. Erat quidem elegans in conversatione, sed non erat castus in opere, & plerumque inebriabat barbaros, sed raro reficiebat egenos. Et credo, hæc causa obstitit, ut non obtineret, quia non per Deum, sed per homines adipisci voluit hos honores. Sed nec illud potuit immutari, quod Dominus per os sancti Quintiani locutus est: Quia non surgit de stirpe Hortinzi, qui regat ecclesiam Dei.

[4] Congregatis igitur Avitus archidiaconus clericis in ecclesia Arverna multa * quidem promisit, [teste Gregorio Turonensi,] sed tamen accepto consensu ad regem petiit, voluitque ei tunc Firminus, qui in hac civitate Comes positus fuerat, impedire; sed ipse non abiit. Amici autem ejus, qui in hac causa directi fuerant, rogabant regem, ut saltem una dominica præteriret, ut hic non benediceretur. Quod si propalaretur, mille aureos regi darent. Sed rex his non annuit. Factum est ergo, ut congregatis in unum civibus Arvernis, beatus Avitus, qui tunc temporis, ut diximus, erat archidiaconus, a clero & populo electus cathedram pontificatus acciperet; quem rex in tanto honore dilexit, ut parumper rigorem canonicum præteriens, in sua eum præsentia benedici juberet dicens: Merear de manu ejus eulogia accipere. Hæc enim in gratia fecit, ut apud Mettensem urbem benediceretur.

[5] Idem, accepto episcopatu, magnum se hominibus præbuit, [ad cathedram Claromontanam evectus,] justitiam populis tribuens, pauperibus opem, viduis solatium, pupillisque maximum adjumentum. Jam si peregrinus ad eum advenerit, ita diligitur, ut in eodem se habere & patrem recognoscat & patriam, qui cum magnis virtutibus floreat, & omnia, quæ Deo sunt placita, ex toto corde custodiat, iniquam in omnibus exstirpans luxuriam, justam Dei inserit castitatem. Duo in hac narratione breviter illustranda occurrunt, ac primo quidem dicitur rex parumper rigorem canonicum præteriisse, quia hunc sanctum Antistitem in civitate Metensi consecrari jussit: nam secundum præscripta canonum, consecrationes episcoporum a metropolitano in propria provincia fieri conveniebat. Secundo voluit rex de manu ejus accipere eulogia, quæ vox significat aliquando sanctissimum Eucharistiæ sacramentum, & subinde tantum panes benedictos, quos episcopi vel sacerdotes præsentibus in sacrificio Missæ distribuebant. Videtur ea vox hoc loco alterutram significationem habere, quamvis etiam varia alia significet, ut in auctiore Cangii Glossario videre est.

[6] [plurimos Judæos] Quomodo autem sanctus hic Antistes multos Judæos ad fidem Christianam converterit, laudatus Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 5 cap. 11 exponit his verbis: Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Judæis hoc anno (superius assignat annum, quo Childebertus Sigiberti filius regnare cœpit, id est anno Christi 576, ut Ruinartius & novissimi Galliæ Christianæ editores observant) contigerit, pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus episcopus commoneret, ut relicto velamine legis Mosaïcæ, spiritaliter lecta intelligerent, & Christum Filium viventis Dei prophetica & regali auctoritate promissum, corde purissimo in sacris Litteris contemplarentur, manebat in pectoribus eorum, jam non dicam, velamen illud, quo facies Moysi obumbrabatur, sed paries. Sacerdote quoque orante, ut conversi ad Dominum velamen ab eis litteræ rumperetur, quidam ex his ad sanctum Pascha ut baptizaretur, expetiit, renatusque Deo per baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis & ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Judæorum super caput conversi Judæi oleum fœtidum, diabolo instigante, diffudit. Quod cum cunctus abhorrens populus voluisset eum urgere lapidibus, Pontifex, ut fieret, non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad cælos post redemptum hominem ascendit gloriosus, cum Sacerdos de ecclesia ad basilicam psallendo procederet, irruit super synagogam Judæorum multitudo tota sequentium, destructamque a fundamentis campi planitiei adsimilat.

[7] [ad fidem Christianam adduxit,] Alia autem die Sacerdos eis legatos mittit dicens: Ut ego vos confiteri Dei Filium non impello, sed tamen prædico, & salem scientiæ vestris pectoribus trado: pastor sum enim Dominicis ovibus superpositus, & de vobis ille verus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit habere se alias oves, quæ non sunt ex ovili suo, quas eum oporteat adducere, ut fiat unus grex & unus pastor. Ideoque si vultis credere, ut ego, estote unus grex, custode me posito; sin vero aliud, abscedite a loco. Illi autem diu æstuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentu Pontificis conjuncti in unum, ad eum mandata remittunt dicentes: Credimus Jesum Filium Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; & ideo petimus, ut abluamur baptismo, ne in hoc delicto permaneamus. Gavisus autem nuntio Pontifex, nocte sancta Pentecostes, vigiliis celebratis, ad baptisterium foras-muraneum egressus est, ibique omnis multitudo coram eo prostrata baptismum flagitavit. At ille præ gaudio lacrymans, cunctos aqua abluens, chrismate liniens, in sinu matris Ecclesiæ congregavit. Flagrabant cerei, lampades refulgebant, albicabat tota civitas de grege candido; nec minus fuit urbi gaudium, quam, quondam Spiritu sancto descendente super Apostolos, Hierusalem videre promeruit. Fuerunt autem, qui baptizati sunt, amplius quingenti. Hi vero, qui baptissimum percipere noluerunt, discedentes ab illa urbe, Massiliæ redditi sunt. Sanctus Venantius Fortunatus jussu Gregorii Turonensis hanc Judæorum conversionem cecinit extemporali & prolixo carmine, quod in editione Broweri nostri lib. 5 carm. 5 legi potest.

[8] Forte quispiam suspicabitur, hanc S. Aviti actionem esse contrariam decreto S. Gregorii Magni Papæ, [quos tamen contra decreta Ecclesiæ] qui in novissima Parisiensi editione anni 1705 inter epistolas lib. 1 epist. 10, sive tomo 2 Operum col. 497 & 498 ad Bacaudam & Agnellum episcopos ita scribit: Hebræos gravari vel affligi contra ordinem rationis prohibemus; sed sicut Romanis vivere legibus permittuntur, annuente justitia, actus suos, ut norunt, nullo impediente disponant. Deinde lib. 1 epist. 47 Virgilium Arelatensem & Theodorum Massiliensem monet, Judæos non esse ad baptismum cogendos, sed ad fidem amplectendam suaviter excitandos. Denique idem sanctus Pontifex lib. 13 epist. 12 ad Paschasium Neapolitanum episcopum de Judæis in diœcesi ejus commorantibus inter alia sic habet: Agendum ergo est, ut ratione potius & mansuetudine provocati, sequi nos velint, non fugere; ut eis ex eorum codicibus ostendentes, quæ dicimus, ad sinum matris Ecclesiæ, Deo possimus adjuvante, convertere. Sæpius alibi sanctus ille Papa Judæos, quos Christiani vexabant, prohibet injuria affici, ut facilius ad fidem Christianam adducantur.

[9] Verum eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 579 num. 26, [ad infidelitatem deserendam] post narratam illam Judæorum conversionem, in favorem S. Aviti subjungit sequentia: Huc usque Gregorius (nimirum Turonensis, ex quo historiam istam retulerat) de Judæorum conversione a sancto Avito divino Spiritu administrata, ex Euangelii (ut putavit) præscripto, quo Dominus monuit, compellendos vi aliqua intrare in Ecclesiam remorantes, licet a sancto Gregorio Papa incensio synagogarum minime comprobetur; sed nec a recentioribus scholasticis scriptoribus, qui eamdem quæstionem diffusissime pertractarunt, vi extorquendam conversionem, conceditur; quamvis non desint, qui ex adverso obnixe repugnent, & contrariam sententiam tueri conentur. In Avito autem quis id audeat condemnare, viro præsertim cuncta sua sancti Spiritus arbitrio moderante, itidemque miraculis coruscante?

[10] Præterea Browerus noster in notis ad prædictum Venantii Fortunati carmen pag. 138 causam S. Aviti defendit hoc modo: [non coëgit.] Ceterum, quæ gentis hujus notissima est pervicacia, nisi malo coacta haud mediocri, raro, quibus insuevit, deserere solet; ita & hic usuvenit, ut nisi exstimulata non daret Avito manus: nam concursu turbæ, ob injuriam illatam neophyto, primum lapidibus acta, dein synagogæ excidio multata hanc ab Avito conditionem accipit, ut vel solum verteret, vel sacra. Qui sane cogendi modus, ut probari multis nequeat, hoc tamen sancti Viri exemplo erunt, qui se defendent, quando illuc res devenerit, ut moderata coactio, quam indirectam vocant, adhiberi possit; modo non interveniat actio palam injuriosa ab eo, qui cogit; siquidem talis coactio non esset ex æquo & bono. Quare Avitus hic recte ac ordine fecisse videtur: quippe usus furore multitudinis, tamquam occasione sua, pœnas & majora damna, quæ manentibus imminerent, ab eorum capite prohibuit, hocque tamquam fræno in gyrum religionis eos adduxit. Denique, ut hic pluribus argumentis referendis supersedeam, quis temere condemnet Hispanos ac Lusitanos, qui jam sub pœna capitis arcent a suis regionibus Judæos, nisi fidem Christianam amplectantur?

[Annotata]

* lege nulla

§ II. Diversa pietatis opera, quæ sanctus Præsul exercuit, obitus illius ac sepultura.

[11] [Fortunatus Sanctum hunc ornat elogio,] Supra laudatus Venantius Fortunatus in editione Broweri lib. 3 carm. 26 misit S. Avito nostro nonnullos versiculos, quibus præfixit hanc inscriptionem: Domno sancto atque apostolicis actibus prædicando, domino pio, & peculiariter dulci in Christo, patri Avito papæ Fortunatus humilis. Deinde carmen suum sic exorditur:

Officiis intente piis, pater orbis, Avite;
      Gloria pontificum, noster & altus amor.
Per quem plebs, regio, peregrinus & hospes aluntur,
      In quo cuncta capit, quæ sibi quisque cupit.
Ex opere immeritus merui pia dona patroni,
      Ne minimam pascens immemor esses ovem.
Qui trahis ore greges æterna ad pabula Christi,
      Qualiter hinc vivant est quoque cura tua.
Semper & absentes præsens tua protegit ala,
      Quo pede non curris, munere totus ades.
Muneribus vestris aut Agnes aut Rhadegundes,
      Multiplici orantes fomite vocis agunt.
In cælos penetranda seras, Pater alte, talenta,
      Quæ centena suo tempore culta metas.
Per Dominum Regemque bonum precor, aulice Præsul,
      Ut Fortunati sis memor alme tui.

[12] [quod explicatur,] Browerus epitheton aulice in notis pag. 105 sic explicat: Num quia cælestis Regis aulæ templive cultor assiduus? An vero, ut ἄγραυλον Græci dicunt, sic aulicum hunc Avitum appellat, quasi in grege tuendo pervigilem? Utrumque placet præ ceteris, cum ἀυλικὸς interim ab αὐλὸς sit idem etiam, quod celebris & cantatus. Quantam porro curam S. Avitus pro aula vel templo cælestis Regis gesserit, evidenter apparebit ex sacris ædibus, quas tempore episcopatus sui contruxit vel instauravit, ut infra referemus. Interea lector meminerit, nos de Agnete & Radegunde, quæ in hoc carmine nominantur, ad diem XIII Augusti, sive tomo 3 istius mensis, in Actis S. Radegundis reginæ ac postea monialis Pictaviensis, sparsim sat multa dixisse.

[13] [& Gregorius Turonensis] Basilica S. Antoliani martyris ruinam minitabatur, ut Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 65 fuse narrat, ubi ad rem nostram de S. Avito subnectit sequentia: Quod periculum Avitus pontifex cernens, anticipans futuram columnarum stragem, jussit tigna asseresque vel tegulas amoveri; quibus submotis, nec adjutoriis columnis appositis, nutu Dei discedentibus de machina structoribus, ut cibum caperent, recedentibusque & reliquis a basilica, dato columnæ immenso pondere, cum magno sonitu super altare & circa altare diruerunt, completaque est ædes nebula de effracti calcis pulvere. At Sacerdos exsanguis duorum damnorum detrimenta suspirans, ne & marmora confregissent, & aliquis deperisset e populo, scire non poterat, quid damni accessisset: nullus enim propter nebulam pulveris illuc poterat accedere. Post duarum vero horarum spatium, recedente nebula, ingressi sunt vel defunctorum colligere corpora, vel columnarum fragmenta rimari. Nullum hominem periisse cognoscunt; altare quoque mirantur illæsum, in quod e tanta altitudine impactæ columnæ nihil læsionis intulerunt. Quid plura? Invenerunt omnia integra, cuncta contemplantur esse salvata; glorificant Martyrem, conspiciunt Dei virtutem, qui sic altare columnasque servavit illæsas. Verosimiliter etiam Deus in hac mirabili altaris hominumque conservatione respexit pietatem sancti Præsulis nostri, qui collabentem S. Antoliani martyris ecclesiam tam solicite studebat restaurare.

[14] Sic quoque sanctus noster Antistes construxit ecclesiam super tumulum S. Genesii martyris Arverni, [laudat pietatem illius] qui rustico cuidam locum sepulturæ suæ revelaverat, ut laudatus Gregorius Turonensis in eodem libro de Gloria Martyrum cap. 67 post alia exponit his paucis verbis: Audiens hæc Avitus episcopus urbis illius, basilicam super tumulum Sancti magnam ædificavit, dedicatamque, festivitatem in ea excoli præcepit, in qua nunc multa frequentia populorum cum votis, ut diximus, veniens, cum sanitate regreditur. Hanc etiam basilicam sancti Genesii Arelatensis reliquiis illustravit. Ruinartius in notis ad hunc Gregorii Turonensis textum monet, huic basilicæ S. Genesii Arverni adjunctum fuisse monasterium, quod Ordini Cluniacensi postmodum, retento abbatiæ titulo, unitum fuit, illudque in inferiori Arvernia situm esse, ac hodie vulgo Thiern seu Thiers appellari. Novissimi Galliæ Christianæ editores tomo 2 col. 243 his addunt, in ista ecclesia legi duas inscriptiones, quarum una sic sonat: Templum hoc anno conditum DLXXV: interiore parte vetustate eversum, restauratum anno MCVII: Calvinistarum flammis deturpatum anno MDLXXVIII. Altera vero exprimitur his verbis: Templum hoc a beato Avito conditum Capitulo opibusque auxit Guido a Thierno anno MXVI.

[15] Apud jam laudatos Galliæ Christianæ editores tomo 2 col. 225 & 243 dicitur S. Avitus monasterium Volvicense fundasse, [in exstruendis ædibus sacris.] & eo transtulisse corpus S. Austremonii, qui primus ecclesiæ Arvernæ seu Claromontensi præfuit. Insuper apud Savaronem in Originibus urbis Claromontanæ pag. 345 ex anonymo S. Aviti biographo referuntur sequentia: Sanctissimus iterum Avitus post ædificationem Tiernensis ecclesiæ, in urbe Arverna, qua (ut prædiximus) Domino annuente, cathedram pontificalem susceperat, in locum, qui ab antiquis PORTUS vocabatur, in honore sanctæ Dei Genitricis & Virginis Mariæ ecclesiam eleganter construxit, quam & multis Sanctorum reliquiis diligenter adornavit. Ibidem pag. 234 hæc basilica S. Mariæ de Portu, nunc vulgo nostre Dame du Port dicta, in veteri Ms. codice seculi X vocatur ecclesia S. Mariæ principalis, ubi citatus anonymus Vitæ scriptor talem hujus cognominis rationem reddit: Atque prædictam basilicam principalem appellari placuit, vel quia inter ceteras, quæ per episcopatum in honorem sanctæ Dei Genitricis constructæ videbantur, principatum teneret; vel quia in eadem civitate tunc temporis ecclesia ad gloriam Matris Dei fabricata inveniri nullo modo poterat. Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 594 num. 4 de isto cognomine, quod ad rem nostram hic parum facit, fusius ratiocinatur. Ceterum S. Avitus in hac ecclesia sanctæ Mariæ de Portu sepultus est, ut in fine hujus paragraphi dicemus.

[16] [Sanctus Præsul amicitiam colebat] Si amor pares invenit, aut pares facit, ut vulgo dicitur, de sanctitate Præsulis nostri conjecturam facere possumus ex amicitia, quam cum Sanctis adhuc viventibus habuit. In hoc genere apud Gregorium Turonensem in Vitis Patrum cap. 11 primus occurrit S. Caluppanus eremita, cujus horridam habitationem Gregorius ibidem satis indicat hac brevi descriptione: Locus etenim ille tam difficilis est ad incedendum, ut etiam feris bestiis illuc accedere sit laboris. Non obstante hac itineris difficultate, S. Avitus hunc Sanctum invisit, ac Gregorium secum duxit, ut hic ibidem num. 3 testatur his verbis: Accessimus autem & nos ad locum cum beato Avito episcopo, & omnia, quæ narravimus (asperam ejus vitam ac tentationes narraverat) quædam ab ipso relata cognovimus, quædam oculis propriis inspeximus. A memorato autem Pontifice diaconatus ac presbyterii sortitus est gradum. Verosimiliter hic sanctus anachoreta S. Avito tam familiaris fuit, ut ei suas tentationes & corporis afflictationes patefecerit.

[17] [cum sanctis Viris] Alterum hujus rei exemplum colligitur ex iisdem Vitis Patrum cap. 12, ubi sanctus Brachio abbas circa finem vitæ cælestes suas visiones sancto Præsuli nostro revelasse sic legitur: Cumque tempus migrationis appropinquaret, vidit in visu, sicut ipse beato Avito episcopo retulit, ductum se ad æthera in præsentiam Domini, ibique Cherubin ac Seraphin obumbrare majestatem Domini, & Esaïam prophetam extenso volumine verba, quæ vaticinaturus erat, intimare, turbam circumstantem angelorum in laudem Dei sedentis super æthera clamare. Huc etiam referri posset amica conversatio Antistitis nostri cum S. Gregorio Turonensi, sive potius paternus ejus affectus erga illum adhuc adolescentem, quem ad virtutem & ecclesiasticam doctrinam excitavit, ut ipse Gregorius in Vitis Patrum cap. 2 ante gesta S. Illidii grato animo fatetur. Si igitur alumnus vel discipulus doctus & sanctus gloriam afferat magistro suo, multum laudis ex felici illa instructione in S. Avitum redundare juremerito censebimus.

[18] [sui temporis] Hinc etiam S. Venantius Fortunatus supra assignatum carmen quintum libri quinti, quod jussu S. Gregorii Turonensis in honorem S. Aviti de mirabili multorum Judæorum conversione panxerat, ita concludit:

Novimus affectu potius, quod diligis illum,
      Hunc quem corde vides, semper & ore tenes.
Hoc tibi nec satis est, hujus quod es ipse relator,
      Compellis reliquos plaudere voce sibi.
Non fuit in vacuum, quod te provexit alumnum,
      Si cui mente, fide, reddis amore vicem.
Annuat Omnipotens, longo memoraliter ævo
      Ut tua laus illi, laus sit & ille tibi.
Me quoque vos humilem pariter memoretis uterque,
      Et pro spe veniæ voce feratis opem.

Istud S. Aviti magisterium in Vita S. Gregorii Turonensis, quæ Operibus ejus apud Ruinartium præfigitur, & quam Cluniacensis abbas Odo composuisse creditur, num. 6 clarius exprimitur his verbis: Cum vero sanctus Gallus ad emeritam beatæ vitæ coronam vocaretur, Vir Domini Avitus adolescentem (videlicet Gregorium postea Turonensem episcopum) suscepit, qui cum ejus ingenium morumque habitudinem exploravisset, magistrorum diligentiam adhibuit, & quanta vel ipsius industria, vel eorum sedulitas velocitate poterat, ad arcem sapientiæ provexit.

[19] Sicuti S. Avitus cum Sanctis adhuc viventibus amicitiam colebat, [& venerabatur alios jam vita functos,] ita Sanctos jam vita functos & in cælo gloriosos magna veneratione prosequebatur, ac visitandis ornandisque eorum sepulcris diligenter intendebat. Præter illa, quæ superius hac de re protulimus, id iterum discimus ex Vitis Patrum, in quibus S. Gregorius Turonensis cap. 2 gesta S. Illidii episcopi recensens, num. 4 sic scribit: Hujus confessoris beatum corpus ab antiquis in crypta sepultum fuit; sed quia arctum erat ædificium, ac difficilem habebat ingressum, sanctus Avitus pontifex urbis, constructa in circuitu miri operis absida, beatos inquisivit artus, reperitque in capsa tabulis formata ligneis, & juxta morem sarcophago clausit.

[20] Cum quædam sacræ reliquiæ S. Germani Autissiodorensis in Arverniam delatæ essent, [quorum propterea patrocinium sensit,] S. Avitus illas devote visitans, meruit ex iis cælestem odorem percipere, quemadmodum jam sæpe laudatus Gregorius Turonensis in libro de Gloria confessorum cap. 41 testatur in hunc modum: Quodam autem tempore ad supradictam basilicam, in qua reliquiæ conditæ sunt, cum Avito episcopo accessimus. Quo cum sanctus Pontifex jejunus ingressus fuisset hora quasi decima, omnes, qui cum eo eramus, odorem liliorum & rosarum naribus hausimus, quod nobis beati Pontificis præstitum merito non ambigimus. Etiam sanctus Antistes expertus est patrocinium S. Martini Turonensis, ut patet ex eodem Gregorio, qui lib. 3 de Miraculis S. Martini cap. 60 narrans ea, quæ in itinere suo gesta sunt, ad propositum nostrum hæc habet: Metuens superventuras infirmitates, de hoc pulvere, id est sepulcri beati antistitis (videlicet Martini) auferre & mecum deferre præsumpsi, scilicet ut cum quempiam nostrorum morbus aliquis invasisset, virtus Sancti ope consuetudinaria subveniret… Nos vero ex hoc itinere Arvernum venientes, reperimus Avitum episcopum a tertiano typo ita graviter concuti, ut etiamsi aliquid cibi sumeret, statim rejiceret; sed de hoc pignore potu sumpto, calcata febre, roboratus est.

[21] Non dubitamus, quin S. Avitus exercuerit alia plurima pietatis opera, [& variis piis operibus intentus,] quæ nos latent, quandoquidem S. Venantius Fortunatus in supra memorato carmine illum depingit, tamquam virum officiosum & omnibus omnia factum,

Per quem plebs, regio, peregrinus & hospes aluntur,
      In quo cuncta capit, quæ sibi quisque cupit.

Ex hoc generali scriptoris coævi testimonio benignitatem sancti Præsulis erga pauperes & afflictos abunde possumus colligere, quamvis hanc aliasque virtutes singillatim non expresserit Gregorius Turonensis, qui tamen in Historia Francorum lib. 10 num. 6 misericordiam ipsius erga captivos ita declarat: Apud Arvernos vero vincti carceris, nocte nutu Dei disruptis vinculis, reseratisque aditibus custodiæ egressi, ecclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius Comes onera catenarum addi jussisset, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt; & sic, obtinente Avito pontifice, eruti, propriæ sunt redditi libertati. Post hanc qualemcumque virtutum collectionem, nunc assignandum est tempus, quo circiter S. Avitus ad æterna meritorum suorum præmia evolavit.

[22] [anno circiter 594 obiit,] Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 594, num. 4 de tempore mortis illius tradit sequentia: Avitus Arvernensis episcopus obiit hoc anno, duodecimo Kalendas Octobris, quo die celebris ejus memoria recolitur. Id Joannes Savaro testatur in Originibus Claromontanis. Certe cum Aviti mortem in Historia ecclesiastica Gregorius Turonensis haud scripserit, ex eo colligere est, Avitum in vivis adhuc superstitem fuisse post annum Christi quingentesimum nonagesimum primum, quem Gregorianæ Historiæ ultimum esse constat. Quamvis inde determinatus annus Christi 594, qui morti sancti Præsulis nostri affigitur, non invicte probetur, tamen nos Savaronem & Cointium secuti, supra in margine eumdem obitus annum circiter annotavimus, quia nihil huic epochæ contrarium invenimus. Nihil hic dicimus de mortuali ipsius die, quam Savaro vigesimam Septembris fuisse affirmat: licet enim forsan S. Avitus eo die mortuus fuerit, tamen annuam ejus memoriam cum Castellano & novissimo Breviario Claromontensi hodie celebramus.

[23] [& in ecclesia Portuensi sepultus est,] Sanctus Antistes post obitum in ecclesia S. Mariæ de Portu sepultus est, ut anonymus Vitæ scriptor apud Savaronem pag. 345 testatur his verbis: Sepultus est autem in ecclesia Portuensi, quæ principalis dicitur, quam ipse, dum adviveret, decenter fundaverat, & diligenter consummaverat. Hanc ecclesiam Portuensem, quæ postea a Normannis combusta est, S. Sigo Claromontensis episcopus seculo nono restauravit, ut liquet ex his versiculis, quos Savaro pag. 344 & 345 ex Ms. Codice sic refert:

Hoc templum sanctus primo fundavit Avitus,
      Inclytus antistes, nobilis & genere.
Hoc Normannorum flammis gens ussit acerba,
      Bacchans, & strages heu! miseras faciens.
Sed Sigo hanc præsul prisco decoravit honore &c.

[24] [ubi forsan adhuc requiescit.] Corpus S. Aviti verosimiliter huic Normannorum furori subductum fuit, cum auctor anonymus circa medium seculi decimi de sanctis ecclesiis ac monasteriis Claromontanis apud Savaronem pag. 344 scribat hoc modo: In ecclesia S. Mariæ principalis primum altare S. Mariæ, altare S. Juliani, altare S. Privati, altare S. Sulpitii; ubi requiescunt S. Avitus, & S. Garius, & S. Sigo. Ruinartius in notis ad Historiam Francorum Gregorii Turonensis col. 490 de Sepultura S. Aviti hæc observat: Sepultus est in ecclesia B. Mariæ principalis, ut habetur in libro de ecclesiis Claromontanis cap. 2, quæ dicitur B. Mariæ de Portu in ejusdem sancti Viri Vita, quam ecclesiam a cathedrali distinguendam esse, monet Savaro. Alius est Avitus, qui in ecclesia sancti venerandi quiescit, in libro laudato cap. 10, sancti Boniti frater. Recentiore notitia destituti, de præsenti sacrarum ejus reliquiarum statu nihil certi referre possumus, ac propterea huic commentario historico finem imponimus.

DE SANCTA THEOCLETA THAUMATURGA.

Sec. IX.

Cultus e Fastis Græcis, elogium, tempus vitæ.

Theocleta Thaumaturga (S.)

J. P.

Menologium Sirleti Sanctam hanc annuntiat ad diem XXI Augusti his verbis: [Annuntiatur in Menologio Sirleti, & alibi; elogium ejus] Eodem die commemoratio sanctæ Theoclitæ miraculorum effectricis. Hæc fuit sub Theophilo Christi osore, ab infantia Deo gratis moribus educata, divinorum eloquiorum meditatione, & multarum eleemosynarum in pauperes distributione, & opere quotidiano laborans, ut necessitatibus pauperum ministraret. Hæc & diem obitus sui prædixit. Quot vero, & quanta fuerint per eam edita miracula, difficile admodum foret brevi sermone comprehendere. Ecgrapha nostra e bibliothecæ Ambrosianæ lib. N. 178 Theocletæ Thaumaturgæ memoriam consignant eadem die; sed in Menæi Chiffletiani apographo dumtaxat lego, Τῆς ἁγ. Θεοκλητοῦς, id est, Sanctæ Theocletes, omisso titulo Thaumaturgæ; quod tamen etiam habetur in Menæis magnis, hac quoque die XXI eam memorantibus. Elogium, quod in eisdem exstat, noster Matthæus Raderus e Græco Latine vertit. Illud cum textu Græco contuli, atque huc transcribendum censui. Sic itaque sonat: Vixit hæc imperante Christi hoste Theophilo, patria & stirpe oriunda ex ordine optimatum. Patrem habuit Constantinum, matrem Anastasiam. Ab incunabulis sancte & religiose educta; juncta dein viro, ipsi moribus simillimo, Zachariæ, ex cujus consuetudine nullum accepit detrimentum. Effusissima enim erat tunc in pauperes, sacrarumque Litterarum meditationi intenta, quidquid boni apprehendit, executa est, & quascumque ex Litteris sacris ad virtutem adhortationes legit, diligenter explevit.

[2] Toto die occupabatur, & necessitatibus viduarum * ad ipsam concurrentium subveniebat, domesticisque ministrabat. [profertur e Menæis impressis:] Postquam autem dies ex vita emigrationis appropinquavit, convocatis familiaribus diem obitus sui, quæque illo die eventura erant, prædixit. Quæ porro post mortem ipsius miracula acciderint, litteris a nobis, qui rerum compendia sequimur, tradi non possunt. Unum tamen propter magnitudinem rei, silentio non est transmittendum. Singulis annis tersanctum illius corpus propinqui levare solent, & vestes allatis aliis permutare, canamque comam componere, & ungues a manibus pedibusque præscindere, dictoque Trisagio, suo loco reponere. Corpus autem incorruptum manet. Vox Θρισάγιον, id est, ter sanctum Latine, ut supra notatur; sed hic significat formulam divinæ laudis, in qua ἅγιος ter repetitur, videlicet ἅγιος Θεὸς ἅγιος ἰσχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατὸς ἐλέησον ἡμᾶς id est: Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis miserere nobis. Consuli potest Hierolexicon Macrorum in voce Sanctus.

[3] [vixit seculo nono.] Quo tempore S. Theoclete floruerit, indicatur superius, dum dicitur vixisse sub imperatore Theophilo, Christi hoste; qui imperare cœpit loco patris sui anno Christi 829, ejusque adversus imagines sacras impietatis heres exstitit, e vita sublatus anno 842. Dolendum, hujus Thaumaturgæ miracula vel intercidisse, vel saltem non pervenisse hactenus ad meam manum; sicut & plura alia non esse in promptu, quæ de illa referam. Ad diem III hujus mensis inter Prætermissos habetur e Menæis impressis S. Theocleta, Græce Θεοκλητὼ, quam nobis prorsus ignotam esse diximus, nisi forte esset hodierna; sed hanc ab illa diversam esse, non gravate persuaderi mihi patior, quia hodiernæ apponitur Thaumaturgæ titulus, non illi in dictis Menæis. Habes, lector, quæ de hac Sancta discere nobis licuit & docere.

[Annotata]

* in Græco πτωχοῖς, quod pauperes significat.

DE B. BALDUINO ABBATE ORDINIS CISTERCIENSIS,
REATE IN ITALIA,

An. MCXL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Beati hujus memoria in hagiologiis recentioribus & in litteris S. Bernardi, publicus ejus cultus ac distinctio ab alio Cisterciensi synonymo.

Balduinus abbas Ordinis Cisterciensis, Reate in Italia (B.)

AUCTORE G. C.

Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad diem XI Augusti ex tabulis Reatinis annuntiat Reate sancti Balduini abbatis Ordinis Cisterciensis annuam memoriam, [Hic Beatus, qui ex Menologiis] & ibidem in notis de Beato illo monet sequentia: Is ex genere Comitis Marsorum, fuit S. Bernardi abbatis discipulus, ad quem decimam quintam epistolam scripsit. At Chrysostomus Henriquezius in Menologio Cisterciensi ad diem XV Julii (nos tomo IV Julii pag. 5 Beatum istum inde huc remisimus) eumdem Abbatem exornat sequenti elogio: In Gallia beatus Balduinus monachus Claræ-vallis, sanctissimi patris nostri Bernardi discipulus, & ab eo speciali amoris prærogativa dilectus, vir in divinis & humanis rebus sufficienter instructus, & singulari sanctitatis opinione celeberrimus, qui Reatini cœnobii abbas institutus, piissimis moribus & angelicæ conversationis exemplo monachos curæ suæ traditos informavit. Nescio, cur Henriquezius hunc Beatum in Gallia annuntiaverit, cum Reate in Italia mortuus ac sepultus fuerit, ut infra videbimus.

[2] Porro singularis amor S. Bernardi erga hunc suum Discipulum facile colligitur ex ducentesima prima illius epistola, [& epistola sancti Bernardi] quæ inter Opera melliflui Doctoris ad Balduinum abbatem Reatini monasterii scribitur, & in editione Mabilloniana anni 1690 tomo 1 col. 192 sic sonat: Epistola, quam misisti, affectum tuum redolet, movet meum. Et doleo quod, prout moveor, non possum scribere. Nec immoror in excusandis excusationibus, sciens, quod scienti me loquor. Nosti, inquam, sub qua sarcina gemo; & gemitus meus non est a te absconditus. Tu vero pro schedulæ brevitate affectum non æstimes, quem nulla sui prolixitate explicare posset oratio. Et malitia quidem occupationum posset facere, ut paucis scribam, sed non ut parum diligam. Actum sane excludat, vel impediat actus; sed numquid affectum?

[3] Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam hærentem lateri meo, [nobis notus est,] placentem cordi meo. Diligam & absentem, ne solatium meum ex te, & non te videar dilexisse. Eras pernecessarius mihi. Atque hinc vel maxime claret, quam sincere te diligam. Hodie nempe non te caruissem, si quæsivissem, quæ mea sunt. Nunc autem vides, quod spretis utilitatibus meis, tuis compendiis non invidi, ponens te utique ibi, unde aliquando transponaris super omnia bona Domini tui. Tu autem cura inveniri fidelis servus & prudens, conservis tuis cæleste triticum communicare absque invidia & absque desidia erogare. Deinde sanctus Magister hunc dilectum Discipulum suum pluribus hortatur, ut subditos suos in monasterio Reatino fortiter suaviterque regat, ac eis ipse exemplo virtutum præluceat. Hinc satis patet, quanti S. Bernardus fecerit hunc Virum sibi tam charum ac utilem, quem tamen cœnobio Reatino præficiendum censuit. Etsi magna laus sit a tanto viro æstimari ac diligi, tamen hæ rationes non sufficerent ad asserendam B. Balduini sanctitatem, nisi aliunde accederent fide digna publici cultus testimonia, quæ jam proferemus.

[4] [testantibus Ughello,] Ferdinandus Ughellus in ultima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 Col. occasione Dodonis episcopi Reatini de beato Abbate nostro sic meminit: Hujus temporibus, aut certe paulo ante, Reatæ B. Balduinus decessit, filius Berardi X Comitis Marsorum, fraterque Raynaldi abbatis montis Casini & Cardinalis. Fuit Balduinus S. Bernardi alumnus, factusque Cisterciensis monachus, adeo exaggeratis effulsit virtutibus, ut, cum Reatini a sancto Bernardo monachorum coloniam expostulassent, Balduinum delegerit, qui SS. Matthæi atque Pastoris cœnobio primus abbas præesset; qui sua prudentia, sanctitateque, exemplis cœnobium illud fortunis cultuque divino mirabiliter adauxit, sanctisque operibus plenus decessit ex hoc seculo, sepultusque est in cathedrali Reatina, ubi celebri populorum veneratione ejus memoria recolitur die 11 mensis Augusti.

[5] [Oldoino nostro] Suspicor, hic in numerum diei, quo beatus iste Abbas obiit, aut colitur; mendum irrepsisse: quidam enim venerationi ejus diem secundam Augusti, nonnulli decimam vel undecimam ejusdem mensis, ac alii denique decimam quintam Julii assignant, ut jam vidimus. Augustinus Oldoinus noster occasione Balduini, qui ex Ordine Cisterciensi ad Romanam purpuram assumptus est, in Additionibus ad Vitas & res gestas Pontificum Romanorum ac S. R. E. Cardinalium tomo 1 pag. 982 de B. Balduino abbate sic meminit: Alium a Balduino abbate agnoscunt ex tabulis & monumentis Reatinæ ecclesiæ Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, & Ferdinandus Ughellius in additionibus ad Ciaconum: ille enim fuit filius Bernardi Marsorum Comitis, & Rainaldi abbatis Casinensis & Cardinalis frater, obiitque anno MCXL, & in ecclesia Reatina sepultus decima die Augusti colitur.

