Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August IV           Band August IV           Anhang August IV

22. August


DIES VIGESIMA SECUNDA AUGUSTI.

SANCTI, QUI XI KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Symphorianus M. Augustoduni in Gallia.
S. Antonius vel Antoninus M. Romæ.
S. Anthusa solitaria Tarsi in Cilicia.
S. Athanasius ep. & M. Tarsi in Cilicia.
S. Charisius M. S. Anthusæ famulus Tarsi in Cilicia.
S. Neophytus M. S. Anthusæ famulus Tarsi in Cilicia.
S. Hippolytus ep. & M. in Portu Romano.
S. Martialis martyr in Portu Romano.
S. Saturninus martyr in Portu Romano.
S. Epictetus martyr in Portu Romano.
S. Maprilis martyr in Portu Romano.
S. Felix martyr in Portu Romano.
SS. Socii martyres in Portu Romano.
S. Maurus martyr Remis in Campania Galliæ.
SS. Socii quinquaginta martyres Remis in Campania Galliæ.
S. Agathonicus martyr in Thracia.
S. Zoticus martyr in Bithynia.
S. Theoprepius martyr in Bithynia.
S. Acindynus martyr in Bithynia.
S. Severianus martyr in Bithynia.
S. Zenon martyr in Bithynia.
S. Princeps senator martyr in Thracia.
S. Gunifortus martyr Ticini in Italia.
S. Timotheus M. Romæ.
S. Fabricianus M. in Hispania.
S. Philibertus M. in Hispania.
S. Nectavus vel Nectarius Neo-cæsareæ in Ponto.
Forsan S. Sevus Neo-cæsareæ in Ponto.
S. Sigfridus abbas in Anglia.
S. Andreas Conf. prope Fesulas in Etruria.
S. Aldrovandus episc. Balneoregii in Etruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Messanæ, in cœnobio Montis-Virginum, ostensio sacri, & incorrupti corporis B. Virginis Eustochii, abbatissæ, ejusque cœnobii fundatricis, notatur in Martyrologio Siculo Octavii Caietani. Locum habet ista virgo in Prætermissis apud nos die XX Januarii.
Consecratio ecclesiæ S. Dominici Fulginatis exstat hac die in Vita ejus, quam Jacobillus anno 1645 in lucem dedit, cap. 8, pag. 40. Vita hujus Sancti illustrata est die XXII Januarii: ubi in Commentario eidem Vitæ prævio, pag. 442, num. 2, mentio fit de illius ecclesiæ dedicatione, ad eumdem diem XXII Januarii.
S. Bernardus, vel Barnardus in Gallia Christiana Claudii Roberti in archiepiscopis Viennensibus, scribitur sepultus fuisse 11 (id est XI) Calend. Septembris. De hoc Sancto Præsule actum est apud nos die XXIII Januarii; ubi pag. 544 indicatur, hoc videri mendum. Adi eumdem diem XXIII Januarii.
Translatio corporum, sanctorum Hylarii episcopi & confessoris, Innocentii martyris, & sancti Peregrini episcopi & martyris in basilica sancti Dyonisii, inter Auctaria ad Usuardum nostrum datur e codice Bruxellensi. Quibus ibidem e codice reginæ Sueciæ additur nomen Patrocli. De S. Hilario, celeberrimo Pictavensi episcopo, egimus die XIII Januarii; de S. Peregrino martyre, & episcopo Autissiodorensi, die XVI Maii; de S. Innocente vel Innocentio episcopo Cenomanensi, die XIX Junii. Patroclos autem dedidimus alias, nimirum episcopum & M. Trecensem in Gallia, die XXI Januarii; ibidem inter Prætermissos, archiepiscopum Arelatensem; item episcopum & M. in Gallia XXXI ejusdem mensis. Consuli præterea de Patroclis potest index Sanctorum Castellani ad Martyrologium universale, quod edidit. Videantur itaque dies XXIII Jan., XVI Maii &c.
Romæ, Timothei discipuli sancti Pauli Apostoli fit mentio in Martyrologio Rhinoviensi, & apud Florentinium in textu Martyrologii, quod in lucem dedit. Plura ibidem videre licet in ejusdem notis, & quæ hac die apud nos diffuse disputabuntur in S. Timotheo martyre Romano. De eo autem, qui fuit discipulus S. Pauli Apostoli, egimus jam pridem ad XXIV Januarii.
In Camera beatæ Mariæ (parthenon est Cisterciensis in Brabantia prope Bruxellas) beatus Godefridus monachus, & ejusdem monasterii confessarius. Annuntiatio est Manriquezii in Menologio Cisterciensi. Inter alias vero ipsius laudes, quas subdit, sancti Viri titulum ei dat; quem stricto nomine ipsi convenire, probari deberet. De hoc Godefrido mentio fit apud nos inter Prætermissos ad diem XII Junii, & III Martii: de quo etiam agit Saussayus hoc die XXII Augusti; sed post textum aliorum, ac minoribus litteris eum signat. Videri ergo possunt dicta ad dies III Martii, & XII Junii.
Apud Carnotum sancti Leonini episcopi memoria hodie in Ms. Florario nostro celebratur. Sed de hoc sancto episcopo Carnotensi, qui interdum Leoninus, & plerumque Leobinus, aut Leubinus appellatur, Majores nostri satis fuse egerunt ad diem XIV Martii.
S. Musa V. Romæ notatur apud Witfordum. Castellanus in Indice Sanctorum sui Martyrologii universalis, Musam, laudatam a S. Gregorio Magno signat minore charactere Romano, tamquam venerabilem, & omissam indicat; qui utpote eam non satis noverat. Datur enim apud nos II Aprilis.
S. Macharii alterius (unum enim inter Prætermissos hac die etiam damus) qui fuit monachus monasterii S. Bavonis in Gandavo, mentio fit in Kalendario Sanctorum Ord. S. Benedicti, quod apud nos est e Ms. monasterii S. Salvatoris, Ord. Cisterciensis. Vide diem, quo Acta S. Macarii apud nos sunt illustrata, X Aprilis.
Lambertus abbas Chesiriaci in Anglia cum titulo beati habetur in Menologio Cisterciensi apud Henriquezium, & cum elogio: in quo cum dicat, eum virtutibus clarum piissime obiisse; videtur tacite indicare, quod stricti nominis cultus ipsi non debeatur. Fuit autem frater S. Petri archiepiscopi Tarentasiensis, ac de eo fit mentio in laudati Petri Vita apud nos die VIII Maii, cap. 1, tomo 2 istius mensis, pagg. 324 & sequente. De Lamberto etiam meminit Saussayus ad diem XXII Augusti; sed post textum aliorum, ac minoribus litteris eum signat. Vide VIII Maii.
Beatæ memoriæ Hymberti, Ordinis Prædicatorum, mentio habetur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Si hic agatur de Humberto, Generali V Ordinis Prædicatorum; consule Prætermissos ad diem XIV Junii. Sin autem de alio; titulus beatæ memoriæ videtur satis indicare, ei non convenire publicum stricti nominis cultum. Consuli itaque potest dies XIV Junii.
Osanna virgo hac die in nostro Ms. Florario annuntiatur. Sed divinare non possumus, quænam illa sit inter alias synonymas: nam Castellanus in Martyrologio suo universali inter ahemeros pag. 828 meminit de duplici Osanna, quæ utraque nec legitimum cultum, nec certum mortis diem videtur habere. Si collector Florarii indicare voluerit B. Osannam virginem Mantuanam, de ea jam pridem copiose actum est in Opere nostro ad diem XVIII Junii.
Sanctus Grumbertus confessor etiam hac die in in nostro Ms. Florario refertur. Nullum hujusmodi Sanctum novimus, nisi fortasse nomen ejus corruptum sit ex Gumberto, cujus confessoris Acta, quantum fieri potuit, illustrata sunt die XV Julii.
B. Gualterii, Ord. Min., discipuli S. Francisci annuntiatio ponitur a Ferrario hac die Alanquerii in Lusitania. Dedimus eum die II Aug.
Eberhardi, primi abbatis cœnobii Einsidlensis & confessoris, in Germania, depositio, cum titulo Sancti, & elogio. Hæc e Menologio Benedictino Bucelini extracta sunt. Verum cum jam nobis non magis constet de publico ejus cultu, quam antea; mittimus lectorem ad Prætermissos die XIV Augusti.
Certamen sancti martyris Leucii Cyrenensis occurrit in nostro supplemento Ms. ad Menæa Græca typis edita Sirmondo-Chiffletiano, cum brevi narratione martyrii. In Martyrologio Romano vocatur Lucius, & nos illum cum eodem dedimus Martyrologio ad diem XX Aug.
Heydenricus, abbas B. Mariæ de Zedelithz notatur cum titulo beati in Serie Sanctorum, Beatorum, ac illustrium virorum Ord. Cisterc. apud Chalemotum, qui meruit post mortem, uti addit, inter Cistercienses viros illustres ascribi in Menologio. Vide, quæ de eo dicta sunt in Prætermissis die XXI Augusti.
Arwaldi duo principes insulæ Vectæ (vulgo Wight in Anglia) notantur in Ms. collectione Sanctorum e variis Fastis sacris, quæ apud nos est. Consule, quæ die hesterno inter Prætermissos de iis dicta sunt, XXI Augusti.
De sanctis Timotheo & Proterio martyribus hodie in Catalogo Sanctorum lib. 7, cap. 92 meminit Petrus Equilinus, quem recentiores Martyrologi quidam secuti sunt. Titulus martyris recte convenit S. Proterio, cujus Acta Majores nostri die XXVIII Februarii operose illustrarunt. Sed non videmus, quomodo tam martyrium stricte dictum Timotheo præsuli Alexandrino tribui possit, quam publicus cultus. Adeat lector Prætermissos ad diem, quo de hoc utroque Præsule egimus, XXI Augusti.
B. Bernardi abbatis, Ord. M. Oliveti institutoris notatur Senis in Novo catalogo Sanctorum apud Ferrarium. Illustratus est Beatus iste apud nos hesterno die XXI Augusti.
Humbelina soror S. Bernardi, Cisterciensium sanctimonialium institutrix ponitur in Kalendario Cisterciensi, quod Divione excusum est anno 1617, & in Serie Sanctorum &c. ejusdem Ordinis, apud Chalemotum cum elogio. Adisis, quæ de ea diximus in Prætermissis ad diem hesternum XXI Augusti.
Octava Assumptionis beatæ Mariæ Virginis notatur in Martyrologio Romano; de qua etiam meminerunt varii alii Fasti Latini. Vide Auctaria ad Martyrologium Usuardi a nobis editum, hac die
Macharii, primi abbatis S. Jacobi Herbipolensis, cum titulo sancti, annuntiatio ponitur in Kalendario Sanctorum Ord. S. Benedicti, cujus apographum habemus e Ms. domus S. Salvatoris, Ord. Cisterciensis. Castellanus in Supplemento ad ahemeros pag. 923 sui Martyrologii universalis, titulum ei dat venerabilis, & addit, quod fuerit primus abbas Sancti Kiliani Herbipolensis, ubi nominatur beatus. Cupimus certiores fieri de publico ac legitimo ejus cultu.
Bedfordiæ in Anglia S. Arnulphus episcopus hodie annuntiatur in Martyrologio Anglico Wilsoni, & Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani tomo 1 pag. 1160 ad diem XXII Augusti de illo habet sequentia: Translatio sancti Arnulphi episcopi, cujus corpus e Gallia tradunt in Angliam delatum, & apud Bedfordiam fuisse depositum. Alfordus noster in Annalibus ecclesiæ Anglicanæ ad annum Christi 890, num. 18 dubitat, quis sit iste Arnulphus, & in fine istius anni sic de illo scribit: Disputent alii, an episcopus e Gallia fuerit; an vero e Britanno sanguine ortus, in Anglia natus & defunctus. Videtur itaque ex Martyrologio Saussayi hæc esse dies translationis. Ubi Angli diem mortis & distinctiorem hujus episcopi notitiam suggesserint, alibi de eo agi poterit.
Cælestia petiit Quintinus Kennedius, Comitis Cassiliæ frater, & abbas Crucis regalis, post varios cum hæreticis congressus, superatosque publica disputatione hostes, ab inferni asseclis medicato poculo sublatus, vitam cum morte commutavit anno Christi MDLXIV. Hujus multa sunt & doctissima de fidei dogmatis monimenta: ut dicit Camerarius in Scotorum Menologio.
Μνήμη τῆς βασιλίσσης Ἀριάδνης, id est, Memoria reginæ Ariadnes, notatur in Synaxario Sirmondi. Synonymam in Phrygia martyrem signat Martyrologium Romanum die XVII Septembris, & Menologium Sirleti: die autem XVIII ejusdem mensis Menæa magna, quæ memorant fuisse ancillam. Hodiernam, quæ fuerit regina, principis uxor, vel augusta, (hæc enim significat βασίλισσα) non satis perspectam habeo.
In Antiochia natalis sancti Marini. Annuntiatio est Martyrologii Hieronymiani, quod Florentinius edidit. Eadem repetitur in ipsius ad illud notis; sed nihil ibidem lucis reperio, qua in ulteriorem deducar istius martyris cognitionem.
Lucina Margarita Sonsinensis in Lombardia, cum titulo beatæ notatur in Sancto anno Ordinis Prædicatorum, Antverpiæ excuso Belgice anno 1675; de qua etiam Viridarium ejusdem Ordinis, anno 1676 Coloniæ a Friderico Steil Germanica lingua editum.
Dominicus, apud Tartaros, Viginti quinque Fratres, in insula prope Cyprum, Anonymus, Arimini In Martyrol. Arturi sunt cum titulo beatorum ac martyrum.
Ægidius de Capotiis, Assisii in Umbria, Franciscus a Florentia, Fesulis in Tuscia, Joannes Tertiarius, Urbini, Petrus a Turreionzillo, in Castella ibidem cum titulo beatorum conf.
Quilisinda virgo, in diœcesi Meldensi, Sicchedis V, abbatissa, apud Alciacum in diœcesi Morinensi, Maria de Assumptione V. Clarissa, Alanquerii in territ. Ulissip., Armezana V. abbatissa, Ord. Cisterc., in diœcesi Calagurritana, Hadriana Tertiaria Franciscana, Cortonii. His addi possunt In Gynæceo Arturi; secunda cum titulo sanctæ; aliæ vocantur beatæ.
Gabriel a S. Maria, aliter ab aliis nuncupatus, apud Ruthenos in Gallia, Franciscus Pallonius, Venetiis, Jacobus de S. Nicolao, in Castilia, Josephus Albizius, ibidem, Franciscus de Belviso, Coriæ, Ludovicus de Fabriano, in Monte sancto, Ludovicus de Parma, Caracici, Joannes de Pergola, non additur locus, Joannes de Terra nova, Galatri in Italia Memorantur ab Huebero in Menologio Franciscano.
Vitalis, al. Vitus, primus Lituaniæ episcopus, cum titulo beati indicatur cum elogio apud Fridericum Steil in Viridario sacri Ordinis Prædicatorum.
S. Apollinaris martyris, qui vidit gloriam S. Timothei, & ideo se baptizari fecit, & cum Timotheo decollatus est, meminit hac die codex Hagenoyensis inter Auctaria ad nostrum Usuardum, post annuntiationem S. Timothei martyris Romani sive Ostiensis, qui a nobis dabitur hodierna die. Sed quod hunc confuderit cum synonymo Remensi, planum fiet ex iis, quæ cras dicentur de SS. martyribus Remensibus Timotheo & Apollinare XXIII Augusti.
B. Richildis virgo Summontorii prope Oenipontem ponitur apud Castellanum in Additionibus ad Martyrologium ejus universale, hac die; sed alibi, die proxime sequenti de illa agitur, quo & nos eam differimus, tunc examinaturi, an de vero ac legitimo ipsius cultu satis constet. Adi ergo eumdem diem XXIII Aug.
S. Eusebii, & comm. mart. Lupi notatur in collectaneis Sanctorum, quæ apud nos sunt. Vide diem hujus mensis proxime sequentem XXIII Augusti.
Depositio B. Jacobi de Blanconibus (al. vocatur de Mevania) cum elogio adscribitur additionibus apud Molanum anno 1568 editum: de quo etiam agitur in Martyrologio, vulgo Canisii nominato. Acta ejus illustrabuntur XXIII Augusti.
In Galliis civitate Augustoduno natalis sanctorum Medardi & Æmiliani cum filiis suis octo, ut in Auctariis Usuardi nostri illustrati legitur. Sed est manifestus librarii error, qui ex corrupto codice Hieronymiano prodiit, ubi civitas Galliæ, & duo priora Martyrum nomina perperam mutata sunt, ut patebit ex die, quo de istis agemus, XXIII Augusti.
In Ostia, natalis sanctorum Quyriaci & Archelai memoria notatur in Auctariis ad Usuardum nostrum inter ea, quæ ex Molano desumpta sunt, hoc die: sed habentur in Martyrologio Romano die proxime sequenti, ubi dicitur in notis: Horum res gestæ narrantur in Actis sanctæ Aureæ, quæ exstat in eodem Martyrologio die XXIV hujus. Plura itaque de illis vide XXIII & XXIV Augusti.
S. Eptadius in Monte-Telonis in diœcesi Augustodunensi inscribitur Martyrologio universali apud Castellanum, cum titulo martyris. Adi diem, quo de hoc Sancto tractabimus, XXIV Aug.
Apud Senonas sancti Ebbonis archiepiscopi commemoratio cum elogio inscribitur Menologio Benedictino apud Bucelinum. At Castellanus eum refert alio die, quo videri poterit, quænam ei debeantur, videlicet XXVII Augusti.
SS. martyres Irenæus, Or, & Orepsis sunt in Menæis magnis excusis, & alibi apud Græcos, ac in Martyrologio universali Castellani. Sed daturi eos sumus die, quo in Synaxario Basiliano signantur apud nos, XXX Augusti.
In Scotia S. Barreæ episcopi memoria exstat apud Ferrarium, ex Menol. Scot., & Martyrol. Canis., sicut additur in notis, & citatur lib. 2 Hist. Scot. In Martyrologio vulgo Canisiano, quod anno 1599 lingua Germanica editum est Dilingæ, notatur in Hibernia die XXV (pro quo ibi male est impressus dies XXVI) Septembris. Eodem item die XXV, ac loco occurrit inter Auctaria ad nostrum Usuardum. In Menologio autem Scotico Dempsteri annuntiatur die XXIII Augusti, & XXIV Septembris, Nos itaque hunc episcopum differimus ad dictum diem XXV Septembr.
Romæ S. Mauri monachi & martyris sub Numeriano imperatore signatur a Ferrario in Novo catalogo Sanctorum; de quo etiam Galesinius. Est in Romano Martyrologio XXII Novembr.
SS. Justi & Habundii martyrum annua festivitas in Ms. nostro Florario signatur hac die. Cum Martyrologio Romano de duobus istis Martyribus agendum erit die XIV Decembris.

DE S. SYMPHORIANO MARTYRE,
AUGUSTODUNI IN GALLIA,

An. circiter CLXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Symphorianus M. Augustoduni in Gallia (S.)

BHL Number: 7969

AUCTORE G. C.

§ I. Vetustus hujus Sancti cultus, posthuma ejusdem gloria ex ecclesiis, miraculis & reliquiis.

Hic Sanctus Æduam sive Augustodunum, celebrem Burgundiæ civitatem, nunc vulgo Autun dictam, [Veneratio hujus sancti Martyris ex antiquis Martyrologiis,] martyrio suo illustravit, teste S. Venantio Honorio Clementiano Fortunato, qui lib. 8 carmine 4 illum inter inclytos variarum regionum Sanctos recenset hoc pentametro: Augustoduno Symphoriane venis. Antiqua Martyrologia Hieronymiana passim de hoc generoso Athleta meminerunt, & Usuardus eumdem hodie annuntiat his verbis: Eodem die Augustoduni, sancti Simphoriani, tempore Aurelii imperatoris, qui cum idolis sacrificare nollet, primo verberibus affectus, deinde carceri mancipatus, ad ultimum cæso capite martyrium consummavit. Usuardus hæc ad apicem ex Adone transcripsit, si excipias nomen imperatoris Aureliani ab Adone expressum, pro quo Usuardus nomen Aurelii recte substituit, ut ex infra dicendis apparebit.

[2] Antiqua hujus sancti Martyris veneratio confirmatur ex forma Missæ, [& ex veteri liturgia Gallicana] quæ ante annos mille apud Gallos in usu erat, & quam Mabillonius lib. 3 Liturgiæ Gallicanæ pag. 280 & sequente ex Missali Gothico edidit in hunc modum: Sacratam mysteriis cælestibus diem ad officium devotionis nostræ sollemnitatis ingressi, Fratres dilectissimi, laudemus Dominum in Sanctis suis, eumque in beatissimi Sinfuriani martyris honore veneremur, agentes ei gratias pro triumphis ejus & gloria; quem adversus corporis infirmitatem pœnarumque sævitiam, Spiritus fortitudine dimicantem, spei viribus roboravit, muro credulitatis inclusit, successuque victoriæ ad præmia immortalitatis invexit. Oremus quoque, ut nos in hoc seculo, etsi non pari agone certantibus, similis fortitudo non desinat; & sicut illum exhortatio piæ matris extulit ad peragendam certaminis hujus victoriam, ita nos Catholicæ fides Ecclesiæ inreprehensibiliter custodita, perducat ad veniam, provehat ad coronam. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

[3] Collectio sequitur. Sanctorum omnium gloriosa protectio, [sive Missali Gothico probatur;] Deus, qui beato martyri tuo Sinfuriano auxilium non negasti, & per iniqua mortis ludibria ad hanc gloriam vocare dignatus es, præsta, ut similes nos fides martyrio copulet, quos tempus passionis in stadio non reliquit; ac sicut illum iter durum & scopulosum per ærumnas passionum paradiso conlocavit; ita nos præsentium voluptatum contemptus… Per Dominum nostrum. Collectio sequitur. Recitatis nominibus offerentum, Fratres carissimi, omnipotentis Dei misericordiam deprecemur, ut plebi, quæ in honore beati Sinfuriani martyris vota reddit altaribus, divinæ credulitatis infundatur affectus, ut ejus administratione firmentur, qui Martyris meritis non junguntur; ac sicut ille post carceris septa, post pœnarum ligamina, postque famis inediam, æternitatis gaudia infinita perfruitur; ita defunctorum animæ, laxatis inferni pressuris, Abrahæ patris gremio conlocentur. Quod ipse præst. dignetur, q. Collectio ad pacem. Largitor bonorum omnium, Deus, qui inter illas Martyrum splendentium nivea fide catervas, toto orbe terrarum gratia coruscante diffusas, pretiosum peculiaremque nobis beatum Sinfurianum martyrem indulsisti; largire cotidianis supplicum tuorum votis, ut in cujus festa devoto exultamus trepudio, ejus in posterum consortio conjungamur; hominum osculis corporalibus, spiritualibus alligari mereamur affectibus Per.

[4] [ubi etiam aliqua ejus gesta attinguntur.] Immolatio Missæ. Dignum & justum est, æquum & salutare est, nos tibi in honore beati martyris tui Sinfuriani laudum hostias immolare, Domine Deus æterne, in cujus nos sollemnitate confortat vel ratio manifesta rerum vel eruditio perfecta virtutum; qui splendere meruit non solum terrenorum claritate natalium, verum etiam sublimitate cælestium virtutum; & Fausti fulgidus genere, fausti martyrii levatur in culmine: qui beatos patres Andochium Benignumque secutus, ad martyrii flagrantiam electus pervenit ad palmam; qui dum afflictionem sequitur præsentium, instructionem effecit posterorum: & materno conloquio pietate transfertur ad præmium, cui ei insinuatur non debere mortem metuere, quia Martyribus vita non tollitur, sed mutatur. O admiranda gratiarum fides! quæ de beato filio vitam glorioso exultat affectu, & quæ lugere credebatur, gaudere cognoscitur; secura de regni tui præmiis, filium exhortatur cum ingenti lætitia, scientes morientes in Christo vivere, & amissam vitam, eo restaurante, recipere. Digne ergo hic honoratur in nomine tuo, qui te honoravit in sanguine suo; qui pro te afflictus est in supplicio, per te glorificatus est in sepulcro; qui te honoravit in gladio, tecum regnat in cælo; qui per angustiam præsentium tribulationum pervenire meruit ad amplitudinem cælestium gaudiorum, per Christum Dominum nostrum. Per q. In hac veteri Missa referuntur aliqua S. Symphoriani gesta, quæ ex Actis ipsius infra clarius intelligentur.

[5] Interea colligemus nonnulla, quæ ad posthumam hujus sancti Martyris gloriam spectant, [Variæ ecclesiæ] & quibus annumerari potest templum, quod S. Euphronius medio circiter seculo quinto in honorem ipsius construxit, ut S. Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. 2 cap. 15 testatur his verbis. Eo tempore & basilica beati Symphoriani Augustodunensis martyris ab Euphronio presbytero ædificata est. Et ipse Euphronius hujus deinceps urbis episcopatum sortitus est. Acta hujus sancti præsulis Augustodunensis die III Augusti, sive tomo 1 istius mensis pag. 227 & 228 utcumque illustravimus. Apud eumdem S. Gregorium Turonensem lib. 8 Historiæ Francorum cap. 30 invenimus alterum S. Symphoriani templum, quod seculo sexto in Arvernia exstabat, & in quo rex Guntchramnus solemnitatem hujus Martyris celebravit. Præterea sanctus ille Franciæ historicus in libro de Gloria confessorum cap. 80 meminit de basilica sancti Symphoriani, quam memoratus pontifex (nimirum Probianus episcopus Bituricensis) fabricaverat ante conspectum muri Biturigi.

[6] Non dubitamus, quin in Gallia ad honorem hujus sancti Martyris extructa fuerint plura templa vel sacella, [in honorem S. Symphoriani exstructæ,] quorum notitia ad nos non pervenit. Saltem Ruinartius in Admonitione ad Vitam S. Symphoriani inter Acta Martyrum sincera pag. 68 duas alias ipsius ecclesias nobis indicat hoc modo: Cellula, in qua beatum Symphorianum sepultum fuisse Acta memorant, post aliquod tempus in celebrem basilicam mutata est; cui cum monasterium fuisset adjunctum, abbas præfuit sanctus Germanus, qui, teste Venantio Fortunato in ejus Vita, tanta devotione erga hunc beatissimum Martyrem ferebatur, ut singulas fere noctes, quamdiu Augustoduni mansit, prope ejus sepulcrum transigeret. Ipse postea Parisiorum episcopus factus, in ejusdem beati Martyris honorem sacellum construi jussit, in quo, sicut ipse præceperat, post mortem sacrum ejus corpus sepultum est, exstatque etiam nunc inferiori majoris basilicæ nostri monasterii sancti Germani a Pratis parti adhærens versus meridiem.. Ecclesiam quoque sub nomine sancti Sinfuriani seu Symphoriani in pago Meldensi exstitisse sub prima regum nostrorum stirpe, patet ex Ermentrudis testamento, quod ab eodem Mabillonio in appendice libri de Liturgia Gallicana vulgatum est.

[7] Etiam ad posthumam S. Symphoriani gloriam spectat insigne miraculum, [miracula quædam,] quod S. Gregorius Turonensis in Opere de Gloria martyrum lib. 1 cap. 52 ita narrat: Symphorianus martyr apud Augustodunensem urbem martyrium consummavit. De loco autem illo, ubi gladio percussus est, & sanguis ejus effluxit, quidam religiosus tres lapillos cum ipso sanguine levavit, & in capsa argentea reconditos in ecclesiam ligneis constructam tabulis apud Thigernum castrum urbis Arvernæ in altari sancto locavit. Tempore autem, quo Theodoricus rex Francorum regionem illam evertit, hoc castrum ab hostibus incendio concrematur. Cumque ab aliarum domorum exustione domus Dei, quæ, ut diximus, ligneis erat tabulis fabricata, igni adprehensa consumeretur, populi plangentes dicebant: Utinam vel beatæ reliquiæ non periissent. Interea cum prunarum magnus esset de incendio acervus effectus, subito Aquilone flante atque urente, vehementer favillæ ab incendio relictæ per diversa jaciuntur; & ecce capsa illa argentea illæsa refulgens, tamquam sidus præclarum apparuit. Colligentes autem eam, qui tunc aderant, clerici requirentes, nihil de beatis pignoribus diminutum reperientes, mirati sunt inter tam valida incendia speciem tam tenuem sic fuisse salvatam; in qua, ut ita dicam, non solum hæc, sed etiam mille libræ argenti aut ferri potuissent sine mora dissolvi. Vere magna ibidem virtus apparuit, quæ populum ad Dei cultum & honorem sui nominis roboravit, qui, facta deinceps alia in eodem loco basilica, sanctas reliquias in altari posuerunt.

[8] [intercessione ejusdem Martyris patrata,] Petrus Louvetus in Historia Bellovacensi lib. 3 cap. 16 Gallice narrat tria miracula, quæ seculo decimo per intercessionem S. Symphoriani prope Bellovacum contigerunt. Excerpsit autem illa ex Ms. codice Latino monasterii S. Symphoriani, quod non procul ab urbe Bellovacensi situm est. Si Latinum istius Ms. codicis apographum nobis ad manum esset, forsan in eo plura hujus Martyris miracula reperiremus, & illa fideliter typis ederemus. Cum igitur hoc nobis desit, summa trium istorum miraculorum capita dumtaxat indicabimus. Primum S. Symphoriani beneficium collatum est cuidam pauperi, qui per annum paralysi laboraverat, & delatus ad sacellum sancti Martyris statim perfectam sanitatem impetravit. Alterum obtigit cuidam cæco, qui firmiter sperabat, se intercessione S. Symphoriani illuminandum esse. Deductus itaque ad ecclesiam sancti hujus Martyris, fusis precibus, cum stupore multorum civium Bellovacensium visum subito recuperavit. Tertium Sancti beneficium expertus est juvenis quidam agricola, qui sacro igne afflictus, post magnos trium dierum dolores in sacello S. Symphoriani integram sanitatem obtinuit. Si quis alia hujus Sancti miracula aut beneficia nosse cupit, adeat Vitam S. Germani episcopi Parisiensis, quæ ad diem XXVIII Maii illustrata est, ne hic actum agamus. Nunc de sacris ejus reliquiis memorabimus pauca, quæ ad notitiam nostram pervenerunt.

[9] [& sacræ ejus reliquiæ Rhemis] Haud dubie sacra hujus Martyris ossa olim communicata sunt variis ecclesiis ac monasteriis, quæ ab ipso nomen traxerunt. Certe Rhemis conservantur aliquæ ipsius reliquiæ, quemadmodum Marlotus tomo 2 Historiæ Rhemensis lib. 2 cap. 21, sive pag. 241 probat ex sequenti instrumento: Universis præsentes litteras inspecturis nos Hugo de Cantu-Merulæ, miles domini regis, ballivus Kadrellensis pro domino Comite Claromontensi, custosque sigilli ejusdem in prædicta ballivia Kadrellensi & in castellania Cavæ-Rupis constitutus, salutem in Domino. Noverint universi, quod nos ad inquisitionem & instantiam dilecti consanguinei nostri, magistri Guillelmi de Perreciaco, clerici domini regis, Canonici sancti Symphoriani Remensis, attendentes quod devotionem, quam erga dictam ecclesiam S. Symphoriani habebat dictus Guillelmus, eidem de reliquiis sancti Symphoriani, videlicet unum frustum de ossibus dicti Sancti, ad opus dictæ ecclesiæ Remensis concessimus & tradidimus, sperantes, quod in dicta ecclesia meritis & intercessione prædicti Martyris, suffragante Domino, universa plebs fidelium adjuvetur. In cujus rei testimonium præsens instrumentum prædicto magistro Guillelmo tradidimus nostro sigillo roboratum. Datum die Lunæ ante festum sancti Michaëlis archangeli anno Domini MCCCI, præsentibus Hugone Leoboldi de Paredo presbytero notario publico dictæ balliviæ, domno Guillelmo Choat presbytero & dicto Viant de Chamberlin, in præmissis vocatis & rogatis.

[10] Apud Ægidium Gelenium in Opere de Magnitudine Coloniæ Agrippinensis pag. 267 inter alias Sanctorum reliquias in hierotheca vigesima sexta fit mentio de S. Symphoriani martyris costa. [aliisque locis conservatæ] Rayssius autem in suo Hierogazophylacio Belgico enumerat sacrum thesaurum ecclesiæ cathedralis Atrebatensis, ubi pag. 305 reliquiæ sanctorum Simphoriani & Leodegarii martyrum recensentur. Laudatus Belgicarum reliquiarum collector ibidem pag. 452 in Cartusia Rutilensi ad ripam Mosæ assignat ossa sanctorum martyrum Simphoriani; Sebastiani, Smaragdi, Valentini & Vincentii. Nescimus, utrum hæ reliquiæ ad hodiernum S. Symphorianum pertineant, eo quod plures ejusdem nominis martyres exstiterint. Si itaque ecclesiæ istæ existiment, se possidere reliquias hujus celeberrimi Martyris Augustodunensis, possessionem suam claris ac solidis documentis probare non graventur.

[11] Augustinus Lubin in Tabulis geographicis ad Martyrologium Romanum pag. 41 asserit, [posthumam ipsius gloriam declarant,] corpus S. Symphoriani hodierni Crolium (est parva urbs diœcesis Bellovacensis, quæ vernacule Creil appellatur) delatum, & ibidem in ecclesia collegiata conditum fuisse. Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad diem XXII Augusti de illa translatione etiam meminit, & deplorandam sacri hujus thesauri jacturam explicat, dum elogio S. Symphoriani ibidem ita finem imponit: Cujus corpus cum exanime in agro feris expositum jaceret, pii viri latenter submoventes, ad fontem, qui extra publicum campum est, detulerunt, condideruntque cum aromatibus in parva cellula, e qua micantia deinde gloriæ divinæ lumina ethnicos stupore multo percelluerunt, sanitatum beneficiis cumularunt fideles, Martyrem beatum magna virtutis & gloriæ celebritate illustrarunt. Ceterum gloriosi ipsius Athletæ corpus deinde ad oppidum Belvacensis diœcesis delatum, inque collegiata ecclesia de Crolio in monimentum pietatis collocatum hæretici, avitæ pietatis insignia delere nitentes, Sanctosque, quorum religionem deseruerunt, immani odio (postquam a Christo in cælum puri illorum spiritus assumpti sunt) in corporum reliquiis persequentes, impie flammis injectum in cineres converterunt, cineres in auras dissipaverunt. At uterque ille scriptor tempus & occasionem hujus translationis silet, & neuter istas S. Symphoriani reliquias Crolium translatas distincte describit. Hinc merito dubitamus, an hæretici maximam harum reliquiarum partem in cineres redegerint, quantumvis illæ generali corporis nomine appellentur: adhuc enim Parisiis in parochiali S. Symphoriani ecclesia partes aliquot ossium ejus conservari dicuntur. Jam ad tempus martyrii & Acta ejusdem sancti Pugilis examinanda progredimur.

§ II. Sancti Acta, commune eruditorum de iis judicium, verosimile martyrii tempus assignatum, & scrupulus Tillemontio exemptus.

[Ruinartius edidit Acta hujus Sancti,] Ruinartius inter Acta Martyrum fincera & selecta Parisiensis editionis pag. 67 in admonitione ad Vitam S. Symphoriani sic præfatur: Invenimus Acta beati Symphoriani in pluribus Mss. codicibus, etiam antiquissimis, sed in duobus tantummodo sincera & pura, quorum unus est abbatiæ Conchensis prope Ebroïcas in Normannia; alter vero in nostra bibliotheca sancti Germani a Pratis asservatur. Eorum opera stylum & verba, quæ passim Surius mutaverat, ad primigenium statum revocavimus; sicque ea Acta, quæ Baronius sincera judicavit, collata cum Mombritio, ejusdem Baronii fragmentis, ac codicibus manuscriptis etiam iis, in quibus interpolata habentur, proferimus; quæ eadem esse non dubitamus, quæ a Gregorio Turonensi libro de Gloria confessorum cap. LXXVII laudata sunt. Gregorius Turonensis quidem occasione S. Simplicii episcopi Augustodunensis loco proxime citato innuit, se quædam S. Symphoriani Acta vidisse; sed non exprimit, qualia ista fuerint, ut patet ex sequentibus illius verbis: Ferunt, etiam in hac urbe simulacrum fuisse Berecynthiæ, sicut sancti martyris Symphoriani passionis declarat historia. Hinc nondum scimus, utrum sanctus ille historicus primigenia, an vero interpolata istius Martyris Acta præ oculis habuerit: nam Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 609 negat, primigenia esse S. Symphoriani Acta, quæ Ruinartius edidit, & tamen ex conjecturis quibusdam judicat, eadem circa medium seculi quinti conscripta fuisse.

[13] [quorum varia habemus apographa,] Quidquid sit de isto Tillemontii judicio, nos enumerabimus aliquot alia Actorum exemplaria, quæ ex variis locis accepimus. Inter illa primum locum obtineret istud, quod in antiquo Musei nostri codice signato ✠ Ms. 74 exstat, nisi postrema sui parte mutilum foret. Media autem Actorum pars in illo codice (reliqua desiderantur) cum editione Ruinartiana convenit. Alterum apographum desumptum est ex Ms. Audomarensi, quod integrum est, & ad editionem Ruinartianam proxime accedit. Tertium accepimus Treviris ex codice S. Martini, quod cum Ms. Maximiniano ejusdem urbis collatum est, & quod ab aliis jam relatis propter solam scribendi methodum & ampliorem phrasin differt. Chiffletius ad Majores nostros misit quartum eorumdem Actorum apographum, ex variis Mss. Burgundicis collectum, cujus initium ab omnibus hactenus recensitis discrepat: nam in illo baptismus & pia pueritia S. Symphoriani memorantur, dum reliqua cum vulgatis Actis fere concordant.

[14] [in quibus initium duorum exemplarium] Attamen huic ultimo apographo consonat codex octogesimus primus reginæ Sueciæ, cujus exordium sic habet: Sub Aureliano imperatore cum adversus Christianum nomen persecutionis diræ procella detonaret, atque ipse ob istius sceleris causam pene totam Galliam pervagaret, & ad delendam legis Catholicæ religionem imperii sui decreta converteret, tandem ad Senonum civitatem profectus ad depopulandos ubique, quos reperire poterat, Christianos, sese in Æduorum finibus spiritu nequitiæ exactus applicavit. Erat tunc in Augustodunensi urbe Fausti nobilis viri filius, nomine Simphorianus, Christianæ familiæ litteris institutus bene & moribus, ita ut primævæ indolis gerens annos, [senum vitam anticiparet.] Pater triennem atque in annis infantiæ constitutum a supervenientibus divinæ legis cultoribus, id est, Benigno, Andochio & Thyrso Christianum fieri petiit, eumque mox cum totius familiæ comitatu sub ejusdem religionis nomine baptizari rogavit; cujus illi petitionibus annuentes, baptizatum sanctæ Trinitatis nomine puerum reddiderunt, cui sanctus Benignus divinis rebus baptizator exstitit; beatus vero Andochius ei de sacro fonte susceptor advenit. Quibus rite peractis, sacrisque mysteriis Domini celebratis, cœpit supradictus Puer veraciter in Christo credere, & in divinæ legis studiis permanere.

[15] Cumque in antedictos Dei cultores nequissimus imperator nequitiæ suæ pœnas exerceret, [ab aliis differt.] eosque martyrio coronatos in loco, qui dicitur Sedelocus, spiritu viventes, corpore tantum mortuos reliquisset, illico perditionis suæ participem & sacrilegæ mentis consortem ad Augustodunensem dirigit urbem Heraclium quemdam profani spiritus consularem, quem ita feralibus instruxit edictis, & profanis legibus roboravit, ut nisi quis idolis immolaret, nullum Christianorum permitteret haberi superstitem. Hic itaque, ut dictum est, vir Dei Symphorianus cum in adolescentia crescens transiret infantiam, & ætas feliciter auspicata in robur virile transiret, tanta spe propositum animi in divinitatis amore constituit, ut illum omnis jam boni cum supernis virtutibus habere consortium meritorum admiratione judicarent: illustrabat enim eum cælestis sapientia, & spiritualibus gemmis ornata simplicitas, & justum vitæ tramitem tenens, felici gubernatoris * defensione servatus, e naufragio mundi male blandientis elapsus est. Quamvis illa, quæ in hoc Actorum principio de Trajano imperatore narrantur, cum historia non cohæreant, tamen baptismo & spiritualibus S. Symphoriani magistris hic nominatis favet antiqua Missa Gothica, in qua sanctus ille Martyr beatos patres Andochium Benignumque secutus dicitur. Cum porro omnia Actorum exemplaria circa substantiam rei inter se concordent, excepto illo duplicis apographi principio, rursus prælo subjiciemus editionem Ruinartii, quæ nostris apographis emendatior, & cum variis Mss. codicibus ab editore collata est.

[16] Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 609 & sequente Actis Ruinartianis aliisque similibus opponit quasdam difficultates, [Tillemontio hæc Acta carpenti] quæ ad summum probant, Acta illa tribus fere seculis post martyrium S. Symphoriani scripta & nonnihil exornata fuisse. Facile concedimus, ea non esse proconsularia, ut vulgo vocantur, vel ab auctore synchrono exarata: nam nobis etiam non placent in iis longiora colloquia & alia ornamenta, quibus primigenia martyrum Acta carere solent. At putamus, ea saltem ex genuinis desumpta & postea parum aucta esse. Forsan ecclesia Viennensis in Gallia primigenium Actorum exemplar præ oculis habuit, cum in lectionibus propriis istius ecclesiæ de S. Symphoriano non habeantur pleraque illa, quæ Tillemontium aliosque eruditos offendunt.

[17] [exhibemus ex Breviario Viennensi] Lectiones autem istæ in Viennensi Breviario anni 1522 fol. 360 recitantur hoc modo: Sub Aureliano principe cum adversus Christianum nomen persecutionis dira procella detonaret, & ad delendam religionem Catholicæ legis imperii sui decreta converteret, erat tunc in Augustodunensi urbe Fausti nobilis viri filius Symphorianus Christianæ familiæ litteris bene institutus & moribus, ita ut primævæ indolis florentes annos, senum anticipans vitam, immaculatæ mentis sinceritate superaret. Erat tunc Edua civitas antiquæ nobilitatis titulis & sacrilegæ religionis referta cæremoniis errori famulans: diversis idolorum templis vanæ superstitionis amore tenebatur. Berecynthiæ, Apollinis & Dianæ cultum speciali dilectione venerata est. Ad Berecynthiæ matris dæmonum profanam solennitatem populorum multitudo convenerat. Eraclius illius temporis consularis in eadem urbe residebat, ad requirendos discutiendosque Christianos sagaci inquisitione solicitus.

[18] [Lectiones sive Actorum compendium] Symphorianus affuit, & quia statuam Berecynthiæ adorare noluisset, comprehensus tenetur, & Eraclio consulari statutus ingeritur. Cui ille de tribunali residens dixit: Nomen, conditionem designa. Ille respondit: Symphorianus dicor; Christianus sum. Judex dixit: Cur deæ matris effigiem adorare noluisti? Symphorianus respondit: Paulo ante dixi; Christianus sum; Deum vivum adoro, qui regnat in cælis. Simulacrum vero dæmonum non solum non adoro, verum etiam, si permittis, malleis illud mea auctoritate comminuo. Judex dixit: Nisi deæ matri sacrificaveris, hodie te dilaniatum omnibus pœnis, capitalis sententiæ damnatione prosternam. Symphorianus dixit: Ego omnipotentem Deum, qui me fecit, timeo, & ipsi soli servio. Tu corpus meum ad tempus in potestate habes; animam vero meam non habes. Hæc sancto Symphoriano loquente, judex iracundia succensus dixit: Symphorianus publici criminis reus, qui diis sacrificare detrectans, majestatis sacrilegium perpetravit, sacris etiam altaribus nefariis vocibus irrogavit injurias, gladio ultore feriatur, ut, dum crimina funesta resecantur, deorum pariter & legum vindicetur injuria.

[19] [quod illum & alios eruditos] Sic data sententia, dum beatus Vir duceretur ad victimam, venerabilis mater sua de muro sedula illum voce commonuit dicens: Nate, nate Symphoriane, in mente habe Deum tuum. Resume constantiam, fili. Timere non possumus mortem, quæ sine dubio perducit ad vitam. Sursum corda suspende, fili. Aspice illum, qui regnat in cælis. Hodie tibi vita non tollitur, sed mutatur in melius: & quamlibet angustus callis iter durum & scrupulum ærumnosæ tribulationis indicat, hæc vita est, in qua percussorem tuum prostratus interficis. Si perduraveris hodie, nate, ad supernam nobilitatem felici commutatione migrabis. Sic Sanctus Symphorianus extra murum ductus, & a persecutore prostratus, & a religiosis latenter inde est sublatus. Sic Martyr delatus ad fontem, qui extra publicum campum est, & inibi in parva cellula tunc sepultus, semper tamen se virtutibus publicavit, ita ut, gentilibus stupentibus propter mira dona sanitatum, in honore maximo etiam illis temporibus haberetur.

[20] [nihil aut parum potest offendere,] Hæc Lectionum clausula etiam in plerisque Actis habetur, & ex ea Tillemontius loco supra citato infert, hæc Acta diu post exstinctam gentilium superstitionem (puta medio seculo quinto) primum composita fuiße. Sed nobis frivolum videtur hoc ejus argumentum, cum gentiles ac alii infideles non raro venerentur sepulcra Sanctorum, si sanitatem aut alia bona temporalia consequi sperent, quemadmodum in Opere nostro sæpius ostensum est. Sic etiam hodiedum propter eumdem finem Mahometani & hæretici adeunt prodigiosa Sanctorum sepulcra aut alia loca sacra Catholicorum, ut passim testantur illi, qui peregrinationes in Oriente instituerunt. Non ergo tantopere mirandum est, si gentiles in honore habuerint locum, in quo videbant ægrotis sanitatem reddi vel alia beneficia conferri. Adde, quod Acta vel hæ Lectiones satis innuant, ista miracula tempore florentis ethnicismi contigisse: nam diserte asserunt, S. Symphorianum magno in honore habitum fuisse etiam illis temporibus, quæ expressio non obscure tempora gentilitatis designat. Denique non dicuntur ethnici S. Symphorianum venerati esse, sed obstupuisse propter mira dona sanitatum, quæ fidelibus ipsum in honore maximo habentibus conferebantur, & quæ non erant adeo occulta, ut omnes ethnicos latere possent. Ut ut est, nihil merito in his Lectionibus reprehendi potest præter nomen Aureliani imperatoris, de quo jam agemus.

[21] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 273 numero 2 martyrium S. Symphoriani sub Aureliano imperatore collocat, [Quidam chronologi sub Aureliano,] & ibidem ad rem nostram ita scribit: Quod vero, qui ab Aureliano sunt interfecti, dicantur a Vopisco seditionis auctores: ejus criminis, nempe seditionis, his plane temporibus infamari solitos Christianos, Acta Symphoriani, quæ habentur germana, significant, quibus dicitur: Adfuit & Symphorianus, & cum nollet statuam Berecynthiæ, quæ carpento vehebatur agminibus stipata populorum, per contemptum adorare, publicæ seditionis prætextu comprehensus tenetur, & Heraclio consulari offertur. Sane non multum miramur, eruditissimum Baronium martyrium S. Symphoriani imperio Aureliani affixisse, cum in antiquis Martyrologiis & Actis dicatur hic Martyr sub Aureliano passus esse, si excipias solum Usuardum, qui nomen Aureliani recte in Aurelii commutavit, ut initio hujus Commentarii prævii monuimus.

[22] At exactiores critici contendunt, istud martyrium toto fere seculo citius contigisse, [alii sub Aurelio] & illustrissimus Bosquetus in Historiis ecclesiæ Gallicanæ lib. 2 cap. 27 hac de re tradit sequentia: Hanc Aurelii postremam persecutionem, primum populi seditione coortam, postmodum imperatoris rescriptis decretam fuisse constat ex Epistola Lugdunensium. Edicti contra Christianos verba referunt Acta Symphoriani elegantiori stylo conscripta, cujus hac ipsa Aurelii persecutione martyrium celebre fuit: non enim ad Aureliani tempora pervenire potuit, qui a Benigno baptizatus est. Natus autem erat annos tres Symphorianus, dum baptismi gratiam accepit, & quintum decimum agebat, cum patre Fausto Benigno martyri justa persolvens; ac tandem anno vicesimo pro Christi fide passus est, ut ex Actis illorum martyrum patet. Itaque Benigno anno Christi CLXXVIII ab Aurelio damnato, Symphorianum demum anno Christi CLXXXIII occubuisse oportet.

[23] Ab hac chronologia parum differt Ruinartius, dum ante Acta S. Symphoriani pag. 68 sic eadem de re monet: Porro hujus Sancti mortem ad annum circiter CLXXX referimus, [martyrium ipsius collocant,] cum a beato Benigno sancti Polycarpi discipulo baptizatus dicatur. Unde existimamus imperatoris Aurelii nomen pro Aureliano in Actis debere reponi. Certe in Mss. codicibus Aurelius & Aurelianus, Fabius & Fabianus, Valerius & Valerianus, aliaque similia nomina sæpius confunduntur; quod sexcentis exemplis probare facillimum esset. Antonius Pagius in Critica ad Annales eminentissimi Baronii anno 272 num. 13, & Tillemontius in Monumentis ecclesiasticis tomo 3 pag. 609 & 610, aliique viri eruditi communiter hanc Ruinartii sententiam amplectuntur. Nos etiam probabiliorem illam opinionem secuti sumus, & propterea initio Commentarii prævii in margine martyrium hujus Sancti circa annum Christi 180 collocavimus.

[24] [& ea occasione,] Sed ea occasione contra Tillemontium formabimus argumentum ad hominem, ut vulgo dici solet: quamvis enim severus ille criticus admittat, S. Symphorianum sub Aurelio martyrium subiisse, tamen edictum istius imperatoris, quod infra in Actis longioribus recitabitur, pro fictitio habet, & Aurelium numquam aliquod decretum adversus Christianos edidisse affirmat. Hinc non parum infirmatur fides Actorum, quæ tamen ab eruditis passim sincera reputantur: nam si auctor Actorum istorum finxerit decretum imperatorium, quod numquam exstitit, qualem fidem reliquis ejus narrationibus adjungemus? Si igitur in aliis antiquis monumentis tale decretum ostenderimus, totus Tillemontii scrupulus evanescet. Id autem sic probare conabimur.

[25] [allatis aliquot exemplis,] Imprimis Melito Sardianus episcopus Aurelio imperatori obtulit apologiam pro Christianis, in qua apud Eusebium lib. 4 Historiæ ecclesiasticæ cap. 26 hæc leguntur: Quod enim numquam antea factum fuerat, persecutionem nunc patitur piorum hominum genus, NOVIS per Asiam DECRETIS exagitatum. Impudentissimi namque delatores & alienarum opum cupidi ex IMPERIALIBUS EDICTIS occasionem nacti, palam diu noctuque grassantur, spoliantque homines innoxios. Hæc referri non possunt ad antiqua decreta Romana, quorum Cicero lib. 2 de Legibus meminit, & quibus omnis religio peregrina prohibebatur: nam Melito apud imperatorem expresse conqueritur, Christianos novis decretis exagitari. Hoc testimonium adeo evidens est, ut ipse hypercriticus Elias du Pin in nova Bibliotheca scriptorum ecclesiasticorum tomo 1 apud nos pag. 62 asserat, Melitonem in hac apologia sive supplici libello ab imperatore Aurelio petiisse, ut cœptam persecutionem sisteret revocando edictum, quod adversus Christianos promulgaverat.

[26] [levem scrupulum Tillemontio excutimus.] Præterea Tillemontius tomo 2 Monument. eccles. pag. 400 & sequente martyrium S. Justini philosophi sub imperatore Aurelio collocat, & ibidem ac pag. 657 Acta illius sincerissima esse agnoscit. Attamen in his ipsis Actis, quæ Tillemontius tantopere laudat, pluries fit mentio de edicto imperatoris. Hoc liquet ex verbis, quibus apud laudatum Ruinartium pag. 43 Rusticus præses S. Justinum ita alloquitur: Age, esto diis ipsis obediens, & imperatoris EDICTIS. Deinde circa finem Actorum ibidem pag. 45 memoratus præfectus adversus S. Justinum & socios hanc sententiam pronuntiat: Qui diis sacrificare, & imperatoris EDICTO parere noluerunt, flagello cæsi ad capitalem pœnam abducantur, quemadmodum leges præcipiunt. Illud utique erat edictum Aurelii imperatoris, sub quo S. Justinus philosophus palmam martyrii obtinuit, ut Tillemontius fatetur. Hæc mihi ad dissipandum Tillemontii scrupulum sufficere videntur. Si quis tamen cupit plura, consulat Honoratum a sancta Maria Carmelitam in Animadversionibus ad regulas & usum Criticæ, dissertatione 4, art. 10, sive tomo 2 istius Operis Gallici pag. 58 & sequentibus, ubi hanc rem fusius tractat, & omne Tillemontio effugium præcludit. Jam tantummodo superest, ut editionem Ruinartianam recudamus ac consuetis annotationibus illustremus.