[6] Illustrissimus Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1130 cap. 6 num. 6 ex additionibus Ughelli ad Ciaconium sub Innocentio II Pontifice allegat sequentia illius additoris verba: [& aliis scriptoribus] Balduinus sancti Pastoris in diœcesi Reatina Cisterciensis Ordinis primus abbas, ex Clarevallensi monacho a sancto Bernardo directus, Bernardi decimi Marsorum Comitis filius & Rainardi Cassinensis abbatis, sacræ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, frater germanus fuit, qui sanctis operibus & miraculis clarus obiit anno MCXL, & in Cathedrali Reatina humatus est, ibique summa cum veneratione, die secunda Augusti colitur. Vides, hic diem secundam Augusti cultui ejus assignari. At in documentis Reatinis, quæ anno 1673 ad decessores nostros missa sunt, post elogium B. Balduini superiori simile, circa diem mortis & venerationis in fine legimus sequentia: Sanctis operibus plenus ex hoc seculo decessit die XXI Augusti, sepultusque est in ecclesia cathedrali Reatina in capella nunc dicta DELLE GRATIE subter altare, sacratissimæ virgini de Rosario dicatum, ubi celebri populorum veneratione ejus memoria recolitur die dicta XXI Augusti. In eligenda annuæ festivitatis die hanc manuscriptam Reatinorum instructionem secuti sumus, & hunc beatum Abbatem hodie in Opere nostro collocavimus.

[7] Sed quæcumque sit vera mortis aut venerationis dies, [in urbe Reatina publice colitur.] his testimoniis certiores reddimur de publico hujus Beati cultu, qui præterea confirmatur ex epistola Petri Possini nostri, qui anno 1674 ad Papebrochium Roma scripsit in hunc modum: Statim atque accepi litteras, ad me a R. V. datas XXVII Aprilis, scribendum curavi ad amicos Reatinos, ut notitiæ inde a vobis desideratæ mitterentur… De B. Balduino abbate Cisterciensi promittit, qui scribit, amicus Reatinus, exploraturum se cura, ecquid monumentorum de Actis ejus & miraculis illic reperiatur, cunctaque ad me missurum. De cultu hujus Beati affirmat idem, celebrari festum ejus ritu duplici Reate, & corpus ipsius quiescere in uno e sacellis episcopalis ecclesiæ sub altari marmoreo cum aperta fenestella, ex qua lumen lampadis, perpetuo ante ejus ossa ardentis, cernitur; caput quoque ejusdem in forma argentea conditum in festis anni præcipuis cum reliquiariis aliis in ara ejus templi principe exponi consuevisse. Hæc sunt, quæ ad vestra quæsita Reatini respondent. Hæc ad publicum & immemorabilem B. Balduini cultum probandum sufficere videntur, licet ulteriorem de peculiaribus ipsius gestis notitiam non acceperimus.

[8] Neque plura de gestis ejus invenit supra laudatus Angelus Manrique, [Etsi gesta ejus distincte non noverimus,] qui in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1140 cap. 9 num. 10 de obitu ejus hæc scribit: Hoc item anno miraculis illustris, meritis clarus, sanctus Balduinus ad Superos transfertur, Bernardi filius, quem in primum Reatini monasterii patrem atque pastorem, ante decennium ab eodem sancto Patre promotum diximus… Nobis aliunde nec Acta scire datum, neque miracula; imo nec qua occasione in cathedrali Reatina, & non in propria sancti Pastoris sepultus jaceat, quamvis urgentem non liceat dubitare. In Menologio die quinta decima Julii commemoratur; sed nulla majori notitia, quam ea, quæ ex epistola Bernardi hauriri potuit, cujus nos etiam fragmentum supra adduximus. Manrique fragmentum hujus epistolæ, quod nos etiam supra dedimus, in iisdem Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1130 cap. 6 num. 6 exhibuerat, & eodem anno 1130 abbatiale ejus inchoaverat officium, illudque per decem annos usque ad mortem durasse affirmat. Propterea nos initio hujus Commentarii historici obitum hujus Beati anno 1140 in margine notavimus, cum probabiliorem ejus annum non invenerimus.

[9] [tamen male confunditur cum alio ejusdem nominis,] Nonnulli hunc B. Balduinum perperam confuderunt cum alio ejusdem Ordinis Cisterciensis homonymo, qui ab Innocentio II Pontifice ad dignitatem cardinalitiam evectus est. Inter hos confusionis assertores numerari potest eminentissimus Baronius, qui in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1137 num. 33 erroneam suam in ea re opinionem post relata quædam Balduini Cardinalis gesta prodit his verbis: Extat sancti Bernardi epistola officiosissima & affectuosissima (citat in margine epistolam 201, cujus partem superius exhibuimus) ad Balduinum abbatem Reatini monasterii, quem eumdem puto cum hoc, qui ad Cardinalatus dignitatem assumptus est. Chalemotus in Hagiologio Cisterciensi & Sartorius in Cistercio bis-tertio B. Balduinum abbatem Reatinum non memorant, & hunc verosimiliter exemplo Baronii cum Balduino Cardinale unum eumdemque fuisse existimarunt.

[10] [ut Pagius & alii observarunt.] Porro facile fuit utrumque Balduinum in unum conflare, cum uterque Italus, uterque ex Claravalle, atque uterque Bernardi discipulus fuerit, ut Pagius in Critica historico-chronologica ad Annales Cæsaris Baronii anno 1137 num. 18 loquitur, ubi tamen hunc eminentissimi scriptoris errorem ita corrigit: Baronius Balduinum istum Cardinalem primum ex Ordine Cisterciensi creatum ab Innocentio II anno MCXXX in concilio Claromontano & postea archiepiscopum Pisanum, qui dignabatur esse scriba divi Bernardi, perperam confundit cum altero Balduino Reatini cœnobii primo abbate, itidemque Bernardi discipulo, ad quem est epistola divi Bernardi ducentesima prima, cum Reatinum monasterium regeret. Illud autem monasterium duplex, alterum sancti Matthæi, alterum sancti Pastoris, & huic Balduinis iste præfectus erat, quo tempore alter Balduinus Cardinalitiam dignitatem obtinebat. Chrysostomus Henriquez in Menologio, Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus, & Joannes Mabillonius in notis ad ducentesimam primam S. Bernardi epistolam tomo 1 Operum ejus col. 192 eumdem historicum Baronii errorem diu ante Pagium observarunt. Ecce omnia, quæ de beato illo Abbate Cisterciensi reperire potuimus.

DE S. BERNARDO DE ALZIRA MART. ORDINIS CISTERCIENSIS, ITEM DE SS. GRATIA ET MARIA, SORORIBUS EJUS, VIRGINIBUS AC MARTYRIBUS,
ALZIRÆ APUD VALENTIAM IN HISPANIA,

Anno circiter MCLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Bernardus de Alzira martyr, Ordinis Cisterciensis (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Alziræ situs; S. Bernardi natales; frater ac sorores; officium in seculo; mira ad Christi fidem, atque ad Cisterciensem professionem conversio.

Alzira, oppidum in diœcesi Valentina in Edetanis olim ignobile, post famigeratum ob horum sanctorum Martyrum agonem, [Alziræ notitia:] inquit Tamayus in suo Martyrologio Hispano ad diem XXII Augusti post Acta eorum. Plura de hoc loco curiosus lector inveniet apud Gasparem Scolanum in Historia Valentina libro 8, cap. 24 columna 908; ubi inter alia indicat, Alziram leucis sex Valentia distare. Illustrissimus Angelus Manrique præcipuus nobis dux & auctor erit in enarrandis Martyrum istorum Actis, tametsi alii plures de illis egerint, sicut postea videbitur, ac dabitur ratio, cur hunc præ aliis potissimum secuti simus. In Annalibus itaque Cisterciensibus tomo 2 ad annum Christi 1156 natales ejus, & alia narrat cap. 1, num. 2 in hæc verba:

[2] Bernardo pater Almanzorius fuit sub rege Sarraceno Valenciæ (nam ei tunc, [Sancti pater, frater, ac sorores: ejusdem dexteritas in publicis negotiis.] sicut & magnæ parti Hispanæ, Sarraceni infideles dominabantur) sub rege, inquam, Zaën, regulus ipse: cui duo, neque exigua oppida suberant, Pintarrafes & Carlete. Frater ætate major, nominis simul ac dominii paterni heres; sorores duæ, Zaida, Zoraidaque: ipse, ut retuli, Ametus vocabatur. Uterque filius in aula Valentina inter regios ministros primæ notæ; filiæ in paterna domo continebantur. Et Almanzorius, quia heres, auctoritate; sed Ametus industria præcellebat; adeo ut negotia regni graviora, subsidia belli, & sumptus, collectæque vix præter ipsum alii crederentur. Redimendis captivis Sarracenis, qui ex continuis congressibus plurimi Barchinone detinebantur; an paciscendis cum Christiano rege induciis, & regulis in obsequio firmandis, in dubio est; certum, missum legatum a Zaëno, qui totius regni negotia pertractaret. Ea juveni virtus, prudentiaque, quam nulla, quamvis ardua, superarent. Hæc in laudatis Annalibus.

[3] Sicut autem Deus mirabilis est in Sanctis suis, & in omnibus operibus suis, sic in vocandis iis, quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt, inexhaustum misericordiæ suæ thesaurum aperuit & effudit in S. Bernardum, [Audito monachorum Populetanorum] quando miro prorsus modo illum a densissimis infidelitatis tenebris ad veræ fidei lucem attraxit, & ad sacratissimi Euangelii legem simul ac religiosæ perfectionis normam. Audiamus itaque mirabilem conversionis ejus œconomiam ex laudato mox Manrico, qui eam ita describit num. 3 & sequentibus: Hæc, inquit, Ameto salutis janua fuit. Quippe cum Catalauniam pervenisset, Ilerdam (urbs est Hispaniæ Tarraconensis, quæ vulgo Lerida dicitur, & in Catalonia sita est) primum; mox per incerta ductum, abruptaque; cum dies simul, & via deseruissent, medio noctis silentio, in nemus incidit, vel in ipso meridie horrendum exteris; nocte intempesta vel propriis formidandum. Dumeta, & vepres terram, frondes cælum auferebant ab oculis euntium; & solæ tenebræ undequaque patebant visui; trunci, quo minus prævisi, minus declinabiles; atque eo magis nihil metuentes repentino contactu territuri: ut nec vitare pericula liceret, & vel a tutis semper timendum foret. Placuit quiescere, progredi impotentibus; & quæ major in rebus angustis prudentia est, commodum ab incommodo captare, quæ gradientibus cuncta in offensione, detentis in usu; atque arbusta, & virgulta pro straminibus, pro tectis frondes, pro parietibus trunci: pœnæ ad pabulum equos, equitantes ad requiem invitabant. Virginis sole longe purioris agebatur solemnitas, & Sarracenus medius inter dormientem & vigilantem, sed dormienti propinquior, erroris sui damna, etsi non compensabat, consolabatur. Cum ecce eminus auditæ cantantium voces, dulces, sonoræ, graves; & quæ intervallis modice distinctæ, alternantibus choris ab ipsa varietate mulcebant aures, animum aut rapiebant, aut excitabant. Obstupuit, steteruntque comæ, & vox faucibus hæsit.

[4] [suavi cantu,] Quippe nec suetus homines audire eatenus psallentes, nec doctus angelos: & ut utrosque nosset, hæsisset dubius, nec quinam, qui audiebantur, essent, determinasset. Ultra tres horas prorogata melodia vocum, quo diuturnior, suavior; quippe timore pulso ab assuetudine, solus psallentium concentus percipiebatur. Tum vero musica deficiente simul cum nocte; & succedente harmoniæ lucis crepusculo, qui solem advenientem prænuntiaret, subit animum, conscensis iterum equis, qua vepres permitterent, nemus peragrare: sed illam ante omnes alias plagam, unde voces auditæ, auditorum affectum excitaverant. Crescebat tunc sub Grimaldo patre illustris domus, Raymundi Comitis opus, Populetum, cujus supra meminimus, atque ingentioribus adhuc incrementis ingens vel initio præparabatur. Hæc loco proxima, & adhuc tectis humilis; sed sanctitate, observantiaque sublimis, latitabat in nemore; & terram manibus per ligonem vomeremque, cælum corde, & lingua per Dei laudes alternis vicibus sibi comparabat.

[5] Ergo cum primum surgentes cominus muros, atque hominum conspexit habitacula; [ad monasterium illud se confert,] ratus, quod erat, voces inde auditas; intentior substitit; & quodnam genus illud humanæ vitæ, qui ritus gentis, qui mores, perscrutari providus an curiosus deliberavit. Ventum erat ad januam monasterii, cum jam sol oriens nemus irradiaret; & mallei sonitu vocatus qui aperiret, venit, aperuit, hæsit, visis hominibus, cognitis quippe ex veste Sarracenis; ex apparatu, magnis; quos hostes fidei atque adeo & suæ professionis non dubitabat. Vicit tamen timorem Ameti comitas, qui se pacificum, & noscendæ vitæ causa, non lædendi, advenisse, atque inermem ingressurum, si vellet, præstito juramento pollicebatur. Cælesti monitu, an propria magnitudine, animatus Grimaldus, in dubio est; certum, jussisse virum ad se adduci, cui cuncta penetralia novæ domus, cui oratorium, cui chorus monachorum, quod summe ipse exoptabat, ostenderentur: nec detrectasse comites admittere; si pacificos, fortassis convertendos: si cruentos, gloriosam sibi, & aliis per martyrium coronam allaturos.

[6] Vix Ametus monasterium ingressus est; vix Grimaldum abbatem alloquutus, vix venerabilis senis verba auribus hausit, [ibique moratus, & instructus in Christiana fide;] cum se interius mutari repente sentit; & aut affici legi Christianorum, quæ tales viros proferre consuevisset, aut invidere (nec ipse satis noverat) atque similes alios ex suis facere, si vitam probe nosset, meditabatur. Quodcumque fuerit, morari dies aliquot in monasterio petivit, & obtinuit; simulata fortassis ægritudine, qua deluderet socios; atque eis Ilerdam interim transmissis, facile inde evocandis, cum convalesceret. Tum vero solus inter monachos relictus, & singula disquirens, perpendensque, ac mahometicæ Christianam legem conferens; dubitare primum, mox disserere; & de aliquibus rebus judicare: seria omnia, quæ a Christo, graviaque; ludicra, & levia multa a Mahometo; hæc rationi difformia, consona illa: & illa per miracula firmata, qualia hæc nulla pro se valeat adducere. Quid, quod Christi potentiam inermes homines, despecti, & humiles, prævalentes in orbe: Mahometi impotentiam bella, & arma; nec quisquam hactenus aliter persuasus, certis omnino indiciis manifestent? Nostris solam virtutem in pretio esse; apud suos, vel vitia prævalere; utramque religionem nequaquam compati, &, si alterius electio facienda sit, præstare Christianam non solum pietate, sed sapientia; atque in utraque excellentibus hominibus; qui proprio sanguine testimonium perhibuerint, pro veritate usque ad mortem certaturi.

[7] [illam, nec non professionem monasticam] Hæc & similia Ametus revolvens mente, atque unctione magistra altius edoctus, Christianam primum fidem, quod difficilius: quippe abdicandis patria, parente, opibus, propinquis, atque gratia Zaëni regis; & si quæ alia sive hactenus habuerat, sive deinceps sperabat, simul cum lege: dein, quod jam facilius videbatur, Cisterciense institutum, ac vitam illam, quam principium salutis habuit, usque in finem æmulandam sibi decrevit. Non deerat generoso Adolescenti interior lucta, ex aliorum offensione major, quam ex seipso. Laturum ægre patrem apostasiam, quam a vera religione esse putaret: quin despectui habendum ab aliis regulis, quod degenerem filium genuisset: sorores sibi unice dilectas in errore mansuras; quas forsan, si reverteretur, immo & totam familiam lucrari posset. Sed quod magis urgebat, negotia regni sibi commendata, nec deserenda infecta viro nobili, cujus fidei commissa essent abs rege: redeundum saltem rationem reddituro, ne exponendam famam aulæ rumoribus, quibus mos cuncta in deterius interpretari: futuros, qui desertum mahometismum levitati adscribant; alios, qui deceptioni: utrosque timendos: sed quanto magis, si violatam fidem, si regnum perditum, si defraudatum patrimonium regium, seu quæ similia inter causas assignaret. Hoc opus, hic labor Ameti fuit. Quem non parentes, non patria, non propinqui, non regis favor, non opes retardaverant: quem corporis molestias contemnentem non novæ vitæ rigor deterruerat; sola opinionis nota pene retraxit; &, ni Deus auxilians præsto foret, haud dubium quin retineret quamvis invitum.

[8] Sed vicit tandem in ipso divina gratia, atque hactenus ignoratam veritatem deplorantem acerbe, sitientem avide, [amplectitur:] ad abbatis Grimaldi pedes traxit. Adsit & misereatur errantis ovis, pro qua Christus obierit, non deserturus in deserto reliquas, sed ultro ad caulas venientem admissurus. Abluat fœdatum aquis sacris fontis, atque ab ipso levatum, si velit, probet; exequuturum fideliter mandata, atque aspera quæcumque perlaturum. Indignum se consortio Sanctorum hominum, & tunc primum venientem ex paganismo, ministrum imparem, cui majora, cui gravia committi valeant. Obediendo quemcumque parem esse, si modo velit humeros supponere. Sed neque arcendos tirones ab Euangelio, quod non nisi per recens conversos, hoc est Apostolos, vocatos ex Judaismo, plantatum fuit. Sensit Grimaldus inflammatæ mentis ardorem, consensitque, ac, magistro assignato, catechumenum voluit mox Christianum ac monachum futurum. Ferunt, intra unius hebdomadæ spatium edoctum legem, fidei articulos, præcepta utriusque Tabulæ, tum etiam ecclesiasticas orationes, Sacramenta, & quæcumque necessaria, non sine ipsius magistri designati, ac cæterorum, qui videbant, admiratione. Quippe in aliquibus etiam supra magistrum; in aliis ipse magister, seu potius Deus in ipso comprobabatur.

[9] [baptismum suscipit, nomen commutat,] Itaque hoc anno (sed dubium, qua ejus die) lustralibus sacri fontis aquis abluto corpore, atque anima per gratiam renovata, & veterem cum actibus suis exuta hominem, novum induere meruit in Christo genitum, atque ex ipso renatum, per ipsum tandem in cælis regnaturum. Nomen Ameti deposuit simul cum secta; atque ex recenti Bernardi sanctitate Bernardus dictus; qui Sancto ab ipsis suæ conversionis initiis, seu fama operum, seu studio professionis, supra alios addictus, in quantum potuit, voluit adhærere. Jam legebantur libri Vitæ ejus, primus præcipue a Guillelmo abbate scriptus, qui & Ameto sacris initiando traditus fuerat. Hunc ergo virum præ aliis imitandum cum catechumenus sibi proposuisset, nominis non minus petivit antesignanum: quo numquam posset ab aliis nominari, quin Bernardum ingererent; sed neque sui ipse sine Bernardo, sic tamen renovati per Christum recordaretur.

[10] Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia, & Bernardus impatiens totius moræ, [ac ad habitum monasticum admittitur,] vixdum Christianus, vitam perfectiorem, sanctioremque in ea, cui adhæserat, lege desiderabat. Non ullæ tunc contra recens conversos latæ; nulla infamia ex suscepta religione, atque imitata Christum simplex ætas, ut numquam non venirent ad Euangelium, serius venientes prioribus æquabat. Zelo, an indivia inductum nostris temporibus, ut ab altari, & honoribus arceantur; quippe affluente ministrorum copia antiquiores censemus præferendos: nec dubitamus firmiores in religione, seu quia aliam non norunt, seu quia semel susceptam numquam mutarunt. Demum recidivum expertos in aliquibus pericula effecerunt cautiores. Atque hæc omnia justa, sanctaque; si modo temperata, & cum debita temporum, quin etiam personarum distinctione. Cæterum obicem conversioni gentium ponere, ac baptizandos, & eorum successores etiam ultro venientes, etiam nobiles, ab ipsa sacri fontis susceptione reddi infames macula numquam amplius abluenda; quod in nostra Hispania usu receptum, ac legibus sancitum; an satis congruat, aliorum linquo judicio discernendum. Utcumque sit, Bernardo regiis filio nec nunc obstaret macula, quam regius sanguis censetur absorbere. Ergo ad habitum Religionis susceptus est, monachum induturus post probationem.

[11] Hæc de Viri primordiis, patria, & genere; ac de suscepta utraque religione, ex ejus vita excerpta, [virtutum illustris exercitio.] quam ex antiquis Populeti tabulis, ac monasterii Patrum sanctæ Triados, in quo nunc corpus Martyris requiescit, ad Algeziram oppidum, ad compendium redegit modernus author ejusdem Religionis; cui consonant medii omnes scriptores, Miedes, Beuter, Viciana, ex quibus aliqua etiam recentiores. Tironem veteranos anteisse exercitio virtutum, atque operibus totius pietatis, compertum est. Quin charitate in Deum, suosque; his conversionem ad veram Christi fidem, sibi pro Christo martyrium præoptasse: nec quidquam aliud instantius petivisse, quam ut cum suis per martyrium consummaretur. Quod tamen qualiter tandem impetraverit post plures annos exactos in Populeto, sicut & quæ, & qualia mirabilia ante & post mortem per eum Deus patraverit, suis locis fideliter reddemus.

[12] Beuterus parte 1 Chronici generalis totius Hispaniæ, [Conversionis tempus.] ac præsertim regni Valentini, lib. 1 cap. 35 S. Bernardi conversionem refert ad annum circiter Domini 1130. Verum tempus illud aperte pugnat cum relata jam ex Manrico narratione; cum monasterium Populetanum, de quo dictum est, necdum tunc esset in rerum natura, secundum ea, quæ ex eodem Annalium scriptore referemus § 2. Unde corruant etiam necesse est, quæ habet Wionus in Appendice ad suum Martyrologium monasticum Benedictinum littera B, & Menardus lib. 1 Observationum, ad mensis Augusti diem XX, Wionem secutus. Memorant enim, eum in dicto monasterio monachum factum esse circa annum Domini MXC.

§ II. Sanctus accusatur; sed a Deo honoratur miraculo; materteram Christo lucratur; monasterium Populetanum.

[Sanctus in pauperes admodum liberalis, traducitur tamquam prodigus;] Illustrissimus Annalium Cisterciensium conditor ad annum Christi 1163, cap. 5, num. 10 scribit, quo Sanctus apud suos functus fuerit officio, quæque illa occasione impactæ adversus eum fuerint accusationes. Rem audiamus e laudati auctoris textu: In Catalaunia Bernardus Alziranus, reguli Carletensis filius, qui in Populeto monachum induerat, quanto tardius ad fidem Christi converus, eo ferventior, ac pietate insigniori decorabatur. Præfecerat cellario monasterii Stephanus abbas, & quam olim Valentini regis fisco, negotiis domus operam impendere homini industrio expertoque præceperat. Et crescebant sub ipso annui fructus: sed qui in pauperes large distributi, sive, ut aliquibus videbatur, prodige, vix putarentur Conventui suffecturi. Crescebat in dies concursus adventantium, nec, numero alendorum multiplicato, panes decrescere, aut minus singulis tribui, animadversum, zelatumque ne domus Dei exhausta, deficiente annona, ad ultimam miseriam redigeretur; esse modum in omnibus virtutibus, quem ultra non sint tales: nec liberalitatem debere dici, quæ omnem liberalitatis materiam de medio tollat. Nam unde postmodum liberales existant, cum nihil habeant? Quin si cogantur præ inopia mendicare, absumpturos aliorum misericordiam, ut imparem utrisque sustentandis, sic permissuram tot pauperes perire, quot alat monachos. Exigendam proinde rationem a cellerario, & computandos cum fructibus perceptis fructus consumptos, atque item necessarios usque ad messem: tunc eroganda, si quæ forte superfuerint; sed defectura, ut necesse erat, in proximo supplenda potius aliunde, quam exhaurienda, & providendum ministrum prudentiorem, qui liberalitatem parsimonia producat, non profusione impediat, nec petere cogatur, dum dare properat. Sic Manricus. Verum dum accusaretur minister Sanctus a cœnobitis, quo pacto Deus illum honorarit, videamus.

[14] [sed miraculo honoratur tamquam dispensator fidelis.] Hæc & similia, inquit idem scriptor num. 11, ad abbatem producta, primum omissa, a magnanimo incertum, an pusillanimi, certe a nolente, quem supplere minus posset, defectum agnoscere: sed mox increbrescentibus rumoribus ad examen delata, & Bernardus ad judicium vocatus est, dati & accepti rationem redditurus. Jam libri ante abbatem positi erant; jam sumptus comparati perceptis fructibus duplo fere excessisse comperiebantur; jam timebatur ingens æs alienum, quod ad excessum Bernardus contraxisset: cum sanctus Homo spiritu Dei plenus, & de exhibitione præcedentium (nam creverat annona, pecuniaque hactenus ab ipso minus advertente) firmam concipiens futurorum expectationem, Ego, ait, ab extraneis nihil accepi, sed neque libros habeo certiores, quam horrea monasterii & officinas: illic acceptum & datum computetur. Nihil de foris advenit; si quid habuerit, ea debiti nostri summa erit, in anni reliquum prudentius distribuenda. Res mira, sed certa, atque eo per multos comprobatior, quo mirabilior! Frumentum, vinum, oleum, pecuniæque, & si quid aliud conventus adquisierat, redundabat in doliis, horreis, thecis, acsi pluribus duplo congregatis nihil omnino ex eis haustum fuisset. Hoc fuit initium signorum beati Viri conversi ex mahometismo, prout narratur ab antiquis scriptoribus (citatur ad marginem Antonius Beuter lib. 2 cap. 35.) Inde firmatus in fide & charitate, profusior in dies; sed neque monachi experti Dei virtutem, & sancti Hominis merita, alium habere voluerunt dispensatorem. Scolanus loco superius assignato col. 914 & 915 alia de Viro sancto, dum officio procuratoris fungeretur, mira memorat; videlicet infirmos, quos invisebat fervide, signo crucis a suis infirmitatibus per eum liberatos fuisse: ad hæc, populos, ad quos se conferebat, operum ipsius mirabilium fama motos, exisse, ut eum reciperent; infirmosque ei suos obtulisse, ut illos tangeret, parvulos potissimum, propterea quod Deus ipsi communicasset virtutem singularem sanandi hernia laborantes.

[15] Fidelem hactenus rerum, quæ ad corporis sustentationem spectant, [Sudio salutis consanguineorum accensus] dispensatorem ac Deo placitum fuisse vidimus; superest, ut ostendamus, quam fidelis ac felix exstiterit dispensator verbi Dei. Manricus ad annum Christi 1178, cap. 5, num. 6 & seqq. ad propositum nostrum hæc narrat: In Hispania vergenti jam ad senium Carletensi Bernardo concessa quies, atque otium a monasterii cura indultum, dolentibus monachis, & populis vicinis lacrymantibus, virisque, quod communem patrem amitterent, sub quo neque illis deficere quod darent, nedum quod possiderent; neque his quid acciperent, potuisset. Tum vero Sanctus ad altiora manum extendens, atque hactenus alendorum corporum curam sibi commissam, ad convertendas animas, & ad spretos pro Christo consanguineos, per Euangelii prædicationem illuminandos, transferens, petita ab abbate Hugone licentia obtentaque, Ilerdam prius ad materteram pervenit; inde ad sorores, & fratrem perrecturus.

[16] Illa, ut nepotem, quæ auro & ostro fulgidum juvenem conspexisset, [a matertera contemnitur:] in vili sago atque habitu despecto cognovit marcidum senem, insultans primum, & novos illi ritus, invisum crucifixi Hominis cultum, religionem degenerem objiciens, quæ per speciem virtutis enervet animos, & corpora servituti duræ subjiciat; mox ut Bernardum de Christo disserentem, & Mahometanos errores confutantem attentius audiit; serenior vultu, & jam deliberanti similior, quam objicienti, Quod, inquit, fili, in Christiana lege subsidium, in qua dejectio pro humilitate, patientia pro constantia, & miseriæ pro gloriis usurpantur? Quæ cæcitatem sub honesto nomine fidei aut producit, aut palliat, & rationi ac discursui parum defert, senibus nihil. Tum si in qualibet lege dubia occurrant, præferendam vitam, quam sive fato, sive providentia divina datam sine culpa retineas, nec possis adimplere nisi cum laude, ut parentes, & patriam, genusque accepta, non quæsita, nec quibuslibet aliis permutanda; sic religionem, quam semel haustam, ad mortem conservare, constantiæ sit; nimium examinare, sacrilegii; deserere, perfidiæ; variare, inconstantiæ & levitatis.

[17] [sed auditis ejus documentis sacris] Hæc & similia ad Bernardum annosa mulier. Ille e contra fidei cæcitatem oculatissimam nequidquam e ratione magis, quam multa dari, quæ sint supra rationem. Non fore hominem, si a brutis caperetur; non angelum, si ab homine mortali; & quanto minus Deum, si a creaturis. Quæ de se ipso nobis revelavit, tot ac tantis inniti testimoniis, tot convinci argumentis, ut cæcus sit, qui non videat cæleste Numen. Tum semel cognita divina veritate, quid amabilius nobis, quam Deus homo inter homines conversans, pro hominibus patiens, atque homines ad divinum esse assumens? Æternas animas, æternis donandas præmiis, præferendas corporibus caducis; quæ si recte deserviant spiritui, neque irremunerata remanebunt, ad immortalitatem surrectura: patriam, parentes, genus nequaquam eligi, quia præveniunt arbitrium: religiosum * arbitrio nostro subjici, rem gravissimam omnium, atque adeo consultius eligendam. Hactenus forsan ignorantiæ datum, forsan inadvertentiæ, quod non discusserit: nunc jam neutram ab eo posse prætendi. Videat, inspiciat, conferat, & eligat æternum, aut damnanda, aut regnatura.

[18] [orthodoxam fidem amplectitur, ac virtutibus emicat.] Dixit: & mulier, interius tangente Deo, velut si e gravi somno evigilaret, summum illud principium sine principio, immutabile, immensum, ac totam æternitatem mente revolvens, mahometanas nugas primum spernere, aversari spurcitias, damnare licentiam, quæ sanctis moribus plurimum obsisteret: mox gravitatem Christianæ religionis venerari, amplecti, & nunc timore imminentis sibi gehennæ terreri acrius, nunc spe gloriæ allici: deinde amore immensæ bonitatis, misericordiæque, quæ in opere præcipue redemptionis altius resplenduisset, resoluta in lacrymas, tandem fidem Christianam, imo &, qua licuit, etiam perfectionem amplexa est, in utraque usque ad mortem permansura. Bona majori ex parte adhuc viventis distributa pauperibus: reliqua reservata in usus feminæ, modicos pro qualitate regii sanguinis; sed sibi & suis satis, &, qui supervenirent, adhuc pauperibus. Tum grati animi pignus post ejus obitum hæc ipsa cedere voluit Populeto, unde illi salus, unde illuxisset Euangelii divina veritas: & manet hodie prædicto monasterio nemus opacum non procul ab Ilerda, quod inter alia heroïnæ legatum fuisse, traditio est, instrumentis, ut ferunt, adstipulantibus; quæ tamen dolet se non invenisse, qui Acta Sancti collegit, unde hæc hausimus. Hæc prima seges Bernardi Carletensis, quam major alia in propria fratris domo, atque eo gloriosior, quo cruentior, præstolabatur. Interim Populetum reversus est, unde constantior animo, & novis a quiete & oratione resumptis viribus, prædicationem efficacius aggrederetur.

[19] [Describitur] Cæterum quandoquidem de monasterio Populetano non infrequens recurrit mentio per decursum hujus Commentarii; subdo loci notitiam; cujus juvabit meminisse § 3, ubi videbimus e loci istius ignorantia magnam hallucinationem fuisse commissam, attribuendo miraculum S. Bernardo Claravallensi abbati, quod a nostro Bernardo Populetano sive Alzirensi patratum est. Manricus ad annum Christi 1153, cap. 18, num. 1 plurima collegit de dicto monasterio, e quibus hæc delibare visum est: Populetum ad radices montis Pradensis (vulgo de Prades) Tarraconensis diœcesis in Catalonia (& a Tarracone distans paullo minus quam itinere unius diei, teste Domenecco infra citando) Raymundus Berengarius fundavit, illustris princeps, qui regnum Aragonum dotali titulo cum Petronilla conjuge; Comitatum Barchinonensem hereditario jure possidebat. Nomen loci ab arborum frequentia, quas populos appellant, sunt qui deducant, quod ejusmodi plantis abundaret. Alii a crescentis domus magnitudine quasi oppidulum dictum, quod vernacula lingua poblet vocant. Melius, qui a S. eremita ejusdem nominis, qui locum illum ab aliquot annis inhabitabat. Hunc a vicinis Sarracenis captum, qui ibidem frequentes ac vinculis compeditum in Siurana (id arci regiæ nomen) miraculose ereptum, ac suæ restitutum eremo, traditio est; atque hoc ipsum toties contigisse, ut tandem Agareni cedentes Numini, indemnem hominem ibidem conservaverint; quin donaverint loco circumjacente, quem cum sociis, quos vellet, inhabitaret. Demum adjunctos Cistercienses monachos, missos ex Fonte-frigido, eremum in cœnobium commutasse. Ita fere per omnia Joannes Alvarus, Solsonensis episcopus, in Originibus monasteriorum Aragonensium.

[20] Yepius ad hunc annum, desumptum nomen ab eremita, [monasterium Populetanum.] & miraculum traditione acceptum quasi per manus, non inficiatur: verum locum donatum a Sarracenis Christiano homini, haud ita facile sibi persuadet; nec credendum, Raymundum Barchinonensem fundaturum cœnobium, quod sibi & suis eligat in sepulturam, extra terminos propriæ ditionis, aut objecisse Cistercienses monachos, ex longinquo vocatos, infidelium perfidiæ, quam toties ipse cum suis esset expertus. Certe locum condendo monasterio non eremitæ a Sarracenis datum, sed Sanctio abbati cœnobii Fontis-frigidi a Comite Raymundo, descriptis terminis, indices rerum Aragoniæ testificantur; quorum verba ibidem afferuntur. Deinde laudatus Annalista sic concludit: Sive ergo eremita jam obierit, seu supervixerit cœnobii fundationi; locus jam tunc ereptus a Sarracenis intra fines Christianos continebatur. Sed neque idem monasterio locus, quem eremita incoluit, quamvis non longe distans, & intra terminos uterque continetur. Hæc de notitia hujus monasterii in rem nostram protulisse sufficiat. Si vero curiosus lector plura de eo desiderat, consulere potest assignatum supra auctorem; apud quem leget donationem duplicem; alteram, ex Arabico Latine redditam, pagani Almira Almominiz in favorem Populeti eremitæ; alteram Latinam Catholici principis Raymundi, factam Sanctio abbati Montis-frigidi anno MCLI: (nam præcessit adventum monachorum;) sepulcra regum Aragoniæ; insignem eorum munificentiam & liberalitatem; quibus factum sit, ut Populetum crescens, proficiensque, in eam, quam nunc habet, potentiam dilataretur; quam ibidem describit idem Manricus.

[Annotata]

* l. religionem

§ III. Insigne miraculum a Sancto patratum; in fratre convertendo irriti labores; sorores duæ ad Christiana sacra ab ipso adductæ; Sanctus per eas a morte ereptus.

[Ex ignorantia loci, miraculum ab hoc Sancto] Sequimur denuo laudatum sæpius Annalium Cisterciensium scriptorem, qui postquam ad annum Christi 1180, cap. 4, num. 1 & 2 laudasset Bennonem seu Brunonem episcopum ob ardens fidei orthodoxæ propagandæ, ac Euangelii prædicandi studium, pergit ibidem num. 3 referre, quid in eo genere præstiterit Sanctus noster. In Hispania, inquit, Bernardus Carletensis simili prædicandi Euangelii succensus zelo, abbatis sui (Hugonis an Stephani? Nam Stephanus Hugoni successit hoc ipso anno) obtenta licentia, ac Fratrum se orationibus commendans, Carletum perrexit, fratrem sororesque, & si quos posset alios, ex mahometismo ad veram Christi fidem conversurus. Petrata ab eo in itinere miracula, Acta ejus affirmant; sed quæ aut qualia, minime recensent. Celebre illud de monacho apostata per Virum Dei converso; sed non statim reverso ad monasterium: qui mox decedens, in clericali sepultus habitu, redeunte Sancto, ac sepulcrum scrutante, in monachali cuculla inventus est, non sine ingenti cunctorum admiratione. Atque hoc quidem sive in hoc itinere, sive in alio patratum ab hoc Bernardo: quod manifeste constat ex ejus Actis, Clarævallensi per errorem tributum, maxime ab externis, qui Carletensis minorem notitiam habent, ex Ms. monasterii Barbelliani (de quo mox dicetur) Joannes Picardus vulgavit totidem verbis:

[22] [patratum in monacho apostata, perperam adscribitur] “Tempore B. Bernardi accidit, quod monachus quidam de ejus monasterio & disciplina exiens, relicto habitu, suadente diabolo, ad seculum rediit, & parœciam quamdam regendam suscepit. Erat quippe sacerdos. Et quia sæpe peccatum peccato punitur, desertor Ordinis in vitium labitur libidinis. Concubinam, sicut multis consuetudinis est, ad sibi cohabitandum accepit: de qua & liberos genuit. Accidit, ut post annos plurimos, miserante Domino, qui neminem vult perire, sanctus Bernardus per villam, in qua morabatur idem monachus, transiret, & ad domum illius hospitandi gratia diverteret. Quem ille cognoscens, & quasi proprium patrem cum multa reverentia excipiens, devote ministravit, & tam ipsi, quam jumentis necessaria procuravit: non tamen cognitus est ab eo. Mane cum Vir sanctus, dictis Matutinis, paratus esset ad eundum, nec posset loqui sacerdoti, eo quod maturius surgens ivit ad ecclesiam, ait filio ipsius sacerdotis: Vade, defer nuntium istud Domino tuo. Erat autem puer idem mutus a nativitate. Qui præcepto obediens, & præcipientis sentiens in se virtutem, ad patrem cucurrit, & sancti Patris verba verbis valde absolutis expressit, dicens: Hæc & hæc mandat tibi abbas.

[23] [S. Bernardo abbati Claravallensi.] “Pater primam filii vocem audiens, & præ gaudio lacrymans, ut secundo, ac tertio eadem verba repeteret, admonuit: & quid sibi abbas fecerit, inquisivit. Cui ille: Nihil aliud mihi fecit: sed solummodo mihi dixit: Vade, dic domino tuo verba hæc. Ad tam evidens miraculum sacerdos compunctus, festinanter ad sanctum virum venit, seque cum lacrymis ad pedes illius prostravit. Domine (inquit) pater, monachus vester talis, ac talis fui; & tali tempore a tali monasterio recessi. Rogo igitur paternitatem vestram, ut liceat mihi redire vobiscum ad monasterium: quia Deus in adventu vestro visitavit cor meum. Cui Sanctus: Expecta me hic: & ego, peracto negotio, citius revertens ducam te mecum. Timens ille mortem, quam prius non timebat, respondit: Domine, timeo interim mori. Ad hæc ille: Hoc (inquit) pro certo scias: quia, si in tali conditione, & proposito mortuus fueris, coram Deo monachus invenieris. Recessit, forte præscius: sed mox rediit, illumque recentem mortuum, ac sepultum audiens, sepulcrum aperiri præcepit. Dicentibus, quid vellet facere, respondit: Volo videre, utrum in sepulcro jaceat monachus, an clericus? Clericum, inquiunt, in habitu seculari sepelivimus. Rejecta terra, non in veste, qua sepultus fuit; sed in tonsura, & in habitu monachi cunctis apparuit, & magnificatus est ab omnibus Deus”. Hactenus ibi de Bernardo Clarævallensi, quod is, qui scripsit, Carletensem ignoraret. Alias miraculum ab hoc secundo factum, authores omnes, qui ejus Vitam scribunt, constanter affirmant. Porro a Bernardo Patre non patratum (etsi his * contigisse, & fieri ab utroque facile potuit) argumento est, quod ab antiquis Guillelmo, Arnoldo, Godefridoque, auctore Exordii (magni videlicet Ordinis Cisterciensis) & aliis prætermittatur: & credibile, lecto Bernardi nomine, applicatum Bernardo principaliori, maxime ab his, qui Hispanum minus norunt, eoque omnia ad unicum, quem noverant, referenda putarent: quod passim etiam aliis solet accidere, uti habet Manricus. Adde, miraculum illud in Hispania a S. Bernardo Claravallensi non esse factum, certissime constare ex eo, quod Vir sanctus in Hispaniam numquam pedem intulerit, prout in Commentario ejus prævio, quem hesterno die dedimus, § 44 a nobis probatum est. Porro de Barbello, cujus supra mentio incidit, monasterio Cisterciensis instituti in diœcesi Senonensi, agit Manricus ad annum 1165, cap. 4, num. 5. Sed nunc nostrum S. Bernardum revisamus, ac resumamus annum 1180, cap. 4.

[24] Utcumque fuerit (ita pergit ibidem laudatus auctor Annalium num. 6,) ingressus domum fratris, [Bernardus Alziranus conatur fratrem suum ad Christiana sacra adducere; sed frustra:] gratanter primum, velut qui ad vomitum paganismi reversus, atque ad hoc tantum venisse judicaretur, susceptus est; indulta statim apostasiæ venia, &, quando frater orbus permaneret, repromissa corona, conjugeque, ex qua, etsi seros, successores habere posset. At postquam Sanctus diversam sibi mentem, & longe aliam adventus sui ad fratrem, causam aperuit, nec se ad sacrilega deliria Mahometis, quæ semel exhorruisset auctoritate Euangelii, pervertendum; quin fratrem Almanzorium, sororesque Zoraidam, & Zaidam conversurum, si posset, protestaretur, unde salus ad populum descendens veram illis coronam, sublimius regnum, atque præmia cælestia compararet; tum vero regulus terram pede quatiens, atque oculis naribusque flammans & fumans, nec minus ideo in eum dentibus stridens, quasi qui zelo violatæ religionis commotus esset; exprobrare apostasiam, cumulare opprobia, nec se fratrem, sed hostem prædicare desertoris sacrilegi, in quem verbera, crucem, telaque ac graviora supplicia comminaretur: & nisi intercessissent piæ sorores, quæ fratrem * se suasuras pollicebantur, actum fortasse foret de vita Sancti, occidente * Almanzorio, sive ut Mahometem tali sacrificio, sive ut populum sibi, quod principum aliquando consilium est, per speciem religionis conciliaret. Sed Bernardus divina providentia, quas postmodum servaturus erat sorores, tunc servatrices habuit, simul cum ipso exinde coronandas.

[25] [convertit duas sorores;] Igitur permissus Zoraidæ, Zaidæque, per quas ad leges avitas, & patriam religionem revocaretur, Bernardus magis, qua erat fide præditus, atque zelo Christianæ professionis, utramque aggressus, cum multa illis de cælesti patria, multa de Christo & fide disseruisset, qui sororibus pervertendus traditus fuerat, sorores convertit, ac doctrina Christiana apte instructas, ac vere fideles, sacro baptismatis fonte devotus abluens, alteram Gratiam appellavit, Mariam alteram, utramque commendatam ex ipso nomine, illo nimirum, quod gratiam præ se ferat; hoc, quod totius gratiæ Genitricem: utramque item ex virginitate, qua sero licet Agnum sequuturæ, nihilominus sequerentur, quocumque iret. Nec dubium, præservatas sibi a Christo, quas viro dudum maturas nubilesque, sub lege continentiam aspernante, opibus, genere, formaque præstantes, plures jam reguli elegissent sibi uxores, si non ab alio amatore præventæ essent, cui a cunctis vel invitis credendum foret.

[26] [quæ a furore fratris Mahometani] Interim Sanctus fratrem Almanzorium salutaribus monitis aggressus, & nunc ex mahometanis deliramentis, nunc ex Christianæ legis excellentia aucupium captans, cum nihil se proficere videret, & alias novæ sponsæ Christi Maria & Gratia inter Christianos Sponso deservire, atque inter virgines illi consecratas solenniter, & ipsæ consecrari exoptarent ardentius, communicato inter ipsos consilio, ac singulis, quæ facienda erant, injunctis, placuit per fugam tempus antevertere. Tum Almanzorio, velut desperatæ de revocando frater, quem suis precibus durum omnino silicem, atque immobilem cautem expertæ essent, Quin, inquiunt, religionis desertorem, & vilem transfugam, quantocius expellamus de terra nostra; quem neque persuadere pertinacem, neque fratrem occidere, neque apostatam liceat retinere. Eat, & laboriosam ac despectam, quam semel elegisset, resumens vitam, obstinatæ perfidiæ pœnas luat. Cæteris gentibus mortem in supplicio, quia in deliciis vivere consuescunt; Christianis vitam in amaritudine, mortem in gloria: unde in hanc faciles, atque eo atrocius puniantur, quo diutius vivant.

[27] Hæc & similia dicentibus sororibus credidit Almanzorius, & Bernardum severius alloquutus, [eum tantisper liberant.] ab aula, ab urbe & regno abire jubet, nequaquam illuc ultra rediturum. Ille, ut erat de salute fratris solicitus, quamvis sorores ob novum Christi vinculum charitate ardentiori complecteretur, obortis lacrymis, Discedam, frater, ait, & tibi terram leviter relinquam, dum cælum non deseram: & qui non tua, sed te quærere veni, facile ab his amovear, quæ non quæsivi. Adveneram te Christo lucraturus, non mihi opes aut regnum temporale. Discedam lætus ab his, quæ lubens fugi, imo ab his, quæ evasi. Sed te, quem fratrem vinculo naturæ, quem dominum jure successionis & amavi & colui, æternæ damnationis vinculis captum, nec eripi patientem, dolebo tristis, lacrymabor amarus, neque umquam capiam de amisso fratre, quem unice dilexi, consolationem. Dixit, & pene ad lacrymas commovit superbum regulum; sive intra proprias venas sanguis efferbuit cum Bernardo communis; sive de æterna salute aut damnatione memoria potens extorsit vel ab invito. Affuere sorores discedenti siccioribus oculis, qui tunc illis pro lingua, quibus horam & locum condicta commemorabant. Ergo Bernardus sub vesperam egressus, altero ab urbe lapide divertit ad nemus, Mariam & Gratiam, ac reliquam familiam (nam plures sese illis associaverant) in medio noctis silentio præstolaturus. Ibi orationibus & precibus intentus, sacris Virginibus animum virilem, obscuritatem nocti, ostiariis aulæ fratris profundum somnum, demum conatibus piis felicem exitum, & tardam fratri notitiam deprecabatur. Sed nos eumdem intentum orationi, dum Virgines prosequimur, in ipso nemore parumper relinquamus.

[Annotata]

* l. bis

* fratri

* occisuro eum

§ IV. Bernardi, ac duarum Sororum ejus martyrium; an hæ fuerint amplexæ institutum Cisterciense; corporum sepultura, detectio, gloria.

[Maria & Gratia ad martyrium anhelantibus,] Prædictus historiographus Cisterciensis ad annum, quem modo notavimus, 1180, cap. 5 S. Bernardi, ac duarum Sororum ejus martyrium narrans, Jam, ait, cælestem sphæram profunda nox, silentium terras, atque homines somnus occupabat: cum recens Christo desponsatæ Virgines Sponso obviam ituræ surrexerunt, ac congregatis, qui erant fidei sociis, assumptisque per sopitos custodes transeuntes, aulam primum, mox urbem deseruere. Nec erat leve spatium unius leucæ peragrandum utrisque; sed præcipue Mariæ Gratiæque feminis regiis, & ferri suetis magis, quam ambulare, & retinebant obscura caligo noctis, cæca plerumque via, invisi lapides, gliscentesque rupturæ, & si quæ alia passim occurrentia aut offendere solent, aut retardare. Sed quæ cum fide charitatem simul, cum charitate virtutes omnes induerant, novum ad omnia robur in se ipsis, fortitudinem novam supra virilem, nedum supra femineam experiebantur. Ergo albescente aurora nemus primum, dein ante nemus Bernardum fratrem obvium conspicientes, qui jam obviam exiret venienti agmini, resolutæ in lacrymas, Ecquis, inquiunt, nos ultra separabit a charitate Christi? non mors, non vita, non periculum, non gladius. Quærat, si volet, sorores Almanzorius, & inveniat, si potest: aut vita nos manebit inter Christianos, aut mors pro Christo. Occultatas fideles præstolantur, detectas angeli. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Interim nemus latentes tueatur, egressuras de latebris, cum fratris inquisitio deferbuerit.

[29] Jam biduum in eodem loco peregerant, & ministri Almanzorii, [Bernardus incidit in furentem fratrem:] qui omnem circa discurrerant regionem, nulla prorsus vestigia reperientes, spe sua fraudati revertebantur: cum, ecce, egressus de latebris Bernardus proximam nemori coloniam petiturus, unde aliquid, quo vitam sustentarent, afferret sororibus, in regem (heu!) & servos ejus incidit, agnus in lupum, ovis in carnifices. Tum vero regulus insano furore percitus, irruere in fratrem, & nisi a propriis servis retentus esset, ultro se offerentem, nec recusantem pro Christo trucidari, hasta, quam manu gestabat, transverberasset. Sed obstitere ministri primis conatibus: &, Si hunc, inquiunt, per mortem antevertas, quis nobis Zaidam, quis Zoraidam deteget, seu medio in nemore, sive alibi relictas, & occultatas; antequam inveniantur, perituras? Vivat potius, & detegat latentes, atque ejus consiliis devias a veritate dedoceat dolos, fraudesque reponat, quibus imbutas a fraterna domo eduxit. Placuit consilium furenti quamvis regulo, & semet captum ad mortem semper adigi, revocari ad vitam numquam posse perpendens animo, propius accedens Bernardum ficte alloquitur:

[30] [a quo blandis verbis,] Ergone, frater, si te mihi permittas, me ipso charior, quem amicum, quem regni nunc consortem, mox successorem, vel post avitas leges abjuratas dudum delegeram, fratrem non solum spernis, sed deludis? Ergone etiam sorores mihi aufers (nam deceptas non dicam,) ut ne ex eis quidem adoptandos in proprios suscipiam liberos? Esto in me crimen aliquod invenias, quod majori adhuc pœna plectendum putes; quid in te patres nostri commiserunt? quid tanti meruere viri, quos nepotibus fraudas? quos omnino destituis successione? Esto lex vestra potior, & salubrior: an Christus umquam filiorum in parentes impietatem approbavit, aut docuit? An generis humani conservationi contrarius fuit? An reges orbos præcepit, aut consuluit, ut ipsis mortuis nullus paci locus; sed successores per arma designarentur? Quin Radamirum *, Aragonium regem, ex monacho ad conjugium translatum jussu Pontificis, ex quo orta Petronilla, vestræ gentis exempla, eaque satis recentia manifestaret, quanto magis, quæ nondum consecratæ, tradendæ nuptiis, conservandæ coronæ quantumvis minimæ? Nil ultra nobis altercandum de religione, quæ cunctis libera; de successione regni, quis prohibeat? Nubat utraque soror, nubat altera, & dum alicui, nubat Christiano, ac vestræ legis jura pia observet, ut vel in matrimonio perseveret; vel, si maluerit, post susceptam prolem ad cœlibatum redeat, usque ad mortem in ipso permansura. Pagius in Critica Baroniana ad annum 1134 a num. 31 de Ramiro seu Ranimiro, qui ex monacho factus est rex Aragoniæ, & ex uxore Mathilde, Willelmi VIII Comitis Pictavensis filia, Petronillam filiam suscepit, varia collegit; quæ ibidem legi possunt. Nos interim ea, quæ Almanzorius adversus Bernardum fratrem egit, prosequamur.

[31] [deinde minis tentatus, martyrio coronatur:] Hæc Almanzorius in dolo ad Virum Dei, dum ad Sorores simul pervenirent. At postquam præda optata potitus est, in furorem conversus, aut resiliendum a fide Christiana, aut subeundam atrocem mortem proponit. Nihil jam medium in Ameti rebus (sic Bernardum vocabat ex prisco nomine) aut coronam, aut gladium subituri. Illam, si vellet fratri conregnare; hunc, si, ut ipse putabat, suo Christo. Femineos animos per speciem pietatis deceptos hactenus, utrovis modo reducendos ad veritatem; si perseveret, timore similis mortis; si resipiscat, eo ipso magistro, quo deceptore. Tum vero Sanctus: Decepisti tu magis volentem decipi, & ultro me offerentem ad sacrificium traxisti per dolos, quos facile potuissem prævidere. Mihi vivere solus Christus est, pro Christo mori lucrum, quod dudum quæro. Nec credam semel Christo desponsatas Mariam, & Gratiam morte mea divellendas ab ejus fide. Quin sanguine fraterno velut irriguæ radicabuntur altius, securis ictus firmius susceptuæ. Dixit, & oculos ad cælum levans prius, mox ad sorores vertens, quasi quas ad passionem invitaret, Christe, ait, quia possibile est, transeat a me ad illas calix iste; compatiantur, conregnent: & quas congenitas mihi carne, & spiritu, tibi in filias per gratiam adoptasti, fac cohærendes. Mox satellitibus vinciendas manus offerens, atque arborem, cui alligabatur, reverenter salutans, quasi quæ ligni Crucis speciem ferret, ferreo tandem, quem miles forte ferebat, clavo ad frontem affixo, majorem ad cruciatum occisus est, videntibus Sororibus, & fratre, nec lacrymantibus; illis, quia gloriæ fratris congaudebant; hoc, quia propriæ vindictæ gratulabatur.

[32] Coronato Bernardo per martyrium, atque ipsa corona victrici fronti clavo velut infixa, [quo deinde ambæ sorores ejus perfunctæ etiam sunt.] ne cadere, aut avelli facile posset, restabant Sorores, quas inferiores viribus natura; sed gratia subæquales haud dissimilis triumphus præstolabatur. Has primum mitis, promissis, blanditiisque, & qui plerumque femineos animos movent, propositis conjugibus, atque alteri regni successione, alteri pingui dote, & gaza multa, quæ reges ambirent, large oblatis, seducere studuit: per illecebras, luxum, deliciasque impotentiam muliebrem perversurus. Ast ubi blandimenta nihil proficere, atque utramque sororem in fide Christi accepta constantem videt, ad terrores conversus, & nunc subitam mortem intentans gladio; nunc cædem acerbiorem cæde fratris comminatus atrociter; Ille, ait, clavo confossus caput, occubuit: vos membra singula clavis, & uncis dabitis discerpenda per partes, quo diutius torqueamini, segnius perituræ. An non placabo Deum sanguine vestro, qui vel proprio non parcerem? Aut reverebor contemptiones cælestis Numinis, in totius nostræ gentis, imo & ipsius legis confusionem? Natura feminas, generatione sorores, educatione filias (nam ut tales vos habui) post trucidatum fratrem de medio tollere, impium, fateor, videtur, & inhumanum: sed conservare prævaricatrices, atque apostatas viles, erit sacrilegum: & quanto Deus creaturis omnibus præstat, tanto observantiæ religio anteponenda. Darent fortasse pœnitentiæ locum, (atque o utinam velitis pœnitere!) si non idem pateret obstinationi: sed cum magis hanc lineam, quam illam sperem, quod ipsæ proclamatis, pereundum est vobis, non tam quia peccavistis, quam ne peccetis. Dixit, & gladio percussas occidi jubet in conspectu cadaveris Bernardi, quod vires eis de terra, roburque non secus ac de cælo triumphans spiritus, auxilia & vitæ æternæ desiderium, temporalis contemptum, atque in morte lætitiam impetrabat. Excepit ictum sancta utraque Virgo constanter & avide: nec serius penetravit anima cælos, quam terram trunco contigit. Regio apparatu utrumque, quippe de cælo ovantibus occurrit cælestis aulæ curia. Terra non prius corpora suscepit, quam proprio sanguine, ut purpura regali, constrata foret. Hæc de martyrio Principio invicti, Sororumque, ex Antonio Beutero, Martino de Viciana, aliisque, nec non & ex archiviis Populeti descripsit fideliter, qui Acta Sancti vulganda compilavit.

[33] [Probabilius videntur non fuisse moniales Cistercienses.] Controversia hic moveri potest, an sanctus Pugil noster Sorores suas germanas ita perduxerit ad Christianam fidem, ut institutum Cisterciense etiam sint amplexæ. Affirmat Chrysostomus Henriquez ad diem XXIII Augusti, qui post ea, quæ præmiserat de S. Bernardo earumdem fratre, sic pergit: Maria vero & Gratia ejus sorores, quas ipse in Christo genuerat, &, præmisso castitatis voto, Cistertiensium numero adscripserat &c. Idem tenet Chalemotus in sua Serie Sanctorum &c., dicens ad eamdem diem, illas, jam suscepto religionis velamine, trucidatas fuisse. Adde Bucelinum in Menologio Benedictino ad dictum diem, ubi asserit, Sanctum nostrum, ut ad professionem vitæ monachicæ admitterentur, impetrasse. Verum apud Wionem & Menardum de hac re nihil lego. Manricus autem, quem modo allegabam, hoc religionis Cisterciensis institutum videtur habuisse vel suspectum, vel certe non satis probatum, cum illud in medio relinquens, nihil de eo affirmare vel negare ausus fuerit. Sic enim loquitur num. 7: Mariam & Gratiam multi nostris tribuunt, quasi spiritu & voto moniales: quod in antiquis non potui invenire. Quin potius ad materteram deduci, cum ipsa Ilerdæ pie conversaturas. Ego a Bernardo conversas, vel seculares, non dubito adscribendas illius gloriæ: cætera neque affirmo, neque nego; sed integra lectori meo relinquo.

[34] [De Martyrum corporibus quid actum fuerit.] Quid vero de sanctorum Martyrum corporibus factum fuerit, præmiserat idem historiographus Cisterciensis num. 6 in hæc verba: Sanctorum corpora in nemore relicta, bestiis terræ & volucribus exposita: & pavissent utrasque procul dubio, si non unus de servis minus barbarus, sive forte Christianæ legi addictus, effossa terra, mandasset sepulturæ ipso in loco martyrii non procul ab Alzira, nobili oppido, a quo gloriosus Martyr hodieque sanctus Bernardus de Alzira cognominatur. Mansere ignota sepulcra per multos annos; quoadusque sub Jacobo primo rege (quem post fundatum Ordinem sanctissimum beatæ Mariæ dictæ de Mercede, pro captivis Christianis redimendis, post Majoricam Valentiamque expugnatas, post plures & illustres victorias partas de Sarracenis tandem Cisterciensis familia præstolabatur) cælestibus signis præcedentibus detecta, atque ab ipso honorifica capella, & tumulo marmoreo donata sunt: quod suo tempore latius referemus. Sic sanctus Martyr assumptus ex Cistercio, per regem in Cistercio consummandum inceptus coli, extorquentibus cæterorum omnium cultum crebris miraculis, quæ Deus per sacras reliquias operabatur. Qualiter autem, & qua occasione occultata iterum, iterum detecta, & locus sacer in Conventum Fratrum sanctissimæ Trinitatis de Redemptione captivorum transierit, quos Deus posuit custodes sacri thesauri, suo tempore etiam Annales tradent. Sed quandoquidem quæ tum hic, tum paulo ante, tum denique supra apud nos § 1, num. 11, de miraculis Manricus suo tempore tradenda dicit, in Annalibus ejus tradita non reperio; aliunde supplere conabor inventionem corporum, publicosque eisdem indictos honores, nec non miracula, quibus inclaruere, producturus ea, quæ ad nostram notitiam pervenerunt, ubi primo egere de publico nostrorum Martyrum cultu.

[Annotata]

* al. vocatur Ramirus, ac Ranimirus.

§ V. Cultus publicus; inventiones ac translationes corporum; favores per S. Bernardi patrocinium impetrati.

[S. Bernardus Alziræ patronus.] Manricus ad annum modo dictum 1180 num. 7 hæc de cultu notata reliquit: Veneratur Alzira S. Bernardum, velut loci patronum, quem propitium ac potentem ad Deum intercessorem in multis experti frequenter visitant, & celebrant solenniter anniversaria votiva festivitate. Recolunt etiam Bernardum Alziranum Martyrologium monasticum Hugonis Menardi Augusti XX, quamvis in notis annum typographi incuria longe anteponat; Arnoldus Wionius in Appendice littera B., Joannes Vincentius Dominicanus de Sanctis Cataloniæ, Alfonsus de Villegas de sanctis Hispaniæ, Chrysostomus Henriquez in Menologio, Augusti XXIII, & in Fasciculo. Quin & nos etiam, dum juvenes essemus, concione edita in Sanctorali nostro, beati Martyris laudes declamavimus. Quibus addi potest Ferrarius, qui in suo Catalogo generali Sanctorum, Martyres nostros ita annuntiat die XX Augusti: Aloricæ in Hispania S. Bernardi monachi, & martyris cum duabus Sororibus.

[36] Præter publicam eorum venerationem, observare nonnulla juvat de die, [Alii alia,] quo coluntur. Vidimus modo, non eodem hunc signari tempore. Bollandus in rem nostram sua manu reliquit notatam observationem istam: Porro, inquit, retulit mihi quidam R. P. Ordinis Trinitariorum Hispanus, qui ejusdem Ordinis per Angliam, Scotiam, Hiberniam commissarius generalis erat, coli hunc Sanctum 2 Septembris, & plurimos ejus ope ab hernia sanari. Joannes de Marieta lib. 3 de Sanctis Hispaniæ Martyribus Religiosis cap. 31 coli eum indicat Aloricæ seu Alziræ, ac de eo legi die XX Augusti. Alfonsus del Castillo Solorçano in sacrario Valentino asserit ejusdem festum celebrari eodem die, quo colitur festum S. Bernardi, fundatoris (immo propagatoris) sacri Ordinis Cisterciensis, quod est die XXI (voluerit dicere XX) Augusti. Tamayus in Martyrologio Hispano tres Martyres nostros refert ad diem XXII ejusdem mensis. Nos Manricum secuti damus illos hac die, cum hactenus certo nobis non constet, quo die martyrium eorum acciderit, vel quo coli debeant; nam idem Tamayus in eorum Actis, quæ vulgavit, parum vel nihil habet firmitatis, quando sic dicit: Eorum agonem referunt evenisse XI Kalend. Septembris. Addatur illud ex Miræo in Originum monasticarum auctario, sive libro 5, cap. 14, ubi de nostro S. Bernardo agens, Colitur, ait, Officio ecclesiastico in sui nominis basilica Alciræ XX Augusti, ubi pars corporis ejusdem adservatur.

[37] Sed nos, ut denuo id dicamus, a die, quem signat Manricus, etiamsi alicubi alius notetur, non recedimus: [nos illum ac sorores ejus damus hac die cum Manrico.] cur autem hac die Martyres referat potius, quam alio, ita edisserit ad annum 1180, cap. 5, num. 5: De die mortis nihil certi constat: colitur tamen memoria trium Fratrum (id est Fratris unius, ac duarum Sororum ejus) vigesima prima mensis Augusti: sive quia in ea martyrium obierunt; sive quod prima post festum magni Bernardi Clarævallensis abbatis, cui subjungi [se] voluerunt, ut Patri filias, si non, ut solet, occasione sumpta ex nomine. Haud aliter Bernardum de Candeleda memoratum superius, eadem die colunt, qui Durii fluminis extrema littora incolunt: unde ipsa provincia Extrema Daurii aut Durii, vulgo Estremadura, quæ Lusitaniam inter Bæticamque, atque utramque Castellam late protenditur. De S. Bernardo Candeledensi egimus nos die XX hujus mensis.

[38] [Propagatus cultus ex inventione] Porro quæ præmisimus de publico nostrorum Martyrum veneratione, confirmabuntur ex inventione & honore corporum; quibus addemus miracula. Scolanus supra citatus lib. 8, cap. 25, num. 8 & sequentibus varia dat in rem nostram, e quibus ista excerpimus. Indicat igitur auctor ille, corpora ista annis multis post eorum sepulturam, dum sub Mahometanorum servitute totum Valentiæ regnum gemeret, non sepulta dumtaxat mansisse; verum etiam tum eorumdem, tum sepulturæ memoriam delituisse, donec Jacobus rex victorias suas seu regni recuperationem prosequens, quadam nocte misit, qui territorium Alzirense percurrerent. Dumque hac in silva ad somnum se composuissent, somniarunt vel audire se, vel revera audierunt dulcissimam quamdam melodiam. Sequenti autem nocte, rei huic intenti viderunt inter noctis tenebras descendere de cælo luces sex, quæ in duos choros seu series æqualiter dividebantur. Contulerunt se ad locum timidi, quem designabant luminaria, & invenerunt terram recenti sanguine madentem, divinoque impulsu incitati foderunt ibidem loci, & invenerunt corpora trium Martyrum: cooperuerunt ea modo, quantum poterant, meliore & occultiore; remensoque ad regem itinere, rem gestam ipsi retulerunt: cui, adhibita ejusdem inquisitione diligenti ac veritatis testificatione inter Mauros, narratum ab ipsis fuit horum Fratrum Martyrium.

[39] [ac translatione corporum,] Tunc jussit eos magna cum veneratione inde tolli, & collocari in pio quodam eremitorio, quod construi curavit, quodque hodiedum, inquit Scolanus, permanet, & cum monasterio Fratrum sanctissimæ Trinitatis combinatum videmus. Similiter regis jussu tumulus lapideus in eremitorio fabricatus est una cum imagine seu statua S. Bernardi, sex columellis sustentata. Infra tumulum depositæ sunt Sancti reliquiæ, adjecta ad eremitorii fornicem hac inscriptione: Hic jacet corpus sancti Bernardi martyris. Alia insuper habebatur inscriptio Valentino idiomate expressa, quæ sic sonat Latine: Hic sunt corpora sancti Bernardi martyris, sanctæ Gratiæ ac Mariæ. Pro corporibus autem istarum duarum Sororum exstrui rex jussit aliud sepulcrum lapideum, sicut prædictus refert historicus, in cujus fide superiora huc transcripsimus, paucioribus ex eodem auctore delibaturi, quæ ad corporum translationem ac publici cultus incrementum spectant, quæque pluribus ille enarrat.

[40] [nec non ex munificentia unius e duobus filiis regis Valentini:] Procedentibus itaque temporibus quasdam in isto regno fuisse turbationes affirmat; dumque in dicto eremitorio degeret solitarius quidam, timorem fuisse, ne illa sacra corpora furto auferrentur, quia locus ille exstabat extra ambitum oppidi: inde vero summa cum taciturnitate ac cautela, uti pluribus idem auctor tradit, eademcorpora translata fuisse nec non deposita prope summum altare. Deinde subdit, unum e duobus filiis regis Valentini, quem Zeyte Abuzeyte nominat, Ferdinandum Perez dictum, qui ad Christianam fidem jam conversus & baptismo ablutus erat, dum ultimum testamentum conderet Valentiæ anno 1262, in mandatis dedisse, ut certa quædam summa e suis bonis daretur pro fabrica S. Bernardi Alzirensis & S. Felicis Sætabitani (vulgo de Xativa;) utque suis sumptibus dormitorium, uti vocant, domus Valentinæ Fratrum Minorum ædificaretur. Exhinc pium venerationis affectum semper accrevisse memorat; dumque Fratres Trinitarii ad locum sacri depositi accessissent, ut eremitorium converterent in monasterium, ab eremita revelatum clam fuisse locum Provinciali ejusdem Ordinis, in quo sacrum illud depositum reconderetur; eamdemque notitiam cum aliis atque aliis provinciæ præsidibus secreto communicatam: donec anno 1599, mense Maio (Solorçanus fol. 28 verso signat diem XXIII Julii) impetratum est ab eo, qui tunc provinciam moderabatur, ut latentem thesaurum manifestaret, locumque concederet illum effodiendi, ut sumptuoso tumulo cohonestaretur.

[41] Dictum, factum: præmissis operibus piis, Religiosi accinxerunt se investigationi istius depositi sacri: [Alia corporum inventio, ac translatio solennis: miracula.] laboratur per noctes duas: tertia vero invenitur os grande admodum & odoriferum: nocte proxima redeunt Religiosi ad suum laborem, & reperiunt sepulcrum, in quo erant Sancti ossa conjuncta; ad latus autem caput cum foramine clavi, nullo apparente corruptionis vestigio: rem intelligit D. Joannes de Ribera, archiepiscopus Valentinus: mittit sine mora visitatorem suum, ut ex eo intelligat factum, ejusque veritatem: hæc discutitur accurate, agiturque de instituenda solennissima translatione reliquiarum ad debitum locum, die XXIV Augusti anno 1610, cui interesse voluit prædictus dominus archiepiscopus, quæ una rerum celebrium fuit, quæ hoc in regno visæ sunt, ut refert supra laudatus Scolanus, e quo superiora excerpsi: & quamvis nonnullæ in hac relatione occurrant circumstantiæ, quæ mihi non ex omni parte faciunt satis, quasque cuperem aliunde probari; dandam tamen rem censui, quam apud eumdem auctorem inveni. Addit, de miraculis magis notabilibus trium Martyrum Valentinorum se aliquid dicturum suo loco; verum cum de hoc argumento nihil apud ipsum inveniam in secunda parte Decadis primæ, quæ tantum Decas vidit lucem ex tribus ab authore promissis, ut testatur Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana; aliunde conabimur hanc materiem supplere.

[42] Alfonsus Solorçanus in Sacrario Valentino fol. 83 & sequentibus miracula ista recenset, [Genibus capta,] quæ nos ex Hispanico idiomate in Latinum convertimus in hanc sententiam: Religiosa quædam e monasterio S. Theclæ urbis Valentinæ, nomine Emerentiana Plaça, ab annis duobus capta fuerat genibus, & eorum juncturis, ita ut non posset pedibus consistere sine adjutorio. Dumque valde se affligeret, quia malo isto laborare se videbat, neque posse se una cum aliis monialibus vacare ministeriis Ordinis, plorare solebat, & Dominum nostrum rogabat, ut salutem consequeretur. Sanctos etiam aliquos, erga quos peculiarius erat affecta, invocabat, ut apud Deum sibi essent propitii, sanitatique ab eo redonaretur. In hunc etiam finem venerabatur reliquias Sanctorum, quas habere poterat. Inter illas adduxerunt ei oleum, quod ardebat in una e lampadibus ante sanctum martyrem Bernardum. Asservabat autem illud usque ad festum quemdam diem, quo sedi imposita in choro, (ea quippe illuc erat deducta, quia movere se non poterat) coram sanctissimo Sacramento, amborum genuum juncturas ungebat: & mox in instanti aiebat, comburi partes illas, quas unxerat. Postquam vero accessissent aliæ Religiosæ, uti eam inde tollerent, ac viderent, quidnam ei deesset, ac in pedes erigerent; quo tempore sacerdos Sacrum faciens elevabat Hostiam, viderunt, quomodo illa sola, nullo juvante, se levaret, atque incedere posset, gratiis Domino nostro cum larga lacrymarum copia, nec non S. Bernardo persolutis, quo patrocinante, salutem consecuta fuit.

[43] [fluxu sanguinis periculosissime laborans; pila plumbea ictus,] Mulier quædam, ex loco de Castellon, ad supremum vitæ terminum perducta, & extrema unctione jam munita ob fluxum sanguinis, quo laborabat, quique durabat per multos dies; bibens parum aquæ, in quam immissi erant pulveres terrei e sepulcro Sancti, magno cum pietatis affectu, sanam sese comperit, ac liberam ab infirmitate sua, gratias agens sancto Martyri de favore sibi impenso. Ex Filio præcipui justitiæ præfecti in Guadaçuar, qui hodie (editus est liber Solorçani anno 1635) Religiosus est in Conventu S. Bernardi, eodem die, quo complevit votum amplectendi statum religiosum, exsiliit pila plumbea, quam habebat in gutture ex sclopeti ictu, quem exploserat in eum pater ipsius, facere tamen id nolens.