[Annotata]

* al. gubernaculi

VITA
Ex Actis martyrum sinceris & selectis, quæ Ruinartius anno 1689 Parisiis edidit, cum aliis Mss. codicibus collata.

Symphorianus M. Augustoduni in Gallia (S.)

BHL Number: 7967

[Sanctus Adolescens] Sub Aureliano a principe, cum adversus Christianum nomen persecutionis diræ procella detonaret, & ad delendam religionem Catholicæ legis imperii sui decreta b converteret, erat tunc in Augustodunensi urbe Fausti nobilis c viri filius, nomine Symphorianus, Christianæ familiæ, litteris bene instructus & moribus, ita ut primævæ indolis florentes annos, senum anticipans vitam, immaculatæ mentis sinceritate superaret.

[2] Hic itaque cum in adolescentiam crescens, transiret ab infantia, [Augustoduni piam vitam agens,] & jam ætas feliciter auspicata in robur virile migraret; tantam spem virtutum suarum omnibus fecit, ut illum jam omnes boni cum supernis virtutibus habere consortium, meritorum admiratione judicarent. Illustrabat namque eum cælestis sapientia & spiritualibus gemmis ornata simplicitas: & justum vitæ tramitem tenens, felicis gubernaculi defensione servatus, naufragium male blandientis sæculi elapsus est.

[3] Erat tunc Ædua civitas antiquæ nobilitatis, titulis & sacrilegæ religionis referta ceremoniis, [& statuam Berecynthiæ venerari nolens,] atque errori gentilium famulans, diversis idolorum templis, & vanæ superstitionis amore tenebatur. Nam Berecynthiæ d, Apollinis, & Dianæ cultum speciali dilectione venerata est. Itaque ad Berecynthiæ matris dæmonum profanam solemnitatem e populorum multitudo convenerat. Heraclius illis temporibus vir consularis in eadem urbe residens, ad inquirendos discutiendosque Christianos sagaci inquisitione sollicitus erat: cui sanctus Symphorianus affuit. Qui cum statuam Berecynthiæ, quæ carpento portabatur agminibus stipata populorum, despectam adorare noluisset, publicæ seditionis obtentu comprehensus tenetur, & Heraclio consulari arguendus præsentatur.

[4] Heraclius vir consularis in tribunali residens dixit beato Symphoriano: [ab ethnicis comprehenditur;] Nomen conditionemque designa. Ille respondit: Christianus sum; Symphorianus vocor. Judex dixit: Christianus es? Quantum video, latuisti nos: nam nominis hujus apud nos non magna professio est. Cur deæ matris effigiem profana abusione despiciens, adorare noluisti? Sanctus Symphorianus respondit: Jam dixi tibi, Christianus sum. Deum verum adoro, qui regnat in cælis; simulacrum vero dæmonis non solum non adoro; verumetiam, si permittis, mea auctoritate, malleis illud comminuo.

[5] [& ab Heraclio judice] Judex dixit: Iste non solum sacrilegus, verum etiam rebellis conatur exsistere. An hujus loci civis sit, edicat Officium f. Ex Officio dictum est: Hinc est, & quidem nobilis familiæ. Judex dixit: Jocaris tibi, Symphoriane, gloriosæ indolis. Hoc tibi sub ambiguo fama cœpit suadere mendacium. Ignoras forsitan, quod principum nostrorum scita sanxerunt? Officio recitante pandatur. Ex Officio recitatum est. Aurelianus imperator omnibus administratoribus suis atque rectoribus. Comperimus ab his, qui se temporibus nostris Christianos dicunt, legum præcepta violari. Hos comprehensos, nisi diis nostris sacrificaverint, diversis punite cruciatibus, quatenus habeat districtio prolata justitiam, & in resecandis criminibus ultio terminata jam finem.

[6] [variis modis] Lectis imperatoriis præceptionibus, judex dixit: Quid ad hoc, Symphoriane, respondes? Numquid possumus hæc decreta convellere? Duplex tibi crimen impenditur. Videris & pro deorum despectione sacrilegium perpetrare, & pro legum abusione contemptor exsistere. Unde nisi præceptis satisfeceris, hæc omnia sanguinis tui placabit effusio. Sanctus Symphorianus respondit: Numquam ego hanc imaginem nisi diabolicæ persuasionis infaustum simulacrum & publicæ perditionis exsecrandum dæmonem judicabo. In chaos semper semita vergente * collabitur, quisquis Christianus, damnatus passionibus deterioris vitæ mala retrorsum conversus respexerit: statimque per devium gradum semita exorbitante jactatus, & parati muneris gratia destitutus, antiqui hostis retibus patet. Deus noster ut novit remunerare merita, ita novit punire peccata. Nomini suo obedientes vivificat, rebelles interficit, in cujus confessione firma stabilitate duranti, tutum mihi [magis] est sempiterni Regis tenere portum, quam mortiferum diaboli sævientis intrare naufragium.

[7] [ad idolorum cultum ex citatur;] Ubi vidit judex sanctum Symphorianum jussionibus suis non præbere famulatum, jussit eum a lictoribus cædi, & carceri mancipari, quem cum post comperendinatis diebus præsentare suis jussisset obtutibus, producebatur e tenebris filius lucis; de illo vestibulo feralis ergastuli, cum æterno Rege semper in æternitate victurus. Artiores nexus liventium lacertorum macie cutis attenuata laxaverat; & dum animum suum ad supernæ gaudia alacritatis attolleret, inter beata supplicia non fuit minus consumpsisse sanguinem, quam fudisse.

[8] [sed cum nec blanditiis,] Tum judex: Quantum rectius faceres, Symphoriane, ut immortalibus diis serviens, muneratum te ex ærario publico g nobilis militiæ splendor attolleret. Qui nisi hodie venerandum deæ matris simulacrum genu prostratus adoraveris; Apollinis quoque & Dianæ sublimium numinum te cultorem venerabundum declarare h. Quapropter, si vis, sertis redimire jubemus altaria; thure, odoribusque incensi sacrificia digna diis solve. Symphorianus dixit: non debet judex, cui commissa res publica est, frivolis verborum sermocinationibus subjacentem * proferre sententiam. Si periculosum est non quotidie ad profectum animæ aliquid addere, quanto periculosius est a salute discedentem in scopulis peccatorum naufragio collidi?

[9] Judex ait: Sacrifica diis, ut possis palatii honoribus perfrui. [nec minis,] Symphorianus respondit: Judex tribunal suum polluit, qui gladiis legum glutinatur * in publico, animæque suæ perpetuæ calamitatis mortem affert, & vita ejus perennis opprobrii maledictis proscinditur. Nos vitam, quam Christo soluturi sumus ex debito, quidni ex voto solvamus? Sera pœnitudo est sub judicis timuisse conspectum: munera enim vestra fucati mellis permixta dulcedine, male credulis mentibus venena parturiunt; divitiæ vero nostræ semper in Christo sunt, quas non caduca per tempus vetustas, diuturnitatis ipsius labefactatione corrumpit. Cupiditas autem vestra omnia habendo nil possidet, quæ diabolicis delegata * facultatibus, infelicis lucri cupiditatibus delinitur. Nobis vero nihil in hoc mundo aufert humanæ fragilitatis lapsura conditio. Gaudia vestra instar vitri ad solis splendorem crepantis dissiliunt. Quidquid finis interimit, casus involvit, cum æternam mundi vertiginem * rapax tempus obducit. Solus Deus noster beatitudinem vindicat. Hujus gloriæ exordium, quia non fuit conscia rerum, nescit antiquitas, hujus terminum, quia non erit, nosse non poterit series inveterata seculorum.

[10] Judex dixit: [a professione fidei Christianæ avocari posset,] Nimium diuque *, Symphoriane, te de nescio cujus Christi magnitudine disputantem, patientiæ meæ tenore sustinui. Nisi matri deæ sacrificaveris, hodie te dilaniatum omnibus pœnis, capitalis sententiæ damnatione prosternam. Symphorianus dixit: Ego omnipotentem Deum, qui me fecit, timeo; & ipsi soli servio. Tu vero corpus meum ad tempus in potestate habes; animam vero meam non habes. [At nunc non in idoli hujus cultu portentosam attende superstitionem vestram, quod tu ad opprobrium & exitium tuum veneraris: in cujus sacris excisas corporum vires castrati adolescentes infaustæ imagini exultantes illidunt, & exsecrandum facinus pro grandi sacrificio ducitis, sacrilegi sacerdotes, ut quod immane scelus est religionis prætextu veletur. Ubi perstrepentes buxos & tibias, fanatici furoris inflati insania, ubi cymbala pulsat corybantes. Apollinem vero istum, quis nesciat apud Amphrysum fluvium Admeti regis fuisse pastorem? Qui voluptatum suarum illecebras recolens, laureas diligit sertis coronas. Ubi per implicitas ambages mugiente tropidum * specu diabolicas voces, ubi frequenter deceperit, dicitur aliquoties vera cecinisse. Dianam quoque dæmonium esse meridianum, Sanctorum industria investigavit, quæ per compita currens, & silvarum secreta perlustrans, incredulis hominum mentibus zizaniæ tribulos sceleris sui arte disseminat, Triviæ sibi cognomen, dum triviis insidiatur, obtinuit i.]

[11] Hæc sancto Symphoriano loquente, judex furore succensus dixit: [capitali sententia damnatur,] Symphorianus publici criminis reus, qui diis nostris sacrificare detrectans majestatis sacrilegium perpetravit, sacris etiam altaribus irrogavit injurias, gladio ultore feriatur; ut dum criminis funesta resecantur, deorum pariter & legum vindicetur injuria. Sic data sententia, beatus Vir Dei ducebatur ad victimam. Venerabilis autem mater sua, de muro nota illum voce commonuit dicens: Nate, nate Symphoriane, in mente habe Deum vivum. Resume constantiam, fili. Timere non possumus mortem, quæ sine dubio perducit ad vitam. Sursum cor suspende, fili; aspice illum, qui regnat in cælis. Hodie tibi vita non tollitur, sed mutatur in melius. Hodie, nate, ad supernam vitam felici commutatione migrabis k.

[12] [matre eum ad martyrium exhortante.] Sic sanctus Symphorianus extra murum ductus, a percussore prostratus est. Purpurei sanguinis sui unda perfusus, a religiosis latenter inde sublatus est. Sic Martyr delatus ad fontem, qui extra publicum campum est, & ibi in parva cellula sepultus, semper tamen virtutibus se publicavit; ita ut ipsis quoque gentilibus, ob miracula & sanitatum beneficia stupentibus, in maximo honore ea tempestate haberetur, non longe a basilica sua, quæ studio summo Antistitis nostri l ecclesiæ celsum protulit ædificata fastigium; fulget non uno muneris sui ornata privilegio, patroni nostri Symphoriani martyris referta virtutibus, qui prætervolantis vitæ naufragia, dum de diabolo triumpharet, exclusit, defensor factus patriæ suæ, dum ad veram patriam festinaret: apparuitque turris fortitudinis contra faciem adversantis inimici, quam sanguinis sui effusione construxit. Inexpugnabilem murum auxilia corporis sui perennis patrocinii mediator attollit, innumeras curationes meritorum suorum virtute donat. Denique per eum nobis apud Dominum Jesum Christum evidens misericordiæ panditur via, ut in omnium votorum plenitudinem felix aperitur ingressus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui est vita omnium sine fine Sanctorum, & regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Cum Usuardo legendum est Aurelio pro Aureliano, ut initio & in decursu Commentarii prævii monuimus.

b Quamvis hæc persecutionis decreta vel edicta offendant Tillemontium, tamen in Commentario prævio num. 25 & sequente probavimus, eum hic inani scrupulo vexari.

c Hæc nobilitas confirmatur ex Missali Gothico, in quo dicitur hic sanctus Martyr splendere terrenorum claritate natalium …, & Fausti fulgidus genere.

d Berecynthia, sic dicta a Berecyntho Phrygiæ monte, ab ethnicis mater deorum vocabatur.

e Adhuc diu post hæc tempora celebris erat Berecynthiæ cultus in urbe Augustodunensi: cum enim tempore Simplicii Æduensis episcopi simulacrum Berecynthiæ per eamdem urbem circumferretur, precibus hujus sancti Antistitis in terram corruit, nec ullo modo dein moveri potuit; quo miraculo multi ad fidem Christianam conversi sunt, ut S. Gregorius Turonensis in libro de Gloria confessorum cap. 77 narrat.

f Officium hic sumitur pro ministris vel eorum præcipuo, ut sæpius alibi explicuimus.

g Tillemontius tom. 3 Monument. eccles. pag. 701 suspecta habet illa Martyrum Acta, in quibus præmia promittuntur Christianis. Sed si hæc regula critica subsistat, oportebit rejicere multa Acta genuina, ut Honoratus a Sancta Maria in Animadversionibus ad regulas & usum criticæ Dissert. 4 art. 9 ostendit.

h Hæc periodus in omnibus fere exemplaribus est corrupta. Tamen in apographo nostro Audomarensi ita legitur: Qui nisi hodie venerandum deæ matris genu prostratus adoraveris, Apollinis & Dianæ sublimium numinum venerandas odorare fores faciemus. Sed in hoc exemplari alia luxata sunt.

i Hæc uncis inclusa in aliis quibusdam Mss. codicibus desunt. Enimvero illa & alia hujusmodi postmodum genuinis Actis ab amplificatore quodam superaddita fuisse suspicamur.

k Etiam Missale Gothicum hanc generosæ matris adhortationem paucis commemorat, ut in Commentario prævio videre est.

l Ruinartius in notis ad hunc textum observat sequentia: Is esse videtur Euphronius, qui teste Gregorio Turonensi lib. 2 Historiæ cap. 15 basilicam sancti Symphoriani adhuc presbyter ædificavit. Is circa seculi quinti medium floruit, quo tempore ea, quæ sequuntur, Actis beati Symphoriani adjuncta sunt, quæ ideo in plerisque codicibus manuscriptis desiderantur. Ceterum omnia, quæ in Lectionibus leguntur, ex genuinis Actis desumpta fuisse existimamus.

* al. urgente

* al. jactantem

* al. latrocinatur

* al. divulgata

* al. virtutem

* al. diu te

* al. tripodum

DE S. ANTONIO VEL ANTONINO MARTYRE
ROMÆ

Sub imperatore Commodo.

Memoria hujus sancti Martyris apud antiquos Martyrologos, & locus sepulturæ.

Antonius vel Antoninus M. Romæ (S.)

G. C.

In veteri Martyrologio Romano, quod Rosweydus noster edidit, hodie breviter memoria Antonii martyris celebratur. Sed Ado brevem illam annuntiationem clarius explicat, [De hoc Martyre meminerunt Ado, Usuardus,] dum eodem die undecimo Kalendas Septembris in Martyrologio suo sic scribit: Romæ, natale beati Antonii martyris, qui, cum esset carnifex, vidit stantem juvenem cum spongia, & detergentem latera sanctorum martyrum Eusebii, Pontiani, Peregrini atque Vincentii, cum suspensi in eculeo cæderentur; & mox clamare cœpit: Vere Deus Christus, quem hi prædicant. Fugiens occulte, a Rufino presbytero baptizatus est; & reversus ad Vitellium, cum se Christianum libere fateretur, capitis sententia damnatus, via Aurelia, juxta formam Trajanam, undecimo Kalendas Septembris sepultus est. Usuardus Adonem ita contraxit: Romæ sancti Antonii martyris, qui, cum se Christianum libere fateretur, jubente Vitellio judice, capitali sententia est damnatus, viaque Aurelia sepultus. Usuardo consonat hodiernum Martyrologium Romanum, nisi quod in hoc Martyr ille Antoninus pro Antonio nominetur. Etiam in Lubeco-Coloniensi Usuardi editione Antoninus appellatur, ut ad hanc diem in Auctariis nostris Usuardinis videre est.

[2] Petrus Equilinus in Catalogo suo lib. 7 cap. 94 vel ex Adone vel ex ipsis Actis S. Eusebii & sociorum gesta sancti Martyris hodierni breviter narrat his verbis: [& Petrus Equilinus,] Antonius martyr passus est Romæ tempore Commodi imperatoris (hic ab anno Christi 180 post mortem patris solus imperium tenuit, & anno 192 strangulatus est) sub Vitellio præfecto. Qui cum esset carnifex, & sanctos martyres Eusebium, Pontianum, Peregrinum & Vincentium in equuleo levatos mandato præsidis laniaret, vidit juvenem stantem & cum spongia Sanctorum vulnera tergentem (de quibus infra dicetur VIII Kalendas Septembris) qui mox conversus, & a Rufino presbytero baptizatus, dum Christum confiteretur, jussu præfecti capitali sententia damnatus est, & via Aurelia juxta forum Trajani sepultus XI Kalendas Septembris.

[3] [qui locum sepulturæ ejus perperam] Nescio, cur Petrus Equilinus formam Trajanam, superius ab Adone expressam, hic in forum Trajani commutaverit, cum Paulus Aringhus in Roma subterranea lib. 2 cap. 11, sive tomo 1 istius Operis pag. 344 num. 5 de antiqua illius loci appellatione meminerit in hunc modum: Sane in beatorum Martyrum Actis frequens admodum mentio habetur Trajanæ cujusdam formæ, aquæ-ductus videlicet, qui inibi exstabat. Quinimo & in pervetusto quodam lapide, & apud Publium Victorem de aqua Trajana mentio occurrit. Quocirca verisimile nobis fit, Trajanum imperatorem hujuscemodi aquæ-ductus, viamque cum eis pariter instaurasse, iisdemque restitutis, suum utrique nomen imposuisse. Verum ipsimet Trajani aquæ-ductus alio vocabulo FORMA SABBATINA appellati sunt, iisdemque in atrium Vaticanum aqua deferebatur quam etiam ad suæ naumachiæ, hortorum, ac trans-Tyberinæ usum regionis Augustus ab Alsietino lacu, longo in urbem tractu deduxit; ex quo Alsietina pariter & Augusta aqua hæc appellata quondam fuit. Ita ille, superius agens de via Aurelia, quam etiam Trajanam cognominari asserit.

[4] [in alium videtur commutasse.] Floravantes Martinellus in descriptione urbis Romanæ pag. 327 varios assignat martyres, qui in via Aurelia propter fidem Christianam interfecti & ibidem sepulti sunt, inter quos Antonius carnifex, inquit, qui factus Christianus, capitis sententiam subivit eadem via juxta viam Trajanam. In ea sepultus S. Petrus princeps Apostolorum. In eadem erat cœmeterium Calepodii, in quo sepulti Julius senator, dictus Antonius, sanctus Callistus Papa; item Felicis Papæ basilica, in qua ipsius corpus sepultum a Damaso presbytero, postquam fuerat capite truncatus juxta formas Trajanas. Certe hic martyrii ac sepulturæ locus a foro Trajani multum distat, ut tabulam topographicam Romæ veteris inspicienti patebit. Si operæ pretium videatur, etiam de hac forma Trajana consuli potest Opus (præsertim pag. 51) quod Raphaël Fabrettus de aquis & aquæ-ductibus veteris Romæ anno 1680 Latine vulgavit. Ceterum de hodierno S. Antonio vel Antonino ad diem XXV Augusti mentio recurret in Actis sanctorum Eusebii & sociorum martyrum, quæ illo die, Deo favente, discutientur & illustrabuntur.

DE S. ANTHUSA SOLITARIA. ITEM DE S. ATHANASIO EP. ET MART., AC DUOBUS S. ANTHUSÆ SERVIS CHARISIO ET NEOPHYTO MARTYRIBUS,
TARSI IN CILICIA,

Sub Valeriano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, variæ observationes, Acta.

Anthusa solitaria Tarsi in Cilicia (S.)
Athanasius ep. & M. Tarsi in Cilicia (S.)
Charisius M. S. Anthusæ famulus Tarsi in Cilicia (S.)
Neophytus M. S. Anthusæ famulus Tarsi in Cilicia (S.)

J.P.

[1] Tarsi, sanctorum Athanasii episcopi & martyris, Anthusæ nobilis feminæ, [Memoria in Martyrologio Romano,] quam ipse baptizaverat, & duorum ejus servorum, qui sub Valeriano imperatore passi sunt. Annuntiatio est hodierni Martyrologii Romani ad hanc diem XXII Augusti, e Menologio Græcorum; ad quos pro aliis documentis, quæ ad Sanctos eosdem attinent, nobis deinceps recurrendum est. Menologium itaque Sirleti, Eodem die, inquit, natalis beatæ martyris Anthusæ, & Athanasii episcopi, qui eam baptizavit, & Charissimi & Neophyti servorum. Menæa magna excusa hanc de illis mentionem faciunt hac etiam die: Memoria sanctæ martyris Anthusæ, & Athanasii episcopi, qui eam baptizavit, & Charesimi ac Neophyti, servorum ejus. In quorum omnium honorem hi versiculi ibidem concinnati leguntur. Et de Anthusa quidem sic, cum allusione ad ejus nomen, quod florentem Latine sonat, & ad Seleuciam, natale ejus solum:

Ἀνθῆσαν ἐκ γῆς τῆς Σελευκείας ῥόδον,
Ἀνθοῦσαν ἐδρέψαντο χεῖρες ἀγγέλων.

Rosam Seleuci in urbe florentem prius,
Anthusa, te decerpit angelica manus.

[2] In duobus sequentibus de S. Athanasio, etiam alluditur ad ipsius nomen; [& aliis] quod Latinis est immortalis:

Ἀθανάσιος κᾄν τεθνήξομαι ξίφει,
Καὶ ζῶσι Ξριστοῦ ζῶν τετάξομαι φίλοις.

Athanasius licet ense moriturus cadam,
Mihi Christi amicis vita cum viventibus.

De duobus S. Anthusæ servis subduntur hi duo versus, poëta notante, eos per suum martyrium e servis factos esse nobiles:

Δοῦλοι δύο τμηθέντες εὗρον οἱ δύο
Τὴν εὐγήνειαν, ἣν ἀπόλεσαν πάλαι.

Servos duos necat ensis, inveniunt duo,
Quod perdiderunt ante, nobilium genus.

[3] In Menæo Chiffletiano hac etiam die notantur: Ἀνθούσης, Ἀθανασίου, καὶ τῶν δούλων αὐτῆς. Id est: [Fastis Græcis:] Anthusæ, Athanasii, ac servorum ejus, (scilicet S. Anthusæ.) Sed in nostro supplemento Ms. ad Menæa excusa Sirmondo-Chiffletiano, tantum fit mentio de Anthusæ elogio, cui addi in Sirmondo indicatur: Τελεῖται δὲ τῆς Ἁγίας σύναξις ἐν Ἱπποΐχνοις. Agitur Sanctæ solennitas in Hippoïchnis. Suspicor hic designari locum Constantinopoli; quem tamen apud Cangium in Constantinopoli Christiana hactenus non reperi. Verum, quod attinet ad elogia; habent illa Sirletus, ac Menæa magna typis edita. Continent autem Actorum compendium; hæc vero cum postmodum simus producturi, illis describendis supersedemus. More tamen nostro in sermonem Latinum convertemus elogium Basilianum, cujus textus Græcus habetur ad calcem tomi primi apud nos hujus mensis Augusti pag. 667. Sic ergo Latine sonat:

[4] [elogium.] Anthusa Christi martyr, Valeriano imperante exstitit, e civitate Seleuciensi natales habens, divitum quidem parentum, sed idololatrarum filia. Illa autem Christi desiderio accensa, & parentes & domum reliquit, assumptisque Charisimo ac Neophyto servis suis, simulans, discedere se ad nutricem suam, viæ se dedit, quæ ducit ad civitatem Tarsensem, baptizari volens. Angelus autem Domini rapiens Athanasium Tarsensem episcopum, in occursum illius eum duxit in via: & quoniam deerat aqua; episcopus, fusis precibus, aquam e terra eduxit, ipsamque ac servos ejus baptizavit. Deinde ad matrem reversa, sed non admissa, animum adjecit ad vitam solitariam, &, decurso recte certamine, requievit. Episcopus vero Athanasius, una cum Charisimo ac Neophyto, a Valeriano comprehensus, multosque prius cruciatus perpessus, tandem capite truncatur: & sic consummato martyrii cursu, regnum cælorum receperunt. Hæc, quæ superius de Sanctis nostris collegi, animadversionibus variis illustranda sunt.

[5] [Variæ dantur super annuntiationibus] Observo itaque primo, S. Anthusam in annuntiatione, quæ habetur in Menologio Sirleti, signari cum titulo beatæ martyris: quod mirum est: quia aperte pugnat cum elogio, quod statim subditur; ubi inter alia de illa dicitur: In eremo tribus & viginti annis cum feris conversans, & ab ipsis nutrita .. in pace Deo ipsi spiritum commendavit. Hinc lapsus ille migravit in Martyrologium Romanum, cum Baronius in notis alleget Menologium Græcorum, Sirletianum videlicet, quo usus est. Errorem vero illum clarius adoptat in Annalibus infra citandis. Eadem hallucinatio est in Menæis magnis excusis; quam suspicor tum ibi tum alibi traxisse originem ex eo, quod in exemplari Ms. fuerit abbreviatio hæc aut similis, μρς, id est, μητρὸς, matris, non autem μάρτυρος, martyris, ut e contextu narrationis seu elogii poterat ac debebat colligi. Exemplo sit nostrum apographum Græcum Menologii Basilii imperatoris, in quo præter alias multas abbreviationes, quæ ibi inveniuntur, est ista in rem nostram die XXV Julii: Μνήμη τῆς ἁγίας Ἄννης τῆς μρς τῆς θκου, id est, Θεοτόκου. Memoria sanctæ Annæ matris Deiparæ. Et, ne plura exempla inquiram, videtur Papebrochius noster in titulo Græco, qui præfigitur Vitæ S. Anthusæ nostræ, e codice Ambrosiano a se descriptæ, & a nobis post hunc Commentarium typis subjiciendæ, invenisse μρς, vel simile quid: nam vocem μάρτυρος, quam, inconsulto forte narrationis textu, incaute primo scripserat, expunxit, & supra illam posuit sua manu μητρὸς ἡμῶν, matris nostræ. Qui titulus, si Actis credimus, Sanctæ omnino est conveniens, quia tot annis monasticam vitam egit, & in ea obiit.

[6] Mirum etiam mihi accidit, hunc errorem irrepsisse in Menologium Basilianum, [Fastorum sacrorum,] in cujus exemplari Græco integre & clare scribitur μάρτυς Ἀνθοῦσα, martyr Anthusa, & stricti quidem nominis, sicut ex nostro textu latino, Græci interprete, superius a nobis dato liquet, cum in eo dicatur Christi martyr. Hoc autem amanuensis errore accidisse suspicor, quia in titulo, qui eidem textui prænotatur, tantum lego in nostro Ms. Καὶ μνήμη τῆς ἁγίας Ἀνθούσης. Et memoria sanctæ Anthusæ. Et sequuntur in eodem titulo ista: Καὶ ἄθλησις ὁσίου Ἀθανασίου ἐπισκόπου, καὶ τῶν συν αὐτῷ. Et certamen S. Athanasii episcopi, & sociorum. Quibus distinguuntur isti tamquam martyres a S. Anthusa, quæ martyr non fuit; idque etiam confirmatur ex titulo, qui nostro apographo Ambrosiano præponitur, & postea dabitur, quando agemus de variis Vitæ exemplaribus.

[7] Observo secundo, in nostro ecgrapho Ambrosiano aliam Sanctis nostris assignari diem, [cultus die,] nempe vigesimam quartam Augusti, ut colligitur ex iis, quæ ad marginem ejusdem exemplaris adscribuntur, μηνὶ τῷ αὐτῷ κδ᾽. Id est: Mense eodem (Augusto) XXIV. Verum quia tum in sacris aliis Fastis, tum præcipue in Romanis, quibus nos solemus conformare, annuntiantur Sancti die hodierna; hac etiam de iis nos agimus. Quamquam, si fides nostro Ms. e bibliotheca Vaticana, quod signatur Codice 1671, quodque separatim post Vitam S. Anthusæ narrat martyrium sancti episcopi Athanasii, qui illuminavit S. Anthusam, uti præfert ejusdem martyrii inscriptio seu titulus; si fides, inquam, isti Ms., τὸν μὲν της ἀφθαρσίας στέφανον οὗτος μακάριος Ἀθανάσιος εἰς ἀμοιβὴν ἀγαθῶν παρὰ τοῦ Θεοῦ κομίζεται τῇ προσδεκαπέντε καλανδῶν Μαρτίων. Quæ Latine sic sonant: Hic beatus Athanasius immortalitatis coronam in retributionem bonorum a Deo reportat decimo quinto Kalendas Martii. Duo autem S. Anthusæ servi post S. Athanasium coronati, secundum narrationem qualemcumque certaminis eorum, quæ ex citato codice Vaticano sequitur in nostro apographo; quod sic habet: Ἐτελειώθησαν δὲ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες τοῦ Χριστοῦ μηνὶ Ἀυγούστῳ κδ᾽. Consummati autem sunt sancti Martyres Christi mense Augusto (die) XXIV. Baronius statim indicandus eos dicit passos, uti & Athanasium ac Anthusam die XXII Augusti: de quo die ipse viderit. Diem mortis S. Anthusæ non invenio in Actis.

[8] [tempore mortis,] Observo tertio, vitam S. Anthusæ, ac mortem trium nostrorum Martyrum referri ad imperium Valeriani imperatoris. Baronius ad annum Christi 260, num. 32, Quod vero, inquit, ad Cilices Martyres spectat: inter alios plures in Cilicia passos, Tarsi martyrium consummarunt Athanasius episcopus, & Anthusa nobilis femina, & duo servi ipsius, undecimo Kalendas Septembris. Observa obiter, Sanctam hic clarissime, sed perperam annumerari tribus aliis Martyribus. Annus autem ille non pugnat cum Actis, quæ memorant Sanctos vixisse sub dicto imperatore. Quod vero eadem dicunt Acta num. 4 de monastico habitu, quo induta fuerit; cave, ne hoc intelligas de tali habitu stricte dicto, seu religioso, qui temporibus Valeriani neutiquam convenit. Sub hoc imperatore hodiernos Sanctos nos etiam antea posuimus cum Romano Martyrologio, & Actis qualibuscumque; dum certiora in promptu non sunt. Sed nonnulla alia superioribus nostris notationibus superaddenda occurrunt.

[9] [Anthusis variis synonymis,] Observo igitur quarto, & ne Anthusa hodierna confundatur cum aliis synonymis, varias alias enumero cum Radero nostro, qui in observationibus Mss. ad Menæa Græca, occasione hujus, Sex, ait, hoc nomine celebrantur Sanctæ in Menæis, XXII Februarii, XII Aprilis, XXII Julii, XXVII Julii, XXII Augusti, & infra XXVII Augusti junior. Prima fuit martyr cum XII famulis, & datur apud nos die XXII Februarii. Secunda, filia Constantini Copronymi, quæ a die XII Aprilis a nobis dilata est ad diem XVII ejusdem mensis. Tertiam, quæ in eisdem Mss. observationibus indicabatur, spectare ad XXII Julii, in Menæis non invenio. Quarta, Anthusa V. sub Constantino Copronymo, a nobis producta est die, quo superius assignabatur, XXVII Julii. Quinta est hodierna. Sexta, junior, quæ cilicio induta, & in puteum projecta exspiravit; de qua videbitur alias. Vocabatur hodierna senior ratione sequentis XXVII Augusti, sicut addit Raderus; nomen tamen senioris non lego apponi in ejus annuntiatione in dictis Menæis. Anthusa igitur hodierna ab aliis homonymis satis distinguitur per idiotismos modo assignatos.

[10] [ac servis ejus, uti & de S. Athanasio observationes.] Observo quinto nonnulla de duobus S. Anthusæ famulis, ac de eorum uti & de S. Athanasii palæstra certaminis. Famuli isti in nostris Actis vocantur Charisius ac Neophytus; in Menæis Græcis Χαρήσιμος καὶ Νεόφυτος εὐνοῦχοι, Charesimus & Neophytus eunuchi; in Menologio Sirletiano ac apographo Vaticano Græco convenit nomen Neophytus cum aliis exemplaribus; sed in Vaticano per decursum martyrii alter dicitur Charisimus; in Sirletiano autem Charissimus, ac Carissimus. Et quamvis nihil, vel certe parum referat, utra efformatione illud nomen expresseris; nos tamen in titulo ante hunc Commentarium & scripsimus illud nomen, sicut habetur in nostro Ms. Græco Ambrosiano; & Neophytum ex eodem, & aliis ipsi adjunximus, tametsi neutrius nomen proferat annuntiatio Martyrologii Romani. Illud etiam secuti sumus supra in positione trium Martyrum palæstræ Tarsi, quæ est urbs Ciliciæ; ubi pariter cum eodem S. Anthusam retulimus, etiamsi ibidem non obierit, sed in solitudine, secundum Acta; quia certiora documenta non sunt ad manum, quibus illam positionem distinctius illustremus.

[11] Sed variorum apographorum, quæ res gestas Sanctorum nostrorum memorant, [Varia] habenda etiam ratio est. Vaticanum supra designatum præfert hunc titulum: Βίος καὶ πολιτεία τῆς ἁγίας Ἀνθούσης Vita & conversatio S. Anthusæ. Sic autem incipit: Ἦν τις ἐπίσκοπος ἅγιος ταῖς πράξεσιν, ὀρφανῶν ἀντιλήπτωρ, χηρῶν ὑπερασπιστὴς, καταπονουμένων βοητὸς, καὶ χειμαζομένων λιμὴν· ἦν δὲ τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἀθανάσιος. Παραγενόμενος δὲ οὗτος ἐν Ταρσῷ τῆς Κιλικίας. Quæ in ecgrapho nostro Latino ex eadem bibliotheca Vaticana loco antea indicato sic vertit interpres: Fuit episcopus quidam vita & operibus valde sanctus, pupillorum adjutor, viduarum propugnator, afflictorum hominum sublevator, & fluctuantium portus. Viro illi nomen Athanasius. Hic cum venisset in urbem Tarsum Ciliciæ &c. Hoc ecgraphum recte distinguit Vitam S. Anthusæ, in solitudine mortuæ, a Martyrio S. Athanasii, & SS. Carisii ac Neophyti, cum singula seorsim, appositis novis titulis, narret, sicut indicabam supra; sed aliis laborat incommodis, de quibus mox agetur.

[12] Lambecius lib. 8 Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi, [apographa] pag. 209 e cod. 14 hos Sanctos quatuor ponit XXIV Augusti, & sub eodem titulo, non secus ac si omnes fuissent martyres, hoc modo: Μηνὶ Αὐγούστῳ κδ᾽. Μαρτύριον τῆς ἁγίας μάρτυρος Ἀνθούσης, καὶ τῶν παίδων αὐτῆς Νεοφύτου καὶ Χαρησίμου, καὶ Ἀθανασίου ἐπισκόπου τοῦ βαπτίσαντος αὐτούς. Mense Augusto XXIV. Martyrium sanctæ martyris Anthusæ, & servorum ejus Neophyti & Charesimi, & Athanasii episcopi, qui baptizavit eos. Principium narrationis Græcæ apud Lambecium est: Ἦν τις ἐπίσκοπος ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ὀνόματι Ἀθανάσιος, ἅγιος ταῖς πράξεσιν ὑπάρχων &c. Quod sic reddo Latine: Erat in illis diebus episcopus quidam nomine Athanasius, operibus existens sanctus. Janningus noster jam pridem notatum reliquit, illius exemplaris initium, e quo nonnulla recitat, quæ in eodem sequuntur, parum discrepare a Vaticano: ad cujus apographi Græci marginem notavit nonnulla alia e Ms. Cæsareo, & hujus finem scripsit post ultima verba Vaticani. Sed illum huc transcribere, non est operæ pretium; qui fere similis est fini ejusdem apographi Vaticani.

[13] Aliud denique exemplar prænotatur: Βίος καὶ πολιτεία τῆς ἁγίας μητρὸς ἡμῶν Ἀνθούσης, καὶ μαρτύριον τοῦ ἁγ. ἱερομ. Ἀθανασίου, Χαρισίου καὶ Νεοφύτου [Græca,] Id est: Vita & conversatio sanctæ matris nostræ Anthusæ, & martyrium sancti hieromartyris Athanasii, & Charisii, ac Neophyti. Desumptum illud esse ex cod. Ambr. f. N. n. 152, apposuit noster Papebrochius, qui idem exemplar exscripsit. Auctor est Laurentius monachus Rutiensis in Calabria. Codicem hunc jam pluries per decursum hujus mensis Augusti citavimus, ac præsertim ad diem XIII ejusdem mensis pag. 116, in Commentario prævio S. Maximi § 10, num. 80. Eo itaque pro ulteriore notitia lectorem mitto.

[14] Porro Vitam S. Anthusæ, & certamen trium Martyrum e dicto Ms. præ Vaticano delegi ad prælum, [quæ horum Sanctorum Acta narrant,] non quod omnia in illo contenta approbem tamquam pura & sincera (panthera quippe illa num. 7, ne alia memorem, quæ sine sufficienti auctoritate proferuntur, videtur aliquid habere de genio Græco;) sed quia satis breviter rem expedit, quam exemplar Vaticanum extrahit in longiorem sermonem, more Græcis usitato, qui logis, inductionibus, mirabilibus eventibus, allocutionibus, visionibus, ac prodigiis Vitas Sanctorum infarcire assolent. Loquacitatem vero ut Vaticani biographi ostendam, hunc ejus locum produco, quem interpres Latinus his verbis e Græco transtulit: Tempore illo surrexit imperator valde impius, nomine Valerianus, qui cum sanctissimum Athanasium comprehendisset, maximis cruciatibus interfecit. Cum vero sancta Virgo Anthusa a Spiritu sancto didicisset, beatum Athanasium martyrio consummatum, Beatus es, inquit, Athanasi; fidem enim tuam Deus, sicut Abelis dona, acceptam habuit. Respexit te Deus, ut Enoch illum, qui translatus est in tabernacula justorum. Dilexit te Deus, ut Noë, qui vidit mundum aquarum eluvione submersum. Elegit te Deus ut Danielem, quem de lacu leonum eripuit. Liberavit te Deus, sicut Ananiam, Azariam, Misaëlem de flamma fornacis liberavit. Accepit Dominus Deus sacrificium tuum, ut Abraham, filium suum offerentem. Factus es perfectus, ut Joseph, qui venditus est in Ægypto a fratribus suis. Non dereliquit te Deus, sed ut Davidi auxiliatus est. Sapientiam ut Salomon accepisti.

[15] [recensentur.] En alia hujusmodi furfuris, vel pejoris: Venit alius dæmon. Age, inquit, veni, Anthusa, & bibe de flumine lactis & mellis. Cui Anthusa, Quisnam, inquit, tu es? Tum ille, Ego, inquit, habito in his locis desertis, sicut & tu. At sancta Virgo, Adjuro, inquit, & obtestor te per sanctum nomen Dei, ut dicas, quis es tu. Tum ille, Ego, inquit, sum, qui Adamum inflammavi, & suggessi, ut comederet de ligno illo, & a paradiso ejiceretur. Ego sum, qui contra corpus Job potestatem accepi. Ego, qui Judam Iscariotem accendi, ut Dei Filium in cruce figendum traderet. Sed satis verborum est; ut vel ex his pateat, non sine ratione arcuisse me illud exemplar ab impressione. Quæ vero addit exemplar Vaticanum in fine Martyrii S. Athanasii, si non sublestæ, incertæ saltem apparent esse fidei. Sunt autem hæc: Ἀνὴρ δέ τις εὐλαβὴς ὑπάρχων θήκην ἐξ ἀργυρίου κατασκευάσας, ἀπέθετο τὸ λείψανον τοῦ μάρτυρος, καὶ ἀπήνεγκεν ἐν Ἱεροσολύμοις, καὶ ἀπέθετο, μισθὸν ἐκ τῆς περὶ τὸν Ἅγιον μνήμης αἰονίων ἀγαθῶν θησαυρὸν πορισάμενος διὰ τοῦ Κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Quæ Latine sic interpretor: Vir quidam pietate præditus, dum thecam ex argento confecisset, reliquias Martyris [in ea] deposuit, ac transtulit Hierosolymam, & reposuit, [suæ] erga Sanctum memoriæ mercedem, sempiternorum bonorum thesaurum, consecutus, per Dominum nostrum Jesum Christim &c. Cæsareum vero exemplar etiam esse justo longius, colligo ex Lambecio allegato, qui illud in bibliothecæ Vindobonensis codice notat produci a fol. 248, pag. 1, colum. 2, usque ad fol. 258, pag. 1, col. 1. Proferamus nunc qualecumque nostrum exemplar; cui Annotata non apponimus, cum facile consuli possit Commentarius adeo brevis.

ACTA
Auctore Laurentio quodam monacho Rutiensi in Calabria.
Ex codice Ambrosiano f. N. n. 152. Interprete J. P.

Anthusa solitaria Tarsi in Cilicia (S.)
Athanasius ep. & M. Tarsi in Cilicia (S.)
Charisius M. S. Anthusæ famulus Tarsi in Cilicia (S.)
Neophytus M. S. Anthusæ famulus Tarsi in Cilicia (S.)

A. Laurentio

Οὐαλεριανοῦ τοῦ δυσσεβοῦς τὰ τῆς Ῥωμαίων ἀρχῆς ἐγκεχειρισμένου σκῆπτρα, καὶ διωγμοῦ μεγάλου κατὰ Χριστιανῶν κινηθέντος, μέγας οὗτος Ἀθανάσιος τῇ Ταρσέων ἐνδιατρίβων τηνικαῦτα πόλει, πάντας τοὺς πιστοὺς ὑπεστήριζε πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν ἀγάπην, καὶ πάντας ἐδίδασκε, καὶ πολλοὺς τῶς ἀπίστων τοῖς θαύμασιν ἐνῆγε πρὸς τὴν εὐσέβειαν, καὶ πολλοὺς τῷ θείῳ βαπτίσματι κατελάμπρυνε. Τὰ περὶ τούτων γοῦν τῆς φήμης καὶ κατ᾽ αὐτὴν τῆς Σελευκείαν διαβιβασάσης, Ἀνθοῦσα, ῥόδον ἐξ ἀκανθῶν φυεῖσα, καὶ ἐξ ἀγριελαίου καλιέλαιον· ἕλληνες γὰρ οὗτοι οἱ ταύτης ἦσαν γεννήτορες, μὴν Ἀντωνῖνος, δὲ Μαρτυρία καλούμενοι· πρὸς τὴν ἀκρόασιν διηγέρθη, καὶ τὸν ἄνδρα, ὅστις ἄρα καὶ ἔιη, κατιδεῖν ἐπεθύμει. Σκέπτεται τοίνυν τὸ πρὸς τὸν τροφὸν ἀπελθεῖν ἐκεῖσέ που διάγουσαν, καὶ τῇ μητρὶ προσιοῦσα τὴν ἀπέλευσιν ἐξαιτεῖ. Ταύτης δὲ τὴν τοῦ Παυλίνου προφασισαμένης φόβον· ἀνὴρ δὲ οὗτος κατα δευτέρους γάμους τῆς Μαρτυρίας· Ἀνθοῦσα λύπῃ συνείχετο τὴν ψυχὴν, καὶ δὴ καὶ φαίνεται ταύτῃ καθ᾽ ὕπνους Κύριος μορφῆ τοῦ Ἀθανασίου, καὶ εὐφρσύνης αὐτῆς πληροῖ τὴν ψυχὴν, καὶ τὸν τῆς πίστεως ὑποτίθησι λόγον, καὶ ἅμα πρωῒ στέλλει τινὰς τῶν οἰκετῶν πρὸς τὸν Ἅγιον, έφ᾽ ᾧ τοὺς ἰδόντας τὴν μορφὴν, αὐτῇ προσαγγεῖλαι.

[2] Γέγονε τοῦτο· συνῆκεν ἐντεῦθεν ἐκ τοῦ ὁμοιότητος, θείαν εἶναι τὴν ὄψιν· ἔθέν τοι καὶ χαίρουσα ἦν, καὶ εὔελπις, ὡς ὄψεται πάντως αὐτόν. Πρόσεισιν οὖν αὖθις τῇ μητρὶ, καὶ τὴν αὐτὴν τῇ προτέρᾳ ποιεῖται παράκλησιν· κᾀκείνη μὴ βουλομένη λυπεῖν τὴν φιλτάτην, πληροῖ ταύτης τὴν αἴτησιν, καὶ πέμπει σὺν θεραπείᾳ πάσῃ πρὸς τὴν τροφόν. Ἤδη γοῦν τὴν ὁδὸν ἀνύουσα βλέπει μακρῶθεν τὸν Ἀθανάσιον κατὰ ψυχὴν ἐν αὐτῇ διερχόμενον, καὶ συμβαλοῦσα τὴν ἐκείνου μορφὴν, ἕνα τῶν παίδων αὐτῆς εἰς ἐρώτησιν πέμπει, εἰ αὐτὸς ἐκεῖνός ἐστι μαθεῖν έκζητοῦσα. Μανθάνει τοῦτο, καὶ τοῦ ὀχήματος ἀποβάσα, μόνη πρόσεισι τούτῳ, καὶ τὴν προσήκουσαν ἀπονέμει προσκύνησιν, ἀπαγγέλλει τὸν ὄνηρον, αίτεῖ τὴν τῆς πίστεως ἔκθεσιν, αἰτεῖ τοῦ Χριστοῦ βάπτισμα, καὶ τῆς αὐτοῦ γενέσθαι μερίδος ἀξιοῖ.

[3] Οὐκ ἀναβάλλεται πρὸς τὴν τούτου δόσιν μέγας· ἀλλ᾽ εἴς τινα τόπον ἀνακεχωρημένον σὺν αὐτῇ τε καὶ παιδίσκαις ὀλίγαις γενόμενος, ἐπεὶ μὴ εἶχεν ὕδωρ τόπος, εὔχεται, καὶ πηγῆς ἀναδοθείσης, ἀγγέλων ἐφεστώτων αὐτῇ, οὓς καὶ Ἀνθοῦσα καὶ αὐτὸς Α θανάσιος ἑῳράκει, βαπτίζει ταύτην ἐν ὀνόματι τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἳοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, τῆς μακαρίας Τριάδος· καὶ πλεῖστα περὶ τῆς πίστεως διδάξασαν τῷ Θεῷ παρατίθησιν. Ἄπεισον οὖν τὸ καλὸν ἄνθος τῆς παρθενίας Ἀνθοῦσα πρὸς τὴν ίδίαν τροφὸν· δέχεται ταύτην ἀσμένως ἐκείνη· βλέπει μὴ δεδοξασμένην τὴν καταστολὴν αὐτῆς, ἀλλ᾽ οἰκτρὰν· βλέπει ξένην μορφὴν, καὶ ὑπέρλαμπρον διαγωγὴν, δίαιταν ἄλλην· καὶ λογισμοῖς προσπαλαίει, μανθάνει Χριστιανὴν αὐτὴν γενέσθαι παρὰ τῶν παίδων· καὶ λύπῃ συνέχεται, ἀλλοτριόφρων οὖσα, καὶ μὴ θέμις εἶναι λέγει, κᾂν πρὸς βραχὺ μεῖναι παρ᾽ αὐτῇ.

[4] Τοίνυν παῖς ἐκεῖθεν ἀπάρασα, τὰ οἰκεῖα καταλαμβάνει, καὶ ἐπεὶ πρόστε τὸ ξένον τῆς μορφῆς, πρόστε τὸ παρηλλαγμένον τῆς καταστολῆς καὶ μήτηρ ἐκπέπληκτο, καὶ διεμερίζετο τὴν ψυχὴν, μαθεῖν ἐζήτει τί τὸ συμβάν. Οἱ παῖδες οὖν ἀπαγγέλλουσι τὰ συμβεβηκότα πρὸς αὐτὴν, κᾀκείνη τῷ ἀνδρὶ καταλέγει τὸ δράμα. Τὸν ἐν τῷ μέσῳ δὲ καιρὸν Ἀνθοῦσα πρὸς φυγὴν ἱκανὸν εὑρηκυῖα ὑποχωρεῖ· καὶ πρός τινα κρυπτὸν ἐν τῷ τέως γίνεται τόπον· εἶτα μετὰ τὴν ζήτησιν, καὶ τὴν ἀπαγόρευσιν τῆς εὑρέσεως, τὸν Ἀθανάσιον τάχος καταλαμβάνει, καὶ τοῦ τῶν μοναχῶν καταξιοῦται σχήματος, τὴν ἔρημόντε βλέπει, καὶ πρός τι σπήλαιον γίνεται, κᾂν τούτῳ πρὸς μεγάλους ἀποδύεται τοὺς ἀγῶνας, τῆς ἄνωθεν θείας χειρὸς συνεφαπτομένης, καὶ συντηρούσης αὐτήν.

[5] Τοῦ διωγμοῦ τοίνυν κρατοῦντος, καὶ μεγάλα πνέοντος, συλλαμβάνεται παρὰ τῶν διωκτῶν Ἀθανάσιος, καὶ τῷ τοῦ βασιλέως κατὰ τὴν Τάρσον διάγοντος προσάγεται βήματι, καὶ μὴ πειθόμενος θυσίας εἰδώλοις προσοίσειν, τείνεται κατὰ γῆς, καὶ ξύλοις ἁδροῖς συντλᾶται τὰ μέλη, τὰς σάρκας σπαράσσεται, καὶ πικρῶς καταξαίεται, αἵματος γῆ πληροῦται, καὶ θάμβους οἱ παρεστῶτες. Εἶτα καὶ ξίφει τὴν κεφαλὴν καλλίμαρτυς ἀποτέμνεται, καὶ φιλοτίμῳ ταφῇ παραδίδοται. Διαβάλλονται τοίνυν τῷ τυράννῳ καὶ Χαρίσιος και Νεόφυτος τῶν οἰκητῶν τῆς Ἀνθουσης οἱ πρόκριτοι, οἵ τινες καὶ αὐτοὶ σὺν αὐτῆς τοῦ θείου βαπτίσματος ἠξιώθησαν, καὶ πρὸς ἄρνησιν Χριστοῦ καὶ οὗτοι προσκαλοῦνται. Ἑπεὶ δὲ μὴ ἐπειθοῦντο, φρουρᾷ ζοφώδει, καὶ τοῖς ἐκ ταύτης κακοῖς ἐμβάλλονται. Ἡμερῶν δὲ γενομένων ἑπτὰ, ἄγονται πάλιν πρὸς τὴν ἐξέτασιν, καὶ πάλιν θύειν τοῖς εἰδώλοις καταναγκάζονται· οὐ πείθονται, καὶ τῷ ξύλῳ προσαναρτῶνται, καὶ σιδηροῖς ὄνυξι τὰς πλευρὰς καταξέονται· εἶτα καὶ ξίφει τὰς κεφαλὰς ἀποτέμνονται, καὶ οὕτω τὸν τοῦ μαρτυρίου ἀνύσαντες δρόμον, ἐν Κυρίῳ καλῶς τελειοῦνται.

[6] Ἀλλὰ τούτων οὕτω γενομένων μέγαλη καὶ περίφημος Ἀνθοῦσα τοῦς ὄρεσιν ἦν ἐμφιλοχωροῦσα, καὶ τοὺς ἀσκητικοὺς ἀνύουσα πόνους, χρόνους, ὥς φασι, τρεῖς προς τοῖς ἐικοσὶ, τροφὴν τὰς φυομένας ποιουμένη βοτάνας, καὶ ἄλλην τὴν παρὰ τοῦ φιλάττοντος ἀγγέλου κομιζομένην αὐτῇ. Ἔνθα δὴ καὶ θείας χάριτος τὸ τέλος αὐτῇ γνωρισάσης Ἀθανασίου, Χαρισίουτε, καὶ Νεοφύτου, δόξαν ἐδίδου Θεῷ τῷ πάντα πρὸς τὸ συμφέρον οἰκονομοῦντι. Πολλὰς οὖν πονηρὸς κινήσας κατ᾽ αὐτὴν μηχανὰς, καὶ διὰ πάντων ἤττηται, καὶ καταπεπάτηται· καὶ γὰρ προσιὼν αὐτῇ ποτε ὥς τις μοναχὸς, Ἔγειραι, λέγει, παρθένε· στῶμεν εἰς προσευχήν. Ἐκείνη δὲ συνεῖσα τὴν πλάνην τοῦ δαίμονος, εὐχαῖς αὐτὸν ὡς καπνὸν διέλυσε, καὶ ὡς χοῦν ἐξελίκμησε. Καὶ ταῦτα μὲν εἰς τοσοῦτον.

[7] Προσευχομένης δὲ ταύτης μιᾷ τῶν νυκτῶν ἐν αὐτῷ τῷ σπηλαίῳ, σεισμὸς γίνεται μέγας, καὶ σύντρομος ἐκείνη πεσοῦσα πρὸς γῆν, ἄγγελος αὐτῇ θεῖος ἐπιστὰς. Μὴ φόβου, λέγει, Ἀνθοῦσα, καλῶς τὸν ἀσκητικὸν διήνυσας δρόμον· Δεῦρο, λοιπὸν ἀπόλαβε τοὺς ἡτοιμασμένους σοι τῶν πόνων μισθοὺς, καὶ τὸ στέφος τῆς ἀφθαρσίας. Τούτων παρθένος ἀκούσασα διανίσταται πρὸς εὐχὰς, εἶτα καὶ τῇ πέτρᾳ, ᾗπερ εἴθιστο τὸν ὕπνον, ὁσάκις αὐτὴν τοῦ σώματος ἠνάγκαζε φύσις, τελεῖν, ἑαυτὴν ἀνακλίνασα, τῷ Κυρίῳ τὸ πνεῦμα παρέθετο. Χρόνοις οὖν ἐπίτισι τοῦ πανάγνου σώματος αὐτῆς θείᾳ προνοίᾳ φυλαττομένου, μεγάλη Πολυχρονία τὴν κοίμησιν αὐτῆς χρηματίζεται· ἦν δὲ καὶ αὐτὴ τοῖς αὐτοῖς ὄρεσι τὸν ἀσκητικὸν διανύουσα δρόμον. Εὐθὺς οὖν ἀναστᾶσα καταλαμβάνει τὸ σπήλαιον, καὶ, ἰδοὺ, πάρδαλις ἐξιοῦσα, καὶ τοῦ ῥάκους τοῖς ὀδοῦσιν αὐτῆς ἐπιλαβομένη πρὸς αὐτὸ ταύτην εἰσάγει, καὶ φέρουσα πρὸς τοῦ σώματος ἵστησιν. δὲ τοῦτον νεαρὸν ὥσπερ εὑρηκυῖα, καὶ ἄρτι θανὲς, κατασπασαμένη, καὶ δάκρυσι πλύνασα, τάχος τὸν ἐν μοναχοῖς ἀοίδιμον καταλαμβάνει Ἀβράμιον, καὶ τὸ πρᾶγμα γνωρίζει.

[8] Καὶ οὗτος ἅμα τρεῖς παραλαβὼν ἀδελφοὺς ἔρχεται σὺν τῇ Πολυχρονίᾳ, καὶ τὰ εἰκότα τελέσαντες ἐπ᾽ αὐτῇ, τῇ γῇ τὸ ἀνθινὸν παραδίδωσι σῶμα ἐκεῖνο τῆς Ἀνθούσῆς, καὶ οὕτως ὑπέστρεψε. Χρόνος παρῆλθεν οὐχὶ συχνὸς, καὶ ἄγγελος αὐτῷ θεῖος παρακελεύεται οἶκον εὐκτήριον πρὸς τῷ σπηλαίῳ ποιῆσαι, καὶ μονὴν ἀποκαταστῆσαι. δὴ θᾶττον γέρων διαπραξάμενος κοινὸν ἀγαθὸν, καὶ θαυμάτων σοφὸν τοῖς περιοίκοις ἀπέδειξε, τὰς τῶν θαυμάτων πηγὰς εἰς ἔτι χωρηγοῦντα τοῖς χρήζουσιν, εἰς δόξαν Πατρὸς, καὶ Υἵοῦ, καὶ ἁγίου Πνεύματος, τῆς μιᾶς ὁμοουσίου καὶ ἀδιαιρέτου Τριάδος· ᾗ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ, καὶ προσκύνησις νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Anthusa S. Athanasii videndi cupida,] Impio Valeriano Romani imperii sceptra moderante, magnaque contra Christianos persecutione mota, magnus ille Athanasius, qui tunc temporis degebat in civitate Tarsensi, omnes fideles roborabat in Christi dilectione, & docebat omnes, multosque infidelium ad veri Dei cultum miraculis adduxit, ac divino baptismate multos illustravit. Inter hæc igitur, fama per ipsam Seleuciam didita, Anthusa, rosa e spinis orta, & ex oleastro oliva fructifera (pater enim ejus, ac mater gentiles erant; ille quidem Antoninus; hæc vero Martyria vocati) ad illum audiendum excitata est, Virumque, quisnam esset, videre desiderabat. Discedere itque ad nutricem ibidem degentem meditabatur, atque ad matrem se conferens, iter exigit. Hæc autem dum prætexeret timorem Paulini (hic erat Martyriæ vir in secundis nuptiis) Anthusæ animus dolore afficiebatur: ipsique in somnis apparet Dominus sub forma Athanasii, ac mentem ejus implet hilaritate, fideique rationem proponit. Nec mora, mane quosdam e servis ad Sanctum mittit, ut, quam vidissent formam, sibi eam annuntiarent.

[2] Dictum factum: & intellexit e similitudine, divinam fuisse visionem. [voti fit compos:] Unde gaudebat, ac bene sperabat, omnino eum visuram se. Matrem ergo iterum adit, & eamdem, uti prius, supplicationem instituit. Hæc autem charissimam sibi contristari nolens, petitionem ejus implet, & omni cum comitatu mittit ad nutricem. Itinere igitur jam absoluto, videt eminus Athanasium, secundum spiritum, quo prædita erat, procedere, & facta de ejus vultu conjectura mittit unum e suis famulis, qui hoc interroget, discere quærens, an hic esset Athanasius. Discit hoc, & vehiculo descendens, sola ipsum adit, convenientem exhibet reverentiam, somnium annuntiat, fidei expositionem petit, Christi baptismum poscit, & obtestatur, ut aliqua ipsius pars fiat.

[3] Non differt Vir magnus illud dare; sed ad locum quemdam solitarium una cum ipsa, [ab eo baptizatur:] & paucis ancillis se conferens, quoniam in eo non erat aqua, orat; & producto fonte, cui adstabant angeli, quosque Anthusa ac ipse Athanasius viderant, eam baptizat in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, beatæ Trinitatis: & pluribus de fide instructam committit Deo. Anthusa itaque, pulcher ille virginitatis flos, ad nutricem suam abiit. Hæc admittit illam libenter: honoratum ipsius amictum non videt, sed miserandum: novam formam videt, ac præfulgentes mores, aliud vitæ institutum: secumque rem obnixe considerans, intelligit e servis, eam factam esse Christianam: dolore afficitur, & alienum ab his gerens animum, dicit, non esse fas, ut vel ad breve tempus secum maneat.

[4] Puella igitur inde profecta pervenit ad propria: &, [parentes deserit, & in solitudinem se abdit.] quoniam ad novitatem formæ, ac mutationem amictus, etiam mater obstupuit, animumque nunc huc nunc illuc versans, discere quærebat quidnam accidisset. Servi itaque denuntiant, quæ circa eam acciderant. Illa vero rem gestam recenset marito. Interea Anthusa, commodum ad fugam tempus nacta, subducit se: & ad locum quemdam abstrusum tunc temporis secedit; deinde vero postquam quæsita esset, sed non inventa, Athanasium cito reperit, ac monastici habitus dignitate donatur; & eremum videt, seque in speluncam quamdam abdit; atque in ea ad magna ingreditur certamina, divina manu ex alto ipsam suscipiente & conservante.

[5] [Audito S. Athanasii, nec non Charisii, ac Neophyti] Persecutione igitur invalescente, ac magnos spiritus emittente, Athanasius a persecutoribus comprehenditur, & ad imperatoris, qui versabatur Tarsi, tribunal adducitur: dumque induci non posset, ut sacrificia idolis offerret, per terram extenditur, ac lignis solidis confringuntur ejus membra, discerpitur corpus, & amare radulis excarnificatur: terra sanguine, adstantes stupore replentur. Deinde egregius hic Martyr capite plectitur, & honorifico sepulcro traditur. Apud tyrannum etiam accusantur Charisius & Neophytus, servorum Anthusæ præcipui, qui simul cum ea baptismatis divini dignitatem erant consecuti; & provocantur etiam hi, ut Christum abnegent. Quod postquam eis non posset persuaderi, tenebrosæ custodiæ, malisque ex ea consecutis mancipantur. Septem vero post diebus iterum ducuntur ad quæstionem, ac rursus adiguntur, ut idolis sacrificent: non obtemperant; suspenduntur e ligno, ac ungulis ferreis latera eorum raduntur: deinde gladio truncantur capita, & sic, peracto martyrii cursu, in Christo recte consummantur.

[6] [martyrio, machinas diaboli vincit.] Verum his ita gestis, magna & celebris Anthusa montium loca inhabitavit lubens, & exercitationum labores peregit tribus, ut fertur, annis supra viginti, natas herbas convertens in alimentum, aliudque ei addens, quod sibi a custode angelo erat allatum. Postea vero divina gratia illi notum faciente finem Athanasii, Charisii, ac Neophyti, dedit gloriam Deo, qui omnia disponit ad id, quod utile est. Machinas itaque multas malignus spiritus contra illam movit, & in omnibus superatus est ac delusus. Etenim dum aliquando eam adiret sicut monachus; Surge, inquit, puella: instemus orationi. Hæc vero sciens fraudem dæmonis, ipsum, non secus ac fumum, dissolvit, & tamquam pulverem ventilavit. Atque hæc quidem hactenus.

[7] [Mors ejus, ac corpus mirabili modo ostensum:] Ipsa autem dum quadam nocte in eadem spelunca oraret, magnus terræ motus est factus; illique cum tremore in terram cadenti adstans Dei angelus, Ne metue, ait, Anthusa, exercitationum cursum pulcre peregisti. Veni, deinceps accipe præparatam tibi laborum mercedem, & incorruptibilem coronam. His auditis, Virgo assurgit ad preces; deinde autem in rupe, in qua somnum, quoties natura corporis eam cogebat, capere solebat, seipsam inclinans, Domino spiritum tradidit. Aliquot itaque post annis, divina providentia purissimum ejus corpus custodiente, magna Polychronia, quæ in istis etiam montibus solitariæ exercitationis cursum exercebat, divinitus fit certior de ejus dormitione. Statim itaque consurgens ad speluncam pervenit, &, ecce, panthera egrediens, & dentibus suis lacernam ejus arripiens, eo illam deducit, atque ad corpus perducens subsistit. Polychronia autem illud tamquam recens reperit, & modo mortuum, & osculatur, lacrymisque lavans, reverendum monachum Abramium adit, ac rei gestæ notitia imbuit.

[8] Hic vero, assumptis simul fratribus tribus, vadit cum Polychronia, ac peractis circa eam omnibus, quæ conveniunt, floridum illud sanctæ Anthusæ corpus terræ tradit, [sepultura, ac publica veneratio.] atque ita rediit. Non multo autem elapso tempore, Dei angelus ipsi mandat, ut ædem sacram faciat juxta speluncam, ac monasterium condat. Hanc rem senex sine mora exsecutioni mandat ad commune bonum, ac miraculosum sepulcrum accolis ostendit, quod prodigiorum fontes ad hoc usque tempus præbet rogantibus, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, unius consubstantialis & individuæ Trinitatis: quam decet omnis gloria, honor, & adoratio nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE S. HIPPOLYTO EPISC. ET MART.
IN PORTU ROMANO,

Circa medium seculi III.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Hippolytus ep. & M. in Portu Romano (S.)

BHL Number: 3963

AUCTORE G. C.

§ I. Distinctio hujus Sancti ab aliis ejusdem nominis martyribus, & cultus ex antiquis Martyrologiis.

Præter varios Hippolytos, quorum solum nomen aut martyrium notum est, Bollandus noster die XXX Januarii breviter illustravit Acta S. Hippolyti presbyteri Antiocheni, [Distinctio hujus Martyris ab aliis homonymis] qui Novati schismate aliquantulum deceptus, sed operante gratia Christi correctus, ad unitatem Ecclesiæ rediit, pro qua & in qua postea illustre martyrium consummavit, ut in Usuardo & Martyrologio Romano legitur. In Opere nostro ad diem XIII Augusti edita sunt Acta alterius S. Hippolyti, quem eodem die Martyrologium Romanum ex Usuardo sic annuntiat: Romæ beati Hippolyti martyris, qui pro confessionis gloria sub Valeriano imperatore post alia tormenta ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum, per carduetum & tribulos crudeliter tractus, toto corpore lacerato, emisit spiritum. Denique alius ejusdem nominis Martyr hodie in laudato Martyrologio Romano memoratur his verbis: In Portu Romano sancti Hippolyti episcopi, eruditione clarissimi, qui sub Alexandro imperatore ob præclaram fidei confessionem manibus pedibusque ligatis in altam foveam aquis plenam præcipitatus, martyrii palmam accepit; cujus corpus a Christianis apud eumdem locum sepultum fuit. Ex loco, tempore, aliisque rerum adjunctis hi tres ejusdem nominis Martyres inter se diversi videntur.

[2] Unde Ruinartius inter Acta Martyrum sincera pag. 155 editionis Parisiensis in Admonitione prævia ad martyrium alterius S. Hippolyti nostrum hodiernum ab aliis ita distinguit: [cum Ruinartio] Verum etsi Prudentium hic ab errore vindicemus, non tamen imus inficias, alios quoque præter hunc Hippolytos fuisse, quos Ecclesia agnoscit & celebrat. Illustris est inter eos magnus Hippolytus martyr, cujus opuscula recenset Eusebius libro VI Historiæ cap. XXII, quemque antea cap. XX alicujus ecclesiæ episcopum seu præfectum προεστὼς appellaverat. De eodem Hippolyto & ejus opusculis plura habes apud Hieronymum in Catalogo, ubi illum ignotæ sibi sedis episcopum fuisse dicit. Gelasius libro de duabus Naturis eumdem Arabiæ metropolitam appellat; alii passim Portuensem episcopum fuisse dicunt. Sic Photius ipsum sancti Irenæi, alii vero Clementis Alexandrini discipulum fuisse tradunt. Ejusdem quoque meminit Epiphanius Hæresi trigesima prima, aliique fere scriptores ecclesiastici: cujus festum agunt Martyrologia vulgata die XXII aut XXIII mensis Augusti, ejusque martyrium ad Alexandri Severi tempora referunt.

[3] [adversus Tillemontium] Attamen Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 242 & 675 accusat eminentissimum Baronium, acsi magnum S. Hippolytum episcopum & martyrem die XXII perperam collocasset, eumque cum altero ejusdem nominis martyre confudisset. Deinde contendit, Antiochiæ S. Hippolytum præsulem annuntiandum esse XXIX Januarii, quo die a Græcis celebratur. Quinimo facile concedit, forsan hunc Sanctum postero die in Martyrologiis repeti, & unum eumdemque esse Martyrem, qui die XXIX colitur, & die sequente in Martyrologio Hieronymiano annuntiatur. Non gravate admittimus, S. Hippolytum antistitem die XXIX Januarii a Græcis, & die XXII Augusti a Latinis celebrari: nam Tillemontius ipsa historiæ tractandæ experientia novit, sæpius eumdem Sanctum apud Græcos & Latinos diversis diebus annuntiari. Sed difficulter admittemus, S. Hippolytum episcopum, qui XXIX Januarii & XXII Augusti in Martyrologiis refertur, eumdem esse cum homonymo martyre, qui die XXX Januarii in iisdem fastis ecclesiasticis memoratur: hic enim tantummodo fuit presbyter Antiochenus, qui aliquantulum schismati Novatiano adhæserat, ac postea resipuerat, ut Ado, Usuardus, ac ipse Prudentius testantur. Hæc autem labes, quantumvis pœnitentia & sanguine satis eluta, nusquam sancto Præsuli nostro tribuitur.

[4] [probatur,] Præterea adversus Tillemontium militant ipsi Græci, quos pro sententia sua allegat: hi enim in Menologio Basiliano, quod seculo decimo scriptum est, die XXIX hunc S. Hippolytum appellant papam, id est, episcopum, & meminerunt de beata Chrysa, hoc est S. Aurea, ac denique elogium suum concludunt his verbis: Commotus tanta Christianorum cæde Hippolytus papa, & divino incensus zelo, coram tyrannum gravius accusavit, qui impotenti ira correptus, Papam ejusque comitatum, presbyteros, diaconos, & Episcopum acerbissime prius tortos, alligatis ad manus pedesque gravissimis saxis, in mare projiciendos curavit. Alii Græci die XXX Januarii metrici de eo sic canunt: Ἱππόλυτον πόντου τριακοστῇ ἐκτάνε ῥεῦμα. Id est: Ter dena Hippolytum ponti sub gurgite mersit. Quis inde non videt, hic a Græcis designari S. Hippolytum episcopum, qui in Actis nostris supra relatis dicitur S. Auream sepelivisse, & postea crudelitatem tyranno exprobrasse, ac tandem submersus fuisse? Quapropter ex Tillemontio discere cupimus, quo die apud Græcos & Latinos colatur S. Hippolytus ille, quem Ecclesiæ doctorem, episcopum ac martyrem vocat, & quisnam ejusdem nominis Sanctus apud veteres Martyrologos die XXII vel XXIII Augusti in portu Romano annuntietur. Quis & ubi sit iste portus Romanus, postea discutietur. Interim videamus, quomodo inclytus iste Martyr etiam apud alias nationes celebretur, ut inde quoque nostra opinio aliquod robur accipiat.

[5] In Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ, quos Jobus Ludolfus anno 1681 Francofurti ad Mœnum edidit, [& ex sacris Fastis Æthiopum] die V mensis Jacatit, id est XXX Januarii nostri, annuntiatur Hippolytus, & die sequente recolitur emersio corporis Hippolyti e mari, ad quas annuntiationes editor pag. 430 notat sequentia: Hippolytus Abulides, Æthiopibus Papa Romanus vocatur, sicuti indicavimus in Commentariis num. XXX § 103, ubi etiam canones ejus recensuimus. A Græcis & Ruthenis hoc ipso die, qui illis est Januarii trigesimus, cum multis aliis Sanctis sociis commemoratur; nec non Πάπα Ῥώμης, Papa [urbis] Romæ in Synaxariis illorum appellatur. Sub Claudio passus dicitur, non illo vitrico & antecessore Neronis, quia tunc temporis persecutio Christianorum nondum cœperat; sed Gallieni successore, circa annum Christi CCLXVII, qui strenuus miles, at Christianorum infensissimus hostis fuit. Episcopum Portus Romani eum fuisse censet doctissimus P. Papebrochius in notis ad Januarium Græcorum metricum dicto die trigesimo, ac pollicetur illustrationem historiæ illius ad diem XXII Augusti, quo a Latinis colitur. Miraculum de eo refert encomiastes (is est poëta Æthiops, ut mox intelligetur) quod corpus ejus, quamvis saxo pedibus appenso, mari innataverit, nec submergi potuerit, ut hoc & sequenti die narratur.

[6] Præterea Ludolfus ad Papebrochium misit duplicem hymnum stylo ligato, [ac Coptitarum,] quem poëta Æthiops die V & VI mensis Jacatit, aut apud nos XXX & XXXI Januarii, recitandum proponit. Nos utrumque ab eodem Ludolfo Latine redditum, sine ulla metri distinctione transcribimus, & unum ex Ode quarta diei quintæ exhibemus hoc modo: Salutem tibi, Hippolyte; pater noster, qui dignus fuisti, ut appellareris doctor, mundi sacerdos. Super abysso cadaver tuum dum nataret incolume, pudore & ludibrio affecit, qui projecerunt te persecutores tyranni, pedi tuo alligantes lapidem. Alter vero ex Ode prima diei sextæ sic sonat: Salutem dico emersioni corporis (ejus) e mari, quamvis lapis gravis pedibus ejus alligatus fuisset, Hippolyte doctor. Adferat mihi benedictionem e Gerizan monasterio, sicut materiam divitiarum & splendorem adfert navis. In Martyrologio Coptico, quod ex interpretatione Simonis Moysis Maronitæ manu scriptum servamus, similia de supernatante S. Hippolyti cadavere leguntur, ac ibidem Martyr ille titulo Papæ Romani donatur. Si Æthiopes & alii nomine Papæ Romani hic supremum Ecclesiæ Catholicæ hierarcham intelligant, haud dubie cum Græcis hallucinantur, cum S. Hippolitus numquam summus Ecclesiæ Romanæ Pontifex fuerit. Sed aliqui hunc titulum mitigant, & alio sensu exponunt, ut infra videbimus.

[7] [aliisque antiquis Martyrologiis] Probabiliter itaque propter affines historiæ circumstantias existimamus, hunc unum eumdemque esse S. Hippolytum nostrum, qui die XXII Augusti ab aliquibus Martyrologis annuntiatur, & ab aliis ad diem sequentem refertur. In Auctariis Usuardinis hac die Romæ vel in portu urbis Romæ sancti Hippolyti martyris annua memoria celebratur. Ipse autem Usuardus die XXIII Augusti in suo Martyrologio sic habet: In portu urbis Romæ (Ado in portu Romano legit) sanctorum Yppoliti, Quiriaci, & Archillai. Sed Martyrologium Hieronymianum Florentinii eadem die XXIII Augusti hos duos S. Hippolyti socios alibi collocat, ut liquet ex hac duplici & distincta annuntiatione: In Porto * urbis Romæ natalis sancti Ypoliti, qui dicitur Nonnus, cum sociis suis. In Hostia natalis sanctorum Quiriaci & Arcilai. Quidquid sit de sodalibus hujus sancti Martyris, utroque die eumdem S. Hippolytum commemorari, colligimus ex Auctariis Martyrologii Bedæ seu Flori, quod tomo secundo Martii præfiximus: in iis enim ad diem XXII Augusti annuntiatur festivitas S. Ypoliti in portu; sequente autem die ibidem celebratur in portu urbis Romæ natale S. Hippolyti, qui dicitur Nonus. Quid hic sibi velit nomen Nonus sive potius Nonnus, postmodum explicabitur.

[8] [legitimus ipsius cultus ostenditur.] Porro propter illam promiscuam ejusdem S. Hippolyti annuntiationem, libera electio nobis relicta videtur, ut Acta istius Martyris hac die vel sequente pro arbitrio discuteremus. Sed hac in re Martyrologium Romanum ex more nostro secuti sumus. Insuper hæc antiqua Martyrologia sufficiens testimonium reddunt de immemorabili Martyris nostri cultu, qui tamen confirmari potest ex ecclesia, quæ ad honorem ipsius olim exstructa fuit, & de qua Anastasius Bibliothecarius in Vita Leonis III Pontificis ex editione Fabroti pag. 130 sic meminit: Fecit autem isdem almificus Pontifex in basilica beati Hyppoliti martyris in civitate Portuensi vestes de stauraci duas, unam super corpus ejus, & aliam in altari majori. Qualis autem ætate Baronii status ecclesiæ istius fuerit, ipse eminentissimus scriptor in Annalibus suis ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 6 indicat his paucis verbis: Extat & invisitur memoria olim celebris puteus ille, seu profunda fovea aquis plena, in qua sanctus Hippolytus martyrii coronam accepit; modo autem frequentibus piratarum incursionibus, diruta ejus ecclesia, apparet ignobilis. Non tantum deploramus hujus ecclesiæ ruinam; sed etiam dolemus, pleraque celeberrimi istius Viri gesta a nobis ignorari: adeo enim confusa & corrupta sunt ipsius Acta, quæ præ manibus habemus, ut vix ullam fidem mereantur, quemadmodum ex eorum initio mox demonstrabitur.

[Annotata]

* lege Portu.

§ II. Interpolata ejusdem Sancti Acta, verosimilis ætas, qua floruit; sed incertum martyrii tempus.

[Propter crassum Actorum anachronismum,] Servamus duo Actorum exemplaria, quorum unum prolixius olim Romæ ex collectione P. Gallonii tomo F excerpsimus, cujus exordium ita sonat: Post transitum beatissimæ Pelagiæ, quæ per multos annos in quodam montis Oliveti antro degens masculus putabatur (fuerat enim pessima meretrix) beatus Hyppolitus, qui & Nonus dicitur, cujus prædicatione Alexandria conversa fuerat, limina Apostolorum visitare cupiens Romam adiit. Sanctorum sepulcra, quibuscumque in locis vel in cœmeteriis inveniret, curiosissime requirebat, ibique dignas Domino laudes referens diu noctuque in orationibus persistebat. Deinde imperitus Actorum scriptor fuse narrat varia, quæ S. Hippolytus sub imperio Alexandri Severi gessit & scripsit. Denique idem auctor affirmat, illum sub Claudio Alexandri imperatoris successore martyrium subiisse. Verum, ut hic alios errores historicos prætermittam, quis umquam conciliabit tempora Alexandri & Claudii, qui seculo tertio imperarunt, cum ætate S. Nonni episcopi, qui seculo quinto Pelagiam meretricem convertit & ad bonam frugem reduxit?

[10] Attamen S. Petrus Damianus, magis virtutibus exercendis quam tricis chronologicis discutiendis assuetus, [in quem S. Petrus Damiani etiam impegit,] in eumdem crassum parachronismum impegit, dum in Epistola nona ad Nicolaum II Pontificem inter alia sic scripsit: Beatus quoque Nonnus martyr, qui & Hippolytus, memoriæ nostræ non prætereundus occurrit; qui nimirum postquam triginta millia Saracenorum ad Christi fidem efficacissima prædicatione convertit, postquam beatam quoque Pelagiam de lupanaribus ad Ecclesiæ pudicitiam provocavit, postquam denique nonnullos sanctarum expositionum libros luculenter explicuit, tandem episcopatum deseruit, de Antiochenis partibus, unde erat oriundus, abscessit, Romanos fines appetiit. Cumque beata Aurea apud Ostiam civitatem, saxo cervicibus alligato, in marinis fluctibus martyrium consummasset, beatus Nonnus sanctum cadaver pia devotione collegit, & cum omni diligentia tumulavit: quem mox idem persecutor, qui dicebatur Ulpius, juxta Tyberis alveum in foveam aquis plenam mergi præcepit; cujus postmodum corpus, consummato triumphali martyrio, in civitate, quæ Portus dicitur, Christiana devotio sepelivit. Illico audita est vox velut infantium, per unam fere horam clamantium Deo gratias. Qui ergo talem vitæ meruit clausulam, liquido patuit, quia episcopatum deserens coram Deo non incurrit offensam. Hinc manifestum fit, Acta S. Hippolyti jam tempore S. Petri Damiani adeo confusa & corrupta fuisse, ut vix tuto admitti possint ea, quæ in illis forsan vera narrantur.

[11] Præterea habemus aliud Actorum apographum, quod ex tomo VII Ms. Collectionis Baronianæ fol. 149 prodit, [non satis quoque confidimus eorum compendio,] & ex supradictis Actis longioribus contractum videtur. Illud hic integrum curioso lectori exhibebimus, cum breve sit, & omnia summatim complectatur his verbis: Beatus Hippolitus, qui & Nonnus dicitur, cujus prædicatione Alexandria conversa fuerat, limina Apostolorum visitare cupiens Romam adiit. Sanctorum sepulcra ubicumque in locis vel cœmeteriis invenire poterat, curiosissime requirebat, ibique dignas Deo laudes referens, die noctuque in orationibus persistebat. Postmodum vero ad portum Tyberinæ urbis properans, Spiritus sancti gratia revelante, verbum vitæ, quibus poterat, cum miraculorum indiciis prædicabat. Denique postquam multa divinorum Librorum commentaria edidit, & beatam virginem Auream pro Christo passam sepelivit, cum Ulpium Romulum urbis Romæ vicarium reprehenderet, quod Christianos crudeliter damnaret, prædicti vicarii præcepto ligatis manibus ac pedibus in foveam aqua plenam præcipitatur, sicque cum martyrii triumpho ad Christum perrexit.

[12] [quod hic exhibetur.] Tunc audita est quasi vox infantium dicentium Deo gratias Qua voce audita, Ulpius Romulus dicebat: Modo patefiunt artes magicæ. Nonne auditis consolationes dæmonum? Pretiosissima autem Martyris anima cum hujusmodi laudis voce cælos penetravit. Unde non dubium est, angelica illic solatia consortii adfuisse. Christiani vero noctu levaverunt corpus ejus de puteo occulte, & cum hymnis & laudibus omnique veneratione sepelierunt in eodem loco non longe ab ipsa fovea, quasi pedes plus minus sexaginta in insula, quæ uno latere mare habet, a duobus divisione alvei Tyberis cingitur, vigesima secunda die mensis Augusti; ubi quotidie præstantur Chritis beneficia, & fructus orationum sancti Martyris exuberant usque in præsentem diem. Vides, in hoc Actorum compendio S. Hippolytum etiam Nonnum appellari. At eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 7 & in Notis ad Martyrologium Romanum die V Augusti monet, ista voce tantummodo monachum significari. Forte S. Hippolytus ita cognominatus est, eo quod antea vitam solitariam duxisset. Quidquid sit de isto sancti Martyris nostri cognomine, hic cum S. Nonno, qui Pelagiam meretricem convertit, confundi non potest.

[13] [Eruditi dissentiunt circa tempus,] Etiam in hac Actorum synopsi non exprimitur tempus, quo S. Hippolytus vixit, quamvis in Actis longioribus dicatur floruisse sub Alexandro Severo, & martyrium subiisse sub Claudio II imperatore, qui primum anno Christi 268 in locum Gallieni successit. Quod ad ætatem ipsius attinet, Eusebius Cæsariensis lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ cap. 22 tradit, eum sub Alexandro imperatore claruisse. Quapropter accommode explicandi vel prorsus rejiciendi sunt Palladius in Historia Lausiaca cap. 148, & Cyrillus in Vita S. Euthymii, qui videntur hunc S. Hippolytum Apostolis notum vel familiarem appellare, licet Possevinus noster id alteri Hippolyto tribuendum existimet. Cotelerius tomo 2 Monumentorum ecclesiæ Græcæ in notis ad Vitam S. Euthymii col. 639 & 640 putat ibi designari S. Hippolytum nostrum, & propterea hæc Cyrilli expressio ab illo magna hyperbole ibidem vocatur. Photius in Bibliotheca cap. 121 testatur se legisse libellum Hippolyti illius, qui Irenæi discipulus fuit, in quo hæreses quasdam impugnat. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 4, & Miræus in Scholiis ad Catalogum S. Hieronymi de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 61 asserunt, eumdem S. Hippolytum discipulum S. Clementis Alexandrini fuisse. Hæc Photii aliorumque opinio cum ætate Sancti nostri satis convenit, etiamsi eam apud antiquiores scriptores non invenerimus. Jam videamus, an alicunde verosimiliter eruere possimus tempus martyrii ipsius, de quo veteres auctores distincte non meminerunt.

[14] Severioribus criticis non placet, quod in Martyrologio Romano martyrium S. Hippolyti collocitur sub imperio Alexandri Severi, [quo sanctus hic Præsul martyrium subiit,] cum tunc nulla persecutio fuerit, quinimo ipse imperator Christianis faveret. Unde Ruinartius in Præfatione ad Acta Martyrum sincera pag. XLVIII eumdem scrupulum proponit, & utcumque discutere conatur hoc modo: Alexandrum Heliogabali successorem Christianis favisse nemo potest inficiari, nisi omnes antiquos scriptores rejicere velit. Unde mirum est, tot martyres sub ejus imperio passos a nonnullis recenseri. An id ad præfectos, quos sub ejus imperio sævissimos, fuisse aiunt, referendum est? An forte dicendum, aliquot martyres, qui sub Severi persecutione passi sunt, ad Alexandri tempora incaute transferri, quod & ipse Severus fuerit appellatus? At Callistus Papa, qui eo imperante vivere desiit, inter martyres in Kalendario Bucheriano recensetur. Sed S. Hippolytus noster non potuit lauream martyrii adipisci sub imperatore Severo, cum hic anno Christi 211 obierit, & ille cyclum suum Paschalem ab anno Christi 222 inceperit, ut postea dicetur.

[15] Eminentissimus Baronius non tanti facit Acta, [cum aliqui sub Alexandro imperatore,] ut propter eorum auctoritatem temporibus Claudii II imperatoris martyrium S. Hippolyti affigat, quemadmodum hac die in notis ad Martyrologium Romanum monet sequentibus verbis: Extant Acta Hippolyti & sociorum, in quibus corrigenda sunt ea, quæ de Claudio dicuntur: nam sub Alexandro imperatore eum claruisse, iidem qui supra auctores testantur. Quod præterea de Ulpio in illis scribitur, Ulpianum pro Ulpio restituendum putamus: is etenim sub Alexandro præfecturam Urbanam administrans, dirissimas de Christianis sumpsit pœnas. Laudatus eminentissimus scriptor in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 225 num. 1 & sequentibus probat, sub imperio Alexandri Severi inter alios jurisconsultos Romanos præcipue Ulpianum Christianis infensissimum fuisse.

[16] Nonnulli scriptores propter favorem Alexandri imperatoris erga Christianos mallent martyrium S. Hippolyti collocare sub Alexandri successore Maximino, [alii sub hujus successore Maximino,] de quo Eusebius in Historia ecclesiastica lib. 6 cap. 28 ita scribit: Interea cæso Alexandro imperatore, qui tredecim annis regnaverat, in ejus locum succedit Maximinus; qui gravi odio succensus adversus familiam Alexandri, in qua plerique erant Christiani, persecutione excitata, solos ecclesiarum antistites, utpote euangelicæ prædicationis auctores, interfici jussit. Adde, quod sub imperio hujus Maximini inveniatur Ulpius consul, ut Censorinus auctor coævus in Opusculo suo de Die natali cap. 21 apud nos pag. 38 testatur his verbis: Secundum quam rationem, ni fallor, hic annus cujus velut index & titulus quidam est Ulpii & Pontiani consulatus, ab Olympiade prima millesimus est & quartus decimus, ex diebus dumtaxat æstivis, quibus agon Olympicus celebratur; a Roma autem condita nongentesimus nonagesimus primus. Chronologi disputant, in quem Christi annum hæc computatio conveniat, de qua Petavius noster in Doctrina temporum lib. 9 cap. 42 consuli potest: nobis enim sufficit, hunc consulatum in imperium Maximini incidisse.

[17] [illud collocent;] Porro Onuphrius Panvinius in Commentario ad librum secundum Fastorum apud nos pag. 258 existimat, hunc consulem fuisse M. Ulpium Crinitum, qui rursus postea sub imperatore Valeriano consulatum gessit. Sed in Actis nostris (hæc tamen exiguam aut nullam fere auctoritatem habent) judex S. Hippolyti vocatur Ulpius Romulus, & urbis Romanæ vicarius fuisse dicitur. Quamvis igitur sub imperatore Maximino habeamus persecutionem adversus Christianos, quæ præcipue spectabat ad eorum antistites, qualis etiam sanctus Martyr noster fuit, & reperiamus Ulpium consulem, tamen ob discrepantiam cognominis & officii non audemus huic Ulpii consulatui martyrium ejus confidenter alligare.

[18] [etsi forsan ob rationes hic allegatas] Imo ne quidem asseveranter martyrium S. Hippolyti audemus statuere sub imperio Maximini, propter epistolam ipsius, quæ ad reginam quamdam scripta est, & ex qua Theodoretus Dialogo 2 & 3 sive tomo 4 Operum pag. 88 ac 155, fragmenta aliquot allegavit. Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 10 putat, hanc reginam fuisse Mamæam, imperatoris Alexandri matrem, quæ Christianis utcumque favebat. Verum anno Christi 1551 in agro Verano repertus est cyclus Paschalis, de quo postea agetur, & in cujus latere inter alias S. Hippolyti lucubrationes exhortatio ad Severinam notatur. Unde Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 243 suspicatur, hac Severina indicari Severam, Philippi imperatoris uxorem, quæ Christiana fuisse perhibetur, & ad quam doctissimus Origenes etiam litteras dedit. Si illa Tillemontii suspicio vera sit, haud dubie martyrium S. Hippolyti usque ad annum Christi 250 sive ad persecutionem Decii imperatoris differendum est.

[19] [usque ad persecutionem Decii differendum sit.] Ad hanc suspicionem confirmandam accedit testimonium S. Epiphanii, qui Hæresi 37 sive 57 contra Noetianos ita scribit: Post hunc alius quidam hæreticus, Noëtus nomine, prodiit; neque multis abhinc annis, sed ante hos fere centum ac triginta, nimirum priusquam Sanctus hoc Opus suum componeret. At S. Epiphanius circa annum 357 illud Opus adversus hæreses conscripsit, adeoque retrorsum numerando hæresis Noetiana sub imperatore Philippo exorta est, ut Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 242 affirmat. Cum itaque S. Hippolytus hanc Noëti hæresim recenter exortam videatur impugnasse, ut apud eumdem Tillemontium pagina proxime citata ostenditur, in ista hypothesi martyrium ipsius ante persecutionem Decii imperatoris collocari non potest. Hæc tamen Tillemontii argumenta non omnino certa sunt, quandoquidem ab aliis negantur. Propter has difficultates undique intricatas, quas eruditus lector videt, initio hujus Commentarii martyrium S. Hippolyti circa medium seculi tertii lato quodam modo ad marginem notavimus.

§ III. Incerta hujus sancti Episcopi & Martyris cathedra.

Eusebius in Historia ecclesiastica lib. 6 cap. 20 de episcopatu S. Hippolyti sic scribit: Eadem tempestate multi ecclesiastici viri doctrina excellentes florebant… Inter hos fuit Beryllus Bostrenorum in Arabia episcopus, qui præter epistolas & lucubrationes, [Quamvis Eusebius & Hieronymus ignorent sedem hujus Sancti,] varia quoque elegantis ingenii monumenta dereliquit. Similiter & Hippolytus alterius cujusdam ecclesiæ episcopus. Sanctus vero Hieronymus videtur locum episcopatus ejus indagasse & non invenisse, quemadmodum in Opere de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 61 innuit his verbis: Hippolytus cujusdam ecclesiæ episcopus (nomen quippe urbis scire non potui) rationem Paschæ temporumque canones scripsit &c. Aubertus Miræus in notis ad hunc S. Hieronymi textum asserit, illum fuisse episcopum Portus Romani, & in hac re secutus est opinionem eminentissimi Baronii & aliorum, quos infra recensebimus.

[21] Gelasius I Pontifex, vel potius Gelasius Cyzicenus, [tamen Gelasius eam collocat] ut Bellarminus aliique viri docti malunt (uterque seculo quinto floruit) in opusculo de Duabus in Christo naturis contra Nestorium & Eutychen, quod in Coloniensi Patrum Bibliotheca tomo 5 part. 3 editum est, ibidem pag. 671 testimonium Hippolyti episcopi & martyris Arabum metropolis contra istos hæreticos producit. Ex his Gelasii verbis alio charactere expressis Tillemontius tomo 3 Monument. eccles. pag. 239 affirmatissime concludit, S. Hippolytum nostrum a Gelasio metropolitanum Arabum antistitem nominari. Postmodum vero pag. 672 ejusdem tomi in ea hypothesi contra Gelasium, quem sibi adversarium fingit aut putat, speciose argumentatur in hunc fere modum: Bostra eo tempore, inquit, verosimiliter erat unica Arabiæ metropolis; atqui ex supradicto Eusebii Cæsariensis testimonio constat, S. Hippolytum tunc non fuisse antistitem Bostrenorum, sed alterius cujusdam ecclesiæ episcopum; ergo non potest vere a Gelasio metropolita Arabum appellari. Nos totum hunc Tillemontii syllogismum gratis admittere possumus, ut ex infra dicendis patebit.

[22] Postremo Tillemontius dubitat de genuina Gelasii lectione, [sub metropoli Arabica,] & ob levissimam ratiunculam suspicatur, voces Arabum metropolis ab aliquo interpolatore in textum Gelasianum intrusas esse. Sed audiamus, quale sit hujus suspicionis fundamentum. Syntaxis sive periodus Gelasii non est intelligibilis aut perfecta, ait Tillemontius, nisi pro Arabum metropolis legatur Arabum metropolitani. At quid si vox metropolis in genitivo casu posita sit, ita ut significet, S. Hippolytum sub Arabum metropoli vel antistite metropolitano episcopum fuisse? Si haberemus Græcum Gelasii textum, forsan in eo genitivus Græcus metropoleos exprimeretur. Certe nihil nos cogit Arabicum S. Hippolyti episcopatum de ipsa Arabum metropoli intelligere, cum sub illa metropoli potuerit esse episcopus obscurioris urbis, quam Eusebius & Hieronymus non noverant. Huic explicationi nostræ congruunt nonnulla, quæ curioso lectori nunc proponemus.

[23] Quidam volunt, S. Hippolytum fuisse Portuensem vel Adanensem in Arabia episcopum, [& forsan in urbe Adanensi,] quod non prorsus improbabile videtur. Saltem eruditissimus Joseph Simonius Assemanus Maronita huic conjecturæ consentit, dum tomo 3 Bibliothecæ Orientalis Clementino-Vaticanæ part. 1 cap. 7 pag. 15 post enumeratas quasdam sancti Martyris nostri lucubrationes, in notis ita monet: Hippolytus, Portus Romani, non ad Ostia Tyberina, sed celebris in Arabia hoc nomine emporii episcopus, ut Stephanus le Moyne conjicit. Abulidum Romæ episcopum (verba mæjusculis hic expressa ibidem Arabice recitantur) vocant recentiores Christiani Arabes. Claruit circa annum Christi CCXX. De episcopatibus Arabiæ consuli potest Carolus a sancto Paulo in Geographia sacra pag. 295 & sequente, ubi etiam de metropoli Bostrensi meminit.

[24] [quæ portus Romanus olim vocabatur.] Numero præcedente diximus, S. Hippolytum forsan fuisse Portuensem vel Adanensem episcopum, quia hic Romanorum portus sive Romanum in Arabia emporium videtur Adane & vulgo Aden appellari. Sane Philostorgius in Historia ecclesiastica lib. 3 cap. 4 narrat, quomodo princeps Arabum ad fidem Christianam conversus fuerit, & in ditione sua construxerit tres ecclesias, de quibus habet sequentia: Ex illis autem ecclesiis unam quidem in metropoli totius gentis, quam Tapharon vocant, ædificavit; aliam vero in eo loco, in qua Romanum erat emporium, ad exteriorem oceanum vergens: vocatur autem hic locus Adane, quo cuncti, qui ex Romanorum ditione veniunt, appellere solent. Tertiam denique ecclesiam in altera regionis parte exstruxit, ubi Persicum est emporium celebre in ostio maris Persici, quod inibi est, situm. Si tamen S. Hippolytus umquam fuerit episcopus urbis Adanensis, profecto mirum omnibus videbitur, Eusebium Arabiæ vicinum, & S. Hieronymum, Romæ & in Oriente diu versatum non novisse cathedram episcopalem hujus sancti Viri, sive celeberrimum Arabiæ emporium, quod a Romanis passim frequentabatur. Igitur undique involvimur tenebris, quas sine clariore luce dissipare non possumus, & ideo ad opiniones aliorum referendas progredimur.

[25] [Græci quidam eum episcopum Romanum vocant;] Leontius Byzantinus exeunte seculo sexto edidit opusculum de Sectis hæreticorum, ubi in editione Basileensi Græco-Latina anni 1578, apud nos pag. 431 ab ipso Clemens & Hippolytus episcopi Romani inter alios hæresum impugnatores recensentur. At sicut certum est, Clementem Ecclesiæ Catholicæ præfuisse, ita etiam constat, nullum Hippolytum inter Pontifices Romanos numerari posse. Attamen Georgins Syncellus hunc non episcopum dumtaxat, verum etiam archiepiscopum Romanum vocat, dum in Chronographia sua Parisiis anno 1652 Græco-Latine edita pag. 315 meminit de cyclo Paschali beati apostoli, archiepiscopi, & in agro Romano martyris Hippolyti Græce τοῦ μακαρίου ἀποστόλου καὶ ἀρχιεπισκόπου Ῥώμης Ἱππολύτου, καὶ ἱερομάρτυρος. Sed ab eodem chronographo postmodum pag. 358 laudatæ editionis appellatur Hippolytus sacer philosophus, Portus Romani episcopus, Christiana philosophia præstans, Græce Ἱππόλυτος ἱερὸς φιλόσοφος, ἐπίσκοπος Πόρτου τοῦ κατὰ τὴν Ῥώμην, σφόδρα διαπρεπῶς ἤνθει ἐν τῇ κατὰ Χριστὸν φιλοσοφίᾳ. Quinimo in Menæis Græcorum ad diem XXX Januarii S. Hippolytus Πάπα Ῥώμης, id est Papa Romæ vel Papa Romanus nominatur.

[26] [quam illorum phrasin Combefisius] Combefisius in Auctario novissimo Bibliothecæ Græcorum Patrum pag. 63 hanc Græcorum phrasim explicare conatur his verbis: Quod Hippolytus passim Ῥώμης episcopus Græcis dicitur, nonnumquam Πόρτου Ῥωμης, satis ambiguum, quo sensu ab eis scriptum sit. Fuisse Romanum Antistitem, vel usquam Romæ sedisse (id est Apostolicæ Sedi senioris Romæ præsedisse) nullum vestigium est. Factum esse Portuensem episcopum, sicque Romanum antistitem, Romanæ scilicet proprie metropoleos suffraganeum, ut vocant, ac comprovincialem, ultra quam erat Romana propria diœcesis, in qua Romanus Pontifex creabat episcopos peculiari jure (qui idcirco episcopi Romani, ut distincti a Gallis, Hispanis, aliisque in quavis provincia metropolitico jure, ex canonum Nicænorum dispositione ordinari solitis, nonnullis nuncupantur) Græci significant, quod ita citant; sicque legisse auctor est Marianus Victorius in antiquo codice Sorbonæ. Hunc tamen ejus episcopatum Hieronymus non novit, etsi diu Romæ versatus, rerumque ibi ecclesiasticarum strenuus indagator fuit.

[27] Num Romæ Græcis episcopus sive Romanus ea phrasi, [in novissimo Auctario Græcorum Patrum] qua Cassianum perinde Romanum vocant (Ρωμαῖον acsi dicerent Latinum) quod relicta Syria in Occidente & ditione peculiari Romani Pontificis, sive in ejus patriarchatu consedisset, cum tamen ipsi jam Græci se Ρωμαίους vocent a juniore Roma; vixque aliter, quam ὑβριστικῶς (contumeliæ causa) schismatico spiritu Latinos nominent. Quod a viro amicissimo, erudito, infulato, & inter patres infulatos sanctitatis luce splendidissimo nostræ Galliæ jubare, inque illa felicissime novatorum tenebras suis radiis dispellente, atque eos ad unam vere sanctam Ecclesiam Catholicam Apostolicam ipsis maxime ejus sanctitatis ac disciplinæ momentis cogente; episcopos Romanos dici, qui quasi levando onus Romani ipsius Antistitis, ejusque vice in Urbe celebrent, ad id muneris peculiariter delecti, inter quos se ipse annumberabat, nescio an tantæ antiquitatis sit, ut inde Hippolytus Ῥώμης episcopus audire Græcis potuerit, sive etiam an illi eum Romanæ Ecclesiæ ritum, nobis etiam Latinis satis obscurum, ita perspectum habuerint. Hactenus scriptor ille Dominicanus, qui non satis clara perlodorum constructione sententiam suam exponit.

[28] Clarius ac melius hunc loquendi modum apud Græcos excusat anonymus quidam criticus, [& anonymus qui dam criticus] qui Parisiis anno 1717 varias dissertationes de antiquitate ecclesiastica & profana edidit, & opusculum suum Gallice Amœnitates criticæ inscripsit: hic enim lib. 1 Dissert. 12 asserit, ab ipsis Latinis similem phrasim usurpatam fuisse ad designandos comprovinciales Romani Pontificis episcopos, & opinionem suam satis solide probat ex Itinere Italico Mabillonii, quod tomo 1 Musei Italici part. 1 pag. 146 & sequente repræsentat hanc inscriptionem: Anno MXC, Indict. XIII, mense Mart., die XXV dedicata est hæc ecclesia sanctæ Mariæ, quæ appellatur ad Pineam per episcopos Urbis, id est V. Savinensem & Johannem Tuscolanens. tempore domni Urbani II Papæ, in qua sunt reliquiæ &c.

[29] Deinde eruditissimus Mabillonius ad hanc inscriptionem observat ibidem sequentia: [explicant illo sensu,] In hac inscriptione advertere juvat, Sabinensem & Tusculanensem Urbis episcopos (quod proinde vocabulum Romani Pontificis suffraganeis commune erat) appellari. Hinc explicari potest, quod legimus in chartario Farfensi, nempe quod “Dodo episcopus sanctæ Romanæ ecclesiæ dedit libras quinque pro rebus post mortem, id est ecclesiam sanctæ Mariæ cum casamento ipso Cassiano. Actum mense Octobri, temporibus Benedicti VIII”. In alio diplomate illi suffraganei vocantur Romani episcopi. Dodo mox laudatus videtur fuisse episcopus Sabinensis, omissus apud Ughellum. Supra laudatus anonymus Gallus ex his exemplis concludit, Græcos per nomen Papæ vel Episcopi Romani, quod S. Hippolyto tribuunt, præsulem Romani Pontificis suffraganeum seu comprovincialem indicare voluisse, eosque propter hunc loquendi modum non statim erroris arguendos esse, cum ipsi Latini seculo, XI & forsan citius ita scripserint.

[30] [quo ab aliis appellatur episcopus portus Romani.] Quidquid sit de menie Græcorum, qui sæpe rerum Occidentalium imperiti sunt, nos hanc dubiam eorum phrasim libenter in meliorem partem interpretamur, cum præsertim distinctius Locuti fuerint alii scriptores ejusdem nationis, inter quos Anastasius cum Georgio Syncello diserte asserit, hunc sanctum Martyrem fuisse episcopum Portus Romani: nam in Epistola ad Theodosium presbyterum Gangrensem data, quam Sirmondus noster anno 1620 inter alia opuscula Parisiis edidit, adversus hæreticos pag. 209 & 212 allegat testimonium sancti Hippolyti, episcopi Portus Romani, & martyris veritatis, τοῦ ἁγίου Ἱππολύτου ἐπισκόπου Πόρτου, ἤγουν τοῦ λιμένος Ῥώμης, καὶ μάρτυρος τῆς ἀληθείας. Etiam S. Germanus patriarcha Constantinopolitanus, qui ineunte seculo octavo floruit, Sanctum nostrum videtur Romanis annumerare, dum in Coloniensi Patrum Bibliotheca tomo 8 pag. 58 sic scribit: Id & Hippolytus e Roma, & sanctus Cyrillus dicunt in libris suis de Antichristo.

[31] [Non videtur fuisse senator Romanus;] Quinimo nonnulli putant, ipsum ab Hieronymo in Epistola ad Magnum oratorem appellari Romanæ urbis senatorem, eo quod in quibusdam editionibus Operum S. Hieronymi, ac etiam in novissima Parisiensi tomo 4 parte 2 col. 656 legant sequentia: Hippolytus quoque & Apollonius, Romanæ urbis senatores, propria opuscula condiderunt. At Remigius Ceillier Benedictinus in Opere Gallico de Scriptoribus ecclesiasticis tomo 2 pag. 316 in notis ad articulum primum capitis vigesimi septimi solerter observat, ita dumtaxat in aliquibus editionibus legi: nam in antiquis manuscriptis, quibus Marianus Victorius præsul Italus in editione Operum S. Hieronymi usus est, teste eodem bibliographo Gallo, pro voce senatores legitur senator, ita ut hæc dignitas tribuatur soli Apollonio, cui certe convenit, cum S. Hieronymus in libro de Viris illustribus cap. 42 eamdem rursus ei adscribat, & ibidem cap. 61 in elogio S. Hippolyti de illa dignitate senatoria nullam mentionem faciat.

[32] [sed ex Arabia Romam venisse,] Quod vero ad Romanum vel potius Portuensem S. Hippolyti episcopatum attinet, hunc ei tribuunt plerique recentiores, inter quos Cangius in Præfatione ad Chronicon Paschale post diu quæsitam alibi urbem Portuensem, tandem pag. XVI & sequente sic disserit: Sed quod Hippolytum Portus Romani fuisse episcopum omnino videatur suadere, id potissimum fuerit, quod is Romanus dicatur in Catalogo imperatorum Leunclaviano supra laudato, & quod anno MDLI in agro Verano non procul ab æde sancti Laurentii ad Urbem reperta sit antiqua e marmore statua solio insidens, in cujus quidem solii binis laterculis cycli Paschales annorum sedecim Græcis litteris erant descripti; ex quibus, tum ex librorum lemmate, quod horum dexter continebat, Hippolyti, cujus nomen non erat expressum, facile deprehensum est statuam esse, quam ex portu Romano, non vero ex Ægypto huc esse allatam admodum est probabile. Deinde hunc Hippolytum, cujus statua anno 1551 in agro Verano cum cyclo Paschali inventa est, confundit cum S. Hippolyto presbytero, qui simul cum Pontiano in insulam Sardiniæ relegatus est, & qui passim in Martyrologiis ad diem XIX vel XX Novembris cum sancto Pontiano Pontifice Romano memoratur. Hæc Cangii opinio nobis non placet, & ad diem XIX vel XX Novembris ei plura argumenta opponi poterunt. Nihil hic dicimus de crasso Centuriatorum Magdeburgensium errore, qui Centuria 3 cap. 10 S. Hippolytum statuunt episcopum Ostiensem, & hac nova opinione imperitiam suam produnt, inter episcopatum Ostiensem & Portuensem non distinguentes.

[33] Si quis porro quærat, quomodo Sanctus iste ex cathedra Orientali ad Occidentalem sive Portuensem in Italia translatus fuerit, [& episcopus Portus Romani factus esse, ut Baronius] eminentissimus Baronius huic quæstioni respondet, dum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 4 de S. Hippolyto nostro sic scribit: Ipsum autem Romam advenientem digne (ut par erat) acceptum a Romano Pontifice Callisto (nam ante ipsum nulla exstat de eo memoria) & ab eo Portuensis ecclesiæ episcopatu donatum apparet, eo nimirum consilio, ne tantum episcopum, sede alia obligatum, in Arabiam redeundi cura prioris commissi sibi gregis impelleret: quem ut lateri semper adhærentem haberet, & in ambiguis consultorem, creavit episcopum Portuensem, sedem illi tribuens modicæ quidem curæ, sed amplissimæ dignitatis, cujus episcopus assistere soleret Romano Pontifici. Hæc eminentissimi scriptoris opinio displicet Tillemontio & quibusdam aliis, eique præcipue objicitur silentium S. Hieronymi, qui diu Romæ versatus Portuensem S. Hippolyti episcopatum non ignorasset, ut illi argumentantur.