[44] [item morti proximus;] Michaël Valentin, incola loci Castellonis Sȩtabitani (vel Sȩtabitanus, si ad Michaëlem vox illa sit referenda) graviter admodum infirmabatur, ita ut, omnibus Ecclesiæ Sacramentis munitus non modo fuerit, sed etiam medicus dixerit, eum non posse valetudinem consequi per humana remedia, nisi Deus potenti manu patraret aliquod prodigium. Infirmo autem exspectanti, quandonam terminus adveniret solvendi necessarium naturæ debitum, nocte quadam apparuit S. Bernardus, Religiosis nonnullis eum comitantibus, secundum illud, quod dixit infirmus & affirmavit, ac sine mora inclamare cœpit conjugem suam, quæ in eodem cubiculo dormierat supra arcam quamdam, & dixit: Non vides, domina, gloriosum sanctum Bernardum martyrem, qui invisum me venit? Nunc novi, impertitam mihi ab eo esse salutem propter magnum pietatis affectum, quo per totam meam vitam fui eum prosecutus: atque adeo ab hac die in posterum tempus propono, pro gratia hac, quam in me contulit, non orationibus dumtaxat exhibere me gratum; verum etiam ipsi offero, me excepturum hospitio Religiosos omnes ac familiares sancti ipsius Conventus. Et mox die crastino infirmus convaluisse se sensit, ita ut medicus confiteretur, Deum in illo peculiare miraculum esse operatum, interponente Sancto intercessionem suam.

[45] [infantes duo hernia laborantes, & alii malis aliis,] Catharina Rastroxo, incola loci Alcoy, duos habebat filios hernia laborantes: unum ætatis annorum duorum cum dimidio: alterum mensium novem: quæ quoniam videbat quantum laboris pateretur utraque ista proles, decrevit ire ad peragendam novendialem pietatis exercitationem in honorem ejus, ac ipsum rogare serio admodum, ut misericordia motus remedium præberet duobus filiis suis. Hanc autem bonam voluntatem exsecutioni mandans, ac bonum istud exercitium quotidie prosequens, priusquam isti novem dies complerentur, filios suos vidit recte valere, non applicato eis alio remedio majore, quam unctione ex modico oleo lampadum, quæ ardent ante Sancti altare. Religiosus quidam e monasterio S. Bernardi hæmorrhoïdibus valde laborabat; dumque vicibus aliquot magna cum devotione sese unxisset pauxillo olei e Sancti lampadibus, omnino sanus evasit. Pater magister Frater Honorius Gilbao & de Castro, qui S. Bernardi martyris historiam conscripsit, magno lateris dolore affligi se sensit, nec non malo calculi: dumque nocte quadam curasset, ut novitii recitarent aliquos de Sancto jubilos, seque ipse unxisset oleo lampadum ejus, salutem recuperavit. Hisce subjungit Solorçanus, miracula, quæ hic sunt scripta, ad litteram desumpta esse omnia e libro de isto Sancto: præter quæ operatus est, & operatur multa Deus in iis, qui sunt afflicti, ac in necessitate versantur, quique sese illi commendant, in suis afflictionibus & laboribus remedium invenientes.

[46] En tibi, lector, alia quædam mira e Vita metrica Fr. Lucæ Freire de Daguarda, [a S. Bernardo] quam proximo paragrapho indicabo pluribus, huc transcripta. Hæc itaque biographus ille metricus posteritati reliquit in rem nostram:

Nunc Benimuslæi felicia tecta coruscant:
Hæc quoque Bernardi gaudent peperisse favorem.
Antonius Gilbertus erat cognomine dictus:
Hic Benimuslæi terram murosque colebat
Agricola, & vacuum plorabat lumine natum,
Qui Lucas patrio fuerat sermone vocatus.
Hic necdum octavum vitæ compleverat annum,
Cum sortis miseræ proponens mente labores,
Inclyta Bernardi & secum miracula volvens,
Quodque alii large concessit lumina cæco,
Antonius lacrymis patrem exoravit obortis:
Et si Bernardi meritis, precibusque salutem
Impetret, atque oculos solita caligine puros,
Martyris ipse tribus domui deserviat annis.

[47]

Et cum fatorum genitrix caligine terram
Cinxerat, & mutuum præbebat Cynthia lumen, [sospitantur.]
Tum Morphei donum cæcus requiemque petivit;
Sed postquam roseas monstrans aurora figuras
Lucida flammarum prædixit lumina currus,
In fundum cæcus deducitur ipse paternum,
Martyris hic meritis fulgentia sidera cernit
Lætus, & optatam vidit retinere salutem.
Te quoque Bernardi, præclara, Valentia, tangunt
Munera, dum nimium monstrat nutricis amorem.
Hic Petrus Gonzalvus erat cognomine dictus,
Inguinibus binis hunc hygrocela gravabat:
Martyris ast oleo pellit de corpore morbum.

In Geographia Blaviana volumine nono in mappa geographica regni Valentiæ, locum invenio Benimodo (forte Benimolo) in territorio Alzirensi situm; an illum metri causa sic mutarit, ac per nomen Benimuslæi significare velit poëta, an alium, non est mihi promptum dicere; erit iis, qui loco hic dubio sunt vicini, & quibus proinde id examinandum relinquo. Hugrocela, Græce ὑγροκέλη, est herniæ species, vel ramex aquosus, uti lego in Lexico Græco-Latino, quod ante me habeo. Mittit etiam lectorem ad vocem ἐντερσκήλη: de qua Gorræus in Definitionibus medicis agens, Est, inquit, tumor scroti, delapso in id intestino: ubi plura de hoc malo licet videre.

§ VI. Acta stylo ligato & soluto conscripta; tempus martyrii.

[Vitæ metricæ, ex Hispania ad Rosweydum missæ, exordium & finis:] Præter scriptores illos, qui agunt de Martyribus nostris, quique superius per Commentarii hujus decursum a nobis memorati sunt; suggeritur alius in Ms. quod asservamus, hoc titulo manu nostri Rosweydi prænotatum: Vita S. Bernardi de Alzira, sanctarumque virginum Gratiæ & Mariæ sororum ejus martyrum, nec non fundatio monasterii S. Mariæ Populeti, Ordinis Cisterciensis, metrice descripta a F. Luca Freyre de Daguarda, ex regio S. Mariæ de Moreruela cœnobio, sacræ Hispaniæ seu Castellæ reformationis, Ordinis ejusdem (in diœcesi Zamorensi. Vide Manrici Annales locis variis, & Jongelinum in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 6 pag. 4.) Vitam hanc accepi, ait idem Rosweydus ad tituli marginem, ex Hispania a nostro P. Petro Castelarnau. Sic autem illa incipit:

Ogdoæ neque nota canam miracula Memphis,
Altos pyramidum, radiantia signa, colossos:
Nec miranda quidem Ninææ mœnia plebis,
Millia quæ decies terræ centena crearunt.
Non Ammoniacum cantet mea musa theatrum
Nobile, quod circum splendentia cornua fulgent,
Altisonum mea musa quidem proscindet hiatum,
Fervidaque exiguam deducet in æquora puppim,
Hesperiæ rutilum fulgenti lumine sidus,
Exemplar meritis ac religione decorum,
Et Populetani decus admirabile tecti,
Bernardum similem Gallo referemus Iberum,
Lilia de spinis ortum ducentia duris.

Finis autem metricæ hujus Vitæ ita sonat:

Sed vos ætherei fulgentia sidera regni,
Lucidaque Hispanæ terrarum sidera gentis,
Et Populetani non gloria parva sacelli,
Nos patrocinio semper refovete beato.

[49] [de qua nonnulla notantur.] Vocem Ogdoæ quia non intellexit Castelarnavius, ideo hanc ei censuram inussit in litteris suis, die XV Februarii anno 1627 ad Rosweydum Cæsaraugusta datis, ita scribens: Primum verbum Vitæ D. Bernardi Ogdoæ, ex imperitia interpretum Græcæ linguæ corruptum est. Sed errat: nam Memphim, urbem Ægypti regiam, ab Ogdoo rege conditam, & a nomine filiæ ejus ita appellatam fuisse, perhibent Lexica, quæ vidi. Quippe ni ergo hoc epitheto, desumpto ab hujus urbis conditore, uti potuerit prædictus poëta, & revera usus sit? Ætas ejus colligitur ex epistola memorati Castelarnavii, ad eumdem Rosweydum anno, quem notabam, 1627, mense Septembri signata, in qua exstant sequentia: Accipiat interim Vitam S. Bernardi Alzirensis martyris bis descriptam: prius .. exemplar amissum fuit. Invenit illam Benedictinus monachus, cognatus meus, inter libros, qui fuerant episcopi Sancii Barcinonensis, anno hujus sæculi vigesimo demortui. Dicarat illam ipsi ejus author F. Lucas Freyre de Daguarda &c. Videtur esse ipsum autographum. Porro nos Vitam illam typis non committimus, tum quia non habet, unde præ aliis ab antiquitate sua commendari possit; tum quia poëtice adornata est; tum denique quia illustrissimus Manricus, Ordinis Cisterciensis historicus, diligenter ea collegit, & stylo soluto intexuit Annalibus suis, quæ de nostro sancto Martyre, ac Sororibus ejus duabus scripta invenit; quem nos proinde supra secuti sumus, & qualiacumque Acta ex eo transcripsimus.

[50] Noster P. Carolus a Manderscheidt in litteris die 2 Octobris 1666 huc datis, [Vita apud Ughellum etiam metrica.] Initium, inquit, Vitæ illius Beati Cisterciensis, quam habet D. Ughellus, hoc est:

“Cæruleo ruerat non intempesta tridenti”.

Et post aliqua carmina, quæ videntur veluti prologus præmitti, incipit serio narrare historiam Martyris, hisce verbis:

“Extat in Hesperia longos celebrata per annos”.

Ultimus versus istius Operis, quod constat 500 versibus, est hic:

“Præmia percipiat nullum interitura per ævum”.

Vitam hanc non invenio apud nos: sed non magna est ejusdem jactura: neque enim auctoris nomen & ætas indicantur in dictis litteris. Et vero cur ad poëtas recurramus, quando Martyrum gesta habemus prosaïce vulgata?

[51] Hæc etiam stylo soluto ac Latino refert Tamayus in suo Martyrologio Hispano ad diem XXII Augusti, [De Vitis stylo soluto apud Tamayum ac Manricum vulgatis.] ita de eisdem præfatus: Acta scripsit brevi libello, Hispano sermone, Anonymus quidam, quem apud me retineo, ex quo illa dabimus. Hæc si conferas cum iis, quæ ex Annalibus Cisterciensibus Manrici jam dedimus, comperies utraque sic convenire inter se, ut ad eumdem fontem referenda sint. Ad hæc, talis utrobique est Latina narrationis forma, ut verba unius exemplaris nimis conformia sint verbis alterius, quam ut tribui possint scriptori seu interpreti diverso, non autem uni & eidem. Versio itaque ex Hispanico idiomate in Latinum, quam habet Tamayus, videtur mutuata ex Annalibus Cisterciensibus Manrici, hic enim ante illum de S. Bernardo nostro scripsit, & ab illo citatur inter auctores alios, Actis nostrorum Martyrum, quæ modo indicabam ex Tamayo, prænotatos. Porro unde laudatus Manricus eorum Acta hauserit, partim indicat § 1 superioris nostri Commentarii, ita memorans num. 9: Hæc de Viri primordiis, patria, & genere, ac de suscepta utraque religione, ex ejus Vita excerpta, quam ex antiquis Populeti tabulis, ac monasterii Patrum sanctæ Triados .. ad compendium redegit modernus author ejusdem Religionis: cui consonant medii omnes scriptores, Miedes, Beuter, Viciana, ex quibus aliqua etiam recentiores; partim § 4 num. 32, ubi illa ex Manrico prolata sunt: Hæc de martyrio Principis invicti, Sororumque, ex Antonio Beutero, Martino de Viciana, aliisque, nec non & ex archiviis Populeti descripsit fideliter, qui Acta Sancti vulganda compilavit. Hæc etiam vulgavit Hispanice Domeneccus in Historia generali Sanctorum, ac virorum illustrium sanctitate, principatus Cataloniæ lib. 2 fol. 10; ac Scolanus antea allegatus, cap. 24 & 25; quibus adde Solorçanum, de quo supra, fol. 65 & sequentibus, nec non Fratrem Honorium Gilbaum de Castro, ex dictis antea num. 45 in nostro Commentario.

[52] [Tempus martyrii.] Reliquum est, ut de anno martyrii breviter disseramus. Solorçanus illud affigit anno Domini 1180, uti etiam Acta apud Tamayum, ubi hæc sunt: Eorum agonem referunt evenisse XI Kalend. Septembris anno Domini MCLXXX. Manricus, sicut supra vidimus, ad eumdem annum refert illorum palmam, & nos cum illo in principio hujus nostri Commentarii, etiamsi in Actis, quæ ex isto auctore descripsimus, annum hunc expreße signari non invenerimus: qua de causa nos ibidem illum notavimus cum aliqua latitudine, addendo particulam circiter. Scolanus, quem supra assignavimus, cap. 24, col. 910 refutat Beuterum & Vicianam, rem accidisse scribentes anno 1130: quia, sicut mox, ait, dicemus, accidit valde prope monasterium Populetanum, & scimus ex Historia Carbonelli, illud ædificari cœptum multo post tempore, anno videlicet 1153 per Comitem Berengarium, qui reginam Petronillam Aragoniæ duxit uxorem; absolutum autem ab ejus filio Alfonso rege, qui regnare cœpit anno 1162, & anno 1196 obiit; ita ut historiam S. Bernardi, ait Scolanus, ponere non possimus nisi ab anno 1153, usque ad annum 1196, conformiter ad Gilbaum, qui cap. 3 martyrium ejus ponit anno 1180. Hæc ille. Ast haud satis concipimus, cur nostrorum Sanctorum martyrium differri debeat usque ad annum 1196. Hoc enimvero Scolani ratiocinatio nequaquam probat, ut consideranti patebit. Consuli possunt etiam, quæ superius paragrapho 2 a nobis præmissa sunt de cœnobio Populetano. His Commentario nostro finem imponimus.

DE B. BERNARDO PTOLOMÆO, INSTITUTORE CONGREGATIONIS S. MARIÆ MONTIS OLIVETI,
SENIS IN TUSCIA,

Anno MCCCXLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardus Ptolomæus, fundator congregationis S. Mariæ Montis Oliveti (B.)

AUCTORE G. C.

§ I. Immemorabilis legitimusque hujus Beati cultus ab Apostolica Sede declaratus & extensus.

Sacra Rituum Congregatio immemorabilem hujus Beati cultum approbavit, ut patet ex testimonio juridico, [Sacra Rituum Congregatio declaravit] quod post Italicam B. Bernardi Ptolomæi Vitam, a Gregorio Lombardello Dominicano conscriptam, & a Bernardino Paccinello monacho Montis Oliveti editam, apud nos pag. 143 & sequente sic sonat: In nomine Domini. Amen. Fidem facio per præsentes ego notarius publicus infrascriptus, qualiter die sabbati vigesima sexta Novembris MDCXLIV, constitutus in officio mei notarii infrascripti, & coram me eodem notario D. Carolus Mentalis procurator venerabilis Religionis seu Congregationis Olivetanæ, & reverendissimi patris D. Gasparis de Neapoli abbatis Generalis dictæ Congregationis Olivetanæ, repetitis instantiis, alias factis in causa canonizationis servi Dei B. Bernardi Ptolomæi, dictæ Religionis seu Congregationis Olivetanæ fundatoris, instat iterum & de novo, non obstantibus oppositionibus factis, pro parte illustrissimi & reverendissimi D. Promotoris fidei, declarari causam dicti servi Dei B. Bernardi non esse comprehensam in decretis sanctissimæ Inquisitionis sancti Officii in materia non cultus seu venerationis; quinimo stante cultu immemorabili ejusdem servi Dei B. Bernardi, causam, de qua agitur, esse de casu excepto in decretis, prout ex verbis eorumdem decretorum, ibi videlicet declarantes, quod per suprascripta in aliquo noluimus, neque intendimus præjudicare iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia præfatæ Sedis Apostolicæ vel Ordinarii celebrantur.

[2] Et ideo stante dicto immemorabili cultu dicti Servi Dei supplicatur fieri decretum, [immemorabilem hujus Beati cultum,] causam præfatam esse in casu excepto in decretis prædictis, & ita fieri & provideri petit & instat, non solum præmisso, sed omni alio meliori modo &c. Item qualiter die Lunæ quinta Decembris ejusdem anni MDCXLIV constitutus in eodem officio notarii infrascripti & coram me eodem notario idem D. Carolus Mentalis in supradicta causa procurator præfatus & ad docendum de decreto favorabili per sacram Rituum congregationem in dicta causa canonizationis dicti servi Dei B. Bernardi Ptolomæi, dictæ congregationis Olivetanæ fundatoris, sub die XXVI Novembris proxime facto, produxit dictum decretum dictæ sacræ congregationis, subscriptum per eminentissimum & reverendissimum D. Petrum Paulum Crescentium dictæ sacræ congregationis præfectum, suoque solito sigillo impresso munitum, ac per reverendissimum P. D. Carolum Paulutium dictæ sacræ congregationis secretarium pariter subscriptum, tenoris subsequentis, videlicet: “Referente eminentissimo & reverendissimo D. Cardinali Franciotto causam servi Dei Bernardi de Ptolomæis, monachorum Congregationis Olivetanæ fundatoris, die vigesima sexta Novembris MDCXLIV sacra Rituum congregatio censuit constare, causam prædictam esse in casu excepto in decretis S. Romanæ & universalis Inquisitionis.

P. Card. Crescentius… Loco ✠ sigil. impress.
Carolus Paulutius S. Congr. Rituum secr.


” Omni meliori modo &c., & alias latius, prout in actis mei, ad quæ &c. In quorum fidem has præsentes subscripsi, & meo solito tabellionatus signo signavi. Romæ hac die septima mensis Decembris MDCXLIV

Loco ✠ signi Not.
Ita est Clearchus Buschus S. R. Congr. Not.
In fidem &c.

[3] [qui præterea confirmatur] Porro illustrissimus D. Joannes Baptista Raynoldus in oratione, quam coram Innocentio X Pontifice ad impetrandam B. Bernardi Ptolomæi canonizationem habuit, enumeratis hujus Beati virtutibus ac miraculis, immemorabilem ejus cultum demonstrat his verbis: Divulgavit horum aliorumque prodigiorum fama Bernardi sanctitatem. Hinc factum (Beatissime Pater) quod immemorabili huc usque cultu, quaqua ubi beati Patris viget cognitio, veneratus, adoratus, & SANCTUS vocatus fuerit. Traditiones immemorandi temporis testimonia maxima sunt. Ludicra commenta, mendaces ritus, impias sanctiones tempus absumit, edax ætas contumulat. At quæ veritatem supra innixa sunt, neque venti persecutionum, neque seculorum voracitas, neque barbaries tyrannorum vertere & absumere valent. Annos trecentos & ultra a Bernardi obitu numeramus, & toto hoc tempore fidelium communio populorumque devotio in ipsis diœcesis principibus templis non lampadas illius tumulo, non vota altari, non thura iconi, non tabellas parietibus, non orationes, non lacrymas, non eleemosynas destitit accumulare. Viguit semper cum inter Olivetanos tanti parentis filios, tum inter pios fidelium cœtus erga Bernardum intensa religio & devotio; non potest civitas abscondi supra montem posita, mons Ecclesia pugnatrix est fulminibus adversariorum objectus. Civitates Sancti, qui ex eminentiori loco ceteris integritatis lumina impertiuntur.

[4] Piorum fidelium erga beatum Bernardum devotio mirum quantum incrementa sumpsit a testimoniis virorum, [ex duplici oratione panegyrica,] & summa probitate & sublimi dignitate & litteratura fulgentium. Qui de Bernardo Ptolomæo meminerint, qui passim sanctum hominem, beatum eremicolam, sanctæ Religionis fundatorem vocitent, auctores viginti quatuor sunt. Non præteream præcipuos quosdam. Stephanus Coppia Olivetanus referens amplissimum arbitrium viventi Bernardo a generali Capitulo concessum, ter a sanctis iis eremicolis SANCTUM appellatum fuisse testatur. Annalium liber, qui in Monte Oliveti sacrosanctus asservatur, hæc de eo habet; “Ipse Pater sanctus, suscepto æternæ vitæ viatico, omnibusque sanctæ Ecclesiæ Sacramentis, redditurus Domino duplicata talenta, inter psallentium filiorum manus simul & mœrentium, & inter verba orationis gaudens, in Domino exultans, beatum spiritum reddidit Creatori”. Pius secundus Pontifex optimus maximus undecimo Commentariorum libro sic laudat: “Nomen viro Bernardo fuit, qui Deo plenus, Religionis novellæ fuit auctor & cœnobii fundator, cujus ossa religiose colunt”.

[5] Deinde reverendissimus ille advocatus consistorialis, qui postmodum ad cathedram Lucensem evectus fuit, [quarum una coram Innocentio X Pontifice,] ita perorat, ac summum Pontificem alloquitur: Quare, Pater beatissime, ut tam pium Virum Sanctorum in numerum cooptes, eique [decernas] Missam Officiumque (ut mos est sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cujus in terris fulgidum caput es) humillime supplicamus tibi. Hoc religiosum cœnobium, sanctissimis & doctissimis refertum viris, a Bernardo fundatum; hoc prodigiosæ Bernardi virtutes; hoc insignia ejus miracula; hoc cultus immemorabilis a sacra Rituum congregatione Sedis Apostolicæ delegata approbatus; hoc illustrium virorum de ejus sanctitate testimonia ab integerrima tua justitia expostulant. Hoc Olivetanus Ordo sanctissimi Parentis religiosa proles ad tua genua meo nomine procumbentes a benignitate tua humillime rogant; ut scilicet illum Sanctorum albo exornes, quem Italiæ ac dissitæ oræ devote colunt, quem piorum vota venerantur, quem sanctissimus patriarcha Benedictus, eademque Sanctorum Regina Deipara ad cælum invitavere, æternæ salutis certum reddidere, & ad divinam gloriam perfruendam secum adduxere.

[6] Cum hæc peroratio desiderato effectu caruisset, causa canonizationis obtinendæ sub Alexandro VII Pontifice resumpta est, [altera coram Alexandro VII habita est] coram quo illustrissimus D. Julius Cæsar Fagnanus, sacræ aulæ consistorialis advocatus, orationem suam exorsus est hoc modo: Jam quartum excurrit seculum, beatissime Pater, cum post exactam laboriose vitam, præclaris virtutibus & rerum gestarum gloria admirabilem, Bernardi Ptolomæi institutoris Olivetanæ familiæ mens cælo reddita, consortio fruitur Beatorum. Et quando exspectatissimus dies aderit, ut Christianæ reipublicæ & nostrorum temporum felicitati hoc additum decus & cumulatum gaudium gratulari possimus, spectatissimæ sanctitatis Viro cælestes honores & publicas aras & sacrorum solemnitates tandem esse decretus, ut appellatione SANCTI, rituque & veneratione salutandum colendumque Bernardum habeamus? Sed nimirum diu res agitata consultationibus, inter populorum vota ac Principum preces, numquam tamen ad optatum exitum perducta, arcano Divinitatis consilio, crediderim. Tibi potissimum reservata est, beatissime Pater, ut divinæ tuæ vocis oraculo clarissimus & sanctissimus Popularis tuus, de Catholico nomine egregie promeritus, in Divorum album relatus, & adorandus Ecclesiæ propositus, hoc quoque titulo beatissimi Pontificatus tui famam in dissitas quasque nationes & in omnem posteritatis memoriam felicius extenderet. De quo mihi apud Sanctitatem tuam in hoc amplissimo orbis theatro de more verba facturo, si præfari veniam liceat, pro elaborata & suis absoluta numeris oratione abunde fuerit, quæ sui pompam pulchriorem exhibeat, maximarum rerum simplex & nullis rhetorum ornamentis exculta oratio.

[7] [ad impetrandam solennem ipsius canonizationem.] Tandem facundus orator, expositis præcipuis B. Bernardi Ptolomæi virtutibus ac miraculis, orationem suam concludit his verbis: Quæ cum ita sint, beatissime Pater, multoque plura atque ampliora, quam ut a me breviter & carptim commemorari dicendo potuerint, tot retro annorum confirmata consensu, toties publicis litterarum tradita monumentis, & hic quoque non semel a summis viris cum summa eloquentiæ laude declamata & repetita feliciter, iterum atque iterum repetit humillimas preces, renovatque calidissimas obtestationes suas apud Sanctitatem tuam, non solum inclyta Senarum urbs, tot Divorum parens fœcundissima, non solum serenissimus magnus Etruriæ Dux, sed Italia omnis, sed omnis Europa, & tota Christianæ reipublicæ, quam late patet, universitas, & sacer Olivetanorum Ordo beatissimis tuis pedibus advolutus, per tuam Te clementiam ac pietatem, beatissime Pater, orat obsecratque suppliciter, ut virum sanctissimum Bernardum Ptolomæum, parentem & conditorem suum, suis tandem cultibus titulisque auctum & decoratum publice velis, ut fulgidissimum illud lumen super aureum Ecclesiæ candelabrum accendas, ut luceat in splendoribus Sanctorum, & glorificentur æterni luminis Pater, qui in sole posuit tabernaculum suum.

[8] [Posteriores Pontifices Romani] Quamvis hæc vota hactenus irrita fuerint apud Sedem Apostolicam, quæ in negotiis hujusmodi caute ac severe solet procedere, tamen toties repetita insignium gestorum miraculorumque testimonia videntur posteriores Pontifices Romanos movisse, ut Congregationi Olivetanæ Lectiones proprias de B. Bernardo Ptolomæo recitandas concederent, ac deinde cultum beati Viri extenderent, quemadmodum liquet ex sequente decreto, quod Lectionibus propriis ita subnectitur: Pater D. Joannes Franciscus Fossati Mediolanensis abbas, & procurator generalis congregationis Olivetanæ, nec non procurator causæ canonizationis B. Bernardi Ptolomæi abbatis Ordinis S. Benedicti, ob summum pietatis studium, quo ipsi oratores & Religiosi ejusdem congregationis Olivetanæ ipsum B. Bernardum prosequuntur, supplicaverunt nomine totius suæ Religionis sacrorum Rituum Congregationi pro extensione Officii & celebrationis Missæ de eodem Beato per universum Ordinem monasticum cum lectionibus propriis, alias præfatæ Religioni die XIX Aprilis MDCLXXXI sub ritu duplici recitari concessis. Et sacra Congregatio, precibus oratorum benigne inclinata, ad relationem eminentissimi & reverendissimi D. Cardinalis de Lauræa, gratiæ petitæ annuendum esse censuit; & in posterum ab omnibus utriusque sexus totius Ordinis monastici Religiosis juxta Rubricas Breviarii & Missalis Romani, Officium & Missam de prædicto Beato sub eodem ritu duplici, ut supra, singulis annis, XXI Augusti die ipsius Beati festo, recitari ac respective celebrari posse benigne concessit, si Sanctissimo D. N. placuerit. Die XXIV Novembris MDCXCI. Et facta de prædictis Sanctissimo D. N. Innocentio Papæ XII relatione per me secretarium, Sanctitas sua annuit, & decretum expediri & publicari mandavit die XXIX ejusdem mensis Novembris & anni MDCXCI.

A. Episc. Ostien. Card. Cybo.
Loco ✠ sigilli.
Joseph Vallemanus sacr. Rit. Congr. secr.

[9] Ceterum Lectiones istæ propriæ, quæ synopsim Vitæ continent, [Officium cum lectionibus propriis] recitantur hoc ordine: Lectio V. Bernardum, qui in seculo Joannes, Senis ex prisco Ptolomæorum genere natum, pia genitorum cura apud Religiosos S. Dominici educatum, priusquam nasceretur, sub specie cycni, rostro ramum ex viridi decerptum olea referentis, mater parere sibi visa est; qui e puerperæ sinu postea divulsus, aliis comitantibus, in cælum evolaret: quod Olivetani Ordinis præsagium fuisse creditur. Adolescens equestri dignitati eruditionis præstantiam adjunges, philosophiæ ac jurisprudentiæ professor excelluit. Lectio VI. Cum aliquando celebrem disputationem instituisset, oculis repente captus; sed a Deipara, quam impensius colebat, voto ei nuncupato, oculorum lumini restitutus, cathedram conscendens, & lectionis vice facundum de vanitate mundi sermonem habens, bonis omnibus statim abdicatis, eisque in pauperes & alia pia opera erogatis, in solitudinem Acconæ secessit, quo eum plures nobiles cives, ejus voce & exemplo permoti, consectati sunt; ibique assiduis & voluntariis jejuniis & flagellis, ceterisque corporis macerationibus asperrimum, sed divinorum ac cælestium meditationibus suavissimum novus homo novum anachoriticæ vitæ genus exorsus est.

[10] Lectio VII. Tantam lucem princeps tenebrarum ægre cum ferret, [de hoc Beato recitari permiserunt,] de quo Vir Dei pluries divinitus triumphaverat, famam illius falsis criminationibus per improbos homines apud Joannem XXII Avenione tunc sedentem denigrare conatur: quem summus Pontifex ad se accersitum, agnita ejus innocentia aliorumque, qui ad ipsum ex sanctitatis odore confluxerant, laudatum ad Guidonem episcopum Aretinum destinavit; cui instituti sub certa regula approbandi jus & facultatem contulit. Episcopus vero, triduano indicto jejunio, candidum habitum sub regula sancti Benedicti cum insignibus Religionis, quam congregationem sanctæ Mariæ de Monte Oliveto denominavit, prout ipsi antistiti in somnis fuerat a Deipara præmonstratum, Servo Dei ac sociis impertivit. Lectio VIII. Bernardus subinde ad eum locum reversus, ubi novæ plantationis prima jecerat fundamenta, ædem Deo sacram sub invocatione Nativitatis beatæ Mariæ Virginis ædificat. Porro tanta erat in ipso animi demissio, ut vix tandem suorum votis adduci demissio, ut vix tandem suorum votis adduci potuerit ad assumendum Religionis regimen, nisi postquam ternis moderationis patuisset. Fervor vero charitatis ejus in proximi salutem emicuit, cum, grassante Senis & in ejus ditionis ambitu fœda pestilentia, & morbo laborantium tum corporum tum animarum incolumitati se suosque devovit: quo ipse morbo correptus, ætatis suæ septuagesimo sexto, meritis & virtutibus insignis, in monasterio Senensi salutari refectus epulo, inter psallentium pariterque mœrentium manus exultans, immaculatum spiritum Deo reddidit decimo tertio Kalendas Septembris, anno salutis reparatæ supra millesimum trecentesimo quadragesimo octavo, ibique miraculis clarus sepultus est.

[11] [ejusque nomen Martyrologio Romano adscripserunt.] His Lectionibus additur oratio propria, quæ sic recitatur: Deus, qui per beatum Bernardum, novum anachoriticæ vitæ genus in Ecclesia tua exordiri voluisti; concede, quæsumus, ut ejus vestigiis insistentes, æternæ vitæ præmia consequi mereamur. Per Dominum &c. Hæc oratio sive collecta mense Aprili anni 1692 post examen eminentissimi Cardinalis Colloredi a sacra Rituum congregatione & ab Innocentio Papa XII approbata est, ut in peculiari decreto ibidem refertur. Idem Pontifex, ni fallor, nomen hujus beati Viri jussit inseri Martyrologio Romano, in quo hodiedum ita legimus: Senis in Tuscia beati Bernardi Ptolomæi abbatis, Congregationis Olivetanæ fundatoris. Cum hic Commentarius jam prælo paratus esset, R. admodum D. Benedictus Campo-Sampieri Olivetanus sacræ theologiæ lector, Romæ anno 1737 dedit ad nos humanissimam epistolam, in qua ex archivo congregationis suæ exhibet instrumenta, quæ jam supra retulimus, iisque in fine notitiam nobis hactenus ignotam subjungit hoc modo: Tandem die XXI Martii MDCCV per decretum sacræ Congregationis approbatum a Clemente XI sub die IV Aprilis ejusdem anni concessum fuit, ut in tota Congregatione celebraretur festum B. Bernardi sub ritu duplici secundæ classis cum octava, cujus postea lectiones propriæ approbatæ fuerunt, & concessæ die IV Julii MDCCV. Licet itaque egregius ille religiosæ familiæ Conditor nondum solenniter canonizatus sit, tamen hæc certa publicæ venerationis testimonia abunde sufficiunt, ut in Opere nostro locum habeat. Nunc de biographis ac gestis ejus agemus.

§ II. Diversi Actorum scriptores memorantur, & copiosa Vitæ synopsis exhibetur.

[Post Joannem Baptistam de Populonia] Primus Vitam B. Bernardi Ptolomæi scripsisse dicitur F. Joannes Baptista de Populonia, coævus Ordinis Dominicani scriptor, quemadmodum Petrus Marcellinus Oraffius, abbas Olivetanæ Congregationis mox citandus, ante Italicam Beati Vitam in præfatione ad lectorem testatur. Quinimo Gregorius Lombardellus ex Ordine Prædicatorum, qui Acta ejusdem Beati Italice exaravit, in Appendice ad caput quintum libri primi affirmat, hanc veterem & Latinam sodalis sui lucubrationem sibi ad excellentissimo D. Ludovico Falugio equite S. Stephani commodatam fuisse Plumbini in Hetruria, ubi eam ex antiquo exemplari fideliter transcribi jussit. Lombardellus ibidem addit, Joannem Baptistam de Populonia fuisse amicum B. Bernardi Ptolomæi, & sub hujus beati Patris disciplina habuisse fratrem, nomine Guilielmum, ex cujus ore gesta beati Viri potissimum collegit. Videtur hæc ignorasse Jacobus Echardus Dominicanus, qui non ita pridem scriptores Ordinis sui recensuit, & tamen nullam Joannis Baptistæ de Populonia mentionem fecit; nisi forsan sub alio nomine hunc scriptorem citaverit. Quidquid sit hac de re, utinam inveniretur istud authenticum documentum, quod verosimiliter alicubi cum blattis & tineis luctatur! Saltem Patres Olivetani nuper a nobis Romæ per amicum consulti responderunt, sese istud antiquitatis instrumentum non potuisse reperire.

[13] Varii recentiores gesta Beati nostri litteris mandarunt, [varii recentiores tum Latine tum Italice] ut discimus ex Ms. anonymi ad nos olim misso, in quo præcipui biographi sic enumerantur: Omnium primus ejus ad posteros transmisit Vitam Joannes de Populonia Ordinis Prædicatorum magister ac doctor, qui & vixit tempore beati Bernardi; & fratrem habuit Guilielmum sub illius magisterio ac disciplina; deinceps ejusdem Ordinis theologus, ac sancti officii Senarum consultor Gregorius Lombardellus opusculo tribus libellis digesto. Et ne sileantur prorsus Olivetani scriptores, Antonius Bargensis in sua Congregationis historia; D. Michaël Angelus Bonhaverti in Dialogo ad nuperos Olivetanos; abbas D. Secundus Lancellotti in Historia Olivetana libro primo; D. Paulus Carpenterius Neapolitanus libris quinque; D. Petrus Marcellinus Oraffius abbas Laudensis, & D. Dominicus Becoli in libello Italice exarato.

[14] His etiam alii addi possent, si recensere vellem omnes illos, [de gestis hujus Beati scripserunt,] qui de B. Bernardo Ptolomæo breviter aut obiter meminerunt. Unde Paulus Carpenterius ante Latinam Beati Vitam, quam quinque libris complexus est, initio præfationis lectorem ita alloquitur: Beati Bernardi Ptolomæi Senensis Olivetanorum cœnobitarum parentis gesta, virtutes, & mira multi viri graves scripsere, sed carptim (ut verum fatear) potius, saltuatimque magis (si perpaucos exceperis) quam ex professo. Nos itaque dumtaxat hic lectori notitiam suggeremus de illis Vitæ scriptoribus, qui Acta B. Bernardi Ptolomæi ex professo, ut aiunt, posteritati reliquerunt. Ex his autem seligemus eos, quos præ manibus habemus, & de quibus consequenter certius judicium ferre possumus. Etiam rationem reddemus, cur unum alteri ad vulganda Beati gesta prætulerimus.