[34] Non obstante hoc argumento negativo, quod hic certe vim suam habet, [& Ughellus existimant,] Ferdinandus Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 110 sententiam Baronii secutus est, & illum sanctum Martyrem ibidem exornavit hoc elogio: Sanctus Hippolytus episcopus Portuensis, genere Arabs, olim metropolita Arabiæ (quod non sit dicendus metropolita; sed quomodo sub metropolita Arabiæ episcopus esse potuerit, superius explicatum est) Clementis Alexandrini discipulus, cujus hortatu in Italiam profectus est, Romamque veniens Apostolorum limina martyrumque cœmeteria veneratus est: cujus vitæ sanctimonia a Cælestino (lege Callisto) perspecta, Portuensis episcopus creatus est, ut eo viro doctissimo sanctissimoque in gravissimis rebus uteretur, ut ex tabulis ecclesiasticis, ejusdemque martyrii Actibus colligi potest. Nonnus cognominatus est, id est monachus, ut Petrus Damiani in Epistola ad Nicolaum Papam scribit, ubi illum cum altero Nonno, qui Pelagiam nobile scortum temporibus Theodosii junioris a veterno libidinis suis precibus suscitavit, perbelle satis confundit. Hippolytus Portuensis floruit sub Callixto I, passusque martyrium est, non sub Claudio, ut depravati quidam codices affirmant, sed sub Alexandro imperatore anno CCXXIX, die XXII mensis Augusti, Ulpiano Romæ præfecto, seu, ut alii legunt, Ulpio. Itaque pedibus manibusque ligatis in profundum puteum demersus est, ac post ejusdem excessum in eodem Portu Romano Hippolyti socii illustrem tulere palmam martyrii. Vix audemus hanc communiorem sententiam amplecti propter argumentum, quod desumitur ab ignoratione S. Hieronymi, qui loco supra citato indicat, se urbem episcopalem S. Hippolyti indagasse, & tamen eam scire non potuisse. Si autem hæc urbs fuisset Portus Romanus in Italia, verosimillime sanctus Doctor Romæ in vicinia istius episcopatus degens illam non ignorasset. Quapropter eruditis aliam quamdam conjecturam proponimus.

[35] [quorum opinioni conjecturam superaddimus,] Ex antiquis Martyrologiis supra relatis primo constat, S. Hippolytum hac die vel sequente in Portu Romano martyrium subiisse. Præterea ex Eusebio aliisque vetustis scriptoribus liquet, hunc Martyrem episcopali dignitate præditum fuisse. Denique S. Hieronymus in Opere de scriptoribus ecclesiasticis cap. 61 testatur, S. Hippolytum habuisse homiliam de laude Domini Salvatoris, in qua, præsente Origene, se loqui in ecclesia significat. Hinc videtur S. Hippolytus fuisse episcopus in Oriente & forsan in Arabia, ad quam Origenes anno circiter 217 evocatus est, ut apud Eusebium lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ cap. 19 legimus. Unde noster Petrus Halloix in Vita Origenis lib. 1 cap. 10 hac de re scribit sequentia: Dum in Arabia tantisper moratur, minime dubium est, quin illic quoque id, quod vulgo in more habebat, factitarit, & partim studii partim honoris causa ad audiendos in ecclesiæ cœtu episcopos accesserit; ac tum quidem accidisse illud, quod de S. Hippolyto refertur, nempe dum concionem ad populum de Domini Salvatoris laudibus haberet, atque in præsentem Origenem oculos intendisset, ejus præsentiam auditoribus indicasse, seu quod eum dictis suis assentientem videret, seu quod plebi talem tantumque declarando hospitem, gratificari vellet.

[36] [quam tamen facile deseremus.] His ita positis, nonne S. Hippolytus episcopus Arabs facile potuit ad visitanda Apostolorum aliorumque martyrum sepulcra Romam venire, in Portu Romano ab ethnicis comprehendi, & ibidem martyrio affici? Quid si plebs, determinatam istius Martyris cathedram ignorans, hunc peregrinum episcopum a loco martyrii Protuensem cognominaverit, & hic popularis error ad aliquos posterioris ævi scriptores transierit, vel potius illa appellatio posteris occasionem dederit, ad Portuensem hujus Martyris episcopatum asserendum? Quidquid sit de hac conjectura nostra, quam propter certiora cujuslibet argumenta libenter deseremus, nos in titulo martyrium S. Hippolyti cum vetustis ac recentioribus Martyrologiis in Portu Romano collocavimus. Ceterum in hoc nostro systemate pressius urgere possumus anonymum criticum supra citatum, qui Orientalem S. Hippolyti episcopatum inficiari videtur: nam ex Eusebio aliisque constat, S. Hippolytum alicui ecclesiæ præfuisse, & S. Hieronymus asserit, concionem ab ipso habitam fuisse coram Origene, qui utique in Oriente commorabatur. In superiori autem hypothesi nihil negotii nobis facessunt alia ejusdem critici argumenta, quibus adversus Tillemontium contendit, S. Hippolytum potius in Occidente quam in Oriente episcopum fuisse: nos enim non inviti Orientalem & Occidentalem hujus sancti Martyris episcopatum cum Baronio & Ughello admittemus, ut supra innuimus, & hoc ultimum systema nostrum pro mera conjectura damus. Cum singularia Sancti nostri gesta nos lateant, jam tantummodo reliquum est, ut de scriptis ejus agamus.

§ IV. Elogia hujus sancti Viri, & aliqua ejusdem scripta.

[Præter laudes huic Martyri impensas,] Theodoretus hunc sanctum Doctorem fluento fontis comparat, dum Dialogo 3, sive tomo 4 Operum suorum pag. 154 & sequente testimonium ipsius & aliorum sanctorum Patrum contra hæreticos adducit hoc modo: Fac igitur pateant aures, & spiritalium fontium fluenta accipe, sancti Ignatii episcopi Antiocheni & martyris ex epistola ad Smyrnenses, … Irenæi episcopi Lugdunensis ex tertio libro adversus hæreses, … sancti Hippolyti episcopi & martyris ex epistola ad quamdam reginam. Anastasius in Collectione Sirmondiana, quæ Venetiis anno 1728 recusa est, tomo 3 col. 387 citans aliquos S. Hippolyti textus, ex auctoritate ipsius contra Monothelitas ita concludit: Ecce nunc & sacratissimus hic & magnus Doctor, veritatisque testis fidelis, concorditer cum aliis omnibus sanctis Catholicæ Dei ac Apostolicæ institutoribus Ecclesiæ, duas secundum unitionem inconfusam & impartibilem quemadmodum naturas, ita etiam duas voluntates & duas operationes congruentes & convenientes naturis, divinam, ut dictum est, & humanam, increatam & creatam, non inceptam & cœptam, tamquam Dei simul & hominis unius & ejusdem Domini nostri Jesu Christi magna voce confitetur & prædicat. Sanctus Hieronymus in Epistola ad Magnum oratorem, quam supra assignavimus, numerat S. Hippolytum inter doctos illos viros, qui philosophia ac profanis scientiis ad gentiles oppugnandos utebantur. Nunc ad aliquas lucubrationes ejus recensendas progrediamur.

[38] Eusebius lib. 6 Historiæ ecclesiasticæ cap. 20 testatur, [Eusebius Cæsariensis] epistolas S. Hippolyti suo tempore in bibliotheca Hierosolymitana adhuc asservatas fuisse, & ibidem cap. 22 scripta ipsius ita summatim enumerat: Eodem tempore & Hippolytus inter plurima alia ingenii sui monumenta librum de Pascha composuit; in quo temporum seriem describens & canonem quemdam Paschalem per sexdecim annorum circuitum exhibens, anno primo imperatoris Alexandri computationem temporum circumscribit. Ex reliquis autem illius scriptis hæc sunt, quæ ad notitiam nostram pervenerunt: In opus sex dierum. In ea, quæ post sex dies consecuta sunt. Adversus Marcionem. In Canticum Canticorum. In capita quædam Ezechielis. De Pascha. Adversus omnes hæreses. Sed & alia plurima apud alios asservata licet reperire. Videtur Eusebius hic tantum agere de illis S. Hippolyti scriptis, quæ ipse viderat. Non est ergo mirum, si ab aliis plura recenseantur.

[39] Sanctus Hieronymus in Catalogo virorum illustrium cap. 61 de lucubrationibus ejus hæc habet: [& S. Hieronymus ejus scripta enumerant,] Hippolytus cujusdam ecclesiæ episcopus (nomen quippe urbis scire non potui) rationem Paschæ temporumque canones scripsit usque ad primum annum Alexandri imperatoris, & sedecim annorum circulum, quem Græci ἑξκαιδεκαετηρίδα vocant, reperit; & Eusebio, qui super eodem Pascha canonem decem & novem annorum circulum, id est ἐννεακαιδεκαετηρίδα composuit, occasionem dedit. Scripsit nonnullos in Scripturas commentarios, e quibus hoc reperi: In ἑξαήμερον & in Exodum, & in Canticum Canticorum; in Genesin & in Zachariam; de Psalmis; in Esaïam; de Daniele; de Apocalypsi; de Proverbiis, de Ecclesiaste; de Saul & de Pythonissa; de Antichristo; de Resurrectione; contra Marcionem; de Pascha; adversus omnes hæreses; & πρὸς Ὁμιλιῶν; de laude Domini Salvatoris, in qua, præsente Origene, se loqui in ecclesia significat. In hujus æmulationem Ambrosius, quem de Marcionis hæresi ad veram fidem correctum diximus, cohortatus est Origenem in Scripturas commentarios scribere, præbens ei septem & eo amplius notarios, eorumque expensas, & librariorum parem numerum; quodque his majus est, incredibili studio quotidie ab eo Opus exigens; unde in quadam epistola ἐργοδιώκτην (id est Operis impulsorem) eum Origenes vocat.

[40] [in quibus aliquam sententiam,] Famosus ille Photius, qui seculo nono cathedram Constantinopolitanam occupavit, aliqua ex his S. Hippolyti Operibus legit, ut ipse testatur in Bibliotheca sua Codice 121, sive pag. 302 in editione Schotti nostri his verbis: Legi libellum Hippolyti (qui Irenæi discipulus fuit) contra duas & triginta hæreses. Auspicatus a Dositheanis usque ad Noëti & Noëtianorum hæreses, quas refert, Irenæo disserente, argumentis profligatas, horumque argumentorum summam colligentem se libellum hunc conscripsisse. Oratio ejus clara est, ac nonnihil gravis, minimeque redundans, etsi ad Atticum sermonem non tendat. Refert autem cum alia non omnino proba, tum epistolam ad Hebræos non esse Pauli Apostoli. Ferunt item hunc conciones ad populum, Origenis imitatione, habuisse, illoque familiarissime utentem, tantum esse factum scriptorum ejusdem admiratorem, ut ad divinam Scripturam commentario illustrandam hortando impulerit, additis etiam illi suo sumptu septem notariis, qui dictata celeriter exciperent, totidemque librariis, qui accurate describerent. Hæc igitur subministrantem Hippolytum sine remissione solitum exigere Opus, quod elaborasset Origenes, atque hinc etiam Operis exactorem epistola quadam ab eo nominari. Commemorant autem & hunc alia præterea plurima scripsisse. Nunc aliqua ad hanc Photii censuram notanda esse censemus.

[41] [a Photio reprehensam,] Quod imprimis attinet ad Epistolam S. Pauli ad Hebræos, quam S. Hippolytus huic Apostolo non tribuit, potissimum nobis placet responsio Sixti Senensis, qui lib. 7 Bibliothecæ sanctæ hæresi 8, sive apud nos pag. 593 de hoc argumento contra adversarios suos ita disserit: Donemus eis, nusquam ab antiquis Patribus Epistolam hanc fuisse citatam, & (quod plus est) etiam ab ipsis aliquando fuisse de ea dubitatum. Quid ergo? Numquid & nobis licebit iterum de ea dubitare? Minime profecto: nam etsi pervetustis illis Patribus ante universalem totius Ecclesiæ determinationem de hac Epistola addubitare, eamque non temere in canone recipere licuit, nobis tamen post tot conciliorum decreta & communem Ecclesiæ Catholicæ sanctionem id ipsum minime facere licet, cum ex his omnes illæ causæ dubitandi sublatæ sint, quæ Tertullianum, Cyprianum, Arnobium, Lactantium, atque alios Patres inducere potuerunt, ut de hac Epistola non immerito hæsitarent, ac proinde ex ea testimonia ad confirmationem fidei nostræ non producerent.

[42] [cum Sixto Senensi excusamus,] Inter ceteras vero suspicionum occasiones prima fuit, quod hæc Epistola esset de genere earum Scripturarum, quæ non statim ab initio nascentis Ecclesiæ, sed paulo serius ad notitiam totius Ecclesiæ Catholicæ pervenerunt, cujusmodi sunt Epistola Jacobi, secunda Petri, secunda & tertia Joannis, & ejusdem Apocalypsis, de quibus, antequam in canone ponerentur, merito inter Patres disceptatio fuit, ne rem tanti momenti sine longa & diligenti examinatione decernerent. Altera vero causa est, quia cum nondum totius Ecclesiæ auctoritas quidquam de hac Epistola decrevisset, liberum erat cuique sine hæresis periculo de ea dubitare ac disserere. Nunc vero quando Epistola hæc post tantam annorum multitudinem, tot conciliorum decretis in canonem assumpta est, non solum temerarium est, sed hæreticum, iterum illius auctoritatem in dubium revocare. Hæc ad excusandam S. Hippolyti opinionem, quæ tunc temporis innocua erat, abunde sufficiunt. Si quis tamen hac de re plura legere desideret, consulat eminentissimum Bellarminum tomo 1 Controversiarum lib. 1 cap. 17, & passim obvios sacræ Scripturæ interpretes, qui commentarios ad hanc S. Pauli epistolam ediderunt.

[43] Dum autem Photius supra asserit, S. Hippolytum Origeni septem notarios totidemque librarios desisse, [& ipsum Photium in alia re errasse ostendimus.] & illum ab Origene ἐργοδιώκτην, id est, Operis exactorem appellari, manifeste fallitur, cum S. Hieronymus id Ambrosio cuidam adscribat. Imo ipse Origenes in selectis fragmentis commentariorum suorum ad Psalmos, hunc Ambrosium vocat Operis sui impulsorem, ut colligi potest ex his verbis, quæ in novissima Parisiensi Operum ejus editione tomo 2 pag. 526 sic leguntur: Hæc a nobis velut præfandi gratia proposita sunt, qui maximum certamen, quodque vires nostras ac facultatem sine ulla dubitatione superat, ab ingenti tuo, Ambrosi Vir sanctissime, erga litteras studio concitati fuimus, & ut in illud descenderemus, humanitate tua ac moderatione perpulsi: quandoquidem diu me comperta periculi magnitudine recusantem, non modo disputare de sacris Litteris, sed & multo magis scribere ac posteris relinquere, modis omnibus atque illecebris demulsisti, & ad hoc quibusdam divinitatis progressionibus adduxisti. Hinc satis patet, Origenem ab Ambrosio præcipue instigatum fuisse, ut commentarios in sacram Scripturam vulgaret.

[44] Jam pergamus audire Photium, qui codice 202 vel pag. 526 Bibliothecæ suæ de alia S. Hippolyti lucubratione tale fert judicium: [Sanctus aliam opinionem, quæ a Photio carpitur,] Legi Hippolyti episcopi ac martyris interpretationem Danielis; quem etsi ad verbum non explicat, nullum tamen sensum, ut verum dicam, prætermittit. Pleraque porro veteri more, non ut postea fuere accuratius excussa, recenset; quamquam eorum ipsum reddere rationem æquum non est: decet enim ab iis, qui principium scientiæ alicujus statuerunt, non reposcere rationem eorum, quæ præterierunt; sed contentum esse potius conatu ipso, & iis, quæ quatenus licuit, e considerandis assecuti sunt. Ceterum quod Antichristi adventum (quando etiam mundi hujus aspectabilis interitus sequetur) quem ne discipulis quidem rogantibus manifestavit Christus, Hippolytus hic quingentesimo post Christum anno adscribere ausus sit, quasi a prima mundi constitutione sex millibus annorum tum decursis, ejus interitus instaret, hoc sane calidioris, quam par sit, animi est. Verum hæc ejus assertio humanam ignorantiam potius, quam cælestem aliquam inspirationem arguit. Genus ejus dicendi clarum imprimis ac perspicuum interpretem satis decet, etsi Atticas revera leges repudiat. Legimus una ejusdem homiliam de Christo & Antichristo, in qua eadem dicendi forma servata & sensuum simplicitas major est ac vetustas.

[45] [cum antiquis Patribus docuit,] Verosimiliter S. Hippolytus opinionem hic a Photio reprehensam didicit a magistro suo S. Irenæo, qui lib. 5 contra hæreses cap. 28 in novissima editione Parisiensi pag. 327 de futuro mundi interitu scribit sequentia: Quotquot enim diebus hic factus est mundus, tot & millenis annis consummatur. Et propter hoc ait Scriptura Geneseos: “Et consummata sunt cælum & terra, & omnis ornatus eorum, & consummavit Deus die sexto omnia opera sua, quæ fecit, & requievit in die septimo ab omnibus operibus suis, quæ fecit”. Hoc autem est & ante factorum narratio, quemadmodum facta sunt, & futurorum prophetia. Si etenim dies Domini quasi mille anni, in sex autem diebus consummata sunt, quæ facta sunt; manifestum est, quoniam consummatio ipsorum sextus millesimus annus est. Sed a quocumque S. Hippolytus hanc improbabilem doctrinam hauserit, saltem multos ejusdem sententiæ defensores habuit ex illustribus Ecclesiæ doctoribus, quos apud Sixtum Senensem lib. 5 Bibliothecæ sanctæ Annotatione 190, sive apud nos pag. 394 & sequenti videre est. Attamen S. Augustinus in Enarratione Psalmi 89 & alibi illam quorumdam veterum Patrum opinionem recte refellit.

[46] [& scripsit canonem Paschalem, anno 1551 repertum,] Præterea S. Hippolytus, testibus Eusebio & Hieronymo supra citatis, conscripsit Paschalem sedecim annorum cyclum, cujus occasione Bucherius noster in Commentario suo ad canonem Paschalem Victorii Aquitani pag. 291 & 292 monet sequentia: Perierat iste canon cum ceteris ejusdem Hippolyti monumentis, nec ejus quidquam præter nomen supererat; cum ecce, bono Deo, & magna eruditorum omnium lætitia (ut Baronius, Scaliger, Gruterusque testantur) anno Domini MDLI ex agro Verano non procul ab æde sancti Laurentii ad Urbem, e memoriæ Hippolyti antiquæ ruderibus effossa prodiit antiqua e marmore statua, solio insidens, Græcis utrimque litteris inscripta. Litteræ in binis cathedræ laterculis cyclos Paschales annorum sedecim exhibebant; quartarum decimarum dextro, Dominicarum Paschalium sinistro, utrosque centum duodecim annis universim comprehensos, qua annorum periodo ferias easdem in orbem redire credidit Hippolytus. Non erat quidem expressum Hippolyti nomen, sed facile ipsa Heckædecaëteridos methodo & librorum lemmate, quod dextrum laterculum continebat, proditum est: eorum enim omnium auctorem Eusebius, Hieronymus, aliique Hippolytum episcopum faciunt. Tam illustre, tam rarum primitivæ Ecclesiæ monumentum Marcello Cervino tunc S. R. E. Cardinali, postea etiam ejusdem nominis Papæ II dignissimum visum, quod Romam inde deferretur, & in Vaticana bibliotheca conderetur; edidit deinde Græce, ut erat, cum antiquis suis inscriptionibus Gruterus; Scaliger etiam notis illustravit: ego hic Latine fideliter redditum, non tam de novo explicare, quam Paschalibus Victorii nostri Latinorumque primorum rationibus conformem, paucis ostendere constitui.

[47] Deinde Bucherius ibidem pag. 295 exhibet Latinam istius opusculi interpretationem, ex qua dumtaxat excerpemus sequentes lucubrationum titulos, [cum quo nonnulli Operum ejus tituli inventi fuerunt.] qui in dextro latere sic exprimuntur: In Psalmos pœnitentiales. De Pythonissa. De Joannis Euangelio & Apocalypsi. De charismatibus. Apostolica traditio. Chronicon. Ad Græcos. In Platonem, vel etiam de omni. Exhortatio ad Severinam. Demonstratio temporum Paschæ; etiam in tabula. Odæ in omnes Scripturas. De Deo & carnis resurrectione. De bono, & unde malum. Etiam Syri norunt aliquas S. Hippolyti lucubrationes, ut in Bibliotheca Orientali Clementino-Vaticana tomo 3 parte 1 pag. 15 videre est, ubi eruditissimus Assemanus ex Syriaco Ebedjesu episcopi Sobensis catalogo quosdam librorum titulos Latine reddit his verbis: Sanctus Hippolytus martyr & episcopus composuit librum de Dispensatione, & expositionem Danielis minoris & Susannæ, & capita adversus Caium, & apologiam pro Apocalysi & Euangelio Joannis Apostoli & Euangelistæ.

[48] Arabes etiam S. Hippolyto tribuunt triginta octo disciplinæ ecclesiasticæ canones, [Recensentur alia opuscula ei adscripta,] ut laudatus Assemanus ibidem testatur his verbis: Canones Arabicos duodequadraginta sub ejus nomine collegit tomoque primo canonum ecclesiæ Alexandrinæ inseruit Macarius presbyter ac monachus monasterii sancti Macarii in codice Arabico scripto anno Christi MCCCLXXII. Joannes Michaël Vanslebius Dominicanus in Historia ecclesiæ Alexandrinæ part. 5 cap. 3, seu pag. 280 & sequentibus, hos triginta octo canones sub nomine Abulidis Gallice edidit, & ibidem in margine lectorem monet, se ne conjectura quidem assequi potuisse, quis fuerit iste Abulides. Verum Jobus Ludolfus in Historia Æthiopica pag. 333 & sequente eosdem S. Hippolyti canones Latine interpretatus est, ibique Vanslebium docet, Hippolytum ab Æthiopibus Abulidem vocari, ac denique post exhibitos istos triginta octo canones hæc addit: Propter hos canones Hippolitus vocatur DOCTOR ECCLESIÆ ab Æthiopibus; & tam ab ipsis, quam a reliquis Orientalibus appellatur PAPA ROMANUS, cum tamen in catalogo Pontificum non reperiatur. Attamen invenitur in Synaxariis Græcorum XXX Januarii, qui est V Februarii apud Æthiopes. Insuper ab aliquibus eidem sancto Martyri adscribitur Didascalia Græca, quæ eadem est ac Constitutio sanctorum Apostolorum per Hippolytum, de qua Lambecius in Bibliotheca Vindobonensi lib. 8 pag. 429 meminit.

[49] [quæ bibliographis examinanda relinquimus.] Sed cum nostri instituti sit potius gesta Sanctorum, quam singula eorum scripta fuse discutere, huic Commentario historico-critico finem imponimus, & curiosum lectorem remittimus ad Remigium Ceillier Benedictinum, qui in Historia generali de auctoribus ecclesiasticis tom. 2 cap. 27 non ita pridem veras, dubias, & supposititias S. Hippolyti lucubrationes operose examinavit. Denique Joannes Albertus Fabricius Lutheranus in Bibliotheca sua Græca tomo 5 parte 1, sive lib. 5 cap. 1 pag. 203 de S. Hippolyto scriptisque ejus tum superstitibus tum deperditis abunde disserit, & postea annis 1716 & 1718 omnia istius sancti Martyris Opera, quæ reperire potuit, duobus in folio voluminibus Hamburgi edidit, notisque illustravit, ut laudatus Remigius. Ceillier cap. 27 proxime citato, art. XI num. 2 lectorem monet. In hac editione Fabricii tomo 1 pag. 282 contra Calvinistas observari meretur apertum veteris istius Doctoris testimonium, quod realem Christi præsentiam in sanctissimo Eucharistiæ Sacramento demonstrat his disertis verbis: Divinam ipsius carnem ac venerabilem ejus sanguinem (Græce την θείαν αὐτοῦ σάρκα καὶ τὸ τίμιον αὐτοῦ αἷμα) dedit nobis edendum bibendumque in remissionem peccatorum. Hæc sunt præcipua, quæ de intricatis hujus Sancti Actis, & variis ejusdem scriptis exponenda censuimus.

DE SS. MARTIALE, SATURNINO, EPICTETO, MAPRILE, ET FELICE CUM SOCIIS MARTYRIBUS,
IN PORTU ROMANO.

Sec. III.

Antiqua horum Sanctorum memoria in Martyrologiis, & incertus martyrii annus.

Martialis martyr in Portu Romano (S.)
Saturninus martyr in Portu Romano (S.)
Epictetus martyr in Portu Romano (S.)
Maprilis martyr in Portu Romano (S.)
Felix martyr in Portu Romano (S.)
Socii martyres in Portu Romano (SS.)

AUCTORE G. C.

De hoc Martyrum manipulo vix quidquam novimus præter nomina, [Hi sancti Martyres] quæ in variis Martyrologiis diversimode referuntur, ut apparet ex apographis Hieronymianis, in quorum exemplari Corbeiensi apud Florentinium hac die sic annuntiantur: In Portu Romano peregrinorum martyrum, & sanctorum Martialis, Aureli, Epicteti, Saturnini, Aprilis & Felicis cum sociis eorum Justi & Julii. Sed antiquissimum exemplar Antverpiense videtur nomen appellativum peregrinorum mutasse in nomen proprium Peregrini, ut ibidem apud laudatum Florentinium indicatur his verbis: In Portu Romæ Peregrini, Epictiti, Marcelli, Aureli, Felicis, Ippoliti, Saturnini. Martyrologium Reginæ Sueciæ pro nomine Aureli legit Auræ, & eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 7 putat hos Martyres memorari in Actis S. Aureæ, de quibus ad diem XXIV hujus mensis agetur, & quæ Baronius ibidem mendis plena ac in multis restituenda censet.

[2] [tam diverse annuntiantur] Unde Florentinius hac die in notis ad Martyrologium Hieronymianum ita disserit: Ex sociis S. Hyppolyti Portuensis episcopi hos peregrinos sanctos Martyres putat ad hanc diem Baronius ex Actis S. Aureæ vel ipsius S. Hippolyti. Nominibus hos signant Beda, Usuardus & Ado, suntque iidem, qui in nostris codicibus exprimuntur, uno præterito Aurelio; socii etiam anonymi in libris nostris desiderantur, quos tamen addit Martyrologium Corbeiense, & facile Justus & Julius sunt, ab eodem codice superadditi. Auram scribit manuscriptum Reginæ Sueciæ, aptius fortasse, quam Aurelius; post agonem enim Timothei Antiocheni summatim relatum ita habet: In Portu Romano sanctorum peregrinorum martyrum, Martialis, Auræ, Saturnini, Epicteti, Aprilis &c. Sepulta enim S. Aurea habetur in fragmentis ejusdem Actorum apud Aringhium ex codicibus Mss. Lateranensi & Vallicellano lib. 3 cap. 8 Romæ subterraneæ, in Portu Romano, sive ad Ostia Tiberina IX Kalendas Septembris, cum tamen ex saxo ad collum alligato demersam in mari fuisse die præcedenti, probabile admodum fuerit. An vero sanctus Martialis & socii ex iisdem militibus fuerint, qui in mare præcipitati & ab Eusebio sepulti fuerint in campo Ostiæ juxta cryptam via Ostiensi, ut in iisdem Actis non legitur *; improbabile putarem. Vides hic ubique densas tenebras, quas dissipare non possumus, nisi forte postmodum ex Actis S. Aureæ major lux affulgeat.

[3] Interim audiamus alios Martyrologos, inter quos auctor veteris Martyrologii Romani post enumeratos alios Martyres hac die sic habet: [in variis Martyrologiis,] Et peregrinorum martyrum, Martialis, Epicteti, Saturnini cum sociis eorum. His Aprilem & Felicem adjungit Ado, quem secutus Usuardus, eosdem Martyres annuntiat his verbis: In Portu Romano, sanctorum peregrinorum martyrum, Martialis, Epicteti, Saturnini, Aprilis, & Felicis cum sociis eorum. Possunt etiam consuli Auctaria nostra Usuardina, quæ de martyribus peregrinis meminerunt. At Petrus Equilinus, omissis his peregrinis, hodiernos Martyres lib. XI Catalogi sui num. 219 sic enumerat: Martialis, Epictetus, Saturninus, Aprilis & Felix cum quibusdam eorum sociis in Portu Romano martyrium passi sunt XI Kalendas Septembris. Haud dubie Petrus de Natalibus aut Equilinus illa ex antiquioribus monumentis transcripsit. Porro nos superius in titulo servavimus ordinem hodierni Martyrologii Romani, quod hos Athletas ad diem XXII Augusti celebrat hac serie: In Portu Romano sanctorum martyrum Martialis, Saturnini, Epicteti, Maprilis & Felicis cum sociis eorum.

[4] Propter has varias & ambiguas Martyrologiorum annuntiationes, [ut ambigatur, utrum ab aliis dividendi] in quibus hi Martyres peregrini modo adduntur, modo prætermittuntur, non immerito dubitari posset, utrum illa duplex an unica Martyrum classis fuerit, & an isti peregrini forsan anonymi vel ignoti distinguendi sint ab aliis, quorum nomina exprimuntur. Certe Florentinus ibidem in notis de hac distinctione vel confusione sic disputat: In Martyrologio Corbeiensi in duas classes dividuntur anonymi peregrini a sociis sancti Martialis, sicut etiam in libris nostris, in quibus legitur in Portu Romano peregrinorum Martyrum; & sejunctim deinde, Natalis SS. Martialis &c. Peregrinos facile est, ignoratis nominibus, ita dictos, quod ad Apostolorum limina peregrinatione suscepta, Christum confitentes ad Portum Romanum in mari mergendi ducti fuerint, vel ibidem alio modo pro Christo necati.

[5] [an cum iis conjungendi sint,] Nec multum refert, quod Martyres illi in Actis S. Aureæ memorati, sepulti dicantur ad Ostia Tyberina: quamquam enim Portus Romanus urbs fuerit ab Ostia urbe distincta (a læva enim Ostii Tiberini Ostia erat, a dextra Portus Augusti sive Trajani) cum tamen insula Tyberis seu sacra tantum media esset, parva erat distantia, & una pro altera urbe excisa non raro penes scriptores accipitur. Verum ab adductis Mss. libris distat Martyrologium vetustissimum Antverpiense & in Portu Romæ, non peregrinos Martyres, sed proprio nomine Peregrinum aliorum antesignanum, Epictetum pro Martiale, Marcellum, Aurelium, Felicem, Saturninum, & pro Aprile Hippolytum exhibet. Cum vero Hippolytus ad sequentes Fastos pertineat, & pro reliquis reliqui omnes codices conspirent, ab iisdem non esse discedendum putavi. Hactenus cum Florentinio in tenebris palpavimus, & propterea illam hodiernorum Martyrum distinctionem vel conjunctionem libenter aliis antiquitatis indagatoribus illustrandam relinquemus.

[6] [& ignoretur certum martyrii tempus,] Nunc breviter aliquid dicendum superest de tempore martyrii, quod eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 229 num. 7 sub imperatore Alexandro collocat, eo quod hos Martyres ex sociis S. Hippolyti fuisse existimet. At etiamsi concederemus, hodiernos illos Martyres simul eum S. Hippolyto passos esse, tamen adhuc certum hujus martyrii tempus assignare non possemus, ut patet ex iis, quæ in Commentario historico de S. Hippolyto circa epocham martyrii ejus proposuimus. Castellanus in Martyrologio suo universali ad Romanam Martyrum nostrorum annuntiationem notat, eos seculo tertio martyrium subiisse, quam late sumptam chronologiam nos etiam superius in margine expressimus, quia non satis constat, illos ac S. Hippolytum eodem tempore lauream martyrii adeptos esse.

[7] [cum monumenta eorum perierint.] Ceterum pro tempore aut Actis horum Martyrum nihil ex posthumis eorum monumentis erui potest, cum laudatus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 270 num. 15 ruinam Portuensis ecclesiæ post alia describat his verbis: Frustra sunt perquisita aliorum Portuensium martyrum monumenta; nulla enim ibi penitus vestigia Eutropii, Zosimæ, atque Bonosæ, nec illorum gloriosorum quinquaginta militum, qui in S. Bonosæ certamine ad fidem conversi, martyrium subiere, quos omnes sanctus Felix Papa sacro baptismate abluit, & ad pugnam pro Christo reddidit fortiores, ecclesiasticis chartis tantum notos. Sed nec sanctorum martyrum Martialis, Saturnini, Epicteti, Maprilis, Felicis, ac sociorum, quorum in Actis ejusdem Hippolyti est clara mentio, memoriæ aliquid residui erat. Qualem fidem mereantur Acta S. Hippolyti, superius hac die demonstravimus ex crasso parachronismo, cujus hic juverit meminisse.

[Annotata]

* forsan legitur, non improbabile &c.

DE SANCTO MAURO, ET SOCIIS L MARTYRIBUS,
REMIS IN CAMPANIA GALLIÆ,

Exeunte circiter sec. III.

SYLLOGE.

Maurus martyr Remis in Campania Galliæ (S.)
Socii quinquaginta martyres Remis in Campania Galliæ (SS.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus, numerus Martyrum, lipsana eorum sacra.

Auctaria ad Usuardum, a nostro Sollerio editum, hunc sanctorum Martyrum manipulum annuntiant e variis codicibus. [Memoria horum Martyrum] Nam Bruxellensis ibidem hæc memorat: Remis civitate, natale Martyrum quinquaginta. Remensis: Remis, passio sanctorum Mauri presbyteri, & cum eo quinquaginta Martyrum. Editio Lubeco-Coloniensis: Xonis civitate Galliæ, sanctorum quinquaginta Martyrum. Grevenus: Mauri presbyteri & martyris, aliorumque quadraginta: sed ad hanc annuntiationem observat noster Sollerius, quod prior editio habeat SEXAGINTA. Et mox ex eodem Greveno sequitur ista annuntiatio: Xonis civitate Galliæ, sanctorum Martyrum quinquaginta. Et paullo post subditur ista ex Molano: Remis, civitate Galliæ, beati Mauri, & cum eo quinquaginta Martyrum. Maurolycus omittit locum palæstræ; sed exprimit genus mortis, sic dicens: Item quinquaginta Martyrum decollatorum. In Florario autem nostro Ms., præter locum martyrii, signatur imperator, sub quo passi sunt, & annus, his verbis: Remis civitate, natale quinquaginta Martyrum, sub Nerone passorum anno salutis LVII. Denique in Martyrologio Parisiensi, quod anno 1727 excusum est, annuam obtinuere memoriam: sic enim ibidem leguntur: Remis, sanctorum martyrum Mauri presbyteri, & sociorum quinquaginta. Sed apponitur notatio temporis longe diversa a priore, nimirum ante finem III sæculi.

[2] Marlotus lib. 1 Metropolis Remensis historiæ cap. 16, [in Fastis sacris:] pag. 58 hæc recitans e Martyrologio ejusdem metropolis ad hunc diem, Martyrum numerum auget: Remis passio S. Mauri presbyteri, & cum eo quinquaginta Martyrum, & aliorum plurimorum sanctorum Martyrum. Quod si dicas ultimos hosce plurimos ad priores non spectare; sed ab iis esse diversos; laudatus tamen Marlotus tom. 2, lib. 1, cap. 37, pag. 126 priorum numerum in codicibus aliquibus Mss. multiplicari ad nonaginta affirmat. Martyrologium vero Romanum non determinat eorum numerum, sic dicens: Rhemis sanctorum martyrum Mauri & sociorum. Concors itaque tot sacrarum tabularum testificatio liquidissime comprobat antiquum Pugilum Remensium cultum: quem priusquam aliunde pluribus illustremus, respondendum hic videtur ad quæstiones nonnullas, quæ super annuntiationibus jam recitatis institui possint.

[3] Quæres itaque primo, quid sit probabilius dicendum de Martyrum numero. [eorum numerus:] Respondeo; qui minorem poneret quam quinquaginta, ac plures adderet supra quinquaginta, dissentiret a superioribus annuntiationibus, quæ in eo conveniunt. Vidimus S. Mauro a nonnullis addi Athletas quinquaginta: quod etiam sit a Saussayo in Martyrologio Gallicano ad hunc diem. Flodoardus ecclesiæ Remensis presbyter canonicus, qui seculo decimo floruit, in Historia ejusdem ecclesiæ lib. 1, cap. 4, fol. 10 editionis Sirmondianæ, non satis clare indicat in Actis istorum Martyrum, quæ profert, an simul quinquaginta illi, quos diserte signat, conjungi debeant cum S. Mauro, an sine illo numerum quinquagenarium conficiant. Textum Actorum audiamus: Adveniens quidam presbyter, nomine Maurus, multitudinem hominum baptizavit. Et, aliquibus interjectis, sequuntur ista: Præses vero … jussit singulos decollari .. Fuerunt autem omnes, qui decollati sunt, quinquaginta viri, sub die undecimo Kalendas Septembris. Ubi vides τὸ singulos, & τὸ quinquaginta viri referri ad illam multitudinem hominum, quam Maurus baptizavit: an autem Maurus ipsis superaddi debeat, non exprimit; sed relato SS. Timothei & Apollinaris martyrio, quod accidisse scribit sub die X Kalend. Septembris, sepulturam vero die nono Kal. Septembris, ac nonnullis adjectis de constructa eorum basilica, decorato sepulcro, & altari, quod S. Mauri, uti addit, fertur reliquiis & honore dicatum, mox adjungit ista: Qui eodem, quo præfati tempore pro Christo cæsus capite, ipsorum meruit consortio renitere. Ubi nihil determinat in rem nostram. Verum quoniam hac die XXII Augusti illos quinquaginta diserte signat Flodoardus martyrio coronatos, & concors aliquorum est Fastorum notatio in præmittendo illis nominatim S. Mauro; nos quoque eorum Fastorum exemplum secuti, & hunc nominatim, & alios quinquaginta numero rotundo superius signavimus.

[4] [locus palæstræ:] Quæres secundo, quid sibi velit Xonis civitate Galliæ, cui attribuuntur in duobus auctariis superius citatis Martyres hodierni. Respondeo, scribendum Remis, & ex omnibus aliis annuntiationibus, quas dedi, confici videtur, quod ab imperito scriptore aliquo error ille commissus sit. Enimvero de Xonis civitate Galliæ nusquam reperi hactenus apud geographos, quos consului, ullum signari vestigium. Unde etiam suspicor, Grevenum, qui post annuntiationem Mauri presbyteri & martyris &c., supra ex eo datam, mox subtexuit aliam Xonis, ut ibidem licet videre, aberrasse per positionem, quam alicubi legerat, istius loci, & bis signasse hodiernos Martyres Remenses; cum apud alios omnes hagiologos antea allegatos dumtaxat semel occurrant Martyres quinquaginta, vel quinquaginta & unus, quando eis S. Maurum adjungunt. Ad hæc, mendose ab eo exprimi in annuntiatione S. Mauri, numerum aliorum quadraginta, vel uti habet prior ejus editio, sexaginta, colligitur e nostro responso ad quæstionem primam. Sed de his satis.

[5] Nunc de publica veneratione, qua sancti Pugiles nostri, [cultus S. Mauri apud Remenses, & Florinenses,] præsertim vero S. Maurus, inclaruere, nonnulla colligere visum est. S. Mauri, sociorumque ejus commemoratio habetur in Breviario Remensi, quod in tergo signatur esse editum anno 1543: quæ etiam præscribitur in Breviario ejusdem metropolitanæ ecclesiæ anni 1630. Publicus S. Mauri cultus apud monachos Florinenses propagatus fuit, quando sacræ ejus reliquiæ illuc Remis translatæ sunt. Marlotus supra citatus tomo 2, lib. 1, cap. 18, pag. 61 rem gestam narrat his verbis: Gerardus Cameracensis, patre defuncto apud Florinas, pro loci reverentia, quo natus fuerat, monasterium sancti Ginculfi, imperfectum a patre relictum, ad finem perduxit. Aliud quoque sancti Joannis ex rebus suis fundavit; hoc quidem Clericorum, illud monachorum, utrumque annuente Baldrico Leodiensium episcopo, in cujus parochia sunt, consecravit. Ipsa vero sancti Joannis abbatia domno Richardo abbati commendata, idem Gerardus cœpit cogitare apud se, quomodo eam Sanctorum reliquiis locupletaret.

[6] Et quoniam stricta quædam intercedebat necessitudo inter eum, [ex translatis ad hos ultimos] & Arnulfum Remensem archiepiscopum, petiit ab eo quamdam venerabilium ossium partem sanctorum martyrum Mauri & Timothei, quæ olim osculatus fuerat, cum Remis ageret: quod & obtinuit, ut fidem faciunt prædicti Arnulfi ac capituli Remensis litteræ, quas Molanus retulit in suo Martyrologio, id est, in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem XXII Augusti: e quibus Marlotus ista, quæ superioribus subdit, delibavit; sed ego ea transcribo ex ipso Molano: Fecimus cum proximo nostro Gerardo Arnulphi filio, quod charitas monet, & convicti ejus precibus pro voto petitionis contulimus talentum pretiosissimi ponderis, corpus domini ac Deo dignissimi presbyteri & martyris Mauri: qui ab Apostolis veniens, Rhemensis noviter fundatæ ecclesiæ columna fuit. Et tanto libentius id fieri decrevimus, quanto Nodgeri antecessoris vestri sanctæ memoriæ erga hujusmodi rem benevolentiam novimus: & quod eo amplius locus Florinensis, Deo donante, augebitur, sicut oculis ipsi comprobavimus. Vestro igitur consilio & adjutorio, honorifice in vestro suscipiatur episcopio: & hunc apud justum judicem patronum habeatis, & defensorem. Cæterum ne sedes episcopalis patrocinio tanti frustretur patroni, caput prædicti martyris in eburnea theca reconditum reservavimus, pro quo aliud eorum, qui cum eo passi sunt, mittere dignum duximus; nimirum Timothei: ejus enim expressa mentio est in Officio monasterii Florinensis, uti addit Molanus. Sed nos de ea re, ac de isto Sancto agemus die crastina. Gerardus I episcopus Cameracensis est factus anno Christi 1013, ex Gallia Christiana tom. 3 editionis novissimæ, col. 19. Baldricus II in eodem tomo 3, col. 848 Notkero suffectus dicitur anno 1008; in Historia autem Leodiensi, anno 1735 ac duobus proxime sequentibus Leodii edita, tomo 1, part. 2, lib. 4, pag. 208, initium episcopatus ejus affigitur anno 1007. Hinc colligi utcumque potest, quo circiter tempore superior donatio ac translatio reliquiarum S. Mauri acciderint: de qua donatione etiam mentionem facit Mabillonius in Annalibus sui Ordinis ad annum 1012, num. 74. De Arnulfo archiepiscopo Remensi agit Marlotus tomo 2, lib. 1, cap. 14 & sequentibus.

[7] [ipsius reliquiis:] Jam vero, ut reliqua, quæ apud Florinenses subsecuta sunt post pretiosi hujus pignoris depositionem, referamus; Molanus loco superius a nobis indicato refert, quod Martyr Florinis celeberrimam habeat memoriam, & frequenti offerentium concursu ex Gallia, & aliis orbis partibus honoretur. In Indiculo autem Sanctorum Belgii memorat ista in rem nostram: S. Mauri corpus quiescit in abbatia Florinensi, patriæ & diœcesis Namurcensis (Ordinis S. Benedicti,) ubi tanta pietate colitur, quod oblationes singulis annis facile ascendant ad quadringentos aut quingentos florenos Rhenenses .. Exceptio autem sancti Mauri a Florinensibus recolitur tertio Novembris. Nec vero Remis S. Mauri ac sociorum Martyrum veneratio publica, eaque singularis cessavit, sicut Marlotus testatur variis locis. Nam tomo 2, lib. 1, cap. 37, pag. 126, Possidet, inquit, imprimis thesauraria collegiatæ ecclesiæ sancti Timothei Remensis corpora quinquaginta Martyrum (Mss. codices nonaginta numerant,) qui sub initium nascentis Ecclesiæ sanguinis sui sigillo fidem Christi confirmarunt, quorum dux & caput fuit invictissimus levita Timotheus … Supra majus altare quinque aliæ visuntur capsæ .., quarum tertia beatissimi martyris Mauri pignora recludit. Laudatus scriptor tomo eodem, lib. 3, cap. 9 indicat templum quoddam Remense aliquando vocatum ejus nomine, occasione ecclesiæ S. Balsamiæ, vulgo Sanctæ Nutricis, quam ita dictam affirmat, pag. 114, quod B. Balsamia S. Remigii nutrix fuerit, & mater S. Celsini: unde prædicta ecclesia quandoque S. Celsini vocatur a Flodoardo, quod ejus reliquiæ in ea depositæ essent, ut & B. Mauri martyris; addit tamen Balsamiæ seu Nutricis constans ejusdem esse nomen. Eam Castellanus refert in suo Martyrologio universali ad diem XIV Novembris.

[8] [cujus etiam, uti & sociorum, Remis remanserunt.] Ibidem pag. 415 Marlotus de ejusdem ecclesiæ sacrario agens, S. Mauri martyris, ac sociorum reliquias asservari in capsa asserit: major enim pars corporis ipsius sub Arnulfo archiepiscopo apud Florinas translata est. Pag. 416 addit caput, seu verius capitis frustum sancti Mauri martyris. Integrum enim in cathedrali ecclesia secus altare asservari, idem Flodoardus asseverat lib. 1, cap. 20 (immo 4.) In fine autem capitis citati hæc narrat: Visitur quoque secus ecclesiam capella subterranea, cryptis Martyrum haud absimilis: ubi B. Maurum quidam volunt latuisse tempore persecutionis, ac immaculatam Deo Hostiam obtulisse. Hac itur in cryptulam, quam B. Mauri cameram vulgus nuncupat, pieque ab eo feria quinta & sexta majoris hebdomadæ præsertim visitatur: sed de hac cum siluerit Flodoardus, licet vetustatis aliquod sit monumentum, plura referre, operæ pretium non existimo. Hæc Marlotus. Idem historicus tomo 1, lib. 1, cap. 19, pag. 69 retulerat, sacra lipsana nostrorum Pugilum quinquaginta, Remensium liberalitate ad varias ecclesias delata fuisse; ut Martyrum notitia, æstimatio, atque adeo invocatio ac publica veneratio non mediocre variis locis caperent incrementum. Quinquaginta, ait, Martyrum reliquiæ cistis inclusæ, in crypta veteri latent adhuc, quarum partes sat notabiles nuper a canonicis variis ecclesiis, etiam extra diœcesim, liberaliter collatæ, eo longius Sanctorum nomen propagabunt, quo ad remotissimas urbes delatæ, a fidelibus venerationem recipient. Sic enim iisdem pro tutelaribus habitis, cultus eorum ac memoria magis ac magis inclarescet.

[9] Addi his possunt, quæ P. Bollandus noster sua manu notavit ad Martyrium Ms. S. Mauri presbyteri, [S. Mauri veneratio in Ducatu Luxemburgensi,] videlicet In pago Ducatus Luxemburgensis, dicto Alla, decanatus Mosomensis, 4 leucis Mosomo distante, vigere ejusdem S. Mauri cultum, eoque convenire certis temporibus multos peregrinos: videri isthic olim fuisse reliquias, quæ per bella inter Carolum V, & Franciscum I deperditæ sint. Sed alias illi pago Remis obtinuisse abbatem Mosomensem nostra memoria.

[10] Coronidis loco sint illa, quæ, postquam superiora scripseram, [& alibi.] lego apud Castellanum in Additionibus ad Martyrologium universale hac die pag. 976; ubi asserit, quod ab eo (agit de S. Mauro Remensi) nomen habeat pagus Saint-Moret ad fluvium Axonam apud Vongiacum (Vonzy;) Latine sanctus Maurulus, id est, parvus Sanctus-Maurus. Porro distinctus hujus loci situs exhibetur in Geographiæ Blavianæ volumine 7 in mappa diœcesis Remensis, ac territorii Retelensis post paginam 59. Nec nomen dumtaxat hujus sancti Athletæ inditum esse isti loco, sed in eo etiam ipsum coli, observat in Indice locorum ad nomen Vongiacum pag. 1066 idem Castellanus: apud quem, inquit, locum est cultus S. Mauri Remensis.

§ II. Actorum exemplaria; tempus martyrii, & ejusdem historia e Flodoardo.

[Varia exemplaria,] Inter alia Actorum apographa habemus unum ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, ab anonymo quodam & imperito homine conflatum, sicut liquet e sequenti specimine. Nam contra veterum auctoritatem effutit, adversus Neronem imperatorem non decreta tantum, sed reipsa ei inflicta fuisse hæc supplicia: Cumque post diutina ejus malorum tædia ex senatus sententia, eo quod cunctis esset intolerabilis, nudus per publicum ductus, furca collo ejus inserta, virgis ad mortem usque cæderetur, per noctem servatus est, ut in crastino præcipitaretur e saxo. Is vero noctis medio aufugiens, sane nullo prius reperto, a quo feriretur; exclamasse fertur &c. Porro fabulator ille Passionem S. Mauri cum sociis sic incipit: Beatissimi Mauri martyris Christi, sociorumque ejus, quorum hodie solemni more dignissimum exequimur cultum &c.

[12] Aliud Actorum exemplum huc misit P. Joannes Gamans S. I. ex Bodecensis cœnobii Ord. Regul. [quæ referunt] S. August. diœcesis Paderbornensis Passionali pergameno Ms. insigni &c. sicut in apographo nostro notatur: cujus hoc est narrationis exordium: Temporibus Neronis cum Lampadius præsidatum ageret, in Remensi civitate facta est persecutio in Christianos pervalide. Titulus, qui præfigitur, sic habet: Incipit passio sanctorum Timothei & Apollinaris, quæ est X Calendas Septembris. Non placent hæc Acta, tum quia rem gestam affigunt temporibus Neronis: tum quia multitudinem nostrorum Martyrum, quos baptismo abluerat S. Maurus, extendit ad nonaginta, quod est niti contra torrentem Martyrologiorum, ut supra indicatum est: tum denique quia Lampadius præses ita loquens inducitur: Audio te, Timothee, novam legem hominibus prædicare, scilicet quod homo crucifixus Deus sit. Quod itaque cum prædicas, ignoras forsitan legum severitatem a sacratissimis imperatoribus prolatam, per quam jusserunt, ut omnis, qui non adoraverit deos, tormentis ac morti subdatur.

[13] [martyrium,] Quæro enim, quo pacto hæc cohæreant cum Nerone, qui & solus imperavit, & primus ex imperatoribus Christianos est persecutus? Nec cautius enimvero in hac re processit Flodoardus, qui lib. 1, cap. 4 de primis urbis Remensis Martyribus scribens, inter ea, quæ de SS. Timotheo & Apollinare memorat, ista refert ad eos præsidem dixisse, Infelicissimi hominum, consentite præceptis IMPERATORUM, & adorate eos, quos illi adorant; nam etiamsi Neronis imperatoris nomen non legam loco citato expressum; postquam tamen cap. 3, in quo de primis urbis Remensis episcopis tractasset, ducto, uti vult, exordio a tempore S. Petri Apostolorum principe; ibidem de primis, quos dicebam, ejusdem urbis Martyribus, scribit ista, non obscure indicans, eos ad prima Ecclesiæ nascentis tempora, immo etiam ad Neronis persecutionem spectare. Sic enim dictum caput tertium concludit: Nec eos ecclesiam nostram tantummodo ab urbe Roma constat habuisse patres vel fundatores; quæ Martyribus etiam redimita, eorumque sacrata sanguine atque triumphis sub ipso Romanæ persecutionis articulo decorata probatur.

[14] [hic examinantur,] Verum hic devolvimur ad famosam controversiam de primis Galliæ apostolis, seu fidei ibidem Christianæ præconibus; de qua aliquid statim dicemus. Interim quia nec ætatem, nec auctorem codicis Bodecensis apprime novimus; visum nobis est ex Flodoardo extrahere paucula illa, quæ de S. Mauro ac sociis Martyribus ad posteros transmisit, omissis hic aliis, ac in proxime sequentem diem XXIII Augusti remissis, quæ de SS. Timotheo & Apollinare interserit. Dicebam modo, me apprime non novisse ætatem codicis Bodecensis: antiquum vero esse vel hunc ipsum codicem, vel saltem primum ejusdem fontem, videtur colligi utcumque ex eo indicio, quod non meminerit nostrum exemplar de translatione eorumdem SS. Timothei & Apollinaris, quæ, ut ad XXIII Augusti patebit, circa medium seculi noni facta est, & refertur a Flodoardo lib. 1, cap. 4. Narratur tamen in isto Ms., horum Sanctorum corpora translata & condecorata fuisse sub Tilpino præsule Remensi, qui vixit seculo octavo. Sed de his plura, quando eorum Acta illustrabimus. At quid de illorum, atque adeo de S. Mauri ac sociorum tempore martyrii?

[15] [& indagatur] Quoniam non est mihi animus notissimæ controversiæ atque inter eruditos admodum ventilatæ telam hic retexere de primis annuntiati in Gallia Euangelii præconibus, in hoc puncto, quoad Martyres nostros spectat, conabor esse brevis. Theodericus Ruinartius, qui Opera S. Gregorii episcopi Turonensis edidit & illustravit, ad librum ejus primum De Gloria Martyrum, cap. 55, in quo tractatur de SS. Timotheo & Apollinare MM., col. 785 notat sequentia: Horum Martyrum Acta, illos cum Mauro presbytero, aliisque multis, Nerone imperante, sub Lampadio præside passos fuisse commemorant: quæ sententia non placet iis, qui nullos Martyres in Galliis ante M. Aurelii tempora admittunt. Videntur tamen Maximiani temporibus antiquiores: nusquam enim sub Rictio Varo præside passi, ut ceteri Belgicæ Galliæ istorum temporum Martyres, dicuntur. Sulpitius Severus Sacræ historiæ lib. 2, pag. 157 editionis Lovaniensis anni 1680, Sub Aurelio, inquit, Antonini filio, persecutio quinta agitata. Ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Hæc auctor ipse Gallus omni exceptione major, qui claruit initio seculi quinti, & quem mirum esset non resciviße, si ante signatum ab ipso tempus Martyrum carnificina in Galliis exercita fuisset. Laurea itaque martyrii probabilius videtur in aliud tempus differenda. Sed ad quod?

[16] Flodoardus lib. 1, cap. 4, fol. 11 verso editionis Sirmondianæ hæc memorat post martyrium SS. Timothei & Apollinaris: [tempus,] Eusebius quidam vir spectabilis, qui & ipse per verbum ipsorum credidit, fabricavit illis ecclesiam. Hinc Tillemontius tomo 4 Monumentorum ecclesiasticorum in S. Dionysio, primo Parisiensi episcopo & martyre, articulo 21, pag. 495 credi posse affirmat, illos non esse passos ante Diocletianum. Ad hæc, in notis, quæ sunt in eodem tomo pag. 734, super Actis S. Timothei Remensis, dicit, fieri posse, ut passus fuerit sub M. Aurelio; sed se non videre, quo id fundamento nitatur: ac proin mavult istum Sanctum, & Apollinarem, socium ejus, ponere inter illos, quorum veneratio est certissima, sed quorum tempus ac gesta ignorantur. Si tamen admittatur ex eorum Actis ac Flodoardo, Eusebium ipsis ædificari jussisse ecclesiam, quod, ait, parum præsumi potest accidisse quam tempore Constantini; sic ante Diocletianum non erunt passi. Hæc ille, lectorem relinquens fere tam incertum de tempore, quod hic inquirimus, quam fuit ante. P. Jacobus Longuevallius noster in Historia ecclesiæ Gallicanæ tomo 1, lib. 1, ad annum 257, satis dubie vel timide in figendo Remensium Martyrum tempore pronuntiat, dicens eos pati potuisse sub persecutione Valeriani. Castellanus vero incompertum sibi tempus fuisse satis indicat, quia in suo Martyrologio universali, dum annuntiat hodiernos Pugiles nostros Gallice e Latino textu Martyrologii Romani, nullum eis tempus apponit. Martyrologium novum Parisiense notat ad marginem annuntiationis illorum, superius num. 1 prolatæ, ante finem III sec.

[17] Quæ cum ita sint; perspicit lector, scriptores in varias abire sententias, [quo illud acciderit.] ut Athletarum nostrorum certamini laureato aliquod tempus assignent. Nobis vero non displicet opinio ista, quæ vel sub Valeriano, vel saltem exeunte circiter seculo tertio coronatos martyrio refert. Sic enim obviam itur, & videtur fieri satis duabus difficultatibus, quæ occurrunt, si illud tempus multum anticipetur; quarum una consistit in ecclesia illa, jussu Eusebii cujusdam in honorem SS. Timothei & Apollinaris fabricata, ut supra dictum est ex Flodoardo. Quid enim vetat, Eusebium per verbum ipsorum credidisse, & post annos quindecim, vel post plures, si vis, basilicam eis construi curasse; cum tempus, quo id contigerit, Flodoardus non definiat, etiamsi rem gestam eorumdem martyrio statim subjungat? Cur itaque non liceat ipsum exponere cum illa extensione ac latitudine temporis, ut factum id fuerit, quando per Constantinum M. & pax Ecclesiæ erat data, templisque & altaribus condendis concessa libertas? Deinde hoc etiam modo evanescet difficultas, ex famoso loco Severi Sulpitii antea proposita, ut consideranti patebit. Quia tamen adeo sunt obscura, quæ ad præsentem controversiam pertinent, ut nihil historice certi videatur de eadem definiri posse; ideo SS. Mauri ac sociorum mortem innexui seculo circiter tertio exeunti, quam temporis limitationem volo accipi, sicut eam dedi, per modum probabilis conjecturæ.

[18] [Datur historia passionis] En tibi nunc, lector, Acta e Flodoardo lib. 1, cap. 4: Ipsa autem nocte adveniens quidam presbyter, nomine Maurus, multitudinem hominum baptizavit in nomine Domini nostri Jesu Christi: Apollinaris vero cum baptizaretur, vidit cælos apertos & audivit angelum dicentem sibi: Beatus es, Apollinaris, qui credidisti. Beati omnes, qui tincti sunt in aqua, in qua tu purificatus es. Quicumque hac nocte hic baptizatus fuerit, crastina die in paradiso suscipietur. Hoc autem dictum omnes, qui ibidem aderant, audierunt, & genua flectentes dixerunt: Parce nobis, Domine Deus noster, & præsta misericordiam tuam his, qui diligunt nomen tuum. Altera autem die jussit præses adduci eos ante tribunal suum. Astantibus autem illis præses dixit: Stulti homines, quæ res vos circumvenit, ut credatis in hominem crucifixum, qui sub Pontio Pilato multa perpessus est, novissime autem crucifixus asseritur?

[19] [ex Flodoardo.] Tunc illi responderunt dicentes: Vidimus in hac nocte angelum Dei loquentem cum Sanctis, quos tu tenes in carcere: & ipsi angeli dixerunt nobis hodie ituros esse in paradisum, & accepturos esse coronas, quas tui oculi videre non merebuntur. Præses vero iracundia plenus jussit singulos decollari. Cumque ducerentur Sancti extra civitatem, signaverunt se signaculo Christi, & sic martyrizati sunt, confitentes Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum. Fuerunt autem omnes, qui decollati sunt, quinquaginta viri, sub die undecimo Kalendas Septembris. Post hæc, interjectis nonnullis de SS. Timothei & Apollinaris martyrio, sepultura, basilica, ac corporibus eorum a Tilpino archiepiscopo e veteri tumulo permotis, ac decorato eorum sepulcro, ita pergit Flodoardus: Altare denique, quod ante tumbam eorumdem stat medium, sancti Mauri fertur reliquiis & honore dicatum, qui eodem, quo præfati, tempore, pro Christo cæsus capite, ipsorum meruit consortio renitere. Cujus ossa in ecclesia beati Celsini servantur deposita. Caput autem infra civitatem intra beatæ Dei Genitricis Mariæ basilicam in arca secus altare veneratur reconditum.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
AGATHONICO, ZOTICO, THEOPREPIO, ACINDYNO, SEVERIANO, ZENONE, AC PRINCIPE SENATORE,
IN BITHYNIA, ET IN THRACIA,

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Agathonicus martyr in Thracia (S.)
Zoticus martyr in Bithynia (S.)
Theoprepius martyr in Bithynia (S.)
Acindynus martyr in Bithynia (S.)
Severianus martyr in Bithynia (S.)
Zenon martyr in Bithynia (S.)
Princeps senator martyr in Thracia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Annuntiationes e tabulis sacris Græcorum; elogium; aliquæ super nonnullis ex his Martyribus observationes; Agathonicus præ reliquis clarus.

[1] Varii Græcorum Fasti annuam hac die consignant horum sanctorum Martyrum memoriam, [Memoria in Græcis Fastis] ita tamen, ut non omnes omnium simul nomina exprimant. Nam Typicum, quod S. Sabbæ dicitur, nec non Supplementum Sirmondo -Chriffletianum, solius Agathonici meminerunt; Menæa autem magna typis edita, ac Menologium Sirletianum nominant quinque primos in annuntiatione sua: quibus in Menologii Basiliani elogio superadditur Zeno, qui alibi etiam signatur, & habetur in Martyrio, quod infra dabitur. Menæum Chiffletii ponit Ἀγαθονίκου, καὶ τῶν σὺν αὐτῷ, id est, Agathonici ac sociorum ejus, Menologium Sparwenfeldianum scribit, & amicorum ejus. Menæa, quæ dicebam, his Pugiles nostros singulos versiculis laudant, si Principem senatorem excipias. Ac primo canit de Agathonico, alludens ad nomen ejus, quod bonum victorem, vel victoria insignem denotat; cui addit mortis diem.

Ἀγαθονίκου κλῆσις ἀψευδεστάτη,
Χρηστὴν βοῶσα τοῦδε νίκην ἐκ ξίφους.
Ἔκτανε δευτερίῃ ξίφος εἰκάδι Ἀγαθόνικον.

Verum Agathonico nomen impositum fuit,
Ab ense palmam illius insignem notans.
Ense Agathonicum undena bis dies secat.

[2] Tres Pugiles alios Menæa laudant sine nomine.

Τρεῖς καρτεροῦντες μηχανήματος βίαν, [versibus honorantur in Menæis excusis:]
Τὰς μηχανὰς λύουσι τοῦ παμμηχάνου.

Dum machinarum fortiter vires ferunt
Tres, machinantis cuncta dissolvunt dolos.

De Severiano autem panguntur ibidem ista:

Ἐν μάρτυσι τμηθεὶς τὸν αὐχένα ξίφει
Σεβηριανὸς τάπτεται στεφηφόρος.

Severianus martyres inter, caput
Post amputatum, ferta martyrii gerit.

Duo ultimi versus conveniunt S. Zotico, qui, ut mox videbimus, ad crucem dicitur condemnatus, & alludunt ad Simonem Cyrenæum.

Ἰδοὺ παρ᾽ ἡμῖν καὶ Κυρηναῖος ἄλλος
Οὐκ ἀγκαρευθεὶς, ἀλλ᾽ ἐκὼν σταυρὸν φέρων.

Nobis & alter en Cyrenæus comes:
At non coactus, sed lubens crucem ferens.

[3] [eorum elogium.] Elogium porro habent in dicto Menologio Basiliano, quod more solito hic datur e Græco versum, & sic sonat: Eutolmius comes ab imperatore Maximiano Nicomedia missus in provinciam Ponticam ad Christianos de medio tollendos, pervenit ad emporium nomine Carpen, inventumque ibi Zoticum cum discipulis suis, Christum profitentes, occidit. Deinde Nicomediam reversus, atque edoctus, quod princeps per quemdam Agathonicum gentiles ab idolorum cultu abstraheret, missis militibus utrumque comprehendit cum aliis Christianis non paucis, secumque in Thraciam ad imperatorem traxit. Cum porro ad locum, cui nomen Potamων, pervenisset, occidit Zenonem, Theoprepium, & Acindynum, qui incedere non poterant. Chalcedone vero sanctum Severianum; sanctum autem Agathonicum cum reliquis captivis, ac principe, Byzantii vehementer cæsum, Selymbriam usque abduxit, ubi Maximianus degebat, ibique ipsi cum sociis caput amputavit. Nomen Ποταμῶν, quod est in Græco, significat Fluviorum. Duo insuper elogia extant, & unum quidem in Menæis magnis; alterum vero in Menologio Sirletiano. In hoc dicitur de Comite Eutolmio, quod, cum inveniset sanctum Zoticum cum discipulis Christum prædicantem, crucis morte condemnarit.. Ubi vero ad eam regionem venit, quæ Fluvii nomine appellatur, sanctum Zenonem, Theoprepium, & Acindynum catapultis interfecit. Cumque esset prope Chalcedonem, interfecit S. Severianum, non expresso genere mortis. Sanctus vero Agathonicus cum reliquis vinctis, & ipso principe.., cum pervenisset Lilybæum.., capite obtruncatus est cum Principe, & aliis Christianis. Similia narrantur in elogio, quod habent Menæa magna. At quid sibi vult τὸ catapultis? In dictis Menæis est καταπέλταις. Per hanc vocem noster Raderus in latina sua Menæorum interpretatione, quam Ms. habemus, jaculorum trajectionem intellexit. Sic enim habet: Cum venisset Eutolmius Comes ad locum, qui Potamus seu flumen dicitur, Zenonem & Theoprepium, & Acindynum, quod ambulare, propter plagas seu vulnera, in prioribus quæstionibus accepta, non possent, jaculis trajectos e medio sustulit.

[4] Sed Gallonius in libro de Cruciatibus SS. Martyrum, [Exponitur, qua morte nonnulli ex iis sint interfecti;] cap. 2, Catapulta, inquit, nonnumquam sumitur pro machina bellica, ad jaciendas sagittas fabricata, sicuti balistæ ad jaciendos lapides: hic autem sumitur pro instrumento torquendi. Hinc Suidas ait esse tormenti genus, vinculis manuum, catapultis pedum. Et Plautus “te nervo torquebo itidem, ut catapul” tae solent,,. Hæc Gallonius ad locum, quem ex Josephi libro de Machabæis producit Latino his verbis: Satellites eum ligatum traxerunt ad catapultas: ad quas cum eum ligassent ad genua, & hæc cum laqueis ferreis conglutinassent, ipsius lumbum circa rotundum cuneum deflexerunt; circa quem totus circa rotam repercussus confringebatur. Cangius in Glossario Græco per vocem καταπέλτης, instrumentum tortorium etiam intelligit; & apponit exempla, quæ videri apud ipsum possunt. Nunc e citatis elogiis nonnulla alia observanda sunt de nostris Martyribus.

[5] In titulo, quem huic Commentario supra præfiximus, [item nomen expenditur] vides, lector, nominari principem senatorium, qui tamen in annuntiationibus antea citatis non habetur. Sed illum Martyribus aliis annumeravimus ex Menologii Sirletiani, ac Menæorum magnorum elogiis, & ex Martyrio, quod postea Græco-Latine daturi sumus. In dictis tamen Menæis dicitur princeps sine alio titulo. Sed quæret aliquis, an nomen principis sit proprium viri, an appellativum. Quæstionis hujus causam nobis dedit novus interpres Latinus, qui in elogio, quod. certamen sancti martyris Agathonici, & sociorum ejus breviter continet, quodque habetur Græco-Latine in editione Menologii Basiliani, ab Eminentissimo Cardinale Annibale Albano, Urbini anno 1728 tribus tomis nitidissime ac magnificentissime excudi curata, sed interpolata; qui, inquam, interpres, nomen πρίγκιψ reddit Latine Princippus; ita ut videatur illud accipere pro nomine proprio. Appellativum vero esse, indicant Acta, quæ infra typis committemus, ubi num. 1, postquam dictum esset, ὅτι πρῶτος πρίγκιψ & c. quod. primus princeps in Christum credidisset, Nicomediæ videlicet; subduntur ista num. 2 de S. Agathonico: Οὗτος καὶ τὸν πρίγκιπα τῆς ἐνταῦθα συγκλήτου ἀνέπεισε. Hic etiam principem senatus. qui ibi est, induxit & c.

[6] Martyrium S. Agathonici, quod Ms. habemus e codice Ambrosiano. [alterius martyris.] Εὐτόλμιος τὴν Νικομήδου κατέλαβεν, έν ᾗ καὶ μαθὼν, ὡς ταύτης πρίγκιψ διά τινος Ἀγαθονίκου σοφοῦ προσηνέχθη Χριστῷ. Eutolmius Nicomediam pervenit, in qua dum etiam didicisset, quod hujus princeps per quemdam Agathonicum sapientem adductus esset ad Christum &c. In exemplari e bibliotheca Vaticana, quod etiam apud nos est, quodque signatum lego C. 1671, Καὶ διδαχθεὶς, ὅτι πρωτοπριγκιψ ἐπείσθη Χριστῷ, quod ita vertit interpres Latinus, cujus apographum ex cod. Vatic. bib. no. 6188 notatum, ante me habeo: Cum vero didicisset, primum virum ejus regionis principem Christi fidem sequi &c. Siquis autem plura desiderat exempla, consulat Cangium in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ Græcitatis, ubi videbit, nomen πρίγκιψ esse appellativum, non vero proprium. Duo hinc testimonia accipe ex pluribus, quæ profert, & unum quidem e Moschopulo, πρίγκιψ, ἀξιώματος ὄνομα: id est, princeps, nomen dignitatis: alterum autem e Martyrio S. Menæ Ægyptii Ms. Πηγάσιος τοὔνομα, πρίγκιψ, τὸ ἐπώνυμον. Pegasius nomine; princeps, nomine addititio, ut ita dicam, seu, ut Latini loquuntur, appellativo. Porro de hac dignitate videri potest Cangius citatus, & in Glossario Latino. Plura hujusmodi nomina appellativa in Glossario Græco apud ipsum legi possunt. Exempli gratia subnecto hæc pauca; videlicet δοὺξ, dux, δουκάτον, præfectura ducis; κουβικουλάριος, cubicularius; σχολάριοι, scholarii; κορνικουλάριος, cornicularius; quibus adde Κόμης, Comes; quod postremum infra occurrit in Actis. Hactenus de anonymo isto principe, quem Acta dicunt a S. Agathonico conversum ad Christi fidem. Jam vero eadem Acta aliunde suppleamus ex publica veneratione, quam posteri tribuerunt S. Agathonico.

[7] [Publica S. Agathonici] Duo de hac re in promptu sunt testimonia. In Supplemento nostro Sirmondo-Chiffletiano ad Menæa excusa notantur ista: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις έν τῷ ἁγιωτάτῳ αύτοῦ μαρτυρείῳ, τῷ ὄντι ἐν Καινουπόλει, καὶ ἐν τῷ μαρτυρείῳ τῆς ἁγίας Θεοδώρας ἐν τῇ Ξυροκέρκῳ.Agitur autem ejus solennitas in sanctissimo ejus martyrio *, quod est in Cænopoli; & in martyrio S. Theodoræ in Xyrocerco. Loca ista exponit Cangius in sua Constantinopoli Christiana. Cænopolis, inquit lib. 4, pag. 153, Καινοῦπολις, ecclesia ita nuncupata, in nona regione statuitur in Urbis descriptione: “Continet in se ecclesias duas, Cænopolim & Omonœam” Meminit etiam Chronicon Alexandrinum in Arcadio pag. 716, nullo præterquam situs indicio, innuens haud procul extitissa a Foro Theodosiano. De nominis etymo nihil succurrit, nisi forte quod exstructa primitus fuerit in nova, uti aiebant, urbe, cum veteris Byzantii fines longius prolati sunt a Constantino Magno. Pro Ξυροκέρκῳ, suspicor scribendum Ξυλοκέρκῳ, qui locus Latine dici potest Circus ligneus. Laudatus Cangius lib. 2, pag. 107, Extitit præterea, ait, Circus alius, Xylocircus appellatus, ad S. Mamantem in Stheni ripa exstructus; de quo plura ibidem eruditus auctor collegit; & observat inter alia, fuisse locum hunc extra urbem.., qui non alius fuit ab eo, quem Constantinus M., priusquam Byzantium adornasset, asseribus & lignis compactum extra urbem statuerat, ut auctor est Sozomenus lib. 8, cap. 22.

[8] [veneratio] Alterum, non minus illustre quam antiquum de honoribus sacris, quibus Constantinopoli S. Agathonicus inclaruit, monumentum profertur ab eodem Cangio lib. 4, pag. 119 his verbis: S. Agathonici templum forma dromica exædificatum a Constantino Magno, ex Cedreno pag. 284, Nicephoro Call. lib. 7, cap. 49, & Codino in Orig. p. 38 ex Origin. Constantinop. ineditis: deinde in angustiorem formam excitatum a Justiniano, ex Procopio lib. 1 de Ædif. cap. 5 (cap. 4 mihi) annotavimus in Descriptione ædis Sophianæ, num. 1. Idem Codinus & anonymus in Collect. Constantinop. pagg. 85 91, primum ab Anastasio, deinde a Justiniano renovatum scribunt, in eoque per annos 57 patriarchas sedisse, coronatosque imperatores quatuor, tandemque in magno palatio, cui adjacebat, inclusum sub Tiberio Mauricii socero.. Ad hanc porro ædem stetit statua Verinæ imperatricis, ut observat Suidas verbo Βηρήνην, quam Origines Constantinop. ineditæ μετὰ τὸν ἄνοδον τῶν ἐκεῖσε Βαθμίδων (id est, post ascensum graduum, qui ibi erant,) Leone imperatore ejus conjuge superstite positam aiunt. Ne cui autem in mora sit forma dromica, de qua superius; Cangius lib. 3 Constantinopoleos Christianæ pag. 7 eam sic exponit: Ædis Constantinianæ forma fuit dromica, id est quadrata, sed oblongior: ita enim δρομικὸν accipiendum censent plerique e doctioribus, etsi Allatius repugnet. Plura ibidem.

[9] Porro insignis splendor istius ecclesiæ illustratur a Procopio de Ædificiis Justiniani lib. 1, [illustratur.] cap. 4, pag. 15 editionis regiæ Parisiensis, quæ in lucem prodiit anno 1663, ubi de basilicæ istius laude paucis quidem verbis dicit multa, plura tamen lectori intelligenda relinquens. S. Agathonici templum, inquit, orationem ad se trahit, mihique nec vocem, nec vocabula habenti rebus apta, vim affert. Mentionem ejus fecisse contenti, ipsius nitorem, & absolutam numeris omnibus magnificentiam aliis enarrandam relinquimus, quibus ad dicendum satis vegeta est, necdum plane defessa mens. Quæ cum ita sint, non debet mirari lector, S. Agathonici & sociorum ejus cultum ab Orientali ecclesia ad Occidentalem migrasse, de qua re jam agemus.

[Annotata]

* i. e. æde sacra.

§ II. Veneratio apud Latinos; locus martyrii; Acta.

[Cultus apud Latinos:] In variis Martyrologorum Latinorum tabulis hac etiam die memorantur nostri Pugiles. Galesinius ita illos annuntiat: In Græcia, sanctorum Agathonici, Zotici, Theoprepii, Acyndini, & Severiani, martyrum, qui in Maximiani gravissima contra Ecclesiam Christi oppugnatione, acerrimi propugnatores, præclare datis virtutis & pietatis Christianæ in omni certamine testimoniis, nobilis martyrii palmam tulerunt. Molanus in additionibus brevissime solius sancti martyris Agathonici mentionem facit in editione anni 1573. Martyrologium Romanum annuam eorum memoriam celebrat his vocibus: Nicomediæ passio sanctorum Agathonici, Zotici, & sociorum Martyrum, sub Maximiano imperatore, & Eutholomio præside. ad locum palæstræ seu martyrii quod attinet, en tibi, lector, sequentes observationes.

[11] Galesinius Pugiles nostros annuntiat in Græcia; Martyrologium Romanum Nicomediæ. [locus martyrii:] Verum quandoquidem e Fastis Græcis propagatus est eorum cultus ad Latinos; non video, mihi recurrendum esse alio, quam ad Acta Græca, ut locus, in quo martyrium suum confecerunt, assignetur. In fide itaque Actorum istorum posuimus eos partim in Bithynia, partim in Thracia: hic enim una eorum pars; illic autem pars altera coronam martyrii adepta scribitur. De locis autem aliis, in quibus eorum constantia fuit probata, agetur in Annotatis ad eadem Acta, quæ a lectore consuli possunt. En tibi nonnullas alias observationes, super variis videlicet Actorum exemplaribus Mss., quæ sunt apud nos.

[12] Quod supra designabamus e bibliotheca Vaticana, [datur notitia] hoc prænotatur titulo: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Ἀγαθονίκου, καὶ τῶν σὺν αὐτῳ. Martyrium S. Agathonici, & sociorum ejus. Sic autem incipit: Ἐν ἀρχῇ διδάσκων τοὺς ἑαυτοῦ μαθητὰς Θεὸς Ἰησοὺς Χριστὸς, ἔλεγεν· Ἇιμα δίκαιον βοᾷ πρός με Ἄβελ. In principio dum Deus Jesus Christus doceret discipulos suos, dixit: Sanguis justus Abelis clamat ad me. Apographo alteri, quod apud nos est, ex cod. Ambros. f. N. n. 152 (de quo vide ad mart. Maximi) desumptum, titulus est: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀγαθονίκου. Martyrium sancti martyris Agathonici. Initium autem: Μαξιμιανοῦ τοῦ τυράννου τὴν βασίλειον ἀρχὴν, ὡς οὐκ ὤφειλε, κατὰ τὴν Νικομήδους διέποντος, κόμης Εὐτόλμιος τὴν κατὰ Χριστιανῶν ἐξουσίαν ἐλάμβανε. Maximiano tyranno regium imperium, quod utinam non administrasset, in urbe Nicomediensium ad ministrante, comes Eutolmius contra Christianos potestatem accepit. Codex ille alias in hoc mense sæpius a nobis indicatur; de quo pluribus agitur die XIII ejusdem mensis in Commentario prævio S. Maximi § 10, num. 80; ubi etiam de scriptore monacho quodam Laurentio in monasterio Rutiensi, quod est in Calabria.

[13] [de variis] Aliud exemplar descriptum est e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis: de quo apud nos alias. Consule Lambecium lib. 8 Commentariorum de ista bibliotheca, pag. 205. Ibidem etiam indicatur Oratio encomiastica in sanctum magnum … martyrem Agathonicum. Hanc quoque nos habemus ex prædicto codice. Ejusdem laudationis narratio ita incipit: Λαμπρά μὲν τὰ τῆς ὑποθέσεως διηγήματα, λαμπρότερα δὲ καὶ τῆς κατ᾽ αὐτὴν θείας πανηγύρεως τὰ προβλήματα. Splendidæ quidem sunt propositi ad scribendum argumenti narrationes; sed splendidiores divinæ per illud laudationis tractationes. Extenditur autem illud elogium ad paginas quindecim, verbis utpote potius abundans quam rebus; quæ cum habeantur breviter in Actis, quæ daturi sumus, nihil attinet recurrere ad prolixam orationem panegyricam, & lectorem detinere, ne dicam fatigare, verbosa ac græcula oratione. Martyrium e codice Vaticano antea assignato satis etiam longum est, paginas videlicet fere duodecim complectens. Ambrosianum multo brevius; Vindobonense omnium brevissimum. Exemplaria denique ista tria sunt similia in substantia.

[14] [Actorum exemplaribus:] Præplacet sua brevitate Vindobonense: quod proinde præ duobus aliis Latinitate donare nobis visum est. Titulus eidem apponitur in Græco ecgrapho nostro: Μαρτύριον ἐν συντόμῳ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀγαθονίκου, καὶ τῶν σὺν αὐτῷ. Compendium martyrii sancti Martyris Agathonici, ac sociorum ejus. In locum vero illum, in quo ejusdem Martyrii apud nos num. 2 S. Agathonicus dicitur esse Asclepiadis præsidis progenies, animadverto ista ex apographo nostro Ambrosiano, quæ Eutolmio comiti ipse respondet: Οἱ θεοί σου βδελύγματά εἰσὶ, δαιμόνων ἀπατηλῶν ἀφιδρύματα· ὧν καὶ Βαβύλας ἀρχιερεὺς καὶ μάρτυς ἐπὶ Νουμεριανοῦ κατέπτυσεν ἐν Ἀντιοχείᾳ, καὶ δὴ καὶ Ῥωμανὸς κατεγέλασεν μάρτυς, ὃς καὶ τὴν θεόλογον ἐκείνην άποτέμνεται γλῶσσαν πρὸς τοῦ ἐμοῦ πατρὸς τοῦ ἐπάρχου Ἀσκληπιάδου, νηπίῳ τηνικαῦτα ὄντι μοι, καὶ ὀφθαλμοῖς αὐτοῖς καθορῶντι τὰ πεπραγμένα.

[15] Τότε γὰρ καὶ Ἄνθιμος κλεινὸς τὸν διὰ Χριστὸν ἀγῶνα ἐπὶ Μαξιμιανοῦ τοῦ τυράννου τετέλεκεν, ἐλέγξας τὴν αὐτοῦ κακογνωμοσυνην καὶ ἀθεότητα· ἅτινᾳ δὲ ταῦτα καλῶς ἐγὼ μνηθεὶς, σὺν ὅλῳ τῷ οἴκῳ, καὶ τῇ τεκούσῃ προσῆλθον Χριστῷ. [observatio peculiaris de conversione ac genere S. Agathonici.] Quæ sic interpretor Latine: Dii tui sunt res abominandæ, fallacium dæmoniorum simulacra: quæ etiam Babylas pontifex & martyr sub Numeriano contempsit Antiochiæ, quæque enimvero irrisit Romanus martyr, cui item illa divini sermonis lingua ab Asclepiade præside, patre meo, abscissa fuit, me tunc parvulo hisce oculis intuente, quæ facta sunt. Tunc quippe etiam inclytus Anthimus certamen propter Christum sub Maximiano tyranno consummavit, reprehendens malitiam ejus & impietatem. Horum vero omnium ego recte memor, cum domo tota, ac matre ad Christum accessi. Hæc in dicto mox apographo: quæ sive ex antiquiore exemplari transcripta ibi sint, sive per interpolationem postea interjecta; hic tamen a nobis eorum rationem haberi posse duxi. Porro de S. Babyla episcopo Antiocheno videri potest dies XXIV Januarii; de Romano autem martyre etiam Antiocheno, cui lingua abscissa fuit, agit Martyrologium Romanum die XVIII Novembris; ubi dicitur quidem sub Asclepiade præfecto passus; sed cum id accidisse ibidem notetur tempore Galerii imperatoris; quomodo tunc parvulus erat S. Agathonicus, qui sub Galerio, ut supra dictum, pro Christo certavit? Idem est de S. Anthimo ep. Nicomediensi, quem suspicor supra indicari, & de quo apud nos die XXVII Aprilis, ubi ponitur in persecutione Diocletiani.

Martyrium
Auctore anonymo,
e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, cum aliis Mss. collatum. Interprete Joanne Pinio.

Agathonicus martyr in Thracia (S.)
Zoticus martyr in Bithynia (S.)
Theoprepius martyr in Bithynia (S.)
Acindynus martyr in Bithynia (S.)
Severianus martyr in Bithynia (S.)
Zenon martyr in Bithynia (S.)
Princeps senator martyr in Thracia (S.)

ἅγιος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἀγαθόνικος, ὑπῆρχεν ἐπὶ τῆς βασιλείας Μαξιμιανοῦ. Ὅστις Μαξιμιανὸς ἀπέστειλε κόμητά τινα ὀνόματι Εὐτόλμιον ἐκ Νικομηδείας ἐπὶ τὴν Ποντικὴν χώραν ἕως Νεοκαισαρείας· ἔνθα καταλαβὼν, καὶ ἀναζητήσας τοὺς Χριστιανοὺς, κατῆλθεν. Καὶ διὰ τοὺς ἐν τῇ ὁδῷ χαλεποὺς ποταμοὺς ἐμβὰς εἰς πλοῖον, κατέλαβε Βιθυνίαν είς ἐμπόριον λεγόμενον Κάρπιν· Κᾳκεῖ τὸν ἅγιον Ζωτικὸν σὺν τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ, ὁμολογοῦντας τὸ ὄνομα τοῦ Κυρίου, ἀπέκτεινεν, οὕς τινας οἱ Χριστιανοὶ κατέθηκαν έν τόπῷ ἐπισήμῳ. δὲ ἄρχων τὴν δημοσίαν βαδίσας ὁδὸν, ἦλθεν εἰς Νικομήδειαν, καὶ διδαχθεὶς, ὅτι πρῶτος πρίγκιψ ἐπίστευσε τῷ Χριστῷ διά τινος Ἀγαθονίκου σοφοῦ, καὶ διάγει ἐν ἀγρῷ καλουμένῳ Κυβέρων αὐτοῦ Ἀγαθονίκου ἐπιστρέφοντος καὶ τοὺς ἄλλους ἕλληνας εἰς τὴν τοῦ Χριστοῦ πίστιν, κελεύει βαρεῖαν δύναμιν στρατιωτῶν πορευθῆναι, καὶ ἀγαγεῖν αὐτούς.

[2] δὲ προθύμως μετὰ τοῦ πρίγκιπος δοξάζων τὸν Θεὸν, ἐπορεύετο. Ὅθεν οἱ στρατιῶται εἰδόντες τὸ πρόθυμον τῆς εὐγενείας τοῦ ἀνδρὸς, ἐν τῇ πίστει τοῦ Χριστοῦ ἐφείλκοντο. Ὡς δὲ ἀπῆραν ἐκ Κυβέρων, ἀφίκεσθαι εἰς Νικομήδειαν, ἐν τῇ ὁδῷ ἐνουθέτει τοὺς στρατιώτας, ἐπιγνῶναι τὸν προαιώνιον καὶ ἀληθινὸν βασιλέα Χριστόν. Φθασάντων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τὴν πύλην τῆς πόλεως Νικομηδείας, καθίσας κώμης ἐν τῇ βασιλικῇ ἐν τόπῳ καλουμένῳ Λαύσῳ, ἐξέτασιν ἐποιεῖτο, λέγων· Ποῦ εἰσὶν οἱ τὰ θεσπίσματα τῶν βασιλέων ἐξουθενοῦντες; Οἱ ταξεῶται εἶπον· παρίσταται τῇ λαμπρότητί σου Ἀγαθόνικος, κορυφαιότατος ἐν Χριστιανοῖς, γένους μεγίστου Ἱππασίου τοῦ μεγάλου ἔγγονος, γέννημα δὲ Ἀσκληπιάδου τοῦ ἐπάρχου, σὺν μητρὶ διάγων ἐν κώμῃ Κυβέρων· οὗτος καὶ τὸν πρίγκιπα τῆς ἐνταῦθα συγκλήτου ἀνέπεισε, σὺν αὐτῷ θρησκεύειν τῷ Ἐσταυρωμένῳ.

[3] κόμης λέγει· Ὁμολόγει, Ἀγαθόνικε, εἰ ταῦτα οὕτως ἔχει. δὲ ἅγιος Ἀγαθόνικος τῇ προσούσῃ αὐτῷ ἐκ Θεοῦ σοφίᾳ ἀρξάμενος διηγεῖσθαι ἐκ τῆς θείας γραφῆς, ἐξέπληξε τὸν ἄρχοντα, καὶ πάντας τοὺς συγκαθημένους αὐτῷ, ἐπὶ τῇ θεοπνεύστῳ σοφίᾳ καὶ θεολογίᾳ αὐτοῦ. Ὅθεν ἐκέλευσεν μαστιχθῆναι αὐτὸν, καὶ μετὰ τοῦτο ἀπάρας ἀπὸ Νικομηδείας ἄρχων, ἐπὶ τὴν Θράκην πρὸς τὸν βασιλέα ἀπήρχετο, κελεύσας καὶ τοὺς ὁμολογήσαντας τὸν Χριστὸν, δεσμίους ἀκολουθεῖν αὐτῷ, ἵνα ὑπὸ τοῦ βασιλέως ἐρωτηθῶσι· καὶ ὅσοι ἐξ εὐγενῶν καὶ ἐν ἀξιώμασιν ὑπῆρχον, τούτους μεθ᾽ ἑαυτῶν * ἦγεν· τοὺς δὲ λοιποὺς ξίφει ἀνεῖλεν εἰς πλῆθος ὑπάρχοντας.

[4] Καὶ ὁδευόντων αὐτῶν, ἐδίδασκε πάντας τοὺς πιστοὺς ἅγιος Ἀγαθόνικος, καὶ ὑπέμνησκε τὰ θαυμάσια τοῦ Θεοῦ, ἐποίησεν εἰς αὐτοὺς διὰ τῶν ἁγίων αὐτοῦ· ὅπως πάντες οἱ κακῶς ἔχοντες, καὶ ποικίλαις κατεχόμενοι νόσοις, τῇ ἐπικλήσει μόνῃ τοῦ Χριστοῦ ἐθεραπεύοντο· καὶ ἔλεγεν· Ἴδετε, ἀδελφοὶ, πῶς ἐστιν ἀγαθὸς φιλάνθρωπος ἡμῶν Θεὸς καὶ Κύριος Ἰησοῦς Χριστός. Τοῦτον οὖν ποθοῦντες, καταφρονήσωμεν τῆς προσκαίρου ταύτης ζωῆς, καὶ μὴ πτήξωμεν τὰς ἀπειλὰς τῶν ἀθέων εἰδωλομανῶν. Ἰδὼν οὖν ἄρχων, ὅτι οὐ παύεται νουθετῶν Ἀγαθόνικος τοὺς σὺν αὐτῷ δεσμώτας, ἅμα δὲ καὶ αὐτοὺς ἐκ τῶν γενομένων εἰς αὐτοὺς βασάνων μὴ δυναμένους βαδίζειν, ἔτι ἐπερωτήσας, καὶ μαθὼν τὸ ἀμετάθετον αὐτῶν τῆς πίστεως, καταπέλταις αὐτοὺς ἀνεῖλε. Ἐτελειώθησαν οὖν οἱ ἅγιοι Ζήνων, Θεοπρεπὴς, καὶ Ἀκίνδυνος, οἱ ἐν τριβουνάτοις τῶν Νεοκαισαρέων διαπρέψαντες, ἐν χωρίῳ λεγομένῳ Ποταμοὺς, τὸν στέφανον τῆς δικαιοσύνης παρὰ Χριστοῦ κομισάμενοι· οὓς προσέταξεν ἄρχων μετὰ τῶν δεσμῶν αὐτῶν ἐν τῷ εἰρημένῳ τόπῳ τεθεῖναι.

[5] Ἐλθὼν δὲ ἄρχων πλησίον Καλχηδόνος, ἀνεῖλε τὸν ἅγιον Σευηριανὸν, παῤῥησίᾳ κηρύττοντα τὸν Χριστόν. Περασάντων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τὴν Θράκην, παραστὰς ἅγιος μάρτυς Ἀγαθόνικος σὺν τοῖς ὑπολοίποις ἁγίοις, τοῖς ἐπὶ τοῦ βουλευτηρίου τοῦ Βυζαντίου, κᾳκεῖ τὸν Χριστὸν ὁμολογήσας, καὶ στηλιτεύσας τὴν πλάνην τῶν εἰδώλων, τύπτεται σφοδρῶς. Ἔπειτα ἀπάγεται πρὸς Μαξιμιανὸν, ἐν Σιλυμβρίᾳ διάγοντα ἐν τόπῳ λεγομένῳ Ἄμμους· κᾳκεῖ πάλιν μετὰ παῤῥησίας τὸν Χριστὸν ἀνακηρύξας Θεὸν, καὶ στηλιτεύσας τὴν ἄνοιαν τῶν σεβομένων τὰ εἴδωλα, μετὰ πολλὰς τὰς τιμωρίας, τὴν διὰ τοῦ ξίφους ἀπόφασιν λαβὼν, ἀπετμήθη τὴν κεφαλὴν σὺν τῷ πρίγκιπι, καὶ ἄλλοις πλείστοις Χριστιανοῖς. Τελεῖται δὲ μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀγαθονίκου μηνὶ Αὐγούστῳ κβ᾽. Ταῖς οὖν πρεσβείαις τῶν ἁγίων σου μαρτύρων Ἀγαθονίκου, Ζωτικοῦ, Ζήνων, * Θεοπρεποῦς, Ἀκινδύνου, Σευηριανοῦ, καὶ πρίγκιπος τοῦ συγκλητικοῦ, ζῶσον τὰς ψυχὰς ἡμῶν, ὅτι εὐλογητὸς εἰ εἰς τοὺς ἀιῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[S. Zoticus cum sociis occiditur in Bithynia:] Sanctus Christi martyr Agathonicus exstitit Maximiano a imperante. Qui Maximianus comitem b quemdam, Eutolmium nomine, Nicomedia in provinciam Ponticam misit usque ad Neocæsaream. Huc dum advenisset, & inquisivisset Christianos, rediit. Et quia difficiles in via erant fluvii, navigium ingressus, in Bithyniæ emporium, quod Carpen dicunt, appulit: & ibidem sanctum Zoticum ac discipulos ejus, confitentes nomen Domini, occidit: quos Christiani deposuerunt in loco insigni. Præses vero publica progressus via, Nicomediam venit; & edoctus, quod primus princeps c Christo credidisset per sapientem quemdam Agathonicum, ac degeret in agro, cui nomen Cyberorum d, ipso Agathonico e alios etiam gentiles covertente ad Christi fide: proficisci eo jubet ingentem militum copiam, eosque ad se duci.

[2] Hic autem magnis animis, una cum principe glorificans Deum, [S. Agathonicus interrogatur a judice,] proficiscebatur. Unde milites alacrem & generosam Viri indolem conspicati, ad Christi fidem attrahebantur. Dum vero e Cyberis discederent Nicomediam versus, milites instituebat in via, ut cognoscerent Christum verum regem, & ante secula. Postquam pervenissent ad portam urbis Nicomediensis, comes sedens in regia, quæ erat in loco, qui dicebatur Lausus f, quæstionem instituebat, dicens: Ubi sunt, qui edicta imperatorum nihili faciunt? Apparitores præsidis, Adstat, inquiunt, claritudini tuæ Agathonicus, qui præcipuum inter Christianos coryphæos locum tenet, e genere magni Hippasii g oriundus; Asclepiadis vero præsidis progenies, qui in pago Cyberorum degit cum matre. Hic etiam persuasit principi senatus, qui ibidem existit, secum ut coleret Crucifixum.

[3] Tunc comes, Confitere, ait, Agathonice, an hæc ita se habeant: [qui cum ducit in Thraciam,] sanctus autem Agathonicus per sapientiam sibi a Deo datam exorsus narrare e sacra Scriptura, præsidem atque assessores ejus omnes perculit sapientia divinitus inspirata, atque rerum divinarum notitia sua. Unde flagris eum cædi jubebat: ac post Nicomedia discedens præses, in Thraciam se contulit ad imperatorem, Christi confessoribus vinctis sese comitari jussis, ut ab imperatore interrogarentur: & quoquot nobilitate vel dignitate erant spectabiles secum duxit; reliquos vero numero multos gladio sustulit.

[4] [ubi Zenon, Theoprepes & Acindynus martyrio coronantur:] Dum ite facerent, sanctus Agathonicus fideles omnes docebat, & memores reddebat mirabilium Dei, quæ in eis operatus erat Dominus per Sanctos suos. Quomodo omnes, qui male habebant, ac variis morbis detinebantur, sola Christi invocatione sanarentur: & Videte, aiebat, fratres, quam bonus sit benignus noster Deus & Dominus Jesus Christus. Hunc itaque desiderantes contemnamus temporalem hanc vitam, minasque ne timeamus eorum, qui Deum non colunt, & idolorum amore insaniunt. Videns igitur præses, quod Agathonicus non cessaret monere eos, qui secum erant vincti, quodque ob cruciatus sibi illatos non possent incedere; interrogationem repetiit, gnarusque eos in fide immutabiles persistere, catapultis h illos interemit. Consummati itaque sunt sancti Zenon, Theoprepes, & Acindynus, qui tribunatibus Nicomediensium ornati fuerant, in loco Potamus i dicto, coronam justitiæ a Christo reportantes: quos præses mandavit una cum vinculis suis in præfato loco poni k.

[5] [uti & Severianus: ac tandem Agathonicus cum aliis.] Ubi autem præses pervenisset prope Chalcedonem, sanctum Severianum, dum libere Christum prædicaret, occidi præcepit. Ipsis vero iter in Thraciam emensis, sanctus martyr Agathonicus simul cum reliquis Sanctis, coram concilii Byzantini senatoribus comparuit, ibidemque Christi fidem professus, & in idolorum errorem invectus, vehementer cæditur: deinde ducitur ad Maximianum, in Silymbria l degentem in loco Ammos m nuncupato. Et ibidem iterum libere Christum prædicans, & dementiam colentium idola vituperans, post multos cruciatus, accepta amputandi capitis sententia, simul cum principe, & aliis plurimis Christianis capite truncatus est. Agitur autem sancti martyris Agathonici memoria mense Augusto, die XXII. Sanctorum itaque martyrum tuorum Agathonici, Zotici, Zenonis, Theoprepii, Acindyni, Severiani, & principis senatorii, salva animas nostras; quia benedictus es in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Maximianum Galerium intelligo.

b De comitum dignitate actum est apud nos tomo 5 Julii in Commentario prævio Historiæ conversionis S. Josephi comitis § 2.

c Princeps est nomen appellativum, non proprium, ut in Commentario hisce Actis prævio probatum est.

d Hujus loci situs est obscurus. De urbe Ciberi meminit Procopius de Ædificiis Justiniani lib. 4, cap. 10; ubi de ejus operibus in Thraciæ Chersoneso scribens, hæc refert: Urbi Ciberi, quæ eversa jacebat, muros atque incolas dedit. Cellarius in Geographia antiqua lib. 2, cap. 15, Sed neque Ciberis, inquit, positionem demonstrare possumus. Forte ager iste vel pagus nomen traxerit ab ista urbe, ubicumque in Thracia fuerit sita.

e An hic sit genitivus absolutus Græcus, qui Latine solet exponi per ablativum, ut sensus sit ipso Agathonico alios etiam gentiles convertente &c.; an vero sit genitivus alis, qui significet, agrum illum fuisse Agathonici, sive ad illum pertinuisse, non omnino videtur clarum. Nobis in versione Græca præplacuit genitivus absolutus per ablativum latinum redditus.

f In nostro apographo Ambrosiano est, ἐν τῇ Λάμψῳ, in Lampso.

g In eodem apographo Ἱπποστασίου, Hippostasii.

h De significatione hujus vocis consule Commentarium prævium; de Asclepiade autem, quod proxime sequitur, vide ibidem num. 15.

i Menæa magna excusa, ἐν χωρίῳ λεγομένῳ ποταμῷ. Sirleti Menologium: Ubi vero ad eam regionem venit, quæ fluvii nomine appellatur &c.

k Forte legendum κτεῖναι, occidi: quod etiam videtur sensui conforme.

l Codex Vaticanus πλησίον Σαλαμβρίας, prope Salambriam. Cellarius idem qui supra, lib. 2 cap. 15 in Thracia, inter alia, quæ collegit de ora Propontidis & Ponti, pag. 881 Succedit, ait, Selymbria, ut modo ex Scymni versu apparuit, & Ptolemæi ordo confirmat, cui, etiam Herodoto lib. 6, cap. 33, nec non Straboni lib. 7, pag. 221 est Σηλυβρία: at Scylax & Stephanus scripserunt Σελυμβρία, quam formam Latini tuentur. Mela lib. 2, cap. 2. “In Propontide Selymbria, Perinthos Bithynis”. Plinius lib. 4, cap. 11. “Oppida, Selymbria, Perinthus ”. Antoninus itineribus suis nullam ejus rationem habuit, quod forsan interciderat.. Nomen Selymbriæ Strabo interpretatur Σήλυος πόλιν, quia voxΒρία, bria, θρακιστί, lingua Thracica sonet oppidum.

* f. μεθ᾽ ἑαυτοῦ

* Ζήνωνος

DE S. GUNIFORTO MARTYRE,
TICINI IN ITALIA,

Forsan sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Temeraria hujus Sancti confusio cum S. Cucufate martyre, cultus ex Martyrologiis, patria, frater, sorores, tempus martyrii, & Acta.

Gunifortus martyr Ticini in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

Nescio, quid Castellano in mentem venerit, dum in Martyrologio suo universali ad hodiernam S. Guniforti annuntiationem, [Hic Sanctus, quem Castellanus cum S. Cucufate] quæ in Martyrologio Romano legitur,in margine breviter notavit, hunc sanctum Martyrem esse eumdem cum S. Cucufate, cujus Acta Boschius noster die XXV Julii diligenter illustravit. Castellanus eamdem opinionem suam fusius indicat in notis, quas anno 1705 ad duos priores Martyrologii menses edidit, ubi ad diem XV Februarii, sive pag. 656 agens de S. Cucufate, pagina sequente confidenter asserit, hunc sanctum Martyrem Ticini vel Papiæ honorari XXII Augusti sub nomine Guniforti propter suas sacras reliquias, illo die Ticinum delatas, quæ cultui ipsius occasionem dederunt.

[2] Verum Castellanus hac in re dissentit ab omnibus Ticinensibus aliisque scriptoribus, [perperam confundit,] qui sub nomine S. Guniforti diversum plane martyrem agnoscunt. Quod si novæ huic opinioni suæ aliquam fidem adhiberi volebat, evidentibus instrumentis ostendere debuisset, reliquias S. Cucufatis die XXII Augusti Ticinum pervenisse, & S. Cucufatem tunc a civibus Ticinensibus appellatum esse S. Gunifortum per ingentem nominis discrepantiam vel mutationem, quæ nullo modo credibilis videtur. Hinc Boschius noster in Commentario prævio ad Acta S. Cucufatis tomo VI Julii pag. 159 improbabilem illam Castellani sententiam rejecit, & ibidem paulo post exhibuit ex Mombritio ipsa S. Cucufatis Acta, prorsus diversa ab Actis S. Guniforti, quæ ex eodem Mombritio post hunc paragraphum prævium recudemus: nam S. Cucufatis & S. Guniforti patria, palæstra martyrii, & alia gestorum adjuncta prorsus inter se differunt, ut Acta utriusque Martyris conferre volenti manifestum fiet. Quapropter ignoramus, quo fundamento Castellanus, alioquin in rebus hagiologicis plerumque circumspectus, adeo affirmate temerariam illam suam conjecturam proposuerit.

[3] Petrus Galesinius inter Martyrologos primus est, [in Martyrologiis annuntiatur Ticini ac Mediolani,] apud quem memoriam annuam S. Guniforti hac die signatam invenimus his verbis: Papiæ, sancti Guniforti martyris, cujus res fortiter contra hæreticos gestæ, ac mirabiliter divinitusque actæ, narrantur. Verosimiliter mentio hæreticorum, quæ fit hic & in Actis infra edendis, aliquos scriptores induxit, ut martyrium S. Guniforti differrent usque ad tempora Arianorum, quemadmodum postea dicemus. Sed Martyrologium Romanum, nullo temporis charactere indicato, sic eumdem Sanctum hodie breviter annuntiat: Papiæ, sancti Guniforti martyris. Porro Petrus Paulus Bosca in suo Martyrologio Mediolanensi non Papiam vel Ticinum, sed Mediolanum, pro palæstra certaminis eidem Martyri assignat hac annuntiatione: Mediolani, sancti Guiniforti martyris, qui ibidem sagittis confossus, innumerisque vulneribus pene confectus, cum Papiam confugisset, in ea urbe, martyrii corona decoratus, migravit in cælum.

[4] [quod paradoxum explicatur.] At ibidem Bosca paradoxum suum mox ita explicat: Guinifortum licet ex Martyrologii Romani sententia Ticinenses sibi vendicent, nihilominus etiam urbi nostræ adscribimus; Mediolano siquidem Guinifortus martyrii lauream, Papiæ tumulum debet. Hac de re non contendent Ticinenses, ut opinor, neque illam illati martyrii gloriam sibi vindicabunt: nam Jacobus Gualla lib. 6 Sanctuarii Papiensis cap. 9, aliique scriptores Ticinenses ultro fatentur, S. Gunifortum Mediolani sagittis vulneratum esse, ac inde Papiam discessisse, ubi post triduum feliciter animam Creatori suo reddidit. Magis ad gloriam Mediolanensium & propositum nostrum spectant verba, quæ laudatus Bosca ibidem subjungit hoc modo: Divus Guinifortus (quem vulgus perperam vocat Bonifortum) fere ignotus est Mediolani, quemadmodum Guiniboldus olim ignotus Comi; habet tamen Guinifortus Mediolani extra portam Ticinensem ædem sacram suo nomini dicatam. Joannes Baptista Carisius in Diario sacro ecclesiæ Mediolanensis ad diem XXII Augusti meminit de eadem S. Guniforti ecclesia, quæ extra portam Ticinensem sita est. Hæc, & ipsa Acta ad immemorabilem sancti Martyris hodierni cultum stabiliendum nobis sufficere videntur.

[5] [Sanctus noster exite Scotia patria sua] Quod vero ad patriam sancti Martyris attinet, plerique scriptores ex Actis Mombritianis asserunt,S. Gunifortum natione Scotum fuisse. Hinc in Menologiis Scoticis apud Dempsterum hac die, & apud Camerarium XXIX vel XXX Octobris annuntiatur. Etiam Kalendariis suis illum inscribunt Hiberni, qui sese antiquitus nomine Scotorum appellatos fuisse contendunt. At mihi non lubet odiosam & intricatam istam litem discutere, cum semper ab ea decidenda abstinuerit Operis nostri conditor Bollandus, qui in Præfatione ad tomum primum Februarii cap. 3 circa hanc rem monet sequentia: Porro Hibernis (nam eorum occasione huc devenimus) servamus religiose, quam in Præfatione ad Januarium cap. 2 § 6 dedimus fidem; ut quam adversus Scotiæ hodiernæ incolas acriter defendere nituntur nominis Scottorum ac patriæ possessionem, & Sanctorum, qui plerique olim Scotti appellati, possessionem iis neutiquam abjudicemus; sed nec secundum eos potius, quam Scotos pronuntiemus: quos enim Scotos seu Scottos, in vetustis codicibus nuncupatos reperimus, Scotos vocamus; Hibernos, quos Hibernos. Neque an Hiberni ac Scoti, quorum patria (ut ex Beda diximus) Hibernia, una gens fuerit, disputamus. Litigent ipsi sane, quoad volent, inclyti illius collatione decoris, modo fidei orthodoxæ & Christianæ caritatis communione invicem devincti permaneant.