[15] Paulus Carpenterius abbas Ordinis Olivetani anno 1642 Neapoli vulgavit Latine quinque libros, [inter quos potissimum recensemus eos,] quibus gesta & miracula beati sui Fundatoris eleganter ac fuse prosecutus est. At hic scriptor floridus sæpe evagatur ad narrationes, ab instituto nostro & Actis Beati alienas, ut ipse circa finem præfationis fatetur his verbis: Digredimur multoties, & per quædam eruditione digna excurrimus. Profana (ne hilum quidem a veritatis fundamento recedentes) interteximus, & pleraque verosimilia, ut soliloquia, conciones, præcepta, descriptiones, gravissimos secuti auctores, qui & juvare & delectare studuerunt, ne legentes etiam perbreve opusculum tæderet. Quare ea omnia superflua minime putavimus. Sed nos istas digressiones & verborum phaleras potius rhetori, quam historico convenire censemus, ac propterea illam lucubrationem, quæ jam antea publice prodiit, minime recudendam existimavimus, quamvis iterata ejusdem editio nobis facillima foret.

[16] Cum Gregorius Lombardellus Dominicanus anno 1613 in urbe Senensi moriens Italicam B. Bernardi Ptolomæi Vitam prælo paratam reliquisset, Bernardinus Paccinellus monachus Olivetanus eam postea typis vulgavit, [quorum Opera nobis ad manum sunt,] absque ulla immutatione, quemadmodum editor in præfatione ad lectorem testatur. Lombardellus autem post hanc lucubrationem suam in Appendice ad caput primum libri tertii apud nos pag. 130 asserit, sese omnia, quæ de B. Bernardo Ptolomæo scripsit, ex Joanne Baptista de Populonia aliisque antiquis monumentis hausisse. Sed magnam nobis præstitisset gratiam, si vetera illa documenta verbum de verbo expressisset, aut saltem singillatim assignasset, ut hoc tempore desiderant eruditi critici, inter quos Echardus Dominicanus in Bibliotheca Prædicatorum tomo 2 pag. 385 de similibus Lombardelli scriptis tale fert judicium: Ego vero Gregorium non parum laudandum judico, ut virum in evolvendis historicis assiduum, deque re litteraria, præsertim in hagiographis, optime meritum. Non nego tamen, mihi videri de fide lectoris plus satis præsumere, dum ea, quæ indiscriminatim a variis excepit etiam incerta & dubia, nullo prolato teste authentico narrat, acsi nullatenus narrantis posset vacillare fides. Hinc etiam post illum, etiam cum gustu lectum, ipsa tamen a peritis, non absque ratione, primigenia quæruntur adhuc & expetuntur documenta. Hoc Echardi judicium de suo sodali minime suspectum videri debet.

[17] [& ex omnibus ad prælum seligimus quemdam anonymum,] Præterea Petrus Marcellinus Oraffius abbas Olivetanæ Congregationis anno 1650 Venetiis edidit Italice Acta beati sui Fundatoris, quæ potissimum ex Lombardello excerpsit, ut in proœmio ad lectorem monet. At ibidem fatetur, sese his Actis inseruisse observationes morales, salutaria monita, & quasdam digressiones, ne Vita illa nimis sicca vel sterilis in lucem prodiret. Etiam ingenue confitetur, quod sermones a B. Bernardo Ptolomæo habitos arbitratu suo auxerit, & interdum verosimilia pro veris narraverit. Attamen publice testatur, se id non fecisse ad ostentandum ingenium, sed ad fovendam nutriendamque lectoris pietatem, & sese hac in re varios Sanctorum biographos imitatum esse. Certe nimis multi Vitarum scriptores hac licentia usi sunt, & sua sensa cum veterum documentis ita confuderunt, ut in his ab illis discernendis labor noster assidue & difficulter impendatur. Verum nos istas amplificatas exhortationes, utilia monita, & morales annotationes concionatoribus relinquimus, & indagamus solam historiæ veritatem, quam videmur propius reperisse in brevioribus ac simplicioribus Mss. Actis, de quibus aliqua jam præmonebimus.

[18] [qui Acta Beati simpliciter & historice collegit.] Olim accepimus a Patribus Olivetanis (ita ex indiciis quibusdam suspicamur) Vitam B. Bernardi Ptolomæ recentioribus characteribus exaratam, & in quinque partes divisam, quarum prima Beatum in seculo, secunda in eremo, tertia in cœnobio repræsentat: in quarta autem parte referuntur ejus miracula, & in quinta laudes Ordinis ab ipso instituti celebrantur. Hanc anonymus quispiam, qui forsan ex animi demissione suppressit nomen suum, collegit ex Carpenterio, Lombardello & Oraffio, quos identidem in margine diligenter assignat. Hæc anonymi collectio propter brevem ac simplicem gestorum narrationem nobis prælo digna visa est, & propterea illam diffusis & exornatis Carpenterii Actis prætulimus. Illam itaque post hunc Commentarium prævium typis excudemus, & more consueto illustrabimus, ubi quid notatu dignum occurrerit. Dividemus autem collectionem istam in quinque capita, & post singula in annotatis referemus ea, quæ anonymus in margine notavit, si operæ pretium fuerit.

[19] Post omnes istos biographos Germanicus Ptolomæus generalis vicarius illustrissimi Cœlii Picolominei Senarum archiepiscopi (hic anno 1671 cathedram Senensem ascendit) gesta B. Bernardi Ptolomæi centum & duobus elogiis, [Germanicus Ptolomæus eum ornat centum & pluribus elogiis,] ut ipse vocat, vel acutis inscriptionibus exornavit. Hoc opus posthumum Marius Ptolomæus, auctoris ex fratre nepos, tandem anno 1710 Senis in lucem dedit, & acutum patrui sui ingenium posteritati commendavit. Quamvis ingeniosa sit illa Germanici Ptolomæi lucubratio, tamen ea parum nobis potest prodesse, quia in isto scribendi genere datur nimia ornandi licentia, & auctor interdum œstro quodam poëtico abripitur, ut editor in præfatione non diffitetur. Igitur ex hoc opere excerpemus solos elogiorum vel inscriptionum titulos, qui serie temporis singulare gestorum compendium continent, & posthumam Beati gloriam non parum illustrant.

[20] Elogium I. Nobilissimis parentibus, Mino Ptolomæo & Fulvia Tancreda sterilibus, [quorum solos exhibemus titulos,] eorum vota Deipara obsecundante, beatus Puer concipitur. Elogium II. Mater, dum Puerum gestaret in utero, sibi visa est in somnis candidum cycnum peperisse, qui virentis olivæ decerpto ramo, densis stipatus cycnis cælum volatu conscenderet. Elogium III. Nascitur Senis in Hetruria die decima Maii, anno a partu Virginis MCCLXXII, seculo Italiæ & universo orbi Christiano Guelphorum ac Ghibellinorum dissidiis funestissimo, & in illius ortu repentino afflata gaudio patria Senensis exultat. Elogium IV. Nato a Fulvia matre imponitur nomen Joannes. Elogium V. Mira in eo, vel a tenera infantia, morum gravitas, & pietatis maturitas. Elogium VI. Formosus ad miraculum adolescens Joannes. Elogium VII. Christophoro Ptolomæo religiosissimo agnato suo nobilis Adolescens educandus committitur in cœnobio divi Dominici Senis. Elogium VIII. Annum ætatis agens decimum quintum, summa totius patriæ acclamatione, philosophiæ ac juris utriusque doctor renuntiatur. Elogium IX. Ab imperatore Rodulpho Eques Cæsareus creatur. Elogium X. Delectatur venatione Joannes.

[21] Elogium XI. In sodalitio Virginis Deiparæ, quod sub Senensi nosocomio adhuc religiosissime floret, [qui copiosam Vitæ synopsim continent,] suæ ponit tyrocinia sanctitatis. Elogium XII. Adhuc ætate minor electus reipublicæ Senensis supremus moderator, illam sanctissime ac prudentissime temperat. Elogium XIII. Seculi sui sapientum facile princeps, patria in academia publice docens, doctrinæ gloria universam implet Italiam. Elogium XIV. Vana doctrinæ gloria male tumescens, a pietate desciscit. Elogium XV. Cæcitate improvisa divinitus percussus, resipiscit. Elogium XVI. Solitariam vitam vovens, amissum oculorum usum a Virgine Deipara recuperat. Elogium XVII. Discipulis novas atque curiosas, uti ante cæcitatem promiserat, ab eo theses exspectantibus, de vanitate rerum terrenarum & seculi contemptu jam in eremum secessurus, in Senensi lycæo religiosissimam concionem habet. Elogium XVIII. Universa bona sua pie distribuit in pauperes. Elogium XIX. In eremum Acconæ secedit. Elogium XX. Secedentem in eremum sequuntur Ambrosius Picolomineus & Patritius de Patriciis, religione æque ac sanguine præstantissimi.

[22] [etsi breviter narrent] Elogium XXI. Mutat nomen Joannis in Bernardum. Elogium XXII. Lacero sacco semiamictus fere nudus desertum colit. Elogium XXIII. Bernardi cellulam arboribus in eremo constructam protinus mali dæmones evertunt. Elogium XXIV. Defossam a se specum inhabitat. Elogium XXV. Quam incolit spelunca in speciem sepulchreti humanorum cadaverum exuviis horrenda. Elogium XXVI. Archangelum Michaëlem in patronum assumit, cui in singulas hebdomadas perpetuum ac severissimum jejunium vovet. Elogium XXVII. Vinum ultra non gustaturus, omnes Acconæ vites obtruncat. Elogium XXVIII. Perpetuo atque severissimo sibi indicto jejunio, bis tantum in hebdomada pane vescitur. Elogium XXIX. Asperum induit cilicium atque ferrea catena se præcingit. Elogium XXX. Ubertim & amarissime plorat.

[23] [varias Beati exercitationes in eremo,] Elogium XXXI. Sese septies in die horrido fustuario cruentat. Elogium XXXII. Quod religiosis curis superest temporis, terræ in culturam impendit. Elogium XXXIII. Circumspectus suæ custos pudicitiæ, omnium vitat aspectum feminarum. Elogium XXXIV. Duabus vix horis quieti necessarie permissis, traducit noctes insomnes. Elogium XXXV. Integras cujusque feriæ sextæ noctes patientis Dei in fervidas meditationes vigil impendit. Elogium XXXVI. Silentium non interruptum religiosissime servat. Elogium XXXVII. Virginem Deiparam tenera dilectione prosequitur. Elogium XXXVIII. Sacræ lectioni vacanti sæpius Virgo Deipara sacrarum Scripturarum difficultates enodat. Elogium XXXIX. Inferni spiritus, Ambrosii atque Patricii assumpta specie, suadentes Bernardo discessum ab eremo, ab eo divinitus detecti fugantur. Elogium XL. Ambrosius & Patricius, suggestione diabolica adornantes discessum ab eremo, prodigiosa caligine circumfusi, frustra circumerrantes, exitumque ab Accona non invenientes, mire ibi Bernardi prece detinentur.

[24] [tentationes dæmonum] Elogium XLI. Fercula ac pocula infecta veneno a Guelphis, simulata pietate, dono missa, Bernardus, fraude divinitus cognita, illico signo crucis expurgat visibiliter a veneno. Elogium XLII. Sanctorum Innocentium cædi sacrata die a malo dæmone graviter vulneratus, a Christo Crucifixo illi apparente prodigiose sanatur & recreatur. Elogium XLIII. Reparatoris tormenta fervide meditanti diabolus tot se daturum verberationes minatur, quod ad columnam passus est Christus Jesus. Elogium XLIV. Sathan, assumpta specie feminæ impudicæ, Bernardum impuros ad amores solicitans, signo crucis fugatur. Elogium XLV. Concupiscentiæ motus repressurus, se inter spinas volutat. Elogium XLVI. Sacra Bernardi gloria ex Italia universa multos trahit in eremum. Elogium XLVII. Ostenditur Bernardo scala argentea cælum usque pertingens, in cujus summitate Jesus & Virgo Mater, plurimis in veste candida per illam ascendentibus. Elogium XLVIII. Latrante invidia, tamquam suspectus de hæresi cum sociis ad summum Pontificem Joannem XXII defertur, a quo citati Bernardus & Ambrosius calumniam purgaturi, Avenionem in Gallia proficiscuntur. Elogium XLIX. Avenionem proficiscenti occurrunt sæpius angeli ductores in via. Elogium L. Esurienti in itinere angeli panem suppeditant.

[25] [virtutes;] Elogium LI. Sathan, assumpta forma religiosi anachoretæ, Bernardo occurrens, perfide insinuat, ut contemptis imperiis summi Pontificis, Acconam revertatur, & ab eo detectus & derisus fugatur. Elogium LII. Summus Pontifex, deprehensa statim innocentia Bernardi, & illius admiratus sanctitatem, honorifice exceptum & gratiis cumulatum, Hetruscam in eremum dimittit. Elogium LIII. Rediens in Italiam Bernardus a nobili viro Taurini hospitio excipitur, cujus servus commissum a se furtum suggestione diabolica perfide impositurus Bernardo, argenteam pateram in ejus pera condit, cujus indicio actus reus furti manifesti Bernardus, & carceri mancipatus, impetrata prius furaci servo venia, furem ac furtum retegit sibi divinitus revelata. Elogium LIV. Dum accusatus furti detineretur in vinculis, habuit in carcere angelos consolatores. Elogium LV. Nobilis hospes Bernardi mira hac illius charitate & mira vitæ sanctimonia devinctus, suis bonis omnibus erogatis in pauperes, eum sequitur in eremum. Elogium LVI. Vercellis feminam a malo spiritu obsessam aspectu solo liberat. Elogium LVII. Reversus in eremum instituit Congregationem S. Mariæ Montis Oliveti, ipsa de cælo Virgine Deipara præbente vestem candidam, & novæ Congregationis insignia, scilicet ternos montes cum cruce purpurea, media inter geminos ramos virentis olivæ. Elogium LVIII. Virgo Deipara regulam S. Patris Benedicti de cælo præbet Bernardo, quam novæ suæ Congregationi observandam proponat. Elogium LIX. Admirabili demissione Congregationis suæ summam præfecturam recusans, tandem post diuturnum certamen eidem abbas generalis licet invitus præficitur. Elogium LX. Bernardi in summa moderatione summa modestia.

[26] Elogium LXI. Singulari demissione oculorum languorem causans, [revelationes,] ut commissum deponat præsulatum, id a filiis amantibus impetrare non valet; sed in eo perpetuo, donec vivit, confirmatur. Elogium LXII. Nova Bernardi Congregatio frequentibus donata cœnobiis per universam Italiam illico propagatur. Elogium LXIII. Celebre templum & cœnobium Montis Oliveti in eremo Acconæ Bernardo ædificante, inferni lemures, assumpta Æthiopum forma, noctu evertentes, quod fuerat constructum interdiu, Bernardi precibus a Michaële archangelo fugantur. Elogium LXIV. Stephanum de Lugano cæmentarium inter templi ruinas casu lethali exstinctum solo contactu pectoris mire in vitam revocat. Elogium LXV. Auri vis ingens diabolico præstigio in fundamentis novi cœnobii reperta, Bernardo illam signante signo crucis, protinus evanescit. Elogium LXVI. Sæpius visus, dum orat, raptus in extasim in cælum toto corpore ferri. Elogium LXVII. Feria sexta majoris hebdomadæ juxta imaginem Jesu Crucifixi ardentius orans, visus est sursum corpore raptus cruci diutius adhærere. Elogium LXVIII. Eadem die Jesus crucifixus amanter cum Bernardo colloquitur. Elogium LXIX. A Christo crucifixo multa arcana & futura Bernardo revelantur. Elogium LXX. Cælitus illustratus noscit secreta cordium, & arcanas cogitationes revelans, multos in viam salutis revocat.

[27] Elogium LXXI. Prophetiæ dono illustratur. Elogium LXXII. [miracula,] Fratrem Marinum de Parisiis incurabili morbo claudicantem miraculose sanat. Elogium LXXIII. Fratrem Pacificum lethaliter vulneratum prodigiose curat. Elogium LXXIV. Solæ Bernardi vestes mire sanant febricitantes. Elogium LXXV. Imperat febri quartanæ, ut discedat a Fratre, cui nomen Bonus, & illico relinquit eum febris. Elogium LXXVI. A summo Pontifice Joanne XXII Sutrium missus, animos populorum civilibus discordiis æstuantes conciliaturus, statim tumultus sedat. Elogium LXXVII. Dum summi Pontificis jussu Sutrium progrederetur Bernardus, a pia femina Volsinii hospitio recipitur, quæ mali dæmonis arte, ejus impuro amore accensa, noctu dormientem aggressa, ab illo pudica prorsus astutia protinus exclamante sibi furem instare, fugatur. Elogium LXXVIII. Fugata impura femina, concupiscentiæ motus sedaturus, horrido fustuario se cruentat. Elogium LXXIX. Sutrii Romulum quemdam, prima ab infantia cæcum. Deiparæ ope implorata, protinus liberat a cæcitate. Elogium LXXX. Inferni spiritus, mentita nobiliorum procerum specie, Bernardum ambitionis tentaturi, illi offerentes præcipuas seculi dignitates, ab eo protinus agniti deridentur.

[28] [& aliqua gesta singularia,] Elogium LXXXI. Contempto a diabolo graviter vulneratus, a Michaële archangelo sanatur. Elogium LXXXII. A Deipara Virgine redditur certior æternæ beatitudinis. Elogium LXXXIII. Prædicit luem pestiferam, quæ anno Domini MCCCXLVIII Italiam totam funestissime devastavit. Elogium LXXXIV. Communi in contagione languente patria, accurrit ab eremo cum sociis, ægris languentibus suppetiaturus. Elogium LXXXV. Uti Bernardus prædixerat, octoginta ejus filii, dum auxiliantur ægris, victimæ charitatis occumbunt. Elogium LXXXVI. A divo Benedicto vicinæ mortis dies vigesima Augusti Bernardo prænuntiatur. Elogium LXXXVII. Gloriosæ Virginis assumptioni sacrata die, illius in cælum assumptæ triumphus ostenditur Bernardo. Elogium LXXXVIII. Dum ferventissima charitate opitulatur ægris, contrahit labem lethalem. Elogium LXXXIX. Moriturus exultat & suavissime ridet. Elogium XC. Agens ætatis suæ annum septuagesimum sextum, die vigesima Augusti, anno Domini MCCCXLVIII, sanctissime moritur, assistentibus morienti Christo Jesu, Virgine Matre, & cum cælesti militia archangelo Michaële.

[29] [quæ in aliis Actis non reperiuntur.] Elogium XCI. Circa sacrum cadaver cælestis exaudita melodia, & visa beatissima illius anima a Christo Jesu & Virgine Matre gemino diademate coronata, ac veste candida trabeata in specie triumphantis inter divos Benedictum & Bernardum cum cælesti militia cælum conscendere. Elogium XCII. Mortuus ab universa Hetruria lugetur, & fit ad ejus feretrum concursus populorum. Elogium XCIII. Sacrum cadaver suavissimum odorem efflat. Elogium XCIV. Sacri contactu corporis plurimi contagiosa lue afflati mire curantur, inter quos præcipui Fratres Hieronymus Neapolitanus, Christophorus Bononiensis, Gregorius Pavensis, & Raynerius Romanus. Elogium XCV. Antonii Ghini de Senis arida manus sacri contactu corporis sanatur. Elogium XCVI. Joanna de Bonoconventu energumena, cingulo Bernardi præcincta, a spiritu invasore liberatur. Elogium XCVII. Mulier Faustina de Monte sancti Sabini ab insanabili sanguinis fluxu ad feretrum Bernardi liberatur. Elogium XCVIII. Dominica Griffoli de Monterone, hydrope incurabili laborans, ad feretrum Bernardi saluti restituitur. Elogium XCIX. Sacrum Bernardi corpus reperiri adhuc non valuit, quod ideo factum creditur, quia id humilis Servus moriens a Domino postulaverit. Elogium C. A summo Pontifice Innocentio X ob cultum immemorabilem, Bernardum uti Beatum coli decernitur anno salutis MDCXLIV. Elogium CI. A Clemente X summo Pontifice aris admotus atque publico cultu decoratus anno MDCLXXIII. Elogium CII. Ad beatum Bernardum agnatum suum auctoris peroratio, & operis conclusio. In his elogiorum titulis aliqua narrantur, quæ in Actis inferius edendis non reperientur. Non facile dictu est, quantam auctoritatem habeant illa hic expressa, & alibi prætermissa, cum Germanicus Ptolomæus nullum assertionum testem citet. Idem auctor his elogiis subnectit septemdecim odas, quarum unam paragrapho sequente referemus.

§ III. Discutiuntur nonnulla, quæ ad Vitam, miracula, & corpoream Beati formam spectant.

[Inter alia auctores disputant,] Beatus noster patrem habuit, nomine Minum Ptolomæum, ut omnes biographi consentiunt. Hinc corrigendus Gabriel Bucelinus, qui in Menologio Benedictino ad diem XXII Augusti sic perperam scribit: Senis in Tuscia depositio sancti Bernardi Tolomæi abbatis & primi fundatoris monachorum Ordinis sanctæ Mariæ matris Dei de Monte Oliveto. Bernardus celebri admodum & illustri Tolomæorum familia Senis ortus, Joannis filius, Mini nepos, Joannes & ipse primum in baptismo vocatus est. Vides, hic Bucelinum errasse, & ex patre B. Bernardi Ptolomæi Minum avum temere finxisse, cum contra maternus Beati avus Joannes appellaretur, ut Gregorius Lombardellus in Vita Italica lib. 1 cap. 1 affirmat. Carpenterius hanc Lombardelli sententiam sequitur, dum lib. 1 Vitæ cap. 3, pag. 21 de primo ipsius nomine hæc tradit: Ortus infantulus, vere filius orationis & voti, sacra baptismatis unda perluitur, abluitur, sancti Spiritus salubri flante aura, ex originaria labe; diciturque primo Joannes: hoc enim nomen pro nato orat & exorat Fulvia mater ex sui genitoris fato jam functi memoria. Deinde biographus hic Latinus ibidem monet, qua de causa postmodum Beatus nomen Bernardi assumpserit.

[31] At inter auctores disceptatur, quo tempore nomen istud Joannis in aliud mutatum fuerit: [quo tempore Beatus nomen suum mutaverit,] nam Lancellottus lib. 1 Historiæ Olivetanæ putat, huic Beato nomen Bernardi ab episcopo Aretino impositum fuisse, quando habitum candidum ei dedit ac regulam S. Benedicti præscripsit, ut abbas Oraffius lib. 1 Vitæ Italicæ cap. 8 testatur. Tamen alii Vitæ scriptores contendunt, Beatum istum initio conversionis suæ nomen Bernardi ultro assumpsisse, ut S. Bernardum Claravallensem abbatem tanto ferventius imitaretur. Germanicus Ptolomæus supra laudatus in Elogio XXI id ingeniose declarat his verbis: Recessurus a mundo, a quo perfide exceptus, jam non pulverem modo, sed ipso levius pulvere, nomen etiam excussit, jam nova & sublimiori initiandus doctrina, primæ vel prima nomina dediscit; & purgatiori idiomate locuturus, ipsa etiam novat vocum elementa. Reformaturus sese, ipso incipit a nomine; & ut sit totus azymus, vel levissimæ vocis vetus fermentum expurgat. Ad harmonicum decachordum suum sacer sylvarum Orpheus bene modulaturus, requirens modos musicos, de male modulato discordis seculi choro, nec vocem unam probat. Joannis nomen, utcumque resonans gratiam, adhuc ingratum sonat; seu quod veterem hominem novis graviter auribus resonaret; seu quod anachoretæ cognominis infans anachoresis quadragenario sibi sanctum pudorem incuteret. Bernardi mores induit adeo cum nomine, ut suspicari possis, Claravallensem ascetam in ascetam Acconæ decora metempsychosi demigrasse, nisi in novo Bernardo habeat jam, quod Hetruscæ Gallica anachoresis invideat. Lombardellus, Oraffius & alii scriptores etiam existimant, hanc nominis mutationem initio conversionis aut vitæ anachoreticæ factam fuisse.

[32] [a quibus ei venenum propinatum fuerit,] Inter biographos alia minoris momenti controversia oritur occasione veneni, quod B. Bernardo Ptolomæo jam eremitæ propinatum fuit. Carpenterius lib. 2 cap. 5 scelus illud factioni Ghibellinorum imputat in hunc modum: Ex asseclis, seu potius ex diris Gibellinorum furiis quidam Bernardi gloriæ invidentes sanctitatis fama undequaque celeberrimi, & Ptolomæorum nominis novi fulgoris, Bernardum (nihil sanctitate augustius, nihil ad æternandam prosapiæ memoriam concinnius) perimere moliuntur. Et quid belli parat vobis homo nudus, inermis? Quæ formido, qui terror exspectandus ab eremicola? Instabat lætissima resurgentis Numinis dies, qua Servator noster, subacta morte, triumphale corpus resumpsit. Statuunt in tanta celebri luce vitæ mortem mortis filii Gibellini Patri nostro inferre, rati etiam ceteros eremum relicturos, amoto Bernardo principe. Destinant famulum callidum & in versutiis cunctis versatum, qui venenatas in desertum ferat epulas &c. Sed anonymus collector noster sceleratas illa insidias contrariæ Guelphorum factioni tribuit, & propterea ad eam narrationem in margine notaverat sequentia: Ex Oraffio in Vita B. Bernardi lib. 1 cap. 14, Senensis Ptolomæorum familia Cæsaris & Ghibellinorum parti adhærebat pro more illius durissimæ tempestatis. Suffragatur Oraffio Lombardellus lib. 2 cap. 14. Corrigendus proinde Carpenterius, dum scribit, venenum fuisse a Ghibellinis non vero a Guelphis destinatum. At undecumque mortiferum hoc venenum allatum fuerit, nobis ad sanctitatem innocui Viri declarandam sufficit, istud ab eo divinitus cognitum ac detectum fuisse.

[33] [utrum ipse Avenionem profectus sit] Etiam inter scriptores Actorum disputatur, utrum B. Bernardus Ptolomæus ipse ex Hetruria Avenionem discesserit, an autem suo loco quosdam ex sociis eo miserit, ut coram Joanne XXII Pontifice impactam sibi hæreseos calumniam refellerent. Plerique censent, ipsum Beatum sese eo contulisse, ut Pontifici sanam suam doctrinam exponeret. Certe Carpenterius lib. 2 Vitæ cap. 10 id confidenter asserit his verbis: Joannes igitur XXII summus Pontifex Avenionem causam dicturum evocat Bernardum nostrum, qui, nulla interposita mora, ex Hetruriæ deserto ad summi Pastoris pedes, uti obsequentissima ovicula, ascito sibi ex eadam Acconensi eremo, comite & socio Ambrosio Picolomineo, maturat. Alii tamen cum Lancellotto existimant, Beatum sociis suis istud negotium commisisse. Lancellottum hac in re secutus est Hippolytus Helyotus, dum in Opere Gallico de Ordinibus Religiosis ac militaribus tomo 6 pag. 193 affirmat, B. Bernardum Ptolomæum duos ex sociis suis Avenionem misisse, ut orthodoxa animi sui sensa circa fidem Catholicam Pontifici indicarent. Abbas Oraffius in Vita Italica lib. 1 cap. 19 dicit, hanc erroneam opinionem ortam esse ex interpolato quodam manuscripto, quod in bibliotheca Montis Oliveti conservatur, & cui nullum auctoris nomen præfigitur.

[34] Quidquid sit de origine istius opinionis, eam Carpenterius loco proxime citato impugnat his argumentis: [ad Joannem XXII Pontificem,] Scio, a quibusdam non Bernardum, sed socios ab eo missos ad Pontificem Maximum affirmari. Nos firmioribus tamen nixi tabulis, Bernardum ipsum procul dubio ivisse asserimus; sequimurque ea, quæ scripsit doctissimus & fidissimus Joannes Baptista de Populonia Ordinis Prædicatorum, quem secutus est Gregorius Lombardellus ejusdem familiæ, sacræ theologiæ magister, vir celeberrimus & sancti Officii in universa ditione Senensi quisitor. Sed Joannes Baptista Populonensis coætaneus extitit beato Bernardo, & oculatissimus testis, & pro ejusdem sancti Officii munere, nostri Patris vitæ morumque scrutator acerrimus. Accedit, quod sub eadem Patris nostri Bernardi severiori disciplina erat ejus frater, cui nomen Guilielmus.

[35] Neque simile vero est, Bernardum uti novæ caput sectæ postulatum, [an autem suo loco] accitumque a beatissimo Patre, alios suo loco, tamquam eremi membra destinavisse. Nec constat, Virum gravi aliqua præpeditum cura, aut viribus detentum imbecillis, aut gravescente ætate ineptum itineri. Adde, illum in diluendis sibi objectis ad Pontificium thronum, alterius non indigum ministerii atque operis. Quod vero asseritur, ne ejus discessu, qui in eremo remanerent, tristarentur orbati tanto Parente; aut quasi oves, pastore absente, luporum dæmonum insidiis latius paterent; nam in deserto non deerant viri & prudentia & probitate insignes, quos in suum locum Bernardus sufficeret. Nec æternus illius futurus erat discessus, ut, reditu desperato, periclitaretur eremus.

[36] Instant hi, missos a Bernardo Avenionem viros omni ex parte sapientes, [socios eo miserit,] vitæque integritate spectabiles, Pontificem summum allocuturos. Sed quorsum, si omnia per se ipsum præstare poterat, debebat aliorum opera uti? Objicient, ne Accona sine rectore esset. Sed liquet, humilem & sapientem Bernardum regimen respuisse, vocarique ducem; verum voluit, ut omnium dux esset una charitas. Denique, ut dicemus cum regulam sancti Benedicti a beatissima Virgine per Guidonem Petramalium accepisset eremus, primum generalem abbatem exstitisse constat (renuente dignitatem illam Bernardo) Patritium de Patritiis; hæc autem electio fuit omnium eremicolarum vel cœnobitarum, ex quo clare patet, beatum Bernardum sibi semper consimilem aliis in deserto noluisse imperare. Cur ergo ad itinera aliaque peragenda gravia munia, ad ea, quæ ad ipsum peculiari jure spectabant, alios destinet, quæ etiam maximam arguebant auctoritatem? Tandem quia etiam multa admiratione digna in hoc ad Galliam itinere edidit noster Pater, quæ in iisdem tabulis exarata habentur, quibus procul dubio standum. Ad hanc Carpenterii sententiam prudenter admittendam sufficit solum testimonium Joannis Baptistæ de Populonia, si de illo evidenter constet. An ergo Lancellottus Ordinis Olivetani historicus antiquas istas tabulas ignoravit? Igitur hanc litem decidere poterunt ii, qui genuinam Joannis Baptistæ Dominicani lucubrationem præ manibus habent.

[37] [& quo die obierit.] Denique inter biographos & Menologos aliquod discrimen occurrit circa diem, quo B. Bernardus Ptolomæus ad Cælites migravit: nam Lombardellus, Oraffius, & alii vigesimam Augusti diem morti ejus assignant. Fasti Senenses ea die de obitu ejus sic habent: Ab ista victoria decretum in cælo triumphum cælestis Regina Deipara denuntiat; triumphalem vero diem divus legislator Benedictus indicit. Igitur post brevem bidui pugnacem decubitum triumphator in cælum evolavit; decimo tertio Kal. Septembris; ut fatale putes, eodem geminum die Claravallensem ac Senensem triumphare Bernardum. Hos sequitur Germanicus Ptolomæus, qui in Elogio nonagesimo diem ipsius emortualem diserte & caute exprimit his verbis: Quæ Gallicum Bernardum rapuerat dies, eadem rapit Hetruscum; ne vel mors eos divideret, quos concors adeo vita sociaverat. Atqui supra ex Actis S. Bernardi Claravallensis abbatis liquet, eum die XX Augusti obiisse. Tamen Wionus, Menardus Bucelinus, aliique Menologi Benedictini obitum B. Bernardi Ptolomæi undecimo Calendas Septembris, sive XXII die Augusti collocant. Sed necesse est, ut hi ignoraverint aut rejecerint prædictionem sancti Patris sui Benedicti, qui Beato nostro apparens prænuntiavit, illum die XX Augusti moriturum, quemadmodum scriptores Olivetani passim tradunt. Nulla autem ratio nos movet, ut istam S. Benedicti apparitionem & prædictionem negemus, aut hanc in determinando mortis tempore falsam fuisse dicamus. Quare cum biographis Olivetanis & aliis scriptoribus opinamur, B. Bernardum Ptolomæum die XX Augusti e vivis excessisse, licet annuum ejus festum cum decreto Sedis Apostolicæ & Martyrologio Romano ad sequentem diem distulerimus.

[38] [Recens Beati miraculum vel beneficium] Actis utcumque discussis, aliquid dicendum est de miraculis, quæ Beatus intercessione sua post obitum patravit. Ex his nonnulla Carpenterius lib. 5 cap. 7 & sequentibus ex Lombardello refert, quæ eadem noster anonymus collector in Vita inferius edenda num. 55 breviter narrabit. Vetustioribus illis miraculis hic adjungimus recentius quoddam beneficium, quod B. Bernardus Ptolomæus invocatus præstitit consanguineo suo Germanico Ptolomæo, qui post lethalem e cisio lapsum mirabiliter convaluit, & Ode XII pro collato beneficio gratias agit his versibus.

Dum rota nuper rapidus volucri
Volvor in præceps; gravidam ruinis,
Dive, tu molem regis, & ruentem
      Eripis orco.
Vivimus per te. Digito potenti
Fessa, festinam Lachesim coërcens,
Pensa producis, medicaque mulces
      Vulnus oliva.
Arbiter vitæ, domitorque mortis,
Jura naturæ facilis refingis:
Tu Stygem frænas, & ahena clemens
      Sydera frangis.
Has tibi sospes redivivus auras
Additosque annos dico. Tu expiata
Labibus serva nova prorogatæ
      Munera lucis.

[39] [ex Germanico Ptolomæo refertur,] Videtur ille Germanicus Ptolomæus sæpius opem ejusdem Beati expertus esse, vel saltem magna cum fiducia patrocinium ipsius implorasse, sicut colligitur ex sequentibus Odis, quarum solos titulos hic exhibemus. Ode XIII: Diro dolore laterum auctoris laborantis B. Bernardo votum. Ode XIV: Dira pituitæ eluvione prope in phthisim labentis auctoris B. Bernardo votum. Ode XV. Auctoris gravi & molestissima surditate laborantis votum. Ode XVI. Dum eminentissimus dominus Cardinalis Cælius Picolomineus, Senarum archiepiscopus, amantissimus dominus suus, diuturna ac gravi febri tertiana decumberet, auctoris beato Bernardo votum. Nescimus, an auctor semper a prædictis morbis post facta vota liberatus fuerit. Nobis etiam non indicavit, utrum eminentissimus Cælius Picolomineus statim aut mirabiliter ex febri tertiana convaluerit. At ubique saltem ostendit, sese in patrocinio hujus beati Consanguinei sui magnam spem collocare, & propterea Ode ultima gratulatur nobilissimis adolescentibus seminarii Ptolomæorum, Senis nuper erecti, quod B. Bernardum in patronum assumpserint.