[6] Ceterum S. Gunifortus, patria Scotus aut Hibernus, [cum duabus sororibus & fratre,] ut volueris, habuit fratrem nomine Guiniboldum vel Guniboldum, ac duas sorores, quarum nomina non exprimuntur. Quamvis hi quatuor pugiles diversis diebus ac locis martyrium subierint, tamen Dempsterus occasione S. Guniforti ad diem XXII Augusti de tribus aliis in Menologio suo Scotico sic meminit: Mediolani Gunifortis martyris, qui cum duas sorores in Germania barbarorum gladio interemptas amisisset, & frater ipsius Comi occubuisset cæsus pro Christo, ipse sagittis confixus a paganis, inde Ticinum abiit, & in paupertina vetulæ domo animam beatam cælo reddidit; & tugurium illud in templum versum est, & ille civitatis patronus colitur, Actaque in Sanctuario Papiæ exstant. Illustrissimus Brautius eodem die in Martyrologio suo poëtico de quatuor his martyribus simul ita canit:

Germano passo, geminisque sororibus, arsit
      Martyrio, donec fossus & ustus obit.

[7] Quinimo Primus Aloysius Tattus in Martyrologio suo Novocomensi fratrem S. Guniforti ad eamdem diem XXII Augusti annuntiat his verbis: [quibus laurea martyrii coronatis,] Novocomi passio sancti Guiniboldi martyris, origine Scoti, qui una cum fratre Guiniforto & duabus sororibus ob Christianam fidem exagitatus, ad effugiendas consanguineorum molestias solum vertere coactus est. Et primo quidem se contulit in Germaniam, ubi religionis gratia sævissima a gentilibus tulit verbera, & enecatas sorores luxit. Mox descendens ex Alpibus cum ipso germano Novocomum pervenit. Novocomi cum ethnicos impietatis argueret, & illis Christi Domini fidem annuntiaret, ad urbis præfectum puniendus accusatur, & ab eo de unius Dei veneratione silere jussus, quia mandata illius contemneret, cum Guiniforto captus est, & per civitatem raptatus, ac tandem capitali sententia sub Maximiano imperatore damnatus, victor migravit in cælum. Etiamsi Tattus die XXII Augusti memoriam S. Guiniboldi celebraverit in suo Martyrologio Novocomensi, tamen in notis ultro fatetur, hunc fratrem S. Guniforti passum esse alia die, quæ nescitur. At parum refert, certum martyrii illius diem a nobis ignorari: nam omnia, quæ de fratre ac sororibus S. Guniforti dicenda essent ad istos dies, si scirentur, in Actis infra recudendis narrabuntur. Cum autem Tattus in proxime relato S. Guiniboldi elogio certamen hujus athletæ, ac consequenter Fratris ejus, sub Maximiano imperatore collocet, examinanda est hæc martyrii chronologia, quam scriptores alii non admittunt, ut jam videbimus.

[8] [ipse, non sub imperio Constantii vel Honorii,] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ die XXII Augusti, post contracta S. Guniforti Acta, habet hanc annotationem: Hujus Martyris historia satis manca videtur, nec suspicione caret, cum nulla in ea Pontificis, imperatoris aut regis, temporisque mentio fiat; tametsi, Constantio imperatore, illum martyrio affectum esse, probabile est; quo tempore Ariani, quibus ille mirum in modum favebat, Catholicos maxime divexabant; quæ persecutio etiam sub Wandalis & Gothis viguit. Ab hac Ferrarii chronologia multum recedit Dempsterus, dum in Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 7 num. 575 sanctum Martyrem hodiernum memorat his paucis verbis: Sanctus Gunifortis nobilissimo loco natus, in Italia peregrinabatur, Theodosio Mediolani agente, & ab infidelibus captus, sagittisque confixus, Ticini exspiravit, ubi corpus, duabus ei structis ecclesiis, magna miraculorum gloria asservatur. Acta non vidi; sed publica fama Scotum facit. Colitur die XXII Augusti… Floruit anno CDXVII, aut circiter.

[9] [sicut Aloysius Tattus] Supra laudatus Tattus in Annalibus Novocomensibus, quos anno 1663 Italice vulgavit, lib. 3 num. 37 & sequentibus utramque illam chronotaxin fuse impugnat, & opinionem suam de tempore martyrii sub imperatore Maximiano variis argumentis tuetur. At postea in notis citatis ad Martyrologium Novocomense, quod anno 1675 edidit, hanc longiorem dissertationem suam Latine contraxit, ac ibi pag. 178 systema chronologicum Ferrarii primo refutare aggreditur in hunc modum: Magis ardua difficultas nos angit in constituendo tempore, & anno peculiari, quo interfectus est Guiniboldus, aliis alia sentientibus, & ita dissidentibus inter se, ut concordare nequeant. Nonnulli, in quibus est Philippus Ferrarius de Sanctis Italiæ, in ea sunt sententia, ut credant, hos fratres mactatos esse sub Constantio imperatore Ariano; certum tamen annum non explicant.

[10] [contra Ferrarium] Constantius imperii habenas moderatus est ab anno Christi CCCXXXVII usque ad CCCLXI. Fatemur ultro, ipsum in Catholicos persecutionem excitasse, factum hæresis Arianæ propugnatorem. Nihilominus inficiamur, hujus imperatoris sævitiam universe in Christi capita collimasse; insectatus est quidem aliquos; sed hos, quia fidei Catholicæ assertores, hominum Arianæ perfidiæ communionem abhorrebant. Sensit nonnihil molestiæ & Insubria annis Domini CCCLV & CCCLIX, ut videre est apud Baronium tomo tertio Annalium ecclesiasticorum. Sed alia fuit persecutio Constantii, alia persecutio, cujus rabies Guinifortum & Guiniboldum prostravit. Horum prædicatio ethnicæ superstitioni bellum movebat, non Arianæ doctrinæ; idolorum cultum evertebat; non Filii cum Patre tuebatur æqualitatem, ut apertissime cuique constabit, si nostrorum Martyrum Acta vocet in judicium. Quare nullo pacto possumus assentiri, Guiniboldi martyrium accidisse sub Constantio.

[11] [& Dempsterum recte probat.] Deinde aliam Dempsteri chronologiam refellit his verbis: Alii, inter quos Thomas Dempsterus Scoticæ Historiæ libro septimo perperam sibi suadent, Guiniforti & Guiniboldi necem adscribendum esse temporibus Honorii & Theodosii Junioris, quod ex diametro pugnat cum veritate; sub his enim principibus, Catholicæ religionis patronis, neque ethnici neque Ariani pollebant viribus in Insubria, ut Novocomi & Mediolani in Christiani nominis concionatores tam fœde debaccharentur: nam propagata in omnibus Insubriæ civitatibus Catholica fides nulli publicæ infidelium persecutioni patebat, & infideles repetitis imperatorum legibus ac decretis coërciti Christianos insectari palam non audebant. Verum quidem est, Novocomi sub Honorio & Theodosio aliquos inhabitasse gentiles, eosque perseverasse etiam nonnullis annis, dum divus Abundius huic ecclesiæ præerat, cujus precibus & miraculis tam in urbe quam in agro Comensi penitus deleti sunt. Hac tamen tempestate nullus eorum impetus, nulla persecutio fervebat in Christianos, qualis ea fuit, in qua pro Christi fide vitam Guiniboldus amisit: quamvis enim pagani immixti fidelibus hanc urbem incolerent, urbs tamen paganorum appellari non poterat, qui, ut ex Vita Sanctorum liquet, in ea arbitratu suo dominabantur, cum Guiniboldus gladio percussus ipsos moriendo superavit.

[12] Refutatis aliorum opinionibus, Tattus denique ibidem pagina sequente tempus istius martyrii, [sed sub imperatore quodam ethnico, ] quod antea sub imperio Maximiani collocaverat, iterum stabilire nititur hac ratiocinatione: Cum neutra igitur, sive Ferrarii, sive Dempsteri, & asseclarum opinio historicæ consonet veritati, aliis temporibus potiori ratione Guiniboldi & Guiniforti tribuenda nobis est cædes. Arridet adhuc, quod Annalium nostrorum Comensium lib. 3 num. 37 scribebamus, Guiniboldum scilicet martyrio coronatum sub Maximiano circa annum Domini CCCIII. Docet hoc manifeste Guiniforti Vita, in qua licet imperatorum fideles persequentium nomina obvolvantur silentio, sæpius & non obscure elucescit, per Scotiæ, per Germaniæ & Italiæ provincias tunc maxime in Christianos grassatos esse infideles, cum Guiniboldus in urbe nostra gloriosam mortem obivit. Tunc enim vere (ut hæc Vita testatur) quotidie Christianum nomen se habere confitentes jugulabantur: nam, ut prætereamus singulares Insubricarum urbium martyres, in hac Maximiani crudelitate mundo sublatos, & vitæ huic labenti, quonam tempore plures enumeravit Christianæ fidei pugiles Novocomum, quam exercente tyrannidem Maximiano? cujus sævitia, ne in æternum perirent, perire decreverunt Carpophorus, Fidelis, Exanthus, Cassius, Secundus, Severinus, Licinius, Juliana, Matthæus, Gusmæus, & alii pene innumerabiles, quorum nomina scripta sunt in Libro vitæ, etsi illorum agones & res præclare gestas contumeliosa temporum anteactorum obliterarit iniquitas.

[13] Si ergo tam Novocomi, quam Mediolani, assiduo Christianorum sanguine maduit Maximiani gladius adeo, [Mediolani graviter pro Christo vulneratur, & Papiæ obit,] ut priorum tyrannorum persecutiones videri potuerint gladiatorum ludi, dum crebris feritatibus comparantur, quas ipse unus Christiani cruoris hirudo insatiabilis ubique ostendit, ut Christi nomen & amorem a cordibus indigenarum evelleret, quis congruentius Guiniboldi & Guiniforti martyrium suis aptabit temporibus, quam illis, quibus execrandum hoc sævitiæ monstrum suum abunde virus effudit in universos Christi cultores, quos nostris in regionibus adinvenit? In hac ergo Maximiani persecutione merito collocavimus Guiniboldi ejusque Fratris passionem, quia nobiscum loquitur historiæ series, & firmiore base veritas consolidatur. Hæc argumenta satis probant, martyrium S. Guniforti sub imperatoribus ethnicis contigisse; sed nondum prorsus evincunt, hunc Martyrem sub determinato Maximiani imperio passum esse: nam præcedentes aliquot imperatores etiam Christianos ubique persecuti sunt, & postea gentiles urbium aut provinciarum præfecti sub imperatoribus quibusdam sequentibus publicos Christi cultores impune interfecerunt. Cum tamen illa Tatti sententia sit probabilis, & duabus aliis opinionibus præferenda, addito dubitationis indicio forsan, hanc Tatti chronologiam secutus sum, & superius in margine cædem S. Guniforti sub Maximiano collocavi.

[14] [ut tradunt Acta,] Jam tantummodo superest, ut breviter aliquid præmoneamus de mox edendis horum Martyrum Actis, quæ scriptor ignoti nominis & incertæ ætatis exaravit. Ea primus in publicam lucem protulit Boninus Mombritius, de quo variorum Actorum collectore in Hierolexico utriusque Macri ad vocem birrus pag. 83 leguntur sequentia: Mombritius tamen qui ex antiquo Passionario in pergameno Ms., in archivio Lateranensi conservato, Acta Sanctorum descripserat, & tempore Sixti IV typis mandaverat, sic de S. Cypriano habet. Hæc ad Mombritii ætatem ejusque collectionem pertinent. Ceterum ipse biographus, cujus nomen & ætatem ignoramus, parum accuratus videtur, cum nullas temporum notas expresserit, & paganos alicubi nomine hæreticorum appellet, dum interim tota ejus narratio demonstrat, illos fuisse ethnicos, qui S. Gunifortum hujusque fratrem martyrio affecerunt, ut in Annotatis observabimus.

[15] [de quibus breviter aliqua præmonemus.] Unde miror, Ferrarium propter illam hæreticorum appellationem tam facile inductum fuisse, ut ideo crediderit, hos Martyres ab Arianis occisos esse: nam ipse Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXII Aprilis post Acta S. Danielis martyris Laudensis habet hanc annotationem: Quod de paganis hic dicitur, parum verisimile est; neque enim idololatræ, Carolo Magno imperatore, in Italia, in his præsertim regionibus erant, nisi nomine paganorum hæretici, ut aliquando in historiis Sanctorum animadvertimus, intelligantur. At si biographus sancti Danielis hæreticos nomine paganorum appellaverit, cur e contrario paganos nomine hæreticorum designare non potuit ignotus & forsan imperitus auctor horum Actorum, in quibus omnia narrationis adjuncta ethnicam persecutorum superstitionem evidenter indicant? Hac brevi monitione præmissa, exhibemus ipsam Martyrum nostrorum historiam, eamque consuetis observationibus illustramus.

ACTA
Auctore anonymo incertæ ætatis.
Ex editione Bonini Mombritii circa finem tomi primi folio CCCXXXVIII & sequentibus.

Gunifortus martyr Ticini in Italia (S.)

BHL Number: 8950

ExMombritio

PROLOGUS.

[Biographus post brevem prologum] Cum humanas laudes videmus & mortalium infulas, aut ære inciso conscriptas, aut auro radiantibus litteris ad posteritatis memoriam commendatas attendimus; miror quare non erubescimus militum Christi victorias silentio tegere: infinita enim bona inde proveniunt, quando vita illorum honesta hominibus explicatur. Nam ipsi sunt speculum in populo, modus & exemplar digne Deo vivendi; multique ad exempla illorum in prosperis efficiuntur humiliores, & in adversis fortiores. Porro laus Dei est, cum ista leguntur; memoria Sanctorum extollitur, ædificatio mentibus traditur, honor martyribus exhibetur.

CAPUT I.
Sancti discessus e Scotia in exteras regiones cum fratre suo ac duabus sororibus, quæ in Germania pro Christo martyrium subierunt.

[narrat, quomodo S. Gunifortus] Vitam igitur beatissimi Guiniforti martyris ad laudem & gloriam invictissimi Imperatoris Domini nostri Jesu Christi & totius curiæ cælestis scribere exordiar: & quamvis ad omnia illius nequaquam potuerimus pervenire, pauca tamen de millibus declarabimus. Iste namque martyr Guinifortus cum fratre suo Guiniboldo statura quidem grandiores, genere Scoti a, nobilissimi prosapia fuere: ubi cum gravis infidelium hæreticorum b oriretur persecutio, quæ non modicum populum ibi fidem Christianam colentem terreret, hi gloriosissimi fratres genere, [nec] non fide c cum duabus sororibus, innumerabilia tormenta pro nomine Salvatoris nostri Jesu Christi passi sunt, non tantum persequentibus inimicis, verum etiam parentibus & propinquis; sicut per magistrum veritatis prædictum est: Trademini autem gentibus a parentibus & cognatis & amicis, & morte afficient ex vobis; & eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Et ut verba veritatis adimpleantur, Fideles sanctæ ecclesiæ contemnuntur, & ubique terrarum vexantur, habenturque contemptui, quia oportet, ut, qui boni sunt, probentur.

[3] Et hoc nulli debet videri mirabile, si psalmographi verba bene attendant, quæ dicunt: Non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum &c. Sequitur autem consolatio dicens: [cum fratre ac duabus sororibus] Non patietur suos temptari supra id, quod possunt. Benedictus Deus in omnibus & per omnia secula, qui non patitur gentem expertem suæ fore fidei, secundum quod legitur: Non est, qui se abscondat a calore ejus: & cum iste gloriosissimus Martyr Guinifortus, de quo nunc mentionem facimus, cujus hodie festum celebramus d cum fratre suo Guiniboldo duabusque sororibus disposuissent propter Deum parentibus & patriæ renuntiare, & crucem Christi nudam portare, ad memoriam reducentes * Euangelii sermonem sicut boni discipuli: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. A fide vero Catholica parentes eorum sine intermissione deliciis multis & mollibus verbis eos revocare videbantur, suadebantque eis in cymbalis & cytharis & organis, ut placerent eis, ancillas suas ante eos saltare facientes: ex quo gloriosissimi martyres memores divinæ legis dixerunt: Nos Deo servire & omnia prospera mundi despicere propter amorem suum disposuimus, ut digni efficiamur promissionibus Christi juxta illud verbum Euangelii: Qui non dimiserit patrem & matrem, agros & vineas & cuncta, quæ possidet, non est me dignus.

[4] [patriam deseruerit,] Parentes itaque eorum voce magna exclamare & amicos rogare cœperunt dicentes: Plangite nobis, quia videmus filios nostros volentes sponte perire. Ad hoc sanctus Guinifortus respondit: Nos non perimus, si in congregatione justorum poterimus introire. Cum autem vidissent, eos deliciis precibusque flecti non posse, injuriis multisque afflictionibus affligere eos apposuerunt, ut fidem Christi despicerent, & idolis e sacrificia immolarent. Tunc accesserunt & ita eos alloquuntur: Unde vobis tam durum tamque ferreum pectus, ut caniciem abjicere patiamini, & matri jam decrepitæ novos partus aufferre curetis? Tunc inclyti Martyres cum se & suas sorores sponsas Christi incepti certaminis pondere fatigari vidissent, ad eas dixerunt: O dulcissimæ sorores, o summi Regis sponsæ, nobiscum in pugna perseverate, & in tribulationibus nolite deficere, quia passiones hujus temporis non sunt condignæ ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Persecutio autem in eos indies magis augebatur; & cum diu in regno Scotiæ pro Christi nomine tormenta paterentur, timentes, ne parentum pietas ut assolet, bonum eorum sanctorum propositum impediret, a Scotia quasi quatuor candelabra totam patriam sacris operibus illustrantia recesserunt, attendentes dominicum illud præceptum: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Possent namquem diutius suis persecutoribus resistere tamquam nobiles & armis potentes, & non solum, ut diximus, genere clarissimi, sed & facultatibus ornati; voluerunt tamen servare, quod dicitur: Non vosmetipsos defendentes, carissimi; sed date locum iræ.

[5] [sororibusque in Germania pro Christo occisis,] Multis tamen itineribus fatigati, atque passi labores, tandem ad nequissimos Theotonicos f, Deo gubernante, pervenerunt; apud quos non modicus in sanctos Dei furor agitabatur: sanctos enim virgis ferreis, aliisque diversis pœnis affligebant. Beatissimi siquidem martyres Guinifortus & Guiniboldus, ac inclytæ sorores, corpore non mente mulieres, pulchræ facie, sed longe pulchriores corde, contra ferocem Theotonicorum sævitiam insuperabiles contendebant dicentes: Fugiendo flagella, invenimus scorpiones; fugiendo minas, invenimus verbera. Heu heu nostræ gens regionis in ipsius fidei & Christianæ religionis professos insurgit; Theotonicus autem populus in nos sitiendo eorum sanguinem insanit. Crudelis Scotia; sed crudelior Theotonica. Illa mater nos pro Christo, quem colimus, in exilium fugavit; ista noverca per eosdem nos quærit interficere. Talia dicentes, flagellis multis cæsi sunt. Inter hæc majora quippe tormenta in regionibus Theotonicorum sorores illorum propter fidem Jesu Christi passæ sunt martyrium, per quod venerunt ad amplexus Christi, cui se annulo fidei devinxerunt.

[6] Sic quoque Martyres orbati dulcibus sororibus, magis cupientes pro Deo vivere, [ipse felicitati earum invidens,] obortis lacrymis aiunt: Quare nos viros, o sorores, qui fortiores esse deberemus, in holocaustum Deo præcessistis? Non dedignando loquimur de vestra prosperitate, sed condolendo de nostra miseria. O beatæ sorores, quanta felicitate repertæ hac in terra fuistis. Venistis enim pro illo mori, qui pro vobis effundere sanguinem suum dignatus est. Potestis enim dicere: Mortuus pro nobis es. Collætetur itaque Scotia, quia eas genuit; tristetur, quia eas amisit. Tristetur Theotonica, quia eas interfecit; lætetur, quia earum habet corpora gloriosa. Scotia mater fuit; Theotonica noverca. Noverca possidet, privatur mater. Quemadmodum, dulcissimæ sorores, fratres fuimus genere, ita debuissemus esse & morte. Reservavit nos forsitan Jesus Christus, pro quo certavimus, ad majora sustinenda certamina. Parcunt namque nobis Theotonici, quia credunt nos (quod Deus non permittat) ad errorem suum posse revocari. Frustra tamen laborant: nos enim volumus pro Christiana fide tormenta quantacumque usque ad amissionem capitum tolerare. Igitur, crudelissima gens, noli nobis parcere: non enim mutabimus propositum: melius namque est mori corporaliter, quam æternis incendiis comburi. Cum nocere, nequissima gens, nobis cupias, noli parcere: parcendo quippe magis noces, quam si nos citius interficeres.

[7] Talia persecutores audientes, mirabantur de tanta eorum constantia; [ibi simul cum fratre suo] & cum tantam eorum voluntatem moriendi perciperent, dicebant: Vere isti minas & tormenta contemnunt & respuunt. Et quanto ardentius mortem desiderant, tanto magis eis parcatur. Interea faciebant eos ante se adduci; quibus dicebant: Guiniforte ac Guinibolde, perseveratis adhuc in errore solito? Quibus nihil respondentes, quasi indignati, tacebant. Cupiebant jam dudum dissolvi, & esse cum Christo. Illi autem magis interrogantes dixerunt: Respondere vos oportet, stultissimi viri, si adhuc perseverare cupitis. Tunc beatissimi martyres ad eos dixerunt: O gens perversa, quare gratis animas vestras diabolo traditis, vocantes errorem Christianam fidem, quæ se colentes æterna vita remunerat? Respicite, ne cum sathana pereatis. Minas & tormenta incutitis, quas pro nihilo cum Dei auxilio reputamus. Major quoque cruciatus pene videtur esse, qui non finitur tempore, quam qui momento transit. Non ignoramus, quin corpus occidere possitis; animas autem lædere minime potestis. Quapropter agite citius, quod agere vultis, quia nos Christiani sumus, & Christi fidem licet indigne colimus.

[8] Hoc audientes Theotonici, cœperunt magis eos de fide sua, & quem Deum colerent interrogare. At illi Jesum Christum Dei & hominis filium, [gentiles illos intrepide fidem docuerit,] nostræ redemptionis exordium, per quem & in quo facta sunt omnia, quæ cælo, terra & mari continentur, & per quem reseratæ sunt portæ paradisi, quæ humano generi propter primi parentis peccatum clausæ manebant. Hic Jesus, quem colimus, & cujus freti solatio tormenta vestra non formidamus, sanguine suo portas has suis fidelibus aperuit. Et qui per istum introibunt, salvabuntur, veluti ipse testatur in Euangelio dicens: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur, & pascua inveniet. Et alibi: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ, dicit Dominus. Hunc itaque colimus, quia languores nostros ipse tulit, & peccata nostra ipse portavit: huic nos immolare desideramus sacrificio laudis: rupit enim vincula, quibus ad inferna trahebamur. Igitur ei sacrificare nos ipsos concupiscimus, ut possimus dicere cum psalmista: Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabimus hostiam laudis.

[9] [& frustra lauream martyrii quæsierit.] Miratur Theotonicus furor hoc audiens, & a sævitia sua non desistens hos sacrificare dæmonibus compellere nititur dicens: Aut sacrificare diis nostris g vos oportet, aut diversis mori tormentis. Quibus illi: Mori dudum, Deo teste, desideramus; sacrificare idolis mutis & surdis omnino respuimus: intrepidi minas & tormenta vestra contemnimus, & magis de damnatione animarum vestrarum, quam de nostra morte, quæ proprie vita æterna vocanda est, dolemus. Sed quid præstolamini nos quasi pacificas hostias ad victimam ducere? Putatis, quod verum Deum creatorem cæli & terræ propter minas vestras, quæ sunt quasi pluviæ guttæ, dimittamus? Sine effectu sunt vestræ pravæ cogitationes. Miramur siquidem, quod sic a diabolo seducti pertinaces estis in nequitia. His auditis, cognoverunt eos bonos esse viros, & propterea interficere noluerunt. Unde Christi martyres maxime turbati dicebant: Servi Christi sumus, qui natus est de Virgine, & pro eo mortem subire cupimus. Deinde his verbis se vicissim alloquuntur: Nos infeliciores mulieribus sumus: sorores namque nostræ coronam martyrii a Deo sibi promissam accipere meruerunt.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio monui, me exemplo Bollandi nolle operosius discutere antiquam illam litem inter Hibernos & Scotos, qui utrimque Sanctum nostrum popularibus suis adscribunt.

b Biographus hic imperite appellat hæreticos, quos postea idololatras fuisse indicat, ut ex statim observandis patebit.

c Hic uncis inclusi vocem nec, ut sensus requirere videtur: nam martyres isti non tantum genere, sed etiam fide fratres ac sorores fuerunt. Sic etiam alia quædam levioris momenti in hac vitiosa Mombritii editione corrigere coactus fui.

d Hæc antiqua festi celebratio confirmat immemorabilem Sancti nostri cultum, cujus festivitas publice celebrata fuit centum & pluribus annis ante decretum Urbani VIII, cum Mombritius hæc Acta sub Sixto IV Pontifice ex vetustioribus monumentis ediderit.

e Si Scoti Sanctos nostros inducere voluerint, ut idolis sacrificia immolarent, ut biographus hoc loco asserit, qua nominum proprietate illos antea hæreticos appellavit?

f Per Theutonicos hic intelliguntur Germani, qui etiam Theotisci & Teutones, aliisque vicinis nominibus appellantur. Sic paulo post in his Actis Theotonica pro Germania accipitur, de quibus vocibus Cangius in auctiore Glossario consuli potest.

g Hinc etiam patet, Theotonicos illos sive Germanos superstitione gentiles aut ethnicos fuisse, cum Sanctos nostros sacrificare diis juberent.

* forte reduxerunt

CAPUT II.
Ulterior Sancti profectio cum fratre in Italiam, ubi hic Novocomi ab ethnicis occiditur; ille autem Mediolani letaliter læsus, paulo post Ticini ex vulneribus pie moritur.

[Quapropter in Italiam profecti,] Cum autem hæc inter se dicerent, inierunt consilium, ut in Italiam, ubi maxime Christianorum persecutio tunc temporis erat, transirent. Itinere vero prospero venerunt in Italiam in civitatem Comi a, ubi quotidie Christianum nomen se habere confitentes, jugulabantur: quod cum audirent Guinifortus, & Guiniboldus, lætitia maxima repleti sunt, cupientes subire martyrium. Pervenientes autem illuc, ubi Christiani decollabantur, dixerunt lictoribus: Quid, nequissimi, sanctos Dei tam crudeliter trucidatis? Nos etiam Christiani sumus. Cumani b vero hoc audientes, stupebant dicentes: Etiam isti Christiano errore seducti sunt. Quare ad Potestatem civitatis venientes, narrabant ei: Venerunt hodie duo homines ad nos, ubi Christianitatis nomine decollabamus, nos crudeliter increpantes, quod in Dei servos tam acriter sæviremus; se ipsos sponte vocantes Christianos. Unde nos vehementi stupore perterriti sumus, quoniam ante, ubicumque Christiani erant, se sollicite occultare invenimus c.

[11] Præses vero hæc ubi audisset, gravi dolore ingemuit dicens: [Christum Novocomi publice prædicant,] Ite, & adducite eos, omni postposita dilatione, ad me. Qui exeuntes a conspectu ejus invenerunt eos in platea mortem Salvatoris aperte prædicantes, & cum eis innumerabilem populum, qui eorum bona verba libenter audiebat. Et dixerunt eis: Christiani, princeps civitatis vos vocat. Venite ad eum. Quibus ipsi: Princeps supernæ civitatis Jesus Christus est mediator Dei & hominum, & sponsus ejus, ut legitur: Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo paratam, quasi sponsam ornatam &c. Iste autem princeps noster est; vester vero, qui nos vocat, minister est antichristi, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui cum magistro suo impio. Quare temptatis, cum nihil cum eo commune habeamus? Quid autem ministri Christi cum diabolo? Ite, renunciate, quod interea ejus minas nullatenus expavescimus. Illi autem venerunt ad principem ita referentes: Princeps noster, lumen patriæ, audi, quod Christiani dicunt, ad quos paulo ante, ut venirent ad te, misisti. Prædicant namque nomen fidei suæ publice in platea, dicentes in præsentia populi, quod neque te, neque minas tuas pertimescunt. Jube igitur capi, antequam totus seducatur populus tuus ab eis; quia jam fere omnes sequuntur eos.

[12] [ubi S. Guniboldus capite truncatur;] Tunc indignatus Cumanorum princeps surrexit, &, advocata concione militum, consilium inierunt; qualiter istos Dei Martyres crudeliter perderent. Veniens autem ad eos cum multis armatis, his aggressus est eos verbis: Unde estis, aut quare populum meum seducitis? Qui dixerunt: Scoti sumus genere, sed Christiani professione. Populum tuum non seducimus; sed filios. Dei ad æternam beatitudinis patriam invitamus. Tunc princeps: Quos, inquit, vocatis Dei filios? Et illi dixerunt: Quos ipse suo sanguine redemit. Hic sævus tyrannus infremuit, jussitque eos per omnem civitatem duci & decollari. Recordatus tamen post paulo putavit, timore mortis unius alterum ad errorem suum posse deducere. Mandavit ergo, ut alter non decollaretur. Venientes autem ad victoriam gratulabantur, quasi ad epulas invitati. Sed cum hoc dubium esset, quis libentius caput pœnæ traderet, jugulatus est Guiniboldus. In nocte corpus ejus a fidelibus Christianis furtim tamen in civitate Comi sepelitur, ubi requiescit usque in hodiernum diem.

[13] [sanctus vero Gumfortus Mediolanum pergens,] Guinifortus solus recedens venit Mediolanum, ubi Domini sine intermissione Christi nomen prædicavit, multorumque errores sustulit. Credebat namque, quod suis peccatis exigentibus, Deus ei spem & vitam augeret, cum sorores fratremque suum coronasset. Quapropter sæviens sic apud se loquebatur: Deus omnium rerum creator, cum sorores & fratrem meum jam diu æterna corona donaveris, me miserum servum tuum peccatorem quare non suscipis? Cum talia oraret, Mediolanensium furor in eum surrexit dicens: Guiniforte sacrifica d. Cui respondit: Sacrificare Deo vivo me ipsum in odorem suavitatis concupisco. Quem nominas, dixit persecutor, Deum vivum? Et ille: Jesum Christum Deum vivum & hominem, qui me fecit, & suo sanguine me redemit.

[14] [ibi sagittis multis vulneratur,] Tunc tyrannus & persecutor sævissimus iratus & maximo furore repletus, eum duci extra civitatem & decollari præcepit. Sed antequam pervenirent ad locum, ubi beatus vir ducebatur, jussit sævissimus tyrannus ministris, ut sine intermissione eum ferirent lapidibus & sagittis usque dum ad prædictum locum pervenirent; insuper virgis ferreis flagellarent eum. Tunc ministri impiissimi vix putantes visuros horam, in qua virum sanctissimum occidere possent, præcipitaverunt eum extra civitatem Mediolanensem; & carnifices crudelissimi sanguinem innocentis effundere & ejus gloriosa membra dilaniare cupientes, sagittis & lapidibus corpus suum sanctissimum percusserunt, & hinc atque inde sanctissimum Martyrem sagittis repleverunt, ut quasi ericius videretur.

[15] [& sic læsus ac pro mortuo relictus,] Inclytus autem martyr Guinifortus sic innumerabilibus martyrii pœnis afflictus, & multis affectus injuriis, nequaquam ab amore Christi divelli potuit. Cum vero impiissimi ministri, antequam percussissent gloriosum martyrem Guinifortum, & eum perduxissent ad locum, ubi decollandus erat, is præ nimia afflictione affectus cecidit quasi mortuus in terram, & genu flexo collaudabat Dominum dicens: Domine rex æternæ gloriæ, pie pater, suscipe corpus meum & animam meam, quam tibi offero in ara sacrificii. Crudelissimi autem ministri jam mortuum existimantes, abierunt, relicto eo in terra latente *.

[16] Post pusillum vero temporis, Deo volente, gloriosissimum corpus pio ejus amore sic afflictum, sic vulneratum, in nobilissimam Italiæ civitatem Papiam venit, in qua totus percussus, sagittisque adhuc corpori suo fixis, quas ipse extrahere non potuerat, susceptus est cum magna reverentia & caritate a quadam muliere Christianissima & Deo devota, quæ juxta ecclesiam sancti Romani morabatur. Cum vero in ejus domo gloriosissimus Martyr per tres dies stetisset, vir Deo dilectissimus Guinifortus carnis exutus sarcina, ad paradisi atria commigravit, ubi martyrii palmam possidet, qui corona gloriæ meruit decorari.

[17] Porro cum sanctitas hujus gloriosi martyris Guiniforti hominibus esset incognita, [& post mortem variis miraculis claret.] omnipotens Deus, quanti meriti esset & sanctitatis venerandus Martyr, ultra latere homines noluit: nam posteaquam animam Christo beatus Guinifortus reddidit, ecce circa corpus ejus angeli Dei cum magna claritate astiterunt, totam domum, in qua erat, illuminantes, eamque fragrantissimo odore replentes. Quibus rebus tam magni quam parvi clara voce & summa lætitia magnificabant Deum dicentes: Benedictus Deus, qui semper in Sanctis suis gloriosus est. Magna itaque Dei omnipotentis gloria, & fidelium ingenti gaudio, undecimo Calendas Septembres sepultus est in ecclesia sanctæ Mariæ juxta ecclesiam sancti Romani majoris, ubi multa miracula per ejus merita gloriosus Deus in Sancto suo operatus est. Cæci quidem multi ad sepulchrum ejus venientes lumen optatum recipere meruerunt. Infirmi quoque & leprosi innumerabiles ibidem precibus beatissimi Guiniforti martyris sanati sunt. Vere fidelissima urbium Papia non immerito congaudere debet, quæ inclyti martyris Guiniforti sacratissimum corpus meruit possidere.

ANNOTATA.

a Comum vel Novocomum est urbs Italiæ in Ducatu Mediolanensi, quæ nunc ab incolis vernacule Como vocatur, & natalibus InnocentiiXI Pontificis inclaruit. Ager autem ei adjacens communiter a scriptoribusComensis appellatur.

b Actorum scriptor magis clare incolas hujus urbis Comenses, quam Cumanos appellasset: nam Cumanus proprie dicitur, qui Cumis in Campania Italiæ natus est. Unde Sibylla, quæ ibi floruit, vulgo Cumana vel Cumæa cognominatur. Hic tamen ex antecedentibus & circumstantiis abunde colligitur, cujus urbis incolas auctor designet.

c Tota hæc periodus & omnia adjuncta satis aperte indicant, illos Comenses Sanctorum persecutores ethnicis superstitionibus deditos fuisse, & S. Guiniboldum ab iis propter professionem fidei Christianæ interfectum esse.

d Hic loquendi modus etiam ostendit, Mediolanenses illos adhuc diis sacrificasse, & tunc nondum agnovisse Jesum Christum, Deum vivum & hominem. Quare errat Jacobus Gualla, dum in Sanctuario Papiæ lib. 6 cap. 9 de iisdem S. Guniforti persecutoribus ita scribit: Mediolanum ingreditur, ubi quoque Christiani per diversa tormenta trucidabantur. Tunc vero strenuus Christi Athleta, in cujus pectus Deus lumen veritatis infuderat, quoniam divini nominis verus erat cultor, sublimi voce cuncto populo intemeratæ fidei veritatis adeo perlucida argumenta cœpit prædicare, quod ei resistere non poterat. Nec tamen ab hæretica perfidia ad veram Dei religionem convertebantur; at magis rabido furore furebant in eum. Ad ultimum martyr inclytus Gunifortus a protervis Arrianis extra Mediolani urbem crudeliter trahitur, & ibidem tot & tantis furentibus sagittis crebris vulneribus perforatur, quod pro cadavere media in via jacens, magnis confossus vulneribus, sanguine undique fœdatus sævissime relinquitur. Hinc quoque corrigendus est Ferrarius, qui martyrium S. Guniforti distulit ad tempora Constantii imperatoris Ariani, quemadmodum in Commentario prævio monuimus. Ceterum neque Gualla, neque Ferrarius ullum biographum hoc anonymo nostro antiquiorem allegant.

* forsan jacente

DE S. TIMOTHEO MARTYRE
ROMÆ,

Sub imperatoribus ethnicis

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Timotheus M. Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Antiquissimus ac celeberrimus Sancti cultus; an fuerit S. Pauli Apostoli discipulus.

Tanta est, & tam constans documentorum, quæ de hoc sancto Martyre ad posteros transmissa sunt, in honoribus ei deferendis consensio, [Celeberrimus hic Martyr] ut cultus antiquitas, celebritas, ac propagatio quasi pro præmio, ut ita loquar, inter se contendisse videantur: quibus utinam Acta ejus responderent! Antiquissimum Kalendarium, a nostro Bucherio editum, ita eum inter alios Martyres refert: Undecimo Kalendas Septembris, Timothei Ostiense. Clarius Romanum parvum seu vetus: Romæ via Ostiensi, Timothei martyris. Calendarium, quod Leo Allatius dissertationi suæ De Dominicis & hebdomadibus recentiorum Græcorum attexuit, e bibliothecæ Vaticanæ, sicut præfatur, codice antiquissimo, ante nongentos annos descripto, sic brevissime: XI Cal. Septemb. Natale S. Timothei. Adde Kalendarium antiquissimum ecclesiæ Carthaginensis, quod vulgavit Mabillonius in Veteribus analectis tomo 3, & in quo pag. 399 signatur… Sept. sancti Timothei nomen; nostrine an alterius, quis satis tuto definiat, cum desint dies mensis, titulusque ac palæstra martyrii? Mabillonius in notis ad laudatum Kalendarium pag. 412 videtur respexisse ad hodiernum, dum observat ista: In Martyrologiis vetustis .. laudatur XI Kalen. Septemb. Timotheus martyr, qui Antiochia Romam profectus Melchiade Pontifice, ibidem capite plexus est. In Kalendario Frontonis seculi Octavi: Die XXII mens. Aug. Natal. S. Timothei. Ad B. Paulum Apost., id est, sicut Fronto addit in notula, Statio est ad B. Paulum, quia non habebat S. Timotheus Romæ ecclesiam. In Prænotatis autem ad laudatum Kalendarium § 7, pag. 73, Statio, inquit, non erat aliud, quam confluxus cleri & populi, præsente episcopo, in locum, ubi illo die publica Missarum solennia fieri debebant.

[2] His adjungantur Martyrologi alii, Beda videlic et, [signatur in antiquis Martyrologiis,] qui sic canit: Inde Timotheus undecimas tenet ordine digno. Ado: Romæ via Ostiensi in cœmeterio ejusdem, natalis sancti Timothei: qui Antiochia veniens Romam, sub Melchiade Papa, susceptus est: quique cum annum totum, & aliquos menses ibi prædicans, multos ad fidem Christi convertisset, tentus a Tarquinio Urbis præfecto, & longa carceris custodia maceratus, cum sacrificare idolis noluisset, tertio cæsus, & gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus, & juxta beatum Apostolum Paulum sepultus est. Scriptum invenitur in historia sancti Silvestri. Elogii istius ultima clausula proprie spectat ad Sancti Acta. Annuntiationem hanc contraxit Usuardus; de qua videri potest illius Martyrologium a nobis editum. Wandelbertus hoc versiculo illustrem Sanctum prosequitur: Undecimam Romæ Timotheus passus honorat. Pluribus porro hujus Sancti annuntiationibus erit locus, quando expendetur, an fuerit S. Pauli discipulus. Constat itaque ex ante dictis venerationem ejus publicam longe antiquissimam ac celeberrimam fuisse.

[3] Nec alia sunt a nobis prætermittenda, quæ huc faciunt. [& in aliis vetustis monumentis,] In Præfeationibus antiquis per anni circulum, a Pamelio editis lib. 2 Liturgicorum, pag. 592, In Natali S. Timothei martyris recitanda præscribitur ista: Æterne Deus, tibi enim festa solennitas agitur, tibi dies sacrata celebratur, quam B. Timothei martyris tui sanguis, in veritatis tuæ testificatione profusus, magnifico nominis tui honori signavit. Illa vero Præfatio cujus sit ætatis, etiamsi non constet; Pamelius tamen loco citato censet esse Gelasianam. Verum cujuscumque ea sit auctoris, antiqua sane videtur esse. Aliud, nec minus insigne antiqui cultus cum quadam solennitate conjuncti monumentum docet nos liber Sacramentorum S. Gregorii magni PP. apud Menardum pag. 125, ubi sanctus ille Pontifex præscribit orationes tres, tempore incruenti Sacrificii dicendas in Natal. S. Timothei martyris. Ad hæc, liber antiphonarius ejusdem Sancti, qui in nova Operum ejus editione, anno 1705 Parisiis vulgata, habetur tomo 3, parte 1, ordinat col. 708 varia decantanda in Natal. SS. Timothei & Symphoriani. Puto autem hic agi de nostro Martyre, quia alteri celeberrimo etiam athletæ additur, qui hac die celebratur. Atque hæc quidem, quæ de antiquissimo ac celeberrimo S. Timothei cultu jam collegimus, satis clara ac testata sunt; obscurior vero & incertior est quæstio, an idem Sanctus fuerit discipulus S. Pauli Apostoli.

[4] Et talis quidem asseritur in variis Martyrologiis. Illud, quod sub nomine S. Hieronymi in lucem dedit Florentinius, hæc ponit: Roma via Ostense in cimiterio ejusdem, [Inquiritur] sancti Timothei discipuli Pauli Apostoli. Consentit Corbeiense apud eumdem Florentinium in notis: XI Kal. Sept. Romæ via Ostiense in cimiterio ejusdem, Nat. S. Timothei discipuli Pauli Apostoli. Inter Martyrologia Hieronymiana contracta, quæ apud nos vulgata sunt, puncto hic controverso adstipulantur Rhinoviense, ac Richenoviense. At vero Martyrologium Reginæ Sueciæ, quod ibidem dedimus, Beda prout a nobis editus est, Ado, & Animadversa Holstenii ad Martyrologium Romanum, viam omnino diversam ineunt, quando Timotheum hodiernum innectunt tempori Melchiadis PP., qui vixit seculo quarto. Consulatur una pro omnibus annuntiatio Adonis, quæ jam præmissa est superius. Egregius enimvero saltus a seculo primo ad seculum quartum. Sed an hoc, an alio post primum seculo vixerit, postea dispicietur: primo saltem non vixisse, atque adeo S. Pauli discipulum non fuisse, probabilius mihi videtur.

[5] [an hodiernus] Nam primo, si apographa Hieronymiana objicias, ea non satis sibi constant; in aliis quippe illa clausula est, in aliis non est, sed omnino diversa, sicut jam vidimus: immo vero nulla est in vetustissimo Martyrologio Antverpiensi apud Florentinium, ut fatetur ipsemet in notis, qui tamen in ista clausula tam impense ibidem versatur. Timotheum, inquit, fuisse discipulum S. Pauli Apostoli, vetustissimum Antverpiense M. ita silet: “XI Kal. Septembris. Romæ via Ostiensi Timothei”. Nulla est in antiquissimo Bucheriano; non est in Romano parvo seu veteri; non est in Frontone; non est in documentis aliis discipulatus ille, quæ antea ad illustrandum S. Timothei nostri cultum num. 3 protulimus: ita ut non sine probabili fundamento suspicari posse videamur, voces illas, quibus dicitur idem Sanctus exstitisse discipulus S. Pauli, prædictis apographis Hieronymianis aliunde assutas esse, & pro spuriis & adjectitiis habendas.

[6] [S. Timotheus] Tomo 2 Januarii, die XXIV ejusdem mensis, in Commentario ad Acta S. Timothei apostoli, episcopi Ephesini, ac martyris, qui fuit discipulus S. Pauli, occasione variorum dierum, quibus colitur, pag. 563 memorantur hæc ab Henschenio: XXII Augusti ista habet pervetustum Rhinawien. Ms. “Romæ Timothei discipuli S. Pauli”. Sed postremæ tres voces videntur a librario adjectæ. Colitur alioquin eo die S. Timotheus Romanus martyr. His stabiliter mea suspicio, cui hæc adjungi potest conjectura, quod in textus genuini additionem prona fuerit occasio, tum quia Sanctus noster homonymus fuit discipulo S. Pauli, & ad B. Paulum Apostolum habita fuerit ejus statio, ut ex Frontone dictum est: tum quia textus Martyrologii Hieronymiani apud Florentinium adeo luxatus, corruptus & perturbatus est, ut mirum non foret, si pro vocibus mox productis ad B. Paulum Apostolum, substitutum esset discipuli Pauli Apostoli.

[7] [fuerit discipulus] Florentinius in notis ad hunc diem favens clausulæ in suis exemplaribus contentæ, qua constanter, ait, affirmetur, S. Timotheum hac die memoratum, fuisse discipulum Pauli Apostoli, suspicatur, quod de Timotheo tantum Romano, & Novati fratre, quæ hic dicuntur, accipi debeant. Fuit enim Timotheus pariter presbyter, & discipulus Apostolorum. De Novato dum agit Romanum Martyrol. ad diem XX Junii.., fuisse .. affirmat .. fratrem Timothei presbyteri: sed Beda editus addit: “Romæ S. Novati fratris Timothei presbyteri, qui a “beatis Apostolis eruditi sunt”. Hic tria sunt breviter expendenda, nimirum 10., in Sylloge historica ad eumdem diem XX Junii, tomo 4 ejusdem mensis apud nos pag. 4 obitum S. Novati affigi anno æræ vulgaris 151, quocum ibi dicitur non convenire, quod ipse ac frater ejus a beatis Apostolis eruditi sint. 20. Ibidem etiam dicitur, Bedam isto die vacare, & additionem esse, in qua illud asseritur. Videri potest Martyrologium sub Bedæ nomine a nobis editum tomo 2 Martii pag. XXIII. Expendendum 30, in Antiquissimo Kalendario Bucheriano, & in aliis vetustis Martyrologiis hoc die signari Timotheum laurea martyrii coronatum: titulus autem ille non datur isti, qui est apud nos in Sylloge, quam designabam modo: nec titulo presbyteri, quo hic vocatur ibidem apud nos, insignitur S. Timotheus hodiernus, uti in Fastis sacris superius allegatis licet videre. Profert quidem Florentinius epistolam S. Pii PP. ad Justum episcopum Viennensem, in qua dicitur inter alia: S. Timotheus & Marcus per bonum certamen transierunt; sed epistola illa, quæ est edita apud Labbeum tomo 1 Conciliorum col. 576, dicitur ibidem in notula marginali a Baronio agnosci germana, sed ab aliis quibusdam non probari; quænam contra illam objiciantur, refert Tillemontius Monumentorum eccles. tomo 2, nota 4 in S. Pium pag. 614: de loco autem ejusdem epistolæ, quem statim citavimus e Florentinio, tractat ibidem nota 5. Ex his concludo, S. Timotheum hodiernum martyrem per tot ambages a Florentinio quæsitum, in synonymo sancti Novati fratre inventum hactenus non esse.

[8] Considerandum hic etiam nobis est, quomodo ex hisce difficultatibus expedire sese conatus fuerit Tillemon. in nota 5, [S. Pauli] quam mox allegavimus. Quærit itaque, sententia Florentinii rejecta, quisnam sit Timotheus ille discipulus S. Pauli, & indicat, mirum non fore, si magnus Timotheus Ephesinus honoratus fuisset Romæ, & in ecclesia S. Pauli, sicut refert Kalendarium Frontonis (vide apud nos supra num. 1;) sed objicit auctores, qui memorant, eum Ephesi obiisse, & ex illa civitate translatum fuisse Constantinopolim anno 356; Martyrologia tamen Hieronymiana dicere, quod S. Timotheus hujus diei XXII Augusti honoraretur in cœmeterio sui nominis; atque adeo necessario esse dicendum, quod saltem reliquiæ ipsius ibidem fuerint. Deinde ex Florentinio pag. 767 mentionem facit de inscriptione, quæ indicet, etiamnum haberi corpus alicujus S. Timothei, martyris Romæ, in ecclesia S. Pauli, quo transferri potuit e cœmeterio sui nominis, quo creditur ibidem prope fuisse; sed in eadem inscriptione notari, hunc S. Timotheum passum esse sub Tarquinio, ac proin non fuisse discipulum S. Pauli.

[9] Dicine, inquit, posset, nominis conformitatem in causa fuisse, [Apostoli;] quod Timotheus hic pro Ephesino fuerit acceptus; tametsi recte admodum ab eo distinctus sit in aliquibus monumentis, quæ citantur apud eumdem Florentinium tamquam e Vaticano extracta; & quod idcirco tam celebris evaserit, in ipsa etiam Africa? Nam quæ præter illud de eo dicuntur, non debuerunt illum adeo multum reddere celebrem, de quo utpote proprie loquendo sciatur nihil. Hæc Tillemontius, lectorem mittens ad persecutionem Diocletiani, quæ habetur tomo 5 Monum eccles., ac consuli ibidem potest § 49. Atque hanc quidem solutionem sæpe jam allegatus auctor dicit esse facilem; sed ex ea sequi, ut ecclesia Romana, & ecclesia Africana in molestam confusionem fuerint lapsæ: ita ut nescire se dicat, an non expediret dicere, quod, dum corpus magni S. Timothei Epheso Constantinopolim transferretur sub Constantio, quædam ejusdem reliquiæ fuerint distributæ, sicut refert certo factum esse in S. Andrea, &, dum nonnullæ ex iis delatæ essent Romam, depositæ fuerint apud S. Paulum in sacello, quod S. Timothei habuerit nomen, illudque indiderit vicino cœmeterio.

[10] [& nos probabilius] Hoc autem censet non obstare, quo minus S. Timotheus alter potuerit esse sepultus eumdem locum versus, & translatus postea ad ecclesiam S. Pauli: quin immo dicendum affirmat, ejus festum in eumdem concurrisse diem; credi enim, Kalendarium Bucherianum, in quo signatur, factum esse anno 354, biennio ante, quam S. Timotheus Ephesinus Constantinopolim translatus est. Huc usque super intricata hac difficultate Tillemontius, quam eruditis proponit, eorum judicium exspectare se dicens. Vides, lector, quot conjecturis ac dubitatiunculis sese implicet auctor ille, ut quis, qualisve fuerit S. Timotheus hodiernus, indaget, & illum inveniat in via Ostiensi, ac discipulum S. Pauli: hunc, quem tam operose quæsivit, ne vel per probabilem utcumque conjecturam invenisse mihi videtur: cum synonymus hodiernus, etiamsi sit cultu clarissimus, cetera tamen adeo sit obscurus, ut vel divinando distincta aliqua de eo notitia sperari nequeat, ipsomet fatente, ut supra retulimus, Tillemontio, de eo sciri nihil.

[11] [hanc sententiam esse rejiciendam censemus.] De hac porro re neotericus legendista Galius, a nobis toties ac merito alibi castigatus, non videtur malam tulisse censuram, quando ad præsentem diem exhibens S. Timotheum nostrum, & hac oblata opportunite de S. Timotheo S. Pauli discipulo, ejusque translatione Constantinopolim, unde reliquiæ ipsius Romam dicuntur delatæ, scribens, censet sufficere ad hunc errorem, qui alioquin satis est antiquus, destruendum, si observetur, quod corpus nostri Martyris jam tum Romæ honoratum fuerit, & quieverit etiam tunc in via Ostiensi, sicut signat Kalendarium anni 354, antequam corpus S. Timothei, discipuli S. Pauli, esset Constantinopoli, id quod dumtaxat accidit anno 356. Neque alia tentanda indicat idem biographus, sed observandum, quod martyr Timotheus, cujus memoriam honorat Ecclesia die XXII Augusti, unus sit e numero Sanctorum, qui cultu quidem suo notissimi, sed rebus gestis ignotissimi sunt. Quod quam vere dixerit idem auctor, planum fiet ex Sancti Actis, quæ examinare aggrediemur, postquam nonnulla eis præmiserimus de hujus sancti Pugilis sepultura ac corpore.

§ II. Sancti sepultura ac corpus; Acta & eorum censura.

[Locus antiquæ sepulturæ, & corporis] De primævo loco, in quo conditum fuit sacrum Martyris corpus, antea dictum est ex antiquissimo Kalendario Bucheriano, & ex aliis pariter indicatum, ubinam sequentibus seculis quieverit. Willielmus autem Malmesburiensis De gestis regum Anglorum lib. 4, qui est de Willielmo II, cap. 2, pag. 135 editionis Francofurtensis anni 1601, Duodecima, inquit, porta & via Ostensa * dicitur, modo porta sancti Pauli vocatur, quia juxta eam requiescit in ecclesia sua. Ibidemque Timotheus martyr. Hæc Malmesburiensis inter alia, quæ scribit de urbe Romana. Ejusdem sancti Athletæ corpus ibidem esse nostris etiam temporibus, testatur Piazza ad diem XXII Augusti in suo Hemerologio sacro, dicens festum ejus celebrari ad S. Paulum extra muros, & ibidem esse sacrum ejus corpus; atque ex eo nomen sumpsisse famosum cœmeterium, quod dicitur S. Timothei via Ostiensi, quæ jacet sub eadem basilica, cum indulgentia plenaria.