[40] Denique nunc paucis examinabimus corpoream B. Bernardi Ptolomæi formam, [& corporea illius forma ex imagine quadam] de qua Carpenterius lib. 4 cap. 9 sic disserere incipit: Effigies beati nostri conditoris Bernardi colligi potest ex iis, quæ antiquiores exprimunt de illo picturæ, ut in cathedrali Senæ templo, ubi inter ceteros illius urbis Divos & patronos spectatur sanctitudinis insignibus honestatus beatus Pater. Itidem in cœnobio Olivetani Ordinis principe. Similiter in vetustissimis divi Bernardi Aretii septis vel ædiculis, passimque aliis in locis. Circumferuntur plurimæ etiam imagines ejusdem typis cusæ. Decessores nostri (nescimus unde) duplicem hujus Beati imaginem æri incisam acceperunt. Una B. Bernardum Ptolomæum lacrymosis oculis in eremo orantem repræsentat. Sed facies illa non satis convenit cum descriptione formæ, quam statim referemus. Quare huic prætulimus alteram imaginem, in qua Beatus coram Deipara & puerulo Jesu librum & insignia Ordinis sui manibus tenens exhibetur, eamque cælatorem nostrum imitari jussimus. En ipsam.

[41] Jam judicet curiosus lector, an hæc figura non satis prope accedat ad graphicam Beati picturam, [calamoque Carpenterii biographi repræsentatur.] quam Carpenterius post verba proxime relata describit hoc modo: Staturæ fuit proceræ & bene compactæ, faciei decoræ & magnæ, & ad proportionem aliquantulum oblongæ, & ex senio rugosæ, coloris subfusci pallilidi, pellis ossi hærentis. Inerat eidem sinciput decoratum calvitie, frons lata, nasus aliquantulum oblongus, oculi nigri & semper fere flebundi, os mediocre, labia aliquantulum tensa, collum latum. Fasti Senenses cum hac descriptione consentiunt, & ex forma corporis mentem Beati simul delineant his verbis: Libet extremo loco speciem corporis nempe imaginem animi calamo pingere. Statura fuit procera, & in cælum instar mentis erecta; compacta etiam & firma, quæque virtutis firmitudinem adumbraret. Vultu præterea magno & in virilem gravitatem oblongo, subfuscum pallorem ex afflictationibus præferente. Fronte adversus fortunæ captiones recalva & lata, ingentibus videlicet negotiis pari, piisque curis rugosa: Oculis nigrantibus, & Heraclitæis prudentius lacrymosis. Naso in judicii notam decenter producto, nec non ore in verborum parsimoniam modice angusto. Sic in extimis etiam lineamentis intima legebatur sanctimonia. Jam solum superest, ut paragrapho sequente demus notitiam de Ordine Olivetano, quem Beatus noster instituit.

§ IV. Congregationis Olivetanæ origo, progressus, & privilegia.

[Bonannius initium Congregationis Olivetanæ] Philippus Bonannius noster in Catalogo Ordinum Religiosorum cap. 126 brevem Ordinis Olivetani notitiam suggerit his verbis: Beatus Bernardus, antea Joannes vocatus, natus Senis ex nobili Ptolomæa familia, a prima ætate studiis addictus, legibus operam dedit, quas factus doctor, publice est interpretatus. Cum autem in gravem oculorum ægritudinem incidisset, sanctissimam Virginem precatus est, ut sanitatem sibi restituere dignaretur, pollicitus sese ipsius famulatui, relicto seculo, perpetuo addicturum. Compos voti factus, promissionis suæ memor, habita publica de mundi vanitate concione, rudi amictu indutus, se in Montem Olivetum apud Montem Ilcinum contulit, quem Patricius ex Patricia familia & Ambrosius Piccolomineus ambo nobiles Senenses secuti sunt. Ibi Ordinis fundamenta jecit, facultatibus suis ei dicatis, & asperam vitam ducens, vidit scalam ad cælum pertingentem, per quam angeli monachos albo vestitos colore ad Christum & beatam Virginem deducebant.

[43] [breviter exponit;] Cum autem Joannes XXI (alii hunc XXII istius nominis numerant) summus Pontifex Avenione degens vitæ eorum rationem intellexisset, Guidoni episcopo Aretino imperavit, ut eis regulam præscriberet & approbaret sodalitatem. Apparuit deinde Guidoni in somnis beata Virgo albis vestibus induta, & congregationem illam commendavit; quam ob causam illos inter Missarum solemnia habitu candido monachorum induit die XXI Maii (Carpenterius lib. 2 cap. 15, & Acta inferius edenda num. 22 tradunt, id die septimo ante Calendas Aprilis contigisse) anno MCCCXIX, eisque regulam S. Benedicti servandam tribuit, imposito nomine congregationis sanctæ Mariæ Montis Oliveti. Eam Gregorius XI anno MCCCLXXI auctoritate Apostolica comprobavit, & deinde variis in locis exstructis cœnobiis propagata est. Romæ monasterium habet apud basilicam sanctæ Mariæ novæ dictam in foro boario, in qua corpus S. Franciscæ Romanæ requiescit. Vestis est alba cum caputio supra humeros crispato.

[44] Laudatus Bonannius parte secunda ejusdem Operis, [sed fatetur, se ignorare tempus,] quæ virgines Deo dicatas continet, 8 cap. 80 de sanctimonialibus Olivetanæ Congregationis ita breviter meminit: Constitutiones conformes regulæ S. Benedicti servant tam viri, quam virgines eidem Congregationi Olivetanæ adscriptæ, & simili veste alba, ut monachi, indutæ. Quo autem tempore primum earum cœnobium erectum fuerit, apud nullum auctorem potui reperire. P. Secundus Lancellottus in Historia Olivetana lib. 2 cap. 25 narrat, B. Jordanum abbatem Generalem circa annum MCCCLIX duo monasteria exstruxisse Patavii, virginum scilicet & monachorum, simul conjuncta; nec antiquius constructum commemorat. Cuculla alba utuntur hæ moniales, sicut & tunica: velamine duplici, ut ceteræ, caput exornant.

[45] Hippolytus Helyotus in Opere de Ordinibus Religiosis ac militaribus tomo 6 pag. 203 ad hæc Bonannii verba observat, [quo primum moniales Ordini aggregatæ fuerint.] inter abbates generales Ordinis Olivetani non reperiri nomen Jordani, sed anno 1359 Silvium Florentinum per duodecim annos huic Congregationi præfuisse usque ad annum 1369, quando Raynerius Senensis ei successit. Porro asserit, primam hujus Ordinis monialem fuisse venerabilem Franciscam Lephantam Panormitanam, quæ prius sub regula S. Claræ vixerat. Cum autem hæc anno 1515 ædificasset monasterium, cum quibusdam sociabus ad institutum Olivetanum transiit, impetrata licentia a Leone X Pontifice, qui eam creavit abbatissam perpetuam ejusdem monasterii, ubi in opinione sanctitatis obiit. Anonymus noster Actorum collector de hac venerabili Francisca meminit, eamque infra num. 67 Leophantam cognominat, At quocumque tempore moniales Ordinis Olivetani primum exortæ fuerint, de quo certam sententiam ferre non possumus, extat illarum monasterium Butunti in regno Neapolitano, quemadmodum laudatus Helyotus ibidem affirmat. Jam primam monachorum Olivetanorum institutionem, progressionem & prærogativas, quas Bonannius noster obiter proposuit, authenticis documentis sive diplomatibus confirmabimus.

[46] Temporis ordine primum diploma circa Congregationem Olivetanam occurrit apud Ughellum in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 1 col. 425 & 426, [Guido Petramalius,] ubi Vido vel Guido præsul Aretinus, cognomine Petra mala, habet sequentia: Guido misericordia divina episcopus Aretinensis nobilibus & discretis viris Bernardo quondam D. Mini de Ptolemæis, & Patritio quondam Francisci de Patritiis de Senis dilectis nobis salutem in Domino sempiternam. Potentia Dei ex alto progrediens eorum corda illustrat, quos elegit, & mentes eorum gratia superna inducens ad opera charitatis, extollit eas quotidie in virtutes; & ut possint electi quietius in illius contemplatione persistere, qui elegit, Deo se dedicant, & sua exponunt & exhibent servitio Jesu Christi, ut in illis sic expositis & collatis ædificentur ecclesiæ, divina celebrentur mysteria, & ipsum Corpus Christi pro redemptione humani generis traditum passioni, orationibus institutis in altari per sacerdotes Catholicos immoletur.

[47] [episcopus Aretinus,] Sane percepimus, Bernarde ac Patritii *, dilecti nostri, quod in operibus charitatis sic hactenus insudastis, sic in pœnitentiæ proposito laudabiliter perstitistis, quod divina gratia inflammati, poderia vestra de Accona & Melanino in præsentia & coram Capitulo ecclesiæ cathedralis Aretinensis Deo contulistis & Virginis * gloriosæ, ad cujus reverentiam monasterium in Accona construatur sub regula B. Benedicti & observantia monachali, & divina in illo celebrentur mysteria ad laudem ipsorum, & animarum vestrarum & Christianorum salutem fidelium ac profectum; postulantes humiliter, ut aliquibus discretis viris super dedicatione personarum vestrarum & sociorum, quam hodie Deo & beatæ Mariæ Matris ejus sub præscripta regula disposuistis facere in monasterio supradicto, & super benedicendis vestibus albis, quas gestare intenditis, & super induendis ipsis juxta morem solitum monachorum, nec non super videndo in Accona & ordinando locum, ibidem construendo monasterio magis aptum, & super infigendo in illo crucem, benedictionem sive orationem proferendo, ac per nos benedicendum lapidem primarium imponendo, vices nostras committere deberemus: insuper exemptiones ipsius monasterii & alia in petitione vestra contenta per privilegium nostrum de assensu Capituli nostri concedere dignaremur.

[48] [B. Bernardo Ptolomæo & sociis;] Nos autem considerantes vestræ merita probitatis, & quod ex transactis operibus digne laudis insignia reportatis; considerantes, quod ex dedicatione vestra & erectione monasterii Ecclesia Dei extolletur, augebitur cultus divinus, ipseque Christus & ejus Mater laudabitur multipliciter in chordis & organis plurimorum, petitionem vestram ex certa scientia duximus admittendam, & contenta in petitione ipsa de consensu præscripti Capituli ad hæc præsentis, quanto plenius valeat, approbamus, & per præsens privilegium concedimus & largimur. Et ut petita per vos & in petitione vestra contenta continue fidelibus plenius patefiant, & concessio nostra & largitio petitorum omnibus clarius innotescat, mandamus ipsa præsenti privilegio describenda: committimus enim vicem & auctoritatem nostram religioso & discreto viro D. Joanni monacho abbatiæ de Saxo nostræ diœcesis, nunc in cathedrali ecclesia nostra residenti ad altare in ecclesia ipsa constructum per Cionem … quod dedicationem, quam vultis facere vos præscripti Bernardus, Patritius & Ambrosius, Deo & beatæ Mariæ de Oliveto in Accona, in monasterio construendo ibidem sub regula B. Benedicti, & habitu & observantia monachali, recipiat vice nostra, & albas vestes, quas gestare vultis, benedicat & inducat illas vobis. Item committimus vicem & auctoritatem nostram discreto viro presbytero Restauro capellano ecclesiæ de Morello, & nunc apud domum fraternitatis sanctissimæ Trinitatis de Aretio commoranti, quod vadat ad podere de Accona, & locum magis aptum monasterio construendo in illo designet, crucem figat ibidem, benedicat illum cum oratione solita in his, & per benedicendum lapidem primarium ibi ponat.

[49] [primum cœnobii locum assignat,] Concedimus insuper auctoritate hujus privilegii & largimur de assensu Capituli supradicti, quod in prædicto loco de Accona nostræ diœcesis, sito in comitatu Senensi in parochia S. Angeli de Luco, plebatu * plebis de Saltu diœcesis supradictæ, monasterium erigatur cum campanili & campanis ad honorem Virginis gloriosæ sub regula B. Benedicti & observantia monachali, & vocetur monasterium S. Mariæ de Oliveto in Accona, prout exstitit postulatum. Item quod locus sive monasterium ipsum per abbatem dumtaxat regatur & gubernetur in perpetuum, & numquam per laïcos sive clericos seculares, sed semper per abbates & monachos permansuros ibidem in regula B. Benedicti. Servetur, & observantia monachalis vigeat in eodem. Item ut abbas, monachi, Conversi & alii familiares, qui pro tempore fuerint, in monasterio ipso liberius & quietius valeant Domino famulari, monasterium ipsum liberum facimus & exemptum ab omni solutione decimarum, jure cathedratico, datiis, collectis, imposuistis *, & aliis occurrentibus oneribus & factionibus quibuscumque, & ab omni lege jurisdictionis & diœcesani; decernentes ac mandantes ipsos seu monasterium ipsum in prædictis vel aliquo prædictorum nullo tempore aliqualiter molestandos; confirmatione abbatum dicti monasterii, visitatione ac confirmatione ipsius & degentium in eodem nobis dumtaxat, nostrisque Catholicis successoribus, reservatis.

[50] Item quod apud ipsum monasterium sit & esse possit cœmeterium, [variaque privilegia concedit,] ubi & in quo sepeliantur abbates, monachi, Conversi & familiares omnes monasterii supradicti. Item pro amplianda ipsius monasterii libertate, quod abbas nunc eligendus in ipso, & qui fuerit ibidem pro tempore, per se vel alium, cui commiserit vices suas, possit & liceat sibi confessiones monachorum, Conversorum & familiarium omnium dicti monasterii audire, & eis pro commissis imponere pœnitentiam salutarem, corrigere & absolvere ipsos omnes & singulos, prout fuerit decens. Item quod abbas & monachi monasterii præfati possint in ipso constitutiones facere in iis, quæ spectarent ad ipsum monasterium, quas utiles & exemptas providerint pro eodem. Item quod abbas, qui pro tempore fuerit in monasterio supradicto, possit & liceat sibi confiteri sacerdoti, cui voluerit, & cuncta Sacramenta & absolutionem percipere ab eodem: & ordines ab episcopo Catholico, quem ad hoc duxerit eligendum, hoc est, licitum sit & possint monachi, Conversi & familiares, qui pro tempore fuerint in eodem, de licentia tamen abbatis monasterii supradicti.

[51] Præmissa vero concessa & largita per nos & unumquodque ipsorum valere volumus & tenere sine juris præjudicio alieni: [sine præjudicio juris alieni,] non enim per ipsa volumus nec intendimus alicui præjudicium generari; addentes, quod abbas, monachi, Conversi & familiares monasterii præfati, nec possint, nec debeant parochianos aliarum ecclesiarum recipere ad divina, vel iis ecclesiastica conferre sine licentia rectoris expressa illius ecclesiæ, de qua essent parochiani, qui vellent audire prædicta vel ipsa recipere ab iisdem. In cujus rei testimonium præsens privilegium scribi mandavimus per Guadagnum cameræ nostræ scribam, & nostri pendentis sigilli munimine insigniri. Datum & actum in civitate Aretii in sala episcopalis palatii sub anno Domini a Nativitate MCCCXIX, Indictione secunda, tempore S. P. D. Joannis XXII, die Lunæ mensis Martii, præsentibus Bertuldo Mascii de Petra Mala. Ego Guadagnus &c.

[52] [quæ Joanes XXII confirmavit,] Deinde Joannes XXII Pontifex anno Christi 1324 Congregationem Olivetanam in clientelam Sedis Apostolicæ suscepit, ut liquet ex peculiari ipsius Constitutione, quæ apud Laërtium Cherubinum in Appendice ad tomum tertium Bullarii Romani pag. 14 & sequente sic sonat: Joannes episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati, Conventui monasterii S. Mariæ de Monte Oliveto in Accona, Ordinis S. Benedicti, Aretin. diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod justum est & honestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras & locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, specialiter autem decimas, grancias, curtes, terras, vineas, domos, prata, nemora, possessiones & alia bona vesta, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis & per vos monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus & præsentis scripti patrocinio communimus, salva in prædictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis & confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Avenione XVI Calendas Junii, Pontificatus nostri anno octavo.

[53] [ac Clemens VI auxit,] Porro Clemens VI Pontifex anno Christi 1344 eamdem Congregationem augeri permisit, eique varia privilegia concessit, ut patet ex constitutione istius Pontificis, quam tomo 1 citati Bullarii Romani pag. 212 & 213 legimus in hunc modum: Clemens episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati & Conventui monasterii sanctæ Mariæ de Monte Oliveti in Accona, Ordinis S. Benedicti, Aretinæ diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Solicitudinis pastoralis officium, quod super omnes orbis ecclesias & monasteria, dispositione divina, licet immeriti gerimus, pulsat & excitat mentem nostram, ut cunctorum fidelium, & præsertim regularium personarum, quæ mundanis relegatis illecebris, sub arctioris vitæ observantia se perpetuo divinis obsequiis emanciparunt, commodis intendamus, ac in iis, quæ divini cultus, animarum salutem & religionis augmentum concernunt, eos Apostolici favoris præsidio foveamus.

[54] [qui hanc Congregationem novis monasteriis] Exhibita siquidem nobis nuper vestra petitio continebat, quod nonnulli Christi fideles, gerentes ad vestrum monasterium specialis devotionis affectum, ac cupientes, ut monasterium ipsum ad divini laudem nominis amplietur, pro animarum ipsorum salute nonnullas domos, terras, possessiones, loca & alia bona ad eos spectantia, vobis ac vestro monasterio liberalitate provida donaverunt, & ea intentione contulerunt, ut in eisdem domibus, terris, possessionibus & locis Prioratus & Oratoria cum officinis necessariis ad opus personarum dicti monasterii construantur, & de novo fundentur, ipsaque constructa & fundata, dicto vestro monasterio tamquam membra capiti sint subjecta, & in eis sic constructis & fundatis instituantur, ponantur & deputentur Priores, monachi & Conversi ac familiares, per te, fili abbas, & successores tuos abbates, qui erunt pro tempore, monasterii supradicti; quodque quamplurimi alii Christi fideles similes donationes & concessiones vobis libenter facerent ad similes usus, ut creditis, si vos super his a Sede Apostolica haberetis auctoritatem, licentiam etiam & facultatem. Quare nobis humiliter supplicastis, ut vos in hac parte, prærogativa Sedis Apostolicæ gratia prosequendæ consuetæ ipsius clementia dignaremur.

[55] Nos igitur, qui sumus almifici confessoris Benedicti Ordinis professores, [ac possessionibus donari permisit,] cupientes Ordinem ipsum ad Dei laudem & gloriam, ipsiusque Confessoris memoriam celebrem dilatari, ac cultum augeri divini nominis, & animarum salutem etiam procurari, & propterea hujusmodi pia desideria devotorum volentes favoribus Apostolicis confovere, vestris supplicationibus inclinati, recipiendi hujusmodi domos, terras, possessiones, loca & omnia bona prædicta vobis jam concessa & donata, & ea etiam, quæ in posterum vobis donabuntur & concedentur ad usus prædictos, & in eisdem domibus, terris, possessionibus, locis donatis & concessis, ac donandis & concedendis, prout domorum, terrarum, possessionum, locorum hujusmodi magnitudo seu quantitas, & eorum etiam facultates exposcent, Prioratus vestri Ordinis & oratoria cum officinis necessariis construere & fundare in partibus dumtaxat Italiæ, ac in eis Priores, monachos, Conversos & familiares juxta dictarum facultatum exigentiam instituere, qui secundum ejusdem B. Benedicti regulam & instituta dicti vestri monasterii devotum impendant perpetuo Altissimo famulatum: & quod eisdem Prioribus, monachis, & Conversis liceat in eisdem Prioratibus & oratoriis habere altaria, campanilia cum campanis, cœmeteria pro sepultura personarum in illis degentium, ac in oratoriis ipsis Missas & alia divina officia celebrare; quodque Prior cujuslibet loci sic construendi possit monachorum & Conversorum Prioratus seu loci sui confessiones audire, ipsosque absolvere, ac eis pro commissis pœnitentiam injungere salutarem, dummodo talia non fuerint, propter quæ foret Sedes Apostolica merito consulenda.

[56] Nec non eisdem cuncta Sacramenta ecclesiastica ministrare, [uti etiam posteriores Romani Pontifices fecerunt.] & quod in Prioratibus & oratoriis ipsis erectionem & consecrationem altarium, & cœmeteriorum benedictionem a quocumque malueritis Catholico antistite, gratiam & communionem Apostolicæ Sedis habente (si Prioratuum & locorum ipsorum diœcesani eas vobis & ipsis Prioribus ac monachis gratis & sine pravitate exhibere noluerint) recipere libere valeatis; vobis & eisdem Prioribus & monachis Prioratuum & locorum hujusmodi, sine parochialium ecclesiarum & cujuslibet alterius juris alieni præjudicio, auctoritate Apostolica licentiam & facultatem liberam tenore præsentium de gratia concedimus speciali. Nulli ergo &c. Datum Avenione XII Cal. Februarii, Pontificatus nostri anno secundo. Laërtius Cherubinus in observatione prævia ad illud Clementis VI diploma assignat alios Pontifices posteriores, qui hanc Congregationem favoribus Apostolicis prosecuti fuerunt. Denique disciplinam ac laudes Ordinis Olivetani curiosus lector etiam intelliget ex capite quinto Actorum, quæ jam prælo subjicimus.

[Annotata]

* lege Patriti

* forsan Virgini

* forsan plebanatu

* id est impositionibus

VITA
collectore anonymo,
quæ ex Actis tum Latinis, tum Italicis excerpta est.

Bernardus Ptolomæus, fundator congregationis S. Mariæ Montis Oliveti (B.)

EX MS.

CAPUT I.
Gesta Beati in statu seculari, & secessus in eremum.

[Singulari Deiparæ patrocinio] Nobilitate, & pietate concordes, sed matrimonii fructus expertes, semota liberorum & posteritatis spe, mœstos in civitate Senarum traducebant annos optimi conjuges Minus Ptolomæus, & Eulvia Tancreda: lacrymas, precesque fundunt diu tenerrimas, ut prolem expetitam a bonorum omnium Largitore consequantur. Virginis Matris patrocinium implorant, eique sobolem in obsequium, & cultum mancipatam spondent; si impetrent, reddituri munus, quod accipiant. Precantes benigne audivit, & voti compotes effecit Deus, numquam non invincibilis, nisi cum ex corde rogatur. Fœcundato jam utero, Fulvia fœtum sentit, videturque, oblata sibi in somnis jucunda specie, non puerum enixa, sed cycnum oleæ ramulum ore præferentem, candidissimum plumis, cui plauderent minores cycni conferto agmine circumvolantes. Visum, sopore excusso, Mino a narrat, gnara somnii, sed ignara prodigii. Nec non injectam divinitus speciem subsecuta res aperte monstravit. Etenim, quem postea genuit. Bernardus, moribus, habituque nitidissimus, multorum aliorum cycnorum fortunatus parens, illos docuit superna petere, familia instituta, cui oliviferi hinc inde montes purpureæ subjecti cruci tesseram formant.

[2] [Beatus ille Senis in Tuscia nascitur,] Parit Fulvia infantulum Senis in Thuscia anno a partu Virginis MCCLXXII, sexto Idus Maii, diciturque Joannes in baptismate, licet postea Bernardus, ipsomet D. Bernardi Clarævallensis expetente nomen, cum monasticas induens vestes, sibi tanti heroïs proposuit imitanda vestigia. Benefica porro Numinis providentia factum est, ut luctuosa illa ætate donaretur Italiæ infans, novæ sobolis futurus Pater, Benedictini Ordinis subsidium, & pene collapsæ disciplinæ monasticæ reparator insignis. Et quidem hoc ipso impellente fine, plures Olivetanis sacras ædes concessas (nempe ut claustris redderent disciplinam regularem, quæ corruerat) testantur Pontifices summi diplomate non uno.

[3] [& in pueritia pie educatus,] Sic editus Bernardus vix infantiæ fines egreditur, cum maternis abreptus ex ulnis, traditur educandus consanguineo suo Christophoro Ptolomæo Ordinis D. Dominici, scientia, & probitate digno, ut dein episcopali infula decoraretur b. Sub magisterio tanti viri ibat de virtute in virtutem (ascensiones quippe disposuerat in corde suo) nocturnæ, diurnæque psalmodiæ assiduus, meditationibus frequens, ovis tenera sui rectoris voci in omnibus parens. Interea literarum studiis operam navabat. Rhetoricæ primum præcepta discit, philosophicis postmodum imbuitur disciplinis ea profectus laude, ut non solum collactaneis suis tyronibus, verum ipsis quoque emeritæ militiæ veteranis admirationem excitaret; quam geminabat humilitate prope singulari, quotiescumque in disceptationibus, aut circulis suam jussus exponeret sententiam. Erga institutum D. Dominici amore captus, optabat inter ejus alumnos numerari. Sed certior factus Minus, imperio suo ad paternos lares revocandum curat natum unicum, spem posteritatis. Exciderat forte e memoria votum, quod pridem conceperat suspiria inter & preces, filium Deo consecrandi. Ast insuperabili amantissimi Numinis decreto cessit genitoris consilium fragile.

[4] Paternam itaque repetit domum Bernardus, sacris tamen claustris animo hærens, [varias scientias discit ac docet.] ubi fuerat virtutum lacte innutritus. Et quo seculares inter remotius, ut poterat, a seculi scopulis navigaret, in sodalitio D. Ansani c scribi voluit, ubi Senenses electæ nobilitatis adolescentuli, velut in palæstra, ad omnia pietatis officia exercebantur. In hoc lycæo quantum ipse profecerit, quantum illius exemplo profecerint alii, mirum est. Non propterea a studiorum consuetudine abstinebat. Philosophicis haudquaquam contentus disciplinis, ad mathematicas industriam confert: quin & jus utrumque assequitur d. Nec theologiam omnino prætermittit, theologiam illam semper inhians Beatorum, qua scientiarum omnium scaturigo clariori lumine revelatur. Quo dignum se præbuit, ut doctorali præcinctus laurea, indigenis, convenisque plaudentibus, ad nexus difficiliores in patrio gymnasio explicandos destinaretur.

[5] Minus tamen ducens genitor Bernardum togatum, & totius encyclopediæ sublimitate celebrem, [Dum insuper equestri] a Rodulpho imperatore obtinet, ut inter suæ Cæsareæ majestatis equites cooptetur. Et ecce humanæ mentis vitream inconstantiam. Lucebat und que Bernardus non litterarum modo, sed virtutum radiis. Miser inter vanissimos armorum strepitus frangitur militari luxu. Mundo jam militat, ancillatur mulierculæ, pii sodalitii, virtutum, studiorum, & sui ipsius pene obliviscitur. Haud tamen in ea dementia, ac levitate demoratus est. Nec enim antiquum ignem adeo extinxerat, quin scintillam aliquam sub Martis insignibus, & armorum pondere servaret Deus, quam Sancti spiritus aura excitavit, ut mendacem hujus seculi imaginem agnosceret, luctuosa deponeret arma, & indueret arma lucis. Ita porro factum est; novusque miles Bernardus adversus mundi fallacias pugnam acrius instaurat; & sodalibus nosocomii Senensis, quod de Scala appellant, ascriptus divino cultui, ac virtutum omnium exercitationibus impensius vacat. Languentes, egenos, morbo, fame, aut carceribus detentos nullo non prosequebatur charitatis officio. Corpus suum jejuniis, flagellisque coërcebat, erga cæteros benignus, sed sibi immitis: quippe quem præteritæ vanitatis vindicem statuerat.

[6] Jam Bernardi nomen omnium in ore erat, jam ejus probitas associata doctrinæ sermonibus omnium circumferebatur. [& civili dignitate fulget,] Quamobrem optimates, civesque Senenses, post insigniora ei delata munia populi Ducem, quæ erat primaria reipublicæ dignitas, tum demum suffragiis minime discrepantibus constituunt. Felicem tunc se respublica sensit, cum Bernardus virens quidem annis, at canis sensibus, & morum gravitate maturus supremum regeret clavum. Dici vix potest, quot, moderatore illo, prodierint sanctiones, quibus templorum reverentiæ; paci patriæ, literarum incremento, indemnitati omnium prospiciebatur. Et minimum erat leges condere, nisi suo firmaret exemplo. Ipsemet indigentes pecuniis & ope juvare, infirmos, & carcere inclusos crebro invisere, puellas a pudicitiæ discrimine sanctis nuptiis vindicare. Propterea miserabilium patronus, patriæ parens celebrabatur undique, omnibus utilis, nemini non clarus, vitiis solis infensus.

[7] [vana gloria effertur;] Tam perspicuæ lucis impatiens umbrarum rex elationis ventum laxavit, qui illustriorum virtutum flores arefaceret. Ipso flante, nutat colossus ille, quem universi venerabantur sapientia, & moribus cælo proximum. Reapse Bernardum cepit inanis libido gloriæ. Hinc ab assuetis pietatis studiis feriari, nonnisi frigide, aut raro sacro sodalitio interesse, ad mundanas delicias animo declinare. Leve videbatur, quod coleretur ab aliis ut sapientissimus, si non alios ipse floccipenderet, ut minus sapientes. Divino tamen obtigisse consilio, ut deficeret Bernardus, creditum est; quatenus fragilitatis, & insipientiæ suæ conscius, fallacemque gloriam serio detestans, unice inhiaret veræ gloriæ sibi numquam defecturæ in cælis. Idque non multo post probavit eventus. Cum enim ad ostentationem ingenii in publica Senarum academia difficilem moliretur proponere disputationem, indicta prius die, ut plures eum audituri ex dissitis quaqua locis convolarent, mirabili ostento fit repente cæcus, & utroque captus oculo, tenebras manu palpat.

[8] [sed cæcitate percussus,] Cæcitatem per urbem universam circumgestat rumor. Casum collacrymare cives, mœrere convenæ, stupere omnes. Ipse interim aperiens mentis lumina, beneficam Numinis obcæcantis providentiam agnoscit, cæcitatem transactam recolit, ingemit, ac novit se numquam vidisse melius, quam oculorum officio destitutum. Humillime invocat Deiparam patronam, cui fuerat emisso voto a parentibus mancipatus: precibus fusis, lacrymisque spondet meliorem usum oculorum, si concedatur uti, mundi fugam novum anachoriticæ vitæ genus. Nec irritæ preces. Absque mora recuperat amissum lumen, novo miraculo, Tutelaris suæ beneficio. Adeunt Ptolomæas ædes, qui indictam disputationem confluxerant audituri. Gratulantur & illi, & sibi invicem, rogantes, ut fidem liberet.

[9] [& ope Deiparæ sanatus, in eremum secedit.] Bernardus non terrenam, quæ coram Deo stultitia est, sed cælestem meditans in schola humilitatis sapientiam, sponsionem firmat. Quare convocatis undique proceribus, civibus, exterisque, statuta die cathedram conscendens, citra expectationem omnium, profanæ disceptationis vice orationem recitat sacram de contemptu mundi e. Ipsa absoluta, amicis, cognatisque mirantibus, mœrentibus valedicit, ac patriæ illecebris firmo pede calcatis, una cum duobus sociis Ambrosio Piccolomineo, & Patritio de Patritiis f nobilitate claris, virtute æmulis in eremum contendit.

ANNOTATA.

a Errat ergo Bucelinus, dum patrem Beati nostri Joannem nominat, ut § 3 Commentarii prævii monuimus.

b Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 3 occasione Christophori de Ptolomæis, qui anno 1637 ex primicerio ecclesiæ metropolitanæ Senensis ab Urbano VIII Pontifice declaratus est episcopus Suanensis, ibidem col. 761 & 762 de hoc Christophoro Ptolomæo sic disserit: Recensetur a Paulo Carpenterio lib. 1 Vitæ B. Bernardi Ptolomæi, Olivetanæ Congregationis Ordinis S. Benedicti institutoris, Christophorus alter Ordinis Prædicatorum alumnus, scientia & vitæ sanctimonia illustris, ejusdemque divi Bernardi consanguineus & educator, quem ob eximiam apud omnes existimationem ad hanc Suanensem sedem evectum tradit; sed cum nos in Regestis Vaticanis nullum de ipso reperissemus mentionem, illum ex albo Suanensium præsulum expunximus, ne series nostra claudicare apud plerosque videretur. Cum itaque Christophorus iste non fuerit episcopus Suanensis, ut Lombardellus, Carpenterius & Oraffius contendunt, & hic collector nullam certam sedem ei tribuat, dignentur PP. Prædicatores assignare aliam hujus sui alumni cathedram, quam saltem in Italiasacra non reperimus.

c Hic S. Ansanus Senis martyrium subiisse dicitur, de quo Fasti Senenses ad diem primam Decembris meminerunt. Carpenterius lib. 1 cap. 6 pia exercitia hujus sodalitii fuse describit.

d Nonnulli negant, Beatum nostrum juris utriusque peritum fuisse. Sed Lombardellus post Italicam B. Bernardi Ptolomæi Vitam in Appendice ad caput quintum libri primi apud nos pag. 127 & sequente asserit, eum philosophiæ & utriusque juris doctorem fuisse, & sese hac in re sententiam Joannis Baptistæ de Populonia secutum esse.

e Carpenterius lib. 1 Vitæ cap. 15 recitat hanc B. Bernardi Ptolomæi orationem, sed stylo suo adornatam. Libenter exhibuissemus istud antiquitatis documentum, si illud genuinum ac primigenia phrasi expressum reperissemus.

f Carpenterius lib. 3 cap. 3 laudes horum duorum virorum, qui fuerunt primi Congregationis Generales, pluribus exponit.

CAPUT II.
Pia Beati exercitia in eremo, ac diversæ tentationes.

[Beatus in horrida solitudine] Antequam Bernardus exiret de domo, & cognatione sua, vendidit universa, quæ habuit, & pauperibus erogavit, unico sibi retento agro, cui nomen Accona, quindecim passuum millia dissito ab urbe Sena, & quatuor circiter millia a via Romulea. Terra prorsus deserta, invia, & inaquosa, quam profundæ circumquaque sepiunt valles, pallentes sylvæ, anfractus horribiles, confragosæ rupes. Unus ad eam aditus, isque admodum angustus per pontem pensilem. In hanc solitudinem, in hos recessus ab omni populari strepitu, & hominum consuetudine securos conferunt sese Bernardus, & socii anno ab ortu Christi MCCCXIII, mundanis soluti impedimentis, ut Deo liberius vivant.

[11] Quis porro edisserat, quam arcta vivendi ratio instituta? [austeram vitam ducit,] Sed reliquorum coryphæus, & dux Bernardus eosdem asperitate vestium, & vitæ duritie antecellebat. Ejus amictus pungens cilicium, nodoso fune præcinctum; cibi herbarum radices, olera agrestia, & interdum incondita legumina; potus pluviales aquæ in cisternis collectæ, pauperies, & egestas individuæ comites; cælestium contemplatio jugis, ejus deliciæ; manuum labores, sacræ preces, divinæ Scripturæ aut sanctorum Patrum lectio illius oblectamenta; cubiculum in latebrosa specu propriis effossa manibus, quam potius cœmeterium dixisses, vel vivi hominis sepulturam, ubi magnificus apparatus arida ossa, mortuales exuviæ. Construxerant eremicolæ ex materia argillacea oratorium, ubi nunc sacellum virgini Scholasticæ divi Benedicti sorori dedicatum, atque illuc ad recitandas horarias preces conveniebant. Bernardus vero septies in die religiosæ psalmodiæ subjiciebat sanguineam flagellationem; neve sopor nocturnus piis exercitationibus eriperet tempus, pro cervicali durum sibi paraverat lapidem vilemque humi stoream, ubi cubans brevem adeo captabat quietem, ut videretur magis pœnitentiam fulcire, quam corpus recreare.

[12] [& fama virtutum varios eo attrahit;] Tantum lumen sub modio latere Deus minime permisit: nam admirabilis sanctimoniæ ubique fama percrebrescens, non modo e vicinis, sed e dissitis quoque oris ad specus Acconenses complures pertrahebat. Quosdam excitabat studium videndi Bernardum, quem veluti recentem Baptistam pœnitentiæ monstrum in deserto suspiciebant: alii salutaribus documentis instituendi, alii ætatem cum eo, felici consortio, traducturi confluebant. Omnes vero perhumaniter Bernardus excipiebat, nullum dimittebat non lætum, devinctumque Deo, & sibi. Quos autem noverat in divino famulatu, & disciplinis severioribus profecturos, asciscebat socios.