[13] Apud Ferrarium in Indice alphabetico, qui habetur ante ejus Catalogum Sanctorum Italiæ, [sequentibus seculis perseveravit.] notantur ista: Timontheus mart. Romæ XXII Aug. corp. Placentiæ in ecclesia S. Xysti. Sed illud corpus vel est alterius S. Timothei, vel, si sit ejusdem, qui hac die colitur; sicut vult Ferrarius, quod ultimum tamen videtur probationem aliquam requirere, tunc sumitur pars pro toto: alioqui hæc cum superioribus non cohærent. Aringhus tomo 1 Romæ subterraneæ lib. 3, cap. 3, pag. 413 scribit de pignoribus sacris, quæ in ecclesia S. Pauli asservantur, & indicat corpus S. Timothei in decentiorem locum translatum fuisse, hæc dicens: Haud silentio prætereundum a nobis est, quod sub altari quidem S. Brigittæ, quod ipsi aræ maximæ proximum est, corpora sanctorum Timothei, & aliorum, quos nominat, martyrum requiescunt: quæ in subterranea olim Apostoli confessione, & S. Juliani oratorio condita fuerant. Addit idem auctor his qualemqualem inscriptionem; sed quando, & a quo condita sit, incertum, & ideo illam qualemqualem voco.

[14] Celeberrimus hic Martyr eamdem in Actis suis subiit fortunam, [Acta a Combefisio edita] quam tot alii Sancti, publica quidem veneratione ac æstimatione, nominisque claritudine quaquaversum diffusa illustrissimi; sed adeo parum sincere ac vere in rerum gestarum narrationibus sunt depicti ac male compti, ut eorum Acta non tam mereantur eruditorum lectorum approbationem & fidem, quam justas querelas & indignationes. P. Franciscus Combefisius Lutetiæ Parisiorum vulgavit librum hoc titulo Illustrium Christi Martyrum lecti triumphi &c., in quo libro exstat Vita S. Silvestri PP., intextis eidem Vitæ Actis S. Timothei a pag. 260. Acta S. Silvestri quo loco sint habenda, apocrypha videlicet ac fabulosa, notissimum est; nec fabularum ac ineptiarum in eisdem contentarum memoria hic refricari debet. Examinemus itaque historiam S. Timothei, quæ habetur apud Combefisium: Beatus Silvester .. cum sanctus Timotheus .. persecutionis tempore Antiochia Romam venisset, humanissime hospitem habuit: quod nec ipsi sacerdotes ob rei periculum præstare ausi fuerant. Atque hoc quidem Actorum sancti Martyris nostri est exordium, in quo quia persecutionis tempus refertur ad tempora circiter Melchiadis PP., ut patebit ex sequentibus, qui anno Christi 310 ad Petri cathedram evectus est; ideo non satis intelligo, quomodo nec ipsi sacerdotes ob rei periculum præstare ausi fuerant, quod dicebatur S. Silvester huic Martyri præstitisse, quando hospitium ei præbuit.

[15] Etenim ab anno 306 usque ad annum 312 Romæ imperabat Maxentius, [examinantur,] in qua tyrannidem quidem exercuit impudicam pariter & crudelem; sed tantum abfuit a continuanda vel movenda persecutione adversus Christianos, ut eam fecerit cessare, teste Eusebio Ecclesiasticæ historiæ lib. 8, cap. 14, pag. 310 editionis Valesianæ: Maxentius, inquit, qui Romæ tyrannidem arripuit, principio quidem fidei nostræ professionem simulavit, ut in eo morem gereret, blandireturque populo Romano. Itaque subditis suis præcepit, ut a persecutione Christianorum desisterent, fictam scilicet pietatis speciem præ se ferens, utque benignior multo atque humanior superioribus principibus videretur. Verum progressu temporis haudquaquam talem se rebus ipsis præstitit, qualis futurus sperabatur. Deinde laudatus auctor commemorat istius furiæ libidinem, flagitia; item crudelitatem, qua in populum Romanum desæviit; sed renovatam ejus jussu adversus Christianos, qua tales, persecutionem, a qua desisti jusserat, non lego: ita ut omnino suspecta mihi videantur metus tantus sacerdotum, ac rei periculum Romæ, de quibus supra dictum est, quo territi fuerint ipsi sacerdotes, & non ausi Antiochenum advenam hospitio excipere.

[16] [& castigantur] Quo autem fundamento nitatur iter illud ex urbe Antiochena ad Romanam; nescio: etiamsi non ignorem, illud haberi apud Adonem supra allegatum, sub Melchiade Papa: sed post hoc, & alia, quæ narrat ibidem, scriptum invenitur, inquit, in Historia S. Silvestri. Acta eadem, quæ examinamus, narrant, quod S. Timotheus, cum annum ac menses aliquot veram Christi doctrinam prædicasset .. gladio animadversus occubuerit; hoc autem accidisse sub sancto Miltiade, seu Melchiade, episcopo, id est Papa, Romano, indicatur in sequentibus. Unde consequens est secundum ista Acta, ut Romam advenerit anno circiter 310, vel paulo serius, sed non post annum 311, quo hic sanctus Pontifex obiit. At quo pacto tam diu differri potest adventus S. Timothei in Urbem, si verum est, quod eadem Acta insinuant, S. Silvestrum nondum sacerdotio fuisse initiatum, cum S. Timotheus Romam venit? Silvester enim puer cum esset, Cyrino presbytero adhærebat, pariterque officiis (seu, ut est in textu Græco, διακονίας, ministerio) defungens &c. Ad hæc τὸ ipsi sacerdotes, de quibus mox a nobis jam actum, nonne indicat, sanctum hunc Pontificem tunc sacerdotem non fuisse? Et tamen eum jam tum ante annum 305 sacerdotem fuisse testatur S. Augustinus, quia illum annumerat sacerdotibus S. Marcellini PP., anno Christi 304 vita functi. Sic enim scribit hic sanctus Doctor in libro De unico baptismo contra Petilianum cap. 16, pag. 87 editionis Plantinianæ: Quid ergo jam opus est, ut episcoporum Romanæ Ecclesiæ, quos incredibilibus calumniis insectatus est, objecta ab eo crimina diluamus? Marcellinus & presbyteri ejus Melchiades, Marcellus, & Sylvester traditionis codicum divinorum, & thurificationis ab eo crimine arguuntur. Nonne hoc satis clare cum Actis istis pugnat?

[17] [tamquam apocrypha; aliud ejusdem furfuris] Pergamus. In eisdem Actis sanctus noster Martyr dicitur esse passus sub illo, qui ibidem vocatur Tarquinius præfectus. Verum hujus nominis præfectum non invenio in catalogis præfectorum Urbis, quos typis vulgaverunt V. Cl. Emanuel a Schelstrate in Appendice ad tomum primum Antiquitatis Ecclesiæ a pag. 528; ac Theodoricus Jansonius ab Almeloveen post Fastos Romanos consulares, anno 1705 Amstelodami excusos, a pag. 295. Sequitur itaque, ut nullius, vel saltem exiguæ fidei sint Acta ista, quæ Tarquinium præfectum, alibi ignotum, in scenam producunt? Acta vero seu historiam S. Silvestri cum citet Ado, sicut paullo ante indicavimus, mirari non debemus, eum affirmare, quod noster Athleta fuerit tentus a Tarquinio Urbis præfecto &c. Habemus aliud Actorum exemplar hoc titulo: Passio S. Timothei martyris XI Kal. Septemb., quæ transcripta notatur ex Ms. membr. Pruvinensi D. Wion de Dourvalle. Sic autem incipit: Factum est autem, ut Timotheum quemdam, virum Christianum & religiosum, venientem ab Antiochia, Christum publice prædicantem tempore persequutionis, Romæ hospitem susciperet S. Sylvester. Verum cum Acta ista, etiamsi sint breviora, similis tamen cum jam dictis sint furfuris, easdem censuras merentur.

[18] Sed an Acta melioris notæ non sunt speranda nobis apud Baronium ad annum 311 a num. 58? [exemplaria] Nequaquam. Nam exemplar, quo usus est, quale sit, disce ab uno hoc specimine, quod sic conatus est corrigere vir Eminentissimus: Sed quid tandem accidit de Timontheo martyre? Cum enim tempore Constantini imperatoris passum esse constet, perperam in codice scripto legimus, in persecutione ejusdem Constantini subiisse martyrium. Sed mirum non est, hæc & alia apocrypha in eodem codice contineri de S. Timotheo, cum ex Actis S. Silvestri sint hausta, sicut significat Baronius: apud quem etiam in scenam prodit Tarquinius Perpenna, Urbis præfectus tempore Melchiadis PP., & anno Christi 311, in Catalogis, quos supra citabam, omnino ignotus. Quærere insuper e Baronio mihi liceat, unde Martyrem nostrum tempore Constantini imperatoris passum esse constet? Si ex hisce solis Actis; cum illa vacillent, cur non vacillet tempus, quod memorant, quodque supra jam castigatum est? Monet etiam Baronius, de Timotheo Martyre illud non prætermittendum, perperam ejus martyrium poni sub sexto consulatu Constantii ante quinque annos: nam cum appareat, passum sedente Melchiade Papa, nequaquam aptari potest tempori illi, quo Romanæ Ecclesiæ constat præfuisse Marcellum. Sed vel corrigere, vel figere tempus, quidnam hic aliud, quam palpare in tenebris? Ad hæc, quærere iterum liceat ex Baronio, unde constet, hodiernum Timotheum signari apud Cuspinianum, quem citat de Consulibus sub sexto consulatu Constantii, & non alium potius, cum dies martyrii prorsus sint diversi, & ponatur Annius Anullinus præfectus? Cui mox subduntur ista: In vetustissimo sine autoris titulo Chronicorum libello reperi hæc verba: “Constantio sexto, & Maximiano sexto Coss. passus est Timotheus Romanæ X Kal. Jul.”. Et revera cum isti consules, tum præfectus Urbis mox nominatus notantur in catalogis, quos nuperrime designabam, ad annum 306. Ante me habeo apographum ex Ms. Congregationis Oratorii, & Mariæ Majoris Romæ, uti eidem adscribitur, & sic incipit: Sub persecutione Constantini imperatoris &c. Insulso huic exordio non addo alia. Eodem fortasse vel simili exemplari usus est Baronius.

[19] Ecce autem metamorphosim aliam chronologicam apud Petrum de Natalibus lib. 7, [designantur] cap. 91, ubi recitat S. Timothei martyrium, quod liberali spongia indiget. In eo quippe dicitur presbyter; sed quo prævio auctore ac duce hoc dicitur? Deinde ibidem passus notatur sub Valeriano imperatore, & Tarquinio Urbis præfecto. Atque adeo tempus martyrii quinquaginta circiter annis ibi anticipatur. At vero pugnantia loquitur ista narratio: sic enim pergit: Qui ab Antiochia veniens tempore Melchiadis Papæ, a S. Silvestro .. hospitio devote susceptus est. Insulsa enimvero rerum, personarum ac temporum combinatio! Sed tricarum jam satis. Quandoquidem autem tempus martyrii omnino obscurum & incertum est, idque de Sancti morte unicum certo constat, quod ea ultra annum 354 differri non possit; ideo, vanis conjecturis valere jussis, fixi supra martyrium sub imperatoribus ethnicis. Ex Actis suspectis pessima sunt, quæ habentur apud Petrum de natalibus: ex aliis autem prælo committimus ea, quæ supra designatus Combefisius edidit, non quia iis meliora; sed ut aliquod saltem exemplar lectori in promptu sit, quod censuris in decursu hujus Commentario notatis subserviat.

[Annotata]

* al. Ostiensis

ACTA APOCRYPHA
Auctore anonymo,
ex Vita S. Silvestri PP., quam edidit Combefisius in libello, cui titulus, Illustrium Christi Martyrum lecti triumphi, a pag. 260.

Timotheus M. Romæ (S.)

A. Anonymo.

[Sanctus a B. Sylvestro hospitio exceptus,] Igitur beatus Silvester puer cum esset, Cyrino presbytero adhærebat; pariterque officiis defungens, omnem sponte sua curam sedulo explebat. Unde cum sanctus Timotheus vir religiosissimus, ac qui Christum libere, ac palam prædicaret, persecutionis tempore Antiochia Romam venisset, humanissime hospitem habuit; quod nec ipsi sacerdotes a ob rei periculum præstare ausi fuerant. At Silvester nedum gaudebat illo suscepto; verum etiam omni excusso metu, Virique tum vitæ rationem, tum prædicationem spectatam habens, multis eum laudibus omnibus commendabat.

[2] [post aliquod tempus martyrio afficitur,] Sanctus itaque, quem dixi, Timotheus, cum annum ac menses aliquot veram Christi doctrinam prædicasset, neque idolis ut sacrificaret in animum induceret, tertio tortus ac verberatus, trinaque ea perfunctus lucta, ad extremum gladio animadversus occubuit. Cujus corpus cum Silvester profunda, atque media nocte clanculum rapuisset, domum intulit: accersitoque sancto Miltiade Episcopo, cunctis id compresbyteris ac diaconis ut sanciretur præstandum, obtinuit: totamque noctem sacris illis canticis producens, martyrium * ejus dedicavit.

[3] [& honorifice sepelitur:] Mulier autem quædam Christiana nobilis, ac Deum timens, Theona nomine, cum sancto Apostolo Paulo vicinum hortum haberet; eum, cujus memini, beatissimum Papam, suis ipsius sumptibus eo ipso in horto martyrium ut extrueret, inque illo sacratissimi Timothei corpus conderet, officiosissima rogavit. Quod ita gestum Christianos omnes abunde gaudio affecit; quod nempe etiam Timotheo quondam Pauli discipulo cognominis Martyr, e vicino illi conditus fuisset.

[4] His eo successu peractis, Tarquinius Præfectus, habuisse Timotheum aliquid pecuniarum ratus, [tyrannus misere perit.] comprehendi sanctum Silvestrum jussit; aitque, Nisi cunctas mihi opes scelestissimi Timothei dederis, ac diis sacrificaveris, diversis te conficiam tormentis. Ad quem sanctus Silvester Euangelicam tibi dicam vocem; Hac nocte anima tua a te auferetur; ut noveris, Timotheum, quem pœnis sustulisti, non sceleratum hominem, ut dixisti, sed Christi martyrem esse b.

ANNOTATA.

a Silvester itaque nondum tunc erat sacerdos, sicut conficitur hic ex Actis: talis erat tamen omnino, teste S. Augustino. Vide Commentarium prævium § 2 num. 16: sed alios eorumdem errores non assigno singillatim, qui in dicto Commentario notantur.

b Quæ hoc ultimo numero narrantur, non sunt in duobus apographis nostris; & suspicor, esse episodium fabulatoris, qui Acta S. Silvestri apocrypha conflavit.

* i.e. ædem Martyri sacram

DE SS. FABRICIANO ET PHILIBERTO MARTYRIBUS,
IN HISPANIA.

Veneratio eorum publica, gesta ignota.

Fabricianus M. in Hispania (S.)
Philibertus M. in Hispania (S.)

AUCTORE J. P.

Zizaniorum plenus est ager, quem hodie nobis aperit ad colligendum triticum famosus Tamayus, more suo in apocryphis loliis colligendis & lectori obtrudendis operose intentus: ubi tamen nihil habent hi duo Sancti, quod vere ac fundate de eis colligi possit, præter cultum publicum, quem paucis, utinam liceret pluribus, ita stabilimus. Martyrologium Romanum hac die illos sic annuntiat: In Hispania sanctorum martyrum Fabriciani & Philiberti; addente in notis Baronio: De his veter. manuscript., & in tabulis ecclesiæ Toletanæ. In Missali ejusdem ecclesiæ, quod anno 1550 editum est, nihil de his Sanctis invenio: sed Henschenius noster in Calendario Sanctorum, quod isti Missali præfigitur, quodque collatum esse testatur cum Breviario secundum regulam B. Isidori dicto Mozarabes, impresso anno MDII jussu D. Francisci Ximenes archiepiscopi: item cum Missali mixto secundum regulam B. Isidori, dicto Mozarabes, excuso Toleti anno MD jussu Francisci Ximenes archiepiscopi &c., Henschenius, inquam, ad diem XXII Augusti sua manu adscripsit in isto Calendario: Fabriciani & Philiberti M. IX lec. In apographo autem nostro, quod e Breviario Mozarabico anno 1722, dum Toleti essemus, ibidem extractum est, hæc notantur: Sanctorum Fabriciani & Philiberti abbatis * & Martyrum, omnia dicantur plurimorum martyrum. Hæc sunt, quæ de nostrorum Sanctorum cultu colligere mihi licuit; præter quem, si alia quæsieris de eorum patria, ætate, ac rebus gestis, adeo vacillant omnia, ut omnino non sit locus, ubi firmum pedem figas.

[2] Ad Tamayum quod attinet; jam illum conveni: nec addam plura, [ætas, Acta &c.] ne tempus perdam, si nugas ejus operose castigem, & lectoris aures obtundam novis querelis, quas toties repetere, si non supervacaneum, tetricum certe videri possit. Hinc facile etiam patior sileri ea, quæ habet noster P. Antonius de Quintanadueñas in suis Sanctis Toletanis ad seculum quartum a pag. 225. Quid enim exspectes ab eo limpidum & purum de hodiernorum Sanctorum gestis, qui sordes pro aqua bibit, ex famosis cloacis haustas, quæ jam pridem ab eruditis Hispanis detectæ sunt, uti patet ex auctoribus apocryphis ac documentis, quæ producit, personatis utique magnorum in speciem scriptorum nominibus deceptus, sicut innumeris aliis contigit. Porro Sanctis apposui supra titulum Martyrum cum Romano Martyrologio, ac Breviario Mozarabico, etiamsi plane ignorem, ubi, quando, & sub quo passi sint. Signavi item illos in Hispania cum dicto Martyrologio, non quia mihi id certo constat; sed quia Hispani sunt, ut ita dicam, in possessione, in qua ipsos relinquo. An ambo monachi fuerint, item cujus Ordinis ac monasterii, pariter incompertum mihi est.

[3] [nos latent.] Castellanus in Martyrologio universali hac die ad nomen Philiberti, quod e Romani Martyrologii textu Gallice scribit Philbert, notulam marginalem apponit, & affirmat, esse humationem sancti Philiberti abbatis Gemeticensis, factam in insula Nigri-Monasterii (Nermoutier;) sed abbas iste non fuit martyr, ut ad diem XX Augusti, quo ejus Acta illustrata sunt, licet videre. Deinde non satis assequor, quomodo tam rotunde & affirmate hoc enuntiet Castellanus sine ulla probatione, præsertim cum obscurissima sint omnia, quæ de hoc Sancto quæri possunt. Novi equidem, credidisse Nicolaum Antonium, quod Herii insulæ in Gallia nomen, ubi alius Filibertus ille abbas synonymus obiit, pseudo-Julianus in fictitium commutaverit, dum Hispaniæ insulæ illum adjudicat; sicut pluribus refertur ad dictum mox diem XX hujus mensis in Commentario ad ejus Vitam § 1, num. 6, pag. 67. Sed cum hic Philibertus a pseudo-Juliano dicatur fuisse in Hispania solitarius; sive is ab isto fabulatore fictus sit, sive vere aliquando talis ibi exstiterit, quod non est hujus loci examinare; noster autem in documentis supra allegatis signetur cum titulo martyris, non video inde quidquam erui posse pro sententia Castellani.

[Annotata]

* f. abbatum

DE SS. NECTAVO VEL NECTARIO ET FORSAN SEVO
NEO-CESAREÆ IN PONTO.

Notitia horum Sanctorum ex antiquis Martyrologiis.

Nectavus vel Nectarius Neo-cæsareæ in Ponto (S.)
Sevus Neo-cæsareæ in Ponto (S.)

AUCTORE G. C.

Franciscus Maria Florentinius hac die in exemplaribus Hieronymianis istos Sanctos ita annuntiat: [Nomina horum Sanctorum in antiquis Martyrologiis exprimuntur;] In Ponto Neocæsar. natalis sanctorum Nectavi, Sevi. Ex vetustissimo apographo Antverpiensi eosdem Sanctos refert his verbis: Neocæsarea civitate Nectavis, Sævi. Deinde laudatus Hieronymiani Martyrologii editor in notis monet sequentia: Additur IN PONTO ad differentiam alterius urbis Neocæsareæ in Bithynia. In Ponto Polemoniaco Cappadociæ Neocæsaria civitas est Ptolomeo, Ammiano & Solino. Ibi natale sanctorum Nectavi & Sevi ex adductis manuscriptis libris recolebatur, qui tamen in aliis editis Martyrologiis latent. Sed post hanc annotationem adhuc ignoramus, utrum illi Martyres an confessores fuerint. Attamen suspicamur, illos laurea martyrii coronatos fuisse, cum vetera hujusmodi Martyrologia plerumque de Martyribus meminerint.

[2] Quidquid sit de hoc incerto martyrio, in aliis Hieronymiani Martyrologii exemplaribus [sed reliqua ad eos spectantia ignorantur.] primus ex his duobus Sanctis tantum memoratur. Rhinoviense apographum, quod tomo VI Junii part. 2 edidimus, hac die sic habet: In Ponto Nectarii. Huic consentit ibi Richenoviense, quod eodem die in Ponto Nectarei solius memoriam celebrat. Sed Martyrologium Augustanum ex Monasterio sancti Udalrici, quod ibidem post duo præcedentia vulgatum est, priori Sancto alterum socium adjungit, omissoque venerationis aut martyrii loco, duos hosce Sanctos post S. Timotheum sic annuntiat: Romæ Timothei, Marcialis. Alibi Nectavi, Mariani. At in aliis apographis Hieronymianis apud Florentinium Marianus ille sub nomine Marini Antiochiæ collocatur, & forte propter luxatos laterculos hic in Martyrologium pro Sevo irrepsit. Cum tamen ille Sevus in quibusdam Martyrologiis omittatur, in aliis exprimatur, eum S. Nectavo vel Nectario cum signo dubitationis adjunximus. Ceterum obscuras illas annuntiationes ulterius illustrare non possumus, dum tota antiquitas & alii Martyrologi de distinctiore horum Sanctorum notitia silent.

DE SANCTO SIGFRIDO ABBATE
IN ANGLIA,

Anno DCLXXXIX.

SYLLOGE HISTORICA.
Hujus Sancti monasterium, ætas, cultus ab immemorabili tempore, biographus, & Acta.

Sigfridus abbas in Anglia (S.)

AUCTORE G. C.

Venerabilis Beda originem monasterii Wirensis aut Wiremuthensis, cui sanctus Abbas noster post alios præfuit, [In Wirensi Angliæ monasterio,] apud Mabillonium seculo secundo Ordinis Benedictini pag. 1004 describit, ubi de S. Benedicto Biscopo, primo istius monasterii fundatore, narrat sequentia: Tandem ad patriam gentem solumque, in quo natus est, pedem convertens, Ecgfridum Transhumbranæ regionis regem adiit; cuncta quæ egisset, ex quo patriam adolescens deseruit, replicavit, quo religionis desiderio arderet, non celavit, quid ecclesiasticæ, quid monasticæ institutionis Romæ vel circumquaque didicisset, quot divina volumina, quantas beatorum Apostolorum sive Martyrum Christi reliquias attulit, patefecit, tantamque apud regem gratiam familiaritatis invenit, ut confestim ei terram septuaginta familiarum de suo largitus, monasterium inibi primo Pastori Ecclesiæ facere præciperet: quod factum est, sicut & in proœmio memini, ad ostium fluminis Wiri ad Aquilonem, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo quarto, Indictione secunda, anno autem quarto imperii Ecgfridi regis.

[2] [quod ab alio vicino distinctum est,] Mabillonius ibidem pag. 1002 in observationibus præviis, quas iisdem S. Benedicti Biscopi Actis præfixit, hoc monasterium & alterum ei vicinum distinguit his verbis: Monasterium sancti Petri ad Wiræ fluminis ostia (unde Wiremuthense dictum) quinto fere milliari distabat a cœnobio sancti Pauli sito ad Tinam fluvium in territorio Girwensi, vulgo Jarrow, ex quo Girwense sancti Pauli monasterium dictum est. Utrumque condidit Biscopus, ac eidem abbati, iisdemque institutis subesse voluit. Quod in causa fuit, ut nonnumquam apud Bedam aliosque auctores, quasi unius monasterii vocabulo censeretur. Girwense incoluit Beda, a Danis postea semel atque iterum destructum. In illo priori cœnobio noster hodiernus Sanctus felicem animam Creatori reddidit.

[3] Hinc passim recentiores hagiologi Benedictini S. Sigfridum sacris fastis suis inserunt, [obiit hic sanctus Abbas] ac inter alios Gabriel Bucelinus hac die illum in Menologio suo sic annuntiat: In Anglia, monasterio Wirensi depositio sancti Sigfridi abbatis. Sigfridus tertius Wirensis cœnobii abbas, quod sanctus Benedictus Biscopius in Northumbria construxerat, vir sacrarum Litterarum scientia sufficienter instructus, mira autem abstinentiæ virtute præditus fuit. Ejus in diuturno pulmonum morbo, quem forti pertulerat animo, insignis patientia celebratur. Præfuit cœnobio sanctissime triennium solum, & plenus meritis discessit anno Christi DCLXVIII. Bucelinus hic multum aberrat a vera mortis ejus epocha, ad quam propius accedit Hugo Menardus, qui lib. 2 Observationum ad Martyrologium suum Benedictinum pag. 667 & sequente eumdem sanctum Abbatem ita laudat: Fuit tertius abbas cœnobii Wirensis, quod sanctus Benedictus Biscopius in Northumbria construxerat; qui cum Romam cogitaret, monasterio subrogavit abbatem sanctum Easterwinum. Quo mortuo, Fratres elegerunt sanctum Sigfridum, virum litteris Scripturarum sufficienter imbutum, moribus optimis ornatum, & mira abstinentiæ virtute præditum, atque etiam patientiæ; nam diuturnum pulmonum morbum forti animo pertulit. Rexit hoc monasterium tres annos. Obiit anno sexcentesimo octuagesimo octavo.

[4] Eduardus Maihewius in Trophæis Benedictinis hac die ex Florentio Wigorniensi eumdem obitus annum assignat. [anno Christi 689,] At Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 17 num. 72, & lib. 18 num. 1 ostendit, S. Sigfridum anno 689, die XXII Augusti, obiisse quatuor mensibus ante S. Benedictum Biscopum, qui mense Januario sequentis anni ad Superos migravit, ut in fine hujus sylloges apparebit. Hinc corrigendi sunt majores nostri ad diem XII Januarii, dum destituti accuratioribus monumentis, obitum istius S. Benedicti anno Christi 703 affixerunt. Nunc aliquid addemus de immemorabili S. Sigfridi cultu, quem propter hactenus relata recentiorum scriptorum testimonia nondum admitteremus.

[5] Florentius Wigorniensis, qui circa initium seculi duodecimi floruit, [cujus immemorabilem cultum] in Chronico suo ad annum Christi 688 hæc habet: Eodem anno venerabilis ac Deo dilectus abbas Sigefridus, inductus in refrigerium sempiternæ quietis, introiit domum regni cælestis in holocaustis perpetuæ laudationis, XI Calendas Septembris. Similia refert venerabilis Beda synchronus, qui præterea hunc Virum titulo sancti ornat, dum apud laudatum Mabillonium seculo secundo Benedictino pag. 1009 de S. Benedicto Biscopo ejusque adjutoribus ita scribit: Sexdecim (ut diximus) annos monasterium rexit, primos octo per se, sine alterius assumptione abbatis; reliquos totidem viris venerabilibus & SANCTIS Easterwino, Sigifrido, Ceolfrido, abbatis se nomine, auctoritate & officio juvantibus, primo quatuor annos, secundo tres, tertio unum. Hinc patet, S. Sigfridum tribus annis dumtaxat cœnobio Wirensi præfuisse.

[6] Denique publicum & immemorabilem S. Sigfridi cultum colligimus ex antiqua corporis ejus translatione, [ex antiqua ossium ejus translatione,] quam venerabilis Beda ibidem pag. 1011 & sequente exprimit his verbis: Reverso autem domum Huvetberto, advocatur episcopus Acca, & solita illum in abbatis officium benedictione confirmat; qui inter innumera monasterii jura, quæ juvenili sagax solertia recuperabat, hoc inprimis omnibus delectabile & gratificum fecit; sustulit ossa Easterwini abbatis, quæ in porticu ingressus ecclesiæ beati Apostoli Petri erant posita, nec non & ossa Sigfridi abbatis ac magistri quondam sui, quæ foris sacrarium ad meridiem fuerant condita, & utraque in una theca, sed medio pariete, recludens, intus in ecclesia beati patris Benedicti composuit. Fecit autem hæc die natalis Sigfridi, id est, undecimo Kalendarum Septembrium. Hæc reliquiarum elevatio sive sacrorum ossium in honorificentiorem locum translatio ex veteri Ecclesiæ consuetudine publicam venerationem designabat, ut eruditi antiquitatis investigatores passim tradunt.

[7] [& ex ratiocinio Mabillonii] Certe Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 27 num. 72 legitimum S. Sigfridi cultum indicat hoc ratiocinio: Sigfridum venerabilis Beda, uti Benedictum, Easterwinum ac Ceolfridum, SANCTUM vocat, ejusque natalem seu depositionem collocat XI Kalendas Septembris, quo die in Fastis Benedictinis colitur. In sincero, ut creditur, Bedæ Martyrologio, quod Bollandi continuatores tomo secundo Martii præmisere, nulla Sigfridi abbatis mentio fit, imo neque Benedicti Biscopi, cujus tamen depositionis diem solemni ritu ipsius Bedæ tempore apud suos celebratum fuisse, constat ex ejusdem homilia de ipso Biscopo, quem Beda BEATÆ MEMORIÆ PATREM suum vocat, CUJUS HODIE, inquit, VENERANDAM ASSUMPTIONIS DIEM DEBITA SOLEMNITATE RECOLIMUS. Neque vero ejusdem Benedicti, nedum Sigfridi & sequentium abbatum mentio fit in metrico ejusdem Bedæ Martyrologio, quod in Spicilegii tomo decimo vulgatum est. Id vero ea de causa factum verisimile est, quod Beda suis fastis nominatissimos tantum Sanctos adscripserit, & fere ubique receptos, non quosvis peculiares. Mabillonius his verbis sat clare innuit, S. Sigfridum ab immemorabili tempore licitum cultum habuisse, quamvis in Martyrologio Bedæ cum celeberrimis Sanctis non collocetur.

[8] [aliisque argumentis probamus.] Quinimo videmur posse hodiernum sanctum Abbatem Operi nostro inserere ex mente Urbani VIII Pontificis, qui in notissima Constitutione anni 1625 circa cultum Sanctorum, post varia decreta § 4 monet, quod per suprascripta præjudicare in aliquo non vult, neque intendit iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum (id est ante centum annos, ut idem Pontifex postea declaravit) aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii coluntur. Cum itaque sanctus ac venerabilis Beda jam a tot seculis hunc Abbatem in scriptis suis sanctum nominaverit, & honorificam ossium ejus translationem retulerit, verosimillime voluntatem summi Pontificis de legitimo S. Sigfridi cultu intelligimus ex verbis, quæ mox supra majori charactere expressimus. Hæc argumenta sufficere existimamus, ut S. Sigfridus in Opere nostro locum habeat, ideoque ad biographum & Acta ejus assignanda progredimur.

[9] [Sanctus Beda] Venerabilis Beda coævus, ac monasterio Wirensi, vicinus, gesta hujus sancti Abbatis conscripsit in opusculo, quod Eduardus Maihewius in Trophæis Benedictinis sparsim primus edidit. Hujus editionis ignarus Jacobus Waræus, Eques auratus, aliam typis Dublinensibus anno 1664 vulgavit, eamdemque Ludovicus Billaine typographus Parisiensis biennio post recudit. Denique Mabillonius eamdem venerabilis Bedæ lucubrationem, in duos libellos divisam, Actis Sanctorum seculi secundi Benedictini inseruit, ubi pag. 1001 & sequentibus Vitam S. Benedicti Biscopi abbatis ejusque successorum exhibet. Ex hoc venerabilis Bedæ opusculo excerpemus occurrentia S. Sigfridi gesta, & alia ad eum non spectantia omittentes, aliquot punctis indicium hujus omissionis dabimus.

[10] Pauca igitur S. Sigfridi gesta, quæ venerabilis Beda posteritati reliquit, [laudat virtutes S. Sigfridi,] in hac ultima Mabillonii editione sic referuntur: Verum inter læta, quæ veniens attulit (superius agitur de S. Benedicto Biscopo, qui ex urbe Romana in Angliam redierat) tristia domi reperit, venerabilem videlicet presbyterum Easterwinum, quem abiturus abbatem constituerat, simul & Fratrum ei commissorum catervam non paucam, per cuncta grassante pestilentia, jam migrasse de seculo. Sed aderat & solamen, quia in loco Easterwini virum æque reverentissimum ac mitissimum de monasterio eodem, Sigfridum videlicet diaconum, electione Fratrum suorum simul & coabbatis ejus Ceolfridi, mox substitutum cognovit, virum scientia quidem Scripturarum sufficienter instructum, moribus optimis ornatum, mira abstinentiæ virtute præditum; sed ad custodiam virtutum animi, corporis infirmitate non minima depressum, sed ad conservandam cordis innocentiam nocivo & irremediabili pulmonum vitio laborantem.

[11] Nec multo post etiam Benedictus ipse morbo cœpit ingruente fatigari: [ac præcipue patientiam] ut enim tantam religionis instantiam etiam patientiæ virtus adjuncta probaret, divina utrumque pietas temporali ægritudine prostravit in lectum, ut post ægritudinem morte devictam perpetua supernæ pacis & lucis quiete refoveret. Nam & Sigfridus, ut diximus, longa interiorum molestia castigatus, diem pervenit ad ultimum. Et Benedictus per triennium, languore paulatim accrescente, tanta paralysi dissolutus est, ut ab omni prorsus inferiorum membrorum factus sit parte præmortuus, superioribus solum, sine quorum vita vivere nequit homo, ad officium patientiæ virtutemque reservatus. Studebant in dolore semper Auctori gratias referre, semper Dei laudibus fraternisque hortatibus vacare…

[12] At ubi uterque Abbas lassatus infirmitate diutina jam se morti vicinum, [in diuturno morbo,] nec regendo monasterio idoneum fore conspexit (tanta namque eos affecit infirmitas carnis, ut perficeretur in eis virtus Christi, ut cum quadam die desiderantibus eis se invicem, priusquam de hoc seculo migrarent, videre & alloqui, Sigfridus in feretro deportaretur ad cubiculum, ubi Benedictus & ipse suo jacebat in grabato, eisque uno in loco ministrorum manu compositis, caput utriusque in eodem cervicali locaretur lacrymabili spectaculo; nec tantum habuere virium, ut propius posita ora ad osculandum se alterutrum conjungere possent; sed & hoc fraterno compleverunt officio) inito Benedictus cum eo cumque universis Fratribus salubri consilio, acciit abbatem Ceolfridum, quem monasterio sancti Pauli Apostoli præfecerat, virum videlicet sibi non tam carnis necessitudine, quam virtutum societate propinquum, & eum utrique monasterio cunctis Fratribus faventibus atque hoc utillimum judicantibus, præposuit patrem, salubre ratus per omnia ad conservandam pacem, unitatem, concordiamque locorum, si unum perpetuo patrem rectoremque tenerent…

[13] [piamque ejus mortem,] Igitur post hæc revolutis mensibus duobus, primo venerabilis ac Deo dilectus abbas Sigfridus, pertransito igne & aqua tribulationum temporalium, inductus est in refrigerium sempiternæ quietis, introiit in domum regni cælestis, in holocaustis perpetuæ laudationis reddens sua vota Domino, quæ sedula labiorum mundorum distinctione promiserat; ac deinde adjunctis aliis mensibus quatuor, vitiorum victor Benedictus & virtutum patrator egregius, victus infirmitate carnis ad extrema pervenit… Sexto decimo postquam monasterium fundavit anno, quievit in Domino confessor, pridie Iduum Januarii, sepultus in ecclesia beati Apostoli Petri, ut quem degens in carne semper solebat amare, quo pandente, januam regni cælestis intrabat, ab hujus reliquiis & altari post mortem nec corpore longius abesset.

[14] [cujus annum evidenter assignamus.] Ex anno conditi hujus monasterii Mabillonius ibidem pag. 1009 in notis concludit, S. Benedictum Biscopum anno Christi nati 690 mortuum esse, cum hic die duodecima Januarii ad Cælites migraverit. Hinc porro sequitur, S. Sigfridum obiisse anno 689, cum mors hujus Sancti Abbatis die vigesima secunda Augusti contigerit, & venerabilis Beda initium anni a Nativitate Christi, sive XXV Decembris, ex consuetudine veterum Anglorum numeret, ut laudatus Mabillonius in Opere de Re diplomatica lib. 2 cap. 23 num. XI & XIII demonstrat. Cum denique ex testimonio biographi coævi mors S. Sigfridi obitum S. Benedicti Biscopi mensibus quatuor præcesserit, cuilibet calculum subducere volenti evidens fiet, inter diem XXII Augusti anni 689, ac XII Januarii anni 690 effluxisse dies aliquot cum mensibus quatuor, quos Beda numero rotundo computavit. Alia vero, quæ S. Beda de triennali S. Sigfridi regimine & honorifica ossium ejus translatione narrat, superius occasione legitimi cultus retulimus, & jam huic syllogæ finem imponimus.

DE S. ANDREA CONFESSORE,
PROPE FÆSULAS IN ETRURIA,

Circa finem seculi IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Andreas Conf. prope Fesulas in Etruria (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Publicus hujus Sancti cultus ab immemorabili tempore, & posthuma ejusdem gloria.

In Florentino Usuardi codice, de quo Sollerius in præfatione ad Usuardum nostrum illustratum pag. LXIII meminit, [Sanctus hic in auctariis Usuardinis] hac die celebratur memoria sancti Andreæ diaconi & ministri sancti Donati de Scotia episcopi Fesulani, cujus corpus honorifice sepultum est in monasterio sancti Martini de Mensola in territorio Florentino. Similia habet codex Mediceus, ut ibidem notatur. Thomas Dempsterus in Menelogio suo Scotico eumdem, tamquam Popularem suum, die IV Augusti sic annuntiat: Fæsulis Andreæ archidiaconi, sancti Donati socii, cujus corpus in templo sancti Martini de Mensula in Fæsulanis montibus maximo concursu, ingenti religione, crebritate miraculorum frequentatur. David Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate etiam diem quartum Augusti huic sancto Viro festivum assignat.

[2] Sed Philippus Ferrarius in Catalogo generali hunc S. Andream die XXII Augusti memorat, [& aliis Martyrologiis annuntiatur,] & eodem die in Catalogo Sanctorum Italiæ illum exornat sequenti elogio: Andreas natione Scotus, sancti Donati episcopi Fæsulani discipulus, cum illo ex Scotia in Italiam causa peregrinationis veniens, Fæsulis constitit; ubi ob ejus virtutes & probos mores sacris a Donato initiatus, postea ecclesiæ Fæsulanæ archidiaconus creatus est: quo in munere inter cetera ab eo præclare gesta, sacram ædem divi Martini extra urbem ad Minsolam amnem collapsam restituit. Monasterium construxit, in quo cum aliquot aliis vitam austeram ad extremum usque spiritum duxit. Ejus sanctitatem multa ab ipso patrata miracula, cæcis, dæmoniacis, & aliis infirmis mirabiliter curatis, testata sunt. Vixit Karolo Magno imperatore. Denique piis exercitationibus confectus, obdormivit in Domino XI Kalendas Septembris, qua die natalis illius ab ecclesia Fæsulana celebratur. Corpus in ecclesia a se constructa conditum est.

[3] Castellanus & alii Ferrarium sequuntur in hac die signanda, [& publicus ejus cultus] & Placidus Puccinellus in Italica S. Andreæ Vita apud nos pag. 54 & sequente contendit, hunc verum annuæ festivitatis diem semper fuisse. Id autem primo probat ex antiqua consuetudine, propter quam monachi Benedictini abbatiæ Florentinæ die XXII Augusti mediam partem capitis S. Andreæ in summo altari quotannis publicæ venerationi exponunt. Insuper eodem die monachi Florentini adeunt ecclesiam S. Martini de Mensula, ibique cum accolis festum S. Andreæ solenniter colunt, instituentes piam supplicationem, in qua capitis ejus altera media pars circumfertur. Huic probationi non officit, quod congregatio quædam sive confraternitas opificum Dominica prima post diem XXII Augusti peculiariter hunc Sanctum honoret: id enim ideo fit, ut festivitas ipsius majori cum solennitate ac populi concursu celebretur.

[4] [ac gloria posthuma] Neque nova est hæc confraternitatis institutio: nam laudatus Puccinellus ibidem testatur, Florentinos, Fæsulanos, aliosque vicinos quosdam antiquitus inter se constituisse congregationem, quæ diebus Dominicus & festis in ecclesiam S. Martini de Mensula conveniebat, ibique pro sua erga S. Andream devotione sepulturam elegerat. Hanc societatem, quam tempus edax rerum dissolverat, quidam Dei servus anno 1473 conjunxit eo successu, ut etiam feminæ viros imitatæ fuerint. Sed hanc rursus casu bellorum & pestis exstinctam R. D. Lucas Bartolinus abbas monasterii Florentini anno 1600 resuscitavit, & antiquam utriusque sexus sepulturam restaurari jussit in medio prædictæ ecclesiæ S. Martini, ubi hæ inscriptiones leguntur:

D. O. M.
M. H. E. Virorum societatis S. Andreæ
de Scotia P. A. D. 1600
D. O. M.
M. H. E. mulierum societatis S. Andreæ
de Scotia P. A. D. 1600 Quamvis hæc omnia abunde demostrent publicam S. Andreæ venerationem, tamen ex eodem Puccinello hic addemus nonnulla, quæ ad posthumam ejusdem Sancti gloriam spectant, & ex quibus antiquus ipsius cultus non parum confirmabitur.

[5] [ex ornatu sacrarum reliquiarum,] Anno Christi 1380 nobilis quædam matrona Florentina, per intercessionem S. Andreæ accepto beneficio, jussit efformari argenteam hujus Sancti effigiem pectore tenus, eamque ipsa in signum grati animi detulit ad ecclesiam S. Martini de Mensula, cui insculpti sunt hi characteres: D. Andreæ natione Scoti, S. Donati episcopi Fæsulani concivis, discipuli, comitis, ac levitæ. Claruit circa annum DCCCLXXX. Cum autem ecclesia S. Martini de Mensula crebris latrociniis esset exposita, monachi Benedictini effigiem illam transtulerunt ad abbatiam Florentinam, eique incluserunt mediam partem capitis S. Andreæ, quæ festis solennioribus, & in octava Assumptionis beatissimæ Virginis Mariæ in summo altari publicæ fidelium venerationi exponitur, ut superius alia occasione dictum est.

[6] [sacellis & altaribus] Præterea nobilis familia Mazzinghorum in ecclesia S. Donnini, cujus patronatum habet, ex singulari devotione sacellum ad honorem S. Andreæ construxit. Etiam Leonardus Bonafides, qui postea ad cathedram Cortonensem evectus est, in ecclesia S. Martini de Mensula sacellum ad gloriam S. Andreæ exstrui jussit, & sacras hujus Sancti reliquias ad altare ejusdem sacelli cum magno populi vicini concursu transferri curavit. Romani Pontifices, teste eodem Placido Puccinello, fidelibus hunc locum devote visitantibus varias indulgentias concesserunt. Inferius intricata difficultas occurret circa hunc Leonardum de Bonafide Cartusianum, qui post abdicatum episcopatum Cortonensem in monasterio sui Ordinis obiit, ubi tale ipsius epitaphium legitur: Leonardus Bonafides cœnobio in hoc Religionem professus, summisque honoribus functus, ita per multos annos se gessit, ut a Clemente VII Pontifice maximo ad colligenda S. Spiritus Romam fragmenta vocari meruit. Demum suprema senecta ab eodem Clemente Cortonensi insignitus pontificatu, diem suum clausit, maximum sui desiderium reliquit, anno salutis MDXLV, annum agens XCV. Puccinellus in Chronico abbatiæ Florentinæ pag. XI refert hoc epitaphium, cujus infra juverit meminisse.

[7] Supradictus R. D. Lucas Bartolinus Florentinus abbas restauravit sacellum S. Andreæ nostri, [ad honorem ipsius erectis,] & in eo erexit altare marmoreum, quod ab episcopo Burgi sancti sepulcri anno 1602 consecrari curavit, ut apud Puccinellum in Vita Italica S. Andreæ pag. 84 & sequente docet hæc inscriptio: D. O. M. Aram hanc, quam vetustate attritam R. P. D. Lucas a Boiano abbas abbatiæ Florentinæ in divum Andream Scotum, pietatis ergo renovata structura, asportatis importatisque ejusdem Divi sacris ossibus, exornandam colendamque curavit, R. D. Alexander Burghius, Burgi S. Sepulcri episcopus, sacrato lapide dicavit anno Domini MDCII, XV Kal. Augusti. Denique anno 1613 & 1614 quidam opifices in ecclesia S. Martini de Mensula renovarunt confraternitatem & sacellum S. Andreæ, in quo diebus festis conveniunt ad recitandum Officium Deiparæ, quam simul cum Sancto nostro tamquam loci istius tutelarem venerantur. Jam sæpe citatus Puccinellus hac occasione monet, monachos ibidem sub ritu duplici celebrare festum S. Andreæ die XXIII Augusti, eo quod pridie propter Octavam Assumptionis Deiparæ impediantur.

[8] Porro olim in annua S. Andreæ festivitate conciones habitas fuisse, [aliisque venerationis signis confirmantur.] colligimus ex duobus Actorum exemplaribus, quæ sic incipiunt: Sanctus & solennis, fratres carissimi, adest dies omni laude extollendus, omni devotione colendus, quo in sancti Patris nostri obitu exultat chorus angelicus; & licet omnium Sanctorum solennitates dignis celebremus muneribus dignisque extollamus laudibus, præsertim tamen eorum festivitates miro affectu celebrare miroque tripudio venerari debemus, quorum pignora possidemus ut heredes, quorum meritis sustentamur ut debiles, quorum precibus juvamur ut fideles, & a peccatorum sorde lavamur; de quorum collegio fuit beatissimus Andreas, cujus festum nobis celebrandum hodie occurrit. Hic Scotorum gentis nobili prosapia ortus &c. Tum narrantur præcipua S. Andreæ gesta, quæ videntur contracta esse ex longioribus ejus Actis, de quibus nunc aliqua præmonebimus.

§ II. Scriptor Actorum, varia horum exemplaria, Sancti patria, professio & ætas.

[Difficultas quædam] Illustrissimus Franciscus Cataneus Diacettius episcopus Fæsulanus in Præfatione Italica ad Vitas aliquot Sanctorum suæ ecclesiæ, Thomas Dempsterus in Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 1 cap. 31, & Placidus Puccinellus aliique passim asserunt, Philippum Villanum primo Italice Acta S. Andreæ conscripsisse. Huic assertioni favet exemplar Actorum, quod Romæ apud Minoritas Hibernos ad S. Isidorum armario 4 num. 32 conservatur, & cui in apographo nostro hic titulus præfigitur: Vita & miracula S. Andreæ de Scotia, scripta, vetusto Italico idiomate per Philippum Villanum, dedicata Leonardo de Jacopo Buonafedi, exstracta seu exscripta ex vetusto codice Ms. monasterii sancti Martini de Maiana (forsan de Mensula legendum est) Ordinis monachorum nigrorum sancti Benedicti prope Fæsulas. Haud dubie nonnulli statim putabunt, hunc Philippum Villanum esse Matthæi Villani filium, qui anno 1363 historicum Opus patris sui prosecutus est, ut inter Scriptores rerum Italicarum non ita pridem Mediolani editos tomo 14 col. 729 & sequentibus videre est. Ego facile in eamdem descenderem sententiam, nisi me moraretur aliqua difficultas, quæ in prologo Actorum occurrit, & quam nunc eruditis extricandam propono.

[10] [circa scriptorem Vitæ] Scriptor hujus Vitæ, qui nusquam nomen suum exprimit, lucubrationem suam cuidam Leonardo dedicat, eumque in prologo sic alloquitur: In hoc numero fidelium, Leonarde carissime, intentio tua affectuose versatur, quandoquidem sancti viri Andreæ Scoti reliquias, quæ diu sine honore debito pene ignotæ manebant, in capella, quam sibi tuis sumptibus fecisti construi in monasterio sancti Martini de Mensula, summo cum honore transferri solenniter curasti. Jam superius ex Puccinello retulimus, quod Leonardus Bonafides Cartusianus, & postea episcopus Cortonensis, in ecclesia S. Martini de Mensula sacellum S. Andreæ erexerit, & ad illud sacras ejus reliquias honorifice transferri curaverit. Hic autem Leonardus, agens annum ætatis nonagesimum quintum, anno Christi 1545 e vivis excessit, ut ex epitaphio ipsius supra relato liquet. Cum itaque Leonardus ille Bonafides tantum anno 1450 natus sit, non potuit ei lucubrationem suam dedicare Philippus iste Villanus, qui fuit Matthæi Villani filius, & qui anno 1363 historiam patris sui defuncti prosequi cœpit, ut calculos annorum subducenti manifestum fiet.

[11] [seu Actorum proponitur,] Suspicari quis posset, forsan hunc prologum vel epilogum ab interprete Latino Actorum Italicorum additum esse, & ab ipso Latinam S. Andreæ Vitam Leonardo isti dedicatam fuisse. Sed in apographo proxime memorato habemus hæc Acta, partim Latine explicata, partim Italice relicta, in quorum epilogo Italico prorsus similia de Leonardo illo leguntur. Oportet igitur alium Philippum Villanum quærere, qui hæc Acta Italice primum conscripserit, aut assignare alium Leonardum, qui sacellum S. Andreæ ædificari & reliquias ejus transferri curaverit. Ego propter hanc difficultatem, cui dissolvendæ me imparem fateor, certum biographi nomen Actis præfigere nolui, quamvis hoc ab aliis passim expressum viderim. Si quis tamen ex eruditis Fæsulanis aut Florentinis hæc inter se conciliare potuerit, magnam mihi præstabit gratiam, & libenter sententiam mutabo. Nunc recensenda sunt aliquot Actorum apographa, quæ præ manibus habeo.

[12] Primum exemplar, cujus titulum initio hujus paragraphi transcripsi, [& diversa eorum exemplaria] media fere parte Latinum & altera Italicum est, quasi interpretem laboris incepti pœnituerit, aut ei tempus absolvendi defuerit: nam totum apographum eadem manu exaratum est. Quamvis illud ex eodem fonte Italico prodeat, tamen stylus Latinus ab aliis nonnihil discrepat, ut patet ex ipso exordio, quod ita sonat: Sancta Sedes Apostolica ordinavit, quod natalitia Sanctorum, quorum memoria in benedictione est, solemniter per orbem universum celebrentur, & eorum pariter reliquiæ in veneratione habeantur &c. Aliud autem exemplar, quod totum Latine redditum est, quodque post hunc Commentarium prævium typis edemus, sic exorditur: Sanctorum, quorum memoria in benedictione est, solenniter natalitia celebrare, & eorum venerari reliquias, Sedes decrevit Apostolica &c. Vides, hæc stylo differre, quamvis in substantia rei conveniant.

[13] Insuper habeo præ oculis duo breviora S. Andreæ Acta, [recensentur,] prorsus inter se similia, quæ olim videntur usurpata pro concione, ut patet ex eorum initio, quod supra num. 8 exhibui, ut etiam ex hac parte immemorabilem Sancti cultum probarem. Uni apographo, quod Majores nostri ex collectione Constantini Caietani acceperunt, præfigitur hic titulus: Vita sancti Andreæ confessoris de Scotia, ex pervetusto codice manuscripto S. Martini ad flumen Mensulæ & Fesularum civitatem. Alteri autem exemplari, quod Joannes Colganus Minorita Hibernus illis communicavit, præmittuntur sequentia: Vita sancti Andreæ archidiaconi & confessoris, Messulanæ ecclesiæ fundatoris & patroni, ex Hibernia insula Scoti, & discipuli atque comperegrini S. Donati episcopi Fesulani in Italia. Ex Ms. codice S. Martini ad flumen Mensulæ. His accedit compendium Actorum, quod Papebrochius noster Florentiæ ex bibliotheca Medicea pluteo XX transcripsit, & quod anonymus quidam ex Actis longioribus contraxisse & pro suo arbitrio mutasse videtur. Quare his omnibus relictis, prælo subjiciemus unicum Actorum exemplar, quod ex manuscripto Placidi Puccinelli desumptum & totum ab anonymo interprete in linguam Latinam translatum est. Attamen illud cum aliis apographis conferemus, in Annotatis monituri, si aliqua majoris momenti discrepantia occurrerit.