[13] [sed invidus dæmon] Excandescens interim dæmon invidus adversus Dei servum insidias molitur, & dolos; sperabat siquidem bella, quæ sibi in eremo parabantur, finem habitura, triumphato Duce. Ebulliebant ferrea illa ætate Ghibellinorum, & Guelphorum discordiæ. Ex his a ergo aliquos stimulat, qui mortiferas dapes Ptolomæo mittant. Sese offert famulus vafer in deserto, & ad Bernardi pedes provolutus ait gestare eleemosynam frugalem, piorum virorum munus pro læta, quæ jam instabat, resurgentis Numinis solemnitate. Sed Bernardus suspirio humili præmisso, Non me, inquit, latet, quæ sit donorum fraus, & dona mittentium. Vobis ignosco, &, ut Deus itidem ignoscat obsecro; factoque super cistam crucis signo, nigrantes carnes, ac suffervens vinum extemplo virus patefaciunt. Tunc munerum lator confusus ac stupens veniam a sancto Patre poscit, & discedit.

[14] [diversas ei struit insidias ac tentationes,] Aliis artibus Bernardo perniciem struit satanas. Duos ex inferorum sede legat, qui habitum eremiticum ementiti sub gemina Ambrosii Piccolominei, & Patritii de Patritiis eremi principum specie Ptolomæum adeunt. Ejus se ad pedes sistunt; testantes a Deo monitos, ut solitudine posthabita ad seculum remeent, ubi xenodochiis, carceribusque invisendis, ubi egentibus, viduis, pupillis juvandis, & permultis aliis charitatis officiis latus aperitur campus. Dein ad reliquos eremicolas conversi, signo discessui dato, elata voce: “O Acconenses incolæ, si vestra vobis salus, & beatitas cordi est, otiosa antra ista deserite: vos uberior meritorum seges manet in patria. Deus revocat, abite”. Eorum auditis sermonibus, ac conjectis in ipsos oculis Bernardus fallaciam novit, exprobrat invidiam, ac facto præpotenti crucis signo, ululantes inter sulphureas flammas cogit recedere. Verum Deus voluit eremicolas nonnullos jam discessui accinctos miraculose percutiendo sanare. Nam primum repente excæcati viam egrediendi minime reperiunt, post a sancto Patre orante, una cum venia, lumen recipiunt, & in suscepto confirmantur instituto.

[15] Neque hic technarum finis. Lascivas cogitationes, spurca phantasmata, [quibus viriliter superatis,] quæ malus spiritus frequenter excitabat, Bernardus flagris, jejuniis, lacrymis pœnitentiæ numquam non invictus repellebat. Nihilominus ingredienti quadam die ad precandum cellulam suam, en dæmon occurrit venustissimæ sub virginis specie, & amplexibus, blanditiis, suspiriis interruptis, cæterisque muliebribus armis Ptolomæum adoritur; simulat, se unam esse, quæ Senis degentem eum ferventius adamasset, & illuc per umbras, per salebras, per rupes, nec non per ipsas mortis fauces flammis amatoriis percitam advolasse. Substitit aliquamdiu attonitus sanctus Pater; at cælesti lumine illustratus commentum agnoscit, vires colligit, atque inter Jesu tremenda nomina ementitam feminam abarcet, fugat: tum demum ut insurgentes fœdæ libidinis motus penitus cohibeat, membra innocua inter spinas volutat.

[16] Quia vero Dominus mortificat, & vivificat, deducit ad inferos, [cælesti visione recreatur.] & reducit, quos paterna regit providentia dilectos suos, triumphum, quem Bernardus reportaverat de carne, & satana, voluit clementissime cælesti favore munerari. Depulso spectro, beatus Pater humilius Dominum rogabat, oculis ac manibus in astra elevatis, ut sua, suorumque obsequia dignaretur grata habere. Cum ecce suspicienti ipsum sub meridie argentea se objecit scala a terra ad cælum usque pertingens, cujus hærebat vertici Christus a dextris, Virgo Mater a sinistris, nitidissimis stolis exornati. Virgini pectus sidere coruscabat. Per gradus angeli catervatim descendebant, & monachos niveis vestibus amictos benigne juvantes ducebant ad fastigium, ubi immortalis gloriæ compotes efficiebantur. Inter admirationem, & gaudium sanctus Pater cupiens commilitones suos tam juvandi * prospectus participes, quos non procul orationi vacare conjicit, festinanter advocat. Accurrunt illi, oculos sustollunt, & divino illo spectaculo ad breve tempus recreati, dulces lacrymas una cum eo fundunt, gratias uberes Parenti luminum persolvunt, atque ad conflictus cum mundo, carne, & satana validius imposterum sustinendos, Ptolomæo suasore, disponuntur. Interea mysterii interpretationem nullus attingebat; sed aperuit aliquot post annos ipsamet cælitum Regina, cum eremicolas suis sub auspiciis candidis cucullis jussit amiciri.

[17] Beatus Pater novis instructus divinæ gratiæ viribus in arenam iterum provocatur. [De hæresi accusatus, Avenionem tendit,] Apud Joannem XXII hierarcham Ecclesiæ summum, Avenione tunc sedentem, hæreseos, aut perniciosæ alicujus molitionis arcessitur. “Latent”, monebat accusator, “eremicolæ in valle nulla peculiari vallata lege: solus Ptolomæus & præceptor, & signifer: ætas periculosa nimis: hæreses initio scintillæ viles, sed, nisi celeriter restinguantur, incendiorum grandium parentes: ejiciendi e specu ficti pœnitentes, antequam conclusa flamma latius diffundatur”. Fidem monitori non continuo Pontifex adhibuit sed Bernardum evocat, ut Avenione coram ipso causam dicat. Obedire absque mora statuit ovicula obsequentissima supremi Pastoris voci. Quare sodales post pacis osculum commendat Deo, & Virgini Matri, ipsis vero sodalibus charitatem, concordiam, perseverantiam; subinde ascito sibi comite Ambrosio Piccolomineo nudis pedibus hyberno tempore longinquam peregrinationem aggreditur b, pericula non horret, multa & gravia incommoda æquo animo suffert; innocentiæ ubique, & pietatis exhibet specimina.

[18] [dæmone frustra iter dissuadente,] Trium circiter dierum itinere Avenione distabat; & en virum senio gravem, specie spectabilem, habitu eremitam: blandis verbis Ptolomæum alloquitur, &, ne progrediatur ulterius, suadet, asseverans ipsi licet insonti parari flammas supposititii sceleris ultrices, ubi Pontificem adeat; idque divinitus accepisse. Principio hæsit ad hæc Bernardus; ast Pontificis æquitate, & sapientia fretus, de sua, & sociorum fide, ac moribus securus, ad loquentem conversus; Sed tu quis es? ait, producitque interim metuendum crucis signum. Tum ementiti senis locum fœtidus adeo vapor occupat, ut Bernardum in terram dejiceret.

[19] [& falsam accusationem coram Papa diluit,] Avenionem tandem Ptolomæus tenet, ac Pontificis, data copia, se ad pedes sistit, veste pannosus, humilis cultu, incessu verecundus, hilaris tamen animo. Interrogatus, ea constantia, & ordine de sui conversione, de fide, & moribus cum sociorum, tum suis disseruit, ut pontificiam aulam admiratione complerit. Igitur comperiens Hierarcha summus Bernardum virum esse Deo plenum, piam eremicolarum disciplinam laudat, & datis ad antistitem Aretinum litteris, ad cujus ditionem pertinebant Acconenses valles, Pientinæ c postmodum diœcesi adjectæ, mandat, ut eremi curam suspiciat, Ptolomæo ac sodalibus patrocinium impendat, nec non regulari alicui, probatoque subjiciat instituto, quatenus in salutis itinere gressu tutiore progrediantur. Aretinam tunc civitatem moderabatur Guido Petramalius sacra pariter & humana potestate. Huic pontificiam epistolam Bernardus exhibet. Episcopus legit, gratulatur de summi Pastoris erga oves suas tam benigna dilectione. Tum vero jussionem significans, “Gravissima, inquit, res est, & plena negotio. Ad commilitones redite, & meis verbis triduanum jejunium cum publicis supplicationibus indicite. Vestris humiliter adjungam meas. Nimirum a Patre luminum expectandum lumen, & auxilium, ut secundus sit rei exitus”.

[20] [a quo mittitur ad episcopum Aretinum,] Itaque cum Ambrosio Acconæ se restituit Ptolomæus, ac Deo O. M. persolutis gratiis, quæ sibi Avenione primum, subinde Aretii contigerant, denarrat; qua humanitate fuerit exceptus a summo Pontifice; quæ ab ipso mandata reportaverit vivendi sub aliqua certa regula, quæve ab Aretino præsule implorandi divini Spiritus lucem; ut, quid agendum, illucescat, & authore Deo feliciter peragatur. Reducem ingenti oblectatione excipit, & auscultat cœtus omnis. Gestiunt certatim mandata perficere, totumque illud triduum jejunantes, & carnem affligentes, precibus ferventissimis implent. Novissima nocte Petramalio inter summa silentia quiescenti adest cælorum Regina pulchrior luna, nitidior sole, magno famulante beatarum mentium agmine, undequaque amplissime circumfulgens. Tacto leniter episcopi animo, sic illum amicis compellat verbis: “Mihi Acconensis eremus sacra, meis auspiciis surgit recens familia. Divino proinde decreto placet Congregationem meo nomine appellari sanctæ Mariæ a Monte Oliveto, Benedicti Regulam custodiat, candidis vestibus, hisque insignibus utatur”. Atque hæc inter, tres albos monticulos virginea manu exporrigit in unum coactos, oleæ surculo hinc inde consurgente; at medio monticulo purpurea infixa cruce.

[21] Experrectus Antistes, quæ per quietem viderat, [qui Beato ac sociis] animo recolit, stupet, divinum esse negotium non dubitat; unde altiorem de eremicolis, ac eorum præsertim Coryphæo existimationem concepit. Postridie supervenienti cum Ambrosio, & Patritio sociis Bernardo Petramalius obvium se præbet, ruit in amplexus, gratulatur tam solicitam Dei providentiam, ac Deiparæ in ipsos amorem singillatim renuncians, quæ Virgo monstraverit, quæ jussa reliquerit, iisdemque exhauriendis dies constituitur.

[22] Quamobrem die septimo ante Calendas Aprilis, [regulam S. Benedicti cum candidiis vestibus præscripsit,] hebdomadæ secundo, anno salutis restitutæ supra millesimum trecentesimo decimo nono, a conversione Bernardi sexto, in æde Aretina Sanctissimæ Trinitatis d antistes infulatus, peracto solemni ritu incruento Sacrificio, per suum proëpiscopum e tribus eremicolis candidum imponit cucullum. Hortatur, ut pene corruptam in Italia, communi eorum temporum calamitate, Benedictini Ordinis disciplinam suis nitantur moribus restaurare, ut niveis vestibus respondeat animi nitor, ac nomini Congregationis videlicet sanctæ Mariæ de Monte Oliveto peculiaris erga ipsam Virginem Matrem cultus; utque in monte tricipiti olivifero cum rubra cruce virentibus conclusa oleis, velut in speculo, servatoris Jesu passionem, cruentam mortem æmulandam jugiter contemplentur. Stupere interim mentes, præ insueta dulcedine solvi in lacrymas oculi non solum novæ soboli, sed clero, & populo fere universo, quem tanti prodigii fama conciverat.

[23] His peractis, Bernardum ac socios jam cucullis amictos albis Guido episcopus pontificio nomine pluribus exornat privilegiis. [& novam hanc congregationem privilegiis donavit.] Nempe facultatem concedit erigendi templum, & monasterium, observantiam instituendi monasticam sub vexillis divi Benedicti, Montolivetensi familiæ alios in posterum adsciscendi: insuper a seculari foro, vectigalibus, decimis, & collectis omnibus immunitatem, aliaque permulta beneficia impertitur, quæ Historiæ Olivetanæ inseruntur, ipsomet Guidonis scripto de verbo ad verbum relato f. Postremo secedendi copiam permittit, & bene precatur.

ANNOTATA.

a Collector hic anonymus illam veneni propinationem Guelphis imputat contra opinionem Carpenterii, ut § 3 Commentarii prævii ostendimus.

b Lancellottus existimat, B. Bernardum Ptolomæum non ivisse Avenionem ad Pontificem, sed eo socios dumtaxat ab ipso missos esse, de qua controversia in eodem paragrapho tertio Commentarii prævii egimus.

c Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ Col. situm & originem hujus diœcesis ita describit: Viginti milliariis procul a Senis ad dextram militaris viæ Romanæ in planitie montis supra Uricæ fluminis vallem, Pientia civitas sita est, quam olim Corsinianum incolæ appellabant de nomine fundatoris. Pientia modo est a Pio II Pontifice maximo, qui ibi e patre exule natus educatusque est. Pius igitur jam Pontifex factus memor loci, ubi primum spiritus hauserat, oppido muros adjecit, atque ædificiis auxit, in eoque Deiparæ Virgini in cælum assumptæ consecratum templum construxit, ut pro cathedrali esset… Diœcesim viginti duorum oppidorum noviter institutæ ecclesiæ tribuit, quæ partim ab Aretino, partim a Clusino episcopatu disjunxit. Hinc facile colligitur, quo tempore valles Acconenses ab Aretina diœcesi ad Pientinam translatæ fuerint.

d Lombardellus lib. 3 Vitæ Italicæ cap. 2 scribit, id factum esse in ecclesia cathedrali Aretina; sed in Historia Olivetana ostenditur, id Aretii in ecclesia sanctissimæ Trinitatis contigisse, quam opinionem Carpenterius lib. 2 cap. 15, & Oraffius lib. 2 cap. 4 sequuntur.

e Carpenterius lib. 2 cap. 15 innuit, hos tres viros candidis vestibus ab ipso præsule Aretino indutos fuisse. Ab hoc autem collectore dicitur antistes iste id per suum proëpiscopum fecisse. Si præsul ille proëpiscopum aut vicarium habueritmonachum Camaldulensem, hæc ultima opinio facile conciliari potest cum Augustino Florentino, qui lib. 2 Historiæ Camaldulensis cap. 57 de B. Bernardo Ptolomæo ac sociis ex Chronico refert hæc verba: Venerabilis autem pontifex Aretinus per manus cujusdam religiosi viri Joannis monachi Camaldulensis abbatiæ de Saxo Aretinæ diœcesis induit præfatos Patres purissimum & album habitum. Vide ipsum fundationis diploma, de quo statim.

f Istud Aretini præsulis diploma § 4 Commentarii prævii ex Ughello transcripsimus.

* forsan jucundi

CAPUT III.
Cœnobitica Beati vita post acceptam S. Benedicti regulam.

[Religiosa congregatione Olivetana instituta,] Regreditur ergo Bernardus in candido amictu candidior animo, & cælestibus favoribus dives ad rupes Acconenses, dicamus jam ad Montem Olivetum: hoc enim, ut ante vidimus, nomen fecit Virgo Mater. Quis explicet Fratrum lætitiam? Eos in ædicula coactos singulorum, quæ obvenerant, conscios facit, cœnobitico operit habitu, divina interim mysteria consideranda proponens; magni monachorum parentis Benedicti regulam exhibet, simul ad observantiam inflammans, simul innumera objiciens heroum exempla, qui tanto duce militantes palmam vincentibus promissam sunt assecuti. Cum vero præside esset opus, ad cujus voluntatem quisque suam componeret, curæ omnium in Bernardum unice intendebantur, quem & patrem habebant, & magistrum. Ast ille precibus flecti nullo potuit modo, humillime dictitans se oneri imparem, honore indignum.

[25] [Patritius abbas eligitur,] Quare ipso hortatore abbas communibus suffragiis renunciatur primum Patritius de Patritiis, deinceps Ambrosius Piccolomineus, uterque Ptolomæi sodalis in seculo, uterque sectator in eremo. Annum exigunt ambo in regimine, grandi novelli cœtus incremento. Denique accumulatis castitatis, & pœnitentiæ laudibus, in cælestem sunt Jerusalem ascripti. Ambrosio sufficitur Simon de Thure Senensis spectassimæ virtutis, qui anno gloriose expleto, provinciam deponit. Interea loci circumsonare fama eorum, quæ in sacra eremo gerebantur. Pervulgat mores castissimos, sedulas meditationes, studiosum, præterquam in concinendis divinis laudibus, silentium, pacem suavissimam, mancipati Deo animi delicias; ut nemo ambigat inter eas rupes revirescere veterum monachorum disciplinam. Quapropter multi, iique spectabiles in seculo viri pessumdatis fallacibus fortunis ad montem oliviferum undique convenire, ut jam non solitudo, sed felix summo Numini militantium civitas videretur.

[26] Bernardus totum illud triennium in contemplatione divinarum rerum insumpsit; [& post alios ipse Beatus cogitur fungi eo munere,] sed Simone de Thure mortalitate exuto, cum de implenda suprema sede ageretur, victus tandem, & coactus a suis, anno reparatæ salutis MCCCXXII administrationem Ordinis suscipit; a qua licet quotannis pro illo Congregationis ritu abdicare se satagat, attamen usque ad vigesimum septimum, hoc est usque ad vitæ extremum, sociis minime acquiescentibus, confirmatur. Anno MCCCXXVII enixius eos rogitat, quatenus a munere absolvant: oculis enim usque adeo laborare, ut nec assequendo sacerdotio aptus sit: videlicet assidua beneficiorum Dei, & retroactæ vitæ consideratio quemadmodum lacrymas ubertim extrahebat, ita sensim languorem invexerat. Nec adhuc auditur.

[27] Consuluntur hac super re tum Joannes S. Theodori Diaconus Cardinalis, [quod frustra abdicare conatur.] Apostolicæ Sedis in Hetruria tunc legatus, tum jurisperiti ea tempestate illustres Paulus de Azzariis decretorum doctor, Andreas de Guantariis, ac Dinus Pisarum archiepiscopus. Horum omnium eadem responsio, Bernardum “regimini idoneum, supplente nimirum defectionem luminum meritorum probitate a”. Equidem quidquid in optimis præsulibus expeti poterat, in eo uno mirifice elucebat. Ipse in Superos, in proximum studiosissimus, divinis diu noctuque interesse, infirmis & languentibus opem ferre, erigere jacentes, recreare mœstos, accendere frigidos, excitare torpentes, omnibus omnia factus ubique adesse, numquam non vigil, defatigari nescius, exemplo prius, quam verbo adjicere cunctis incitamenta virtutum. Hinc sacri commilitones ducem æmulati certatim proficere, & sanctitatis fastigio inhiantes, magis magisque in dies conscendere.

[28] Jam suavissimo tam absolutæ religionis odore illecti non solum finitimi populi, [Etsi cœnobium Olivetanum contra dæmones] sed & principes, & civitatum antistites Olivetanos a Bernardo efflagitant, jam cœnobiis extruendis facultates, & loca suppeditant. Jam numero cœnobitarum Acconæ fines angusti nimis, Jam in Monte Oliveto pia confluentium liberalitate, & monachorum manibus, templum surgit Deiparæ Ordinis patronæ sacrum, nempe munitissimum propugnaculum adversus inferi portas minime prævalituras. Præsentit interim Christianæ charitatis hostis, & furore percitus nihil non molitur, ut religiosos labores irritos reddat. Reapse quod per diem construunt pii cæmentarii, noctu destruunt avernales larvæ. Spectantur mane diruta tecta, disjectæ trabes, profligati parietes. Conqueritur cœnobitarum grex fusos conatus, inexplorata causa.

[29] Bernardus abjectissime de se ipso sentiens, proprias in culpas rejicit, [a S. Michaële defenderetur,] plorat, Deumque obsecrat, ut dignetur ultricem manum amovere; mœrentium sociorum pietati prospiciat. Distulit aliquot dies, sed tandem dolore affectum mirabili ostento sanavit divina bonitas. Nam inter ferventius orandum ecstasi correpto Viro Dei apparuit juxta ruinarum acervos militari specie juvenis statura procerus, ore elegans, templum circumiens, districtum gladium hac, illacque vibrans, & dæmones perturbatores sternens, fugans; eumque superne novit esse Michaëlem cælestis militiæ principem, loci vindicem, & custodem in posterum futurum. Jam amico spectaculo Bernardus erigitur animo, perfunditur dulcedine. Fratres vero certiores facti, & ad constructionem ædis alacrius incumbunt, & Archangelo tutelari aram inibi exædificant.

[30] [& congregatio privilegiis Apostolicæ Sedis ornata cresceret,] Cernens itaque Vir sanctus conditæ religionis incrementa, quam Superi ingeminatis prodigiis declaraverant acceptam, curat suprema quoque in terris Papæ authoritate firmari. Atque id primum impetrat anno Christianæ epochæ MCCCXXIV a Joanne XXII b, legatis Avenionem monachis aliquot, dein a Clemente VI, anno MCCCXLIV c, ipso virginis Agnetis festo, qui proinde Montolivetensibus ad hæc usque tempora solemnis est, & sacris pompis speciatim celebratur. Videlicet uterque Pontifex Olivetani Ordinis pariter amantissimus, & illum approbat beneficientia non absimili, & privilegia rata faciens, quæ Guido Petramalius concesserat, alia plura & quidem amplissima superaddit.

[31] [tamen beatus Institutur variis modis] Hisce, & aliis commissi sibi cœtus & tuendi & augendi distento curis bono Præsuli insidiatur via duplici stygius serpens. Modo avaritia tentat, modo ad ambitionem solicitat. Mente interdum agitabat Bernardus, qua ratione inchoatum monasterium promoveretur, quandoquidem multa desiderabantur necessaria, simulque pecunia ipsa, qua possent comparari. Satanas occasione arrepta, Ambrosii Piccolominei habitum & imaginem ementitus, accedit ad solicitum Virum Dei ac ducit, ubi thesaurus ingentis pretii quasi recens effossus in conspectu se dabat. Modicum fuisset hortari, ut in ædificium converteret; stimulat ut exportet, utque imposito tandem præsentis conditionis angustiis fine, una pariter cum illo in urbem ad lætiorem se conferat. Ipsa stimulatio, utpote pietati dissentanea, & professioni suæ Bernardum fraudis admonuit. Quare producto de more crucis signo, “Apage, inquit, auri & urbis suasor. Nec aurum habet me, nec urbs. Impostor apage”. Atque sic clamantem e vestigio simul deserunt & tentator, & fictæ divitiæ.

[32] [a dæmone tentatur;] Die altera dæmon idem toties urgens, numquam victor, nobilem se tabellarium simulat Pontificio nomine missum, ut Bernardo nunciet ecclesiam Avenionensem, defuncto Pastore, sibi præclari nominis cœnobitæ destinatam. Illum adit comitatus famulitio, & perquam humilibus, scilicet ad fallendum compositis, verbis, ac signis honorat, laudibus effert, denique exporrecto ad legendum diplomate allicit, ut Papæ imperanti lubens obsequatur. Inter obedientiam, & modestiam fluctuans Vir Dei supernum exposcit lumen. Nec mora: implanatoris divinitus assequitur technas; unde invocato Jesu nomine minacis instar clamat: “Vade, satana; adhuc audes contra servos Dei”? Tum qualis esset nuncius, res miranda significavit. Nam ipse, & comites immanium serpentum figuram suscepere, subin repentina mutatione attollentes se in gigantes sævos, ita acerbe illum ceciderunt, ut jaceret prope exanimis. Verum succurrente eremi vindice Michaële archangelo, qui concussa membra cælesti linivit balsamo, mirifice convalescit.

[33] Bernardus porro animum intendens in studiosissimam Dei providentiam, [sed post victoriam] qua, quos amat, premit, non perimit, imo facit, judice Apostolo, cum tentatione proventum, officiosissimas effundebat lacrymas. Cumque esset in Deum præ amoris magnitudine transformatus, cupiebat dissolvi, & esse cum illo, ac diuturnas ecstases, sociis etiam spectantibus, patiebatur, ubi super aëra pendens, extensis brachiis, confixis in cælum oculis, ridenti ore angelos, Sanctos, & ipsum Sanctorum Regem suaviter delibabat. Ecstases ejusmodi, quas plures memorant, celebriores attingemus.

[34] Illucescente assumptæ Virginis solemni die, mysterium Vir pius omni mentis studio, [Deipara illum de æterna salute certiorem reddit,] & pari itidem affectus erga Deiparam contentione meditabatur, scire interim cupidus, num ea, quæ solvebat, officia, sibi, & Filio essent accepta, quidve de sua post exitum anima esset futurum. Prolixam post orationem ipso oriente sole splendidior apparuit ei beatissima Virgo, & veluti linguæ, sensusque expertem his ultro verbis compellat: “Bernarde, perfice inceptum cursum; accipies inter electos paratum tibi bravium a constitutione mundi”. Atque his prolatis, candidissima nubes eam e conspectu sustulit. Ipse autem de præmio securus & viriliter, plus quam antea, cursum prosequitur, & mortem postea vix explicanda oblectatione degustat.

[35] Feria sexta majoris hebdomadæ Dominum pro se crucifixum, [Christus multa postmodum eventura docet] ante sacratissimam ejus imaginem, contemplando deperibat. Quam vero sibi placeret amantis illud, & simul compatientis deliquium, ipsemet Christus suo divino ore testari voluit. Nam Servulum affatus, de mercede suorum laborum spem injecit non levem. Multa insuper futura præsignificavit Olivetanæ familiæ profectus, reductionem Apostolicæ Sedis Avenione Romam, universalem luem, & bellicas neces in Italia, hæreses, aliasve ecclesiæ calamitates in Europa; quæ omnia venerabundus Vir Dei excepit, nec umquam, nisi obitu instante, renunciavit.

[36] Die item resurgentis Salvatoris festo, post sacras Dominici ipsius Corporis epulas ecstasi correptus, [in duplici extasi seu colloquio,] & in aëre consistens, visus est pluribus crucifixi Domini sui imaginem amplexari, & cum eo suaviter colloqui, tametsi verba, quæ dicebantur, circumstantium nemo perciperet. Ut vero aliquod post tempus cognovit Fratres ecstasis spectatores fuisse, rubore perfusus sese continuo in cellulam suam recepit, ubi triduo clausus neque comedit, neque bibit, cælestibus nimirum deliciis satur.

[37] Anno salutis reparatæ MCCCXLVIII die Martii vigesima prima, [& S. Benedictus apparens de die mortis præmonet.] quæ est Divo Benedicto sacra, fœdissima grassante lue, Bernardus profusis lacrymis ac fervidis precibus iratum Numen flectere satagebat, ut contineret gladium furoris sui, neve Italiam, regionem cæteroqui florentissimam, accumulatis ærumnis vastitatem faceret. Sic oranti adfuit monachorum almus Patriarcha luce perspicua circumfusus, & ad Clientem suum ait: “Bernarde fili, tempus est, ut tu & Fratres tui impensius orationi vacetis, quoniam Deus de Italiæ sceleribus pœnas capere dignas statuit. Mors sæviet etiam in corpora justorum, impiorum causa. Et quidem tu ipse efflabis animam die vigesima d Augusti: sed Bernardus Clarævallensis, quem peculiariter colis, erit tibi patronus, & ad cælum dux, ubi meritorum fructum uberem assequere”. Post quæ tenues in auras evanuit visio. Ast abeuntem augustum Patrem superstes filius oculis, & affectu prosequi. Felicem prænuntiati sibi transitus diem exsuspirat, ac perficiendis monitis adhibet operam, & industriam omnem.

[38] [Ingruente peste, socios ad auxilium proximi hortatur,] Itaque, quotquot supererant mensis Martii dies, oratione, & contemplatione, aliisque religiosis exercitationibus implevit. Post contractos in unum cœnobitas suavi ac forti concione excitat, ut accurrant ad tabefactos juvandos. “Fratres, inquit, mei dilectissimi, corona mea, vos non lateat tristissima horum temporum conditio. Lues teterrima in urbes irruit, in oppida, obvium quemque invadit, illæsum præterit neminem. Quis recenseat, quot aut corpore, aut spiritu, aut utroque misere periclitantur? Ut auxiliemur, invitat charitas, suadet commiseratio. Sumus Christi membra: caput æmulemus ipsum Dominum, qui civitates, & pagos obambulans nec difficultates timuit, nec laboribus pepercit; quin mortem ipsam sponte subivit, ut homines e morte vindicaret. Fratres mei, itote bini, & tabidis quolibet humili ac pio famulatu succurrite. Moneo tamen, ut die ante pervigilium Deiparæ assumptæ in cœnobium nostrum Senense conveniatis: nam incolumes interim servandos spondet mea fides. Inibi præstolabor, corde vos sequor”. Sed ne verbis deesset exemplum, ipse omnium primus, adjuncto sibi comite, Senas, ubi atrocior pestilentiæ conflictatio, festinus, & alacer concedit. Quæ ibi egerit, quæ toleraverit, quot fortitudinis, quot pietatis, quot animi humilis argumenta præbuerit, dici ægre potest. Ipse correptis lue inservire, exhibere medicamina, palpare ulcera, amicis consiliis, salubribus hortamentis, solatium, & opem ferre. Nempe Bernardi charitatem nec incommoda frigefaciunt, nec pericula terrent, nec aspectus mortis cruentissimus remoratur.

[39] [& ipse prius charitatis hujus exemplum præbens,] Die Augusti decima tertia Senas in cœnobium sancti Benedicti, quod Bernardo parebat, sese contulerunt Fratres. Gratulantur invicem incolumitatem, quam ipse prædixerat, eamque beneficentiæ divinæ munus confitentur soluto gratiarum penso. Luce postera convocatis Vir Dei & suum, & multorum ex iis obitum denunciat: Sic enim, inquit, horum temporum conditio poscit, sic Deus jubet. Hortatur strenue ad Numinis amorem, ad mutuam inter ipsos charitatem, ad custodiam legum sancti patris Benedicti, ad contemptum mundi. Dein verbis humillimis culparum veniam a singulis petens, obsecrat, ut [se] commendent Deo, & Virgini tutelari, ac præsertim imminente Assumptionis festo orationibus una insistant omnes. Atque hæc inter, suspiria miscens, lacrymas ab omnibus præ affectus teneritudine excutiebat.

[40] [in illo obsequio pie moritur,] Die sextadecima in monachos sese pestis injecit, quorum aliqui ante, alii post beati Bernardi obitum, juxta ejus prædictionem interiere. Ipse vero sciens instare sibi extremas horas, vilissimo & pauperrimo se lectulo componit, ubi flexis genibus Sacramentis Ecclesiæ confirmatur, & crucifixum Dominum frequenter deosculans, “En, ait, expectatissima adventat dies. Tu Jesu, amor mi suavissime, suscipe me inter hæc viscera tua”. Denique post primam monachos suprema concione allocutus piis monitis instruit, se iterum, atque iterum eorum precibus committit; ac sydera suspiciens, & cælestem hilaritatem ore præseferens, dives meritis, confectus laboribus, charitatis victima purissimam animam effudit undecimo calendas Septembres e, anno ætatis suæ LXXVI, conversionis XXXV; legis acceptæ, & candidi amictus XXIX, abbatiatus XXVII, nondum absoluto, Christi nascentis MCCCXLVIII. De ejus egressu ita refert Arnoldus Wion in Ligno vitæ lib. secundo: “Undecimo Calendas Septembris. Senis in Thuscia depositio sancti Bernardi Ptolomæi abbatis, & primi fundatoris monachorum Ordinis sanctæ Mariæ Montis Oliveti, qui inter psallentium filiorum manus, simul, & mœrentium, & inter verba orationis gaudens in Domino, & exultans beatum spiritum reddidit Creatori suo”.

[41] Eadem hora, nempe tertia, qua Beatus Bernardus e vita migravit, [gloriaque ejus diversimode revelata,] quinque monachi vitæ austeritate præclari, Pius Tancredus Senensis, Alexander Messanensis, Silvanus Alemanus, Hieronymus a Neapoli, & Christophorus Bononiensis diversis e locis viderunt Christum descendentem inter Virginem Matrem suam, & archangelum Michaelem, comitantibus D. Benedicto, & D. Bernardo Clarævallensi abbate, aliisque beatis mentibus, animam decedentis excipere, & duplici diademate coronare. Frater Alphonsus Ptolomæus Dominicanus cum communi luis morbo laboraret, jam jamque esset diem clausurus, circumstantibus sui Ordinis religiosis asseveravit, se intueri Bernardi Ptolomæi animam superna petentem ingenti lumine, & majestate. Item beata f Ginocchia ejusdem Ptolomæi cognominis, & sanguinis, cujus descripsit vitam Gregorius Lombardellus, inter orandum cælesti sono præmonita, ut oculos elevaret, aspexit Bernardi spiritum sydera versus proficiscentem, iis ferme vocibus aures tantisper pulsantibus, quæ in transitu patriarchæ Benedicti auditæ fuerunt: “Hec est via, qua Bernardus in cælum ascendit”.

[42] Evulgato Abbatis Montolivetensis obitu, perturbatur civitas Senensis, [decoratur sepulcro, cujus locus nunc latet.] tristantur universi extinctum patriæ lumen, reliquis calamitatibus hanc recens additam calamitatem. Defuncti Parentis cadaver in ecclesiam sancti Benedicti deferunt dolentes filii, ibique contumulant, ingementibus, venerantibus viris, ac mulieribus promiscuæ conditionis, qui confluxerant. Hodie tamen nullum sepulcri monimentum. Jacturæ causam referunt in vastitatem, quas tunc temporis invexit sæva pestilentia, adeo ut ex Olivetanis duos abstulerit supra octoginta. Pius quidem secundus Pont. Max. in suis Commentariis libro decimo Bernardum Ptolomæum memorans scribit: “Nomen viro Bernardo fuit, cujus ossa religiose colunt”. Sed forte ad sepulcralem ædem, quæ in ancipiti posita non est, non vero ad particularem tumuli locum, qui adhuc ignoratur, alludere voluit.

ANNOTATA.

a Quæ hic parvis uncis distinguuntur, sunt ipsa Joannis Cardinalis verba, quemadmodum collector noster in margine ex testimonio Lancellotti in Historia Olivetana notavit.

b Diploma Joannis XXII Pontificis § 4 Commentarii prævii exhibuimus.

c Etiam hanc Clementis VI Papæ constitutionem ibidem transcripsimus.

d Aliqui scriptores non adverterunt, falsam fore illam S. Benedicti prædictionem, si B. Bernardus Ptolomæus obiisset die XXI vel XXII Augusti, quem ipsi assignant, ut in Commentario prævio monuimus.

e Etiam collector noster non observavit, hunc mortis diem cum prædictione S. Benedicti superius relata non cohærere. Propterea nos § 3 Commentarii prævii ostendimus, Beatum nostrum die XX Augusti mortuum esse, quamvis die sequente in Martyrologio Romano celebretur.

f Carpenterius lib. 3 cap. 18, hanc feminam etiam titulo beatæ ornat; sed discere cupimus, an titulus ille propter immemorabilem cultum ei legitime tribuatur.

CAPUT IV.
Præcipuæ virtutes, quas Beatus exercuit, & varia miracula, quibus in vita ac post obitum claruit.

[In Beato profunda animi demissio,] Æterni Patris sapientia Christus viri justi argumenta nos edocens, duo speculanda proposuit. “Ab operibus, inquit, eorum cognoscetis eos”. En virtutum munia; & “Signa eos qui crediderint, hæc sequentur”, videlicet quæ ipse indicat prodigiorum dona. De virtutibus beati Bernardi Ptolomæi plura ex dictis colligere fas est, addemus paucula, plurima dici possent. Ac in primis ejus humilitatis totidem propemodum exempla fuere, quot gesta. Ipse nobilitate conspicuus, doctrina pollens, sanctitate excellens, se dictitabat omnium infimum, peccatorem miserrimum, in vinea Domini servum inutilem. A sociis enixe rogatus, ut jura sanciret, utque cæteris præesset, pro viribus recusavit; nec, nisi coactus, post triennium acquievit, in eo sane modestior, quod susciperet regimen suorum, ne non vinceretur a suis. Ipse in sarcinis ferendis, fodienda terra, aliisque abjectis exercitiis omnium primus, in ministrando infirmis, tabefactis juvandis nulli secundus. Hæc sunt solidæ humilitatis specimina, quæ Bernardus exhibuit.