[14] Ceterum operose de vera S. Andreæ patria, quæ in Actis Hibernia & Scotia appellatur, [omissaque controversia de patria & professione Sancti,] disputare nolumus memores, quod Bollandus in præfatione ad tomum primum Januarii pag. XXX & sequente sic scripserit: Inter Hibernos ac Scotos magna pugnatur pugna de natione, nomine, patria, gentilibus Sanctis… Non sum nescius utra pars sæpius (non semper tamen) jure superior esse videatur; sed decidere lites tantas, haud id opis meæ esse confiteor. Cum Scotos appellatos esse Sanctos reperio, Scotis accenseo; cum Hibernos, Hibernis. Nolo mihi Hibernos irasci aut Scotos, cum utramque gentem amem. Sanctos quorum gente se satos gloriantur (unica tamen uno a Patre propagata, una lege caritatis colligata natio Cælitum est) mihi propitios esse precor, ut & divinam mihi gratiam concilient, & intelligentiam imprimant Actorum suorum, quæ plus quam Cimmeriis obvoluta nonnumquam tenebris sunt. Nobis etiam non lubet disceptare de certo vitæ instituto, quod aliquando amplexus est S. Andreas, quem Constantinus Caietanus & Placidus Puccinellus Ordini suo Benedictino adscribunt. Sed Bucelinus, Mabillonius aliique istius Ordinis scriptores de Benedictina hujus Sancti professione nullam mentionem faciunt, quantum scimus. Potius itaque indagabimus tempus, quo Sanctus ille præterpropter ad Superos migravit.

[15] [ætas ipsius utcumque indicatur.] Bollandus noster occasione S. Brigidæ junioris, cujus Acta ad diem primam Februarii Commentario prævio illustravit, tomo 1 istius mensis pag. 244 & sequente fusius disserit de Fæsulano S. Donati episcopatu, ex quo obitus S. Andreæ utcumque eruendus est. At ipsius sententia conciliari non potest cum Ughelliano Fæsulanorum præsulum catalogo, quem vitiosum esse jam alii observarunt. Neque Bollandi opinio vel conjectura de morte S. Donati componi potest cum ætate antistitum Fæsulanorum, qui circa hæc tempora conciliis interfuerunt: nam anno Christi 826 celebratum est concilium Romanum præsente Grausolpho episcopo Fæsulense, ut apud Labbeum nostrum tomo 8 Conciliorum col. 103 videre est. Præterea anno 877 Epistolæ concilii Ravennensis inter episcopos subscribit Zenobius Fesulanus, ut apud eumdem Labbeum tomo 9 Conciliorum col. 305 legitur. Cum itaque S. Donatus quadraginta septem annis ecclesiam Fæsulanam gubernaverit, ut in Actis ejus traditur, inter Grausolphum & Zenobium collocandus videtur. Hinc corrigendus est Ughellus, qui Grausolpho postponit S. Donatum, quamvis hunc quadraginta septem annis ecclesiæ Fæsulanæ præfuisse fateatur. Porro nos ex hac emendata præsulum Fæsulanorum chronotaxi conjicimus, S. Andream post S. Donatum circa finem seculi noni obiisse, cum ille haud dubie junior magistro suo fuerit, & tamen circa tempus mortis venerandus senex appelletur, ut ex Actis jam edendis patebit.

ACTA
Quæ ex Ms. Placidi Puccinelli accepimus.

Andreas Conf. prope Fesulas in Etruria (S.)

BHL Number: 0448

EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor præmonet, cum aliis Sanctis,] Sanctorum, quorum memoria in benedictione est, solenniter natalitia celebrare, & eorum venerari reliquias, Sedes decrevit Apostolica, ut inde religio Christiana instruatur, quam sit pretiosa vita Sanctorum in conspectu Altissimi, qui ut nos a potestate diaboli & æterna morte redimeret, Unigenitum suum in assumpta mortali carne voluit in holocaustum pro nobis in ara crucis offerri, ut inde, placata mitissima a ira Dei, monerentur mortales de ineffabili virtute caritatis suæ, in qua misericorditer nos suscepit; discerentque humiliter pro regno cælesti, spretis pompis mundi, adversa omnia cum patientia tolerare. Ab hac sancta institutione caritatis immensæ fortiter sancti Dei Martyres tyrannorum jussa superbissima contemnentes, excelso animo & infracto cruciatus incredibiles, ipsosque tortores suos irridentes, moriendo vicerunt.

[2] Hinc B. Joannes, antequam adolescere inciperet, in eremum profectus, [quorum aliquos enumerat,] ut pœnitentiam nos doceret, totis suæ vitæ diebus usque ad martyrii palmam locustas & mel silvestre comedit. Quem secuti Paulus, Antonius, Hilarion, & alii sancti Deo amabiles eremitæ, miraculis innumeris claruerunt. Hinc sanctæ vitæ Hieronymus, Benedictus, Basilius, & alii monachorum Patres, relicto seculo hoc, solitariæ vitæ secreta eligentes, dum famam & mundi gloriam fugere conarentur, in laudes maximas inciderunt b. Longum foret enumerare Sanctorum merita, quibus tenebrosa dies nostra, in qua continuo errando vexamur c, seu astris coruscantibus illustratur. Quorum meritorum consideratione ad devotionem piæ hominum mentes excitatæ, mire in amorem Sanctorum inflammantur. Inde patrocinia nacti & suffragia, peccatorum, in quibus fragilitate naturæ facile collabuntur, spe certissima veniam expectant; a qua nequaquam frustrati, in amorem Dei & proximi incenduntur ardentius: atque eo usque hæc devotio sancta processit, ut eligat sibi quisque Christianus intercessorem præcipuum, cui serviat, quem honoret, cui porrigat preces, & quo præsertim interpellante, Deum speret propitium.

[3] In hoc numero fidelium, Leonarde carissime, intentio tua affectuose versatur, [etiam hunc S. Andream coli.] quandoquidem sancti viri Andreæ Scoti reliquias, quæ diu sine honore debito pene ignotæ manebant, in capella, quam sibi tuis sumptibus fecisti construi in monasterio S. Martini de Mensula, summo cum honore transferri solenniter curasti d; & miro sancti Viri captus amore, a me instanter amplius exegisti, ut inventa sparsim in diversis codicibus de vita Sancti cœnobitæ in opusculo hoc, quo possem, meliori stylo redigerem. Feci, votis tuis annuens, ut potui; sed an Viro tanto digna compegerim, tuisque desideriis satisfecerim, ignoro. Tu, qui alto ingenio præditus es, atque limatioris eloquentiæ, quæ desunt, supplere poteris, quæque minus bene dicta cognoveris, abolere. De tua igitur fidens censura prosequar, quod quærebas.

ANNOTATA.

a In altero Ms. exemplari, de quo num. 9 & 12 Commentarii prævii mentionem feci, pro mitissima legitur gravissima.

b Hæc periodus in alio apographo jam laudato sic exprimitur: Mundanas pompas & inanem gloriam declinantes, maximam laudem promeruerunt.

c Etiam in hoc sensu exprimendo phrasis alterius apographi ita mutatur: Longum foret merita Sanctorum recensere, quibus tenebrosum hoc seculum, in quo continuo peccando viximus, velut stellis coruscantibus illuminatur.

d In Commentario prævio num. 10 & 11 ex his verbis conclusi, hanc lucubrationem non posse tribui seniori Philippo Villano, Matthæi Villani historici filio, vel antiquiorem Leonardum inveniendum esse.

CAPUT I.
Sancti patria, peregrinatio cum sancto Donato populari suo, & mira socii ejus electio ad episcopatum Fæsulanum.

[Pie transacta pueritia,] Andreas vir Dei ex insula fuit Hiberniæ, quæ alio nomine vulgatiori Scotia a appellatur, in occiduis sita regionibus juxta littus Oceani, insulæ Britanniæ, quæ Anglia dicitur, adeo contermina, ut propemodum una & eadem insula censeantur; parvissimo siquidem freto a mari usque ad mare in specie fluminis b dirimuntur. Fuit & nobilissimis ortus parentibus, multisque divitiis abundantibus. Huic fuit soror natu minor, nomine Brigida c, virgo magni apud Deum meriti, quam propter vitæ castimoniam & justitiæ opera B. Andreas supra naturalem consanguinitatis amorem unice diligebat. Hic puer sanctæ indolis, etsi operam studiis liberalium artium solerter impenderet, debitis tamen horis columbina simplicitate ecclesias Dei & loca sancta continuo devotissime visitabat. Tempus, quod superabat, lectioni, parva nocturnæ quieti per somnum portione relicta, orationi frequentissime impendebat, jejunio rebellem carnem comprimebat, & delicatissimum corpus assidua maceratione in servitutem animi redigebat. Religiosorum hominum & famulorum Dei collocutiones summo complexus desiderio, sine intermissione festis profestisque diebus, quando dabatur commoditas, ardentissime expetebat, egestati ac necessitatibus eorum pie compatiens, ad eas sublevandas liberalissimam sæpe manum porrigebat. Erat insuper decorus puer aspectu, habitu verecundus, incessu gravis, locutione gestuque modestus, vestitu honestissimus, & qui gradum sanctitatis, in quem erat evasurus, ostenderet. Coætaneorum, qui fluxe & secundum mundum adolescerent, cum omni humilitate consuetudinem, ne pravis ipsorum vitiis ipsius conscientia inquinaretur, modestissime declinabat.

[5] [sanctus Adolescens cum magistro suo] Cumque metas adolescentiæ attigisset atque altiores appeteret scientias, Donati sanctæ conversationis philosophi, in Christi doctrina eruditissimi, scholas cœpit assidue frequentare; ejusque factus auditor, in tantam ejus gratiam venit, tum propter docilitatem facilem, qua mire pollebat, tum propter vitæ sanctitatem, ut illum Donatus loco filii coleret & amaret. Hi ambo cum temporis processu apud suos viri doctissimi & singularis apud Deum gratiæ haberentur, ipsique nihil de rigore pœnitentiæ remittentes, & Christi amore inflammati in caritate Dei & proximi mirabiliter æstuarent, veriti, ne populari laude, quæ consuevit inanis gloriæ pulverem excitare, & victores in ipso victoriæ triumpho prosternere, illecti sorderent, & ceu labe perniciosissima fœdarentur, ne otiosa colloquia & conversatio propinquorum affiniumque eis periculo forent, & pœnitentiæ rigorem emollirent, sancti Dei afflati Spiritu, quidquid de suis divitiis, quas in Domino colligere potuerunt, Christi pauperibus & piis locis discretissime erogatis, viam Euangelicam eligentes, decreverunt ad urbem Romanam in forma peregrinorum pauperum pervenire, ibique in pœnitentia ducere dies suos.

[6] Vale itaque facto suis, sumpto habitu itinerantium pauperum, [ex Scotia] non sine mœrore ac luctu propinquorum provincialiumque, qui eos usque ad maris littora catervatim prosecuti fuere, ex insula descendentes, iter suum cœpere. Verum ne quidquam de caritatis præceptis omitterent, antequam navim conscenderent, suos flentes & tristitia prægravatos piis in Domino exhortationibus consolati sunt, parum Deo placere ostendentes, si quid homines moliti essent contra eos, quos sorte certa in suæ prædestinationis arcano ipse vocaret; simul promittentes, quod si quid meriti apud Deum eorum peregrinatio inveniret, secundum vota sua ipsos inde futuros esse participes.

[7] Postquam ergo Dei milites tenuissimo viatico sumpto, [discedit in Italiam,] quod vix sufficeret transfretationi nauticæ, eo quod proposuissent petitis eleemosynis mendicare, per altum secundo spiritu navigantes, ad terram applicuissent, baculo peraque contenti humiles cœptum iter peragerent, loca sacra urbium locorumque omnium eorum itineri occurrentium, ubi indulgentias concessas vel Sanctorum reliquias manere ab accolis intelligebant, seduli visitabant; & sicubi eremitam, ut hominum fugeret consortia, latitare novissent, etsi loca inculta asperrimaque & aditu difficillima incolerent, illuc nullis laboribus fatigati festinabant, ut eorum, qui mundum spernerent, sermones consolatorios audirent, sanctisque collocutionibus pascerentur; eaque forma suas continuabant dietas d, collaudantes & benedicentes Deum, eumque deprecantes, ut eis inoffensum iter largiretur. Per idem tempus civitas Florentiæ impiissimi Attilæ e flagello deleta sine specie, sine homine, sub ruinis suis, spinis vepribusque contecta, latebat. Et Fæsulæ, quæ per ipsum Totilam f Florentini nominis odio reparatæ fuerant, ne umquam sinerent quemquam æmulæ urbis refectioni vacare, populosæ tunc erant, & latissimi agri fertilitate ac longa pace felices.

[8] Cumque per eos dies Fæsulani pastore orbati dissidiis civilibus circa novi electionem laborarent, [ubi magister ejus] animis nobilium & popularium in diversa tendentibus, & propterea in magno discrimine periculoque civitas scissa versaretur, perorantibus Deum bonis & justis civibus, quatenus fluctuantem urbem suam a cruore civili liberaret, & misericorditer de bono pastore provideret; in eo consternatæ civitatis turbine, cum ad eos, dum Tusciam peragrarent, famosa numerositate martyrum, qui ibi jacerent, & Indulgentiarum largitate vocati viri Dei, Donatus scilicet & Andreas appulissent, &, ut mos peregrinantium est, altitudinis superbia g fatigati & itinere fessi, ad hospitale, quod erat per jactum lapidis, ante januam civitatis redirent; Deus, qui sperantes in se in agone, ultra quam possint, stare non sinit, Fæsulanorum laboribus miseratus, justorum precibus auditis, dispensatione mirabili eis repente providit.

[9] Nam cum resumpto paullulum spiritu, Donatus & Andreas surrexissent, [ex prævia Dei monitione] ut in urbem pergerent, omnes civitatis campanæ, nullo humano ministerio accedente, sponte sua motæ personare altissime cœperunt; atque extinctæ in ecclesiis lampades subito fulgore mirantes ultra solitum morem coruscarunt. Ex tanto miraculo cives attoniti stupentesque passim sine ordine mirabundi huc atque illuc per civitatem decurrebant, quidnam sibi vellent prodigium signumque Dei, pavidi sciscitantes, atque in religionem post admirationem conversi ad ecclesiam cathedralem Dei nutu mares & feminæ, senes & pueri, pio voto concurrentes, sanctorum suffragia, positis in terram genibus, levatis in cælum manibus, postulabant, Deum devote orantes, ut quid assererent miracula, quæ cernebant, ostendere dignaretur, clamabant & instabant precibus cumulatis: quibus sic perorantibus, facto repente silentio, vox de cælo insonuit dicens: Donatum Scotum advenam, qui præsto aderit vobis, suscipite & tollite in pastorem.

[10] [eligitur episcopus Fæsulanus] Cumque vox Domini quievisset; & populus, quid ageret, ignoraret, atque propterea in oratione perseveraret, ecce vir Dei Donatus & Andreas civitatem nuper ingressi ad templum, quo congregatus populus orabat, pervenerunt, festumque putantes diem, consternatam in oratione plebem suspensam & anxiam mirabantur, tardoque gressu procedentes steterunt, rei exitum taciti exspectantes. Tunc quidam plebeus juxta eos propius manens, advenas forte intuitus, unde essent, quo pergerent, & tandem quo nomine vocarentur rogavit, ut dicerent. Donatus simplicitate solita humiliter respondit: Scoti sumus ambo; hic Andreas, ego Donatus appellor, Romamque peregrinationis gratia properamus. Plebeus divini memor oraculi, quod nuper audierat, extemplo voce magna clamavit: Vir, cives, adest, de quo paulo ante loquutus est Dominus; eumque complexus in ulnis extulit. Facto deinde concursu populi ad virum, reique intellecta veritate, acclamantibus omnibus, in episcopum electus est. Vox siquidem populi in Domino jubilantis hæc erat: Donate, pater, te Deus nobis dedit, ut vides. Miserere nobis, & urbis hujus pestiferum tolle dissidium, & scandalum, quo turpiter hic populus inquinatur, exstingue. Miserere laborum nostrorum, & quod Deus sua disposuit miseratione, ne declines, exoramus suppliciter. Voluit Deus sine controversia annuere hujusmodi vulgi precibus atque desideriis.

[11] [& hanc dignitatem acceptare cogitur,] Donatus homo mitissimus tremens, obortis lacrymis, humilitatis spiritu sic exorsus est loqui: Viri fratres, ut quid frustra conamini, ut quid desideria ad Urbem properantis ex voto disturbare contenditis, ut quid indignum tanto opere in pastorem compellitis? Conspicite pusillum hominem, abjectum, semibarbarum & morum vestrorum penitus ignorantem. Sinite peregrinum suo, quod cœpit itinere, fatigari. His similibusque verbis & opere, quo modestius poterat, onus evitare tendebat. At ille quanto humilius repudiis insistebat, tanto illi credentius vehementiusque electioni insistebant, & magis atque magis propositis inhærebant. Miratus affectionem tantam Donatus, Deique voluntatem suæ præferens voluntati, populi placitis acquievit, sumptoque honore & onere pastorali, ut homo cui magna inerat rerum divinarum humanarumque cognitio, cuique Dei gratia cooperabatur, e vestigio tanta moderatione animi cœpit, quæ ad ejus pertinebant curam officiumque, sollicite adimplere, ut ostenderet cæleste de se testimonium verissima cecinisse: diu siquidem idem pastorale officium homo simplex & rei inscius ministrasse videbatur.

[12] [in qua variis virtutibus claruit.] Multa sancto viro inerat discretio, moderatio multa, multaque mansuetudo atque pietas, & pro rerum qualitate, atque opportunitate temporum prudentia, qua bonos digna laude meritisque honoribus prosequeretur; malos humili, & quæ episcopum deceret, increpatione corriperet: parvoque tempore factum est, ut affectu filiali tam a clero, quam a populo pariter amaretur: erat siquidem vir Dei Donatus in sermone verax, justus & æquus in judiciis, in consilio providus, in agendis sedulus & fidelis, in exhortatione potens, in corripiendo pro criminium immanitate cum miseratione severus, in eleemosynis liberalis atque munificus, in oratione pervigil & assiduus, mitis omnibus & benignus, & propterea carus omnibus & acceptus.

ANNOTATA.

a Venerabilis Beda in Historia ecclesiastica gentis Anglorum lib. 1 cap. 1 dicit, Hiberniam proprie Scotorum patriam esse. Etiam apud Isidorum lib. 14 Originum cap. 6 Scotia & Hibernia pro eadem regione accipitur. Propterea tamen liti Scotorum & Hibernorum, pro Sanctissuis acriter certantium, me immiscere nolo, ut num. 14 Commentarii prævii lectorem monui.

b Peregrinus auctor errat in eo, quod putaverit, Hiberniam ab Anglia dividi parvo freto, quasi flumine: nam mare Hiberniam ab Anglia dividens revera satis latum est, & in plerisque locis latius, quam mare quod Angliam a finibus Galliæ disterminat, ut Colganus Hibernus testatur. Si vero biographus intelligit Scotiam, quæ nunc sola Scotiæ nomen retinet, æque hallucinatur: nam hodierna Scotia nullo freto a mari usque ad mare; sed solis hinc fluviis, & in medio altis montibus ab Anglia dividitur.

c Bollandus ad diem primam Februarii in Opere nostro Acta hujus S. Brigidæ Junioris tomo 1 istius mensis a pag. 243 illustravit.

d Diæta vel dieta accipitur interdum pro itinere, quod una die conficitur, vel etiam quovis itinere, ut in recuso Cangii Glossario traditur. Videtur ista vox hoc loco in alterutra significatione accipienda esse.

e Attila notissimus Hunnorum rex, qui se flagellum Dei nominabat, & de quo auctores passimobvii meminerunt.

f Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 3 col. 5 meminit de excidio urbis Florentinæ, quod sub Totila, famoso Gothorum rege, factum est.

g Opinor, hic altitudinis superbia significari alios montes, quibus ascendendis peregrini illi erant defatigati, ut ex sensu colligitur.

CAPUT II.
Sancti munus in ecclesia Fæsulana, miraculum, & restauratio cujusdam templi.

[Sanctus Andreas factus diaconus] Erat beatissimo Donato, ut præfati sumus, socius & comes Andreas, discipuli humilitatem cum omni servans diligentia, humanitate, tantaque solertia in vita sine cujusquam proficiens injuria, ut non secus a clero populoque diligeretur, quam Donatus. Erga eum indies continuo augebatur propter ejus benemerita & virtutes Donati affectio paternalis; præsertim cum eum cerneret magna florere sanctitate: volensque illum augere dignitate, quo reverentiorem eum faceret populo, eum ad diaconatus officium promovere conatus est. Andreas indignum se reputans, optansque in quo erat humili statu permanere, & Deo servire, ut cœperat, cum sancta mentis puritate, verecundo cœpit reverentique sermone oblatum munus, quantum poterat, modestius declinare; cujus humilitatem cum perspexisset Donatus, cœpit persuasionibus præcepta commiscere, & ut munus subiret, instare.

[14] [in ecclesia Fæsulana,] Andreas præceptoris spiritualisque patris reverentiam suæ dispositionis præferens desideriis, Donato cessit, receptoque diaconatus pondere, quantum viribus poterat, sanctissimorum Levitarum Stephani ac Laurentii vestigia æmulari conabatur; eorumque factus imitator, injunctum officium sollicite ac devote & sine murmure peragebat, & sine querela humiliter dispensabat: tantaque parvo tempore officii valuit dignitate, ut penes omnes post S. Donatum in vitæ sanctitate secundum locum & gratiam obtineret. Erant Viri sancti non solum Fesulis, sed in regionibus circumstantibus sanctitatis immaculatæ decore famosi, & reverentia ac veneratione singulares: eorum suffragiis penes Deum multi multa sunt beneficia & commoda consequuti. Dum ea mente Donatus & Andreas Deo & hominibus deservirent, seque intra sanctitatis suæ conscientiam continerent, humanas laudes abhorrentes, euangelica contenti vita, pudicos dies agerent, per illos dies contigit, quod nobilis ac divitis cujusdam Fesulani filia morbo gravissimo, quem paralysim physici dicunt, miserabiliter teneretur; laxatis undique nervis, tota corporis compagine veluti resoluta laboraret, & ceu temulenta a stare pedibus non valeret.

[15] [puellam paralyticam prodigiose sanat,] Pater, cui illa unica erat & tenella, non secus animo, quam illa in corpore, torquebatur; cumque nullo medicinæ beneficio, accersitis physicis, curari puella potuisset, quasi omni destituta humano remedio sola Dei misericordia superesse videretur, vir nobilis pro languore filiæ ad Donati pedes lacrymabundus humiliter se prostravit, orans & deprecans, ut ad domum suum veniret, & puellæ manum dignaretur imponere. Donatus sancto afflatus Spiritu cum fremitu ingemiscens, manum porrexit & procumbentem erexit, jussitque ab oratione, in qua suspensus in Domino morabatur, Andream ad se illico evocari, eique rem ordine enarravit, quam nobilis ille petierat, petentisque devotionem commendavit, sibique in obedientiæ precepto subjunxit mandavitque, ut cum eo, qui aderat, ad curam puellæ, quantum sibi Dominus concederet, properaret. Ille, ut mitis erat aspectu, oculis in terram defixis, in Domino fidens paruit, & cum patre puellæ procedens, ingressus est domum; & stans in triclinio, in quo puella jacebat, positis in terram genibus, & manibus expansis in cælum, multo lacrymarum profluvio precibus fusis ad Deum cum summo cordis fervore in exstasim est ductus, &, oratione impleta, in pedes levatus, voce magna clamavit dicens: Filia, surge; surge filia. Sanavit te Dominus noster Jesus Christus. Et prosilivit cum omnium astantium stupore e vestigio puella de cubiculo sanitati pristinæ restituta, nervis ac compagibus solidatis, acsi nec mali quidquam perpessa fuisset; & in terram ante faciem suam cadens, Viri sancti pedes deosculabatur, Deo agens gratias, sanctoque Andreæ, cujus interventu fuerat liberata. Divulgato itaque miraculo, Donatus Deo benedicere cœpit, quod tanta per manus servi sui Andreæ operari dignatus fuerat; reversoque eo ad se, illo suo more propter innatam humilitatem reverenter, ei archidiaconatus gradum concessit, & post se in ecclesia Fesulana primum locum tenere apud populum jussit & voluit; quamquam ille quanto amplius honore sublevaretur, tanto amplius apud se aliosque vera humilitate vilescere infimus superat b *: arundinem se reputabat turbinibus agitatam, & quanto amplius miraculis & beneficiis coruscabat, tanto amplius se servum inutilem existimabat.

[16] Erat ad radices collis, ubi Fesulæ vetustissimæ sitæ erant, [& post restauratam ecclesiam S. Martini de Mensula,] juxta torrentem Mensulæ basilica quædam dudum in honorem S. Martini episcopi dedicata, quæ tempore impiissimi & immanis Attilæ solo tenus fuerat eversa, & fidelium animos ruinarum spectaculo nimium offendebat. Inde cum die quadam Donatus episcopus, Andrea comite, processisset, & ab accolis, quos interrogaverat, desolationis loci sancti causam intellexisset, misericordia motus amare flevit, tristatusque super ruina conversus est ad Andream, & destructionem templi conquestus, reparatorem episcopus Dei tacite exigebat. Beatus Andreas piissimi patris lacrymis, verbisque, accolarumque votis & desideriis in ipsa collocutione cum episcopo intellectis, zelo caritatis inflammatus, operam suam impensius pro reparatione episcopo cœpit humiliter polliceri, ejusque placitum jussaque dimisso in terram contuitu exspectabat. Donatus Viri sancti devotionem conformem suæ intentioni, quam nuper conceperat, collaudans, manu extenta crucis signo facto, illi in Dei [nomine] benedictionem concessit, ut deinceps pio vacaret operi & cœnobium repararet, in quo vitæ suæ dies cum fratribus, quos sibi ipse eligeret, in Domino consummaret.

[17] Andreas, licet opus viro forensi & egeno arduum satis & difficile videretur, [eo loco habitansvarias exercet virtutes,] a sancto episcopo confortatus cœpit cum plerisque viris religiosis partium earum, qui Sancto favebant cœptui, locum sanctum purgare vepribus & spinis, antiqua fundamenta requirere, veterum parietum lapides, qui sub ruina occultabantur, effodere, & novos, cæmentaque & alia ædificationi necessaria sedula sollicitudine præparare. Eleemosynis a piis fidelibusque personis undique conquisitis & abunde susceptis, architectoribus pretio conductis, refectioni cum Dei timore, more argumentosæ apis, cum instantia insistebat, & quæ corpusculo jejuniis attenuato poterat, continuo adimplebat; parvoque tempore non solum in formam pristinam restituit basilicam, sed longe etiam ampliorem reformavit. Ex iis insuper, quæ ex suis confratrumque laboribus vel ex receptis eleemosynis amore Dei post victum tenuissimum potuisset sancta parcimonia vir Dei reservare prædia, quæ arctissimæ vitæ cœnobitarum vix sufficere possent, emit, respuens superflua, quæ vigorem rigidæ pœnitentiæ emollire possent & enervare. Reliqua, si quid post impletum opus fuisset oblatum, pauperum necessitatibus distribuebat; neque ea in loculis ne ad momentum quidem condere sinebat: existimabat enim Vir Dei summum nefas avaritiam; qua ex occasione noverat etiam clericorum fideles animos inquinari sæpissime. Omnibus igitur, quæ ad sanctæ vitæ ordinem pertinerent, rite matureque compositis, usque ad sensuum c * ferme summa cum animi tranquillitate pervenit, incredibili arctissimæ pœnitentiæ vigore vitæque austeritate despiciens terrena, & corpus imperio rationis subigens.

[18] [& patrat miracula, quæ auctor omittit.] Si velim sigillatim miracula recensere, quæ Deus Viri sancti precibus facere dignatus est, potius me stylus calamusque desererent, quam quæ gesserit designarem; & in longum protenderetur volumen præter sacrarum Litterarum morem: nam neque in divinis Litteris reposita legimus omnia, quæ Dei Filius in dispensatione carnis assumptæ ex beatissima Virgine Maria operatus est: non enim quæcumque peregit, scripta sunt omnia; sed ea solum, quæ ad instructionem mortalium necessaria videbantur: neque qui gesta martyrum conscripsere; quæcumque eorum precibus virtus Altissimi miraculose confecit, litteris mandaverunt; quis enim mortalium ausus fuerit sanctissimi Nicolai d confessoris eximii, & apud Deum singularis meriti, crebram miraculorum multiplicationem reputare, quandoquidem intellexerit ab inhumano hospite minutatim cæsos scholares & in paucissima frusta concisos, ac more piscium salitos, & in vasculis ligneis conditos, ad imperium sancti viri suscitatos, & repente quasi in ictu oculi in humanam speciem attrita illa membra consurrexisse e. Qui hoc tam celebre miraculum potuit, quis negabit, febres ab ægro corpore manuum impositione potuisse depellere? Desinant, oro, fideles divinarum virtutum numerum quærere, & pie in Domino venerentur, quos noverint etiam semel miraculis claruisse. Sane vir Dei dum ageret in humanis, non solum jussu signoque crucis, sed etiam contactu vestium suarum ab obsessis innumeris spiritus expulit, leprosos quamplurimos oratione curavit, cæcis visum restituit, debiles solidavit, ac infirmos restituit sanitati.

ANNOTATA.

a Pro temulenta in altero prædicto apographo habetur tremula.

b Pro verbo superat, quod hic sensum vitiat, substituendum est verbum curabat vel cupiebat, aut aliud simile, cum in altero exemplari hæc periodus ita legatur: Ipse vero, quo magis exaltabatur, tanto se viliorem æstimari oculis omnium desiderabat.

c Hic aliquid deest, ita ut intelligi debeat Sanctus noster ad sensuum exstinctionem ferme continuo mortificationis usu pervenisse. Si id minus placet, pro sensuum substitue senium, & periodus facile intelligetur.

d Hoc loco S. Nicolaus episcopus Myrensis indicatur, ut ex sequenti nota apparebit.

e Hoc miraculum modis plane diversis narratur, ut patet ex Vita S. Nicolai, quam Antonius Beatillus noster Italice collegit, ubi lib. 5 cap. 15 idem prodigium diversimode refert. Ad diem sextam Decembris, quo S. Nicolaus colitur, examinari poterit stupenda ista historia, quæ videtur ex populari quadam traditione prodire, ut Joannes Molanus in Historia Imaginum lib. 3 cap. 53 innuit his verbis: Fertur etiam a plebeis, mulierem quamdam vesperi tres pueros occidisse, & in vase pro salitis carnibus reposuisse, eosque demum a Nicolao resuscitatos esse.

* forte cupiebat.

* forte senium

CAPUT III.
Ultimus Sancti morbus, prodigiosa sororis ejus transportatio ex Scotia in Italiam, mors illius, sepultura & ætas.

[Sanctus mortis præscius cupit videre sororem suam,] Is dum diem mortis suæ in spiritu Domini diu ante prævidisset ægrotassetque febribus, quibus & extinctus est, convocatis fratribus, obitus sui diem horamque manifestavit, eosque pio paternoque affectu commonens, ad patientiam & perseverantiam roboravit atque exhortatione propemodum divina, ut in Dei timore sanctoque proposito perseverarent, exoravit obsecrans, ne locum, quem ipse reparaverat, quamdiu viverent, derelinquerent; sed ibi, ut cœperant, Deo humiliter pieque servirent. Cum igitur fratres in fletu & mœrore sancti Viri monita suscepissent, nutu Dei, ut puto, Andreæ soror Brigida venit in mentem, cœpitque videndi eam amore flagrare; sed tacitam voluntatem sancta moderatio temperabat, cum intelligeret, id per longissimam loci distantiam, qua manebat, fore difficile. Sed Omnipotens, qui sancta desideria & pia vota cordis intelligit, eum consolari voluit: ea siquidem hora, qua cogitatio videndi sororem animam Andreæ cœperat agitare, Brigida apud Hiberniam refectionis causa in mensa sedebat, atque olusculum & pisciculos solitario prandio comedebat.

[20] Tunc angelus Dei & illam & mensam cum iis, [quæ momento temporis ex Scotia] quæ ibi parata fuerant, ante Viri Dei conspectum & fratrum, qui ibi aderant, per momentum temporis præsentavit: quo viso miraculo, qui adstabant in cella obsequentes infirmo, obstupuere, & attoniti ad spectaculum certatim quos poterant advocabant. Brigida visionem potius quam veritatem existimans, nunc regionem insolitam, in gyrum oculos vertens, nunc locum conspectumque venerandi Senis a in grabato jacentis, nunc insuetos sibi homines cum pavore & mœrore conspiciens, mente quasi consternata suspensa manebat: quam Vir Dei extemplo sancto præmonitus Spiritu sic placita allocutione affatus est: Brigida, soror carissima, desideravi in corde meo, antequam morerer, te videre; tale tamen desiderium hora mortis meæ, ad quam festino, ipsaque locorum, quæ nos caperet, nimium remota discretio restinguebat; sed fons caritatis æternæ, quæ cernis, oblata mihi peccatori nil tale speranti concessit. Ne timeas igitur: nam vere certoque vides Andream Scotum germanum tuum, quem modicum visura es, quem jam diu ex hoc sæculo migrasse putabas. Speravi meritis tuis, dum morior, Deum habere propitium; speravi, ut in hanc regionem, in qua longe a patria dies meos debilis athleta consumpsi, aliquando venires atque solitariam vitam ac pœnitentiam ageres, ut quæ meæ desunt militiæ, tuæ pœnitentiæ severitate suppleres. Ecce Dei misericordia adest. Ne timeas; sed in Dei timore cum animi fervore consurgens, rogatam te velim, ut pro me Deum ores. Ecce appropinquat hora, qua vocor. Depone stuporem animi, & scito, te vera videre, quæ vides.

[21] Tunc Brigida quasi e somno evigilans, in religionem conversa, [in Italiam translata dicitur,] flere præ gaudio & fervore ac mœrore tenerrime cœpit, & manum fratris deosculans eam stricte tenebat: neque poterat, impediente singultu atque suspiriis, verbum facere. Deinde Fratrem amplexu castissimo modestissimis manibus contrectabat, & ejulans decentia quadam sancta piaque lacrymis inundabat. Cumque per horam mœrore confecta obmutuisset, postremo in vocem prorupit, dansque Deo gloriam, genu in terram posito, sic orsa est: Omnipotens Deus, qui facis mirabilia solus, cui cæli potestates observiunt, obediunt elementa, & omnis creatura merito famulatur, in laude & benedictione tibi gratias ago, quandoquidem famulæ tuæ dignatus es in prodigio grandi sanctum Fratrem ostendere. Sit tibi honor & gloria. Deinde ad Fratrem conversa sic ait: Piissime Frater, juventutis meæ dudum optimus moderator & vitæ, cui me tuis sanctis persuasionibus dedicasti, institutor & custos, in brevissimo hoc temporis curriculo gaudeo pariter ac doleo: nam cum languores tuos cerno, urgente sensualitate, compatior, quodque sine me ex hac misera vita recedens longiori tecum conversatione, qua multa in Deo nostro mutuæ charitatis officia spes futura inconsolatam relinquas, tristor ac doleo. Verum cum te viderim labore maximo mundi hujus adulationes & illecebras superasse, & persecutorem hominis antiquum vicisse, multisque in Domino bonis actionibus meruisse, exulto & gaudeo. Cæterum quidquid post te mihi dierum supererit, votis tuis justissimis dare decrevi, tua sequens vestigia, quantum infirmitas carnis peccatricis, in qua versor, patietur, quantumque, Deo volente, licebit, in locis his, ubi angelus domini me deportavit, in patientia commorabor; orans te, carissime Frater, ut pro me Deum roges obsecrans, ut fragilitati fœmineæ virile robur adjiciat. Ita Frater in Domino conforteris, & in cruce Domini fortitudinem, quam in vita tenuisti, ostendas in morte.

[22] [& Fratri suo morienti adstitit,] His dictis, vir Dei Andreas sororis persuasionibus confortatus, surgens in genua super lectulum hispidum & acerrimum, in quo jacebat, clausis manibus in altum, prout poterat, levatis, oculisque defixis in cælum, vale dicto sorori fratribusque; Suscipe, inquit, mi bone Domine & redemptor Jesu Christe, in tuo sinu spiritum famuli tui Andreæ, & velatis oculis continuo exspiravit. Tunc fratres, qui cum sorore in oratione aderant, horam exspectantes transitus Viri, quam prædixerat, splendorem, quem præ nimio fulgore non poterant oculis sustinere, de cælo super virum Dei descendere repente viderunt, odorisque fragrantiam insuetam suavitatisque mirabilis, quæ totam compleverat domum, naribus susceperunt, lumineque ad cælum, unde venerat, redeunte, corpus sanctum, acsi dormiret cancellatis brachiis supra pectus inspeciem crucis jacens, in lectulo invenerunt; indeque, ut cœnobitis mos est, reverenter amotum posuerunt in pheretro & in facie altaris bustum locaverunt, quo usque debito tempore funeris solemnia celebrarent.

[23] [quo honorifice sepulto,] Interim quasi angelica tuba excitati Fesulani omnes, mares & feminæ, juvenes & senes, civitate relicta, catervatim ad cœnobium S. Martini corpus sanctum visuri properabant. Innumerabilis insuper a circumstantibus agro Fesulano regionibus quasi divino moti oraculo, Viri sancti audito transitu, ad locum, ubi Viri corpus incorruptum incontaminatumque & more viventium tractabile sine ullo nervorum rigore manebat, confluebant, & cum reverentia & devotione manus pedesque ejus deosculabantur, & quas poterant particulas de Viri sancti vestibus furtim rapere, pro reliquiis referebant. Neque mirabilis in Sanctis suis Omnipotens, ut mortem Senis sui faceret pretiosam, a miraculorum exhibitione cessavit: in sancti enim corporis tactu multa ab obsessis expulsa sunt dæmonia, multis cæcis lumina restituta, multis claudis gressus redditi, multi debiles solidati, atque adeo multis & notissimis miraculis coruscavit, ut inde receptis testimoniis Romanus Pontifex non dubitaverit Sanctorum catalogo canonice applicare b. Et ut prosequar, quo cœpi, ordine, importunitate peregrinorum venientium vix post dies multos fratres potuere funebria expedire. Tandem sepultus est sanctus Christi confessor & Levita Andreas in ecclesia, quam ipse reparaverat, multisque deinceps per temporum interstitia claruit miraculis, ibique usque in hodiernum diem ejus merita piis hominum desideriis suffragantur.

[24] Floruerunt viri sancti Donatus & Andreas circa annum DCCC a die, [ipsa seculo nono] qua Redemptor noster ex gloriosa Virgine Maria voluit incarnari, eorumque natalitia celebrantur per dies, quibus Leo III Romanæ ecclesiæ præsidebat, Romanorumque Carolus Magnus c Rex Francorum præerat imperio; per idem etiam tempus, quo bonus Ludovicus præfati regis filius apud Aquisgranum canonicam normam instituit, eorumque memoria in Sanctorum benedictione jugiter celebratur. Fuit & alia Brigida d apud Scotos singularissimæ sanctitatis vitæque, multisque illustris miraculis anno gratiæ DXXV, Joannis Romani Pontificis tempore, Justino e Constantinopoli imperante, Roma sub impio Theodorico Arriano miserabiliter laborante: ea in Hibernia vita perfuncta est, in cujus reverentiam in ipsa præsertim insula, ubi jacet, multas reor pro varietate temporum fuisse Brigidas appellatas, quarum una fuit hæc soror Andreæ, de qua & habitus & habendus est mihi sermo.

[25] Brigida soror S. Andreæ post fratris excessum pœnitentiæ rigidioris gratia, [in eremum secedit, ibique pie moritur.] & ut secundum mundum viventium consortia declinaret, secessit in eremum, & in asperrimos tunc saltus, qui in superioribus Alpium partibus prospectantur eisque imminent, ubi hodie vestibulum est in ipsius honorem fabricatum, quod in præruptis montium aliquantum distans a Plebe S. Martini in Baco situm est, ubi vitam pœnitentiamque peregit (ea enim loca tunc lustra ferarum erant sylvestrium & inculta) ibique diu severissimam agens pœnitentiam fructibus sylvestribus & herbarum radicibus contenta in cibum, in Domino quievit ætate ferme decrepita. Neque ejus vita neque mors usquequaque fuit ignota, cum ii, qui contermina umbrosis nemoribus arva colebant, sanctæ mulieris speluncam scirent; aliquando per nemus errantes venationis gratia latratu canum invenissent, & quandoque quibus minime indigebat, delicatioribus eleemosynis condonassent. Cumque obitus sui tempus instaret, nutu Dei matronæ multæ virique sanctæ vitæ complures illuc commigraverunt ejus famulantes necessitatibus, quoad [non] per infirmitatem, sed longissimo senio resoluta, vita functa est; habitoque loco, quem elegerat ad pœnitentiam, in reverentia, in eo sub ejus nomine ecclesiam condiderunt, in qua ejusdem natalia annua festivitate celebrantur. Amplius cœpere ex circumstantibus undique loca illa reddere cultiora, nemoribus profundissimis solo tenus evulsis exustisque & pro sylvestribus arboribus domesticis plantatis; parvoque tempore facta est illa regio mire populosa. Miracula gratiasque, quæ, vivente ea, quæve post obitum ejus per eam Deus facere & operari voluit, qui scire plenius abundantiusque desiderant, legant, quæ per Dei viros de vita morteque ejus scripta fuere.

ANNOTATA.

a Cum Sanctus noster hoc loco venerandus senex appelletur, sequitur, eum in Italia diu vixisse, ex quo titulo ætatem ejus præterpropter eruimus, ut in Commentario prævio num. 17 videre est.

b Utinam biographus modum & tempus hujus canonizationis distinctius indicasset!

c Nimis vaga est hæc temporum notitia, & certe aliqua correctione indiget, ut ex num. 15Commentarii prævii colligi potest.

d Bollandus ad diem primam Februarii, tomo 1 istius mensis a pag. 99 Acta senioris hujus S. Brigidæ fusius illustravit.

e Auctor hic in tempore assignando multum errat, cum Justinus tunc non imperaret, ut laudatus Bollandus tomo 1 Februarii pag. 247 in Annotatis monuit.

CAPUT IV.
Sacri corporis ejus inventio, gloria posthuma, & biographi epilogus.

[Auctor narrat, quomodo corpus hujus Sancti,] Satisfecisse desideriis tuis putabam, Leonarde carissime, quandoquidem inventa de viro Dei S. Andrea Scoto, qui meruit in Sanctorum catalogo annotari, sparsim & sine certo ordine fideliter in opusculum hoc redegerim. Sed tanto Viri sancti amore teneris, ut amplius exigas, quo pacto venerabile ejus corpus, quod ne furtim neve hostium incursu, qui voluerint patriam suam reliquiis Sanctorum honorare, auferretur, abditum loco manebat ignoto, miraculose fuerit inventum opusculo adjici quæris. Parebo affectionibus tuis cum idipsum ad laudem sancti Viri non parum pertinere crediderim: & ut rem ordiar, fuerat jam dudum in cœnobio, tunc sacrarum virginum monasterio, sub titulo eodem S. Martini altare erectum in sancti viri Andreæ reverentiam & honorem; ubi ejus natalitia festiva hilaritate & annua solennitate colebantur, in cujus sinu jacere corpus suum circumstantes accolæ existimabant.

[27] [occasione cujusdam feminæ ibidem sepultæ] Contigit anno salutis MCCLXXXV, puellam famosæ pulchritudinis & præcipuæ vanitatis, quæ nuper in matrimonium concesserat, ex hac mortali vita decedere; cujus funus tum cognatorum tum affinium nobilitate pro qualitate locorum sumptu amplissimo ductum est, ejus cadaver ante altare sancti Andreæ, ut honoratius sepeliretur, humatum est: quo peracto, in nocte imago S. Andreæ facie splendida, sed parumper irata, sacerdoti, qui virginibus Deo dicatis in ministerio altaris sacra mysteria dispensabat, in somnis apparuit, & subtristi paululum & irata facie impuri cadaveris tabe ossa sua fœdari conquestus est, instantissimeque exposcebat purgari locum, in quo jacebant. Cumque somnus evanuisset, expergiscens sacerdos parum intelligens oraculum, quasi religionis nihil afflaret, subticuit. Sequenti nocte ipsi eidem dormienti iterum facie iratiori apparuit, eique pœnam comminatus est, ni sine mora curaret ab injuria inhonesti & impuri corporis horribilisque fœtoris corpus suum liberare, & indignato persimilis, repente discessit. Sacerdos jam secundo commonitus & increpatus tam acerbe, pavore conterritus atque tremebundus in Domini timore, quid sibi vellet somnium cœpit propensius cogitare; nec tamen quid exposceret sibi Sanctus, in animo suo poterat [considerare,] jussumque inane ratus [neglexit a.]

[28] Pervicaciam tandem tarditatemque crassi & ignavi sacerdotis sequenti nocte iterum in somnis Andreas apparens severiori prius facie illum increpans, [post trinam sacerdotis monitionem] minari verbo primum, & asperrimo deinde flagello percussit. Eo verbere excusso somno, submurmurans secum presbyter, ea forma languere cœpit, qua qui morbo epileptico tacti spumantes distorquentur. Mane autem facto, horaque elapsa, qua Missarum solennia celebrare consueverat, cum numquam, alias sedulus sacerdos, alicubi compareret, moniales miratæ, & qui deputati servire sacerdoti circa altare consueverant, cum loca, quibus ipse e cubiculo surgens conversari solebat, solicitius exquisiissent, eo nusquam reperto, profundiori solito somno captum existimantes, ostium triclinii, in quo ipse cubabat, frequentius altiusque pulsare cœperunt, presbyteri nomine sæpius cum clamore repetito. Cumque ille non responderet, pessuloque introrsum munitum ostium invenissent, nullisque clamoribus vocatus responderet, securi ostium confregerunt: & repertus est homo laborans valde in cubiculo, ore ad renes inflexo distortoque saniem spumans, omni membrorum deperdita mobilitate. Obstupuerunt dirigueruntque calamitatis aspectu, qui intro concesserant, & opertorio atque linteaminibus involutum languentem, multis ad spectaculum convocatis, quasi hostili impulsu facto eum ceu a dæmonio obsessum Dei nutu ante ipsum S. Andreæ altare fortuito locaverunt, sanctæque Dei virgines & sæculares, qui aderant, miserati casum viri, preces Deo humiliter porrigentes, eum cœpere B. Andreæ devotissime commendare.

[29] [inventum & honorifice translatum fuerit.] Tunc sacerdos repente consurgens, acsi a mortuis in lucem rediisset, resumpto paululum spiritu & integritate corporis reparata, cum tremore omnia, quæ illi jam tertio acciderant, ordine recensuit. Quo tacti miraculo, qui convenerant, quasi divinitus miraculi velamine patefacto, accensis cereis campanisque pulsatis, sumptis ligonibus cum Dei timore & viri sancti Andreæ reverentia locum, in quo nuper puella, de qua supra habuimus mentionem, effodere cœperunt, ejus cadavere putrido, & quod vermibus scateret & pessime oleret, inde amoto: ac deinde profundius fodientes S. Andreæ corpus antiquis conditum aromatibus in cophino ligneo neque putredine neque vetustate comminuto, sed solido, acsi nuper defosso, invenerunt; sed scabro, rudi & impolito antiquitatis sobriam effigiem præferenti: quod inde solemnibus hymnis cum reverentia sublevatum est, ossaque sacra festina celebritate translata atque in loculum lepidum juxta majus altare locata fuere, ibique usque ad illum mansere diem, quo, tu optime Leonarde, inde ea levare magnopere procurares, condique faceres ornate in capella nova, quam suis laudibus dedicasti, impetratis ibidem a Romano Pontifice aliisque episcopis indulgentiis, qui devotioni tuæ annuentes celebriorem Viri sancti memoriam reddidere, præsertim cum translationis hujusce diem solennem canonico feceris anniversario sancti Viri celebrari b. Habes nunc, amice Leonarde, forte, quod quæris; non eo stylo, quo decet, sed sermone pedestri atque vulgari & incomposito. Tu, qui habes veram limam cunctaque eloquentiæ instrumenta, poteris hæc in cumulum coacta, ut volueris, expolire. Opto te sospitate bona valere, & diu; atque ut sis memor mei per otiosa illa studia tua disciplinarum multarum bonarumque artium, in quibus assidua lucubratione solerter versaris.

ANNOTATA.

a Hunc sensum, qui ab amanuensi corruptus fuerat, hoc aut simili modo restituere coactus sum, ut aliquo saltem modo intelligeretur.

b Ex his confirmatur publicus & antiquus Sancti cultus, quem § 1 Commentarii prævii abunde stabilivisse videor.

DE S. ALDROVANDO EPISCOPO,
BALNEOREGII IN ETRURIA,

Floruit anno DCCCLXIX.

SYLLOGE HISTORICA.
Publicus hujus Sancti cultus, cathedra episcopalis, & ætas.

Aldrovandus episc. Balneoregii in Etruria (S.)

G. C.

Balneoregium, vernacule Bagnarea dictum, episcopalis Etruriæ civitas, quæ natalibus S. Bonaventuræ potissimum apud exteros innotuit, [Hic Sanctus, qui Balneoregii colitur,] hodie celebrat annuam festivitatem Sancti, qui Aldrovandus aut alio simili propemodum nomine appellatur, ut ex dicendis apparebit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXII Augusti de cultu hujus Sancti tradit sequentia: Aldrovandus episcopus, qui & Androvandus & Aldrebandus dicitur, Balneoregii in Hetruria colitur ex antiqua traditione hac die, cujus caput ibi religiose asservatum solet per urbem, clero populoque comitante, circumferri, Sanctique intercessione, quod suppliciter postulatur, impetrari. Quamquam Ferrarius illum Sanctum hoc loco episcopum nominet, tamen ibidem in Annotatione monet, incertum esse, utrum Balneoregiensis an alterius urbis episcopus fuerit, cum Acta ejus desiderentur.

[2] Neglecto hoc Ferrarii dubio, Ferdinandus Ughellus in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ, [& verosimiliter hujus urbis episcopus fuit,] tomo 1 col. 515 eumdem Sanctum inter episcopos Balneoregienses recenset his verbis: Sanctus Aldovandrus sive Aldibrandus interfuit Romano concilio sub Hadriano Papa anno DCCCLXXI. Ejus festum Balneoregii celebratur die XXII mensis Augusti. Hujus meminit Ferrarius hoc ipso die, ejusdemque civitatis Divus tutelaris habetur. Etiam traditio Balneoregiensium habet, hunc Sanctum civitatis suæ præsulem fuisse, quemadmodum colligo ex litteris, quas Bernardinus Coccovaginus Viterbio ad Papebrochium nostrum dedit, & in quibus ipsum, documenta de hodierno Sancto petentem, sic instruit: Balneoregio de S. Ildebrando nullæ notæ ad te missæ sunt. Tantum respondent, ipsum fuisse episcopum ipsius civitatis, ut notatur in Ughellio in Italia sacra, nec illius ullam memoriam exstare in archivio. Tamen civitas, ut patronum, illum colit, & feriatum diem in ipsius honorem celebrat, & Officium cum octava. Fama est apud cives, illi oblatos turtures assos, signo Crucis facto a Viro sancto, e patina vivos volasse. Puto, hoc esse commentum, cum rei nulla exstet memoria. Ex his testimoniis certe publicum S. Aldrovandi cultum discimus, & saltem probabiliter Balneoregiensem ejusdem episcopatum admittimus.

[3] [videtur anno Christi 869 floruisse.] Si vero Sanctus ille Balneoregiensem ecclesiam rexerit, ut Ughellus & traditio asserunt, jam præterpropter ætatem ipsius colligimus: nam sub Hadriano II Pontifice Romanum concilium, cui Sanctus noster interfuisse dicitur, anno Christi 869 celebratum est, non anno 871, sicut Ughellus supra perperam affirmat. Huic autem concilio inter alios antistites apud Labbeum tomo 8 Conciliorum Col. & in editione Harduini tomo 5 col. 870 Præsul Balneoregiensis subscribit in hunc modum: Adoaldus episcopus sanctæ Balneoregiensis ecclesiæ manu propria subscripsi. Si quis igitur cum Ferrario dubitet, an S. Aldrovandus ecclesiam Balneoregiensem gubernaverit, is nobis inter episcopos Balneoregienses assignare non gravetur aliquem, qui propius, quam Sanctus noster hodiernus, accedat ad nomen Adoaldi, quod huic concilio subscriptum legitur. Cum vero Ferrarius ultro fateatur, S. Aldrovandum fuisse episcopum, ex traditione & testimonio Ughelli nobis admodum fit verosimile, illum ecclesiæ Balneoregiensi præfuisse, & anno Christi 869 nomen suum concilio Romano subscripsisse: cur enim Balneoregienses ab immemorabili tempore præsulem alterius ecclesiæ tam solenniter coluissent? Eodem fundamento superius in margine notavimus hunc Sanctum anno 869 floruisse, quandoquidem tempus mortis ejus ignoramus. Ceterum hæc sunt omnia, quæ de Sancto illo colligere potuimus, cum Acta ejus non inveniantur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August IV: 23. August




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.