[44] Jejunium spirituum cælo destinatorum cibum impense coluit: [austerum jejunium,] nam Quadragesimæ tempore quater dumtaxat in hebdomada vescebatur, videlicet bis die Dominico, die Martis semel, & semel die Jovis; ceterisque diebus, quemadmodum etiam in pervigiliis Sanctorum, & in quatuor anni temporibus ab omni cibo penitus temperabat. Die Veneris servatori Christo, & die Sabbathi Virgini Matri inediam consecrabat. Vinum degustabat modicissimum, & perquam raro, fortasse iis Apostoli vocibus admonitus: “Bonum est non manducare carnem, & non bibere vinum”. Utque socios in hujus religiosi propositi custodiam adduceret, ac periculum illius aliquando frangendi removeret, jussit vineas circumcidi, & dolia e monasterio asportari. Ast cum cœnobitæ frigidam haurientes stomacho languerent, & fere omnes decumberent, satius duxit vinum postea permittere, sed bene aqua dilutum, qua ratione Timotheo quoque gentium Doctor illud injunxit scribens; “Noli adhuc aquam bibere; sed modico vino utere propter stomachum”.

[45] Pœnitentia & austeritas fuit Bernardo assidua vitæ comes. [varia corporis afflictatio,] Urticarum fasciculis carnes cædere, flagellis ad copiosam usque sanguinis diffusionem lacerare, vigiliis, & inedia fatigare, insomnes noctes intra speluncæ angustias plorando agere, fuere hujus virtutis officia, quæ Bernardus exercuit. Præsertim tota nocte ante Veneris diem, mente vigilans cum Christo ludibriis & verberibus divexato, nulli prorsus quieti indulgebat. Horrido cilicio, ac ponderosa catena humeros pressit, & lumbos cinxit, neve hypocrisis labe pollueretur, communibus forinsecus integumentis utebatur.

[46] Divinæ Scripturæ lectio, & supernarum rerum meditatio erant jocundissima illius animi oblectamenta. [rerum divinarum meditatio,] Ubi sensum sacræ lectionis non assequebatur, orationem & inediam intermiscebat; unde non semel obtinuit, ut Dei Genitrix, & archangelus Michael cælesti magisterio utriusque Testamenti plura ei reserarent arcana. Hæ Bernardi deliciæ in summam invidentiam traxere infensum satanam. Aliquando cum Innocentum cladem ipsa luce, qua memoriam eorum faustissimam celebrat Ecclesia, tota affectus intentione pensitaret, objecit sese dæmon immanis, ore, oculis, manibus minax, omni ex parte terrificus; & flagro in Bernardum irruens, adeo violentis & crebris ictibus percussit, ut præ impetu caderet nec resurgere valeret, sanguine fœdatus, & semimortuus. Verum sic jacenti in conspectum se obtulit affixus Cruci humani generis Reparator, ostendens faciem pollutam sputis, corpus universum purpureo sanguinis amictu coopertum, & membra adeo dilaniata flagellis, ut ossa singula discernerentur. Tum Bernardus agnovit vere solum Jesum esse virum dolorum, suas plagas esse prorsus umbratiles, ubi tanto exemplari conferantur. Proin lacrymas effudit uberes, & verba tenerrima. Ex hac vero visione se oppido indemnem sensit, & viribus confirmatum, ut ad cælestium contemplationem in posterum constanter incumberet, ac stygias molitiones irritas redderet.

[47] Tuendæ castitatis studiosissimus fuit. Cujus quidem virtutis non unum habemus indicium in cursu vitæ hactenus descripto. [magna castitatis cura,] Sed aliud adjiciamus. Volsinii, quod mediterraneum Hetruriæ oppidum est, itineris gratia apud devotum virum diversabatur. Impudica mulier noctu cubile intrat, & lectum advenæ destinatum aggreditur, libidine æstuans, oscula, & amplexus parans; at vacuum reperit. Per tenebras Bernardum quæritat, & in illum vigilantem offendit. Multis precibus, & qualiter meretricia arte, iterum atque iterum tentat, sed frustra. Nam Vir Dei postquam reprehensam signo crucis ejecit, petulcæ impudentiam miratus, baculum arreptum vibrat, simul Bernardi Clarævallensis exemplo clamans: “Heus, cito accurrite; audacem, qui meas divitias invadit, furem capite“. Quo strepitu & territa mulier de cubiculo sese subducit, & festinantes, quotquot prope cubabant, ac neminem præter hospitem invenientes, somniasse credunt. Victor interim Bernardus extitit, qui castimoniam vigiliis, inedia, carnis maceratione, totque laborum pretio comparatam, divitias jure appellavit suas.

[48] Charitas erga Numen, quæ, Apostolo teste, reliquis præstat virtutum donis, fuit in Bernardo ferventissima. [amor erga Deum] Hoc igne sursum elatus, animo, quæ Dei erant, assidue pertractabat; gesta & actus suos in Deum referebat; cupiebat dissolvi, ut Deo frueretur; unde ecstases illæ diuturnæ, & cælestia veluti deliramenta. Ex hoc purissimo fonte manabant alii virtutum rivuli. Hinc Catholicæ religionis ardor, hinc studium salutis animarum, hinc zelus divinæ gloriæ. A Deo ad proximum amore castissimo deflectens, tam pro alienis, quam pro domesticis non timebat incommoda subire, modo alios levaret, seque ac suos exponere periculis, ut vindicaret alios.

[49] [& proximum præcipue enituerunt.] Hac fretus pietate antistes supremus Joannes XXII non dubitavit Bernardum præ cæteris Sutrium delegare, vetustam Thusciæ civitatem, ut populum illum civilibus discordiis tumultuantem componeret, furore & armis ad interitum properantem suum. Et quidem obsequentissimus Filius tanta felicitate injunctam expedivit provinciam, ut celeriter rixas extinguere, fugare odia, animis omnium imperare, & solus potuerit, & sola aspectus ac nominis veneratione. Eamdem beati Viri charitatem exploratam habentes alii principes, & dynastæ, illum frequenter in rebus arduis consulebant, quibus per litteras a saltem consiliis, & adhortationibus proderat. Denique tam eximiæ charitatis exemplum illud insigne fuit, quod pro bono proximorum, & gloria Dei suam ac suorum vitam objectaverit.

[50] [Beatus etiam præditus fuit] Tot, ac tantis Famuli sui virtutibus clementissimus Deus adjecit munus, quo penetraret alieni cordis arcana. Dum Avenione regrederetur cum Ambrosio Piccolomineo, Taurini illos hospitio excepit præclarus & pius vir. Occasionem nactus iniquus servus argentea vascula domino suffuratur; unum ex pluribus inter Eremitarum involucra condit, moxque herum admonens pretiosam supellectilem sibi deesse, in advenas furtum traducit. Tunc iratus herus missis lictoribus Eremicolas in via capit, retroductos in carcerem trudi mandat, ubi triduo detinentur. Crimen tantisper objicit, hypocrisim, vitium ingrati animi. Probra e converso Vir Dei æqua mente ferebat, sereno vultu, humiliter affirmans, neque se, neque socium esse furti reum. Tandem domino inquit: “Furem novi, & locum, ubi supellectilem reposuit tuam; aperiam utrumque, si veniam spoponderis”. Illo igitur annuente, petit sisti accusatorem, quem statim ac vidit, furti materiam, tempus, locum distincte exprobravit suadens, ut pro remissione divinam bonitatem roget. Confusus famulus commentum & noxam fateri cum lacrymis minime dubitavit. Herus autem Bernardi virtutem ac probitatem venerans, haud multo post pessumdato seculo in eremum Acconensem se recepit, ubi cœnobiticam vitam in amictu candido laudabiliter usque ad supremum diem transegit, frater Basilius a Taurino nuncupatus.

[51] [intima arcanorum cognitione] Placidum monachum, natione Sarmatam, nonnullis mensibus a dæmone pulsatum, & pene victum, ut eremo nuncium remitteret, beatus Pater coram duobus sociis increpat, & ad meliorem frugem reducit. Fratrem Damianum de Venetiis turpes inter cogitationes fluctuantem ad se vocat, & verbis gravibus reprehensum hortatur, ut prece, jejunio, flagello, his, inquam, armis adversus ejusmodi phantasmata viriliter pugnam sustineat. Stupuit interim cœnobita uterque Bernardo tam bene perspecta mentis suæ cogitata, quæ ratus fuerat unice Deo nota.

[52] Catharinæ de Ptolomæis beati Viri consanguineæ ejus precibus commendanti fæminam nobilem, [seu cordium perspicientia,] adversa fortuna divexatam, respondit: “Mulier, quam commendas, ab adolescentia vovit cælibatum inter religiosa claustra; nihilominus sponsum sibi terrestrem adscivit, & votum infregit: hæc illi infractio fuit infortuniorum scaturigo. Maritus quamprimum decedet: ipsa vero abstineat a novis nuptiis, quas animo volvit, alioquin violento fato interibit”. Reapse fæmina brevi post tempore marito vidua superfuit; unde & voti conscia, & prædictione territa immortali se Sponso per sacrum connubium dedicavit.

[53] Viri duo, nobilis alter a Mediolano, alter a Luciniano Thusciæ oppidulo, [ut exemplis quibusdam probatur,] nomine Augustinus, verbis supplicibus seorsim efflagitabant a beato Bernardo monasticam vestem, pretexentes contemptum mundi, religiosum Numinis cultum; cum tamen unus Guelphicæ partis minister ad explorandos eremi mores, alter seculari vindictæ obnoxius illuc advenisset, ut eam declinaret. Fraudes utrique detexit Vir sanctus, quidve corde agitarent objiciens, & rubore suffusos pariformiter dimisit, & mirantes, quod abscondita cordis inspexisset.

[54] Miraculorum signis Servi sui sanctitatem, cum adhuc viveret, [& variis miraculis,] illustrem, & gloriam post beatum exitum voluit Deus perpetuo comprobatam. Pacificus eremicola cædendo ligna vulnus adeo grave ex securi acceperat, ut præ vehementi spasmate b prope interiturus jaceret. Tetigit Bernardi animum commiserationis affectus, & dato signo crucis, dolorem, vulnus, & vulneris vestigium extemplo omne delevit. Mulierem a dæmone obsessam, ac dire exagitatam, quæ se illi Vercellis obtulit, benedictione humaniter impertita, illico liberavit. Nimirum ejus benedictioni inerat vis quædam salutifera, qua morbos, & languores mirifice depellebat. Frater Bonus jam pridem quartana detentus decumbebat lectulo, viribus languens, & inhabilis ad labores. Vir Dei cum ejus operam desideraret, adhibito crucis signo; Surge, ait, in nomine Jesu, qui est salus, vita, & resurrectio nostra. Porro facilius Bernardo non fuit hæc verba proferre, quam jacenti prorsus convalescere, & demandato operi manus viriliter admovere.

[55] Ejus etiam intercessione tum cæci, tum claudi, tum morbis aliis misere laborantes rectum corporis statum, [tum in vita,] ac naturales membrorum functiones a Domino impetrarunt. Dum Sutrii Pontificis Maximi legatione fungeretur, vir quidam Romulus nomine ad ejus pedes adducitur oculis captus, & exposcens per illius preces optatum lumen. Quem Bernardus intuens suasit, ut ad Virginem Deiparam confugeret, cujus olim jam ope ipsemet oculorum officium recuperaverat. Ne vero postulationem vacuam relinqueret, tamdiu oravit, donec visus est redditus postulanti, qui & mirabilium Dei, & Bernardi sanctimoniæ evulgator fuit. Oratione itidem Marino Parisiensi cœnobitæ, qui altero pede inconstans, & claudus acerbe discruciabatur, obliquitatem sanavit, & dolorem abegit. Inter alia vero ostenta illud celebre commemoratur, quod in extructione templi Montolivetensis, cum Stephanus cæmentarius e valle Luciniana, dæmonum invidia & arte præceps actus, mortem pariter, ac tumulum inter ruinas habuisset, beatus Bernardus post fervidas preces iis Christi Domini usus verbis, “Non est hic mortuus, sed dormit”, ad lucis istius auras extinctum revocaverit.

[56] [tum post mortem claruit,] Clarissima etiam post Bernardi obitum signa ejus animæ felicitatem sunt testata auctore Deo. Antonius de Chino Senensis dextera jam pridem aridus beati Patris mox tumulandi exosculatus vix humiliter vestes, cum gaudio & admiratione revirescentem manum conspexit. Joanna Petri ex Bonconvento Etruriæ pago, cingulo, quo sanctus Pater utebatur, circumcincta, evadit repente a dæmone, a quo perdiu fuerat obsessa & itidem divexata. Faustina a Monte sancti Savini, quæ sanguinis fluxum quadriennio, adnitentibus incassum medicis, sustinuerat; & Dominica Griffoli ex Monterone, ditionis Senensis villa, hydrope laborans, magna fide juxta ejus cadaver orant, & sanitatem, mora minime interposita, consequuntur. Cœnobitæ quatuor Montolivetenses, Hieronymus a Neapoli, Christophorus a Bononia, Gregorius Papiensis, & Raynerius Romanus similiter lue tabidi, & fato proximi, excessum Præsulis vehementer indolentes, manuum in feretro expositarum osculo statim ac suprema obsequia solvunt defuncto, sic in pristina valetudine confirmantur, ut nonnisi multos post annos concluserint in Domino dies suos. His, aliisve prodigiis Deus semper mirabilis in Sanctis suis Bernardi Ptolomæi gloriam illustrem & manifestam voluit, ut propterea immemorabili huc usque cultu, ubicumque ejus viget cognitio, adoratus, & appellatus Sanctus fuerit.

ANNOTATA.

a Collector hic in margine notat, hæc Mss. litterarum exemplaria in archivo Montis Oliveti majoris adhuc conservari, & Lancellottum in Historia Olivetana lib. 1 pag. 17 citat.

b Spasmus vel spasma est contractio, rigor vel distentio nervorum, quam vulgo convulsionem appellant, ut passim notum est. Simile quid hoc loco indicatur.

CAPUT V.
Posthuma Beati gloria ex Ordine religioso, quem instituit.

Pius secundus, qui Pontificatum rexit seculo Christi quintodecimo prope medium, [Anonymus Actorum collector ex Pio II Papa] Olivetanam memorans religionem, libro Commentariorum decimo ita loquitur: “Parva ab initio fundatio, devotione hominum aucta, felices successus habuit, & in omnem fere Italiam propagata est”. Sed quot, ac quanta ab eo tempore accessere templa, & monasteria? Intra Italiæ limites, & adjacentis Siciliæ duo numerat supra octoginta, ex quibus non pauca præseferunt regulari copulatum modestiæ sacrum splendorem & majestatem. Prælatos habent totidem abbates cum jure mitræ, & pontificalium. Archicœnobium Montis Oliveti Majoris, ut vocant, olim Aretinæ, nunc Pientinæ diœcesis in Thuscia, abbatis Generalis sedes, totius Ordinis origo, & caput est. Claustris, officinis, cubiculis, aliisque ædificiis ample adeo patet, ut hospites, habuerit Carolum Quintum imperatorum augustum cum magno principum, & equitum ad bis millenos homines comitatu; Pontifices insuper duos, Paulum Tertium, & Pium secundum, qui eo loci venerant, pietatem ac religionem veneraturi.

[58] Pius idem Papa in suo Itinerario monasterium luculenter his verbis describit: [situm monastertii Olivetani describit;] “Ventum est ad monasterium, cui Montis Oliveti nomen indidere, quod non procul ab oppidulo Clausuræ jacet. Situs monasterii in hunc modum se habet. Collis sublimis est ad Occidentem respiciens, topho cretaque compactus, stadio uno, vel circiter longus, latitudine multo minor. Si formam quæris, castaneæ folium imitatur. Undique rupes & barathra pergunt profundissima, in quæ horror sit inspicere. Qua jungitur reliquæ terræ collis, dorso modico, turris erecta est lateritia, qua omnem prohibet accessum non amicum, & fossa deducta, quæ in utrumque barathrum emittit aquas: ea ponte conjungitur, quo sublato, nulli patet ad cœnobium aditus. Declivis est collis, & in medio nobile templum constructum, & juxta monachorum cœnacula, deambulatoria, porticus, & omnia officinarum genera, quæ necessaria Religiosi ducunt. Nihil non egregium, nihil non nitidum, & quod cupide non intuearis”. Dein nonnullis interjectis a. “Religio eadem fere est, quæ monachorum sancti Benedicti, ipsius Regulam observantium. In habitu discrimen invenias, illi fusca veste utuntur, hi candida & mundissima. Usus carnium utrisque pariter interdictus, nisi ægritudo requirat. In cæremoniis pleraque invenies diversa, in substantia una fere est vivendi norma. Et hi quidem usque in hoc tempus sine infamia vitam agunt. Mons ipse domesticus arboribus consitus plurimas habet oleas, unde Oliveti nomen ortum. Sunt fici, & amygdalæ, pyrorum malorumque multa genera, adsunt cupressi, nemuscula, in quibus æstate suaves captare umbras licet, vineta quoque & umbracula pampinea, & olerum horti, lavacra, & fons perennis, & cisternæ, & putei. In ipsis rupibus quercinæ silvæ, & arbor iuniperi. Deambulatoria multa, quæ duos capiunt homines, collem circumquaque ambiunt, mediumque intersecant, hinc atque inde rosetis, aut vitibus, aut rore insita marino. Jucunda monachis solatia, jucundiora his, quibus, postquam viderint, licet abire”. Hactenus Pontifex.

[59] Olivetani cœtus incrementa, quæ indicat Pius, [& ex aliis testibus refert,] & non minus fausta, quæ posteris temporibus evenere, monachorum suorum, ac Conditoris in primis commendatissimi peperit sanctitudo. Hujusmodi enim odore ubique diffuso, confinium Etruriæ primum, subinde etiam dissitarum urbium præsules ac proceres Montolivetensibus ædes certatim deferebant, ut nempe languens ea tempestate, ac propemodum jacens Benedictini Ordinis disciplina per eorum mores ac gesta gloriosa refloresceret. Fidem perhibent diplomata, ex quibus ista renunciamus. Ranutius episcopus Volaterranus b beatum Bernardum ejusque socios suis literis ita compellat: “Et quia vos Abbatem, Fratres, & monachos, Capitulum, & Conventum dicti Monasterii (Montis Oliveti) novimus experientia viros esse religiosos, & sanctæ conversationis & vitæ, per quos erudiri populus ad virtutes, & Clerus animari ad sanctitatem poterit, & augeri verbo pariter & exemplo, ac per vos melius reformari; nec sunt ad præsens alii Religiosi ejusdem (divi Benedicti) aut alterius Ordinis, nec inveniri potuerunt per nos, per quos posset reparari & regi, ac salubrius gubernari ullo modo, facta super his inquisitione &c.”. Atque idcirco ostendit se cupiditate flagrare, ut ex præfatis cœnobitis eo quispiam proficiscatur.

[60] [quomodo ob vitæ integritatem propagata sit hæc Congregatio,] Supremus hierarcha Urbanus Quintus suo diplomate Olivetanos appellat “Speculum & exemplum observantiæ regularis & vitæ”. Gregorius duodecimus ejusdem Congregationis studiosissimus, ut extinctam in vetustissimo & celeberrimo monasterio sanctæ Justinæ de Patavio monasticæ vitæ formam excitaret, in eam sedem Olivetanos destinat. Sic enunciat diploma datum Lucæ X Calendas Junii Pontificatus anno secundo per ea verba: “Nos itaque ex injuncti nobis pastoralis officii debito ad reformationem dicti monasterii (sanctæ Justinæ) in spiritualibus ac temporalibus, paternis affectibus intendentes, motu proprio & universis vobis (Olivetanis) ex nunc authoritate Apostolica liberaliter donamus &c.” Anno Christi MCDVIII. Montolivetenses adeunt reformatores, & Pontificis optata cumulare exhauriunt. Verum aliquot post annos Venetorum potentia vallati monachi Justinenses, quos & Cassinenses & nigros ex veste atra Itali vocitant, arctioris vitæ specimina spondentes, quæ & præstitere, duce Ludovico Balbo c, remearunt.

[61] [cui Pontifices Romani] Eadem ipsa capti sanctimonia morum summi Pontifices, & antistites, erga Olivetanam familiam benevoli juxta & benefici illam copiosis privilegiis locupletarunt. Quædam ejusdem Chronicis inserta, pleraque in unum distinctum volumen collecta, & typis evulgata conspiciuntur. Gregorius undecimus Pontifex maximus Montolivetenses monachos, eorumque monasteria, & loca tam præsentia, quam futura a qualibet episcoporum, archiepiscoporum, & patriarcharum eximit visitatione, reformatione, correctione, jure, ac potestate. Verum is antequam ad Pontificium culmen ascenderet, Petrus Belfortius Cardinalis Diaconus nuncupatus, ædem sanctæ Mariæ Novæ titulum suum, ubi nunc Romanum cœnobium, a Clemente sexto Ordini Olivetano impetraverat, porrecto in eum finem libello supplici, in quo studiosæ adeo petitionis illam maxime causam exponebat: “Quia tamquam nova plantatio ex irrigatione superna, tam in capite, quam in membris, continuis proficit spiritualibus & specialibus incrementis, ex redolentibus monachorum ipsorum exemplaris vitæ meritis, & regularibus disciplinis, quæ notoria fama divulgabat”.

[62] [varia privilegia concesserunt,] Joannes XXII, & Julius II indulgent, ut Congregationis personæ, loca, & bona omnia sub beati Petri, & Sedis Apostolicæ protectione suscepta intelligantur. Idem Julius sancit, ut Prælati Montolivetenses iisdem beneficiis gaudeant, ac suis fungantur muneribus, æque ac si essent Benedictini. Pius II & Julius item II, ut voventes ingredi aliam religionem, (Carthusiensium excepta) in Olivetanam recipi possint. Urbanus sextus, Gregorius XI, Bonifacius Nonus & Julius prædictus, ut confessor, quem monachus quivis in articulo mortis duxerit eligendum, plenariam omnium peccatorum remissionem Apostolica valeat authoritate impertire. Pius quartus diplomate dato die XXIII Februarii MDLX approbat privilegium, seu pacificam, & quietam possessionem deligendi libere Cardinalem Ordinis protectorem, eique Pontificiæ firmitatis robur adjungit. Sed, cæteris longe pluribus prætermissis, jam pridem Pius secundus privilegia, immunitates, & exemptiones omnes, quæ per Eugenium Quartum, & alios prædecessores Pontifices concessa fuerant monachis & monasteriis Congregationis Cassinensis, alias sanctæ Justinæ de Padua Ordinis sancti Benedicti, etiam monachis, & monasteriis Congregationis sanctæ Mariæ Montis Oliveti expresse fuerat dilargitus.

[63] Romanorum imperator Sigismundus Olivetanos tam singulari est benevolentia prosecutus, [& quam principes Christiani protexerunt.] ut cum in Italia unitati Ecclesiæ a celebri illo trium Pontificum schismate redimendæ religiosissimam navaret operam, eorum consuetudine libenter & crebro uteretur. Senis in ædibus divi Benedicti adolescentem monastica veste propriis manibus operire honoris loco habuit. Exinde monachos in Pannoniam accitos duobus sponte monasteriis auxit, ac multis aliis muneribus largissime cumulavit. Carolus Quintus Cæsar, quem prænotavimus in cœnobio principe pietatis causa diversatum, litteris datis apud Villam-francam Niceæ die Junii XVII anno Domini MDXXXVIII, Congregationis personas, loca, & familiares sub sacri Imperii Romani suscipit protectione, tuitione, & salva-guardia. Senarum decus divam Catharinam indignum prorsus est pertransire silentio, quod suum erga Montolivetensem familiam studium, & obsequium significationibus præclaris testata sit: nec obscure loquuntur, quæ supersunt typicis commissæ notis, inter ejus epistolas ad plures cœnobitas præfati Ordinis scriptæ.

[64] Sed quales essent beati Bernardi discipulorum mores, [Post testimonium Antonii Bargensis,] quæ vitæ severitas, ex iis conjicere fas est, quæ venerabilis ejusdem Religionis vir divo Bernardino Senensi d necessitudine, & familiaritate conjunctus in sua historia edidit centesimo circiter ad obitu Institutoris anno Antonius Bargensis. “Nunc quidem in præsentiarum (historici verba sunt) quamquam non æquali modo ut Patres nostri, tamen Regularis observantia stricte tenetur. Nam ab Idibus Septembris usque ad Domini Resurectionem quotidie jejunamus, nullam penitus violantes diem, dumtaxat diem dominici Natalis, in quo ob tantæ solemnitatis reverentiam minime convenit abstinere. Porro si quis visitatorum, vel abbas Generalis aliquem vellet necessitatis causa, vel recreationis, seu etiam adventus peregrinorum fratrum dispensare, eis solum liceret; tamen id raro fit. Tempore namque vindemiæ hactenus consuetum fuit dispensare, ubi oportet vindemiare. Istis autem prætermissis diebus, nec Prior potest dispensare Conventum absque licentia abbatis Generalis, seu visitatorum, quæ non leviter conceditur. A Pascha usque ad Pentecosten nec unum diem jejunamus juxta præceptum regulæ. A Pentecoste autem usque ad festum Exaltationis sanctæ Crucis, quartam, sextamque feriam jejunant Fratres, nequaquam hanc normam violantes, nisi nimius fervor æstatis incaluerit. In Adventu Domini, in Quadragesima, in vigiliis ab Ecclesia statutis, & in omni die Veneris lacticinia, nec ova concedimus. Carnes numquam mandimus, nisi gravis intervenerit infirmitatis necessitas; quod ut infirmatus se melius habere cognoverit, oppido dimittit eas, & ad proprii Conventus revertitur usum.

[65] “De vestibus quid dicam? Non enim antiquis Patribus comparandi sumus, qui modicis ac paucis pannis utebantur; tamen nec gyrovagis conformari credimus. [qui regularem veterum Olivetanorum observantiam] Nam tunichinum penitus sine evidenti necessitate, videlicet infirmitatis, tenemus. Camisiam autem neque lineam, neque laneam portamus, sed tantum super nuda carne simplicem tunicam. Unusquisque nostrum tres ad usum habet tunicas cum cuculla, & scapulare. Singulis quoque dantur pedules, & capellinæ necessariæ: nam caligæ difficile conceduntur, iis dumtaxat, quos infirmitas aut senectus urget, vel alia urgentissima causa deposcit. Pelliciis omnino quisquam nostri, quamvis fuerit antiquus aut infirmus, non utitur. Balnearum vero usus præstatur in necessitate ab abbate, vel visitatoribus. Nullus monachus potest manducare aut bibere sine sui Prioris licentia, & hujusmodi licentia haud illis conceditur per annum, sed per diem, & horam; quod si quis secus fecerit, mandens aut bibens absque licentia, a Priore suo minime valet absolvi, ad abbatem reservatur. Qui autem contra honestatem quid vel in minimo actu, impudico videlicet animo fecerit, eidem subjacet vindictæ. Nocturnalem nempe synaxim secundum Regulæ decretum tam æstivo tempore, quam hyemali, sagaciter celebramus; nec ullus valet post matutinum, nisi cum sui majoris licentia, dormire. Unde quidam abbas fecit fieri in singulis hostiis cellarum duo foramina, quæ clausa in quibusdam monasteriis adhuc videntur, ut senior deputatus potuisset videre vigilantes, & dormientes. Vota proinde, quæ profitentur ii, qui mundialibus curis dorsa verterunt, optime hucusque in nostro Ordine communiterque servantur.

[66] [& austeram vivendi rationem exponit,] “Quidnam de obedientia dicturi sumus, in qua totius Religionis consistit robur, & fundamentum? Omni quidem anno ab abbate & visitatoribus fiunt de novo familiæ, mutanturque Fratres de loco ad locum, ut melius noverint saluti animæ singulorum convenire; mittunt schedulas singulis conventibus, in quibus continentur mutationes, quibus sicut Euangelio tam Prælati, quam subditi obediunt. Transmigrantibus autem de loco ad alium locum propter obedientiam, datur a Priore monasterii, a quo recedent, pecunia eorum victui necessaria, dum itinerantur. In communi profecto juxta beatissimorum Patrum leges vivimus, nec ullus quid esse suum dicere audet. Fit quidem a visitatoribus temporibus congruis magna inquisitio proprietatis: nam post triduanum ab eis terminum impositum, ut moris est dare, si quis parum, vel multum possidens contra majorum voluntatem non ultroneus panderit delictum suum, illico excommunicatur. Cæterum visitatores de monasterio, quod visitaverint, antequam recedant solicite scrutantur cellas Fratrum, ne aliquis in tam gravi nefandoque delicto jaceat ignotus. Atqui ut olim regularis exercitii disciplinam custodiunt Fratres. Nocturnum vero, diurnumque divini operis officium cum magna diligentia celebratur, tam cantando, quam legendo. In plerisque monasteriis toto hyeme cantatur Matutinum, potissime in monasterio Montis Oliveti, in quo tam in hyeme quam in æstate pene totum Officium decantant Fratres, ex quibus aliqui, tum propter longitudinem cantus, tum propter exercitium, quod nimis prolixe extenditur, tum propter jejunium & vigilias lassi aliquoties cantando, seu legendo ceciderunt in terram”. Hucusque vetustus historicus & spectatissimus vir.

[67] Neque tamen sola rituum ac morum probitate fulsit Olivetanus cœtus, [anonymus noster personas, doctrina] verum etiam eruditione. Quamobrem & scriptores varios inter suos recenset, & episcopos plurimos atque archiepiscopos sedium diversarum: Commendatores insuper duos xenodochii sancti Spiritus Romæ præfectos; nempe Benedictum Senensem, qui etiam præfuit abbatiæ sancti Gregorii de Urbe, & D. Euangelistam Torniolum de Perusio episcopum Tiphernensem: duos item S. R. E., Cardinales, Georgium Martinusium Croatam, & Petrum Tartarum Romanum. His accedit Ardicinus de Porta Novariensis, qui sacro Purpuratorum collegio se abdicavit, ut inter Montolivetenses candidas vestes indueret. Quod autem Petrum Tartarum Cassinensibus quidam ascribant, ab admiratione procul esse debet. Enimvero cum prostratam in monasterio Montis Cassini monasticam observantiam Andreas ejus loci abbas cuperet erectam & instauratam videre, facta sibi per Romanum Pontificem copia, anno supra millesimum trecentesimo septuagesimo a Raynerio abbate Generali Congregationis Montis Oliveti auxiliares aliquot e suis requisivit. Quibusdam detrectantibus, transmigrarunt alii, quos inter duo abbatis munus in eo cœnobio reliquorum facile principe leguntur obivisse, Andreas Faventinus anno MCCCLXXII, & Tartarus ille, qui antea fuerat Prior Olivetanus sanctæ Mariæ Novæ de Urbe, dehinc in Cardinalem a Gregorio XI cooptatus. Proin Tartarum, & Olivetanum & Cassinensem citra invidiam appellaveris.

[68] Ad extremum, quod caput est, ne angustissimis hisce finibus claritas sua coërceretur, [& vitæ sanctimonia illustres,] divos plures Olivetana Religio in cælum transmisit, ubi quasi stellæ mystici illius firmamenti fulgebunt in perpetuas æternitates. Præter Bernardum Ptolomæum omnium parentem, Ambrosium Piccolomineum, & Patritium de Patritiis eidem sanctitate proximos, veneratur e sancta Francisca Romana toto orbe celebratissima. Oblatarum domum Ordinis divi Benedicti Congregationis Montis Oliveti, ductore Fratre Antonio, qui sanctæ Mariæ Novæ tunc temporis præerat, integri animi, & magnæ religionis viro, in Urbe instituit beatus Bernardus Vercellensis, qui Montolivetensibus in Pannonia religiosissime præsedit, ut propterea, Pio secundo Antistite maximo in Commentariis authore, ejus ossa reverenter custodiantur; beatus Hieronymus de Mantua, & beatus Hieronymus de Corsica Conversus; Antonius Bargensis in Pannonia hactenus laudatus abbas, Francisca Leophanta sanctimonialis Panormitana; Jacobus de Carpo, cujus inter divos Benedictinos in suo Menologio meminit Gabriel Bucelinus, Daniel de Fulgineo, & Francisus de Verona ambo Conversi; hi, inquam, omnes & familiæ numquam satis commendatæ filii sunt, & tam ante, quam post obitum opinione sanctitudinis coruscarunt f.

[69] Neque hi solum, sed alii numero plures, & doctrina, [ex illa Congregatione recenset.] & morum probitate clarissimi; ut idcirco Andreas Volaterranus alter ejusdem Congregationis scriptor, qui seculo Christi decimo quinto inter medium & finem vitam beati Hieronymi de Corsica exaravit, in Prologo Julianum monachum sic alloquatur: “Jam pridem rogasti me, Frater Juliane carissime, ut vitam beati Hieronymi conterranei tui & monachi nostri Latinam facerem, quo tanti viri ad posterorum eruditionem aliquid extaret monumenti, exosus veteratam superioribus seculis in nostra Religione consuetudinem, qua virtutes magnam fecere jacturam; dum clarissimorum virorum, qui in nostra hac Olivetana Religione innumerabiles prope fuere, nullus memoriam litteris demandavit”. Nec omittendum, quod memoratus iterum, atque iterum Bargensis in sua Olivetanarum rerum Historia præfationem claudit his verbis: “Nam quæ scripsimus, partim ex archiviis Montis Oliveti excepimus, partim ab antiquis audivimus Patribus, alia oculis nostris perspeximus, & quidem, si vita nobis comes fuerit, alio in libro viros, quos Ordo noster vegetavit, enarrabimus illustres, & miracula ab ipsis facta, & libros, quos sagaciter ediderunt”. Quæ cum ita sint, quoniam dicit Scriptura divina, “Gloria patris est filius sapiens” inferendum cum divo Maximo erit, quantæ Bernardi Ptolomæi sint gloriæ, qui tantorum filiorum sapientia & devotione lætatur.

ANNOTATA.

a Nimirum lib. 10 Commentariorum Pii II apud nos pag. 262 in editione Francofurtensi anni 1614 interjiciuntur sequentia: Agrum hunc & circumjacentem fuisse tradunt nobilium quorumdam virorum apud Senenses prognatorum, qui Deo pleni & Religionis novellæ fuerint inventores & cœnobii fundatores, cui possessiones suas donaverunt. Nomen viris Bernardo Ptolomæo, Ambrosio Picolomineo, & Patritio ex gente Patricia fuit, quorum ossa religiose colunt. Parva ab initio fundatio devotione hominum aucta felices successus habuit, & in omnem Christianitatem propagata est. Ex familia Picolominea multa huic cœnobio accesserunt incrementa, cujus possessiones in circuitu fuere; Avena & Chiatini, quæ olim non contempsere loca, nunc fere deserta sunt, ad Picolomineos pertinuere, & plures ex ea familia in Monte Oliveto post obitum conditi sunt. Nescio, cur collector noster ea prætermiserit.

b Hic Ranutius vel Raynuccius ab anno 1321 usque ad annum 1348 fuit episcopus Volaterranus, ut in editione Veneta Italiæ sacræ Col. & 1454 traditur.

c Jacobus Cavacius in Historia cœnobii Patavini S. Justinæ ab initio libri quinti hanc rem distinctius exponit, & hunc arctioris disciplinæ ducem sive restauratorem appellat Ludovicum Barbum, qui huic cœnobio abbas præfectus est.

d Die XX Maii, sive tomo V istius mensis pag. 257 * egimus de S. Bernardino Senensi, qui anno Christi 1444 obiit. Hinc ætas Antonii Bargensis facile colligi potest.

e Dignentur Olivetani Patres nobis immemorabilem ac legitimum Ambrosii Picolominei ac Patricii de Patriciis cultum solidis argumentis indicare.

f Omnibus istis piis Congregationis Olivetanæ alumnis nihil laudis detractum volumus; sed eos Sanctis aut Beatis accensere non audemus, antequam de publico vel immemorabili illorum cultu certiores reddamur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August IV: 22. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.